Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
introibimus in tabernaculum Dei: qui in adunatione Ecclesiae per Dominum congregamur. C Pedes significant evangelicas jussiones: ibi enim steterunt pedes ejus, ubi fidei veritas dignoscitur esse fundata: stant enim Domini pedes aeterna soliditate veritatis fixi. H Ibi ergo adorabimus, ubi apostolicae praedicationes audiuntur, quae sustentant totum corpus Ecclesiae: locus itaque iste, Ecclesia est. 8 #Surge, Domine, in requiem tuam: Tu et arca@# sanctificationis #tuae.@# H C Surge, Domine, id est ab inferis revertere in deitatis tuae beatitudinem sempiternam. C Tuam dico quam tibi tua majestas attribuit. Tu et arca, hoc est Ecclesia, quam sanctificare dignatus es. Ideo vero Propheta ad Christum dicit: surge, quia jam spiritu praevidit omnia impleta in praedestinatione, quae superius Christus promisit. H Quasi diceret: jam explesti juramentum, reddidisti votum, invenisti locum Deo, jam produxisti ex latere tuo Ecclesiam; exsurge nunc, revertere in tabernaculum et requiem tuam. 9 #Sacerdotes tui induantur justitia: Et sancti tui exsultent@# H Sacerdotes Dei induantur justitia, ut lorica justitiae muniti (Ephes. VI), non saucientur a jaculis inimici. C Et sancti tui exsultent qui Christum in baptismo induerunt. A Vel, omnes sancti, sacerdotes dicti sunt, regali illo sacerdotio fidei et charitatis decorati. 10 #Propter David servum tuum: Non avertas faciem Christi tui.@# H Propter illum qui ex semine David formam servilem suscepit, non avertatur claritas imaginis tuae a sanctis, in quibus inhabitet Christus, sed illuminet eos. A C Vel petit Propheta ut a gente Judaeorum non avertat faciem suam, propter mortem Christi. Exaudita est oratio, quia multi de gente illa salvi sunt (Act. XXI), ut apostoli et alii multi. 11 #Juravit Dominus David veritatem et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.@# C Quid enim firmius potest dici quam quando ille jurat per quem juratur. Ille promittit qui non potest falli. Frustrare est in irritum promissa deducere, quod hic merito denegat posse evenire ubi locus esse deceptioni non potuit. Fructus est ventris, doctrina Christi coelestis, de qua populus Christianus est generatus, sedens super sedem ejus, quando similia mandata illius docere probatur. Successores itaque Christi, apostoli et alii positi sunt super sedem Christi qui fuerunt fructus praedicationis Christi, verbo illius geniti. Per David igitur Christus intelligitur, cui Pater hoc juravit, id est, firmiter promisit secundum humanitatem. #Si custodierint filii tui, testamentum meum: Et testimonia mea haec quae docebo eos.@# C Dicitur etiam et hoc de apostolis et Christianis, qui filii Dei dici meruerunt integritate fidei, si testamentum Dei omnemque doctrinam pura devotione custodiant. Sedere semper in coelestibus et aeternaliter, hoc est usque in saeculum, scilicet futurum in coelo, cujus non erit finis. 13 #Et filii eorum usque in saeculum: Sedebunt super sedem tuam.@# H Sedebunt et filii nostri, hoc est rememorabuntur opera bona, quae ob amorem illius operati sumus in conspectu ejus. 14 #Quoniam elegit Dominus Sion: Elegit eam in habitationem sibi.@# H Sion, sancta Ecclesia, in ipsa enim requiescit Dominus, id est, in cordibus electorum suorum, id est, in sanctis animabus, sacramentis coelestibus sanctificatis. 15 #Haec requies mea in saeculum ÷ saeculi@# ..: #Hic habitabo quoniam elegi eam.@# C Ipsa est enim requies Dominum ipsum speciale tabernaculum in religiosis hominum pectoribus insidere, et sic ubique esse, ut in his dicatur immensus et incomprehensibilis habitare. 16 #Viduam ejus benedicens benedicam: Pauperes ejus saturabo panibus.@# A Vox Patris de Filio suo, viduam ejus, etc. A C Vidua Christi dicitur Ecclesia, quae omni auxilio mundano destituta, solam spem suam ponit in Domino. Quam benedicens benedicit qui jugi eam benedictione sanctificat. Revera pauperes Christi coelesti pane saginantur, quoniam in mundanis copiis semper esuriunt, de quibus dicitur. Beati pauperes spiritu (Matth. V). 17 #Sacerdotes ejus induam salutari: Et sancti ejus exsultatione exsultabunt.@# C Sacerdotes Dei induuntur salutari, quando Dominum Salvatorem summa fidei integritate recipiunt, et ipsius misericordia vestiuntur. Exsultatione exsultabunt, perpetuam laetitiam vult significare sanctorum. 18 #Illic producam cornu David
null
2684d842-d5e7-48ba-bf72-3fd6aab110ef
latin_170m_raw
null
None
None
None
