Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
, id est non dicerent Judaei: potuimus, fecimus, egimus quod voluimus. 28 #Non dicant in cordibus suis: Euge, euge animae nostrae: Nec dicant: Devoravimus eum.@# C Non dicant: Euge, euge, id est bene bene; ista verba sunt laetantium scelerata mente. H Nec dicant: Devoravimus eum, id est ne patefiat ultra os eorum ad me devorandum, id est me similem illis deputandum. Devorat enim homo quod in os mittit, ita peccatores nituntur justos in suas nequitias trajicere, ut eis similes fiant, et unum cum eis corpus. 29 #Erubescant et revereantur simul: Qui gratulantur malis meis.@# H Erubescant, id est Judaei persecutores et haeretici, qui gratulabantur: quando me persequebantur, hoc est, non solum persequentes me erubescant, sed et illis consentientes qui gratulantur, etc. Sic erubescant, ut proprios actus sponte damnent, ut sic convertantur. Et quia potest aliquis erubescere, et reverentiam non habere, addidit, revereantur simul, ut conversionis eorum indicia declararet. Reverentia est enim Domini timor cum amore permistus. 30 #Induantur confusione et reverentia Qui maligna loquuntur super me.@# H Induantur confusione, id est confusione aeterna. Unde dicit: Discedite a me, maledicti (Matth. XXV), ut qui me quasi hominem judicaverunt, videant ut Deum judicantem. 31 #Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam: Et dicant semper: Magnificetur Dominus qui volunt pacem servi ejus.@# H Exsultent, 1. sancti qui volunt Dei justitiam implere, ipsi exsultent et laetentur de remuneratione vitae aeternae. Dicant semper, scilicet sancti, ut Dominus Pater magnificetur, ipse est pax nostra. C Quod autem dixit, servi ejus, ad humilitatis formam respicit, qui in assumpta carne (Ephes. II), secundum humilitatem servus Patris dicitur. Qui ergo volunt pacem Christo? Illi scilicet qui a vitiis redduntur alieni. 32 #Et lingua mea meditabitur justitiam tuam: Tota die laudem tuam.@# H Lingua mea, sancti sunt; illi meditabuntur mandata Dei. Tota die, toto tempore scilicet laudare Deum certent. C Quia semper Deum laudant, qui in omni voluntate sua divina jussa considerant. ORATIO EX PSAL. XXXIV. Protectio salusque animae nostrae, operi nos galea spei, et scuto inexpugnabilis munimenti, ut a te in causis nostrae necessitatis adjuti, mereamur cum te diligentibus laetitia et exsultatione perfundi. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS XXXV. ARGUMENTUM PSAL. XXXV. C Propheta contemptores legis vehementer accusat, et sub laude Domini collata beatorum dona describit. TT. #In finem servo Domini psalmus David.@# C Nam et in finem Dominum significat, et servo Domini de ipso dicitur, qui formam servi accipiens, factus est obediens usque ad mortem (Philip. II). Psalmus vero et David frequenti expositione jam noti sunt. 1 #Dixit injustus ut delinquat in semetipso: Non est timor Dei ante oculos ejus.@# H Dixit injustus, id est decrevit peccare se debere. C Et ita ideo cogitat, ut sibiipsi licentiam tribuat peccandi. Non est timor Dei, id est, non putat curare Deum, ut homines debeant eum formidare. A Vel injustus quilibet dixit, id est, deliberavit, non in publico, sed semetipso: ibi proposuit, ubi homo non videt, et licet Deus videat, hoc non curat, quia non est timor Dei ante oculos ejus. Homines timet, ne publice profiteatur iniquitatem. Deum vero non timet, et ideo in corde; ubi Deus videt, homo non videt, deliberavit, ut delinquat, id est peccet. 2 #Quoniam dolose egit in conspectu ejus: Ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.@# C Dolose egit in conspectu Dei, id est, in semetipso quia non est timor, etc. H Diabolus videlicet et Judaei dolose egerunt in conspectu Dei. Vel ad Judam proditorem pertinet, quorum iniquitas ad odium inventa est. A Similiter omnium malorum invenitur iniquitas ad odium, quia odit Deus iniquitatem, dum eam perpetuo punit. 3 #Verba oris ejus iniquitas et dolus: Noluit intelligere ut bene ageret.@# C Verba eorum sunt iniquitates et dolus, iniquitas pertinet ad blasphemiam, dolus in proximum decipiendum. Noluit
null
bf308794-b48f-4b3b-b6ae-1cf880ed3690
latin_170m_raw
null
None
None
None
intelligere, illos significat, qui ex aliqua parte, igniculum sapientiae perceperunt, et a vero intellectu declinantes, suo vitio perversis erroribus se polluerunt. 4 #Iniquitatem meditatus est in cubili suo: Astitit omni viae non bonae: malitiam ÷ autem@# .. #non odivit.@# C Iniquitatem meditatus est, scilicet haereticus, et errorem longa meditatione tractavit, libros faciendo perversos. H In cubili, in corde secreto, ubi animus bonum vel malum meditatur. Astitit omni viae non bonae, ideo ad nullum fructum justitiae pervenire potuit. Malitiam non odivit, sed dilexit, A quod est summa malitia; qui enim penitus non potest carere malitia, debet saltem mente odisse. 5 #Domine, in coelo misericordia tua:@# ÷ #Et .. veritas tua usque ad nubes.@# H Domine, in coelo, id est, in sanctis angelis, qui in coelo firmati fuerunt, et non ceciderunt. Vel in coelo, id est Ecclesia. A Vel quolibet sancto est misericordia Dei causa quod coelum est, et non est injustus, sicut ille, de quo dictum est: Et veritas tua usque ad nubes. C Id est, Christus in apostolis et in prophetis habitat, qui doctrina evangelica irrigant corda arentia, ut fructum dent fidei; quae steriles fuerant ariditate peccati. Christus enim veritas est, apostoli nubes. 6 #Justitia tua sicut montes Dei Judicia tua abyssus multa.@# C Beatos apostolos montibus comparavit, qui capaces Domini justitiae devotis sensibus exstiterunt. Abyssus hic in bonum posuit. Est enim profunditas aquarum abyssus, quam nec metiri, nec intrinsecus ex toto videre valeamus, sic divinam justitiam, nec mente complecti, nec ratione aliqua diffinire possumus. 7 #Homines et jumenta salvabis, Domine: Quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus.@# H Homines et jumenta salvabit Dominus, id est, rationales et irrationales personas regit et salvat. C Malos et irrationabiles, salutem temporalem sicut jumentis; bonos et rationabiles, temporalem et aeternam tribuendo salvat Deus. Vel bonos malosque salvas, cum pro omnibus Christum pati volueris. H Tunc multiplicata est misericordia Domini, cum nos proprio cruore redemit, ab initio quippe proflua fuit misericordia tua, sed tunc multiplicata. 8 #Filii autem hominum: In tegmine alarum tuarum sperabunt.@# C Filii autem hominum sunt qui non sunt jumenta, sed rationabiliter vivunt, qui gratiam baptismatis consecuti, in novam progeniem renascuntur. H C Alae vero Domini sunt praecepta Novi et Veteris Testamenti. C In quarum protectione omnis justus sperare cognoscitur, dum eis obedire ostenditur. 9 #Inebriabuntur in ubertate domus tuae: Et torrente voluptatis tuae potabis.@# H Inebriabuntur, id est ipsi filii Dei a pinguedine #gratia@# Spiritus sancti, ut habeant intellectum dogmatum ecclesiasticorum, ut, oblitis flagitiis, virtutibus impleantur. C Torrentem dicimus esse fluvium velocem, cui bene comparatur sapientia Christi, quia et subita est, et ita rapida, ut ad fidem quem vult sine ulla tarditate detrahat. 10 #Quoniam apud te est fons vitae: Et in lumine tuo videbimus lumen.@# H Quoniam apud te #est@# fons vitae, id est tu es, et apud te est origo omnium bonorum. Fons vitae, doctrina Dei; quae animae vita est. Lumen Patris Christus est, in quo videbimus lumen, id est Spiritus sancti illuminationem. 11 #Praetende misericordiam tuam scientibus te: Et justitiam tuam ÷ his .. qui recto sunt corde.@# C Praetende dixit, id est longe lateque diffunde tuam misericordiam, ut possint scientes te in isto saeculo firmius ambulare. Rogat his justitiam, id est justam vitam permanentem, vel praecepta sua, ut ea vivendo teneant, qui recto sunt corde, id est qui hic recta mente praestante Domino vivere meruerunt, hoc est, qui cor suum in omnibus ad voluntatem Dei dirigunt. 12 #Non veniat mihi pes superbiae: Et manus peccatoris non moveat me.@# C Orat ut gressu mentis a justo tramite non recedat, ne in superbia erectus cadat. Pes autem pro affectu mentis est positus. Manus vero peccatoris est operatio male suadentis, quae tunc nos a firmitate fidei movet, cum iniqua suasione nos sollicitat. Ideo vero timeo pedem superbiae, quia ibi, etc. 13 #Ibi ceciderunt
null
dba4e497-50e6-4656-98cc-a0c3c1bbc095
latin_170m_raw
null
None
None
None
qui operantur iniquitatem: Expulsi sunt nec potuerunt stare.@# C Ibi, ubi superius dixit, in pede scilicet superbiae et nequitia pravae suasionis ceciderunt; ac si diceret, in profundam foveam corruerunt daemones, qui adhuc operantur iniquitatem, male suadendo in hominibus et ad superbiam semper inducentes. H Expulsi sunt, id est a regno Dei. C Nec potuerunt stare, quia non eis licebat Domini jussa differre, sed statim illic praecipitantur, ubi parata eis est flamma poenalis. A Ibi quoque Adam cecidit et expulsus est a paradiso; qui dicitur etiam adhuc operari iniquitatem, dum in peccato suo omnes nascimur. Nec diabolus, nec Adam potuerunt stare vi sua ORATIO EX PSAL. XXXV. Clarifica nos coelesti misericordia, fons et origo luminis sempiterni, ut ubertate domus tuae repleti, omnem iniquitatem et dolum cum procacitate ferocis superbiae renuamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum. PSALMUS XXXVI. ARGUMENTUM PSAL. XXXVI. C Vox Ecclesiae monentis, non imitandos malignantes: et de poenis malorum ac praemiis beatorum. TT. ÷ #Psalmus .. David.@# H Psalmus iste personam justi glorificat, injusti notat, mores instruit, bonitatem Dei docet, pravitatem avellit. 1 #Noli aemulari malignantibus:@# #Neque zelaveris facientes iniquitatem.@# H Multas habet aemulatio interpretationes, tamen hic docet, noli particeps esse malignis, neque ad zelum, quia zelus ira est, neque ad invidiam; invidia enim livor est. Neque zelaveris, id est imiteris eos qui faciunt iniquitatem, qui per iniquas fraudes divitias congregant, honoresque requirunt. 2 #Quoniam tanquam fenum velociter arescent: Et quemadmodum olera herbarum cito decident.@# C Fenum, pulchra est res dum floret, sed cum aruerit mutato protinus colore marcescit. Sic sunt impii, qui quasi florida laetitia relucentes praematuro fine siccantur. Olera autem ab #olla@# dicta sunt ubi collecta decoquuntur. Ostensum est enim hic cito impios cadere, per similitudinem feni et olerum. 3 #Spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram. Et pasceris in divitiis ejus.@# C Admonet hic propheta, ut speremus in Dominum, hoc est introitus fidei, hoc initium salutis. C H Fac bonitatem, id est, adimple mandata. H Inhabita terram, hoc est dominare carni, non caro tibi. C Et pasceris, #ad saturitatem pertinet, et ad suavitatem perennem.@# In divitiis, id est contemplatione Domini Christi. H A Vel in Scripturis sanctis. 4 #Delectare in Domino:@# #Et dabit sibi petitiones cordis tui.@# C Delectare cum dicit in Domino, suavem vult esse tibi ejus recordationem, ut ames quem times. Dabit tibi petitionem cordis, non carnis. Petitio cordis est, fides, charitas, intellectus Dei, et operatio bonorum actuum. 5 #Revela Domino viam tuam et spera in eum: Et ipse faciet.@# C Velum quoddam est densitas peccatorum, unde via, id est, vita nostra, tenebroso amictu circumvestita est: hanc revelamus, quando delicta nostra promptissime confitemur. H Spera in eum, ut possit remittere delinquenti. Et ipse faciet id quod sequitur. 6 #Et educet quasi lumen justitiam tuam: et judicium tuum tanquam meridiem: Subditus esto Domino et ora eum.@# C Educere enim est aliquid de tenebris ad lumen proferre, hoc est, de caligne hujus saeculi, ad illam claritatem futuri judicii perducere, ubi omnia palam fiant: et tunc justitia nostra humanis aspectibus apparebit. H Et judicium tuum, quo ea quae bona sunt elegisti, tanquam meridiem, in pleno splendore gratiae suae revelabit coram angelis suis. Subditus esto Domino, non peccato, et ora eum pro delictis tuis. 7 #Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua: In homine faciente injustitias.@# H Noli aemulari in eo, id est, non te terreat impii felicitas brevis. C In nomine faciente injustitias, id est nequitias, #scilicet cui actus turpis est,@# et negotia feculenta. 8 #Desine ab ira, et derelinque furorem: Noli aemulari ut maligneris.@# C Furor est enim, qui celeri motu animum succendit. Ira quae diutius perseverat. Ergo utraque nos jubet deserere, per quae ad culpam possumus pervenire. Noli aemulari ut maligneris. H Ne ipse nequam efficiaris
null
ca40f700-d8b1-4606-b33a-13f76d1b337e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, provocando alios ad nequitiam. C Nequitiam vero veteres definierunt, voluntariam esse malitiam, in quam non casu incidimus, sed delectatione versamur. Nequam enim dictus est nequaquam, id est nullo tempore aptus. 9 #Quoniam qui malignantur exterminabuntur: Sustinentes autem Dominum ipsi haereditabunt terram.@# C Exterminari est foras terminos projici, id est ab illa Dei civitate fraudari. Qui vero contra sustinent Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram viventium: quoniam despiciunt impiorum felicitatem, Domini judicium exspectantes, et patienter interim adversa sustinentes. 10 ÷ #Et .. adhuc pusillum et non erit peccator: Et quaeres locum ejus et non invenies.@# C Pusillum enim a pugno dicitur, et exiguum aliquid parvulumque significat, quod contractis digitis manu possit includi. Et hic significat tempus, quod restat usque in diem judicii, quod comparatione praeteritorum dierum, omnino parvissimum est. Et non erit peccator, non quia ipse qui peccaverit non erit, sed peccare jam desinit. Locum ejus, istum mundum significat, qui peccatores tantum demulcet, proprieque ipsis amicus est. H Vel locus ejus, delectatio peccati. 11 #Mansueti autem haereditabunt terram: Et delectabuntur in multitudine pacis.@# C Mansuetos autem appellamus manu consuetos, id est, patientes et mites. H Quos nullus turbo furoris exagitat. C Ipsi possidebunt futuram Hierusalem, et in ea permanebunt in saeculum saeculi. In multitudine pacis, pax futuri saeculi est, ubi nihil adversum, nihil potest esse contrarium. 12 #Observabit peccator justum: Et stridebit super eum dentibus suis.@# C Observabit peccator justum, quando illum viderit sceleratus bonis moribus insudare. H Quia per opera sanctorum, ipsi cruciantur et torquentur in praesenti vita. Stridebit malitiae et invidiae dentibus quibus eum nititur devorare; per motum enim istum corporis, ostendit motum animae. A C Observabit igitur quasi de occultis insidiis ut eum alliciat. Ideo vero occultis insidiis observat, quia dum videt justum, credit se ab eo accusari, conatur igitur justum ei similem facere. Quod si non potest, stridebit, etc. 13 #Dominus ÷ autem .. irridebit eum:@# ÷ #Quoniam .. prospicit quod veniat dies ejus.@# H Non quia Dominus aliquem irrideat, sed quia ipsi digni sunt, ut irrideantur in vindicta. Quoniam prospicit, hoc est Dominus scit quando veniet dies ultionis et perditionis ejus. 14 #Gladium evaginaverunt peccatores: Intenderunt arcum suum.@# C Gladius peccatoris est quilibet dolus, alterius desiderans laesionem; quem educit ille, qui prava suasione desiderat decipere animas innocentes. Arcum autem tendere, est opere fraudulento exspectare tempus, quando possint simplices innocentesque decipere. A Gladius, apertam persecutionem, arcus vero occultam indicat; qui enim gladio pugnat, cominus; qui vero arcu, eminus pugnat. 15 #Ut decipiant pauperem et inopem:@# #Ut trucident rectos corde.@# H Ut decipiant pauperem, non divitem mundi, sed pauperem Christi. C Addidit rectos corde, hoc de martyribus potest intelligi, qui recti sunt corde, sed carne trucidantur. Pauper dicitur, qui sibi non sufficit. Inops qui nec opem habet ab alio, sive alienam. 16 #Gladius eorum intret in corda ipsorum: Et arcus eorum confringatur.@# C Gladius enim dicitur, qui fit ad hostium clades. H Et significat vindictam in animas ipsorum. C Et arcus ipsorum, id est occulta malitia contra pios confringitur, quia non erit fidelibus in animae parte nocitura. A Se enim mali prius in corde et anima laedunt quam justum in corpore et rebus exterioribus. In corde enim justum laedere non possunt. Quod si in rebus laesus justus fuerit, dicit: Melius, etc. 17 #Melius est modicum justo: Super divitias peccatorum multas.@# C Modicum hic sentiatur humilitas, in qua, dum se animus noster custodit, mundi pretiosa transcendit. Divitiae peccatorum sunt congregationes criminum. Unde aestimemus quantum sit melius illud modicum justi percipere, et molem tantorum scelerum non habere. Et vere multo melius, quoniam brachia, etc. 18 #Quoniam brachia peccatorum conterentur: Confirmat autem justos Dominus.@# C Brachia peccatorum, perversas actiones signat quae conterentur, id est assidua tritura minuuntur. H Vel, fortitudo illorum conteretur in vindicta, ne innocentibus noceant. Justos autem confirmat Dominus in fide.
null
6b879204-c754-482f-a857-89ee4bd7d341
latin_170m_raw
null
None
None
None
H A Brachia, potentiam et fortitudinem peccatorum significat. A Confirmat justos Dominus per spem in adversis et per exempla, maxime crucis. Crux enim finita est in poena, sed manet in gloria. A locis enim suppliciorum transiit ad frontes imperatorum. Qui tantum honorem dedit poenis suis, quid faciet fidelibus suis 19 #Novit Dominus dies immaculatorum: Et haereditas eorum in aeternum erit.@# C Dominus autem novit dies immaculatorum, id est vias qui eas condidit, quas humana ignorantia non potest intueri. Haereditas est coelestis Hierusalem, aeterna pace ditissima, quae in aeternum erit, quoniam sine fine praestatur. 20 #Non confundentur in tempore malo: et in diebus famis saturabuntur: Quia peccatores peribunt.@# H C Malum tempus significat diem judicii. C Quando omnis caro sollicita actuum suorum retributionem compensationemque formidat, in isto tempore non confundentur immaculati. Dies famis, tempus hujus mundi significat, quando beati esuriunt justitiam, et saturabuntur per Scripturas sanctas et exempla Dominica. Peccatores peribunt, id est in illa judicatione damnandi sunt. A Vel tempus malum dicit tempus tribulationis hic, in quo boni spe saturantur futurae pacis, peccatores vero hic saturati, peribunt aeterna fame cruciandi. 21 #Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: Deficientes quemadmodum fumus deficient.@# H Inimici vero Domini, id est impii, ut honorificati fuerint in potestate terrena, et exaltati in vanam gloriam, mox, adveniente morte, omnis gloria eorum tanquam fumus aut nebula tabescit. 22 #Mutuabitur peccator et non solvet: Justus autem miseretur et tribuet.@# H C Mutuabitur peccator, quando Dei beneficia diversa suscipit; et non solvet, hoc est, non dignas gratias agit Deo. Justus autem miseretur, quamvis hic pauca suscipiat, promptus tamen ad eleemosynas faciendas invenitur. 23 #Quia benedicentes ei haereditabunt terram: Maledicentes autem ei disperibunt.@# C Nam qui benedicunt Dominum, id est qui in omnibus gratias referunt, et ejus mandata custodiunt, terram illam viventium accipiunt possidendam. Maledicentes, id est blasphemi, vel Dei legibus inobedientes, ab illa patria submoventur. 24 #Apud Dominum gressus hominis dirigentur: Et viam ejus volet.@# H Apud Dominum gressus, id est sensus uniuscujusque hominis, a Domino dirigentur. Et viam ejus scilicet Dei volet, ut ad se veniat, qui est via, veritas, et vita (Joan. XIV). Gressus dicit opera et affectus, quos dirigit Deus. A. Et per hoc quod dirigitur vult justus viam Dei: quamvis dura sit. Via vero terrae non est dura, sed plena latronibus. Via autem Domini tuta, quamvis dura. Vel viam justi hominis volet, in qua cum ceciderit, etc. 25 #Cum ceciderit non collidetur: Quia Dominus supponit manum suam.@# H Cum ceciderit, propter infirmitatem carnis, quia septies in die cadit justus et resurgit (Prov. XXIV), non collidetur, quia Dominus agenti poenitentiam statim miseretur. Sicut David et Petrus cognitum delictum purgaverunt lacrymis, et a Domino confirmati sunt. 26 #Junior fui etenim senui: et non vidi justum derelictum:@# #Nec semen ejus quaerens panem.@# A C Junior fui, vox Ecclesiae, quando initia legis naturalis in ipso protoplasto primaeva suscepit. Senuit, quando ad honorabilem pervenit aetatem, cum novissimis temporibus suscipere meruit Dominum Salvatorem. H A C Semen, opera hominis diximus esse, quae seminat et metet. H C Ergo opera justi non quaerunt panem, hoc est verbum Dei, quia verbo Dei satiatus est, et quo intus revera vivit et pascitur. A Loquitur enim hic Ecclesia quasi unus homo. H Vel David loquitur, qui parvulus fuit in malitia: senex in virtutibus. 27 #Tota die miseretur et commodat: Et semen illius in benedictione erit.@# H Omni tempore miseretur a Domino et commodat, qui aliis ministrat doctrinam suam. Et semen ejus, opera quae gessit, vel doctrina quam docuit, a Domino benedicentur. 28 #Declina a malo et fac bonum: Et inhabita in saeculum ÷ saeculi@# .. H Declina a malo, id est, a malo opere, et fac bonum quod praecepit Deus. Inhabita in unitate fidei. C Saeculum vero saeculi significat aeternum regnum quod nulla successione mutabitur. 29
null
b5fd647d-4f62-40d1-9896-50476945611e
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: In aeternum conservabuntur.@# H Quia Dominus amat judicium, scilicet justum: quo justos impiosque discernit. Et non derelinquet sanctos: qui in eum tota spe confidunt, qui conservabuntur in aeternum, hoc est in perpetua vita. 30 ÷ #Injusti punientur@# .. #Et semen impiorum peribit.@# H Injusti punientur in vindicta. Peribit semen, hoc est opera eorum cum ipsis punientur in tormentis, et vanitas et delectatio in peccatis quaesita evanescet. 31 #Justi autem haereditabunt terram:@# ÷ #Et .. inhabitabunt in saeculum ÷ saeculi .. super eam.@# H Justi autem possidebunt terram viventium. Et inhabitabunt illam, quae est sine fine, de qua fugit dolor et gemitus (Apoc. XXI). 32 #Os justi meditabitur sapientiam: Et lingua ejus loquetur judicium.@# H Os justi meditabitur sapientiam, id est Christum. C Per os enim cogitationes debemus hic accipere, quia sicut cor meditabitur sapientiam, ita lingua loquetur per cuncta justitiam et judicium: H hoc autem fiet: cum omnia mensurate, et non fraudulenter, neque cum ira, sed cum justo judicio quae de Deo sentit enarrat, quod erit in patria beatorum. 33 #Lex Dei ejus in corde ipsius:@# ÷ #Et .. non supplantabuntur gressus ejus.@# C Lex Dei ejus, hoc enim pronomen: gratiam indicat Domini Salvatoris. Nam cum sit omnium Deus: ipsius tamen proprie dicitur, quem liberare dignatus est. In corde ipsius, universum beati sensum tali bono signat completum esse, scilicet in eo quod cor consonat linguae, ut lex Dei non solum in ore, sed etiam sit in corde, et omni sensu. Hujus gressus supplantare nullus praevalebit. Supplantare enim dicimus plantis foveas praetendere, ne possit incidens firmum reperire vestigium, hoc nullatenus constat esse faciendum, ubi secura et aeterna sunt omnia. A Quia verbum Dei in corde custodit a laqueis bonus custos, Christus in corde. 34 #Considerat peccator justum: Et quaerit mortificare eum.@# H Considerat peccator justum, intuebatur enim populus Judaeorum justum Filium Dei: et stridebat in eum, et quaesivit perdere eum, quia gravis erat doctrina ejus ad audiendum eis, et ipse etiam ad videndum. Sic et nunc inimicus considerat unumquemque nostrum ut perdat, sed si vigilanter resistas: evenit quod sequitur. 35 #Dominus ÷ autem .. non derelinquet eum in manus ejus: Nec damnabit eum cum judicabitur ÷ illi@# .. H Sicut non dereliquit justum Dominus in manibus Judaeorum, id est in potestate eorum, ita quemlibet justum non derelinquet in potestate peccatorum secundum animam, ut animae noceant, id est ut malis in malo consentiat. Nec damnabit eum, C id est justum cum judicat impium: sed discretione meritorum, justum suscipiet, impium debita poena torquebit. 36 #Exspecta Dominum et custodi viam ejus: et exaltabit te ÷ ut .. haereditate capias terram: Cum perierint peccatores videbis.@# H Exspecta Dominum, id est patienter age sive in prosperis seu in adversis. C Qui vias Domini custodis, hoc est sacratissima praecepta. H Et exaltabit te, ut haereditate capias terram illam beatitudinis, in qua justi exaltabuntur. C Tunc justi videbunt peccatores perire, quando conspecta fuerit poenalis adversitas, et illis pereuntibus, se in summa beatitudine videbunt collocatos. 37 #Vidi impium superexaltatum: Et elevatum sicut cedros Libani.@# C Vidisse impium se dicit, id est crevisse, non ad honorem: sed potius ad ruinam. Et ne putares eum tantum supra humiles erectum, addidit, et elevatum sicut cedros Libani: cujus profectus in honore et divitiis et potestate ideo tantum extollitur, ut ejus irremediabilis ruina monstretur. H Hoc de diabolo fas est intelligi, nec non et Juda. Et si de Juda exponitur, sequens versiculus sic exponitur. 38 #Et transivi et ecce non erat: Quaesivi eum et non est inventus ÷ locus ejus.@# H Et transivi, dicat hoc apostolicus coetus. Transivi tempore passionis Jesu: et illo resurgente, non erat Judas, quia abiit et laqueo se suspendit. Quaesivi et non est inventus, scilicet ipsius impii locus apostolicus, qui tanta velocitate deficiebat. Sed dum de Juda exponitur, per cedros apostoli intelliguntur; et
null
09e18fe2-2aa6-48e6-a1e7-dadaac340574
latin_170m_raw
null
None
None
None
quando de diabolo, per cedros angeli signantur. Dum vero de divitibus impiis vel potentibus exponitur (qui relicto Deo in divitiis mundi confidunt, qui quamlibet floreant, quamlibet extollantur et eleventur, non invenientur, cum ab hoc mundo migraverint), tunc per cedros mali intelliguntur in hoc mundo elevati. Sicut enim cedrus super excelsos montes apparet exaltata, et impulsu ventorum saepe dilabitur, ita et impius, locus impii impietas est. 39 #Custodi innocentiam et vide aequitatem: Quoniam sunt reliquiae homini pacifico.@# H Custodi innocentiam, si nullum noceas et cum nullo litigiosus eris, videbis Christum qui aequitas intelligitur, sicut via et veritas et vita. C Reliquiae sunt homini pacifico, quando spes ejus Domini remuneratione peragitur, id est impletur quod speravit. Reliquiae igitur sunt, quae post mortem relinquuntur. A Relinquit vero justus post mortem memoriam justitiae suae bonam, et Deus sibi relinquit praemia aeterna. C Pacificus vero dicitur, qui inter discordantes pacem facit. 40 #Injusti autem disperibunt simul: Reliquiae impiorum interibunt.@# C Justi autem, etc. Nam sicut justi post hanc vitam gratulantur, ita injusti finita ista luce peribunt. Reliquiae, ut dictum est, significant memoriam justorum, quam in hoc mundo post obitum derelinquunt, hoc mereri impii nullatenus possunt, quoniam, superveniente interitu, falsa laus et fragilis vita dissolvitur. A Reliquiae quoque eorum, id est terrena interibunt omnia. 41 #Salus autem justorum a Domino:@# ÷ #Et .. protector eorum in tempore tribulationis.@# H Salus #autem a Domino@# venit, quia ipse est salus nostra. C tempus quidem tribulationis est duplex, nam hic tribulatio temporalis est, sed in judicio extremo est aeterna; illa igitur mala est, quia aeterna quae in die judicii impiis venit. In hoc ergo tempore tribulationis, protector est Christus, quia ex ipsa eripit justos. 42 #Et adjuvabit eos Dominus ÷ et liberabit eos@# .. #et eruet eos a peccatoribus:@# ÷ #Et salvabit eos .. quia speraverunt in eo.@# C Et adjuvabit eos, id est fideles famulos in hoc mundo adjuvat, quando contraria colluctatione fatigantur; liberat, dum fidem illorum non sinit prava suasione perverti. #Eruet@# utique, dum in mundi istius contrarietate servat illaesos. Quoniam speraverunt in eum, id est spem suam in Domini pietate posuerunt. ORATIO EX PSAL. XXXVI. Beatitudo omnium non incerta justorum, Deus (qui sanctos tuos non derelinquis in fame, nec in stadio tribulationum superari permittis), precamur ut ea nos munias dextera, quam illis ne corruant, velociter porrigis praeparatam. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXXVII. ARGUMENTUM PSAL. XXXVII. C Vox poenitentis misericordiam benigni judicis deprecantis, qui se corpore sauciatum et animo, amicorum exprobratione dicit esset confusum. TT. #Psalmus David in commemorationem ÷ de Sabbato@# .. C Dicendo in commemoratione, hoc titulus iste pronuntiat, ut quia peccatum effugere non valeamus, certe ipsum delictum in commemoratione semper habere debeamus, ut nos a futuris culpis Deo adjuvante temperemus. H Sabbatum #requies@# interpretatur, id est quando requiescet Ecclesia in paradiso, quem perdidit Adam. 1 #Domine, ne in furore tuo arguas me: Neque in ira tua corripias me.@# H Totus iste psalmus ex persona poenitentis est, sed et ad Christum referri potest, sicut et sexagesimus octavus. Furor, vindicta irrationabilis cum fellis amaritudine. Ira vero tantum commotio animae. Ideo iste poenitens qui se peccatorem scit, non in ira, sed per misericordiam, nec in furore, sed per patientiam se argui postulat. 2 #Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: Et confirmasti super me manum tuam.@# H Sagittae, verba doctrinae sunt, quae ut jaculum verberant cor poenitentis, ut agat poenitentiam. Confirmasti, etc., ut tanquam bonus magister, verberibus castigatum redderes emendatum. 3 #Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae:@# #Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.@# H Non est sanitas a facie irae in carne mea, id est vidi faciem irae tuae: et non ipsam iram, hoc est, intellexi per Scripturas sanctas, quanta minabaris peccatoribus, et extimui, petens ne ipsa ira super me
null
434c5c75-840b-42fb-a96c-cb834a4895c9
latin_170m_raw
null
None
None
None
descenderet. Non est pax ossibus meis, id est nullam quietem indulsi vel ossibus vel membris meis, antequam poenitendo mentem purgarem. 4 #Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: Sicut onus grave gravatae sunt super me.@# C Iniquitates nostrae elevant se super caput nostrum, quando amplius cumulantur, quam ratio quae est caput mentis sufferre valeat; quam si iniquitas oppresserit, illa protinus victa succumbit. H Sicut onus grave, quia non est leve onus peccati, sed omnibus debet esse grave, quia omnibus grave judicii onus imponit. 5 #Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae: A facie insipientiae meae.@# H Computrescunt mihi et fetent vulnera peccatorum, quousque in peccatis jaceo, et nunc desideranter quaero medicum per poenitentiam. C Cicatrix est dicta, quod in se vulnus celatum ostendat, significans occulta peccata. H Quae contingit hominem propter suam insipientiam celare. 6 #Miser factus sum et curvatus sum usque in finem: Tota die contristatus ingrediebar.@# H Miser factus sum, usque dum confitendo purgarer, quia sine confusione et moestitia non dimittuntur peccata. Contristatus, id est indignum me existimans, vel ad coelum oculos levare, sed pectus meum percutiens, aiebam; Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII). 7 #Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: Et non est sanitas in carne mea.@# H Illusionibus illis confitetur se poenitens esse repletum atque infirmatum, quibus diabolus humanum genus quotidie illicit et suadet, ut delinquat. Per lumbos voluntatem corporis designat titillantem. id est carnis appetitum. 8 #Afflictus sum et humiliatus sum nimis: Rugiebam a gemitu cordis mei.@# H Afflictus sum et humiliatus ad poenitentiam nimis, rugiebam, petens remissionem cum luctu. Aliud est gemitus corporis, aliud cordis. Gemitus corporis, propter res terrenas. Gemitus cordis, propter sua peccata et aliorum. C Rugire autem, proprie belluarum est, leonum scilicet. A Vel afflictus sum et humiliatus nimiis miseriis et calamitatibus propter peccatum, ideo rugio. 9 + #Domine .. ante te omne desiderium meum: Et gemitus meus a te non est absconditus.@# C Tale fuit desiderium ejus, ut ante Deum esse mereretur, #Dominus enim quidquid non aspernatur, amplectitur;@# ille enim gemitus non absconditur a Deo, qui pius est, et pro animae liberatione persolvitur. Dictus est autem gemitus quasi geminatus luctus, quia fit pro exprimendo magno dolore. 10 #Cor meum conturbatum est: dereliquit me virtus mea: Et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.@# C Nunc venit ad gravissimos dolores animi, decursis corporeis aerumnis. Ideo conturbatum esse suum cor dicit, quia virtus eum deseruit; dicit ergo, Dereliquit me virtus mea, A quam habui ante peccatum. Cur vero virtus me dereliquit, quia et lumen, etc. Lumen oculorum suorum non esse secum narrat. H Quia, postposito veritatis lumine, in tenebras deciderat peccatorum. 11 #Amici mei et proximi mei. Adversum me appropinquaverunt et steterunt.@# A Hactenus confessus est quae patitur a se intus, nunc dicit quae foris patitur ab his inter quos habitat. C Amici sunt extranei sanguine, sed charitate conjuncti. Amicus enim dictus quasi #animi aequus,@# id est similis. Proximi sunt autem qui nobis parentela sociantur. H Potest amicus et proximus de discipulis accipi, qui in passione Christi territi, in tantum a Domino recesserunt, ut ipse Petrus negaret. Exponant alii deinceps de poenitente, ego ab illo passu usque ad finem: video Dominum meum Jesum a Judaeis circumdari. 12 #Et qui juxta me erant a longe steterunt: Et vim faciebant qui quaerebant animam meam.@# H Steterunt de longe discipuli Christi, de quibus evangelista ait: Stabant noti ejus a longe (Luc. XXIII). Sed vim faciebant Judaei. C Vel diabolus cum ministris, qui quanto eum videbant in Dei amore persistere: tanto ei mortem animae nitebantur inferre. 13 #Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates: Et dolos tota die meditabantur.@# H Multos quidem dolos meditati sunt, cum interrogarent si deprehensa mulier lapidari debuisset (Joan. VIII), et si liceret dare censum Caesari (Matth. XXII), et similia facerent, sed tunc aperte dolum inierunt, cum falsos
null
a26aaebf-13c6-4437-9845-f0886ebe4f59
latin_170m_raw
null
None
None
None
testes adducunt. Locuti sunt vana: In Beelzebub ejicit daemonia (Luc. XI). 14 #Ego autem tanquam surdus non audiebam: Et sicut mutus non aperiens os suum.@# H Semper quasi surdus sustulit Christus exprobrationem Judaeorum, et tanquam mutus, dicente Pilato: Mihi non respondes? (Joan. XIX.) C Nihil potest esse fortius, nihil egregius quam audire noxia, et non respondere contraria. 15 #Et factus sum sicut homo non audiens. Et non habens in ore suo redargutiones.@# H Sic tacuit Christus accusatus a Judaeis quasi non haberet quid pro se respondere deberet, exemplum tribuens homini, ut flagella pro Deo patienter portare debeat, ideo non redarguit se injuste increpantes. 16 #Quoniam in te, Domine, speravi: Tu exaudies me, Domine Deus meus.@# C Ideo petitionem suam exaudiendam dicit, quia se in Deum sperasse confidit, talis sanctorum voluntas, tale fixa mente consilium, ut non emolimento aliquo praesentis temporis, sed tantum dilectione Dei capiantur. 17 #Quia dixi: Nequando supergaudeant ÷ mihi@# .. #inimici mei: Et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt@# H Insultarent inimici Christo gaudentes, si in passione humiliatus non surrexisset. Pedes dicuntur commoveri. id est apostoli de fide ad infidelitatem commoti. Magna locuti sunt Judaei dicentes: Si Filius Dei es, descende de cruce (Matth. XXVII). 18 #Quoniam ego in flagella paratus: Et dolor meus in conspectu meo semper.@# H Paratus est Christus ad flagella sustinenda. crucem, lanceam, fel, acetum, ut per hanc mortem suo sancto sanguine pereuntem populum liberaret. Et dolor meus, quasi dolere Christum dictum est, donec ejiceret suam victoriam in judicium contra Judaeos. 19 #Quoniam iniquitatem meam annuntiabo@# + #Et .. cogitabo pro peccato meo.@# H Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, id est #sicut maledictioni Christus subjacuit, ut nos a maledicto@# erueret (Gal. III), ita et peccatorem se profitetur, qui peccata nostra #portaret.@# Et cogitabo Cogitabat enim ut clementi cogitatu humani generis delicta, quae sibi computavit, in semetipso purgaret. 20 #Inimici autem mei vivent et confirmati sunt super me: Et multiplicati sunt qui oderunt me inique.@# H Vivent inimici ejus, quia non sunt statim divina ultione puniti. Confirmati sunt in legis littera, in qua spiritaliter nuntiatum non intellexerunt. C Vel confirmati sunt in malitia. Multiplicati sunt in amplitudine seminis, qui oderunt Christum inique. H Et certe non rationabiliter, sed inique oderunt, qui in hac littera semen suum, ceu astra coeli multiplicari credebant. 21 #Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi: Quoniam sequebar bonitatem.@# H Retribuebant mala pro bonis, quia afferentem dulcedinem vitae aeternae aceto potaverunt et felle. Detrahebant mihi dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere (Matth. XXVII). Quoniam sequebar bonitatem, ut implens voluntatem Patris, pro vita populi susciperem mortem. 22 #Non derelinquas me, Domine: Deus meus, ne discesseris a me.@# H Non derelinquas me, inquit Christus, cum penetravero profunda inferni. C Vel #hoc petit@# poenitens, ut non conversus relinquatur a Deo iterum peccare. Nec etiam a me discedas, quia necesse est, absente te rectissima via semper errare. 23 #Intende in adjutorium meum: Domine, Deus salutis meae:@# H Intende ergo dicit in adjutorium. Quia graves sunt pugnae carnis, tu intende in adjutorium meum, et esto nobis salus in tempore tribulationis. C Ecce regula poenitentis impleta est, qui gratia Dei se salvatum exsultat. ORATIO EX PSAL. XXXVII. Emitte salutare tuum in infirmitatibus nostris, vulnerum cicatricumque mortalium, potentissime Medicator, ut omnem gemitum doloremque nostrum coram te deplorantes, valeamus evincere insultationes adversantium vitiorum. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXXVIII. ARGUMENTUM PSAL. XXXVIII. C Vox justi contra inimicos utiliter tacentis et petentis cognoscere vitae suae finem, si forte incarnationem Domini intueri possit: petentisque sibi noxia delicta dimitti. #TT. In finem pro Idithun. Canticum David.@# C In finem quid significet, jam notum est. Idithum Hebraeum nomen est, quod Latine dicitur #transilitor,@# signans eum qui mundi
null
af336f01-5876-4cf5-87bb-2ca3ae02e2d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
istius vericata vitia sua puritate transcendit. Canticum vero humanae vocis divina laus laetantis est, quandoque et dolentis, nunquam vero poenitentis. 1 #Dixi: Custodiam vitas meas. Ut non delinquam in lingua mea.@# C Dixi, hoc est, apud me in corde meo deliberavi; custodiam vias, non dicit a criminibus, quia jam sanctus erat, sed a superfluis verbis, quae raro potest vitare vel continens, facilius enim culpa tacendo refugitur quam loquendo. H Vias, vero dicit actiones et verba. 2 #Posui ori meo custodiam: Cum consisteret peccator adversum me.@# C Dicitur os esse ostium linguae, et bene illa clausa salvabitur si ejus janua custoditur. Dum consistit, peccator, H id est diabolus, qui instigator est eorum qui sanctis insidiantur. A #Silui vero a bonis annuntiandis propter calumniatores verborum meorum.@# 3 #Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis: Et dolor meus renovatus est.@# H Obmutui, ne cum litigantibus mecum litigarem. C Humiliatus autem significat humi prostratum contra eorum improperia siluisse. Siluit a bonis, quia malorum mos est, quamvis nova audiant, nullatenus acquiescant. Dolor ejus renovatus est, id est dolor pietatis, quo bona tacuit malis auditoribus. A Dolor enim qui fuit in loquendo, a quo quievit silendo, renovatus est ex silentio, quo negavit conservis cibaria vitae et verbum Dei. 4 #Concaluit cor meum intra me: Et in meditatione mea exardescet ignis.@# C Concaluit (dixit) cor meum, id est ab omni parte succensum est. H A recordatione delictorum propriorum. C Intra me, in homine interiore, ubi ratio tacite loquitur. Et in meditatione mea. H Quid meditaris? Istud inquam qualiter illum ignem reperire possim, scilicet sancti Spiritus qui peccata consumit et illuminat mentem. A Vel quia vidi ex omni parte pericula, et loquendo tacenda, et tacendo loquenda, coepit cor meum inquietum esse, et calore fervere divino 5 #Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum.@# C Proclamavit Propheta conscientiae lingua veraci Domino, qui siluerat prius dolosis inimicis. Petit ergo meditatione aeternorum accensus, ut finem suum noverit, id est Salvatorem. Ipse enim noster finis est, ad quem pervenisse, vita est. H Non enim istius vitae finem quaerit sibi notum fieri Propheta, sed illum, in quo destructa morte Christo jungatur. 6 #Et numerum dierum meorum. Quis est? Ut sciam quid desit mihi.@# C Deinde desiderat Propheta scire numerum dierum, id est ut evidentius appareret, si Christi conspectum corporeis oculis mereretur aspicere. Addidit, ut sciam quid desit mihi. Revera deesse sibi judicabat ad vitam, si ejus non meruisset videre praesentiam. H Quod autem non de suis diebus haec loquatur, sequentia docent. 7 #Ecce mensurabiles posuisti dies meos: Et substantia mea tanquam nihilum ante te.@# H Secundum veterem hominem: usque nunc fuerunt dies mensurabiles, hoc est sub jugo peccati. Nunc novo desiderio unum aeternum immensurabilem diem appeto, quem Abraham vidit et gavisus est (Joan. VIII), in quo alibi hortamur laetari, in quo Deus Dominus illuxit nobis (Psal. CXVII). C Merito substantiam suam dicit nihil esse ante Deum, quae Adam peccante damnata est, cui nisi aliquid divinitas contulerit, de propria substantia non habet quod praesumat. A Dicit vero ante te, id est in comparatione ad tuam substantiam, vel ante cognitionem tuam, et in cognitione et illuminatione tua. Ante homines enim aliquid videtur, sed ante te, tanquam nihil in comparatione aeternitatis. #Verumtamen universa vanitas: Omnis homo vivens. Diapsalma.@# C Vanitas enim (sicut saepe diximus) mutabilitatem significat, quam omnis homo praeter Christum sustinet, qui hac carne vestitus est. Intellige vero non mutationem corporis, quam etiam Christus sustinuit, sed mentis instabilitatem. 9 #Verumtamen in imagine pertransit homo: Sed et frustra conturbatur.@# C Verumtamen in imagine pertransit homo. Imago Dei est illa conditio, quam homo suscepit, quando dictum est: Faciamus hominem ad imaginem nostram (Gen. I). Et bene dixit: frustra conturbatur, quia puritatem mentis perdunt, qui desideriis temporalibus occupantur, hoc est enim conturbari a puritate
null
d0b1b7b3-7172-4b3c-bf7c-0d62ed02597a
latin_170m_raw
null
None
None
None
mentis in actibus saeculi deduci; et hoc frustra, quia sine utilitate, imo cum damno anima. 10 #Thesaurizat: Et ignorat cui congregabit ea@# H Saepe enim plerique thesaurizant et congregant multa, quae aut desidia filiorum perdit, aut fiscus occupat, aut diripiunt alieni. Beatus autem est ille qui ibi thesaurizat ubi audire mereatur: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV). Ubi fures non furantur, nec effodiunt (Matth. VI). 11 #Et nunc quae est exspectatio mea, nonne Dominus? Et substantia mea apud te est.@# C Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? pronuntians sibi esse exspectationem Dominum Christum, nec in caducis desideriis aliam habere se praesumptionem, nisi illum solum. Substantia, in bonam partem dicit, quae ante Christum esse memoratur, ubi nihil est nisi perfectum. A C Dicit vero substantiam non ab Adam contractam, aut temporalium rerum, sed bonae conscientiae possessionem; illa apud Deum est, apud homines non est, quia ab eis non videtur. 12 #Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: Opprobrium insipienti dedisti me.@# H Petit se eruere ab iniquitatibus praeteritis, praesentibus et futuris. C Sanctus enim vir opprobrium erat stultis, quia sibi dissimilem respuebant. Sola enim ea scelerati laudant quae videntur habere communia. A Quia omnia, quae hic homines cupiunt, dico vana, et ignorare avaros cui congregent et thesaurizant, derideor ab eis, et facis me opprobrium insipienti avaro. Et quanquam me sic delirare diceret, tamen obmutui. 13 #Obmutui ÷ et .. non aperui os meum: quoniam tu fecisti: Amove a me plagas tuas.@# C Obmutui, scilicet in salubri silentio, quod coelestis largitas concessit. Quoniam tu fecisti, ipse utique fecit, qui patientiae dona dedit. Plagae sunt correptiones, quibus pro nostris peccatis verberamur, ipsas desiderat sanctus vir a se amoveri, quae culpis debebantur commissis. 14 #A fortitudine manus tuae ego defeci: In increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem.@# C Fortis enim manus graviter flagellat, et necesse erat #quemlibet@# illum deficere, quem manus excelsa percuteret. H Incumbente etiam manu vindictae, virtus delicti deficit, ut Paulus ait apostolus: Cum infirmor tunc potens sum (II Cor. XII). Increpatur omnis homo propter iniquitatem, quem perdere non vult divina majestas. 15 #Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: Verumtamen vane ÷ conturbatur .. omnis homo. Diapsalma.@# H Tabescit anima, cum caro luxuriis et concupiscentiis refrenatur. Est enim tabescere, obstupescere de anterioribus delictis. Ille vero qui ea agit, quae mundanae vanitatis sunt, telas texit araneae, hoc est die noctuque in opere vano vacat, et non utilia sed dissolubilia et corruptibilia operatur. Sed quia Propheta animam ceu araneam tabescere dicit, hoc est intelligendum, ut ad tantam subtilitatem afflicti anima vigiliis et obsecrationibus per abstinentiam decoquatur, ut instar filorum illorum deducatur, scilicet ut nihil crassum durumve peccati contineat. #Qui in vanitatibus vivit,@# vana est ei et non utilis haec mundana conturbatio. Sed et qui in Deo vivit, vana est ei et non utilis haec mundana conturbatio. 16 #Exaudi orationem meam, Domine et deprecationem meam: Auribus percipe lacrymas meas.@# 17 #Ne sileas quoniam advena ego sum apud te: Et peregrinus sicut omnes patres mei.@# C Prius itaque orationem dixit, post deprecationem. Oratio est #oris ratio,@# quam proni referimus, vota nostra pandentes. Deprecatio est frequens et assidua supplicatio, quae ab imo pectoris profertur arcano. Addidit lacrymas, quae violentae sunt semper in precibus, et ad clementiam medicinalem adducunt animum miserantis. C Ne sileas dixit, id est audiam te dicentem: Dimissa sunt tibi peccata. #Incola@# vero dicitur qui terram colit alienam ad tempus, sicut omnes sancti in isto saeculo constituti. H Quia et illi, dum erant in corpore, peregrinabantur a Domino (II Cor. V). C Omnes enim a divina civitate nos peccatum fecit extraneos, et in ista regione tenuit captivos. Omnis etiam qui recipitur in aeternam beatitudinem, peregrinus dicitur, quia incipit esse ubi non erat. Peregrinus dicitur, quasi pergens longius. A Vel, peregrinus dicitur hic
null
d920bcd9-acee-4404-9d7b-51cb911e536e
latin_170m_raw
null
None
None
None
vivens, quia etiam apud Deum est in fide et charitate. C Addit omnes, ne quis ab hac conditione putaretur exceptus 18 #Remitte mihi ut refrigerer, priusquam abeam: Et amplius non ero.@# C Merito ergo se refrigerari de securitate regni coelestis petebat: qui tanti desiderii calore flagrabat. Addit priusquam eam, id est antequam de ista luce discedam. Amplius non ero, scilicet in hoc mundo, vel non ero post mortem, si hic desinas subvenire, quia non est esse, in aeternis afflictionibus permanere. Merito ergo dicebat se non esse, si se intellexisset non habere cum electis portionem, A quia illi soli sunt qui immutabiliter in Deo beati sunt. Qui igitur in inferno sunt, in comparatione illius esse non sunt, quia in aeterna corruptione et dolore non finiendo sunt. ORATIO EX PSAL. XXXVIII. Custodi, Domine, viam nostram, ne delinquamus in lingua, ut in meditationibus nostris spiritali igniculo ardescente, ea thesaurizemus in saeculo, quae te tribuente capiamus in coelo. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS XXXIX. ARGUMENTUM PSAL. XXXIX. C Vox Ecclesiae gratias agentis, quia de moerore mundi liberata est, ipseque Dominus sanctam incarnationem et justitiam suae praedicationis exponens, Patris auxilium deprecatur. TT. #In finem psalmus David.@# C Saepe diximus per finem, et David Christum Dominum significari, cui psalmus iste aptandus est. 1 #Exspectans exspectavi Dominum: Et intendit mihi.@# H Exspectans, vox Ecclesiae. Dicit se exspectare Dominum in promissionibus prophetarum, quia praevidebat Propheta per Spiritum sanctum Christum venturum in carne. H Et intendit mihi, per splendorem Evangelii, in quo me illuminavit. 2 #Et exaudivit preces meas: Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto fecis.@# H Et exaudivit preces meas, quia ipse mihi in Novo Testamento refulsit. Et eduxit me de lacu, in quo immersa eram, cum simulacra muta adorarem. Et de luto fecis. C Nam sicut lutus laci fetidus est atque gravis, ita et hominum delicta limosa sunt et fetoribus horrescunt. H Unde de luto fecis, id est terrenis desideriis. Vel, lacus, profundum infidelitatis; lutus, desideria carnalia. 3 #Et statuit supra petram pedes meos: Et direxit gressus meos.@# H Statuit supra petram, id est super Christum. Pedes meos, sensus meos. Et direxit gressus meos, id est sensus bonorum operum dirigit Ecclesiae, quia unusquisque per se tortuosus est, nisi dirigatur a Christo. Direxit igitur gressus meos, ne ad eum veniens, post tergum respicerem ad terrena quae reliquissem. Vel, pedes, affectus; gressus, opera sunt. 4 #Et immisit in os meum canticum novum: Carmen Deo nostro.@# H Et immisit in os meum canticum novum. Laudem utique suam, quia novus homo venit in mundum, et novam legem dedit mundo. Carmen, C id est laudem carminum lege compositam. Deo nostro, H ut jam non sonos turpes et theatrales concinam, sed in Dei viventis hymnis per harmoniam Novi Testamenti delecter. 5 #Videbunt multi et timebunt: Et sperabunt in Domino.@# H Videbunt multi annuntiatum venisse, et multa mirabilia fecisse, et timebunt, quia se intelligunt peccatores. Et sperabunt, ut eis pristina delicta remittantur. 6 #Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus. Et non respexit in vanitates et insanias falsas.@# H Beatus vir, felix illa anima quae habet firmam fidem, et spem directam in Christo. C Spes enim dicta est, quasi #stabilis pes.@# Ille enim habet spem nominis Dei firmam, qui solum Dominum avidus concupiscit, non temporalia. Vanitas est a sancta religione subita varietate mutare. Insaniae falsae sunt, saxis deum formasse; dictae insaniae, quia mentem fallunt; H et omnia pro quibus homines insaniunt ut peccent. Quae nominat Apostolus opera carnis (Gal. V); insaniae falsae sunt, quia fallunt. 7 #Multa fecisti, tu Domine Deus, mirabilia tua: Et cogitationibus tuis, non est qui similis sit tibi.@# 8 #Annuntiavi et locutus sum:@# #Multiplicati sunt super numerum.@# H Multa fecisti, narrat Propheta divina miracula, id est ostendisti patribus nostris mirabilia tua multa
null
ff3bda6a-38ad-4d55-a6a1-ab550ac5f2ee
