Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
sint species diatessaron
ac diapente, necnon et diapason. Habet enim
diatessaron species tres, diapente quatuor, diapason
VII. Hae quidem species vario modo a quibusdam
musicis ordinantur. Nos vero magistrorum praecepta
sequentes, juxta rationem tonorum ordinabiliter eas
ponimus, ut facile intelligere quilibet possit qui vel
tenuiter notitiam hujus artis habuerit.
Ergo prima species diatessaron constat ex tono
semitonio et tono, exordium sumens a lichanos
meson et finiens in lichanos hypaton; cui si adjeceris
tonum superius, oritur tibi prima species diapente.
Secunda species ex duobus tonis et semitonio, incipiens
a mese et finiens in hypate meson; cui si
adjeceris tonum superius, erit secunda species diapente.
Tertia ex semitonio et duobus tonis, incipiens
a trite diezeugmenon et finiens in lichanos meson;
cui adhibendus est tonus inferius, ut fiat tertia species
diapente. Quarta species diapente constat ex
prima specie diatessaron, adjecto tono inferius, non
quidem per ejusdem nominis chordam [ #sed per
ejusdem speciei formam@# ], sed alius, id est, a paranate
diezeugmenon incipiens, ac si per tonum semitonium
et tonum in meson descendit, assumptoque inferius
tono quartam speciem diapente perficit.
Diapason vero species facile est pervidere; si enim
a proslambanomenos inceperis usque in mese, prima
species erit, sicque semper semitonio vel tono altius
per ordinem repetendo, septimae speciei finis in
paranete hyperboleon erit. Sin autem exordium
sumis ab hypate hypaton, erit finis in paramese.
Et haec quidem dispositio specierum in consonantiis
secundum veteres quosdam est. Sed moderni
diligentiores in omnibus in diapente et diapason
eis aliquatenus consentiunt; diatessaron vero in
speciebus et aliud exordium et ordinem tribuunt.
Quia enim diapason ex diapente et diatessaron consistit,
primaque specie a diapason ab A ad a, id est
a proslambanomenos ad mese pertingit, cum prima
diapente species a mese incipiens in lichanos hypaton
finiatur; incongruum eis visum est in tetrachordum
gravium, quod ab eadem lichanos hypaton usque
ad proslambanomenos, in quo diatessaron continetur,
velut otiosum et inutile ab his speciebus excludatur,
hacque de causa statuerunt ut prima diatessaron species
ab A usque ad D protendatur, et ex eadem D
prima diapente species in acutam a producatur; sicque
prima diapason species in his duabus speciebus
ab A in a contineatur. Est igitur prima species diatessaron
A B C D a proslambanomenos videlicet ad
lichanos hypaton, constans ex tono semitonio et tono.
Secunda species B C D E, quae est semitonium et
ditonus. Tertia C D E F, ditonus scilicet et semitonium.
Et sic per omnem seriem chordarum computando,
id est, per quatuor litteras, per quaternas has
alternatim tres species invenies, exceptis duobus
locis, scilicet inter parypatemeson et paramese, et
inter trite synemmenon et nete diezeugmenon.
Diapente vero species prima, sicut et supra dictum
est, continetur D E F G a tono semitonio ditono.
Secunda E F G a semitonio et tribus tonis, ab hypate
meson scilicet ad paramese. Tertia F G a c,
tribus tonis et semitonio, a parypate meson ad trite
diezeugmenon. Quarta G a c d, ditono, semitonio
et tono, a lichanos meson ad paranete diezeugmenon.
Has species si diligenter inspicias, tonorum et
semitoniorum positiones invenies diversas, et per
seriem vocum in totius monochordi constructione
alternatim dispositas, exceptis tribus locis, videlicet
inter hypate hypaton et paripate meson, et inter
hypatemeson et trite synemmenon, et inter paramese
et trite hyperboleon. Diapason autem, quoniam his
duabus consonantiis completur, tot habet formas
quot sub his continentur. Septem igitur continet
species; pro diapente quatuor, pro diatessaron tres;
quarum prima inter A et a, id est proslambanomenos
et mese continetur; secunda ab hypate hypaton ad
paramese porrigitur; tertia a parypate hypaton in
trite diezeugmenon terminatur; quarta a lichanos
hypaton ad paranete diezeugmenon protenditur;
quinta ab hypate meson et ad nete diezeugmenon
limitatur; sexta a parypate meson ad trite hyperboleon
intenditur; septima a paranete hyperboleon ad
lichanos meson remittitur. Quas omnes species, si
tonorum et semitoniorum situm inspexeris, a se
invicem distantes videbis. Quod si octavam a mese
per paramese et trite diezeugmenon intendendo ad
nete hyperboleon adjeceris, a prima non dissentire
videbis. Si vero ab eadem mese per trite synemmenon
et paranete synemmenon ascenderis, eamdem | null | 32e2a75b-413c-4091-ac9b-e4509c747a71 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quintae notabis. Sic igitur diapason septem habet species,
una minus quam voces, in quibus octo modorum
diversa fit positio; quod sequens expediet ratio. Septem
vero tantum modos secundum diapason species
primum fuisse, sed Ptolomaeum octavum superaddidisse,
Boetium in musica scimus tradidisse quorum
nomina diversitatemque, quoniam brevitati studemus,
secundum ecclesiasticum usum expediamus.
6.
Octo itaque cantionum modis, quos abusive
tonos vocamus, ordo ecclesiasticus utitur. Quatuor
excelsiores monochordi voces sortiti sic vocantur:
authenticus protus, id est primus magister; authenticus
deuterus, id est secundus magister; authenticus
tritus, id est tertius magister; authenticus tetrardus,
id est quartus magister. #Authentos@# enim Graeci magistros
dicunt, quasi auctoratos, id est auctoritate
praeditos, quorum praecellit auctoritas. Unde a comparatione
altioris gradus hos modos ita vocari obtinuit
usus. Alii vero quatuor inferiora loca possidentes
sic vocantur: plagis proti, id est lateralis primi,
subauditur authentici, quasi sub latere ejus contineatur,
et inferior sit, simili ratione plagis deuteri,
plagis triti, plagis tetrardi. Sed nos regulas eorum
dantes Latinis utamur nominibus, et excelsiores
magistros, inferiores vero discipulos nominemus.
Sed antequam eorum intensiones vel remissiones
incipiamus, finales omnium nervos ostendamus.
Quatuor sunt voces, quae vocantur finales, eo quod
in unaqualibet harum regulares finiantur cantiones,
videlicet D E F G, quae sunt lichanos hypaton, hypate
meson, parypate meson, lichanos meson; quae idcirco
ex omnibus electae sunt finales quod inter
septem vocum discrimina inveniantur sonoriores,
extra quas si vel vetus vel nova cantio finiatur,
irregularis et illegitima sine dubio judicatur. Cantus
igitur magistri ejusque discipuli, id est primi et
secundi modi finitur in D, secundi magistri ejusque
discipuli, id est tertii et quarti modi in E, tertii magistri
ejusque subjecti, id est quinti et sexti modi
in F, quarti magistri ejusque discipuli, id est septimi
et octavi modi in G. Sed quia nomina et finales
eorum diximus, intensionis et remissionis limites
aperiamus.
7.
Protus [ #itaque authentus, id est primus
magister@# ] constat ex prima specie diapente et ex
prima specie diatessaron superius [ #non quod
ibi prima ejus species exordiatur, sed quod forma et
similitudo illius primae speciei, quae inferius est, hic
sub earum chordarum dispositione contineatur, tono
scilicet et semitonio et tono@# ]; subjugalis vero ejus
constat ex eadem specie diapente, et ex eadem specie
diatessaron inferius, quod autem dico, tale est:
Primus tonus a suo finali, id est, a lichanos hypaton
habet licentiam ascendendi in diapente, hoc est, in
mese; et a mese in paranete diezeugmenon, quod
est prima species diatessaron, #eo modo, quo
praedictum est;@# secundus vero tonus, qui dicitur ejus
subjugalis, in eamdem diapente ascendit; sed per
eamdem speciem diatessaron inferius a lichanos
hypaton in proslambanomenon per tonum et semitonium
itemque tonum descendit. Et protus quidem
aliquando unum tonum super diatessaron licenter
assumit: similiter et caeteri authentici praeter
deuterum, qui semitonium tantum admittit. Itemque
protus infra finalem suum descendit in sonum
sibi vicinum, aliquando in tertium, nunquam vero
in legitimis cantibus in quartum. Similiter et alii
tres authentici juxta ordinem finalium suorum.
Deuterus constat ex secunda specie diapente et
secunda specie diatessaron superius, illo scilicet
modo quo supra tractatum est. Subjugalis ejus ex
eadem specie diapente, et ex eadem specie diatessaron
inferius; ex superiori autem sermone potes
et istud comprehendere. Tritus authentus, qui est
tonus quintus, constat ex tertia specie diapente et
tertia specie diatessaron superius. Tetrardus authentus
[ #qui est tonus septimus@# ] constat ex quarta
specie diapente et ex forma primae speciei diatessaron
superius modo dicto. Subjugalis ejus ex eadem
specie diapente, et ex prima specie diatessaron inferius
[ #secundum quosdam, revera tamen forma
est primae illius speciei@# ]. Omnis itaque tonus subjugalis
eamdem habet diapente et diatessaron quam
authenticus ejus; differunt autem in hoc quod authentus
diatessaron habet supra diapente, subjugalis
vero infra.
8.
Primus igitur modus vel tonus intenditur
ad acutam d, id est paranete diezeugmenon, raro
autem ad e, quae est nete diezeugmenon, et descendit
ad C, id est parypate hypaton, rarissime vero ad
B quae est hypate | null | e6f12871-d70a-4895-8513-a556adeb5ed2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hypaton, habens inter D et d
quartam diapason formam, supra vero et infra
chordam, et ut dictum est, rarissime duas inferius.
Secundus modus ascendit ad a, id est mese, raro
autem ad b, vel , id est ad trite synemmenon,
vel paramese; remittitur ad A, quae est proslambanomenos,
interdumque adhuc sono inferius, quam
moderni, ut supra dictum est, addiderunt, et Γ
Graeca littera notaverunt. Possidet autem hic modus
inter A et a primam diapason speciem, supra vero
rarius et infra vocem. Et hi sunt magister primus
ejusque discipulus. Magistri autem, id est primi toni
cantus incipitur sex nervis, scilicet C D E F G, a, habens
cola et commata, id est membra et incisiones,
quas distinctiones cantus appellamus, in eisdem.
Cantus vero discipuli, id est secundi toni habet
principia legalia quatuor A B C D, a multis vero usitata
sex A B C D E F, in quibus etiam cola et commata.
Quod si primi cantum C, vel D, vel E, vel F,
inceperis, non minus quam c. acutam, id est trite
diezeugmenon, ut cujusmodi sit, ascendendo discernas.
Si vero secundi cantum in eisdem incoeperis,
non minus quam ad B deponas, ut cujus sit remittendo
ostendas. Sed in eo judicio quatuor tantum
principia unicuique dabuntur discipulo.
Tertius modus intenditur ad e, id est nete diezeugmenon,
raro autem remittitur ad D quae est
lichanos hypaton. Habet principalis cantus distinctiones
nervis sex D E F G, a possidens inter E et
e, id est inter hypate meson et nete diezeugmenon,
quintam diapason speciem, supra vero et infra vocem.
Quartus modus ascendit ad , id est paramese,
raro ad c quae est trite diezeugmenon; descendit
vero ad B, continens inter B, et secundam in diapason
formam, supra vero chordam. Cujus cantus secundum
quosdam sex nervis, legaliter vero quatuor
incipitur B C D E, et sex distinguitur B C D E F G. Et
hi sunt secundus magister ejusque discipulus. Quod
si magistri cantum D vel E incoeperis, non minor,
quam ad d, id est paranete diezeugmenon, sit modus
intensionis: si discipuli, non minor, quam
ad C depositionis, ut cujusmodi sit intendendo vel
remittendo discernas.
Quintus modus intenditur ad e, quae est trite hyperboleon,
raro autem ad g, et remittitur ad C, hoc
est hypate meson, continens inter F et f sextam
diapason speciem, supra vero et infra vocem. Cujus
cantus principia et distinctiones sunt sex E F G,
a b c ab hypate meson ad trite diezeugmenon.
Sextus modus ascendit ad c, quae est trite diezeugmenon,
raro autem ad d, hoc est ad paranete
diezeugmenon: et descendit ad C, quae est parypate
hypaton, possidens inter C et c tertiam diapason
formam, supra vero aliquando chordam. Cujus cantus
principia legalia sunt quatuor, C D E F, secundum
quosdam sex, sicut et distinctiones C D E F G a,
et sunt tertius magister ejusque discipulus. Si magistri
cantum E vel F inchoaveris, ad e, quae est
nete diezeugmenon, sit minimus modus intensionis,
discipuli vero ad B remissionis, ut cui deputari debeat
tali differentia patefiat.
Septimus modus intenditur ad g, id est paranete
hyperboleon, et remittitur ad E, id est ad parypate
meson, continens inter G et g septimam diapason
speciem, supra vero et infra vocem. Hujus cantus
principia et distinctiones sunt sex, F G a c d.
Octavus modus ascendit ad d, id est paranete diezeugmenon,
raro autem ad e, descendit vero ad D,
id est lichanos hypaton, possidens inter D et d,
secundum primum magistrum, quartam diapason
formam, supra vero chordam. Hunc enim Ptolomaeus
adnexuit, et quia diapason octava specie caret,
quartam ut primus obtinuit; qui, quamvis eamdem
habeat speciem, diversam habet finalem et non
eamdem ad C remissionem. Hujus cantus initia ut
aliorum discipulorum legalia sunt quatuor, D E F G;
usurpata sex, sicut distinctiones D E F G a . Et hi
sunt quartus magister ejusque discipulus. Si magistri
cantum F vel | null | 5a59dd7f-6e8e-45d8-8df0-16afcf9c5816 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
G incoeperis, ad f, id est trite
hyperboleon sit minimus modus intensionis; discipuli
vero causa supradictae differentiae ad E remissionis.
Haec est regula intensionis et remissionis octo
modorum, et haec est sequenda lex eorum, quam
per singulorum tonorum proprii cantus dissonantiam
subtilis et cauta modernorum exaravit diligentia.
Antiquitus enim authentici, cum plagis etsi non
aequaliter intendebantur, indifferenter tamen omnes
in quartam vel in quintam chordam remittebantur,
quod adhuc multorum cantuum indifferentes inter
authentos et subjugales descensus testantur. Unde
in pluribus interdum pro ascensu, maxime vero pro
descensu fit saepe dubietas utrum authento an plagi
eorum tribuatur proprietas. Hinc juniores subtilius
et acutius adjudicando et certius legaliusque discriminantes,
nec ex toto antiquis consentiunt, nec ex
toto dissentiunt. Aiunt enim oportere inter modos
certas esse differentias, ut cujuscunque modi sint,
cognoscere possimus cantilenas. Sed si primus modus
ab acuta e ad A, id est, a nete diezeugmenon ad
proslambanomenon remittatur; secundus vero a
paramese, quae est , ad eamdem A deponatur: si
inter A et a, id est, inter mese et proslambanomenon,
cantus non excedens componatur et in D utriusque
finali regulariter terminatur, incertum est cui
potius deputetur. Idem contingit in caeteris; ad quam
incertitudinem propulsandam praescriptam juniorum
probamus regulam.
9.
Animadvertendum nunc est cum
omnis authenticus a suo finali incipiens licenter in
nonum sonum ascendat; non quod semper id eveniat,
sed quod haec ejus scandendi sit potestas, et
nonnisi in sibi vicinum et aliquando in tertium, ut
supra etiam aliquid tetigimus, descendat. Subjugalis
vero ejus in quintum locum ascendat, in quartum
autem nec non et quandoque in quintum descendat;
et ex hoc facilis sit cognitio authentici vel sui subjugalis.
Quid de his sit sentiendum, qui nec ad
diapente pertingunt, [ #nec inferius diatessaron
admittunt@# ], vel supra diapente diatessaron minime
habent, sed nec inferius ad diatessaron pertingunt;
vel si diatessaron quidem inferius habent, et supra
diapente aliquid, non tamen usque ad diatessaron
ascendunt; talis enim ordo super his nobis est servandus.
Si quis cantus a finali suo ad diapente non
pertingit, nec diatessaron inferius habet pro sui
brevitate vel imperfectione, solemus eum subjugali
designare, exempli causa, inter protum et ejus subjugalem:
antiph. #Benedicat nos Deus Deus;@# ant. #Beata mater;@#
ant. #Coeli coelorum;@# ant. #In omnem
terram;@# ant. #Juste et pie;@# ant. #Juste judicate.@# Inter
deuterum et ejus plagin: Ant. #Benedicat terra Domino,@#
licet quantum ad judicium aurium convenientius
sonet ad tertium quam ad quartum, non solum
praesens regula repugnat, verum etiamsi, juxta hanc
sonoritatem, ipsam velis inchoare, nullo modo ad
finalem recto tramite poteris canendo pervenire. At
si hanc ad differentiam quarti toni ita finias #saeculorum
amen,@# ac semitonio altius, id est, a parypate
meson incipias, absque laesione poteris ad finalem
pervenire. Si vero ad diapente quidem pervenit, et
nec supra nec infra diatessaron habet; quia diapente
amborum commune est, cantus quoque communis
sit; ita tamen ut eorum alteri tribuatur cujus
et frequentior usus habetur. Ecce has antiphonas
vel his similes, id est, ant. #Biduo vivens;@# ant. #Lux
orta est,@# ad protum canimus. Has vero, quae simili
modo incipiunt, in eumdem locum ascendunt ac
descendunt in eumdem, id est ant. #O Domine,
salvum;@# ant. #Oblatus est@# ad subjugalem ejus canimus.
Tales vero solent quidam medios tonos vocare.
Et quia inter singulos quatuor authenticos et subjugales
hujusmodi reperiri possunt, hos quatuor illis
octo adjiciunt, et duodecim tonos dinumerare contendunt.
Si vero ultra diapente aliquid superius ascendit,
nec inferius diatessaron habet, cantus ille
authentici erit: quod frequentius, quam ut exemplo
indigeat, evenire solet: quamvis hoc non usquequaque
procedat, ut in illa antiphona adverti potest,
ant. #Iste cognovit,@# quae supra diapente semitonio ac
tono ascendit; infra finalem vero duobus tonis
descendit. Quam tamen quarto tono ideo aptamus,
quia tertio euphonia repugnante nequimus. Item
Ant. #Dixit Caesar ad Hippolytum,@# cum tono et semitonio
supra diapente altius ascendat, non tamen
hanc secundum regulam septimo, sed | null | 7e471525-3032-413a-a0cd-6669c6d6ed66 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
octavo regimus
tono, non id artis magisterio dictante, sed
vocis sono cogente. Sin autem inferius diatessaron
habuerit, subjugalis erit, ut in hac ant. #In spiritu
humilitatis,@# ubi in eo loco: #sic fiat,@# diapente tono
supergreditur, sed quia diatessaron habet inferius
hoc loco: #hodie,@# subjugalis, ut supra diximus, erit.
Vel certe si utrumque, et supra diapente et infra
diatessaron invenitur habere, authentico magis
debet aptari. Quanquam haec regula partim cantorum
inscitia, partim longo usu inveterato constet
omnino in multis vitiata, tum in quotidianis antiphonis,
quae inveniuntur compositae ex psalmis, tum
etiam in aliis plurimis cantionibus, in nocturnis
videlicet ac diurnis. Quod quidem ad regulam aliquatenus
posset corrigi, si inolita consuetudo ab
ore cantantium potuisset ullo modo evelli, ut ex
paucis subter positis liquebit exemplis. Ant. #Petrus
autem servabatur,@# quae cum sit primi toni, et per
suum diastema vel systema, hoc est, cola et comma,
semper ad finalem primi toni recurrat, ita canendo,
ant. #Petrus autem servabatur in carcere,@# item, #Et
oratio fiebat pro eo sine intermissione ab Ecclesia.@#
Ubi in a, syllaba apud quosdam incipit a recto deviare,
et in tertium vel quartum tonum declinare,
quod tamen talibus neumis, si quis curat, poterit
emendare, ut sic canat, #ab Ecclesia ad Deum.@# Item
ant. #Et respicientes,@# ant. #Pastor bonus,@# cum sint
magis tertii toni, apud plerosque minus regulariter
sortiuntur finem octavi. Quod taliter potest corrigi,
si in fine harum antiphonarum, ubi canendum est #Alleluia,@#
a prima syllaba, id est #al.,@# quae venit in
mese, per diatessaron in medio, vocibus connumeratis,
in finalem descendat ita: #Alleluia.@#
Ideoque magis has tertii toni auctoritate regimus,
quia juxta illum supra diapente diatessaron habent;
juxta octavum vero inferius diatessaron carent,
cum supra diapente altius tono abundent
10.
Interdum etiam miro quodam evenit modo ut
unum idemque melum aeque congruenterque cantari
possit hoc et illo tono, veluti hae antiphonae, ant. #Gloriosi principes;@#
ant. #Malos male;@# ant. #Novit Dominus;@#
ant. #Nemo te cond.;@# ant. #Qui odit;@# quae
tam sexto quam octavo reguntur et finiuntur. Quas
nonnulli magis violenter quam vere ad tertium tonum
conantur inflectere. Item hoc R\ #Genti peccatrici@#
tam triti quam tetrardi sono regitur; unde ejusdem
responsorii versus apud alios ad triti, id est quinti
toni modum ita canitur, V\ #Esto placabilis@#, apud
alios vero ad tetradum sic, V\ #Esto.@# Antiphonae,
quae uniformiter ab O incipiunt, ut ant. #O sapientia,@#
ant. #O rex gentium,@# et his similes, velut in quodam
bivio inter protum et ejus subjugalem consistunt,
eo quod tono diapente in omnibus supervadunt,
diatessaron inferius in quibusdam habent, in quibusdam
vero minime. Sed frequentior usus in subjugali
praevaluit, quia in ejusmodi cantilena aliquoties
non solum diatessaron, sed et diapente invenitur
inferius, ut in illa antiphona #O Rex gloriae,@# in
illo loco, #spiritum,@# sed haec apud quosdam. Quanquam
illi non errent qui eas duntaxat, quae diatessaron
inferius non habent, ad protum inflectunt.
11.
Propter hujusmodi aliosque devios errorum
anfractus debet peritus cantor caute inspicere utrum
cantus regulari a suo finali incipiat ordine, an legitime
currat, ne quid naturali vitiata qualitate absonum
fiat; si rata tonorum semitoniorumque dimensione
consonantiae bene conveniant, ne extra metam
inferius aut superius canendi exordium sumat; si
ad finalem suum recto legis tramite recurrat;
qui finales illius et illius existant. Finales ergo
sunt lichanos hypaton, hypate meson, parypate
meson, lichanos meson. Omnis ergo proti et
subjugalis ejus, id est, primi ac secundi toni
melodia lichanos auctoritate regitur ac finitur. Deuteri
vero, ejusque subjugalis, id est, tertii ac quarti
hypate meson regitur ac finitur. Tritus cum suo
subjugali, id est, quintus cum sexto parypate meson
regitur et finitur. Tetrardus cum suo subjugali
lichanos meson sono regitur et finitur. Et haec est
eorum regula ad quodlibet melum inchoandum, ut
nec supra quintum superiorem, | null | 59ebbaaa-49ab-452e-991e-0664f6ffe805 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nec infra quintum
inferiorem locum aliquando incipiant, sed inter eas
octo voces vel aliquando novem initia sua cohibeant.
Notandum vero est quod quinto semper loco superioribus
cum inferioribus finalibus quaedam talis
concordia est, ut aliqua mela in eis quasi regulariter
inveniantur finire, velut hoc responsorium, #Factum
est dum tolleret.@# Quod quidem regulariter incipiens,
sed extra regulam ultra nonum in decimum sonum
ascendens, nequaquam terminat in lichanos hypaton
finali, sed in mese ejus sociali. Eodem modo clauduntur
R\ #Terribilis est;@# communio #Cantabo Domino.@#
Hoc ergo socialitatis foedus obtinet lichanos
hypaton cum mese, hypate meson cum paramese,
parhypate meson cum trite diezeugmenon, lichanos
meson cum paranete diezeugmenon. Cum inferioribus
quoque quartis, et in quibusdam quintis parem
habitudinem habent; quamvis hoc magis ad initia
illorum, quam ad finem pertinere soleat. Fit etiam
miro quodam modo ut finales non solum in quintis,
ut diximus, regionibus suos habeant sociales, verum
etiam in quartis superioribus locis sibi inveniant
compares, ut quemadmodum membra cantionum,
quae sunt cola et commata, in finalibus et in quintis
locis, ita per arsin et thesin consistant saepius in
quartis. Amplius autem, quod omnis tropus, sive
ille authenticus sit, sive plagis, si quarto a finali
loco diligentius intueatur, mira ac divina quaedam
concordia inveniatur, ita ut si quis cantus a finali
in quartum locum transponatur, legitime videatur
sub eodem modo vel tono currere, et in eodem
velut in finali regulariter desinere: adeo ut pleraque
mela ab ipsis finalibus seu dextera laevaque apta
incepta minus conveniant propter semitonia, quae
desunt per loca; a superioribus vero inchoata
absque ullius soni diminutione decurrant modeste,
finiantque in socialibus honeste. Ut enim hoc clarius
elucescat, ex quarto tono ponamus haec sub exemplo.
ant. #Factus sum,@# ant. #O mors ero,@# ant. #Sion renovab.,@#
ant. #Sion, noli timere,@# ant. #Vade jam.@# Si has antiphonas
tertio a finali loco, id est, a lichanos meson
incipere volueris, in modulando deficis, dum semitonium,
ubi esse debuit, minime reperis. Sin autem
quartum locum, id est mese, attendas, ac interposito
primum semitonio in synemmenon, deinde tono,
sicque tertio loco, hoc est, paranete synemmenon
easdem inchoaveris, totam cantilenam absque sui
laesione videbis decurrere, donec ad finalis sui
comparem, id est, mese eam contingat in fine
pervenire.
Similiter ejusdem modi antiphonas, videlicet ant. #Ad te, Domine, levavi,@#
ant. #Ex Aegypto vocavi,@# si a
finali ordiri contendis, minus apte in medio convenire
pervidebis. Si autem quarto loco, id est, mese
incipiunt, absque neumarum dispendio modulantur,
donec ibidem finem sortiantur. Quod quidam minus
intuentes, magis has et hujusmodi putant septimo,
quam quarto regi tono, quanquam non negent
easdem finem sortiri in quarto. Idem neumarum
defectus in illa communione #Beatus servus,@# quae est
tertii toni, proveniet, nisi ab hypate meson transposita
in mese fuerit. Non minimum etiam a plerisque
erratur in his antiphonis, ant. #Ante me non est
formatus,@# ant. #Ex quo facta;@# qui putant eas in
principio septimo tono debere regi, propter similitudinem
cantilenae, quam videntur cum superioribus
in initio habere, cum apertissime constet, easdem et
ab ipso primi toni finali congruenter incipere,
legitime per diastemata et systemata in quartis vel
quintis locis currere, regulariterque in eodem finali
terminum sortiri. In octavo quoque si illam communionem #De fructu operum,@#
a finali cantare
coeperis, in medio cantilenam minus apte convenire
per sua limmata vel semitonia cognosces. Si vero
post duos tonos et unum semitonium quarto loco
orditus fueris, totam cantilenae hujus seriem per
ordinabilem progressionem senties ad socialis sui
pertinere finem.
Idipsum in quintis locis evenire solet, verbi gratia,
nisi enim hae antiphonae, #Alias oves habeo; Domine,
qui operati sunt,@# quae sexti sunt toni, in quintum
transponantur locum, hoc est a parhypate meson
in trite diezeugmenon, nequaquam in regulari monochordo
servare poterunt ordinem suum.
Haec pauca pro exemplis sint posita. Caeterum ut
in hujusmodi defectionibus solet necessario synemmenon
in superioribus aliquando suffragari, ita
nonnunquam videtur refragari, in | null | 79f2aabc-36f3-4769-aa53-96761cf11f2e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
his duntaxat
cantibus, qui in inferioribus per synemmenon
decurrunt; cujus vicem in superioribus supplere
nequeunt, sed et hoc aliquando, non semper. Hoc
vero in talibus est observandum, ut si cantus a
finali incipiat, quarto loco nihilominus incipere
valeat, sin autem inferius vel superius, quoto loco
ibi a finali tono, hic ordiatur a quarto sociali.
Oportet etiam et illud considerare ut cum in
omnibus subjugalibus tonis ascensus usque in
diapente et ultra suppetat, protus quoque usque
in nonum sonum in talibus ascendere valeat,
et tres alii authentici, videlicet quintus et septimus,
in locum regulariter sibi ordinatum deficientibus
nervis minus proveniant, quod doctus cantor, quoties
id ratio exposcit, inferius redeat, ut per octava loca
voces resumat, quas in superioribus non invenerat.
Sed quando vocum intervallo singuli authentici vel
laterales eorum supra vel infra a finalibus distent in
differentiis suis, vel quam ad ultimam #saeculorum.
Amen@# syllabam habitudinem seu spatiorum dimensionem
habeant, melius ostendemus, cum in ipso
tonorum libello suis in locis id explicare curabimus,
quia arctius memoriae commendatur quidquid prae
oculis habetur. Hoc tamen interim breviter notandum
quod omnis principalis sonus, sive ille sit
authentici cujuslibet sive plagis ejus, semper a finali
suo, in quem regulariter desinit, incipiat.
12.
Differentiae vero, quae ornatus causa peritorum
cantorum placito sunt inventae, a nobis ita sunt
ordinatae, ut cujusque toni differentia, si qua in ipso
finali incipiat, primum locum obtineat, secunda
vero proximum inferius locum, sicque inferius
quousque invenitur progreditur. Deinde superius
proximo, quo occurrit, loco iterum incipiat currere
ordine suo usque dum ad quintum locum perveniat,
ubi unusquisque finalis socialem suum inveniat,
quatenus ipse finalis quasi quidam dux, ac princeps
moderatorque in medio residens, ex utraque parte
sui differentiis condat legem inchoandi. Ipsas vero
differentias quidam definitiones vocant. In quo
providendum, ne dum quis verbum definitionis
audierit, eo sensu accipiat quo sapientes definierunt,
definitionem dictam esse orationem quae id
quod definit explicat quid sit. Sed hic definitionem
nihil aliud quam differentiam intelligat, qua initia
cantus vel #saeculorum. Amen@# a sono principalis
toni sive in extensione, sive in remissione, sive
etiam eodem loco incipiendo, suavi ac concordabili
quadam differunt diversitate. Quanquam nos rectius
differentias quam definitiones dici debere arbitremur,
maxime cum non aliquid ibi quid sit definiamus perorando,
sed varie #saeculorum. Amen@# canendo, aliterque
melum ordiendo sonum discernamus a sono.
13.
Inveniuntur et moduli ad vim cujusque toni
investigandam antiquitus constituti, ut puta #Noan
Noeane. Noeis Noeane@#. In quibus magis intelligimus
syllabas modulationi aptas quam significativas
rerum notas, quas una cum aliis versiculis a
modernis tam ad antiphonas quam ad introitus et
communiones repertas, in capite singulorum tonorum
apposuimus, quatenus per haec rudi cantori
facilior pateret via intelligendi.
14.
Caeterum si quis cantus contra legem finalium
ortus incoeperit, vel aliter contra regulam in
processu variaverit, nec debito fini occurrerit, ita
ut ab uno tono ordiatur et in alio terminetur, hic
talis magis nothus quam legitimus est judicandus.
Quapropter non solum haec atque alia hujusmodi
vitia in cantionibus sunt praecavenda, verum etiam
pervigili observandum est cura uti attendas in neumis,
ubi rarae sonorum morulae breviores, ubi
vero sint metiendae productiores, ne raptim et minime
diu proferas quod diutius et productius praecinere
statuit magisterialis auctoritas. Neque audiendi
sunt qui dicunt sine ratione omnino consistere
quod in cantu aptae numerositatis moram nunc
velociorem, nunc vero facimus productiorem, si
grammaticus quilibet te reprehendit, cum in versu
eo loci syllabam corripias ubi producere debeas,
nulla alia causa naturaliter existente cur magis eam
producere debeas, nisi quia antiquorum ita sanxit
auctoritas; cur non magis musicae ratio, ad quam
ipsa rationabilis vocum dimensio et numerositas
pertinet, succenseat quodammodo, si non pro qualitate
locorum observes debitam quantitatem morarum?
Si aliquando offendere te potuit male prolatum,
quod est extra te, quanto magis, quod est
infra te? non enim grammatica, sed musica
hominem consistere percepimus: quod, ut viri
eruditissimi verbis utar, quisquis in sese ipsum
descendit, intelligit.
Idcirco ut in metro certa pedum dimensione contexitur
versus, ita apta et concordabili brevium
longorum sonorum copulatione componitur cantus,
et velut in hexametro versu | null | dfb92f5a-f643-4530-94ec-57c0bb716b79 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, si legitime currit, ipso
sono animus delectatur. At si verso ordine in penultimo
spondaeum, in ultimo dactylum admittit, vel
si quis in secundae conjugationis verbo acuto accentu
in antepenultima pronuntiat ita, #dócete;@# vel in
tertia conjugatione in penultima circumflexo, #legîte,@#
omnino ipsa auditus novitate tabescit: sic in cantilena
ex veterum auctoritate apta et modesta modulationum
coaptatione conjuncta, tota animae corporisque
compago delectatur; sicut econtrario ab
audiendi voluptate se suspendit, si quid in ea depravatum
sentit.
Quisquis igitur sibi videtur sine artis hujus notitia
bene canere, cum interrogatus de numero vel
de intervallis acutorum graviumque sonorum nesciat
respondere, vultque solummodo aurium sensui
credere, non autem rationi magistrae, cum utrorumque
judicium sit exquirendum, amplius tamen
rationis, quae ipsam veritatem integritatemque ad
liquidum in rerum natura, in quantum possibile est,
ex munere omnipotentis Artificis comprehendit, is,
inquam, talis magis lusciniae, quae verno anni tempore
ac si numerose et suaviter canat, est comparandus
quam peritus cantor habendus. Quocirca sit
nostrae musicae cantilena rata sonorum quantitate
distincta, neumarum gravitate ponderata prudenterque
conjuncta, modesta, simplex et mascula, nec
effeminata, quatenus ejus dulcedine attacti incitemur
ad psallendum Domino laeti, semper memores
Psalmistae vocis admonentis: #Psallite sapienter.@#
15.
Enimvero sapienter psallimus, si non solum
quaeque intervalla musicis sonis congruenter aptata
observamus, verum etiam, quo harmonice spatio
ipsi authentici cum subjugalibus suis inter se differant,
si diligenter intendimus, ne qua confusibilis
inter seipsos commutatio fiat, quae magis absoniam
reddat. Et quoniam tritus ac deuterus discernibili
inter se, hoc est semitonii dirimuntur intervallo,
caeteri vero distant tono ideoque minus aperte
dignosci valent eorum proprietates in sono, singulorum
quatuor diapente cum verborum modulatione
curavimus subternotare, quatenus ex illorum ordinis
circumstantia facilius cujuscunque possit comprehendi
notitia.
Igitur cum omnium diapente ex tribus tonis et
semitonio constet, in eo maxime, cujus horum diapente
sit, agnoscitur, si quoto semitonium positum
sit loco, non negligenter inspicitur. Diapente proti
post duos tonos semitonium admittit; diapente deuteri
post tres tonos, diapente triti primo loco semitonium
habet; diapente tetrardi post unum tonum.
Ex hoc namque colligitur quam veridicam super his
quidam sapiens proferat sententiam. Protus, inquit,
et tetrardus contrarii sunt, eo quod diapente proti
prius habeat duos tonos, et postea semitonium, et in
fine tonum; diapente vero tetrardi prius tonum et
semitonium, postea duos tonos. Concordant autem
prima specie diatessaron, excepto quod tetrardi est
superior. Deuterus et tritus omnino sunt contrarii,
cum diapente deuteri prius tres tonos habeat et
postea semitonium; diapente vero triti prius semitonium,
post tres tonos, et diatessaron deuteri sit
duorum tonorum et semitonii, diatessaron autem
triti semitonii et duorum tonorum. Si converteris
diapente proti, efficitur diapente tetrardi; rursus
diapente tetrardi conversa resonat diapente proti;
diatessaron vero ipsorum non convertitur. Si converteris,
diapente deuteri efficitur diapente triti;
rursus triti diapente conversa resonat diapente
deuteri. Similiter potest converti diatessaron eorum.
Nunc igitur, ut supra promisimus, ponamus singulorum
diapente, uniuscujusque a proprio finali
incipientes, et per quinas syllabas, connumeratis
quae in medio sunt vocibus, ascendamus, itemque
per alias quinas in usque finales simili modo descendamus,
ita proti diapente modulando: #Principium
ego sum et finis;@# deuteri vero sic: #Duo charitatis
praecepta sunt;@# triti vero in hunc modum: #Tria sunt
munera pretiosa;@# tetrardi vero sic concinendo: #Nomen
Domini tetragrammaton.@# His ita se habentibus,
ne quis me sine pudoris respectu jaculo reprehensionis
feriendum putet, eo quod quasdam differentias,
quibus aliqui moderni utuntur, huic operi minime
addiderim, noverit mihi id studii fuisse magis
eorum qui ante nos aetate et scientia rectius sapuerunt,
observare voluisse constitutiones quam vocum
sequi novitates. Et ne omnino intactas easdem relinquam,
in primo tono aliis quam nos utuntur differentiis,
ad hanc antiphonam: #Biduo vivens,@# ita #saeculorum.
Amen,@# itemque #saeculorum. Amen; O beatum
pontificem,@# tono videlicet inferius finientes, multaque
id genus, in quarto vero in hac antiphona #nos
scientes;@# in septimo in ista #Loquebantur,@# peregrinos
quosdam modulantur sonos; et si qua inveniri possunt
similia. Nunc vero, si adeo hujusmodi novae
sonoritatis | null | b5211a3f-7912-49c5-895a-a0489be98d82 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
flagrant desiderio, agant ut libet animo.
Ego vero jam desinam multa loqui, ut finis sit prologi.
TONARIUS BERNONIS #Ex cod. Palatino biblioth. Vatic., collato cum codice Admontensi.@#
Authenticus protus constat ex prima specie diapente,
et ex prima specie diatessaron superius.
Hujus ultima syllaba in #saeculorum. Amen@# altius distat
a finali diatessaron intervallo.
NONANNOEANE.
#Primum quaerite regnum Dei.@#
#Saeculorum. Amen.@#
Lichanos hypaton.
A. #Angelus Domini nuntiavit,@# etc..
Differentia prima, quae a finali quidem incipit,
sed mox in quintum sonum ascendit, ut sicut
antiphona ab ultima #saeculorum. Amen@# syllaba in
gravitate, ita secunda neuma distet diapente a prima
in acumine.
#Saeculorum. Amen,@# lichanos hypaton; ant. #Domine,
Dominus noster,@# etc. Hae antiphonae tono inferius
cum subsequenti differentia taliter #Vadit. Amen,@# incipiunt,
sed cum superiori post contiguum tonum
statim in diapente consurgunt ideoque in medio ambarum
hic eas collocavimus, ut cuilibet earum illas
attribuas, non delinquas. Ant. #Amice, non facio,@# etc.
Differentia secunda ab ultima syllaba #saeculorum.
Amen@# per diatessaron, vocibus quae sunt in medio
annumeratis, finalem usque descendit sicque tono
inferius incipit.
#Saeculorum. Amen,@# ant. #Amen, dico vobis,@# etc. Hae
antiphonae, licet a finali incipiant, tamen quia per
quilismata, quae nos gradatas neumas dicimus, magis
gutturis quam chordarum vel alicujus instrumenti
officio modulantur, potius hujus differentiae
sono quam principali ipsius authentici promantur
modo.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Columna es;@# ant. #Euge,
serve bone.@#
Hae antiphonae tono ac semitonio superius a finali
suo sub ejusdem differentiae sono incipiunt. Habet
etiam haec eadem differentia in his et in aliis simibus
vicinitatem quamdam cum eo qui est plagis
proti.
Parhypate meson. Ant. #Ananias, Azar,@# etc. Differentiae
tertiae hujus #saeculorum. Amen@# a finali diatessaron
intervallo distat; ipsa autem ab eadem finali
tono et semitonio inchoatur superius, tono ab #Amen@#
inferius.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Apertis thesauris,@# etc.
Differentia quarta, quae cum eodem loco quo et superior
ordinatur, melius tamen sono vocis per #Amen@#
in fine dignoscitur.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Alleluia ego sum vitis,@#
etc. Differentia quinta ultimam sui #Amen@# syllabam
quinto loco a finali superius deponit, ordiendi vero
melum in medio diapente initium sumit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Circumdantes.@# Differentia
sexta #Amen@# quarto a finali loco in acumine deponit,
canendi vero exordium tono inferius assumit in parhypate
meson; quidam vero altius hoc ad lichanos
meson inchoant.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Ave, Maria,@# etc. Plagis
proti constat ex eadem specie diapente qua et authenticus
ejus, et ex eadem specie diatessaron inferius.
In eodem vero finali, ubi incipit, #saeculorum.
Amen,@# finit.
Noeais.
#Secundum autem simile est huic.@#
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Michael archangele,@# etc.
Hae tono a finali distant in gravitate, reguntur tamen
eodem sono.
Ant. #Assumpsit Jesus.@#
Haec una differentia semitonio ac tono distat a
finali in acumine, quae fit magis intervallo quam
sono.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #A saeculo non est,@# etc.
Authenticus deuterus constat ex secunda specie
diatessaron: finit #saeculorum. Amen@# altius semitonio
ac tono.
Noeane.
#Tertia dies est quod haec facta sunt.@#
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Accipiens Dominus septem.@#
Differentia prima semitonio et tono superius incipit,
ubi et ultimam syllabam finit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Fac benigne.@#
Differentia secunda semitonio ac tono altius incipit #Amen@#
suum, a se toni, a finali vero diatessaron
finit intervallo.
#Saeculorum. Amen.@# Lichanos meson; ant. #Domine,
probasti me.@#
Differentia tertia in eadem quidem chorda, qua
et superiores, melum inchoat, sed ultimam #amen@#
syllabam a finali sexto loco determinat.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Accipiens Simeon,@# etc | null | b8f87bfd-8c8f-46f3-b207-fca2e2d56b93 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Harum antiphonarum cantilena sexto loco a finali
contra artem incipiunt, ubi et #amen@# finit. Ant. #Vivo ego;@#
ant. #Unum opus feci.@#
Differentia quarta eumdem quem et superior ordiendi
obtinet locum, sed non similem in penultimo. #Amen@#
reddit sonum. Unde non adeo delinquit, si quis
vel superiores antiphonas hujus soni tenore proferat,
vel istas superiores differentias sono in concinendo
pronuntiet.
#Saeculorum. Amen,@# vel ita #Saeculorum. Amen;@#
ant. #Auferte ista,@# etc.
Plagis deuteri constat ex secunda specie diapente,
sicut authenticus ejus, et ex secunda specie diatessaron
inferius.
Noeais.
#Quarta vigilia venit ad eos. Saeculorum. Amen;@# ant. #Annuntiate,@#
etc.
Differentia prima #saeculorum. Amen,@# semitonio altius
a finali determinat, at vero melum tono inferius
inchoat.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Ambulabunt mecum.@# Differentia
secunda duobus infra finalem tonis incipit; #amen@#
syllaba inter utrasque chordas media quievit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Accesserunt ad Jesum,@# etc.
Differentia tertia ultimam syllabam #amen@# semitonio
et tono ultra finalem deponit, canendi autem
exordium infra uno tono assumit, sicque initium et
finem, id est #amen,@# diatessaron recte conjungit.
#Saeculorum. Amen.@# ant. #Ante torum.@#
Differentia quarta #amen@# in finali deponit, semitonio
superius incipit; sed in quibusdam finalem, in
quibusdam autem tertium a finali obtinet locum.
#Saeculorum. Amen.@# ant. #Anxiatus est.@#
Hac finali incipiunt sub eadem differentia, excepto
quod in his antiphonis, ant. #Ad te, Domine, levavi,@#
ant. #ex Aegypto vocavi,@# minus recte semitonium
evenit, si a finali cantilena currere coeperit. Qualiter
vero absque neumarum dispendio valeant modulari,
plenius in prooemio notare curavi. Ant. #Ad
te, Domine, levavi,@# etc. Isti vero semitonio et tono
superius sub eodem sono incipiunt. Ant. #Benedictus
Dominus,@# etc.
Differentia quinta in tertia a finali chorda, ubi #amen@#
deponit, initium sumit Lichanos meson.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #A viro iniquo.@#
Differentia sexta semitonio et tono superius incipit, #amen@#
in diatessaron a finali concludit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Factus sum sicut.@#
Haec antiphona ad finalem diatessaron ad ultimam
syllabam #amen@# resonat, superius diapente; attamen
dulci quodam canori gutturis reflexu facit discrimen
ab alterius differentiae sonitu
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Nisi diligenter, non,@# etc.
Authenticus tritus constat ex tertia specie diapente,
et ex eadem specie diatessaron superius.
Noeaoeane.
#Quinque prudentes intraverunt ad nuptias,@# etc.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Adhuc multa.@#
Quidam hanc a mese incipiunt ant. #Laudem dicite,@#
etc. Differentia prima supra finalem duobus
tonis incipit, ubi et amen finit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Exsultavit Spiritus,@# etc.
Differentia secunda, ubi et superior #amen@# finit,
melum vero per diapente a finali superius incipit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Alleluia, quem quaeris.@#
Plagis triti constat ex eadem specie diapente,
qua et authenticus ejus, ex eadem specie diatessaron
inferius.
Noeais.
#Sexta hora sedit super puteum. Saeculorum. Amen;@# ant. #Ascendente.@#
Haec sola tono altius apud quosdam incipit ant. #Nesciens mater.@#
Hae iterum ubi superiores incipiunt; ant. #Notum
fecit,@# etc.
Haec semitonio ac tono inferius sub eodem sono
incipit ant. #Si ego verus Christi.@#
Haec differentia sexti toni #amen@# tono superius finit,
incipiendi autem exordium ab ipso finali sumit.
Parhypate meson. #Saeculorum. Amen;@# ant. #Benedictus
Dominus;@# ant. #Benedixit.@#
Authenticus tetrardus constat ex quarta specie
diapente, et ex prima specie diatessaron superius.
Noeoeane.
#Septem sunt spiritus ante thronum Dei; saeculorum.
Amen;@# ant. #Benedicta tu,@# etc. Haec antiphona
uno tono superius incipit; ant. #Ipse praeibit.@#
Differentia prima a finali quidem ut principalis
tonus incipit, et #amen@# quinto | null | a0a92d3e-ea29-48dd-9c66-5167e11dbb9a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
loco superius per diapente
finit, sed post initium cantilenae variando se
dignoscitur a principali differre.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Assumpta est,@# etc.
Differentia secunda a finali incipit, #amen@# tono superius
deponit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Accipite Spiritum,@# etc.
Differentia tertia item a finali incipit, statimque
in tertium locum ascendit, ubi et #amen@# deponit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Ascendo ad.@#
Differentia quarta ultimae #amen@# syllabae per diapente
in finali concinit, ac reciproca vice de ipsa
finali in eamdem consonantiam redit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Aqua comburit.@#
Hae antiphonae, licet post ascensum in diapente
mox in alium se modum mutent, ad eamdem tamen
differentiam se habent; ant. #Argentum et aurum,@# etc.
Differentia quinta duobus tonis superius incipit,
tono diatessaron #amen@# a finali desinit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Benedicta filia.@#
Differentia sexta quarto a finali loco superius #amen@#
finit ibidemque incipit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Aquae multae.@#
Differentia septima a suo finali in #amen@# per diapente
in acumine distat, per diatessaron inchoat;
differt enim ista a superiori quod haec a finali raro
ad diapente pervenit, illa vero non solum in diapente
licenter pertingit, verum etiam aliquando
contra legem ulterius procedit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Deus deorum,@# etc.
Differentia octava quasi rara ac barbara in ultimo
ponitur extraordinaria, quae #saeculorum. Amen@# quarto
loco a finali inferius deponit; melodiam vero
aliquando quinto orditur loco, ita ut diapente intervallo
distet a finali suo, aliquando vero quatuor, ut
subjectis liquebit exemplis.
#Sicut erat in principio et nunc et semper, et in
saecula saeculorum. Amen@#; ant. #Angeli Domini@#
ant. #Martyres Domini.@#
Simili modo istae tonantur, quamvis inferius ordiantur.
Ant. #Nos qui vivimus;@# ant. #In Ecclesiis
bened.@#
At vero hae, quae sequuntur, licet in eodem loco
inchoent, magis tamen principali sono per diapente
respondent.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #In camino ignis;@# ant. #Sapientia clamitat,@#
ant. #Stabunt justi.@#
In his enim tribus a primo supremo usque ad nonum
sonum cantilena inflectitur ita ut a finali, qui est
lichanos meson, singulas chordas tangendo in quintum
phthongum utraque regione ducta protendatur.
Modi vel tropi, quos usualiter tonos vocamus,
nocturnalium responsoriorum, licet a diversis chordarum
sedibus incipiant, tamen unusquisque illorum
per uniformem versuum suorum modulationem facilem
sui praebet cognitionem; veluti ex paucis, quae
pro exemplo subter notavimus, manifestus patet
intellectus. Nisi forte multiplicata neumarum
variarum velit quis ipsorum versuum modulationem
decentius adornare.
AUTHENTICUS PROTUS.
R\. Beata es, Maria.
V\. Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum.
R\. Confirmatum est.
V\. O regem coeli cui. Gloria Patri et Filio, et Spiritui
sancto.
PLAGIS PROTI.
R\. Sancta et immacul.
V\. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus
ventris tui.
R\. Agnus Dei Christus.
R\. Laetentur coeli.
R\. Audi, Israel. Gloria Patri.
AUTHENTICUS DEUTERUS.
R\. Congratulamini.
V\. Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt
eum; si tu sustulisti eum, dicito mihi.
R\. Postquam impleti sunt.
V\. Salvatorem exspect. Gloria Patri.
PLAGIS DEUTERI.
R\. Rex noster adveniet.
V\. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
R\. Sicut cedrus.
R\. Dum transisset.
R\. Ascendens in altum. Gloria Patri et Filio.
AUTHENTICUS TRITUS.
R\. Benedictus qui.
V\. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic
factus est in caput anguli; a Domino factum est
istud, et est mirabile in oculis nostris.
R\. Angelus Domini locutus.
R\. Hodie nobis coelorum. Gloria Patri et Filio.
PLAGIS TRITI.
R\. Aspiciebam in visu.
V\. Ecce dominator Dominus cum virtute veniet.
R\. Beata es, virgo Maria.
R\. Decantabat populus.
R\. Modo veniet. Gloria Patri.
AUTHENTICUS | null | 20dafe6a-7b39-4a79-aa58-3f556216bd9c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
TETRARDI.
R\. Beata viscera Mariae.
V\. Dies sanctificatus illuxit nobis; venite, gentes,
et adorate Dominum.
R\. Elisabeth Zachariae.
R\. Puer meus, noli.
R\. Aspiciens a longe. Gloria Patri, et Filio.
PLAGIS TETRARDI.
R\. Dies sanctificatus.
V\. Venite, adoremus eum, quia ipse est Dominus
Deus noster.
R\. Doceam iniquos vias.
R\. Sicut mater consolatur.
R\. Oravit Jacob.
R\. Senex puerum. Gloria Patri.
Toni pertinentes ad introitus et communiones
per consuetam modulationem #Gloria Patri@# satis
possunt discerni. Quae dum in singulis tam in antiphonis,
quae dicuntur introitus, quam in communionibus
uniformiter vadat; nos tamen pro conservando
cantandi ordine quaedam gradalia, alleluia,
offertoria curavimus interponere.
AUTHENTICUS PROTUS.
Primo pro culmine tuae quaerere justitiae, Domine,
verum summum quoque lumen fac nos; petimus
ut in coelo semper tibi jubilemus. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Gaudete in Domino.
Ant. Exsurge quare.
Ant. Exaudi, Domine, vocem.
Ant. Laudate, pueri.
Ant. Justus ut palma.
Ant. Justus non conturbabitur.
Ant. Dicit Dominus: Sermones.
Ant. Da pacem, Domine.
Ant. Statuit ei Dominus.
Ant. Factus est Dominus.
Ant. Justus es, Domine.
Ant. Etenim sederunt.
Ant. Misereris omnium.
Ant. Ego autem in Domino.
Saeculorum. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Exclamaverunt.
Ant. Dominus secus mare.
Ant. Rorate, coeli.
Ant. Gaudeamus omnes.
Ant. Suscepimus, Deus.
Ant. Inclina, Domine, aurem.
Ant. Lex Domini irrep.
Ant. Meditatio cordis.
Ant. Sapientiam sanctorum.
Ant. Salus autem.
Ant. Scio autem cui credidi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut
erat in principio et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
#Offertoria.@#
Grad. Miserere mei, Deus.
Grad. Beata gens cujus.
Grad. Posuisti, Domine.
Grad. Sacerdotes ejus.
Al. Qui timent Dominum.
Al. Justus ut palma.
Al. Mirabilis Dominus.
Of. Repleti sumus.
Of. Jubilate Deo univ.
#Communiones.@#
Of. Benedicam Domino.
Com. Ecce Virgo conc.
Com. Vos qui secuti.
Com. Qui vult venire.
Com. Panis quem ego.
Com. Principes persecuti sunt.
Com. Manducaverunt.
Com. Cum invocarem te.
Com. Domine, Dominus noster.
Com. Cantate Domino.
Com. Gaudete, Justi.
Com. Psallite Domino.
Com. Petite et accip.
Com. Confundantur superbi.
Com. Posuerunt mort.
Com. Notas mihi fec.
Com. Amen dico vobis.
Com. Etsi coram hom.
Com. Dominus dabit benignitatem.
Com. Revelabitur gloria.
Com. Viderunt omnes.
Com. Fili, quid fecisti?
Rectius has regeret authenticus tetrardus, si inveteratus
permitteret usus.
Com. Illumina faciem.
Com. Quicunque fecerit.
Com. Amen dico vobis.
Com. Data est mihi.

erat in principio, et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
PLAGIS PROTI.
Secundum quae legis verbum, mutua quo dilectione
Dei et proximi, Christe, mandasti colere,
quo per haec geminae observantiae praecepta reddamus.
Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Dominus dixit ad me.
Ant. Redime me, Domine.
Ant. Ex ore infantium.
Ant. De ventre matris.
Ant. Vultum tuum.
Ant. Fac mecum, Domine.
Ant. Clamaverunt.
Ant. Terribilis est.
Ant. Multae tribul.
Ant. Sacerdotes ejus.
Ant. Sitientes, venite.
Ant. Mihi autem nimis.
Ant. Veni et ostende nobis.
Ant. Ecce advenit.
Ant. Laetetur cor. quaer.
Ant. Cibavit eos.
Ant. Dominus illuminatio.
Ant. Dominus fortitudo.
Ant. Me exspectaverunt.
Ant. Venite, adoremus.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, | null | 445bc01a-4928-4d69-abfe-5192290c575e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sicut
erat in principio et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
#Offertoria.@#
Grad. De necessitatibus.
Grad. Universi qui te.
Grad. Ne avertas faciem.
Grad. Angelis suis.
Al. Dies sanctificatus.
Al. Video coelos.
Al. Dominus regnavit.
Of. Laudate Dominum.
Of. Protege, Domine.
Of. Vir erat in terra.
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Of. Ad te, Domine, levavi.
Of. De profundis.
Com. Multitudo lang.
Com. Potum meum.
Com. Hierusalem, surge
Com. Laetabimur in saec.
Com. Aufer a me.
Com. Vovete et reddite.
Com. Narrabo omnia.
Com. Tu, puer, propheta.
Com. Cantabo Domino.
Com. Domine, Deus meus in te.
Com. Exiit sermo.
Com. Dominus Jesus, postquam.
Com. Dominus regit me.
Com. Dominus firmamentum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
AUTHENTICUS DEUTERUS.
Tertia die, Christe, te resurgere et mundo ferre
lumen credimus. O alme, fac nos et tuum semper
laudare nomen, et in patriae te aeternae regione cernentes
sedere. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Miserere mihi, Domine, quoniam.
Ant. Ego autem sicut oliva.
Ant. Dum clamarem.
Ant. Confessio et pulch
Ant. Cognovi, Domine.
Saeculorum. Amen.
Ant. Ego clamavi quoniam.
Ant. Dum sanctificatus.
Ant. In nomine Domini.
Ant. Vocem jucunditatis.
Ant. Repleatur os meum.
Ant. Si iniquitates.
Ant. Deus, dum egredereris.
Ant. Intret oratio.
Ant. Sacerdotes tui, Domine.
Ant. Tibi dixit cor.
Ant. In Deo laudabo.
Ant. Liberator meus.
Ant. Omnia quae fecisti.
Ant. Charitas Dei.
Ant. Loquetur Dominus.
Ant. Timete Dominum.
Ant. Dispersit dedit.
Ant. Benedicite Domino.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut
erat in principio et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Grad. Eripe me, Domine.
Grad. Juravit Dominus.
Grad. Adjutor in op.
Grad. Speciosus forma.
Grad. Exsurge, Domine.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Al. Adducentur.
Al. Laetatus sum.
Al. Spiritus Domini replevit.
Al. In te, Domine, speravi.
Of. Benedictus es.
Of. Sperent in te.
Of. Exsulta satis.
Of. Perfice gressus.
Com. Beatus servus.
Com. Qui meditabitur.
Com. Scapulis suis.
Com. Passer invenit.
Com. Justorum animae.
Com. Gustate et videte.