: Paravi lucernam Christo meo.@# C Illic, cum dicitur, illa beatitudinis requies designatur, de qua superius dixit: Haec requies mea, etc. Cornu David, fortitudo potestatis Christi in illa judicatione monstranda est, ubi ab ipso sanctis aeterna praemia conceduntur. Paravi lucernam, H, A C id est Joannem Baptistam, vel ejus lumen praedicationis, scilicet Joannis Baptistae, qui fuit vera lucerna Christi (Joan. V). 19 #Inimicos ejus induam confusione: Super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.@# C Sicut sacerdotes Dei induuntur salutari, ita inimici ejus, hoc est haeretici vel pagani, vel quicunque contra ejus instituta vixerunt, confusionis velamine vestiuntur, quando illi audiunt: Venite, benedicti; isti autem: Ite in ignem aeternum. Efflorebit autem dixit, ad exprimendam sanctitatem gloriosae incarnationis; floruit enim in Christo paterna semper sanctificatio, quidquid egit vel quidquid pertulit. ORATIO EX PSAL. CXXXI. In omni ingressu nostro, memor esto nostri, omnipotens Deus, indue nos sacerdotali justitia, ut induci mereamur in tabernacula sempiterna. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXXXII. ARGUMENTUM PSAL. CXXXII. C Post praecedentis psalmi gloriosissimam praedicationem, Propheta beatam praedicat unitatem, ut qui se Christiana religione constringunt in una charitatis convenientia perseverent. TT. #Canticum graduum.@# 1 #Ecce quam bonum et quam jucundum: Habitare fratres in unum.@# H Hic duo posuit, bonum, scilicet et jucundum, et, quod sibi videbatur esse contrarium, uno sermone conjunxit, cum martyrium sit bonum non jucundum; voluptas jucunda non bona. C Dicendo autem fratres in unum, significat non carnales fratres, sed eos qui fidei societate sub uno patre sunt constituti, quibus est cor unum et anima una (Act. IV). 2 #Sicut unguentum in capite: Quod descendit in barbam, barbam Aaron.@# C Unguentum in capite, est Spiritus sanctus, qui descendit supra Christum in baptismo in specie columbae (Matth. III); qui est caput corporis Ecclesiae. Quod descendit in barbam, id est idem ipse Spiritus in apostolos, qui barba bene dicti sunt, quoniam viriliter fixi sub Christo suo capite velut barba perseverant. Addidit Aaron qui Christi speciem gestabat in suo sacerdotio, ut non cujuscunque hominis barbam, sed Christi intelligeres. 3 #Quod descendit in ora vestimenti ejus: Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.@# C Per oram vestimenti Dei significatur Ecclesia, in cujus ora descendit unctio ista, quia usque in finem saeculi descendit Spiritus sanctus super #eam@# in baptismo, suaque miseratione sanctificat. H Hermon, Hebraeum nomen est montis ultra Jordanem fluvium constituti, et interpretatur #anathema,@# significatque populum Judaeorum a Deo reprobatum. Ros Hermon, divina Scriptura, quae prius Judaeis credita est, et postea ad montem Sion, id est Christi Ecclesiam, transcendit, A vel fides et gratia Dei. Ros, iste est a Judaea in gentes descendens, quae nunc speculantur fide Deum, et ideo Sion sunt. 4 #Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem:@# ÷ #Et: vitam usque in saeculum.@# C Illic, scilicet in Sion, id est in Ecclesia, quae fratrum adunatione consistit. Mandavit benedictionem, hoc est misit Salvatorem, qui credentium est vita et #beatitudo@# perpetua. C Nulla, non discordantibus benedictio praestatur. Illic ergo ubi concordia est benedictio Dei mandatur. ORATIO EX PSAL. CXXXII. Infunde, Domine, in Ecclesiam tuam, charitatem nostrae fraternitatis et pacis, ut, rore unguenti spiritalis aspersi, benedictionis tuae gratia jucundemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXXXIII. ARGUMENTUM PSAL. CXXXIII. C Post mutuae dilectionis monita, nunc consequenter suadet ut felix adunatio in laudes Domini flagrantissimo charitatis studio concitetur. TT #Canticum graduum.@# 1 #Ecce ÷ nunc .. benedicite Domino: Omnes servi Domini.@# C Ecce, dictum est, ut rebus certis atque perfectis non solum sermo, sed etiam articularis praestaretur ostensio. Sed, nunc, dictum est, id est in aeterna patria, quia, tot gradibus ascensis, solus ille laudari debuit, mirabiliter qui tanta concessit. Tunc enim majori studio praedicandus est Dominus, quando facit sua largitate securos. Vel, nunc,
null
0c6336b4-9d03-485d-969d-65ac8c4b96f0
latin_170m_raw
null
None
None
None