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Non est qui similis sit tibi: C Nunquid tale est, ignitis facibus in theatro ludere, quale fuit in camino ignis tribus pueris ambulasse (Dan. III)? A Prospicis in fune ambulantem quasi mira facientem, attende Petrum nostrum non funiambulum, sed ut ita dicam mariambulum (Joan. XXI). Haec miracula fecit Deus; ipsa intuere oculo fidei. Non est qui similis sit ei. H Hucusque credentium populus locutus est. Hinc ipse Dominus ad Patrem ita exorsus est. Annuntiavi, dicens: Poenitentiam agite (Matth. IV). C Locutus sum, scilicet cum inter nos conversatus evangelizavit. Multiplicati sunt super numerum, #H@# Judaei in malitia sua foris numerum sunt, quia non sunt digni numerari in numero justorum. H A C Vel peccatores, quicunque damnandi, etiam Christiani dicti sunt super numerum salvandorum, id est extra. 9 #Sacrificium et oblationem noluisti; Aures autem perfecisti mihi.@# H Dicit noluisse Patrem sacrificium, quia veniente Domino cessabant sacrificia Judaeorum. Aures autem perfecisti mihi, id est ad obediendum Patri. C. Vel sanctam incarnationem ejus significat, in qua Patri obediens fuit usque ad mortem, et in qua sacrificium et oblationem et holocaustum Patri acceptum pro peccatis omnium obtulit. 10 #Holocaustum et pro peccato non postutasti: Tunc dixi: Ecce venio@# H Holocaustum autem pro peccato non tibi placuit, nisi memetipsum pro totius mundi delicto tibi sacrificium exhiberes. Tunc dixi: Ecce venio, id est, assumam carnem in qua patiar. 11 #In capite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui et legem tuam in medio cordis mei.@# H A C In capite libri scriptum est de me, in libro isto Psalmorum. In capite #de se@# dicit esse scriptum, cum dicitur: Beatus vir qui non abiit, etc. H Vel in Evangelio: In principio erat Verbum. Vel in capite libri Veteris Testamenti, ubi dicitur: A In principio, id est Filio creavit Deus, etc. Voluntatem Patris fecit quando descendit de coelo. Volui ut pro vita omnium mortem sustineam. C Lex divina in medio cordis ipsius fuit, dum in lege Domini meditabatur die ac nocte. 12 #Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna: Ecce labia mea non prohibebo Domine, tu scisti.@# C Bene nuntiavit justitiam, dicens: Non sic impii non sic. In ecclesia magna, id est in toto mundo diffusa. Non prohibuit labia sua, qui non destitit praedicando admonere populum perfidorum: in qua parte testem Patrem invocat, quia nulla pericula timuit. H Labia quoque Christi, sancti sunt; non prohibet illos praedicare, sicut sanctus Paulus dicit, verbum Dei non est alligatum (II Tim. II). 13 #Justitiam tuam non abscondi in corde meo: Veritatem tuam et salutare tuum dixi.@# C Justi voluntas, est cum potest prodesse; non abscondere veritatem, quod Dominus Salvator fecit, quoniam turbas increpabat, arguebat incredulos. H Veritatem tuam dixi, quia verax es. Et salutare, quod salus es omnium. 14 #Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam: A concilio multo.@# C Non abscondit misericordiam Patris cum dixit: Si cum vos sitis mali: nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis? (Luc. II.) H Veritas et salutaris Christus est, quem praedicant sancti. C In congregatione quoque densissima veritatem dixit Christus, quando Isaiae librum accipiens et legens, dixit: Hodie impleta est haec Scriptura (Luc. IV). 15 #Tu ÷ autem .. Domine, ne longe facias miserationes tuas a me: Misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.@# C Narratis sanctis operibus, ad passionis suae gloriam redit, ubi merito Patrem precatur, ne longe ab eo faciat #misericordias suas. Misericordia enim@# fuit, ut humanam naturam vitio sauciatam praevaricationis sua incarnatione salvaret. Veritas, ut resurrectionis beneficio sederet ad dexteram Patris. Susceperunt me, scilicet ad glorificandum. 16 #Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus: Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem.@# C Dicit de membris suis, quorum ipse caput est, se circumdedisse mala, ut se pati profiteretur
null
aff02395-c30b-455e-bafd-3d91dac5e7a6
latin_170m_raw
null
None
None
None
, id quod turba fidelium sustinebat, nec esse numerum, scilicet apud homines. Addit comprehendere se iniquitates, Dominus enim Salvator nec mala perpetravit, nec iniquitatibus patuit, sed hoc a parte membrorum dixit, a quibus talia sustinentur. Pietatis enim nostri capitis fuit ut qui de se multa dixerat, de fidelibus facereret mentionem. H Comprehenderunt humanum genus iniquitates, id est originale peccatum, ex quo pullularunt iniquitates. Et non potuit ut viderem, quia lux veritatis fuit abstracta. 17 #Multiplicatae sunt super capillos capitis mei: Et cor meum dereliquit me.@# C Multiplicata est ipsa iniquitas super capillos, id est super genus humanum. C Cor nos vero derelinquit, quando peccatis homo aeger profutura non appetit. H Vel quando homo peccat, cor suum non habet, ut cum David dixit: Invenit servus tuus cor suum (II Reg. VII.) 18 #Complaceat tibi, Domine, ut eruas me: Domine, ad adjuvandum me respice.@# C Complaceat, id est, comiter placeat, concordia hic Trinitatis ostenditur. Nam quod placet Patri, hoc Filio, hoc et Spiritui sancto. Addit, tibi, ut sanctam Trinitatem unum Deum esse cognosceres. Domine, ad adjuvandum me respice, ut intelligamus conspectum ejus nostrum praesidium esse; aliter enim liberari non possumus nisi nos Divinitas clementer respiciat. 19 #Confundantur et revereantur simul: Qui quaerunt animam meam ut auferant eam.@# C Confundantur, dixit, id est mirabilium consideratione turbentur. Et revereantur, hoc est resurrectionis gloria corrigantur, ut illum confiteantur Deum, quem dudum putaverunt occisum. Simul, id est quot persequebantur Christum. Qui quaerunt animam, ad mortem; ut auferant eam, id est qui contendunt a corpore meo segregare eam in mortem. 20 #Convertantur retrorsum et revereantur: Qui volunt mihi mala.@# C Vox Christi retrorsum, hic in bonam partem dicit, ut redeant in bonum, qui malum cursum habuerunt. Qui cogitant mala mihi. C Significat Judaeorum improbas voluntates, quae malae non erant Domino, sed suis auctoribus. Cogitatio, dicta a #coagitando@# seu #cogendo.@# H Non solum qui dicunt vel faciunt, sed etiam qui volunt mihi mala: humiles sequantur me, qui superbe praeibant. 21 #Ferant confestim confusionem suam. Qui dicunt mihi: Euge, euge.@# C Ferant dixit, quasi pondus immensum; confestim, ut peccare coeperint, ne longius progrediendo peccatis periculosius graventur. Confusionem suam, id est cogitationem pravam, veritate convictam. Qui dicunt mihi: Euge, hic falsos arguit laudatores, qui adulando plus nituntur decipere quam possint vituperationibus sauciare. H Duos quippe hostes habet Ecclesia, adulationes et blasphemationes. A Duo enim genera hostium maxime cavenda sunt, scilicet qui bona dicunt malo animo, de quibus dixit supra: qui volunt mihi mala; et qui mala dicunt, dolose laudando, de quibus hic 22 #Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te: Et dicant semper: Magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum.@# C Exsultent, scilicet justi, et laetentur in gaudio aeterno. Super te, H id est in Christo. C #Qui diligunt, id est qui me spiritali charitate perquirunt.@# H Magnificetur Dominus in membris, magnificetur populus sanctorum et glorificatur in eis Deus. Unde dixit: videant opera vestra bona, et glorificent Patrem in coelis (Matth. V). A Isti igitur qui Christum diligunt salutare nostrum, semper dicant: euge, euge, non ut mali, me laudando, sed te Patrem magnificando in me. 23 #Ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei.@# H Egenus dicitur, qui aliquid habet et aliquo indiget; pauper qui nihil habet; inops, id est sine opere. C Pauper dictus Dominus de nostro; dives de suo, qui ideo indigentiam humanitatis assumpsit, ut abundantiae suae nos #faceret@# esse participes. A Sed vide pauperum consolationem, Dominus sollicitus est pro eis; secuti sunt. 24 #Adjutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris.@# C Adjutor et protector cum dicit, ostendit patientiam diversarum passionum. Unde et #ipse psalmus@# fecit initium, qui et eodem fine concluditur; quapropter totus virtuti patientiae merito deputatur. ORATIO EX
null
ca3a25d0-4b76-468c-9237-aa87aca89ff4
latin_170m_raw
null
None
None
None
PSAL. XXXIX. Exspectatio tuorum unica famulorum Deus, quem venturam in mundum caput libri principalis edocuit, insere, precamur, legem tuam in medio cordis nostri, ut tuas justitias nuntiantes, ab imminentibus periculis eruamur. Qui cum Patre, etc. PSALMUS XL. ARGUMENTUM PSAL. XL. C Vox Prophetae beatum praedicantis elemosynae largitorem; et de passione ac resurrectione Christi. TT. #In finem psalmus David.@# C Titulus iste jam notissimus est, sed magnificat hunc psalmum, quod in quadragenario numero noscitur collocatus; qui calculus emundationi et purificationi frequenter aptatur. 1 #Beatus qui intelligit super egenum ÷ et pauperem@# .. #In die mala liberabit eum Dominus.@# A C Beatus qui intelligit, id est ut etiam non petentibus pauperibus offeratur eleemosyna. Nam qui petenti tribuit, bonum opus efficit; qui vero tacentem pauperem intelligit, beatitudinem sine dubitatione conquirit. Quem Dominus liberabit in die malo, id est in die judicii, qui malus dies dicitur malis, quia peccatoribus tunc debita poena persolvitur. 2 #Dominus conservet eum et vivificet eum: et beatum faciat eum in terra: Et non tradat eum in animam inimicorum ejus.@# C Conservet, dixit, id est inter mala saeculi perire non sinit, sed ad suam gratiam perducit. Vivi proprie dicuntur, qui se a Christiana fide non dividunt. Et beatum faciet, utique in resurrectione, cum eum in dextera collocabit, et in patriam beatorum admittit. H Et non tradat in manus vel animam, id est, in potestates diaboli, qui credulitati nostrae semper inimicus existit. A H Vel in terra, id est ecclesia, vel etiam hic viventem in spe. 3 #Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.@# H. Opem ferat illi, hoc est adjutorium praestet illi, in lecto doloris, id est in infirmitate carnis, qui in delectatione sua quasi quodam lectulo sauciatur. Stratum ejus, corpus hic pro stratu accipitur. C Quod hic diversis calamitatibus versasti, inquietasti et afflixisti, ut aeternae beatitudinis requiem consequatur, sicut factum est in Job. 4 #Ego dixi: Domine, miserere mei: Sana animam meam, quia peccavi tibi.@# C Exclamat Propheta pie trepidus, ut ipse misericordiam Domini consequatur. Sana animam, omne enim peccatum morbus est animarum, quo crescente salus interioris hominis dissipatur. H Vel hic Propheta immutat ordinem, et deinceps in persona Christi loquitur, qui animam populi sui sanari a peccato petit. 3 #Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen ejus@# C Inimici vero dixerunt mala in passione Christi, quando falsa locuti sunt. Necesse non erat ut impii mendacia cogitarent, qui diabolo auctore fremuerunt. Quando morietur, verba sunt dementium Judaeorum, #ut Caiphas ait:@# Expedit ut unus moriatur pro populo (Joan. XI). Periit nomen ejus, sed ipsis utique qui ei credere noluerunt. 6 #At si ingrediebatur ut videret vana loquebatur cor ejus: Congregavit iniquitatem sibi.@# C Tempus illud Dominicae passionis exponit, quando Judas non ad venerandum Dominum, sed ad prodendum dolosus intrabat. Vana loquebatur populus Judaeorum, quando de illius morte crudeliter tractavit. H Congregavit cor ejus iniquitatem (dum rerum Dominum scelerata cohors crucifigere decrevit) sibi, dicendo: Sanguis ejus super nos (Matth. XXVII). 7 #Egrediebatur foras: Et loquebatur in idipsum.@# 8 #Adversum me susurrabant omnes inimici mei:@# #Adversum me cogitabant mala mihi.@# C Egressa est foras, ab arcano recto fidei plebs Judaica, quae intus stare non poterat, quia incredulitate fidei a fidelibus discrepabat. Loquebatur in idipsum, scilicet vanitatis, id est infidelitate quam introibat a veritatis sinu exeundo; loquebatur vana et falsa, et ita loquebatur in idipsum quod ingressus fuit; scilicet dolum et #falsum, quae@# ingressus fuit. Malus ingressus, malus egressus. C Susurratio est oris parvissimus sonus, sineque aliqua vocis distinctione confusus sermo, tractus ab apibus, quarum vox prolata susurrus est; quod inter illos evenit qui ore invicem in auribus murmurabant. Omnes inimici, id est supradicti Judaei, qui semper cogitabant contra Dominum mala. 9 #Verbum iniquum constituerunt adversum me: Nunquid qui dormit
null
dd4bd337-8762-480f-a32e-026f207806c1
latin_170m_raw
null
None
None
None
non adjiciet ut resurgat?@# Verbum iniquum, quando clamabant Pilato: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Joan. XIX). Constituerunt, id est diffinierunt. H Dicentes: Tu accipe eum et crucifige. Nunquid qui dormit, C audiant Judaei, audiant et haeretici illum qui dormit, ipsum sibi adjicere protinus ut resurgat, dicentem: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X). Putabant enim Judaei quod, si eum occiderent, non resurgeret. 10 #Etenim homo pacis meae in quo speravi ani edebat panes meos: Magnificavit super me supplantationem.@# C Hominem pacis, dicit Judam, qui illi osculum pacis dedit, quando eum tradidit. In quo sperabam, id est in quo sperare putabar, quem antequam nasceretur cognoscebam. Magnificavit, quando, ignorantibus quis esset eis, eum ipse monstravit. 11 ÷ #Tu autem, Domine, miserere mei@# .. #Et resuscita me et retribuam ei.@# C Tu autem, Domine, humanitas rogat ibi hoc quod alibi divinitas pollicetur, dicens: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II). Resuscita me, H scilicet a morte, Pater, Filium. Retribuam ei, quod factum est cum interitus debitus occupavit Judam. Anticipavit ultio Judam, cum eum interitus debitus sugillavit. Vel retribuam eis, scilicet A Judaeis. Quod factum nunc cernimus; habet enim una littera, ei; alia eis. 12 #In hoc cognovi quoniam voluisti me: Quoniam non gaudebit inimicus meus super me.@# C In hoc cognovi, dilectionem Patris ostendit se in hoc cognovisse, quia gloriosa est resurrectio secutura. Quoniam voluisti me, subaudis glorificari et exaltari. Quoniam non gaudebit inimicus, hoc erat quod dixit, quoniam voluisti me, scilicet quoniam inimicus super eum gaudere non est permissus. 13 #Me autem propter innocentiam suscepisti: Et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.@# H Maxima innocentia est, cum justus pro impiis moritur. C Et nulla se contentione defendit. H Propter quam innocentiam devicta morte a Patre in coelestibus susceptus est et confirmatus est in aeternum. C Cujus potestas coelo terraeque imperat, cui omne genu flectitur coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II). 14 #Benedictus Dominus Deus Israel A saeculo et in saeculum: fiat fiat:@# C Dominus autem benedictus est, et si omnes tacent, quia ille omne bonum non tanquam extraneum suscipit, sed ab ipso egreditur. A saeculo, praesentem mundum signat; et usque in saeculum futurum vult intelligi, ubi jam omnia aeterna consistunt. H Addit: Fiat fiat, hoc est quod Hebraei dicunt: Amen, amen. ORATIO EX PSAL. XL. Nostrorum peccaminum mitis indultor, qui dignanter insinuas effugere diem malum, si misericordia subsequatur egenum, fer opem, quaesumus, doloribus nostris, ut dum carnalia delicta clementer arguis, medicinam animae placabiliter largiaris. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XLI. ARGUMENTUM PSAL. XLI. H Vox fidelium Dominum desiderantium, C animaeque suae dicentium, ne Deo adjutore in hoc saeculo turbetur. TT. #In finem intellectus filiis Core.@# C Filiis Core. Core Hebraice dicitur #calvaria.@# Calvaria vero locus est ubi Dominus crucifixus est. Quapropter filii Core merito dicuntur qui gloriosum trophaeum coelestis regis, id est signaculum crucis suscipere meruerunt. Et ideo psalmus hic homini convenit Christiano, qui amore Domini et flamma Dominicae charitatis accenditur, de qua re hic primus psalmus est, quem octogesimus tertius et centesimus tricesimus tertius subsequitur. 1 #Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: Ita desiderat anima mea ad te, Deus.@# C Quemadmodum desiderat cervus, non immerito hoc animal comparatum est fidelibus, est enim primo innoxium, deinde velocissimum, tertio siticulosum. H C Serpentes naribus trahit, quos ut voraverit, aestuante veneno ad fontem festinat. C Hoc nos admonet, ut quando venena haurimus antiqui serpentis, ad fontem divinae misericordiae festinemus. Fons enim semper irriguus est Christus; unde non dixit ad fluenta, quia siccari possunt; fons autem semper fluit. H Homo ergo Ecclesiae, qui diu in actu venenoso degebat, cum hunc gratia Dei videns derelinquere cupit, clamat, quemadmodum, etc., ut
null
e920cc2e-89f3-4c71-bdc8-6214e5eddd6c
latin_170m_raw
null
None
None
None
poenitentia ablutus, gloriam Dei videat. 2 #Sitivit anima mea ÷ ad .. Deum + fortem: vivum: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei?@# H Sitivit anima mea, non ad mortua simulacra, sed ad illum qui dixit: Vivo ego dicit Dominus (Ezech. XXXIII). C. Quando veniam, quia tunc manifestus apparebit, quando nos in judicio suo misericorditer inspexerit. H Vel quando veniam, quando e it tempus, ut cum sanctis in claritate tua te videam (Joan. III), et ita ante conspectum divinitatis apparebo, te videns sicuti es, quia Ecclesia vult dissolvi a corpore, et esse cum Christo (Philip. I). 3 #Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte: Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?@# H Quomodo potest de lacrymis panis fieri? potest, quia sicut corpus satiatur pane, ita anima per lacrymas, quia exinde se habere sperat remissionem peccatorum. C Diem, prosperitatem; noctem vero debemus accipere tristitiam. Per haec duo omne tempus hujus vitae indicatur. Dum dicit mihi quotidie, hoc enim dicebatur assidue persecutionis tempore Christianis: Non est qui vos vindicet; sustinete quae volumus, quae jubemus, et videte an Deus vester vos liberet. 4 #Haec recordatus sum et effudi in me animam meam: Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.@# C Dum haec quae improperabant mihi, vel etiam quae mihi imputabantur delicta cogitarem, animam meam in lacrymas subita inundatione profudi. Anima in se funditur, quotiens compuncta instinctu Dei in semetipsam revertitur. Sequitur cur se funderet, quoniam ingrediebatur in locum tabernaculi, hoc est in Ecclesiam praesentem, ubi amplius gemebat; differri adhuc illam coelestem Hierusalem. H In qua sunt multi admirabiles, virtutibus sacris pollentes, qui aedificati supra fundamentum apostolorum tamquam una domus, habentur, in quam iste mente ingrediens, effudit animam. 5 #In voce exsultationis et confessionis: Sonus epulantis.@# C Quomodo illuc ire sanctissimus ambiebat? In voce, scilicet, exsultationis et confessionis. Exsultatio, ad psalmodiam respicit. Confessio, ad peccata deploranda. Quae duo efficiunt Christianum perfectum. Sonus epulantis, diffinitio brevis; quid sit exsultatio et confessio, quia est sonus epulantis. Nam sonus iste animam pascit, et epulas suavi delectatione concedit. 6 #Quare tristis es anima mea? Et quare conturbas me?@# C Loquitur filius Core, id est filius crucis, dicens ad animam suam: Quare tristis es, id est, quare me tua afflictione conturbas? necesse est enim, ut te tristis ac moesta, infirmitas corporis mei turbetur, dicam tibi salutare remedium. 7 #Spera in Deo quoniam + adhuc .. confitebor illi: Salutare vultus mei et Deus meus.@# 8 #Ad meipsum anima mea conturbata est: Propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermonim a monte modico.@# C Spera in Deo, quia spes ejus omnia commutat in melius. Ne forte autem dicat anima: Quomodo possum sperare in eum, dum mihi mea infirmitas obsistit? Dicit Filius crucis, id est, homo carnem crucifigens cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V): respondendo animae suae. Confitebor illi, id est, de peccatis meis poenitentiam geram ut tui devotione impediri non possim. Sed cui confiteris: Illi qui est salutare vultus mei, hoc est Christus. H. Turbatam dicit animam suam ob recordationem delictorum priorum. Propterea memor ero tui. H Memor fuit animae suae iste poenitens in humilitate poenitentiae, et non se elevat magnum gloriando, sed efficit parvulum poenitendo. C Dicit etiam unde memor erit, id est de terra Jordanis, quod interpretatur #descensio,@# quia ibi Dominus descendit in fontem, quem nobis consecravit, et significat baptismum in quo peccata remissa sunt. Memor est igitur Domini, de beneficio baptismi et renuntiatione diaboli; unde addit: et Hermonim. Hermon parvus est mons juxta Jordanem, et interpretatur #anathema,@# quod dicit hoc diabolo, ut sit ab eo anathema, quando ad Deum venerit vera poenitentia. A monte modico, quia Deus non elegit superbum sed humilem. A monte igitur modico, qui est Hermonim, memor est Domini, qui se non extollit 9 #Abyssus abyssum ÷ in ..
null
296e8514-eff9-4d00-824e-625e0977fd0e
latin_170m_raw
null
None
None
None
vocat. In voce cataractarum tuarum.@# C Abyssus et cataractae Graeca sunt. A C Duabus enim abyssis duo Testamenta significantur, id est Novum et Vetus, quae se mutua attestatione confirmant, quando Vetus Novum praedicit. H Ut ibi prophetam vobis suscitabit Dominus (Deut. XVIII). Novum vero Vetus commemorat, ut Paulus. Bibebant autem de petra, #petra erat Christus (I Cor. X) @#. C Cataractae prophetae et apostoli sunt, quia sicut aquarum multitudo per cataractas evomitur, ita de ore ipsorum Domini praecepta manaverunt. 10 #Omnia excelsa tua et fluctus tui: Super me transierunt.@# C Excelsa vero et fluctus Scripturas sacras intelligamus. Haec ergo dicit justus super se transisse, quia in eorum notitia, avidus perscrutator se immerserat. 11 #In die mandavit Dominus misericordiam suam: Et nocte canticum ejus.@# 12 #Apud me oratio Deo vitae meae: Dicam Deo susceptor meus es.@# H In die mandavit Dominus, id est in luce sanctarum Scripturarum promisit suam misericordiam. Et nocte canticum, id est in tribulatione positis, ipsam misericordiam ostendit. A Vel in die, id est prosperis praecepit Deus misericordiam suam intelligere et aliis facere, et nocte praecepit canticum, id est in adversis exsultationem. Unde Apostolus: In tribulationibus gaudentes (I Thes. I). C Vel in die prosperitatis docet eam, sed nocte tribulationis eam manifestat clarius. C Apud me oratio, ac si diceret, intra me sacrificium est quod offeram Deo, quod est utique oratio quam Deus non sprevit. Dicam Deo, etc., id est cum me gratia baptismatis susceperis, de tuis beneficiis te laudans, semper susceptorem voco. 13 #Quare oblitus es mei? Et quare contristatus incedo dum affligit me inimicus?@# C Quare oblitus es mei, dicit vir sanctissimus more humano, ac si dicat, cur tandiu differs ut me non inducas in illam patriam, quam sanctis tuis pollicitus es. Quare contristatus incedo, utique contristamur, quando flagella in hoc mundo sustinemus. Dum affligit nos inimicus, id est diabolus, cum fraudulentis subreptionibus suis nos tentat, quando carnis vitia invito ac repugnante animo sustinemus. 14 #Dum confringuntur ossa mea: exprobraverunt mihi. Qui tribulant me + inimici mei@# .. C Franguntur ossa, dum virtus patientiae nostrae affligitur, hoc irrident videntes inimici, et velut aliquem probrosum abominantur. H Vel ossa fortiores in Ecclesia sunt, qui, dum scandalis et diversis suppliciis urgentur, simplices videntes contristantur. A H Unde et inimici Ecclesiae, bonis Christianis exprobrant in martyribus vel confessoribus, dum a Deo vel occidi vel tribulari permittuntur. 15 #Dum dicunt mihi per singulos dies. Ubi est Deus tuus?@# #Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?@# H Dum dicitur mihi per singulos dies, ac si dicat sanctus ad Christum. Cum ego te per poenitentiam et afflictionem corporis animaeque, Christe, placare desiderarem, inimici mei quasi incassum hoc facere me dicebant, aientes: Ubi est Deus tuus (Isai. LXIV)? nescientes illa occulta quae praeparavit Deus diligentibus se. C Vel hoc dicunt in passione martyres, quod ipsis a persecutoribus improperetur ubi sit Deus eorum. H Quare tristis es, quia meum desiderium prolongatur. Repetita confortatio est contra tribulationes frequentes. 16 #Spera in Deo quoniam + adhuc .. confitebor illi: Salutare vultus mei + et .. Deus meus@# H Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi. In ipso nostra sit spes semper attenta, ipse omnes fluctus mitiget, ipse nos conservet in tentationibus, ipse sitim nostram sua contemplatione saciet, nosque vultus sui salutari vivificet. ORATIO EX PSAL. XLI. Vultus nostri mirificum salutare, quem animae fidelium ardenter sitiunt servulorum, tribue, ut dum te (visibili lacrymarum imbre pasti) requirimus, invisibiliter #te intra@# pectoris nostri tabernaculum collocemus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc. PSALMUS XLII. ARGUMENTUM PSAL. XLII. C Vox Ecclesiae orantis: ut in novissimo examine ab infidelibus dividatur, et de suo introitu ad Deum. TT ÷ #In finem Psalmus David@# ... C Psalmus (sicut saepe dictum est) signat melos coelestium verborum. David autem fortissimum, ac desiderabilem nobis indicat Salvatorem
null
efa1be44-0267-4b05-aa2c-ac2833773315
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ad quem de persona fidelissimi Christiani psalmus iste dirigitur, dum mens et intentio ejus ad ipsum desideranter aptatur. 1 #Judica me, Deus, et discerne causam meam, Deus, de gente non sancta: Ab homine iniquo et doloso erue me.@# C Judica me, Deus. Non enim petit Propheta peccata sua discuti, sed ab iniquorum consortio liberari. Esset enim periculosum dicere: judica me, nisi addidisset: discerne causam meam, id est divide permistionem meam ab impiis. De gente non sancta, id est de perversis, vel male viventibus. Iniquus est qui male facit aperte. Dolosus est, qui occulte machinatur malum. Erue me ne vita mea ab eis corrumpatur. Et possunt haec omnia ad futurum exponi judicium. H Nemo vero magis iniquus atque dolosus, quam ille qui iniquitatis inventor atque aemulator est sanctitatis, id est diabolus. 2 #Quia tu es Deus, fortitudo mea: Quare me repulisti, quare tristis incedo: dum affligit me inimicus?@# H Scio me infirmum et fragilem, nec sentio me habere aliquam fortitudinem qua eruar, nisi tu me salvaveris. Tunc nos repellit Christus, cum peccaverimus. Tristis incedo, propter peccata mea. Et ideo affligor in tentationibus variis ab inimico diabolo, qui superius homo iniquus dictus est. Unde quia me conturbant tenebrae peccatorum, ad te qui lux es mundi confugio supplex. 3 #Emitte lucem tuam et veritatem tuam: Ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.@# C Petit Propheta ut Pater mittat Filium ad judicandum, qui est lux et veritas, ut cum ille venerit, omnis moeror confusionis abscedat a sanctis ejus, et aeternae beatitudinis gloriam consequantur. H Ipsa me deduxerunt, ab errore peccati, et adduxerunt in Ecclesiam per fidem. C. Tabernaculum, etiam ipsam Ecclesiam; et mons, Christum significat. H Vel, aeterna tabernacula in coelis, ad quae, qui fuit in monte, Christo per fidem veniet. 4 #Et introibo ad altare Dei: Ad Deum qui laetificat juventutem meam.@# C Altare enim dictum est quasi #alte are,@# ac si dicat: H Ibi introibo, ubi jam non vitulos et arietes exhibeam, sed memetipsum hostiam vivam Deo offeram. Ad Deum qui laetificat juventutem meam. C Juventutem hic pro novitate ponit vitae, quia Dominus omnia reparans de vetustate defecta, in novitatem firmae fidei juventutis reddidit validissimam firmitatem credentibus. 5 #Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me?@# C In cithara vero confitetur, qui mundi hujus adversitatem sustinens, a laude Dei non recedit. H Vel qui carnem suam mortificat, in cithara laudat. Quare tristis es. C Frequenter admonet tristitiam fugiendam istius saeculi, quoniam bonis rebus semper adversa est. Per hanc enim robor patientiae frangitur, charitatis lumen exstinguitur, spei desiderium virtusque mollescit, et omnis vita confunditur. Tristitia vero de peccatis amplectenda est, quoniam ad perpetuam sospitatem dirigit. 6 #Spera in Deo quoniam + adhuc .. confitebor illi: Salutare vultus mei + et .. Deus meus.@# H Spera in Deo, ipsum confitetur, ab ipso peccata sua postulat dimitti, ipsumque salutare vultus sui dicit, quem et nos confitentes exposcimus, ut mereamur ejus luce illuminari, via dirigi, veritate corrigi, vita locupletari. ORATIO EX PSAL. XLII. Te fontem luminis perpetui, omnipotens Deus, invocamus et quaesumus ut emissam veritatem tuam cordibus nostris novae nos lucis claritate perfundas. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XLIII. ARGUMENTUM PSAL. XLIII. C Verba martyrum, sive confessorum, precantium ut in futuro judicio de inimicis vindincentur. TT. #In finem filiis Core ÷ ad .. intellectum.@# C Quid significent filii Core, sufficienter jam dictum est; nunc autem ad intellectum, hoc est ut intelligamus illum, qui initium sumpsit secundum carnem ex tempore ante saecula genitus. H A C Ubi enim in titulis ponitur, intellectus, spiritualem intelligentiam quaerendam esse demonstrat. 1 #Deus, auribus nostris audivimus: Patres nostri annuntiaverunt nobis.@# C Deus auribus nostris audivimus. Verba haec accipienda sunt dicta in persona martyrum sive confessorum, ac si dixisset H per
null
d17e8781-ee06-41f2-9511-aa8246e59884
latin_170m_raw
null
None
None
None
spiritalem sensum se cognovisse, juxta illud: Qui habet aures audiendi audiat. Patres apostolos et prophetas vocavit; quorum annuntiatione renati sumus ad vitam. 2 #Opus quod operatus es in diebus eorum: Et in diebus antiquis.@# A C Opus quod operatus est Dominus in diebus antiquis, hoc est, quando Israeliticum populum illaesum per maris Rubri fluenta transduxit. 3 #Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos: Afflixisti populos et expulisti eos.@# C Per manus (sicut saepe dictum est) significatur potestas. Dispersit enim potestas Dei gentes, quando euntibus Amorrhaeis et Gethaeis de propriis terris, Hebraei in eorum sedibus sunt plantati (Josue V). Afflixit autem populos, cum, canentibus tubis sacerdotum, muri Jericho corruerunt, quos tunc de civitate constat expulsos. 4 #Nec enim in gladio suo possederunt terram Et brachium eorum non salvavit eos@# C Ne putarent Hebraei se fuisse triumphatores suis viribus, ideo dixit: non enim in gladio suo. Brachium pro robore dicimus, quoniam ipso dimicante pugnatur, sed eorum brachium non ab inimicis suis eos liberavit, quos specialiter virtus divina salvavit. 5 #Sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui: Quoniam complacuisti in eis.@# C Dextera enim signat prosperam partem; brachium fortitudinem; illuminatio, consilium: Quae Dominus communiter confert, quando praeliantibus victoriam dignatur donare. Complacuit in illis, quando illa sola gens de toto mundo electa est, de qua Salvator advenit. 6 #Tu es ipse rex meus et Deus meus: Qui mandas salutes Jacob.@# C Tu es ipse rex, id est tu ipse: non alius est Dominus et Salvator, cui nomen regis manifestum est convenire. Addit vero; et Deus meus, ne dubitares Dominum Jesum Christum esse illum qui mandavit salutem Jacob, quando audivit per angelum: jam non diceris Jacob, sed Israel (Gen. XXXII), id est #vir videns Deum.@# A Vel, per Jacob populus Israeliticus intelligitur, cui Deus mandavit salutes corporales quasi per alium, scilicet angelum non per se. A C Mandare, enim est per aliquem alium praecipere vel facere. A Sic Deus antiquis patribus non per se et suam essentiam visus est, sed per aliquam creaturam viderunt eum et salvabantur. 7 #In te inimicos nostros ventilabimus cornu: Et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.@# C Hoc enim quod ventilandi sunt inimici cornu, H id est in Christo, eo quod C hostis est antiquus spernendus; ad judicium futurum pertinet, ubi talis est victoria, ut probentur subruisse omnia certamina. H A cornibus aliquid ventilatur, sic Sedechias factis duobus ferreis cornibus aiebat: Sic ventilabo totam Syriam (III Reg. XXII). Cornu vero nostrum Christus est, idem et nomen Patris, in quo adversarii nostri vel ventilantur vel spernuntur. 8 #Non enim in arcu meo sperabo: Et gladius meus non salvabit me.@# C Arcus enim est praesidium bellatoris, in quomens humana confidit; in gladium vero plus praesumit, sagitta enim saepe incassum mittitur; ensis vero certius operatur mortis effectum, sed nec in eo confidit multitudo sanctorum, sed in protectione divina. Cujus rationem subdit. 9 #Salvasti enim nos de affligentibus nos: Et odientes nos confudisti.@# C Non est dubium apud sanctos, se liberari in secundo adventu Domini a persecutione spirituum pessimorum, qui eos hic multiplicibus insidiis affligebant. Confundentur etiam qui beatos oderunt, quando illi aeterna poena damnantur, justi regna coelorum recipiunt. A C Salvasti enim, pro salvabis dixit, propter certitudinem futuri in cognitione Prophetae. C Vel confidentia fidei #futura pro praeteritis@# dicunt, quoniam apud eos non est dubium quod absolute norunt esse venturum. 10 #In Deo laudabimur tota die: Et in nomine tuo confitebimur in saeculum. Diapsalma.@# C Qui dicunt laudabimur; in futuro se profitentur esse praedicandos. Tota die, perpetuum tempus ostendit, quod non habet noctem. Confitentur in saeculum, qui praeconia Domini hic jugiter personare contendunt. H In Deo dicit, quia ipse est laus et gloria nostra, et in nomine suo Christiani dicimur, et in tali nomine confitebimur. 11 #Nunc autem repulisti et confudisti nos: Et non egredieris ÷ Deus .. in virtutibus nostris.@# C Dicendo
null
473689df-598d-4205-b076-06b80fdca42c
latin_170m_raw
null
None
None
None
enim martyres, nunc autem, significant de futuris temporibus se ante dixisse, quia nunc praesens est tempus. Repulisti, id est dilationem nobis fecisti de illa futura beatitudine quam nobis promisisti. Confudisti, illa gloriosa confusione, quam martyres subeunt, cum diversis injuriis affliguntur, fustibus verberantur, et velut criminibus obnoxii, morti mancipantur. Nunc etiam non egredietur Deus in virtutibus martyrum cum eos tribulationibus subdit, et diversis passionibus subjacere concedit. 12 #Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: Et qui oderunt nos diripiebant sibi.@# C Averti enim, est hostem fugere carnalem. H Debemus enim inimicos nostros ante nos, id est ante oculos nostros habere, ut sciamus quid cavere debeamus. Diripiebant sibi. C Hoc solet effugatis evenire ut in direptionem cadant qui hostibus suis minime praevaleant resistere. H Diripiebant persecutores martyres, cum plagis et reliquis tormentis eos vexabant. A Vel nos, quia sumus retro quasi victi. Illi autem persecutores ante, quasi victores nos irrident et torquent 13 #Dedisti nos tanquam oves escarum: Et in gentibus dispersisti nos.@# C Esca enim luporum est ovium mansueta simplicitas, quae martyribus merito comparatur, qui occidi a persecutoribus sine concertatione acquiescunt. Et in gentibus, traditi martyres libertatem suam cum patrimoniis perdiderunt. 14 #Vendidisti populum tuum sine pretio: Et non fuit multitudo in commutationibus eorum.@# H Usque huc locuti sunt martyres, nunc de Judaeorum populo dicunt, quibus dictum est: In peccatis vestris venditi esti (Isai. L). Ideo sine pretio, quia non est effusus sanguis Agni pro eis. H Non fuit multitudo in commutationibus eorum. C Commutatio est data rei #aequalia@# consequi. H Sed hic vilior erat merces quae fuit vendita quod precium, ideo non est commutatio facta. Nam Dominus populum quem non auro, sed comparavit proprio sanguine (I Petr. I), id est humanum genus in peccatis jacens liberavit. 15 #Posuisti nos opprobrium vicinis nostris: Subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu@# #nostro.@# C Cum dicit posuisti, ostendit immobilem passionem, qua sancti a vicinis, id est persecutoribus patiuntur. Opprobrium contra probum positum est. Nam sicut omnia proba decora sunt, sic indecentia opprobria sunt. Derisus vero vox est confusa laetitiae, insultationem suam denuntians immoderata hilaritate. Qui sunt in circuitu nostro, infideles et perfidos exponit illis verbis. 16 #Posuisti nos in similitudinem gentibus: Commotionem capitis in populis.@# C Martyres enim positi sunt in similitudinem Christi, quando eos gentes paribus poenis affligebant. Commotio capitis et martyribus contigit (quae facta est in passione Domini) cum eos iniqui blasphemabant H cum irrisione, vel capitis commotione. #Sed et si quis nunc, o Jesu, in te pie vivere voluerit, protinus iniqui blasphemant cum irrisione vel capitis commotione.@# 17 #Tota die verecundia mea contra me est: Et confusio faciei meae cooperuit me.@# H Dominus haec in assumpta carne loquitur, quia tota die verecundiam pro nobis patiebatur Christus, atque confusionem etiam, usque ad ipsum patibulum crucis. C Solet verecundia ad momentum venire, et brevi tempore sedata discedere, ista vero gravissima fuit, quae jugiter permanebat. 18 #A voce exprobrantis et obloquentis: A facie inimici et persequentis.@# H A voce exprobrantis, cum diceretur ei: Si Filius Dei es, descende de cruce. A facie inimici, id est Judae; et persequentis, populi Judaei. C Exprobrare, est in faciem maledicere; obloqui, absenti detrahere et dolose aliquem sermone mordere. 19 #Haec omnia venerunt super nos: nec obliti sumus te, Et inique non egimus in testamento tuo.@# H Haec omnia, vox martyrum, omnia quae tu, Domine, pertulisti: et nos eadem pertulimus. Nec obliti sumus, sed te semper confessi sumus. Et inique non egimus, id est fideliter praedicavimus testamentum tuum, et fideliter viximus in testamento. Nec obliti. C Nam qui illum mente retinent, ejus testamentum nesciunt oblivisci. 20 ÷ #Et .. non recessit retro cor nostrum: Et declinasti semitas tuas a via tua.@# C Retro redit cor eorum qui de Domini bonitate desperant; quod isti minime fecerunt, qui spem in Domino habere probati sunt. Via enim a #
null
b51e1509-1327-4816-b82e-5c6660469829
latin_170m_raw
null
None
None
None
violentia@# nuncupatur. Semita hic in malo posita est, eo quod dicit nostras. Recte enim humanae semitae, id est voluptuosi et umbrosi calles quos ambulat humana fragilitas, a via superna divisae dicuntur, quia illae ducunt ad mortem, haec via ducit ad sospitatem desiderabilem. A Vel declinasti, id est repulisse videris nostris persecutoribus semitas nostras bonas, quas ambulamus in tribulationibus, in eo quod sequitur. 21 #Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis. Et cooperuit nos umbra mortis.@# H Humiliati sumus in loco afflictionis, id est in corpore isto, in quo versamur et affligimur propter Christum. C Umbra mortis vitae istius transitum dicit, qui sanctis et peccatoribus probatur esse communis. Illa vero mors vera est, qua impii aeterna damnatione puniuntur. H Etsi enim sancti hic affliguntur et morti destinantur, vivunt tamen Deo; ideo haec mors umbra mortis, non mors est. 22 #Si obliti sumus nomen Dei nostri:@# ÷ #Et .. si expandimus manus nostras ad Deum alienum.@# H Si obliti sumus nomen Dei, id est Christum. Si expandimus manus ad Deum alienum id est ad idolum. 23 #Nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis.@# C Nonne, cum pondere pronuntiandum est, quoniam gravissimum est apud Deum, si in ejus religione peccetur. Requirere autem solemus, quando illa desideramus agnoscere, quae nostram novimus conscientiam non tenere. Hoc in Deo non est, quia omnia novit; sed dicitur requirere, dum pro eis nos puniens, facit eorum nos recordari. Et quia agebatur de religionis affectu, qui in corde magis quam corporis devotione geritur, addit, ipse novit cordis abscondita. A Et quae sint illa: sequitur. 24 #Quoniam propter te mortificamur tota die:@# #Aestimati sumus sicut oves occisionis.@# C Morte vero affici est: per longas passiones praesentis vitae exitum pro Christo reperire. Tota die: non per momentaneam mortem, sed per universum vitae tempus protractum nobis fidelium declarat exitum pro #Christo. Ovis@# enim non habet arma, nec dente contendit, sed manibus latronis patienter acquiescit. Sic famuli Christi sicut ovis aestimati sunt mori, quoniam sine contentione aliqua videbantur occidi. 25 #Exsurge, quare obdormis, Domine? Exsurge ÷ et .. ne repellas in finem.@# C Non autem Deo convenit exsurgere: qui nunquam noscitur posse dormire, sed humano usu dicitur dormire, quando nostra exspectatio divina dispensatione elongatur. Repetitur exsurge, ut quibus videt pericula crescere, non tardet subvenire. Ne repellas in finem, id est ubi sunt praemia beatorum, ubi martyribus coronae praeparantur. H In finem: mortis aeternae scilicet. 26 #Quare faciem tuam avertis? Oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?@# H Avertit Deus faciem ad tempus, ut probet electos suos. C Oblivisceris inopiae, hoc est: cui consueveras subvenire, quam sic in aliis amas: ut te inopem dicas. Addidit tribulationis nostrae. Cujus tribulationis clemens semper Christus inspector est. 27 #Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: Conglutinatus est in terra venter noster.@# C Humiliaverunt se in pulvere, qui cinere super se sparso: animas suas discruciant ad recordationem peccatorum. H Conglutinatus est in terra: cum caro infirmatur, sed sensus est intentus in coelestibus. 28 #Exsurge, adjuva nos: Et redime nos propter nomen tuum.@# C Exsurge, non ad dormitionem: sed ad resurrectionem est potius applicandum, in qua destructa agnoscitur humana captivitas. Illo enim resurgente adjuti sumus, non propter meritum nostrum, sed propter nomen suum. Ideo Salvator dicitur, quia per gratiam suae pietatis salvat infirmos. ORATIO EX PSAL. XLIII. Exsurge, Domine, in auxilium nostrum, et erue nos ab opprobriis viciorum: et qui coram patribus nostris inimicarum gentium regna vicisti, a persequentibus inimicis vultus tui illuminatione nos eripe. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XLIV ARGUMENTUM PSAL. XLIV. C Propheta Spiritu sancto repletus, incarnationem Domini Christi se eructare promittit, et mysticis virtutibus sponsam Christi describit Ecclesiam. TT. #In finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum. + Canticum pro dilecto@# .. C In finem: perfectionem significat, hoc est Dominum Christum. Filii Core: id
null
1523e76c-d095-4c8d-b391-6770e6973c33
latin_170m_raw
null
None
None
None
est filii crucis, qui commutabuntur transiendo de tristitia hujus mundi ad gaudia aeterna. Canticum, textum psalmi significat: pro dilecto, id est Domino Christo, de quo Pater dixit: Hic est dilectus Filius meus (Matth. III). Istius nunc spirituales nuptiae referuntur. 1 #Eructavit cor meum verbum bonum: Dico ego opera mea regi.@# C Eructare dicimus, quando satietas ciborum digestiones saluberrimas evaporat. Unde iste vir sanctus coelesti largitate satiatus eructavit, unde fidelis populus abundantissime pasceretur. Cor meum: sinum mentis intellige. Verbum bonum: Filium Dei vocat. Opera vero: opusculum prophetae fuit, et psalmi hujus decora contextio. 2 #Lingua mea calamus scribae: Velociter ÷ scribentis@# .. H Calamus scribae, scriba ipse Christus est, qui scripsit fidem, spem, et charitatem, in cordibus sanctorum. Velociter, hoc est, quod non tardantur quae dixerat, sed velociter adimplentur. 3 #Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis: Propterea benedixit te Deus in aeternum.@# C Speciosus dictus prae omnibus hominibus Christus est, non ex forma corporali, sed veraciter humano genere pulchrior fuit, quia peccata non habuit. Illud enim recte speciosum dicimus, quod gratia mundissimae puritatis ornatur. H Diffusa est gratia, quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). C Bene dictum est autem: Benedixit te Deus: a forma servi, quae et passionem pertulit, et ad regna coelorum pervenit. Propterea, quia diffusa est gratia in labiis tuis, gratia, scilicet praedicationis. H Et etiam curationis: cum morbida verbo curas, mare quiescere facis, Lazarum vocas et venit, et omnia quae loqueris, gratia labiorum tuorum perficiuntur. 4 #Accingere gladio tuo: Super femur ÷ tuum .., potentissime.@# 5 #Specie tua et pulchritudine tua: Intende prospere procede et regna.@# C Gladium, hic sermonem divinae praedicationis debemus accipere: femur incarnationem H accinctus Christus #gladio,@# verbo praedicationis: dividit Filium a Patre, etc. Potentissime, non segniter, neque leviter, sed viriliter. C Specie tua, hoc pertinet ad humanitatem Christi, pulchritudo ad deitatem. Intende, ut pereuntem hominem de coelo miseratus aspicias. Prospere, quoniam erat humano generi liberationis beneficia praestiturus. C H Procede ut sponsus de utero virginali. Regna, id est, in credulitate hominum: potentiam tuae majestatis ostende. 6 #Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam: Et deducet te mirabiliter dextera tua.@# C Propter veritatem, illud significat, quia veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV). Mansuetudo monstrata est, quando in cruce pro persequentibus oravit (Matth. X). Justitia vero, quia praecepta salutaria pius doctor infudit. Deducet, per cursum vitae hujus totius inoffensa conversatione custodit. Mirabiliter, quia die tertia resurrexit. Dextera: potentiam verbi significat. 7 #Sagittae tuae acutae: Populi sub te cadent in corde inimicorum regis.@# C Sagittae acutae, sunt verba Domini salvatoris salutariter corda hominum infigentia, quae ideo vulnerant ut sanent. Acutae pertinet ad transformationis celeritatem. Populi sub te cadent, non pedibus quibus corpora sustinentur, sed corde cadent in humilitatem: qui prius in elatione erecti erant. Inimicos Christi dicit, qui a superna lege dissentiunt contraria voluntate. 8 #Sedes tua Deus in saeculum saeculi: Virga directionis virga regni tui.@# C Hic enim sedes Dei ad judicium pertinet futurum, in quo omnia veraciter examinantur. Virga: regulam significat divinae aequitatis, ista enim virga justos regit, impios percutit: quae veraciter recta dicitur, quia nulla pravitate curvatur. Vel fortitudo invicta et inflexibilis disciplina, virga est directionis. Et clarius quae sit virga ista: sequendo ostendit dicens: 9 #Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.@# C Nemo enim perfecte diligit justitiam, nisi qui et actus pessimos exsecratur. Unctus est Christus in regem et sacerdotem. H Oleo laetitiae, id est resurrectionis et ascensionis. C Repetitio ista quod dicit: Deus Deus, praeconium magnae dilectionis ostendit. Prae consortibus dictum est, quoniam hanc benedictionem supra omne humanum genus Christus accepit, ut unctus singulariter caeteros ungere debuisset
null
7b84a3f2-56e9-48d1-b9ee-e56f18604f5e
latin_170m_raw
null
None
None
None
. 10 #Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis: a domibus eburneis: Ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.@# C Sanctum Domini corpus: quoddam deitatis cognoscitur fuisse vestimentum quia majestas verbi: oculis infidelium, velamine carnis videbatur abscondi. Ab hoc vestimento, id est, incarnationis arcano congrue venisse dicitur myrtha et gutta et casia. Myrrha mortem Christi significat. Gutta quae dicitur ammoniaca, incarnationi Domini comparatur. Casia quae a nostris fistula dicitur, crescit in aquosis locis, significatque aquas baptismatis. Ebur est os elephantis, qui temperanter suae feminae commiscetur, et secunda conjuge non utitur. Hoc pudicis feminis aptum est: quae in domibus eburneis mansisse noscuntur, dum per castitatem: praecepta Dei secutae sunt. Filiae regum dicuntur: qui semetipsos regant et animas suas. H Vel filiae regum, id est apostolorum praedicatione conversae animae. A Vel filiae: Ecclesiae sunt ab apostolorum praedicatione fundatae 11 #Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato:@# ÷ #Circumdata varietate@# .. H Regina dicitur Ecclesia, et regina est quae sua vitia regit vel peccata. C Quae a dextris stetisse dicitur, quia dextera pars est honorabilis. Aurum ad charitatem debemus aptare. Ornatur vero Ecclesia etiam varietate, quia auro apostolorum, argento prophetarum, gemmis virginum, cocco martyrum, purpura poenitentium. 12 #Audi filia et vide, et inclina aurem tuam: Et obliviscere populum tuum et domum patris tui.@# C Dicit audi, scilicet prophetas qui incarnationem Domini cecinerunt. Filia prophetarum est Ecclesia dicta, quia eorum praedicationibus nata est. H Et vide, oculo cordis. C inclina aurem, id est, honorabiliter verba prophetae percipe. Obliviscere, id est, desere conve #nticula@# paganorum. Domum: Babyloniam dicit, id est mundum. #Patrem@# diabol #um,@# qui revera illam domum confusionis possidebat. 13 #Et concupiscet rex decorem tuum: Quoniam ipse ÷ est .. Dominus Deus tuus + et adorabunt eum@# ... C Rex itaque iste, Salvator est, qui concupivit Ecclesiam: in sorte diaboli constitutam. Ipse est Dominus Deus tuus, non ille quem patrem dicebas: qui te fecerat tenebrosam, sed qui pristinam submovens feditatem: pulchritudinem tibi contulit nuptialem, quem omnes populi adorabunt Christiani. 14 ÷ #Et .. filiae Tyri in muneribus: Vultum tuum deprecabuntur ÷ omnes .. divites@# #plebis.@# C Tyrus interpretatur angustia. H Et significat animas in angustia positas, ille enim muneribus cordis adorat. Tunc vero in vultum Ecclesiae, id est, in Christiani populi faciem intendimus, quando majestatem Christi in angustiis positi: piis fletibus exoramus. Omnes divites, non enim sola Tyrus, sed etiam totius mundi adunata diversitas, ut sic vultus Ecclesiae sit vel fides vel divinitatis majestas. 15 #Omnis gloria ÷ ejus .. filiae regis ab intus: In fimbriis aureis circumamicta varietatibus.@# 16 #Adducenter regi virgines post eam: Proximae ejus afferentur tibi.@# C Gloria est siquidem Ecclesiae, quando filiae principum sivejustorum convertuntur ad Dominum, et secreta se cupiunt cordis devotione offerre. Ab intus enim est: in secreto sensuum se Christo offerre. Fimbriae sunt finitima vestium, per quas significatur extrema vita hominum: quae aureae dictae sunt, quia in fine tota perfectio est, ubi charitas plenissima velut aurea reperitur. Circumamicta varietate, propter varias virtutes fidelium dicit, quas superius exposuimus. C Adducentur #regi, virgines, deinde viduae.@# Et vide in ipsis nominibus non minimam esse distantiam. Virgines enim dixit adduci, quia integritate corporis robustae sunt. Viduas vero dixit afferri, quae plerumque fractae diversis sollicitudinibus: corporis imbecillitate fatigantur. Afferentur igitur proximae Christo, hoc est viduae castae, quae gradu inferiori junguntur. Nam cum virginitas habeat centesimum fructum, ista sexagesima ubertate gloriatur. 17 #Afferentur in laetitia et exsultatione: Adducentur in templum regis.@# C Merito ergo dictum est #adducentur@# in laetitia, quia ille fragilis sexus vicit gravissimas corporum passiones: quae angelorum sunt ministeriis adductae, non solum in conspectum sed etiam in templum, id est, in penetralia regis, id est, in Jerusalem futuram, ubi venisse: beatum gaudium est et gloriosa securitas. 18 #Pro patribus tuis nati sunt tibi filii:
null
ce3c76bd-062b-4fa6-84ab-3333a31436ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
Constitues eos principes super omnem terram.@# C Pro patribus tuis. Nunc exponit quantum haec sponsa profecerit, ut pro antiquis patribus, id est, idolorum cultoribus: nati sint illi filii apostoli: quos principes praedicationis in toto terrarum orbe transmisit. Sed quantum sunt ista disparia, tantum laudatur Ecclesia. Illi enim erant seductores erroris, isti magistri veritatis. Illi seminabant exitia, isti hortabantur ad vitam. 19 #Memor ero nominis tui: In omni generatione et generatione.@# H Ideo memores erunt nominis tui, quia semper te praedicabunt apostoli, sive aedificabunt in generationibus sanctorum. Sive populus Christianus apostolorum praedicatione conversus memor erit nominis Christi. Habet enim Romana translatio (quam Hieronimus hic et Cassiodorus sequitur) #memores.@# 20 #Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum: Et in saeculum ÷ saeculi@# ... H Ob eorum praedicationem: confitebuntur Christo semper populi delicta. Vel confitebuntur. A C #id est in confessione symboli, id est quando symbolum@# in Ecclesiae facie publice confitentur. A Vel laudando confitebuntur in saeculum saeculi, hic et post hanc vitam in aeternum. In saeculnm saeculi futura significat quando: omnis adversitas conquiescit, et regnat sola justitia, contrarietate diaboli deleta, tunc enim confitebuntur: gloriam Dei enarrando plene. ORATIO EX PSAL. XLIV. Christe Domine, verbum Patris (per quem cuncta creata sunt et creantur), custodi quaesumus Ecclesiam tuam varietate gentium congregatam, ut dum te ex ipsa credulitatis justitia corde puro diligimus: principatum aeterni saeculi cum patribus mereamur. Qui cum Patre, etc. PSALMUS XLV. ARGUMENTUM PSAL. XLV. C Vox fidelium, in perturbatione saeculi Deo protectore nihil timentium. TT. #In finem filiis Core pro arcanis Psalmus.@# C In finem: notum est quemadmodum ad Christum possit referri. Filii Core: Filii Christiani, ex quorum persona psalmus iste canitur. Pro arcanis: adventum significat Salvatoris, quem mirabili secreto pro hominum salute disposuit. 1 #Deus noster refugium et virtus:@# #Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.@# C Quam pulchra diffinitio, quasi interrogarentur Christiani: filii Core. #Quid est Deus noster? respondeant: refugium et virtus et adjutor.@# Refugium fidelium, quando eos de animae periculo liberat. Virtus, quando eorum mentes stabiliter ab iniquo errore custodit. Adjutor in tribulationibus, cum divina misericordia nos in tribulationibus suscipit et defendit. 2 #Propterea non timebimus dum turbabitur terra: Et transferentur montes in cor maris.@# C Propterea non timebimus, quia in Christum credimus. H C Dum turbabitur terra, id est, generatio Judaeorum, qui terrena sapiunt, et dum transferentur montes, id est, apostoli relictis incredulis Judaeis. In cor maris, hoc est ad praedicandum gentibus transierint. C Et inspiciendum, quod aridae terrae perfidia Judaeorum, aquis vero falsis credulitatem gentium comparavit: ut illa corda in malum durata, haec vero evangelico sale condita cognosceres 3 #Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum: Conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Diapsalma.@# C De adventu Domini sonasse dicit apostolos praedicationes suas, quo tempore turbatas asserit, aquas, id est, innumeras gentes, quae de tali fuerunt annuntiatione et miraculorum admiratione perterritae. Conturbati sunt montes, id est saeculi potestates, quando contra religionem Dei, leges sacrilegas pagani inferebant. In fortitudine ejus, scilicet soni apostolorum: apostolorum enim grandisona praedicatione totus mundus intremuit, et ad Domini se crudelitatem limpidato postea corde revocavit. 4 #Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.@# C Iste enim fluvius Christus est, et benedixit fluminis impetus, quia nihil palustre, nihil morosum cursus ejus sustinet, cum se potentia divinitatis ejus infuderit. Tabernaculum Altissimi est Ecclesia, sive humani corporis gloriosa susceptio. 5 #Deus in medio ejus non commovebitur: Adjuvabit eam Deus mane diluculo.@# C Deus in medio ejus, id est Ecclesiae, non commovebitur. Commoveri enim non potest Ecclesia: quae in solidissima petra, hoc est in Christo: noscitur esse fundata. Adjuvabit dixit, scilicet in saeculi adversitate laborantem. H Diluculo, id est, inspectione sancta quam merebitur cor mundum. Vel mane, id est, boni operis principio, et hoc diluculo, id est, illuminatione Spiritus sancti 6 #Conturbatae sunt gentes