Com. Tu, Domine, servabis.
Com. Dominus virtutum.
Gloria Patri, et Filio, et Spirit., etc.
PLAGIS DEUTERI.
Quarta te noctis, Christe, vigilia discipulis dare
coeleste solamen nos humiles fatentes, te cantantes,
laudantes, tuaeque nomen potentiae nos quaternae
tuae evangelicae vocis da cognoscere munimen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Prope esto, Domine.
Ant. Nos autem gloriari.
Ant. Judica, Domine, nocentes.
Ant. De necessitatibus.
Saeculorum. Amen.
#Item,@# ut supra.
Ant. Exaudivit de templo.
In aliis vero ab eadem chorda incipientibus et ad
eamdem statim relabentibus, ita canitur:
Ant. Resurrexi et adhuc.
Ant. Reminiscere.
Ant. Misericordia Domini.
Ant. In voluntate.
Ant. Intret oratio.
Ant. Omnis terra.
Ant. Sancti tui, Domine.
Ant. Scelus populi.
Ant. Nunc scic.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Protector noster.
Ant. Exaudi, Domine.
Ant. Dicit Dominus Petro.
Ant. Sicut oculi.
Ant. Judica me, Deus.
Ant. Deus, in nomine.
Ant. Accipite jucunditatem.
Ant. Eduxit eos Dominus.
Grad. Tu es Deus qui.
Grad. Exsurge, Domine.
Grad. Ego autem. | null | f49821a7-3c5d-4bbe-8f1b-0db9c571f019 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Grad. Tibi, Domine, derelictus.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Al. Excita, Domine.
Al. Laudate, pueri.
Al. Dextera Domini.
Of. Tui sunt coeli.
Of. Terra tremuit.
Of. Laetentur coeli.
Of. Lauda, anima.
Com. Vidimus stellam.
Com. Exsulta, filia.
Com. Quod dico vobis.
Com. Erubescant et conf.
Com. Tanto tempore.
Com. Dilexisti justitiam.
Com. Ab occultis meis.
Com. Acceptabis.
Com. Pater, cum essem.
Com. Inclina aurem.
Com. Jerusalem quae aed.
Com. Magna est gloria.
Com. Benedicite, omnes.
Com. Memento verbi.
Com. Semel juravi.
Com. Tollite hostias.
Com. Feci judicium.
Gloria Patri, et Filio, etc.
AUTHENTICUS TRITUS.
Quinque tu, Domine, in coelum virgines te recipere
dignatus es, plebi tuae verbis revelare signis et
ostendere, sensus ecce nostros, ut te precamur, Domine,
te disponere.
Saeculorum. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Loquebar de.
Ant. Miserere mei, Domine, quoniam trib.
Ant. Domine, refugium.
Ant. Verba mea auribus.
Ant. Exaudi, Deus, orationem.
Ant. Deus in loco sancto.
Ant. Circumdederunt.
Ant. Laetare, Jerusalem.
Gloria Patri, et Filio, etc.
#Gradalia@#
#Alleluia.@#
#Offertoria.@#
Ant. Domine, in tua misericordia.
Grad. Locus iste.
Grad. Ex Sion species.
Grad. Viderunt omnes.
Grad. Propitius esto.
Grad. Discerne causam.
Al. Diligam te.
Al. Memento, Domine.
Of. Intende voci.
Of. Populum humilem.
Of. Benedic, anima.
#Communiones.@#
Of. Sanctificavit Moyses.
Com. Intellige clamorem.
Com. Voce mea ad Dominum.
Com. Laetabitur justus.
Com. Qui mihi ministrat.
Com. Non vos relinquam.
Com. Dicit Dominus: Implete.
Com. Adversum me.
Com. Servite Domino.
Com. Ultimo festivitatis.
Com. Justus Dominus.
Com. Quis dabit Dominus.
Com. Tu mandasti.
Com. Pacem meam do.
Com. Panem de coelo.
Com. Dico vobis.
Com. Signa eos.
Com. Domus mea.
Gloria, etc.
PLAGIS TRITI.
Sexta tuae, Christe, potentiae corporalis hora resplendet
formae, Ecclesiae vitam tribue salientem
aquae vivae, fervore quoque plenae gratiae hanc semper
accende.
Saeculorum. Amen.
Ant. Os justi meditabitur.
Ant. Esto mihi in Deum.
Ant. Omnes gentes.
Ant. Justi epulentur.
Gloria Patri, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Respice in me.
Ant. Sacerdotes Dei, bened.
Ant. Dicit Dominus.
Ant. Exsultate Deo.
Ant. Hodie scietis.
Ant. In medio Ecclesiae.
Ant. Cantate Domino.
Ant. Quasimodo.
Grad. Fuit homo mis.
Grad. Exiit sermo.
Grad. Ego dixi: Domine.
Grad. Venite, filii.
Grad. Constitues eos.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Al. Dulce lignum.
Al. Domine in virtute.
A. Vox exsultationis.
Of. Domine Deus, in simplicit.
Of. Domine, convertere.
Of. Domine, in auxilium.
Of. Justitiae Domini.
Com. Pascha nostrum.
Com. Tu es Petrus.
Com. Dicit Andreas.
Com. Mitte manum.
Com. Quinque prudentes.
Com. Domine, quis habitabit?
Com. Lutum fecit.
Com. Ecce Dominus veniet.
Com. Anima nostra.
Com. Venite post me.
Com. In splendoribus.
Com. Diffusa est.
Com. Qui me dignatus.
Com. Honora Dominum.
Com. Surrexit Dominus.
Com. Qui manducat.
Com. Posuisti, Domine.
Gloria Patri, et Filio, etc.
AUTHENTICUS TETRARDUS.
Septemplicem te nunc quoque nobis adesse deposcimus,
alme Paraclete, nostrae mentes ut tuae
gratiae semper exuberent perfecto munere, quaeque
nocent exstingue, et cuncta, quae proficiunt, accende
semper amoris igne.
Saeculorum. Amen | null | 19723f82-c47f-4e09-bcb1-67bdc90ce07e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Ant. Populus Sion.
Ant. Puer natus est.
Ant. Oculi mei semper.
Ant. Aqua sapientiae.
Ant. Adorate Dominum.
Ant. Gloria et honore.
Ant. Ne timeas, Zacharia.
Ant. Judicant sancti gentes.
Ant. Respice, Domine.
Gloria, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Audivit Dominus.
Ant. Ne derelinquas.
Ant. Exspecta Dominum.
Ant. Viri Galilaei.
Ant. Protexisti me.
Ant. Venite, benedicti.
Ant. Eduxit Dominus.
Grad. Jacta cogitatum.
Grad. Dirigatur oratio.
Grad. Oculi omnium.
Grad. Liberasti nos.
Al. Pascha nostrum.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Al. Exsultate Deo.
Al. Venite exsultemus.
Al. Quoniam Deus magnus.
Al. Domine, refugium.
Of. Precatus est.
Of. Confitebuntur.
Of. Eripe me de inimicis.
Com. Dicite pusillan.
Com. Tolle puerum.
Com. Fidelis servus.
Com. Dum venerit Paracletus.
Com. Si conresurrexistis.
Com. Populus acquisitionis.
Com. Factus est repente.
Com. Ne tradideris.
Com. Erubescant et rever.
Com. Ego sum vitis.
Com. Pater, si non potest.
Com. Redime me, Deus.
Com. Domine, quinque.
Com. Vox in Rama.
Com. Qui biberit aquam.
Gloria, etc.
PLAGIS TETRARDI.
Octo, pie rex, Christe lucide, beatitudines evangelicae
gratiae plebi tuae praebe benignus et clemens
sempiternam requiem, et refove sine fide credentes
in te.
Saeculorum. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. In excelso throno.
Ant. Invocavit me.
Ant. In virtute tua.
Ant. Jubilate Deo.
Ant. Laetabitur justus.
Ant. Dilexisti.
Ant. Probasti, Domine.
Ant. Victricem manum.
Ant. Miserere mei, Domine, quia ad te
Ant. Ad te levavi.
Ant. Lux fulgebit.
Ant. Introduxit vos.
Gloria, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Spiritus, Domini replevit.
Ant. Domine, ne longe.
Ant. Dum medium.
Grad. Benedictus Dominus.
Grad. Propter veritatem.
Grad. Benedicam Domino.
Al. Adorabo ad templum.
Al. Deus judex justus.
Al. Ostende nobis.
Al. Specie tua.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Of. Miserere mei.
Of. Angelus Domini.
Of. Posuisti, Domine.
Of. Domine, Deus salutis.
Of. Exaudi, Deus, orationem.
Com. Spiritus sanctus docebit.
Com. Christus resurgens.
Com. Dico autem vobis.
Com. Circuibo et immolabo.
Com. Simile est regnum coel.
Com. Primum quaerite.
Introibo ad altare.
Com. Oportet te.
Com. Nemo te condemnavit.
Com. Hoc corpus.
Com. Video coelos.
Com. Domine, memorab.
Com. Spiritus ubi.
Com. Ego clamavi.
Com. Responsum accepit.
Com. Lavabo inter innocentes.
Com. Comedite pinguia.
Com. Ego sum pastor.
Gloria, etc.
Haec munera quondam Sion animo exsultante,
prout potuimus, concinendo deprompsimus: nunc
autem velut super flumina Babylonis sedentes, malis
amaricati, jam organa nostra suspendimus, lacrymabiliter
clamantes ac dicentes: #Quomodo cantabimus
canticum Domini in terra aliena?@# Terra quippe
nobis facta est aliena, quandoquidem nec vivere, ne dicam
cantare, licet in ea. Impleta in nobis prophetia,
quae olim miserae ac infelici Judaeae taliter est
comminata: #Terra vestra deserta, civitates vestrae
igne succensae, regionem vestram in conspectu vestro
alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili (Isa. I, 7)
@#.
#Propterea defecit gaudium cordis nostri,
versus est in luctum chorus noster, cecidit corona
capitis nostri (Thren. V, 15)
@#, ita ut compellamur
dicere: #Vae nobis, quia peccavimus (Ibid., 16)
@#;
et ut quidam sapiens dicit: Vacat hoc tempore potentibus
opprimere, privatis perdere, miseris flere.
Sed quid inter haec restat agendum, nisi ut in illo
prophetico volumine, in quo scripta sunt lamentationes,
carmen et vae | null | faadf315-dbad-4dc4-90d6-de50466be207 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, die noctuque meditemur, ut
dum filia Babylonis misera (Psal. CXXXVI), hoc est,
iniqua nos persequentium multitudo retribuente
Domino recipiet retributionem, quam retribuit nobis
( #Ibid.@# ), scilicet vae perenne, nos per lamentationes
dignas potentiae verum mereamur
cantare carmen laetitiae, suffragantibus Principis
apostolorum meritis, cujus amore tuis, beatissime
Pater, in hoc opere studuimus praeceptis obedire.
ARGUMENTUM.
1. Scala musica. 2. Novem sonorum modi. 3. Consonantiae musicae. 4. Tetrachordum, praesertim finalium. 5. De
consonantiarum speciebus. 6. Octo toni musici usu ecclesiastico. 7. Eorumque limites. 8. Intensiones et remissiones
sonorum. 9. Toni medii ac communes, unde quidam duodecim modos statuunt. 10. Toni indifferentes. 11. Cantiones
circa modos regulariter componendos. 12. Differentiae tonorum. 13. Moduli Noanneane, etc. 14. Toni et
cantus irregulares cavendi. 15. Semitonii positio sedulo attendenda.
EPISTOLA BERNONIS AD PILGRINUM.
Domino Deoque dilecto PILIGRINO, vero mundi hujus
advenae, et peregrino, BERNO, licet parvus meritis,
servus tamen Dei Genitricis Virginis municipatum
in arce divinae speculationis.
Praeclara Christianae fidei forma in te splendens
egregie probat animam tuam sedem esse sapientiae:
cum moralis disciplinae honestas ita naturales animi
tui motus componat, ut amore divinae contemplationis
rationabili progressu ad superna proveharis, ubi
laeto cordis jubilo delectet animam tuam proclamare
sponso suo: #Trahe me post te, curram in odorem unguentorum
tuorum,@# quasi interhabentes in manibus
citharas, et cantantes canticum Moysi servi Dei et
canticum Agni.
Quod ego perpendens haud facile indagare valeo
quid causae exstiterit quod tu, quem non solum quatuor
matheseos disciplinarum speculatio quadratum,
verum etiam coelestis harmoniae melos divinis laudibus
jugiter reddit intentum, me, ut ita dicam, semivocalem,
imo pene in artibus mutum ac elinguem, de
canora musicae modulatione jubeas aliquid proferre.
Praesertim cum in Ecclesia plebis a Deo exaltatus et
in cathedra seniorum laudatus, assidue laeto cordis
auditu percipias qualiter sapiens et te praesule felix
Colonia cum beatis Ecclesiae suae filiis, apostolorum
principe linguarum omnium quodammodo plectrum
modificante, #in decachordo psalterio cum cantico in
cithara psallat Domino Deo.@# Sed ipsa natura instigante,
non ambigo te tam ardenter id a me expetere
voluisse, ut, quoniam tota nostrae animae corporisque
compago musica coaptatione conjungitur,
animus quoque tuus sonora artis hujus dulcedine
suavius delectetur. Nihil est enim, ut Tullius ait,
appetentius similium nec rapacius quam natura. Et
quoniam eo charitatis affectu, quo me semper gratis
fovisti, hoc obedientiae opus injunxisti, ut cujusdam
verbis utar, sat scio, si sat bene pareo, et
libellum, quem tonarium consuete vocant, libens
porrigo, magis eligens ultra vires praesumere quam
charitati, quae omnia sperat, aliquid denegare. Confidens
de te, o praesulum decus et gloria, quo
placido discretionis moderatione et errata corrigas
et, si qua fuerint digne prolata, sine livore defendas.
Verumtamen non absimile videtur, si prius quaedam
ponantur prolegomena, quibus minus ad
intelligendum capaces veluti prae foribus interim
exercitati ad ipsius demum scientiae penetralia
queant intromitti. Beatitudinem tuam divina clementia
hic diu incolumem custodiat, et post ad coelestia
regna perducat: ubi inter psallentium choros
constitutus decantare valeas laetus: #Sicut audivimus,
sic vidimus in civitate Domini Dei nostri, in
monte sancto ejus.@#
PROOEMIUM SUBSEQUENTIUM TONORUM.
1.
Omnis igitur regularis monochordi constitutio,
secundum praeclaram disertissimi viri Boetii instructionem,
in quindecim chordis consistit, per quas
totius harmoniae vis rata connexione decurrit, si
tamen synemmenon non desit. Quae in quatuor tetrachorda
dividuntur his nominibus discreta: tetrachordum
gravium, tetrachordum finalium, tetrachordum
superiorum, tetrachordum excellentium.
Tetrachordum gravium, eo quod sit infra finalium
et reddat sonum omnium gravissimum; tetrachordum
finalium, eo quod in eo finis sit omnium
tonorum legitime currentium; superiorum, quod sit
superius constitutum; excellentium, quia excellit
sonos trium aliorum. In medio horum solet inter
seri quintum tetrachordum, quod dicitur synemmenon,
id est conjunctum.
Verum quia omnis cantilena, non quibuscunque
vocibus, sed certis et determinatis sonis, quos Graeci #phthongos@#
quasi a similitudine loquendi vocant, ordinabiliter
contexitur, ut quemadmodum litterarum
elementis omnis sermonum series digeritur, ita
quoque harmoniae concentus rationabili sonorum
quantitate promatur; | null | cca994a2-46f8-4289-b3a0-94395243a827 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
non ab re credimus, si propter
minus eruditos in hac arte de eorumdem sonorum
modis juxta majorum traditionem aliquid vel breviter
dicimus.
2.
Habentur enim novem modi, ut antiquitas sagaci
indagavit industria, instar, ut reor, humanae
vocis, quae novem constat officiis, id est plectro linguae,
pulsu quatuor dentium, repercussione duorum
labiorum in modum cymbalorum, cavitate gutturis.
et adjutorio pulmonis, qui in modum follis aerem
recipit et remittit. Simili de causa etiam Apollini
novem Musas designant.
Nunc vero ipsos modos, prout possumus, aperire
tentemus. Primus modus est in brevissimo duarum
vocum spatio et fit in semitonio, ut hoc liquet exemplo
in gravitate et acumine in illa antiph.: #Missus
est Gabriel,@# ad id loci #Mariam,@# item #virginem.@#
Secundus jam perceptibilioris est intervalli, et fit
in tono, ut in hac antiph.: #Missus est.@#
Tertius adhuc parvo diductior, hoc est in tono et
semitonio, ut in hac ant.: #Missus est Gabriel ad Mariam
virginem.@#
Quartus hoc quoque protensior, qui fit in duobus
tonis, ut in hac: #Beati qui ambulant.@#
Quintus adhuc spatiosior, id est duobus tonis et
semitonio, ut in hac: #Ne timeas, Maria.@# Item ant.: #In illa die fluent.@#
Sextus nihilominus amplior, id est tribus tonis
continuis, ut in hoc R\.: #Jam corpus ejus. Cujus
pater feminam.@#
Septimus hos quoque spatio supervadit, constans
tribus tonis et semitonio, ut haec ant.: #Beata Agnes
in medio minas.@#
Octavam ac si rarius in quatuor tonis, non tamen
plenis, reperies, ut in hoc R\. [ #Tu, vir Simphoriane,
suspendere in tormenta,@# ab illa namque neuma, quae
deponitur, ad eam, quae elevatur ad #in,@# sunt
semitonium, tres toni, item semitonium; quae duo
semitonia simul juncta non faciunt integrum tonum.
Item com.] #Principes persecuti. Spolia multa
concupivit.@#
Nonus prolixiori super omnes spatio tensus metam
hujusmodi divisionum sortitur; nam nec ampliorem
isto, nec strictiorem primo ullam musicarum
vocum reperies divisionem; constat enim quatuor
tonis et semitonio; et habes exemplum in hac
ant.: #Ad te levavi animam meam, Deus meus.@# Item
R\.: #Inter natos mulierum non.@# Item R\.: #Haec est
virgo; Introivit.@# Item in acumine ant.: #Iste cognovit,@#
in hoc loco: #Et inventus est in.@# Ultra hunc enim
novissimum modum, si quas voces inter se subalterna
percussione distantes quaesieris, in nullo rationabili
cantu reperies, donec ad diapason consonantiam
pervenias, ubi magis est novae permutatio
vocis quam progressio modi amplioris, quia nec ipsa
humani appulsus possibilitas admittit, ut intervallis
tam longe inter se distantibus aliquis aptus reddatur
sonus.
3.
In his omnibus quintus tantum et septimus
modus inter musicae artis consonantias reperiuntur,
hoc est, diatessaron, quod est sesquitertia; ac diapente,
quod est sesquialtera. Et tunc consonantiae
fiunt, quando altrinsecus virilis ac puerilis vox pariter
sonuerit; vel potius eo cantandi genere, quod
consuete dicitur organizare. In reliquis vero non
sunt consonantiae, sed intervalla et quaedam vocum
discrimina. Sunt et aliae consonantiae, sicut diapason,
videlicet in dupla proportione; tripla quoque,
quae fit ex diapason et diapente. Diapason vero et
diatessaron, quanquam Pythagorici negant consonantiam
esse, idcirco quoniam nec in multiplici, nec
in superparticulari consistit quantitate, quod proprium
est consonantiarum artis musicae, sed in multiplici
superpartiente. Est enim talis proportio, ut
octo ad tria, quae proportio dicitur in arithmetica
dupla superbipartiens; habet enim octonarius ternarium
bis duasque ejus partes, id est, duas unitates.
Tamen eximio doctore Boetio Ptolomaei sententiam
super hoc approbante, necessario fatemur eam
consonantiam esse maximam, quoniam diapason
talis est symphonia, ut quamcunque aliam suscipiat
consonantiam, servet nec immutet, nec ex consona
dissonam reddat. Sicut, inquit, denario numero qui
fuerit additus, intra eum positus integer inviolatusque
servatur, cum in caeteris id minime eveniat, ita
etiam in hac consonantia. Nam si duo tribus adjicias,
quinque continuo reddes et numeri species immutata
est. Si vero eosdem denario addas, duodecim
facis, et binarius junctus denario conservatus est | null | 5de98830-c89e-4275-b620-b13476b4281f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Ex quibus verbis satis apparet longe aliud esse per
simplices consonantias cum sonorum intervallis cantilenam
contexere, aliud per compositas easdem
voces sive superius sive inferius per immutationem
resumere. De quibus aliquid dicere alterius est
temporis et loci. Est et bis diapason, id est, quadrupla.
4.
His ita breviter dictis, vel pauca de his proferre
tentemus, quae ad injuncti operis negotium
necessaria esse putamus. In primis tetrachordum
finalium diligentius est intuendum; cui tanta quaedam
naturalis sonorum inest virtus, ut ex quatuor
chordarum ejus origine omnis modorum seu tonorum
potestas videatur procedere. Neque enim non
divine hanc vim soli quaternario contigit inesse;
omne enim quod vocamus principium, nonnisi alicujus
rei potest esse principium; similiter et finis
alicujus rei est finis. Sed ubi principium est et finis,
necessario est et medium, [ #ut a principio et
medio et fine constet, vel@# ] ut a principio per medium
veniatur ad finem. Igitur ut totum aliquid sit, principio
et medio et fine constat. Unum ergo, non tam
numerus quam principium, fons et origo est omnium
numerorum, quod medio et fine caret, nisi
forte, pro sui perfectione, sicut principium, ita et
finis dicatur. Dualis vero numerus finem non habet,
ad quem per medium perveniri debeat, cujus omnino
expers existit. Superest autem ut ipse principium
dicatur, ut hoc alterum principium sit de illo
primo, illud vero de nullo. Primum illud principium,
a quo numeri omnes oriuntur; hoc vero alterum
est, per quod omnes numeri inveniuntur. At si uni
duo fuerint juncta, occurrit ternarius: primus impar,
qui habet initium medium et finem, ubi una interjecta
medietas pares sibi terminos habet; ex utroque
enim latere circumvallatur unitate, et quod
extremitates junctae, hoc facit medietas duplicata;
unum enim et unum faciunt duo, quae simul juncta,
id est duo et duo, faciunt quatuor. Primus ergo
omnium numerorum est ternarius, cui inter duo
summa medium, quo vinciretur, accidit. Quaternarius
vero, quia duas medietates obtinuit et quia tunc
arctius extima vinciuntur, quando medietas geminatur,
merito artifex natura jussu Creatoris hunc
sibi numerum ascivit, quo insolubili colligationis
vinculo elementa sibimet repugnantia devinxisset,
triaque illa musicae genera, id est, mundanae, humanae
et ejus quae est in instrumentis, rata modulationis
lege conformasset. Merito, inquam, hic numerus
musicae harmoniae est attributus, qui inferiora
superioribus conciliat, animae corporisque statum
jugabili proportionum competentia foederat, bestiales
hominum motus comprimit, mores componit,
iras daemonum mitigat vel potius fugat; etiam ipsam
terram sonorum suorum concentibus coelo quodammodo
associat.
Si ipsum quaternarium praecedentibus se naturalibus
numeris, id est uni, duobus, tribus adjunxeris,
denarii summam conficies, ut ex hac etiam ejus
perfectione in decachordo psalterio assuescamus
psallere, quatenus #Deo nostro sit jucunda decoraque
laudatio.@# Adeo etiam antiqui hunc numerum ad animae
perfectionem pertinere putabant, si tamen fides
huic eorum sententiae est adhibenda, ut etiam Pythagorici
ex eo jurisjurandi religionem sibi facerent,
taliter dicendo:
Per qui nostrae animae numerum dedit ipse quaternum.
Adde etiam quod idem quaternarius a binario,
quem supra diximus principium esse, generatur, a
quo et octonarius, qui est primus cubus, procreatur.
Nam bis bini, qui sunt quatuor, superficiem faciunt;
bis duo bis solidum corpus, quod est octo.
Sub hujus numeri mysterio consonus Evangelistarum #sonus in omnem terram exivit et in fines orbis
terrae,@#
dulcissima praedicationis eorum vox processit.
Hujusmodi harmoniae concentum Deo esse gratissimum
Psalmista noverat, cum ad psallendum Domino
mentes hominum quarto invitabat dicens: #Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro,
psallite sapienter.@#
Ergo sive ex istis, quae pauca protulimus, sive ex
aliis, quae in praesenti minus occurrunt memoriae,
vel omnino abdita latent, satis claret non sine magno
divini muneris nutu hanc vim quaternario esse
ingenitam, ut totius harmoniae concentus ab eo oriatur
et in eumdem velut ad principii sui originem
revertatur: quemadmodum illi octo toni semper
bini et bini ad unam ex quatuor finalium chordis
quadam dictante justitia velut ad parentem redeunt.
Unde pulchre eumdem octonarium antiqui justitiam
vocaverunt, non solum ob supradictam harmonicae
rationis causam, verum etiam quia primus omnium
ita solvitur in numeros | null | 05fcf8ef-3762-4054-b727-fa2c6ebb0ecc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aeque pariter pares, id est,
in quatuor et quatuor, ut nihilominus in numeros
aeque pariter pares, id est, duo et duo ipsa divisio
solvatur.
5.
Nunc prout gratia divina inspiraverit, aperire
conemur qualiter unusquisque authenticus vel suus
plagalis a suo finali progrediens iterum ad eumdem
redeat, licet supra vel infra in varios se sonos protendat.
Ac primo dicendum quot sint species diatessaron
ac diapente, necnon et diapason. Habet enim
diatessaron species tres, diapente quatuor, diapason
VII. Hae quidem species vario modo a quibusdam
musicis ordinantur. Nos vero magistrorum praecepta
sequentes, juxta rationem tonorum ordinabiliter eas
ponimus, ut facile intelligere quilibet possit qui vel
tenuiter notitiam hujus artis habuerit.
Ergo prima species diatessaron constat ex tono
semitonio et tono, exordium sumens a lichanos
meson et finiens in lichanos hypaton; cui si adjeceris
tonum superius, oritur tibi prima species diapente.
Secunda species ex duobus tonis et semitonio, incipiens
a mese et finiens in hypate meson; cui si
adjeceris tonum superius, erit secunda species diapente.
Tertia ex semitonio et duobus tonis, incipiens
a trite diezeugmenon et finiens in lichanos meson;
cui adhibendus est tonus inferius, ut fiat tertia species
diapente. Quarta species diapente constat ex
prima specie diatessaron, adjecto tono inferius, non
quidem per ejusdem nominis chordam [ #sed per
ejusdem speciei formam@# ], sed alius, id est, a paranate
diezeugmenon incipiens, ac si per tonum semitonium
et tonum in meson descendit, assumptoque inferius
tono quartam speciem diapente perficit.
Diapason vero species facile est pervidere; si enim
a proslambanomenos inceperis usque in mese, prima
species erit, sicque semper semitonio vel tono altius
per ordinem repetendo, septimae speciei finis in
paranete hyperboleon erit. Sin autem exordium
sumis ab hypate hypaton, erit finis in paramese.
Et haec quidem dispositio specierum in consonantiis
secundum veteres quosdam est. Sed moderni
diligentiores in omnibus in diapente et diapason
eis aliquatenus consentiunt; diatessaron vero in
speciebus et aliud exordium et ordinem tribuunt.
Quia enim diapason ex diapente et diatessaron consistit,
primaque specie a diapason ab A ad a, id est
a proslambanomenos ad mese pertingit, cum prima
diapente species a mese incipiens in lichanos hypaton
finiatur; incongruum eis visum est in tetrachordum
gravium, quod ab eadem lichanos hypaton usque
ad proslambanomenos, in quo diatessaron continetur,
velut otiosum et inutile ab his speciebus excludatur,
hacque de causa statuerunt ut prima diatessaron species
ab A usque ad D protendatur, et ex eadem D
prima diapente species in acutam a producatur; sicque
prima diapason species in his duabus speciebus
ab A in a contineatur. Est igitur prima species diatessaron
A B C D a proslambanomenos videlicet ad
lichanos hypaton, constans ex tono semitonio et tono.
Secunda species B C D E, quae est semitonium et
ditonus. Tertia C D E F, ditonus scilicet et semitonium.
Et sic per omnem seriem chordarum computando,
id est, per quatuor litteras, per quaternas has
alternatim tres species invenies, exceptis duobus
locis, scilicet inter parypatemeson et paramese, et
inter trite synemmenon et nete diezeugmenon.
Diapente vero species prima, sicut et supra dictum
est, continetur D E F G a tono semitonio ditono.
Secunda E F G a semitonio et tribus tonis, ab hypate
meson scilicet ad paramese. Tertia F G a c,
tribus tonis et semitonio, a parypate meson ad trite
diezeugmenon. Quarta G a c d, ditono, semitonio
et tono, a lichanos meson ad paranete diezeugmenon.
Has species si diligenter inspicias, tonorum et
semitoniorum positiones invenies diversas, et per
seriem vocum in totius monochordi constructione
alternatim dispositas, exceptis tribus locis, videlicet
inter hypate hypaton et paripate meson, et inter
hypatemeson et trite synemmenon, et inter paramese
et trite hyperboleon. Diapason autem, quoniam his
duabus consonantiis completur, tot habet formas
quot sub his continentur. Septem igitur continet
species; pro diapente quatuor, pro diatessaron tres;
quarum prima inter A et a, id est proslambanomenos
et mese continetur; secunda ab hypate hypaton ad
paramese porrigitur; tertia a parypate hypaton in
trite diezeugmenon terminatur; quarta a lichanos
hypaton ad paranete diezeugmenon protenditur;
quinta ab hypate meson et ad nete diezeugmenon
limitatur; sexta a | null | 1491c4a2-8dca-47e1-9afa-a50d08fbccb5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
parypate meson ad trite hyperboleon
intenditur; septima a paranete hyperboleon ad
lichanos meson remittitur. Quas omnes species, si
tonorum et semitoniorum situm inspexeris, a se
invicem distantes videbis. Quod si octavam a mese
per paramese et trite diezeugmenon intendendo ad
nete hyperboleon adjeceris, a prima non dissentire
videbis. Si vero ab eadem mese per trite synemmenon
et paranete synemmenon ascenderis, eamdem
quintae notabis. Sic igitur diapason septem habet species,
una minus quam voces, in quibus octo modorum
diversa fit positio; quod sequens expediet ratio. Septem
vero tantum modos secundum diapason species
primum fuisse, sed Ptolomaeum octavum superaddidisse,
Boetium in musica scimus tradidisse quorum
nomina diversitatemque, quoniam brevitati studemus,
secundum ecclesiasticum usum expediamus.
6.
Octo itaque cantionum modis, quos abusive
tonos vocamus, ordo ecclesiasticus utitur. Quatuor
excelsiores monochordi voces sortiti sic vocantur:
authenticus protus, id est primus magister; authenticus
deuterus, id est secundus magister; authenticus
tritus, id est tertius magister; authenticus tetrardus,
id est quartus magister. #Authentos@# enim Graeci magistros
dicunt, quasi auctoratos, id est auctoritate
praeditos, quorum praecellit auctoritas. Unde a comparatione
altioris gradus hos modos ita vocari obtinuit
usus. Alii vero quatuor inferiora loca possidentes
sic vocantur: plagis proti, id est lateralis primi,
subauditur authentici, quasi sub latere ejus contineatur,
et inferior sit, simili ratione plagis deuteri,
plagis triti, plagis tetrardi. Sed nos regulas eorum
dantes Latinis utamur nominibus, et excelsiores
magistros, inferiores vero discipulos nominemus.
Sed antequam eorum intensiones vel remissiones
incipiamus, finales omnium nervos ostendamus.
Quatuor sunt voces, quae vocantur finales, eo quod
in unaqualibet harum regulares finiantur cantiones,
videlicet D E F G, quae sunt lichanos hypaton, hypate
meson, parypate meson, lichanos meson; quae idcirco
ex omnibus electae sunt finales quod inter
septem vocum discrimina inveniantur sonoriores,
extra quas si vel vetus vel nova cantio finiatur,
irregularis et illegitima sine dubio judicatur. Cantus
igitur magistri ejusque discipuli, id est primi et
secundi modi finitur in D, secundi magistri ejusque
discipuli, id est tertii et quarti modi in E, tertii magistri
ejusque subjecti, id est quinti et sexti modi
in F, quarti magistri ejusque discipuli, id est septimi
et octavi modi in G. Sed quia nomina et finales
eorum diximus, intensionis et remissionis limites
aperiamus.
7.
Protus [ #itaque authentus, id est primus
magister@# ] constat ex prima specie diapente et ex
prima specie diatessaron superius [ #non quod
ibi prima ejus species exordiatur, sed quod forma et
similitudo illius primae speciei, quae inferius est, hic
sub earum chordarum dispositione contineatur, tono
scilicet et semitonio et tono@# ]; subjugalis vero ejus
constat ex eadem specie diapente, et ex eadem specie
diatessaron inferius, quod autem dico, tale est:
Primus tonus a suo finali, id est, a lichanos hypaton
habet licentiam ascendendi in diapente, hoc est, in
mese; et a mese in paranete diezeugmenon, quod
est prima species diatessaron, #eo modo, quo
praedictum est;@# secundus vero tonus, qui dicitur ejus
subjugalis, in eamdem diapente ascendit; sed per
eamdem speciem diatessaron inferius a lichanos
hypaton in proslambanomenon per tonum et semitonium
itemque tonum descendit. Et protus quidem
aliquando unum tonum super diatessaron licenter
assumit: similiter et caeteri authentici praeter
deuterum, qui semitonium tantum admittit. Itemque
protus infra finalem suum descendit in sonum
sibi vicinum, aliquando in tertium, nunquam vero
in legitimis cantibus in quartum. Similiter et alii
tres authentici juxta ordinem finalium suorum.
Deuterus constat ex secunda specie diapente et
secunda specie diatessaron superius, illo scilicet
modo quo supra tractatum est. Subjugalis ejus ex
eadem specie diapente, et ex eadem specie diatessaron
inferius; ex superiori autem sermone potes
et istud comprehendere. Tritus authentus, qui est
tonus quintus, constat ex tertia specie diapente et
tertia specie diatessaron superius. Tetrardus authentus
[ #qui est tonus septimus@# ] constat ex quarta
specie diapente et ex forma primae speciei diatessaron
superius modo dicto. Subjugalis ejus ex eadem
specie diapente, et ex prima specie diatessaron inferius
[ #secundum quosdam, revera tamen forma
est primae illius speciei@# ]. Omnis itaque tonus | null | afdd46aa-407c-4e4e-a388-65a1872c71f0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
subjugalis
eamdem habet diapente et diatessaron quam
authenticus ejus; differunt autem in hoc quod authentus
diatessaron habet supra diapente, subjugalis
vero infra.
8.
Primus igitur modus vel tonus intenditur
ad acutam d, id est paranete diezeugmenon, raro
autem ad e, quae est nete diezeugmenon, et descendit
ad C, id est parypate hypaton, rarissime vero ad
B quae est hypate hypaton, habens inter D et d
quartam diapason formam, supra vero et infra
chordam, et ut dictum est, rarissime duas inferius.
Secundus modus ascendit ad a, id est mese, raro
autem ad b, vel , id est ad trite synemmenon,
vel paramese; remittitur ad A, quae est proslambanomenos,
interdumque adhuc sono inferius, quam
moderni, ut supra dictum est, addiderunt, et Γ
Graeca littera notaverunt. Possidet autem hic modus
inter A et a primam diapason speciem, supra vero
rarius et infra vocem. Et hi sunt magister primus
ejusque discipulus. Magistri autem, id est primi toni
cantus incipitur sex nervis, scilicet C D E F G, a, habens
cola et commata, id est membra et incisiones,
quas distinctiones cantus appellamus, in eisdem.
Cantus vero discipuli, id est secundi toni habet
principia legalia quatuor A B C D, a multis vero usitata
sex A B C D E F, in quibus etiam cola et commata.
Quod si primi cantum C, vel D, vel E, vel F,
inceperis, non minus quam c. acutam, id est trite
diezeugmenon, ut cujusmodi sit, ascendendo discernas.
Si vero secundi cantum in eisdem incoeperis,
non minus quam ad B deponas, ut cujus sit remittendo
ostendas. Sed in eo judicio quatuor tantum
principia unicuique dabuntur discipulo.
Tertius modus intenditur ad e, id est nete diezeugmenon,
raro autem remittitur ad D quae est
lichanos hypaton. Habet principalis cantus distinctiones
nervis sex D E F G, a possidens inter E et
e, id est inter hypate meson et nete diezeugmenon,
quintam diapason speciem, supra vero et infra vocem.
Quartus modus ascendit ad , id est paramese,
raro ad c quae est trite diezeugmenon; descendit
vero ad B, continens inter B, et secundam in diapason
formam, supra vero chordam. Cujus cantus secundum
quosdam sex nervis, legaliter vero quatuor
incipitur B C D E, et sex distinguitur B C D E F G. Et
hi sunt secundus magister ejusque discipulus. Quod
si magistri cantum D vel E incoeperis, non minor,
quam ad d, id est paranete diezeugmenon, sit modus
intensionis: si discipuli, non minor, quam
ad C depositionis, ut cujusmodi sit intendendo vel
remittendo discernas.
Quintus modus intenditur ad e, quae est trite hyperboleon,
raro autem ad g, et remittitur ad C, hoc
est hypate meson, continens inter F et f sextam
diapason speciem, supra vero et infra vocem. Cujus
cantus principia et distinctiones sunt sex E F G,
a b c ab hypate meson ad trite diezeugmenon.
Sextus modus ascendit ad c, quae est trite diezeugmenon,
raro autem ad d, hoc est ad paranete
diezeugmenon: et descendit ad C, quae est parypate
hypaton, possidens inter C et c tertiam diapason
formam, supra vero aliquando chordam. Cujus cantus
principia legalia sunt quatuor, C D E F, secundum
quosdam sex, sicut et distinctiones C D E F G a,
et sunt tertius magister ejusque discipulus. Si magistri
cantum E vel F inchoaveris, ad e, quae est
nete diezeugmenon, sit minimus modus intensionis,
discipuli vero ad B remissionis, ut cui deputari debeat
tali differentia patefiat.
Septimus modus intenditur ad g, id est paranete
hyperboleon, et remittitur ad E, id est ad parypate
meson, continens inter G et g septimam diapason
speciem, supra vero et infra vocem. Hujus cantus
principia et distinctiones sunt sex, F G a c d.
Octavus modus ascendit ad d, id est paranete diezeugmenon,
raro autem ad e, descendit vero ad D,
id est lichanos hypaton, possidens inter D et d,
secundum primum magistrum, quartam diapason
formam, supra vero chordam. Hunc enim Ptolomaeus
adnexuit | null | d978bbbb-b889-4bbf-8201-8a799fb9c45e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et quia diapason octava specie caret,
quartam ut primus obtinuit; qui, quamvis eamdem
habeat speciem, diversam habet finalem et non
eamdem ad C remissionem. Hujus cantus initia ut
aliorum discipulorum legalia sunt quatuor, D E F G;
usurpata sex, sicut distinctiones D E F G a . Et hi
sunt quartus magister ejusque discipulus. Si magistri
cantum F vel G incoeperis, ad f, id est trite
hyperboleon sit minimus modus intensionis; discipuli
vero causa supradictae differentiae ad E remissionis.
Haec est regula intensionis et remissionis octo
modorum, et haec est sequenda lex eorum, quam
per singulorum tonorum proprii cantus dissonantiam
subtilis et cauta modernorum exaravit diligentia.
Antiquitus enim authentici, cum plagis etsi non
aequaliter intendebantur, indifferenter tamen omnes
in quartam vel in quintam chordam remittebantur,
quod adhuc multorum cantuum indifferentes inter
authentos et subjugales descensus testantur. Unde
in pluribus interdum pro ascensu, maxime vero pro
descensu fit saepe dubietas utrum authento an plagi
eorum tribuatur proprietas. Hinc juniores subtilius
et acutius adjudicando et certius legaliusque discriminantes,
nec ex toto antiquis consentiunt, nec ex
toto dissentiunt. Aiunt enim oportere inter modos
certas esse differentias, ut cujuscunque modi sint,
cognoscere possimus cantilenas. Sed si primus modus
ab acuta e ad A, id est, a nete diezeugmenon ad
proslambanomenon remittatur; secundus vero a
paramese, quae est , ad eamdem A deponatur: si
inter A et a, id est, inter mese et proslambanomenon,
cantus non excedens componatur et in D utriusque
finali regulariter terminatur, incertum est cui
potius deputetur. Idem contingit in caeteris; ad quam
incertitudinem propulsandam praescriptam juniorum
probamus regulam.
9.
Animadvertendum nunc est cum
omnis authenticus a suo finali incipiens licenter in
nonum sonum ascendat; non quod semper id eveniat,
sed quod haec ejus scandendi sit potestas, et
nonnisi in sibi vicinum et aliquando in tertium, ut
supra etiam aliquid tetigimus, descendat. Subjugalis
vero ejus in quintum locum ascendat, in quartum
autem nec non et quandoque in quintum descendat;
et ex hoc facilis sit cognitio authentici vel sui subjugalis.
Quid de his sit sentiendum, qui nec ad
diapente pertingunt, [ #nec inferius diatessaron
admittunt@# ], vel supra diapente diatessaron minime
habent, sed nec inferius ad diatessaron pertingunt;
vel si diatessaron quidem inferius habent, et supra
diapente aliquid, non tamen usque ad diatessaron
ascendunt; talis enim ordo super his nobis est servandus.
Si quis cantus a finali suo ad diapente non
pertingit, nec diatessaron inferius habet pro sui
brevitate vel imperfectione, solemus eum subjugali
designare, exempli causa, inter protum et ejus subjugalem:
antiph. #Benedicat nos Deus Deus;@# ant. #Beata mater;@#
ant. #Coeli coelorum;@# ant. #In omnem
terram;@# ant. #Juste et pie;@# ant. #Juste judicate.@# Inter
deuterum et ejus plagin: Ant. #Benedicat terra Domino,@#
licet quantum ad judicium aurium convenientius
sonet ad tertium quam ad quartum, non solum
praesens regula repugnat, verum etiamsi, juxta hanc
sonoritatem, ipsam velis inchoare, nullo modo ad
finalem recto tramite poteris canendo pervenire. At
si hanc ad differentiam quarti toni ita finias #saeculorum
amen,@# ac semitonio altius, id est, a parypate
meson incipias, absque laesione poteris ad finalem
pervenire. Si vero ad diapente quidem pervenit, et
nec supra nec infra diatessaron habet; quia diapente
amborum commune est, cantus quoque communis
sit; ita tamen ut eorum alteri tribuatur cujus
et frequentior usus habetur. Ecce has antiphonas
vel his similes, id est, ant. #Biduo vivens;@# ant. #Lux
orta est,@# ad protum canimus. Has vero, quae simili
modo incipiunt, in eumdem locum ascendunt ac
descendunt in eumdem, id est ant. #O Domine,
salvum;@# ant. #Oblatus est@# ad subjugalem ejus canimus.
Tales vero solent quidam medios tonos vocare.
Et quia inter singulos quatuor authenticos et subjugales
hujusmodi reperiri possunt, hos quatuor illis
octo adjiciunt, et duodecim tonos dinumerare contendunt.
Si vero ultra diapente aliquid superius ascendit,
nec inferius diatessaron habet, cantus ille
authentici erit: quod frequentius, quam ut exemplo
indigeat, evenire solet: quamvis hoc non usquequaque | null | aa6970dc-3897-44cc-a865-e605d40189df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
procedat, ut in illa antiphona adverti potest,
ant. #Iste cognovit,@# quae supra diapente semitonio ac
tono ascendit; infra finalem vero duobus tonis
descendit. Quam tamen quarto tono ideo aptamus,
quia tertio euphonia repugnante nequimus. Item
Ant. #Dixit Caesar ad Hippolytum,@# cum tono et semitonio
supra diapente altius ascendat, non tamen
hanc secundum regulam septimo, sed octavo regimus
tono, non id artis magisterio dictante, sed
vocis sono cogente. Sin autem inferius diatessaron
habuerit, subjugalis erit, ut in hac ant. #In spiritu
humilitatis,@# ubi in eo loco: #sic fiat,@# diapente tono
supergreditur, sed quia diatessaron habet inferius
hoc loco: #hodie,@# subjugalis, ut supra diximus, erit.
Vel certe si utrumque, et supra diapente et infra
diatessaron invenitur habere, authentico magis
debet aptari. Quanquam haec regula partim cantorum
inscitia, partim longo usu inveterato constet
omnino in multis vitiata, tum in quotidianis antiphonis,
quae inveniuntur compositae ex psalmis, tum
etiam in aliis plurimis cantionibus, in nocturnis
videlicet ac diurnis. Quod quidem ad regulam aliquatenus
posset corrigi, si inolita consuetudo ab
ore cantantium potuisset ullo modo evelli, ut ex
paucis subter positis liquebit exemplis. Ant. #Petrus
autem servabatur,@# quae cum sit primi toni, et per
suum diastema vel systema, hoc est, cola et comma,
semper ad finalem primi toni recurrat, ita canendo,
ant. #Petrus autem servabatur in carcere,@# item, #Et
oratio fiebat pro eo sine intermissione ab Ecclesia.@#
Ubi in a, syllaba apud quosdam incipit a recto deviare,
et in tertium vel quartum tonum declinare,
quod tamen talibus neumis, si quis curat, poterit
emendare, ut sic canat, #ab Ecclesia ad Deum.@# Item
ant. #Et respicientes,@# ant. #Pastor bonus,@# cum sint
magis tertii toni, apud plerosque minus regulariter
sortiuntur finem octavi. Quod taliter potest corrigi,
si in fine harum antiphonarum, ubi canendum est #Alleluia,@#
a prima syllaba, id est #al.,@# quae venit in
mese, per diatessaron in medio, vocibus connumeratis,
in finalem descendat ita: #Alleluia.@#
Ideoque magis has tertii toni auctoritate regimus,
quia juxta illum supra diapente diatessaron habent;
juxta octavum vero inferius diatessaron carent,
cum supra diapente altius tono abundent
10.
Interdum etiam miro quodam evenit modo ut
unum idemque melum aeque congruenterque cantari
possit hoc et illo tono, veluti hae antiphonae, ant. #Gloriosi principes;@#
ant. #Malos male;@# ant. #Novit Dominus;@#
ant. #Nemo te cond.;@# ant. #Qui odit;@# quae
tam sexto quam octavo reguntur et finiuntur. Quas
nonnulli magis violenter quam vere ad tertium tonum
conantur inflectere. Item hoc R\ #Genti peccatrici@#
tam triti quam tetrardi sono regitur; unde ejusdem
responsorii versus apud alios ad triti, id est quinti
toni modum ita canitur, V\ #Esto placabilis@#, apud
alios vero ad tetradum sic, V\ #Esto.@# Antiphonae,
quae uniformiter ab O incipiunt, ut ant. #O sapientia,@#
ant. #O rex gentium,@# et his similes, velut in quodam
bivio inter protum et ejus subjugalem consistunt,
eo quod tono diapente in omnibus supervadunt,
diatessaron inferius in quibusdam habent, in quibusdam
vero minime. Sed frequentior usus in subjugali
praevaluit, quia in ejusmodi cantilena aliquoties
non solum diatessaron, sed et diapente invenitur
inferius, ut in illa antiphona #O Rex gloriae,@# in
illo loco, #spiritum,@# sed haec apud quosdam. Quanquam
illi non errent qui eas duntaxat, quae diatessaron
inferius non habent, ad protum inflectunt.
11.
Propter hujusmodi aliosque devios errorum
anfractus debet peritus cantor caute inspicere utrum
cantus regulari a suo finali incipiat ordine, an legitime
currat, ne quid naturali vitiata qualitate absonum
fiat; si rata tonorum semitoniorumque dimensione
consonantiae bene conveniant, ne extra metam
inferius aut superius canendi exordium sumat; si
ad finalem suum recto legis tramite recurrat;
qui finales illius et illius existant. Finales ergo
sunt lichanos hypaton, hypate meson, parypate
meson, lichanos meson. Omnis ergo proti et
subjugalis ejus, id est, primi ac secundi toni | null | c043f1f6-ecb6-43db-b930-051084fc4835 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
melodia lichanos auctoritate regitur ac finitur. Deuteri
vero, ejusque subjugalis, id est, tertii ac quarti
hypate meson regitur ac finitur. Tritus cum suo
subjugali, id est, quintus cum sexto parypate meson
regitur et finitur. Tetrardus cum suo subjugali
lichanos meson sono regitur et finitur. Et haec est
eorum regula ad quodlibet melum inchoandum, ut
nec supra quintum superiorem, nec infra quintum
inferiorem locum aliquando incipiant, sed inter eas
octo voces vel aliquando novem initia sua cohibeant.
Notandum vero est quod quinto semper loco superioribus
cum inferioribus finalibus quaedam talis
concordia est, ut aliqua mela in eis quasi regulariter
inveniantur finire, velut hoc responsorium, #Factum
est dum tolleret.@# Quod quidem regulariter incipiens,
sed extra regulam ultra nonum in decimum sonum
ascendens, nequaquam terminat in lichanos hypaton
finali, sed in mese ejus sociali. Eodem modo clauduntur
R\ #Terribilis est;@# communio #Cantabo Domino.@#
Hoc ergo socialitatis foedus obtinet lichanos
hypaton cum mese, hypate meson cum paramese,
parhypate meson cum trite diezeugmenon, lichanos
meson cum paranete diezeugmenon. Cum inferioribus
quoque quartis, et in quibusdam quintis parem
habitudinem habent; quamvis hoc magis ad initia
illorum, quam ad finem pertinere soleat. Fit etiam
miro quodam modo ut finales non solum in quintis,
ut diximus, regionibus suos habeant sociales, verum
etiam in quartis superioribus locis sibi inveniant
compares, ut quemadmodum membra cantionum,
quae sunt cola et commata, in finalibus et in quintis
locis, ita per arsin et thesin consistant saepius in
quartis. Amplius autem, quod omnis tropus, sive
ille authenticus sit, sive plagis, si quarto a finali
loco diligentius intueatur, mira ac divina quaedam
concordia inveniatur, ita ut si quis cantus a finali
in quartum locum transponatur, legitime videatur
sub eodem modo vel tono currere, et in eodem
velut in finali regulariter desinere: adeo ut pleraque
mela ab ipsis finalibus seu dextera laevaque apta
incepta minus conveniant propter semitonia, quae
desunt per loca; a superioribus vero inchoata
absque ullius soni diminutione decurrant modeste,
finiantque in socialibus honeste. Ut enim hoc clarius
elucescat, ex quarto tono ponamus haec sub exemplo.
ant. #Factus sum,@# ant. #O mors ero,@# ant. #Sion renovab.,@#
ant. #Sion, noli timere,@# ant. #Vade jam.@# Si has antiphonas
tertio a finali loco, id est, a lichanos meson
incipere volueris, in modulando deficis, dum semitonium,
ubi esse debuit, minime reperis. Sin autem
quartum locum, id est mese, attendas, ac interposito
primum semitonio in synemmenon, deinde tono,
sicque tertio loco, hoc est, paranete synemmenon
easdem inchoaveris, totam cantilenam absque sui
laesione videbis decurrere, donec ad finalis sui
comparem, id est, mese eam contingat in fine
pervenire.
Similiter ejusdem modi antiphonas, videlicet ant. #Ad te, Domine, levavi,@#
ant. #Ex Aegypto vocavi,@# si a
finali ordiri contendis, minus apte in medio convenire
pervidebis. Si autem quarto loco, id est, mese
incipiunt, absque neumarum dispendio modulantur,
donec ibidem finem sortiantur. Quod quidam minus
intuentes, magis has et hujusmodi putant septimo,
quam quarto regi tono, quanquam non negent
easdem finem sortiri in quarto. Idem neumarum
defectus in illa communione #Beatus servus,@# quae est
tertii toni, proveniet, nisi ab hypate meson transposita
in mese fuerit. Non minimum etiam a plerisque
erratur in his antiphonis, ant. #Ante me non est
formatus,@# ant. #Ex quo facta;@# qui putant eas in
principio septimo tono debere regi, propter similitudinem
cantilenae, quam videntur cum superioribus
in initio habere, cum apertissime constet, easdem et
ab ipso primi toni finali congruenter incipere,
legitime per diastemata et systemata in quartis vel
quintis locis currere, regulariterque in eodem finali
terminum sortiri. In octavo quoque si illam communionem #De fructu operum,@#
a finali cantare
coeperis, in medio cantilenam minus apte convenire
per sua limmata vel semitonia cognosces. Si vero
post duos tonos et unum semitonium quarto loco
orditus fueris, totam cantilenae hujus seriem per
ordinabilem progressionem senties ad socialis sui
pertinere finem.
Idipsum in quintis locis evenire solet, verbi gratia,
nisi | null | 46380119-58cb-49ed-b058-f4e781d23676 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
enim hae antiphonae, #Alias oves habeo; Domine,
qui operati sunt,@# quae sexti sunt toni, in quintum
transponantur locum, hoc est a parhypate meson
in trite diezeugmenon, nequaquam in regulari monochordo
servare poterunt ordinem suum.
Haec pauca pro exemplis sint posita. Caeterum ut
in hujusmodi defectionibus solet necessario synemmenon
in superioribus aliquando suffragari, ita
nonnunquam videtur refragari, in his duntaxat
cantibus, qui in inferioribus per synemmenon
decurrunt; cujus vicem in superioribus supplere
nequeunt, sed et hoc aliquando, non semper. Hoc
vero in talibus est observandum, ut si cantus a
finali incipiat, quarto loco nihilominus incipere
valeat, sin autem inferius vel superius, quoto loco
ibi a finali tono, hic ordiatur a quarto sociali.
Oportet etiam et illud considerare ut cum in
omnibus subjugalibus tonis ascensus usque in
diapente et ultra suppetat, protus quoque usque
in nonum sonum in talibus ascendere valeat,
et tres alii authentici, videlicet quintus et septimus,
in locum regulariter sibi ordinatum deficientibus
nervis minus proveniant, quod doctus cantor, quoties
id ratio exposcit, inferius redeat, ut per octava loca
voces resumat, quas in superioribus non invenerat.
Sed quando vocum intervallo singuli authentici vel
laterales eorum supra vel infra a finalibus distent in
differentiis suis, vel quam ad ultimam #saeculorum.
Amen@# syllabam habitudinem seu spatiorum dimensionem
habeant, melius ostendemus, cum in ipso
tonorum libello suis in locis id explicare curabimus,
quia arctius memoriae commendatur quidquid prae
oculis habetur. Hoc tamen interim breviter notandum
quod omnis principalis sonus, sive ille sit
authentici cujuslibet sive plagis ejus, semper a finali
suo, in quem regulariter desinit, incipiat.
12.
Differentiae vero, quae ornatus causa peritorum
cantorum placito sunt inventae, a nobis ita sunt
ordinatae, ut cujusque toni differentia, si qua in ipso
finali incipiat, primum locum obtineat, secunda
vero proximum inferius locum, sicque inferius
quousque invenitur progreditur. Deinde superius
proximo, quo occurrit, loco iterum incipiat currere
ordine suo usque dum ad quintum locum perveniat,
ubi unusquisque finalis socialem suum inveniat,
quatenus ipse finalis quasi quidam dux, ac princeps
moderatorque in medio residens, ex utraque parte
sui differentiis condat legem inchoandi. Ipsas vero
differentias quidam definitiones vocant. In quo
providendum, ne dum quis verbum definitionis
audierit, eo sensu accipiat quo sapientes definierunt,
definitionem dictam esse orationem quae id
quod definit explicat quid sit. Sed hic definitionem
nihil aliud quam differentiam intelligat, qua initia
cantus vel #saeculorum. Amen@# a sono principalis
toni sive in extensione, sive in remissione, sive
etiam eodem loco incipiendo, suavi ac concordabili
quadam differunt diversitate. Quanquam nos rectius
differentias quam definitiones dici debere arbitremur,
maxime cum non aliquid ibi quid sit definiamus perorando,
sed varie #saeculorum. Amen@# canendo, aliterque
melum ordiendo sonum discernamus a sono.
13.
Inveniuntur et moduli ad vim cujusque toni
investigandam antiquitus constituti, ut puta #Noan
Noeane. Noeis Noeane@#. In quibus magis intelligimus
syllabas modulationi aptas quam significativas
rerum notas, quas una cum aliis versiculis a
modernis tam ad antiphonas quam ad introitus et
communiones repertas, in capite singulorum tonorum
apposuimus, quatenus per haec rudi cantori
facilior pateret via intelligendi.
14.
Caeterum si quis cantus contra legem finalium
ortus incoeperit, vel aliter contra regulam in
processu variaverit, nec debito fini occurrerit, ita
ut ab uno tono ordiatur et in alio terminetur, hic
talis magis nothus quam legitimus est judicandus.
Quapropter non solum haec atque alia hujusmodi
vitia in cantionibus sunt praecavenda, verum etiam
pervigili observandum est cura uti attendas in neumis,
ubi rarae sonorum morulae breviores, ubi
vero sint metiendae productiores, ne raptim et minime
diu proferas quod diutius et productius praecinere
statuit magisterialis auctoritas. Neque audiendi
sunt qui dicunt sine ratione omnino consistere
quod in cantu aptae numerositatis moram nunc
velociorem, nunc vero facimus productiorem, si
grammaticus quilibet te reprehendit, cum in versu
eo loci syllabam corripias ubi producere debeas,
nulla alia causa naturaliter existente cur magis eam
producere debeas, nisi quia antiquorum ita sanxit
auctoritas; cur non magis musicae ratio, ad quam
ipsa rationabilis vocum dimensio et numerositas
pertinet, succenseat quodammodo, si non pro qualitate
locorum observes debitam quantitatem morarum?