id est, in praesenti vita, ubi exercendus est animus, ut in futuro aeternis laudibus occupetur. Benedicite, id est, laudate, quia nos illum benedicendo laudamus, ille nos benedicendo sanctificat. H Servi Domini sunt quibus ira non imperat, quibus peccata non regnant, quibus non dominantur vitia. 2 #Qui statis in domo Domini:@# ÷ #In atriis domus Dei nostri@# ... C Illi stant in domo Domini, quorum animus in religione Dei firmo vestigio perseverat. Atrium, est ingressus mansionis significans eos qui meruerunt esse, #vel in penetralibus,@# jam sunt vel in ingressu sanctae Dei Ecclesiae Dei nostri, id est, non quem gentilitas colit, sed quem vera religio confitetur. 3 #In noctibus extollite manus vestras in sancta:@# #Et benedicite Domino.@# C In noctibus significat terminum istius mundi, tempus quod semper tribulationibus obscuratur. Ibi enim levandae sunt manus ubi meretur bona operatio auxilium Domini. Cum dicit, extollite, hoc est uberius eleemosynam et bona opera facite. Addidit vero, in sancta, scilicet Ecclesia, vel in sancto, scilicet Christo, ut in Hebraeo est, vel in sancta opera, quae solum in Ecclesia sancta sunt. Illam enim solam eleemosynam Christus accipit, quam ejus nomine, id est, in sancta Ecclesia fidelis Christianus obtulerit. Sed, ne quis sibi aliquid arroget, Dominum dicit esse benedicendum, quia ipse dat et animam misericordem, et substantiam largiorem. 4 #Benedicat te Dominus ex Sion: Qui fecit coelum et terram.@# H Istum versiculum Spiritus sanctus loquitur, sive Propheta, ad illum, qui per quindecim gradus ascendit ad benedictionem, ut recipiat mercedem. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram, ad distinctionem eorum dicit. Qui sunt dii falsi. ORATIO EX PSAL. CXXXIII. Benedicentes te, Domine, deprecamur, ut nos mundi hujus nocte contectos, illuminare digneris quatenus dum manus nostras in bonis operibus elevamus, benedictionem a te largissimam consequamur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CXXXIV. ARGUMENTUM PSAL. CXXXIV. C Propheta laudes Domino dicit, esse solvendas, magnalia ipsius diversa commemorans destruensque falsitatem idolorum cultores redarguit. TT. #Alleluia.@# C Perascensis gradibus usque ad illam summitatem, quae securos efficit Christianos, congrue nimis ponitur, alleluia, ut laudibus Domini perfruatur sancta Ecclesia, cui tale munus noscitur esse praeparatum. Quapropter sinceris mentibus alleluia dicamus, ut illi sancto populo, per divinam gratiam misceamur. 1 #Laudate nomen Domini: Laudate, servi, Dominum.@# H Laudate nomen Domini, quod per fidem cognovistis esse super omne nomen. Laudate servi, C id est qui servi ipsius estis prona voluntate devoti et dimisistis servire diabolo. 2 #Qui statis in domo Domini: In atriis domus Dei nostri.@# C Qui statis, hoc est qui perseveranti voluntate in ejus credulitate consistis. Atrium dicitur amplissimae domus primus ingressus, ubi habitantes focos facere solebant. Et ab atro fumo appellata sunt atria, quasi #atra,@# illos enim Deum benedicere in his verbis debere dicit, qui in primum membrum domus Dominicae videntur ingressi. 3 #Laudate Dominum quia bonus Dominus.@# #Psallite nomini ejus quoniam suave ÷ est@# .. H Considerate quod, laudate tertio posuit, ut, per laudis similem qualitatem, sanctae Trinitatis indivisibilem unitatem nobis ostenderet. Quoniam bonus, qui non solum bonus sed optimus. Psallere vero ad bonas operationes corporis refertur, ut in hac conversatione Dominum videamur de nostra probitate laudare. 4 #Quoniam Jacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi.@# C Elegit itaque Jacob Dominus, dum populum Ecclesiae diversarum gentium adunavit. Possidet Israel, quando in illa resurrectione beatorum, ipse in omnibus habitare probatur. 5 #Quoniam ego cognovi quod magnus est Dominus, Et Deus noster prae omnibus diis.@# C Videbat enim vir sanctissimus majestatem illam, mirabilem, virtutibus coelorum imperantem, et illius magnitudinem revelante spiritu cognovit, merito prae omnibus diis magnum Dominum dixit, a quo cuncta creata sunt. Non autem deos dixit: quod eos deos crederet, quos stulta gentilitas adorabat; sed, quia ipsi eos deos dicebant, quos suggillando eorum vocabulo commemorat. 6 #Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra:
null
0ff89be3-9c99-4ec0-afa3-075ee48fbefc
latin_170m_raw
null
None
None
None