null
d1be6f61-2138-4211-b3e1-38ae8b9e0f7e
latin_170m_raw
null
None
None
None
et inclinata sunt regna: Dedit vocem suam, mota est terra@# H Conturbatae sunt gentes, scilicet vitiorum ac criminum. C Inclinata sunt regna, id est, humiliata sunt ad adorandum. Dedit vocem: per se praedicando et per apostolos, ad quam necesse fuit tremefieri peccatores: qui terreni nuncupantur. Vel gentes idolatrae: conturbatae sunt: in subito sono praedicationis incognitae religionis. 7 #Dominus virtutum nobiscum: Susceptor noster, Deus Jacob. Diapsalma.@# C Dominus virtutum, utique cui virtutes coelestes serviunt. Nobiscum, quoniam assumpta carne habitavit in terris. Susceptor: quando carnem pro infidelium salute suscepit. Dicit vero noster, non enim Deus solius Jacob, sed omnium qui simili fide devoti sunt. 8 #Venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram: Auferens bella usque ad finem terrae.@# C Venite cum dicit, hortatur eos, ut fide Domino proximentur: quae non poterant videre longinquum. H Opera Domini, id est, virtutes Dei. C Prodigium dictum est, eo quod porro dicat. Quod factum est in Nativitate Domini, quando virgo peperit, et stella magis apparuit. Auferens bella, id est, quia in Nativitate Domini: regnante Augusto: totus orbis legitur esse pacatus. H Omnia bella in adventu Domini quievisse: multorum narrat historia. Vel pugnas vitiorum accipe. 9 #Arcum conteret et confringet arma: Et scuta comburet igni.@# H Arcum conteret, id est, occultas insidias spirituum malorum. Confringet arma, id est, praesentes pugnas. Et scutum comburet igni, id est, consumet igne spiritali, phantasias diabolicae excusationis, defensionis peccatorum, vel protectionis. C Vel de armis gentium, quibus fidem impugnabant et se defendebant: accipe, haec enim omnia confringentur dum veritate vincuntur. 10 #Vacate et videte quoniam ego sum Deus: Exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.@# C Hunc versiculum loquuntur filii Core ex persona Domini. Merito illis dicitur, vacate: qui mundanis illusionibus armabantur, et diabolo serviebant. Quoniam ego sum Deus, non ille qui vos prius armabat ad malum, sed qui exaltabor in gentibus et in terra, id est, in gente Judaea, quoniam terrae supra: Judaeos comparavit. 11 #Dominus virtutum nobiscum: Susceptor noster Deus Jacob. + Diapsalma@# .. C Talem siquidem professionem ideo secundo repetunt filii Core, ut per eam nobis declararent liberationem praestitam fuisse. Deus Jacob ideo frequenter apponitur, ut victoria Christiani populi declaretur, qui licet sit tempore posterior: primum tamen populum fideli devotione transcendit. ORATIO EX PSAL. XLV. Perspicuum in imminenti tribulatione refugium misericors Deus, sanctifica impetu aeterni fluminis habitaculum cordis nostri: ut te Deo virtutum nobiscum operante, terrena praelia confutemus. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS XLVI. ARGUMENTUM PSAL XLVI. C Vox Ecclesiae Deum laudantis, Ascensionemque ejus praedicantis. TT. #In finem pro filiis Core psalmus.@# C Loquuntur et in hoc psalmo filii Core, quos vexillo crucis mater signat Ecclesia. Commonentur itaque primo gentes, ut Domino laudes debeant personare, secundo Domini Ascensio et regnum ejus sub brevitate describitur. 1 #Omnes gentes plaudite manibus: Jubilate Deo in voce exsultationis.@# C Plaudunt vero manibus: qui elemosynas faciunt, aegrotis serviunt. Jubilare vero gaudere est, qui sermo dictus est a juvando, id est, delectando: quando magnitudinem gaudii non articulatis sermonibus, sed confusa voce proferimus. Vox exsultationis psalmodiam significat, quae Deo pro nominis sui majestate persolvitur 2 #Quoniam Dominus excelsus terribilis: Rex magnus super omnem terram.@# H Dominus excelsus dictus, quia coelos ex potentia sua ascendit. C Rex magnus, quia rex regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX). Terribilis, quia judicaturus est mundum, et ne tantum putaretur esse Judaeorum: rex dicit omnium terrarum. 3 #Subjecit populos nobis: Et gentes sub pedibus nostris.@# C Pedes hic significat sanctissimos praedicatores, quibus populi merito et gentes esse subjecti dicebantur. 4 #Elegit nobis haereditatem suam: Speciem Jacob quam dilexit. Diapsalma@# C Elegit nobis, subaudiendum est dare, ut qui venerat ad salvandum Israeliticum populum: hoc magis gentibus pia largitate concederet. Speciem Jacob: Jacob lenticulae et parvo commercio carnalium, spiritualem honorem assecutus est
null
61b93c12-9e73-4e58-a5cc-245a896878ab
latin_170m_raw
null
None
None
None
, haec ipsa est enim species Jacob quam Dominus dilexit, adeo ut et eadem facere velit fideles suos: quae ille mystica significatione sequenda praemonuit, id est Deo offerendo terrena, et acquirendo coelestia, sic enim vere Christiani dicimur. II Vel de pulchritudine Jacob dilecti, id est de stirpe sua, apostolos elegit. 5 #Ascendit Deus in jubilo: Et Dominus in voce tubae.@# C Ideo Ascensio Domini in jubilatione esse dicitur, quia stupentes apostoli tale miraculum: ineffabili cordis laetitia replebantur. Voce quoque tubae, verba significat angelorum dicentium: Viri Galilaei (Act. I). Verba vero ista magno strepitu percussi aeris fragore tonuerunt. 6 #Psallite Deo ÷ nostro .. psallite: Psallite regi nostro psallite.@# C Psallere, est bonis actibus laudes Deo canere. Regi nostro, id est Deo nostro Jesu Christo, non alieno cuiquam, sed Deo nostro: quem solum decet ista laudatio. 7 #Quoniam rex omnis terrae Deus: Psallite sapienter.@# C Quoniam rex omnis terrae, hoc propter illos dicitur, qui sibi per singula loca diversa numina faciebant, ut Venerem in Papho, Martem in Thracia, Jovem in Creta, et alios per loca diversa. Psallite sapienter, hoc est quod intelligat quae psallit. Nemo enim sapienter quidquam facit quod non intelligit. H Vel ut quae canitis per litteram: intelligatis spiritualiter dicta. 8 #Regnavit Deus super gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam.@# H Regnavit Dominus super gentes, quas in haereditate accepit a Patre. C Sedet super sedem sanctam suam, Dominum Salvatorem significat, qui sedet ad dextram Patris, regnans in saecula saeculorum. H Vel in angelis sedet, qui propter innocentiam suam sedes Dei dicuntur, inde dixit coelum mihi sedes est. 9 #Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt@# H Principes populorum, id est apostoli, congregati sunt ad judicandum, cum Deo Abraham, id est, cum Christo qui est Deus Abrahae. Quoniam dii. C Hoc est Judaei, qui fuerunt fortes, quia tumuerunt: per superbiam facti sunt extremi, qui potuerunt per humilitatem esse praecipui. H Vel dii: sancti sunt, qui hic per fidem et praedicationem vehementer elevati: in judicio amplius et gloriosius elevabuntur, id est apostoli sic congregati in judicio, vehementer sunt elevati judicantes. ORATIO EX PSAL. XLVI Rex omnium saeculorum Deus (cujus regnum super omnes populos dilatatur), subjice, quaesumus, gentes vitiorum sub pedibus nostris: ut dum tibi sapienter Deo nostro psallimus: tuo eas auxilio superemus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XLVII. ARGUMENTUM PSAL. XLVII. C Vox prophetae laudantis Deum, quae Ecclesiam suam dilataverit TT. #Psalmus cantici filiis Core ÷ Secunda Sabbati@# .. C Videamus nunc quid significat secunda sabbati. Sabbatum synagogam, id est, collectionem debemus accipere Judaeorum, quae Sabbatum observare videbatur. Secunda vero, ejus Ecclesia catholica est. Ideo verba psalmi hujus sacerdotibus tribuuntur: ad Christianum populum edocendum, quos et filios crucis haberi posse non dubium est, et secundos esse tempore post synagogam manifestum est. 1 #Magnus Dominus et laudabilis nimis: In civitate Dei nostri in monte sancto ejus.@# C Magnus dicitur Dominus, quia potenter omnia facit. Laudabilis, quia pulchra et mira facit. Additui nimis, quod non habet terminum, sed sua assiduitate semper augetur. In civitate: hoc est in Ecclesia. Mons autem sanctus est Christus. 2 #Fundatur exsultatione universae terrae: Mons Sion latera aquilonis, civitas regis magni.@# H Fundata est terra exsultatione, ab ascensione Christi, quae prius maledicto et peccatis subjacebat. Mons Sion, C natio Judaeorum. Latera aquilonis, populi gentium, facta est civitas regis, hoc est Ecclesia catholica, quam de universo mundo constat esse collectam 3 #Deus in domibus ejus cognoscetur Cum suscipiet eam@# C Cognoscetur Dominus in domibus, id est in membris suis sanctissimis, virtus sua et potentia declarabitur, quando in Ecclesia beatos viros; ipso largiente: illi offerre monstrabitur. 4 #Quoniam ecce reges congregati sunt: Convenerunt in unum@# C #Reges@# terrae hoc loco significantur principes Judaeorum: quos Herodes congregans in unum, quaerens ubi Christus
null
f5ee60bf-cb51-4870-9e72-2e19ddf4dd9d
latin_170m_raw
null
None
None
None
nasceretur et illi congregati dixerunt, in Bethlehem (Matth. II). Et convenerunt in unum, quia omnes unam protulere sententiam. 5 #Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt: Tremor apprehendit eos.@# 6 #Ibi dolores ut parturientis: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis.@# H Ipsi Judaei, scilicet videntes gloriam redemptoris, admirati de tanta gloria. Conturbati: quia se noverant peccatores commoti: de infidelitate ad fidem. Tremor apprehendit eos (Isa. XXVI): a conscientia delictorum, unde dictum est. A timore tuo concepimus, et peperimus spiritum salutis. H Ibi dolores, cum corpora affligere per abstinentiam coeperint. In spiritu vehementi, #hoc est@# fortissimo, scilicet sancto Spiritu, conteres naves, humiliabis superbiam gentium, quia Tharsis a navigatione negotiorum superba facta est: significans eos qui hujus saeculi negotiis circumferuntur. C Isti igitur nunc contriti, credentes dicunt. Sicut audivimus. A Dolores poenitentis sunt, ut dolores parturientis. 7 #Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. Diapsalma.@# H Sicut audivimus per prophetas, ita videmus in Evangelio, quod est civitas virtutum. In civitate Dei, id est, in Ecclesia catholica. C Deus fundavit eam, quia sola illa veraciter civitas Dei nuncupatur. 8 #Suscepimus Deus misericordiam tuam:@# #In medio templi tui.@# C Illi enim misericordiam Dei suscipiunt, qui non solum per fidem sunt vocati, sed etiam per occultam praedestinationem ad aeternam beatitudinem sunt electi. H In medio templi: in Ecclesia. C Misericordia (quae Christus est) non ab omnibus suscipitur, sed ab his catholicis qui ejus praecepta sunt secuti. 9 #Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae: Justitia plena est dextera tua.@# C Nomen enim Dei in toto orbe terrarum: sine dubio creditur adorandum. Plena est ergo dextera justitia ejus, locum significat, ubi justi sunt collocandi, ad dexteram enim veniunt in judicio, quia in illam partem dexteram recipiuntur, qui ejus munere justi esse meruerunt. A Vel. Secundum nomen tuum, etc., id #est@# quomodo nominatus es per universas terras, sic et laudaris per omnes terras. Illi autem laudant qui bene vivunt: nec potest esse laus nisi in sanctis ejus. 10 #Laetetur mons Sion + et .. exsultent filiae Judae: Propter judicia tua ÷ Domine@# .. C Per montem Sion, Ecclesiam significat catholicam. H Exsultent filiae Judae, id est, animae confessorum, quia Judas confessio interpretatur. C Quae propter judicia Domini exsultent, quibus se ad beatitudinem aeternam #sciant@# esse venturas. 11 #Circumdate Sion et complectimini eam. Narrate in turribus ejus.@# H Circumdate Sion, id est defendite Ecclesiam in credulitate vestra. Complectimini eam: in charitate. Narrate, hoc est praedicate, in turribus, id est, in principibus Ecclesiae. Quia sicut turris fortis est, et undique speculatur, sic et sancti et fortes et praedicatores debent esse in genere humano. 12 #Ponite corda vestra in virtute ejus: et distribuite domus ejus: Ut enarretis in progenie altera.@# H Ponite, hoc est intelligite corda vestra: in virtute, hoc est in charitate Christi. C Qua virtute nihil potest esse praestantius. H O vos doctores ecclesiastici, distribuite domus, id est, gradus ecclesiastici ordinis, ut enarretis, non solum his qui credunt: sed etiam his qui credituri sunt. C Per alteram enim progeniem signat populum Christianum, qui ab Hebraeo: quem primum Dominus elegit: secundus esse dignoscitur. H Ideo vos doctores Ecclesiarum distribuite ejus ordinationum gradus: canonice et sancte, non praemiis corrupti, non personarum acceptione per adulationem lapsi, ut enarretis. Et quid enarrabimus? quoniam hic, etc. 13 #Quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum ÷ saeculi@# ..: #Ipse reget nos in saecula.@# H Exponit iste versiculus, quid ecclesiastici sacerdotes narrare debent: Quoniam hic est Deus Deus noster. C In aeternum, contra illos dictum, qui sibi temporales homines deos esse somniabant. Regat utique ille nos, quia ipse est rex noster. H Regat
null
859872be-2a81-4d78-9722-1163714bf251
latin_170m_raw
null
None
None
None
lubricos et tortuosos gressus nostros. ORATIO EX PSAL. XLVII. Laudabilis atque terribilis Deus, qui in coelesti Jerusalem princeps magnificus inveniris: dilata mentem nostram spiritali intelligentia, ut misericordia tua in nostri pectoris templo suscepta, digni narratione tui nominis habeamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XLVIII. ARGUMENTUM PSAL. XLVIII. C Vox Christi de meritis justorum, poenis impiorum, et ne divites in hoc saeculo timeantur. TT. #In finem filiis Core psalmus.@# C Tituli hujus verba contrabuntur ad Dominum Salvatorem. Ipse enim et in finem significat, et per filios crucis intelligitur, et per psalmistam sine dubio denuntiatur. Et per totum psalmum verba sunt Omnipotentis filii. 1 #Audite haec, omnes gentes: Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem.@# C Admonetur universalis Ecclesia, ut veniant ad audiendum Christum, quia non vult Christus tantum paucis prodesse, sed omnibus cum puro corde quaerentibus. Auribus percipite, id est, ut in sinibus suae memoriae reponant. Habitatores orbis: Christianos et justos accipimus, qui sic noverunt habitare in orbe, ut in ejus sceleratis non implicentur erroribus. 2 #Quique terrigenae et filii hominum: In unum dives et pauper.@# C Quique terrigenae, per hoc intelligendum est, quod omnes habitatores terrae, ad audiendum verba Dei vocentur. C Terrigenae peccatores sunt, qui vitia terrena sectantur. Filii hominum: justos dicit, quoniam et ipse Christus Filius hominis dictus. H Per divitem et pauperem liber et servus accipiuntur. 3 #Os meum loquetur sapientiam: Et meditatio cordis mei prudentiam.@# C Os Christi loquitur sapientiam, id est, ad divina mysteria declaranda, quae occulta sunt ab hujus saeculi sapientibus. Prudentia pertinet ad mores probabiles instituendos, sic omnis divinus sermo his duabus virtutibus plenissime indicatur. H Semper in corde meditabor, ut homines relinquentes stultam vanitatem, Christi prudentiam sequerentur. 4 #Inclinabo in parabolam aurem meam: Aperiam in psalterio propositionem meam.@# C Aurem inclinaturum se promisit Christus, ut cognosceret si praedicationem ejus populus devotus impleret. In parabolam: similitudo enim rei veri imitatio est, et est sensus ut quod nobis ad exemplum datum est, devota aemulatione prompte Domino praestante faciamus. Aperire se dixit in psalterio propositionem, id est declaraturum praecepta divinitatis in sanctitate proprii corporis, ut probaretur docere verbo et exemplo. Psalterium enim (sicut saepe diximus) corporis Domini decora similitudo est. 5 #Cur timebo. In die mala Iniquitas calcanei mei circumdabit me.@# C Cur timebo. Sub interrogatione et responsione propria versus iste est pronuntiandus, id est quare formidolosa cogitatione confundar, in die mala? in die scilicet passionis, quae mala Judaeis, bona fidelibus fuit. Ille enim debet timere finem vitae, qui peccatorum recordatione mordetur. Christus autem mortem timere non poterat, quem non circumdabat iniquitas calcanei, quemadmodum solet contingere peccatori in fine vitae, ut tunc iniquitas scelerato fine vitam claudat. A Vel quilibet homo sua peccata agnoscens dicit, cur timebo in die mala? id est, judicii. Et respondet, ideo, quia iniquitas calcanei mei circumdabit me. H Id est peccatum actuale vel originale. 6 #Qui confidunt in virtute sua: Et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.@# H Qui confidunt in virtute sua, illi labuntur in calcaneo. C Et in multitudine divitiarum suarum: necesse est enim ut tales timeant finem, qui deserere mundana nolunt, et peccatorum suorum poenas formidant. Virtutem vero dixit corporis vires, animi robur, linguae disertitudinem 7 #Frater non redemit, redimet homo? Non dabit Deo placationem suam:@# H Frater non redemit, id est, Adam, quia mortuus ipse non surrexit, vel frater non redemit, id est Moyses. Redimet homo, id est Christus redimet, quos Moyses non redemit. Ille non dabit Deo placationem, qui non agit poenitentiam: per quam placatur Christus. C Vel sub admiratione legendum est sic: Non redimet vel frater, re #dem@# it, scilicet Christus, redimet, scilicetne homo? scilicet Adam: quasi diceret, si Christus non redemit vel redimet, nemo redimet, unde negative legendum. Non dabit Deo, etc., ullus homo. 8 #Et pretium redemptionis animae suae. Et laborabit
null
fc6a5371-bf5f-4aed-8a2a-3542592c6834
latin_170m_raw
null
None
None
None
in aeternum et vivet + adhuc: in@# #finem.@# 9 #Non videbit interitum cum viderit sapientes morientes: Simul insipiens et stultus peribunt.@# H Et pretium redemptionis: subauditur non dabit, quia non fecit elemosynam per quam peccata delentur. Laborabit in aeternum, in tormentis per petuis positus, et vivet in finem, quia non interficitur, sed semper reparatur ad poenam. H Non videbit interitum, hoc est, non intelligit sibi imminere tormenta. Cum viderit hominem in Deo sapientem, ab hoc mundo migrare, dicit, quid huic jejunia, quid castitas, quid elemosynae profuerunt, nonne et ipse mortuus est? Tale quiddam Redemptori nostro Judaei insultantes dicebant: Nunquid tu major es patre nostro Abraham (Joan. VIII)? C Insipiens est qui praedicationibus prophetarum acquiescere non vult. Stultus vero dictus: qui nec ipsum Dominum venientem vult recipere. Hi ergo simul peribunt, quoniam in futuro judicio damnandi sunt. 10 #Et relinquent alienis divitias suas:@# + #Et .. sepulcra eorum domus illorum in aeternum.@# H Qui in divitiis et non in Domino sperant, perdunt utrumque, et divitias et Dei adjutorium. Divitias ideo perdunt, quia ibi posuerunt ubi fures effodiunt: Dei adjutorium, quia illum spreverunt. Et divitias quas magnopere diligebant, non suis, sed (quod gravius uret) extraneis derelinquent propter quas omnia peccata commiserant. Et fabricant sibi sepulcra de marmore: firma, magna et pulchra quasi domus in aeternum mansuras. Ecce etiam morientium pompa. 11 #Tabernacula eorum in progenie et progenie: Vocaverunt nomina sua in terris suis.@# H Haec erit illis perpetua habitatio, quia non resurgunt ut habeant vitam aeternam, sed ut damnentur in poenam. Vocaverunt, saepe enim pagani supra defunctorum epulantur sepulcra, et in nomine mortuorum bibentes, inania quaedam cum modulatione canunt. C Atque invocant nomina mortuorum, et credunt hoc illis prodesse. H Sed nihil prodest in inferno damnatis, et ita per terras, sepulcra accipiuntur. Et invocaverunt habet alia littera, quod hic exponitur. 12 #Et homo cum in honore esset non intellexit: Comparatus est jumentis ÷ insipientibus .., et similis factus est illis.@# H Homo cum in honore esset, non intellexit, esse se ad imaginem Dei formatum. C Comparatus est jumentis, digna similitudo datur vecordibus, ut qui se imaginem Dei gestare non intelligunt, congrue jumentis insipientibus comp #arentur.@# Nam tolle homini Dei scientiam, et omnino pecus insipiens est, praesumptio vana et caduca superbia. 13 #Haec via illorum scandalum ipsis. Et postea in ore suo complacebunt. Diapsalma.@# C Haec via, id est vita, in qua in hoc saeculo ambulamus. Sed haec via quid malis faciat: non tacetur. Scandalum utique actoribus suis, id est stimulum atque dolorem. Non enim ad securitatem suam quidquam peccator facit, cui de sua provenit actione, torqueri. Consuetudo est peccantium, ut postquam impleverint votum in peccato, mox divinitati gratias agunt, in ore non in corde, unde dicit: postea in ore suo complacebunt, Deo gratias agentes quod prospere peccaverint. 14 #Sicut oves in inferno positi sunt: Mors depascet eos.@# C Sicut oves lanae suae amissione jugiter perseverant, sic semper in illis sine imminutione substantiae, invenit poena quod cruciet. H Merito a morte depascuntur, qui Christum noluerunt habere pastorem. 15 #Et dominabuntur eorum justi in matutino: Et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.@# C Et dominabuntur eorum, quod utique in illa resurrectione felicium est, ut malis #praemineant@# boni, hic enim justos obtinent peccatores. In matutino, cum gloria resurrectionis illuxerit. Quorum auxilia tanquam panni putrefacti veterascunt, quia eorum divitiae nihil illis prosunt. A gloria sua, quam in isto saeculo habuerunt. H Id est in comparatione ad gloriam eorum quam hic habuerunt, quanto enim amplius hic sunt gloriati, tanto plus in inferno corruptionem patientur (Apoc. XVIII). 16 #Verumtamen Deus redimet animam meam: de@# #manu inferi. Cum acceperit me. Diapsalma.@# C Liberavit Deus animas eorum, qui adventum ejus constanti animo crediderunt. De manu inferi, de potestate diaboli: qui ante adventum Christi animas tenebat obnoxias. C Dives enim dictus
null
36971be7-f25f-4ec6-863f-baee0b1db462
latin_170m_raw
null
None
None
None
est a divo, qui quasi Deus creditur nihil indigere: per quem hic impium debemus accipere. Cum ejus gloria multiplicata fuerit, junge, ne timueris. 17 #Ne timueris cum dives factus fuerit homo: Et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus.@# H Dives effectus est Judas proditor vendendo magistrum, sed nihil pretii quod acceperat: secum cum moriebatur deportavit. Si ergo nunc unusquisque oppresso paupere dives efficitur, noli timere, cito praeterit, et nihil secum de his quae rapuerat tollit, Domino dicente: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt (Luc. XII), quae autem parasti cujus erunt. 18 #Quoniam cum interierit non sumet omnia: Neque descendet cum eo gloria ejus.@# C Ecce redditur ratio quare timeri non debeat mundi gloriosus. Cur enim timemus divitem, qui moritur pauper, nec aliud secum valet portare, nisi unde possit ardere? Et bene dicitur descendere in profundissimam foveam, sed sine gloria saeculi, sine turba satellitum. Et domus illa quam mirabaris, remanet tota, sed onera quae non videbas: transmittit ingentia secum in gehennam. 19 #Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur: Confitebitur tibi cum benefeceris ei.@# C Ista benedictio non ad sanctificationem pertinet, sed ad favorem. Benedicitur enim dictum est: propter linguam satellitum, inter epulas suos dominos collau #dantes.@# Cum ei benefeceris, confitebitur, id est, tunc agit gratias Deo, quando aliquid lucri conquirit 20 #Introibit usque in progenies patrum suorum: Usque in aeternum non videbit lumen.@# C Qui in isto saeculo patres pessimos imitantur, eorum societate damnandi sunt. Usque in aeternum non videbit lumen, id est, lumen sapientiae hic et in aeternum. Lumen quod illuminat omnem hominem, quod soli sancti in deitate videbunt. Sicut enim peccata sunt tenebrosa, ita peccatoribus sapientiae lumen auferunt. H De quibus dicitur: Projicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII). 21 #Homo cum in honore esset non intellexit: Comparatus est jumentis ÷ insipientibus et .., similis factus est illis.@# C Conclusit propheta pulcherrimum psalmum parilitate versus, ut se peccator a malo proposito removeret, cum stultitiam suam iterata increpatione cognosceret. ORATIO EX PSAL. XLVIII. Reple, Domine, os nostrum sapientia tua: ut memores te hominem factum, nosque redemisse de tartaro, mereamur vultus tui lumine decorari. Qui cum Patre et Spiritu sancto, etc. PSALMUS XLIX. ARGUMENTUM PSAL. XLIX. C Vox synagogae de primo et secundo adventu Christi, ipsiusque admonitio, ut ei sacrificium laudis fideles offerant. TT. #Psalmus Asaph.@# H Asaph erat egregius musicus, cujus nomen interpretatur #congregatio.@# Psalmus iste discernit justos ab impiis, coelestes a terrenis, sanctos a peccatoribus: protestatur etiam non se locutum propheta, sed ipsum Dominum, dicens Deus, etc. 1 #Deus deorum Dominus locutus est: Et vocavit terram.@# C Deus enim timor Graeca lingua dicitur. H Igitur Deus in Trinitate Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unus tamen Deus deorum: dii enim dicuntur boni homines. Locutus est, C per prophetas et apostolos. Et vocavit terram, id est genus humanum. H Credentes deos nuncupari voluit, quia dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). C Dicuntur itaque filii sicut et dii: quia utrumque gratia praestat, non natura. 2 #A solis ortu usque ad occasum: Ex Sion species decoris ejus.@# C A solis ortu, per solis cursum: universum significat mundum, quia omni terrae oritur et occidit claritas ejus. Ex Sion species, Hierusalem, in qua mons iste puris mentibus velut aurea massa resplendet. De hac enim urbe exeuntes apostoli, speciem decoris ejus annuntiaverunt in toto orbe terrarum, sicut Isaias dicit: Ex Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem (Isai. II). 3 #Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit.@# C Nunc de secundo Christi adventu propheta dicit, manifeste veniet. Manifeste vero tunc veniet Christus, quando jam non cruci affigendus, sed judicaturus est mundum. Silet enim modo per patientiam cum peccamus, tunc autem non silebit, cum sceleratis dicturus erit: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). Manifeste vero dicitur, quasi a
null
06a4b025-a71c-433c-a853-f430bd6e94ea
latin_170m_raw
null
None
None
None
mane dies festus dictum sic a sacrificiis, quia tota die festivitati vacaretur. 4 #Ignis in conspectu ejus exardescet:@# + #Et .. in circuitu ejus tempestas valida.@# H Ignis hic duplicem habet virtutem, illuminat enim et exurit. Gaudeant enim justi: quia illuminantur ex eo, timeant peccatores, quia exurendi sunt ab eo. C Haec tempestas non ventis agitur, nec procellis saevientibus excitatur, sed ex divina potentia vehemens spiritus consurgit, ut area Domini: aequitatis ejus sententia ventiletur. Tunc frumenta sequestrat a paleis. Quod judicium merito tempestas dicitur, quia improvisum veniet, et nimia celeritate bonos discernet. 5 #Advocavit coelum desursum: Et terram discernere populum suum.@# H Advocavit coelum, id est, apostolos vel reliquos sanctos, qui despectis terrenis, quae sursum sunt sapiunt. Discernit autem terrenos, ut cum coelestes ponuntur ad dexteram, hi ad sinistram collocentur. 6 #Congregate illi sanctos ejus: Qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.@# C Nunc synagoga Christi, verba facit ad angelos, qui ministerio suo in fine saeculi congregabunt omnes sanctos de universo mundo. H Qui ordinant, id est, qui sancti praedicant vel implent Testamentum Novum super Vetus, ut per Testamentum novam legem, per sacrificia veterem intelligas. H C Vel qui ordinant Testamentum, id est, ordinabiliter dant et faciunt sicut testatus est Christus eis, qui opera misericordiae exercent: regnum accepturi aeternum, in quorum miserationibus Deus super omnia sacrificia delectatur. 7 #Et annuntiabunt coeli justitiam ejus: Quoniam Deus judex est. Diapsalma.@# C Coelos, viros justos dicit, quibus verbi coelestis dispensatio condonatur. Quoniam Deus judex est, ac si diceret: Qui nescit falli, et sicut omnia manifeste novit, ita sine reprehensione discernit. H Vel sancti praedicabunt justitiam, id est mandata ejus, et praedicabunt quod est judex vivorum et mortuorum, ideo justitia est timenda. 8 #Audi populus meus et loquar: Israel et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum.@# C Audi populus meus, hic ipsa Veritas ex propria persona loquitur. Populus hic significat plebem devotam. Cum dicit audi, id est, devota mente suscipe. Loquar, subaudi profutura. Testificari, id est, testimonium dicere. Tunc fidelibus testimonium dabit, cum dicturus est: Esurivi enim et dedistis mihi manducare (Matth. XXV). Est hic autem magnum sacramentum dum dicit: Sum; sum enim proprium est divinitatis verbum, eo quod semper adest et tempore non mutatur divinitas. Est vero ibi et aliud sacramentum, quia scilicet una syllaba tribus litteris continetur, ut sancta Trinitas unus Deus esse doceatur. 9 #Non in sacrificiis tuis arguam te: Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.@# C Non in sacrificiis tuis, ad populum Judaicum loquitur, non jam exquirenda esse sacrificia pecudum, sed cor contritum. Holocausta autem esse accepta in conspectu suo, scilicet quando mens nostra divino amore succensa, peccata sua lamentatione decoquit et tribulatione, ut cruciatu corporeo omnia vitia exusta, consumantur. 10 #Non accipiam de domo tua vitulos: Neque de gregibus tuos hircos.@# C Cum duo respuit universa primi temporis sacrificia designat modis omnibus excludenda, significatur enim a parte totum. 11 #Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum: Jumenta in montibus et boves.@# C Ferae silvarum, gentes significat. Jumenta in montibus, simplices in catholica Ecclesia, qui in cacumine fidei habitare noscuntur. Boves, apostolos, prophetas et praedicatores: qui in agro Domini assiduo labore versati sunt. 12 #Cognovi omnia volatilia coeli: Et pulchritudo agri mecum est.@# C Quis enim omnia volatilia coeli potest cognoscere nisi sola majestas, quo versiculo cuncta complexus est. H Pulchritudo agri cum illo est, quia ubi voluerit, copia omnium rerum vel administratur vel negatur. 13 #Si esuriero non dicam tibi: Meus est enim orbis ÷ terrae .. et plenitudo ejus@# H Esurire Dei, est non in escis carnalibus, sed ut faciat quis voluntatem ejus (Joan. IV), ergo tacet Israeli suam esuriem, quia exspectat peccatoris conversionem. Orbis terrae illius est, id est, sancta Ecclesia, ac si diceret, eam redimendam esse suo sancto sanguine. 14 #Nunquid manducabo carnes taurorum: Aut sanguinem hircorum
null
a0d20463-059b-4f41-897f-b36e7e8d0011
latin_170m_raw
null
None
None
None
potabo?@# C Quomodo grata erunt Deo, quae non sunt necessaria? H Vetera hic sacrificia evacuanda esse declarat. Ideo in moribus bonis sacrificium requirit dicens: Immola, etc. Sed possunt haec repudiata nobis proficere, cum acceperint a nobis ista indigentes, cum esuriens pascatur, sitiens potetur. Et in pauperibus accipit Deus, quae sibi in sacrificiis offerri non permittit. 15 #Immola Deo ÷ sacrificium .. et laudis: Et redde Altissimo vota tua.@# C Ille Deo immolat sacrificium laudis, qui a terrenis vitiis fuerit segregatus, et moritur mundo, ut hostia fiat Christo. Vota quoque reddit Altissimo, qui ei talia immolanda praeparavit, qualia ipse propitius praecepit. H Hoc est autem sacrificium acceptabile, hoc est holocaustum pingue ut laudetur Deus ab homine quem creavit. 16 + #At .. invoca me in die tribulationis: Et eruam te et honorificabis me. Diapsalma.@# C Praecepit enim invoca me, ne quis spem haberet in terreno solatio, ubi sunt caduca universa. In die quando te affligit adversarius. Eruam te, quasi dicat: Circumdatum a satellitibus diaboli, summa celeritate liberabo. Magnificabis sive honorabis me, id est, magnum me esse in aeternum pronunties. Romana siquidem translatio magnificabis habet, Callicana vero, honorificabis, quod idem est. 17 #Peccatori autem dixit Deus quare tu enarras justitias meas: Et assumis testamentum meum per os tuum@# C Interdicitur hic sceleratis qui converti nolunt, ne se praesumant sermonibus miscere divinis, quia os debet esse justum, quod justitias Domini enarrare praesumit. Testamentum vero: Vetus et Novum significat, quia dum unum suspense dicitur, utraque memorantur. H Audiant haec doctores vel episcopi Ecclesiarum, qui peccata populorum resecant praedicando, qui quod praedicant opere non implent. 18 #Tu vero odisti disciplinam: Et projecisti sermones meos retrorsum.@# C Odit disciplinam, quia ad correctiones justas iniqua praesumptione remurmurat, et non vult, Deum in se vindicare quod peccat. Projicit etiam post se sermonem Dei, qui sequi divina jussa contemnit. 19 #Si videbas furem currebas cum eo: Et cum adulteris portionem tuam ponebas.@# C Ita istum versiculum debemus accipere, ut in his duobus prohibitis, omnia crimina vetuisse videatur. Ille currit cum fure, qui ei ad faciendum scelus socia voluntate jungitur. Ponit portionem cum adultero, qui ei adjutorium praebet, quo sua vota perficiat. Ibique sine dubio habere dignoscitur portionem. 20 #Os tuum abundavit malitia: Et lingua tua concinnabat dolos.@# C Hic enim os, cogitationem cordis debemus accipere: tunc enim abundant malitia cogitationes, quando per diversa genera peccatorum iniqua voluntate grassantur. Et lingua tua. Qui enim falso laudat alium, dolum in lingua facit. 21 #Sedens adversus fratrem tuum loquebaris: Et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: Haec fecisti et tacui.@# C Sedere enim morantis est, et ideo gravius peccat, qui moratur in detractione fraterna. Fratrem hic omnem proximum carnis debemus accipere, quia et de spirituali dicturus est. Filium matris: sobolem dicit Ecclesiae. Ponit ergo scandalum fratri suo, qui haereticas pravitates vel alias interceptiones excogitat: quibus frater innocens capiatur. Haec fecisti et tacui. H Quia ea examinanda in futurum reservavi judicium: tacui enim jam, quia non statim vindicavi sed sustinui. 22 #Existimasti inique quod ero tui similis: Arguam te et statuam contra faciem tuam@# C Existimasti inique, hoc est, quia Deus tacet et differt vindicare peccata, ideo creditur a stultis illi placuisse scelera humana. H Arguam vero te, cum in sinistra parte sedis fueris collocatus. C Statuam, quod superius dixit: peccatorem verba sua (quae semper ante oculos habere debuit, ut secundum ea viveret) post tergum et retro projecisse In judicio igitur peccator ante faciem suam videbit, quod se putabat oblivionis beneficio praeterisse. Formido inaestimabilis, illa homines videre, per quae se norunt ad aeterna supplicia pervenire. 23 #Intelligite haec qui obliviscimini Deum: Nequando rapiat et non sit qui eripiat.@# C Intelligite, id est, obedite qui obliviscimini Deum. Ille obliviscitur Dei, qui praecepta ipsius iniqua praesumptione contemnit. Nequando rapiat, scilicet diabolus. Quando enim ille rapit non est qui eripiat ad salutem, nisi Dominus per suam magnam
null
b0a0ec57-96d0-43d7-a9dc-f5dfe154ea76
latin_170m_raw
null
None
None
None
misericordiam. H Vel aliter, quando rapit Christus obliviscentes se, hoc est praecipitat in mortem, ei nemo eripere potest. Quando enim diabolus rapit hic, est qui eripiat ad salutem, Christus scilicet. Cum vero Dominus rapit ad vindictam, non est qui liberare possit addictum. 24 #Sacrificium laudis honorificabit me: Et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.@# H Sacrificium laudis, quia de omni bono quod sancti faciunt Deus honoratur. Iter Christus est per opera sanctorum. Salutaris Dei Patris est Filius. C Vel iter beatissimam psalmodiam appellat, quod non pedibus sed puris mentibus ambulatur, et ducit ad Christum. H O gloriosa semita, quae ducit ad coeli terraeque creatorem! ORATIO EX PSAL. XLIX. Deorum Domine, te rogamus, uti nos suscipias in sacrificio laudis, quo sine onere peccati tuas justitias enarrantes, iter illud quod salutare tuum ostendit gradiamur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS L. ARGUMENTUM PSAL. L. C Vox poenitentiam agentis. TT. #In finem psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta cum intravit ad Bersabee.@# H Iste quinquagesimus psalmus vocem continet poenitentis, ostendens, ut qui ceciderit in crimen aliquod, mala sua confitendo redeat ad salutem. 1 #Miserere mei, Deus: Secundum ÷ magnam .. misericordiam tuam.@# C Cum se audisset rex potentissimus a Nathan propheta redargui, peccatum suum non erubuit publice confiteri (II Reg. XII), dicendo judici: Miserere mei. Vox ista non discutitur sed sub tranquillitate semper auditur, solaque res est per quam possumus rei apud Dominum sine aliqua difficultate defendi. H Qui enim se miserum putat esse de suis peccatis, cum illo facit Deus misericordiam magnam. 2 ÷ #Et .. secundum multitudinem miserationum tuarum: Dele iniquitatem meam.@# H Secundum multitudinem confugio ad miserationes tuas, ut gravibus vulneribus thiriacam vel medicinam tuae miserationis infundas. Miserationum dicit, quia multa sunt peccata mea, et miserationes tuae multae. C Ille enim solus in libro vitae conscribitur, cujus omnia peccata delentur. 3 #Amplius lava me ab iniquitate mea: Et a peccato meo munda me.@# H Amplius lava me ac si dicat: Tu potes plus mihi remittere quam ego te intelligam rogare. C Addit munda me, quatenus in eo nihil remanere possit immundum, post enim aliquis sic lavari, ut non sit omnino purissimus, recte igitur addidit munda me. 4 #Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: Et peccatum meum contra me est semper.@# C Peccata enim illa fortiora sunt, quae agnoscentes committimus, non autem illa quae per ignorantiam perpetramus. Contra se dicit stare delicta, quia jam hic constitutus, quasi in venturo judicio, delictorum suorum aspectus teterrimos pertimescit, et contra se stare dicit delicta, quasi quamdam imaginem figuratam, et hoc non semel aut bis sed semper. 5 #Tibi soli peccavi et malum coram te feci: Ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.@# C Si quis enim de populo erraverit, et Deo peccat et regi. Nam quando rex delinquit, soli Deo reus est. Iste igitur rex soli Deo peccare se dicit, quia hominem non habet qui ejus facta dijudicet. Et quia illum ubique esse noverat, jure coram eo malum se fecisse deplorabat. Sermones autem Domini merito justificati dicuntur, quoniam sine dubio semper ejus dicta complentur. Ista autem verba, et vincas cum judicaris, quidam aptant ad Domini passionem, cum judicatus vicit, et mundum damnatus absolvit, sed intelligi recte potest vincere Deus cum judicatur ab hominibus, quia in omni judicio Deus justus probatur. 6 #Ecce ÷ enim .. iniquitatibus conceptus sum: Et in peccatis concepit me mater mea.@# H Hic versiculus totius humani generis casum exponit. Concipitur enim homo et nascitur in originali peccato, quod ex Adam trahitur, sed baptismo per gratiam Dei purificatur. 7 #Ecce enim veritatem dilexisti: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.@# C Non enim delectatur Deus poenis nostris, sed confessionem veram quaerit erroris. David igitur peccatum non negans, veritatem confessus est, quam Deus supra sacrificia quaerit et diligit. Incerta ergo et occulta sunt, quae Deus prophetae David in filii sui manifestatione revelavit, id est, ut passionem ejus futuram
null
f4c1403c-c66e-4ee6-8161-f46abaf3d203
latin_170m_raw
null
None
None
None
praediceret et resurrectionis gloriam nuntiaret, et inde dicit se non debuisse peccasse, cum talia meruisset agnoscere. Incerta proprie sunt quae omnino discerni non possunt, sed aliquibus ambiguitatibus colliguntur. Occulta vero sunt: quae nec oculus conspicit nec mens humana dijudicat. 8 #Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: Lavabis me et super nivem dealbabor.@# H Sicut enim hyssopum, id est humilis herba curandis pulmonibus aptum est, ita coelesti quis respersus hyssopo, id est humilitate cordis, ab omni superbiae malignitate purgatur. Lavabis me, hoc est per poenitentiam. C Per hyssopum igitur Christi sanguinem intelligit, qui non solum inquinamenta detergit, sed etiam super nivem puritatem relucentis animae ostendit, quia spiritalis anima longe supra corpora mundana (quorum nullum nive albius est) resplendet. 9 #Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: Et exsultabunt ossa humiliata.@# H Auditui meo, id est, cum jacens in infirmitate peccati audire meruero: Homo, dimissa sunt tibi peccata tua: dabis gaudium auditui meo et laetitiam. C Gaudium pertinet ad absolutionem peccatorum. Laetitia vero ad perpetua praemia possidenda. Ossa vero significant animi firmamenta, quae necesse fuerat humiliari, usque dum poenitens potuisset absolvi. H Ossa, id est, virtutes quae peccatis fuerant humiliatae, vel spei aeternitas, est ossa humiliata. 10 #Averte faciem tuam a peccatis meis: Et omnes iniquitates meas dele.@# H Averte faciem tuam, id est, ne videas peccata mea, ne recorderis illa: et omnes iniquitates praeteritas et praesentes atque futuras dele. 11 #Cor mundum crea in me, Deus: Et spiritum rectum innova in visceribus meis.@# C Cor mundum petit Propheta sibi creari, id est restaurari, quod jam impellentibus peccatis commoveri nullo modo possit ad culpam. Et spiritum rectum. Nam ut per Adam veteres sumus, ita Christi Domini beneficiis innovamur. H Vel spiritum rectum quod recte confitear, vel rectum ad videndum et discernendum sicut antea rectus fuit in me. 12 #Ne projicias me a facie tua: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.@# H Ne projicias me, ut sicut Cain exsul (Gen. IV) efficiar a potentia tua. Et ne auferas Spiritum sanctum tuum a me, sed ab eo consumptis delictis, tuo me statuas conspectui. Vel Spiritum sanctum, hoc est spiritum prophetiae. 13 #Redde mihi laetitiam salutaris tui: Et spiritu principali confirma me.@# H Redde mihi laetitiam, hoc est illam exsultationem Christi tui, quam in eo habui priusquam peccarem. Spiritu principali dixit, id est ut ipse in me, et non vitia principentur. Vel spiritu principali: Patrem, per Spiritum rectum: Filium, per Spiritum sanctum: ipsum Spiritum sanctum accipe. 14 #Docebo iniquos vias tuas: Et impii ad te convertentur,@# H Docebo iniquos, hoc est puniam me ipsum, ut meum exemplum imitentur. C Quoniam si prophetae parcatur, maxima spes remissionis delinquentibus conceditur. Docebo igitur exemplo remissionis meae, sperare peccatores, et verbo praedicabo mirabilia miserationis tuae. 15 #Libera me de sanguinibus, Deus Deus salutis meae:@# ÷ #Et .. exsultabit lingua mea justitiam tuam.@# C Liberari se Propheta petit de sanguinibus, quod contra Latinam regulam positum est, sed laudandus omnino translator est, qui elegit aliquid contra artem saecularium ponere quam a veritate posita discrepare. Nam si diceret a sanguine, forsitan unum peccatum videretur ostendere, sed cum pluralem numerum ponit, multa esse sine dubio delicta confitetur. Deus salutis, significat Dominum Christum, per quem salus pie credentibus datur. Exsultavit, id est, si me liberaveris de peccatis, laudem tuam lingua mea juste loquetur, propter hoc quod in praeterito psalmo dictum est: Peccatori autem dixit, Deus, etc. Absolutus enim recte loqui potuit illud, a quo peccatorem divina lex suspendit. 16 #Domine, labia mea aperies: Et os meum annuntiabit laudem tuam.@# H Aperiri sibi petit labia, quae clausa erant per peccatum. Quia non est pulchra laus ex ore peccatoris (Eccle. XV). C Os autem dicitur cordis arcanum, unde veraciter laus divina cantatur. 17 #Quoniam si voluisses sacrificium dedissem Utique: holocaustis non delectaberis.@# H Audiant Judaei, et sacrificia sua cessasse
null
f3b31d83-ddea-4ed5-b4a8-99324a3fa6e0
latin_170m_raw
null
None
None
None
intelligant. C Etiam immolationes pecudum et ritus sacrorum in adventu Domini respuendos. 18 #Sacrificium Deo spiritus contribulatus: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.@# C Postquam dixit: Quae sacrificia Deus respuit nunc dicit illa quae poscit. Istud vero placitum sacrificium Deo damus, cum spiritum superbiae humilitate confessionis mactamus: unde non sanguis egreditur, sed lacrymarum fluenta decurrunt. Cor contritum dicit: laboribus poenitentiae vehementer afflictum. Humiliatum Deo scilicet, non enim potuerat cor humiliari, nisi fuisset frequenti tribulatione contritum. Tales oblationes Deus non spernit. 19 #Benigne fac Domine, in bona voluntate tua Sion: Ut aedificentur muri Jerusalem.@# C Supplicat itaque propheta, ut quoniam synagoga peccavit sub lege posita, succedens Sion per gratiam Christi, hoc est catholica firmetur Ecclesia. Et aedificentur muri, si secundum historiam velis advertere, significat forte tempora Theodosii, quando Eudoxia ejus conjunx feminarum religiosissima, ampliori murorum circulo Jerusalem coronavit. 20 #Tunc acceptabis sacrificium justitiae. Oblationes et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.@# C Tunc acceptabis, o Pater, sacrificium, id est, gloriosissimam passionem Filii tui, qui sacrificium se pro omnibus obtulit, et est ejus passio sacrificium veracissimum justitiae. Oblationes et holocausta, pertinent ad Christianos, qui erant post adventum Domini credituri, significans immolanda corda hominum viventium, non pecudum membra mortuorum. Vitulos quippe posuit, aut pro innocentibus, aut pro praedicatoribus, quorum imaginem in vituli figura evangelista Lucas suscepit. Vel illos qui animas suas in #hostiam@# suavitatis sacris altaribus obtulerunt. ORATIO EX PSAL. L. Profluae miserationis ineffabile nomen Trinitatis, Deus, qui humani pectoris antrum emundans vitiis, super candorem efficis nivis, innova, quaesumus, in visceribus nostris Spiritum sanctum, quo laudem tuam annuntiare possimus: ut recto principalique spiritu confirmati, mereamur aeternis sedibus in Jerusalem coelesti componi. Per ejusdem. PSALMUS LI. ARGUMENTUM PSAL. LI. C B Vox prophetae de Juda vel Antichristo. TT. #In finem intellectus David. Cum venit Doech Idumaeus. Et annuntiavit Saul et dixit illi: Ecce venit David in domum Abimelech.@# C Totus hic titulus ad adventum Domini secundum, per tempus Antichristi jure referendus est, quoniam omnia ad Christi manifestationem competenter aptantur. Ut a psalmo suo non discrepare videatur. H Psalmus iste continet vocem prophetae exprobrantis peccata Judaici populi. Ad ipsum enim loquitur dicens: 1 #Quid gloriaris in malitia:@# ÷ #Qui .. potens ÷ es .. iniquitate.@# C Quid gloriaris in malitia. Cum Scriptura divina nec in bonis actibus dicat esse gloriandum, sed praecipiat, qui gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X), nunc Propheta sceleratum virum redarguit, de sola se malignitate jactantem, cur velit de malis gloriari, unde debuit confundi. 2 #Tota die injustitiam cogitavit lingua tua: Sicut novacula acuta fecisti dolum.@# C Tota die, totum tempus vitae significat, quia sine aliqua intermissione semper malus malum et operatur et cogitat. Injustitiam cogitavit, hic enim linguam dicit cogitasse, quia pessimorum est consuetudo, ut ante loquantur lingua quam cogitent corde, id est inconsulta proferre. Bene autem comparavit mali hominis dolum acutae novaculae, quia sicut illa pilos radit, et hominem non laedit: ita nec dolus, animae justi nocere valebit, quando ei nititur auferre mundana. Terrena enim bona pilis comparantur, quia pili superfluitates quaedam sunt corporis: et temporalia bona animae. 3 #Dilexisti malitiam super benignitatem: Iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Diapsalma@# C Ille enim diligit, qui cognoscitur diligere semper peccare. Super benignitatem, id est, si animum malevoli benignitas tangit, mox eam ut vitium detestabile projicit, et magis diligit loqui iniquitatem, quam verba aequitatis proferre. 4 #Dilexisti omnia verba praecipitationis: Lingua dolosa.@# C De Antichristo vero dicitur, qui confusis moribus diligit iniquitatem, currit ad omnia verba praecipitationis, jubet quod nullum juvat, et totum cum dolo loquitur, #a quo@# nulli profutura censentur. 5 #Propterea Deus destruet te in finem: evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo: Et radicem tuam de terra viventium. Diapsalma.@# H Omnia haec in Judaico populo impleta sunt, qui a legis littera destructus, et evulsus de civitate
null
1ed8281e-a6b7-422a-b5ff-54e23731b7d4
latin_170m_raw
null
None
None
None
, emigratus est de tabernaculo Dei temporibus Titi et Vespasiani. C In finem autem qui destruetur: aeternis suppliciis deputatur. Et radicem tuam, quia sicut sancti sanctorum, ita imitatores peccantium, radices eorum appellantur. Radices erant Antichristi, consentanei, et ideo radicem ipsius cum ipso dicit esse evellendam: quia cum sanctis Domini, nec antichristus, nec ministris ejus habebunt aliquam portionem in regno beatum. 6 #Videbunt justi et timebunt: et super eum ridebunt:@# ÷ #Et dicent .. Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum.@# Videbunt justi, hoc est intelligent jam malorum futuram poenam, et timebunt, ne talia appetant in isto saeculo. Hic justi flent, ridebunt in futuro. C Super eum qui longam patientiam Dei, stulta voluntate contempsit. Ecce cum dicitur, extensa manu, peccatoris nefanda sors monstratur. 7 #Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: Et praevaluit in vanitate sua.@# C Divitias vero hic universas pompas saeculi debemus accipere. Qui in illas spem suam ponit et non in Deum: semetipsum fefellit. Ipse enim praevalet in vanitate sua, quia sibi profutura nullatenus acquirit. Vanum enim dicitur quod est inane, fragile vel caducum, et ab ipsa firmissima veritate discretum. 8 #Ego ÷ autem .. sicut oliva fructifera in domo Dei: Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum ÷ saeculi@# .. H Comparat se propheta olivae fructiferae: propter pinguedinem sapientiae. Speravi in misericordia, quia non est humanae fragilitatis facultas, ut per se quis salvus fiat, sed per misericordiam Domini. 9 #Confitebor tibi in saeculum qui fecisti: Et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.@# C Hic enim datum est confiteri nobis, ubi meremur absolvi. Quia fecisti: ibi intelligendum est, misericordiam. Quoniam bonum. Quod jure dicitur bonum, ubi et spes salutis, et totius vitae palma suscipitur. Additum est quoque ante conspectum sanctorum tuorum, id est, quando jam gaudium generale justorum est. H Vel quia fecisti, scilicet quod sum oliva fructifera, quod speravi in misericordia Dei in aeternum, et ideo exspectabo nomen tuum, etc. ORATIO EX PSAL. LI. Totius mundanae vanitatis destructor, Omnipotens, fac nos in domo tua sicut olivam fructiferam florere, ut in tuam misericordiam sperantes, ab iniquitatis maledicto salvemur. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS LII. ARGUMENTUM PSAL. LII. C Ecclesia increpat eos qui corde vel opere corrumpuntur, et fideles monet ut aequanimiter saeculi molestias sufferant. TT. #In finem pro Amalech. Intellectus ipsi David.@# C In finem quid significat jam notum est. Amalech autem gens fuit, quae contra Dei populum pugnavit. Ejus nominis interpretatio talis est: pro parturiente sive dolente, et significat Ecclesiam, quae tanquam dolens atque parturiens, populum admonet perfidorum, ut a suis iniquitatibus conquiescat 1 #Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.@# C Proprium est linguae, verbum dicere, non cordis. Sed quia cogitationes nostras potentia divinitatis intelligit, recte dictum est insipientes corde dicere, quod ad aures Domini potuit pervenire, non ad ignoscendum, sed vindicandum. H Dicit autem in corde, diabolus vel Judaeus, non est Deus, ac si dicat: Non est Christus Filius Dei. A Vel insipiens est quilibet qui male vivit, et is si putat Deo placere mala, dicit in corde: Non est Deus, vel qui dicit, Deum omnibus et semper parcere: Deus enim sua justitia et bonitas est. 2 #Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus: Non est qui faciat bonum.@# C Corrupti. Sunt omnes haeretici uno verbo notati, nam Deo recte non credidisse corruptio est. Hos subsequitur poena justissima, ut abominabiles in voluptatibus suis fiant. Non est qui faciat bonum: hoc est quod parturiebat Ecclesia plena doloribus, ut in tanta multitudine perditorum non sit qui bonum possit operari vel imitari. 3 #Deus de coelo prospexit super filios hominum: Ut videat si est intelligens ÷ aut .. requirens Deum.@# C Prospexit Dominus de coelo, id est, de unoquoque praedicatore suo, et prospexit super filios hominum: sub magna pietate, ut non errantes perderet, sed poenitentes salvaret. Ut videat,