Si aliquando offendere te | null | 355a0a1a-78ba-4866-a118-bac19867dbab | latin_170m_raw | null | None | None | None |
potuit male prolatum,
quod est extra te, quanto magis, quod est
infra te? non enim grammatica, sed musica
hominem consistere percepimus: quod, ut viri
eruditissimi verbis utar, quisquis in sese ipsum
descendit, intelligit.
Idcirco ut in metro certa pedum dimensione contexitur
versus, ita apta et concordabili brevium
longorum sonorum copulatione componitur cantus,
et velut in hexametro versu, si legitime currit, ipso
sono animus delectatur. At si verso ordine in penultimo
spondaeum, in ultimo dactylum admittit, vel
si quis in secundae conjugationis verbo acuto accentu
in antepenultima pronuntiat ita, #dócete;@# vel in
tertia conjugatione in penultima circumflexo, #legîte,@#
omnino ipsa auditus novitate tabescit: sic in cantilena
ex veterum auctoritate apta et modesta modulationum
coaptatione conjuncta, tota animae corporisque
compago delectatur; sicut econtrario ab
audiendi voluptate se suspendit, si quid in ea depravatum
sentit.
Quisquis igitur sibi videtur sine artis hujus notitia
bene canere, cum interrogatus de numero vel
de intervallis acutorum graviumque sonorum nesciat
respondere, vultque solummodo aurium sensui
credere, non autem rationi magistrae, cum utrorumque
judicium sit exquirendum, amplius tamen
rationis, quae ipsam veritatem integritatemque ad
liquidum in rerum natura, in quantum possibile est,
ex munere omnipotentis Artificis comprehendit, is,
inquam, talis magis lusciniae, quae verno anni tempore
ac si numerose et suaviter canat, est comparandus
quam peritus cantor habendus. Quocirca sit
nostrae musicae cantilena rata sonorum quantitate
distincta, neumarum gravitate ponderata prudenterque
conjuncta, modesta, simplex et mascula, nec
effeminata, quatenus ejus dulcedine attacti incitemur
ad psallendum Domino laeti, semper memores
Psalmistae vocis admonentis: #Psallite sapienter.@#
15.
Enimvero sapienter psallimus, si non solum
quaeque intervalla musicis sonis congruenter aptata
observamus, verum etiam, quo harmonice spatio
ipsi authentici cum subjugalibus suis inter se differant,
si diligenter intendimus, ne qua confusibilis
inter seipsos commutatio fiat, quae magis absoniam
reddat. Et quoniam tritus ac deuterus discernibili
inter se, hoc est semitonii dirimuntur intervallo,
caeteri vero distant tono ideoque minus aperte
dignosci valent eorum proprietates in sono, singulorum
quatuor diapente cum verborum modulatione
curavimus subternotare, quatenus ex illorum ordinis
circumstantia facilius cujuscunque possit comprehendi
notitia.
Igitur cum omnium diapente ex tribus tonis et
semitonio constet, in eo maxime, cujus horum diapente
sit, agnoscitur, si quoto semitonium positum
sit loco, non negligenter inspicitur. Diapente proti
post duos tonos semitonium admittit; diapente deuteri
post tres tonos, diapente triti primo loco semitonium
habet; diapente tetrardi post unum tonum.
Ex hoc namque colligitur quam veridicam super his
quidam sapiens proferat sententiam. Protus, inquit,
et tetrardus contrarii sunt, eo quod diapente proti
prius habeat duos tonos, et postea semitonium, et in
fine tonum; diapente vero tetrardi prius tonum et
semitonium, postea duos tonos. Concordant autem
prima specie diatessaron, excepto quod tetrardi est
superior. Deuterus et tritus omnino sunt contrarii,
cum diapente deuteri prius tres tonos habeat et
postea semitonium; diapente vero triti prius semitonium,
post tres tonos, et diatessaron deuteri sit
duorum tonorum et semitonii, diatessaron autem
triti semitonii et duorum tonorum. Si converteris
diapente proti, efficitur diapente tetrardi; rursus
diapente tetrardi conversa resonat diapente proti;
diatessaron vero ipsorum non convertitur. Si converteris,
diapente deuteri efficitur diapente triti;
rursus triti diapente conversa resonat diapente
deuteri. Similiter potest converti diatessaron eorum.
Nunc igitur, ut supra promisimus, ponamus singulorum
diapente, uniuscujusque a proprio finali
incipientes, et per quinas syllabas, connumeratis
quae in medio sunt vocibus, ascendamus, itemque
per alias quinas in usque finales simili modo descendamus,
ita proti diapente modulando: #Principium
ego sum et finis;@# deuteri vero sic: #Duo charitatis
praecepta sunt;@# triti vero in hunc modum: #Tria sunt
munera pretiosa;@# tetrardi vero sic concinendo: #Nomen
Domini tetragrammaton.@# His ita se habentibus,
ne quis me sine pudoris respectu jaculo reprehensionis
feriendum putet, eo quod quasdam differentias,
quibus aliqui moderni utuntur, huic operi minime
addiderim, noverit mihi id studii fuisse magis
eorum qui ante nos aetate et scientia rectius sapuerunt,
observare voluisse constitutiones quam vocum
sequi novitates. Et ne omnino intactas easdem relinquam,
in primo tono aliis quam nos utuntur differentiis,
ad | null | b89b7140-4252-4704-b8c0-67a6177ffb22 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hanc antiphonam: #Biduo vivens,@# ita #saeculorum.
Amen,@# itemque #saeculorum. Amen; O beatum
pontificem,@# tono videlicet inferius finientes, multaque
id genus, in quarto vero in hac antiphona #nos
scientes;@# in septimo in ista #Loquebantur,@# peregrinos
quosdam modulantur sonos; et si qua inveniri possunt
similia. Nunc vero, si adeo hujusmodi novae
sonoritatis flagrant desiderio, agant ut libet animo.
Ego vero jam desinam multa loqui, ut finis sit prologi.
PROOEMIUM SUBSEQUENTIUM TONORUM.
1.
Omnis igitur regularis monochordi constitutio,
secundum praeclaram disertissimi viri Boetii instructionem,
in quindecim chordis consistit, per quas
totius harmoniae vis rata connexione decurrit, si
tamen synemmenon non desit. Quae in quatuor tetrachorda
dividuntur his nominibus discreta: tetrachordum
gravium, tetrachordum finalium, tetrachordum
superiorum, tetrachordum excellentium.
Tetrachordum gravium, eo quod sit infra finalium
et reddat sonum omnium gravissimum; tetrachordum
finalium, eo quod in eo finis sit omnium
tonorum legitime currentium; superiorum, quod sit
superius constitutum; excellentium, quia excellit
sonos trium aliorum. In medio horum solet inter
seri quintum tetrachordum, quod dicitur synemmenon,
id est conjunctum.
Verum quia omnis cantilena, non quibuscunque
vocibus, sed certis et determinatis sonis, quos Graeci #phthongos@#
quasi a similitudine loquendi vocant, ordinabiliter
contexitur, ut quemadmodum litterarum
elementis omnis sermonum series digeritur, ita
quoque harmoniae concentus rationabili sonorum
quantitate promatur; non ab re credimus, si propter
minus eruditos in hac arte de eorumdem sonorum
modis juxta majorum traditionem aliquid vel breviter
dicimus.
2.
Habentur enim novem modi, ut antiquitas sagaci
indagavit industria, instar, ut reor, humanae
vocis, quae novem constat officiis, id est plectro linguae,
pulsu quatuor dentium, repercussione duorum
labiorum in modum cymbalorum, cavitate gutturis.
et adjutorio pulmonis, qui in modum follis aerem
recipit et remittit. Simili de causa etiam Apollini
novem Musas designant.
Nunc vero ipsos modos, prout possumus, aperire
tentemus. Primus modus est in brevissimo duarum
vocum spatio et fit in semitonio, ut hoc liquet exemplo
in gravitate et acumine in illa antiph.: #Missus
est Gabriel,@# ad id loci #Mariam,@# item #virginem.@#
Secundus jam perceptibilioris est intervalli, et fit
in tono, ut in hac antiph.: #Missus est.@#
Tertius adhuc parvo diductior, hoc est in tono et
semitonio, ut in hac ant.: #Missus est Gabriel ad Mariam
virginem.@#
Quartus hoc quoque protensior, qui fit in duobus
tonis, ut in hac: #Beati qui ambulant.@#
Quintus adhuc spatiosior, id est duobus tonis et
semitonio, ut in hac: #Ne timeas, Maria.@# Item ant.: #In illa die fluent.@#
Sextus nihilominus amplior, id est tribus tonis
continuis, ut in hoc R\.: #Jam corpus ejus. Cujus
pater feminam.@#
Septimus hos quoque spatio supervadit, constans
tribus tonis et semitonio, ut haec ant.: #Beata Agnes
in medio minas.@#
Octavam ac si rarius in quatuor tonis, non tamen
plenis, reperies, ut in hoc R\. [ #Tu, vir Simphoriane,
suspendere in tormenta,@# ab illa namque neuma, quae
deponitur, ad eam, quae elevatur ad #in,@# sunt
semitonium, tres toni, item semitonium; quae duo
semitonia simul juncta non faciunt integrum tonum.
Item com.] #Principes persecuti. Spolia multa
concupivit.@#
Nonus prolixiori super omnes spatio tensus metam
hujusmodi divisionum sortitur; nam nec ampliorem
isto, nec strictiorem primo ullam musicarum
vocum reperies divisionem; constat enim quatuor
tonis et semitonio; et habes exemplum in hac
ant.: #Ad te levavi animam meam, Deus meus.@# Item
R\.: #Inter natos mulierum non.@# Item R\.: #Haec est
virgo; Introivit.@# Item in acumine ant.: #Iste cognovit,@#
in hoc loco: #Et inventus est in.@# Ultra hunc enim
novissimum modum, si quas voces inter se subalterna
percussione distantes quaesieris, in nullo rationabili
cantu reperies, donec ad diapason consonantiam
pervenias, ubi magis est novae permutatio
vocis quam progressio modi amplioris, quia nec ipsa
humani appulsus possibilitas admittit, ut intervallis
tam longe inter se distantibus aliquis aptus reddatur
sonus.
3.
In his omnibus | null | 1838f730-0f0f-403d-b44a-e4ab309a13f1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quintus tantum et septimus
modus inter musicae artis consonantias reperiuntur,
hoc est, diatessaron, quod est sesquitertia; ac diapente,
quod est sesquialtera. Et tunc consonantiae
fiunt, quando altrinsecus virilis ac puerilis vox pariter
sonuerit; vel potius eo cantandi genere, quod
consuete dicitur organizare. In reliquis vero non
sunt consonantiae, sed intervalla et quaedam vocum
discrimina. Sunt et aliae consonantiae, sicut diapason,
videlicet in dupla proportione; tripla quoque,
quae fit ex diapason et diapente. Diapason vero et
diatessaron, quanquam Pythagorici negant consonantiam
esse, idcirco quoniam nec in multiplici, nec
in superparticulari consistit quantitate, quod proprium
est consonantiarum artis musicae, sed in multiplici
superpartiente. Est enim talis proportio, ut
octo ad tria, quae proportio dicitur in arithmetica
dupla superbipartiens; habet enim octonarius ternarium
bis duasque ejus partes, id est, duas unitates.
Tamen eximio doctore Boetio Ptolomaei sententiam
super hoc approbante, necessario fatemur eam
consonantiam esse maximam, quoniam diapason
talis est symphonia, ut quamcunque aliam suscipiat
consonantiam, servet nec immutet, nec ex consona
dissonam reddat. Sicut, inquit, denario numero qui
fuerit additus, intra eum positus integer inviolatusque
servatur, cum in caeteris id minime eveniat, ita
etiam in hac consonantia. Nam si duo tribus adjicias,
quinque continuo reddes et numeri species immutata
est. Si vero eosdem denario addas, duodecim
facis, et binarius junctus denario conservatus est.
Ex quibus verbis satis apparet longe aliud esse per
simplices consonantias cum sonorum intervallis cantilenam
contexere, aliud per compositas easdem
voces sive superius sive inferius per immutationem
resumere. De quibus aliquid dicere alterius est
temporis et loci. Est et bis diapason, id est, quadrupla.
4.
His ita breviter dictis, vel pauca de his proferre
tentemus, quae ad injuncti operis negotium
necessaria esse putamus. In primis tetrachordum
finalium diligentius est intuendum; cui tanta quaedam
naturalis sonorum inest virtus, ut ex quatuor
chordarum ejus origine omnis modorum seu tonorum
potestas videatur procedere. Neque enim non
divine hanc vim soli quaternario contigit inesse;
omne enim quod vocamus principium, nonnisi alicujus
rei potest esse principium; similiter et finis
alicujus rei est finis. Sed ubi principium est et finis,
necessario est et medium, [ #ut a principio et
medio et fine constet, vel@# ] ut a principio per medium
veniatur ad finem. Igitur ut totum aliquid sit, principio
et medio et fine constat. Unum ergo, non tam
numerus quam principium, fons et origo est omnium
numerorum, quod medio et fine caret, nisi
forte, pro sui perfectione, sicut principium, ita et
finis dicatur. Dualis vero numerus finem non habet,
ad quem per medium perveniri debeat, cujus omnino
expers existit. Superest autem ut ipse principium
dicatur, ut hoc alterum principium sit de illo
primo, illud vero de nullo. Primum illud principium,
a quo numeri omnes oriuntur; hoc vero alterum
est, per quod omnes numeri inveniuntur. At si uni
duo fuerint juncta, occurrit ternarius: primus impar,
qui habet initium medium et finem, ubi una interjecta
medietas pares sibi terminos habet; ex utroque
enim latere circumvallatur unitate, et quod
extremitates junctae, hoc facit medietas duplicata;
unum enim et unum faciunt duo, quae simul juncta,
id est duo et duo, faciunt quatuor. Primus ergo
omnium numerorum est ternarius, cui inter duo
summa medium, quo vinciretur, accidit. Quaternarius
vero, quia duas medietates obtinuit et quia tunc
arctius extima vinciuntur, quando medietas geminatur,
merito artifex natura jussu Creatoris hunc
sibi numerum ascivit, quo insolubili colligationis
vinculo elementa sibimet repugnantia devinxisset,
triaque illa musicae genera, id est, mundanae, humanae
et ejus quae est in instrumentis, rata modulationis
lege conformasset. Merito, inquam, hic numerus
musicae harmoniae est attributus, qui inferiora
superioribus conciliat, animae corporisque statum
jugabili proportionum competentia foederat, bestiales
hominum motus comprimit, mores componit,
iras daemonum mitigat vel potius fugat; etiam ipsam
terram sonorum suorum concentibus coelo quodammodo
associat.
Si ipsum quaternarium praecedentibus se naturalibus
numeris, id est uni, duobus, tribus adjunxeris,
denarii summam conficies, ut ex hac etiam ejus
perfectione in decachordo psalterio assuescamus
psallere, quatenus #Deo nostro | null | 5272f087-40bd-4893-88c7-86d860374175 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sit jucunda decoraque
laudatio.@# Adeo etiam antiqui hunc numerum ad animae
perfectionem pertinere putabant, si tamen fides
huic eorum sententiae est adhibenda, ut etiam Pythagorici
ex eo jurisjurandi religionem sibi facerent,
taliter dicendo:
Per qui nostrae animae numerum dedit ipse quaternum.
Adde etiam quod idem quaternarius a binario,
quem supra diximus principium esse, generatur, a
quo et octonarius, qui est primus cubus, procreatur.
Nam bis bini, qui sunt quatuor, superficiem faciunt;
bis duo bis solidum corpus, quod est octo.
Sub hujus numeri mysterio consonus Evangelistarum #sonus in omnem terram exivit et in fines orbis
terrae,@#
dulcissima praedicationis eorum vox processit.
Hujusmodi harmoniae concentum Deo esse gratissimum
Psalmista noverat, cum ad psallendum Domino
mentes hominum quarto invitabat dicens: #Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro,
psallite sapienter.@#
Ergo sive ex istis, quae pauca protulimus, sive ex
aliis, quae in praesenti minus occurrunt memoriae,
vel omnino abdita latent, satis claret non sine magno
divini muneris nutu hanc vim quaternario esse
ingenitam, ut totius harmoniae concentus ab eo oriatur
et in eumdem velut ad principii sui originem
revertatur: quemadmodum illi octo toni semper
bini et bini ad unam ex quatuor finalium chordis
quadam dictante justitia velut ad parentem redeunt.
Unde pulchre eumdem octonarium antiqui justitiam
vocaverunt, non solum ob supradictam harmonicae
rationis causam, verum etiam quia primus omnium
ita solvitur in numeros aeque pariter pares, id est,
in quatuor et quatuor, ut nihilominus in numeros
aeque pariter pares, id est, duo et duo ipsa divisio
solvatur.
5.
Nunc prout gratia divina inspiraverit, aperire
conemur qualiter unusquisque authenticus vel suus
plagalis a suo finali progrediens iterum ad eumdem
redeat, licet supra vel infra in varios se sonos protendat.
Ac primo dicendum quot sint species diatessaron
ac diapente, necnon et diapason. Habet enim
diatessaron species tres, diapente quatuor, diapason
VII. Hae quidem species vario modo a quibusdam
musicis ordinantur. Nos vero magistrorum praecepta
sequentes, juxta rationem tonorum ordinabiliter eas
ponimus, ut facile intelligere quilibet possit qui vel
tenuiter notitiam hujus artis habuerit.
Ergo prima species diatessaron constat ex tono
semitonio et tono, exordium sumens a lichanos
meson et finiens in lichanos hypaton; cui si adjeceris
tonum superius, oritur tibi prima species diapente.
Secunda species ex duobus tonis et semitonio, incipiens
a mese et finiens in hypate meson; cui si
adjeceris tonum superius, erit secunda species diapente.
Tertia ex semitonio et duobus tonis, incipiens
a trite diezeugmenon et finiens in lichanos meson;
cui adhibendus est tonus inferius, ut fiat tertia species
diapente. Quarta species diapente constat ex
prima specie diatessaron, adjecto tono inferius, non
quidem per ejusdem nominis chordam [ #sed per
ejusdem speciei formam@# ], sed alius, id est, a paranate
diezeugmenon incipiens, ac si per tonum semitonium
et tonum in meson descendit, assumptoque inferius
tono quartam speciem diapente perficit.
Diapason vero species facile est pervidere; si enim
a proslambanomenos inceperis usque in mese, prima
species erit, sicque semper semitonio vel tono altius
per ordinem repetendo, septimae speciei finis in
paranete hyperboleon erit. Sin autem exordium
sumis ab hypate hypaton, erit finis in paramese.
Et haec quidem dispositio specierum in consonantiis
secundum veteres quosdam est. Sed moderni
diligentiores in omnibus in diapente et diapason
eis aliquatenus consentiunt; diatessaron vero in
speciebus et aliud exordium et ordinem tribuunt.
Quia enim diapason ex diapente et diatessaron consistit,
primaque specie a diapason ab A ad a, id est
a proslambanomenos ad mese pertingit, cum prima
diapente species a mese incipiens in lichanos hypaton
finiatur; incongruum eis visum est in tetrachordum
gravium, quod ab eadem lichanos hypaton usque
ad proslambanomenos, in quo diatessaron continetur,
velut otiosum et inutile ab his speciebus excludatur,
hacque de causa statuerunt ut prima diatessaron species
ab A usque ad D protendatur, et ex eadem D
prima diapente species in acutam a producatur; sicque
prima diapason species in his duabus speciebus
ab A in a contineatur. Est igitur prima species diatessaron
A B C D a proslambanomenos videlicet ad
lichanos hypaton, constans ex tono semitonio et tono.
Secunda species B C D E, quae est semitonium et
ditonus. Tertia C D | null | 805f479e-4e54-45a4-a1ed-e4b0e609adea | latin_170m_raw | null | None | None | None |
E F, ditonus scilicet et semitonium.
Et sic per omnem seriem chordarum computando,
id est, per quatuor litteras, per quaternas has
alternatim tres species invenies, exceptis duobus
locis, scilicet inter parypatemeson et paramese, et
inter trite synemmenon et nete diezeugmenon.
Diapente vero species prima, sicut et supra dictum
est, continetur D E F G a tono semitonio ditono.
Secunda E F G a semitonio et tribus tonis, ab hypate
meson scilicet ad paramese. Tertia F G a c,
tribus tonis et semitonio, a parypate meson ad trite
diezeugmenon. Quarta G a c d, ditono, semitonio
et tono, a lichanos meson ad paranete diezeugmenon.
Has species si diligenter inspicias, tonorum et
semitoniorum positiones invenies diversas, et per
seriem vocum in totius monochordi constructione
alternatim dispositas, exceptis tribus locis, videlicet
inter hypate hypaton et paripate meson, et inter
hypatemeson et trite synemmenon, et inter paramese
et trite hyperboleon. Diapason autem, quoniam his
duabus consonantiis completur, tot habet formas
quot sub his continentur. Septem igitur continet
species; pro diapente quatuor, pro diatessaron tres;
quarum prima inter A et a, id est proslambanomenos
et mese continetur; secunda ab hypate hypaton ad
paramese porrigitur; tertia a parypate hypaton in
trite diezeugmenon terminatur; quarta a lichanos
hypaton ad paranete diezeugmenon protenditur;
quinta ab hypate meson et ad nete diezeugmenon
limitatur; sexta a parypate meson ad trite hyperboleon
intenditur; septima a paranete hyperboleon ad
lichanos meson remittitur. Quas omnes species, si
tonorum et semitoniorum situm inspexeris, a se
invicem distantes videbis. Quod si octavam a mese
per paramese et trite diezeugmenon intendendo ad
nete hyperboleon adjeceris, a prima non dissentire
videbis. Si vero ab eadem mese per trite synemmenon
et paranete synemmenon ascenderis, eamdem
quintae notabis. Sic igitur diapason septem habet species,
una minus quam voces, in quibus octo modorum
diversa fit positio; quod sequens expediet ratio. Septem
vero tantum modos secundum diapason species
primum fuisse, sed Ptolomaeum octavum superaddidisse,
Boetium in musica scimus tradidisse quorum
nomina diversitatemque, quoniam brevitati studemus,
secundum ecclesiasticum usum expediamus.
6.
Octo itaque cantionum modis, quos abusive
tonos vocamus, ordo ecclesiasticus utitur. Quatuor
excelsiores monochordi voces sortiti sic vocantur:
authenticus protus, id est primus magister; authenticus
deuterus, id est secundus magister; authenticus
tritus, id est tertius magister; authenticus tetrardus,
id est quartus magister. #Authentos@# enim Graeci magistros
dicunt, quasi auctoratos, id est auctoritate
praeditos, quorum praecellit auctoritas. Unde a comparatione
altioris gradus hos modos ita vocari obtinuit
usus. Alii vero quatuor inferiora loca possidentes
sic vocantur: plagis proti, id est lateralis primi,
subauditur authentici, quasi sub latere ejus contineatur,
et inferior sit, simili ratione plagis deuteri,
plagis triti, plagis tetrardi. Sed nos regulas eorum
dantes Latinis utamur nominibus, et excelsiores
magistros, inferiores vero discipulos nominemus.
Sed antequam eorum intensiones vel remissiones
incipiamus, finales omnium nervos ostendamus.
Quatuor sunt voces, quae vocantur finales, eo quod
in unaqualibet harum regulares finiantur cantiones,
videlicet D E F G, quae sunt lichanos hypaton, hypate
meson, parypate meson, lichanos meson; quae idcirco
ex omnibus electae sunt finales quod inter
septem vocum discrimina inveniantur sonoriores,
extra quas si vel vetus vel nova cantio finiatur,
irregularis et illegitima sine dubio judicatur. Cantus
igitur magistri ejusque discipuli, id est primi et
secundi modi finitur in D, secundi magistri ejusque
discipuli, id est tertii et quarti modi in E, tertii magistri
ejusque subjecti, id est quinti et sexti modi
in F, quarti magistri ejusque discipuli, id est septimi
et octavi modi in G. Sed quia nomina et finales
eorum diximus, intensionis et remissionis limites
aperiamus.
7.
Protus [ #itaque authentus, id est primus
magister@# ] constat ex prima specie diapente et ex
prima specie diatessaron superius [ #non quod
ibi prima ejus species exordiatur, sed quod forma et
similitudo illius primae speciei, quae inferius est, hic
sub earum chordarum dispositione contineatur, tono
scilicet et semitonio et tono@# ]; subjugalis vero ejus
constat ex eadem specie diapente, et ex eadem specie
diatessaron inferius, quod autem | null | 9599abd9-05f4-48b8-bcd3-4f28842674f3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dico, tale est:
Primus tonus a suo finali, id est, a lichanos hypaton
habet licentiam ascendendi in diapente, hoc est, in
mese; et a mese in paranete diezeugmenon, quod
est prima species diatessaron, #eo modo, quo
praedictum est;@# secundus vero tonus, qui dicitur ejus
subjugalis, in eamdem diapente ascendit; sed per
eamdem speciem diatessaron inferius a lichanos
hypaton in proslambanomenon per tonum et semitonium
itemque tonum descendit. Et protus quidem
aliquando unum tonum super diatessaron licenter
assumit: similiter et caeteri authentici praeter
deuterum, qui semitonium tantum admittit. Itemque
protus infra finalem suum descendit in sonum
sibi vicinum, aliquando in tertium, nunquam vero
in legitimis cantibus in quartum. Similiter et alii
tres authentici juxta ordinem finalium suorum.
Deuterus constat ex secunda specie diapente et
secunda specie diatessaron superius, illo scilicet
modo quo supra tractatum est. Subjugalis ejus ex
eadem specie diapente, et ex eadem specie diatessaron
inferius; ex superiori autem sermone potes
et istud comprehendere. Tritus authentus, qui est
tonus quintus, constat ex tertia specie diapente et
tertia specie diatessaron superius. Tetrardus authentus
[ #qui est tonus septimus@# ] constat ex quarta
specie diapente et ex forma primae speciei diatessaron
superius modo dicto. Subjugalis ejus ex eadem
specie diapente, et ex prima specie diatessaron inferius
[ #secundum quosdam, revera tamen forma
est primae illius speciei@# ]. Omnis itaque tonus subjugalis
eamdem habet diapente et diatessaron quam
authenticus ejus; differunt autem in hoc quod authentus
diatessaron habet supra diapente, subjugalis
vero infra.
8.
Primus igitur modus vel tonus intenditur
ad acutam d, id est paranete diezeugmenon, raro
autem ad e, quae est nete diezeugmenon, et descendit
ad C, id est parypate hypaton, rarissime vero ad
B quae est hypate hypaton, habens inter D et d
quartam diapason formam, supra vero et infra
chordam, et ut dictum est, rarissime duas inferius.
Secundus modus ascendit ad a, id est mese, raro
autem ad b, vel , id est ad trite synemmenon,
vel paramese; remittitur ad A, quae est proslambanomenos,
interdumque adhuc sono inferius, quam
moderni, ut supra dictum est, addiderunt, et Γ
Graeca littera notaverunt. Possidet autem hic modus
inter A et a primam diapason speciem, supra vero
rarius et infra vocem. Et hi sunt magister primus
ejusque discipulus. Magistri autem, id est primi toni
cantus incipitur sex nervis, scilicet C D E F G, a, habens
cola et commata, id est membra et incisiones,
quas distinctiones cantus appellamus, in eisdem.
Cantus vero discipuli, id est secundi toni habet
principia legalia quatuor A B C D, a multis vero usitata
sex A B C D E F, in quibus etiam cola et commata.
Quod si primi cantum C, vel D, vel E, vel F,
inceperis, non minus quam c. acutam, id est trite
diezeugmenon, ut cujusmodi sit, ascendendo discernas.
Si vero secundi cantum in eisdem incoeperis,
non minus quam ad B deponas, ut cujus sit remittendo
ostendas. Sed in eo judicio quatuor tantum
principia unicuique dabuntur discipulo.
Tertius modus intenditur ad e, id est nete diezeugmenon,
raro autem remittitur ad D quae est
lichanos hypaton. Habet principalis cantus distinctiones
nervis sex D E F G, a possidens inter E et
e, id est inter hypate meson et nete diezeugmenon,
quintam diapason speciem, supra vero et infra vocem.
Quartus modus ascendit ad , id est paramese,
raro ad c quae est trite diezeugmenon; descendit
vero ad B, continens inter B, et secundam in diapason
formam, supra vero chordam. Cujus cantus secundum
quosdam sex nervis, legaliter vero quatuor
incipitur B C D E, et sex distinguitur B C D E F G. Et
hi sunt secundus magister ejusque discipulus. Quod
si magistri cantum D vel E incoeperis, non minor,
quam ad d, id est paranete diezeugmenon, sit modus
intensionis: si discipuli, non minor, quam
ad C depositionis, ut cujusmodi sit intendendo vel
remittendo discernas.
Quintus modus intenditur ad e, quae est trite hyperboleon,
raro autem ad g, et remittitur ad | null | 90d92d28-7f94-47b4-ac8a-497479b6b259 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
C, hoc
est hypate meson, continens inter F et f sextam
diapason speciem, supra vero et infra vocem. Cujus
cantus principia et distinctiones sunt sex E F G,
a b c ab hypate meson ad trite diezeugmenon.
Sextus modus ascendit ad c, quae est trite diezeugmenon,
raro autem ad d, hoc est ad paranete
diezeugmenon: et descendit ad C, quae est parypate
hypaton, possidens inter C et c tertiam diapason
formam, supra vero aliquando chordam. Cujus cantus
principia legalia sunt quatuor, C D E F, secundum
quosdam sex, sicut et distinctiones C D E F G a,
et sunt tertius magister ejusque discipulus. Si magistri
cantum E vel F inchoaveris, ad e, quae est
nete diezeugmenon, sit minimus modus intensionis,
discipuli vero ad B remissionis, ut cui deputari debeat
tali differentia patefiat.
Septimus modus intenditur ad g, id est paranete
hyperboleon, et remittitur ad E, id est ad parypate
meson, continens inter G et g septimam diapason
speciem, supra vero et infra vocem. Hujus cantus
principia et distinctiones sunt sex, F G a c d.
Octavus modus ascendit ad d, id est paranete diezeugmenon,
raro autem ad e, descendit vero ad D,
id est lichanos hypaton, possidens inter D et d,
secundum primum magistrum, quartam diapason
formam, supra vero chordam. Hunc enim Ptolomaeus
adnexuit, et quia diapason octava specie caret,
quartam ut primus obtinuit; qui, quamvis eamdem
habeat speciem, diversam habet finalem et non
eamdem ad C remissionem. Hujus cantus initia ut
aliorum discipulorum legalia sunt quatuor, D E F G;
usurpata sex, sicut distinctiones D E F G a . Et hi
sunt quartus magister ejusque discipulus. Si magistri
cantum F vel G incoeperis, ad f, id est trite
hyperboleon sit minimus modus intensionis; discipuli
vero causa supradictae differentiae ad E remissionis.
Haec est regula intensionis et remissionis octo
modorum, et haec est sequenda lex eorum, quam
per singulorum tonorum proprii cantus dissonantiam
subtilis et cauta modernorum exaravit diligentia.
Antiquitus enim authentici, cum plagis etsi non
aequaliter intendebantur, indifferenter tamen omnes
in quartam vel in quintam chordam remittebantur,
quod adhuc multorum cantuum indifferentes inter
authentos et subjugales descensus testantur. Unde
in pluribus interdum pro ascensu, maxime vero pro
descensu fit saepe dubietas utrum authento an plagi
eorum tribuatur proprietas. Hinc juniores subtilius
et acutius adjudicando et certius legaliusque discriminantes,
nec ex toto antiquis consentiunt, nec ex
toto dissentiunt. Aiunt enim oportere inter modos
certas esse differentias, ut cujuscunque modi sint,
cognoscere possimus cantilenas. Sed si primus modus
ab acuta e ad A, id est, a nete diezeugmenon ad
proslambanomenon remittatur; secundus vero a
paramese, quae est , ad eamdem A deponatur: si
inter A et a, id est, inter mese et proslambanomenon,
cantus non excedens componatur et in D utriusque
finali regulariter terminatur, incertum est cui
potius deputetur. Idem contingit in caeteris; ad quam
incertitudinem propulsandam praescriptam juniorum
probamus regulam.
9.
Animadvertendum nunc est cum
omnis authenticus a suo finali incipiens licenter in
nonum sonum ascendat; non quod semper id eveniat,
sed quod haec ejus scandendi sit potestas, et
nonnisi in sibi vicinum et aliquando in tertium, ut
supra etiam aliquid tetigimus, descendat. Subjugalis
vero ejus in quintum locum ascendat, in quartum
autem nec non et quandoque in quintum descendat;
et ex hoc facilis sit cognitio authentici vel sui subjugalis.
Quid de his sit sentiendum, qui nec ad
diapente pertingunt, [ #nec inferius diatessaron
admittunt@# ], vel supra diapente diatessaron minime
habent, sed nec inferius ad diatessaron pertingunt;
vel si diatessaron quidem inferius habent, et supra
diapente aliquid, non tamen usque ad diatessaron
ascendunt; talis enim ordo super his nobis est servandus.
Si quis cantus a finali suo ad diapente non
pertingit, nec diatessaron inferius habet pro sui
brevitate vel imperfectione, solemus eum subjugali
designare, exempli causa, inter protum et ejus subjugalem:
antiph. #Benedicat nos Deus Deus;@# ant. #Beata mater;@#
ant. #Coeli coelorum;@# ant. #In omnem
terram;@# ant. #Juste et pie;@# ant. # | null | 27032b5f-2b36-4c1e-8aa9-c67f8fb35864 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Juste judicate.@# Inter
deuterum et ejus plagin: Ant. #Benedicat terra Domino,@#
licet quantum ad judicium aurium convenientius
sonet ad tertium quam ad quartum, non solum
praesens regula repugnat, verum etiamsi, juxta hanc
sonoritatem, ipsam velis inchoare, nullo modo ad
finalem recto tramite poteris canendo pervenire. At
si hanc ad differentiam quarti toni ita finias #saeculorum
amen,@# ac semitonio altius, id est, a parypate
meson incipias, absque laesione poteris ad finalem
pervenire. Si vero ad diapente quidem pervenit, et
nec supra nec infra diatessaron habet; quia diapente
amborum commune est, cantus quoque communis
sit; ita tamen ut eorum alteri tribuatur cujus
et frequentior usus habetur. Ecce has antiphonas
vel his similes, id est, ant. #Biduo vivens;@# ant. #Lux
orta est,@# ad protum canimus. Has vero, quae simili
modo incipiunt, in eumdem locum ascendunt ac
descendunt in eumdem, id est ant. #O Domine,
salvum;@# ant. #Oblatus est@# ad subjugalem ejus canimus.
Tales vero solent quidam medios tonos vocare.
Et quia inter singulos quatuor authenticos et subjugales
hujusmodi reperiri possunt, hos quatuor illis
octo adjiciunt, et duodecim tonos dinumerare contendunt.
Si vero ultra diapente aliquid superius ascendit,
nec inferius diatessaron habet, cantus ille
authentici erit: quod frequentius, quam ut exemplo
indigeat, evenire solet: quamvis hoc non usquequaque
procedat, ut in illa antiphona adverti potest,
ant. #Iste cognovit,@# quae supra diapente semitonio ac
tono ascendit; infra finalem vero duobus tonis
descendit. Quam tamen quarto tono ideo aptamus,
quia tertio euphonia repugnante nequimus. Item
Ant. #Dixit Caesar ad Hippolytum,@# cum tono et semitonio
supra diapente altius ascendat, non tamen
hanc secundum regulam septimo, sed octavo regimus
tono, non id artis magisterio dictante, sed
vocis sono cogente. Sin autem inferius diatessaron
habuerit, subjugalis erit, ut in hac ant. #In spiritu
humilitatis,@# ubi in eo loco: #sic fiat,@# diapente tono
supergreditur, sed quia diatessaron habet inferius
hoc loco: #hodie,@# subjugalis, ut supra diximus, erit.
Vel certe si utrumque, et supra diapente et infra
diatessaron invenitur habere, authentico magis
debet aptari. Quanquam haec regula partim cantorum
inscitia, partim longo usu inveterato constet
omnino in multis vitiata, tum in quotidianis antiphonis,
quae inveniuntur compositae ex psalmis, tum
etiam in aliis plurimis cantionibus, in nocturnis
videlicet ac diurnis. Quod quidem ad regulam aliquatenus
posset corrigi, si inolita consuetudo ab
ore cantantium potuisset ullo modo evelli, ut ex
paucis subter positis liquebit exemplis. Ant. #Petrus
autem servabatur,@# quae cum sit primi toni, et per
suum diastema vel systema, hoc est, cola et comma,
semper ad finalem primi toni recurrat, ita canendo,
ant. #Petrus autem servabatur in carcere,@# item, #Et
oratio fiebat pro eo sine intermissione ab Ecclesia.@#
Ubi in a, syllaba apud quosdam incipit a recto deviare,
et in tertium vel quartum tonum declinare,
quod tamen talibus neumis, si quis curat, poterit
emendare, ut sic canat, #ab Ecclesia ad Deum.@# Item
ant. #Et respicientes,@# ant. #Pastor bonus,@# cum sint
magis tertii toni, apud plerosque minus regulariter
sortiuntur finem octavi. Quod taliter potest corrigi,
si in fine harum antiphonarum, ubi canendum est #Alleluia,@#
a prima syllaba, id est #al.,@# quae venit in
mese, per diatessaron in medio, vocibus connumeratis,
in finalem descendat ita: #Alleluia.@#
Ideoque magis has tertii toni auctoritate regimus,
quia juxta illum supra diapente diatessaron habent;
juxta octavum vero inferius diatessaron carent,
cum supra diapente altius tono abundent
10.
Interdum etiam miro quodam evenit modo ut
unum idemque melum aeque congruenterque cantari
possit hoc et illo tono, veluti hae antiphonae, ant. #Gloriosi principes;@#
ant. #Malos male;@# ant. #Novit Dominus;@#
ant. #Nemo te cond.;@# ant. #Qui odit;@# quae
tam sexto quam octavo reguntur et finiuntur. Quas
nonnulli magis violenter quam vere ad tertium tonum
conantur inflectere. Item hoc R\ #Genti peccatrici@#
tam | null | f7f4f970-7bba-461a-a26e-85f1d499af90 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
triti quam tetrardi sono regitur; unde ejusdem
responsorii versus apud alios ad triti, id est quinti
toni modum ita canitur, V\ #Esto placabilis@#, apud
alios vero ad tetradum sic, V\ #Esto.@# Antiphonae,
quae uniformiter ab O incipiunt, ut ant. #O sapientia,@#
ant. #O rex gentium,@# et his similes, velut in quodam
bivio inter protum et ejus subjugalem consistunt,
eo quod tono diapente in omnibus supervadunt,
diatessaron inferius in quibusdam habent, in quibusdam
vero minime. Sed frequentior usus in subjugali
praevaluit, quia in ejusmodi cantilena aliquoties
non solum diatessaron, sed et diapente invenitur
inferius, ut in illa antiphona #O Rex gloriae,@# in
illo loco, #spiritum,@# sed haec apud quosdam. Quanquam
illi non errent qui eas duntaxat, quae diatessaron
inferius non habent, ad protum inflectunt.
11.
Propter hujusmodi aliosque devios errorum
anfractus debet peritus cantor caute inspicere utrum
cantus regulari a suo finali incipiat ordine, an legitime
currat, ne quid naturali vitiata qualitate absonum
fiat; si rata tonorum semitoniorumque dimensione
consonantiae bene conveniant, ne extra metam
inferius aut superius canendi exordium sumat; si
ad finalem suum recto legis tramite recurrat;
qui finales illius et illius existant. Finales ergo
sunt lichanos hypaton, hypate meson, parypate
meson, lichanos meson. Omnis ergo proti et
subjugalis ejus, id est, primi ac secundi toni
melodia lichanos auctoritate regitur ac finitur. Deuteri
vero, ejusque subjugalis, id est, tertii ac quarti
hypate meson regitur ac finitur. Tritus cum suo
subjugali, id est, quintus cum sexto parypate meson
regitur et finitur. Tetrardus cum suo subjugali
lichanos meson sono regitur et finitur. Et haec est
eorum regula ad quodlibet melum inchoandum, ut
nec supra quintum superiorem, nec infra quintum
inferiorem locum aliquando incipiant, sed inter eas
octo voces vel aliquando novem initia sua cohibeant.
Notandum vero est quod quinto semper loco superioribus
cum inferioribus finalibus quaedam talis
concordia est, ut aliqua mela in eis quasi regulariter
inveniantur finire, velut hoc responsorium, #Factum
est dum tolleret.@# Quod quidem regulariter incipiens,
sed extra regulam ultra nonum in decimum sonum
ascendens, nequaquam terminat in lichanos hypaton
finali, sed in mese ejus sociali. Eodem modo clauduntur
R\ #Terribilis est;@# communio #Cantabo Domino.@#
Hoc ergo socialitatis foedus obtinet lichanos
hypaton cum mese, hypate meson cum paramese,
parhypate meson cum trite diezeugmenon, lichanos
meson cum paranete diezeugmenon. Cum inferioribus
quoque quartis, et in quibusdam quintis parem
habitudinem habent; quamvis hoc magis ad initia
illorum, quam ad finem pertinere soleat. Fit etiam
miro quodam modo ut finales non solum in quintis,
ut diximus, regionibus suos habeant sociales, verum
etiam in quartis superioribus locis sibi inveniant
compares, ut quemadmodum membra cantionum,
quae sunt cola et commata, in finalibus et in quintis
locis, ita per arsin et thesin consistant saepius in
quartis. Amplius autem, quod omnis tropus, sive
ille authenticus sit, sive plagis, si quarto a finali
loco diligentius intueatur, mira ac divina quaedam
concordia inveniatur, ita ut si quis cantus a finali
in quartum locum transponatur, legitime videatur
sub eodem modo vel tono currere, et in eodem
velut in finali regulariter desinere: adeo ut pleraque
mela ab ipsis finalibus seu dextera laevaque apta
incepta minus conveniant propter semitonia, quae
desunt per loca; a superioribus vero inchoata
absque ullius soni diminutione decurrant modeste,
finiantque in socialibus honeste. Ut enim hoc clarius
elucescat, ex quarto tono ponamus haec sub exemplo.
ant. #Factus sum,@# ant. #O mors ero,@# ant. #Sion renovab.,@#
ant. #Sion, noli timere,@# ant. #Vade jam.@# Si has antiphonas
tertio a finali loco, id est, a lichanos meson
incipere volueris, in modulando deficis, dum semitonium,
ubi esse debuit, minime reperis. Sin autem
quartum locum, id est mese, attendas, ac interposito
primum semitonio in synemmenon, deinde tono,
sicque tertio loco, hoc est, paranete synemmenon
easdem inchoaveris, totam cantilenam absque sui
laesione videbis decurrere, donec ad finalis sui
comparem, id est, mese eam contingat in fine
pervenire.
Similiter | null | fcabfba5-8482-4954-82f1-9fe9602c5f81 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ejusdem modi antiphonas, videlicet ant. #Ad te, Domine, levavi,@#
ant. #Ex Aegypto vocavi,@# si a
finali ordiri contendis, minus apte in medio convenire
pervidebis. Si autem quarto loco, id est, mese
incipiunt, absque neumarum dispendio modulantur,
donec ibidem finem sortiantur. Quod quidam minus
intuentes, magis has et hujusmodi putant septimo,
quam quarto regi tono, quanquam non negent
easdem finem sortiri in quarto. Idem neumarum
defectus in illa communione #Beatus servus,@# quae est
tertii toni, proveniet, nisi ab hypate meson transposita
in mese fuerit. Non minimum etiam a plerisque
erratur in his antiphonis, ant. #Ante me non est
formatus,@# ant. #Ex quo facta;@# qui putant eas in
principio septimo tono debere regi, propter similitudinem
cantilenae, quam videntur cum superioribus
in initio habere, cum apertissime constet, easdem et
ab ipso primi toni finali congruenter incipere,
legitime per diastemata et systemata in quartis vel
quintis locis currere, regulariterque in eodem finali
terminum sortiri. In octavo quoque si illam communionem #De fructu operum,@#
a finali cantare
coeperis, in medio cantilenam minus apte convenire
per sua limmata vel semitonia cognosces. Si vero
post duos tonos et unum semitonium quarto loco
orditus fueris, totam cantilenae hujus seriem per
ordinabilem progressionem senties ad socialis sui
pertinere finem.
Idipsum in quintis locis evenire solet, verbi gratia,
nisi enim hae antiphonae, #Alias oves habeo; Domine,
qui operati sunt,@# quae sexti sunt toni, in quintum
transponantur locum, hoc est a parhypate meson
in trite diezeugmenon, nequaquam in regulari monochordo
servare poterunt ordinem suum.
Haec pauca pro exemplis sint posita. Caeterum ut
in hujusmodi defectionibus solet necessario synemmenon
in superioribus aliquando suffragari, ita
nonnunquam videtur refragari, in his duntaxat
cantibus, qui in inferioribus per synemmenon
decurrunt; cujus vicem in superioribus supplere
nequeunt, sed et hoc aliquando, non semper. Hoc
vero in talibus est observandum, ut si cantus a
finali incipiat, quarto loco nihilominus incipere
valeat, sin autem inferius vel superius, quoto loco
ibi a finali tono, hic ordiatur a quarto sociali.
Oportet etiam et illud considerare ut cum in
omnibus subjugalibus tonis ascensus usque in
diapente et ultra suppetat, protus quoque usque
in nonum sonum in talibus ascendere valeat,
et tres alii authentici, videlicet quintus et septimus,
in locum regulariter sibi ordinatum deficientibus
nervis minus proveniant, quod doctus cantor, quoties
id ratio exposcit, inferius redeat, ut per octava loca
voces resumat, quas in superioribus non invenerat.
Sed quando vocum intervallo singuli authentici vel
laterales eorum supra vel infra a finalibus distent in
differentiis suis, vel quam ad ultimam #saeculorum.
Amen@# syllabam habitudinem seu spatiorum dimensionem
habeant, melius ostendemus, cum in ipso
tonorum libello suis in locis id explicare curabimus,
quia arctius memoriae commendatur quidquid prae
oculis habetur. Hoc tamen interim breviter notandum
quod omnis principalis sonus, sive ille sit
authentici cujuslibet sive plagis ejus, semper a finali
suo, in quem regulariter desinit, incipiat.
12.
Differentiae vero, quae ornatus causa peritorum
cantorum placito sunt inventae, a nobis ita sunt
ordinatae, ut cujusque toni differentia, si qua in ipso
finali incipiat, primum locum obtineat, secunda
vero proximum inferius locum, sicque inferius
quousque invenitur progreditur. Deinde superius
proximo, quo occurrit, loco iterum incipiat currere
ordine suo usque dum ad quintum locum perveniat,
ubi unusquisque finalis socialem suum inveniat,
quatenus ipse finalis quasi quidam dux, ac princeps
moderatorque in medio residens, ex utraque parte
sui differentiis condat legem inchoandi. Ipsas vero
differentias quidam definitiones vocant. In quo
providendum, ne dum quis verbum definitionis
audierit, eo sensu accipiat quo sapientes definierunt,
definitionem dictam esse orationem quae id
quod definit explicat quid sit. Sed hic definitionem
nihil aliud quam differentiam intelligat, qua initia
cantus vel #saeculorum. Amen@# a sono principalis
toni sive in extensione, sive in remissione, sive
etiam eodem loco incipiendo, suavi ac concordabili
quadam differunt diversitate. Quanquam nos rectius
differentias quam definitiones dici debere arbitremur,
maxime cum non aliquid ibi quid sit definiamus perorando,
sed varie #saeculorum. Amen@# canendo, aliterque
melum ordiendo sonum discernamus a | null | ec56b8f6-e3ee-4c82-b58e-eef5a057fd77 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sono.
13.
Inveniuntur et moduli ad vim cujusque toni
investigandam antiquitus constituti, ut puta #Noan
Noeane. Noeis Noeane@#. In quibus magis intelligimus
syllabas modulationi aptas quam significativas
rerum notas, quas una cum aliis versiculis a
modernis tam ad antiphonas quam ad introitus et
communiones repertas, in capite singulorum tonorum
apposuimus, quatenus per haec rudi cantori
facilior pateret via intelligendi.
14.
Caeterum si quis cantus contra legem finalium
ortus incoeperit, vel aliter contra regulam in
processu variaverit, nec debito fini occurrerit, ita
ut ab uno tono ordiatur et in alio terminetur, hic
talis magis nothus quam legitimus est judicandus.
Quapropter non solum haec atque alia hujusmodi
vitia in cantionibus sunt praecavenda, verum etiam
pervigili observandum est cura uti attendas in neumis,
ubi rarae sonorum morulae breviores, ubi
vero sint metiendae productiores, ne raptim et minime
diu proferas quod diutius et productius praecinere
statuit magisterialis auctoritas. Neque audiendi
sunt qui dicunt sine ratione omnino consistere
quod in cantu aptae numerositatis moram nunc
velociorem, nunc vero facimus productiorem, si
grammaticus quilibet te reprehendit, cum in versu
eo loci syllabam corripias ubi producere debeas,
nulla alia causa naturaliter existente cur magis eam
producere debeas, nisi quia antiquorum ita sanxit
auctoritas; cur non magis musicae ratio, ad quam
ipsa rationabilis vocum dimensio et numerositas
pertinet, succenseat quodammodo, si non pro qualitate
locorum observes debitam quantitatem morarum?
Si aliquando offendere te potuit male prolatum,
quod est extra te, quanto magis, quod est
infra te? non enim grammatica, sed musica
hominem consistere percepimus: quod, ut viri
eruditissimi verbis utar, quisquis in sese ipsum
descendit, intelligit.
Idcirco ut in metro certa pedum dimensione contexitur
versus, ita apta et concordabili brevium
longorum sonorum copulatione componitur cantus,
et velut in hexametro versu, si legitime currit, ipso
sono animus delectatur. At si verso ordine in penultimo
spondaeum, in ultimo dactylum admittit, vel
si quis in secundae conjugationis verbo acuto accentu
in antepenultima pronuntiat ita, #dócete;@# vel in
tertia conjugatione in penultima circumflexo, #legîte,@#
omnino ipsa auditus novitate tabescit: sic in cantilena
ex veterum auctoritate apta et modesta modulationum
coaptatione conjuncta, tota animae corporisque
compago delectatur; sicut econtrario ab
audiendi voluptate se suspendit, si quid in ea depravatum
sentit.
Quisquis igitur sibi videtur sine artis hujus notitia
bene canere, cum interrogatus de numero vel
de intervallis acutorum graviumque sonorum nesciat
respondere, vultque solummodo aurium sensui
credere, non autem rationi magistrae, cum utrorumque
judicium sit exquirendum, amplius tamen
rationis, quae ipsam veritatem integritatemque ad
liquidum in rerum natura, in quantum possibile est,
ex munere omnipotentis Artificis comprehendit, is,
inquam, talis magis lusciniae, quae verno anni tempore
ac si numerose et suaviter canat, est comparandus
quam peritus cantor habendus. Quocirca sit
nostrae musicae cantilena rata sonorum quantitate
distincta, neumarum gravitate ponderata prudenterque
conjuncta, modesta, simplex et mascula, nec
effeminata, quatenus ejus dulcedine attacti incitemur
ad psallendum Domino laeti, semper memores
Psalmistae vocis admonentis: #Psallite sapienter.@#
15.
Enimvero sapienter psallimus, si non solum
quaeque intervalla musicis sonis congruenter aptata
observamus, verum etiam, quo harmonice spatio
ipsi authentici cum subjugalibus suis inter se differant,
si diligenter intendimus, ne qua confusibilis
inter seipsos commutatio fiat, quae magis absoniam
reddat. Et quoniam tritus ac deuterus discernibili
inter se, hoc est semitonii dirimuntur intervallo,
caeteri vero distant tono ideoque minus aperte
dignosci valent eorum proprietates in sono, singulorum
quatuor diapente cum verborum modulatione
curavimus subternotare, quatenus ex illorum ordinis
circumstantia facilius cujuscunque possit comprehendi
notitia.
Igitur cum omnium diapente ex tribus tonis et
semitonio constet, in eo maxime, cujus horum diapente
sit, agnoscitur, si quoto semitonium positum
sit loco, non negligenter inspicitur. Diapente proti
post duos tonos semitonium admittit; diapente deuteri
post tres tonos, diapente triti primo loco semitonium
habet; diapente tetrardi post unum tonum.
Ex hoc namque colligitur quam veridicam super his
quidam sapiens proferat sententiam. Protus, inquit,
et tetrardus contrarii sunt, eo quod diapente proti
prius habeat duos tonos, et postea semitonium, et in
fine tonum; diapente vero tetrardi prius tonum et
semitonium, postea duos tonos. Concordant autem
prima specie diatessaron | null | 98e6b3d7-301c-44c9-99a6-dae4ac9c4c39 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, excepto quod tetrardi est
superior. Deuterus et tritus omnino sunt contrarii,
cum diapente deuteri prius tres tonos habeat et
postea semitonium; diapente vero triti prius semitonium,
post tres tonos, et diatessaron deuteri sit
duorum tonorum et semitonii, diatessaron autem
triti semitonii et duorum tonorum. Si converteris
diapente proti, efficitur diapente tetrardi; rursus
diapente tetrardi conversa resonat diapente proti;
diatessaron vero ipsorum non convertitur. Si converteris,
diapente deuteri efficitur diapente triti;
rursus triti diapente conversa resonat diapente
deuteri. Similiter potest converti diatessaron eorum.
Nunc igitur, ut supra promisimus, ponamus singulorum
diapente, uniuscujusque a proprio finali
incipientes, et per quinas syllabas, connumeratis
quae in medio sunt vocibus, ascendamus, itemque
per alias quinas in usque finales simili modo descendamus,
ita proti diapente modulando: #Principium
ego sum et finis;@# deuteri vero sic: #Duo charitatis
praecepta sunt;@# triti vero in hunc modum: #Tria sunt
munera pretiosa;@# tetrardi vero sic concinendo: #Nomen
Domini tetragrammaton.@# His ita se habentibus,
ne quis me sine pudoris respectu jaculo reprehensionis
feriendum putet, eo quod quasdam differentias,
quibus aliqui moderni utuntur, huic operi minime
addiderim, noverit mihi id studii fuisse magis
eorum qui ante nos aetate et scientia rectius sapuerunt,
observare voluisse constitutiones quam vocum
sequi novitates. Et ne omnino intactas easdem relinquam,
in primo tono aliis quam nos utuntur differentiis,
ad hanc antiphonam: #Biduo vivens,@# ita #saeculorum.
Amen,@# itemque #saeculorum. Amen; O beatum
pontificem,@# tono videlicet inferius finientes, multaque
id genus, in quarto vero in hac antiphona #nos
scientes;@# in septimo in ista #Loquebantur,@# peregrinos
quosdam modulantur sonos; et si qua inveniri possunt
similia. Nunc vero, si adeo hujusmodi novae
sonoritatis flagrant desiderio, agant ut libet animo.
Ego vero jam desinam multa loqui, ut finis sit prologi.
TONARIUS BERNONIS #Ex cod. Palatino biblioth. Vatic., collato cum codice Admontensi.@#
Authenticus protus constat ex prima specie diapente,
et ex prima specie diatessaron superius.
Hujus ultima syllaba in #saeculorum. Amen@# altius distat
a finali diatessaron intervallo.
NONANNOEANE.
#Primum quaerite regnum Dei.@#
#Saeculorum. Amen.@#
Lichanos hypaton.
A. #Angelus Domini nuntiavit,@# etc..
Differentia prima, quae a finali quidem incipit,
sed mox in quintum sonum ascendit, ut sicut
antiphona ab ultima #saeculorum. Amen@# syllaba in
gravitate, ita secunda neuma distet diapente a prima
in acumine.
#Saeculorum. Amen,@# lichanos hypaton; ant. #Domine,
Dominus noster,@# etc. Hae antiphonae tono inferius
cum subsequenti differentia taliter #Vadit. Amen,@# incipiunt,
sed cum superiori post contiguum tonum
statim in diapente consurgunt ideoque in medio ambarum
hic eas collocavimus, ut cuilibet earum illas
attribuas, non delinquas. Ant. #Amice, non facio,@# etc.
Differentia secunda ab ultima syllaba #saeculorum.
Amen@# per diatessaron, vocibus quae sunt in medio
annumeratis, finalem usque descendit sicque tono
inferius incipit.
#Saeculorum. Amen,@# ant. #Amen, dico vobis,@# etc. Hae
antiphonae, licet a finali incipiant, tamen quia per
quilismata, quae nos gradatas neumas dicimus, magis
gutturis quam chordarum vel alicujus instrumenti
officio modulantur, potius hujus differentiae
sono quam principali ipsius authentici promantur
modo.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Columna es;@# ant. #Euge,
serve bone.@#
Hae antiphonae tono ac semitonio superius a finali
suo sub ejusdem differentiae sono incipiunt. Habet
etiam haec eadem differentia in his et in aliis simibus
vicinitatem quamdam cum eo qui est plagis
proti.
Parhypate meson. Ant. #Ananias, Azar,@# etc. Differentiae
tertiae hujus #saeculorum. Amen@# a finali diatessaron
intervallo distat; ipsa autem ab eadem finali
tono et semitonio inchoatur superius, tono ab #Amen@#
inferius.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Apertis thesauris,@# etc.
Differentia quarta, quae cum eodem loco quo et superior
ordinatur, melius tamen sono vocis per #Amen@#
in fine dignoscitur.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Alleluia ego sum vitis,@#
etc. Differentia quinta ultimam sui #Amen@# syllabam | null | 3f29e419-0e03-4ff2-a540-895c447cfc66 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quinto loco a finali superius deponit, ordiendi vero
melum in medio diapente initium sumit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Circumdantes.@# Differentia
sexta #Amen@# quarto a finali loco in acumine deponit,
canendi vero exordium tono inferius assumit in parhypate
meson; quidam vero altius hoc ad lichanos
meson inchoant.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Ave, Maria,@# etc. Plagis
proti constat ex eadem specie diapente qua et authenticus
ejus, et ex eadem specie diatessaron inferius.