In mari et in omnibus abyssis.@# C Coelum, positum est, pro cunctis coelestibus, terra, pro omnibus quae in humo gignuntur; mare, pro istis sinibus, quos commeantium discursus invisitat; abyssus, Oceanum significat, qui propter altitudinem suam nobis ignotus est. In his omnibus voluntas Dei sine dubitatione completur. 7 #E ducens nubes ab extremo terrae: Fulgura in pluviam fecit.@# C Si sequentia ad litteram accipis, vera sunt. Sed, quia de Hebraeo populo dicit inferius, convenit haec quoque hominibus applicare. A C Educens nubes, id est, elevans prophetas ab humili proposito, et fecit pervenire ad fastigium praedicationis. Fulgura, sunt prophetarum praedicationes, cum terrendo percutiunt peccatores, et pluviae fiunt, cum diluunt delinquentes a peccatis, et imbrem salutarem infundunt, unde spirituales fructus germinent. 8 #Qui producit ventos de thesauris suis: Qui percussit primogenita Aegypti ab homini usque ad pecus@# C Ventos, apostolos dicit, quorum praedicatio totum mundum tanquam ventus celerrimus percurrit. De thesauris, H id est, de arcanis coelestibus. C Primogenita mundi percutit Deus quasi Aegypti, quando natos homines originali peccato sua potentiae inspiratione correxit. Ab homine, id est, prudentioribus hujus saeculi usque ad mansuetos ac simplices viros; omnes enim, ni per gratia Domini liberentur a diabolo, velut Pharaonis impia dominatione deprimuntur. 9 #Emisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte: In Pharaonem et in omnes servos ejus.@# C Misit signa, quando in passione Christi terra tremuit, saxa disrupta sunt. Dictum est signum ab eo quod significet, sicut vestigio viso, transisse animal cujus vestigium est cogitamus, prodigia quasi porro dicia, id est, longe praedicentia; quae tunc facit, cum animas fideles per aliqua signa praemissa convertit. Pharao #dissipatio@# interpretatur, et diabolum significat. In omnes servos ejus, id est, in illos qui illi serviunt; illius enim servi sumus cui spontanea mente servimus. Submergitur enim cum servis suis diabolus, quando salutari fonte baptismi populus a diaboli errore liberatur. 10 #Qui percussit gentes multas: Et occidit reges fortes.@# C Gentes, dicit catervas vitiorum. Has percutimus, quando satisfactione per poenitentiam vulneramus; quod enim est illis vulnus, nobis salus est. Reges fortes, spiritus immundos dicit, quos occidit Dominus, cum nos mundat a delictis, et illos facit a nobis extraneos. 11 #Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan: Et omnia regna Chanaan.@# C Sehon interpretatur #tentatio oculorum;@# Amorrhaei, #amaricantes.@# Vere amara sunt vitia, quae nos ab illa beatitudine jucundissima deducunt. Haec habent regem diabolum, qui est tentatio oculorum, quando se transformat in angelum lucis (II Cor. XI), ut per speciem boni devotos decipiat. Ista Deus occidit, quando nos a talium servitute #liberaverit.@# Og, #conclusio;@# Basan, #confusio@# interpretatur. Merito ergo confusionis rex conclusio perhibetur. Diabolus enim nobis conclusit regnum coeleste, et in confusionem dejecit. H Chanaan, #commotio@# interpretatur, quia diaboli illa regna commovent nos a Deo. C Quae ille occidit, qui crucem pro omnium salute suscepit. 12 #Et dedit terram eorum haereditatem: Haereditatem Israel populo suo.@# C Terra, illa est quam sine dubio Christiani aeterna pace possidebunt in haereditatem. Ideo addit, haereditatem Israel populo suo; ista ergo haereditas beatitudinis est ipsa perpetuitas, H in quam nos sua gratia ascivit. 13 #Domine nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in generatione et generationem.@# C Precatur ergo, ut humano generi nomen ejus semper debeat permanere quatenus ab adventu Christi usque ad finem saeculi semper dici et esse debeant Christiani. H Vel, illo nomine in aeternum permanente, hoc nobis sit haereditas sempiterna. C Memoriale Dei est quidquid in Scripturis sanctis commonitione saluberrima continetur. Saeculum saeculi significat diem sempiternum; ubi enim nos habemus, generatione et generatione, Cassiodori translatio habet, in saeculum saeculi. H Vel, generatione et generatione, scilicet Judaeorum et Christianorum, ut, quod legis umbra praefiguravit, in Evangelio agnoscatur. A Vel, in hoc saeculo et futuro. 14 #Quia judicabit Dominus populum suum Et in servis suis deprecabitur.@#
null
43ba1351-9e9f-4a19-a1d7-b41a2ff4074b
latin_170m_raw
null
None
None
None