null
272192fd-18d6-492e-9cc0-eef9045ee881
latin_170m_raw
null
None
None
None
id est, ut videre faciat sanctos, quis praedicationem eorum intelligat, id est, intus in seipso legat aut requirat opere Deum. 4 #Omnes declinaverunt. Simul inutiles facti sunt: Non est qui faciat bonum. Non est usque ad unum.@# C Illos omnes enim declinasse dicit, qui durato corde in scelerato proposito permanserunt. Prius enim fuit ut declinarent; secutum est ut inutiles fierent sibi. Usque ad unum vero dum dicitur, omnes negantur. Nam si aliquem bonum voluisset intelligi, non diceret: usque ad unum, sed praeter unum. H Omnes hi insipientes qui non requirebant Deum, inutiles facti sunt, quia mandata Dei implere nolunt, et ideo sibimetipsis inutiles et aliis, quia inutilis est qui non operatur aliquid boni, ideoque projicitur in tenebras exteriores (Matth. XXII), Evangelio teste. 5 #Nonne scient ÷ omnes .. qui operantur iniquitatem: Qui devorant plebem meam ut cibum panis.@# H Cognoscunt impii se agere perverse, et non solum se non emendant, sed etiam Dei populum devorant dentibus suae malitiae. Sicut escam panis, qui semper desideranter in usu est. Nam quamvis singulis quibusque temporibus diversitate escarum satiemur, jugiter tamen nobis panis edulium est, ita semper desiderant mali devorare bonos. A Vel, nonne scient omnes mali in futuro judicio Deum esse, qui jam scire nolunt? scient utique, poenarum experimento. 6 #Deum non invocaverunt: Illic trepidaverunt timore ubi non fuit timor.@# C Deum non invocaverunt. Illa enim quae a peccatoribus contra voluntatem fiunt Dei, velut fumus fine celerrimo evanescunt, et trepidant, ne honoribus vel divitiis acquisitis in isto saeculo priventur. Ubi non fuit timor, subaudiendum est, videlicet, justus. A Vel, quia Deum non invocaverunt, cito perituri sunt. Vel ideo illic trepidaverunt, etc., sed ideo trepidarunt quoniam, Deus, etc. 7 #Quoniam Deus dissipavit ossa eorum: qui hominibus placent Confusi sunt. Quoniam Deus sprevit eos.@# C Deus enim dissipat ossa malorum, id est obstinationes durissimas. H Vel spem aeternitatis eorum, qui in ejus contumeliam insurgere ausi sunt. Qui hominibus placent et non Deo, recte confusi dicuntur, quoniam eos Deus sprevit. Merito vero spernitur a Deo, qui reliquerit Deum; et quia eum reliquit, digne tanquam ignotus ab eo confunditur, dicente Apostolo: ignorans ignorabitur (I Cor. XIV). 8 #Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob et laetabitur Israel@# C Quis dabit, addendum est, nisi tu, Domine; credentis enim verba sunt, non dubitantis. Ex Sion, illam dicit speculationem felicem in qua Deus aspicitur. Ipse etiam in hoc saeculo dat salutare Israel ex Sion, cum labores sanctorum suis beneficiis consolatur. H Ipse quoque nos aversa captivitate vitiorum erexit in libertatem virtutum. Exsultabit Jacob, id est Christianus populus, dum supplantat Judaicum populum benedictionemque ejus accipit. Et laetabitur Israel, dum Deum oculis fidei intuetur. ORATIO EX PSAL. LII. Respiciens de coelo sancto tuo, piissime Deus, pone terminum insipientiae nostrae, ut a terroribus vanis eruti, tibi soli de puritate cordis integra placeamus. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS LIII. ARGUMENTUM PSAL. LIII. C Vox Ecclesiae de haereticis ad Christum. TT. #In finem in carminibus intellectus David. Cum venissent Ziphaei et dixissent ad Saul. Nonne ecce David absconditus est apud nos.@# C In finem Christum significat. Istud enim carmen laudes Christi denuntiat. Intellectus David, Dominum Salvatorem indicat, quem ille proficue intellexit evenire. Nam Ziphaei a vicu Syriae, in quo habitabat Ziph, dicti sunt, qui prodiderunt David apud se esse celatum. H C Ziphaei autem interpretatum significat #florentes,@# quod in isto mundo peccatoribus datum est. C David figuram Christi gerebat; H qui fuit absconditus in inferiore parte terrae, et Dominus in utero sanctae Mariae, et in una gente Judaeorum, et divinitas in carne Christi. 1 #Deus in nomine tuo salvum me fac:@# ÷ #Et .. in virtute tua libera me.@# C Orat enim Propheta, ut in nomine Domini a persequentium malignitate liberetur, sperans non aliunde sospitatem, sed quae a Deo
null
38308cb4-a7e3-4912-8a74-cacc9e80dc00
latin_170m_raw
null
None
None
None
venit; et iterum rogat, ut in judicio futuro ejus virtute liberetur. H In nomine tuo, id est in nomine illo humilitatis, quod est salvatio, id est in nomine Salvatoris, in nomine Jesu. 2 #Deus exaudi orationem meam: Auribus percipe verba oris mei.@# C Repetit iterum Propheta nomen Omnipotentis ut cum frequenter Deus imploratur, non tardet ei auxilium ferre. H Auribus percipe, aures Domini dicuntur, quando exaudire dignatur. C Vel auribus, id est mente. 3 #Quoniam alieni insurrexerunt adversum me: et fortes quaesierunt animam meam: Et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Diapsalma.@# C Verum hic alienos non vult peregrini generis viros intelligi, sed operibus a Domino factos extraneos. Merito dum Ziphaei de tribu Juda fuerunt, ab illis auxilium quaesivit. Apud ipsos tamen magis insidias proditionis invenit. Fortes enim, Saulem intellige cum ministris suis. Perditi ideo non proponunt Deum ante oculos suos, quia illum ignorare credunt quae scelerata mente concipiunt. 4 #Ecce enim Deus adjuvat me: Et Dominus susceptor est animae meae.@# C Adjuvat, dixit utique laborantem, ut potuisset ferre quae super eum nitebantur impii congregare. Sequitur etiam quod sit istud adjutorium, id est et Dominus est susceptor animae meae. 5 #Averte mala inimicis meis: In veritate tua disperde illos.@# C Orat ergo Propheta, ut mala voluntas removeatur ab inimicis ejus, unde eos cognoverat ingravandos. Mali enim cum ad veritatem veniunt, a pristina voluntate dispereunt, et nisi a mala intentione discedant, locum in bonis actibus non habebunt. Dispereat Saul, ne persequatur innoxium; dispereant Ziphaei ne prodant celatum. 6 #Voluntarie sacrificabo tibi: Et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.@# C Voluntarie Deo sacrificat, qui pro inimicis suis exorat. Sacrificare voluntarie, est Deo puritatem bonae voluntatis offerre. Confiteri quoque, hic laudare significat. Illum enim velle laudare, inaestimabile bonum est. Unde et mens sancta reficitur et omnis adversitas istius mundi effugatur. 7 #Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me:@# ÷ #Et .. super inimicos meos despexit oculus meus.@# C Ex omnibus tribulationibus se testatur Propheta ereptum, quod in isto saeculo non potest evenire, nisi eis qui in Domini dilectione persistunt. Respexit oculus Domini super inimicos David, id est Ziphaeos, quando eos nefarias voluntates minime complere permisit; frequenter enim propitius Deus iniqua non permittit efficere ut compuncti debeamus de nostris erroribus supplicare. ORATIO EX PSAL. LIII. Salvifica, Domine, Ecclesiam tuam, tui nominis protectionem confitentem, ut despectis inimicis, voluntaria te confessione magnificet. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc. PSALMUS LIV. ARGUMENTUM PSAL. LIV. C Christus Patrem petit, ne ejus despiciatur oratio, quam ex infirmitate carnis probatur expetere et quid obstinatis Judaeis in suis sceleribus persistentibus debeat evenire ostendit. TT. #In finem in carminibus intellectus David.@# C. Bene finis dicitur Christus, quia quidquid recte ac fideliter agimus, ad ipsum constat sine dubitatione referendum. In carminibus, in laudibus dicit. Intellectus iste certus est, ut cum David patrem dicamus Domini Christi (ut caecus in Evangelio: Miserere mei, fili David #[Luc. XVIII]@# ), secundum carnem intelligamus; secundum divinitatem vero, servum fateamur esse ipsum David Christi, sicut ipse ait: Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX). 1 #Exaudi, Deus, orationem meam: et ne despexeris deprecationem meam: Intende mihi et exaudi me.@# C Prima parte petit Propheta exaudiri orationem suam, deinde postulat ne ejus deprecatio despiciatur. H Qua ratione intellige homo, quia nisi pura conscientia depreceris Deum, prorsus a Deo non exaudieris. 2 #Contristatus sum in exercitatione mea: Et conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris.@# C Pulcherrime Domini cursus vitae, uno sermone exponitur. Exercitationem dicimus quae nullo otio conquiescit. Exercitabatur miraculis et sanctitate doctrinae, et contristabatur, quod praedicationibus saluberrimis vaesania obstinati populi non credebat. A voce inimici H dicentis; Samaritanus est et daemonium habes (Joan. VIII), conturbatus sum. C Tribulatio erat peccatoris, quando eum ore conspuebant, caedebant alapis, et alia multa ingerebant. 3 #Quoniam declinaverunt in me iniquitates:
null
75cd924d-452b-4ca5-a64c-40da27d6a1f3
latin_170m_raw
null
None
None
None
Et in ira molesti erant mihi.@# C Declinaverunt enim in Dominum iniquitatem, quia nullam volentes recipere rationem, effusionem sanguinis innocentis expetebant. Audiant insipientes Judaei, tantam se Domino fecisse molestiam accensa ira ut sibi perpetuam praepararent ruinam. H In ira, ira festuca; trabs, odium. Ira conturbat, trabs excaecat, ut illud: Turbatus est prae ira oculus meus. Molestus, id est saevus. C Vel molestia est, quando procacitate superflua reddimur inquieti. 4 #Cor meum conturbatum est in me:@# #Et formido mortis cecidit super me.@# H Cor meum conturbatum est in me, secundum hominem: sed virtute divina confortatum est. Et formido, etc. C Sua suis apte redduntur, consequens enim erat, ut cujus cor conturbatum fuerat, eum formido mortis invaderet. Revera cecidit, quando super eum venit, ulterius non valitura, quae prius potuit, quia perpetua mors morte Christi victa est. 5 #Timor et tremor venerunt super me: Et contexerunt me tenebrae.@# H Humano more loquitur, quibus est timor animae, et tremor corporis. Tenebrae dicuntur mali homines, quia qui odit fratrem suum in tenebris est (I Joan. II). Contexerunt quidem, sed quia lux eram, non comprehenderunt. 6 #Et dixi: Quis dabit mihi pennas ÷ sicut .. columbae: Et volabo et requiescam?@# C Quis dabit mihi, scilicet nisi tu Pater qui humanam naturam ad coelorum regna perducis. Pennae a #pendendo@# dictae. Inspice vero quod pennas non aquilae, non accipitris petiit, sed columbae, quae dicta est quasi cellae alumna, avis innocens, mansueta, quae in nullum animal fellita voluntate consurgit, merito illius pennas Christus petiit, in cujus specie super eum Spiritus sanctus apparuit (Matth. III). Volabo, id est celerrima me voluntate transponam, ut ab eorum iniquitate quiescam qui me persequuntur, scilicet Judaeorum. 7 #Ecce elongavi fugiens: Et mansi in solitudine. Diapsalma.@# H Ecce elongavi a Judaeis, scilicet quia longe est a peccatoribus salus. Et cum gentibus incredulis mansi, quas in adventu meo florere feci. De quibus alius ait propheta: Laetetur et floreat desertum (Isai. XXXV). 8 #Exspectabam eum qui salvum me fecit: A pusillanimitate spiritus et tempestate.@# C Pronuntiat enim se praesidium exspectare Patris, qui eum poterat a corporea infirmitate salvare, et quia superius dixit esse turbatum, ideo nunc modici animi esse se testatur. Tempestates dicit procellas seditionum quas Judaei commovebant. 9 #Praecipita, Domine, divide linguas eorum: Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.@# C Hic Judaico populo salutariter imprecatur, ut divisione linguarum, non implerent voluntatem malitiae suae, sicut in illa turri factum est, quam metu recentis diluvii in altum homines extendere conati sunt (Gen. X). Digne igitur illos dividi postulabat, quos iniquos esse in sacrilegis congregationibus praesciebat; ideo subjunxit, quoniam vidi iniquitatem in civitate, id est H congregatione; iniquitatem, cum non crediderunt; contradictionem, cum exprobrant: Nonne hic est filius fabri (Matth. XIII), et alia multa. 10 #Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus@# #iniquitas: Et labor in medio ejus et injustitia.@# H Dicit enim die ac nocte, id est, omni tempore circumdare eam, hoc est Hierusalem. Super muros ejus iniquitas, ut quantum murorum machina in altum potuit crescere, multo magis Judaeorum malitia se extenderit. Labor in medio ejus, etc.; labor in oppressione pauperum, et injustitia in judiciis. Per medium (quia in urbis medio tanquam honorabili sede morari volunt primates), designans nobilissimos et primates eorum, quos non lex, non ratio, sed labor et injustitia possidebat. 11 #Et non deficit de plateis ejus: Usura et dolus.@# C Intende quod non dixit, occulte, sed in plateis talia fuisse commissa, quae lex divina damnavit. H Usura est plus accipere quam dare: Omnia enim quae in lege prohibita sunt, ad augendum peccati cumulum excreverunt. In lege enim usurae accipi prohibentur. Unde propheta: Non foeneravi, neque foeneravit mihi quisquam (Jer. XV). 12 #Quoniam si inimicus maledixisset mihi: Sustinuissem utique.@# C Hic monstratur magnae
null
778e4c6b-b19e-4e5b-ab70-fff44998c35b
latin_170m_raw
null
None
None
None
patientiae exemplum, ut, inimicis contraria nobis loquentibus, non in contentionem erumpere, vel verbis resistere, sed locum insanis loquelis dare studeamus. 13 #Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset: Abscondissem me forsitan ab eo.@# C In isto versiculo et praecedenti ac sequenti Judas perfidus increpatur, qui caveri potuisset, si publicus fuisset inimicus, humano modo loquendo; quem tamen Christus si voluisset, occultum non sibi sed aliis, cavere potuisset. H Non hic tantum de passione Dominus queritur, sed et de discipulo proditore, a quo se non abscondit, licet a Judaeis (ut in Evangelio legimus) (Joan. VIII) se absconderit sed etiam convivio sancto ascivit. 14 #Tu vero homo unanimis: Dux meus et notus meus.@# C Unanimis dictus est Judas, quia inter apostolos fuit numeratus. Dux, quia ad vicos et castella praemissus est, ut praedicatione verbi imbueret rudes animos. Notus, quia ejus proditio nota erat Christo. H Vel, quia cum aliis ad praedicandum missus fuit, notus ejus dicitur. 15 #Quoniam simul mecum dulces capiebas cibos: In domo Dei ambulavimus cum consensu.@# H Qui simul mecum dulces capiebas cibos, id est, corpus et sanguinem Christi, quod ipse accepit ab eo indignus. Saepe etiam cum ipso Domino in templo Salomonis cum consensu praedicationis abiit. C Isti (ut superiori) versui jungendum est: cur me tradis? ut, tu homo unanimis dux meus et qui mecum dulces cibos sumpsisti, etc., cur me tradis? 16 #Veniat mors super illos:@# ÷ #Et .. descendant in infernum viventes.@# C Veniat mors et devorabit eos terra vivos: Hoc factum fuit Dathan et Abiron; venit subito ignis et mortui sunt. C More enim suo emendationem magis quam consumptionem postulat Propheta venire inimicis. Mors enim vitae dicitur finis, et qui in meliorem partem convertitur, finem prioris conversationis reperisse judicatur. In infernum descendunt viventes, quando cogitationes suas pessimas expavescunt, et ad meliora vota feruntur. Tunc enim quasi viventes ad inferna descendimus, quando malorum nostrorum recordatione terremur. 17 #Quoniam nequitiae in habitaculis eorum. In medio eorum.@# H Quoniam nequitiae in habitaculis Judaeorum. Etenim tam opere quam cogitatione illi nequitia pleni sunt. 18 #Ego ÷ autem .. ad Deum clamavi: Et Dominus exaudivit me.@# H Clamavit igitur ex forma servi Christus jugiter ad Deum pro populo Christiano, et consequens erat illum exaudiri, quia non poterat a sua majestate segregari. 19 #Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo: Et exaudiet vocem meam.@# C Vespere, significat tempus traditionis, quando eum Judas cohorti tradidit. Mane, cum ad Pontium Pilatum ductus est. Meridie, quando hora sexta suspensus est. Meridies dictus quasi medius dies. His sequentia verba redduntur, nam narrabo pertinet ad vesperum, quando omnia praedixit, quae Judas pessimus facere disposuit. Annuntiabo ad mane, quia mane annuntiavit respondendo Pilato: In hoc natus sum (Joan. XVIII), etc. Exaudiet vocem ad meridiem pertinet, cum dixit: Consummatum est, et emisit spiritum (Joan. XIX). 20 #Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi. Quoniam inter multos erant mecum.@# H Redimet in pace, narrat videlicet quod eum velociter exaudivit, cum eum de tribulationibus mortis eripuit in resurrectione. In pace, hoc est in semetipso. Ab his qui appropinquant, corpore non vita et merito. Inter multos, credentes erant mecum, et tamen non credebant. Vel inter istos qui sunt multi, id est, inter malos et non inter paucos, id est, inter bonos qui sunt pauci. Vel in multis, id est, in baptismo et fide ficta. In paucis non sunt, id est, in fide firma, spe vera et charitate. 21 #Exaudiet Deus et humiliabit illos: Qui est ante saecula. Diapsalma.@# H. Exaudiet Deus me benedicentem, non illos maledicentes. Et humiliabit eos, hoc est superbos. Qui est ante saecula, Pater utique: quem in me manentem non cognoverunt. 22 #Non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum: Extendit manum suam in retribuendo.@# H Non est illis commutatio
null
c75030dc-6517-4e0b-bce0-8aedd95a5ba5
latin_170m_raw
null
None
None
None
, de malo in bonum. Et non timuerunt Deum, et ea causa, ad ultionem descendit Deus, sicut sequitur, extendit manum in retribuendo. Quia cum eis ad auxilium porrecta fuisset, non eam receperunt. In retribuendo ergo dicit, id est, in vindicta in die judicii, hoc est, quia noluerunt converti et recipere a manu misericordiae gratiam, extendit manum in eos vindictae, ut qui noluerunt recipere in tribuendo, accipiant in retribuendo. 23 #Contaminaverunt testamentum ejus divisi sunt ab ira vultus ejus: Et appropinquavit cor illius.@# C Ille enim testamentum Dei contaminat quantum ad se pertinet, qui minime ipsius imperiis obedit. Dividuntur etiam perfidi a populo fideli in judicio, et segregantur tanquam arsurae paleae a granis. Ira enim hic pro vindicta ponitur, quam impii sustinebunt. Et appropinquavit cor illius in judicio, quando cor Domini (hoc est voluntas ejus in prophetis et apostolis praedicata) omnibus innotescit. H Vel contaminaverunt Judaei testamentum, quia non intellexerunt Dominum Jesum in lege promissum, et quod intelligunt de Scripturis; in malum vertunt, quia Trinitatem non credunt et ideo divisi sunt a spirituali intelligentia. A Et ex eorum divisione et contaminatione, appropiavit voluntas Dei credentibus, ita ut et in Scripturis Dei voluntatem, quae latebat, intelligant. 24 #Molliti sunt sermones ejus super oleum; Et ipsi sunt jacula.@# C Molliti sunt sermones perfidorum Judaeorum dicentium: Magister, scimus quia a Deo venisti (Matth. XXII). Super oleum, ne tanto sceleri par potuisset aliquod inveniri, quia nil levius est oleo. Ipsi etiam fuerunt jacula, quando dixerunt: Reus est mortis (Matth. XVI). H Vel revertitur sermo ad Judam, cujus sermo: Ave rabbi, super oleum erat, et osculo tradidit. Tale oleum refugientes boni in tribulatione Deum invocant, ideo sequitur: jacta, etc. 25 #Jacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet; Non dabit in aeternum fluctuationem justo.@# C Quando cogitatio jactatur in Dominum, non solum nos non consumit, quemadmodum cogitatio istius saeculi, sed etiam nutrit: in aeternum enim (sicut hic dicit) neminem justissimum permittit Deus fluctuare, quando cum ipso in aeternitate cognoscitur regnare. 26 #Tu vero Deus: Deduces eos in puteum interitus.@# C Prius itaque dixit de justis, nunc de impiis qui in gehennae profunditatem mergendi sunt. Puteus dicitur hiatus terrae patens, sed ne hunc vitalem puteum intelligeres, addidit interitus, id est fovea mortalis. O pietas inaudita judicantis! totum hominibus praedicitur, ut culpa plectibilis vitetur. Ex putei enim similitudine gehennae tormenta nos admonet formidare. 27 #Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos:@# #Ego autem sperabo in te, Domine@# C Viri sanguinum proprie non dicuntur qui innocenter humanum fundunt cruorem, quoniam et justi judices juste fundunt, propterea addidit, et dolosi, ut solum illi notentur, qui per iniquissimum dolum quaerunt alienum exitium. Hos tales non dicit dimidiare dies suos, quando cum sibi longam vitam promittunt, exitum celerrimae mortis inveniunt. Ideo autem additum est, suos, ut voluntarios intelligeres dies sibi computatos, id est illos quos se victuros putabant, aut volebant non a Domino constitutos. ORATIO EX PSAL. LIV. Jesu Domine, qui ante saecula manens, conditionemque humanam suscipiens, ab unanimo discipulo proditus, mortem subisti pro perditis, exaudi orationem supplicum et praesta, ut, te vespere et mane meridieque laudantes, mereamur ab hujus saeculi tempestatibus defensari. Qui cum Patre, etc. PSALMUS LV. ARGUMENTUM PSAL. LV. C Vox Ecclesiae in persecutione positae. TT. #In finem pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.@# C In finem, jam notum est; pro populo dicit, qui a sanctis longe factus est, quia Judaicus populus postulabat a Pilato, ne inscriptionem tituli sicut prophetarum fuit scriberet, nolens Christum suum regem dici (Joan. XIX). Illa voluntas eos longe fecit a sanctis, quia sancti Christum suum regem dici gloriantur. Geth significat #torcular,@# id est pressuram, quam omnis patitur Christianus ab allophylis, id est ab alienis. Philistini enim (qui nunc Palaestini dicuntur) alio nomine
null
8e6b9b2b-8ae8-4750-87b6-fe91fe13629f
latin_170m_raw
null
None
None
None
allophyli dicebantur. 1 #Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo: Tota die impugnans tribulavit me.@# C Virgo mater Ecclesia coelestem sponsum piis lacrymis rogat, ne se patiatur ab inimicis opprimi. H In homine conculcante atque impugnante, diabolum vel reliquarum nequitiarum spiritualium ostendit persecutionem. 2 #Conculcaverunt me inimici mei tota die:@# #Quoniam multi bellantes adversum me.@# 3 #Ab altitudine diei timebo: Ego vero in te sperabo.@# C Vinum enim non profluit, nisi pedibus uva conculcetur. Sic Ecclesiam in membris suis conculcat inimicus, ut sanctorum merita gloriosa inde nascantur. Tota die, omni tempore contra eam rebellant inimici, sed de his, quia aliqui convertantur, non dicit omnes, sed multi. C Ab altitudine diei, istum mundum significat, ubi tumet altitudo superbiae. Nam sicut Christus humilitatem praecipit, ita diabolus altitudinis culmina persuadet. Sed unde timere non debeat Ecclesia nec cadat, subdit. Ego in te sperabo, qui nunquam in te decipis confidentes. 4 #In Deo laudabo sermones meos: In Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro.@# C In Deo laudat sermones suos, qui omne quod loquitur bene: Deo applicare, non sibi, contendit. Non timebo, licet saeviat carnificum manus, omnia tamen tormenta despicit Ecclesia in membris suis, quae exspectat munera Domini Salvatoris. 5 #Tota die verba mea exsecrabantur: adversum me Omnes cogitationes eorum in malum.@# H Tota die exsecrabantur verba Christi Judaei dicentes: Non est propheta, sed seducit turbas (Joan. VII). Cogitationes Judaeorum versae sunt in malum, contra Christum; et peccatorum, contra sanctos. 6 #Inhabitabunt et abscondent: Ipsi calcaneum meum observabunt.@# 7 #Sicut sustinuerunt animam meam Pro nihilo salvos facies illos, in ira populos confringes.@# C Inhabitare videntur subdoli Christiani Ecclesiam, sed malum suae perversitatis abscondunt, nec palam ausi sunt prodere, quod sciunt apostolicam doctrinam non habere. Ipsi calcaneum observabunt, more diabolico, vel eorum qui ministri ipsius sunt, qui ultima nostra insidiosa calliditate respiciunt, cupientes nos a fide evertere, et ad reatus discrimina pervenire, saltem in extremis. H Sustinuerunt animam Christi Judaei, ut captum in verbis accusarent principibus. Salvantur enim pro nihilo; dum non commutantur ad gloriam, ad supplicia transferuntur. In ira populos confringes, quia impacti sunt in petram offensionis, et lapidem scandali (I Petr. II). A C Vel quamvis illi sustineant in malum, et ab hoc indignos se faciant salvatione, tu tamen misericordia omnia peccata superans, pro nihilo, id est gratis, nullis eorum meritis praecedentibus: salvos facis ita ut, quasi iratus, multis tribulationibus populos fatigatos recurrere ad te cogas. Irasceris et deducis, saevis et salvas, terres et vocas; ira videtur, sed paterna. 8 #Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo.@# C Vitam suam annuntiat Deo, qui peccata propria confiteri non erubescit. Lacrymae, quae in conspectu Domini ponuntur, jocundae sunt, quia non cruciant, sed a cruciatibus liberant. 9 #Sicut et in promissione tua: Tunc convertentur inimici mei retrorsum.@# C Promissio quippe Dei est, ut pias lacrymas non refutet. H Optando dicit Ecclesia, converti inimicos retrorsum, id est, ut qui currunt ad infernum convertantur ad Deum. 10 #In quacunque die invocavero te: Ecce cognovi quoniam Deus meus es.@# C Hic clementiam Domini pronuntiat mirabilemque pietatem Propheta, ut in quacunque die invocatus fuerit Christus, semper se miseratus indulgeat. Quacunque die, significat diversi temporis satisfactionem. Alius enim toto tempore vitae Domino supplicat, alter, media aetate convertitur. Alius in fine vitae salvatur, ecce cognovi. H Alii cognoscunt Deum per creaturam coeli et terrae, sicut Paulus dicit: Per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I); alii, per inspirationem divinam; alii, per signa, ut Thomae dixit: Infer digitum tuum huc (Joan. XX); alii, per indulgentiam. clementiam, et auxilium, ut poenitentes. 11 #In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: In Deo speravi, non timebo quid faciet mihi homo.@# H Laudat iterum Propheta verbum istud, sive sermonem:
null
e170b749-90e6-4f14-be31-28e74ba445ce
latin_170m_raw
null
None
None
None
qui erat in principio apud Patrem; et sperans in eum, non metuit minas adversarii dicens: in me sunt, Deus, vota tua. C Vel, sermonem, id est Evangelium ab ore Christi prolatum. 12 #In me sunt, Deus, vota + tua@# .. ÷ #Quae .. reddam laudationes tibi.@# H Haec sunt vota Prophetae, ut laudem Dominicam sedule celebret, et cur haec faciat adjecit, quoniam eripuisti. 13 #Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: Ut placeam coram Deo in lumine@# viventium. C Quoniam eripuisti animam meam, id est, populos fideles de morte perpetua, et bene suam animam sancta mater dicit ereptam, quae in liberatione filiorum gaudebat. Dicit vero pedes ereptos a lapsu, quod non fit hic, sed in futuro saeculo praestabitur. Dum enim ambulabunt justi in hoc mundo, in lapsu sunt, sed misericordia divina continentur. Sic legitur: Septies cadet justus et resurget (Prov. XXIV). H Lumen viventium Christus est, qui sibi placentes illuminat. C Vel manifestatio sanctorum est lumen viventium. ORATIO EX PSAL. LV. Bellorum invisibilium optime propugnator, qui in te fidentes ab inimicis obrui non permittis, exterge precamur ab oculis nostris peccati lacrymam, ut dum carnalia bella comprimimus, placere tibi in lumine viventium mereamur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS LVI. ARGUMENTUM PSAL. LVI. C Ut Christus secundum humanitatem qua passus est orat, et resurrectionis suae gloriam commemorat, Patrique laudes decantat. TT. #In finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in speluncam.@# C Ne disperdas David prohibetur. David a Saulo disperdi. In tituli inscriptione, hoc non David: sed in passione Christo evenit, ne a Pilato scriptus titulus mutaretur (Joan. XIX). Cum fugeret, etc., actus iste et David et Domino convenit. Nam sicut fugit David a facie Saul in speluncam, sic Deitas abscondita fuit perfidis Judaeis in corpore Christi. 1 #Miserere mei, Deus, miserere mei: Quoniam in te confidit anima mea.@# C Clamat Christus ad Patrem, ex eo quod futuram scivit passionem. Repetitio ista: periculum futurae mortis ostendit. Oravit autem, ut regulam nobis sanctae orationis ostenderet: passus propter nos, ut nullus pro ipso pati velle refugiat. 2 ÷ #Et .. in umbra alarum tuarum sperabo: Donec transeat iniquitas.@# H Umbra enim significat protectionem Divinitatis. A calore enim solis, umbra quaeritur; sed per calorem, persecutio vel tribulatio intelligitur. Duae alae duo Testamenta vel duo praecepta charitatis: quibus protegi se petit Propheta, donec transeat iniquitas, id est diabolus cum suis satellitibus. 3 #Clamabo ad Deum altissimum: Deum qui bene fecit mihi.@# C Clamat ille ab humanitate suscepta, a quo supernae creaturae non desinunt opem postulare. Qui bene fecit mihi, hoc significat arcanum Incarnationis Domini, quod humano generi divina gratia collatum est. 4 #Misit de coelo et liberavit me. Dedit in opprobrium conculcantes me. Diapsalma.@# C Misit de coelo, non angelum, non aliquam creaturam, sed intellige auxilium supernae potentiae suae. Opprobrium persequentibus fuit, quando illum quem se credebant exstinguere viderunt resurgere, et fideles populos de ipsius resurrectione gaudere. 5 #Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam:@# ÷ #Et .. eripuit animam meam de medio catulorum leonum: dormivi conturbatus.@# H Misericordia et veritas Christus est, quem Pater de coelo misit in mundum, nec una sine altera esse potuit. Si sola misericordia fuisset, licentia esset peccandi: et si sola veritas poenam non potuisset homo sustinere. C Catuli leonum: significat plebem Judaeorum, quam principes et sacerdotes (qui sunt leones) ferali voluntate genuerunt. Dormivit altissima quiete in cruce, conturbatus afrem itu Judaeorum. 6 #Filii hominum dentes eorum arma et sagittae: Et lingua eorum gladius acutus.@# C Filii hominum sunt, qui in nece Domini impia voluntate saeviebant. Quorum dentes fuerunt arma et sagittae, id est consilia pessima, et verba volantia ad operationem mortis. Acuto gladio comparantur voces illae quae dicebant: Crucifige, crucifige, quoniam sicut acutus ensis celerrimum mortis operatur effectum, ita et illa
null
7046fb72-fa23-40dd-b3a0-2118bb5e850a
latin_170m_raw
null
None
None
None
verba: citatam exitii complevere sententiam. 7 #Exaltare super coelos Deus.@# ÷ #Et .. in omnem terram gloria tua.@# C Exaltare: ut pendens in cruce; semper in tua majestate cognoscaris regnare. Super coelos dixit, quia Dominus supernas virtutes noscitur habere subjectas, et quoniam ascendens super coelos sedensque ad Patris dexteram glorificatus est. Glorificatus est quoque super terram, quando totum mundum replet Ecclesia, in qua laudes Deo jugiter concinuntur. 8 #Laqueum paraverunt pedibus meis: Et incurvaverunt animam meam.@# H Laqueum paraverunt: cum interrogationes Christo inferebant dolosas. Sic quoque voluerunt Christum incurvare, ut non nominaretur nomen ejus. 9 #Foderunt ante faciem meam foveam: Et inciderunt in eam. Diapsalma.@# C Bene fovea dicitur sententia mortis, quae mittit ad foveam. Dixerunt enim: Reus est mortis, et ideo dicti sunt foveam fodere, quia visi sunt eum neci tradidisse. Et ipsi inciderunt. Omnis enim injusta vox: suos damnat auctores, et antequam alteri noceat: se prius ipsa condemnat. H Inciderunt, cum post resurrectionem Domini inimicis traditi, capti, interfecti et dispersi sunt. 10 #Paratum cor meum Deus paratum cor meum: Cantabo et psalmum dicam.@# C Agit Filius gratias Patri, per id per quod et resurrexit a mortuis. Paratum se dicit ad agendas gratias, quia sibi sciebat venturam gloriam resurrectionis. Cantare diximus, gratias vocibus referre. Psalmum dicere, praedicabili actione illum laudare. 11 #Exsurge gloria mea, exsurge psalterium et cithara: Exsurgam diluculo.@# C Exsurge dicitur quasi surge, ad miraculum faciendum: exsurge psalterium et cithara. Psalterum fuit: quando operabatur divina mandata. Cithara vero: gloriosam passionem significat, quae tensis nervis et ossibus dinumeratis virtutem patientiae personabat. Surrexit diluculo, quod est inter tenebras noctis et claritatem Dei. 12 #Confitebor tibi in populis, Domine: Et psalmum dicam tibi in gentibus.@# H Confitebor tibi, hoc est, postquam resurrexero: te in populis Christianis laudabo. C Psalmum dicam, quia per omnes gentes: linguis variis psalmodia Domino devota mente persolvitur. 13 #Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua: Et usque ad nubes veritas tua.@# H Magnificata est misericordia, quia Domini resurrectione pacificata sunt omnia Patri, quae in coelo et quae in terra sunt. C Nubes significant prophetas, quos irrigua veritas Spiritus sancti, velut copiosus imber implevit: et coelesti fonte satiati, super steriles peccatores spiritualis copiae dona fuderunt. 14 #Exaltare super coelos, Deus. Et super omnem terram gloria tua.@# H Exaltare, Propheta haec dicit, de gloriosa Christi ascensione. Erit gloria super terram, cum effuderit donum Spiritus sancti super omnem carnem (Act. II). ORATIO EX PSAL. LVI. Transfer, Domine, iniquitatem familiae humilis, sub tuarum alarum umbra sperantis, ut missa de coelo misericordia tua, a nequissimis insidiarum foveis eruamur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS LVII. ARGUMENTUM PSAL. LVII. C Christus exprobrat nequitiam Judaeorum, et eorum retributiones declarat, ac de laetitia justorum, cum ultionem viderint peccatorum. TT. #In finem ne disperdas David in tituli inscriptione.@# C Commonetur itaque Pontius Pilatus, ne disperdat scriptum titulum, qui regem Dominum declarabat. Regem enim illum quis poterit abolere: quem constat esse coeli terraeque Creatorem. 1 #Si vere utique justitiam loquimini: Recte judicate filii hominum.@# C Loquuntur enim Judaei falso justitiam legis, qui non sunt recta judicaturi; vere enim justa loquuntur, qui justa facturi sunt. Sermo enim rectus: vitae debet esse consimilis. Hic arguit propheta voces illorum, quando dolose dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti. Non recte judicabant, quando Pilato dicebant: Crucifige, crucifige. 2 #Etenim in corde iniquitates operamini in terra: Injustitias manus vestrae concinnant.@# C Etenim in corde, ac si diceret: Quomodo potuistis de me judicare qui in corde vestro iniquitates operamini? ubi perfectum est crimen antequam fiat perpetratum. In terra dicit, in arcano pectoris; per manus significat res actuales malas, quae concinnantur mente: quando ex multis partibus sibi convenit perversitas adunata. 3 #Alienati sunt peccatores a vulva: erraverunt ab utero: Locuti sunt falsa.@# C
null
b3b708d3-cfb0-4ee4-9f1e-2edcc787e7c1
latin_170m_raw
null
None
None
None
Merito ergo projectos dicit peccatores tanquam abortivos a vulva Ecclesiae, qui nulla doctrinae confirmatione perfecte imbuti sunt, sed tanquam tenerae pecudis fatuata mollities, non ad lucem vitalem, sed in perfidiae tenebras probantur adjecti. Et recte Ecclesia uterum habere dicitur, quae nos sacro baptismate genuit in perpetuam lucem. Erraverunt ab utero qui contraria matri dogmata secuti sunt. Ipsi et falsa locuti sunt: qui ab eius sanctis doctrinis erraverunt. 4 #Furor illis secundum similitudinem serpentis: Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas.@# C Obstinatorum Judaeorum furor irrevocabilis est sicut serpentis. Quibus etiam mala consuetudo aspidis comparatur, quae ne exaudiat verba incantantis et suas latebras derelinquat: unam #aurem@# dicitur suae caudae obturare inflexione, alteram in terram deprimere. Sic obturatis auribus cordis Judaei noluerunt audire saluberrimam jussionem Christi, sive sanctae Scripturae intelligibilem veritatem. 5 #Quae non exaudiet vocem incantantium: Et venefici incantantis sapienter.@# C Dicit enim de aspide quae non exaudiet vocem incantantium, nec passa est audire vocem: quae illam trahere potuisset ad lucem. Sic etiam Judaeus, vel quivis obstinatus malevolus: non contrahitur a docente ad lumen veritatis. 6 #Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: Molas leonum confringet Dominus.@# C Contrivit Deus dentes Judaeorum, quando dolosa verba eorum deducebantur ad nihilum. Leones fuerunt, quando cruento ore clamabant: Crucifige, crucifige. Confringebantur molae in ore ipsorum, quando non poterant dictis verissimis respondere. 7 #Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens: Intendit arcum suum donec infirmentur.@# C O inaudita saevitia Judaeorum! comparantur illis tot mala ingentia: a quibus novimus immania venire pericula. Aqua vero decurrens: est torrens cito deficiens. Deus etiam contra malos arcum suum intendit, id est, comminationem suae potestatis, et tandiu terret: donec infirmati cedant, et ad confessionis salutem se convertant. 8 #Sicut cera quae fluit auferentur: Supercecidit ignis et non viderunt solem.@# H Sicut cera igne dissolvltur, ita et isti qui in sua obstinatione perdurant, futuri judicii igne perduntur. C Auferentur, dicit a conspectu Dei. H Supercecidit ignis, id est, judicium mortis. Et non viderunt solem, C id est, Dominum Salvatorem. Illum enim conspicere nequeunt, nisi qui eum mundis mentibus intuentur. A C Vel ignis concupiscentiae malae cecidit hic super mentes malorum, et ideo justum et bonum et sanctum videre non possunt, id est, bene agere et bene discernere agenda. 9 #Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: Sicut viventes@# sicut #in ira absorbet eos.@# H Hic loquitur ad populum peccantem. Rhamnus spinarum genus est aculeis asperrimum et flore gratissimum, et significat per flores retributionem bonorum, per aculeos poenam malorum; justis floret ad ornatum, peccatoribus praebet spinas ad configendum. C Dicit vero: Sicut viventes, quia vivere creduntur et mortui sunt. Omnis enim peccator in peccatis degens, veritati moritur. Sicut in ira: illud significat, quia Dominus non iratus: tanquam iratus, videtur peccatores percellere. Quando autem additur: Absorbet eos, hoc significat subitum interitum eorum cum justa vindicta. 10 #Laetabitur justus cum viderit vindictam. Manus suas lavabit in sanguine peccatoris.@# H Laetabitur justus, quia quando impii damnantur in poenis, justi laetificantur in praemiis. C Cum enim sanguis peccatoris effunditur, tunc manus, id est, actus justi hominis corriguntur. Impio enim pereunte, commonetur justus se cautius diligentiusque custodire. 11 #Et dicet homo si utique est fructus justo: Utique est Deus judicans eos in terra.@# C Vult hic enim hoc intelligi, quia nec mali in hoc saeculo omnino a poena sunt liberi, quamvis florere videantur, quia qui non crediderit, jam judicatus est. Nec etiam boni a beneficio sequestrati, licet mundanis oneribus opprimantur. II Tunc erit fructus justo: cum ei Dominus regna donaverit. Illi ante judicium in hac terra judicantur: de quibus dictum est: Qui non crediderit jam judicatus est (Joan. III). ORATIO EX PSALM. LVII. Justissime Domine, concede populo tuo sequi justitiam, diligere recta, ne a veritate tua auditum avertens, a venefici serpentis morsibus saucietur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LVIII ARGUMENTUM PSAL. LVIII. C Christus orat,
null
3e82f051-5753-43c4-890d-72fcd6e2d308
latin_170m_raw
null
None
None
None
ne ei inimici nocere praevaleant, dicitque quemadmodum in fine saeculi convertendi sint Judaei, pro quibus et oratio mirabili pietate depromitur. TT. #In finem ne disperdas. David, in tituli inscriptione: quando misit Saul et custodivit domum ejus: ut interficeret eum.@# In finem: jam dictum est sine fine. Ne disperdas David in tituli inscriptione. Et hoc quoque frequenter ponitur, ut passio Domini per haec indicia declaretur. Domus David indicat monumentum, ubi triduana morte requievit, quod ad custodiendum miserunt Judaei mala mente: quod tamen invitis eis factum est ad gloriam nominis ejus ne per fraudem diceretur resurgere. 1 #Eripe me de inimicis meis, Deus meus: Et ab insurgentibus in me libera me.@# C Petit humanitas verbi ex humanitate sine macula peccatorum: diabolum vel ministros ejus Judaeos averti a se. Nos autem sic petimus obnoxii: ab immundis spiritibus divina misericordia liberari. H Inimici Christi fuerunt Judaei: cum ei invidebant occulte. Insurrexerunt: cum praeceptis ejus obviaverunt. 2 #Eripe me de operantibus iniquitatem:@# #Et de viris sanguinum salva me.@# C Duo genera inimicorum posuit, scilicet inimicos qui animum tantum habuerunt nocendi, et qui jam insurgebant nocere, nunc vero tertium genus eorum qui jam operantur malum. H Quia operarii iniquitatis effecti sunt (Matth. XXVII), cum manus armaverunt ad ejus interfectionem. Viri sanguinum fuerunt, cum sanguinem justi super se suos que filios venturum esse optaverunt. 3 #Quia ecce ceperunt animam meam: Irruerunt in me fortes.@# C Anima hic dicitur vita corporalis: caeterum animam Christi nulla potuit adversitas occupare, sed per animam captam tempus ostenditur passionis. Fortes: diabolum significat hic cum ministris Judaeis. 4 #Neque iniquitas mea neque peccatum meum, Domine: Sine iniquitate cucurri et direxi.@# C Iniquitas hic pro malitia vel malevolentia accipienda est; peccatum vero pro operatione sceleris; quae omnino a Domino fuisse probantur extranea. Christus enim mundanam vitam recto tramite cucurrit, nec illi ullo modo potuit obviare iniquitas: quae actus semper humanitatis intorquet. Hoc enim ei erat dirigi, unde venerat ut rediret. 5 #Exsurge in occursum meum et vide: Et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel.@# H Ad Patrem hic loquitur: a quo se in Evangelio clarificari postulabat. Et vide, hoc est fac videri, ut credant me aequalem tibi. Deus virtutum, id est, angelorum et hominum. Deus Israel, hoc est, animarum Deum videntium. 6 #Intende ad visitandas omnes gentes: Non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Diapsalma.@# C Intende nunc ad visitandas omnes gentes, ut tibi ex gentibus copia crescat, quia sterilitatem fidei in Judaico populo comperisti. Omnes gentes dicit, quoniam de universis gentibus Domino adjuvante erant credituri. Non miserearis, ostendit illis esse miserendum: qui puro studio supplicabunt. Licet omnes operantur iniquitatem, illis tamen parcendum est qui ad Christum devota mente confugiunt. 7 #Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes: Et circuibunt civitatem.@# C Declaratur hic futura conversio Judaici populi, et ex eis in fine mundi innumeros esse credituros: ut quamvis sera, tamen aliquando salutifera conversione salventur. H Et usque ad exitum vitae suae famem verbi Dei patiuntur. C Canis dictus a canendo, nam illius consuetudo est, illa loca defendere, ubi se novit alimoniam reperire: ita Judaei jam conversi defendent civitatem, id est Ecclesiam quam correctis praedicatoribus circuibunt. 8 #Ecce loquentur in ore suo: et gladius in labiis eorum:@# #Quoniam quis audivit?@# C Loquentur certe tunc in ore suo: quod nunc habere non merentur in corde. A C Erit utique in labiis eorum gladius coelestis verbi Dei, qui legitur bis acutus, ex utroque testimonio feriens. C Quis enim cum pondere proferendum est, quasi nullus gentilis pene, quasi omnino rarissimus, qui eorum praedicationem audiet, scilicet Judaeorum, quoniam quando convertentur Judaei: pene Christiani ex gentibus Antichristo adhaerebunt, ut rarissimus sit tunc Christianus, ex gentibus natus. 9 #Et tu, Domine, deridebis eos. Ad nihilum deducis omnes gentes.@# C De gentibus qui in Antichristi scelerata religione permanserint, irridendos eos pronuntiat, qui praedicationes rectas audire noluerint. Gentes, et in bono et
null
5d0112a3-1478-4839-8edf-659587ae2760
latin_170m_raw
null
None
None
None
in malo poni notissimum est. Ipsas enim pro nihilo habet Dominus: qui eum creaturarum omnium non venerantur auctorem. Mos est Scripturae (sicut hic) dicere pro parte totum, ut omnes gentes non omnes, sed omnes incredulas accipias. 10 #Fortitudinem meam ad te custodiam: quia Deus susceptor meus: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.@# C Fortitudinem humanitatis suae dicit Christus patris beneficiis applicandam. Ad te custodiam: mutata syllaba significat per te. Custodiam fortitudinem meam: merito illi fortitudinem suam pronuntiat deputandam, quem etiam susceptorem suum esse noscebat. H Praevenit illum misericordia Patris, cum prius centurio eum confessus est, quam ab inferis resurrexisse Deum videret. Sed et multi percutientes pectora sua revertebantur dicentes: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII). 11 #Deus ostendit mihi super inimicos meos: Ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei.@# C Deus ostendit mihi. Secundum jam dicit munus beneficii, ut etiam inter inimicos virtus ipsius majestatis possit ostendi, ut de blasphemis fiant religiosi. Ne occidas eos, precatur ergo ne gens Judaeorum funditus pereat, sed magis errasse se satisfactione digna cognoscat. 12 #Disperge illos in virtute tua:@# #Et depone eos protector meus, Domine.@# H Disperge illos, hoc dictum est de Judaeis, ut in toto orbe dispersi, sic emendati non superbiant, vel in hac dispersione scelus suum poenitendo deplorent. 13 #Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum: Et comprehendantur in superbia sua.@# C Delictum oris eorum, id est, cogitationum insaniae fuerunt, quando consilium fecerunt, ut neci traderent Dominum. Sermo quoque labiorum detestabilis fuit, quando dicebant: Reus est mortis. Captos eos constat in superbia sua, quando viderunt resurgentem quem respuerant miracula facientem. 14 #Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur@# #in consummatione: In ira consummationis et non erunt.@# H Exsecrabantur Dominum, cum eum filium Joseph fabri dixerant. Innectebant etiam mendacium: cum eum daemonium dicebant habere. Et non erunt, id est, ut non possint perseverare in malitia sua, sed in ea consummentur (Matth. XIII). C Consummationem enim illam dicit, quam unusquisque patitur. (Joan. VIII): quando memor peccatorum se cruciat. Non erunt igitur utique superbi sed poenitendo humiliati. 15 #Et scient quia Deus dominabitur Jacob:@# ÷ #Et .. finium terrae. Diapsalma.@# C Et scient, Judaei cum fuerint perfecta religione instituti: Christum esse Dominum Jacob patriarchae, quod primitus non credebant, et Dominum esse finium terrae, id est, catholicae Ecclesiae toto orbe diffusae, quod modo durato corde non sapiunt. 16 #Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes: Et circuibunt civitatem.@# C Post interjectionem secundi Diapsalmatis: venit ad tertium ingressum, ubi conversio Judaeorum et resurrectio Domini ostenditur. Canes hic significat praedicatores ex Judaeis conversos, ut Paulum et alios. Civitas vero hic Hierusalem significat terrestrem: quam Paulus circuivit praedicando gloriose, et alii Judaei multi credentes. In superiore enim divisione vesperam diximus finem saeculi significare, sed hic initium sextae aetatis ostendit, quando Dominus venit, et post ejus resurrectionem multitudo credidit Judaeorum. 17 #Ipsi dispergentur ad manducandum: Si vero non fuerint saturati et murmurabunt.@# C Ipsi vero qui veram meruerunt habere doctrinam, dispergentur ad manducandum, cibum videlicet spiritalem, ut convertantur gentes ad fidem, sicut Petro dictum est in visione: Macta et manduca (Act. X). Saturantur doctores: quando praedicationes suas viderint populos desideranter assumere. Contra jejuni murmurant, si verba sua fructificare non cognoverint in mentibus perfidorum. 18 #Ego autem cantabo fortitudinem tuam: Et exsultabo mane misericordiam tuam.@# H Cantabat Christus, id est, praedicabat fortitudinem Patris, quomodo cum ipso vicerit diabolum. C Mane exsultabit, cum nox obscura istius saeculi transierit, quando jam misericordia Domini in remuneratione sanctorum elucescit. Ibi enim ipse exsultaturus est tanquam rex et Dominus, ubi suum populum in se gaudere conspexerit, potest etiam cantatio et exsultatio ista ad membra magis proprie referri. Cantavit enim Christus fortitudinem in Petro, aliisque apostolis et martyribus. 19 #Quia factus es susceptor meu Et refugium meum in die tribulationis meae.@# C Ipse Christus suscipitur, quando Ecclesia cuncta salvatur. Tunc etiam aeternum
null
7495b3ef-5e38-46b1-a1d8-96dc8bff2bd7
latin_170m_raw
null
None
None
None
refugium efficitur Christus, quando ista desiderantissima vox auditur. Venite, benedicti, Patris mei, sed et jam gratum est refugium Christus, quando tempore tribulationis condonatur. 20 #Adjutor meus, tibi psallam: quia, Deus, susceptor meus es: Deus ÷ meus .. misericordia mea.@# C Repetit frequenter beneficia, ut nobis quemadmodum gratias agere debeamus ostendat. Susceptor: humanitatis nostrae verbum est, quod eam in Mariae virginis utero sibi sociare dignatus est. Deus meus, id est, misericordia mea, ibi enim omnia sunt beneficia, ibi universa munera designata. ORATIO EX PSAL. LVIII. Omnipotens Domine, cujus virtutem atque misericordiam matutino laudamus in tempore: #quo@# fortitudinem te nostram oramus et quaesumus, ut ab omni obscuritate tenebrarum eruti: matutino lumine decoremur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LIX. ARGUMENTUM PSAL. LIX. C Populus conversus ad Christum orat, ut post tribulationes quas pertulit: deducatur ad ipsum. TT. #In finem pro his qui immutabuntur in tituli inscriptione David in doctrinam cum succendit Mesopotamiam Syriae et Syriam Sobal. Et convertit Joab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia.@# C Commutabuntur autem in finem, qui veteris hominis errore deposito: Domino Salvatori pura mente famulantur. Tituli inscriptio Christum significat regem. In doctrinam, id est Christianam. Bella ista quae sequuntur, historia regum comprehendit, et significant victorias Domini Salvatoris: quas in toto mundo de paganis agit et perfidis, quorum verba iste psalmus dicturus est. Christus manu fortis et desiderabilis, non ferro, sed conversionis studio, non per ignem visibilem, sed per charitatis ardorem (quo modo divinitas debellare ac vincere invisibiliter consuevit) mundum rebellem subegit. 1 #Deus repulisti ÷ nos .. et: destruxisti nos Iratus es et misertus es nobis.@# C Populus iste qui erat priscis erroribus illigatus, repulsum se et destructum sub gratiarum actione commemorat. Cum dicit repulisti, ostendit se fuisse gratia Dei revocatum ne in pravis dogmatibus vita finiretur. Ista destructio sic evertit: ut construat, sic deponit: ut erigat, ideo merito ad gratiarum actionem venit ista destructio. Iratus est: quando superstitiones eorum subvertit. Misertus: cum eos ad cultum verae religionis adduxit. 2 #Commovisti terram et conturbasti eam: Sana contritiones ejus quia commota est.@# C Terra: universum coetum peccantium significat, qui in adventu Domini commoti sunt, quando culturas suas cognoverunt Deo esse abominabiles. Conturbati sunt, quando inter doctrinas suas alias audierunt: Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus (Psal. II); et pereatis de via justa. Sana contritiones, etc. Coelesti medico produntur vulnera, ut contritis medicina succurrat. Ista est contritio quae nos efficit fortiores, quia commota est, id est, a priore errore translata est, ut tibi Domino obediat qui ante idolis serviebat. 3 #Ostendisti populo tuo dura: Potasti nos vino compunctionis.@# C Ostendit enim dura fidelibus justis in isto mundo, ut reddat in aeternitate pretiosa. Vino comparata est virtus, in qua non est vitiorum copia, sed compunctionis ubertas, quae in bono proposito studium nostrae voluntatis immutatae efficit recta sapere: dum ea implentur. 4 #Dedisti metuentibus te significationem:@# #Ut fugiant a facie arcus. Diapsalma.@# C Dedit timentibus significationem, quando per Scripturas edocuit in hoc #amenti@# mundo fideles multiplices passiones sustinere: facies arcus, diem judicii designat, ubi Novi et Veteris Testamenti quasi duobus inflexis jugis omnis populus judicatur, sed ille ab isto arcu sagittam, id est, sententiam non suscipit, qui se in humilitatem confessionis devote prostraverit. 5 #Ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua et exaudi me.@# C Depreeatur iste populus fidelis, ut jam a tribulationibus libertatus Dei virtus tribulationes ejus in alacritatem gaudii convertat. Et item precatur ut salvus fiat dextera, quia in ipsa parte statuendi sunt, qui perpetua felicitate gaudebunt. 6 #Deus locutus est in sancto suo: laetabor et partibor Sichimam: Et convallem tabernaculorum metibor.@# C Locutus est Pater in Filio, scilicet evangelicam veritatem, per quam venit redemptio fidelium. Laetabor. Juste laetabatur populus, cui prospera locutus est Dominus. H Sichimam, Samariam significat, dividit Christus Sichimam, cum aliam partem