In eodem vero finali, ubi incipit, #saeculorum.
Amen,@# finit.
Noeais.
#Secundum autem simile est huic.@#
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Michael archangele,@# etc.
Hae tono a finali distant in gravitate, reguntur tamen
eodem sono.
Ant. #Assumpsit Jesus.@#
Haec una differentia semitonio ac tono distat a
finali in acumine, quae fit magis intervallo quam
sono.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #A saeculo non est,@# etc.
Authenticus deuterus constat ex secunda specie
diatessaron: finit #saeculorum. Amen@# altius semitonio
ac tono.
Noeane.
#Tertia dies est quod haec facta sunt.@#
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Accipiens Dominus septem.@#
Differentia prima semitonio et tono superius incipit,
ubi et ultimam syllabam finit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Fac benigne.@#
Differentia secunda semitonio ac tono altius incipit #Amen@#
suum, a se toni, a finali vero diatessaron
finit intervallo.
#Saeculorum. Amen.@# Lichanos meson; ant. #Domine,
probasti me.@#
Differentia tertia in eadem quidem chorda, qua
et superiores, melum inchoat, sed ultimam #amen@#
syllabam a finali sexto loco determinat.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Accipiens Simeon,@# etc.
Harum antiphonarum cantilena sexto loco a finali
contra artem incipiunt, ubi et #amen@# finit. Ant. #Vivo ego;@#
ant. #Unum opus feci.@#
Differentia quarta eumdem quem et superior ordiendi
obtinet locum, sed non similem in penultimo. #Amen@#
reddit sonum. Unde non adeo delinquit, si quis
vel superiores antiphonas hujus soni tenore proferat,
vel istas superiores differentias sono in concinendo
pronuntiet.
#Saeculorum. Amen,@# vel ita #Saeculorum. Amen;@#
ant. #Auferte ista,@# etc.
Plagis deuteri constat ex secunda specie diapente,
sicut authenticus ejus, et ex secunda specie diatessaron
inferius.
Noeais.
#Quarta vigilia venit ad eos. Saeculorum. Amen;@# ant. #Annuntiate,@#
etc.
Differentia prima #saeculorum. Amen,@# semitonio altius
a finali determinat, at vero melum tono inferius
inchoat.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Ambulabunt mecum.@# Differentia
secunda duobus infra finalem tonis incipit; #amen@#
syllaba inter utrasque chordas media quievit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Accesserunt ad Jesum,@# etc.
Differentia tertia ultimam syllabam #amen@# semitonio
et tono ultra finalem deponit, canendi autem
exordium infra uno tono assumit, sicque initium et
finem, id est #amen,@# diatessaron recte conjungit.
#Saeculorum. Amen.@# ant. #Ante torum.@#
Differentia quarta #amen@# in finali deponit, semitonio
superius incipit; sed in quibusdam finalem, in
quibusdam autem tertium a finali obtinet locum.
#Saeculorum. Amen.@# ant. #Anxiatus est.@#
Hac finali incipiunt sub eadem differentia, excepto
quod in his antiphonis, ant. #Ad te, Domine, levavi,@#
ant. #ex Aegypto vocavi,@# minus recte semitonium
evenit, si a finali cantilena currere coeperit. Qualiter
vero absque neumarum dispendio valeant modulari,
plenius in prooemio notare curavi. Ant. #Ad
te, Domine, levavi,@# etc. Isti vero semitonio et tono
superius sub eodem sono incipiunt. Ant. #Benedictus
Dominus,@# etc.
Differentia quinta in tertia a finali chorda, ubi #amen@#
deponit, initium sumit Lichanos meson.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #A viro iniquo.@#
Differentia sexta semitonio et tono superius incipit, #amen@#
in diatessaron a finali concludit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Factus sum sicut.@#
Haec antiphona ad finalem diatessaron ad ultimam
syllabam #amen@# | null | 6a8b35a5-a731-4e36-a16a-3022269b5246 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
resonat, superius diapente; attamen
dulci quodam canori gutturis reflexu facit discrimen
ab alterius differentiae sonitu
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Nisi diligenter, non,@# etc.
Authenticus tritus constat ex tertia specie diapente,
et ex eadem specie diatessaron superius.
Noeaoeane.
#Quinque prudentes intraverunt ad nuptias,@# etc.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Adhuc multa.@#
Quidam hanc a mese incipiunt ant. #Laudem dicite,@#
etc. Differentia prima supra finalem duobus
tonis incipit, ubi et amen finit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Exsultavit Spiritus,@# etc.
Differentia secunda, ubi et superior #amen@# finit,
melum vero per diapente a finali superius incipit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Alleluia, quem quaeris.@#
Plagis triti constat ex eadem specie diapente,
qua et authenticus ejus, ex eadem specie diatessaron
inferius.
Noeais.
#Sexta hora sedit super puteum. Saeculorum. Amen;@# ant. #Ascendente.@#
Haec sola tono altius apud quosdam incipit ant. #Nesciens mater.@#
Hae iterum ubi superiores incipiunt; ant. #Notum
fecit,@# etc.
Haec semitonio ac tono inferius sub eodem sono
incipit ant. #Si ego verus Christi.@#
Haec differentia sexti toni #amen@# tono superius finit,
incipiendi autem exordium ab ipso finali sumit.
Parhypate meson. #Saeculorum. Amen;@# ant. #Benedictus
Dominus;@# ant. #Benedixit.@#
Authenticus tetrardus constat ex quarta specie
diapente, et ex prima specie diatessaron superius.
Noeoeane.
#Septem sunt spiritus ante thronum Dei; saeculorum.
Amen;@# ant. #Benedicta tu,@# etc. Haec antiphona
uno tono superius incipit; ant. #Ipse praeibit.@#
Differentia prima a finali quidem ut principalis
tonus incipit, et #amen@# quinto loco superius per diapente
finit, sed post initium cantilenae variando se
dignoscitur a principali differre.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Assumpta est,@# etc.
Differentia secunda a finali incipit, #amen@# tono superius
deponit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Accipite Spiritum,@# etc.
Differentia tertia item a finali incipit, statimque
in tertium locum ascendit, ubi et #amen@# deponit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Ascendo ad.@#
Differentia quarta ultimae #amen@# syllabae per diapente
in finali concinit, ac reciproca vice de ipsa
finali in eamdem consonantiam redit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Aqua comburit.@#
Hae antiphonae, licet post ascensum in diapente
mox in alium se modum mutent, ad eamdem tamen
differentiam se habent; ant. #Argentum et aurum,@# etc.
Differentia quinta duobus tonis superius incipit,
tono diatessaron #amen@# a finali desinit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Benedicta filia.@#
Differentia sexta quarto a finali loco superius #amen@#
finit ibidemque incipit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Aquae multae.@#
Differentia septima a suo finali in #amen@# per diapente
in acumine distat, per diatessaron inchoat;
differt enim ista a superiori quod haec a finali raro
ad diapente pervenit, illa vero non solum in diapente
licenter pertingit, verum etiam aliquando
contra legem ulterius procedit.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #Deus deorum,@# etc.
Differentia octava quasi rara ac barbara in ultimo
ponitur extraordinaria, quae #saeculorum. Amen@# quarto
loco a finali inferius deponit; melodiam vero
aliquando quinto orditur loco, ita ut diapente intervallo
distet a finali suo, aliquando vero quatuor, ut
subjectis liquebit exemplis.
#Sicut erat in principio et nunc et semper, et in
saecula saeculorum. Amen@#; ant. #Angeli Domini@#
ant. #Martyres Domini.@#
Simili modo istae tonantur, quamvis inferius ordiantur.
Ant. #Nos qui vivimus;@# ant. #In Ecclesiis
bened.@#
At vero hae, quae sequuntur, licet in eodem loco
inchoent, magis tamen principali sono per diapente
respondent.
#Saeculorum. Amen;@# ant. #In camino ignis;@# ant. #Sapientia clamitat,@#
ant. #Stabunt justi.@#
In his enim tribus a primo supremo usque ad nonum
sonum cantilena inflectitur ita ut a finali, qui est
lichanos meson, singulas chordas tangendo in quintum
phthongum | null | 51140173-3500-4441-9d39-19a9d91ff760 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
utraque regione ducta protendatur.
Modi vel tropi, quos usualiter tonos vocamus,
nocturnalium responsoriorum, licet a diversis chordarum
sedibus incipiant, tamen unusquisque illorum
per uniformem versuum suorum modulationem facilem
sui praebet cognitionem; veluti ex paucis, quae
pro exemplo subter notavimus, manifestus patet
intellectus. Nisi forte multiplicata neumarum
variarum velit quis ipsorum versuum modulationem
decentius adornare.
AUTHENTICUS PROTUS.
R\. Beata es, Maria.
V\. Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum.
R\. Confirmatum est.
V\. O regem coeli cui. Gloria Patri et Filio, et Spiritui
sancto.
PLAGIS PROTI.
R\. Sancta et immacul.
V\. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus
ventris tui.
R\. Agnus Dei Christus.
R\. Laetentur coeli.
R\. Audi, Israel. Gloria Patri.
AUTHENTICUS DEUTERUS.
R\. Congratulamini.
V\. Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt
eum; si tu sustulisti eum, dicito mihi.
R\. Postquam impleti sunt.
V\. Salvatorem exspect. Gloria Patri.
PLAGIS DEUTERI.
R\. Rex noster adveniet.
V\. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
R\. Sicut cedrus.
R\. Dum transisset.
R\. Ascendens in altum. Gloria Patri et Filio.
AUTHENTICUS TRITUS.
R\. Benedictus qui.
V\. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic
factus est in caput anguli; a Domino factum est
istud, et est mirabile in oculis nostris.
R\. Angelus Domini locutus.
R\. Hodie nobis coelorum. Gloria Patri et Filio.
PLAGIS TRITI.
R\. Aspiciebam in visu.
V\. Ecce dominator Dominus cum virtute veniet.
R\. Beata es, virgo Maria.
R\. Decantabat populus.
R\. Modo veniet. Gloria Patri.
AUTHENTICUS TETRARDI.
R\. Beata viscera Mariae.
V\. Dies sanctificatus illuxit nobis; venite, gentes,
et adorate Dominum.
R\. Elisabeth Zachariae.
R\. Puer meus, noli.
R\. Aspiciens a longe. Gloria Patri, et Filio.
PLAGIS TETRARDI.
R\. Dies sanctificatus.
V\. Venite, adoremus eum, quia ipse est Dominus
Deus noster.
R\. Doceam iniquos vias.
R\. Sicut mater consolatur.
R\. Oravit Jacob.
R\. Senex puerum. Gloria Patri.
Toni pertinentes ad introitus et communiones
per consuetam modulationem #Gloria Patri@# satis
possunt discerni. Quae dum in singulis tam in antiphonis,
quae dicuntur introitus, quam in communionibus
uniformiter vadat; nos tamen pro conservando
cantandi ordine quaedam gradalia, alleluia,
offertoria curavimus interponere.
AUTHENTICUS PROTUS.
Primo pro culmine tuae quaerere justitiae, Domine,
verum summum quoque lumen fac nos; petimus
ut in coelo semper tibi jubilemus. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Gaudete in Domino.
Ant. Exsurge quare.
Ant. Exaudi, Domine, vocem.
Ant. Laudate, pueri.
Ant. Justus ut palma.
Ant. Justus non conturbabitur.
Ant. Dicit Dominus: Sermones.
Ant. Da pacem, Domine.
Ant. Statuit ei Dominus.
Ant. Factus est Dominus.
Ant. Justus es, Domine.
Ant. Etenim sederunt.
Ant. Misereris omnium.
Ant. Ego autem in Domino.
Saeculorum. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Exclamaverunt.
Ant. Dominus secus mare.
Ant. Rorate, coeli.
Ant. Gaudeamus omnes.
Ant. Suscepimus, Deus.
Ant. Inclina, Domine, aurem.
Ant. Lex Domini irrep.
Ant. Meditatio cordis.
Ant. Sapientiam sanctorum.
Ant. Salus autem.
Ant. Scio autem cui credidi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut
erat in principio et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
#Offertoria.@#
Grad. Miserere mei, Deus.
Grad. Beata gens cujus.
Grad. Posuisti, Domine.
Grad. Sacerdotes ejus.
Al. Qui timent Dominum.
Al. Justus ut palma.
Al. Mirabilis Dominus.
Of. Repleti sumus.
Of. Jubilate Deo univ.
#Communiones.@#
Of. Benedicam Domino.
Com. Ecce Virgo conc.
Com. Vos qui secuti.
Com | null | 04b0e628-ab81-47b4-ae5b-c30a7de76c92 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Qui vult venire.
Com. Panis quem ego.
Com. Principes persecuti sunt.
Com. Manducaverunt.
Com. Cum invocarem te.
Com. Domine, Dominus noster.
Com. Cantate Domino.
Com. Gaudete, Justi.
Com. Psallite Domino.
Com. Petite et accip.
Com. Confundantur superbi.
Com. Posuerunt mort.
Com. Notas mihi fec.
Com. Amen dico vobis.
Com. Etsi coram hom.
Com. Dominus dabit benignitatem.
Com. Revelabitur gloria.
Com. Viderunt omnes.
Com. Fili, quid fecisti?
Rectius has regeret authenticus tetrardus, si inveteratus
permitteret usus.
Com. Illumina faciem.
Com. Quicunque fecerit.
Com. Amen dico vobis.
Com. Data est mihi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut
erat in principio, et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
PLAGIS PROTI.
Secundum quae legis verbum, mutua quo dilectione
Dei et proximi, Christe, mandasti colere,
quo per haec geminae observantiae praecepta reddamus.
Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Dominus dixit ad me.
Ant. Redime me, Domine.
Ant. Ex ore infantium.
Ant. De ventre matris.
Ant. Vultum tuum.
Ant. Fac mecum, Domine.
Ant. Clamaverunt.
Ant. Terribilis est.
Ant. Multae tribul.
Ant. Sacerdotes ejus.
Ant. Sitientes, venite.
Ant. Mihi autem nimis.
Ant. Veni et ostende nobis.
Ant. Ecce advenit.
Ant. Laetetur cor. quaer.
Ant. Cibavit eos.
Ant. Dominus illuminatio.
Ant. Dominus fortitudo.
Ant. Me exspectaverunt.
Ant. Venite, adoremus.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut
erat in principio et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
#Offertoria.@#
Grad. De necessitatibus.
Grad. Universi qui te.
Grad. Ne avertas faciem.
Grad. Angelis suis.
Al. Dies sanctificatus.
Al. Video coelos.
Al. Dominus regnavit.
Of. Laudate Dominum.
Of. Protege, Domine.
Of. Vir erat in terra.
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Of. Ad te, Domine, levavi.
Of. De profundis.
Com. Multitudo lang.
Com. Potum meum.
Com. Hierusalem, surge
Com. Laetabimur in saec.
Com. Aufer a me.
Com. Vovete et reddite.
Com. Narrabo omnia.
Com. Tu, puer, propheta.
Com. Cantabo Domino.
Com. Domine, Deus meus in te.
Com. Exiit sermo.
Com. Dominus Jesus, postquam.
Com. Dominus regit me.
Com. Dominus firmamentum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
AUTHENTICUS DEUTERUS.
Tertia die, Christe, te resurgere et mundo ferre
lumen credimus. O alme, fac nos et tuum semper
laudare nomen, et in patriae te aeternae regione cernentes
sedere. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Miserere mihi, Domine, quoniam.
Ant. Ego autem sicut oliva.
Ant. Dum clamarem.
Ant. Confessio et pulch
Ant. Cognovi, Domine.
Saeculorum. Amen.
Ant. Ego clamavi quoniam.
Ant. Dum sanctificatus.
Ant. In nomine Domini.
Ant. Vocem jucunditatis.
Ant. Repleatur os meum.
Ant. Si iniquitates.
Ant. Deus, dum egredereris.
Ant. Intret oratio.
Ant. Sacerdotes tui, Domine.
Ant. Tibi dixit cor.
Ant. In Deo laudabo.
Ant. Liberator meus.
Ant. Omnia quae fecisti.
Ant. Charitas Dei.
Ant. Loquetur Dominus.
Ant. Timete Dominum.
Ant. Dispersit dedit.
Ant. Benedicite Domino.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut
erat in principio et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Grad. Eripe me, Domine.
Grad. Juravit Dominus.
Grad. Adjutor in op.
Grad. Speciosus forma.
Grad. Exsurge, Domine.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Al. | null | 3f294715-2210-473b-87ee-6e95e6bff67d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Adducentur.
Al. Laetatus sum.
Al. Spiritus Domini replevit.
Al. In te, Domine, speravi.
Of. Benedictus es.
Of. Sperent in te.
Of. Exsulta satis.
Of. Perfice gressus.
Com. Beatus servus.
Com. Qui meditabitur.
Com. Scapulis suis.
Com. Passer invenit.
Com. Justorum animae.
Com. Gustate et videte.
Com. Tu, Domine, servabis.
Com. Dominus virtutum.
Gloria Patri, et Filio, et Spirit., etc.
PLAGIS DEUTERI.
Quarta te noctis, Christe, vigilia discipulis dare
coeleste solamen nos humiles fatentes, te cantantes,
laudantes, tuaeque nomen potentiae nos quaternae
tuae evangelicae vocis da cognoscere munimen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Prope esto, Domine.
Ant. Nos autem gloriari.
Ant. Judica, Domine, nocentes.
Ant. De necessitatibus.
Saeculorum. Amen.
#Item,@# ut supra.
Ant. Exaudivit de templo.
In aliis vero ab eadem chorda incipientibus et ad
eamdem statim relabentibus, ita canitur:
Ant. Resurrexi et adhuc.
Ant. Reminiscere.
Ant. Misericordia Domini.
Ant. In voluntate.
Ant. Intret oratio.
Ant. Omnis terra.
Ant. Sancti tui, Domine.
Ant. Scelus populi.
Ant. Nunc scic.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Protector noster.
Ant. Exaudi, Domine.
Ant. Dicit Dominus Petro.
Ant. Sicut oculi.
Ant. Judica me, Deus.
Ant. Deus, in nomine.
Ant. Accipite jucunditatem.
Ant. Eduxit eos Dominus.
Grad. Tu es Deus qui.
Grad. Exsurge, Domine.
Grad. Ego autem.
Grad. Tibi, Domine, derelictus.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Al. Excita, Domine.
Al. Laudate, pueri.
Al. Dextera Domini.
Of. Tui sunt coeli.
Of. Terra tremuit.
Of. Laetentur coeli.
Of. Lauda, anima.
Com. Vidimus stellam.
Com. Exsulta, filia.
Com. Quod dico vobis.
Com. Erubescant et conf.
Com. Tanto tempore.
Com. Dilexisti justitiam.
Com. Ab occultis meis.
Com. Acceptabis.
Com. Pater, cum essem.
Com. Inclina aurem.
Com. Jerusalem quae aed.
Com. Magna est gloria.
Com. Benedicite, omnes.
Com. Memento verbi.
Com. Semel juravi.
Com. Tollite hostias.
Com. Feci judicium.
Gloria Patri, et Filio, etc.
AUTHENTICUS TRITUS.
Quinque tu, Domine, in coelum virgines te recipere
dignatus es, plebi tuae verbis revelare signis et
ostendere, sensus ecce nostros, ut te precamur, Domine,
te disponere.
Saeculorum. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Loquebar de.
Ant. Miserere mei, Domine, quoniam trib.
Ant. Domine, refugium.
Ant. Verba mea auribus.
Ant. Exaudi, Deus, orationem.
Ant. Deus in loco sancto.
Ant. Circumdederunt.
Ant. Laetare, Jerusalem.
Gloria Patri, et Filio, etc.
#Gradalia@#
#Alleluia.@#
#Offertoria.@#
Ant. Domine, in tua misericordia.
Grad. Locus iste.
Grad. Ex Sion species.
Grad. Viderunt omnes.
Grad. Propitius esto.
Grad. Discerne causam.
Al. Diligam te.
Al. Memento, Domine.
Of. Intende voci.
Of. Populum humilem.
Of. Benedic, anima.
#Communiones.@#
Of. Sanctificavit Moyses.
Com. Intellige clamorem.
Com. Voce mea ad Dominum.
Com. Laetabitur justus.
Com. Qui mihi ministrat.
Com. Non vos relinquam.
Com. Dicit Dominus: Implete.
Com. Adversum me.
Com. Servite Domino.
Com. Ultimo festivitatis.
Com. Justus Dominus.
Com. Quis dabit Dominus.
Com. Tu mandasti.
Com. Pacem meam do.
Com. Panem de coelo.
Com. Dico vobis.
Com. Signa eos.
Com. Domus mea.
Gloria, etc.
PLAGIS TRITI.
Sexta | null | 211d06d9-b1a6-4881-acd0-e0ef74cd8156 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tuae, Christe, potentiae corporalis hora resplendet
formae, Ecclesiae vitam tribue salientem
aquae vivae, fervore quoque plenae gratiae hanc semper
accende.
Saeculorum. Amen.
Ant. Os justi meditabitur.
Ant. Esto mihi in Deum.
Ant. Omnes gentes.
Ant. Justi epulentur.
Gloria Patri, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Respice in me.
Ant. Sacerdotes Dei, bened.
Ant. Dicit Dominus.
Ant. Exsultate Deo.
Ant. Hodie scietis.
Ant. In medio Ecclesiae.
Ant. Cantate Domino.
Ant. Quasimodo.
Grad. Fuit homo mis.
Grad. Exiit sermo.
Grad. Ego dixi: Domine.
Grad. Venite, filii.
Grad. Constitues eos.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Al. Dulce lignum.
Al. Domine in virtute.
A. Vox exsultationis.
Of. Domine Deus, in simplicit.
Of. Domine, convertere.
Of. Domine, in auxilium.
Of. Justitiae Domini.
Com. Pascha nostrum.
Com. Tu es Petrus.
Com. Dicit Andreas.
Com. Mitte manum.
Com. Quinque prudentes.
Com. Domine, quis habitabit?
Com. Lutum fecit.
Com. Ecce Dominus veniet.
Com. Anima nostra.
Com. Venite post me.
Com. In splendoribus.
Com. Diffusa est.
Com. Qui me dignatus.
Com. Honora Dominum.
Com. Surrexit Dominus.
Com. Qui manducat.
Com. Posuisti, Domine.
Gloria Patri, et Filio, etc.
AUTHENTICUS TETRARDUS.
Septemplicem te nunc quoque nobis adesse deposcimus,
alme Paraclete, nostrae mentes ut tuae
gratiae semper exuberent perfecto munere, quaeque
nocent exstingue, et cuncta, quae proficiunt, accende
semper amoris igne.
Saeculorum. Amen.
Ant. Populus Sion.
Ant. Puer natus est.
Ant. Oculi mei semper.
Ant. Aqua sapientiae.
Ant. Adorate Dominum.
Ant. Gloria et honore.
Ant. Ne timeas, Zacharia.
Ant. Judicant sancti gentes.
Ant. Respice, Domine.
Gloria, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Audivit Dominus.
Ant. Ne derelinquas.
Ant. Exspecta Dominum.
Ant. Viri Galilaei.
Ant. Protexisti me.
Ant. Venite, benedicti.
Ant. Eduxit Dominus.
Grad. Jacta cogitatum.
Grad. Dirigatur oratio.
Grad. Oculi omnium.
Grad. Liberasti nos.
Al. Pascha nostrum.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Al. Exsultate Deo.
Al. Venite exsultemus.
Al. Quoniam Deus magnus.
Al. Domine, refugium.
Of. Precatus est.
Of. Confitebuntur.
Of. Eripe me de inimicis.
Com. Dicite pusillan.
Com. Tolle puerum.
Com. Fidelis servus.
Com. Dum venerit Paracletus.
Com. Si conresurrexistis.
Com. Populus acquisitionis.
Com. Factus est repente.
Com. Ne tradideris.
Com. Erubescant et rever.
Com. Ego sum vitis.
Com. Pater, si non potest.
Com. Redime me, Deus.
Com. Domine, quinque.
Com. Vox in Rama.
Com. Qui biberit aquam.
Gloria, etc.
PLAGIS TETRARDI.
Octo, pie rex, Christe lucide, beatitudines evangelicae
gratiae plebi tuae praebe benignus et clemens
sempiternam requiem, et refove sine fide credentes
in te.
Saeculorum. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. In excelso throno.
Ant. Invocavit me.
Ant. In virtute tua.
Ant. Jubilate Deo.
Ant. Laetabitur justus.
Ant. Dilexisti.
Ant. Probasti, Domine.
Ant. Victricem manum.
Ant. Miserere mei, Domine, quia ad te
Ant. Ad te levavi.
Ant. Lux fulgebit.
Ant. Introduxit vos.
Gloria, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Spiritus, Domini replevit.
Ant. Domine, ne longe.
Ant. Dum medium.
Grad. Benedictus Dominus.
Grad. Propter veritatem.
Grad. Benedicam Domino.
Al. Adorabo ad templum.
Al. Deus judex justus.
Al. Ostende nobis.
Al. Specie tua.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Of | null | 727997a4-ae73-45c0-a865-03103d3f1fb2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Miserere mei.
Of. Angelus Domini.
Of. Posuisti, Domine.
Of. Domine, Deus salutis.
Of. Exaudi, Deus, orationem.
Com. Spiritus sanctus docebit.
Com. Christus resurgens.
Com. Dico autem vobis.
Com. Circuibo et immolabo.
Com. Simile est regnum coel.
Com. Primum quaerite.
Introibo ad altare.
Com. Oportet te.
Com. Nemo te condemnavit.
Com. Hoc corpus.
Com. Video coelos.
Com. Domine, memorab.
Com. Spiritus ubi.
Com. Ego clamavi.
Com. Responsum accepit.
Com. Lavabo inter innocentes.
Com. Comedite pinguia.
Com. Ego sum pastor.
Gloria, etc.
Haec munera quondam Sion animo exsultante,
prout potuimus, concinendo deprompsimus: nunc
autem velut super flumina Babylonis sedentes, malis
amaricati, jam organa nostra suspendimus, lacrymabiliter
clamantes ac dicentes: #Quomodo cantabimus
canticum Domini in terra aliena?@# Terra quippe
nobis facta est aliena, quandoquidem nec vivere, ne dicam
cantare, licet in ea. Impleta in nobis prophetia,
quae olim miserae ac infelici Judaeae taliter est
comminata: #Terra vestra deserta, civitates vestrae
igne succensae, regionem vestram in conspectu vestro
alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili (Isa. I, 7)
@#.
#Propterea defecit gaudium cordis nostri,
versus est in luctum chorus noster, cecidit corona
capitis nostri (Thren. V, 15)
@#, ita ut compellamur
dicere: #Vae nobis, quia peccavimus (Ibid., 16)
@#;
et ut quidam sapiens dicit: Vacat hoc tempore potentibus
opprimere, privatis perdere, miseris flere.
Sed quid inter haec restat agendum, nisi ut in illo
prophetico volumine, in quo scripta sunt lamentationes,
carmen et vae, die noctuque meditemur, ut
dum filia Babylonis misera (Psal. CXXXVI), hoc est,
iniqua nos persequentium multitudo retribuente
Domino recipiet retributionem, quam retribuit nobis
( #Ibid.@# ), scilicet vae perenne, nos per lamentationes
dignas potentiae verum mereamur
cantare carmen laetitiae, suffragantibus Principis
apostolorum meritis, cujus amore tuis, beatissime
Pater, in hoc opere studuimus praeceptis obedire.
NONANNOEANE.
AUTHENTICUS PROTUS.
R\. Beata es, Maria.
V\. Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum.
R\. Confirmatum est.
V\. O regem coeli cui. Gloria Patri et Filio, et Spiritui
sancto.
PLAGIS PROTI.
R\. Sancta et immacul.
V\. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus
ventris tui.
R\. Agnus Dei Christus.
R\. Laetentur coeli.
R\. Audi, Israel. Gloria Patri.
AUTHENTICUS DEUTERUS.
R\. Congratulamini.
V\. Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt
eum; si tu sustulisti eum, dicito mihi.
R\. Postquam impleti sunt.
V\. Salvatorem exspect. Gloria Patri.
PLAGIS DEUTERI.
R\. Rex noster adveniet.
V\. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
R\. Sicut cedrus.
R\. Dum transisset.
R\. Ascendens in altum. Gloria Patri et Filio.
AUTHENTICUS TRITUS.
R\. Benedictus qui.
V\. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic
factus est in caput anguli; a Domino factum est
istud, et est mirabile in oculis nostris.
R\. Angelus Domini locutus.
R\. Hodie nobis coelorum. Gloria Patri et Filio.
PLAGIS TRITI.
R\. Aspiciebam in visu.
V\. Ecce dominator Dominus cum virtute veniet.
R\. Beata es, virgo Maria.
R\. Decantabat populus.
R\. Modo veniet. Gloria Patri.
AUTHENTICUS TETRARDI.
R\. Beata viscera Mariae.
V\. Dies sanctificatus illuxit nobis; venite, gentes,
et adorate Dominum.
R\. Elisabeth Zachariae.
R\. Puer meus, noli.
R\. Aspiciens a longe. Gloria Patri, et Filio.
PLAGIS TETRARDI.
R\. Dies sanctificatus.
V\. Venite, adoremus eum, quia ipse est Dominus
Deus noster.
R\. Doceam iniquos vias.
R\. Sicut mater consolatur.
R\. Oravit Jacob.
R\. Senex puerum. Gloria Patri.
Toni pertinentes ad introitus et communiones
per consuetam modulationem #Gloria Patri@# satis
possunt discerni. | null | fda1cdc9-d004-450d-86f3-56bba5a77177 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Quae dum in singulis tam in antiphonis,
quae dicuntur introitus, quam in communionibus
uniformiter vadat; nos tamen pro conservando
cantandi ordine quaedam gradalia, alleluia,
offertoria curavimus interponere.
AUTHENTICUS PROTUS.
Primo pro culmine tuae quaerere justitiae, Domine,
verum summum quoque lumen fac nos; petimus
ut in coelo semper tibi jubilemus. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Gaudete in Domino.
Ant. Exsurge quare.
Ant. Exaudi, Domine, vocem.
Ant. Laudate, pueri.
Ant. Justus ut palma.
Ant. Justus non conturbabitur.
Ant. Dicit Dominus: Sermones.
Ant. Da pacem, Domine.
Ant. Statuit ei Dominus.
Ant. Factus est Dominus.
Ant. Justus es, Domine.
Ant. Etenim sederunt.
Ant. Misereris omnium.
Ant. Ego autem in Domino.
Saeculorum. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Exclamaverunt.
Ant. Dominus secus mare.
Ant. Rorate, coeli.
Ant. Gaudeamus omnes.
Ant. Suscepimus, Deus.
Ant. Inclina, Domine, aurem.
Ant. Lex Domini irrep.
Ant. Meditatio cordis.
Ant. Sapientiam sanctorum.
Ant. Salus autem.
Ant. Scio autem cui credidi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut
erat in principio et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
#Offertoria.@#
Grad. Miserere mei, Deus.
Grad. Beata gens cujus.
Grad. Posuisti, Domine.
Grad. Sacerdotes ejus.
Al. Qui timent Dominum.
Al. Justus ut palma.
Al. Mirabilis Dominus.
Of. Repleti sumus.
Of. Jubilate Deo univ.
#Communiones.@#
Of. Benedicam Domino.
Com. Ecce Virgo conc.
Com. Vos qui secuti.
Com. Qui vult venire.
Com. Panis quem ego.
Com. Principes persecuti sunt.
Com. Manducaverunt.
Com. Cum invocarem te.
Com. Domine, Dominus noster.
Com. Cantate Domino.
Com. Gaudete, Justi.
Com. Psallite Domino.
Com. Petite et accip.
Com. Confundantur superbi.
Com. Posuerunt mort.
Com. Notas mihi fec.
Com. Amen dico vobis.
Com. Etsi coram hom.
Com. Dominus dabit benignitatem.
Com. Revelabitur gloria.
Com. Viderunt omnes.
Com. Fili, quid fecisti?
Rectius has regeret authenticus tetrardus, si inveteratus
permitteret usus.
Com. Illumina faciem.
Com. Quicunque fecerit.
Com. Amen dico vobis.
Com. Data est mihi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut
erat in principio, et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
PLAGIS PROTI.
Secundum quae legis verbum, mutua quo dilectione
Dei et proximi, Christe, mandasti colere,
quo per haec geminae observantiae praecepta reddamus.
Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Dominus dixit ad me.
Ant. Redime me, Domine.
Ant. Ex ore infantium.
Ant. De ventre matris.
Ant. Vultum tuum.
Ant. Fac mecum, Domine.
Ant. Clamaverunt.
Ant. Terribilis est.
Ant. Multae tribul.
Ant. Sacerdotes ejus.
Ant. Sitientes, venite.
Ant. Mihi autem nimis.
Ant. Veni et ostende nobis.
Ant. Ecce advenit.
Ant. Laetetur cor. quaer.
Ant. Cibavit eos.
Ant. Dominus illuminatio.
Ant. Dominus fortitudo.
Ant. Me exspectaverunt.
Ant. Venite, adoremus.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut
erat in principio et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
#Offertoria.@#
Grad. De necessitatibus.
Grad. Universi qui te.
Grad. Ne avertas faciem.
Grad. Angelis suis.
Al. Dies sanctificatus.
Al. Video coelos.
Al. Dominus regnavit.
Of. Laudate Dominum.
Of. Protege, Domine.
Of. Vir erat in terra.
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Of. Ad te, Domine, levavi.
Of. De profundis.
Com. Multitudo lang.
Com. Potum meum. | null | 152c9199-eacb-4e23-9e2c-04e22d131616 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Com. Hierusalem, surge
Com. Laetabimur in saec.
Com. Aufer a me.
Com. Vovete et reddite.
Com. Narrabo omnia.
Com. Tu, puer, propheta.
Com. Cantabo Domino.
Com. Domine, Deus meus in te.
Com. Exiit sermo.
Com. Dominus Jesus, postquam.
Com. Dominus regit me.
Com. Dominus firmamentum.
Gloria Patri, et Filio, etc.
AUTHENTICUS DEUTERUS.
Tertia die, Christe, te resurgere et mundo ferre
lumen credimus. O alme, fac nos et tuum semper
laudare nomen, et in patriae te aeternae regione cernentes
sedere. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Miserere mihi, Domine, quoniam.
Ant. Ego autem sicut oliva.
Ant. Dum clamarem.
Ant. Confessio et pulch
Ant. Cognovi, Domine.
Saeculorum. Amen.
Ant. Ego clamavi quoniam.
Ant. Dum sanctificatus.
Ant. In nomine Domini.
Ant. Vocem jucunditatis.
Ant. Repleatur os meum.
Ant. Si iniquitates.
Ant. Deus, dum egredereris.
Ant. Intret oratio.
Ant. Sacerdotes tui, Domine.
Ant. Tibi dixit cor.
Ant. In Deo laudabo.
Ant. Liberator meus.
Ant. Omnia quae fecisti.
Ant. Charitas Dei.
Ant. Loquetur Dominus.
Ant. Timete Dominum.
Ant. Dispersit dedit.
Ant. Benedicite Domino.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut
erat in principio et nunc et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Grad. Eripe me, Domine.
Grad. Juravit Dominus.
Grad. Adjutor in op.
Grad. Speciosus forma.
Grad. Exsurge, Domine.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Al. Adducentur.
Al. Laetatus sum.
Al. Spiritus Domini replevit.
Al. In te, Domine, speravi.
Of. Benedictus es.
Of. Sperent in te.
Of. Exsulta satis.
Of. Perfice gressus.
Com. Beatus servus.
Com. Qui meditabitur.
Com. Scapulis suis.
Com. Passer invenit.
Com. Justorum animae.
Com. Gustate et videte.
Com. Tu, Domine, servabis.
Com. Dominus virtutum.
Gloria Patri, et Filio, et Spirit., etc.
PLAGIS DEUTERI.
Quarta te noctis, Christe, vigilia discipulis dare
coeleste solamen nos humiles fatentes, te cantantes,
laudantes, tuaeque nomen potentiae nos quaternae
tuae evangelicae vocis da cognoscere munimen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Prope esto, Domine.
Ant. Nos autem gloriari.
Ant. Judica, Domine, nocentes.
Ant. De necessitatibus.
Saeculorum. Amen.
#Item,@# ut supra.
Ant. Exaudivit de templo.
In aliis vero ab eadem chorda incipientibus et ad
eamdem statim relabentibus, ita canitur:
Ant. Resurrexi et adhuc.
Ant. Reminiscere.
Ant. Misericordia Domini.
Ant. In voluntate.
Ant. Intret oratio.
Ant. Omnis terra.
Ant. Sancti tui, Domine.
Ant. Scelus populi.
Ant. Nunc scic.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Protector noster.
Ant. Exaudi, Domine.
Ant. Dicit Dominus Petro.
Ant. Sicut oculi.
Ant. Judica me, Deus.
Ant. Deus, in nomine.
Ant. Accipite jucunditatem.
Ant. Eduxit eos Dominus.
Grad. Tu es Deus qui.
Grad. Exsurge, Domine.
Grad. Ego autem.
Grad. Tibi, Domine, derelictus.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Al. Excita, Domine.
Al. Laudate, pueri.
Al. Dextera Domini.
Of. Tui sunt coeli.
Of. Terra tremuit.
Of. Laetentur coeli.
Of. Lauda, anima.
Com. Vidimus stellam.
Com. Exsulta, filia.
Com. Quod dico vobis.
Com. Erubescant et conf.
Com. Tanto tempore.
Com. Dilexisti justitiam.
Com. Ab occultis meis.
Com. Acceptabis.
Com. Pater, cum essem.
Com. Inclina aurem | null | 8c061412-3363-46ee-a859-159ecf696a3f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Com. Jerusalem quae aed.
Com. Magna est gloria.
Com. Benedicite, omnes.
Com. Memento verbi.
Com. Semel juravi.
Com. Tollite hostias.
Com. Feci judicium.
Gloria Patri, et Filio, etc.
AUTHENTICUS TRITUS.
Quinque tu, Domine, in coelum virgines te recipere
dignatus es, plebi tuae verbis revelare signis et
ostendere, sensus ecce nostros, ut te precamur, Domine,
te disponere.
Saeculorum. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. Loquebar de.
Ant. Miserere mei, Domine, quoniam trib.
Ant. Domine, refugium.
Ant. Verba mea auribus.
Ant. Exaudi, Deus, orationem.
Ant. Deus in loco sancto.
Ant. Circumdederunt.
Ant. Laetare, Jerusalem.
Gloria Patri, et Filio, etc.
#Gradalia@#
#Alleluia.@#
#Offertoria.@#
Ant. Domine, in tua misericordia.
Grad. Locus iste.
Grad. Ex Sion species.
Grad. Viderunt omnes.
Grad. Propitius esto.
Grad. Discerne causam.
Al. Diligam te.
Al. Memento, Domine.
Of. Intende voci.
Of. Populum humilem.
Of. Benedic, anima.
#Communiones.@#
Of. Sanctificavit Moyses.
Com. Intellige clamorem.
Com. Voce mea ad Dominum.
Com. Laetabitur justus.
Com. Qui mihi ministrat.
Com. Non vos relinquam.
Com. Dicit Dominus: Implete.
Com. Adversum me.
Com. Servite Domino.
Com. Ultimo festivitatis.
Com. Justus Dominus.
Com. Quis dabit Dominus.
Com. Tu mandasti.
Com. Pacem meam do.
Com. Panem de coelo.
Com. Dico vobis.
Com. Signa eos.
Com. Domus mea.
Gloria, etc.
PLAGIS TRITI.
Sexta tuae, Christe, potentiae corporalis hora resplendet
formae, Ecclesiae vitam tribue salientem
aquae vivae, fervore quoque plenae gratiae hanc semper
accende.
Saeculorum. Amen.
Ant. Os justi meditabitur.
Ant. Esto mihi in Deum.
Ant. Omnes gentes.
Ant. Justi epulentur.
Gloria Patri, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Respice in me.
Ant. Sacerdotes Dei, bened.
Ant. Dicit Dominus.
Ant. Exsultate Deo.
Ant. Hodie scietis.
Ant. In medio Ecclesiae.
Ant. Cantate Domino.
Ant. Quasimodo.
Grad. Fuit homo mis.
Grad. Exiit sermo.
Grad. Ego dixi: Domine.
Grad. Venite, filii.
Grad. Constitues eos.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Al. Dulce lignum.
Al. Domine in virtute.
A. Vox exsultationis.
Of. Domine Deus, in simplicit.
Of. Domine, convertere.
Of. Domine, in auxilium.
Of. Justitiae Domini.
Com. Pascha nostrum.
Com. Tu es Petrus.
Com. Dicit Andreas.
Com. Mitte manum.
Com. Quinque prudentes.
Com. Domine, quis habitabit?
Com. Lutum fecit.
Com. Ecce Dominus veniet.
Com. Anima nostra.
Com. Venite post me.
Com. In splendoribus.
Com. Diffusa est.
Com. Qui me dignatus.
Com. Honora Dominum.
Com. Surrexit Dominus.
Com. Qui manducat.
Com. Posuisti, Domine.
Gloria Patri, et Filio, etc.
AUTHENTICUS TETRARDUS.
Septemplicem te nunc quoque nobis adesse deposcimus,
alme Paraclete, nostrae mentes ut tuae
gratiae semper exuberent perfecto munere, quaeque
nocent exstingue, et cuncta, quae proficiunt, accende
semper amoris igne.
Saeculorum. Amen.
Ant. Populus Sion.
Ant. Puer natus est.
Ant. Oculi mei semper.
Ant. Aqua sapientiae.
Ant. Adorate Dominum.
Ant. Gloria et honore.
Ant. Ne timeas, Zacharia.
Ant. Judicant sancti gentes.
Ant. Respice, Domine.
Gloria, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Audivit Dominus.
Ant. Ne derelinquas.
Ant. Exspecta Dominum.
Ant. Viri Galilaei.
Ant. Protexisti me.
Ant. Venite, benedicti.
Ant. Eduxit Dominus.
Grad. Jacta cogitatum.
Grad. Dirigatur oratio.
Grad. | null | 95deeb4d-db5d-4cc4-8764-7c895f4a9e2b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Oculi omnium.
Grad. Liberasti nos.
Al. Pascha nostrum.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Al. Exsultate Deo.
Al. Venite exsultemus.
Al. Quoniam Deus magnus.
Al. Domine, refugium.
Of. Precatus est.
Of. Confitebuntur.
Of. Eripe me de inimicis.
Com. Dicite pusillan.
Com. Tolle puerum.
Com. Fidelis servus.
Com. Dum venerit Paracletus.
Com. Si conresurrexistis.
Com. Populus acquisitionis.
Com. Factus est repente.
Com. Ne tradideris.
Com. Erubescant et rever.
Com. Ego sum vitis.
Com. Pater, si non potest.
Com. Redime me, Deus.
Com. Domine, quinque.
Com. Vox in Rama.
Com. Qui biberit aquam.
Gloria, etc.
PLAGIS TETRARDI.
Octo, pie rex, Christe lucide, beatitudines evangelicae
gratiae plebi tuae praebe benignus et clemens
sempiternam requiem, et refove sine fide credentes
in te.
Saeculorum. Amen.
Saeculorum. Amen.
Ant. In excelso throno.
Ant. Invocavit me.
Ant. In virtute tua.
Ant. Jubilate Deo.
Ant. Laetabitur justus.
Ant. Dilexisti.
Ant. Probasti, Domine.
Ant. Victricem manum.
Ant. Miserere mei, Domine, quia ad te
Ant. Ad te levavi.
Ant. Lux fulgebit.
Ant. Introduxit vos.
Gloria, etc.
#Gradalia.@#
#Alleluia.@#
Ant. Spiritus, Domini replevit.
Ant. Domine, ne longe.
Ant. Dum medium.
Grad. Benedictus Dominus.
Grad. Propter veritatem.
Grad. Benedicam Domino.
Al. Adorabo ad templum.
Al. Deus judex justus.
Al. Ostende nobis.
Al. Specie tua.
#Offertoria.@#
#Communiones.@#
Saeculorum. Amen.
Of. Miserere mei.
Of. Angelus Domini.
Of. Posuisti, Domine.
Of. Domine, Deus salutis.
Of. Exaudi, Deus, orationem.
Com. Spiritus sanctus docebit.
Com. Christus resurgens.
Com. Dico autem vobis.
Com. Circuibo et immolabo.
Com. Simile est regnum coel.
Com. Primum quaerite.
Introibo ad altare.
Com. Oportet te.
Com. Nemo te condemnavit.
Com. Hoc corpus.
Com. Video coelos.
Com. Domine, memorab.
Com. Spiritus ubi.
Com. Ego clamavi.
Com. Responsum accepit.
Com. Lavabo inter innocentes.
Com. Comedite pinguia.
Com. Ego sum pastor.
Gloria, etc.
Haec munera quondam Sion animo exsultante,
prout potuimus, concinendo deprompsimus: nunc
autem velut super flumina Babylonis sedentes, malis
amaricati, jam organa nostra suspendimus, lacrymabiliter
clamantes ac dicentes: #Quomodo cantabimus
canticum Domini in terra aliena?@# Terra quippe
nobis facta est aliena, quandoquidem nec vivere, ne dicam
cantare, licet in ea. Impleta in nobis prophetia,
quae olim miserae ac infelici Judaeae taliter est
comminata: #Terra vestra deserta, civitates vestrae
igne succensae, regionem vestram in conspectu vestro
alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili (Isa. I, 7)
@#.
#Propterea defecit gaudium cordis nostri,
versus est in luctum chorus noster, cecidit corona
capitis nostri (Thren. V, 15)
@#, ita ut compellamur
dicere: #Vae nobis, quia peccavimus (Ibid., 16)
@#;
et ut quidam sapiens dicit: Vacat hoc tempore potentibus
opprimere, privatis perdere, miseris flere.
Sed quid inter haec restat agendum, nisi ut in illo
prophetico volumine, in quo scripta sunt lamentationes,
carmen et vae, die noctuque meditemur, ut
dum filia Babylonis misera (Psal. CXXXVI), hoc est,
iniqua nos persequentium multitudo retribuente
Domino recipiet retributionem, quam retribuit nobis
( #Ibid.@# ), scilicet vae perenne, nos per lamentationes
dignas potentiae verum mereamur
cantare carmen laetitiae, suffragantibus Principis
apostolorum meritis, cujus amore tuis, beatissime
Pater, in hoc opere studuimus praeceptis obedire. | null | f0df605c-e2d9-49d4-83f5-b8e0f5c384e9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ratio generalis de initio adventus Domini
Sciendum sane est et omnibus orthodoxis fidelibus
memoriter retinendum, quia sicut praecipua currentis
anni tempora propriis sunt terminis praefixo
tenore contenta, hoc est: Septuagesimale, quod
septuaginta trium dierum spatio conficitur, et quadragesimale,
quod quadragenis binisque constat
diebus, nec non et paschalis solemnitatis terminus,
quia a XII Kal. Aprilis usque XIV Kal. Maii per X
et XI annos variatur; Rogationum quoque, quarum
terminus omni tempore a pridie Non. Maii quaeritur,
et est luna XX mensis Maii; Pentecostes terminus a
XIII Kal. Junii semper inquiritur, qui est luna IV
mensis Junii; ita ergo terminus inchoationis Adventus
Domini immobili limite constat secundum fidem
Nicaeni concilii a V Kal. Dec. usque in III Non. ejusdem
mensis. Nam septem dies in medio variantes
ostendunt procul dubio singulis annis Dominicam,
in qua, absque refragatione aliqua, sancta per orbem
Ecclesia Adventum Domini praeconando aggreditur.
Et ita contingit, ut si quarumdam more Ecclesiarum
a VI Kal. Decemb. idem terminus figatur, proxima
hebdomada Nativitatis Domini superflua tota
inveniatur at nequaquam vacillans. Sanctum quippe
a Patribus mystica auctoritate est, quatenus ille
praeoptabilis Domini Adventus non nisi trium hebdomadarum
praestolatione suppleatur. At si quarta
propter varietatem quatuor dierum, qui in praefato
termino versantur, succrescat, per speciem synecdochae,
id est, tota ex parte computetur, eo quod
tota non vacando expendatur, sed in Sabbato ejus
tandem vigilia Domini celebretur.
Quae, inquiunt, ratio est ut quatuor hebdomadae
in praeconio Adventus Domini funditus expleantur,
et quinta intrante vigilia Domini habeatur? Si in
III Non. Decemb. inchoatur, ubi ultima Dominica
ejusdem termini invenitur, non expenduntur in Adventu
Domini nisi tres hebdomadae plenae etiam celebratis
legalis jejunii solemniis, quarta demum
accrastinante vigilia Domini in Dominica occurrit.
Haec autem causa est, quia praefata Patrum sententia
fulcitur. Omnis enim Omnipotentis Verbi humanati
dispensatio, sanctae Trinitatis individua est operatio.
Et quanquam ad solum Filium respiciat humanitatis
assumptio, tamen ad totam Trinitatem pertinet
effectiva nostrae redemptionis consummatio. Quapropter
aequum per omnia fore et condecibile censetur,
quatenus tres tantum hebdomadae observentur
in Adventu Domini. Quod si aliquid supercrevit,
synecdochicos accipitur, ne tanti mysterii regula
praesumptive, quod absit, annulletur.
Est autem et alia ejusdem negotii ratio haudquaquam
vilipendenda, qua gloriosus Ecclesiae auctor
et doctor eximius Hilarius in libro utitur Officiorum:
« Sicut, inquiens, pater familias in Evangelio
trino adventu infructuosam ficulneam visitavit: sic
sancta mater Ecclesia Salvatoris adventum annuo
recursu per trium septimanarum secretum spatia
[ #alter cod.,@# spatium] sibi incitavit. #Venit enim Filius
hominis quaerere et salvum facere, quod perierat.@#
Venit ante legem, quia per naturalem intellectum
quid unicuique agendum, quidve sequendum sit,
innotuit. Venit sub lege, quia patriarcharum exemplis
et prophetarum praeconiis Abrahae legalia confirmavit
decreta. Venit tertio post legem per gratiam
ad vocationem gentium, ut a solis ortu usque ad
occasum laudare discerent [ #codd.,@# discernerent]
pueri nomen Domini, quousque ad finem mundi ad
suae majestatis cultum exhortari non desinit. » Haec
sunt, quae apud Gallos positus ex libro Officiorum
sancti Hilarii non inutiliter mihi corrasi.
#Confirmatio ejusdem sententiae.@#
Sed ne ea quae hactenus Patrum vestigia sequendo
retulimus, amphibola [ #ita cod.@# ] fortasse videantur,
operae pretium duximus ut, qualiter eadem auctoritas
in nostra quoque praesentia apud urbem Aurelianensem
multorum conventu episcoporum atque spiritalium
Patrum diffinitione subnixa sit, referamus.
Contigit namque quodam anno, mediante decennovenalis
cycli curriculo, ut Aurelianenses canonici
causa agente negligentiae in VI Kal. Decemb. Adventum
Domini inchoarent. Transacta quippe illa hebdomada
exstitit octava dies, quae est III Non. Decemb.
Et nos Floriacenses fratres, monachi videlicet
beatissimi Patris Benedicti, initium fecimus
Adventus Domini. Cumque in crastinum, quod est II
Non. Dec. festum haberetur illationis ejusdem Patris,
et praefati canonici tantae festivitati ex more
concurrerent, et nos ex consuetudine monastica
matutinalem celebramus missam de Adventu Domini,
quem pridie [ #In alt. cod deest:@# pridie] inchoavimus,
coeperunt ipsi Aurelianenses valde inter
se mussitare et nos incaute arguere.
Sed quia tanta tanti Patris solemnitas nos a responsione
suspendebat, in crastinum res admodum
ventilata est. Et quia sine praesentia ejusdem | null | 8f0829c5-34bd-4d9c-bfad-3409f4db3ca4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
urbis
episcopi finiri non potuit, placuit sine mora omnibus
Francigenis episcopis apud jam dictam urbem concilium
super Adventu Domini agere. Ibi nos quippe
Floriacenses Patrum auctoritate armati et ingladiabiliter
perarmati adfuimus, et ita contradicentes
in omnibus convicimus, ut in aeternum eis silentium
super hoc negotio imponeremus. Ex illo die et deinceps
non est apud Gallos vel Germanos praesumptor
inventus, qui huic tam sanae diffinitioni vellet contraire.
Quapropter si est unus Dominus, una fides,
unum baptisma, sit et una Ecclesiae unanimitas.

beatissimi Patris Benedicti, initium | null | c0112cfd-01ce-4318-bace-4a45d4e6315e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fecimus
Adventus Domini. Cumque in crastinum, quod est II
Non. Dec. festum haberetur illationis ejusdem Patris,
et praefati canonici tantae festivitati ex more
concurrerent, et nos ex consuetudine monastica
matutinalem celebramus missam de Adventu Domini,
quem pridie [ #In alt. cod deest:@# pridie] inchoavimus,
coeperunt ipsi Aurelianenses valde inter
se mussitare et nos incaute arguere.
Sed quia tanta tanti Patris solemnitas nos a responsione
suspendebat, in crastinum res admodum
ventilata est. Et quia sine praesentia ejusdem urbis
episcopi finiri non potuit, placuit sine mora omnibus
Francigenis episcopis apud jam dictam urbem concilium
super Adventu Domini agere. Ibi nos quippe
Floriacenses Patrum auctoritate armati et ingladiabiliter
perarmati adfuimus, et ita contradicentes
in omnibus convicimus, ut in aeternum eis silentium
super hoc negotio imponeremus. Ex illo die et deinceps
non est apud Gallos vel Germanos praesumptor
inventus, qui huic tam sanae diffinitioni vellet contraire.
Quapropter si est unus Dominus, una fides,
unum baptisma, sit et una Ecclesiae unanimitas. | null | 759e9826-7511-48de-8f1e-8bcba8ae5431 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Versus
#Suscipe conscriptum pura quem mente libellum@#
#Ultima servorum Bern fert persona tuorum,@#
#Qui, licet indignus, tibi fidus semper alumnus,@#
#Obsequio pronus, devoto corde benignus,@#
#Dum viget atque valet, sano dum corpore vivit.@#

| null | 6e4b50c3-f04b-430a-aef7-4c6432b3a057 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
1.
Inter pios sanctosque Augiensis monasterii viros,
quos in saeculi tertii parte secunda commemoravi ad
Vitam sancti Pirminii, locum habet in primis sanctus
Meginradus seu Meginratus, quem alii #Meinradum,@#
alii corrupte #Meinardum, Meinrardum@# vel #Meinhardum@#
appellant. Fuit is monachus primum in
Augia insula, tum eremita in Nigra Silva ad lacum
Turicinum; demumque #Martyr@# pro more illorum
temporum dictus. Quippe usus tum obtinebat, quod
alibi observavi, ut quisquis cruenta morte vitam finiret, #martyr@#
appellaretur colereturque, si alias moribus et
vita integer fuisset. Meginrado quae necis causa
fuerit, non satis apparet. Non alia sane videtur
quam fera crudelitas aut cupiditas duorum sicariorum,
quibus viri sancti vita, et forsan etiam objurgatio
gravis erat. Ejus Vitam scripsit anonymus
quidam, quem Christophorus Hartmannus, Einsidlensis
monachus, vir doctus, Bernonem esse judicavit.
Et ego quidem Hartmanni conjecturae accedo, si
Bernonem Augiensem abbatem intelligat. Ut potius
Bernoni abbati, quam Bennoni cellae sancti Meginradi
secundo incolae (cui Bollandus eam lucubrationem
tribuit) assignandam putem, illud me movet,
quod Bernone abbate, qui Augiam rexit ab anno 1008
in annos 40, sancti Meginradi corpus levatum e
tumulo est; sicque is hoc ritu in sanctorum numerum
relatus anctoritate Benedicti papae noni, uti
Hartmannus scribit. Unde hac occasione factum reor
ut Berno sancti eremitae res gestas litteris mandaverit,
quo ejus sanctimoniam pontifici aliisque notam
faceret. Vitam hanc sancti Meginradi verbis paululum
immutatis primus vulgavit Surius, tum
Hartmannus in praeclaris Annalibus eremi beatae
Mariae, denique Joannes Bollandus in Januario suo
cum commentariis.
2.
Meginradi memoria inserta est fastis sacris
in Martyrologio Romano, Benedictino et aliis recentioribus,
ad diem 21 Januarii. At in Benedictino illud
animadversione dignum, quod #Meginradus@# eremita
praedicto die memoretur, et die 17 Februarii #Megimadus@#
Einsidlensis abbas: et quod Menardus noster
in lib. II Observationum Megimadum vocet conditorem
coenobii Einsidlensis, dicens eum claruisse ad annum
octingentesimum sexagesimum, ut docet Miraeus in
Chronico Benedictino. Unus enim idemque fuit et
Meginradus eremita, et qui Einsidlensi monasterio
originem dedit, Megimadus apud Miraeum corrupte
appellatus.
3.