C Judicabit, id est damnabit Dominus Judaeos non credentes, quia noluerunt esse ipsius, quos de cunctis elegit nationibus ad possidendum. Et in servis suis, id est fidelibus, quibus dictum est. Qui credit in me, non judicabitur, sed transit de morte ad vitam (Joan. XI). In illis deprecabitur, id est propitiabitur, quibus aeterna promissa dat. Ab illis deprecatur quos et exaudit. 15 #Simulacra gentium argentum et aurum: Opera manuum hominum.@# C Designantur autem hic simulacra per illud unde sunt, id est aurum et argentum, metallorum, scilicet qualitate formata, ad irrisionem gentium. Bene enim gentiles irridentur, cum putant deos suos homini praestare quod capiunt ab homine, scilicet aurum, argentum, etc. Melius enim consulerent sibi homines, ea frangentes; tunc enim aliquid prosunt, si ad pecunias translata descendunt. Unde Deus eorum non exaudit integer, sed praestat potius imminutus. 16 #Os habent et non loquentur: Oculos habent et non videbunt.@# C Quid prodest os quod non loquitur? quid oculus qui non videt? Vocabula enim sunt vana, non officia profutura. 17 #Aures habent et non audient Neque enim est spiritus in ore ipsorum.@# C Quid prodest auris quae non audit? quid nares quae non odorant? nomina vana sine rebus, praesumptio caduca. Quae utilitas manus quae non palpat? quid pes qui non movetur? quid guttur quod non sonat? noxia sunt deliramenta, non veritas firma. Abunde enim gentium simulacra derisa sunt. 18 #Similes illis fiant qui faciunt ea:@# ÷ #Et .. omnes qui confidunt in eis.@# C Dignum est enim ut careant collatis sensibus qui deos insensatos sibimet effecerunt. Et intuere quoniam fabricatores et cultores omnes idolorum una complectitur damnatione, dum dicit, qui faciunt et qui confidunt in eis. 19 #Domus Irael benedicite Domino: Domus Aaron, benedicite Domino.@# C Admonet hic ut vero Domino debeant personare laudes fidelium. Per Israel, omnis justus significatur qui divina contemplatione gratulatur. In Aaron, sacerdotes sancti significantur. 20 #Domus Levi benedicite Domino: Qui timetis Dominum, benedicite Domino.@# C In Levi etiam, sancti ministri, id est diaconi significantur; ad postremum, qui Domino in qualibet conversatione famulantur. Sic omnis populus Deo devotus per diversas partes Deum laudate praecipitur. 21 #Benedictus Dominus ex Sion: Qui habitat in Hierusalem.@# C Benedictus Dominus, id est Christus, qui est Sion; id est suam Ecclesiam sancta incarnatione visitavit. Ipse est qui habitat in Hierusalem, quae diversorum sanctorum congregatione construitur, et regis sui praesentia, felicitate laetatur aeterna. ORATIO EX PSAL. CXXXIV. Suavitatis eximiae Deus quem omnis terra pro dulcedinis benignitate collaudat rogamus ut, abluto a nobis vanae superstitionis errore, tuis voluntatibus connectamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXXXV. ARGUMENTUM PSAL. CXXXV. C Magnificentiam Domini Propheta declarans miracula refert quae fecerit in Aegypto et gente Judaeorum, misericordiam ejus saepius nobis inculcans, quia, illius est misericordia, omne quod possumus, et clementia, omne quod vivimus. TT. #Alleluia.@# C Mirabilis psalmus, et nimia virtute profundus. Cujus enim virtutis sit, in Paralipomenon ostenditur, ubi ait: Cum coepissent Deum laudare et dicere: Confitemini Domino, etc., implebatur domus nube et caligine, ita quod nec sacerdotes poterant stare et ministrare propter caliginem; compleverat enim gloria Domini domum Dei (II Paral. V). Nam licet in omnibus psalmis, si pure cantantur, certum sit adesse divinam praesentiam, hoc tamen magis creditur quod legis auctoritate firmatur. 1 #Confitemini Domino quoniam bonus: Quoniam in aeternum misericordia ejus.@# C Confitemini, tam confessio peccatorum quam laudis intelligitur. #Quod@# vero misericordia, in singulis versibus repetitur, hoc indicat, quia omnia quae dicuntur, ex misericordia Dei procedunt, sine qua nec esse nec valere possumus. Quapropter nec ab ore nostro debet nec a corde discedere, quatenus et ipsa dignetur nos jugi tuitione servare. Bonus, vero dicitur, quoniam laudes suas clementer audit, et supplicantibus miseratus indulget. Addit, in aeternum misericordia ejus, quia hic praestat ut recreet; parcit, ut corrigat; et in futuro misericordiam tribuit
null
38f06733-b28c-4014-8667-21a7d246a1a4
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut coronet. 2 #Confitemini Deo deorum: Quoniam in aeternum misericordia ejus.@# C Deus ille deorum est, cui nullus similis invenitur. Et non potest Deus deorum, nisi sola Trinitas sancta, nuncupari. 3 #Confitemini Domino Dominorum: Quoniam in aeternum,@# etc. C Dominus dominorum ille solus est, cui cuncta deserviunt. Ipse est etiam sanctus sanctorum, ipse rex regum et omnium potestatum. 4 #Qui facit mirabilia magna solus: Quoniam.@# A C Per istos omnes versus, usque in finem subaudiendum est: confitemini, ut nobis plena possit constare sententia. Dicit itaque solum illum fecisse mirabilia, quasi et non per Angelos et apostolos fecerit mirabilia, sed hic memorat ista mirabilia fecisse solum, quando verbo suo conditiones rerum fabricasse monstratur, quas sine ministerio fecit creaturae, unde sequitur: Qui fecit, etc. 5 #Qui fecit coelos in intellectu: Quoniam.