null
df75f190-d6e6-4c31-9ef7-f1368d2aa44e
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad beatitudinem, aliam cum infidelibus ponit. C Convallem tabernaculorum metiebatur, id est, de Judaica collectione habet non minimam portionem in fide catholica. Convallis dicta, quasi cavata vallis. 7 #Meus est Galaad et meus est Manasses' @# #Et Ephraim fortitudo capitis mei.@# C Galaad interpretatur acervus testimonii. Testes enim Graece martyres dicuntur. Acervus iste testimonii magnam esse significat martyrum congregationem. Manasses interpretatur #oblitus,@# merito ergo fidelis populus dicit illam oblivionem suam esse, quae erat de abolitione scelerum ventura. Ephraim #fructificatio@# dicitur, quae est fortitudo capitis mei, id est Dominus Salvator, qui nobis contulit copiosissimum fructum in passione et resurrectione, quia nisi granum frumenti, etc., usque multum fructum affert (Joan. XII). H Universa haec de gentium vocatione dicuntur, quarum diversae virtutes sub singulorum nominum interpretatione intelligendae sunt. 8 #Juda, rex meus:@# #Moab, olla spei meae.@# C Juda #Christum@# significat, et cum exsultatione dicendum est: Juda, rex meus, quoniam haec est fidelium gloriosa confessio. Moab pro gentibus ponitur, unde congregandam praedicebat Ecclesiam. Per ollam spei, tribulatio significatur, quam in hoc saeculo sancti sustinent, quae ad spem vitae aeternae Domino praestante, porrigitur, ut Paulus ait: Spes autem non confundit (Rom. V). Olla vero hic in malam partem ponitur, eo quod in sensu pravo velut unda decoctionis exaestuat, sed decoctis peccatis et exustis convertetur nigredo ollae. 9 #In Idumaeam extendam calceamentum meum: Mihi alienigenae subditi sunt.@# H Idumaea interpretatur #sanguinea@# vel #terrena,@# ac si dicat: In istos tales extendam calceamentum, id est praedicationem Evangelii. Mihi alienigenae subditi sunt, scilicet Christo et Ecclesiae. 10 #Quis deducet me in civitatem munitam: Quis deducet me usque in Idumaeam?@# C Exclamat populus fidelis ad Dominum: Quis deducet me in civitatem munitam, id est futuram Hierusalem, nisi tu solus Deus; quae sic munita est, ut nulla ulterius persecutione quatiatur; qui eam te duce ingreditur. Quis deducet, ipse, scilicet Deus. Desiderat enim Ecclesia illos populos sibi applicari, qui adhuc non meruerunt esse perfecti, ut completo numero praedestinatorum, simul ad aeterna gaudia terreni cum sanctis pervenirent. 11 #Nonne tu, Deus, qui repulisti nos: Et non egredieris Deus in virtutibus nostris?@# C Dicendo, nonne tu, Deus, ostendit, de quo superius dicebat, solum esse eum qui deduceret, et illum solum Creatorem debere nobis esse propitium. Dicit autem, qui repulisti nos, id est a malo prohibuisti, ne in nostra voluntate versaremur erronei. Non egredietur Deus in virtutibus nostris, id est, cum ita nos intus in praesenti saeculo defendas ab adversariis nostris, ut tamen foris nos diversis afflictionibus ad probationem nostram affligamur, aestimant inimici, quod non egrediaris in virtutibus nostris, quamvis in mente nos virtuose protegas. 12 #Da nobis auxilium de tribulatione: Et vana salus hominis.@# C Orat Ecclesia, ut de tribulatione istius mundi, quam jugiter sustinebat, Domini sibi praeveniret auxilium, sciens tanto illic amplius unumquemque consolandum quanto hic pro ejus nomine fuerit vehementer afflictus. Et vana salus hominis, salutem praestare non potest homini nisi solus Deus, ideoque sperare non debet homo in hominem 13 #In Deo faciemus virtutem: Et ipse ad nihilum deducet tributantes nos.@# C Ipse in Deo faciet virtutem, qui in mandatis ejus jugiter perseverans, diabolicas tentationes Christo miserante calcaverit. Ad nihilum quippe perducit inimicos fidelium, quoniam delet eos de libro viventium, ubi sibi videbantur scripti elati. ORATIO EX PSAL. LIX. Clementissime Domine, salva supplicem populum auxilio dexterae tuae, et dum ad fructum boni operis in tribulationibus exercitatur, tua semper gratia consoletur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc. PSALMUS LX. ARGUMENTUM PSAL. LX. C Vox Ecclesiae petentis, ut sub alarum Christi velamine protegatur. TT. #In finem in hymnis David.@# C In finem, Christum significari jam notum est. In hymnis Graecum vocabulum est, interpretaturque #in laudibus,@# quia totus Psalmus Christi praeconia personat. David autem ipsum Christum significat, cujus laudem decantat populus Christianus. 1 #Exaudi Deus deprecationem
null
38fbc59a-0690-45a0-a952-01de1e59f9d9
latin_170m_raw
null
None
None
None
meam: Intende orationi meae@# C Deprecatio assidua est communisque Deo et homini supplicatio. Oratio vero est quam sanctae Trinitati jure persolvimus, illam postulavit intendi, id est, prospici a Domino atque misereri. 2 #A finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum: In petra exaltasti me.@# 3 #Deduxisti me, quia factus es spes mea: Turris fortitudinis a facie inimici.@# C Clamat congregatio sancta a finibus terrae, H id est, quatuor partibus mundi, C in quibus omnipotentis Dei Ecclesia constituta est. In anxietate cordis, quando enixius oratur et clamatur ad Dominum, scilicet cum, periclitante anima, animae necessaria remedia postulantur. Petra significat Christum; in hac petra se exaltatum esse pronuntiat, in qua omnis aedificatus est Christianus. C Deduxisti me in illam, scilicet futuram requiem, quam beatis suis Dominus pollicetur. Causa etiam redditur, quare sit ductus ad praemium, quia posuit sibi spem Dominum. Turris etiam #dominum@# significat; turris enim civitatis muros defendit, et irruentes hostes ex alto vulnerat. Sic virtus Domini populum suum defendit; pugnat vero verbo, non praelio, et turris illa virtutibus plena est, non gladiis. 4 ÷ #In .. habitabo in tabernaculo tuo in saecula:@# #Protegar in velamento alarum tuarum. Diapsalma.@# H Inhabitabo utique in illo tabernaculo, in quo sine fine mansuri Deum jugiter contemplemus. C Merito ergo protectio Domini alis comparata est, quae nec subjectos onerant, et laesionem omnis contrarietatis emendant. 5 #Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam: Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.@# C Cur in velamento alarum Domini laetetur, ostendit, scilicet quoniam ejus exaudita est oratio. Haereditatem dedisti, significat futuri saeculi regnum, haec non habet finem; sed cum semel suscepta fuerit, nunquam a nobis mutatione aliqua discedit. 6 #Dies super dies regis adjicies: Annos ejus usque in diem generationis et generationis.@# C Dies, aeternitatem significat Salvatoris, qui vere rex noster dicitur, quoniam ab ipso regimur. H Adjicientur etiam anni regis hujus et dies inter istas generationes usque dum, congregatis electis et supplantatis inimicis, tradiderit regnum Deo Patri, simul cum ipso regnans et cum sanctis. C Usque ergo in diem generationis et generationis, id est usque ad aeternum unum diem in gloria Dei, qui est dies, ad quem omnis generatio hominum ordinate facta est. 7 #Permanet in aeternum in conspectu Dei:@# #Misericordiam et veritatem ejus quis requiret@# ÷ #ei@# ..? C Permanebit in aeternum, scilicet populus sanctus in beatitudine, nullo jam in eo mortis dominio dominante. C Misericordiam quis requiret? ibi misericordia non requiretur, ubi nullus est miser. Ibi nec veritas: ubi cuncti Deum videbunt. Nullus siquidem eorum indignus erit bonorum talium, cum in aeternum possideant regna coelorum. Negative igitur legendum est: quis requiret? quasi diceret: nullus. 8 #Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum@# ÷ #saeculi@# ..: #Ut reddam vota mea de die in diem.@# C Sic, significat ita, quemadmodum in subsequentibus declarat. Psallere enim semper dicit populos beatorum superno nomini, non brevi tempore, sed in saeculum saeculi. Vota etiam sua se Domino reddere promittit, ut ei aeternas gratias semper exsolvat. De die in diem, significat semper, ut et hic vota nostra reddamus, et ibi laudes cantemus Domino perpetua hilaritate. ORATIO EX PSAL. LX. Anxietatum nostrarum, misericordissime consolator, Deus, protege familiam tuam a facie inimici, ut a te turre fortitudinis praemunita, inhabitare tabernacula mereatur aeterna. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS LXI ARGUMENTUM PSAL. LXI. C Vox conversi dicentis animam suam Deo esse subjectam, monentisque errantes, ut magis in Domino quam in caduca hujus mundi felicitate confidant. TT. #In finem pro Idithun psalmus David.@# C Idithum interpretatur #transiliens eos,@# id est amatores saeculi hujus, quos miles Christi contempta mundi voluntate transcendit, et in Domino spe firmissima permanebit. Talis enim praemittit finem, id est Dominum Christum sequitur quoque psalmus, hoc est probabilis vita, quae regulis Domini obsecundat, id est obedit. 1 #Nonne Deo subjecta erit anima mea? Ab ipso enim
null
c075fefb-5fba-4fce-bd48-ea1aa36da560
latin_170m_raw
null
None
None
None
salutare meum@# C Nonne vertendum est, ut planius fiat, dicamus enim: nonne Deo subdita erit? Subditus est Deo, qui semper humiliter illud agit quod ad ejus mandata cognoverit pertinere, ac praeter eum nihil aliud mens beata concupiscit. Ab ipso enim salutare meum, id est unigenitus Filius, qui recte credentibus salutaris dicitur et existit. 2 #Nam et ipse Deus meus et salutaris meus: Susceptor meus non movebor amplius.@# C Nam et ipse Deus meus, nunc Deum invocat quem superius nominavit salutare. Ne crederes autem minorem esse Filium Patre, dicit: Ipse est Deus meus. Repetit salutaris meus; salus enim Christus est humani generis, #quae@# in Adam perierat. H Addidit susceptor meus, in aeternitate, scilicet ideo non movebor amplius, quia postquam felici visione fruar, cadere non timebo. Nec habet quo currat amplius, nisi usque ad Deum. 3 #Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos: Tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae.@# C Loquitur enim populus Dei ad persecutores Christianorum: Quandiu agmine facto supra homines innocentes irruitis? H Addidit, interficitis universi vos, quia qui voluntatem habet occidendi hominem, etiam si non percusserit, occidit. C Aptissima comparatio, Paries inclinatus quamvis non moveatur, tamen occumbit, quia in casum vergit quidquid a soliditate sua fuerit inclinatum; et maceriae depulsae, quae facile in ruinam cadit, si fuerit aliqua impulsione quassata. H Ita, homicidae, cum recte sitis creati, ad ruinam proni ferimini, naturalisque in vobis sensus perversus est. C Est autem maceria sicca saxorum constructio, quae sine aliquo ligamine impenso in altum ducta componitur. 4 #Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere: cucurri in siti: Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. Diapsalma.@# C Iste versus respicit ad Judaeos et ad fictos Christianos. Cogitabant infideles repellere Christum, qui est caput et pretium Ecclesiae, quando ne puro corde coleretur, sacrilegis dogmatibus obviabant. Tunc sanctus vir cursum vitae suae in siti sterilitatis peragebat, quia invenire non poterat, quem sacra doctrina potasset. Sequitur sitis causa: benedicebant ore, qui legem fallaci emendatione pertranseunt, et non hoc operibus demonstrant quod ore pronuntiant. Corde enim maledicebant qui Scripturas sanctas vitiose intelligebant. 5 #Verumtamen Deo subjecta esto anima mea: Quoniam ab ipso patientia mea.@# C Nunc repetit Propheta quod superius dixit, animam suam Deo esse subjectam, ut ipsa repetitio menti nostrae credulitatem infigeret. Patientia quippe nostra Christus est, propter quem et adversa libenter patimur, et susceptae regulae observatione gaudemus. 6 ÷ #Quia, ipse ÷ Deus meus .. et Salvator meus: Adjutor meus, non emigrabo.@# C Superius Christum patientiam nominavit, nunc iterum dicit, Deus meus, et salutaris meus, quia revera animae suae salutem jam tunc per incarnandum Verbum provenire noscebat. Non emigrabo, scilicet de hac credulitate quam teneo vel suasu malo vestro, vel persecutione. 7 #In Deo salutare meum et gloria mea: Deus auxilii mei et spes mea in Deo ÷ est ...@# C Congeminat in Deo salutem esse, non ut in gentium diis perpetuam mortem. Et gloria mea, ut non solum salus, sed etiam illi credidisse sit gloria. Deus auxilii mei, ne sibi aliquid deputaret humana infirmitas. Dixit postremo: spes mea in Deo est, ut et illa praeterita, quae perceperat, Domino deputaret et futuram suam beatitudinem ipsi applicaret. 8 #Sperate in eo omnis congregatio populi: effundite coram illo corda vestra: Quia Deus adjutor noster ÷ in aeternum@# ..: #Diapsalma.@# C Sperate in eo, id est in illum, scilicet quem sibi et #Deum@# professus fuerat et salutem omnis conventus plebis. Effundit ante Dominum cor suum, qui peccata sua uberrimis lacrymis confitetur. Cor aliter effundi non potest, nisi creberrimo imbre lacrymarum. 9 #Verumtamen vani filii hominum: mendaces filii hominum in stateris: Ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.@# C Verumtamen dicit vani filii hominum, ut vitium suum cognoscens humanitas, ad auctorem salutis celeri supplicatione festinet. Vani etenim homines dicuntur ad comparationem supernae veritatis. Mendaces illos tangit, qui stateris iniquis ementium decipiunt simplicitatem; #vel illos@# notat qui sanctitatis simulatione decipiunt. Ut decipiant
null
d6d987e6-9def-4828-a046-388823f53a7e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, poterant enim non decipere, si eorum nequitia possit deprehendi. In idipsum, scilicet in aequitate, quam falso habere aestimantur, cum justi esse creduntur. 10 #Nolite sperare in iniquitate: et rapinas nolite concupiscere: Divitiae si affluant nolite cor apponere.@# C Docet enim vitiatos, ne sperare debeant ubi fructus boni desiderii non potest inveniri. Dicit etiam ad pauperes, qui necessitate victus furtivum aliquod concupiscunt. Et rapinas nolite concupiscere; non enim potest crimen rapinae indigentia tollere, nec qui vindictae subjacet culpam excusare. Nunc redit ad divites, dicens: Divitiae si affluant. Merito ergo praecepit divitibus cor non apponere et quae possident non amare, cum Paulus dicat: Non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (I Tim. VI). 11 #Semel locutus est Deus: duo haec audivi. Quia potestas Dei est et tibi, Domine, misericordia: Quia tu reddes unicuique juxta opera sua.@# C Locutus est frequenter patribus nostris Deus, sed semel locutus est Filio suo, dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. I), hoc enim nulli alteri Patrem fuisse locutum manifestum est. Duo haec audivi in Evangelio: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Job X). Sequitur illud secundum, et tibi, Domine, misericordia, subaudiendum, placet, utrumque deitatis est, ut, scilicet misericorditer possit et potenter misereatur. Et ut hoc de Christo dictum planius intelligas, sequitur tempus judicii: quia tu reddis; Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Job V). Ostenditur ergo ex istis tribus Christo attributis, #scilicet locutione singulari@# et potestate et misericordia, similiter judicio eum unum esse verum cum Patre Deum. ORATIO EX PSAL. LXI Subde tibi, Domine, animas nostras, quoniam tu es patientia vera, ut renuentes incerta divitiarum, te solum, contempta omni mundana vanitate, sequamur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS LXII. ARGUMENTUM PSAL. LXII. C Ecclesia desiderans Domini videre virtutem, agit gratias, quia sub protectione Domini precellas mundi evasit. TT. #Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae.@# C Idumaea enim locus est ubi David fugiens persecutionem Saulis, ibi latuisse cognoscitur. Idumaea interpretatur #terrena,@# et significat terrenos actus, qui bonis spiritualibus omnino nudati sunt. 1 #Deus, Deus meus: Ad te de luce vigilo.@# C Deus, Deus meus. In ista repetitione venerandi. nominis affectum piae deprecationis ostendit. Ad ipsum vigilatur, quoties in mundi ambitione dormitur. Addit diluculo, quando Dominicae resurrectionis tempus eluxit, ut tunc laudes caneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit. 2 #Sitivit in te anima mea: Quam multipliciter tibi caro mea.@# C Sitit ergo anima fidelium Deum, quando mandata ejus et virtutes eximias concupiscit, et ipsum desiderat videre, a quo bonorum omnium fluenta constat emanare. H. Ideo multipliciter caro Deum quaerit, quia multis afficitur injuriis. 3 #In + terra ÷ deserta .. invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi:@# #Ut + viderem virtutem tuam et gloriam tuam.@# C In terra deserta sicut titulus dixit, id est indigentia hujus mundi et sterilitate jejuna. In invia, quia mundus in se non habet viam nisi Dominum Salvatorem, qui iter est caecorum. Et inaquosa, id est arida atque infertili, ut merito ejus anima nimia siccitate durescat. Unde per haec tria nomina, mundi istius necessitas indicatur. Tunc se apparuisse dicit sancta Ecclesia in sancto fidelique proposito, quando Christum verum Deum esse cognovit. Dicit vero: Apparui tibi, ut viderem virtutem et gloriam tuam, quia nemo veritatem videt, nisi Deo prius apparere potuerit. Nam si sol iste videre nos facit, quando nobis fulserit, quanto magis virtus divina (sine qua nec accipere nec tenere aliquid boni possumus) videre se facit, si ante nos illuminans, sibi apparere faciat? 4 #Quoniam melior est misericordia tua supervitas: Labia mea laudabunt te.@# C Misericordiam dicit, praemia Domini, quae sanctis suis promittit larga pietate; quae longe melior est vita praesenti. Labia mea laudabunt te, post beneficia quae promisit, devotae laudis obsequium pollicetur,
null
fe0719cd-9e69-4cd4-bb7d-0f3358155ffd
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod Deo noverat esse gratissimum. H Misericordia tua vitam praestat aeternam, vita praesens saepe mortem operatur. G Vel, melior est misericordia tua quam vita, id est modi vivendi quantumcunque sancti, quia nullus sua sanctitate salvari posset, si misericordia deesset Dei. 5 #Sic benedicam te in vita mea:@# ÷ #Et .. in nomine tuo levabo manus meas.@# C Benedicit enim in vita sua perfecte Deum, qui bonis operibus in hac luce versatur. Levat manus suas in nomine Domini, qui operibus sanctis insistendo, tensis manibus orat Dominum, ut ipsa oratio designet effigiem sanctae crucis. 6 #Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: Et labiis exsultationis laudabit os meum.@# C Adipes sunt viscerum crassa velamina, quae interna jecoris operiunt. Pinguedo vero est saginatae pecudis nutrita cibis obesitas; ista fuerunt apta sacrificiis olim. Sed pinguedo animae divinarum rerum scientia est, et recta fides ac inconcussa patientia, etc. Unde saeculi istius macies superatur. Et labia exsultationis; sicca labia ariditate peccati Deum laudare non possunt, sed cum pinguedinem divinae misericordiae anima perceperit, labiis exsultationis laudabit. H Hic, orationes; in patria exsultationes et laetitia sempiterna sunt. 7 #Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: Quia fuisti adjutor meus.@# C Nam cum dicit Ecclesia, sic memor fui tui, ostendit se recordationem Domini semper habuisse, nec oblitam fuisse in rebus prosperis, quando solent humana corda collata beneficia in memoria non habere. Per stratum significat quietem, ubi solemus corpora nostra in somnos remittere. In matutinis etiam fidelis vigilat, quoniam nec in prosperis suis poterit oblivisci lucis auctorem. In periculis fuit adjutor, quando fuit in invio deserto. 8 #Et in velamento alarum tuarum exsultabo: adhaesit anima mea post te: Me suscepit dextera tua.@# H Et in velamento, id est in protectione coelestis auxilii se dicit Ecclesia exsultare. C Et se adhaesisse Domino dicit, ut nunquam recedat a bono proposito. Dextera Patris Christus est Dominus, qui suscepit Ecclesiam alarum suarum velamento protegendam. 9 #Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam: Introibunt in inferiora terrae: Tradentur in manus gladii partes vulpium erunt.@# H C Ipsi vero, hoc est inimici. in vano quaesierunt animam Christi: quando falsis criminibus sanguinem se effundere decreverunt. C Sequitur: Quia non ad coelos evecti sunt, sed deorsum eos viscera terrae absorbuerunt. Tradita est in manus gladii gens Judaea, quando eam principes Romanorum Vespasianus et Titus caede incendioque vastabant. Judaei quoque coelestia credere nolentes, partes vulpium facti sunt: dum se dolosis et fraudulentis prava voluntate conjunxerunt, aut in talium potestatem redacti sunt. Sive cum in Hierosolymitana vastatione cadavera eorum escae fuerunt vulpium ferarumque reliquarum. 10 #Rex vero laetabitur in Deo: laudabuntur omnes qui jurant in eo:@# ÷ #Quia obstructum est os loquentium iniqua@# ... C Regem, dicit Salvatorem, ipse enim rex in aeternum, qui laetabitur in Domino Deo Patre. Adjecit laudabuntur omnes, cuni laudant Christum sancti Dei: ipsi fiunt sine dubitatione laudabiles, quia non possunt laudes ejus digne narrare, nisi qui ad palmam indulgentiae meruerunt pervenire. Illi jurant in eo: qui ei mentis obsequium inviolabile promittunt. H Obstructum est os Judaeorum et principum sacerdotum, resurgente Domino, et crescente testimonio veritatis. C Et os omnium iniquorum obstruetur in judicio, non in isto saeculo. ORATIO EX PSAL. LXII. Ad te diluculo vigilantibus lumen largire perpetuum ductor lucis aeternae, ut te labia nostra laudent, te vita benedicat, te meditatio matutina glorificet. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXIII. ARGUMENTUM PSAL. LXIII. C Christus per totum hunc psalmum de sua passione loquitur. TT. #In finem psalmus David.@# C Tituli hujus verba (sicut saepe dictum est) referuntur ad Dominum Christum, qui per totum psalmum locutus est, qui sextus esse cognoscitur horum qui passionem resurrectionemque Dominicam brevi revelatione contingunt. 1 #Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor: A timore inimici eripe animam meam.@# C A parte humanitatis assumptae postulabat Dominus Christus, ut ejus exaudiatur oratio, quando totis viribus petitur, quod prodesse sentitur. A timore inimici, id est Judaei,
null
1786eb4a-7089-4b00-b5f4-1dfaaafeb653
latin_170m_raw
null
None
None
None
H vel diaboli: suos fideles eripi postulabat. 2 #Protexisti me a conventu malignantium: A multitudine operantium iniquitatem.@# C Protectus est plane a conventu Judaeorum, quia dum illi eum crederent communiter mori, ejus resurrectionis gloria probantur esse confusi. Protectus est itaque, quia malignorum insidias potentiae suae virtute superavit. A multitudine dixit, ut actum exprimeret passionis, superius enim dixit a conventu malignantium, quod ad consilia potest referri, hoc autem ad actum eorum, ideo dixit: Operantium iniquitatem. 3 #Quia exacuerunt ut gladium linguas suas:@# #Intenderunt arcum rem amaram ut sagittent in occultis immaculatum:@# C Jam redditur causa, cur protectus sit ab operantibus iniquitatem, nam quantum illi linguas suas velut mortiferum gladium exacuerant, tantum eorum iniquitas frangebatur, et eis magis nocebant quam Christo. Etenim mos est peccantium, ut primum sibi noceant, qui alterum gravare festinant. Linguas exacuerunt, quando voce una dixerunt: Crucifige. Intenderunt arcum, id est insidias occultas. O res amara et omni felle deterior. Convivam ad proditionem, discipulum ad necem, conservatorem pecuniae praemio pecuniae fuisse corruptum. In occultis: sic accipiendum est, ut Judaei putarunt: caeterum, #actus@# eorum occultus esse Christo non potuit, qui frequenter ante praedictus est quam fiere. Immaculati dicuntur etiam qui abluti a peccatis Dei sunt misericordia, sed vere immaculatus solus Christus est, qui nullam maculam contraxit. 4 #Subito sagittabunt eum et non timebunt: Firmaverunt sibi sermonem nequam.@# Subito quasi invisi vel ex improviso. H Ut Judaei dementissimi putaverunt. Quod vero dixit, sagittabunt et non timebunt: ostendit malignae voluntatis velocem effectum. Firmaverunt sibi, quando dixerunt: Reus est mortis; sive: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). 5 #Narraverunt ut absconderent laqueos: Dixerunt: Quis videbit eos?@# C Consuetudo peccantium est, ut qui dolum parat: hominem se putet fallere posse, sic Judaei confusi, Christum tantummodo hominem putantes, maligni tatem suam non credebant agnosci ab illo, cui cuncta patent. 6 #Scrutati sunt iniquitates: Defecerunt scrutantes scrutinio.@# C Scrutati sunt Judaei iniquitates: quas utique praetermittere debuissent, dum nullum ibi fructum suae salutis poterant invenire. Dixerunt enim: Si dimittimus eum sic (Joan. XI), venient Romani, etc. Defecerunt: quia semper in cogitatione deficiunt, qui ad res pessimas pervenire contendunt. 7 #Accedet homo ad cor altum: Et exaltabitur Deus.@# 8 #Sagitae parvulorum factae sunt plagae eorum: Et infirmatae sunt contra eos linguae eorum.@# 9 #Conturbati sunt omnes qui videbant eos: Et timuit omnis homo.@# 10 #Et annuntiaverunt opera Dei: Et facta ejus intellexerunt.@# C Cor enim altum est tunc, quando homo coelestia cogitat et terrena devitat. Iste non deficit sicut ille qui scrutabatur scrutinio, sed magis magisque crescit, quia in ejus corde exaltabitur Deus, non in se. Deus enim in eo grandescit, qui sanctitate crescit. C Parvulorum sagittae: inania tela sunt, qui studio ludendi fragiles cannas jacere consueverunt in modum sagittarum. Sic Judaeorum vota inefficaci malignitate saevissima: non intulerunt flendam mortem, sed gloriosissimam passionem. H Infirmatae sunt linguae, quia nullam cepit stabilitatem elocutio eorum, sed dolus eorum reddidit eos infirmos. C Conturbati sunt ex illis quidam credentes, quando venerunt et dixerunt ad apostolos: Quid faciemus, viri fratres? (Act. II.) Et timuit omnis homo. Dicit totum pro parte, ut omnis intelligatur qui judicium Domini futurum formidabat: timuit, quia judicium futurum sibi imminere formidabat. C Annuntiaverunt, scilicet gloriam resurrectionis, et priora miracula quae fecit. Et facta ejus intellexerunt, scilicet esse divina, quia talia implere non poterat humana fragilitas. H Compuncti enim corde intellexerunt, et intellecta aliis nuntiarunt, qui Deum religiose timuerunt. 11 #Laetabitur justus in Domino et sperabit in eo: Et laudabuntur omnes recti corde.@# H Laetabitur justus. Sicut enim impius propter infidelitatem suam formidat, ita justus propter spem aeternitatis suae exsultat in Domino. C Recti corde sunt qui per semitas Domini gradiuntur, qui et Dominum laudant, et ab ipsa veritate laudantur? Quid laudabilius quam ab ipso audire: Venite, benedicti, etc.? ORATIO
null
d238e1c8-3429-4963-b897-1eb3b595bce9
latin_170m_raw
null
None
None
None
EX PSAL. LXIII. Tutela omnium credentium, Deus, custodi Ecclesiam tuam a conventu malignantium, qui eam occultis jaculis impugnare nituntur, ut te salubri rectoque retinens intellectu, justorum meritis perpetualiter collaetetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXIV. ARGUMENTUM PSAL. LXIV. C Populus a peccato liberatus, orationem suam postulat exaudiri, diversas laudes Domini potentiamque enuntians. #TT. In finem psalmus David + canticum .. ÷ Jeremiae et Ezechielis de populi transmigratione, cum inciperent proficisci@# ... C In finem psalmus David, verba jam nota sunt. Canticum significat prophetiam Jeremiae et Ezechielis, qui prophetabant de populo transmigrationis Babyloniae, eos post 70 annos in patriam esse redituros. Significat populus rediens a Babylonia: eos qui mundi hujus confusione damnata, ad coelestem Hierusalem venire contendunt. 1 #Te decet hymnus, Deus, in Sion: Et tibi reddetur votum ÷ in Hierusalem:@# .. C Reversa plebs ad Dominum de captivitate peccati, in magnam exsultationem prorupit dicens: Dicere hymnum solum Deum, non daemonum turbas, nec alibi, nisi in Sion, H id est, in Ecclesia. C Et reddere oportere votum in Hierusalem, non sicut ab infidelibus vota redduntur Marti et Veneri, caeterisque daemonibus, sed Deo soli in Hierusalem, id est, in visione pacis, in qua manet semper fixa felicitas. 2 #Exaudi orationem meam: Ad te omnis caro veniet.@# C Ipse populus qui prius dixerat, te decet hymnus: nunc ad Dominum hymnica supplicatione proclamat dicens: Exaudi orationem meam, rogatque hoc ut ei parceret, ne in futuro se damnaret. H Omnis caro, ac si diceret: Ad te convertetur omnis homo. C Vel omnis homo ad te in judicium veniet, recipiens prout gessit (II Cor. V), ideo rogo, ut hic parcas: exaudiens orationem meam. 3 #Verba iniquorum praevaluerunt super nos: Et impietatibus nostris tu propitiaberis.@# C Praevaluerunt verba iniquorum: quando pagani parentes persuaserunt filiis suis, ut antiquos ritus et sacrilegia colerent. Sed his erroribus pietas divina subvenit, quando salutem mundo adventu Domini indulsit, et eum in cruce hostiam fecit: per quam mundum sibi reconciliavit (Ephes. V). 4 #Beatus quem elegisti et assumpsisti: Inhabitabit in atriis tuis.@# C Beatus est quem Dominus elegit, nec eam electionem suis meritis tribuit. Assumi vero est: in aeterna requie collocari. H Ergo qui se dignum Christi electione praebuerit, inhabitat cum apostolis sanctis in tabernaculis sempiternis. 5 #Replebimur in bonis domus tuae: Sanctum est templum tuum mirabile in aequitate.@# C Replebimur, quasi ad mensuram nostram: quantum possumus capere: potabimur, ut Paulus, unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Rom. XII). H Sanctum templum: est homo ille quem inhabitat plenitudo divinitatis (Ephes. IV). C. Quod dixit: mirabile, ad praedictum virum respicit, qui in aequitate judicaturus est mundum. H Vel quia mirabiliter veritatem incredulis Judaeis aperuit. C Potest etiam Ecclesia intelligi per Domini templum, quae est mirabilis in sanctis, qui aequitatis virtutibus inscrutabiliter sunt praediti. 6 #Exaudi nos, Deus, salutaris noster: Spes omnium finium terrae. Et in mari longe.@# C Salutaris noster dicitur Deus, qui humano generi sua pietate salutem contulit: spes enim Domini non est localis, nec unius gentis, sed omnium finium terrae. Et in mari longe, sive ad insulas respicit, quas finibus praedictis videbatur non inclusisse, sive ad totius saeculi habitationem, quae mare longum vel magnum recte dicitur, quia mundus iste falsitatibus diabolicis et fluctibus perturbationum amarus est. 7 #Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia: Qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus@# C Praeparans montes, id est apostolos, qui ad verbum praedicationis electi sunt: hos praeparavit in virtute sua Dominus, quia per eos fecit magna miracula. Accinctus, id est, indutus, potentia id est majestate sua. Turbavit per praedicationem apostolorum profundum maris, id est gentilium corda, qui saeculi hujus (quod mare dicitur) profunditas fuerunt, quia profundius in errores dimersi fuerunt. Merito corde turbati sunt, quando deos suos conticuisse cernerent. Sonus #eorum,@# id est, dicta crudelia
null
f3b83fe5-ae8d-475a-88a4-889e8d135733
latin_170m_raw
null
None
None
None
persecutorum, quae fuerunt sonus fluctuum, id est persecutionum maris, id est mundi. H Vel profundum maris est profunda saeculi jactantia. 8 #Turbabuntur gentes et timebunt qui habitant terminos a signis tuis: Exitus matutini et vespere delectabis.@# C Turbatae sunt gentes, quando fidelissimos videbant et vivos virtutes facere, et mortuos supplicantium vota complere. Timebunt omnes a signis tuis. H Id est a virtute crucis quae incredulis stultitia erat. C Sive a signis, id est miraculis apostolorum: quae prius nunquam vel viderunt vel audierunt. Exitus matutini est, quando quis ex felicitate mundi ad Deum convertitur: vespere significat moerentium tristitiam, quam vertit in gaudium Deus. H Permane: laetitia, per vesperam tristitia intelligitur. A Delectat igitur, id est, delectabiles facit mane et vesperam, dum #et ex@# prosperitate et adversitate sanctos acquirit. 9 #Visitasti terram et inebriasti eam: Multiplicasti locupletare eam.@# H Visitavit terram: assumendo corporis materiam, et inebriavit eam non vino luxuriae, sed infusione sancti Spiritus. Locupletatavit eam: opibus diversarum gratiarum C Locuples dicitur loca plura tenens. 10 #Flumen Dei repletum est aquis: Parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio ejus.@# H Nos qui credimus: jam Dei flumen sumus, replebimur aquis, id est misericordia Dei, quae aquis comparatur, vel Spiritu sancto, vel cum baptismo abluimur, et locupletamur ab eodem spiritalis infusionis imbre: cum donis spiritalibus irrigamur. Cibus iste est panis vitae (Joan. VI). C Talem cibum nobis Dominus praeparavit: quem sumimus cum de Christi sanguine bibimus, et de ejus corpore saginamur. 11 #Rivos ejus inebria: multiplica genimina ejus: In stillicidiis ejus laetabitur germinans.@# 12 #Benedicens coronae anni benignitatis tuae:@# #Et campi tui replebuntur ubertate.@# C Rivos hic dicit apostolos vel alios fideles, qui inebriati sunt Spiritu sancto. Multiplica genimina, id est generationes ejus, id est, illius rivi qui de flumine sancto profluxit, ut per generationes succedentes beata praedicatio non deficiat: sed multiplicetur in sequacibus apostolorum. Stillicidia sunt guttae, quae de tectis cadunt: non pondere, sed assiduitate penetrantes, et significant inchoantes: et in quos non potest introire larga doctrina, de quibus Paulus ait: Lac vobis potum dedi non escam (I Cor. III). H Tunc laetabitur germinans terra, id est Ecclesia: cum ex ea hic spiritalis fructus exoritur. C. Corona anni, totus hic mundus per quem catholica hic dilatatur Ecclesia, accipitur, cui benedicit Dominus. Campos dicit fideles homines atque justos, qui pro sua aequitate campi vocantur, quia campi aequales sunt. Et replentur ubertate, quia fructum tricenarium, sexagenarium et centenarium Domino largiente praestabunt. 13 #Pinguescent speciosa deserti: Et exsultatione colles accingentur.@# C Pinguescent speciosa, id est ecclesia, praedicatione apostolorum, quae prius in incredulitatis macie deserta torrebat. Colles vero copiosos martyres debemus accipere, quia ipsi sunt post apostolos celsiores. H Qui immensis a Deo praemiis elevati: perpetuis gaudiis accingentur. 14 #Induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento:@# #Clamabunt etenim hymnum dicent.@# C. Arietes sunt apostoli dicti, qui duces fuerunt bono populo Christiano in doctrina, et induti illa veste nuptiali, H id est immortalitate perpetua. C Valles: significant populos humiles. Isti ergo abundant frumento, H id est, fructu aeternae vitae aluntur. Dicent hymnum: omnes utique electi pro diversorum munerum donis Deo perpetuam concinunt laudem. C. Quia vero dixit clamabunt, ne clamore ipsum crederes confusum esse, addidit et hymnum dicent, id est laudem quae rationabilibus creaturis noscitur convenire. ORATIO EX PSAL. LXIV. Spes omnium finium terrae: exaudi orationem supplicem familiae tuae, ut dum te plausu consono hymno modulante persultat, infusione paraclyti decorata: multiplici fructu pinguescat. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS LXV. ARGUMENTUM PSAL. LXV. C Vox Ecclesiae, universitatem hortantis, ut de Domini resurrectione congaudeat. TT. #In finem psalmus David. Canticum ÷ resurrectionis@# ... C Canticum istud sancta cantavit Ecclesia, promittens in illo spem resurrectionis, non solum fidelibus ex Judaeis habitaturam; sed universis gentibus. 1 #Jubilate Deo omnis terra:@# #Psalmum dicite nomini ejus
null
059bb2d0-02c9-4257-b5c0-ab5a5742ee70
latin_170m_raw
null
None
None
None
: date gloriam laudi ejus.@# C Sancta dicit Ecclesia esse omni terrae gaudendum, quae erat in Christo creditura. Jubilatio dicitur exsultatio cordis, quae immensitate sua non potest verbis explicari. Omnis terra, omnes fideles significat. H Psalmum dicat, id est opere impleat. C Dat gloriam laudi, qui frequentata exsultatione praeconia Christi concelebrat. 2 #Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua ÷ Domine ..? In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.@# H Dicite Deo, id est praedicate de eo, ut non creaturam colant, sed Creatoris virtutem intelligant, in his quae contemplantur, quia terribilia sunt, hoc est timenda. In multitudine virtutis mentiti sunt ei, quia videntes signa in Aegypto dixerunt: Omnia quaecunque praeceperis faciemus (Exod. XXIV), et non faciebant. Unde dixit: Mentita est iniquitas sibi, et inimici Domini mentiti sunt ei. C Vel quando in virtute multa curabat infirmos, mentientes dixerunt: In Beelzebub #facit (Matth. XII) @#: #et@# cum resurrexit in multitudine virtutis, dicebant custodibus data pecunia: dicite, discipuli eum furati sunt nocte (Matth. XXVIII). 3 #Omnis terra adoret te et psallat tibi: Psalmum dicat nomini tuo. Diapsalma.@# H Te adoret, tibi concinat: non creaturae, quam usibus ejus subjecisti. Hinc interponit Diapsalma, ut ad nos verba convertat dicens, venite, etc. C Psallat id est psalmodiam dicat, et psalmum dicat, id est opera sancta psalmodiae consona ostendat. 4 #Venite et videte opera Dei: Terribilis in consiliis super filios hominum.@# C Ecclesia invitat gentes, ut miraculis Veteris Testamenti perspectis: veniant ad fidem. Proprie vero dictum est: Venite quasi adhuc longe positis. Videte, hoc est lumime cordis agnoscite opera Dei, non ista quae omnes pariter vident, coelum, terra, mare, etc., sed illa quae fidelissimi spiritaliter agnoverunt. H Terribilis, cum unus reprobatur et alter eligitur; reprobantur Judaei, et eliguntur gentes. C Vel filios hominum fecit terribiles atque metuendos, cum per eos miracula magna monstravit. 5 ÷ #Qui .. convertit mare in aridam: in flumine pertransibunt pede: Ibi laetabimur in ipso.@# C Nunc ostendit quae sint opera Dei quae videre debeant. Convertit mare in aridam, quando Hebraeum populum per medios fluctus eduxit (Exod. XIV). Flumina pertransibunt pede, cum Jordane dextera laevaque diviso, in terram promissionis Judaicum deduxit exercitum #(Josue, III)@#. H Sed quia pertransibunt dicit: Non pertransibant, melius intelligitur de praedicatoribus et apostolis, qui Domini flumine baptizantes, et per flumen persecutionis transeuntes, amaros persecutores converterunt in aridam et sitientem Dei gratiam terram. Ibi laetabimur, ubi est gaudii nostri fons et origo praeparata aeternae salutis. In ipso, hoc est in Christo. 6 #Qui dominatur in virtute sua + in aeternum@# ..: #oculi ejus super gentes respiciunt: Qui exasperant non exaltentur in semetipsis. Diapsalma.@# C In illo certe laetabimur qui dominatur, etc., dominari enim possunt et principes terrarum, sed non in virtute sua neque in aeternum, ideo haec duo addita sunt, ut omnipotentis regis virtus possit ostendi. Oculi ejus super gentes. H Ut reprobentur Judaei, et eligantur gentes. C Hos prohibet in seipsis exaltari quos oportet humiles inveniri. Fideles enim non in se, sed in Christo exaltari oportet, ubi altitudo firma est, et nunquam ruiturus ascensus. 7 #Benedicite gentes Deum nostrum: Et auditam facite vocem laudis ejus.@# C Admonet gentes, ut Deum verum consona voce et praedicatione glorificent. Audite, id est fideli credulitate suscipite. Vocem laudis, id est quam Pater dicit de Filio. Dicit enim de eo: Hic est filius meus dilectus (Matth. III). 8 #Qui posuit animam meam ad vitam: Et non dedit in commotionem pedes meos.@# C Duo sunt sacramenta liberationis nostrae; primum, quod nos per baptismum ducit ad vitam; deinde, ne nos exinde permittat expelli, qui gravibus vitiis probamur onerari. Ipse pedes et gressus nostros non sinit commoveri, qui Petro manum ne mergeretur extendit (Matth. XIV). 9 #Quoniam probasti nos, Deus: Igne nos examinasti sicut examinatur argentum.@# C Probari
null
501266f4-e466-4fb6-add7-f568098afa3c
latin_170m_raw
null
None
None
None
nos facit Deus, quando per diversa genera passionum tolerantiam indulget. Igne autem aliquis examinatur, quando amore Christi tantum charitas succenditur, ut urentium flammarum tormenta vincantur. Datur autem exemplum argenti, quod ideo igne decoquitur, ut purius reddatur, ita enim sancti tribulationibus a scoria omnis peccati purgantur. 10 #Induxisti nos in laqueum: posuisti tribulationes in dorso nostro: Imposuisti homines super capita nostra.@# C Induxisti nos, id est intrare fecisti martyres in catenas custodiae: quae corpus quidem necterent, sed animae vincula dissolverent. Tribulatio vero in dorso posita significat corporeos dolores, quos de illatis verberibus sustinebant. Homines significat peccatores, qui capitales sententias dederant in martyres. 11 #Transivimus per ignem et aquam: Et eduxisti nos in refrigerium.@# C Transierunt #per ignem martyres,@# quando alios ignis absumpsit. Alios aqua devoravit, sed induxit eos in refrigerium, #id est in loca securitatis aeterni regni. Est enim refrigerium post urentes@# curas delectabilis et amoena securitas. 12 #Introibo in domum tuam in holocaustis: Reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea.@# C Introibo in illam futuram Hierusalem, ubi non holocausta pecudum, sed puritas quaeritur animarum. Reddit vota, hoc est laudes in perpetuitate decantat. Distinguunt labia illa vota, quando sancti Dominum laudant, et semetipsos accusant in afflictione positi, id est reputant se meruisse peccatis suis afflictiones quas sustinent, et in eis gratias agunt, laudantes Deum et ejus justitiam et misericordiam praedicantes. 13 #Et locutum est os meum: In tribulatione mea.@# C Vide beatam tolerantiae sanctitatem, multi in tribulationibus peccant carnis imbecillitate; et laudes Dei tacent, sed noverunt sancti in tribulationibus positi pura mente Dominum laudare, sicut sanctus Job fecit (Job. I, 2). Unde locutum est os in tribulatione, intellige: laudes Domini. 14 #Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: Offeram tibi boves cum hircis. Diapsalma.@# C Holocausta medullata sunt sacrificia, quae puro atque intimo corde Deo offerimus, quae habere debent medullam, id est fidem rectam. Arietes significant apostolos, addidit vero incensum arietibus, non dixit cum incenso solum, sed addidit arietum, quia ipsum incensum suavissimum est Domino, quod apostolorum traditionibus probatur adjunctum. Boves, intelliguntur praedicatores. Hircus, dictus quasi #hirsutus,@# significat diabolo servientes, qui vitiis vestiuntur hispidis. Eos offert Ecclesia cum bobus, quando conversi peccatores Christo confitentur. 15 #Venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum: Quanta fecit animae meae.@# H Venite, vos qui timetis Dominum, et considerate qualiter animae beatorum in beatitudine sunt constitutae sempiterna. C Nunc Ecclesia non rudes, ut prius, sed fideles et devotos vocat. Et nos audiamus et discamus petere quae matri nostrae cognovimus Dominum contulisse. 16 ÷ #Ad .. ipsum ore meo clamavi: Et exaltavi sub lingua mea.@# C His duabus rebus, in isto versiculo expressis, diligenter impletis perfectus efficitur Christianus. Ergo ore suo clamat, qui recta conscientia, non voluntate perversa, pure supplicat Domino. Sub lingua vero dicit, id est in conscientia, quia cor nostrum sub lingua nostra est. Et nobis exaltare illum videmur sub lingua, quando tacita cogitatione illum laudamus, qui semper probatur Altissimus: 17 #Iniquitatem si aspexi in corde meo: Non exaudiet Dominus.@# C Sic ergo verba orantis accipiuntur, si nullis cogitationum sordibus polluantur, dicit enim: Si hoc feci, non exaudiet Deus, ostendens quoniam, si taliter orant, inanibus visionibus illuduntur. 18 #Propterea exaudivit Deus:@# #Et attendit voci deprecationis meae.@# C Propterea exauditum se dicit, quia non conspexerat iniquitatem in corde suo. Ideo intendit voci, quia ille clamor ascendit ad Dominum, qui pollutionem rerum non habet humanarum. 19 #Benedictus Deus: Qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me.@# H Nam semper piae aures Christi precibus justorum patent, sed nos suppliciter deprecemur, ut aperiat aures suas ad preces nostras, et ipse nos data remissione peccatorum de praesentibus aerumnis eripiat. C Duo vero ista connexa sunt, quia quando Deus orationem non amovet, sine dubitatione misericordiam concedit, et cum oratio suspenditur, misericordia protelatur. ORATIO EX PSAL. LXV. Insinua, Domine, menti
null
24be0806-669e-465a-a609-e6a7f4764b2f
latin_170m_raw
null
None
None
None
nostrae gloriam laudis tuae, ut dum hujus saeculi incendia devitamus, in aeterna refrigeria te praesule transferamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXVI. ARGUMENTUM PSAL. LXVI. C Propheta supplicat, ut cum fidelibus mereatur benedici, illique confitendum dicit, qui populos judicat in aequitate. TT #In finem in hymnis psalmus cantici.@# C Iste hymnus quem nunc Propheta canit; ideo praemisit in finem, quia tota oratio ad Dominum sine dubitatione dirigitur. Psalmus vero cantici est, qui sola modulatione humanae vocis canebatur. Psalmus vero quando solus ponitur, significatur organis et timpanis fuisse prolatus. Hymnum vero carmen esse metricum diximus, cujus lege est compositus. Aliud est ergo hymnus, aliud psalmus, aliud psalmus cantici. 1 #Deus, misereatur nostri et benedicat nobis: Illuminat vultum suum super nos ÷ et misereatur nostri .. Diapsalma.@# H Prima deprecatio, ut misericordiam suam nobis praebeat Deus, deinde benedictionem suam. C. Haec autem est petitio benedictionis, ut illuminet vultum suum super nos; illum enim humanus videre non potest sensus, nisi qui splendoris ipsius fuerit claritate perfusus. 2 #Ut cognoscamus in terra viam tuam: In omnibus gentibus salutare tuum.@# C Petit Propheta ut in hoc mundo cognoscamus illam viam veritatis (Joan. XIV), id est Dominum Salvatorem, qui nos ducit ad viam in qua nemo errare poterit, nisi qui ab ejus regulis deviare praesumit, cujus salutare, id est Christus in omnes gentes divulgatur. 3 #Confiteantur tibi populi, Deus: Confiteantur tibi populi omnes.@# C Confiteantur tibi populi, scilicet peccata sua; et iterum gloriam Domini praedicare non desinant. Denique verbum ipsum in uno versu geminatum docet, ut a fideli populo totum cognosceres faciendum esse, scilicet ut peccata primo confiteantur, deinde laudes Domini personent. 4 #Laetentur et exsultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate: Et gentes in terra dirigis. Diapsalma.@# H Laetentur gentes, quoniam de captivitate diaboli liberatae sunt, quoniam populos judicas in aequitate, quia non accipis personam unius gentis, sed omnium Deus es, et gentes dirigis, ut ambulent viam rectam, quae ante non recto pede gradiebantur. 5 #Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes: Terra dedit fructum suum.@# C Dedit etiam terra fructum suum, quando Dominum Salvatorem diversarum gentium turba suscepit: et vitalem fructum intulit, cum jussionibus Domini obedivit, et spinas diaboli tribulosque deseruit. 6 #Benedicat nos Deus. Deus noster. Benedicat nos Deus: Et metuant eum omnes fines terrae@# H Benedicat nos Deus, id est Deus Pater; Deus noster, id est Deus Filius, qui Deus est omnium per naturam, noster factus est proprie Deus per gratiam; tertio dicit benedicat nos Deus, id est Spiritus sanctus, Et metuant eum, C hoc est incipientium, ut et credere incipiant, et credita cauta sollicitudine custodiant. H Timere, incipientium est; diligere, perfectorum ORATIO EX PSAL. LXVI. Illumina, Domine, vultum tuum super nos, et misericordiam nobis uberem benedictionemque largire. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, etc. PSALMUS LXVII. ARGUMENTUM PSAL. LXVII C Propheta Christi adventum annuntiat, inimicorumque ejus superbiam comprimendam, et de ejus assumptione in coelos. #TT. In finem psalmus cantici David.@# C Vim istius nominis, scilicet in finem hinc debemus advertere, quia dum finis dicatur, in initio semper apponitur. Significat enim rerum caput et aeternale principium, sicut ipse dixit in Evangelio: Ego principium (Joan. VIII). H Psalmus, opera; canticum intelligentiam mentis significat. C Psalmus autem cantici est (ut jam dictum est), qui humana tantum solet voce cantari. 1 #Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus: Et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.@# A Petit Propheta resurrectionem Christi, in qua dissiparentur adversarii, scilicet Judaei. Sequitur inaestimabilis poena maledictionis, ut ab ejus facie fugiant, cujus ubique constat esse poenitentiam. Qui oderunt eum, eos significat qui in sua pertinacia constiterant. 2 #Sicut deficit fumus deficiant:@# #Sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei.@# C Fumus est ex flamma surgens corruptibili tenebrosa
null
447e0c99-7113-4f15-8d32-9fc90aecd081
latin_170m_raw
null
None
None
None
conglobatio, quae quantum plus extollitur, tantum per inane tenuatur: sic peccatores producunt fumiferas actiones, quae licet ad altiora superbia faciente consurgant, necesse est ut in sua elatione deficiant. Sic etiam in judicio depereunt peccatores a facie ejus, quemadmodum cera a facie ignis consumitur. Non dicit autem eos consumi posse penitus qui perpetuo igne torquendi sunt, sed a facie Dei tollendos. H Cera enim, licet ab igne solvatur, naturam non perdit, ita peccatores mollescant a peccati duritia et #poenitentia@# fluant, ut salventur. 3 #Et justi epulentur et exsultent in conspectu Dei:@# #Et delectentur in laetitia.@# H Epulentur justi qui permanent in sua justitia, et qui vitia non habent. #Delectentur in Domino.@# Exsultent in conspectu Dei. C Ut illum quem hic juste metuunt, ipsius munere liberari, sub ejus potentia gaudeant. In laetitia, quia dum laetitiam suam sciunt nullo fine claudendam, suavius in ea delectantur. 4 #Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: Iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi.@# C Cantat enim Domino, qui ejus contemplationem puro semper et fideli animo contuetur. Psalmum dicit, qui opera facit quae ille praecepit. Iter facite ei, id est corda vestra purificata praeparate quae dignetur Deus introire, qui ascendit super occasum. H Scilicet mortis, et victor remeavit ex inferno. C Dicit: Dominus nomen illi, ut nemo dubitaret, Dominum esse Salvatorem et Deum, quem Judaei ut communem hominem occidendum putabant. 5 + #Et .. exsultate in conspectu ejus: ÷ turbabuntur a facie ejus@# ..: #Patris orphanorum et judicis viduarum.@# C Exsultare non in hujus saeculi caduca laetitia, sed in conspectu ejus, ubi est jugiter vera laetitia. Turbati autem et nimium formidantes, a facie Dei expelluntur (qui orphanos et viduas, saeva cupiditate dilacerant) cum audierint: Ite in ignem aeternum. Quis autem sit iste, a cujus facie expelluntur, exponit, id est patris orphanorum et judicis viduarum. de quo et alibi legitur, pupillo et viduae tu eris adjutor (Psal. IX). 6 #Deus in loco sancto suo: Deus inhabitare facit unius moris in domo.@# C Deus in loco sancto suo, subaudiendum est, qui immutabilem servat sententiam, ut sanctus firmus dicatur, qui mutat tempora, non mutat consilia. H Vel Deus in loco sancto suo, id est anima fideli, ubicunque enim sanctitas est, ibi habitaculum Dei est. Qui inhabitare facit in Ecclesia, in qua fideliter consistentibus, spiritum charitatis in fundit, qui unius moris sunt, et non mutantur, Siquidem justus non mutatur, quia semel judicavit in justitia sua permanere. In Hebraeo vero habetur: Dominus inhabitare facit monachos (id est solitarios, qui, scilicet soli, segregati sunt a vitiis, et in quibus non habitat peccatum) in domo. Solitarius enim #monachus@# interpretatur, ut sit solus et ab omni peccato divisus. 7 ÷ #Qui .. educit vinctos in fortitudine: Similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris.@# C Eduxit vinctos, quia alligato diabolo vinctos ab inferno liberavit, et ad gaudia aeterni regni elevavit. Similiter eos qui exasperant, id est in iram provocant Dominum blasphemia. Ipsi sunt qui habitant in sepulcris. Id est qui in fetida et carnali actione sepulti sunt. H Vel vinctos in peccatis ligatos accipe. 8 #Deus, cum egredieris in conspectu populi tui. Cum pertransieris in deserto. Diapsalma.@# C Egreditur enim coram populo, quando resuscitantur qui in sepulcris habitant. Ipsum enim contuetur fidelis, quando in operibus magnis ejus pietatem cognoscit. Transgressus est in desertum, quando ad gentes venit, quae, velut eremus, desolatae a verbo Dei reddebantur alienae, et tunc (supplendum est) quando haec feceris, cognosceris. 9 #Terra mota est: ÷ etenim .. coeli distillaverunt a facie Dei Sinai A facie Dei Israel.@# C Terra mota est, id est terreni homines videndo tam magna miracula crediderunt. Coeli distillaverunt. H Scilicet manna. Sinai, interpretatur #tentatio.@# C #Qui firmavit, quando ibi Moyses in duabus tabulis legem accepit. H Et ille qui tunc Judaicum populum praecessit in deserto,