Einsidlense nempe monasterium conditum est
eo in loco ubi sanctus Meginradus solitarius vixit:
qui locus per annos minimum quadraginta quatuor
ab obitu Meginradi absque colono et cultu fuit,
usquedum sanctus Benno canonicus Argentinensis
eo secessit, et aediculam squalore et impluvio collabentem
refecit. Tum sanctus Eberhardus, ex praeposito
itidem Argentinensi eremita, monasterium
adjunxit, abbas loci primus; et sacellum beatae Mariae
a Meginrado primum conditum, a Bennone instauratum,
majori basilica inclusit. Successit sanctus
Gregorius abbas secundus, quem regia Anglorum
stirpe progenitum tradunt, cujus opera monasterii
facultates auctae non minus quam existimatio et
fama. Meginradi corpus, quod Augiae sepultum fuerat,
eo revectum est, saltem majori ex parte, anno
1039, teste Hermanno Contracto, Augiae monacho,
cujus haec verba: #Ecclesia cellae sancti Meginradi@# III #Idus Octobris dedicatur, reliquiae corpus sancti Meginradi.@#
Sic habet editio Canisiana. Legendum puto, #et corpus sancti Meginradi in eam translatum est.@#
Sed forsan cum non totum corpus, sed pars eo translata
fuisset, Augienses glossematis loco reposuerunt #reliquiae,@#
ne scilicet etiam aliqua ejus parte carere
putarentur. A tempore sancti Meginradi dicta est
#Cella sancti Meginradi,@#
seu #Meginradescella,@# tum #ecclesia
sanctae Mariae in cella sancti Meginradi,@# et #monasterium
in Silva Nigra,@# aliquando #Eberhardescella,@#
ab Eberhardo secundo eremita; denique #monasterium
Eremi seu Eremitarum,@# Teutonice #Einsidlen,@# et #monasterium
beatae Mariae in Eremo,@# ob cultum Deiparae
Virginis continua peregrinantium religione ibi frequentatum.
Monasterium situm est in dioecesi Constantiensi
inter Tigurinum et Lucernensem lacus, in
edito monte quem silva undique vestit.
PROLOGUS AUCTORIS
1.
Dicturus venerabilis viri Meginradi Eremitae et
martyris passionem et obitum, libet parumper reflectere
stylum, atque quo tempore doctus, ubi, et
unde, quo, vel cui traditus primum ad discendas
litteras, sub quo abbate monasticam vitam subierit
servandam, qualiter etiam a fraterna acie singulare
certamen eremi adierit, breviter praelibare. Regrediar
ergo ad singula quae proposui resolvenda.
INCIPIT VITA.
2.
Temporibus Caroli gloriosissimi imperatoris
Francorum, qui primus inter ipsos Caesaris nomen | null | aa908216-5c0f-4fcf-b21c-94ce4a174621 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
accepit, praedictus vir in Alemannia natus est, in
pago quem ex villa Sulichgewe vocavit antiquitas.
Parentes vero ejus ex Alemannis fuerunt,
morum nobilitate magis conspicui quam divitiis perituris.
Qui cum eam attigisset aetatem qua aptari
posset litterarum studiis, a patre ducitur ad insulam,
quam veteres Sindlochesaugiam vocabant, a nomine
cujusdam presbyteri, qui, Sindloch appellatus,
primo in ea habitacula monachorum construxit, et
secum Pirminium cum sociis ad habitandum eo induxit,
jussu Berchtoldi nobilissimi Alemannorum
ducis, temporibus Pippini regis Francorum; suoque
ex nomine nomen indidit insulae. Huc ergo puer
praefatus a patre ductus commendatur viro per omnia
honestissimo Erlebaldo monacho, qui etiam
praedicto puerulo propagine carnali affinis fuit. Is,
cum infantulum bonae indolis conspiceret, gratanter
nutriendum suscepit, studiose docuit, atque eo usque
imbuendo produxit, ut sanctarum Scripturarum
scientiam infudisset. Nam puer a primaeva aetate
jocos atque errores quibus tenerior aetas implicari
solet vitavit, atque ad ea mentem occupavit suscipienda
quae docuerat magister.
3.
Cum autem vicesimum quintum aetatis annum
attingeret, ad diaconatus officium, et non multum
post ad presbyteri gradum, faciente eodem suo magistro,
sublimatus est. Fuit autem tunc temporis,
regnante Ludovico Caesare filio Caroli, in ipsa insula
abbas nomine Hatto, vir valde in doctrina et operibus
bonis morumque nobilitate fulgens, qui et Basileensis
Ecclesiae praesul exstitit. Quo actuosae vitae
negotia respuente, atque ad contemplativae vitae
pulchritudinem se transferente, praefatus Erlebaldus
cum licentia Ludovici Caesaris electus ab omnibus,
praedictae insulae et fratribus praeficitur atque
in abbatis officium substituitur. Qui, statim hac
potestate suscepta, jam saepe dictum virum venerandum
Meginradum suasit jugum suscipere, normamque
monasticae vitae subire tenendam. Consensit
ergo salubri consilio et promissionem fecit, atque
omni intentione studuit promissa servare, promptus
semper ad obediendum, in jejunando strictus, in
oratione assiduus, in misericordiae operibus largus,
et maxime humilitate substratus omnibus.
4.
His dum polleret moribus, a praefato abbate
destinatus ad cellulam quamdam ad jam dictum
monasterium pertinentem, sitam juxta lacum Turicinum
( #de Zurich@# ), quem interfluit Lindemacus
( #Limmat@# ) fluvius, ut ibidem scholae praeesset, et
talentum quo ipse ditatus erat ad lucra Dominica in
plurimos dispergeret. Aliquantulum temporis fluxerat,
eo in his detento: quadam die sumpsit secum
scholasticos quos nutrierat, et praedictum lacum
transnavigans intravit eremum quae ipsius laci littori
adjacet, et usque ad Alpes Penninas tendit
atque ad villam Chama, causa piscationis et ad loca
eremi intuenda. Perveniunt itaque ad fluvium
quemdam qui in ipsa decurrit solitudine, ibique vir
beatus ad piscandum occupat comites; ipse vero in
consideratione solitudinis solus spatiabatur: accensus
enim erat nimium amore solitariae sedis. Qua
consideratione dum mentem diu pasceret, rediit ad
socios invenitque eos non parva praeda piscium oneratos.
Quos taliter affatur: Gratias Largitori, qui
nos suis misericorditer ditavit donis. Jam, filii, si
placet, redeundum est proprios invisere lares. Regreditur,
villamque deveniunt non longe a littore
sitam.
5.
Ibi, cujusdam matronae hospitium intrantes,
paululum quieverunt reficientes se cibo et potu. Vir
autem Dei praedictam matronam cernens Dei timore
plenam, et ad obsequendum hospitibus promptissimam,
ardorem sui animi occultum ei aperuit,
his verbis incipiens: Chara Christo femina, si velles
audire, secretum cordis mei tibi manifestarem.
Sed antequam id agam, posco ut verba mea atque
voluntatem occultes, quousque cernas si possit
opere compleri quod credo me devota mente concepisse.
Habitatione hujus eremi ultra omnes divitias
delector, cuperemque jam in ea collocare mansiunculam
meam, ut familiarius possem precibus vacare,
si quempiam reperirem qui necessaria corporis
mihi ministrare ob Dei amorem vellet. Sed quia
adhuc hoc solatio defraudor, posco interim occultari
quod cupio. Illa a Deo inspirata (ut credo) respondit:
Secretum tuum nulli, te nolente, revelabo;
noveris autem, si in coepto persistere vis, me necessaria
propter Dominum tibi ministraturam, et quantum
possum tuo voto satisfacturam.
6.
Ille promissis rependens gratias repedavit ad
cellam, unde digressus est, ubique jejuniis et orationibus
continuis a Deo poposcit ut quidquid de hoc
negotio ei placuisset in suo animo confirmare dignaretur.
Tandem confortatus divina inspiratione, reliquit
cellam scholamque cui praeerat, et revisit
hospitam suam, explorare volens utrum in sua promissione
persistere vellet | null | fed89ddf-7365-44f4-89c4-4ea0a73495d2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
an non. Quam dum in
praebendo sibi promisso solatio perdurasse sensisset,
non longe ab ipsa villa, in qua eadem femina commanebat,
in eremo sibi habitaculum construxit,
atque ibidem jejuniis et orationibus indefessus
Creatori servivit, necessaria praebente ei praedicta
matrona nec non et aliis religiosis viris.
7.
Ubi dum per septem annos superni Regis militiam
exegisset, multitudinem populi ad se venientis
ferre non valens, mutavit locum, atque a praedicti
laci littore quatuor millibus distantem reperit
planitiem inter montes accessu valde difficilem.
Ibi, adjuvantibus viris religiosis, et maxime quadam
abbatissa Heilwiga nomine, necessaria voti sui
construxit habitacula, atque in eodem loco quod erat
reliquum vitae permansit, semetipsumque maximis
macerans jejuniis, et quantum humana fragilitas
permisit, sine intermissione oravit. Quae sibi a fidelibus
viris et feminis mittebantur, cuncta ad se venientibus
in eleemosynam erogavit.
8.
Accidit autem inter haec ut quadam die, eo
orante, tanta multitudo daemonum circa illum undique
diffunderetur ut nec ipsam lucem diei, iisdem
tenebrarum ministris obtenebrantibus, cernere
posset. Qui cum eum minis terribilibus et horrore
nimio fatigarent, in oratione prostratus, ut res
poscebat, cum omni studio se pio Domino commendabat.
Quod cum diu ageretur, cernit ab Oriente
lucem: quam lucem secutus angelus, ad ipsum,
ubi in oratione jacebat in medio malignorum spirituum,
pervenit, magna auctoritate agmini nefando
praecepit ut discederent nihilque tentationis et terroris
ei ultra inferre auderent. Discedentibus itaque
hostibus, praedictus eum angelus amicabiliter consolatus
discessit, atque ab ipso die (ut vir venerabilis
referebat) nil terroris ultra a malignis spiritibus
sustinuit.
9.
Accidit etiam postea ut quidam frater de praedicto
monasterio eum visitationis gratia adierit;
quem benigne suscipiens, cum sociis qui cum illo
venerant, cuncta quae hospites decebant, quantum
possibilitas permisit, benigne exhibuit. Cum vero
jam tempus vespertinum venisset, et sidera splendentia
suaderent somnos, refecerunt se dulcibus
collationum colloquiis atque post completorium
ierunt dormitum, in loco separato frater qui advenerat,
seorsum etiam ejus comites, nec non et ipse
venerabilis vir in privata mansiuncula. Paululum
ergo reficiens corpusculum somno, vir Dei surgit
atque assuetis incubat pervigil precibus. Praedictus
etiam frater, licet in strato quiesceret, pene insomnem
duxit noctem. Dum autem huc vel illuc
curiose verteret oculos, cernit puerum in albis
vestibus ab ipso oratorii loco progredientem, mirae
pulchritudinis, ut ei visum est, aetatis septem annorum,
qui ingreditur ad virum ipsum Dei, et cum
eo orante orabat, et diversa cum eo loquebatur.
Cujus collocutionis licet praedictus frater vocem audisset,
sensum tamen ejusdem vocis non percipiebat.
Qui etiam puer ipsi fratri plene vigilanti astitit
atque de quibusdam monuit, quae omnino frater ille
sibi interdicta esse ne in palam proferret dicebat.
Supprimo multa, brevitati studens, quae de eo miranda
plurimorum narratio certa demonstrat.
10.
Cum ergo in ipsa eremo vicesimum sextum
annum ageret, serviens Domino in jejuniis et
abstinentia cunctarum mundalium rerum, contigit,
eo inspirante qui serpentem intravit, et
per os ejus protoplastos decepit et de paradiso
ejecit, duos homines, causa eum occidendi, cellam
illius properare. Qui cum venissent ad villam
quamdam in Tigurini laci littore sitam, rogaverunt
sibi monstrari quae pars pervia esset adeundi ad
cellulam ejus. Quod cum eis monstratum esset,
mature per noctem surgentes, aggressi sunt monstratum
sibi iter, agitante qui eos impleverat teterrimo
spiritu. Diu tamen erronei a recto tramite
ducente ad ipsam cellam, daemone tandem vexati,
quo volebant pervenerunt, maxima jam parte diei
elapsa.
1.
Ipse vero solitis orationibus incubans, missarum
devote solemnia libabat Creatori. Prius
autem quam in ipsam cellam maligni intrassent,
(quorum unus vocabatur Richardus, eratque genere
Alemannus, alter vero Petrus, qui Rhaetianorum natione
procreatus est) pulli, quos vir venerandus
eodem in loco nutrierat, eos in proxima venire
conspicientes, quasi a vulpe insequerentur, per
eremum diffugerant, clamore insolito et strepitu
inaudito silvam resultante echo complentes, ita ut
etiam ipsi latrones hac de re multum mirarentur et
obstupescerent, atque ad prodigium hoc pertinere
propriae mentis decernerent judicio.
12.
Attamen, a coepto non distracti, aggrediuntur
capellam in qua vir Dei, ut praedictum est, orationibus
Dominum sibi placabat profusis, corpusque
Dominicum, ut praescius futurorum, ad | null | eb833e82-32a0-4205-8321-68c782b4bc6e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
viaticum
obitus sui puro corde ac devota mente susceperat.
Jamque vir Dei, ut sensisset adesse peremptores
suos, non tamen se eis statim praesentavit; sed modicum
adhuc differens, clausum ostium ipsius capellae
non aperuit, ut aliquantisper in oratione adhuc
demorari potuisset. Strenue ergo orationem complevit,
capsasque singulas reliquiarum manu suscipiens
et deosculans, commendabat agonem suum
Domino et sanctis quorum reliquias complectebatur
reverenter. Hoc, qui advenerant, maligni per foramen
quoddam parietis eum agentem inspiciebant.
Jamque athleta fortis, Deo confortante, pugnaturus
egreditur, praesentiamque suam non negat occisoribus;
ac primum salutationis verba ad eos proferens,
post intulit: « O socii, cur tam sero venistis? quare
non maturastis venire ad audiendum parvitatis meae
missam, ut pro vobis communem Dominum deprecarer?
sed vel nunc intrate, poscituri placabilem
nobis fore Dominum et sanctos ejus, ac postea revertimini
ad me, ut quid donante Deo vobis benedictionis
praebere valeam, impertiar pro ejus amore;
sicque complete opus ad quod agendum venistis. »
Intrantes igitur oratorium, non ad id ad quod suadebantur
intenti, sed ad malum ad quod venerant
perpetrandum, continuo regrediuntur ad eum. Quibus
vir Dei tunicam et cucullam suam dedit, panem
insuper ac potum addidit, dicens: « Haec de manibus
meis percipite; postquam vero compleveritis ad
quod agendum venistis, potestis horum quae adsunt
per vos tollere quod cupitis. Scio enim quod ad
occidendum intrastis, sed unum a vobis posco beneficium,
ut, dum praesentis vitae cursum in me terminaveritis,
candelas quas inspicitis, quas etiam ad
hoc ipsum formavi, unam ad caput meum ardentem,
et aliam ad pedes ponite, et cito postea ab hoc loco
discedite, ne a supervenientibus, qui me visitare
solent, constringamini, poenas luituri sceleris vestri. »
13.
Confestim igitur Richardus praedictus, pollutis
manibus beatum virum medium comprehendit, ac
tenaciter maceratum jejuniis corpusculum brachiis
strinxit, socioque minaciter jussit ut sanctum fuste
percuteret. Qui cum diu eum feriendo circa latus et
suras debilitasset, sancto extendente palmas ad
Dominum, alter intulit dicens: « O segnis! cur eum in
caput non percutis, ut plagam mortalem suscipiat?
quam si tu tardas inferre, ego citissime illaturus
sum. » Confestimque fuste apprehenso, ictum librabat
in caput vehementissime. Hoc modo vir sanctus
plagatus, semivivus in terram corruit; et illi continuo
in eum irruentes guttur ejus suffocant manibus,
quousque exhalasset spiritum. Egrediente autem jam
anima, in ipso tractu novissimae exspirationis, tantae
suavitatis odor progrediens totum cellulae locum
compleverat, ac si omnium pigmentorum odoramenta
ibi diffusa fragrarent.
14.
Postea vero nudaverunt eum veste qua erat
indutus, et portantes posuerunt in lectum quo vir
Dei requiescere solebat. Nudo supposuerunt filtrum
supponentes etiam et quaedam fragmenta,
atque, ut vivens vir Dei rogaverat, candelas sumpserunt,
unam ponentes ad caput; cum alia currebant
ad ipsam capellam, lumen inde allaturi, quod
in eodem oratorio jugiter ardebat. Repedantes vero
ad corpusculum defuncti, invenerunt clare ardentem
quam posuerant candelam exstinctam. Tantus autem
eos continuo invasit timor, ut nihil contingere de
rebus ad altaris officia pertinentibus auderent. Vestes
ac stramenta quaedam lectuli ejus sumentes, festine
repedabant unde digressi sunt.
15.
Eis autem inde fugientibus, corvi qui more
solito ad famulum Dei viventem venire consueverant,
ac praebendam de manibus ejus suscipere, quasi vindicare
cupientes exstinctum, sequebantur latrones,
vocibusque grandisonis replebant silvas, et, quam
proxime poterant capitibus eorum advolantes, prodebant
perpetratum nefas. Non multum post ipsi
maligni comprehensi sunt, et quod occulte perpetraverant
patefactum est scelus, nolente Deo differri
peccati poenam quam meruerant in occisione servi
Dei. Etenim judicibus et populo Christiano sub comite
Adalberto eos ad hoc decernentibus, vivi
incensi sunt.
16.
Candela autem quam ad caput viri Dei posuerant,
et quae coelitus accensa est, ardebat usque
ad stramenta quae superposita fuerant defuncto
corpusculo. Quorum etiam partem ipse ignis invasit,
et pervenit usque ad membra defuncti; quae dum
attigisset, sicut divinitus accensus fuerat, ita etiam
Dei nutu extinctus est. Illico autem diffamatur de
morte ejus. Qua comperta, venerabilis abbas Waltherus
et fratres sub ipso degentes, corpus viri
Dei ex ipsa eremo auferentes, atque ad monasterium
Augiam deferentes, ibi digno sepelierunt honore.
Passus est | null | 51712e84-b7ae-4487-902e-a5e7d840427c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
autem sanctus martyr duodecimo Kalendas
Februarii, anno ab Incarnatione Domini octingentesimo
sexagesimo tertio regnante Ludovico
rege in orientalibus Francis, anno vicesimo octavo
regni ejus.
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
1.
Inter pios sanctosque Augiensis monasterii viros,
quos in saeculi tertii parte secunda commemoravi ad
Vitam sancti Pirminii, locum habet in primis sanctus
Meginradus seu Meginratus, quem alii #Meinradum,@#
alii corrupte #Meinardum, Meinrardum@# vel #Meinhardum@#
appellant. Fuit is monachus primum in
Augia insula, tum eremita in Nigra Silva ad lacum
Turicinum; demumque #Martyr@# pro more illorum
temporum dictus. Quippe usus tum obtinebat, quod
alibi observavi, ut quisquis cruenta morte vitam finiret, #martyr@#
appellaretur colereturque, si alias moribus et
vita integer fuisset. Meginrado quae necis causa
fuerit, non satis apparet. Non alia sane videtur
quam fera crudelitas aut cupiditas duorum sicariorum,
quibus viri sancti vita, et forsan etiam objurgatio
gravis erat. Ejus Vitam scripsit anonymus
quidam, quem Christophorus Hartmannus, Einsidlensis
monachus, vir doctus, Bernonem esse judicavit.
Et ego quidem Hartmanni conjecturae accedo, si
Bernonem Augiensem abbatem intelligat. Ut potius
Bernoni abbati, quam Bennoni cellae sancti Meginradi
secundo incolae (cui Bollandus eam lucubrationem
tribuit) assignandam putem, illud me movet,
quod Bernone abbate, qui Augiam rexit ab anno 1008
in annos 40, sancti Meginradi corpus levatum e
tumulo est; sicque is hoc ritu in sanctorum numerum
relatus anctoritate Benedicti papae noni, uti
Hartmannus scribit. Unde hac occasione factum reor
ut Berno sancti eremitae res gestas litteris mandaverit,
quo ejus sanctimoniam pontifici aliisque notam
faceret. Vitam hanc sancti Meginradi verbis paululum
immutatis primus vulgavit Surius, tum
Hartmannus in praeclaris Annalibus eremi beatae
Mariae, denique Joannes Bollandus in Januario suo
cum commentariis.
2.
Meginradi memoria inserta est fastis sacris
in Martyrologio Romano, Benedictino et aliis recentioribus,
ad diem 21 Januarii. At in Benedictino illud
animadversione dignum, quod #Meginradus@# eremita
praedicto die memoretur, et die 17 Februarii #Megimadus@#
Einsidlensis abbas: et quod Menardus noster
in lib. II Observationum Megimadum vocet conditorem
coenobii Einsidlensis, dicens eum claruisse ad annum
octingentesimum sexagesimum, ut docet Miraeus in
Chronico Benedictino. Unus enim idemque fuit et
Meginradus eremita, et qui Einsidlensi monasterio
originem dedit, Megimadus apud Miraeum corrupte
appellatus.
3.
Einsidlense nempe monasterium conditum est
eo in loco ubi sanctus Meginradus solitarius vixit:
qui locus per annos minimum quadraginta quatuor
ab obitu Meginradi absque colono et cultu fuit,
usquedum sanctus Benno canonicus Argentinensis
eo secessit, et aediculam squalore et impluvio collabentem
refecit. Tum sanctus Eberhardus, ex praeposito
itidem Argentinensi eremita, monasterium
adjunxit, abbas loci primus; et sacellum beatae Mariae
a Meginrado primum conditum, a Bennone instauratum,
majori basilica inclusit. Successit sanctus
Gregorius abbas secundus, quem regia Anglorum
stirpe progenitum tradunt, cujus opera monasterii
facultates auctae non minus quam existimatio et
fama. Meginradi corpus, quod Augiae sepultum fuerat,
eo revectum est, saltem majori ex parte, anno
1039, teste Hermanno Contracto, Augiae monacho,
cujus haec verba: #Ecclesia cellae sancti Meginradi@# III #Idus Octobris dedicatur, reliquiae corpus sancti Meginradi.@#
Sic habet editio Canisiana. Legendum puto, #et corpus sancti Meginradi in eam translatum est.@#
Sed forsan cum non totum corpus, sed pars eo translata
fuisset, Augienses glossematis loco reposuerunt #reliquiae,@#
ne scilicet etiam aliqua ejus parte carere
putarentur. A tempore sancti Meginradi dicta est
#Cella sancti Meginradi,@#
seu #Meginradescella,@# tum #ecclesia
sanctae Mariae in cella sancti Meginradi,@# et #monasterium
in Silva Nigra,@# aliquando #Eberhardescella,@#
ab Eberhardo secundo eremita; denique #monasterium
Eremi seu Eremitarum,@# Teutonice #Einsidlen,@# et #monasterium
beatae Mariae in Eremo,@# ob cultum Deiparae
Virginis continua peregrinantium religione ibi frequentatum.
Monasterium situm est in dioecesi Constantiensi
inter Tigurinum et Lucernensem lacus, in
edito monte quem silva undique vestit.
1.
Inter pios sanctosque Augiensis monasterii viros,
quos in saeculi tertii parte secunda commemoravi ad
Vitam sancti Pirminii, locum habet in primis sanctus
Meginradus seu Meginratus, quem alii #Meinradum,@#
alii corrupte #Meinardum, Meinrardum@# vel #Meinhardum@#
appellant. Fuit is monachus primum in
Augia insula, tum eremita in | null | 917b3f84-de71-44f9-aaf4-d0a2bbe9d3ea | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Nigra Silva ad lacum
Turicinum; demumque #Martyr@# pro more illorum
temporum dictus. Quippe usus tum obtinebat, quod
alibi observavi, ut quisquis cruenta morte vitam finiret, #martyr@#
appellaretur colereturque, si alias moribus et
vita integer fuisset. Meginrado quae necis causa
fuerit, non satis apparet. Non alia sane videtur
quam fera crudelitas aut cupiditas duorum sicariorum,
quibus viri sancti vita, et forsan etiam objurgatio
gravis erat. Ejus Vitam scripsit anonymus
quidam, quem Christophorus Hartmannus, Einsidlensis
monachus, vir doctus, Bernonem esse judicavit.
Et ego quidem Hartmanni conjecturae accedo, si
Bernonem Augiensem abbatem intelligat. Ut potius
Bernoni abbati, quam Bennoni cellae sancti Meginradi
secundo incolae (cui Bollandus eam lucubrationem
tribuit) assignandam putem, illud me movet,
quod Bernone abbate, qui Augiam rexit ab anno 1008
in annos 40, sancti Meginradi corpus levatum e
tumulo est; sicque is hoc ritu in sanctorum numerum
relatus anctoritate Benedicti papae noni, uti
Hartmannus scribit. Unde hac occasione factum reor
ut Berno sancti eremitae res gestas litteris mandaverit,
quo ejus sanctimoniam pontifici aliisque notam
faceret. Vitam hanc sancti Meginradi verbis paululum
immutatis primus vulgavit Surius, tum
Hartmannus in praeclaris Annalibus eremi beatae
Mariae, denique Joannes Bollandus in Januario suo
cum commentariis.
2.
Meginradi memoria inserta est fastis sacris
in Martyrologio Romano, Benedictino et aliis recentioribus,
ad diem 21 Januarii. At in Benedictino illud
animadversione dignum, quod #Meginradus@# eremita
praedicto die memoretur, et die 17 Februarii #Megimadus@#
Einsidlensis abbas: et quod Menardus noster
in lib. II Observationum Megimadum vocet conditorem
coenobii Einsidlensis, dicens eum claruisse ad annum
octingentesimum sexagesimum, ut docet Miraeus in
Chronico Benedictino. Unus enim idemque fuit et
Meginradus eremita, et qui Einsidlensi monasterio
originem dedit, Megimadus apud Miraeum corrupte
appellatus.
3.
Einsidlense nempe monasterium conditum est
eo in loco ubi sanctus Meginradus solitarius vixit:
qui locus per annos minimum quadraginta quatuor
ab obitu Meginradi absque colono et cultu fuit,
usquedum sanctus Benno canonicus Argentinensis
eo secessit, et aediculam squalore et impluvio collabentem
refecit. Tum sanctus Eberhardus, ex praeposito
itidem Argentinensi eremita, monasterium
adjunxit, abbas loci primus; et sacellum beatae Mariae
a Meginrado primum conditum, a Bennone instauratum,
majori basilica inclusit. Successit sanctus
Gregorius abbas secundus, quem regia Anglorum
stirpe progenitum tradunt, cujus opera monasterii
facultates auctae non minus quam existimatio et
fama. Meginradi corpus, quod Augiae sepultum fuerat,
eo revectum est, saltem majori ex parte, anno
1039, teste Hermanno Contracto, Augiae monacho,
cujus haec verba: #Ecclesia cellae sancti Meginradi@# III #Idus Octobris dedicatur, reliquiae corpus sancti Meginradi.@#
Sic habet editio Canisiana. Legendum puto, #et corpus sancti Meginradi in eam translatum est.@#
Sed forsan cum non totum corpus, sed pars eo translata
fuisset, Augienses glossematis loco reposuerunt #reliquiae,@#
ne scilicet etiam aliqua ejus parte carere
putarentur. A tempore sancti Meginradi dicta est
#Cella sancti Meginradi,@#
seu #Meginradescella,@# tum #ecclesia
sanctae Mariae in cella sancti Meginradi,@# et #monasterium
in Silva Nigra,@# aliquando #Eberhardescella,@#
ab Eberhardo secundo eremita; denique #monasterium
Eremi seu Eremitarum,@# Teutonice #Einsidlen,@# et #monasterium
beatae Mariae in Eremo,@# ob cultum Deiparae
Virginis continua peregrinantium religione ibi frequentatum.
Monasterium situm est in dioecesi Constantiensi
inter Tigurinum et Lucernensem lacus, in
edito monte quem silva undique vestit.
PROLOGUS AUCTORIS
1.
Dicturus venerabilis viri Meginradi Eremitae et
martyris passionem et obitum, libet parumper reflectere
stylum, atque quo tempore doctus, ubi, et
unde, quo, vel cui traditus primum ad discendas
litteras, sub quo abbate monasticam vitam subierit
servandam, qualiter etiam a fraterna acie singulare
certamen eremi adierit, breviter praelibare. Regrediar
ergo ad singula quae proposui resolvenda.
1.
Dicturus venerabilis viri Meginradi Eremitae et
martyris passionem et obitum, libet parumper reflectere
stylum, atque quo tempore doctus, ubi, et
unde, quo, vel cui traditus primum ad discendas
litteras, sub quo abbate monasticam vitam subierit
servandam, qualiter etiam a fraterna acie singulare
certamen eremi adierit, breviter praelibare. Regrediar
ergo ad singula quae proposui resolvenda.
INCIPIT VITA.
2.
Temporibus Caroli gloriosissimi imperatoris
Francorum, qui | null | 1e881117-af1d-4700-8418-a873c236d51e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
primus inter ipsos Caesaris nomen
accepit, praedictus vir in Alemannia natus est, in
pago quem ex villa Sulichgewe vocavit antiquitas.
Parentes vero ejus ex Alemannis fuerunt,
morum nobilitate magis conspicui quam divitiis perituris.
Qui cum eam attigisset aetatem qua aptari
posset litterarum studiis, a patre ducitur ad insulam,
quam veteres Sindlochesaugiam vocabant, a nomine
cujusdam presbyteri, qui, Sindloch appellatus,
primo in ea habitacula monachorum construxit, et
secum Pirminium cum sociis ad habitandum eo induxit,
jussu Berchtoldi nobilissimi Alemannorum
ducis, temporibus Pippini regis Francorum; suoque
ex nomine nomen indidit insulae. Huc ergo puer
praefatus a patre ductus commendatur viro per omnia
honestissimo Erlebaldo monacho, qui etiam
praedicto puerulo propagine carnali affinis fuit. Is,
cum infantulum bonae indolis conspiceret, gratanter
nutriendum suscepit, studiose docuit, atque eo usque
imbuendo produxit, ut sanctarum Scripturarum
scientiam infudisset. Nam puer a primaeva aetate
jocos atque errores quibus tenerior aetas implicari
solet vitavit, atque ad ea mentem occupavit suscipienda
quae docuerat magister.
3.
Cum autem vicesimum quintum aetatis annum
attingeret, ad diaconatus officium, et non multum
post ad presbyteri gradum, faciente eodem suo magistro,
sublimatus est. Fuit autem tunc temporis,
regnante Ludovico Caesare filio Caroli, in ipsa insula
abbas nomine Hatto, vir valde in doctrina et operibus
bonis morumque nobilitate fulgens, qui et Basileensis
Ecclesiae praesul exstitit. Quo actuosae vitae
negotia respuente, atque ad contemplativae vitae
pulchritudinem se transferente, praefatus Erlebaldus
cum licentia Ludovici Caesaris electus ab omnibus,
praedictae insulae et fratribus praeficitur atque
in abbatis officium substituitur. Qui, statim hac
potestate suscepta, jam saepe dictum virum venerandum
Meginradum suasit jugum suscipere, normamque
monasticae vitae subire tenendam. Consensit
ergo salubri consilio et promissionem fecit, atque
omni intentione studuit promissa servare, promptus
semper ad obediendum, in jejunando strictus, in
oratione assiduus, in misericordiae operibus largus,
et maxime humilitate substratus omnibus.
4.
His dum polleret moribus, a praefato abbate
destinatus ad cellulam quamdam ad jam dictum
monasterium pertinentem, sitam juxta lacum Turicinum
( #de Zurich@# ), quem interfluit Lindemacus
( #Limmat@# ) fluvius, ut ibidem scholae praeesset, et
talentum quo ipse ditatus erat ad lucra Dominica in
plurimos dispergeret. Aliquantulum temporis fluxerat,
eo in his detento: quadam die sumpsit secum
scholasticos quos nutrierat, et praedictum lacum
transnavigans intravit eremum quae ipsius laci littori
adjacet, et usque ad Alpes Penninas tendit
atque ad villam Chama, causa piscationis et ad loca
eremi intuenda. Perveniunt itaque ad fluvium
quemdam qui in ipsa decurrit solitudine, ibique vir
beatus ad piscandum occupat comites; ipse vero in
consideratione solitudinis solus spatiabatur: accensus
enim erat nimium amore solitariae sedis. Qua
consideratione dum mentem diu pasceret, rediit ad
socios invenitque eos non parva praeda piscium oneratos.
Quos taliter affatur: Gratias Largitori, qui
nos suis misericorditer ditavit donis. Jam, filii, si
placet, redeundum est proprios invisere lares. Regreditur,
villamque deveniunt non longe a littore
sitam.
5.
Ibi, cujusdam matronae hospitium intrantes,
paululum quieverunt reficientes se cibo et potu. Vir
autem Dei praedictam matronam cernens Dei timore
plenam, et ad obsequendum hospitibus promptissimam,
ardorem sui animi occultum ei aperuit,
his verbis incipiens: Chara Christo femina, si velles
audire, secretum cordis mei tibi manifestarem.
Sed antequam id agam, posco ut verba mea atque
voluntatem occultes, quousque cernas si possit
opere compleri quod credo me devota mente concepisse.
Habitatione hujus eremi ultra omnes divitias
delector, cuperemque jam in ea collocare mansiunculam
meam, ut familiarius possem precibus vacare,
si quempiam reperirem qui necessaria corporis
mihi ministrare ob Dei amorem vellet. Sed quia
adhuc hoc solatio defraudor, posco interim occultari
quod cupio. Illa a Deo inspirata (ut credo) respondit:
Secretum tuum nulli, te nolente, revelabo;
noveris autem, si in coepto persistere vis, me necessaria
propter Dominum tibi ministraturam, et quantum
possum tuo voto satisfacturam.
6.
Ille promissis rependens gratias repedavit ad
cellam, unde digressus est, ubique jejuniis et orationibus
continuis a Deo poposcit ut quidquid de hoc
negotio ei placuisset in suo animo confirmare dignaretur.
Tandem confortatus divina inspiratione, reliquit
cellam scholamque cui praeerat, et revisit
hospitam suam, explorare volens utrum | null | 1238b2a0-5d1a-46a6-bc25-ccdb09fa2947 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in sua promissione
persistere vellet an non. Quam dum in
praebendo sibi promisso solatio perdurasse sensisset,
non longe ab ipsa villa, in qua eadem femina commanebat,
in eremo sibi habitaculum construxit,
atque ibidem jejuniis et orationibus indefessus
Creatori servivit, necessaria praebente ei praedicta
matrona nec non et aliis religiosis viris.
7.
Ubi dum per septem annos superni Regis militiam
exegisset, multitudinem populi ad se venientis
ferre non valens, mutavit locum, atque a praedicti
laci littore quatuor millibus distantem reperit
planitiem inter montes accessu valde difficilem.
Ibi, adjuvantibus viris religiosis, et maxime quadam
abbatissa Heilwiga nomine, necessaria voti sui
construxit habitacula, atque in eodem loco quod erat
reliquum vitae permansit, semetipsumque maximis
macerans jejuniis, et quantum humana fragilitas
permisit, sine intermissione oravit. Quae sibi a fidelibus
viris et feminis mittebantur, cuncta ad se venientibus
in eleemosynam erogavit.
8.
Accidit autem inter haec ut quadam die, eo
orante, tanta multitudo daemonum circa illum undique
diffunderetur ut nec ipsam lucem diei, iisdem
tenebrarum ministris obtenebrantibus, cernere
posset. Qui cum eum minis terribilibus et horrore
nimio fatigarent, in oratione prostratus, ut res
poscebat, cum omni studio se pio Domino commendabat.
Quod cum diu ageretur, cernit ab Oriente
lucem: quam lucem secutus angelus, ad ipsum,
ubi in oratione jacebat in medio malignorum spirituum,
pervenit, magna auctoritate agmini nefando
praecepit ut discederent nihilque tentationis et terroris
ei ultra inferre auderent. Discedentibus itaque
hostibus, praedictus eum angelus amicabiliter consolatus
discessit, atque ab ipso die (ut vir venerabilis
referebat) nil terroris ultra a malignis spiritibus
sustinuit.
9.
Accidit etiam postea ut quidam frater de praedicto
monasterio eum visitationis gratia adierit;
quem benigne suscipiens, cum sociis qui cum illo
venerant, cuncta quae hospites decebant, quantum
possibilitas permisit, benigne exhibuit. Cum vero
jam tempus vespertinum venisset, et sidera splendentia
suaderent somnos, refecerunt se dulcibus
collationum colloquiis atque post completorium
ierunt dormitum, in loco separato frater qui advenerat,
seorsum etiam ejus comites, nec non et ipse
venerabilis vir in privata mansiuncula. Paululum
ergo reficiens corpusculum somno, vir Dei surgit
atque assuetis incubat pervigil precibus. Praedictus
etiam frater, licet in strato quiesceret, pene insomnem
duxit noctem. Dum autem huc vel illuc
curiose verteret oculos, cernit puerum in albis
vestibus ab ipso oratorii loco progredientem, mirae
pulchritudinis, ut ei visum est, aetatis septem annorum,
qui ingreditur ad virum ipsum Dei, et cum
eo orante orabat, et diversa cum eo loquebatur.
Cujus collocutionis licet praedictus frater vocem audisset,
sensum tamen ejusdem vocis non percipiebat.
Qui etiam puer ipsi fratri plene vigilanti astitit
atque de quibusdam monuit, quae omnino frater ille
sibi interdicta esse ne in palam proferret dicebat.
Supprimo multa, brevitati studens, quae de eo miranda
plurimorum narratio certa demonstrat.
10.
Cum ergo in ipsa eremo vicesimum sextum
annum ageret, serviens Domino in jejuniis et
abstinentia cunctarum mundalium rerum, contigit,
eo inspirante qui serpentem intravit, et
per os ejus protoplastos decepit et de paradiso
ejecit, duos homines, causa eum occidendi, cellam
illius properare. Qui cum venissent ad villam
quamdam in Tigurini laci littore sitam, rogaverunt
sibi monstrari quae pars pervia esset adeundi ad
cellulam ejus. Quod cum eis monstratum esset,
mature per noctem surgentes, aggressi sunt monstratum
sibi iter, agitante qui eos impleverat teterrimo
spiritu. Diu tamen erronei a recto tramite
ducente ad ipsam cellam, daemone tandem vexati,
quo volebant pervenerunt, maxima jam parte diei
elapsa.
1.
Ipse vero solitis orationibus incubans, missarum
devote solemnia libabat Creatori. Prius
autem quam in ipsam cellam maligni intrassent,
(quorum unus vocabatur Richardus, eratque genere
Alemannus, alter vero Petrus, qui Rhaetianorum natione
procreatus est) pulli, quos vir venerandus
eodem in loco nutrierat, eos in proxima venire
conspicientes, quasi a vulpe insequerentur, per
eremum diffugerant, clamore insolito et strepitu
inaudito silvam resultante echo complentes, ita ut
etiam ipsi latrones hac de re multum mirarentur et
obstupescerent, atque ad prodigium hoc pertinere
propriae mentis decernerent judicio.
12.
Attamen, a coepto non distracti, aggrediuntur
capellam in qua vir Dei, ut praedictum est, orationibus
Dominum sibi placabat profusis, corpusque
Dominicum, | null | 0d7b2062-6c20-4202-a1b6-ba59f86e5e04 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut praescius futurorum, ad viaticum
obitus sui puro corde ac devota mente susceperat.
Jamque vir Dei, ut sensisset adesse peremptores
suos, non tamen se eis statim praesentavit; sed modicum
adhuc differens, clausum ostium ipsius capellae
non aperuit, ut aliquantisper in oratione adhuc
demorari potuisset. Strenue ergo orationem complevit,
capsasque singulas reliquiarum manu suscipiens
et deosculans, commendabat agonem suum
Domino et sanctis quorum reliquias complectebatur
reverenter. Hoc, qui advenerant, maligni per foramen
quoddam parietis eum agentem inspiciebant.
Jamque athleta fortis, Deo confortante, pugnaturus
egreditur, praesentiamque suam non negat occisoribus;
ac primum salutationis verba ad eos proferens,
post intulit: « O socii, cur tam sero venistis? quare
non maturastis venire ad audiendum parvitatis meae
missam, ut pro vobis communem Dominum deprecarer?
sed vel nunc intrate, poscituri placabilem
nobis fore Dominum et sanctos ejus, ac postea revertimini
ad me, ut quid donante Deo vobis benedictionis
praebere valeam, impertiar pro ejus amore;
sicque complete opus ad quod agendum venistis. »
Intrantes igitur oratorium, non ad id ad quod suadebantur
intenti, sed ad malum ad quod venerant
perpetrandum, continuo regrediuntur ad eum. Quibus
vir Dei tunicam et cucullam suam dedit, panem
insuper ac potum addidit, dicens: « Haec de manibus
meis percipite; postquam vero compleveritis ad
quod agendum venistis, potestis horum quae adsunt
per vos tollere quod cupitis. Scio enim quod ad
occidendum intrastis, sed unum a vobis posco beneficium,
ut, dum praesentis vitae cursum in me terminaveritis,
candelas quas inspicitis, quas etiam ad
hoc ipsum formavi, unam ad caput meum ardentem,
et aliam ad pedes ponite, et cito postea ab hoc loco
discedite, ne a supervenientibus, qui me visitare
solent, constringamini, poenas luituri sceleris vestri. »
13.
Confestim igitur Richardus praedictus, pollutis
manibus beatum virum medium comprehendit, ac
tenaciter maceratum jejuniis corpusculum brachiis
strinxit, socioque minaciter jussit ut sanctum fuste
percuteret. Qui cum diu eum feriendo circa latus et
suras debilitasset, sancto extendente palmas ad
Dominum, alter intulit dicens: « O segnis! cur eum in
caput non percutis, ut plagam mortalem suscipiat?
quam si tu tardas inferre, ego citissime illaturus
sum. » Confestimque fuste apprehenso, ictum librabat
in caput vehementissime. Hoc modo vir sanctus
plagatus, semivivus in terram corruit; et illi continuo
in eum irruentes guttur ejus suffocant manibus,
quousque exhalasset spiritum. Egrediente autem jam
anima, in ipso tractu novissimae exspirationis, tantae
suavitatis odor progrediens totum cellulae locum
compleverat, ac si omnium pigmentorum odoramenta
ibi diffusa fragrarent.
14.
Postea vero nudaverunt eum veste qua erat
indutus, et portantes posuerunt in lectum quo vir
Dei requiescere solebat. Nudo supposuerunt filtrum
supponentes etiam et quaedam fragmenta,
atque, ut vivens vir Dei rogaverat, candelas sumpserunt,
unam ponentes ad caput; cum alia currebant
ad ipsam capellam, lumen inde allaturi, quod
in eodem oratorio jugiter ardebat. Repedantes vero
ad corpusculum defuncti, invenerunt clare ardentem
quam posuerant candelam exstinctam. Tantus autem
eos continuo invasit timor, ut nihil contingere de
rebus ad altaris officia pertinentibus auderent. Vestes
ac stramenta quaedam lectuli ejus sumentes, festine
repedabant unde digressi sunt.
15.
Eis autem inde fugientibus, corvi qui more
solito ad famulum Dei viventem venire consueverant,
ac praebendam de manibus ejus suscipere, quasi vindicare
cupientes exstinctum, sequebantur latrones,
vocibusque grandisonis replebant silvas, et, quam
proxime poterant capitibus eorum advolantes, prodebant
perpetratum nefas. Non multum post ipsi
maligni comprehensi sunt, et quod occulte perpetraverant
patefactum est scelus, nolente Deo differri
peccati poenam quam meruerant in occisione servi
Dei. Etenim judicibus et populo Christiano sub comite
Adalberto eos ad hoc decernentibus, vivi
incensi sunt.
16.
Candela autem quam ad caput viri Dei posuerant,
et quae coelitus accensa est, ardebat usque
ad stramenta quae superposita fuerant defuncto
corpusculo. Quorum etiam partem ipse ignis invasit,
et pervenit usque ad membra defuncti; quae dum
attigisset, sicut divinitus accensus fuerat, ita etiam
Dei nutu extinctus est. Illico autem diffamatur de
morte ejus. Qua comperta, venerabilis abbas Waltherus
et fratres sub ipso degentes, corpus viri
Dei ex ipsa eremo auferentes, atque ad monasterium
Augiam deferentes, ibi digno | null | 7f7fae20-5466-4457-9fd8-9aa1aadf38ab | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sepelierunt honore.
Passus est autem sanctus martyr duodecimo Kalendas
Februarii, anno ab Incarnatione Domini octingentesimo
sexagesimo tertio regnante Ludovico
rege in orientalibus Francis, anno vicesimo octavo
regni ejus.
2.
Temporibus Caroli gloriosissimi imperatoris
Francorum, qui primus inter ipsos Caesaris nomen
accepit, praedictus vir in Alemannia natus est, in
pago quem ex villa Sulichgewe vocavit antiquitas.
Parentes vero ejus ex Alemannis fuerunt,
morum nobilitate magis conspicui quam divitiis perituris.
Qui cum eam attigisset aetatem qua aptari
posset litterarum studiis, a patre ducitur ad insulam,
quam veteres Sindlochesaugiam vocabant, a nomine
cujusdam presbyteri, qui, Sindloch appellatus,
primo in ea habitacula monachorum construxit, et
secum Pirminium cum sociis ad habitandum eo induxit,
jussu Berchtoldi nobilissimi Alemannorum
ducis, temporibus Pippini regis Francorum; suoque
ex nomine nomen indidit insulae. Huc ergo puer
praefatus a patre ductus commendatur viro per omnia
honestissimo Erlebaldo monacho, qui etiam
praedicto puerulo propagine carnali affinis fuit. Is,
cum infantulum bonae indolis conspiceret, gratanter
nutriendum suscepit, studiose docuit, atque eo usque
imbuendo produxit, ut sanctarum Scripturarum
scientiam infudisset. Nam puer a primaeva aetate
jocos atque errores quibus tenerior aetas implicari
solet vitavit, atque ad ea mentem occupavit suscipienda
quae docuerat magister.
3.
Cum autem vicesimum quintum aetatis annum
attingeret, ad diaconatus officium, et non multum
post ad presbyteri gradum, faciente eodem suo magistro,
sublimatus est. Fuit autem tunc temporis,
regnante Ludovico Caesare filio Caroli, in ipsa insula
abbas nomine Hatto, vir valde in doctrina et operibus
bonis morumque nobilitate fulgens, qui et Basileensis
Ecclesiae praesul exstitit. Quo actuosae vitae
negotia respuente, atque ad contemplativae vitae
pulchritudinem se transferente, praefatus Erlebaldus
cum licentia Ludovici Caesaris electus ab omnibus,
praedictae insulae et fratribus praeficitur atque
in abbatis officium substituitur. Qui, statim hac
potestate suscepta, jam saepe dictum virum venerandum
Meginradum suasit jugum suscipere, normamque
monasticae vitae subire tenendam. Consensit
ergo salubri consilio et promissionem fecit, atque
omni intentione studuit promissa servare, promptus
semper ad obediendum, in jejunando strictus, in
oratione assiduus, in misericordiae operibus largus,
et maxime humilitate substratus omnibus.
4.
His dum polleret moribus, a praefato abbate
destinatus ad cellulam quamdam ad jam dictum
monasterium pertinentem, sitam juxta lacum Turicinum
( #de Zurich@# ), quem interfluit Lindemacus
( #Limmat@# ) fluvius, ut ibidem scholae praeesset, et
talentum quo ipse ditatus erat ad lucra Dominica in
plurimos dispergeret. Aliquantulum temporis fluxerat,
eo in his detento: quadam die sumpsit secum
scholasticos quos nutrierat, et praedictum lacum
transnavigans intravit eremum quae ipsius laci littori
adjacet, et usque ad Alpes Penninas tendit
atque ad villam Chama, causa piscationis et ad loca
eremi intuenda. Perveniunt itaque ad fluvium
quemdam qui in ipsa decurrit solitudine, ibique vir
beatus ad piscandum occupat comites; ipse vero in
consideratione solitudinis solus spatiabatur: accensus
enim erat nimium amore solitariae sedis. Qua
consideratione dum mentem diu pasceret, rediit ad
socios invenitque eos non parva praeda piscium oneratos.
Quos taliter affatur: Gratias Largitori, qui
nos suis misericorditer ditavit donis. Jam, filii, si
placet, redeundum est proprios invisere lares. Regreditur,
villamque deveniunt non longe a littore
sitam.
5.
Ibi, cujusdam matronae hospitium intrantes,
paululum quieverunt reficientes se cibo et potu. Vir
autem Dei praedictam matronam cernens Dei timore
plenam, et ad obsequendum hospitibus promptissimam,
ardorem sui animi occultum ei aperuit,
his verbis incipiens: Chara Christo femina, si velles
audire, secretum cordis mei tibi manifestarem.
Sed antequam id agam, posco ut verba mea atque
voluntatem occultes, quousque cernas si possit
opere compleri quod credo me devota mente concepisse.
Habitatione hujus eremi ultra omnes divitias
delector, cuperemque jam in ea collocare mansiunculam
meam, ut familiarius possem precibus vacare,
si quempiam reperirem qui necessaria corporis
mihi ministrare ob Dei amorem vellet. Sed quia
adhuc hoc solatio defraudor, posco interim occultari
quod cupio. Illa a Deo inspirata (ut credo) respondit:
Secretum tuum nulli, te nolente, revelabo;
noveris autem, si in coepto persistere vis, me necessaria
propter Dominum tibi ministraturam, et quantum
possum tuo voto satisfacturam.
6.
Ille promissis rependens gratias repedavit ad
cellam, unde digressus est | null | 4741404a-44a5-4c79-9a7f-280349b223ed | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ubique jejuniis et orationibus
continuis a Deo poposcit ut quidquid de hoc
negotio ei placuisset in suo animo confirmare dignaretur.
Tandem confortatus divina inspiratione, reliquit
cellam scholamque cui praeerat, et revisit
hospitam suam, explorare volens utrum in sua promissione
persistere vellet an non. Quam dum in
praebendo sibi promisso solatio perdurasse sensisset,
non longe ab ipsa villa, in qua eadem femina commanebat,
in eremo sibi habitaculum construxit,
atque ibidem jejuniis et orationibus indefessus
Creatori servivit, necessaria praebente ei praedicta
matrona nec non et aliis religiosis viris.
7.
Ubi dum per septem annos superni Regis militiam
exegisset, multitudinem populi ad se venientis
ferre non valens, mutavit locum, atque a praedicti
laci littore quatuor millibus distantem reperit
planitiem inter montes accessu valde difficilem.
Ibi, adjuvantibus viris religiosis, et maxime quadam
abbatissa Heilwiga nomine, necessaria voti sui
construxit habitacula, atque in eodem loco quod erat
reliquum vitae permansit, semetipsumque maximis
macerans jejuniis, et quantum humana fragilitas
permisit, sine intermissione oravit. Quae sibi a fidelibus
viris et feminis mittebantur, cuncta ad se venientibus
in eleemosynam erogavit.
8.
Accidit autem inter haec ut quadam die, eo
orante, tanta multitudo daemonum circa illum undique
diffunderetur ut nec ipsam lucem diei, iisdem
tenebrarum ministris obtenebrantibus, cernere
posset. Qui cum eum minis terribilibus et horrore
nimio fatigarent, in oratione prostratus, ut res
poscebat, cum omni studio se pio Domino commendabat.
Quod cum diu ageretur, cernit ab Oriente
lucem: quam lucem secutus angelus, ad ipsum,
ubi in oratione jacebat in medio malignorum spirituum,
pervenit, magna auctoritate agmini nefando
praecepit ut discederent nihilque tentationis et terroris
ei ultra inferre auderent. Discedentibus itaque
hostibus, praedictus eum angelus amicabiliter consolatus
discessit, atque ab ipso die (ut vir venerabilis
referebat) nil terroris ultra a malignis spiritibus
sustinuit.
9.
Accidit etiam postea ut quidam frater de praedicto
monasterio eum visitationis gratia adierit;
quem benigne suscipiens, cum sociis qui cum illo
venerant, cuncta quae hospites decebant, quantum
possibilitas permisit, benigne exhibuit. Cum vero
jam tempus vespertinum venisset, et sidera splendentia
suaderent somnos, refecerunt se dulcibus
collationum colloquiis atque post completorium
ierunt dormitum, in loco separato frater qui advenerat,
seorsum etiam ejus comites, nec non et ipse
venerabilis vir in privata mansiuncula. Paululum
ergo reficiens corpusculum somno, vir Dei surgit
atque assuetis incubat pervigil precibus. Praedictus
etiam frater, licet in strato quiesceret, pene insomnem
duxit noctem. Dum autem huc vel illuc
curiose verteret oculos, cernit puerum in albis
vestibus ab ipso oratorii loco progredientem, mirae
pulchritudinis, ut ei visum est, aetatis septem annorum,
qui ingreditur ad virum ipsum Dei, et cum
eo orante orabat, et diversa cum eo loquebatur.
Cujus collocutionis licet praedictus frater vocem audisset,
sensum tamen ejusdem vocis non percipiebat.
Qui etiam puer ipsi fratri plene vigilanti astitit
atque de quibusdam monuit, quae omnino frater ille
sibi interdicta esse ne in palam proferret dicebat.
Supprimo multa, brevitati studens, quae de eo miranda
plurimorum narratio certa demonstrat.
10.
Cum ergo in ipsa eremo vicesimum sextum
annum ageret, serviens Domino in jejuniis et
abstinentia cunctarum mundalium rerum, contigit,
eo inspirante qui serpentem intravit, et
per os ejus protoplastos decepit et de paradiso
ejecit, duos homines, causa eum occidendi, cellam
illius properare. Qui cum venissent ad villam
quamdam in Tigurini laci littore sitam, rogaverunt
sibi monstrari quae pars pervia esset adeundi ad
cellulam ejus. Quod cum eis monstratum esset,
mature per noctem surgentes, aggressi sunt monstratum
sibi iter, agitante qui eos impleverat teterrimo
spiritu. Diu tamen erronei a recto tramite
ducente ad ipsam cellam, daemone tandem vexati,
quo volebant pervenerunt, maxima jam parte diei
elapsa.
1.
Ipse vero solitis orationibus incubans, missarum
devote solemnia libabat Creatori. Prius
autem quam in ipsam cellam maligni intrassent,
(quorum unus vocabatur Richardus, eratque genere
Alemannus, alter vero Petrus, qui Rhaetianorum natione
procreatus est) pulli, quos vir venerandus
eodem in loco nutrierat, eos in proxima venire
conspicientes, quasi a vulpe insequerentur, per
eremum diffugerant, clamore insolito et strepitu
inaudito silvam resultante echo complentes, ita ut
etiam ipsi latrones hac de re multum mirarentur et | null | 7cc9a682-b99f-4257-b082-62ad0f360aec | latin_170m_raw | null | None | None | None |
obstupescerent, atque ad prodigium hoc pertinere
propriae mentis decernerent judicio.
12.
Attamen, a coepto non distracti, aggrediuntur
capellam in qua vir Dei, ut praedictum est, orationibus
Dominum sibi placabat profusis, corpusque
Dominicum, ut praescius futurorum, ad viaticum
obitus sui puro corde ac devota mente susceperat.
Jamque vir Dei, ut sensisset adesse peremptores
suos, non tamen se eis statim praesentavit; sed modicum
adhuc differens, clausum ostium ipsius capellae
non aperuit, ut aliquantisper in oratione adhuc
demorari potuisset. Strenue ergo orationem complevit,
capsasque singulas reliquiarum manu suscipiens
et deosculans, commendabat agonem suum
Domino et sanctis quorum reliquias complectebatur
reverenter. Hoc, qui advenerant, maligni per foramen
quoddam parietis eum agentem inspiciebant.
Jamque athleta fortis, Deo confortante, pugnaturus
egreditur, praesentiamque suam non negat occisoribus;
ac primum salutationis verba ad eos proferens,
post intulit: « O socii, cur tam sero venistis? quare
non maturastis venire ad audiendum parvitatis meae
missam, ut pro vobis communem Dominum deprecarer?
sed vel nunc intrate, poscituri placabilem
nobis fore Dominum et sanctos ejus, ac postea revertimini
ad me, ut quid donante Deo vobis benedictionis
praebere valeam, impertiar pro ejus amore;
sicque complete opus ad quod agendum venistis. »
Intrantes igitur oratorium, non ad id ad quod suadebantur
intenti, sed ad malum ad quod venerant
perpetrandum, continuo regrediuntur ad eum. Quibus
vir Dei tunicam et cucullam suam dedit, panem
insuper ac potum addidit, dicens: « Haec de manibus
meis percipite; postquam vero compleveritis ad
quod agendum venistis, potestis horum quae adsunt
per vos tollere quod cupitis. Scio enim quod ad
occidendum intrastis, sed unum a vobis posco beneficium,
ut, dum praesentis vitae cursum in me terminaveritis,
candelas quas inspicitis, quas etiam ad
hoc ipsum formavi, unam ad caput meum ardentem,
et aliam ad pedes ponite, et cito postea ab hoc loco
discedite, ne a supervenientibus, qui me visitare
solent, constringamini, poenas luituri sceleris vestri. »
13.
Confestim igitur Richardus praedictus, pollutis
manibus beatum virum medium comprehendit, ac
tenaciter maceratum jejuniis corpusculum brachiis
strinxit, socioque minaciter jussit ut sanctum fuste
percuteret. Qui cum diu eum feriendo circa latus et
suras debilitasset, sancto extendente palmas ad
Dominum, alter intulit dicens: « O segnis! cur eum in
caput non percutis, ut plagam mortalem suscipiat?
quam si tu tardas inferre, ego citissime illaturus
sum. » Confestimque fuste apprehenso, ictum librabat
in caput vehementissime. Hoc modo vir sanctus
plagatus, semivivus in terram corruit; et illi continuo
in eum irruentes guttur ejus suffocant manibus,
quousque exhalasset spiritum. Egrediente autem jam
anima, in ipso tractu novissimae exspirationis, tantae
suavitatis odor progrediens totum cellulae locum
compleverat, ac si omnium pigmentorum odoramenta
ibi diffusa fragrarent.
14.