@# C In intellectu ergo coelos fecit, quia nulla confusione, nulla inordinatione, nulla informitate creati sunt, sed distincti atque compositi, in sapientia creatoris sui peracti sunt. 6 #Qui firmavit terram super aquas. Quoniam.@# C Firmavit terram super aquas, scilicet sacri baptismatis. Terra nostra, hoc est corpus nostrum, reficitur, dum stabilitate religionis firmatur. Sive ad litteram, super aquas, id est juxta aquas. Vel etiam, superiorem aquis una parte sui. 7 #Qui fecit luminaria magna: Quoniam.@# C Etsi ad litteram de astris verum sit, spiritaliter tamen magna luminaria fecit, cum Angelos ac Potestates, Thronos, Dominationes creavit: #quae pie@# tate sanctissima coelesti lumine irradian 8 #Solem in potestatem diei: Quoniam.@# C Potestas diei: est adventus solis, #quia@# per cum omnibus declaratur visibilis creatura. Potest et de Christo dici, qui illuminat mentium tenebras. 9 #Lunam et stellas in potestatem noctis: Quoniam.@# C Lunam, Ecclesiam debemus accipere: stellas, ejus diversos ordines, ut sunt episcopi, presbyteri, diaconi: qui velut stellae coelesti noscuntur conversatione radiare. Qui in potestatem noctis, id est istius saeculi dati sunt: ut per eos caliginosa reluceant corda mortalium. 10 #Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum: Quoniam.@# C Quoniam historia nota est, videamus quid hic possit spiritualiter intelligi. Percussit Christus primitiva Aegypti: quando istius saeculi damnavit gloriam, quae putabatur esse praecipua. Nam luxus et superbia ac avaritia, quasi primitiva sunt mundi: ipsa enim primo generat pessimus venter, et velut charos filios amplectitur, dum rerum istarum cupiditate gratulatur. Haec percussit dum damnavit. 11 #Qui eduxit Israel de medio eorum: Quoniam.@# C Per medium enim Aegyptiorum eduxit Israel: quando sanctos suos a conversatione liberavit pessimorum, et a mundi istius teterrima habitatione in lucem suae veritatis adducit. 12 #In manu potenti et brachio excelso Quoniam.@# C Manus fortis: ad invincibilem pertinet actionem. Brachium excelsum: ad omnipotentiam Domini singularem, quae semper demonstrat omnium rerum auctorem. 13 #Qui divisit mare Rubrum in divisiones Quoniam.@# C Rubrum mare: est istius saeculi permista profunditas: quam multis divisionibus transimus, quando conversi ad terram viventium festinamus: alter enim per eleemosynas, #alter per assiduas orationes, alter per virginitatem, alter per charitatem tra@# nsit ad Deum. 14 ÷ #Et .. eduxit Israel per medium ejus: Quoniam.@# C Et eduxit Israel: quoniam iste versiculus repetitus est, expositio superius dicta sufficiat. 15 #Et excussit Pharaonem, et virtutem ejus in mari Rubro: Quoniam.@# C Et excussit Pharaonem, id est, diabolum cum ministris suis, in fonte salutis, id est baptismi: ubi eos suae potentiae virtute removet. Excussit autem dixit (hoc est quasi pulverem projecit) ut de celeritate et virtutem divinitatis ostenderet, et illos terrenas sordes esse monstraret. 16 #Qui transduxit populum suum per desertum: Quoniam.@# C Desertus enim dicitur mundus: qui divina electione privatus fuit, et merito sic vocatur, quia ad se venientem non recepit auctorem. Illi ergo a Christo per eum transducuntur, qui illaesi a malis ejus pertranseunt. 17 #Qui percussit reges magnos Quoniam in aeternum.@# C Percussit reges magnos: quando in corde nostro coelestis medicus impia
null
a16fdb9a-6e16-49ad-95d1-e8e6f9b8197b
latin_170m_raw
null
None
None
None
desideria exstinxit: tunc enim nos vivimus, dum illa moriuntur: Econtrario necesse est nos succumbere, si contingat illa superare. 18 #Et occidit reges fortes: Quoniam in aeternum.@# C Reges fortes occidit: quando a nobis expellit daemonia, immissione varia grassantia: quorum voluntas mala tunc exstinguitur, si fidelium animae ab eorum potestate tollantur. 19 #Seon regem Amorrhaeorum: Quoniam.@# C Seon quidem interpretatur tentatio oculorum, sive arbor infructuosa. Amorrhaeus, exacerbatio, quae omnia videntur ad diabolum pertinere. Ipse est enim arbor infructuosa, ipse est exacerbatio. Sed haec in nobis Dominus occidit, quando nos ad instituta sua morum sanctitate perduxerit. 20 #Et Og, regem Basan: Quoniam.@# C Og: conclusio seu coacervans interpretatum dicitur. Basan: confusio, et diabolum significat. Qui recte confusio dicitur: quoniam suos sequaces confundit, et ipse in judicio Dei de beatitudine discedit confusus: ipse quoque peccata nostra coacervat ut accuset, et viam ad Deum concludit ne videatur. 21 ÷ #Et dedit terram eorum haereditatem@# ..: #Quoniam.