null
3b9e5f11-d8aa-4015-8f92-1ba211251a71
latin_170m_raw
null
None
None
None
hodie in Evangelio deserta gentium visitavit, et qui tunc manna, ille hodie corporis sanguinisque manna dedit.@# 10 #Pluviam voluntariam segregabis, Deus haereditati tuae: ÷ et .. infirmata est: Tu ÷ vero .. perfecisti ÷ eam@# ..: C Exponit illud quod jam dixit: coeli distillaverunt. Pluvia voluntaria ipsa, fuit manna, non ista quae generaliter ubique diffunditur. Quod segregavit, quia non hoc aliis gentibus dedit. Haereditas ipsius fuit, populus Hebraeorum, quae ad tempus infirmata est, Domino minime credendo, quam perfecit, quando gentes reliquas in supplementum credulitatis admisit. 11 #Animalia tua habitabunt in ea: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.@# C Ostendit nunc unde perfecerit infirmatam haereditatem, quia de gentibus. Animalia fuerunt gentes, vera religione vacuatae, haec habitabunt in ea, hoc est in Ecclesia, cum cultum religionis perceperunt. Parasti, significat praedestinatos. In dulcedine tua, id est in illa suavitate, in qua pauperes Dei reges ditissimos antecellunt, non in saeculi hujus dulcedine, ubi sancti magis amara patiuntur. 12 #Dominus dabit verbum Evangelizantibus: virtutes multas.@# C Dominus dabit verbum evangelizantibus, id est apostolis, qui verbum ejus veneranda confessione praedicabant. Virtutes multas, quando eis concessum est turbas languentium sanare. Nam ipsum quoque Evangelium multarum constat esse virtutum. Quid enim fortius quam animam salvare? A Dabit etiam Dominus verbum evangelizare multa miraculorum virtute, vel multa fortitudine secundum aliam translationem, quae habet: Dominus dabit evangelizantibus, verbum fortitudinis vel virtutis multae. 13 #Rex virtutum dilecti + dilecti@# ..: #Et speciei domus dividere spolia.@# C Rex, pater virtutum, hoc est angelorum. D Vel sanctorum ipsius dilecti Filii, ut est Filius meus dilectus. C Et speciei domus, id est pulchritudinis domus divinae, id est Ecclesiae, esse cognoscitur auctor Filius, quando spolia diaboli, id est homines sceleratos, in Ecclesiam adduxit ad fidem. H. Vel quando apostoli in Ecclesia spolia, id est homines, dividebant: quae acceperunt de idolis, unus enim Achaiam, alius Cappadociam in sortem accepit ex spoliis, etc. Duplicat vero Spiritus sanctus, dilecti, propter amorem quem habet in Filium. Qui enim aliquem diligit, semper cum in ore habet. 14 #Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae: Et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Diapsalma.@# C Si dormiatis, id est, si quiescatis in praeceptis Dei inter duo testamenta. H C Cleri dicuntur duo Testamenta. H Et singuli libri Veteris et Novi Testamenti. C Pennae significant virtutum celeritatem, quae nos in illam patriam ducunt, si hic in lege Dei quiescere mereamur. Columbae deargentatae, Ecclesiam vult intelligi, quia innocentiam habet columbae, et divinis eloquiis, argenteo candore resplendet, #quam@# in illa futura resurrectione auri specie dicit esse adornandam. Si itaque sic dormiatis, posteriora dorsi in pallore auri (subaudiendum est) suscipient vos. Unde Ecclesia in hoc mundo: argento comparatur, in resurrectione vero ultima: auro, posteriora ergo Ecclesiae: novissima sunt Ecclesiae munera. 15 #Dum discernit coelestis reges super eam: nive dealbabuntur in Selmon: Mons Dei, mons pinguis.@# C Rex a regendo dictus est, unde reges significat apostolos. D Quos discernit Dominus coelestis, cum Paulum in gentes (Gal. II), Petrum in circumcisionem separavit, qui super nivem dealbabuntur. C Hoc est super candorem nivis elucescunt, qui Ecclesiam regere noscuntur fideliter. Selmon umbra interpretatur, quae hic congrue divina virtus intelligitur, ipsa ab aestu vitiorum nos defendit. Mons Dei mons pinguis, Christus esse intelligitur ex quo perpetua et suavia fluenta descendunt. 16 #Mons coagulatus mons pinguis: Ut quid suspicamini montes coagulatos?@# 17 #Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: Etenim Dominus habitabit ÷ in finem@# ... C Mons dicitur Christus coagulatus: propter parvulos enutriendos, qui non esca, sed coagulato lacte potandi sunt. Pinguis, quia fertilitate sua uberrimus est. Dixit superius montem intelligi Salvatorem, nunc dicit, ut quid suspicamini coagulatos montes? hoc est, cur montem istum apostolos intelligere voluistis? Non sunt enim ipsi iste mons coagulatus quamvis et ipsos per Dei gratiam doctos esse cognoscatis. Reprehendit ergo
null
91f4b854-23bb-4cda-b2c4-7a90df99479d
latin_170m_raw
null
None
None
None
Propheta in hoc illum intellectum, quo aliquis per montem, apostolos intelligere voluisset, ostendens hic per montem, solum Christum intelligendum, quamvis etiam apostoli montes dicantur coagulati, ideo subdit C Mons, scilicet iste est in quo Deo beneplacitum est. Christus enim est solus mons: qui Patri complacuit, ut in eodem habitaret. Etenim Dominus habitabit etiam in finem, scilicet in apostolis, de illis enim nunc loquitur, quod in eis sit habitaturus usque ad perfectissimum terminum majestatis suae, qui est finis sine fine. 18 #Currus Dei decem millibus multiplex: millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto.@# C Currus Dei, est hominum charitate juncta copulatio. Sanctorum ergo unanimitas currus Dei est: quem ille velut auriga insidet, et salutari lege ad suae voluntatis ministerium moderatur. Ut vero istum currum non equis, sed humanis cogitationibus attributum ostenderet, ait decem millibus multiplex, quod ad innumeros populos non equos noscitur pertinere. Millia laetantium: quod utique de fidelibus debet intelligi. Dominus in illis, hoc est in sanctis suis. In Sinai in sancto. Sina interpretatur mandatum. Ibi requiescit, ubi ejus mandata perficiuntur. 19 #Ascendisti in altum. Cepisti captivitatem. Accepisti dona in hominibus.@# C Ascendisti in altum. Ascendit Christus utique qui propter nos descendit eruendos. In altum scilicet super coelos coelorum. H Captivasti nos, qui captivi tenebamur a diabolo. C Dona autem Domini fuerunt, super apostolos Spiritus sancti concessa magnalia. Sive, ut Apostolus ait: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV). 20 #Etenim non credentes: Inhabitare Dominum Deum.@# C Etenim non credentes, hic subaudiendum est: eos convertit, nam qui non credunt inhabitare, id est qui ad Domini penetralia negligunt pervenire, ut in domo ejus cum fidelibus habitare praevaleant, Dominus eos convertit, qui fidem suam humano generi miseratus indulget, ipsa est enim gratia quae gratis datur. 21 #Benedictus Dominus die quotidie: Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Diapsalma.@# C Benedictus Dominus, id est cunctis diebus, omnique tempore benedicendus est. Iter quippe cursum vitae significat, qui jam prosper effectus est, quoniam Redemptorem suum mundus agnovit. H Bene dicit salutarium pluraliter, a quo tot salutes habemus, quot peccata commisimus, ab ipso enim salvamur. Securus esto peccator, noli dubitare quod quotidie possis Deum benedicere operibus, quoniam prosperum iter tuum faciet Deus salutarium, qui enim quotidie proficit, potest quotidie Deum benedicere. Nil vero prodest, heri benedixisse Deum: et hodie non. 22 #Deus noster salvos ÷ faciendi@# ..: #Et Domini + Domini .. exitus mortis.@# C Deus noster, subaudiamus, hic habet potestatem salvos faciendi nos. Exitus mortis, est Domini, hoc est resurrectio votiva fidelium. Revera exitus illi singularis fuit, quia ipse ab inferis egressus est, et inde nos praestabit exire. 23 #Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: Verticem capilli perambulantium in delictis suis.@# C Capita inimicorum, sunt Judaei, qui primo persecuti sunt Ecclesiam, vel capita inimicorum sunt haereticorum doctores, qui in ipsa etiam (si dici fas est) deitate desaeviunt. Vertex capilli: significat versutias inanium quaestionum eorum qui utilia deserunt, et non necessaria detestabili disputatione perquirunt, in delictis suis perdurantes: ut Manichaei et caeteri haeretici, tales enim calumniarum minutias quaerunt, ut ipsos quoque vertices capillorum perambulare et perscrutari posse videantur. 24 #Dixit Dominus ex Basan convertam: Convertam in profundum maris.@# C Dixit Dominus, quaeramus quid dixerit, quia nescio quam magnum est quod promisit. Basan interpretatur siccitas, quae humanum genus possederat ariditate peccati, sed eam Dominus convertit ad viriditatem suam, dum illi fluvios salutis infudit. H Et item convertit populos de profundis vitiis peccatisque maris, id est saeculi. A Convertam igitur, scilicet me vel meam misericordiam: in profundum maris, id est saeculi vel peccatorum, ut liberem exinde homines. Et ita convertam: ut intingatur pes, etc. 25 #Ut intingatur pes tuus in sanguine: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso.@# C Intingatur pes tuus, id est actio boni propositi, usque ad sanguinem gloriosi martyrii perveniat. Isti enim canes pro
null
9414fb73-dda4-442d-8aac-af2ef221e860
latin_170m_raw
null
None
None
None
domino latrare non desinunt, qui canes dicuntur ex inimicis: quia prius inimici fuerunt, qui postea clamorosis latratibus Ecclesiam Dei defendebant. Ab ipso, utique Deo, qui amarum vertit in dulcedinem, ab ipso et nullo alio, lingua illa canum ex inimicis: facta est salubris. 26 #Viderunt ingressus tuos Deus: Ingressus Dei mei. Regis mei, ÷ qui est .. in sancto.@# C Viderunt ingressus tuos sive assumpti corporis formam: sive vestigia praedicationis, quibus in hoc mundo sanctis gressibus ambulavit. Dei mei regis, quia ipse est rex, qui in titulo scriptus est: Rex Judaeorum. Dicit vero secundo ingressus, quia ipse in hoc mundo specialiter est ingressus. H Vel ingressus in coelum viderunt in sancto, scilicet in homine, id est Christo sancto viderunt ascensum in coelum. 27 #Praevenerunt principes conjuncti psallentibus: In medio juvencularum tympanistriarum. Diapsalma.@# C Praevenerunt principes, id est apostoli omnes praevenerunt in sanctitate doctrinae, conjunctamque dicit illis esse multitudinem psallentium, qui jam laudes Domini non voce tantum, sed bonis operibus personarent. Addit juvencularum, id est prima aetate florentium, quae tympana sua, hoc est corpora: ad Domini laudes verterunt, macerantes se jejuniis, carnisque afflictione gaudentes, tensiones etiam corporis ad laudes Domini vertentes, martyrio consummaverunt. 28 #In Ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel.@# C Ad fideles ait: In Ecclesiis benedicite Deum, non in perversis conventiculis paganorum vel haereticorum, sed in Ecclesia catholica, ubi recta fides est et vera confessio. De fontibus, de doctrina, scilicet Christiana, quam gentibus apostoli infuderunt. Fons quippe a fovendo dictus est, eo quod nostra corpora labore fessa refoveat. Sive a fundendo quia effundit aquas, fons enim proprie est qui manat. 29 #Ibi Benjamin adolescentulus: In mentis excessu.@# H C Ibi Benjamin: Paulus apostolus, qui de tribu Benjamin descendit. C Adolescentulus exstitit in mentis excessu, quando Domini voce corruit, qui et miseratus intonuit: Saule, Saule (Act. IX), adolescens dicitur ab adolendo, id est crescendo. H Dictus etiam adolescens, quia novissimus omnium apostolorum: conversus in excessu quem pertulit dum iret in Damascum. 30 #Principes Juda duces eorum: Principes Zabulon principes Nephtalim@# C Principes Juda, Dominum indicat: qui de tribu Juda descendit. H Apostoli enim sunt principes Juda, id est Domini Salvatoris, ut Juda sit genitivi casus. Sicut dixit: Jacob Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX). C Duces eorum, id est populorum: qui erant in Ecclesia constituti, Zabulon et Nephtalim tribus fuerunt, unde apostoli traxerunt originem. Juda confessio dicitur, Zabulon, habitaculum fortitudinis; Nephtali, dilatio mea, quae catholicae Ecclesiae competenter aptabis; si diligenter inspicis. 31 #Danda Deus virtuti tuae: Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis.@# C Virtus enim Patris Christus est, quid autem mandetur edicit. Confirma hoc, Deus, etc. Magna petitio certe: ut confirmet Deus in nobis fidem suam quam donare dignatus est. Opus Domini enim fuit: ut caeca gentilitas lumine veritatis afflata, verum Dominum salvatorem cognoscere posset. H Confirma donum baptismi Spiritus sancti infusione: et auxilium praebe, ut in virtutibus incedere et permanere possimus. 32 #A templo tuo in Hierusalem. Tibi offerunt reges munera.@# C A templo Hierusalem offerunt reges munera, qui in Ecclesia Dei recte viventes, sui cordis offerunt puritatem. H Munera Christi, virtutes sunt sanctorum: et qui semetipsos regunt, reges sunt. Templum igitur corpus est cujuslibet sancti, quod bene vivendo sanctum fit, ab illo offerunt sancta opera. 33 #Increpa feras arundinis: congregatio taurorum@# #in vaccis populorum:@# ÷ #Ut .. excludant eos qui probati sunt argento.@# C Increpa feras, id est, argue superbos et feroces qui in prava voluntate consistunt et vacillant velut arundo. Concilium taurorum, id est, haereticorum indomitorum: qui erecta cervice seducunt animas innocentes. H Vaccae significant stultas animas populi sequentes tauros. Ideo vero dicit eos arguendos, ut non excludantur a regno Dei, qui probati inventi sunt justi, verum ista expositio Hieronymi innititur translationi Romanae: quae habet, ut non
null
46332bd8-45b5-423d-b184-e40e414e6f44
latin_170m_raw
null
None
None
None
excludantur, similiter Cassiodori expositio. Sed Augustinus, exponens nostram translationem ait, ut excludant, id est apparere faciant eos qui latebant, qui probati sunt argento, id est Dei eloquio. Oportet enim (ut ait Apostolus) haereses esse, ut probati manifesti fiant inter nos. 34 #Dissipa gentes quae bella volunt: veniant legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.@# Dissipa gentes, hoc est haereticos qui volunt bella, id est contentiones contra Ecclesiam. Commonet etiam Propheta gentium populos, ut offerant legati (id est ab errore conversi) munera, hoc est, animas suas: a mundana sorde purgatas. Sic Aethiopia commonetur, ne se tardet Deo tradere, sicut se victi projectis armis victoribus per manus tradunt, ut periculum mortis evadant. Aegyptus vero et Aethiopia mundum significant, vinculis gravibus et tenebris peccatorum plenum. Idololatrae ergo praevenient Judaeos, dare manus Deo. 35 #Regna terrae cantate Deo: Psallite Domino. Diapsalma.@# C Regna terrae. Omne genus humanum significare voluit, cantate: ad animae respicit puritatem, psallite: ad opera quae Domino probantur accepta. 36 ÷ #Psallite Deo .. qui ascendit super coelum coeli: Ad orientem.@# C Nam cui Deo psalli debeat ostendit, scilicet ei qui super coelum ascendit, Dominus enim Jesus, qui prius descendit de coelo ad liberandum infirmitatis nostrae naturam, ipse etiam ascendit, qui sedet ad dexteram Patris. Ad orientem, Hierosolymam evidenter ostendit, quae est in orientali parte collocata. Unde Dominus videntibus apostolis ascendit ad coelos (Act. I). H Vel ad orientem, scilicet quia ipse oriens est, sive quia per eum omnes ad vitam oriuntur, fertur etiam mons Oliveti (Luc. XXIV), unde Dominus ascendit, esse ad orientem ipsius Hierusalem. 37 #Ecce dabit voci suae vocem virtutis: date gloriam Deo super Israel: Magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.@# H C Dabit etiam voci suae vocem virtutis, quando in novissimo die ut resurgat humanum genus dixerit. Quid fortius quam revocare favillas ad corpus. Date gloriam Deo, nam qui Deo dat gloriam, se facit esse laudabilem. H Super Israel, id est magis honorate Deum quam carnalis Israel honorat, quia ille labiis, vos corde. C Magnificentia, quia semper magna facit. Virtus, quia imperio ejus famulatur opus sive effectus. Nubes, apostoli et prophetae. 38 #Mirabilis Deus in sanctis suis: Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebis ÷ suae .. benedictus Deus.@# C Mirabilis sive in angelis, seu in hominibus sanctis. Dabit Dominus fidelibus suis virtutem patientiae, et fidei fortitudinem, ut possit ad aeterna praemia pervenire. Benedictus Deus, ille potest dare quae superius dixit, id est, qui omnium ore semper pro beneficiis debet benedici, ut sicut semper beneficia praestat, ita benedictiones semper accipiat. Fit autem benedictio ista multipliciter. Nam et qui Scripturas sanctas meditatur, benedicit Deum: et qui ejus jussa compleverit, benedicit: et qui ei confitetur, benedicit Deum. ORATIO EX PSAL. LXVII. Dominator, Domine, qui justis spiritale epulum tribuens, facis eos in laetitia delectari, concede gregi tuo, mortem tuam intelligere, teque triumphatorem mortis sedentem ad Patris dexteram confiteri. Qui cum eodem Patre, etc. PSALMUS LXVIII. ARGUMENTUM PSAL. LXVIII. C Christus deprecatur, ut salvus fiat a Patre, quoniam gratis est a Judaeis odio habitus: postulatque ne decipiatur spes fidelium, in ejus resurrectione confisa: petensque se a luto hujus saeculi liberari, pronuntiat quae inimicis contingere noverat. #TT. In finem pro his qui commutabuntur David.@# C Pro his qui commutabuntur. Ista igitur commutatio significat populos Christianos, qui veteris hominis pravitate deposita, in novae regenerationis sunt munere commutati. Quod autem dicitur pro his, ostendit pro his, id est cunctis fidelibus Christi passionem factam. David quoque subjunctum est, ut finis et initium tituli Domino Christo congrueret, qui est α et ω, id est principium et finis. In finem enim (ut saepissime dictum est) Christum significat, et David eumdem Christum denotat. 1 #Salvum me ÷ fac .. Deus: quoniam intraverunt aquae@# #Usque ad animam meam.@# C Postulabat humanitas a Patre
null
835eba0b-c2ab-4cdc-9edf-b53e23959c22
latin_170m_raw
null
None
None
None
auxilium resurrectionis. Aquas pro seditionibus plebis motuque populorum debere suscipi, saepius divina testatur Scriptura, ut ibi: Forsitan aquae absorbuissent nos. Unum et hic Judaeorum populus intrasse usque ad animam Salvatoris dicitur, quando eum crucifigere scelerata mente praesumpsit. 2 #Infixus sum in limo profundi: Et non est substantia.@# C Facti sunt homines limus profundi, quando et originali et quotidianis peccatis tenentur obnoxii. Per hunc limum infixus est Christus, quando dementium turba clamabat: Crucifige. Limus, dictus est quasi ligans humum. H Non est substantia evadendi, nisi tu salves, Pater, quia infixus sum in veteribus peccatis hujus populi scelerata calliditate saevientis. 3 #Veni in altitudinem maris: Et tempestas dimersit me.@# Hic altitudo maris, copiosa est populi insania. Eadem tempestas est concitata dementium seditio. Ipsa demersit Dominum, quando eum venire fecit ad crucem. 4 #Laboravi clamans: Raucae factae sunt fauces meae: Defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum.@# C Laborabat ergo clamans, quando dicebat: Vae vobis, Scribae et Pharisaei. Dicit etiam esse raucas fauces suas, quia dicta ejus nequaquam sacrilegus populus audiebat. Oculos istos, carnales intelligamus, qui in morte passionis clausi sunt. Speravit in eum, id est in Patrem. Nota vero recte dici, laboravi, quod inauditum significat clamorem. Laborare enim illum dicimus, qui votum clamoris non est assecutus, id est ubi audiri recusatur. 5 #Multiplicati sunt super capillos capitis mei: Qui oderunt me gratis.@# C Ergo ut ostenderet plus esse numerum infidelium, quam devotorum, dicit multiplicatos perfidos Judaeos super numerum capillorum, id est credentium. Gratis enim odisse dicimur, quando quempiam sine aliquibus offensionibus exsecramur, sicut Judaei Christo fecerunt. 6 #Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste: Quae non rapui tunc exsolvebam.@# C Confortati sunt Judaei, quando id quod conabantur efficere, implebant. Injusti, revera injustum fuit: ut qui venerat ad Judaicos populos salvandos, eos potius invenisset inimicos. Christus peccata non rapuit, qui delicta nostra abluit, tamen crucem excepit, et solvit pro nobis, quod pro se juste non pertulit. 7 #Deus, tu scis insipientiam meam: Et delicta mea a te non sunt abscondita.@# C Dum dicit Deus tu scis insipientiam meam, loquitur pro parte membrorum, insipiens enim non potest esse Christus: cum Dei sapientia esse dignoscitur. Conversi igitur ad fidem: ante erant insipientes, nunc in Christo sapientes, isti enim sunt de quibus dixit titulus, quod commutabuntur, scilicet insipientia infidelitatis vel peccatorum ad sapientiam Christi. Idem dicendum est de delictis, quae non sunt capitis, sed membrorum Christi. 8 #Non erubescant in me qui exspectant te, Domine: Domine virtutum.@# H Precatur ergo Christus: ne de seipso erubescant, qui resurrectionem ejus magno desiderio exspectabant. Cum dicit: Domine, Domine virtutum, ostendit nihil impossibile esse omnipotentiae ipsius. 9 #Non confundantur super me:@# #Qui quaerunt te Deus Israel.@# H Non confundantur, id est, ne evacuetur spes credentium de passione mea: sed cognoscant, quia voluntatem tuam veni facere. C Vel non humanas insultationes diutius de mea dormitione sustineant, qui quaerunt te Deus Israel. 10 #Quoniam propter te sustinui opprobrium: Operuit confusio faciem meam.@# Sustinuit enim Christus opprobrium: cum dicebatur a Judaeis, in Beelzebub ejicit daemonia (Matth. XII). H Operuit confusio faci #em meam,@# quando negaverunt apostoli. 11 #Extraneus factus sum fratribus meis: Et peregrinus filiis matris meae.@# C Extraneus Christus factus est Judaeis, quando ei credere noluerunt, quos hic fratres appellat. Filios matris, ipsos dicit quos superius fratres nominavit. Sed si filii veri fuissent matris synagogae, non ut peregrinum, sed ut fratrem charissimum: Christum suscepissent. 12 #Quoniam zelus domus tuae comedit me: Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.@# H Comedit eum zelus domus Dei, quando eos de templo ejecit, quia domum eam fecerunt speluncam latronum (Matth. XXVII). C Exprobratum est Patri ab eis, quando dicebant: Hi sunt dii tui qui eduxerunt te (Exod. XXXII). H Qui vero exprobrant Patri, exprobrant Filio. C Ceciderunt super me
null
95616cb8-f45c-4569-af70-65d49417ce71
latin_170m_raw
null
None
None
None
dixit, ut effectum mortis ostenderet, quem crucis dignatione suscepit. Exprobrabant etiam Patri: cum Christum dicerent Joseph fabri esse filium, et daemonium habes (Matth. XIII), opprobrium enim Filio dictum, redit in Patrem. 13 #Et operui in jejunio animam meam: Et factum est in opprobrium mihi.@# C Operuit jejunio animam, quia hominum fidem, quam valde esuriebat, minime poterat invenire, et ideo quasi aliquo pallio tristitiae cir #cum@# dedit animam suam jejunio tali afflictam. Semper boni malis opprobrium sunt, quia minime eorum sceleribus acquiescunt, et illis studiose detrahunt, quibus nulla societate junguntur. 14 #Et posui vestimentum meum cilicium:@# #Et factus sum illis in parabolam.@# C Per cilicium tristitia significatur et lacrymae, quando Dominus humani generis imbecillitate permotus, suscitaturus Lazarum flevit (Joan. XI), dicentibus Judaeis: Ecce quomodo amabat eum. Factus est quoque Judaeis in parabolam, quando per similitudines quasdam carnalem populum docere videbatur: sicut in Evangelio legitur, dixit Jesus parabolam ad turbam. Est autem parabola natura discrepantium rerum, sub aliqua similitudine facta comparatio. Ideo vero sic loquebatur, ut qui coelestia capere non poterant, #per@# terrenas similitudines intelligerent. 15 #Adversum me loquebantur qui sedebant in porta: Et ÷ in me .. psallebant qui bibebant vinum.@# C Porta quippe dicta est, eo quod inde portantur omnia. In porta autem sedent, qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Ergo dicit passionem suam genti Judaicae fuisse fabulam. In Deum psallunt si in bonum accipitur, qui actione probabili diriguntur. Vinum similiter; non ebrietatis, sed spiritale. Ipsi enim psallebant, qui per intelligentiam supernam salutari doctrina potabantur. Et ita Cassiodorus psallere de fidelibus et bonis exponit et sequentia. Sed secundum Hieronymum Scribae et Pharisaei in porta (Matth. XXIII), id est judicio sedebant, qui clavem scientiae habentes, nec introibant, nec alios introire sinebant. Illi repleti vino iniquitatis, qualiter eum interficerent concinebant. H Vel ebrii erant vino, quando velantes faciem ejus dicebant: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? (Luc. XXII.) 16 #Ego vero orationem meam ad te, Domine: Tempus beneplaciti Deus.@# C Illud tempus est beneplaciti quando Incarnationis suae beneficio, periclitantem mundum ab imminente exitio liberavit. H Vel tempus beneplaciti, tempus est passionis, quo tempore Judaeis crucifigentibus Christus oravit (Luc XXIII). Ne statuas illis pater hoc peccatum, etc. summe enim Patri placuit hominum redemptio. 17 #In multitudine misericordiae tuae: Exaudi me in veritate salutis tuae.@# C Nam si multitudines misericordiae non fuissent, nequaquam redimi poteramus obnoxii. Non enim parva misericordia fuit, quae tam ingentia peccata superavit. Exaudi me, rogat Patrem, non natura deitatis, qua ei aequalis est: sed ex infirmitate humana, in qua minor est Patre. 18 #Eripe me de luto ut non infigar: Libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquarum.@# C Exposcit Christus ex parte membrorum, ut anima ejus a desideriis luteis, id est hujus mundi cupiditatibus reddatur aliena. Libera me ab his qui me oderunt, id est a Judaeis. De profundo aquarum, ad illum populum pertinet, qui et profundus erat consilio malignitatis et seditionibus turbulentis. 19 #Non me demergat tempestas aquae: neque absorbeat me profundum:@# #Neque urgeat super me puteus os suum.@# H Non me demergat, id est haec passionis tempestas non eum in profunditate abyssi retineat infernalis. C Profundum itaque est peccatorum, quod deglutit animas impiorum, ita ut ad poenitudinem redire nequeant. Urgere, dicimus concludere. H Petit ergo ut aditus infernalis non concludat os suum super eum sive diabolus. C Puteus autem excavata terrae profunditas est, qui et in bono et malo in Scriptura ponitur; hic vero in malo accipitur. 20 #Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua: Secundum multitudinem miserationum tuarum@# #respice in me.@# H Haec secundum humanam fragilitatem postulat dicens: Qui alios mea passione redimis, me quoque praecurrente misericordia contemplare. 21 #Et ne avertas faciem tuam a puero tuo. Quoniam tribulor, velociter exaudi me:@# C Puer enim frequenter #legitur Dominus@# ab innocentiae
null
9ae98a8c-5999-4bf9-ad67-09fd6388a518
latin_170m_raw
null
None
None
None
puritate, cum simplex aetas hoc beneficium largiatur, ut vitia mundi non diligat. Velociter exaudi me. H Ut resumam spiritum, quem tuis manibus commendavi. 22 #Intende animae meae et libera eam. Propter inimicos meos eripe me.@# C Intende animae meae, ut revera libera fiat, cum eam divinitas propitiata respexerit. Propter inimicos etiam petebat celerrimum resurrectionis auxilium, ut qui contempserant crucifixum, tertia die resurgentem crederent. 23 #Tu scis improperium meum et confusionem meam: Et reverentiam meam.@# C Improperium, confusionem et reverentiam pro humano genere sic suscepit Salvator libens ut mortem. Non enim ista pro suo reatu sustinuit, sed omnia pro nobis pertulit, ut nos bonus magister in talibus rebus positos, exemplo suae patientiae miseratus instrueret. 24 #In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me: Improperium exspectavit cor meum et miseriam.@# H Tu vides, Pater, quales mihi tribulationes inferant et illusiones ostendant. C Improperium exspectavit cor ejus, quando iniquitates Judaeorum, et diversa quae passus est pro sua voluntate sustinuit, et passione benignus excepit. H Vel improperium passionis et miseriam, id est contumeliam crucis. 25 #Et sustinui qui simul: contristaretur et non fuit: Qui consolaretur et non inveni.@# H Et sustinui, non fuit ullus de tanta multitudine iniquorum, aut compassus doloribus ejus, aut qui exstitit consolator. C Non enim de fidelibus, sed infidelibus loquitur persecutoribus; fideles enim auditores, doctorem consolantur, dum in eis verba praedicationum proficiunt. Judaeorum igitur pertinacia Christum non consolabatur, quia ejus verba non suscepit. 26 #Et dederunt in escam meam fel: Et in siti mea potaverunt me aceto.@# C Oblatum est illi fel cum aceto mistum, ut revera facta Judaeorum amaritudo potionis indicaret. Ipse enim dixit: Sitio (Joan. XIX), quia fidem in ipsis desideravit invenire, illi obtulerunt amarissimos mores suos, qui nulla compunctione conversi sunt. 27 #Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum: Et in retributiones et in scandalum.@# C Non maledicendi voto, sed praescientis more sequentia promuntur. Mensa Domini est utriusque legis intellectualis epulatio, quam primo habuerunt Judaei, quando mandata Dei custodierunt, postquam vero a fide jejunare coeperunt, coram ipsis gentibus tradita est, ut gravius dolerent videntibus ipsis adempta felicitate. In laqueum, id est de littera, in qua alios astringere conabantur, ipsi in ea potius caderent obligati. Retributio malorum fuit, quod subtracta illa mensa fuit, et gentibus tradita. Et scandalum, quia deserentes pacis auctorem, sibi concitabant rixam et prava studia 28 #Obscurentur oculi eorum, ne videant: Et dorsum eorum semper incurva.@# C Praenuntiatur digna poena, ne videant in Scriptura sua verissimum justitiae Solem, et hoc illis evenit, qui etiam nimio pondere delictorum praegravati, cervicem suam in terram cernui semper incurvant, nec eis ad coelum respiciendi possibilitas datur. Dorsum dictum, quasi descendens deorsum. H Vel incurva, ut Romanis serviant semper, vel sub onere legis maneant, quam secundum litteram ferre nemo poterat. 29 #Effunde super nos iram tuam: Et furor irae tuae comprehendat eos.@# C Dum dicitur, effunde, magnitudo irae significatur; quae in morem fluminis copiosa descendit. Apprehendit eos furor, quasi damnatos et perterritos, ut non liceat effugere, quod datur pro sceleribus sustinere. 30 #Fiat habitatio eorum deserta:@# ÷ #Et .. in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.@# C Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis, etc., hoc utrumque Judaeis contigisse manifestum est, cum civitas Hierusalem frequenti captivitate deleta est. Tabernacula, Dei templum et regis palatium, sine cultore remanserunt. Et nota, quod privatis domibus posuit habitationem, sed Dei templo inhabitationem, quia ibi habitamus corpore; hic autem inhabitamus, ubi devotae mentis affectu locum frequentamus. 31 #Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt: Et super dolorem vulnerum@# eorum #addiderunt.@# H De se haec Christus ad Patrem loquitur, de sua passione dicens, scriptum est: Percutiam pastorem (Zach. XIII); et in alio propheta ex persona Patris loquentis, propter peccata populi mei percussi eum (Isa. XIII), dicitur. H Quia percussum, id est concessum, persecuti sunt, sibique traditum detestabili feritate
null
160d939e-7469-4a53-a16b-84e625de72cd
latin_170m_raw
null
None
None
None
necaverunt. H Addiderunt super dolorem, cum vel Ecclesiam vel apostolos persecuti sunt. 32 #Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: Et non intrent in justitiam tuam.@# C Iniquitas prima fuit Judaeis, ut prophetas exstinguerent. Apposita est iniquitas super iniquitatem eorum, quoniam ipsum Dominum crucifigere maluerunt. Additur poena peccati, ne intrent in justitiam Dei, id est ne participes Christo fiant, in illo regno justitiae. 33 #Deleantur de libro viventium: Et cum justis non scribantur.@# C Dicit ergo Judaeis: Deleantur de libro viventium, non quia scripti erant, sed quia scriptos esse se judicabant. Ibi enim quod scribitur, deleri non potest, quia totum in praedestinatione solidatum est. Et cum justis non scribantur, hoc eis accidere negat, qui non sunt (ut titulus ait) piis satisfactionibus immutati. 34 #Ego sum pauper et dolens: Salus tua Deus suscepit me.@# C Ego sum pauper, hanc proprietatem sibi vindicavit, quia nemo alter hanc paupertatem et hunc dolorem, pro totius mundi culpa sustinuit. Suscepit itaque humanitatem salus, id est forma Filii, in qua aequalis est Patri, quando reconciliavit mundum Patri. H Vel, pauper et dolens fuit in passione, salus autem eum in resurrectione suscepit. 35 #Laudabo nomen Dei cum cantico: Et magnificabo eum in laude.@# C Laudat enim caput nostrum nomen Dei cum cantico, quando in Ecclesia hymnidica exsultatione fidelium fit adunatio; ipse enim in nobis laudat et magnificat, quod nos veraciter laudare cognoscit. 36 #Et placebit Deo super vitulum novellum: Cornua producentem et ungulas.@# C Multo enim est acceptior effusa laus puro corde Deo, quam potest pecudum placere veteris legis mactatio. H Vel placebit Deo Patri super vitulum novellum, id est Christum, cornua producentem, id est fortitudinem Ecclesiae dantem, et ungulas quibus sacrilegia conculcet gentium ac divellat. Vitulus novellus dicitur Christus, qui seipsum Patri obtulit. Nec super denotat comparationem, sed materiam notat oblatam, ut sit sensus, Deo erit complacentia de tali vitulo novo, non carnali, sed mystico, non veteri figuranti, sed novo figurato. 37 #Videant pauperes et laetentur: Quaerite Deum et vivet anima vestra.@# C Videant pauperes, quia Deus respuit oblationem pecudum, et mundissimum cor requirit; ideo laetentur, quia in mentis affectu posita est oblatio, ubi et pauper potest esse ditissimus. Quaerite Dominum, admonet pauperes ut escam mentis quaerant, unde anima saginetur. Illud quoque proprie vivere dicimus, quod in beatitudinis jocunditate consistit. 38 #Quoniam exaudivit pauperes Dominus: Et vinctos suos non despexit.@# C Pauperes sunt Christiani, qui despiciunt voluptates et divitias mundi istius, et eligunt humanarum rerum indigentiam, ut epulis spiritalibus impleantur. Vinctos suos liberat a laqueis carnalibus, quos suis regulis connexos cognoverit. 39 #Laudent illum coeli et terra: Mare et omnia reptilia in eis.@# C In coeli commemoratione datur intelligi ut omnia debeant coelestia laudare. Terrae quoque commemoratione intellige terrestria; maris, universa natantia; et ita ad Domini laudes invitatur quidquid creaturarum esse cognoscitur. 40 #Quoniam Deus salvam faciet Sion: Et aedificabuntur civitates Judae.@# C Sion enim parvus colliculus est, qui cohaeret Hierosolymitano templo, sed nominis qualitate grandescens; significat enim Ecclesiam. H Civitates Judae animae sunt sanctorum, quae per confessionem in templum sanctum tanquam vivi lapides deferuntur. 41 #Et inhabitabunt ibi: Et haereditate acquirent eam.@# C Hanc enim Ecclesiam hic habitant Christiani, haereditate vero acquirent eam, quando ad Hierosolymam illam aeternam Dei miseratione pervenerint. 42 #Et semen servorum ejus possidebit eam: Et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.@# C Semen enim hic opus perfectum, non carnis progeniem debemus accipere, quod futuram terram possidebit, quae nullo jam fine mutanda est; sed in ea habitabunt, qui diligunt nomen ejus, et perpetua felicitate potientur. ORATIO EX PSAL. LXVIII. Benignissime Domine, exaudi nos in veritate salutis tuae, ut eruti a squalore peccati, mereamur in libro vitae digito coelesti conscribi. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXIX. ARGUMENTUM PSAL. LXIX. C Vox martyrum et confessorum deprecantium, ut a persequentium periculis liberentur. TT. #In finem David in rememoratione ÷ eo quod
null
b32c57c6-2e60-4538-8d9c-0341327f48e6
latin_170m_raw
null
None
None
None
salvum eum fecit Dominus@# ... C Finis et David, Christum significat. In rememoratione, spem significat liberationis et certitudinem futuri praemii, quae suis sanctis pollicitus est. 1 #Deus in adjutorium meum ÷ intende:@# + #Domine: ad adjuvandum me festina.@# C Tunc enim adjutorium poscimus, quando periculis subjacemus, ut tali remedio sublevati, calamitates diversarum passionum vincere possimus. Intende, id est propitius respice, quia omnia Deus agnoscit, etiam cum non rogatur. Festina sic dicitur, quasi misericordia divina tardaret, sed tardum videtur ei auxilium, qui de hujus saeculi clade liberari festinat. 2 #Confundantur et revereantur Qui quaerunt animam meam.@# C Confundantur, vox martyrum expostulans emendationem inimicorum suorum. Confundi est, quando homo turbatur de factis suae perversitatis. Revereri est, quando cognoscimus nostra operatione justitiam laesam, et pro his operibus poenas incurrere formidamus. Quaerebant inimici animam fidelium, non in bono, sed ut eam a corpore segregarent. 3 #Avertantur retrorsum et erubescant: Qui volunt mihi mala.@# C Avertantur retrorsum, quia a prava cogitatione descendens, jussa Domini subsequitur. Qui volunt mihi mala, hanc retributionem suscipiant, ne in sua iniquitate persistant. O pia sanctorum etiam ipsa quae putatur adversitas, melius optabant inimicis, quam inimici sibi ipsis in prosperis constituti. 4 #Avertantur statim erubescentes: Qui dicunt mihi: Euge, euge.@# C Avertantur, petit ut, a suo proposito erubescentes, velociter se convertant. Qui dicunt: Euge, euge. Euge, sermo laudantis est, sed hic ironia est. Seu illos increpat qui afflictiones martyrum poenasque collaudant, et non ad auctoris gloriam referunt, quod eis larga pietate est concessum. 5 #Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te: Et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum.@# H Post persequentium iniquitatem et conversionem, ad gloriam convertitur beatorum, ut exsultent qui per lacrymas poenitentiae Dominum quaerunt. C Magnificatur autem Dominus in nobis, qui in se non habet ut crescat, cum laudes Deo pura mente persolvimus, nostraque conscientia semper augetur, cum Christum digne laudamus. Illud quoque verbum, magnificetur, ab humana consuetudine mutuatum est; magnificatur enim ille, qui laudibus crescit, qui bona opinione grandescit. 6 #Ego vero egenus et pauper ÷ sum Deus adjuva me.@# C Egenos et pauperes eos nominat, qui semper acquirere gratiam Dei exoptant. Deus, adjuva me, id est in tribulatione mundana, ubi cum vitiorum pugnamus adversitate. 7 #Adjutor meus et liberator meus es tu: Domine, ne moreris.@# C Adjutor meus in necessitatibus, et de saeculi clade liberator. Ne tardaveris. Mos est periclitantium, judicare tardum auxilium, quamvis celerrime praestetur. Christus enim mensurate facit omnia; sed nos tardum putamus, quod magno desiderio requirimus. ORATIO EX PSAL. LXIX. Inexhausti adjutorii, Deus aeterne, ad adjuvandum familiae supplici festinus occurre, ut evictis malorum opprobriis, tuis semper auxiliis muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXX. ARGUMENTUM PSAL. LXX. C Vox devotorum, qui ab humanis iniquitatibus se petunt liberari, ut Domino gratias liberius referre possint. TT. ÷ #Psalmus David filiorum Jonadab et priorum captivorum@# .. C Jonadab, interpretatur #spontaneus Dei;@# qui fuit Dei sacerdos, et praecepit filiis suis in Dei templo degere, ac sobrie servire (Jer. XXXV), quod eos constat fecisse, qui nunc pro fidelibus ponuntur. Et priorum captivorum; qui frequenter admoniti, se emendare noluerunt, sed contumaces effecti Deo, primae, secundae et tertiae captivitati subjacebant. Monemur ergo hoc titulo, ut habeamus voluntatem et devotionem filiorum Jonadab, non contumaciam Judaeorum, qui captivi esse meruerunt. 1 #In te, Domine, speravi non confundar in aeternum: In justitia tua libera me et eripe me.@# H Orat ergo mediator noster, ut haec confusio mortis non sit (ut caeterorum hominum) diuturna. Justitia Dei est, qui fecerit voluntatem ejus transeat de morte ad vitam, per quam hic Christus eripi precatur. C Vel membrorum Christi vox est petentium, etsi hic temporaliter et utiliter confundantur, non tamen in aeternum confundi. Et quod dicit in tua justitia, ostendit suam justitiam non
null
863020ad-76c6-4752-8b45-5bba9af316d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
sufficere, sed necessariam esse sibi misericordiam. Justitia Dei est, parcere poenitenti. 2 #Inclina ad me aurem tuam. Et salva me.@# H Aures Domini dicuntur, quando exaudire dignatur humilem, postulantem veniam pro delictis suis. 3 #Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum: Ut salvum me facias.@# H Esto mihi in Deum protectorem, quia absque eo neque refugium, neque munitio, neque protectio a quoquam praestari potest. Nec ideo dicitur locus munitus, ut sit localis, quia ubique Dominus est. C Sed locus iste divina protectio est. 4 #Quoniam firmamentum meum: Et refugium meum es tu.@# C Firmamentum in hoc saeculo Dominus dicitur, ubi et patientia quaeritur. Refugium in illa beatitudine, ubi jam aliquod periculum non timetur. 5 #Deus meus, eripe me de manu peccatoris: Et de manu contra legem agentis et iniqui.@# C Contra legem agit qui, accepta lege, facit contra regulas mandatorum, ut sunt Judaei. Iniqui vero sunt pagani, qui nulla lege Domini refrenantur, sed more ferarum faciunt quodcunque libuerit; sic omnem peecatorem duabus his partibus complectitur. 6 #Quoniam tu es patientia mea, Domine:@# #Domine, spes mea a juventute mea.@# C Prius enim est ut cum Dei gratia probemur per patientiam, et tunc illam fructuosam spem ipso donante habere merebimur, de qua ait Apostolus: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. V). A juventute significat, ex quo coeperit homo contra diabolum pugnare, quia aetas illa ad certamen dirigitur; nam quocunque tempore ad ipsum veniatur, merito juventus dicitur, quia tunc in ipso plenissimo robore solidamur. 7 #In te confirmatus sum ex utero: De ventre matris meae tu es protector meus.@# C Tunc enim confirmatio nostra est Deus, quando ad eum fidei munere venimus. Protector, quoniam adversus diaboli nequitias ipse nos protegit ac defendit, hic uterum sanctae matris Ecclesiae debemus accipere, ubi primum per rudimenta fidei concipimur, deinde ex aqua et Spiritu sancto regeneramur. 8 #In te cantatio mea semper: Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis.@# C Significat enim cantatio semper, et praesens saeculum et futurum, hic enim illi pro liberatione cantamus, ibi autem gratias pro aeterna remuneratione peragimus. Prodigium in hoc saeculo erit fidelis, quando alia sectatur quam amare potest multitudo peccantium; quaerunt peccatores divitias, fideles pauperiem; quaerunt peccatores epulas, justi jejunia; quaerunt denique illi gaudia, isti tristitiam. Ne autem bonorum semitam ire nimis difficile aestimetur, addit, et tu adjutor fortis. 9 #Repleatur os meum laude@# ÷ #Ut cantem gloriam tuam .. tota die magnitudinem tuam.@# C Nam si Christus non repleat os nostrum, nec lingua movetur, nec desideria honesta inflammantur nostra. Cum vero ponit, tota die, significat omne tempus, et nunquam a laudibus Domini cessandum. Causa igitur cur petat os repleri, est, ut cantet Dei gloriam, sine ejus gratia omnes laudes indignae sunt. 10 #Ne projicias me in tempore senectutis: Cum deficiet virtus mea ne derelinquas me.@# C Supplicat fidelis ne projiciatur in tempore senectutis suae a Deo, quando fessa virtus corporis sui plus indiget adjuvari. Tunc quoque se petit non debere derelinqui, #cum@# defecerit virtus patientiae, vel mollescit sub onere tribulationis, dum tribulationibus crebris atque martyriis robur animae consenescit, quia cum Christo totum poterit sustinere, sine ipso vero nihil. 11 #Quia dixerunt inimici mei mihi: Et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum.@# C Redditur causa, cur ad subveniendum pietas Dei debeat provocari, quoniam debilitate captata, fervor insidiantium accensus est, dum credunt facile decipi, a quo non potest viribus defectis obviari. Truculentior est inimicorum semper adunata collectio, et quod non dividitur, gravius uno fasce portatur. Innuit ergo non leves esse inimicos. Cujusmodi vero consilium inierint, sequenter aperit. 12 #Dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum Quia non est qui eripiat.@# C Hostes enim carnales; cum viderint hominem crebra calamitate fatigatum, credunt eum a Deo derelictum. Qui divinam gratiam putant in solis corporis viribus constitutam, dicentes: Dereliquit eum Deus, persequimini
null
0d28dd38-f507-4892-8beb-8eb1959b0bab
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quia fugere non valet; et comprehendite, quia nobis reluctari non poterit violentissimis. 13 #Deus, ne elongeris a me: Deus meus, in auxilium meum respice.@# Humana putat infirmitas elongare se Deum, quando ei venire tardat auxilium; ideo petit, ne gratia ejus ab ipsa discedat, et orat ut per adjutorium Dei, ei digna patientia tribuatur. 14 #Confundantur et deficiant detrahentes animae meae: Operiantur confusione et pudore. qui quaerunt mala mihi.@# C Confundantur enim dicit, cum tua vide #rint dis@# posita non mutari. Deficiant detrahentes, id est obloquentes inaniter. Operiantur, dixit, quasi quodam velo, seu verecundia obtegantur eorum facies; quod solet evenire his, qui actiones pristinas meliore vita condemnant. Mala quaerunt, qui pravis blandimentis, occulto vulnere, mentes videntur impetere, dum carnis salutem suadent ad interitum animae 15 #Ego autem semper sperabo: Et adjiciam super omnem laudem tuam.@# C Decursa emendatione peccantium, ad suam delectationem bonumque convertitur, ut sicut illi de divina potentia desperabant, ita populus fidelis sperare se semper dicit in Deo. Adj #iciam laude@# m, nam cum quis dicit Verbum Patris fecisse coelum et terram, perfecta devotione Deum laudat. Sed cum adjunxerit. incarnatum esse pro salute cunctorum, adjecit cumulum laudibus plenum; ita laus super laudem adjicitur. 16 #Os meum annuntiabit justitiam tuam. Tota die salutare tuum.@# C Justitia Patris Salvator est, et salutare dicitur, quia inde salus mundi, per gloriosam incarnationem provenit. Tota die, continuum tempus ostendit. Ostendit igitur se pronuntiaturum gentibus Salvatorem. H Vel in persona Christi capitis, qui in apostolis se annuntiavit. 17 #Quoniam non cognovi litteraturam: introibo in potentiam Domini: Domine, memorabor justitiae tuae solius.@# C Non cognovi litteraturam, id est scientiam saecularem, et eloquentiam vanam, malis actibus inquinatam. Ideo introibo in potentiam Dei, hoc est in Hierusalem coelestem. Tunc memorabor, cum sequ #estrat a@# gnos ab haedis et impios a fidelibus. 18 #Deus, docuisti me ex juventute mea et usque nunc: Pronuntiabo mirabilia tua.@# C Docuisti autem, sive ad libros pertinet divinos, sive ad infusam coelitus fidem. Juventus incipit ex quo coepit homo ad divinam gratiam pervenire. Utique mirabilia fuerunt, ut doceretur indoctus, et ex perfido fieret devotus, et ex peccatore justissimus. 19 #Et usque in senectam et senium: Deus ne derelinquas me.@# C Apud Graecos duo nomina ista diversa sunt: senectam, #gravitatem@# vocant; senium, aetatem finitimam. Latinae vero quasi simili nomine nuncupantur. Petit itaque populus fidelis, ut neque in matura, neque in senili aetate deseratur a Domino. Cum enim a juventute se docuerit et custodierit, petit id continuari in senectute. 20 #Donec annuntiem brachium tuum: Generationi omni quae ventura est.@# C Brachium Patris, Salvator Dominus est. Et ne putares illis tantum denuntiandum fuisse Christum, qui eo tempore fuerunt, cum ille pro nobis incarnari dignatus est, addidit, quae ventura est: ut hanc praedicationem usque ad finem saeculi cognosceres esse faciendam. Petit ergo Ecclesia se non derelinqui usque ad finem saeculi. 21 #Potentiam tuam et justitiam tuam Deus usque in@# #altissima quae fecisti magnalia: Deus quis similis tibi?@# C Potentiam tuam: hic quoque reddendum est, donec annuntiem potentiam tuam, etc. Nam potentia ad gratiam Incarnationis respicit. Justitia ad judicium in quo Adam judicatus est, id est, morte punitus cum posteritate sua. Usque in altissima: quia Deus homo sedet ad dexteram Patris, regnans cum eo per infinita saecula. Magnalia, a magnitudine vocantur: quoniam ad vindicandum fortis est Deus, sicut in Adam: et ad liberandum nullus ei similis invenitur, sicut in latrone. Deus quoque in operibus suis cognoscitur esse singularis, ideo subdit: quis similis tibi? quod cum admiratione legendum est. 22 #Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas? et conversus vivificasti me: Et de abyssis terrae iterum reduxisti me.@# C Quantas, sub admiratione legendum est, quasi innumerabiles passiones; quia fidelibus ad praesens, duras tribulationes ostendit. Multas ergo, quantitatem: malas, indicat qualitatem. Conversus
null
fc1ea8ab-5658-4ee5-ae00-0eafb22ec72d
latin_170m_raw
null
None
None
None
, id est, converti me fecisti; quia distortus fueram lege peccati. Sciendum utique est, ideo iterum dictum, ut medicina Christi, frequentior indicetur, qui nos de abyssso, id est, de profunditate peccatorum per multas remissiones eduxit. 23 #Multiplicasti magnificentiam tuam: Et conversus consolatus es me.@# C Multiplicat magnificentiam, quando nobis per diversas causas afflictionum subvenire dignatur. Conversus consolatus es me, hoc est, mentem sanas diversis languoribus sauciatam: sanas vero mentem revelando et divinarum Scripturarum alloquio consolando. 24 #Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus: Psallam tibi in cithara sanctus Israel.@# C Hic jam justus ille laetus veritatem se psallere confitetur. In vasis, H hoc est in fidelibus Ecclesiae: et in cithara, C id est actione digna: per psalmum, recta fides: per citharam, recta operatio designatur; quia psalmus de superioribus, de inferioribus cithara, melos ad superna transmittit. Vel vasa psalmi, psalmos dicit quasi spiritualia dolia, vinum Domini incorrupto sapore servantia. H Vel illos significat, qui de vino, evangelicae apostolicaeque doctrinae novo repleti, in psalmis Christum intelligunt praeconatum. 25 #Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi: Et anima mea quam redemisti.@# C Labia, os interioris hominis dicit: habet enim et meus vocem suam, qua tacite clamat ad Dominum suum. Gaudet ergo anima sua, quae se redemptam esse cognoscit: ut enim de labiis animae intelligeres, adjecit et anima mea, etc. 26 #Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam: Cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala@# #mihi.@# C Meditabitur tunc lingua laudes Domini per omne tempus, quando regnum ejus in illa resurrectione perceperit. Duobus modis confunduntur et reverentur inimici, quando aut hic poenitentiam gerunt, aut certe in adventu Dei, dum illa suis oculis manifesta vident, quae fieri non credebant. Tunc ergo securae exsultationis tempus est sanctis, quando jam locum dominationis impii non habebunt. ORATIO EX PSAL. LXX. Excelsi solii, regnator immense, qui sperantes in te, damnari aeterna confusione non pateris: reple, quaesumus, labia nostra laude tua, et in his nos #semper@# meditationibus bonorum insinuator exerce. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXXI. ARGUMENTUM PSAL. LXXI. C Propheta Christi adventum praecinens: ab omnibus regibus eum dicit adorandum, quia humanum genus a diaboli potestate redemit. TT. #In Salomonem psalmus.@# C Salomon interpretatur pacificus, et significat Christum, de quo Apostolus ait: Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes. II). Ipsius verba testantur eum esse pacificum, qui dixit, pacem meam do vobis (Joan. XIV). 1 #Deus, judicium tuum regi da: Et justitiam tuam filio regis.@# C. Propheta desiderio inflammatus, petit a Patre judicium dari Filio, quod sciebat esse venturum. Judicium enim dictum est, quasi juris dicium, id est quod in eo jus dicatur, vel quasi juris indicium: quod in eo jus indicetur. Et ut veracissima probaretur esse petitio, eadem iterum ingeminavit, hoc est enim quod dicit et justitiam tuam filio regis, quod superius dixit: judicium tuum regi da, et hoc secundum humanam naturam qua Patre minor est. 2 #Judicare populum tuum in justitia: Et pauperes tuos in judicio.@# C Exponit causam quare petierit filio judicium dari, scilicet ut judicet orbem terrarum per justitiam Patris. Pauperes Dei sunt, qui mundana superbia derelicta, se humilitati per omnia subdidere. Nam et si pauper superbiat, non est Dei pauper, et si locuples humilitatem diligat, non est saeculi dives, voluntates enim talium inspiciendae sunt, non nomina 3 #Suscipiant montes pacem populo: Et colles justitiam.@# C Per montes significantur apostoli et prophetae, qui pacem, id est Christum suscipiunt, fideli populo praedicandum. Colles dicit caeteros beatos, qui recte videntur Domini praedicare mandata. Et Christus justitia dicitur, quoniam diabolum per justitiam vicit magis quam per potentiam, et orbem judicat in justitia. 4 #Judicabit pauperes populi. Et salvos faciet filios pauperum:@# #Et humiliabit calumniatorem.@# C Pauperes populi, id est humiles spiritu, sunt apostoli.