Postea vero nudaverunt eum veste qua erat
indutus, et portantes posuerunt in lectum quo vir
Dei requiescere solebat. Nudo supposuerunt filtrum
supponentes etiam et quaedam fragmenta,
atque, ut vivens vir Dei rogaverat, candelas sumpserunt,
unam ponentes ad caput; cum alia currebant
ad ipsam capellam, lumen inde allaturi, quod
in eodem oratorio jugiter ardebat. Repedantes vero
ad corpusculum defuncti, invenerunt clare ardentem
quam posuerant candelam exstinctam. Tantus autem
eos continuo invasit timor, ut nihil contingere de
rebus ad altaris officia pertinentibus auderent. Vestes
ac stramenta quaedam lectuli ejus sumentes, festine
repedabant unde digressi sunt.
15.
Eis autem inde fugientibus, corvi qui more
solito ad famulum Dei viventem venire consueverant,
ac praebendam de manibus ejus suscipere, quasi vindicare
cupientes exstinctum, sequebantur latrones,
vocibusque grandisonis replebant silvas, et, quam
proxime poterant capitibus eorum advolantes, prodebant
perpetratum nefas. Non multum post ipsi
maligni comprehensi sunt, et quod occulte perpetraverant
patefactum est scelus, nolente Deo differri
peccati poenam quam meruerant in occisione servi
Dei. Etenim judicibus et populo Christiano sub comite
Adalberto eos ad hoc decernentibus, vivi
incensi sunt.
16.
Candela autem quam ad caput viri Dei posuerant,
et quae coelitus accensa est, ardebat usque
ad stramenta quae superposita fuerant defuncto
corpusculo. Quorum etiam partem ipse ignis invasit,
et pervenit usque ad membra defuncti; quae dum
attigisset, sicut divinitus accensus fuerat, ita | null | cf6cfdc3-ae12-443d-9932-469ecfddc34a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
etiam
Dei nutu extinctus est. Illico autem diffamatur de
morte ejus. Qua comperta, venerabilis abbas Waltherus
et fratres sub ipso degentes, corpus viri
Dei ex ipsa eremo auferentes, atque ad monasterium
Augiam deferentes, ibi digno sepelierunt honore.
Passus est autem sanctus martyr duodecimo Kalendas
Februarii, anno ab Incarnatione Domini octingentesimo
sexagesimo tertio regnante Ludovico
rege in orientalibus Francis, anno vicesimo octavo
regni ejus. | null | 5c865486-ad93-4b1f-a957-3e10cb592bc9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
PROLOGUS BERNONIS.
1.
Reverendissimo Patri Frideboldo, ac vero sanctae
matris Afrae alumno, Berno [ #al.,@# Bern] Dei
Matris mancipium, cum omni contubernio Augiensium
fratrum, summum et indeficiens bonum.
Mirae charitatis virtus, ex dulcifluo pectoris tui emanans
fonte, id exiguitati meae injunxit officii, ut libellum
de vita ter quaterque beati patroni nostri Udalrici,
veraci quidem, sed simpliciori quam oportuit
sermone editum, cultiori stylo reddam luculentum.
Pius quidem jubentis affectus est, sed non aeque
facilis parentis esse poterit effectus; quippe cum
tarditas ingenii et exteriorum curae, amaro (ut sic
dictum sit) sapore conditae, me prohibeant tam
arduum opus aggredi. Accedit etiam quod venerandae
memoriae Gebehardus, qui post beatum virum
quartus ejusdem Vindelicae Augustae ecclesiam rexit,
nulli modernorum doctorum secundus, idem negotium
corrigendi studio attentavit, sed infectum, morte
praeventus, dereliquit. Cui si ipse manum extremam
imposuisset, parvitas mea omnino super hoc
digitum ori imposuisset. Id ipsum tamen quod composuit,
licet eloquii venustatem redoleat, tamen ita
verborum ac sententiarum sublimitate se in altum
extollit, ut vix aliquis ex inde aliquid percipere possit.
Alterius vero oratio, etsi rerum veritate subnixa,
sic tamen pene videtur humi jacere, ut quisquis
sapientium semel hinc potuerit quiddam gustare,
pigeat se ulterius ad hanc inclinare. Quocirca,
venerande Pater, tibi tuisque placuit hujusmodi onus
mihi imponere, ut inter utrosque medius incedens,
talem moderato sermone materiam componam, ut
ex utraque parte ad se venientes, media charitate
constrata, et parvuli lac quod sugant, et fortes
valeant invenire cibum quem comedant. Quod ego
omnimodis horrerem, nisi scriptum esse scirem:
#Melior est obedientia quam victima
(Eccle. IV, 17)
@#. Nunc
vero si, data intercessionis tuae manu, manui meae
ducatum praebere spoponderis, adjunctis tecum
beati viri meritis, omnipotentis Verbi, quod aperuit
os mutorum et linguas infantium fecit disertas, fretus
auxilio, obedire tentabo, initium narrandi ab
ipsius viri Dei infantia sumens, ac orationis cursum
ita ad finem usque perducens ut nihil de propriis
addam, praeter exempla antiquorum Patrum atque
sententias sanctarum Scripturarum, quae suo decore
solent dictorum seriem venustare. Hoc tamen
solum mihimet ex proprio sudore injunxi, ut latius
diffusa, modesta brevitate arctius coerceam; strictius
digesta, moderata prolixitate dilatem; minus regulariter
prolata, ad rectitudinis lineam corrigam.
Quae tamen omnia tui examen judicii exspectant, ut
te benigno judice valeant rata consistere. Opto,
Pater beatissime, ut in Christo valeas, meique memor
semper existas.
VITA INCIPIT.
CAP. I.--Egregius Christi confessor Udalricus
ex Alamannorum prosapia exstitit oriundus. Cujus
parentes, Hupaldus scilicet ac Teotbirga ambo quidem
secundum saeculi hujus dignitatem clari et nobiles,
sed fide atque divina religione multo clariores
atque nobiliores. Qui talis ac tantae prolis fecunditate
divinitus ditati, mox eamdem cuidam fideli ad
alendum, ut Moysen, commendaverunt nutrici. Ubi
inter ipsa nativitatis primordia coelestia non defuere
auspicia, nam licet blando nutriretur affectu,
feda tamen macies quaedam apparebat in vultu. Qua
ex causa dum nimium tristes ejus efficerentur parentes,
ac in angustis illorum pectoribus curae versarentur
ingentes, quidam hospes peregrinus, officio
clericus, secundum quod illorum ostium semper
viatori patuit, benigne ab ipsis praecipitur, per aliquod
temporis spatium humane tractatur: dum interim
quadam die hora refectionis residens, praedictum
infantulum, nondum duodecim hebdomadarum
dies ab ortu ad plenum habentem, audivit
inter vagitus vocem emittentem. Ex quo, providus
futurorum, tale edidit oraculum. Nisi, inquit, iste
infans celerius fuerit ablactatus, non poterit esse
salvus. Cumque semel ac secundo admoniti minus
tanti praeconis dicta vellent exsequi, tertia demum
die, cum praedictum ac saepe dicendum infantulum
adhibita aure persensisset adhuc infirmiorem,
hanc praesagam coram omnibus intulit vocem: Sciatis
pro certo quod, nisi continuo a lacte fuerit suspensus,
hac nocte erit moriturus. At vero si eo, quo
dixi ordine, morti subtractus fuerit, magnus in futurum
coram Domino erit. Hujus prophetiae mysteria
qualiter sint adimplenda, non nostri styli eget
officio designari: potest probari.
CAP. II.--Tandem igitur amotus a lacte coepit
corpore et anima in admirationem omnium ita
proficere ac circumquaque manentibus tantum
de suo profectu gaudium conferre ut id, quod de
Isaac ejusque | null | baac07b7-567e-43c5-8689-275d9c84af32 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
patre Abraham scriptum est: « Crevit
igitur puer, et ablactatus est, fecitque Abraham
grande convivium in die ablactationis suae, » non
incongrue ejus quoque possit personae aptari. Merito
tantus patriarcha in ablactatione filii, quem
ex promissione a Deo suscepit, grande convivium
fecit. Merito Pater coelestis sanctae matris Ecclesiae
filiis in istius ablactatione convivium fecit
grande, invitans eos hujusmodi voce: « Comedite,
amici, et inebriamini, charissimi. » Hic itaque mysteriorum
Dei dispensator futurus jam solido cibo
opus habebat confortari, ut in mensa altaris
Christi, velut ad coeleste convivium quandoque
consistens, posset in tempore suo tritici mensuram
dare conservis suis. Incipiebat enim tunc
inter coaevulos modeste conversari, timorem Dei
habere, honorem parentibus deferre, lasciviam declinare,
ac, in quantum possibile tali adhuc erat
aetati, in corporis motu, gestu, incessu, foris ostendere,
qualis habitus formaretur intus in mente.
Videntes autem parentes ejus tantam Dei gratiam
in eo fulgere, commendaverunt eum in monasterium
sancti Galli fratribus religiosis, ut eorum
magisterio tam saecularium litterarum studiis, quam
coelestibus instrueretur disciplinis; ubi, inter egregios
regularis disciplinae magistros, dulces theoriae
carpebat quotidie fructus, cum verba, quae in sacris
codicibus legebat, mox in opera vertebat. Jam
summitatem illius Jacob scalae virtutum gradibus
ascendendo tangebat. Jam a Salvatore audiebat:
« Vade, vende omnia quae habes et da pauperibus,
et, veni, sequere me; » et jam tunc monachicae conversationis
habitum sumpsisset, nisi divina revelatione
admonitus desiisset.
CAP. III.--Erat tunc temporis in eodem monasterio
quaedam ancilla, pro Christi nomine inclusa,
Vuiberata nuncupata, quae die noctuque jejuniis,
orationibus ac vigiliis vacans, castum in
arcano pectoris sui Domino praeparabat templum,
in quo gratum Creatori omnium mactavit semper
holocaustum, dicens cum Psalmista: « In me sunt,
Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. » Huic
sanctus adolescens dum sui desiderii secretum
panderet, illa rem a Deo quaerendam statuit, ac
trium dierum inducias super hoc postulavit. Post
triduum vero, Spiritu instructa divino, hujusmodi
usa est responso: Non, inquit, vir religiose, divinae
est voluntatis ut hoc in loco detinearis; sed
est in plaga Orientali locus, ubi quidam fluvius
duas dividit regiones, in quo, Deo jubente, episcopalis
apicem dignitatis debes conscendere. Et licet
multa tam a paganis quam a malis Christianis
sis passurus adversa, tu tamen, confisus in eo qui
dixit: « Confidite, ego vici mundum, » superabis universa,
dicens cum Psalmista: « In Deo faciemus
virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos
nostros. » Haec auditu percipiens ac mente pertractans,
quibusdam, qui sibi familiarius amicitiae
causa adhaerebant, secreto pandit, et ut interim
silentio tegerint, admonuit. Ipse vero per diversos
sacrorum librorum campos, seu prudentissimae apes,
flores sententiarum carpens, ac in alveario pectoris
sui recondens, summa coepit ope niti, ut spiritualia
posset mella conficere, quae postmodum
in populos illum deceret eructare, juxta illud
Psalmistae: « Quam dulcia faucibus meis eloquia
tua, super mel et favum ori meo! » Et quod de
praedicatoribus dicitur: « Memoriam abundantiae
suavitatis tuae eructabunt. » Dehinc ad unguem
instructus, cum omnium fratrum conniventia remeavit
ad propria. Parentes vero de ejus profectu
nimium gaudentes ac Deo gratias agentes,
iterum commendant eum Adalberoni Augustensis
Ecclesiae praesuli venerando, viro fidei dote ac vitae
merito multis praeferendo, quatenus reverendae
illius praesentiae jugiter assistens velut in quodam
disciplinae speculo conspiceret si quid in
ipsius moribus adhuc corrigi deberet. Quem ut
praedictus Dei pontifex fide firmum, spe robustum,
charitate radicatum et fundatum omnique morum
probitate decoratum agnovit, familiarius illum
ascivit ejusque domi forisque in omnibus uti consiliis
coepit, quatenus ejus prudentia totius episcopatus
disponerentur negotia, tam publica quam
privata.
CAP. IV.--Libuit interim viri Dei animo Romam
pergere, apostolorum limina visitare, ut se
suaque omnia ipsorum aliorumque sanctorum precibus
posset attentius commendare. Quo cum venisset,
ab apostolicae sedis praesule, nomine Marino,
apud Deum et homines magnifico et glorioso, officiose
susceptus, ac requisitus quis esset, aut unde
venisset, respondit, se ex Alamannorum stirpe progenitum,
Adalberonis Augustensis Ecclesiae esse
clericum. Ad haec Apostolicus: Ne dure, inquit | null | 33a7223d-66fc-4dc6-bc4b-3d2efbb196e7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
accipias, quae dico; quia idem de quo retulisti,
tuus pontifex Adalbero jam migravit de hoc saeculo,
ac Dei ordinatione dispensante, oportet te hujus
regiminis curam suscipere. At ille propriae conscius
infirmitatis, imo non immemor illius mandati:
« Quanto magnus es, humilia te in omnibus, » judicavit
seipsum indignum fore ut tanti honoris pondus
subiret. Tunc papa, divino Spiritu repletus, ait: Si
nunc delitescendo subterfugis, quominus in hoc
pacis ac tranquillitatis tempore Ecclesiae navem
gubernes, veniet dies in qua nullo modo statuta
Dei praeterire valebis, verum etiam inter multiplices
ac fluctivagas multi laboris, moeroris, anxietatis
undas regendam suscipies ac, Deo praesule, ad littus
placidae quietis acsi nimium fessus perduces. His
auditis ad metatum perrexit, atque inter sacra orationum
libamina, tam se quam defuncti senioris
animam cum lacrymis Deo ac sanctis apostolis ejus
commendavit: sicque postera die, nesciente papa,
latenter discessit, etiam in hoc Dominicae actionis
exemplum sequens, de quo sanctus Joannes evangelista
refert, quia cum voluissent eum rapere et
regem constituere, statim fugit. Sed mox ut bonae
memoriae Adalbero ex hac vita migravit, Hiltinus
ei in episcopatu successit. Quo post quindecim armorum
curricula ex hac luce subtracto, volente Domino
hoc, quod de servo suo Udalrico per ora
suorum fidelium antea praedixit, adimplere, totius
cleri ac populi voto in unum concurrente, et Henrici
regis voluntate in idipsum consentiente, idem
vir Dei sanctus in cathedram episcopalem hac in
urbe est sublimatus.
CAP. V.--Adepto vero tantae dignitatis honore,
qualis tantusve exstiterit nullius sermo ad integrum
explicare valebit. Totus erat semper in oratione,
totus in lectione, et maxime attendens quibus virtutum
ornamentis Apostolus describebat episcopum
esse sine crimine, sicut Dei dispensatorem: non
superbum, non iracundum, non vinolentum, non
percussorem, non turpis lucri cupidum; sed hospitalem,
benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
amplectentem eum qui secundum doctrinam
est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari
in sana doctrina, et eos qui contradicunt, arguere.
Harum duarum virtutum ita vicaria utebatur successione
ut, nisi inevitabili alicujus necessitatis articulo
intercedente, nullum tempus transire sineret
otiosum, quominus aut orationi insisteret, aut
lectioni operam daret: sicque pene semper optatis
Rachel amplectibus uteretur, nisi Liae interpositione
interim a tantae sedulitatis dulcedine suspenderetur.
Suberant ei curae maximae de reparandis ecclesiae
muris, de reaedificandis domorum ac ipsius civitatis
aedificiis quae sub antecessorum suorum temporibus
aut nimia vetustate dilapsa, aut igne fuerant
consumpta. Sed et familia maxima ex parte a
paganis occisa, et pars, quae remanserat, egestate
nimium erat afflicta. Inter haec venerabilis heros,
velut ante et retro oculatus, coepit cauta mentis intentione
circumspicere, providam omnium curam
gerere: ac sapienti usus consilio, materialibus quidem
aedificiis prudentes et idoneos magistros praefecit.
Ipse vero, quasi sapiens architectus, cum Apostolo
Christum fundamentum posuit, super quod
aedificavit aurum, argentum, lapidesque pretiosos,
et caetera hujusmodi: ut sanctarum animarum aedificatio,
per ejus praedicationem constructa, cresceret
in templum sanctum Domino. Et quoscunque ad
tale aedificium verbo et exemplo praeparabat, caetera
humanitatis officia, prout illis facultas suppetebat,
praebere non desinebat, non solum his qui praesentes
aderant manum misericordiae porrigendo, verum
etiam eis, qui aegritudine praeventi vel carceribus
inclusi longe aberant, ministrando.
CAP. VI.--Nulli itaque avarus, omnibus exstitit
largus, ita ut illud beati Job potest dicere: « Benedictio
perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus
sum. » Et paulo post: « Oculus fui caeco et pes
claudo: pater eram pauperum. » Et iterum: « Flebam
quondam super eum qui afflictus erat, et compatiebatur
anima mea pauperi. Unde in refectione quotidiana
semper ejus mensae chara sibi intererat pauperum
turba, quam et victu pavit, et indumentis vestivit.
Seipsum vero nimia maceratione castigavit, ita ut
carnem non manducaret, et intrinsecus super nudam
cutem laneam vestem portaret; illud Apostoli opere
proclamans: « Castigo corpus meum et in servitutem
redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus
efficiar. » Et nocte quidem in oratione pervigil,
seipsum in ara cordis per orationis studia
mactavit: die vero super altare visibilem ac salutarem
hostiam Domino immolavit, quo ejus sacrificium | null | 7032b308-ea94-4f12-856b-dafbe4391163 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Redemptori omnium esset gratum et acceptum.
Die cum Martha Domino in membris suis ministrabat:
nocte vero cum Maria sedens secus pedes Jesu,
audiebat verbum illius, sciens scriptum: « Qui appropinquant
pedibus ejus, accipient de doctrina illius. »
Erat ei solemnis consuetudo, post Completorium nil
cibi aut potus sumere, silentio studere; sciebat
enim a Domino dictum: « Ex verbis tuis justificaberis,
et ex verbis tuis condemnaberis. » Unde
jugiter a Domino postulabat: « Pone, Domine, custodiam
ori meo, et ostium circumstantiae labiis
meis. » Sed si quando necessario ei loquendum
fuit, erat illius sermo sapientiae sale conditus, modestus,
humilis et ad persuasionem utilis, et, ut
quidam Sapiens dicit: In sermone pondus, atque in
verbis modus. Quando vero membra in Dei servitio
fatigata necesse habuit quiete aliqua recreare, non
hoc in plumarum mollitie, sed subterposito psiathio,
tapete vel sago, parum quid indulgebat somno. Et,
ut brevitatis compendio utar, sic exterius gerebat
officium sacerdotis, ut interius non omitteret religionem
monasticae conversationis. Erat etiam ei
moderata ciborum parcitas, ac quidam singularis
abstinentiae modus, quo solebat religiosa arte secum
convivantes circumvenire. Saepius enim sperantibus
quod cum illis manducaret, ipse ablata carnalium
epularum mensa surgens ad ecclesiam perrexit,
missarum solemnia celebravit. Unde adhuc, quasi
recenti sit actum memoria, ore multorum refertur
quod dum quadam die ipse venerandus Pater cum
Cunrado divae memoriae Constantiensis Ecclesiae
episcopo ad prandium apud sanctam Afram martyrem
consedisset, postquam consumptis cibis ab
utrisque discessum est, quaedam causa exstitit, qua
praedictus pontifex ad virum Dei mittere debuisset.
Ad quem cum legatus ipsius venisset, invenit eum
sacro altari astantem, ac salutarem hostiam Domino
immolantem. Quo peracto nuntium audivit,
atque absolutum redire ad dominum suum permisit.
Cumque reversus interrogaretur cur tandiu moratus
fuisset, respondit quia virum Dei tandiu exspectasset
donec ter missarum solemnia peregisset. At ille
ipsum verbum ab illius ore arripiens: Missarum,
inquit, solemnia celebravit? Tunc quasi subridendo
intulit: Et vere nullus illo saturior ad mensam altaris
hodie accessit Sed utrum ioco, an serio hoc
protulerit, tamen verum fuit quod dixit. Cibavit
namque Dominus illum pane vitae et intellectus, et
aqua sapientiae salutaris potavit illum, ita ut recte
cum Psalmista possit proclamare et dicere: « Eructavit
cor meum verbum bonum; » et iterum: « Et poculum
tuum inebrians, quam praeclarum est? » Vox psalmodiae
tam jugis in illius ore dulciter resonabat,
ut non solum ipse, sed et illi, qui eam soliti erant
cum illo pura mentis intentione cantari, tantam
cordis munditiam ex ea conciperent, ut quaedam ex
revelatione divina occulta cognoscerent, quae aliis
manifestarent. Unde exempli causa quaedam subternotabo,
quatenus vera esse approbentur, quae dico.
CAP. VII.--Quodam tempore cum artifices ecclesiae
cryptam in melius reparare vellent, erat quidam
clericus, nomine Rambertus, sancti viri obsequio
deditus. Hic quadam die in excessu mentis effectus,
videbatur sibi cum domino suo episcopo solito more
psalmos canere, nec non Adalberonem quondam, ut
supra diximus, pontificem ad aquilonarem ejusdem
cryptae plagam, sacerdotalibus indutum vestibus
prope assistere, sibique, ut ad se veniret, innuere.
At ille mente perculsus, ac inter vivum et mortuum
quid ageret dubius et anceps, tandem in viventem
pavens figit obtutus, velut sciscitans quid esset facturus.
Tunc episcopus: Ut quid, ait, sic in me
oculos defigis? Cui ille respondit, dicens: Ecce dominus
meus Adalbero episcopus ad celebrandum
divinum mysterium paratus astat, et me ad se
vocat. Cui episcopus: Festina, inquit, ire, ejusque
jussis in omnibus obedire. Qui mox ut propius
accessit, haec ab eo audivit: Ramberte, dic domino
tuo, quia magnum a Domino mercedem habebit pro
orationibus ac eleemosynis quas pro me fideliter
exhibuit. Et hoc sibi sit in signum, quod ego et
Fortunatus in proxima coena Domini, concedente
Deo, sacrosanctum chrisma cum illo sanctificabimus.
Insuper aedificatio istius cryptae ruet citissime.
Ipse autem propter hoc ab incoepto non desistat
opere, quin illud firmioribus studeat fundamentis
stabilire. Fratres quoque admonere curato, quia
orationes, quas sua sponte se facturos pro me
spoponderunt, nequaquam, sicut promiserant, impleverunt.
Et nisi hoc | null | 037b80cb-0210-4932-8836-e5a83db59e96 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
studuerint emendare, sciant
se propter hoc in conspectu Domini rationem
reddituros esse. Episcopus autem a civitate regia
revertens (nam tunc temporis ibi morabatur), ita
de crypta contigisse reperit, sicuti per visionem
Ramberto ostensum fuit. Tunc ille impatiens morae,
non antea a labore cessavit, quam omnia in meliorem
statum reparasset. Iterum alia vice cum praedictus
Rambertus, juxta morem, in oppido Vuaringa
cum sancto viro psalmodiam decantaret, coepit
terrore nimio concuti, ac reflexis oculis Deo dignum
antistitem intueri. A quo inquisitus quidnam sibi
esset, respondit seniorem suum Adalberonem eodem,
quo et ante, paratum se videre, sibique praecipere,
ut illi sacri altaris mysterium celebranti
assistat, solitaeque servitutis officium impendat.
Vere impleta est prophetia quae dixit: « Cum sancto
sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. »
CAP. VIII.--Nec praetereundum puto, qualiter
coelestis signi visione ipsum etiam voluerit Dominus
mirificare. Nam in ipsa solemni die sancto Paschae
multa fratrum caterva astante, dum sanctus sacerdos
divina celebraret mysteria, dextera quaedam
apparuit superna, quae cum ipsius dextera divina
sanctificavit sacramenta. Expletis vero missarum
solemniis, quidam Henricus presbyter, qui eo die
cantoris officium agens tanto interfuit miraculo,
sequens episcopum usque in cubiculum, ad ejus
pedes cecidit, atque in praesentia popularium personarum
eamdem visionem minus caute explanavit.
Cui vir Dei: Melius tibi, inquit, esset tacere, quam
talia in aures vulgi proferre. Mox ille rubore perfusus
exiit, et in vestibulo cubiculi residens tantas
lacrymas emisit, ut ex illarum suffusione cogeretur
lucis hujus dispendia sustinere. Vir autem Dei memor
suae fragilitatis cavebat favorem humanae laudis,
ne caderet in praecipitium elationis, semper
gratias agens Deo super inenarrabili ejus dono; et
sicut de sanctis ejus scriptum est: « Ibunt de virtute
in virtutem, » velut coeleste animal ante faciem suam
gradiebatur, ut eo mente conscenderet, quo eum
impetus spiritus duceret. His virtutum gradibus ad
alta proficiens, quadam nocte, quae antecedebat
diem sanctum, quem diem indulgentiae vel coenam
Domini Christiana religio vocare consuevit, vox
quaedam beato sic ait in visu: Udalrice episcope,
scias te hospites suscepturum esse. Expergefactus
coepit secum admirando tractare quinam illi hospites
futuri essent. Non enim erat inanis sopor ille,
qui solet aliquoties hominum mentes illudere: sed
talis potius, qualis sponsa se dicit in amoris Cantico
obdormire: « Ego, inquit, dormio, et cor meum
vigilat. » Talis igitur somni dum vir Dei frueretur
quiete, iterum vocem in haec verba meruit audire:
Orationes tuae et eleemosynae, Udalrice, Deo sunt
acceptae, qui binis antecessoribus tuis, Fortunato
scilicet atque Adalberoni, te commendavit, ut tibi
hodie et deinceps sacra mysteria celebranti assistant,
et ea tecum benedicant. Mane autem facto, hora
qua inclytus mysteriarches divina sacramenta celebravit,
quibusdam etiam, qui ad videndum digni
erant, cernentibus dextera Domini denuo apparuit,
quae cum sancto episcopo signo crucis imponendo
eadem consecravit. Iidem ipsi cum ad percipiendam
sacram communionem ad sacrum altare accederent
et sanctus Dei illos hujus secreti conscios esse per
spiritum non ignoraret, quando panem eis Dominicum
porrexit, ori singulorum digitum superposuit,
ut per hoc intelligerent quod visa minime divulgare
deberent. Quin etiam, expleto sacrorum officio,
ad se vocatis revelati sibi in nocte praeterita mysterii
ordinem exposuit, et tam hoc quam quod ipsi
viderant alicui dicere, donec ille maneret in carne,
interdixit sub interminatione praesentis vitae.
CAP. IX.--Alio vero tempore, dum iterum sub
cujusdam noctis silentio membra quieti commendaret,
sancta Afra martyr pulchra facie, veste decora,
tunica succincta apparuit, eique dixit: Surge
et sequere me. Et statim eduxit illum in campum
qui ex nomine ibidem decurrentis fluvii Lecfelt dicitur,
ubi sanctum Petrum apostolorum principem
velut in synodali colloquio sedentem invenit cum
magna episcoporum aliorumque sanctorum multitudine,
vel quos olim in carne vidit, vel tunc primum,
revelante sibi gratia divina, cognoscere coepit. Ibi
inter alia, quae tractabuntur, sicut olim in Apocalypsi
sancti Joannis audita est vox animarum
suis interfectoribus vindictam expetentium: ita
tunc clamor ortus est sanctorum de Arnulpho duce
Noricorum adhuc vivente, ob destructionem ecclesiarum
atque monasteriorum, quorum res distribuit
in beneficia laicorum. Quapropter, dictante omnium
sententia, damnatus est poena. Proferebantur in | null | b3b821a9-846c-47a0-a1e1-4f4baef9da39 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
medium etiam duo enses: unus quidem cum capulo,
alter vero absque capulo. De quibus princeps
apostolorum ait ad beatum virum: Dic regi Henrico:
Ensis absque capulo significat illum, qui sine
unctione regnat in populo. At alter capulatus illum,
qui per sacrae benedictionis ordinem divinitus fuerit
coronatus. Finito sanctorum concilio, praedicta Dei
martyr sanctissima monstravit illi adhuc loca, in
quibus Otto rex postea castra posuit, et generale
colloquium cum suis habens, Berengarium regem
Longobardorum, cum multis aliis praesentatum, in
suum suscepit dominium. Praedixit etiam efferae
gentis Hungarorum irruptionem, durissimamque
cum Nostratibus congressionem, nec non et loca
certaminum: et licet cum magno suorum detrimento,
tamen victoriae triumphum promisit populo
Christiano. O beatum virum, coelesti visione dignum,
in talibus etiam sanctis apostolis, Petro videlicet
et Paulo conferendum: quorum alter in
linteo coelitus demisso electionem gentium per visionem
didicit; alter vero, sive in corpore, sive
extra corpus, usque ad tertium coelum raptum se
esse asserit, ubi et arcana Dei audivit et vidit! Iste
vero sanctus et in ostensione dextrae sacrae super
altare, et in hac visione, et postmodum in aliis, ut
ante exitum nostri sermonis satis patebit, et arcana
Dei vidit et audivit, et salvationem non tantum suae
gentis, sed et multorum populorum cognovit. Haec
non passim tunc vulgi auribus se inaniter jactando
divulgavit, sed paucis quos ad hoc dignos duxit,
secreto manifestavit. Ipse vero sentiens se tanto
divinae gratiae praeventum, non se erigebat in altum,
sed omnia referebat ad illum, a quo acceperat,
quidquid boni habebat vel esse poterat, dicens cum
Apostolo: « Gratia Dei sum id quod sum. »
CAP. X.--Coepit igitur commissi sibi gregis curam
agere, talentum sibi creditum non sudario illigatum
terrae commendare, sed, ut bonus verbi Dei
dispensator, ad usuram accommodare. Unde suae
dioeceseos terminos saepius lustravit, ac congregatis
coram se clericis et laicis, pervigili studuit cura
investigare, in primis qualiter ipsi ecclesiarum
presbyteri cum suis ministris viverent: utrum populum
recte ac secundum catholicam doctrinam
docerent, ac quod praedicabant ore et opere implerent:
ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi efficerentur,
et ob hoc a suis auditoribus contemnerentur.
Deinde discutiebat si laici eorum doctrinae obedirent,
si in Dominicis diebus et aliis sanctorum
solemnitatibus ab opere illicito vacarent, si ecclesiarum
limina ea, quae deberent, devotione frequentarent,
aut decimas recte darent: multaque id genus.
His ita investigatis, quaeque erant rata et bene ordinata,
laudavit et confirmavit; quae vero aliter invenit,
correxit et emendavit. Simoniacorum haeresin
quasi perniciosam pestem devitandam esse admonuit,
asserens perpetuae tradendos poenae, qui haeresi
huic nequissimae studerent animos inclinare.
Unde nunquam pro clericorum ordinatione vel ecclesiarum
consecratione quippiam muneris accepit:
sed sicut in sacri chrismatis unctione per impositionem
manus Spiritum sanctum paracletum gratis
dedit, ita et ista concessit, sciens a Domino praeceptum:
Gratis accepistis, gratis date: nisi forte ipsi
ecclesiarum fundatores aliquid pro bona voluntate, et
hoc illum pro gratiarum actione suscipere rogarent.
Jus vero legitimum sanctae Mariae semper virginis
familiae, ab antecessoribus suis antiquitus concessum,
statuit inviolabiliter conservandum, nec quemquam
in sua ditione degentium laedi permisit oppressione
praepositorum: sed ita inter suos omnia ad
aequitatis ac justitiae normam perspicaciter correxit,
ut nullum alteri aliquid inferre sineret, quod ipse
sibi fieri nollet, juxta illud praeceptum: Quod tibi
non vis fieri, alii ne feceris. Et Dominus in Evangelio:
Omnia quaecunque vultis, ait, ut vobis faciant
homines, eadem et vos facite illis.
CAP. XI.--Cum in his et hujusmodi virtutum
gradibus sanctum virum semper ad altiora conscendere
omnium bonorum hostis invidus cerneret diabolus,
quacunque potuit arte, coepit satagere ut
ejus animum vel quantulumcunque posset impedire.
Accidit igitur tunc temporis, ut inter Luidolphum
Ottonis Magni imperatoris filium, qui Alamannorum
genti praeerat, et ejus patruum Henricum Noricorum
ducem, oriretur lis odiumque per instigationem
Satanae et ex malignorum hominum persuasione.
Quos cum imperator ad concordiam minime vocare
potuisset, fratri adjutorio contra filium fuit. Tunc
quidam Arnulphus comes palatinus, Arnulphi quondam
ducis filius exstitit, cujus fidei praedictus dux
Henricus totam Bajoariam cum ipsa metropoli
Ratisbonae commendavit, ac in Saxoniam ad imperatorem
se contulit. Ibi | null | bbd4120b-76b6-4370-911d-36c050186a28 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eo moram faciente, ille
velut perfidus transfuga, se cum ipsa civitate et
multitudine populi, Ludolphi subegit potestati. Haec
cum sancto pontifici comperta fuissent, relicta militum
custodia in civitate Augusta, in Noricorum regionem
propere contendit, ubi tunc imperatorem
cum exercitu consistere audivit. Praefatus vero tyrannus
Augustam adiit, ac rebus circumquaque
direptis, quibusdam episcopi militibus captis, praeda
onustus, et, quod verius est, peccati pondere gravatus,
in Bajoariam est reversus. Interim vero ipsum
Dei famulum postquam comperit a regia servitute
reversum, in castello, quod Montachinga dicicitur,
non timuit obsidere: sed non cessit ei in prosperum
quod talia praesumpsit contra Dei servum.
Nam, parvo interjecto dierum spatio, a comite Adalbero
et episcopi fratre Thietbaldo ab obsidione cum
detrimento suorum coactus est secedere, et debita
respersus confusione, in patriam redire, etiam ibi
capto ejusdem fratre Herimanno. Sed et fortissimus
pugnator Adalbertus, velut alter Machabaeus, pro
Ecclesia Dei acriter dimicando, cecidit in eodem
bello, ut veraciter est credendum per mortalitatis
dispendium transiens ad immortalitatis compendium.
Cujus corpus sanctus Udalricus Augustam deferens,
in ecclesia sanctae Mariae semper virginis
condidit: spiritum vero per sacrae immolationis hostiam
Domino commendavit.
CAP. XII.--Ex hoc tantus omnium mentes timor
invasit, ut nullus de rebus ecclesiae sanctae Mariae
semper virginis ad Augustam pertinentibus, aliquid
usurpare praesumeret: quia nullus eorum qui
antea inde aliquid injuste abstulerunt, vel in sanctum
Dei deliquerunt, impunitus evasit, nisi qui
per dignam satisfactionem per misericordiam Dei,
episcopo intercedente, promeruit absolutionem. Ut
enim ex pluribus pauca exempli causa proferamus,
unus ex his, vicinis in veritate contestantibus, tandiu
perdito sensu proprias manus laceravit, quousque
vitam finivit. Alius vero librum quemdam de civitate
Augusta rapuit, ex cujus pretio caballum eruit.
Quem cum domum perduxisset, uxori suae ait:
Melius mihi fuerat ut istum tam praestantis formae
equum emissem, quam librum quo illum comparavi,
in Augusta dimisissem. Cui illa: Utilius, inquit, ut
spero, tibi fuisset, si nunquam manus tua ipsum librum
tetigisset. Ille vero dum molli tactu per posteriora
dorsi, ut assolet, equo blandiri voluit, mox ab
eodem percussus interiit. Post non multum temporis
praefatus Arnulphus, pro injuriis quas viro Dei
ingessit, etiam ipse justi Judicis iram sensit. Obsessa
namque civitate Ratisbona, paratus ad praelium
exiit, ibique occisus interiit.
Quidam homo de episcopatu, qui Eistete dicitur,
partem vilissimi mensalis de saepe dictis rebus injuste
usurpavit, secumque asportavit. Sed mox a
daemonio occupatus nullum neque intra neque extra
ecclesiam abscondendi locum invenire potuit: nec
benedicta aspersus aqua, carere valuit ejus praesentia,
quin semper juxta eum videretur individuus comes
manere, donec Augustam rediens, rem injuste
ablatam reddidit, seseque emendari obnixe rogavit.
Cui episcopus, ut totus erat visceribus pietatis plenus,
et indulgentiam pro Christi amore tribuit, et a daemone
liberatum, ad propria redire permisit.
CAP. XIII.--Interea dum contentio inter Ottonem
imperatorem, propter fratrem ipsius Henricum, ut
supra diximus, et Ludolphum exorta, in tantum accrevisset,
ut non aliter nisi ferro finiri potuisset,
jamque acie utriusque partis ordinata, ut cominus
committi deberet pugna, athleta Dei Udalricus, sciens
quia beati sunt pedes pacem portantes, et quod ipse
Dominus in Evangelio ait: Beati pacifici quoniam
filii Dei vocabuntur: assumpto Hartberto, Curiensis
Ecclesiae episcopo religioso, se in medium injecit:
ac tanta eos arte suadendi aggressi sunt, Spiritu
Patris in amborum ore loquente, ut facile ad
pacis foedera revocarent, et verae charitatis donum
firma stabilitate in illorum pectoribus consolidarent.
Non aliter tunc Otto poenitentem Ludolphum quam
ille evangelicus pater olim suscepit revertentem
filium. Uterque enim filius mortuus fuerat, et revixit:
perierat, et inventus est. Fit gaudium ingens
et exsultatio in exercitu cuncto. Laus et gratiarum
actio resonat in ore omnium: quia per servos suos
liberavit Dominus populum suum.
CAP. XIV.--Sequenti vero anno, id est, Dominicae
incarnationis nongentesimo quinquagesimo
quinto, gens Hungarorum omni bellua crudelior,
juxta quod viro Dei coelitus ante fuerat revelatum,
cum innumerabili multitudine erupit, omnemque
Noricorum regionem a Danubio usque ad Nigram
silvam, quae ad montana pertinet, et partem provinciae
Alamannorum usque Hilaram fluvium, devastando
occupavit | null | 0ca40ea1-a8ae-48ca-8af3-84bc26b0690d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Quae Licum transiens, ecclesiam sanctae
Afrae igne combussit, atque civitatem Augustam
obsidione circumdedit. Sanctus autem Dei pontifex
nequaquam visis tot lupis, instar mercenarii, sui
gregis custodiam fugiendo dereliquit, sed ex adverso
se opposuit ac totam causam Domino commendavit.
At militibus circumquaque per murum et ante portam
acriter contra hostes dimicantibus, ille super
equum sedens, non clypeo protectus aut galea, sed
stola indutus, intra lapidum ac sagittarum imbres
incedebat securus. Videres novum Josue arcam
Domini circumferre, buccinis concrepare: nisi quod
Josue extra muros urbis Jericho, iste vero intus in
domo Rahab ad Deum conversae, hoc est, Ecclesiae,
manebat, et civitatem diaboli foris manentem expugnabat.
Josue duce, sacerdotibus qui arcam Domini
ferebant buccinis clangentibus, ac cunctis populis
clamantibus vociferatione maxima, muri Jericho
funditus corruerunt. Isto arcam Domini in
pectore mundo gerente, et cum sacerdotibus et levitis
tubis, id est, psalmis, hymnis et canticis spiritualibus
sonantibus, cunctisque populis maxima
prece ad Deum et ad ejus sanctam genitricem Mariam
semper virginem pro sua ereptione clamantibus,
Hungari, qui erant civitas diaboli, ceciderunt.
Caeteri fugam arripuerunt. Quos Christianorum
exercitus tandiu caedendo persecutus est, donec principes
eorum cum aliis multis una caperentur, atque
Ratisbonam perducerentur, ubi ad ignominiam suae
gentis postmodum suspensi sunt in equuleis. His ita
gestis, praesul venerandus Deo in omnibus gratias
agens, velut ex arce quadam mentis coepit dispicere,
ac subditorum necessitates pertractare, non sibi
ratum aestimans, si solummodo ea, quae sua essent,
quaereret, suorumque causas negligeret, juxta illud
Apostoli: Qui suorum, et maxime domesticorum,
curam non habet, fidem negavit, et est deterior infideli.
Unde suorum congregationes clericorum, quae
hostium depraedatione ad tantam fuerunt inopiam
redactae, ut ad quotidianae refectionis usum nil possent
habere secum retinuit, ac inquantum potuit,
pauper ipse praesentis vitae necessaria pauperibus
ministravit; et non solum illis, sed et omnibus se
petentibus, prout habuit, misericordiae manum porrexit,
juxta illud Dominicum praeceptum: Omni petenti
te, tribue.
CAP. XV.--Eo tempore admonetur in visione, ut
ecclesiam sanctae Afrae, quae a paganis fuerat concremata,
non tardaret reparare, nec non et Simperti
episcopi sepulcrum, quod situm erat juxta
gradus in choro, congruo procuraret tecto. Ex hoc
coepit Dei famulus in jejuniis et precibus cum cordis
contritione, aliis quoque viris religiosis secum assumptis,
se Deo mactare, supplicans devote quatenus
omnipotens Deus per misericordiam suam dignaretur
sibi manifestare locum, ubi sanctissimae
martyris suae corpus esset reconditum, vel si in parte
orientali crypta eo loci esset aedificanda, ubi suadebat
ei voluntas sua. Ergo ut Dominus verum comprobaret,
quod per os sancti David dixit: Ecce
oculi Domini super justos, et aures ejus in preces
eorum. Et in alio loco: Voluntatem timentium se
faciet, et deprecationem eorum exaudiet, quadam
nocte in visu ei sancta Afra apparuit, et locum sui
corporis in ecclesia demonstravit. Cryptam vero illo
in loco fieri prohibuit propter reliquias sanctorum,
qui illic in pace quiescentes, adventum justi Judicis
exspectant. Hac revelatione perdoctus, coepit destinato
operi vigilanter insistere, ecclesiae muros instaurare,
cryptam in occidentali parte construere:
nec antea a labore cessavit, donec brevi omnia perfecto
decore consummavit.
Dignum est nunc demonstrare qua veneratione
dignus sit locus ille, in quo sancta Dei martyr
prohibuit cryptam fieri. Erat quidam hortulanus,
qui inter gramina ibi deambulando, speluncam
quamdam reperit, in qua et transformatam aediculam
sub terra muratam conspexit, et veniens,
episcopo nuntiavit, eique dixit: Si tuae placeat
sanctitati, hic olera mea et alia, quae mihi sunt necessaria,
possunt recondi. Cui ille in spiritu dixit: Si
hoc feceris, mox sensu et membrorum sospitate mox
carebis. Sed miser, haec parvipendens, supellectilem
suam in praedictam speluncam congregavit, statimque
sensum cum visu et auditu perdidit. Qui ad sanctum
Dei perductus, ut reatum suum agnovit, veniam petiit,
ac indulgentiam cum sanitate promeruit. Mira
dicturus sum. Ex illa namque hora nunquam ab
hortulano ipsa reperiri potuit spelunca. Ex eo tempore
coepit vir Dei sanctum illum locum magis frequentare,
sibique sepulcrum ibi praeparare. Ubi
omni sexta feria, si domi esset, solebat salutarem
hostiam Domino immolare. | null | 622ce3bb-3f38-48c2-9fec-70df3775ee79 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
CAP. XVI.--Interea orationis causa Romam
perrexit, ubi et caput sancti Abundii martyris acquisivit,
secumque religiosa cum devotione Augustam
reportavit. Solebat loca sancta visitare, ac praecipue
monasterium sancti Galli, ubi nutritus erat et eruditus.
Inde cum quodam tempore ad cellam sancti
Meinradi, ad videndum servum Dei Everhardum
venisset, post sacra orationum libamina, post fraternae
collationis dulcia eloquia, cum jam praelibatis
osculis sanctus episcopus disposuisset redire in
sua, et ea vice speraret Dei famulum non amplius
esse visurum, jamque ire coepisset, festinato anhelus
cucurrit, atque iterans oscula charitatis, in hunc
vocem lacrymabundus erupit: Ex hac hora non videbimus
nos ulterius in hac vita, donec corporibus
exempti videre nos mereamur in praesentia Dei. Cui
episcopus dixit: Pater venerande, scis nunc pro
certo tempus meae resolutionis instare, quo debeam
ex hac vita migrare? Cui ille respondit. Finis quidem
vitae tuae adhuc non erit. Sed verum esse quod dico
exitus rei comprobabit. Tunc discessum est. Sed
antequam episcopus eamdem cellam visitavit, ille
Dei famulus Everhardus de hoc saeculo migravit.
Processu quoque temporis locum Agaunensium, ubi
sanctus Mauritius cum sacra legione quiescit, orandi
gratia adivit, ac non modicas Thebaeorum martyrum
reliquias acquisivit. Quas cum summo honore Augustam
attulit, ac in oratorio sanctae Dei genitricis
cum hymnis et psalmodiis religiose collocavit. His
quoque diebus venerabilis heros ad monasterium Insulanense,
quod Augia dicitur, [venit] ubi tunc temporis
Dominici gregis vir venerandus, nomine Aluvigus,
curam gessit. Qui eum digno, ut par erat, honore
suscipiens, multiplicibus sanctarum reliquiarum,
quarum gratia illo advenerat, pignoribus donavit,
sicque ad propria laetum redire permisit.
CAP. XVII.--Nec praetereundum quod, propter
ipsius merita, plurima infirmis praestabantur beneficia:
et maxime qui caduco gravabantur morbo,
per ejus benedictionem a tanto liberabantur incommodo.
Quod ita humilitatis causa studuit occultare,
ut si forte aliqui illorum hanc sanitatis gratiam
palam postularent, donum benedictionis subtraheret,
hoc magis asserens apostolicae dignitati quam
suae congruere parvitati. Per oleum, ab eo in coena
Domini consecratum, variis languoribus detenti,
pristinae restituti sunt sanitati: nec non et oculorum
caligine obtenebrati, hujus sancti olei unctione
merebantur illuminari.
Operae pretium est inferre qualiter etiam ipse
per efficaciam hujus sancti liquoris consecutus est
gratiam sospitatis. Quodam itaque tempore ad monasterium
Campidonense veniens, tanta infirmitate
tenebatur, ut non nisi inter aliorum manus sustentatus,
quoquam posset gressum movere, vel quid
cibi pro recreatione virium percipere. Tunc sub
omni celeritate Augustam mittitur: oleum ab eo
consecratum defertur. Quo in ipsa sancta Pentecostes
vigilia hora diei nona delibutus, intantum per
gratiam Dei contra spem omnium subito convaluit,
ut se reficeret cibo ac cum fratribus vespertinae
synaxi incolumis interesset, totamque instantis
festivitatis diem spiritali jucunditate celebraret.
Sicque, omnibus in commune gratulantibus, ipse
sospes in suam sedem est reversus.
CAP. XVIII.--Quodam tempore cum vir Dei
Vindicem fluvium esset transiturus, intantum alvei
ejus cursum excrevisse invenit, ut nullus suorum
auderet transire per illum. Tunc sociis sui itineris
abeuntibus, et vadum, sicubi posset reperire, ad
transeundum quaerentibus, ipse cum uno clerico solus
remansit, ac praedictum fluvium sine aliqua trepidatione
in nomine Domini transivit. Et, ut magis
mireris, clericus altiori caballo residens a cingulo
deorsum se totum in aqua infusum: de episcopi autem
soccis e sago factis, quos propter frigus induerat,
nec saltem unum pilum madefactum perspexit.
Cui valde super hoc admiranti interminatus
est, dicens: Cave, me adhuc manente in carne, hoc
alicui dicere: humilitatis magistrum sequens, qui
de semetipso discipulis praecepit ut visionem quam
vidissent nemini dicerent, donec Filius hominis a
mortuis resurgeret. Tua sunt haec, o Christe, opera,
tuarum gratiarum insignia, qui in sanctis tuis etiam
nunc antiqua coruscare facis mirabilia. Qui enim
illi antiquo Hebraeorum populo, quondam diviso
mari Rubro, aridum iter praebuisti, tu hunc famulum
tuum per idem elementum siccis vestibus traduxisti:
nisi quod illis aquae erant pro muris a dextris et a
sinistris, ut siccis vestigiis per medium transirent:
iste vero per medias transiens aquarum undas, in
nullo madefactus, se duce pervenit ad littus. Alio
item tempore dum Ratisbonam navigio per Danubium
tenderet, ex incuria nautarum navis | null | cccde762-8c30-4ddd-8786-2ad5a5c63bff | latin_170m_raw | null | None | None | None |
super
quoddam impingitur lignum: ex quo patentibus
rimis coepit paulatim impleri aquis. Timore perterriti
nautae, ad littus contendunt propere. Quo pervenientes,
omnibus quae in navi erant exportatis,
obliti sunt episcopi in puppi residentis. Tunc unus
ex clericis, trahens suspiria ex intimo cordis, ait:
Vae nobis miseris, quia in tanto periculo obliti
sumus nostri senioris. Et haec dicens, velocius
cucurrit, et humeris impositum ad littus exposuit.
Quo egresso navis in posteriori parte mergitur, et
mirum in modum navis, quae plena erat hominibus
caeterisque supellectilibus super aquas nataverat,
viro Dei cum suis egrediente, non potuit diutius
quin mergeretur subsistere: ut inde colligeretur
quia hanc omnipotens Deus sua manu tenuerat
quando vir Dei cum suis in ea manebat. Item alia
vice vir Dei Romam pergere desiderans venit ad
fluvium Tar nominatum, quem tam periculosa reperit
inundatione effusum, ut nec equo nec navigio
aliquis posset transire illum. Sed sanctus pontifex
fiduciam habens in Deo, celebratis in ipsius fluminis
ripa missarum solemniis, praedictum fluvium
transvadavit cum incolumitate omnium suorum.
CAP. XIX.--In illis diebus electus Dei pontifex
sacrae religionis studio incitatus, divini amoris igne
succensus, coepit in ecclesia sancti Stephani protomartyris
Christi, quae extra urbis moenia sita est,
religiosas feminas congregare: quatenus in sancto
proposito tanto liberius ibidem Deo servirent,
quanto longius a mundanae actionis labore distarent.
Ad quod monasterium dum quaedam matrona ad
conversionem veniret, et a congregatione suscepta
fuisset, coepit in Dei servitio manere devota: et licet
litterarum scientia minus instructa, tamen ad exteriora
providenda satis erat idonea. Unde sorores ei
voluerunt officium cellariae commendare, sed illa
noluit consentire. Tunc res ad episcopum defertur.
Qui cum eidem juberet obedire, noluit, sed in obstinatione
mentis perduravit. Sequenti vero nocte
hujusmodi verbis corripitur in somnis: Quia, inquit,
non obedisti episcopi praeceptis, tandiu ambulandi
usu carebis, quousque ab illo absolvi mereberis. Expergefacta,
omnino permansit debilis et clauda: et
revertente ad civitatem episcopo, ante ejus praesentiam
in lectulo est deportata: a quo de inobedientia
pariter correpta est et sanata. Ipsa autem, ut se
sensit sanatam, currendo antequam ad ecclesiam
episcopus veniret, praecessit eum laudans et benedicens
Deum. Quodam tempore dum omnipotentis
Dei famulus ad synodum episcoporum, quae in villa
regia, Ingelenheim dicta, erat congreganda, pergeret,
quemdam pauperem, nomine Rotbertum, obvium
habuit, qui ventris sui interiora foris prolapsa,
in sinu gestavit. Quem ut conspexit, misericordia
motus, ei denarium dari jussit, dicens: In
nomine Domini accipe, et vade in pace. Qui mox
eleemosynam accipiens, perrexit ac meliorari in
tantum coepit, ut post aliquod temporis spatium
sospitati redderetur ad integrum. Idem etiam post
mortem viri Dei, aliis iterum praeoccupatus infirmitatibus,
ad sepulcrum ejus veniens, sanari meruit,
sicut lector suis locis plenius scriptum invenire poterit.
CAP. XX.--Igitur sanctus Dei, coelesti desiderio
afflatus, coepit ea quae sunt hujus mundi fastidire,
terrenarum rerum lucra Christi amori postponere:
et, licet hic retineretur corpore, in coelestibus
tamen conversabatur mente: ut merito in illorum
censeretur numero qui dicere possent cum Apostolo:
Nostra conversatio in coelis est. Unde zelum
Dei habens, licet non secundum scientiam, coepit
apud terrenas potestates totis viribus agere, ut quidam
clericus Adalbero nomine, suae sororis filius,
totius episcopatus curam susciperet: ipse autem
sub monachicae religionis habitu soli Deo vacaret,
quod et impetravit. Sed ille miserandus nesciens,
aut scire nolens, a sapientissimo Salomone dictum:
Haereditas ad quam in principio festinatur, in novissimo
benedictione carebit: milites episcopi, totamque
familiam statim sacramento sibi subjiciebat,
ac virgam pastoralem publice manu gestabat.
Quod caeteri episcopi, indigne ferentes, ambos ad
synodum vocaverunt, atque praedictum Adalberonem
haereticae arguunt praesumptionis quod, domino
suo adhuc superstite, talia non pertimuisset usurpare.
At ille dum de objectis sibi criminibus se vellet
purgare, ab omnibus inventum est, id aliter fieri
non posse, nisi, allatis sanctorum Evangeliorum in
medio libris, sacramento firmaret se nescisse haeresin
fuisse, quod talia praesumpsisset facere. Quibus
omnibus quae ad hoc negotium pertinebant
expletis, in sua redierunt ambo episcopus et Adalbero,
tali a sancta synodo consolatione percepta, ut,
episcopo | null | a4b19db7-9a83-4aa6-8677-ead1746e0774 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
decedente ab hac vita, nullus pro eo alius
esset ordinandus, nisi ipse Adalbero. Sed non est
sapientia, non est prudentia, non est consilium contra
Dominum. Nam eodem anno post aliquot menses,
dum quadam die jam ad vesperam inclinante
praedictus clericus ad mensam cum viro Dei noviter
secta vena resideret, ac quidquam molestiae propter
incisionem venae sustineret, e consessus medio concitus
surgens, cubitum ire perrexit, statimque in
ipsa nocte praesentis vitae terminum clausit. Quod
episcopus mox per spiritum cognoscens, eum, qui
ad annuntiandum mortem sibi intraverat, praeveniendo
dixit: Scio, quid Adalbero mortuus est.
Festina, et fac vehiculum praeparari, ut possumus
illum Augustum deferre. Morabantur autem tunc
temporis in castello, quod Dilinga dicitur. Corpus
vero ejus exanime a sancto pontifice, Augustam
perlatum, in ecclesia sanctae Mariae est humatum.
Inter caetera misericordiae bona, quae pro requie
animae sui nepotis agebat, etiam abbatiam, Uttenbura
dictam, quam ille, dum viveret, in beneficium
tenebat, sibi acquisivit, et tandiu tenuit, quousque
ipsius studio donata est libertatis privilegio.
CAP. XXI.--Die quadam sancto Dei iter agenti
homo quidam astitit, qui Conradi Constantiensis
episcopi obitum certissimum indicavit. Illis vero,
qui aderant, sperantibus quod statim pro requie
illius solita exsequiarum officia vellet celebrare, ille
per secretum nuntium, sibi adesse solitum, sciens
quod ex hoc esset verum, ait eis: Manete interim
animaequiores, mane comperietis quid inde credere
debeatis. Crastina die diluculo quidam Constantiae
venit, qui praedicti viri sospitatem annuntiavit. Et
omnipotentis Dei famulus, licet tempus resolutionis
suae jam instare non ignoraret, tamen quandiu potuit,
vehiculo superpositus, divini verbi semina in
audientium corda spargere non cessavit. Quem
equitandi usum, etiam dum adhuc sanus esset, habebat,
ut quocunque sibi eundum fuisset, sella
super quadrigam posita solus sederet, comite uno
tantum clerico, cum quo absque impedimento aliorum,
posset liberius vacare decantationi psalmorum.
Festinabat autem quantocius Augustae civitatis
moenia ingredi, ut ibi, sicut bonus mercenarius,
praestolaretur finem operis sui. Quo cum pervenisset,
quandiu vires sufficiebant, inter quotidiana
missarum solemnia, salutarem hostiam Domino
exterius immolabat, ac seipsum interius victimam
in ara cordis mactabat. Ad mensam cum aliis sedens,
illis manducantibus et bibentibus, ipse bene
manebat jejunus. Erat ei cibus aut dulcis psalmorum
suavitas, aut sacrarum lectionum assiduitas:
inter quas maxime delectabatur audire, ex quarto
libro Dialogorum sancti Gregorii, qualiter multi
e corporibus exempti, in spiritu rapiebantur, ac
iterum revertebantur. Inter haec praecepit suarum
rerum procuratoribus, ut in omnibus omnino locis,
ad suum jus proprie pertinentibus, quaecunque invenire
possent, in tres portiones partirentur, et unam
ex his, ipso adhuc vivente, presbyteris et pauperibus
largirentur. Ipse autem quadam die se ad audiendam
missam in ecclesiam deferri jussit. Qua audita,
unum tapete coram sancta cruce sterni fecit, seseque
super hoc in orationem dedit, et quasi post
dimidiam horam surgens, quidquid supellectilis habere
potuit, coram se importari praecepit, praeter
paraturam unius domus ac mensarum, et unum
opertorium, quae reliquit ad sui successoris servitium.
Caetera cum perspexisset, ingemiscendo
dixit: Ah! quid mihi haec omnia? Fuerunt tantum
pauca camisalia, et septem vel octo mensalia, duo
sarcilia, et de argento decem solidi: quos statim
per manus praepositi praecepit inter pauperes dividi,
caetera vero clericis erogari, sicque vigilanter studuit
se ad hoc praeparare, ut pulsanti confestim
posset aperire.
CAP. XXII.--Talia meditando, aliquoties ad superna
rapiebatur in spiritu, ac quaedam vidit et audivit,
quae etiam ex parte sibi assistentibus narravit.