@# C Data est terra illa aeternae beatitudinis populo Christiano, quae fuerat pollicita Judaeis. Illis enim in sua iniquitate projectis, sanctis ac fidelibus promissa haereditatis praemia conferuntur. 22 #Haereditatem Israel servo suo: Quoniam@# C Cum dicit servo suo, id est Christiano populo. Illos enim sequestrat: qui jussionibus ejus restiterunt, sive Judaeos, sive Christianos. 23 #Quia in humilitate nostra memor fuit nostri: Quoniam.@# C Ipse enim Christus monstravit nobis et humilitatis viam, et patientiae disciplinam. Quapropter in humilitate positorum memor fuit: quando in adventu suo eos proprio cruore liberavit. Tunc quoque latius coepit desiderari humilitas, quando eam in se Dominus Salvator ostendit. 24 #Et redemit nos ab inimicis nostris: Quoniam.@# C Redemit enim nos a diversis injuriis, de potestate diaboli, quando alapis caesus, flagellatus, verberatus est et sanguinem in pretium dedit. 25 #Qui dat escam omni carni: Quoniam.@# C Dat escam carni: cum suos fideles corpore et sanguine suo saginare et satiare dignatur. Si etiam ad litteram intelligas, sua misericordia omnia tenet et cibat. 26 #Confitemini Deo coeli: Quoniam in aeternum.@# C Confitemini Deo coeli, id est debitas ei reddite laudes, qui nos a terrenis ad coelestia commutavit. 27 ÷ #Confitemini Domino dominorum: Quoniam@# ... C Memorat iterum in fine, per ipsum versum quem in capite posuit, esse confitendum: ne quid praeter ejus laudem et misericordiam agi posse crederetur. ORATIO EX PSAL. CXXXV. Memor humanitatis nostrae miserere, omnipotens Deus; ut qui quondam patribus nostris terram adversariorum in haereditatem donasti: nos a peccatis liberos cum tua haereditate constitue. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CXXXVI. ARGUMENTUM PSAL. CXXXVI. B Tripliciter hic psalmus intelligi potest: de captivitate Judaica in Babylone: et de peccatoribus ab Ecclesia ejectis: et de ea ejectione, qua primi nostri parentes de paradiso expulsi sunt. TT. ÷ #David psalmus@# .. 1 #Super flumina Babylonis illic sedimus et flerimus: Dum recordaremur Sion.@# H Babylon: confusio interpretatur, et significat praesentem mundum. Flumen: significat unumquemque pulchrum ad horam, cujus flos sicut flumen transit. C Supra flumina sedent fideles: qui captivitatem in hoc mundo patiuntur, et suspirantes desiderio patriae coelestis Hierusalem, amaras lacrymas fundunt. 2 #In salicibus in medio ejus: Suspendimus organa nostra.@# H Salix est lignum infructuosum, et dicitur quod si quis ex illa accipiat potionem aut manducet, filios non facit. Organum autem, hominis corpus est. Sicut enim organum ex multis fistulis compositum est, ita corpus nostrum ex multis organis et membris: per ipsum quoque tactum manibus, hoc est per opera, melos et cantica et hymnos referimus Deo. Dicitur iterum salix radicem non habere, tamen si abscinditur et secus aquam plantatur, statim virescit: sic peccator, licet peccaverit et ceciderit, tamen si sit secus aquam, id est, si legit sacras Scripturas, viret anima ejus. 3 #Quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos: Verba cantionum.@# H Daemones qui deceperunt nos et captivos duxerunt, nunc quasi gloriantes et deridentes dicunt nobis
null
b442851a-17b4-42db-8bb4-b4f674662532
latin_170m_raw
null
None
None
None
, reddite verbum de fide vestra, et quemadmodum quando eratis in Hierusalem, id est paradiso, hymnum dicebatis Deo, ita nunc canite. C Tenet quippe nos lex peccati in membris nostris captivos secundum mentem, ut non quod volumus faciamus, sed quod nolumus. 4 #Et qui abduxerunt nos Hymnum cantate nobis de canticis Sion.@# C Et qui abduxerunt nos, id est concupiscentiae carnales (quae nos jure captivitatis illaqueant) frequenter suadent, ut verba psalmodiae in locis immundis canere debeamus. 5 #Quomodo cantabimus canticum Domini: In terra aliena?@# C Quomodo cantabimus? illis respondendum est: nos in peccatis constituti. In terra aliena, id est inter actus vitiosos, qui sunt a Deo alieni. Canticum Do #mino.@# H Peccator etenim non debet cantare, sed lugere peccata sua. Non potest enim nisi sanctuvere Deum laudare (Psal. XLIX; Eccli. XV). 6 #Si oblitus fuero tui Hierusalem: Oblivioni detur dextera mea.@# C Astringit itaque se Propheta duris conditionibus et vinculis, non ab ejus mente discedere coelestem Hierusalem, quae est regio beatorum. Quam qui hic obliviscitur in regnum Dei minime collocatur. H Dextera, quippe bonorum sunt opera recta. Si vis semper in memoria Dei esse, opera fac dexterae. 7 #Adhaereat lingua mea faucibus meis: Si non meminero tui.