null
902ca0c4-b2a9-4f9d-aee0-42f606950df9
latin_170m_raw
null
None
None
None
Filii vero pauperum, filii sunt Ecclesiae, per apostolorum praedicationem in Christo regenerati. Calumniator, diabolus, Christi potentia humiliatus. Calumniator quippe dicitur et est, qui innocentiam alienam, in reatum nititur exquisita machinatione perducere, quod diabolum ab initio saeculi usque in finem constat facere. 5 #Et permanebit cum sole et ante lunam: In generatione generationum.@# C Sol quippe legitur verbum Patris, qui Deus et homo, unus ex duabus naturis distinctis atque perfectis permanet Christus: humanitas enim cum sole, id est, divinitate semper unita permanet. Permanet ante lunam, id est ante conspectum Ecclesiae, quem cordis luminibus semper contuetur. Ecclesia enim a Christo lumen, sicut luna a sole, recipit. 6 #Descendit sicut pluvia in vellus: Et sicut stillicidia stillantia super terram.@# C Exponit mysterium gloriosae Nativitatis. Nam Dominus virtutum, ante cujus faciem terra tremefacta concutitur, voluit leniter in uterum virginalem, sine aliquo strepitu tanquam pluvia in vellus agnae, descendere. H Arida enim erat terra humani corporis, cum advenit, nec ullum fructum exhibere poterat sanctitatis, sed ipse eam, stillicidiis praedicationis suae fecundatam, aeternis fructibus implevit. 7 #Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis:@# #Donec auferatur luna.@# C Orietur, ex tempore sanctae Incarnationis, quando erat partu virginis nascitura. Justitia enim verbum est Patris. Abundantia vero pacis est, dum religio Christianorum toto orbe dilatatur. Donec auferatur, id est, extollatur luna, id est, quandiu protendatur et augeatur Ecclesia, vel quousque praedestinatorum numerus compleatur. 8 #Et dominabitur a mari usque ad mare: Et a flumine usque ad terminos ÷ orbis .. terrarum.@# H Dominabitur, totum hunc mundum acquisitum sua passione atque subjectum Christo Domino Propheta testatur. C A flumine, scilicet Jordane, unde per totum orbem terrarum saluberrima regula baptismatis emanavit; pulchra quidem brevitas, sed ingentia nobis sacramenta profudit. 9 #Coram illo procident Aethiopes: Et inimici ejus terram lingent.@# C Aethiopes, debemus peccatores advertere, qui ante illum procidunt, quando se poenitentiae humilitate prosternunt. Inimici Judaei, qui terram lingent, id est, terram sapiunt, et Christum non credunt, hoc enim sapit unusquisque quod lingit. Illos autem Judaeos intelligit, qui in sua pertinacia permanebunt. 10 #Reges Tharsis et insulae munera offerent: Reges Arabum et Saba dona adducent.@# C Reges ergo Tharsis, id est, dominatores vitiorum dona offerunt Deo, quando ei probantur animo servire devoto. Insulae vero sunt, qui circumfluentia mundi vitia, a suis corporibus excluserunt. Reges Arabum sunt, qui blandimenta corporum subjiciunt rigidae disciplinae. Saba (unde Sabaei) dicti sunt omnes, qui dona virtutum offerunt Deo suaviora, quam quae in illa terra sunt aromata redoleant. 11 #Et adorabunt eum omnes reges: Omnes gentes servient ei.@# C Per omnes reges, cunctas voluit nationes intelligere. Omnes gentes, scilicet quae per universum mundum et linguis dividuntur et partibus. Nulla gens est, quae in parte populi sui, proprium non adoret auctorem. Et vide, quia reges dicit adoraturos, qui putabantur adorandi. 12 #Quia liberavit pauperem a potente: Et pauperem, cui non erat adjutor.@# C Liberavit pauperem, id est, fidelem populum, a potente diabolo, et pauperem, cui non erat adjutor, quia humanum genus ad idolorum culturam se contulerat. Et quid ab eis adjuvari poterant, qui vel sensum pecudum non habebant? 13 #Parcet pauperi et inopi: Et animas pauperum salvas faciet.@# C Cum dicit parcet, generaliter omnes homines peccatores ostendit; illis enim parcitur, qui in aliquo reatu detinentur. Ipsi autem salvi fiunt, qui regnum Dei possidebunt. 14 #Ex usuris et iniquitate rediment animas eorum: Et honorabile nomen eorum coram illo.@# C Usura ab usu nomen accepit, quae creditae pecuniae procurat semper augmentum. Sic in peccatis viventibus usura crescit malorum, quando quod in temporali conversatione delinquunt, in aeterna calamitate recipiunt. Ab istis ergo usuris liberantur fideles animae, quando per poenitentiam redduntur absolutae. Quorum nomen honorabile; revera praeclarum nomen, ut Christiani dicantur, et a suo rege resplendeant vocabuli dignitate. Addidit etiam, coram illo, id est coram Deo quoniam ante ipsum et in
null
3f31e111-6fc7-4835-bfe1-316cc14ba49c
latin_170m_raw
null
None
None
None
ipsius regno victuri sunt. 15 #Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper: Tota die benedicent ei.@# C Nam cum dicit, et vivet, ostendit aeternitatem Christi, qua non vita creata, sed beatitudine sancta Trinitas vivit. Aurum Arabiae, prae caeteris terris fertur esse purissimum, quod ad sapientiam bene refertur. H Offeruntur enim ei mentes puritate sancta, tanquam aurum Arabicum splendore pulcherrimo rutilantes. Et adorabunt de ipso, hoc ad humanitatem ipsius constat referri, quando ore proprio quemadmodum oraretur instituit. Tota die, totius vitae nostrae tempus ostendit. 16 #Erit firmamentum in terra: in summis montium superextolletur super Libanum + fructus ejus@# .. #Et florebunt de civitate sicut fenum terrae.@# C Firmamentum montium Christus est. Summa montium excellentiam significat prophetarum. H Superextolletur, scilicet gratia baptismi, super omnes altitudines saeculi, per quam peccata tolluntur. C Florebunt ergo de civitate justi, id est de Ecclesia Dei, sicut fenum; cujus aetas non comparatur sanctis, sed decora viriditas. Et inspice quod dicit, de civitate florebunt, non in civitate, quia de ista civitate hujus saeculi laborando, in illa florebunt beatitudine sempiterna coronando. 17 #Sit nomen ejus ÷ benedictum .. in saecula: Ante solem permanet nomen ejus.@# C Sit nomen ejus, ac si diceret, in aeternum glorificetur Deus, quoniam aeternam gloriam praestaturus esse cognoscitur. Ante omnem creaturam nomen ejus parmanere professus est (sicut dicitur in Evangelio: In principio erat Verbum), ne sanctum Dei Filium, temporalem aliquis blasphema cogitatione sentiret. Nomen autem dictum est, quod notam rem faciat. Et hic solem, pro omnibus creaturis ponit, quoniam conspectibus nostris gratior illucescit, ubi et sugillantur philosophi, qui solem ponebant aeternum. 18 #Et benedicentur in ipso ÷ omnes tribus terrae@# .. #Omnes gentes magnificabunt eum.@# C Et benedicentur in ipso, Domino videlicet Jesu Christo. Cum dicit magnificabunt, laudabunt utique significat. Aliter enim magnificari non potest, cui omnes summitates deserviunt. 19 #Benedictus Dominus, Deus Israel: Qui facit mirabilia solus.@# C Deus Israel, id est, Deus universae terrae benedicendus semper est; qui facit mirabilia solus, quia nullo indiget adjutorio. Nam licet angeli et multi justi faciant mirabilia, non soli tamen, sed adjuvante Domino perficiunt. H Debet vero bis poni Deus, quia et Trinitas in versu ostenditur. 20 #Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum: Et replebitur majestate ejus omnis terra: fiat, fiat.@# H Benedictum nomen #est, scilicet@# quia de Christo Christiani sunt dicti, quod vocabulum totum orbem sacra veneratione complevit. Terram enim hic sanctos dicit, quia ipsius claritate replendi sunt. Optantis est dicere fiat, sed nimium desiderantis, ipsum repetere et dicere: fiat, fiat. ORATIO EX PSAL. LXXI Nomen tuum, omnipotens Deus, ante cuncta saecula benedictum invocantes, oramus ut humiliato calumniatore, pacem populo justitiamque largiri digneris. Per Dominum nostrum Jesum Christum etc. PSALMUS LXXII. ARGUMENTUM PSAL. LXXII. C Vox Prophetae admirantis cur inimicis Dei et paganis prosperitas tanta eveniat. #Defecerunt laudes David filii Jesse.@# TT. #Psalmus Asaph.@# H Defecerunt laudes David filii Jesse, ad finem septuagesimi primi psalmi pertinet. Id vero quod sequitur, psalmus Asaph, initium sit sequentis. C Asaph vero #synagoga@# interpretatur, qui ex typo synagogae per totum loquitur psalmum. Defecerunt vero laudes David, id est defecerunt immolationes pecudum et immolationes; nunc corporis et sanguinis Christi, sancta peragit Ecclesia. 1 #Quam bonus Israel Deus, His qui recto sunt corde!@# C Bonus enim Deus, his qui recto sunt corde, id est, qui opera ejus studio pietatis intelligunt. H Et eum visuri sunt, sicut ait Dominus: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). 2 #Mei autem pene moti sunt pedes: Pene effusi sunt gressus mei.@# C Pes significat arbitrium mentis; hunc dicit pene fuisse commotum, quando a vero intellectu ejus animus discrepabat. Gressus significat actus humanos, qui prope effusi sunt, cum a vera cogitatione discrepare coeperunt. 3 #Quia zelavi super iniquos: Pacem peccatorum videns.@# C
null
413b532a-0202-4ff9-990f-9c2e1406c5bc
latin_170m_raw
null
None
None
None
Secuta est causa cur gressus ejus viderentur effundi, quia peccatoribus incongruum zelum adhibuit ut eos putaret felices, quos certum est aeterna damnatione puniri. Pacem, inquit, peccatorum, quae putatur, sed revera non est pax. Nam cum peccatores videntur locupletes, et nihil esse in mundo quod timeant, putantur habere pacem, sed pax ista cum conscientia semper litigat, et intrinsecus rixatur secumque decertat. 4 #Quia non est respectus morti eorum:@# #Et firmamentum in plaga eorum.@# C Adhuc dicit de prosperitatibus impiorum, quia non est respectus morti, id est quia mortem suam non praevident, ad emendandum se non convertunt. Et firmamentum subaudiendum non est, quia si contingit eos praestringi aliqua adversitate, non in eis videtur diutina permanere tristitia, et ideo non statim ad medicum verum recurrunt. 5 #In labore hominum non sunt: Et cum hominibus non flagellabuntur.@# C Homines, hic sanctos viros intelligamus, qui et labores in hoc saeculo sustinent, et diversa flagella patiuntur, ut correcti ad Dominum redeant, hoc peccatoribus non provenit, quod ad salutem datur devotis, quia in hoc mundo congruas non recipiunt ultiones. 6 #Ideo tenuit eos superbia: Operti sunt iniquitate et impietate sua.@# C Tenuit autem, dixit, id est quasi quibusdam apprehendit manibus eos superbia, ut evadere nequeant. Dicit quoque secundum aliam translationem, superbia eorum, quia revera diaboli est, hoc facinus perpetrare. Operti sunt iniquitate, non dixit amicti sunt, sed operti, ut eos intelligamus totos esse demersos. Addidit impietate, quae malorum omnium probatur extrema, iniquitas enim mediocris esse potest. 7 #Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: Transierunt in affectum cordis.@# C Ex adipe procedit iniquitas, quando hi, qui affluentia praesentis saeculi praestante Deo repleti sunt, in divina detractione peccant. Pingue enim est peccatum, quod magis arbitrio quam necessitate committitur. Peccatores transierunt in affectum cordis, id est, erraverunt, quando insensatis idolis serviebant. H Vel in affectum, id est concupiscentiam, ut suam non Dei facerent voluntatem. 8 #Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam: Iniquitatem in excelso locuti sunt.@# C Duplex malum est nequitiam cogitare, eamque tanquam bonum aliquod palam proferre. Iniquitatem in excelso locuti sunt, hoc est quod mens perfida parturiebat, ut contra auctorem suum blasphema verba loqueretur. 9 #Posuerunt in coelum os suum: Et lingua eorum transivit in terra.@# C Ponit in coelum os suum, qui Jovem, Mercurium caeteraque portenta, Deo putat esse similia. Et lingua eorum transivit in terra, qui ultra quam decet loquuntur, et, dum sunt ipsi fragiles, tenere se immmortales aestimant dignitates; vel qui Deum peccata non punire putant. H Aut qui per superbiam scientiae locuti sunt contra Habitatorem coeli; illi posuerunt in coelum os suum, sed humiliatum est iniquum eloquium eorum usque in terram, et pertransiit, quia firmam stationem non habuit. 10 #Ideo convertetur populus meus hic: Et dies pleni invenientur in eis.@# C Congruum est illos populos hic advertere, qui aliquando in accepta Dei lege manserunt, sed per varia desideria dispersi, iterum vero correcti, ad Dei praecepta redierunt. Dies pleni sunt, quando Christus Dominus in plenitudine temporis advenire dignatus est. H Vel de quibuslibet bonis loquitur, qui visis his quae dicta sunt, plus ad Deum convertuntur. 11 #Et dixerunt: Quomodo scit Deus: Et si est scientia in Excelso?@# H Ignorant enim peccatores Deum omnia posse cognoscere, nescientes, miseri, quia nihil ab ejus oculis absconditur. 12 #Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo: Obtinuerunt divitias.@# H Ecce ipsi peccatores, abundantes divitiis saeculi, perdiderunt dona paradisi. C Putabant insipientes Deum nescire quod agebant mali, ex eo quia peccatores divitias possidebant, et justi non; quasi justis et fidelibus talia sit pollicitus, et non magis pauperes in mundo esse voluerit quibus coelorum regna promisit. 13 #Et ÷ dixi .. Ergo sine causa justificavi cor meum. Et lavi inter innocentes manus meas.@# C Vox animae fluctuantis et anxiae de prosperitate peccatorum, et affluentia eorum. Justificatio est cordis; cogitationes mundae, ablutio manuum, opera rectitudinis. Causa autem a #casu@# dicta est, quae
null
436f3a6f-4245-4bb5-bf46-e8ad83664a4d
latin_170m_raw
null
None
None
None
saepe bona sit, saepe mala; quod genus causae anceps dicitur, quoniam dubius est animus quid sequatur. 14 #Et fui flagellatus tota die: Et castigatio mea in matutinis?@# C Anima aestuans, adhuc de tribulatione sua loquitur, quam in praesenti saeculo, velut tota die sustinuit, quasi irrite sustinuerit, dum divitias saeculi (propter bona opera et tribulationes) non obtinuerit. 15 #Si dicebam: Narrabo sic: Ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.@# H Sensus iste est, ac si dicat anima: Dum me accuso in orationibus matutinis, si voluero taliter dicere, et sic Dei occulta rimari, incipio a filiis tuis alienus fieri, qui per meam praedicationem tui filii facti sunt. A Vel reprobavi nationem filiorum tuorum, id est, omnium patriarcharum, prophetarum et sanctorum, qui dixerunt et scripserunt te humana curare et justum esse in praemiis. 16 #Et existimabam ut cognoscerem: Hoc labor est ante me.@# H Hic propheta loquitur: Existimabam, id est perscrutatus sum cuncta, et quamvis laboriose, existimavi tamen cum Apostolo, quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Rom. VIII). C Vel prius existimavi me intelligere, cum stulte cogitarem, sed nunc illuminatus video esse laborem magnum scrutari cur Deus ista permittat. 17 #Donec intrem in sanctuarium Dei:@# ÷ #Et .. intelligam in novissimis eorum. Diapsalma.@# C Sanctuarium Dei est lex Dei, quod contuetur ut intelligeret novissima peccatorum, quoniam in futuro judicio felicitas humana damnabitur, quae hic ad tempus florere monstratur. Ex istis novissimis quaestio soluta est, cur malos florere hic Deus permittat, et justos vexari in paucis, in novissimo aevo optime disponi praemio. 18 #Verumtamen propter dolos posuisti eis: Dejecisti eos dum allevarentur.@# A Verumtamen propter dolos, hoc est quia dolum faciunt, dolum patiantur, ut decepti, terrena eligant et relinquant aeterna. Quod contingit cum traduntur reprobi in desideria cordis (Rom. I), ut faciant quae non conveniunt. C Quorum elevatio, dejectio est, quo enim celsius ruinosa conscendunt, eo ipso periculosius ruunt, sic enim efferri; jam cadere est. 19 #Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: Perierunt propter iniquitatem suam.@# C Quomodo, admirantis est vox, ut subito desolatus appareat, qui tanta felicitate pollebat. Exponit etiam modum desolationis, quia subito defecerunt; quod significat repentinae mortis adventum. Perierunt, quia mali sic in hoc saeculo deficiunt, ut iterum perpetua clade moriantur. 20 #Velut somnium surgentium: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.@# C Pulchra comparatione talem dicit esse felicitatem malorum quale somnium evigilantium. Sic enim jam mortui divitias possidere non possunt, sicut evigilantes sua gaudia perdiderunt. Perit quoque imago peccatorum, quando se eis ipsa veritas alienata subtraxerit in coelesti Hierusalem; ibi enim eorum effigies non videbitur, qui in gehennae sequestrationem mittendi sunt. 21 #Quia inflammatum est cor meum: et renes mei commutati sunt: Et ego ad nihilum redactus sum et nescivi.@# H Christus Dominus nunc loquitur, quia inflammatum, etc. Inflammatum est enim cor Christi, ut faciat voluntatem Patris. Renes commutati sunt, ne mihi praevaleret ulla inquinatio cogitationis humanae. Humiliatum quoque se dicit, ut monstraret se esse verum hominem. Ignorasse vero se dicit, quia peccatores et peccata ignorat, qui nulla ignoratione fallitur. C Vel loquitur idem zelator qui doluit super temporali abundantia malorum, ponens causam cur imago eorum ad nihil redigatur, quia inflammatum est cor meum noxia invidentia per eos, id est, ipsi bonos faciunt peccare, ut quandoque dubitent de divina providentia, et renes, id est, mentis constantia bonorum, movetur ad quaerendum temporalia pro suis laboribus, quibus debentur aeterna, et ita ad nihil, id est, peccatum redactus sum, etc. 22 #Ut jumentum factus sum apud te: Et ego semper tecum.@# H Ut jumentum factus sum dicit Christus, portans in carne peccata populi, et ego semper tecum, ut est illud, ego in te et tu in me. C Vel ille loquitur cujus pene moti sunt pedes. Qui jure jumentum se dicit, quoniam carnalis aemulatio eum, quasi animal irrationabile, insidebat super prosperitate malorum
null
9726f228-f94f-4046-a7f2-8ad0597e81c3
latin_170m_raw
null
None
None
None
: et tamen adhuc tecum sum in fide licet peccator. 23 #Tenuisti manum dexteram meam: ÷ et .. in voluntate tua deduxisti me: Et cum gloria suscepisti me.@# H. Tenuit dexteram Pater Filio, eo descendente in infernum, quia sinistra diaboli adversabatur ei in terris. Deduxit in voluntate resurgentem, suscepit in gloria ad coelos redeuntem. C Vel, per manum dexteram remissio peccatorum accipitur et fidei virtus et coelestium desiderium, et gratuita voluntate non meis meritis deduxisti me, et naturam meam incarnatione tua gloriose suscepisti ad dexteram Patris. 24 #Quid enim mihi est in coelo. Et a te quid volui super terram?@# H Quid enim mihi est, id est, ad comparationem coelestis gratiae, quam electis tuis praeparasti, quam vilia et caduca sunt, quae a te voluit humana mens super terram? Aliter, neque in coelo, neque in terra, alium praeter te quaesivi: a te impleta est voluntas mea, ut mihi flectant omnia genua coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). 25 #Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum.@# H Vox Ecclesiae, C defecit, cor utique a mala cogitatione. Deus cordis, bonum intellectum significat, cum se errasse sentiebat. Illius hominis pars Deus est, qui se majestati ipsius credulitate consociat: In aeternum se ipsi adhaerere promisit, quod est perfectorum. 26 #Quia ecce qui elongant se a te peribunt: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te.@# C Ipsi enim se elongaverunt ab eo, qui idolis serviebant. Fornicari est a Deo, quando adulterinis cogitationibus ab ejus casto amore deviamus; et quidquid contra catholicam fidem creditur, pollutis sensibus fornicatur. 27 #Mihi autem adhaerere Deo bonum est: Ponere in Domino Deo spem meam.@# C Is enim divinitati adhaeret, qui se illi vera fide atque operum probitate conjungit, et ponit spem suam semper in Deo, quia nihil potest esse beatius, quam illi omnia committere, qui novit suis cultoribus profutura praestare. 28 #Ut annuntiem omnes praedicationes tuas: In portis filiae Sion.@# C Sion #speculatio@# interpretatur. Istius ergo contemplationis filiam, catholicam constat esse Ecclesiam, ubi revera laudes Domini reddit, qui pura mente crediderit. In portis, ipsum ingressum Christianitatis dicit, quando ad fidem veram populus novae regenerationis adducitur. ORATIO EX PSAL. LXXII. Fac nos, Domine, tibi jugiter adhaerere, in te totam virtutem spei nostrae defigere, ut mereamur laudes tuas in portis aeternalibus nuntiare. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXXIII. ARGUMENTUM PSAL. LXXIII. C Synagoga deplorat, cur sui traditi fuerint gentibus. TT. #Intellectus Asaph.@# C Intellectus significat speculationem divinam, quam psalmus iste denuntiat. Asaph interpretatur #congregatio,@# quae nunc vocatur Ecclesia. 1 #Ut quid, Deus, repulisti in finem:@# #Iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?@# C Israelitarum populus per totum loquitur psalmum, qui quaerebat territus, cur sanctuarium Domini passurum esset nefandissimam vastitatem. Repulisti, id est abjecisti, quasi alienos a tua defensione fecisti. In finem: captivitatem significat, quae fuerat sub tempore Vespasiani et Titi. Oves dicit populum Judaeorum. 2 #Memor esto congregationis tuae: Quam possedisti ab initio.@# C Congregatio Judaeorum vehementer praevaluit: cum eos sub Aegypti populo crescere faciebat. Ab initio dicit fidei, scilicet culturae traditae, quam per Moysen accepit populus Hebraeus. 3 #Redemisti virgam haereditatis tuae:@# #Mons Sion in quo habitasti ÷ in eo ...@# C Haereditas fuit Dei populus Judaeorum, quandiu ei puro animo serviebat: hanc haereditatem appellavit et virgam, propter Moysen famulum ejus, qui per virgam pro populo magnalia fecit. Per montem Sion, Hierosolymam significat civitatem, in qua Israeliticus populus habitabat. 4 #Leva manus tuas in superbias eorum in finem: Quanta malignatus est inimicus in sancto.@# C Elevata est ergo in ipsis populis potentia Dei: quando superbiam eorum gratia humilitatis commutavit: perducens eos in finem, id est in Dominum Salvatorem. Inimicus: significat populum Romanorum, qui in illo tempore insignis idolorum cultor habebatur, qui malignatus est in locis sanctis Hierusalem, quando sacerdotes totaque ministeria templi in praedam missa
null
428ef8dd-54d0-4f38-aebd-c48eb19f5294
latin_170m_raw
null
None
None
None
patuerunt, cunctaque gens Judaeorum, aut gladio subjacuit, aut captivitati subjugata fuit. 5 #Et gloriati sunt qui oderunt te: In medio solemnitatis tuae.@# H Gloriantur peccatores, cum instinctu diaboli ex Dei odio, sanctos martyres poenis affligunt. C Vel gloriati sunt Romani, dum etiam in templo Dei in Hierusalem sacrilegium committerent. 6 #Posuerunt signa sua ÷ signa .. et non cognoverunt: Sicut in exitu super summum.@# C Posuit Romanus exercitus signa, scilicet aquilas, dracones, caeteraque quibus #in@# praelio uti solebat. Addit signa, ut ipsa repetitio commoveret judicem ad vindictam celerem, et non cognoverunt, quod si cognovissent, tibi utique sacrificarent, et non elegissent ad daemonum redire culturas. Et signa sua super summum, in tuo templo sancto posuisse memorantur, quemadmodum solent principum statuae: in plateis per loca aedita collocari, ut memoria viantium instruatur visis talibus. 7 #Quasi in silva lignorum securibus exciderunt januas ejus in idipsum: In securi et ascia dejecerunt ÷ eam@# .. C Janua enim a Jano dicta est, quod per ipsum #anni@# (ut putabant idololatrae) praeberetur ingressus. Ergo ut civitatem illam, in modum silvarum ostenderet funditus esse vastatam, per haec instrumenta fabrilia dicit esse dejectam. Ejus vero: templi intellige. 8 #Incenderunt igni sanctuarium tuum: In terra polluerunt tabernaculum nominis tui.@# C Crescit dolor: ubi calamitas eversionis augetur. Sanctuarium illud: templum fuit quod Salomon mirabili aedificatione construxit. Istud enim templum, quod visitabat virtus coelestis: manus polluit vastatoris, et usque ad terram culmina deduxit: quae ad laudem Domini probabantur esse constructa. Crescit autem hic atrocitas facti in narratione prophetae, ut tam immaniter excidentibus et vastantibus debeat ab omnipotenti judice obviari. 9 #Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul:@# ÷ #Quiescere .. faciamus omnes dies festos Dei a terra.@# C Hic verba referuntur irascentium Judaeorum: quoniam viderunt sanctam civitatem, et Dei sanctuaria diruta, furiose et insipienter dixerunt: Abjiciamus legem Dei; et ne pauci viderentur esse, dixit cognatio eorum simul. Et mala superius enumerata potuissent Domini misericordiam commovere, nisi adhuc in Judaeis fuisset obstinata superbia. Ideo et impoenitenti cordi merito non fuit calamitas abstracta, quoniam a blasphemiis eorum animus non recessit, etiam in poenis. 10 #Signa nostra non vidimus: jam non est propheta: Et nos non cognoscet amplius@# C Adhuc ista verba sunt desperantium Judaeorum, dicentium signa, quae patribus eorum fuerunt collata, semetipsos non vidisse in illis calamitatibus, ac prophetas, de quibus instruerentur, non habuisse, et ideo se a Deo fuisse derelictos. 11 #Usquequo, Deus, improperabit inimicus: Irritat adversarius nomen tuum in finem?@# H Facta sunt haec, quae jam narrata sunt, secundum historiam, cum Nabuchodonosor abduxit Judaeos in Babylonem, vel cum Titus et Vespasianus succensa civitate multos perimerunt. C Irritat, a canibus tractum est, quorum latratibus, id est littera plurimum sonat. De Judaeis itaque ex impatientia contra Dominum loquentibus quaerit. Quandiu ita eos improperare sinis? quandiu inimicum et adversarium illum tibi populum non convertis ad confessionem veram laudis tuae? In finem, scilicet mundi, quando gens illa convertetur. 12 #Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam: De medio sinu tuo in finem?@# Spiritualiter hic Ecclesia Deum Patrem deprecatur de unigenito Filio, qui in sinu Patris est, qui et dextera appellatur, et manus, ne tardet eum transmittere in terris. H C Tunc autem avertere manum dicitur, cum nos peccare sinit. C Tunc vero convertit manum, cum peccata hic corrigit. H Sinus autem Dei, sanctuarium ejus est, templum ejus, vel ejus custodia. C Vel ad litteram. cur a sinu, id est Judaeis avertis manum, id est Christum, usque ad finem saeculi? quando iterum ad sinum tuum convertis manum, id est Judaeos convertes ad Christum. 13 #Deus autem rex noster ante saecula: Operatus ÷ est .. salutem in medio terrae.@# C Saecula autem dicta sunt, quod in se revolvant tempora. Ne crederet quis temporalem Dominum, ideo dicit eum esse regem ante saecula. In medio terrae, id est hominum qui terrae nomine significantur; cunctis, scilicet cernentibus
null
4d14a6cc-778a-4212-b96f-57947acdef3c
latin_170m_raw
null
None
None
None
populis, operatus est salutem humani generis; H vel, in Judaea, quae medium terrae dicitur. 14 #Aut confirmasti in virtute tua mare: Contribulasti capita draconum in aquis.@# C Ostendit nunc eumdem Salvatorem esse eum qui quondam fecit mirabilia. Confirmavit enim liquidas Rubri maris abyssos, quando in duobus lateribus ita est defixum, ut mare navigerum iter faceret esse terrenum. Capita draconum, superbia daemoniorum, quae perducuntur ad nihilum, quando animas quas illi inquinabant fons salutaris emundat baptismi. In hoc enim versu mysterium jam dicti miraculi exponit; significabat enim transitus maris Rubri baptismum et diaboli victoriam. Unde in aquis, scilicet baptismi, intellige 15 #Tu confregisti capita draconis: Dedisti eum escam populis Aethiopum.@# C Confractum est caput draconis, id est Satan, quando superbia ejus de coelo dejecta est, et quando vitia in baptismo sunt exstincta. Aethiopes, peccatores advertimus, qui ad Dominum conversi escam coeperunt habere diabolum, quia a Christianis detractionum morsibus comeditur. H Sive ut ab his comminueretur per signum crucis, quos prius devoraverat in suasionibus vanis. 16 #Tu dirupisti fontes et torrentes:@# + #Tu siccasti fluvios Etham@# ... C Fontes, dixit peccatores, quorum mala jugiter influunt; torrentes, qui subito suscitati, rapide peccando irruunt in bonos: Hos disrupit Deus cum a famulatione diaboli divisit. Etham, #fortis@# interpretatur, et significat diabolum, cujus flumina, id est, ejus doctrinam exsiccavit Deus, et ad nihilum redegit. 17 #Tuus est dies, et tua est nox: Tu fabricatus es auroram et solem.@# H Tuus est dies, id est claritas Evangelii, et nox, id est obscuritas legis, quia te utraque pronuntiant. Auroram, id est illum hominem, per quem sedentes in tenebris lucem viderunt. Lunam vero Ecclesiam dicit, quae in obscuritatibus saeculi lucet. 18 #Tu fecisti omnes terminos terrae: Aestatem et ver tu psalmasti ea.@# H Terminos terrae, apostolos et prophetas dicimus. H Ver, significat justos, qui in hoc saeculo bonis operibus florent; per aestatem fructum laboris sui percipiunt. C Vel, ver confessores, qui aequabili devotione et mansuetudine temperati Domino serviunt. Aestas, vero eos qui martyrii calore fervent. 19 #Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino: Et populus insipiens incitavit nomen tuum.@# H Memor esto, scilicet martyrum qui ab amore nominis tui talia patiuntur. Inimicus diabolus. Populus insipiens, id est gentilis vel haeretici, qui incitant semper nomen Domini. C Vel, inimicus, intelligitur Judaeorum popuplus, qui et insipiens recte dicitur, dum dies festos et legem Dei sui a terra quiescere volebant facere, #et@# talia dicerent quibus Deum incitarent. 20 #Ne tradas bestiis animam confitentem tibi: Et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.@# C Supplicat enim vir sanctus, quod sciebat de Judaeis devotis esse venturum, ut non tradat animas fidelium, ne diabolus ad sua vota perveniat. Bestias posuit diabolum cum ministris. Pauperes sunt, qui se ad humilitatem sanctissimam hic contulerunt, ut illic divites fiant. 21 #Respice in testamentum tuum: Quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.@# C Respice, dixit, ut digneris implere quae cognosceris ante promisisse, quia repleti sunt, scilicet peccatores, qui ignorantiae obscuritate dimersi sunt, quoniam lumen sapientiae perdiderunt. Repleti sunt autem terrae domorum iniquitatum, sive terrae domibus iniquitatum, A id est terrenis desideriis de domo iniquitatum, id est conscientia iniqua; domus enim iniquitatum, id est conscientiae malae, obscurae, sunt terrenis desideriis et repletae malitia. 22 #Ne avertatur humilis factus confusus: Pauper et inops laudabunt nomen tuum.@# C Rogat Propheta non debere confundi humiles, qui Deum jugiter laudant; pauper Dei dicitur hic, et dives saeculi nuncupatur: iste est regis aeterni, ille temporis fugitivi. Iste Dei pauper, et cum videtur silere, Deum laudat; ille dives saeculi superbus, mutus est quamvis psallat. 23 #Exsurge Deus, judica causam tuam: Memor esto improperiorum tuorum eorum quae@# #ab insipiente sunt tota die.@# H Exsurge, Deus, judica causam pro his improperiis, quae vel tu sustinuisti pro nobis, vel nunc Ecclesia sustinet. Memor esto
null
4d3b7a54-b9db-4a27-ac64-d8a1af90d632
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut in judicio confundantur, qui tibi vel tuis semper improperabant. C Vel, Deus judicat causam suam, dum errantes convertens facit errorem suum cognoscere et illud praedicare quod prius abnuebant. Et ad litteram, illorum improperiorum supradictorum: Jam non est propheta, etc., quae ab insipiente populo dicta sunt, memor esto. 24 #Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.@# C Ne obliviscaris, scilicet in damnatione perpetua, voces obstinatorum. C Vel, qui in praesentibus pressuris te invocant, consolentur propter voces persequentium. C Superbia est enim, quam Dominus spiritualiter odit, per quam et angelus corruit, et primi hominis beatitudo discessit. Et hoc congrue de Romanis accipimus, qui superbia elati super templum Dei vexilla erigebant et ipsum incenderunt. ORATIO EX PSAL LXXIII. Creator omnium elementorum, Domine, ante saecula rex aeterne, memento gregis tui, quem effusione cruoris proprii redemisti atque omnium te quaerentium voces propitiatus exaudi. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS LXXIV. ARGUMENTUM PSAL. LXXIV. C Vox fidelium Judaeorum, qui Christi mirabilia narrare se profitentur, et de Christi futuro judicio. TT. #In finem ne corrumpas. Psalmus Asaph cantici.@# C Asaph #synogoga@# interpretatur, id est congregatio quae ex Judaeis credidit, non quae obstinata permansit. Iste Asaph hic admonet populum Judaeorum ne fidem suam corrumpat in finem, id est in Christum. Psalmum vero cantici diximus esse, cum res actuales spirituali contemplatione discernimus. 1 #Confitebimur tibi, Deus, confitebimur: Et invocabimus nomen tuum.@# 2 #Narrabimus mirabilia tua: Cum accepero tempus ego justitias judicabo.@# C Erupit populus Judaicus in vocem confessionis. Sequitur iterum: confitebimur, ista repetitio soliditatem promissionis testatur. Deo enim frequentata confessio non parturit periculum, sed salutem, quamvis terreno judici vel semel confiteri crimina, plerumque mortem generet. Est autem confiteri multorum confessione aliquid profiteri. C Introducta est vox fidelium, qui pura mente Deo merentur servire. Mutatio personae deinde est; loquitur enim Deus: cum accepero tempus, scilicet per id quod factus est homo, se justitiam judicaturum, ut compuncta corda mortalia ante tempus judicii se precarentur absolvi, ne in futuro duram sententiam judicis sustinerent. H Nunc non est judex, sed erit. Si enim esset nunc judex, peccatores non erigerentur, et in saeculo non obtinerent divitias. 3 #Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: Ego confirmavi columnas ejus. Diapsal.@# C Dominus dicit, ante adventum suum, esse terram liquefactam, id est, genus humanum, ab illa soliditate veritatis in peccatorum labem resolutum esse, nefandis Idolis serviendo. Columnas apostolos dicit qui confirmati sunt in resurrectione Christi, quoniam in passione ejus nutaverunt. 4 #Dixi iniquis: Nolite inique agere:@# #Et delinquentibus: Nolite exaltare cornu.@# C Dixit enim per prophetas et apostolos monita veritatis, ne scelerati male agerent. Delinquentes sunt, qui de propria justitia praesumentes, et exaltantes se in superbia, collum suum subm #itti@# jugo Christi contemnunt. Vel cornu exaltant, qui se in peccatis excusant, modo diabolum arguentes, modo alium incusantes suasorem. 5 #Nolite extollere in altum cornu vestrum: ÷ Nolite .. loqui adversus Deum iniquitatem.@# C Ille quoque in altum erigit cornu, qui contra Deum (concepta iniquitate) remurmurat. Loquitur autem contra Deum iniquitatem, quando aliquis se sic aestimat constitutum a Deo, ut peccata minime declinare potuisset, dicens non culpa sua, sed necessitate ad aliquod se flagitium pervenisse quod propria voluntate peccavit. 6 #Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus: Quoniam Deus judex est.@# C Neque ab oriente, etc., addendum: Dominus deest, ut te non possit agnoscere. Orientem dicit, homines divina #clari@# tate conspicuos; occidentem, peccatores quibus adhuc lumen veritatis absconditur; desertos montes, falsos praedicatores, id est, haereticos. Ergo cum his omnibus Deus praesens esse et cognitor et judex justus monstratur, ne quisquam praesumat facere quod eum possit in futuro judicio damnare 7 #Hunc humiliat et hunc exaltat: Quia calix in manu Domini vini meri plenus misto.@# C Humiliat utique superbum, exaltat humilem, quia
null
2b6ff72e-2604-4af7-b542-252d562db1ad
latin_170m_raw
null
None
None
None
ille in se, iste in Deum confidit. H Calix vero retributio est; plenus vini meri, id est veritate, quoniam in die judicii unicuique propinabitur quod meretur; mistus est autem misericordia et judicio. 8 #Et inclinavit ex hoc ÷ in hoc@# .. #Verumtamen fex ejus non est exinanita: Bibent omnes peccatores terrae.@# C Hic duos populos significat, Judaeorum et gentium, quoniam tulit ex ore non credentium Judaeorum. Quod potandum inclinavit conversis populis gentium; feces enim hic non sordes, sed ultimam fidem debemus accipere, quando Judaei cum aliis peccatoribus credere meruerint; multi vero peccatores in sua obstinatione mansuri sunt. 9 #Ego autem annuntiabo in saeculum: Cantabo Deo Jacob.@# C Vox Ecclesiae de futuro judicio in Deum gloriantis. Cantat Deo Jacob, dum psalmodiam dicit Ecclesia. 10 #Et omnia cornua peccatorum confringam: Et exaltabuntur cornua justi.@# C Cornua peccatorum sunt regna superborum, et omnis eorum potestas, et jactantia in futuro judicio conterenda. Cornua vero justi, munera sunt futuri judicii, quae revera firmiter eriguntur, quoniam in aeterna pulchritudine permanebunt. ORATIO EX PSAL. LXXIV. Pastor bone, qui propter mortalium ovium redemptionem hausisti calicem passionis, nomen tuum supplices invocamus, ut nos super columnas sapientiae stabiliter septiformis Spiritus sanctificatione confirmes. Qui cum Patre, etc. PSALMUS LXXV. ARGUMENTUM PSAL. LXXV. C Vox Ecclesiae, hortantis ut Deo potenti fidelis anima munera offerat. TT. #In finem in laudibus psalmus Asaph canticum ÷ ad Assyrios@# ... C Nota sunt verba istius tituli, sed de Assyriis dicemus. Qui interpretantur #dirigentes;@# qui designant Judaeos fideles; qui jam docti #regulis fidei@# rectis semitis ambulare contendunt. Hos alloquitur Asaph, laudem Dei mirabiliter decantans. 1 #Notus in Judaea Deus: In Israel magnum nomen ejus.@# C Judaea enim #confitens@# interpretatur, credens in illum regem, qui per Mariam virginem ex tribu venit Juda; Israel, #vir videns Deum@# interpretatur. Et ad illos loquitur qui vero lumine radiati a perfidorum iniquitate discreti sunt, et nomen Domini puro corde confitentur, #non@# ad eos qui in perfidia manent, solo nomine Judaeos et Israel. 2 #Et factus est in pace locus ejus: Et habitatio ejus in Sion.@# C Ille enim pacem habere probat cum Domino, qui sequitur jussa dominantis; pax enim vera est concordiam habere cum moribus propriis et litigare cum vitiis. Sion #speculatio@# interpretatur, per quam Deus fidelium corde prospicitur. Nam et ipse mons fit Sion qui eum meruerit sincera mente conspicere. 3 #Ibi confregit potentias arcuum: Scutum et gladium et bellum. Diapsalma.@# C Ibi, in illa scilicet pace, ubi Dominus pacis habitare dignatur; istic ista franguntur. Potentia arcuum, significat malitiam superborum. Scutum, hic significat concertationes diabolica fraude praesumptas; gladius, manifesta vulnera, bellum monstratur esse paci contrarium. Haec omnia fracta erunt, veniente auctore pacis. 4 #Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis: Turbati sunt ÷ omnes .. insipientes corde.@# C Illuminare dixit Dominum per aeternos montes, quia ipse per prophetas atque apostolos dedit Christianum populum eorum praedicatione illuminari. Dicuntur autem illi montes aeterni, quia perpetua et #incommutabili@# sublimitate consistunt. Turbatos dicit insipientes, quoniam recedentes a vero lumine tenebrosa mundi desideria secuti sunt, et unde justi sunt illuminati, inde isti sunt turbati. 5 #Dormierunt somnium suum: et nihil invenerunt omnes viri Divitiarum in manibus suis.@# C Dormierunt tanquam vigilantes habentes somnium in bonis actibus. Nihilque in manibus suis inveniuntur habuisse in futuro, qui divitias suas hic relinquunt, quas erogare pro se debuerunt. 6 #Ab increpatione tua, Deus Jacob: Dormitaverunt qui ascenderunt equos.@# C Dormitasse dicit incredulos, qui sancta monita Domini (qui est Deus Jacob) audire contempserunt. Ipsi ascenderunt equos, quia in superbia elevati per illecebras istius mundi vagantur, quasi equis currentibus insiderent. 7 #Tu terribilis es et quis resistet tibi? Extunc ira tua.@# Terribilem dicit esse Christum in illo judicio, quando in sede suae majestatis apparebit, ubi nemo potest reproborum resistere, ubi cognoscunt Dominum omnia scel #erata@# damnare. Extunc dicit, id est tempore judicii
null
9ccad2e2-124a-4635-ad5d-eadf52680f47
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quae etiam dies irae dicitur (Soph. I): quia nihil ulterius per patientiam dissimulabitur, quando jam in impios vindicatur. 8 #De coelo auditum fecisti judicium: Terra tremuit et quievit.@# De coelo Deus Pater judicium auditum fecit, quando Filium suum propter redemptionem humani generis in mundum misit. Terra tremuit, quia peccatores in adventu ejus perterriti, pro peccatis suis poenitentiam egerunt, et de futuro a pravis operibus quieverunt. C Vel, in extremo judicio de coelo Christus veniens auditum fecit, id est faciet judicium. 9 #Cum exsurgeret in judicium Deus: Ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.@# ÷ #Diapsal@# ... C Exsurgere tractum est a judicibus mundi, qui, quando aliquid cum severitate censuerint, dicuntur exsurgere, quia commoti videntur commissa crimina vindicare. Mansueti terrae, sunt qui nullis vitiis istius mundi inflammantur. 10 #Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: Et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.@# C Cogitatio nostra confitetur Domino, quando peccata praeterita satisfactione damnaverit. Reliquiae cogitationum sunt, post effusas lacrymas, praeteritorum criminum recordata pernicies et lamentatio. Haec agit diem festum Deo, quando se ab illo interitu peccatorum sentit esse liberatum. 11 #Vovete et reddite Domino Deo vestro: Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera.@# 12 #Terribili et ei qui aufert spiritum principum. Terribili apud reges terrae.@# C Sunt quaedam quae, nisi voveamus, implere nulla lege constringimur, ut virginitatem servare, eremum petere, quotidie jejunare; sed, cum promissa fuerint, jubet esse reddenda Deo. In circuitu quippe res agitur, cum munera fidelium sacris altaribus offeruntur, hoc est circumeundo altare offeruntur. C Terribilis, dicitur Deus non reprobis, nam si Deum metuerent vitam emendarent, sed devotis est terribilis et suavis. Qui aufert spiritum, scilicet superbiae vel tumoris, utique ab illis regibus, qui corpus suum regere ac moderari Dei munere meruerunt, id est illi vovete et reddite, qui principum spiritum auferens, scilicet superbiae, dat illis principibus elatis humilem spiritum, ut deinceps contremiscant ad sermones Dei, et sint vere reges terrae, id est corporis sui et aliorum; vel etiam reprobis terribilis in judicio, quando piis dulcis erit. ORATIO EX PSAL. LXXV. Cogitationibus te confitentibus effectum largire, terribilis Deus, ut a montibus aeternis illuminati, dum resurrectionis tuae gloriam suscipimus, futuri judicii ignominia careamus. Qui cum Patre, etc. PSALMUS LXXVI. ARGUMENTUM PSAL. LXXVI. C Psalmus hic ad fidelium congregationem pertinet, quae vitia hujus saeculi transiliens, ad illum finem pervenit cui nihil potest simile reperiri. TT. #In finem pro Idithun ÷ psalmus Asaph@# ... 1 #Voce mea ad Dominum clamavi: Voce mea ad Deum et intendit mihi.@# C Ille enim tantum clamat ad Deum, qui talia eum petit qualia se fidelibus daturum pollicetur. Nam qui eum pro rebus transitoriis rogat, non ad Deum clamare cognoscitur, quamvis ipsum petere videatur. Et intendit mihi, illius quippe intendere, liberare est, et tam magna conferre qualia non praevalet avidus precator expetere. 2 #In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum: Et non sum deceptus.@# H Ista sententia talis est, ac si diceret: Filium perdidi, pauper factus sum, incensa est domus mea, non quaero illud quod perdidi, sed Dominum quaero; si illum invenio, in ipso omnia habeo. C Manibus, operibus dicit bonis; nocte, mundi hujus significat vitam. Ille revera non decipitur, cui promissa Dei complentur. H. Vel, non sum deceptus ab insidiis diaboli; et vide. Iste in tribulatione Deum manibus quaerit; nos, quando tribulamur, nihil aliud nisi de tribulatione cogitamus et conquerimur. 3 #Renuit consolari anima mea: memor fui Dei et delectatus sum:@# #Et exercitatus sum et defecit spiritus meus. Diapsalma.@# C Consolari noluit in praesenti de rebus transitoriis et caducis, ut aeternam consolationem acciperet in futuro. Delectatus sum. Nam cum Dei memores sumus, totius suavitatis munere replemur: Quod his evenit qui transitoriis nolunt consolari. Exercitatum se dicit in illa contemplatione divina: cum tractaret quali sapientia Deus cuncta disponat, defecit spiritus in ipsa consideratione tali, tam innumerabilia
null
c48967dc-eca0-432a-8dbe-f5ffa5164402
latin_170m_raw
null
None
None
None
opera Dei, tam ingentia comprehendere non valens. 4 #Anticipaverunt vigilias oculi mei: Turbatus sum et non sum locutus.@# H Anticipaverunt, id est antequam aliquis vigilaret ego vigilabam. Ergo monachus qui non vigilat, hunc versum non potest dicere: turbatus sum quasi homo; non sum locutus, ut Christianum decet; iracundiam in corde habui, sed eam in verbo non protuli. H Vel, turbatus sum, recordatione peccantium pro quibus crucior condolens. Et ideo causam turbationis subjungit: 5 #Cogitavi dies antiquos Et annos aeternos ÷ in mente habui@# ... C Cogitavi dies antiquos, Adae videlicet, quibus humanum genus peccatis tenebatur obnoxium. Et annos aeternos, quia sicut isti dies antiqui, in quibus sumus, momento pereunt, sic futuri dies et anni in coelo perenni longaevitate consistunt. In istis mors dominatur; in illis vita regnat perpetua. 6 #Et meditatus sum nocte cum corde meo:@# ÷ #Et .. exercitabar et scobebam spiritum meum.@# C Meditatur etiam cum corde suo, qui animam facit suam aliquid cum ratione tractare. Exercemur vero, quando per cogitationes innumeras aestuamus. H Scobebam spiritum, hoc est fodiebam quasi agrum, ut ibi mitterem semen doctrinae Dei. Et ita dicit etiam in epistola ad Sunniam et Fretulam Hieronymus, dicendum esse et scribendum esse, scilicet scobebam, id est scrutabar et fodiebam, quasi qui in agro herbas quaerit. 7 #Nunquid in aeternum projiciet Deus:@# ÷ #Et .. non apponet ut complacitior sit adhuc?@# C Nunquid proficiet, scilicet genus humanum, ut non adventus sui miseratione ipsum adjuvet. Istud nunquid non est negantis sed affirmantis; apponet enim, id est praestabit ut ei beneplacitum sit humanum genus. Adhuc exspectantis est non dolentis. H Haec erat tota cogitatio mea: Deus hominem fecit, et vitam promisit ei aeternam; quomodo ergo de paradiso est ejectus, ut non adjiciat ut ei placeat adhuc? 8 #Aut in finem misericordiam suam abscidet: A generatione in generationem?@# C Misericordia Dei est quod de Maria virgine nasci dignatus est. Hanc Dominus non abscidit a generatione, Judaica videlicet, in generationem gentium, H id est, nec a Judaeis, nec a gentibus abscidit. C In finem vero significat plenitudinem temporis, de quo Joannes ait: Filioli, novissima hora est (Joan. II). 9 #Aut obliviscetur misereri Deus? Aut continebit in ira sua misericordias suas? Diapsalma.@# C Hinc pronuntiabat misereri Deum, quia ejus praevidebat adventum. Non etiam in ira continebit Deus misericordiam suam, sed in misericordia sua ab ira se potius abstinebit. 10 #Ut dixi: Nunc coepi: Haec mutatio dexterae Excelsi.@# C Dicit etiam: nunc coepi, scilicet sapere vel intelligere, et quid sit illud quod nunc coepit exponit, quia hoc coepi intelligere quod sanctam commutationem dextera Domini, id est Christus consuevit in nobis operari, ut de conditione saeculi commutati, mereamur ejus filii nuncupari. H Vel haec mutatio, quod juste perdito pie miseretur. 11 #Memor fui operum Domini: Quia memor ero ab initio mirabilium tuorum.@# H Memor fui operum Dei quae fecerat Moysi, vel aliis sanctis. C Memor ero ab initio quod fecit Adam ad imaginem suam, deinde quod oblationem Abel justi susc #eperat,@# et quod in arca Noe diversi generis animalia in mysterio Ecclesiae salvavit, quod typum adventus sui in Isaac oblatione coelesti pietate monstravit, et similia quae ab initio mirabilia fuerunt, in quibus tamen omnibus Dei misericordia homini ostenditur. 12 #Et meditabor in omnibus operibus tuis: Et adinventionibus tuis exercebor.@# H Tota mea cogitatio de virtutibus tuis est, et exercebor, C id est, in praeceptis tuis salutaribus humili devotione versabor, vel meditabor in omnibus operibus, id est Scripturis divinis. 13 #Deus in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus ÷ noster@# ..? #Tu es Deus qui facis mirabilia.@# 14 #Notam fecisti in populis virtutem tuam: redemisti in brachio ÷ tuo populum tuum@# ... #Filios Jacob et Joseph. Diapsalma.@# C Sanctus, Christus est Dominus, idem ipse est via; qui juste dicitur via Patris, quia per ipsum quemadmodum Trinitas colitur accipimus. Dicit enim: Ite, baptisate omnes
null
49e1babd-88a3-4fd4-b363-d7c2b1320ac3
latin_170m_raw
null
None
None
None
gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). H Dii dicuntur sancti secundum gratiam, tu vero naturaliter Deus es, et tu etiam ex natura solus facis mirabilia quotidie. Deus facit mirabilia, ut in latrone; heri latro, hodie Christianus. Alius heri fornicator, hodie continens; heri rapiebas aliena, hodie tua porrigis. C Notam fecisti, scilicet cum in hunc mundum misisti Dominum Salvatorem, qui Dei virtus et Dei sapientia est (I Cor. I); et notus tantum corpore infidelibus populis, fidelibus autem et divinitate, ut est; Beati mundo corde. H C Redemit in brachio, id est in Filio. Filios Jacob, Judaicam plebem: et Joseph, gentilem populum; qui ei credere puro corde maluerunt. Joseph enim #augmentum@# interpretatur, Judaei ergo praecesserunt, et nos adjuncti fidelibus sumus. 15 #Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae et timuerunt: Et turbatae sunt abyssi.@# Viderunt te aquae, id est, populi gentium credendo timuerunt; conturbatae sunt abyssi, C hoc est humana corda tenebrosa quae ista salubri turbatione conversa sunt. H Vel aquae, mentes et animae purae sunt et timuerunt; sed timor non fuit de odio, sed fide. 16 #Multitudo sonitus aquarum: Vocem dederunt nubes.@# C Multitudo est sonitus aquarum, quando psalmodia dulcis effertur Domino, quando gemitibus et lacrymis culpa diluitur. Nubes significat praedicatores qui vocem dederunt cum praecepta Dei vulgaverunt per totum mundum, ex qua vulgatione sonitus iste aquarum provenit. 17 #Etenim sagittae tuae transeunt: Vox tonitrui tui in rota.@# C Sagittas hic evangelistas dicit, qui praedicationibus suis devotos usque ad cordis intima medicinaliter transfoderunt, non inflicto vulnere sed salute. Per rotam orbem terrarum dicit, qui in speciem rotae rotunditate concluditur, ubi vox praedicationis conspergitur. Sed illae nubes illa tonitrua quid fecerint subditur. 18 #Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: Commota est et contremuit terra.@# C Illuxerunt coruscationes, id est, divina praecepta veritatis lumine radiantia. Commotos et tremefactos illos dicit, qui verbum Dei fideliter audientes, ad emendationis studium Christi munere pervenerunt. 19 #In mari via tua et semitae tuae in aquis multis: Et vestigia tua non cognoscentur.@# C In mari, id est, in cogitationibus hominum, quae velut mare fluctuant, ubi Christus habet vias, quando eos gratia sua sibi subdiderit. Aquae multae conversarum turba gentium, ubi sunt semitae Dei, dum ad eos venire dignatur: quod dicit vestigia tua non cognoscentur, significat praesentiam corporalem quam populus Judaicus agnoscere noluit. 20 #Deduxisti sicut oves populum tuum In manu Moysi et Aaron.@# C Deducti sunt enim populi Hebraeorum in manu Moysi et Aaron, id est operatione, quam diversorum miraculorum novitate faciebant. Et benedixit sicut oves et non absolute, oves, sed sicut oves, qui non credendo facti sunt haedi. Moyses interpretatur assumptus. Aaron fortitudinis mons, quae nomina ipsorum virtutes quas fecerant exprimunt. ORATIO EX PSAL. LXXVI. Mirabilium omnium operator immense, qui quondam aquas in aspectu tuo sistentes, deinceps in vina mutasti: te humiliter imploramus, ut suscepta voce clamoris nostri, misericordiam nobis (quam nunquam oblivisceris) largiaris. Qui cum Patre et Filio, etc. PSALMUS LXXVII. ARGUMENTUM PSAL. LXXVII. C Vox prophetae ad Judaeos, enumerantis quanta munera Deus eis tribuerit, vel mirabilia ostenderit, qualisque in eis vindicta provenerit. TT. #Intellectus Asaph.@# C Asaph, ut dictum est, Hebraea lingua synagogam, Latine collectionem significat; sed quia intellectum praemisit, fidelem hic synagogam loqui posse declaravit. 1 #Attendite popule meus legem meam: Inclinate aurem vestram in verba oris mei.@# C In hoc principio loquitur Deus, qui per Moysen legem dedit Hebraeis. Attendit autem audita, qui res dictas devota mente perspexerit. Populus meus: illos dicit qui ejus mandatis obediebant. Inclinare cognoscitur aurem suam, qui toto corde vult audita percipere: unde sicut per hoc quod dixit attendite, intellectum jubet apponere, ita per hoc quod dicit, inclinate aurem, affectum audiendi prae #cipit@# habere. H Vel ista, et sequentis versus, verba sunt Christi. 2 #Aperiam in parabolis os meum: Loquar
null
87c372d7-c07b-45b1-a892-5602ab993d27
latin_170m_raw
null
None
None
None
propositiones ab initio.@# C Parabola enim Graeco vocabulo dicitur similitudo: quando illud quod intelligi volumus, per aliquas comparationes indicamus. Propositiones: obscuras et abditas significat quaestiones, quae adhibita disputatione solvendae sunt. Quod vero dicit ab initio, videlicet Veteris Testamenti intellige. 3 #Quanta audivimus et cognovimus ÷ ea@# .. #Et patres nostri narraverunt nobis.@# H Quanta audivimus: hoc pertinet ad apostolos. Et cognovimus ea: a patriarchis et prophetis. C Patres suos: Moysen et alios prophetas, qui de Domini adventu multa locuti sunt, dicit. 4 #Non sunt occultata a filiis eorum: In generatione altera.@# C Non sunt occultata, scilicet a spiritalibus filiis, qui eorum imitatores fuerunt. Altera generatio, non Hebraeorum, sed gentium significat congregationem. 5 #Narrantes laudes Domini et virtutes ejus: Et mirabilia ejus quae fecit.@# C Narrare quippe opera Domini laudasse est. Cujus facta dum narrantur, gloria semper augetur. Virtutes, liberationes dicit, quas fecit in populo cum eos de Pharaone liberavit: mirabilia vero, quod eos in deserto manna pavit, et modica et levissima concertatione gentes potentissimas subjecit. 6 #Et suscitavit testimonium in Jacob:@# #Et legem posuit in Israel.@# C Suscitatum esse testimonium in Jacob dicit: quando cum angelo colluctans, tactus uno femore claudicavit (Gen. XXXII): quod significat Israeliticum populum, partim fidei firmitate, constare partim a sua salute discedere. Posuit legem in Israel, ut eos devotos esse suo Domino commoneret, hoc est quod superius dicit, aperiam in parabolis et loquar propositiones, quia iste versus figurate loquitur. 7 #Quanta mandavit patribus nostris Nota facere ea filiis suis: Ut cognoscat generatio altera.@# C Versus iste significat, per generationes hominum fuisse mandata Dei transmissa, ne quis putaret uni datum quod omnibus est concessum. Altera hic generatio, extraneos significat non propinquos, et gentes non Judaeos. 8 #Filii qui nascentur et exurgent: Et narrabunt filiis suis.@# C Filii Christiani sunt, qui praedicationes sanctas ad animarum salutem conferendam suis posteris tradiderunt. 9 #Ut ponant in Deo spem suam: et non obliviscantur operum Dei: Et mandata ejus exquirant.@# C Admonet hic, ut posteri spem suam non ponant in legem, quae punit, sed in gratiam concessam, quae liberat: et non obliviscantur operum Dei, H id est contemnant, sicut fecerunt perfidi Judaei, sed mandata ejus exquirant ut Christiani. 10 #Ne fiant sicut patres eorum: Generatio prava et exasperans.@# H Hic notatur perfidia Judaeorum, qui murmurabant semper in deserto contra Dominum. C Prava dicta: quia veritatem recipere noluerunt. H. Exasperantes: quia contra Dominum blasphemabant irritantes ad vindictam. 11 #Generatio quae non direxit cor suum: Et non est creditus cum Deo spiritus ejus.@# H Usque hodie perversus est Israel, et non est directus cum Deo Spiritus ejus, et quoniam non recepit Filium, propterea non recipit Spiritum sanctum. C Ille dirigit cor suum, qui ad divinas se corrigit jussiones. A Illius vero Spiritus creditus est cum Deo, qui in Deum credit. 12 #Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: Conversi sunt in die belli.@# C Ephrem vel Ephraim interpretatur frugifer: hic fuit filius Joseph junior, quem avus suus primario loco benedixit: ejus vero filii paterna benedictione crescentes (Gen. XLVIII), de fructu fidei corruerunt. Intenderunt arcum: cum admonente Moyse dixerunt, quaecunque locutus est Deus faciemus. Conversi vero sunt: quando Aaron dixerunt: Fac nobis deos quos adoremus (Gen. XXXII). 13 #Non custodierunt testamentum Dei. Et in lege ejus noluerunt ambulare.@# C Non custodierunt testamentum Dei: ideo conversi sunt in die belli. 14 #Et obliti sunt benefactorum ejus: Et mirabilium ejus quae ostendit eis.@# C Obliti sunt Judaei beneficiorum Dei et omnium signorum ejus. 15 #Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti: In campo Taneos.@# C Narrat enim facta miracula coram patribus eorum, id est Moyse, Aaron et aliis senioribus, ut et manifestis rebus constantius credere debuissent: et ideo etiam provinciam dixit et locum, ubi haec facta sunt. Campus Tanis significat humile mandatum, quod in terris positus Christus docuit dicens: Discite
null
b6fab2cd-0bd0-4d4e-9ab4-eb5e8c524bad
latin_170m_raw
null
None
None
None
a me, quia mitis sum et humilis (Matth. XI). 16 #Interrupit mare et perduxit eos: Et statuit aquas quasi in utrem.@# C Ruptum est mare: quando in geminum latus permansit, ut non tam pelagus quam excisa rupes putaretur. Perduxit eos ad promissam, scilicet terram: statuit aquas, id est, ut sic staret unda immobilis: tanquam fuisset inclusa in vasis. 17 #Et deduxit eos in nube diei: Et tota nocte in illuminatione ignis.@# C Nubes diei, mystice significat Dominum Christum: quia et ipse est verus dies, tamen perfidis celatus est nube carnis suae. Et tota nocte: hic significat Christianos, quos custodit in nocte saeculi, claritate sui luminis. 18 #Interrupit petram in eremo:@# #Et adaquavit eos velut in abysso multa.@# C Tunc interrupta est petra in eremo: quando percussit et fluxerunt aquae; ideo hoc, ut ostenderet universas creaturas ejus jussionibus obedire, prius aquas, hic petram. Adaquavit dixit: ut jumenta magis videretur significare, quam homines, qui tantis beneficiis gratias agere noluerunt. In abysso multa: copiam largissimae undae declaravit, quae velut de abysso palagi, ita multa profluxit. 19 #Et eduxit aquam de petra: Et deduxit tanquam flumina aquas.@# H C Petra hic significat Christum, in ligno crucis lancea percussum, de cujus latere sacramentum baptismatis profluxit. 20 #Et apposuerunt adhuc peccare ei: In ira concitaverunt excelsum in inaquoso.@# C Apposuerunt, id est adjecerunt, ut inter tanta miracula non crederent. Peccare dixit non credere: quod nimis improbum constat esse delictum eis, qui de percep #tis gra@# tias non retulerunt. In ira concitaverunt excelsum, qui tot miraculis irrigati, perfidiae suae sterilitate in eum credere nolebant: ut sic in inaquoso vel sicco, non tam locum ubi facta sunt miracula, quam mentem eorum significet. 21 #Et tentaverunt Deum in cordibus suis: Ut peterent escas animabus suis.@# C Tentaverunt: tentare enim dicimus aliquid sermonibus dolosis postulare, ut videatur in verbis simplicitas, cum sit in corde malitia. Isti ergo animabus suis, non spiritales sed carnales escas, subdole poposcerunt. 22 #Et male locuti sunt de Deo: Dixerunt nunquid poterit Deus parare mensam in deserto?@# C Utique male locuti sunt, quia falsa, non credentes posse parare mensam in deserto, qui dat escam omni carni: sed mensa ista significat passionem, in qua reficimur esurientes. 23 #Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae: Et torrentes inundaverunt.@# H Aquae, mystice significant donum Spiritus sancti et fluenta divinae praedicationis, a petra, hoc est a Christo prolata: vel aqua, apostolos: torrentes vero, reliquos Ecclesiae doctores, ex quorum praedicatione sitim verbi Dei restringimus: vel Christo, qui est petra, percusso propter peccata nostra, fluxerunt aquae baptismi et martyrii. 24 #Nunquid et panem poterit dare: Aut parare mensam populo suo?@# H Diffidentia populi Judaeorum addit: Nunquid et panem, etc., sed #et panem coeli posse sibi dari negantes, qui est Christus,@# ita inquiunt: Quomodo potest hic nobis dare suam carnem ad manducandum? (Joan. VI.) 25 #Ideo audivit Dominus et distulit: Et ignis accensus est in Jacob: et ira ascendit in Israel.@# C Deus enim cogitationes murmurationum, etiam lingua tacente, cognoscit: sed et vindictam distulit ideo, ne si vindicaret ad praesens, non crederetur potuisse murmurantes satiare. Iterum distulit vindictam, ut ostenderet patientiam. Et ignis accensus est in Jacob. Jacob, qui interpretatur supplantator, significat gentes, quae supplantabant Judaeos, quia illis intrantibus, illi expulsi sunt: in quibus accensus est ignis charitatis; in Israel vero, id est populo Judaeorum ascendit ira formidabilis. 26 #Quia non crediderunt: in ÷ Deo@# .. #Nec speraverunt in salutari ejus.@# C Dicit enim non credidisse eos in Deo suo: ut ostenderet eos pertinaces fuisse. Nec speraverunt in salutare ejus, id est in Salvatorem Dominum. 27 #Et mandavit nubibus desuper: Et januas coeli aperuit.@# C Hoc quod sequitur, etsi per historiam videatur factum, oportet tamen ad Christum referri. Mandatum est igitur nubibus, id est praedicatoribus, ut