Nam Wernhero Fuldensium abbati se visitanti annuntiavit,
ut si duo in electione ejus caeteris concordarent,
sibi in episcopatu successurus esset. Item alia
vice quasi de gravi somno excitatus, ait coram omnibus:
Heu! heu! quod illum Adalberonem nepotem
meum unquam vidi: quia pro eo, quod ei consentiebam
secundum suum desiderium, nolunt me impunitum
in suum recipere consortium. Legimus
huic simile, sancto Gregorio in libro Dialogorum
referente, quod quidam Paschasius, apostolicae sedis
mirae sanctitatis diaconus, cujus post mortem dalmatica
feretro ejus superposita, daemoniacum tetigit
et sanatus est: loco penali deputatus est ob nihil
aliud nisi quod in illa | null | 1aba9857-fcb8-4798-871a-1f221d628430 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
conditione, quae inter Symmachum
papam et Laurentium facta est, ad pontificatus
ordinem Laurentium elegit, et omnium post
unanimitate superatus, in sua tamen sententia usque
juxta diem sui exitus perstitit, illum amando atque
praeferendo, quem episcoporum judicio praeesse sibi
ecclesia refutavit. Qua in re, quia similis pene fuerat
amborum culpa (nam sicut ille Laurentium,
etiam Symmacho ordinato: ita et iste, se adhuc in
carne manente, licet simplici oculo minus rectum
intuendo, voluit contra statuta Patrum Adalberonem
fieri episcopum), hoc idem sentire possimus de hoc
viro sanctissimo, quod ille de Paschasio. Nam Petro
super hoc quaestionem moventi, cur is, qui tantae
sanctitatis exstiterat, quod ejus feretri vestis tangi
potuit, et malignus spiritus ab obsesso homine fugari,
post mortem ad poenalem locum ductus sit,
ita respondit: Hac in re magna debet omnipotentis
Dei dispensatio, et quam sit multiplex, agnosci, cujus
judicio actum est, ut idem vir Paschasius et ipse
intus aliquanto tempore reciperet, quod peccasset,
et tamen ante humanos oculos mira per corpus suum
post mortem faceret, qui ante mortem eis quoque
cognoscentibus pia opera fecisset: ut nec hi,
qui ejus bona viderant, de eleemosynarum illius
aestimatione fallerentur, neque ipsi sine ultione laxaretur
culpa, quam nec ipse culpam credidit, et idcirco
hanc fletibus non exstinxit. Sic quondam dux
ille magnus Israeliticae plebis Moyses, cum quo, sicut
Scriptura refert, loquebatur Dominus facie ad faciem,
sicut loquitur homo ad amicum suum, et Aaron
frater ejus sacerdos, propter culpam incredulitatis,
a Domino audire meruerunt: Quia non credidistis
mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non
introducetis hos populos in terram quam dabo eis:
ut infirmiores quidam perpendant qua poena in ultimo
examine districtus Judex graviter delinquentes
feriat, cum etiam sic eos corrigat, quos in electorum
numerum ante saecula praedestinavit. Sed de his
hactenus; nunc ad intermissa redeamus.
CAP. XXIII.--Aderat namque toti orbi venerandus
dies, videlicet praecursoris Christi natalitius, et
vir Dei, gravi infirmitatis oppressus languore, quasi
de somno evigilans, coepit astantibus dicere: Vestibus
me induite, et calceamenta pedibus meis praebete.
Qui licet illum per excessum mentis putarent
talia praecipere, tamen studuerunt obedire. Insuper
etiam pontificalibus indutus ornamentis, cum omni,
ut mos est, clericorum officio contra spem omnium
processit in publicum, et sic ad ecclesiam beati
Joannis Baptistae, quam ipse construxit, veniens,
tandiu sine aliquorum sustentatione hominum invictus
perstitit, donec bis, sicut ea die statutum est,
sacra missarum solemnia celebravit. Quibus rite expletis
consedit, atque coram astantibus clericis
dixit: Hujus celebrationem officii non mearum virium
possibilitate, sed ex divinitate praesumpsi
Christi atque jussione. Nam hodie cum dulci quiescerem
somno, astiterunt coram lectulo meo juvenes
duo aspectu formosi, quorum unus dixit mihi:
Quare non surgis? debes enim hodie ad Sanctum
Joannem missam celebrare. Cui alter respondit: Quomodo
potest hoc fieri? quia pro impossibilitate virium
adhuc Primam non explevit? Tunc ille, qui prius:
Surge, ait, et secundum meum sermonem in
praefata ecclesia divinum mysterium festina implere:
quia praeter te nullus ibi cantabit hodie.
His dictis, ad cubiculum rediit, atque imminentem
vocationis suae diem laetus exspectavit, atque illud
Psalmistae saepius iterando dicebat: Quando veniam
et apparebo ante faciem Dei mei? Interim dum ab
eo, qui coram se lectoris fungebatur officio, interrogatus
fuisset, utrumne prae infirmitate, qua detinebatur,
se de hoc saeculo migraturum speraret,
respondit: Certissime scio, quia brevi de hoc
transiturus sum mundo. Cui cum moerens diceret,
quem episcoporum vellet ad corpus suum sepeliendum
vocare, maxime cum nullus comprovincialium
remansisset antistitum, qui non esset invitatus ad
regale in Francia colloquium, ait: Nostis terram
terrae commendare. Vos tantum, cum tempus fuerit,
quod vestrum est, facite: Dei est mei corporis commendatorem
providere.
CAP. XXIV.--Paucis vero diebus interpositis, in
vigilia apostolorum, quae illo anno evenit quarta
feria, certissime sperabat se migraturum de hac
vita. Quod licet nominatim non exprimeret, verbis
tamen quibusdam aperuit, ac signis evidentibus declaravit.
Sane signis omnibus ad Vesperam circumquaque
sonantibus, ipse balneatus et sacris vestibus
ad hoc usus paratis indutus, humi se prostravit, | null | 87ccd2c6-035f-470e-bba7-c036574e971c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ac
si hora eadem moriturus. Finita ergo synaxi vespertina,
cum aliorum adjutorio se levavit, et quasi
quodammodo mente consternatus, dixit: O sancte
Petre, nunc non fecisti, sicut ego aestimavi. O beatum
virum omni laude prosequendum, cujus spiritus
quidem erat promptus, licet caro infirma: cui vivere
Christus fuit, et mori lucrum. Unde tantopere
corporeae inhabitationis molem velut carcerem
quemdam abhorrens, cupiebat dissolvi et esse cum
Christo. Iterum spiritu recreatus, per continuos
quinque dies mansit quietus, petens ab omnibus
indulgentiam, et benedictionem tribuens, donec
finita quintae diei feria, ac vespere lucescente, in
sextam Sabbati, aurora jam diei latitudinem terrae
illuminante, clericis canentibus et flentibus, in manus
Domini spiritum suum commendans, anno incarnationis
Domini nostri Jesu Christi nongentesimo
septuagesimo tertio, aetatis suae octogesimo tertio,
ordinationis vero quinquagesimo, velut in jubileo,
hoc est, plenae remissionis anno, verus Hebraeus
transit de hujus mundi Aegypto liber, in aeternum
victurus cum Domino suo. Transiit autem IV Nonas
Julii, tempore Ottonis secundi imperatoris Augusti.
Cujus corpus cum ex more ad lavandum esset denudatum,
tanta de eo manavit suavissimi odoris fragrantia,
ut cunctorum ibi astantium perfunderet
nares et pectora. Cujus odoris suavitas tandiu permansit,
quousque totum ac vestibus indutum, in
ecclesiam fuit deportatum. Post haec autem adveniente
Wolfgango, Ratisbonensis civitatis episcopo
venerando, sancti viri corpus in ecclesia Sanctae
Afrae martyris cum magna gloria est humatum:
ubi ipse, dum adhuc viveret, sibi sepulcrum praeparari
fecit. In quo loco multa per ejus merita fiunt
assidue miracula, multa infirmis praestantur beneficia,
donante Christi gratia: Qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat per infinita saecula saeculorum.
Amen.
Haec tui examen judicii exspectant, ut te benigno
judice valeant rata consistere. Opto, Pater beatissime,
ut in Christo valeas, meique memor semper
existat.
( #Quaedam editio Vitae a Bernone scriptae sequens
caput insertum habet, quod etsi neque Surius edidit,
et Bernonis esse mihi non constat, quoniam tamen
ad historiam pertinet, et speciem imaginis
sancti Udalrici explicat, placuit hoc loco adjicere.@# )
Quodam autem tempore, cum idem sanctus pontifex
cum felicis recordationis antistite Constantiensi
beato Conrado, die Jovis apud Sanctam Afram coenaturus
consederat, ambo de coelestibus rebus continuum
habentes sermonem, corruptibilis immemores
cibi, spiritu refecti, usque in sequentem sextam
feriam divina habuere eloquia, non appositas attendentes
carnes. Unde contigit Bajoariae ducum bajulum
quemdam sanctum accedere virum. Cui absoluto
pro quo venerat negotio, abeunti carnis frustum
dedit, non advertens sextae observantiam feriae.
Qui nuncius dominum rediens proprium, volens
malitia stimulatus sanctos diffamare episcopos, quasi
sexta ab carnium esu feria non abstinuissent, in
testimonium illico carnis partem a sancto viro acceptam
protulit, et ecce, dictu mirabile, species
carnis in piscis speciem est conversa, temerarii arguens
bajuli detractionem, et sanctorum ostendens
innocentiam. Qua de causa gloriosi effigiei pontificis
piscis in perpetuum hujus miraculi memoriam conpingi
solet.
PROLOGUS BERNONIS.
1.
Reverendissimo Patri Frideboldo, ac vero sanctae
matris Afrae alumno, Berno [ #al.,@# Bern] Dei
Matris mancipium, cum omni contubernio Augiensium
fratrum, summum et indeficiens bonum.
Mirae charitatis virtus, ex dulcifluo pectoris tui emanans
fonte, id exiguitati meae injunxit officii, ut libellum
de vita ter quaterque beati patroni nostri Udalrici,
veraci quidem, sed simpliciori quam oportuit
sermone editum, cultiori stylo reddam luculentum.
Pius quidem jubentis affectus est, sed non aeque
facilis parentis esse poterit effectus; quippe cum
tarditas ingenii et exteriorum curae, amaro (ut sic
dictum sit) sapore conditae, me prohibeant tam
arduum opus aggredi. Accedit etiam quod venerandae
memoriae Gebehardus, qui post beatum virum
quartus ejusdem Vindelicae Augustae ecclesiam rexit,
nulli modernorum doctorum secundus, idem negotium
corrigendi studio attentavit, sed infectum, morte
praeventus, dereliquit. Cui si ipse manum extremam
imposuisset, parvitas mea omnino super hoc
digitum ori imposuisset. Id ipsum tamen quod composuit,
licet eloquii venustatem redoleat, tamen ita
verborum ac sententiarum sublimitate se in altum
extollit, ut vix aliquis ex inde aliquid percipere possit.
Alterius vero oratio, etsi rerum veritate subnixa,
sic tamen pene videtur humi jacere, ut quisquis
sapientium semel hinc potuerit quiddam gustare,
pigeat se ulterius | null | d7062d99-ff37-4382-b0a9-899470645549 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad hanc inclinare. Quocirca,
venerande Pater, tibi tuisque placuit hujusmodi onus
mihi imponere, ut inter utrosque medius incedens,
talem moderato sermone materiam componam, ut
ex utraque parte ad se venientes, media charitate
constrata, et parvuli lac quod sugant, et fortes
valeant invenire cibum quem comedant. Quod ego
omnimodis horrerem, nisi scriptum esse scirem:
#Melior est obedientia quam victima
(Eccle. IV, 17)
@#. Nunc
vero si, data intercessionis tuae manu, manui meae
ducatum praebere spoponderis, adjunctis tecum
beati viri meritis, omnipotentis Verbi, quod aperuit
os mutorum et linguas infantium fecit disertas, fretus
auxilio, obedire tentabo, initium narrandi ab
ipsius viri Dei infantia sumens, ac orationis cursum
ita ad finem usque perducens ut nihil de propriis
addam, praeter exempla antiquorum Patrum atque
sententias sanctarum Scripturarum, quae suo decore
solent dictorum seriem venustare. Hoc tamen
solum mihimet ex proprio sudore injunxi, ut latius
diffusa, modesta brevitate arctius coerceam; strictius
digesta, moderata prolixitate dilatem; minus regulariter
prolata, ad rectitudinis lineam corrigam.
Quae tamen omnia tui examen judicii exspectant, ut
te benigno judice valeant rata consistere. Opto,
Pater beatissime, ut in Christo valeas, meique memor
semper existas.
1.
Reverendissimo Patri Frideboldo, ac vero sanctae
matris Afrae alumno, Berno [ #al.,@# Bern] Dei
Matris mancipium, cum omni contubernio Augiensium
fratrum, summum et indeficiens bonum.
VITA INCIPIT.
CAP. I.--Egregius Christi confessor Udalricus
ex Alamannorum prosapia exstitit oriundus. Cujus
parentes, Hupaldus scilicet ac Teotbirga ambo quidem
secundum saeculi hujus dignitatem clari et nobiles,
sed fide atque divina religione multo clariores
atque nobiliores. Qui talis ac tantae prolis fecunditate
divinitus ditati, mox eamdem cuidam fideli ad
alendum, ut Moysen, commendaverunt nutrici. Ubi
inter ipsa nativitatis primordia coelestia non defuere
auspicia, nam licet blando nutriretur affectu,
feda tamen macies quaedam apparebat in vultu. Qua
ex causa dum nimium tristes ejus efficerentur parentes,
ac in angustis illorum pectoribus curae versarentur
ingentes, quidam hospes peregrinus, officio
clericus, secundum quod illorum ostium semper
viatori patuit, benigne ab ipsis praecipitur, per aliquod
temporis spatium humane tractatur: dum interim
quadam die hora refectionis residens, praedictum
infantulum, nondum duodecim hebdomadarum
dies ab ortu ad plenum habentem, audivit
inter vagitus vocem emittentem. Ex quo, providus
futurorum, tale edidit oraculum. Nisi, inquit, iste
infans celerius fuerit ablactatus, non poterit esse
salvus. Cumque semel ac secundo admoniti minus
tanti praeconis dicta vellent exsequi, tertia demum
die, cum praedictum ac saepe dicendum infantulum
adhibita aure persensisset adhuc infirmiorem,
hanc praesagam coram omnibus intulit vocem: Sciatis
pro certo quod, nisi continuo a lacte fuerit suspensus,
hac nocte erit moriturus. At vero si eo, quo
dixi ordine, morti subtractus fuerit, magnus in futurum
coram Domino erit. Hujus prophetiae mysteria
qualiter sint adimplenda, non nostri styli eget
officio designari: potest probari.
CAP. II.--Tandem igitur amotus a lacte coepit
corpore et anima in admirationem omnium ita
proficere ac circumquaque manentibus tantum
de suo profectu gaudium conferre ut id, quod de
Isaac ejusque patre Abraham scriptum est: « Crevit
igitur puer, et ablactatus est, fecitque Abraham
grande convivium in die ablactationis suae, » non
incongrue ejus quoque possit personae aptari. Merito
tantus patriarcha in ablactatione filii, quem
ex promissione a Deo suscepit, grande convivium
fecit. Merito Pater coelestis sanctae matris Ecclesiae
filiis in istius ablactatione convivium fecit
grande, invitans eos hujusmodi voce: « Comedite,
amici, et inebriamini, charissimi. » Hic itaque mysteriorum
Dei dispensator futurus jam solido cibo
opus habebat confortari, ut in mensa altaris
Christi, velut ad coeleste convivium quandoque
consistens, posset in tempore suo tritici mensuram
dare conservis suis. Incipiebat enim tunc
inter coaevulos modeste conversari, timorem Dei
habere, honorem parentibus deferre, lasciviam declinare,
ac, in quantum possibile tali adhuc erat
aetati, in corporis motu, gestu, incessu, foris ostendere,
qualis habitus formaretur intus in mente.
Videntes autem parentes ejus tantam Dei gratiam
in eo fulgere, commendaverunt eum in monasterium
sancti Galli fratribus religiosis, ut eorum
magisterio tam saecularium litterarum studiis, quam
coelestibus instrueretur disciplinis; ubi, | null | c732364b-e54d-4dad-b60f-aeafd05e9687 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
inter egregios
regularis disciplinae magistros, dulces theoriae
carpebat quotidie fructus, cum verba, quae in sacris
codicibus legebat, mox in opera vertebat. Jam
summitatem illius Jacob scalae virtutum gradibus
ascendendo tangebat. Jam a Salvatore audiebat:
« Vade, vende omnia quae habes et da pauperibus,
et, veni, sequere me; » et jam tunc monachicae conversationis
habitum sumpsisset, nisi divina revelatione
admonitus desiisset.
CAP. III.--Erat tunc temporis in eodem monasterio
quaedam ancilla, pro Christi nomine inclusa,
Vuiberata nuncupata, quae die noctuque jejuniis,
orationibus ac vigiliis vacans, castum in
arcano pectoris sui Domino praeparabat templum,
in quo gratum Creatori omnium mactavit semper
holocaustum, dicens cum Psalmista: « In me sunt,
Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. » Huic
sanctus adolescens dum sui desiderii secretum
panderet, illa rem a Deo quaerendam statuit, ac
trium dierum inducias super hoc postulavit. Post
triduum vero, Spiritu instructa divino, hujusmodi
usa est responso: Non, inquit, vir religiose, divinae
est voluntatis ut hoc in loco detinearis; sed
est in plaga Orientali locus, ubi quidam fluvius
duas dividit regiones, in quo, Deo jubente, episcopalis
apicem dignitatis debes conscendere. Et licet
multa tam a paganis quam a malis Christianis
sis passurus adversa, tu tamen, confisus in eo qui
dixit: « Confidite, ego vici mundum, » superabis universa,
dicens cum Psalmista: « In Deo faciemus
virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos
nostros. » Haec auditu percipiens ac mente pertractans,
quibusdam, qui sibi familiarius amicitiae
causa adhaerebant, secreto pandit, et ut interim
silentio tegerint, admonuit. Ipse vero per diversos
sacrorum librorum campos, seu prudentissimae apes,
flores sententiarum carpens, ac in alveario pectoris
sui recondens, summa coepit ope niti, ut spiritualia
posset mella conficere, quae postmodum
in populos illum deceret eructare, juxta illud
Psalmistae: « Quam dulcia faucibus meis eloquia
tua, super mel et favum ori meo! » Et quod de
praedicatoribus dicitur: « Memoriam abundantiae
suavitatis tuae eructabunt. » Dehinc ad unguem
instructus, cum omnium fratrum conniventia remeavit
ad propria. Parentes vero de ejus profectu
nimium gaudentes ac Deo gratias agentes,
iterum commendant eum Adalberoni Augustensis
Ecclesiae praesuli venerando, viro fidei dote ac vitae
merito multis praeferendo, quatenus reverendae
illius praesentiae jugiter assistens velut in quodam
disciplinae speculo conspiceret si quid in
ipsius moribus adhuc corrigi deberet. Quem ut
praedictus Dei pontifex fide firmum, spe robustum,
charitate radicatum et fundatum omnique morum
probitate decoratum agnovit, familiarius illum
ascivit ejusque domi forisque in omnibus uti consiliis
coepit, quatenus ejus prudentia totius episcopatus
disponerentur negotia, tam publica quam
privata.
CAP. IV.--Libuit interim viri Dei animo Romam
pergere, apostolorum limina visitare, ut se
suaque omnia ipsorum aliorumque sanctorum precibus
posset attentius commendare. Quo cum venisset,
ab apostolicae sedis praesule, nomine Marino,
apud Deum et homines magnifico et glorioso, officiose
susceptus, ac requisitus quis esset, aut unde
venisset, respondit, se ex Alamannorum stirpe progenitum,
Adalberonis Augustensis Ecclesiae esse
clericum. Ad haec Apostolicus: Ne dure, inquit,
accipias, quae dico; quia idem de quo retulisti,
tuus pontifex Adalbero jam migravit de hoc saeculo,
ac Dei ordinatione dispensante, oportet te hujus
regiminis curam suscipere. At ille propriae conscius
infirmitatis, imo non immemor illius mandati:
« Quanto magnus es, humilia te in omnibus, » judicavit
seipsum indignum fore ut tanti honoris pondus
subiret. Tunc papa, divino Spiritu repletus, ait: Si
nunc delitescendo subterfugis, quominus in hoc
pacis ac tranquillitatis tempore Ecclesiae navem
gubernes, veniet dies in qua nullo modo statuta
Dei praeterire valebis, verum etiam inter multiplices
ac fluctivagas multi laboris, moeroris, anxietatis
undas regendam suscipies ac, Deo praesule, ad littus
placidae quietis acsi nimium fessus perduces. His
auditis ad metatum perrexit, atque inter sacra orationum
libamina, tam se quam defuncti senioris
animam cum lacrymis Deo ac sanctis apostolis ejus
commendavit: sicque postera die, nesciente papa,
latenter discessit, etiam in hoc Dominicae actionis
exemplum sequens, de quo sanctus Joannes evangelista
refert, quia cum voluissent eum rapere et
regem constituere, statim fugit. Sed mox ut | null | 3ea7ec6a-d8aa-49bf-95db-47ebdf98c9f7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
bonae
memoriae Adalbero ex hac vita migravit, Hiltinus
ei in episcopatu successit. Quo post quindecim armorum
curricula ex hac luce subtracto, volente Domino
hoc, quod de servo suo Udalrico per ora
suorum fidelium antea praedixit, adimplere, totius
cleri ac populi voto in unum concurrente, et Henrici
regis voluntate in idipsum consentiente, idem
vir Dei sanctus in cathedram episcopalem hac in
urbe est sublimatus.
CAP. V.--Adepto vero tantae dignitatis honore,
qualis tantusve exstiterit nullius sermo ad integrum
explicare valebit. Totus erat semper in oratione,
totus in lectione, et maxime attendens quibus virtutum
ornamentis Apostolus describebat episcopum
esse sine crimine, sicut Dei dispensatorem: non
superbum, non iracundum, non vinolentum, non
percussorem, non turpis lucri cupidum; sed hospitalem,
benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
amplectentem eum qui secundum doctrinam
est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari
in sana doctrina, et eos qui contradicunt, arguere.
Harum duarum virtutum ita vicaria utebatur successione
ut, nisi inevitabili alicujus necessitatis articulo
intercedente, nullum tempus transire sineret
otiosum, quominus aut orationi insisteret, aut
lectioni operam daret: sicque pene semper optatis
Rachel amplectibus uteretur, nisi Liae interpositione
interim a tantae sedulitatis dulcedine suspenderetur.
Suberant ei curae maximae de reparandis ecclesiae
muris, de reaedificandis domorum ac ipsius civitatis
aedificiis quae sub antecessorum suorum temporibus
aut nimia vetustate dilapsa, aut igne fuerant
consumpta. Sed et familia maxima ex parte a
paganis occisa, et pars, quae remanserat, egestate
nimium erat afflicta. Inter haec venerabilis heros,
velut ante et retro oculatus, coepit cauta mentis intentione
circumspicere, providam omnium curam
gerere: ac sapienti usus consilio, materialibus quidem
aedificiis prudentes et idoneos magistros praefecit.
Ipse vero, quasi sapiens architectus, cum Apostolo
Christum fundamentum posuit, super quod
aedificavit aurum, argentum, lapidesque pretiosos,
et caetera hujusmodi: ut sanctarum animarum aedificatio,
per ejus praedicationem constructa, cresceret
in templum sanctum Domino. Et quoscunque ad
tale aedificium verbo et exemplo praeparabat, caetera
humanitatis officia, prout illis facultas suppetebat,
praebere non desinebat, non solum his qui praesentes
aderant manum misericordiae porrigendo, verum
etiam eis, qui aegritudine praeventi vel carceribus
inclusi longe aberant, ministrando.
CAP. VI.--Nulli itaque avarus, omnibus exstitit
largus, ita ut illud beati Job potest dicere: « Benedictio
perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus
sum. » Et paulo post: « Oculus fui caeco et pes
claudo: pater eram pauperum. » Et iterum: « Flebam
quondam super eum qui afflictus erat, et compatiebatur
anima mea pauperi. Unde in refectione quotidiana
semper ejus mensae chara sibi intererat pauperum
turba, quam et victu pavit, et indumentis vestivit.
Seipsum vero nimia maceratione castigavit, ita ut
carnem non manducaret, et intrinsecus super nudam
cutem laneam vestem portaret; illud Apostoli opere
proclamans: « Castigo corpus meum et in servitutem
redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus
efficiar. » Et nocte quidem in oratione pervigil,
seipsum in ara cordis per orationis studia
mactavit: die vero super altare visibilem ac salutarem
hostiam Domino immolavit, quo ejus sacrificium
Redemptori omnium esset gratum et acceptum.
Die cum Martha Domino in membris suis ministrabat:
nocte vero cum Maria sedens secus pedes Jesu,
audiebat verbum illius, sciens scriptum: « Qui appropinquant
pedibus ejus, accipient de doctrina illius. »
Erat ei solemnis consuetudo, post Completorium nil
cibi aut potus sumere, silentio studere; sciebat
enim a Domino dictum: « Ex verbis tuis justificaberis,
et ex verbis tuis condemnaberis. » Unde
jugiter a Domino postulabat: « Pone, Domine, custodiam
ori meo, et ostium circumstantiae labiis
meis. » Sed si quando necessario ei loquendum
fuit, erat illius sermo sapientiae sale conditus, modestus,
humilis et ad persuasionem utilis, et, ut
quidam Sapiens dicit: In sermone pondus, atque in
verbis modus. Quando vero membra in Dei servitio
fatigata necesse habuit quiete aliqua recreare, non
hoc in plumarum mollitie, sed subterposito psiathio,
tapete vel sago, parum quid indulgebat somno. Et,
ut brevitatis compendio utar, sic exterius gerebat
officium sacerdotis, ut interius non omitteret religionem
monasticae conversationis. Erat etiam ei
moderata ciborum | null | 6556aa6b-225e-42fb-8185-5bc754525ba8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
parcitas, ac quidam singularis
abstinentiae modus, quo solebat religiosa arte secum
convivantes circumvenire. Saepius enim sperantibus
quod cum illis manducaret, ipse ablata carnalium
epularum mensa surgens ad ecclesiam perrexit,
missarum solemnia celebravit. Unde adhuc, quasi
recenti sit actum memoria, ore multorum refertur
quod dum quadam die ipse venerandus Pater cum
Cunrado divae memoriae Constantiensis Ecclesiae
episcopo ad prandium apud sanctam Afram martyrem
consedisset, postquam consumptis cibis ab
utrisque discessum est, quaedam causa exstitit, qua
praedictus pontifex ad virum Dei mittere debuisset.
Ad quem cum legatus ipsius venisset, invenit eum
sacro altari astantem, ac salutarem hostiam Domino
immolantem. Quo peracto nuntium audivit,
atque absolutum redire ad dominum suum permisit.
Cumque reversus interrogaretur cur tandiu moratus
fuisset, respondit quia virum Dei tandiu exspectasset
donec ter missarum solemnia peregisset. At ille
ipsum verbum ab illius ore arripiens: Missarum,
inquit, solemnia celebravit? Tunc quasi subridendo
intulit: Et vere nullus illo saturior ad mensam altaris
hodie accessit Sed utrum ioco, an serio hoc
protulerit, tamen verum fuit quod dixit. Cibavit
namque Dominus illum pane vitae et intellectus, et
aqua sapientiae salutaris potavit illum, ita ut recte
cum Psalmista possit proclamare et dicere: « Eructavit
cor meum verbum bonum; » et iterum: « Et poculum
tuum inebrians, quam praeclarum est? » Vox psalmodiae
tam jugis in illius ore dulciter resonabat,
ut non solum ipse, sed et illi, qui eam soliti erant
cum illo pura mentis intentione cantari, tantam
cordis munditiam ex ea conciperent, ut quaedam ex
revelatione divina occulta cognoscerent, quae aliis
manifestarent. Unde exempli causa quaedam subternotabo,
quatenus vera esse approbentur, quae dico.
CAP. VII.--Quodam tempore cum artifices ecclesiae
cryptam in melius reparare vellent, erat quidam
clericus, nomine Rambertus, sancti viri obsequio
deditus. Hic quadam die in excessu mentis effectus,
videbatur sibi cum domino suo episcopo solito more
psalmos canere, nec non Adalberonem quondam, ut
supra diximus, pontificem ad aquilonarem ejusdem
cryptae plagam, sacerdotalibus indutum vestibus
prope assistere, sibique, ut ad se veniret, innuere.
At ille mente perculsus, ac inter vivum et mortuum
quid ageret dubius et anceps, tandem in viventem
pavens figit obtutus, velut sciscitans quid esset facturus.
Tunc episcopus: Ut quid, ait, sic in me
oculos defigis? Cui ille respondit, dicens: Ecce dominus
meus Adalbero episcopus ad celebrandum
divinum mysterium paratus astat, et me ad se
vocat. Cui episcopus: Festina, inquit, ire, ejusque
jussis in omnibus obedire. Qui mox ut propius
accessit, haec ab eo audivit: Ramberte, dic domino
tuo, quia magnum a Domino mercedem habebit pro
orationibus ac eleemosynis quas pro me fideliter
exhibuit. Et hoc sibi sit in signum, quod ego et
Fortunatus in proxima coena Domini, concedente
Deo, sacrosanctum chrisma cum illo sanctificabimus.
Insuper aedificatio istius cryptae ruet citissime.
Ipse autem propter hoc ab incoepto non desistat
opere, quin illud firmioribus studeat fundamentis
stabilire. Fratres quoque admonere curato, quia
orationes, quas sua sponte se facturos pro me
spoponderunt, nequaquam, sicut promiserant, impleverunt.
Et nisi hoc studuerint emendare, sciant
se propter hoc in conspectu Domini rationem
reddituros esse. Episcopus autem a civitate regia
revertens (nam tunc temporis ibi morabatur), ita
de crypta contigisse reperit, sicuti per visionem
Ramberto ostensum fuit. Tunc ille impatiens morae,
non antea a labore cessavit, quam omnia in meliorem
statum reparasset. Iterum alia vice cum praedictus
Rambertus, juxta morem, in oppido Vuaringa
cum sancto viro psalmodiam decantaret, coepit
terrore nimio concuti, ac reflexis oculis Deo dignum
antistitem intueri. A quo inquisitus quidnam sibi
esset, respondit seniorem suum Adalberonem eodem,
quo et ante, paratum se videre, sibique praecipere,
ut illi sacri altaris mysterium celebranti
assistat, solitaeque servitutis officium impendat.
Vere impleta est prophetia quae dixit: « Cum sancto
sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. »
CAP. VIII.--Nec praetereundum puto, qualiter
coelestis signi visione ipsum etiam voluerit Dominus
mirificare. Nam in ipsa solemni die sancto Paschae
multa fratrum caterva astante, dum sanctus sacerdos
divina celebraret mysteria, dextera quaedam
apparuit superna, quae cum ipsius dextera divina
sanctificavit sacramenta. | null | 2c9acccd-d92c-4124-b99d-e06b38acbe61 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Expletis vero missarum
solemniis, quidam Henricus presbyter, qui eo die
cantoris officium agens tanto interfuit miraculo,
sequens episcopum usque in cubiculum, ad ejus
pedes cecidit, atque in praesentia popularium personarum
eamdem visionem minus caute explanavit.
Cui vir Dei: Melius tibi, inquit, esset tacere, quam
talia in aures vulgi proferre. Mox ille rubore perfusus
exiit, et in vestibulo cubiculi residens tantas
lacrymas emisit, ut ex illarum suffusione cogeretur
lucis hujus dispendia sustinere. Vir autem Dei memor
suae fragilitatis cavebat favorem humanae laudis,
ne caderet in praecipitium elationis, semper
gratias agens Deo super inenarrabili ejus dono; et
sicut de sanctis ejus scriptum est: « Ibunt de virtute
in virtutem, » velut coeleste animal ante faciem suam
gradiebatur, ut eo mente conscenderet, quo eum
impetus spiritus duceret. His virtutum gradibus ad
alta proficiens, quadam nocte, quae antecedebat
diem sanctum, quem diem indulgentiae vel coenam
Domini Christiana religio vocare consuevit, vox
quaedam beato sic ait in visu: Udalrice episcope,
scias te hospites suscepturum esse. Expergefactus
coepit secum admirando tractare quinam illi hospites
futuri essent. Non enim erat inanis sopor ille,
qui solet aliquoties hominum mentes illudere: sed
talis potius, qualis sponsa se dicit in amoris Cantico
obdormire: « Ego, inquit, dormio, et cor meum
vigilat. » Talis igitur somni dum vir Dei frueretur
quiete, iterum vocem in haec verba meruit audire:
Orationes tuae et eleemosynae, Udalrice, Deo sunt
acceptae, qui binis antecessoribus tuis, Fortunato
scilicet atque Adalberoni, te commendavit, ut tibi
hodie et deinceps sacra mysteria celebranti assistant,
et ea tecum benedicant. Mane autem facto, hora
qua inclytus mysteriarches divina sacramenta celebravit,
quibusdam etiam, qui ad videndum digni
erant, cernentibus dextera Domini denuo apparuit,
quae cum sancto episcopo signo crucis imponendo
eadem consecravit. Iidem ipsi cum ad percipiendam
sacram communionem ad sacrum altare accederent
et sanctus Dei illos hujus secreti conscios esse per
spiritum non ignoraret, quando panem eis Dominicum
porrexit, ori singulorum digitum superposuit,
ut per hoc intelligerent quod visa minime divulgare
deberent. Quin etiam, expleto sacrorum officio,
ad se vocatis revelati sibi in nocte praeterita mysterii
ordinem exposuit, et tam hoc quam quod ipsi
viderant alicui dicere, donec ille maneret in carne,
interdixit sub interminatione praesentis vitae.
CAP. IX.--Alio vero tempore, dum iterum sub
cujusdam noctis silentio membra quieti commendaret,
sancta Afra martyr pulchra facie, veste decora,
tunica succincta apparuit, eique dixit: Surge
et sequere me. Et statim eduxit illum in campum
qui ex nomine ibidem decurrentis fluvii Lecfelt dicitur,
ubi sanctum Petrum apostolorum principem
velut in synodali colloquio sedentem invenit cum
magna episcoporum aliorumque sanctorum multitudine,
vel quos olim in carne vidit, vel tunc primum,
revelante sibi gratia divina, cognoscere coepit. Ibi
inter alia, quae tractabuntur, sicut olim in Apocalypsi
sancti Joannis audita est vox animarum
suis interfectoribus vindictam expetentium: ita
tunc clamor ortus est sanctorum de Arnulpho duce
Noricorum adhuc vivente, ob destructionem ecclesiarum
atque monasteriorum, quorum res distribuit
in beneficia laicorum. Quapropter, dictante omnium
sententia, damnatus est poena. Proferebantur in
medium etiam duo enses: unus quidem cum capulo,
alter vero absque capulo. De quibus princeps
apostolorum ait ad beatum virum: Dic regi Henrico:
Ensis absque capulo significat illum, qui sine
unctione regnat in populo. At alter capulatus illum,
qui per sacrae benedictionis ordinem divinitus fuerit
coronatus. Finito sanctorum concilio, praedicta Dei
martyr sanctissima monstravit illi adhuc loca, in
quibus Otto rex postea castra posuit, et generale
colloquium cum suis habens, Berengarium regem
Longobardorum, cum multis aliis praesentatum, in
suum suscepit dominium. Praedixit etiam efferae
gentis Hungarorum irruptionem, durissimamque
cum Nostratibus congressionem, nec non et loca
certaminum: et licet cum magno suorum detrimento,
tamen victoriae triumphum promisit populo
Christiano. O beatum virum, coelesti visione dignum,
in talibus etiam sanctis apostolis, Petro videlicet
et Paulo conferendum: quorum alter in
linteo coelitus demisso electionem gentium per visionem
didicit; alter vero, sive in corpore, sive
extra corpus, usque ad tertium coelum raptum se
esse asserit, ubi et arcana Dei audivit et vidit! Iste
vero sanctus et in ostensione dextrae sacrae super | null | 6a3faced-76d7-467a-8691-3bb57c419363 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
altare, et in hac visione, et postmodum in aliis, ut
ante exitum nostri sermonis satis patebit, et arcana
Dei vidit et audivit, et salvationem non tantum suae
gentis, sed et multorum populorum cognovit. Haec
non passim tunc vulgi auribus se inaniter jactando
divulgavit, sed paucis quos ad hoc dignos duxit,
secreto manifestavit. Ipse vero sentiens se tanto
divinae gratiae praeventum, non se erigebat in altum,
sed omnia referebat ad illum, a quo acceperat,
quidquid boni habebat vel esse poterat, dicens cum
Apostolo: « Gratia Dei sum id quod sum. »
CAP. X.--Coepit igitur commissi sibi gregis curam
agere, talentum sibi creditum non sudario illigatum
terrae commendare, sed, ut bonus verbi Dei
dispensator, ad usuram accommodare. Unde suae
dioeceseos terminos saepius lustravit, ac congregatis
coram se clericis et laicis, pervigili studuit cura
investigare, in primis qualiter ipsi ecclesiarum
presbyteri cum suis ministris viverent: utrum populum
recte ac secundum catholicam doctrinam
docerent, ac quod praedicabant ore et opere implerent:
ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi efficerentur,
et ob hoc a suis auditoribus contemnerentur.
Deinde discutiebat si laici eorum doctrinae obedirent,
si in Dominicis diebus et aliis sanctorum
solemnitatibus ab opere illicito vacarent, si ecclesiarum
limina ea, quae deberent, devotione frequentarent,
aut decimas recte darent: multaque id genus.
His ita investigatis, quaeque erant rata et bene ordinata,
laudavit et confirmavit; quae vero aliter invenit,
correxit et emendavit. Simoniacorum haeresin
quasi perniciosam pestem devitandam esse admonuit,
asserens perpetuae tradendos poenae, qui haeresi
huic nequissimae studerent animos inclinare.
Unde nunquam pro clericorum ordinatione vel ecclesiarum
consecratione quippiam muneris accepit:
sed sicut in sacri chrismatis unctione per impositionem
manus Spiritum sanctum paracletum gratis
dedit, ita et ista concessit, sciens a Domino praeceptum:
Gratis accepistis, gratis date: nisi forte ipsi
ecclesiarum fundatores aliquid pro bona voluntate, et
hoc illum pro gratiarum actione suscipere rogarent.
Jus vero legitimum sanctae Mariae semper virginis
familiae, ab antecessoribus suis antiquitus concessum,
statuit inviolabiliter conservandum, nec quemquam
in sua ditione degentium laedi permisit oppressione
praepositorum: sed ita inter suos omnia ad
aequitatis ac justitiae normam perspicaciter correxit,
ut nullum alteri aliquid inferre sineret, quod ipse
sibi fieri nollet, juxta illud praeceptum: Quod tibi
non vis fieri, alii ne feceris. Et Dominus in Evangelio:
Omnia quaecunque vultis, ait, ut vobis faciant
homines, eadem et vos facite illis.
CAP. XI.--Cum in his et hujusmodi virtutum
gradibus sanctum virum semper ad altiora conscendere
omnium bonorum hostis invidus cerneret diabolus,
quacunque potuit arte, coepit satagere ut
ejus animum vel quantulumcunque posset impedire.
Accidit igitur tunc temporis, ut inter Luidolphum
Ottonis Magni imperatoris filium, qui Alamannorum
genti praeerat, et ejus patruum Henricum Noricorum
ducem, oriretur lis odiumque per instigationem
Satanae et ex malignorum hominum persuasione.
Quos cum imperator ad concordiam minime vocare
potuisset, fratri adjutorio contra filium fuit. Tunc
quidam Arnulphus comes palatinus, Arnulphi quondam
ducis filius exstitit, cujus fidei praedictus dux
Henricus totam Bajoariam cum ipsa metropoli
Ratisbonae commendavit, ac in Saxoniam ad imperatorem
se contulit. Ibi eo moram faciente, ille
velut perfidus transfuga, se cum ipsa civitate et
multitudine populi, Ludolphi subegit potestati. Haec
cum sancto pontifici comperta fuissent, relicta militum
custodia in civitate Augusta, in Noricorum regionem
propere contendit, ubi tunc imperatorem
cum exercitu consistere audivit. Praefatus vero tyrannus
Augustam adiit, ac rebus circumquaque
direptis, quibusdam episcopi militibus captis, praeda
onustus, et, quod verius est, peccati pondere gravatus,
in Bajoariam est reversus. Interim vero ipsum
Dei famulum postquam comperit a regia servitute
reversum, in castello, quod Montachinga dicicitur,
non timuit obsidere: sed non cessit ei in prosperum
quod talia praesumpsit contra Dei servum.
Nam, parvo interjecto dierum spatio, a comite Adalbero
et episcopi fratre Thietbaldo ab obsidione cum
detrimento suorum coactus est secedere, et debita
respersus confusione, in patriam redire, etiam ibi
capto ejusdem fratre Herimanno. Sed et fortissimus
pugnator Adalbertus, velut alter Machabaeus, pro
Ecclesia Dei acriter dimicando, cecidit in eodem
bello, ut veraciter est credendum per mortalitatis
dispendium transiens ad immortalitatis compendium.
Cujus corpus sanctus Udalricus Augustam deferens, | null | 6441690b-c522-47ba-8f1e-3aa10060e471 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in ecclesia sanctae Mariae semper virginis
condidit: spiritum vero per sacrae immolationis hostiam
Domino commendavit.
CAP. XII.--Ex hoc tantus omnium mentes timor
invasit, ut nullus de rebus ecclesiae sanctae Mariae
semper virginis ad Augustam pertinentibus, aliquid
usurpare praesumeret: quia nullus eorum qui
antea inde aliquid injuste abstulerunt, vel in sanctum
Dei deliquerunt, impunitus evasit, nisi qui
per dignam satisfactionem per misericordiam Dei,
episcopo intercedente, promeruit absolutionem. Ut
enim ex pluribus pauca exempli causa proferamus,
unus ex his, vicinis in veritate contestantibus, tandiu
perdito sensu proprias manus laceravit, quousque
vitam finivit. Alius vero librum quemdam de civitate
Augusta rapuit, ex cujus pretio caballum eruit.
Quem cum domum perduxisset, uxori suae ait:
Melius mihi fuerat ut istum tam praestantis formae
equum emissem, quam librum quo illum comparavi,
in Augusta dimisissem. Cui illa: Utilius, inquit, ut
spero, tibi fuisset, si nunquam manus tua ipsum librum
tetigisset. Ille vero dum molli tactu per posteriora
dorsi, ut assolet, equo blandiri voluit, mox ab
eodem percussus interiit. Post non multum temporis
praefatus Arnulphus, pro injuriis quas viro Dei
ingessit, etiam ipse justi Judicis iram sensit. Obsessa
namque civitate Ratisbona, paratus ad praelium
exiit, ibique occisus interiit.
Quidam homo de episcopatu, qui Eistete dicitur,
partem vilissimi mensalis de saepe dictis rebus injuste
usurpavit, secumque asportavit. Sed mox a
daemonio occupatus nullum neque intra neque extra
ecclesiam abscondendi locum invenire potuit: nec
benedicta aspersus aqua, carere valuit ejus praesentia,
quin semper juxta eum videretur individuus comes
manere, donec Augustam rediens, rem injuste
ablatam reddidit, seseque emendari obnixe rogavit.
Cui episcopus, ut totus erat visceribus pietatis plenus,
et indulgentiam pro Christi amore tribuit, et a daemone
liberatum, ad propria redire permisit.
CAP. XIII.--Interea dum contentio inter Ottonem
imperatorem, propter fratrem ipsius Henricum, ut
supra diximus, et Ludolphum exorta, in tantum accrevisset,
ut non aliter nisi ferro finiri potuisset,
jamque acie utriusque partis ordinata, ut cominus
committi deberet pugna, athleta Dei Udalricus, sciens
quia beati sunt pedes pacem portantes, et quod ipse
Dominus in Evangelio ait: Beati pacifici quoniam
filii Dei vocabuntur: assumpto Hartberto, Curiensis
Ecclesiae episcopo religioso, se in medium injecit:
ac tanta eos arte suadendi aggressi sunt, Spiritu
Patris in amborum ore loquente, ut facile ad
pacis foedera revocarent, et verae charitatis donum
firma stabilitate in illorum pectoribus consolidarent.
Non aliter tunc Otto poenitentem Ludolphum quam
ille evangelicus pater olim suscepit revertentem
filium. Uterque enim filius mortuus fuerat, et revixit:
perierat, et inventus est. Fit gaudium ingens
et exsultatio in exercitu cuncto. Laus et gratiarum
actio resonat in ore omnium: quia per servos suos
liberavit Dominus populum suum.
CAP. XIV.--Sequenti vero anno, id est, Dominicae
incarnationis nongentesimo quinquagesimo
quinto, gens Hungarorum omni bellua crudelior,
juxta quod viro Dei coelitus ante fuerat revelatum,
cum innumerabili multitudine erupit, omnemque
Noricorum regionem a Danubio usque ad Nigram
silvam, quae ad montana pertinet, et partem provinciae
Alamannorum usque Hilaram fluvium, devastando
occupavit. Quae Licum transiens, ecclesiam sanctae
Afrae igne combussit, atque civitatem Augustam
obsidione circumdedit. Sanctus autem Dei pontifex
nequaquam visis tot lupis, instar mercenarii, sui
gregis custodiam fugiendo dereliquit, sed ex adverso
se opposuit ac totam causam Domino commendavit.
At militibus circumquaque per murum et ante portam
acriter contra hostes dimicantibus, ille super
equum sedens, non clypeo protectus aut galea, sed
stola indutus, intra lapidum ac sagittarum imbres
incedebat securus. Videres novum Josue arcam
Domini circumferre, buccinis concrepare: nisi quod
Josue extra muros urbis Jericho, iste vero intus in
domo Rahab ad Deum conversae, hoc est, Ecclesiae,
manebat, et civitatem diaboli foris manentem expugnabat.
Josue duce, sacerdotibus qui arcam Domini
ferebant buccinis clangentibus, ac cunctis populis
clamantibus vociferatione maxima, muri Jericho
funditus corruerunt. Isto arcam Domini in
pectore mundo gerente, et cum sacerdotibus et levitis
tubis, id est, psalmis, hymnis et canticis spiritualibus
sonantibus, cunctisque populis maxima
prece ad Deum et ad ejus sanctam genitricem Mariam
semper virginem pro sua ereptione clamantibus,
Hungari, qui erant civitas diaboli | null | 4daab4d0-a5da-4af7-95b2-ac05f76d53ce | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ceciderunt.
Caeteri fugam arripuerunt. Quos Christianorum
exercitus tandiu caedendo persecutus est, donec principes
eorum cum aliis multis una caperentur, atque
Ratisbonam perducerentur, ubi ad ignominiam suae
gentis postmodum suspensi sunt in equuleis. His ita
gestis, praesul venerandus Deo in omnibus gratias
agens, velut ex arce quadam mentis coepit dispicere,
ac subditorum necessitates pertractare, non sibi
ratum aestimans, si solummodo ea, quae sua essent,
quaereret, suorumque causas negligeret, juxta illud
Apostoli: Qui suorum, et maxime domesticorum,
curam non habet, fidem negavit, et est deterior infideli.
Unde suorum congregationes clericorum, quae
hostium depraedatione ad tantam fuerunt inopiam
redactae, ut ad quotidianae refectionis usum nil possent
habere secum retinuit, ac inquantum potuit,
pauper ipse praesentis vitae necessaria pauperibus
ministravit; et non solum illis, sed et omnibus se
petentibus, prout habuit, misericordiae manum porrexit,
juxta illud Dominicum praeceptum: Omni petenti
te, tribue.
CAP. XV.--Eo tempore admonetur in visione, ut
ecclesiam sanctae Afrae, quae a paganis fuerat concremata,
non tardaret reparare, nec non et Simperti
episcopi sepulcrum, quod situm erat juxta
gradus in choro, congruo procuraret tecto. Ex hoc
coepit Dei famulus in jejuniis et precibus cum cordis
contritione, aliis quoque viris religiosis secum assumptis,
se Deo mactare, supplicans devote quatenus
omnipotens Deus per misericordiam suam dignaretur
sibi manifestare locum, ubi sanctissimae
martyris suae corpus esset reconditum, vel si in parte
orientali crypta eo loci esset aedificanda, ubi suadebat
ei voluntas sua. Ergo ut Dominus verum comprobaret,
quod per os sancti David dixit: Ecce
oculi Domini super justos, et aures ejus in preces
eorum. Et in alio loco: Voluntatem timentium se
faciet, et deprecationem eorum exaudiet, quadam
nocte in visu ei sancta Afra apparuit, et locum sui
corporis in ecclesia demonstravit. Cryptam vero illo
in loco fieri prohibuit propter reliquias sanctorum,
qui illic in pace quiescentes, adventum justi Judicis
exspectant. Hac revelatione perdoctus, coepit destinato
operi vigilanter insistere, ecclesiae muros instaurare,
cryptam in occidentali parte construere:
nec antea a labore cessavit, donec brevi omnia perfecto
decore consummavit.
Dignum est nunc demonstrare qua veneratione
dignus sit locus ille, in quo sancta Dei martyr
prohibuit cryptam fieri. Erat quidam hortulanus,
qui inter gramina ibi deambulando, speluncam
quamdam reperit, in qua et transformatam aediculam
sub terra muratam conspexit, et veniens,
episcopo nuntiavit, eique dixit: Si tuae placeat
sanctitati, hic olera mea et alia, quae mihi sunt necessaria,
possunt recondi. Cui ille in spiritu dixit: Si
hoc feceris, mox sensu et membrorum sospitate mox
carebis. Sed miser, haec parvipendens, supellectilem
suam in praedictam speluncam congregavit, statimque
sensum cum visu et auditu perdidit. Qui ad sanctum
Dei perductus, ut reatum suum agnovit, veniam petiit,
ac indulgentiam cum sanitate promeruit. Mira
dicturus sum. Ex illa namque hora nunquam ab
hortulano ipsa reperiri potuit spelunca. Ex eo tempore
coepit vir Dei sanctum illum locum magis frequentare,
sibique sepulcrum ibi praeparare. Ubi
omni sexta feria, si domi esset, solebat salutarem
hostiam Domino immolare.
CAP. XVI.--Interea orationis causa Romam
perrexit, ubi et caput sancti Abundii martyris acquisivit,
secumque religiosa cum devotione Augustam
reportavit. Solebat loca sancta visitare, ac praecipue
monasterium sancti Galli, ubi nutritus erat et eruditus.
Inde cum quodam tempore ad cellam sancti
Meinradi, ad videndum servum Dei Everhardum
venisset, post sacra orationum libamina, post fraternae
collationis dulcia eloquia, cum jam praelibatis
osculis sanctus episcopus disposuisset redire in
sua, et ea vice speraret Dei famulum non amplius
esse visurum, jamque ire coepisset, festinato anhelus
cucurrit, atque iterans oscula charitatis, in hunc
vocem lacrymabundus erupit: Ex hac hora non videbimus
nos ulterius in hac vita, donec corporibus
exempti videre nos mereamur in praesentia Dei. Cui
episcopus dixit: Pater venerande, scis nunc pro
certo tempus meae resolutionis instare, quo debeam
ex hac vita migrare? Cui ille respondit. Finis quidem
vitae tuae adhuc non erit. Sed verum esse quod dico
exitus rei comprobabit. Tunc discessum est. Sed
antequam episcopus eamdem cellam visitavit, ille
Dei famulus Everhardus de hoc saeculo migravit.
Processu quoque temporis | null | 9e4c31ae-d8ed-43e0-a811-861553ea5484 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
locum Agaunensium, ubi
sanctus Mauritius cum sacra legione quiescit, orandi
gratia adivit, ac non modicas Thebaeorum martyrum
reliquias acquisivit. Quas cum summo honore Augustam
attulit, ac in oratorio sanctae Dei genitricis
cum hymnis et psalmodiis religiose collocavit. His
quoque diebus venerabilis heros ad monasterium Insulanense,
quod Augia dicitur, [venit] ubi tunc temporis
Dominici gregis vir venerandus, nomine Aluvigus,
curam gessit. Qui eum digno, ut par erat, honore
suscipiens, multiplicibus sanctarum reliquiarum,
quarum gratia illo advenerat, pignoribus donavit,
sicque ad propria laetum redire permisit.
CAP. XVII.--Nec praetereundum quod, propter
ipsius merita, plurima infirmis praestabantur beneficia:
et maxime qui caduco gravabantur morbo,
per ejus benedictionem a tanto liberabantur incommodo.
Quod ita humilitatis causa studuit occultare,
ut si forte aliqui illorum hanc sanitatis gratiam
palam postularent, donum benedictionis subtraheret,
hoc magis asserens apostolicae dignitati quam
suae congruere parvitati. Per oleum, ab eo in coena
Domini consecratum, variis languoribus detenti,
pristinae restituti sunt sanitati: nec non et oculorum
caligine obtenebrati, hujus sancti olei unctione
merebantur illuminari.
Operae pretium est inferre qualiter etiam ipse
per efficaciam hujus sancti liquoris consecutus est
gratiam sospitatis. Quodam itaque tempore ad monasterium
Campidonense veniens, tanta infirmitate
tenebatur, ut non nisi inter aliorum manus sustentatus,
quoquam posset gressum movere, vel quid
cibi pro recreatione virium percipere. Tunc sub
omni celeritate Augustam mittitur: oleum ab eo
consecratum defertur. Quo in ipsa sancta Pentecostes
vigilia hora diei nona delibutus, intantum per
gratiam Dei contra spem omnium subito convaluit,
ut se reficeret cibo ac cum fratribus vespertinae
synaxi incolumis interesset, totamque instantis
festivitatis diem spiritali jucunditate celebraret.
Sicque, omnibus in commune gratulantibus, ipse
sospes in suam sedem est reversus.
CAP. XVIII.--Quodam tempore cum vir Dei
Vindicem fluvium esset transiturus, intantum alvei
ejus cursum excrevisse invenit, ut nullus suorum
auderet transire per illum. Tunc sociis sui itineris
abeuntibus, et vadum, sicubi posset reperire, ad
transeundum quaerentibus, ipse cum uno clerico solus
remansit, ac praedictum fluvium sine aliqua trepidatione
in nomine Domini transivit. Et, ut magis
mireris, clericus altiori caballo residens a cingulo
deorsum se totum in aqua infusum: de episcopi autem
soccis e sago factis, quos propter frigus induerat,
nec saltem unum pilum madefactum perspexit.
Cui valde super hoc admiranti interminatus
est, dicens: Cave, me adhuc manente in carne, hoc
alicui dicere: humilitatis magistrum sequens, qui
de semetipso discipulis praecepit ut visionem quam
vidissent nemini dicerent, donec Filius hominis a
mortuis resurgeret. Tua sunt haec, o Christe, opera,
tuarum gratiarum insignia, qui in sanctis tuis etiam
nunc antiqua coruscare facis mirabilia. Qui enim
illi antiquo Hebraeorum populo, quondam diviso
mari Rubro, aridum iter praebuisti, tu hunc famulum
tuum per idem elementum siccis vestibus traduxisti:
nisi quod illis aquae erant pro muris a dextris et a
sinistris, ut siccis vestigiis per medium transirent:
iste vero per medias transiens aquarum undas, in
nullo madefactus, se duce pervenit ad littus. Alio
item tempore dum Ratisbonam navigio per Danubium
tenderet, ex incuria nautarum navis super
quoddam impingitur lignum: ex quo patentibus
rimis coepit paulatim impleri aquis. Timore perterriti
nautae, ad littus contendunt propere. Quo pervenientes,
omnibus quae in navi erant exportatis,
obliti sunt episcopi in puppi residentis. Tunc unus
ex clericis, trahens suspiria ex intimo cordis, ait:
Vae nobis miseris, quia in tanto periculo obliti
sumus nostri senioris. Et haec dicens, velocius
cucurrit, et humeris impositum ad littus exposuit.
Quo egresso navis in posteriori parte mergitur, et
mirum in modum navis, quae plena erat hominibus
caeterisque supellectilibus super aquas nataverat,
viro Dei cum suis egrediente, non potuit diutius
quin mergeretur subsistere: ut inde colligeretur
quia hanc omnipotens Deus sua manu tenuerat
quando vir Dei cum suis in ea manebat. Item alia
vice vir Dei Romam pergere desiderans venit ad
fluvium Tar nominatum, quem tam periculosa reperit
inundatione effusum, ut nec equo nec navigio
aliquis posset transire illum. Sed sanctus pontifex
fiduciam habens in Deo, celebratis in ipsius fluminis
ripa missarum solemniis, praedictum fluvium
transvadavit cum incolumitate omnium suorum.
CAP. XIX.--In illis diebus | null | c7da088b-c2d7-4f34-a82d-c2c5152844b4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
electus Dei pontifex
sacrae religionis studio incitatus, divini amoris igne
succensus, coepit in ecclesia sancti Stephani protomartyris
Christi, quae extra urbis moenia sita est,
religiosas feminas congregare: quatenus in sancto
proposito tanto liberius ibidem Deo servirent,
quanto longius a mundanae actionis labore distarent.
Ad quod monasterium dum quaedam matrona ad
conversionem veniret, et a congregatione suscepta
fuisset, coepit in Dei servitio manere devota: et licet
litterarum scientia minus instructa, tamen ad exteriora
providenda satis erat idonea. Unde sorores ei
voluerunt officium cellariae commendare, sed illa
noluit consentire. Tunc res ad episcopum defertur.
Qui cum eidem juberet obedire, noluit, sed in obstinatione
mentis perduravit. Sequenti vero nocte
hujusmodi verbis corripitur in somnis: Quia, inquit,
non obedisti episcopi praeceptis, tandiu ambulandi
usu carebis, quousque ab illo absolvi mereberis. Expergefacta,
omnino permansit debilis et clauda: et
revertente ad civitatem episcopo, ante ejus praesentiam
in lectulo est deportata: a quo de inobedientia
pariter correpta est et sanata. Ipsa autem, ut se
sensit sanatam, currendo antequam ad ecclesiam
episcopus veniret, praecessit eum laudans et benedicens
Deum. Quodam tempore dum omnipotentis
Dei famulus ad synodum episcoporum, quae in villa
regia, Ingelenheim dicta, erat congreganda, pergeret,
quemdam pauperem, nomine Rotbertum, obvium
habuit, qui ventris sui interiora foris prolapsa,
in sinu gestavit. Quem ut conspexit, misericordia
motus, ei denarium dari jussit, dicens: In
nomine Domini accipe, et vade in pace. Qui mox
eleemosynam accipiens, perrexit ac meliorari in
tantum coepit, ut post aliquod temporis spatium
sospitati redderetur ad integrum. Idem etiam post
mortem viri Dei, aliis iterum praeoccupatus infirmitatibus,
ad sepulcrum ejus veniens, sanari meruit,
sicut lector suis locis plenius scriptum invenire poterit.
CAP. XX.--Igitur sanctus Dei, coelesti desiderio
afflatus, coepit ea quae sunt hujus mundi fastidire,
terrenarum rerum lucra Christi amori postponere:
et, licet hic retineretur corpore, in coelestibus
tamen conversabatur mente: ut merito in illorum
censeretur numero qui dicere possent cum Apostolo:
Nostra conversatio in coelis est. Unde zelum
Dei habens, licet non secundum scientiam, coepit
apud terrenas potestates totis viribus agere, ut quidam
clericus Adalbero nomine, suae sororis filius,
totius episcopatus curam susciperet: ipse autem
sub monachicae religionis habitu soli Deo vacaret,
quod et impetravit. Sed ille miserandus nesciens,
aut scire nolens, a sapientissimo Salomone dictum:
Haereditas ad quam in principio festinatur, in novissimo
benedictione carebit: milites episcopi, totamque
familiam statim sacramento sibi subjiciebat,
ac virgam pastoralem publice manu gestabat.
Quod caeteri episcopi, indigne ferentes, ambos ad
synodum vocaverunt, atque praedictum Adalberonem
haereticae arguunt praesumptionis quod, domino
suo adhuc superstite, talia non pertimuisset usurpare.
At ille dum de objectis sibi criminibus se vellet
purgare, ab omnibus inventum est, id aliter fieri
non posse, nisi, allatis sanctorum Evangeliorum in
medio libris, sacramento firmaret se nescisse haeresin
fuisse, quod talia praesumpsisset facere. Quibus
omnibus quae ad hoc negotium pertinebant
expletis, in sua redierunt ambo episcopus et Adalbero,
tali a sancta synodo consolatione percepta, ut,
episcopo decedente ab hac vita, nullus pro eo alius
esset ordinandus, nisi ipse Adalbero. Sed non est
sapientia, non est prudentia, non est consilium contra
Dominum. Nam eodem anno post aliquot menses,
dum quadam die jam ad vesperam inclinante
praedictus clericus ad mensam cum viro Dei noviter
secta vena resideret, ac quidquam molestiae propter
incisionem venae sustineret, e consessus medio concitus
surgens, cubitum ire perrexit, statimque in
ipsa nocte praesentis vitae terminum clausit. Quod
episcopus mox per spiritum cognoscens, eum, qui
ad annuntiandum mortem sibi intraverat, praeveniendo
dixit: Scio, quid Adalbero mortuus est.
Festina, et fac vehiculum praeparari, ut possumus
illum Augustum deferre. Morabantur autem tunc
temporis in castello, quod Dilinga dicitur. Corpus
vero ejus exanime a sancto pontifice, Augustam
perlatum, in ecclesia sanctae Mariae est humatum.
Inter caetera misericordiae bona, quae pro requie
animae sui nepotis agebat, etiam abbatiam, Uttenbura
dictam, quam ille, dum viveret, in beneficium
tenebat, sibi acquisivit, et tandiu tenuit, quousque
ipsius studio donata est libertatis privilegio.
CAP. | null | 62d256bb-0ae8-49ce-b579-f871ddf9ea30 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
XXI.--Die quadam sancto Dei iter agenti
homo quidam astitit, qui Conradi Constantiensis
episcopi obitum certissimum indicavit. Illis vero,
qui aderant, sperantibus quod statim pro requie
illius solita exsequiarum officia vellet celebrare, ille
per secretum nuntium, sibi adesse solitum, sciens
quod ex hoc esset verum, ait eis: Manete interim
animaequiores, mane comperietis quid inde credere
debeatis. Crastina die diluculo quidam Constantiae
venit, qui praedicti viri sospitatem annuntiavit. Et
omnipotentis Dei famulus, licet tempus resolutionis
suae jam instare non ignoraret, tamen quandiu potuit,
vehiculo superpositus, divini verbi semina in
audientium corda spargere non cessavit. Quem
equitandi usum, etiam dum adhuc sanus esset, habebat,
ut quocunque sibi eundum fuisset, sella
super quadrigam posita solus sederet, comite uno
tantum clerico, cum quo absque impedimento aliorum,
posset liberius vacare decantationi psalmorum.
Festinabat autem quantocius Augustae civitatis
moenia ingredi, ut ibi, sicut bonus mercenarius,
praestolaretur finem operis sui. Quo cum pervenisset,
quandiu vires sufficiebant, inter quotidiana
missarum solemnia, salutarem hostiam Domino
exterius immolabat, ac seipsum interius victimam
in ara cordis mactabat. Ad mensam cum aliis sedens,
illis manducantibus et bibentibus, ipse bene
manebat jejunus. Erat ei cibus aut dulcis psalmorum
suavitas, aut sacrarum lectionum assiduitas:
inter quas maxime delectabatur audire, ex quarto
libro Dialogorum sancti Gregorii, qualiter multi
e corporibus exempti, in spiritu rapiebantur, ac
iterum revertebantur. Inter haec praecepit suarum
rerum procuratoribus, ut in omnibus omnino locis,
ad suum jus proprie pertinentibus, quaecunque invenire
possent, in tres portiones partirentur, et unam
ex his, ipso adhuc vivente, presbyteris et pauperibus
largirentur. Ipse autem quadam die se ad audiendam
missam in ecclesiam deferri jussit. Qua audita,
unum tapete coram sancta cruce sterni fecit, seseque
super hoc in orationem dedit, et quasi post
dimidiam horam surgens, quidquid supellectilis habere
potuit, coram se importari praecepit, praeter
paraturam unius domus ac mensarum, et unum
opertorium, quae reliquit ad sui successoris servitium.
Caetera cum perspexisset, ingemiscendo
dixit: Ah! quid mihi haec omnia? Fuerunt tantum
pauca camisalia, et septem vel octo mensalia, duo
sarcilia, et de argento decem solidi: quos statim
per manus praepositi praecepit inter pauperes dividi,
caetera vero clericis erogari, sicque vigilanter studuit
se ad hoc praeparare, ut pulsanti confestim
posset aperire.
CAP. XXII.--Talia meditando, aliquoties ad superna
rapiebatur in spiritu, ac quaedam vidit et audivit,
quae etiam ex parte sibi assistentibus narravit.
Nam Wernhero Fuldensium abbati se visitanti annuntiavit,
ut si duo in electione ejus caeteris concordarent,
sibi in episcopatu successurus esset. Item alia
vice quasi de gravi somno excitatus, ait coram omnibus:
Heu! heu! quod illum Adalberonem nepotem
meum unquam vidi: quia pro eo, quod ei consentiebam
secundum suum desiderium, nolunt me impunitum
in suum recipere consortium. Legimus
huic simile, sancto Gregorio in libro Dialogorum
referente, quod quidam Paschasius, apostolicae sedis
mirae sanctitatis diaconus, cujus post mortem dalmatica
feretro ejus superposita, daemoniacum tetigit
et sanatus est: loco penali deputatus est ob nihil
aliud nisi quod in illa conditione, quae inter Symmachum
papam et Laurentium facta est, ad pontificatus
ordinem Laurentium elegit, et omnium post
unanimitate superatus, in sua tamen sententia usque
juxta diem sui exitus perstitit, illum amando atque
praeferendo, quem episcoporum judicio praeesse sibi
ecclesia refutavit. Qua in re, quia similis pene fuerat
amborum culpa (nam sicut ille Laurentium,
etiam Symmacho ordinato: ita et iste, se adhuc in
carne manente, licet simplici oculo minus rectum
intuendo, voluit contra statuta Patrum Adalberonem
fieri episcopum), hoc idem sentire possimus de hoc
viro sanctissimo, quod ille de Paschasio. Nam Petro
super hoc quaestionem moventi, cur is, qui tantae
sanctitatis exstiterat, quod ejus feretri vestis tangi
potuit, et malignus spiritus ab obsesso homine fugari,
post mortem ad poenalem locum ductus sit,
ita respondit: Hac in re magna debet omnipotentis
Dei dispensatio, et quam sit multiplex, agnosci, cujus
judicio actum est, ut idem vir Paschasius et ipse
intus aliquanto tempore reciperet, quod peccasset,
et tamen ante humanos oculos mira per corpus suum
post mortem faceret, qui ante mortem | null | 3c898b24-3c55-4518-b3fe-59030058fe2f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eis quoque
cognoscentibus pia opera fecisset: ut nec hi,
qui ejus bona viderant, de eleemosynarum illius
aestimatione fallerentur, neque ipsi sine ultione laxaretur
culpa, quam nec ipse culpam credidit, et idcirco
hanc fletibus non exstinxit. Sic quondam dux
ille magnus Israeliticae plebis Moyses, cum quo, sicut
Scriptura refert, loquebatur Dominus facie ad faciem,
sicut loquitur homo ad amicum suum, et Aaron
frater ejus sacerdos, propter culpam incredulitatis,
a Domino audire meruerunt: Quia non credidistis
mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non
introducetis hos populos in terram quam dabo eis:
ut infirmiores quidam perpendant qua poena in ultimo
examine districtus Judex graviter delinquentes
feriat, cum etiam sic eos corrigat, quos in electorum
numerum ante saecula praedestinavit. Sed de his
hactenus; nunc ad intermissa redeamus.
CAP. XXIII.--Aderat namque toti orbi venerandus
dies, videlicet praecursoris Christi natalitius, et
vir Dei, gravi infirmitatis oppressus languore, quasi
de somno evigilans, coepit astantibus dicere: Vestibus
me induite, et calceamenta pedibus meis praebete.
Qui licet illum per excessum mentis putarent
talia praecipere, tamen studuerunt obedire. Insuper
etiam pontificalibus indutus ornamentis, cum omni,
ut mos est, clericorum officio contra spem omnium
processit in publicum, et sic ad ecclesiam beati
Joannis Baptistae, quam ipse construxit, veniens,
tandiu sine aliquorum sustentatione hominum invictus
perstitit, donec bis, sicut ea die statutum est,
sacra missarum solemnia celebravit. Quibus rite expletis
consedit, atque coram astantibus clericis
dixit: Hujus celebrationem officii non mearum virium
possibilitate, sed ex divinitate praesumpsi
Christi atque jussione. Nam hodie cum dulci quiescerem
somno, astiterunt coram lectulo meo juvenes
duo aspectu formosi, quorum unus dixit mihi:
Quare non surgis? debes enim hodie ad Sanctum
Joannem missam celebrare. Cui alter respondit: Quomodo
potest hoc fieri? quia pro impossibilitate virium
adhuc Primam non explevit? Tunc ille, qui prius:
Surge, ait, et secundum meum sermonem in
praefata ecclesia divinum mysterium festina implere:
quia praeter te nullus ibi cantabit hodie.
His dictis, ad cubiculum rediit, atque imminentem
vocationis suae diem laetus exspectavit, atque illud
Psalmistae saepius iterando dicebat: Quando veniam
et apparebo ante faciem Dei mei? Interim dum ab
eo, qui coram se lectoris fungebatur officio, interrogatus
fuisset, utrumne prae infirmitate, qua detinebatur,
se de hoc saeculo migraturum speraret,
respondit: Certissime scio, quia brevi de hoc
transiturus sum mundo. Cui cum moerens diceret,
quem episcoporum vellet ad corpus suum sepeliendum
vocare, maxime cum nullus comprovincialium
remansisset antistitum, qui non esset invitatus ad
regale in Francia colloquium, ait: Nostis terram
terrae commendare. Vos tantum, cum tempus fuerit,
quod vestrum est, facite: Dei est mei corporis commendatorem
providere.
CAP. XXIV.--Paucis vero diebus interpositis, in
vigilia apostolorum, quae illo anno evenit quarta
feria, certissime sperabat se migraturum de hac
vita. Quod licet nominatim non exprimeret, verbis
tamen quibusdam aperuit, ac signis evidentibus declaravit.
Sane signis omnibus ad Vesperam circumquaque
sonantibus, ipse balneatus et sacris vestibus
ad hoc usus paratis indutus, humi se prostravit, ac
si hora eadem moriturus. Finita ergo synaxi vespertina,
cum aliorum adjutorio se levavit, et quasi
quodammodo mente consternatus, dixit: O sancte
Petre, nunc non fecisti, sicut ego aestimavi. O beatum
virum omni laude prosequendum, cujus spiritus
quidem erat promptus, licet caro infirma: cui vivere
Christus fuit, et mori lucrum. Unde tantopere
corporeae inhabitationis molem velut carcerem
quemdam abhorrens, cupiebat dissolvi et esse cum
Christo. Iterum spiritu recreatus, per continuos
quinque dies mansit quietus, petens ab omnibus
indulgentiam, et benedictionem tribuens, donec
finita quintae diei feria, ac vespere lucescente, in
sextam Sabbati, aurora jam diei latitudinem terrae
illuminante, clericis canentibus et flentibus, in manus
Domini spiritum suum commendans, anno incarnationis
Domini nostri Jesu Christi nongentesimo
septuagesimo tertio, aetatis suae octogesimo tertio,
ordinationis vero quinquagesimo, velut in jubileo,
hoc est, plenae remissionis anno, verus Hebraeus
transit de hujus mundi Aegypto liber, in aeternum
victurus cum Domino suo. Transiit autem IV Nonas
Julii, tempore Ottonis secundi imperatoris Augusti.
Cujus corpus cum ex more ad lavandum | null | 8d00bfe2-f964-4e0a-8946-646f707912b2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
esset denudatum,
tanta de eo manavit suavissimi odoris fragrantia,
ut cunctorum ibi astantium perfunderet
nares et pectora. Cujus odoris suavitas tandiu permansit,
quousque totum ac vestibus indutum, in
ecclesiam fuit deportatum. Post haec autem adveniente
Wolfgango, Ratisbonensis civitatis episcopo
venerando, sancti viri corpus in ecclesia Sanctae
Afrae martyris cum magna gloria est humatum:
ubi ipse, dum adhuc viveret, sibi sepulcrum praeparari
fecit. In quo loco multa per ejus merita fiunt
assidue miracula, multa infirmis praestantur beneficia,
donante Christi gratia: Qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat per infinita saecula saeculorum.
Amen.
Haec tui examen judicii exspectant, ut te benigno
judice valeant rata consistere. Opto, Pater beatissime,
ut in Christo valeas, meique memor semper
existat.
( #Quaedam editio Vitae a Bernone scriptae sequens
caput insertum habet, quod etsi neque Surius edidit,
et Bernonis esse mihi non constat, quoniam tamen
ad historiam pertinet, et speciem imaginis
sancti Udalrici explicat, placuit hoc loco adjicere.@# )
Quodam autem tempore, cum idem sanctus pontifex
cum felicis recordationis antistite Constantiensi
beato Conrado, die Jovis apud Sanctam Afram coenaturus
consederat, ambo de coelestibus rebus continuum
habentes sermonem, corruptibilis immemores
cibi, spiritu refecti, usque in sequentem sextam
feriam divina habuere eloquia, non appositas attendentes
carnes. Unde contigit Bajoariae ducum bajulum
quemdam sanctum accedere virum. Cui absoluto
pro quo venerat negotio, abeunti carnis frustum
dedit, non advertens sextae observantiam feriae.
Qui nuncius dominum rediens proprium, volens
malitia stimulatus sanctos diffamare episcopos, quasi
sexta ab carnium esu feria non abstinuissent, in
testimonium illico carnis partem a sancto viro acceptam
protulit, et ecce, dictu mirabile, species
carnis in piscis speciem est conversa, temerarii arguens
bajuli detractionem, et sanctorum ostendens
innocentiam. Qua de causa gloriosi effigiei pontificis
piscis in perpetuum hujus miraculi memoriam conpingi
solet. | null | 182153d4-4f44-4314-9135-8ffaa12fefb2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
CANTICUM ISAIAE PROPHETAE. CAPITULO XII.
1 #Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi: Conversus est furor tuus et consolatus es me.@#
H Hoc est, qui prius ex Aegypto per siccum mare
pergentes in solitudine dixistis: Cantemus Domino, (Exod. XV),
et reliqua nunc iterum percusso Aegypto,
quia blasphemavit Dominum, et flumine illius arefacto
atque conciso et humiliato, glorificate Deum et
dicite: Confitebor tibi, Domine, etc. Nato enim Domino,
quando in orbe Romano #primo@# facta est descriptio (Luc. II),
Augustus Caesar Romanorum regum
Aegypti destruxit, et omnis Aegyptus in rivis
septem percussus est, et Nilus aquarum multarum,
qui prius uno fluens alveo intransmeabilis erat, in
septem partes concisus est, ut calceatis pedibus transiretur,
ideo glorificate Dominum qui in Aegyptum
vindicavit peccata sua, et dicite: Confitebor tibi, Domine,
id est laudabo te, vel poenitentiam agam, quoniam
iratus es mihi, propter peccatum meum. Conversus
est furor tuus, id est indignatio tua. Consolatus
es me per absolutionem peccatorum.
2 #Ecce Deus Salvator meus: Fiducialiter agam et non timebo.@#
Vox fidelium Judaeorum. Ecce Deus Salvator meus,
qui nobis promissus est in prophetis, qui nobis salutem
dedit. Fiducialiter agam et non timebo, id est,
fidem habeo in illum quod me liberet, et fiducialiter
praedicabo illum, id est sine timore.
3 #Quia fortitudo mea et laus mea Dominus: Et factus est mihi in salutem.@#
Quia fortitudo mea et laus mea Dominus, quia
fortem me facit adversus insidias inimici, ipsum laudabo
Filium Dei. Et factus est mihi in salutem: id
est secundum divinitatem non est factus, sed genitus
a Patre, in fine vero temporum, factus est in salutem
aeternam.
4 #Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: Et dicetis in illa die: Confitemini Domino et invocate nomen ejus.@#
Vox prophetarum ad populum Judaicum. Haurietis
aquas in gaudio, id est, doctrinam Evangelii et
apostolorum in laetitia accipietis. De fontibus Salvatoris,
fontes Jesu fuerunt apostoli et evangelistae.
Et dicetis in illa die, o vos apostoli, scilicet gentibus,
vestris sequacibus, in illo tempore, ut laudent
Dominum: Confitemini Domino et invocate nomen
ejus, subauditur, ut ab ipso salvemini.
5 #Notas facite in populis adinventiones ejus: Mementote quoniam excelsum est nomen ejus.@#
Vox apostolorum ad gentiles, qui jam crediderunt,
notas facite in populis adhuc non credentibus, adinventiones
ejus. Adinventiones Christi, superbos
humiliare, humiles exaltare; vel, peccatores justificare,
et obstinatos damnare. Mementote quoniam excelsum
est nomen ejus, sicut scriptum est: Christus
factus est pro nobis obediens usque ad mortem,
propter quod Deus exaltavit eum, etc. (Philip. II).
6 #Cantate Domino quoniam magnifice fecit: Annuntiate hoc in universa terra.@#
Cantate Domino, id est laudate Dominum, quoniam
magnifice fecit, scilicet hominem assumendo, a mortuis
resurgendo, in coelos ascendendo. Annuntiate
hoc in universa terra, id est in omnibus gentibus,
quod assumpserit hominem.
7 #Exsulta et lauda, habitatio Sion: Quia magnus in medio tui sanctus Israel.@#
H Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus
in medio tui sanctus. O. Habitator Sion, exsulta
et lauda Deum tuum, quia magnus et sanctus Israel,
id est Jesus Christus Deus tuus, qui tuus ante videbatur
Deus, et modicis Judaeae terrae claudebatur angustiis,
nunc implevit omnem terram, et invocatur
in universis gentibus. Aliter: Sion, id est Ecclesia,
lauda, quia sanctus Israel in medio tui habitat
Christus Dominus.
CANTICUM EZECHIAE REGIS. ISA. CAPITULO XXXVIII.
H Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles
triumphos infirmatur, et vidit se esse moriturum,
et convertit faciem suam ad parietem templi, ne lacrymas
suas ostenderet aliis, et flevit fletu magno,
propter promissionem Dei ad David, quam videbat
in sua morte perituram, quia tunc non habebat
filios, et desperabat Christum de suo semine nasciturum.
Qui post redditam sibi sanitatem ita conscripsit:
Ego dixi: In dimidio, etc.; quae scriptura
non dicitur proprie oratio, sed gratiarum actio pro
beneficio quod suscepit.
1 #Ego dixi | null | dfb86630-cd7c-4098-967a-492b1cf28663 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi: Quaesivi residuum annorum meorum.@#
H Ego dixi, narrat quid tempore languoris tacitus
cogitaret. Dixi, inquit, desperatione in corde meo.
Vadam ad portas inferi, id est vel mortis, vel tartari,
de quibus dicitur: Qui exaltas me de portis mortis, (Psal. IX)
et reliqua, ad quas in dimidio cursu vitae
et errorum tenebris ducentur viri sanguinum et dolosi,
qui non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV); non
enim implent opera virtutum, nec poenitent delictorum
suorum. Aliter: Ego dixi. In dimidio dierum
meorum, id est in medio cursu vitae meae, id est in
juventute, vadam ad portas inferi, id est descendam
ad infernum, sicut caeteri sancti. Quaesivi residuum
annorum meorum, id est non me putans ultra victurum,
postulavi ut concederetur mihi tempus vitae
quod residuum erat.
2 #Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium: Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis.@#
Dixi: Non videbo, subauditur, si descendero in
infernum, non videbo Deum in societate sanctorum. In
terra viventium. H Ergo regio sanctorum ipsa est quae
vocatur terra viventium. Hoc est autem omne quod
metuit, ne salutare Dei, ductus ad inferos non mereatur
aspicere. Non aspiciam hominem ultra et habitatorem
quietis. Quod nos olim propter verbi ambiguitatem
sequenti versiculo junximus. Sermo enim
Hebraicus, si legitur edel, #requiem@# significat: si vero
eled #occidentem@# significat. Timet ergo ne cum sanctis
Dei hominibus non habitet in requie, ne generatio
illius instar tabernaculi dissolvatur, ne in telae similitudinem
in ipso lucis exordio praecidatur, et nequaquam
de semine ejus Christus oriatur.
3 #Generatio mea ablata est et convoluta est a me: Quasi tabernaculum pastorum.@#
Generatio mea, id est procreatio filiorum meorum,
avulsa et remota est. Quasi, id est, sicut a movetur
tabernaculum pastorum. Tribus modis dolebat iste
vir sanctus, vel quia sciebat se descensurum ad infernum
propter peccatum, vel quia sciebat se non
visurum ibi Dominum, vel certe, quia sine filiis
adhuc erat, non nasciturum Dominum de semine
suo, qui erat illi promissus, timebat.
4 #Praecisa est velut a texente vita mea: Dum adhuc ordirer succidit me. De mane usque ad vesperam finies me.@#
Praecisa est vita, id est cursus vitae meae. Dum
adhuc ordirer, id est dum essem juvenis, succidit
me. De mane usque ad vesperam finies me, aut enim
levius habebo, aut finem vitae accipiam.
5
#Sperabam usque ad mane: Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea.@#
H Sperabam usque mane, sicut Job, in die noctem,
et in tenebris lucem exspectabat (Job XVII),
mutatione temporum putans mutari posse supplicia.
Hoc verum esse novit qui magnis febribus aestuat,
cujus ignis internus, ut leo omnia ossa consumit, nec
se putat prae doloris magnitudine ultra victurum.
Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea, id est omnem
fortitudinem meam.
6 #De mane usque ad vesperam finies me: sicut pullus hirundinis sic clamabo: Meditabor ut columba.@#
Sicut pullus hirundinis sic clamabo, id est sicut
hirundo sic gemo. Aliter. Sicut pullus hirundinis,
mors imminens et languor incumbens et dolor, ut
leo ossa mea frangebat; sed ego ut hirundo et columba,
fletibus et gemitibus dies noctesque jungebam,
et a Deo solo qui subvenire potuit, praestolabar
auxilium: cui dicebam, plus patior quam mea
poscunt merita, sed si quid erravi, convertar ad melius.
Clamat pullus hirundinis ad matrem pro cibo,
gemit columba: ita ego ad Deum meum faciam propter
peccata mea, donec misereatur mei.
7 #Attenuati sunt occuli mei: Suspicientes in excelso.@#
Attenuati sunt oculi mei, id est defecerunt lacrymarum
effusione. Suspicientes in excelso, id est
veniam postulantes.
8 #Domine, vim patior, sponde pro me:@#
#Quid dicam aut quid respondebit mihi. Cum ipse fecerit?@#
Domine, vim patior, id est infirmitas mea major est
quam fragilitas mea possit ferre. Sponde pro me,
id est tu esto fidejussor, ut sanitate recepta ad priora
vitia non redeam. Quid dicam, aut | null | 11299c43-8355-4ed1-babf-02e586c5f71f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quid respondebit
mihi? subintellige ipse Dominus. H Cum ipse fecerit
vel imposuerit ipsam infirmitatem. Aliter. Tu sponde
pro me, non est enim volentis, (Rom. IX) et reliqua.
Et rursum in se revertitur, quid dicam, quidve
causabor contra te factorem meum? aut quid respondebit
mihi? quia ipse fecit quod voluit: Omnia
igitur sustinenda sunt quaecunque decreverit. Vel,
cum ipse fecerit mecum misericordiam, et veniam
spoponderit.
9
#Recogitabo tibi omnes annos meos: In amaritudine animae meae.@#
H Recogitabo omnes annos meos, scilicet prosperitatis
atque laetitiae meae recordabor in amaritudine
animae meae, id est cum essem in amaritudine infirmitatis.
Nulla res enim longa mortalium est, omnisque
felicitas saeculi, dum tenetur amittitur; cum
enim tempus tribulationis advenerit, omnis praeterita
saeculi felicitas nihil adjuvat sustinentem. Ergo Ezechias
reputare se dicit omnes annos regni sui et
praeteritae, ut putabat, beatitudinis in praesenti amaritudine.
Et quia jam securus est nec patitur quae
refert, de humano statu philosophatur et dicit:
Domine, etc.
10
#Domine, si sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me: Ecce in pace amaritudo mea amarissima.@#
H Domine, si sic vivitur, id est si sic est vita hominis
ut infirmetur, et in talibus, subintellige varietatibus
infirmitatum, vita spiritus mei, id est vita
animae meae est, corripies me, subintellige infirmitatem
dando, et vivificabis me, iterum sanando, ecce
in pace amaritudo, etc., id est ecce in pace populi
mei et civitatis meae est mihi amaritudo amarissima;
illis, scilicet populis, de liberatione gaudentibus, et
me per mortem recedente, quia ipsi liberati sunt a
Sennacherib, ego solus limina mortis intravi.
11 #Tu autem eruisti animam meam ut non periret: Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.@#
H Tu autem eruisti animam meam, subintellige
de inferno, ut non periret. Et projecisti post tergum
tuum omnia peccata mea, ne videres illa ad damnandum
me, sed ad indulgendum. Vel etiam in praesenti
eruisti vitam meam.
12 #Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: Non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.@#
H Quia non infernus confitebitur tibi, id est qui
in inferno sunt non laudabunt te, id est diabobus,
neque mors laudabit te. Non exspectabunt qui descendunt
in lacum veritatem tuam, id est #non exspectabunt
veritatem judicii,@# sed misericordiam liberationis,
maxime cum Christus ad inferna descendit
ut vinctos liberaret.
13 #Vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie: Pater filiis notam faciet veritatem tuam.@#
Vivens vivens ipse confitebitur. Quisquis vivendo
vivit, in coelesti patria, ipse laudabit te sicut et ego
hodie, subintellige laudo. Pater filiis notam faciet
veritatem tuam. H Patrem se vocat, et subjectos
sibi, filios; vel, omnem aetatem post se futuram, et
non a se generatos, quia Manassen pessimum genuit,
qui non legitur Dominum benedixisse et veritatem
Domini confessus esse, sed maledixisse Deo
sanctos ejus persequendo. Veritatem tuam, id est
veritatem misericordiae tuae. Confessio hic non pro
poenitentia, sed pro gloria et laude accipitur. Et ita
pater filiis notam faciet veritatem tuam, ut per singulas
successiones, Dei veritas et justitia posteris
praedicetur.
14 #Domine salvum me fac: Et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.@#
H Domine, salvum me fac, ab omnibus adversis.
Et psalmos nostros, id est psalmodiam laudis, cantabimus
cunctis diebus vitae nostrae, id est quandiu
vixerimus omnes qui in te credimus, tuoque auxilio
liberati sumus.
CANTICUM ANNAE. REGUM LIBRI I, CAPITULO II.
1 #Exultavit cor meum in Domino: Et exaltatum est cornu meum in Deo meo.@#
H Dicat Ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia
plena, prole fecunda, dicat quod tanto ante, de
se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit.
Exsultavit cor meum. #Addidit, in Domino, quia non
in se, sed in Domino exsultavit. Et exaltatum est cornu
meum in Deo meo. Vero exaltatum cornu meum,
quia non in se sed in Domino suo exaltatum est, et in
alio loco@# dicit, | null | 66b070b5-46f3-4984-8b55-809591986e94 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
exaltabuntur cornua justi (Psal. LXXIV);
quia de crucis Christi apicibus, justis conferuntur
haec cornua: in his ventilabimus atque destruemus
adversarias potestates, animae nostrae insidiantes.
Aliter: Exsultavit cor meum in Domino, id est
mens mea. Et exaltatum cornu meum, id est filius
meus in Deo meo.
2 #Dilatatum est os meum super inimicos meos: Quia laetata sum in salutari tuo.@#
Dilatatum est os meum super inimicos meos, subintellige
Judaeos et haereticos, quia super illos dilatatum
est os Ecclesiae, quae coram Judaeis et infidelibus
sine prohibitione loquitur secundum Evangelium.
Aliter: A dilatatum est os meum, quia et in angustiis
pressurarum sermo Dei non est alligatus (II Timoth.
II), nec in praeconibus alligatis. Et laetata sum
in salutari tuo. Christus iste est Jesus.
3 #Non est sanctus ut est Dominus: Neque enim est alius extra te: et non est fortis@#
#sicut Deus noster.@#
Non est sanctus, subintellige aliquis, sicut Deus
Pater. Neque enim est alius extra te, scilicet Deus verus.
Et non est fortis, subaudi alius Deus immutabilis,
sicut tu cum Filio et Spiritu sancto. H Vel non
est sanctus ut est Dominus et justus, etc., tanquam
sanctus et sanctificans, justus et justificans. Non est
sanctus extra et praeter te, quia nemo fit nisi abs te.
4 #Nolite multiplicare loqui Sublimia: gloriantes.@#
RABANUS. Vox Ecclesiae: Nolite multiplicare loqui,
id est nolite gloriari in sapientia legis, sublimia
intellige verba, gloriantes. Et Salomon dicit: Altiora
te ne quaesieris (Eccli. III), et alibi: Dominus in
coelo et tu in terra (Eccle. V): ideo sint pauci sermones
tui.
5 #Recedant vetera de ore vestro: Quia Deus scientiarum Dominus: et ipsi praeparantur cogitationes.@#
Recedant vetera, id est veteres traditiones. Quoniam
Deus scientiarum Dominus, id est non solum
dat scientiam sanctis, sed et ipsi praeparantur cogitationes,
id est manifestae sunt. Aliter. H Recedant
vetera, hoc est, magniloquium non exeat de ore vestro.
Quia Deus scientiarum Dominus est: haec dicuntur
de se praesumentibus, qui se justos putant,
et ideo superbi et justitiae Dei non sunt subjecti,
quia de suo putant non de Deo posse se placere;
atque ideo arbiter conscientiarum Dominus, et ipse
videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt,
si hominum sunt, et ab illo non sunt a quo ipsi homines
sunt, sinit superbos cadere, humiles exaltari.
6 #Arcus fortium superatus est: Et infirmi accincti sunt robore.@#
Arcus fortium superatus est, id est potentia Aegyptiorum
in signis Moysi, vel potestas Judaeorum. Et
infirmi accincti robore sunt, id est. Judaei liberati a
servitute Aegypti, vel gentiles fortitudine fidei.
7 #Repleti prius pro panibus se locaverunt: Famelici saturati sunt.@#
H Repleti prius pro panibus se locaverunt, id est
gentiles non habentes prius doctrinam. Judaei enim
repleti sunt prius panibus, id est doctrina Veteris
Testamenti, et pro panibus se locaverunt, id est pro
doctrina Christi se seperaverunt a consortio fidelium,
Aliter, se locaverunt, id est diabolo tradiderunt se
pro doctrinis suis, nolentes communicare corpori
Christi.
8 #Donec sterilis peperit plurimos: Et quae multos habebat filios infirmata est.@#
Donec sterilis peperit plurimos, id est gentilitas
peperit plurimos filios. Et Judaea infirmata est, in
pariendo filios Dei.
9 #Dominus mortificat et vivificat: Deducit ad inferos et reducit.@#
Dominus mortificat et vivificat, Pater mortificavit
Filium permittens illum tradi quem vivificavit resurgendo.
H Deducit ad inferos et reducit, id est
deduxit animam Filii cum jucunditate ad inferos et
reduxit.
10 #Dominus pauperem facit et ditat: Humiliat et sublimat.@#
Dominus pauperem facit, cum dicit: Si vis perfectus
esse, vende omnia quae habes (Matth. XIX).
Et ditat, generando in illo virtutes, et reddendo
centuplum. Humiliat, sanctos in praesenti, et sublimat,
in futuro.
11 #Suscitans de pulvere egenum: Et de stercore erigens pauperem.@#
H Suscitans de pulvere egenum, id est de corruptione
Christum, quia caro ejus non vidit corruptionem (Psal. XV).
De stercore erigens pauperem, | null | 90dac354-bdc8-44fd-9e81-a751d9e99425 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
id est apostolos. Aliter, suscitans a terra pauperem,,
id est Christum, qui propter nos pauper factus est
cum dives esset, ut ejus paupertate vel morte ditaremur (II Cor. VIII).
Egenus quippe idem qui pauper.
Stercus autem, unde erectus est, rectissime intelliguntur
persecutores Judaei.
12 #Ut sedeat cum principibus: Et solium gloriae teneat.@#
H Ut sedeat cum principibus, id est cum apostolis
in judicio. Et solium gloriae teneat, id est ut ad
dexteram Patris sedeat Christus, vel teneant apostoli
sedem gloriae, quam Dominus eis tribuit.
13 #Domini enim sunt cardines terrae: Et posuit super eos orbem.@#
Domini sunt enim cardines terrae, id est fines qui
sunt apostoli, quia in omnem terram exivit sonus
eorum (Psal. XVIII). Et posuit super eos orbem, id
est sanctam Ecclesiam super doctrinam apostolorum.
14 #Pedes sanctorum suorum servabit: et impii in tenebris conticescent: Quia non in fortitudine sua roborabitur vir.@#
Pedes sanctorum suorum, id est sensus vel opera
servabit ne peccent. Impii in tenebris conticescent,
Judaei, scilicet haeretici et falsi Christiani, qui vagantur
offendendo, discurruntque simul cum daemonibus.
Quia non in fortitudine sua roborabitur vir, id
est nemo fortis in propria fortitudine convalescit.
Aliter, pedes sanctorum, hoc est electorum suorum
opera, in viam justitiae dirigit. Et impii in tenebris
conticescent, quia mittentur in tenebras exteriores,
ubi conticescent, id est ab arrogantia superbiae suae
cessabunt. Quia non in fortitudine sua roborabitur
vir, hoc est in fortitudine propria, sed in virtute
divina potest esse vir, id est populus credentium.
15 #Dominum formidabunt adversarii ejus: Et super ipsos in coelis tonabit.@#
Dominum formidabunt adversarii ejus, id est daemones
vel homines impii. Et super ipsos, subaudi
impios; tonat, in praesenti in libris comminans eis
aeterna supplicia, vel in futuro grandines et coruscationes.
16 #Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo: Et sublimabit cornu Christi sui.@#
H Dominus judicabit fines terrae, in die judicii
omnes habitantes in terra, vel unumquemque secundum
opera sua, quando de hac luce migraverit in
regnum patriae coelestis. Et dabit imperium regi, id
est corpori suo, quod est Ecclesia. Quae propter unctionem
baptismi rex appellatur, sicut appellabantur
in Veteri Testamento qui unguebantur reges. Et
sublimabit cornu Christi sui, id est potentiam sanctae
Ecclesiae, quae unctionem sancti Spiritus accepit
in baptismo manus impositione. Aliter, Dominus
judicabit fines, id est extrema opera hominis, in
quibus inventus fuerit, non solum priora. Et dabit
imperium regi suo, hoc est populo Christiano, quia
dat eis virtutem qua carnem sicut reges regant. Et
sublimabit cornu christi: omnes quippe unctos
ejus chrismate, recte christos dicere possumus;
quod tamen totum cum suo capite corpus, unus est
Christus
CANTICUM MOYSI. EXODI CAPITULO XV.
1 #Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est: Equum et ascensorem projecit in mare.@#
Cantemus, id est laudemus, quia magnificatus est
in signis Aegypti. Sed gloriose magnificatus est,
equites et ascensores eorum in mare dejiciendo,
Pharaonem videlicet et exercitum ejus. Spiritualiter
illa laus laudem significat, quae nunc agitur in Ecclesia.
Laudaverunt illi Dominum, laudemus et nos,
dicit Ecclesia, quia, O magnificatus est Christus in
carnis assumptione, et nascendo de Maria virgine,
et diabolum per mortem crucis vincendo, equum et
ascensorem dejiciendo in mare, id est diabolum et
ministros ejus in infernum dejiciendo, sed resurgendo
et in coelum ascendendo, gloriose magnificatus
est.
2 #Fortitudo mea et laus mea Dominus: Et factus est mihi in salutem.@#
Fortitudo mea Dominus, dicit Moyses, quia fortes
nos fecit adversus insidias inimicorum nostrorum.
Laus nostra est, ipsum laudate, qui factus est nobis
in salutem, nos redimendo, liberans nos de servitute
Pharaonis. Spiritualiter fortitudo est Dominus sanctae
Ecclesiae, quia ipsam fortem facit ad toleranda
adversa hujus mundi.
3
#Iste Deus meus et glorificabo eum: Deus patris mei et exaltabo eum.@#
Iste est Deus, id est Christus, et glorificabo, hoc
est laudabo eum. Deus patris mei, Abraham scilicet
et exaltabo eum, id est magnum praedicabo. Fuerunt | null | c954e7c8-8b37-4eab-a604-abb7d419222b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
haeretici qui dixerunt duos esse deos, unum Veteris
Testamenti, alterum Novi: Deum Veteris Testamenti
dicebant esse justum et crudelem, eo quod
juste praeciperet, et eos qui peccabant interimi praeciperet
dicens: Si quis hoc vel illud fecerit morte
moriatur. Deum vero Novi Testamenti dicebant justum
et misericordem, eo quod peccantes ad poenitentiam
provocaret dicens: Poenitentiam agite. Sed
omnes isti mentiti sunt, ostendente Moyse ipsum
Deum esse Veteris Testamenti quem et Novi.
4 #Dominus quasi vir pugnator. Omnipotens nomen ejus: Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare.@#
Dominus quasi vir, tunc Pharaonem, nunc diabolum
debellando. Omnipotens, quia solus omnia potest.
Currus Pharaonis, etc., omnia quidem quae hic
dicuntur et facta sunt in Pharaone tunc, etiam
postea per Christum in antiquo perfecta sunt hoste:
Quae etiam prophetico spiritu hic praedicuntur futura
quasi praeterita:
5 #Electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro: abyssi operuerunt eos: Descenderunt in profundum quasi lapis.@#
Electi principes, id est principalia vitia pariter
cum minimis subruuntur. Abyssi operuerunt eos, id
est gehenna, in quam quasi lapis descenderunt.
Quia et ille et iste, Pharao scilicet et diabolus, gravati
duritia peccatorum lapides vivi non erant.
6 #Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum: Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos.@#
Dextera tua, Domine, magnificata est, hoc est,
dexteram tuam, Domine, id est Filium tuum Christum
magnificemus in fortitudine victoriae, qui percussit
inimicum libertatis nostrae, deponens eum de
dominio deceptorum.
7
#Misisti iram tuam quae devoravit eos sicut stipulam: Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae.@#
Misisti iram tuam, Iram. id est vindictam, non
tamen ira deitatis turbatur. Quae devoravit eos sicut
stipulam, quia sicut facile ignis stipulam consumit,
sic facile erat Deo eos submergere. Et in spiritu furoris
tui, quia patientibus furor videtur, cum sit
aequum judicium.
8 #Stetit unda fluens: Congregatae sunt abyssi in medio mari.@#
Stetit unda fluens, id est vel maris divisi vel Jordanis
ut legitur (Exod. XIV). Congregatae sunt
abyssi, ne nocerent justos et necarent injustos.
9 #Dixit inimicus: Persequar et comprehendam:@#
#Dividam spolia, implebitur anima mea.@#
Dixit inimicus, id est Pharao: Persequar, etc.,
ista enim sunt verba Pharaonis vel diaboli, quibus
tamen fortior superveniens spolia abstulit (Luc. IX).
10 #Evaginabo gladium meum: Interficiet eos manus mea.@#
Evaginabo gladium meum, id est gladios, et manus,
id est potentia mea vel multitudo exercitus,
interficiet eos. Ita dicit et diabolus. Evaginabo gladium,
id est, aperiam omnes fallendi modos, et interficiet
eos spiritualiter manus mea.
11 #Flavit spiritus tuus et operuit eos mare: Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.@#
Flavit spiritus tuus: spiritu enim fortitudinis tuae
submersi sunt. Quasi plumbum: flexibiles ad malum,
et gravati a malitia, ne possint ad bonum animam
elevare.
12 #Quis similis tui in fortibus, Domine, quis similis tui? magnificus in sanctitate: Terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia.@#
Quis similis tui? magna faciens (quia sanctus es)
terribilis (judicando), atque laudabilis (dimittendo
peccata poenitentibus), et faciens mirabilia: in cruce
et in peccatorum conversione.
13 #Extendisti manum tuam. Et devoravit eos terra.@#
Extendisti manum, id est virtutem tuam, et devoravit
eos terra, id est arena vel peccata terrena.
O Vel terra devorantur, qui semper terrena faciunt,
de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, et
luxuriae dediti, voluptatem quaerunt corporis.
14 #Dux fuisti in misericordia tua: Populo quem redemisti.@#
Ibi dux fuisti ad terram promissam, hic ad coelestem
Hierusalem redemptis.
15 #Et portasti eum in fortitudine tua: Ad habitaculum sanctum tuum.@#
Et portasti eum tunc, id est, sine ejus labore eum
advexisti: ubi tabernaculum, et postea templum
videret: sicut sanctos in paradisum nunc introducis,
ubi habitaculum sanctum tuum aeternum vident in
aeternum.
16
#Ascenderunt populi et irati sunt: Dolores obtinuerunt habitatores Philistiim.@#
Ascenderunt populi, Israel. Et irati | null | 48fb8bda-83f3-4b78-af6d-dfa066d18722 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sunt, id est,
adversarii contra eos irati sunt. Haec autem de futuro
intelliguntur. Philistiim interpretantur #cadentes
poculo:@# Idumaei, #rubei@# vel #terreni.@#
17 #Tunc conturbati sunt principes Edom: robustos Moab obtinuit tremor: Obriguerunt omnes habitatores Chanaan. Irruat super eos formido et pavor: In magnitudine brachii tui.@#
Moab: #ex patre@# interpretatur, et significat peccatores
justorum persecutores, qui inebriati sunt peccatis
et noxa effusionis sanguinis Christi. Vel qui
sunt homicidiis inquinati, ex patre diabolo sunt:
quibus haec salus justorum est invidia, quos tamen
Dominus exsuperat.
19 #Fiant immobiles quasi lapis, pertranseat populus tuus, Domine: Donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti.@#
Fiant immobiles: optat vel pronuntiat, quod resistere
non valeant Dei populo, illi superius jam
nominati populi. O Vel mystice Judaei facti sunt
immobiles ad Christi fidem: donec pertranseat et
veniat ad fidem omnis populus gentium, quem Dominus
possidet.
20 #Introduces eos@# et #plantabis in monte haereditatis tuae: Firmissimo habitaculo tuo quod operatus es,@#
#Domine.@#
Introduces eos, in terram promissam: et introducet
etiam Dominus sanctos suos in coelestem Hierusalem,
et plantabit in aeternum, id est, feliciter
vivere faciet. In monte, scilicet Sion, et firmissimo
habitaculo, hoc est Hierusalem. Spiritualiter autem
Sion, contemplationem coelestem: firmissimum habitaculum,
Hierusalem coelestem (cujus fines Dominus
pacem aeternaliter firmam posuit (Psal. CXLVII)
significat, ubi nulla infirmitas esse potest.
21 #Sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae Dominus regnavit in aeternum et ultra.@#
O Sanctuarium tuum: hoc est sanctimonium
assumptae carnis: quod non manu hominum factum
est, sed manibus Dei paratum. Dominus regnavit:
regnat et regnabit in saeculum et sine terminali fine.
Aliter: Et regnabit in aeterno et ultra: si quid
aeterno ulterius est.
22 #Ingressus est enim Pharao cum curribus ejus in mare: Et reduxit super eos Dominus aquas maris.@#
O. Ingressus enim: spiritualiter accipiendo: Qui
Aegyptius est, et sequitur Pharaonem, id est diabolum,
ille vitiorum mergitur fluctibus.
23 #Filii autem Israel ambulaverunt per siccum: In medio maris.@#
O Filii autem Israel: mystice, id est qui sequitur
Christum, et sicut ille ambulabat, ita et ipse
ambulat: aquae et murus fiunt dextera laevaque.
Ipse autem media via incedit per siccum, usquequo
exeat ad libertatem, et hymnum victoriae canat dicens:
Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus
est, equum et ascensorem dejecit in mare: quod
erit cum post mortem anima coelos gloriosa ingreditur.
ORATIO HABACUC PROPHETAE PRO IGNORANTIIS. CAPITULO III.
1 #Domine, audivi auditionem tuam: Et timui.@#
Domine, audivi: Omnia (discipulis inquit Salvator)
quae audivi a Patre annuntiavi vobis (Joan. XV), id
est, probrosa adversaque carne assumpta pro humano
genere patior: et post, victa morte, intrabo
in gloriam meam. Hanc auditionem propheta audivit
in spiritu, et timuit.
2 #Domine, opus tuum In medio annorum vivifica illua.@#
Domine, opus tuum. Ait ergo; deprecor, Domine,
ut quod promisisti explices, finito quoque tempore
reddas Christum tuum: et opus quod pollicitus es
vivifica, hoc est, tuum imple promissum.
3 #In medio annorum notum facies: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.@#
In medio annorum. Cum venerit, inquit, plenitudo
temporis, et opere promissa impleveris (Gal.
IV): monstrabis vera esse quae es pollicitus; et cum
peccantibus nobis iratus fueris, poenitentiam tamen
agentibus, misericordiae tuae recordaberis.
4 #Deus ab Austro veniet: Et sanctus de monte Pharan. Diapsalma.@#
Deus ab Austro: Pharan, locus est vicinus Sina:
in quo ipse Dominus legem dedit, qui de Virgine
nasci dignatus est in Bethleem: et inde ab Austro
veniens, Hierosolymam a parentibus ductus est (Luc.
II), ut pro eo hostia secundum legem daretur.
5 #Operuit coelos gloria ejus: Et laudis ejus plena est terra.@#
Operuit coelos: in adventu enim Salvatoris cuncta
repleta sunt gloria, ut in Evangelio: Gloria in
excelsis Deo (Luc. II). Et alibi: Domine Dominus
noster, | null | 8cda16bd-3a3c-4352-a53b-c22d813b05f9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quam admirabile est nomen tuum in universa
terra (Psal. VIII). Et rursum: In omnem terram
exivit sonus eorum (Psal. XVIII).
6 #Splendor ejus ut lux erit: Cornua in manibus ejus.@#
Splendor ejus: quasi sol, sic sol justitiae clara luce
radiabit. Cornua, id est vexilla ac trophaea crucis,
in manibus ejus.
7 #Ibi abscondita est fortitudo ejus: Ante faciem ejus ibit mors.@#
Ipsi abscondita est fortitudo. In cruce abscondita
est fortitudo ejus; quoniam dicebat: Tristis est
anima mea usque ad mortem (Marc. XIV). Et: In
manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII).
Ibi enim latuit virtus divinitatis, et apparuit infirmitas
humanitatis.
8
#Egredietur diabolus ante pedes ejus: Stetit et mensus est terram.@#
Egredietur: exeunte enim Domino de aquis baptismatis,
occurrit mors, id est diabolus: et ante
pedes ejus veniebat coluber antiquus, quoniam tentavit
eum in deserto (Matth. IV).
9 #Aspexit et dissolvit gentes: Et contriti sunt montes saeculi.@#
Aspexit et dissolvit. Stans Salvator, et oculo suo
cuncta prospiciens, et intuitu suo universum mundum
metiens, gentium infidelitatem dissipavit, a
glacieque sua resolvit eorum corda: et daemones
et superbos (qui montes dicuntur saeculi) contrivit.
10 #Incurvati sunt colles mundi: Ab itineribus aeternitatis ejus.@#
Incurvati sunt colles, id est, superbi per poenitentiam
humiliati sunt: qui ante adventum Salvatoris
superbi erant, et a nullo flecti poterant. Ab
itineribus aeternitatis ejus: per carnem enim assumptam
et praedicationem suam et discipulorum, et
interiorem inspirationem (quibus viis divinitas ad nos
venire dignata est) humiliati sunt et conversi superbi.
11 #Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae: Turbabuntur pelles terrae Madian.@#
Pro iniquitate, id est propter iniquitatem. Qui
templum Dei esse debuerant: propter iniquitatem
avaritiae, luxuriae et omnis malitiae, fiunt tabernaculum
Aethiopum, id est daemonum. Tabernacula
autem terrae Madian atque Aethiopum eosdem intellige:
hi in novissimo conscii peccatorum suorum,
pavebunt judicio et turbabuntur.
12 #Nunquid in fluminibus iratus es, Domine: aut in fluminibus furor tuus: Vel in mari indignatio tua.@#
Nunquid in fluminibus: fluminum et maris vocabulo
corda exprimuntur infidelium, quae toto intentionis
impetu ad inferiora rapiuntur. Sunt autem
flumina bona, sunt et mala: unde littera ista potest
et ista interrogatio affirmative et negative intelligi.
Non enim bonis fluminibus irascitur Deus, irascitur
autem malis: et mare similiter in bono et malo
accipi potest. Mundana vel haeretica eloquentia et
verba, malum flumen: Dei verba et praedicatio et
sacramenta, bonum flumen, in quibus peccator
abluitur.
13
#Qui ascendes super equos tuos: Et quadrigae tuae salvatio.@#
Qui ascendes super equos: non in illorum corda,
quibus iratus dicitur superius: sed in corda electorum
tuorum ascendes, per illuminationem gratiae
tuae (ut apostolorum) in his curribus equitans totum
illustravit mundum et salvavit. Vel quatuor Evangelia
quadriga sunt salutis.
14 #Suscitans suscitabis arcum tuum: Juramenta tribubus quae locutus es. Diapsalma.@#
Suscitans suscitabis. Arcum dicit improvisum
adventum, in quo regna mundi examinanda praevidit.
Vel arcum, sacram Scripturam dicit: quam suscitavit,
dum per eam in peccatis mortuos excitavit,
et implevit quae promisit tribubus patrum antiquorum.
15 #Fluvios scindes terrae: viderunt te aquae et doluerunt montes: Gurges aquarum transit.@#
Fluvios scindes, id est reges terrae adversus tuum
populum dimicantes divides atque disperges. Te
viderunt excelsa regna, et sublimes hujus saeculi
potestates tremuerunt. Gurges, id est, persecutio
eorum qui vexabant populum tuum transiit.
16 #Dedit abyssus vocem suam: Altitudo manus suas levavit.@#
Dedit abyssus: hoc est postquam gurges aquarum,
id est persecutionum transiit, id est cessavit,
id est post passionem tuam, Christe, inferi, id est
sancti in limbo patrum laudaverunt te. Et altitudo,
id est angeli te resonabant esse victorem: et quasi
plausu manuum elevatarum te victorem, triumphatoremque
monstrarunt.
17 #Sol et luna steterunt in habitaculo suo: In luce sagittarum tuarum ibunt: in splendore fulgurantis hastae tuae.@#
Sol et luna: post passionem suam et resurrectionem
elevatus est Dominus, sol videlicet justitiae in
coelum, et emisso | null | 81fedbc4-5c63-4b1d-a479-f96f18616d12 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Spiritu illustravit Ecclesiam, quae
dicitur luna: quae tunc ita stetit, robore Spiritus
accepto, ut nec mortem timeret. Sagittae tuae, id
est plagae tuae et eruditio, populo tuo lumen praebuerunt.
In sole enim Christus, in luna Ecclesia
designatur.
18
#In fremitu conculcabis terram: In furore obstupefacies gentes.@#
In fremitu conculcabis: quando injuriam populi
tui vindicabis, terrena regna conculcabis, et omnes
gentes admirari facies.
19 #Egressus es in salutem populi tui: In salutem cum Christo tuo.@#
Egressus es: hoc Patri dictum intelligitur, quia
exierit ad salvandum populum suum per Jesum
Christum Filium suum: Deus enim erat in Christo,
mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Vel egressus
a synagoga Judaeorum ad gentes.
20 #Percussisti caput de domo impii: Denudasti fundamentum usque ad collum.@#
Percussisti caput: veniente autem Filio tuo, percussisti
Antichristum de domo impii, id est in hoc
saeculo: quia in maligno mundus positus est (Joan V).
Et abscondita ejus aperta fecisti, usque in sempiternum.
Fundamenta enim sive abscondita ejus sunt
cogitationes, quae nudantur vel in judicio omnibus,
vel hic per confessionem, usque ad collum, id est
usque ad verba et opera. Vel per caput diabolus
intelligitur.
21 #Maledixisti sceptris ejus: capiti bellatorum ejus: Venientibus ut turbo ad dispergendum me.@#
Maledixisti: non solum sceptris, id est, regno
diaboli maledixisti, verum etiam capiti bellatorum
quod percusseras, qui venerunt ut turbo: ut verterent
populum tuum, Domine. Secundum litteram
autem intelligimus impium Nabuchodonosor, vel
omnes adversarios, qui venerunt ut turbo ut dispergerent
me, id est ut everterent Israel et captivarent.
22 #Exsultatio eorum: Sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.@#
Exsultatio eorum: Exsultabunt pauperem devorantes
et subjectum sibi populum, et hoc quasi in abscondito
facient, id est quasi tu, Deus, nescires.
Venisti igitur ad praelium pro populo tuo, et quadrigas
mittens in aquas (id est in gentes multas) fecisti
eis viam, etc.
23 #Viam fecisti in mari equis tuis: In luto aquarum multarum.@#
Viam fecisti. Equi sunt sancti praedicatores:
quibus fecisti viam in populis nationum, et in quorum
praedicatione turbatae sunt aquae: hoc est gentium
corda. Mare enim spiritualiter mundus est:
lutum, peccata et curae vanae: aquae multae, populi
multi.
24 #Audivi et conturbatus est venter meus: A voce contremuerunt labia mea.@#
Audivi et conturbatus est venter meus: Ad comminationem,
inquit propheta, tuam, toto ventre, id
est animo contremisco: labiorum enim tremor designat
pavorem trepidae mentis. Audivi igitur
vindictam tuam in peccatores (quam fecisti hic, et
quam amplius facies in extremo judicio) et contremisco:
ne et ego reprobus inveniar.
25 #Ingrediatur putredo in ossibus meis:@#
#Et subter me scateat.@#
Ingrediatur putredo, id est, non solum hunc tremorem
libenter patior, verum etiam quod passus est
Job (Job I) libenter sustinebo (id est putredinem
corporis: ita ut innumeris scateat vermibus caro
mea) et omnes angustias et tribulationes hic in hac
vita.
26 #Ut requiescam in die tribulationis: Ut ascendam ad populum accinctum nostrum.@#
Ut requiescam, id est ut hic a meis munder, et eripiar
peccatis, et in die tribulationis, hoc est consummationis
saeculi et judicii (in die, scilicet irae, calamitatis
et miseriae) requiescam, atque ascendam ad
consortium eorum qui in Christo praecesserunt, et
accinxerunt se ad pugnandum contra aereas potestates
et omnia vitia armis virtutum undique cincti
et expediti: cum illis ascendam in gaudia beatorum,
et in hac vita de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII).
Ficus enim non florebit, ego autem floream.
27 #Ficus enim non florebit: Et non erit germen in vineis.@#
Ficus enim non florebit: ficus, vinea et oliva, erat
synagoga Judaeorum; quoniam dulcedinem bonae
operationis proferebat: sed Domino veniente, virtutis
fructum ferre neglexit. Similiter exponitur de
malis Christianis iste et sequentes duo versus.
28 #Mentietur opus olivae: Et arva non afferent cibum.@#
Mentietur opus olivae, aliud promittentis et aliud
facientis, dicentis ad Moysen: Omnia quaecunque
dixerit Dominus faciemus (Exod | null | 0f3e4fba-71fa-4dfc-a1bd-7d0bd79866ad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.