null
dc3faa69-6d44-4b32-9cf3-590ec5e1d451
latin_170m_raw
null
None
None
None
per januas coeli, hoc est Scripturas sacras, praedicatio gloriosa adventum Salvatoris nuntiaret. 28 #Et pluit illis manna ad manducandum: Et panem coeli dedit eis.@# C Manna interpretatur, quid est hoc? quod sanctae communioni corporis Christi decenter aptamus: quia dum admirando cibus assumitur iste, declarantur munera Dominici corporis Christi. Panis coeli Christus est, unde coelestia escam spiritalem capiunt et delectatione inaestimabili perfruuntur. 29 #Panem angelorum manducavit ÷ homo@# .. #Cibaria misit eis in abundantiam.@# C Panis ergo angelorum bene dicitur Christus, quia videlicet ipsius laude pascuntur: verum hic panis, in coelo replet angelos, nos pascit in terris. H Cibaria misit, ut jam non litterae hordeo, sed spiritalis tritici dogmate satientur. 30 #Transtulit Austrum de coelo: Et induxit in virtute sua Africum.@# C Austrum enim et Africum ventos scimus esse meridianos: quibus flantibus, pigrum frigus expellitur, et aeris temperamenta praestantur; sic et verba Domini, charitatis igne flagrantia, mundo salutarem praestiterunt temperantiam. 31 #Et pluit super eos sicut pulverem carnes:@# #Et sicut arenam maris volatilia pennata.@# C Et pluit super eos carnes, id est pabula doctrinae, unde fidelium animae satiarentur. Pulvis hic significat subtilitatem intelligentiae. Arena vero innumerabilem prudentiam significat, salsi maris sapore conditam. Sed pennata volatilia: coelestia desideria, quibus anima velut carnibus repleta pinguescat. Arenam quoque maris dixit, quae salsum saporem habet: nam est et fluviorum arena, quae hunc saporem non habet. Vide itaque omnia ista, ad litteram nota, in parabolis dicta, dum ad Christum referuntur. 32 #Et ceciderunt in medio castrorum eorum: Circa tabernacula eorum.@# C Castra enim a castitate dicta sunt, eo quod exercitus bellis occupatus, foedo luxui non vacaret. Nobis autem significatur, quod intra septa sanctae Ecclesiae omnia superna munera possumus accipere, si expleri bona desideria nostra divino munere postulemus. 33 #Et manducaverunt et saturati sunt nimis: Et desiderium eorum attulit eis: Non sunt fraudati a desiderio suo.@# 34 #Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum: Et ira Dei ascendit super eos.@# 35 #Et occidit pingues eorum: Et electos Israel impedivit.@# C Expleverunt desideria carnis, ratione jejuni. ventre pleni, sed mente vacuati. Fraus enim dicitur, quasi fracta fides. Satiati sunt ergo ad suam ruinam, non ut inde viverent sed potius interirent. C Adhuc escae erant in ore, scilicet dum manna et coturnicum carnibus vescerentur (Exod. XXXII). Esca autem ab edendo dicta est. Tunc ira Dei ascendit: quando Dominus iratus Moysi dixit: Graviter peccavit populus iste vitulum conflando et adorando, nam eum colendo, mugituri erant in poena, nam sequitur. C Occidit pingues eorum, id est fortes Judaeorum: propter peccatum vituli, quem fecit Aaron, occisi leguntur viginti tria millia eorum una die. Sicque factum est, ut electos Israel, pravitas peccantium impediret, ne venirent in terram promissionis. scilicet ipsum Moysen et Aaron. 36 #In omnibus his peccaverunt adhuc: Et non crediderunt in mirabilibus ejus.@# H Peccavit adhuc ille populus, qui contra famulum Dei Moysen murmurabat: peccant quotidie iniqui, qui sacerdotibus Dei obedire contemnunt: et tandiu peccant, quousque deficiunt, et cum festinatione deficiunt. 37 #Et defecerunt in vanitate dies eorum: Et anni eorum cum festinatione.@# C Dies eorum defecisse dicit, quasi tabe languida consumptos; dies enim peccatorum cum festinatione transeunt, sicut legitur: Viri sanguinum et dolosi, non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV). 38 #Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur:@# #Et diluculo veniebant ad Deum.@# C Non ipsi inquisierunt Deum, quos dicit occisos: sed exemplo talium populus reliquus supplicavit. Judaicus itaque populus tunc timuit, et exquisivit Deum, quando suos socios cernebat exstingui. Veniebant diluculo: H flagellati in peccatis revertebantur, et excusso infidelitatis somno, veniebant mane ut audirent verbum Dei. 39 #Et rememorati sunt quia Deus adjutor ÷ est: eorum: Et Deus excelsus redemptor eorum ÷ est:@# C Memorati sunt: quando irascente Domino extrema castrorum divino igne consumpta sunt, quo facto, rogaverunt Moysen ut pro eis Dominum supplicaret (Num. XVI). H Intellexerunt nullum
null
6781c908-c7bb-4c3f-b6eb-adc7ad714065
latin_170m_raw
null
None
None
None
alium posse in tali periculo adjutorium ferre, nisi illum qui eos de servitute Aegypti liberavit. 40 #Et dilexerunt eum in ore suo: Et lingua sua mentiti sunt ei.@# C Sic illis contingit qui se putant per solum timorem credere. Nam nisi Dominus metuatur, misto amore: toto corde non quaeritur; hoc enim peccatum est maximum, ut se dicat illi confiteri lingua, dum cordis ima dissentiant: quasi ille omnia non cognoscat, quae aguntur in tenebris, qui scrutator est renum et cordium. H Dilexerunt autem ore, quando dicebant Moysi: Quaecunque praeceperit Dominus faciemus. 41 #Cor autem eorum non erat rectum cum eo: Nec fideles habiti sunt in testimonio ejus.@# C Nam et Dominus de ipsis per Isaiam dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem ipsorum longe est a me (Isai. XXIX). Fidelis est in testimonio Dei, qui eum veraciter diligit: fides autem dicta est ab eo quod fiant dicta. 42 #Ipse autem ÷ est .. misericors et propitius fiet peccatis eorum: Et non disperdet ÷ eos@# ... H Ipse autem est misericors: dum enim exspectat poenitentiam, non statim punit delinquentem, quoniam peccatoris non vult mortem, sed conversionem (Ezech. XVIII). 43 #Et abundavit ut averteret iram suam:@# #Et non accendit omnem iram suam.@# C Abundavit: quando oravit pro Judaeis in cruce positus, Pater, ignosce illis (Luc. XXIII): sic istius supplicatione actum est, ut ita Dei in eis placaretur: propitius enim peccatis eorum factus est, cum ad ipsius satisfactionem in cruce, non quidem omnes, sed multi ex his redire meruerunt. 44 #Et recordatus est quia caro sunt: Spiritus vadens et non rediens.@# H Scit enim Deus, quia caro semper resistit legi Dei. C Caro autem dicta est, quod chara sit animae suae. Spiritus vadens et non rediens (subaudiendum est) in hoc mundo: quoniam ad suum eum corpus in resurrectione constat esse rediturum; unde mirabili brevitate hic hominis mors temporalis definitur, id est spiritus vadens et non rediens. 45 #Quoties exacerbaverunt eum in deserto. In ira concitaverunt eum in inaquoso.@# H Incredulitate utique atque ariditate cordis sui exacerbaverunt in deserto. 46 #Et conversi sunt et tentaverunt Deum: Et sanctum Israel exacerbaverunt.@# H Conversi sunt, scilicet retrorsum et acerbabant sanctum Israel, id est Moysen, qui Deum videbat mente et oculis: sed et nunc eum exacerbant, cum audierint quod Christum Dominum in carne nasciturum annuntiat. 47 #Non sunt recordati manus ejus: Die qua redemit eos ÷ de manu .. tribulantis.@# C Recordari enim dictum est, revocare ad cor. Manus ejus, id est beneficiorum Domini, H qui eos liberavit de manu Pharaonis, qui figuraliter diabolum significat. 48 #Sicut posuit in Aegypto signa sua: Et prodigia sua in campo Taneos.@# C Thaneos enim civitas est Aegypti, ubi sunt facta prodigia quae leguntur. Prodigia vero dicta quasi porro dicentia, id est quae praefigurabant esse aliqua ventura: omnes enim plagae illae aliquid significabant. 49 #At convertit in sanguinem flumina eorum: Et imbres eorum ne biberent.@# C Hinc prima plaga inchoat Aegyptiorum: nam sicut aqua in vinum conversa legitur (Joan. II.) quae significat permutationem populorum in melius, ita hic, conversa in sanguinem, significat populum Judaicum in deterius permutatum. Imbrem dicit coelestem praedicationem: quam similiter ait in sanguinem versam, ut eos qui spiritaliter intelligere deberent; intelligere carnaliter ostenderet, quomodo enim spiritaliter intelligerent, qui erant carnalibus sensibus occupati? 50 #Misit in eos coenomyiam et comedit eos: Et ranam et disperdidit eos.@# H In coenomyia cynicorum sectam indicavit, quae libidinem atque luxuriam summum praedicat bonum. C Rana est loquacissima vanitas haereticorum: quae commorata coenosis sensibus, improbis clamoribus garrire non desinit. 51 #Et dedit aerugini fructus eorum: Et labores eorum locustae.@# C Aerugo est amor turpis, honestatem consumens, imminutione occulta. Locusta est malevola detractio, actus alienos invida oblocutione corrodens. 52 #Et occidit in grandine vineas eorum: Et moros eorum in pruina.@# C Grando est comminatio Dei, qua verberat contumaces. Pruina: praecurrens anticipansque malitia, quae labores alienos
null
04b6ab6f-b6cd-4496-a55b-95963e5ebb7a
latin_170m_raw
null
None
None
None
pervenire ad fructum non permittit. 53 #Et tradidit grandini jumenta eorum: Et possessionem eorum igni.@# H In grandine, castigatio divina monstratur. C Morte pecudum stultorum significatur occasus. H Ab hac autem grandine et haec jumenta occiduntur, ut eorum insipientia arguatur, qui divinum nomen bestiis indiderunt. C Ignis quoque immittitur, ut illuminentur corda credentium, et vitia depascantur. Sicut ait Dominus: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII.) 54 #Misit in eos iram indignationis suae. indignationem et iram et tribulationem: Immissionem per angelos malos.@# C Ordo vindictae verissima descriptione narratur. Prius enim Dominus peccatis hominum irascitur, quando nulla compunctione convertuntur: ac deinde malitiam hominis in sua indignatione et ira et tribulatione derelinquit, et postremo nudati defensione divina in praedam cadunt diaboli. Constat enim cuncta quae creata sunt, Creatoris permissioni aut imperio subjacere. Dicit vero immissionem illam malorum, factam per angelos malos, scilicet indignationem, id est, tumorem superbiae, iram audaciae, tribulationem desperationis. H Ut qui divinis plagis non arguebantur, diabolicis insidiis tunderentur. 55 #Viam fecit semitae irae suae: non pepercit a morte animarum eorum: Et jumenta eorum in morte conclusit.@# H Viam habet divina ira, cum in peccati ultionem quis traditus, non liberat animam suam a supplicio gehennae: vel cum insipientia (quae jumentis est similis) in morte sempiterna concluditur. C Cum igitur dicit viam fecisse Dominum, qua possit ad vindictam infidelium pervenire, ostendit non posse ad eos venire vindictam, nisi fuerint Domini defensione privati: per mortem vero animarum, hominum intellige interitum eorum, qui in illa clade occisi sunt. 56 #Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti: Primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.@# H Sicut haec gesta in Aegypto referuntur, ita et Dominus principatus et potestates daemoniorum, sive vitiorum, in hoc mundo delevit suo sancto adventu, et triumphavit in ligno sanctae crucis, et ab eorum corde depulit: qui calliditati diabolicae dediti erant, quia Cham #calliditas@# interpretatur. C Per primitias vero omne primogenitum intellige: primitiae quippe laborum ad totum pertinent quidquid humana possibilitas habere potuerat. 57 #Et abstulit sicut oves populum suum: Et perduxit eos tanquam gregem in deserto.@# C Nam cum dixit oves et gregem, significat populum Christianum, qui in hoc saeculo tanquam in deserto pascitur, si mundanarum rerum desideria non sequatur: quamvis ad litteram Judaeos in terram promissionis inductos, oves accipere possis; tamen quia in parabolis se locuturum dixit, Christianum populum his signatum, magis quam signum, intellectu amplecti debes; nam sequitur: Et eduxit, etc. 58 #Et eduxit eos in spe et non timuerunt: Et inimicos eorum operuit mare.@# C Educti enim nos sumus in spe a terra Aegypti, id est a tenebris peccatorum, qui fidei lumen accepimus. Et inimicos operuit mare: cum nos abluebamur in baptismo, diabolus mergebatur in abysso cum ministris suis. Sic illis in figura omnia facta sunt (I Cor. X), ut ait Apostolus, quae nostrae salutis indicia nuntiabant. 59 #Et induxit eos in montem sanctificationis suae: Montem quem acquisivit dextera ejus.@# C Mons sanctificationis: sancta Ecclesia in latitudine fidei sublimata. Sive superna illa coelestis Hierusalem, in quam populum Dei sua gratia Salvator introduxit. Ad litteram vero mons Sion, ubi circa quem templum fuit aedificatum, est mons sanctificationis. 60 #Et ejecit a facie eorum gentes: Et sorte divisit eis ÷ terram .. in funiculo distributionis.@# C Ejicit a facie nostra gentes, quando a nobis barbarici et immites fugantur errores: dividit terram, cum pro sua gratia unicuique beatam dederit portionem regni Dei: funiculus autem distributionis sic dictus est ab illis, qui terram tenso fune dividebant. 61 #Et habitare fecit in tabernaculis eorum: Tribus Israel.@# C Mystice, tribubus Israel, id est videntibus Deum, dabit inhabitare tabernacula, quae ante ruinam superbiae adhuc innocentes angeli possidebant 62 #Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum: Et testimonia ejus non custodierunt.@# C Nunc dicit contumaciam Judaeorum, qui Dominum tentaverunt, et monita ejus non custodierunt: et quid eis irato Domino contigerit, ut talia inobedientes debeant exempla
null
8275d3c0-00c2-4cef-9d2f-44c5eab01ce0
latin_170m_raw
null
None
None
None
metuere. 63 #Et averterunt se et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum.@# H Averterunt se, quos nec virtus nec beneficia mollierunt divina; sed sicut patres occiderunt prophetas, ita et isti ipsum Deum persequuntur (Matth. XXIII). C Arcus pravus: est malitia peccatorum, quae non eminus vulnera jaculatur, sed in se magis spicula directa convertit; quia dolosus dum nititur ingerere plagas, in se convertere potius suas probatur insidias. H Pravus enim arcus dicitur, qui jacula in tendentem se mittit, et dum contra inimicos sagittam putatur jacere, sauciat tenentem. 64 #In ira concitaverunt eum in collibus suis: Et in sculptilibus suis ad aemulationem ÷ eum@# .. #provocaverunt.@# C Colles, superbas et tumidas hominum cogitationes significant, quibus semper Dominus invenitur adversus. Ad aemulationem quoque eum provocabant, dum suum honorem idolis impendebant. H Relicto enim Deo servierunt idolis, adorantes etiam in montibus. 65 #Audivit Deus et sprevit:@# #Et ad nihilum redegit valde Israel.@# H Illos vero sprevit, qui tantum nomine et non visione Israel erant. 66 #Et repulit tabernaculum Silo: Tabernaculum suum ubi habitavit in homitibus.@# C Silo civitas erat, ubi arca Dei fuisse legitur constituta. Silo #avulsio@# vel #dimissio ejus@# interpretatur, et significat sacerdotium Judaeorum a Deo reprobatum. 67 #Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: Et pulchritudinem eorum in manus inimici.@# C Traditi sunt Judaei in captivitatem, quando ab Allophylis, id est Philisthaeis, capta arca, sunt victi. Virtutem et fortitudinem, dicit arcam testamenti, per quam inter gentes videbantur invicti, et summa decoris laude esse praecipui. 68 #Et conclusit in gladio populum suum: Et haereditatem suam sprevit.@# C Consequens fuit ut populus gladio corrueret in ruinam, cui arcae dignitas fuit ablata. Sprevit suam haereditatem, quando pro scelerum suorum immanitate projecit populum quem elegerat. 69 #Juvenes eorum comedit ignis: Et virgines eorum non sunt lamentatae.@# C Ignem hic, iram bellantium debemus advertere. Lamentare, vacantis est: nam cum omnes imminentia pericula formidarent, nulli licuit alterius funeri justa persolvere. Lamenta enim dicta sunt intra lares monumenta, sicut antiquis mos erat sepelire. 70 #Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt Et viduae eorum non plorabantur.@# C In ipsa igitur captivitate filii Heli sacerdotis, ab Allophylis leguntur gladio exstincti: quorum unius uxor vidua facta, post subitum partum morte praeventa est (I Reg. IV): et ita contigit ut minime ploraretur, dum universos interitus communis occuparet, licet et id aliis multis accidisse non dubitaretur. 71 #Et excitatus est tanquam dormiens Dominus: Tanquam potens crapulatus a vino.@# C Excitatur enim Dominus ad vindictam, nostris malis actibus provocatus; cujus patientia dormitasse credebatur. Resurgens etiam Dominus a mortuis, tanquam vino passionis crapulatus. Ad litteram autem: crapulati et ebrii vino irasci consueverunt dum excitantur, et fortes se exhibere; ita per simitudinem de Deo dictum est. 72 #Et percussit inimicos suos in posteriora: Opprobrium sempiternum dedit illis.@# C Percussit Allophylos in posteriora, ut etiam vivi, a soricibus exsecrabili sorde roderentur (I Reg. V): quod opprobrium permanet eis sempiternum. Sic peccatores in posteriora percutit, quando eis sua debita non relinquit; et quasi a soricibus consumuntur, dum eos diaboli cohors inimica vallaverit. 73 #Et repulit tabernaculum Joseph:@# #Et tribum Ephrem non elegit.@# H C Hic reprobatio Judaeorum atque haereticorum, et electio narratur sanctae Ecclesiae. C Joseph interpretatur #augmentum,@# quod hic in contrarium accipiendum est, quia constat esse repudiatum; Ephrem #frugifer,@# seu #ubertas.@# 74 #Sed elegit tribum Juda: Montem Sion quem dilexit.@# C Juda interpretatur #confitens,@# sive #glorificans.@# Illam tribum merito diligit, quae et confessione fuit humilis et conversione laudabilis. H C Mons, significat sanctam Ecclesiam. 75 #Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum: In terra quam fundavit in saecula.@# H Unicorni singularis potentia dicitur, H C et unicam Christi Ecclesiam, quam fundavit in saecula, significat. 76 #Et elegit David servum suum: et sustulit eum de gregibus ovium: De postfetantes accepit eum.@# H C David
null
8ce884c7-c8a7-4211-92a8-53836449ee87
latin_170m_raw
null
None
None
None
(interpretatur #manu fortis,@# sive #desiderabilis@# ) Christum significat, ex populo Judaeorum, velut de gregibus ovium, desumptum atque translatum ad populum pascendum Ecclesiae. H Vel, qui de grege mortalium electus et sublevatus est, C et acceptus de post fetantes, id est, de loco qui est post fetantes, id est fecundas et fetosas oves, quia Christus pastor est ovium fecundarum, spiritualique gratia multos filios generantium in sancta fide et ecclesia: pastor quippe sequitur oves, ideo dicitur post fetantes, non ante. 77 #Pascere Jacob servum suum: Et Israel haereditatem suam.@# C Possumus per Jacob intelligere populum Christianum, qui hic degit in terris, H et supplantat vitia et carnalia desideria. C Haereditatem vero Israel futuram congregationem, quae Domini contemplatione pascenda est. 78 #Et pavit eos in innocentia cordis sui: Et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.@# C Pavit enim Praeceptor egregius, quos docere dignatus est, sicut ipse dixit: Non in solo pane vivit homo (Matth. IV). Intellectus vero manuum, actualem significat sanctitatem, ad quam fideles suos (prout ipse tribuit) gloriosa imitatione perduxit. ORATIO EX PSAL. LXXVII. Refice nos mannae spiritalis alimento, opulentissime largitor Omnipotens, ut in sensum manuum tuarum directi, mereamur in monte tua acquisitum dextera, gloriari. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS LXXVIII. ARGUMENTUM PSAL. LXXVIII. C Vox Judaeorum dicentium, quanta in persecutione Antiochi vel gentium pertulerint, Deique potentia supplicantium correctionis voto vindicari. H Quae tamen persecutio ad animam, quae saepe civitas scribitur, referenda est. TT. #Psalmus Asaph.@# C Asaph significat #synagogam;@# est ergo totus iste psalmus in lamentatione positus, qui futura tempora velut praeterita deplorat. Deplorat vero Antiochi persecutionem, tempore Macchabaeorum factam, tunc futuram, sed in spiritu prophetico quasi praeteritam, propter certitudinem eventus. 1 #Deus, venerunt gentes in haereditatem tuum: polluerunt templum sanctum tuum: Posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam.@# H Propheta de persecutione gentilium adversus Ecclesiam Dei (quae est haereditas ejus), sive Hierusalem, dicit: Deus, etc. C Gens enim dicta est, quod uno sit genere procreata. Polluerunt, cum impiae gentes in sanctissimis Hierusalem et templi locis simulacra nefanda posuerunt. H Sicut enim poma, cum maturescere coeperint, diligentius custodiuntur maturaque facilius devorantur, ita adversarius conscientem sibi animam custodit, donec ad plenum eam valeat devorare. Est enim Dei haereditas anima sancta. In cujus figuram, terrenae Hierusalem captivitatem deplorat Propheta. 2 #Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli: Carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.@# C Dicendo Propheta: posuerunt morticina, martyres significat, qui in illa captivitate copiosa persecutione floruerunt, et elegerunt magis mori, quam cibis a Domino vetitis coinquinari. Sepelire, quia officium est pietatis, volatilibus ac bestiis abjicere magnae crudelitatis constat exemplum. 3 #Effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Herusalem: Et non erat qui sepeliret.@# C Secundum litteram de populo dicit Judaeorum, qui a gentibus non solum intra urbem, verum etiam circa muros civitatis est interemptus, quatenus officium sepulturae nullus implere valuisset, dum par conditio omnes tam circa muros quam in corde civitatis involveret. H Haec quidem ante Christi adventum in Hierusalem acta sunt, sed passionem infantium figurarunt, ubi et carnes eorum bestiis et volucribus expositae sunt, id est persecutoribus, et tanta sanguinis multitudo effusa est, ut vix omnium possent corpuscula sepeliri. 4 #Facti sumus opprobrium vicinis nostris: Subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.@# C Dicit enim Hebraeos fuisse in opprobrium et in derisum, qui prius fuerant Domini devotione reverendi. H Opprobium etiam fiunt sancti his qui prius fratres fuerunt; qui meliores factos odii stimulo persequuntur. 5 #Usquequo, Domine, irasceris in finem: Accendetur velut ignis zelus tuus?@# C Rogat enim pium judicem, ne usque in finem irascatur genti Judaicae, sed ut incenderetur zelus illius in eis, sicut in Mathathia (I Mach. II): qui zelo paternae traditionis incensus, quemdam Judaeum idolis immolantem supra ipsas aras occidit. 6 #Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt: Et in regna quae nomen tuum non invocaverunt.@# C Effunde iram super adversarios
null
1f818bea-9df7-43c5-a61c-91a62afe1533
latin_170m_raw
null
None
None
None
Judaeorum; indignationem tuam abundanter emitte, ut sicut illi nos comprimunt, ita tuis viribus opprimantur. Nec vacat quod ante dixit in gentes, postea in regna; prius enim populis imprecatus est, deinde ipsis regnis, quae talia fieri imperabant. 7 #Quia comederunt Jacob: Et locum ejus desolaverunt.@# C Dicendo enim comederunt, saevitiam impiae gentis ostendit; comederunt vero significat comedi fecerunt, dum cadavera mortuorum ferarum morsibus exposuerunt. Locum desolaverunt, cum pulcherrimam civitatem civium suorum habitatione nudaverunt. 8 #Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae: Quia pauperes facti sumus nimis.@# H Praeveniat nos, quaesumus, Domine, misericordia tua, qui est Unigenitus tuus ut veniens propitietur iniquitatibus nostris, et eruat nos a peccatis; pauperes enim facti sumus in mundo propter illum. C Confessione itaque delictorum propitium sibi reddit judicem, et qui timet judicium Domini, anticipari se ejus misericordia recte desiderat, pauperesque factos dicit nimis; paupertas est enim nobis bonorum, et non habemus quid offerre justitiae, si non incipiat vigor aequitatis inquirere. 9 #Adjuva nos, Deus salutaris noster: Et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.@# C Bene ergo infirmitatem suam intellexit qui Salvatorem medicum totis viribus invocavit. Et utiliter subdit: propter gloriam Dei, non propter aliquod suum proprium meritum. Ideo enim Salvator dicitur, quia in se sperantes salvat, et imminentes poenas peccatorum commutat in praemia. 10 #Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? Et innotescat in nationibus coram oculis nostris.@# H Gentes spiritualiter, potestates adversae sunt, quae invalescunt adversum nos, dicentes: Ubi est Deus vester? sicut pagani martyribus saepe dixerunt. C Et innotescat, subaudiendum est vindicta, quam solet Dominus de perfidis facere, quando eos cogit prava desideria damnare. Cum vero dicit, coram oculis, celeritatem postulat ultionis, ut videat fieri quod aliquando novit posse concedi. 11 #Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est: Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum.@# H Judicium hic invocat, quo sanguis martyrum exquiratur a Domino. Compeditos apostolos accipe, qui propter Christum colligati in carcere sunt (Act. V), et in exsilio sunt damnati. C Vel illos dicit, quos pro nomine Domini vinxerat irreligiosa gentilitas. Non autem amari cordis vindictam intelligas petitam, sed eam quae ad conversionem respicit inimici. Est autem vindicatio, per quam jus ab injuria justa retributione defenditur. 12 #Secundum magnitudinem brachii tui: Posside filios mortificatorum.@# H Filii mortificatorum, spiritualiter sunt fideles populi, per apostolorum praedicationem in Christo regenerati. C Vel, filii eorum, qui pro ejus religione morte puniti sunt, pro quibus orat Propheta ut parentum virtute proficiant, et ita eos Dominus possideat ne diaboli virtute seducantur. 13 #Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: Improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.@# C Non contra illos, sed pro illis rogat Ecclesia. Nam afflictio corporum salutem tribuit animarum. Septuplum, perfectionem significat coelestis doni, quod accipimus, quando Spiritus sancti illuminatione complemur. Improperium, ut quia injurias fecerunt, dicant laudes nunc; fuerunt increduli, sint devoti; exstiterunt superbi, fiant humiles. In sinu vero eorum, in animas eorum et animarum secreta intellige, ubi semper fit gloriosa conversio. 14 #Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae: Confitebimur tibi in saeculum.@# H Propter innocentiam autem, oves vocantur fideles, vel quia Christum pastorem habent. C Recte vocantur oves, qui ejus gloriam confitentes, in fidei firmitate permanserunt. 15 #In generatione et generatione: Annuntiabimus laudem tuam.@# H In generatione, id est in prophetis; et generatione, hoc est in Evangeliis, semper annuntiabuntur laudes Christi. C Vel in generatione ista hic Ecclesiae, et generatione coelesti in patria, cum omnibus beatis aeternaliter laudabimus te. ORATIO EX PSAL. LXXVIII. Anticipa nos, Domine, misericordia tua, priusquam zelus irae desaeviat, ut adjuti patrociniis beatorum, quorum propter te sanguis effusus est, propitationem tuam cum peccatorum venia consequamur. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS LXXIX. ARGUMENTUM PSAL. LXXIX. C. Vox Prophetae de adventu Christi, et de vineae
null
640f6649-5427-4997-906f-9b3f52923cd1
latin_170m_raw
null
None
None
None
, id est Ecclesiae, dilatatione. TT. #In finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus.@# C Finis legis Christus est. Asaph interpretatur #colligens,@# et significat Christum et Ecclesiam. A quo omnes in fidem collecti immutantur, scilicet de pejoribus ad meliora, de vetustate ad novitatem vitae (Rom. X). 1 #Qui regis Israel, intende: Qui deducis velut ovem Joseph.@# C Recte igitur dicitur regem coeli regere Israel, quia ipsos propitius regit, qui eum puro corde respiciunt. Intende, ac si diceret: Super nos lumen tuae pietatis infunde. Joseph, fidelem populum dicit, qui sic in caulam Dei deducitur, quasi oves ad pascua congregentur. 2 #Qui sedes super Cherubim, manifestare: Coram, Ephraim Benjamin et Manasse.@# C Cherubim #plenitudo scientiae@# interpretatur, in qua Christum sedere manifestum est. Rogat, dum dicit manifestare, ut beneficio sanctae incarnationis appareat. Ephraim vero interpretatur #fructificatio;@# Benjamin, #filius dexterae;@# Manasses, #oblitus.@# Has virtutes constat inesse Salvatori. Fructificavit nobis, quando surrexit; filius dextrae, id est omnipotentis Patris; oblitus dicitur, quando injuriarum suarum in cruce positus oblitus est, pro persequentibus orans (Luc. XXIII). 3 #Excita, Domine, potentiam tuam et veni: Ut salvos facias nos.@# C Deprecatur tanto studiosius quanto novit maximam utilitatem nobis Domini incarnatione futuram, ut excitet potentiam, id est, ut veniat ad peccata humani generis abluenda. Quae enim preces, vel quae vota sufficiant illud expetere quod mundum possit a sua impietate salvare? 4 #Deus, converte nos, et ostende faciem tuam: Et salvi erimus.@# C Postulat enim se magnopere converti, quia se noverat esse distortum. Ostendit faciem Pater manifestatione Filii, cum ait: Ipsum audite (Matth. VII); in quo et salvati sumus, ideo dicit, et salvi erimus; vel ostendit, cum incarnavit. Nemini vero ostendit Deus faciem, nisi converso. 5 #Domine Deus virtutum: Quousque irasceris super orationem servi tui?@# C Juste Deum virtutum vocavit, qui solus praevalet de morte incredulitatis liberare. H Non irascitur Deus, si justitiam petamus; sed putat conscientia delicti ob orationem nostram Deum irasci. C Et iratum Propheta credebat, quoniam humano generi subvenire tardabat; ex quo innotescit pietas, et magnum desiderium Prophetae. 6 #Cibabis nos pane lacrymarum: Et potum dabis nobis in lacrymis in mensura.@# C Panis enim lacrymarum, vita est plena doloribus; sed tamen in ea miseratione Dei cibamur, quando cladibus et aerumnis non exstinguimur, sed potius erudimur. Nullum itaque tempus a lacrymis ostendit posse esse vacuum quibus et ipsa refectio erat ploratio. In mensura, vero in distributo modulo dicit, ostendere volens illud Apostoli: quod Deus supra vires nostras tentari nos et vexari non permittit (I Cor. X). 7 #Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris: Et inimici nostri subsannaverunt nos.@# C Contradictio illa gentilis erat, quae adversum praedicatores Christi pravis concionibus erigebatur. H Subsannabant inimici (id est haeretici) doctores Christi: similiter Judaei et infideles omnes, qui in circuitu Ecclesiae obstrepunt, nosque impugnant. 8 #Deus virtutum, converte nos: et ostende faciem tuam. Et salvi erimus.@# C Repetit versum, quia desiderantis mos est ea repetere quae desiderat magnopere advenire. Ipsa est ergo facies, id est potentia Christi, per quam laqueos mortis evasimus; ipsa denique quae dignis et confitentibus coelorum regna largitur. 9 #Vineam de Aegypto transtulisti: Ejecisti gentes et plantasti eam.@# C Vineam dicit Hebraeorum gentem, quam positam in typo constat Ecclesiae. Vinea autem a #vitibus@# dicta est; hanc ex Aegypto deduxit magnis miraculis, et (expulsis gentibus, hoc est Amorrheis caeterisque finitimis eorum) tanquam mirabilis agricola eam plantavit. Per hanc autem, Ecclesia, ut dixi, intelligitur, quae hic in sanctis optimos fructus affert, qui tribulationibus pressi, saporem dulcem emanant, et passionum sarculo fossi et putati, sicut vites, multiplicantur. Sola enim hoc proprium habet Ecclesia, ut persecutionibus crescat. 10 #Dux itineris fuisti in conspectu ejus: Et plantasti radices ejus, et implevit terram.@# C Dux est Christus sanctae
null
9de04430-3167-4c3e-91aa-2f276682cc92
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ecclesiae Dei. Radices ejus sunt prophetae coelestis regis operatione plantati; ex quibus illa felices palmites tendens, universum mundum, quasi amoenis fidei umbraculis, occupavit. Hoc est quod titulus dicit, de commutatis Judaeis, ut vineam Judaicam commutatam intelligas in Christianam; et quae de Judaica hic dicuntur, impleta intelligas in vinea Christiana. 11 #Operuit montes umbra ejus: Et arbusta ejus cedros Dei.@# H Hos Ecclesia protegit, qui in ejus esse gremio comprobantur, id est patriarchas et diversos doctores et apostolos. C Istos enim operit, quos nutrit, quoniam ejus umbra fructificat, et amplius facit crescere quos magis tegit. Unde cedros Dei, id est martyres, qui in Ecclesia inter altissima cacumina constituti sunt, ipsa quoque protegit Ecclesia. 12 #Extendit palmites suos usque ad mare: Et usque ad flumen propagines ejus.@# C Palmites significant discipulos Domini, quibus ipse dixit: Ego vitis, vos palmites (Joan. XV). Mare, omnium gentium sanctissimam credulitatem. Extendit vero dicit, quoniam ab Hierosolymis haec praedicatio in cunctas partes mundi extensa est. Propagines, filios regenerationis dicit, qui a flumine Jordane manaverunt, ubi Dominus baptizari dignatus est in exemplum nostrae salutis. 13 #Utquid destruxisti maceriam ejus Et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam.@# C Nunc de vinea prima, id est Judaeae gentis, miratur cur eam Deus dereliquerit, et ejus munitio eversa fuerit, id est, Dei defensio ablata. H Tunc enim munitio synagogae deposita est, cum ei caecitas contigit, donec plenitudo gentium subintraret (Rom. XI). C Vindemiant eam, id est, diripiunt qui praetergrediuntur, id est gentes, quae viam, id est Christum, pertranseuntes, in idolorum sacrificiis jugiter permanebant. Quod etiam Isaias praedixit dicens: Destruam maceriam ejus, et erit in direptionem, etc. (Isai. V). 14 #Exterminavit eam aper de silva: Et singularis ferus depastus est eam.@# C Aprum hunc Vespasianum principem Romanorum nonnulli intelligunt. Aper, dictus est ab eo, qui in locis asperis commoratur. Singularem autem ferum, Titum ejus filium memorat. H C Spiritualiter autem, aprum singularem, dic diabolum, qui de silva gentilium egressus, plebem Judaicam exterminavit propter incredulitatem. 15 #Deus virtutum, convertere: Respice de coelo et vide et visita vineam istam.@# C Petit hic Asaph ut supplices Judaeos suos operis Agricola serenus aspiceret, et periclitantibus subveniret. Visita, adventum sanctae incarnationis expostulat, ut praesente Cultore, vinea plantata proficiat. H Dicit igitur: Domine, Deus virtutum, convertere ab ira tua, et converte synagogam ad Ecclesiam. 16 #Et perfice eam quam plantavit dextera tua: Et super filium hominis quem confirmasti tibi.@# H Et perfice eam, scilicet Ecclesiam quam plantavit dextera vel virtus, hoc est, Filius tuus in resurrectione sua fundavit. Et super filium hominis, id est filium Virginis, quem tibi confirmasti ac devicta morte in tua dextera collocasti. H Perfice ergo eam, in vera fide, super te et Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum fundatam vineam, quem confirmasti tibi. 17 #Incensa igni et suffossa: Ab increpatione vultus tui peribunt.@# C Incenditur igne aliquis cupiditatis, quando crimen nefandum commiserit. Effossa vero manu sunt, cum per operationem sceleratam aliis praeparamus insidias, et decipere volumus nescientes, dum nos magis in ipsam foveam corruamus. Haec ergo peccata peribunt ab increpatione vultus Dei, dum dicit: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). H Vel incensa et suffossa, Synagoga est non credens. 18 #Fiat manus tua super virum dexterae tuae:@# #Et super filium hominis quem confirmasti tibi.@# C Fiat manus tua, id est, operatio sancta ad effectum promissa perducat. Filius hominis, ipse Christus est, qui etiam dextera Patris est, et confirmatus apud homines, sicut dicit in Evangelio: Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII). Operationem itaque sanctae incarnationis exposcit. 19 #Et non discedimus a te: Vivificabis nos et nomen tuum invocabimus.@# H Non discedimus, id est, si tibi fide adhaeserimus, tunc pane illo, quem de coelo misisti (Joan. VI), reficimur. C Et #ipsum@# nomen invocabimus in oratione Dominica
null
70be765f-27d8-428d-b6b6-2c90c203e266
latin_170m_raw
null
None
None
None
, H id est, eum cui dedisti nomen supra omne nomen (Philip. II). C Vel si miseris Filium tuum incarnandum, non discedimus a te, qui tanto desiderio eum petivimus; et dum non discedimus, vivificabis nos, etc. 20 #Domine Deus virtutum, converte nos: Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.@# C In isto versu regulam totius religionis exponit, ubi primum est, ut nos Dominus convertat; deinde, ut ostendat faciem suam; tertio, ut salvos efficiat. Per istum quoque versum sub brevitate petimus quidquid nobis expedire monstratur. ORATIO EX PSAL. LXXIX. Visita, Domine, vineam tuam, quam de Aegypto tribulationum potenti dextera liberasti; ut respectu vultus tui vivificata, bonorum vitae fructuum ubertate laetetur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS LXXX. ARGUMENTUM PSAL. LXXX. C Propheta fideles admonet ut multimodis vocibus Deum magnificent, et ne quisquam idola, sed solum Deum adoret. TT. #In finem pro torcularibus Asaph ÷ quinti Sabbati@# ... C Intentio tituli est ut, in finem, Christum designet; pro torcularibus, Ecclesiam; Asaph, congregationem fidelium; quinta Sabbati, baptizatos, nam quinta die ex aquis Deus animantia fecit, et in baptismo novus homo generatur. 1 #Exsultate Deo adjutori nostro: Jubilate Deo Jacob.@# C Asaph iste, quem saepe diximus synagogam, populos commonet fideles, ut non desinant cum summa laetitia Deo laudes dicere, qui eos a saevis periculis dignatus est eripere. Deo adjutori nostro, contra fictitios deos gentilium dicit, qui juvare nec se possunt. Jubilare a #juvando,@# id est delectando, dictum est. Jacob populum significat Christianum. 2 #Sumite psalmum et date tympanum: Psalterium jucundum cum cithara.@# C Psalmus enim ad divina verba pertinet intimanda. Et date #tympanum, id est operationes bonas. Addit: psalterium jucundum date,@# id est, praedicationem sanctam cum cithara, id est carnis mortificatione vel operatione. Nam psalterium idem quod psalmus significat, et cithara idem quod tympanum. 3 #Buccinate in neomenia tuba: In insigni die solemnitatis nostrae.@# H Canebant Judaei tuba in Pascha, Pentecoste, et Scenopegia: nos praecipue in inchoatione evangelicae praedicationis atque initio fidei, cum resurgimus in Christo, eum remissionem accipimus, et in dedicatione domus pectoris nostri, cum innovata fuerit post ruinam. 4 #Quia praeceptum in Israel est: Et judicium Deo Jacob.@# C Israel, populus electus, fide videns Deum; idem et Jacob, propter utramque plebem, ex circumcisione venientem et praeputio. Christus enim utrumque fecit, et legem dedit, et judicium futurum suae potestatis innotuit. 5 #Testimonium in Joseph posuit ÷ illud .. cum exiret de terra Aegypti: Linguam quam non noverat audivit.@# C Joseph interpretatur #augmentatio;@# cujus nominis interpretatio testimonium est Hebraei populi, qui de terra Aegypti multiplicatus exivit. Et sicut ille per maris Rubri undas ejectus est, sic nos a terra Aegypti, id est, a vitiis carnalibus absoluti, regenerante sancta unda, renascimur. Et sicut illud mare fuit rubrum, ita aqua baptismi (quae cum sanguine de latere Christi profluxit) rubra potest nuncupari. Audivit linguam, H C id est praecepta evangelica, quae prius non novit. 6 #Divertit ab oneribus dorsum ejus: Manus ejus in cophino servierunt.@# C Evertit Deus a dorso Christianorum onera peccatorum, quando felici humilitate prosternuntur. Cophinos dicimus, per quos sordium purgamenta abjicimus. Manus in eis tenent, qui peccatorum immunditiis occupantur. Ab hac servitute liberamur, quando scelerum nostrum sordibus expiamur. 7 #In tribulatione invocasti me et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: Probavi te apud aquam contradictionis. Diapsal.@# H C Nunc introducitur persona Dei loquens ad populum. C Ipse enim nos de tribulatione liberat; ipse in abscondito angustiam nostrae tempestatis exaudit: sed probat nos in contradictionibus haereticorum, qui resistentes, et voluntatem electorum mutare conantes, velut venti flantes mentem concitant. 8 #Audi, populus meus, et contestabor te, Israel, si me audieris. Non erit in te Deus recens: Neque adorabis Deum alienum.@# C Ipse est populus Dei, qui nescit cum malis aliqua mistione morum confundi. Testificatur
null
19f79c3c-ce58-4e81-a4bd-c782e495ccb6
latin_170m_raw
null
None
None
None
autem Deus, quando in futuro judicio unicuique dederit pro factorum suorum qualitate sententiam (Matth. XVI). Dixit quoque: Non erit in te Deus recens, ne Verbum Patris quisquam putaret esse sub tempore. Quoniam ipse est qui ante omne principium genitus de Patris substantia, aequali cum eo coaeternitate consistit. Nec adorabis, ostendit ut pene par sit scelus, recentem Deum putare, et nefandis idolis servire. 9 #Ego ÷ enim .. sum Dominus Deus tuus qui eduxi@# #te de terra Aegypti: Dilata os tuum et implebo illud.@# C Ego ipse, qui dudum eduxi te de terra Aegypti, nunc adveni per potentiam carnis, et educo de terra Aegypti, quando per regenerationis gratiam, a peccatis teterrimis liberabo te. Dilata os, id est, divulga et dissemina, confitendo vel admonendo quae digna sunt auditu. H Vis comedere Dominum Deum tuum? dilata os tuum; ipse hortatur nos ut eum comedamus. Quantum igitur dilataveris, tantum accipies. Si volueris, totum accipies; si nolueris, saltem accipe partem. Totum accipit, qui omnia propter eum relinquens, sequitur eum. 10 #Et non audivit populus meus vocem meam: Et Israel non intendit mihi.@# C Non audivit populus Judaeorum, qui Christo Filio Dei credere noluit. H Ego sto ad ostium et pulso (Apoc. III): volo ut aperias, et ingrediar, et aperire non vis. 11 #Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum: Ibunt in adinventionibus suis.@# C Sequitur ultio digna peccatoris. Non enim dimittitur impunitus, qui a Domini defensione deseritur. Quia malorum omnium retributio est, tanta bonitate fraudari. Putat enim peccator genus esse beneficii, si suis voluptatibus permittitur expleri, cum in poenam eorum dicat Apostolus: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. II). H Infelix qui a Deo non corripitur. Si quis peccans non percutitur, iste miser est; ideo et illos dimisit, quia saepe percussi, et disciplinam non receperunt. 12 #Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset.@# C Ideo suum dixit populum, quia ei legem dedit et miracula magna monstravit, ut culpa cresceret, cum in eum plebs electa peccasset. Ille autem ambulat in viis ejus, qui mandatis ejus non reperitur adversus. 13 #Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: Et super tribulantes eos misissem manum meam.@# C. Vide ergo, quod si Deo male agentes resistimus, ille nostris #non@# contradicit inimicis, id est daemonibus vel vitiis: sed tamen et justos quandoque tentari sinit. Sed justos sic tentari patitur, ut non deserat: impios autem tribulari permittit, ut se ab eis reddat alienum. 14 #Inimici Domini mentiti sunt ei: Et erit tempus eorum in saecula.@# C Mentiuntur enim qui se bonis promissionibus obligantes, in pessimos iterum relabuntur errores. Addidit: in aeternum erit tempus eorum, scilicet punitionis, quando illis dicitur: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). H Inimici isti Judaei sunt, qui mentiti sunt, id est negaverunt Dominum. Et erit tempus conversionis eorum in saecula, id est finem saeculi, quando omnis Israel salvabitur. 15 #Et cibavit illos ex adipe frumenti:@# #Et de petra melle saturavit eos.@# C Adeps frumenti, sacramentum est corporis Christi. Quid enim adeps in frumento signat, nisi divinitatem in carne? Petra, Christus; mel, dulcedo ipsius, a quo omnes credentes praedicatione sancta satiantur; sed perfidi jejuni fuerunt, qui auribus aggravatis, Christo obaudire noluerunt. Ad litteram: cibavit eos manna. ORATIO EX PSAL. LXXX. Dilata, Domine, supplicum ora, ad annuntiandum gloriam tuam, ut, Aegyptiis operibus retrorsum relictis, nominis tui confessione laetemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXXXI. ARGUMENTUM PSAL. LXXXI. C Propheta contra Judaeos de Christi adventu loquitur, monens ut intelligant ipsum esse Christum, qui in assumptione carnis pauper esse videbatur. TT. #Psalmus Asaph.@# C Asaph (quem pro significatione sui nominis in titulo constat appositum) contra Judaeos, de Christi adventu, per totum loquitur psalmum, monens ut intelligant ipsum esse Christum, qui assumptione carnis pauper esse videbatur.
null
2308c409-a47f-48a0-a66c-8257497635eb
latin_170m_raw
null
None
None
None
1 #Deus stetit in synagoga deorum: In medio ÷ autem .. deos dijudicat.@# C De corporali situ humanitatis Christi loquitur. Nam non potest dici a natura deitatis, stare vel sedere, qui nulla loci determinatione concluditur. Addit etiam deorum, ut evidentius de hominibus dictum adverteres, inter quos corporaliter habitasse cognoscitur Christus. H Deos appellat omnes praesides Ecclesiarum, quos Deus deorum non per alios, sed per semetipsum discernit ac judicat. C Vel apostolos et justos dicit deos, quos Deus dijudicat, id est discernit ab aliis. Possunt et angeli dii dici. 2 #Usquequo judicatis iniquitatem: Et facies peccatorum sumitis? Diapsalma.@# H Usquequo judicatis, Scribarum et Pharisaeorum, sive quorumdam redarguit episcoporum pravitatem, qui personas accipientes, secundum faciem, et non secundum Deum judicant. #Ac si dicat:@# Si venerit pauper habens justum negotium, et iterum dives habens perversum, vos personam aspicitis non negotium; judicium vero non consideratis, non causam, sed personas eorum qui causas habent. 3 #Judicate egeno et pupillo: Humilem et pauperem justificate.@# C Admonet obnixius Judaeos ut debuissent intelligere Christum, quem videbant, egenum propter nos factum et pauperem, cujus sunt omnia in coelo et in terra. Pupillum, cui pater carnalis solatia non praebebat. 4 #Eripite pauperem: et egenum De manu peccatoris liberate.@# C Commonentur hic ergo, qui manus suas in nece Domini minime polluerunt, ne desinant injuste traditum sceleratis eripere, qui paupertatem et indigentiam cum humanitate suscepit; ideo recte pauper dicitur et egenus. 5 #Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant: Movebuntur omnia fundamenta terrae.@# C Vera sententia est, quae illos dicit non intellexisse auctorem luminis, qui in tenebris ambulabant, quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Movebuntur fundamenta, signum dicit, quod in crucifixione Domini constat evenisse. Terra mota est, petrae scissae sunt (Matth. XXVII). Sive quia illo tempore multi peccatores, id est terreni, viso tali miraculo, crediderunt, ut centurio. 6 #Ego dixi: Dii estis: Et filii Excelsi omnes.@# H C Videte qualis sit dignitas fidelibus dii vocari et filii. C Omnes autem ejus filii vocantur, qui suis jussionibus acquiescunt. Iste ergo versus solos justos respicit. 7 #Vos autem sicut homines moriemini: Et sicut unus de principibus cadetis.@# C Increpat etiam incredulos, qui mori potius per superbiam voluerunt, quam per obedientiam vivere. Dicendo autem: sicut homines, significat peccatores, qui nullo pretio sunt redempti, nec de peccatis liberi propter perfidiam. Unus de principibus significat diabolum, qui de coelo projectus corruit, et poenam suae perversitatis invenit (Apoc. XII). 8 #Surge, Deus, judica terram: Quoniam tu haereditabis ÷ in omnibus gentibus.@# C Surge, dicitur illi, qui in sepulcro #triduanus@# somno dormivit. Et judica eos, qui terrena sapiendo, merito terrae comparantur. Haereditabis illam terram, scilicet quam beati possidebunt. H Vel, haereditabis per fidem, in omnibus gentibus, quia in omnem terram exivit sonus apostolorum (Rom. X): et ex omnibus gentibus haereditatem recipient in regno coelorum. ORATIO EX PSAL. LXXXI. Da nobis, Domine, secundum praeceptum tuum, ab iniquitatis judicio declinare, pauperumque necessitatibus subvenire, ut mereamur filiorum tuorum numero copulari. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXXXII. ARGUMENTUM PSAL. LXXXII. C Vox fidelium deprecantium ne a satellitibus Antichristi diutius Ecclesia torqueatur, sed cito eorum contumacia opprimatur. TT. #Canticum psalmi Asaph.@# 1 #Deus ÷ quis similis erit tibi@# ..: #Ne taceas neque compescaris, Deus.@# C Quis enim similis erit ei, qui coelum terramque, vel cuncta quae in eis sunt, summa celeritate perfecit? quem vir iste contuebatur talem et tantum, et ideo, merito nullum ei similem esse profitetur. Ne taceas, in illo futuro adventu. Compescuit etiam virtutem suam, quando passus est, quasi reum se teneri et Pontio Pilato tradi. Ista in futuro judicio cessabunt, ubi potentia divinitatis elucescet 2 #Quoniam ecce inimici tui sonuerunt: Et qui oderunt te extulerunt caput.@# C Iste versiculus ad tempora Antichristi aptatur,
null
2a47574e-9a38-4a8c-974d-58a5f34a6cc6
latin_170m_raw
null
None
None
None
quando inimici Dei tumultuosis seditionibus insonabunt. Sonuerunt vero dixit, et non ait, locuti sunt, ut eis negarentur verba hominum, qui voces rationabiles non habebant. Dicit extulerunt caput, dum capita potuisset dici; sed omnibus insanis unum est caput, Antichristus. 3 #Super populum tuum malignaverunt consilium:@# #Et cogitaverunt adversus sanctos tuos.@# Populus Dei est, qui praecepta veritatis toto nisu implere satagit. C Addidit adversus sanctos, ut non solum mediocribus, verum etiam ipsis coelestibus viris inferre conarentur exitium. 4 #Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente: Et non memoretur nomen Israel ultra.@# C Talem intentionem habebit Antichristus, ut Christianum nomen de orbe terrarum funditus deleatur, nesciens miser, quia, dum servos Christi necare cupit, sanctorum numerum assidua persecutione complebit. De gente significat populum Christianum, qui, quamvis ex pluribus gentibus sit collectus, unus tamen, quia de uno fonte baptismatis noscitur procreatus. 5 #Quoniam cogitaverunt unanimiter simul: Adversum te testamentum disposuerunt tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae.@# H O infelicitas! Non potest populus Dei tantum in bono habere concordiam quantum mali habent in malo. Videte ergo quid pugnet adversus sanctos. Tabernacula Idumaeorum (qui #terreni@# interpretantur). Ismahelitae, qui #obedientes sibi@# dicuntur, hoc est, quodcunque cor habuerit et mala cogitatio statim faciunt. C Testamentum in Scripturis divinis, non illud solum dicitur, quod non valet nisi testatoribus mortuis, sed omne pactum et placitum, testamentum vocatur, etiam inter vivos. 6 #Moab et Agareni. Gebat et Ammon et Amalec: Alienigenae cum habitantibus Tyrum.@# H Moab #ex patre@# interpretatur, hoc est diabolo; Agareni, id est #advenae,@# scilicet populo Dei alieni; Gebal, #vallis vana@#, Ge dicitur #vallis;@# bal, #vana,@# quod est praesens mundus, in quo vanitas regnat. Ammon, #populus turbidus,@# id est haeretici; C Amalec, #populus lingens,@# id est fallaciter blandiens; H Alienigenae, id est Philistini, qui dicuntur #cadentes potione,@# hoc est qui inebriati sunt de calice diaboli. Tyrus dicitur #sor@# Hebraea lingua, quod interpretatur #angustia animae:@# qui oppugnant populum Dei hi sunt. Sed videamus quem habeant principem. Sequitur enim: 7 #Etenim Assur venit cum illis: Facti sunt in adjutorium filiis Loth. Diapsalma.@# H Assur, pro ipso diabolo positus est. C Qui revera simul cum eis venit ad oppugnationem fidelium. H Loth #declinans@# interpretatur; filii Loth, immundi spiritus. C Unde merito tale nomen in fine positum est, quod declinationem significaret: ac si diceret: Omnis haec turba perditorum simul declinavit in malum; non est qui faciat bonum. 8 #Fac illis sicut Madian et Sisarae: Sicut Jabin in torrente Cison.@# C Madian, #declinans judicium;@# Sisara, #gaudii exclusio;@# Jabin, #sapiens mundi;@# Cison, #duritia eorum.@# Qui omnes in torrente Cison et in Endor perierunt. 9 #Disperierunt in Endor: Facti sunt ut stercus terrae.@# H Endor, id est #fons generationis,@# scilicet carnalis, non baptismatis. C Facti sunt ut stercus terrae, dum cadavera eorum corporali putredine solverentur. 10 #Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb: Et Zebee et Salmana.@# H Oreb #foramen@# interpretatur, in quod coluber ingreditur; Zeb, #lupus;@# C Zebee, #victima,@# H sive #hostia,@# scilicet diaboli; Salmana, #perfectus in malitia.@# C Haec omnia exercitui aptat Antichristi. Qui nulla conversione salvandi sunt. 11 #Omnes principes eorum: Qui dixerunt ÷ haereditate .. possideamus sanctuarium Dei.@# C Isti superius nominati dixerunt: Possideamus sanctuarium Dei, id est populum Christianum. H Sed non perfecerunt, quia Dominus pugnabat pro populo suo. 12 #Deus meus, pone illos ut rotam: Et sicut stipulam ante faciem venti.@# C Impii enim dum mala cogitatione volvuntur, rotis fiunt similes, H non habentes ulla fundamenta in malis actibus. Sicut stipulam, C ut levitas peccantium, quasi vento meabili transferatur. Facies autem venti, praesentiam ejus significat. 13 #Sicut ignis qui comburit silvam: Et sicut flamma comburens
null
a3d30ced-43b5-4bcc-86d6-906d32c94300
latin_170m_raw
null
None
None
None
montes.@# C Ignem quoque et flammam, posuit tempus judicii, quando silvae densissimae peccatorum, et montes superbiae concremantur. H Vel, silvam dixit steriles homines, qui frugibus carent. Sterilitas igitur pereat in eis, et superbia, quae montium nomine significatur. 14 #Ita persequeris illos in tempestate tua: Et in ira tua turbabis eos.@# C Ita persequeris eos, hoc respicit ad illa, quae superius dixit: ut sic debeant exterminari, quemadmodum comparationem ante faciem venti commemorat. In tempestate, hoc est judicii tempore, quod tempestati merito comparatur. Primum, quia improvisum est; deinde, quod subito fragore conturbat. Saepe diximus iram divinitati non posse congruere, sed ab hominibus tractum est, qui quando sceleratos judicant, irato animo moventur. 15 #Imple facies eorum ignominia:@# ÷ #Et quaerent nomen tuum, Domine@# ... C Nunc convertitur ad illos, qui sunt Domino credituri; nam illorum facies impletur ignominia, qui peccatorum suorum non invenerunt laudatores, et statim quaerunt invocare nomen Domini. 16 #Erubescant et conturbentur in saeculum ÷ saeculi@# ..: #Et confundantur et pereant.@# H Pereant secundum hoc quod mali sunt, ut salventur in hoc quod bonum est. Perditio enim haec, non abolitionem sonat, sed salutem. 17 #Ut cognoscant quia nomen tibi Dominus: Tu solus Altissimus super omnem terram.@# C Omnes enim cognoscent (sive ad mortem destinati seu ad vitam) omnipotentiam Dei: et quia ipse solus est Altissimus, dum ipsum cognoverint, et conversis parcere, et obduratos aeterna ultione damnare. ORATIO EX PSAL. LXXXII. Discute a nobis, Domine, omnem superfluitatis errorem, ut, relictis gentibus vitiorum, te solum (qui super omnem terram Altissimus inhabitas) metuamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXXXIII. ARGUMENTUM PSAL. LXXXIII. C Vox Ecclesiae Deum vehementer desiderantis, beatum esse profitentis cui Dominus praestat auxilium. TT. #In finem pro torcularibus. Filiis Core. Psalmus.@# C Tres sunt psalmi, qui pro torcularibus describuntur, scilicet octavus, et octogesimus, atque octogesimus tertius, et significat ad sanctam Trinitatem hoc mysterium Ecclesiae pertinere, quod trini numeri repetitione sacratum est. Core #calvum@# interpretari diximus, cujus nominis interpretatio denuntiat locum, ubi Christus crucifixus est: et ideo filii Core, Christiani vocantur. Ex quorum persona psalmus iste cantatur. 1 #Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.@# H Multi desiderant possessiones, alii saeculi divitias, alii apparere in ecclesiis et gloriam habere; mihi solum hoc desiderium est: videre aeterna tabernacula. Dilecta utique sunt, ubi congregatio virtutum est, non vitiorum. Concupiscit anima, hic est solus amor meus ac desiderium ut videam atria tua. C Deficit vero mens necessario in illud, quo directa ad praesens non valet pervenire. Considerabat enim ille coelestia gaudia, sed ad ea e vestigio non poterat pervenire. 2 #Cor meum et caro mea:@# #Exsultaverunt in Deum vivum.@# C Hic advertendum est, quanta vir iste sanctitate fuerit praeclarus: ut non solum ejus anima, verum etiam caro (quae plus praevaricationis vitio probatur obnoxia) in exsultatione Dei, felici sorte proruperit, praevidens bona futuri saeculi, quae confidebat se gratia Christi adipisci. 3 #Etenim passer invenit ÷ sibi .. domum: Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos.@# C Passer est nimia velocitate celerrimus, habitans in foraminibus parietum, qui, dum habitationem invenerit, valde laetus exsultat; sic anima, dum in regno coelorum mansionem suam senserit esse praeparatam, gaudet. Turtur vero castissima avis est, qui una tantum est copulatione contentus, filiisque suis nidificare cognoscitur, et significat Ecclesiam, quae, praeter Christi Domini, alterius nescit habere consortium. 4 #Altaria tua, Domine virtutum: Rex meus et Deus meus.@# C Altaria tua, ubi jungendum est quod in primo versu dictum est: quam amabilia sunt et dilecta sunt: ubi satietas semper magis incitat, nec beata esuries aliquando discedit. Rex a #regendo@# dicitur, Deus vero a #creando,@# quamvis et timorem nomen illud indicet. 5 #Beati qui habitant in domo tua: In saecula saeculorum
null
59740330-ba4c-4c36-862a-a14bcd7e1a60
latin_170m_raw
null
None
None
None