@# C Nunc proponitur secunda poenalis conditio. Quid enim probatur deterius esse, quam illud non posse loqui, unde consuevit medicina praestari? psalmodia est enim consolatio flentium, cura dolentium, sanitas aegrotorum, hoc animae remedium, hoc miserorum omnium cognoscitur esse suffugium. Recordari igitur semper Christi debes, ne tali munere priveris. 8 + #Si non proposuero .. Hierusalem: In principio laetitiae meae.@# C Principium laetitiae est semper validum, semper amplissimum, quoniam in ipsis initiis voluntas accenditur gaudiorum. Omnia enim subita violenta sunt, et quod diuturnum in hoc saeculo fuerit, intepescit. Vel, principium laetitiae, Filius natus est Dei. 9 #Memor esto, Domine, filiorum Edom. In die Hierusalem.@# C Edom, alii #sanguineum,@# alii #terrenum@# interpretantur. H Quis ergo est, nisi diabolus? diabolus est enim qui decipit genus humanum, cui petit Propheta retribui, ut sentiat poenam quam ipse sua malitia homini adduxit, trahens et adducens in Babylonem. 10 #Qui dicunt: Exinanite, exinanite: Usque ad fundamentum in ea.@# C Verba ista filiorum sunt Edom, persequentium populum Christianum; qui persequebantur usque ad fundamentum, id est usque ad mortem martyrii. Dicere autem, exinanite, est dicere, lucem temporalem eripite. A similitudine cisternae tracta sunt verba; quae quanto plus exhauritur, tanto magis exinanitur. Verum quid prodest malis usque ad fundamentum, quod Christus est, exinanire Christianorum temporalia, dum fundamentum Christum eripere non possint, neque aeterna bona minuere? 11 #Filia Babylonis misera: Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.@# C Filia Babylonis, caro nostra est, quae confusionem nobis ingerit peccatorum, quae misera est dicta, quia illicitis concupiscentiis semper #sauciat@# animam vulnere peccatorum. Cui retribuere, est eam jejuniis et diversis tribulationibus subditam facere virtutibus, quae nos concupiscentiis suis concitavit ad vitia, ut quae traxit ad culpam, adjutorio Dei perducatur ad gloriam. 12 #Beatus qui tenebit: Et allidet parvulos suos ad petram.@# C Adhuc loquitur ad ipsam carnem, beatum esse commemorans, qui filios ejus, id est vitia nocentia tenet et cohibet, et non permittit sibi nocere. Et allidet ad petram, id est ad Christum, ut non moretur tenens, ne voluptas blanda #subripiat,@# sed ut statim confracta dispereant quae nos teterrimis motibus instigabant. ORATIO EX PSAL. CXXXVI. Captivitatum nostrarum potentissime Absolutor, concede nobis laudes tuas spiritali canere concentu, ut, quos onus noxae ante fecit exsules, alleviatio potentis dexterae coelestes restituat cives. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CXXXVII. ARGUMENTUM PSAL. CXXXVII. C Universalis Ecclesia Domini beneficia sibi attributa collaudans monet ut reges terrae Deum confiteantur excelsum, oratque ne peccatores conversos despiciat, quos creare dignatus est. TT. ÷ #Ipsi .. David.@# C Quamvis David Christum significet, tamen addendo, ipsi,
null
71212866-984c-47c3-b403-fbd42436f214
latin_170m_raw
null
None
None
None
plus indicat. Ipsi enim reverentius pronuntiandum est, quasi altissimo, quasi omnipotenti, quasi coelesti regi. Et tunc David jungendum est; quod vocabulum non ex deitate sumitur, sed per assumptae carnis originem venire monstratur. 1 #Confitebor tibi Domine in toto corde meo:@# ÷ #Quoniam audisti verba oris mei@# ... H Si quis pro omnibus vitiis et passionibus animae suae agit poenitentiam, iste confitetur ex toto corde. Si quis vero pro uno vitio confitetur, puta quia avarus est, hoc confitetur, non autem confitetur, quia fornicator aut detractor est, quia non in toto corde confitetur, non auditur a Deo. C Considerat autem meritum orationis, ut omnia verba sua profiteatur audita. 2 #In conspectu angelorum psallam tibi: Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo.@# H Vide perfectionem poenitentis, quia post confessionem et poenitentiam cum angelis meretur psallere et gratias agere Deo. C Templum orationis, est beatae incarnationis adventus, quem quotidie adorat Ecclesia, dum corpus et sanguinem ipsius in sacramento veneratur; sed illa adoratio perfecta est quam confessio beata comitatur. 3 #Super misericordia tua et veritate tua: Quoniam magnificasti super + omne .. nomen sanctum tuum.@# C Misericordia est, quod sine cujusquam meritis ad liberandos nos venire dignatus est. Veritas, quia prophetarum suorum promissa complevit. Magnificatum est nomen, cum nobis culturae ipsius virtus innotuit. H Peccator audiat misericordiam; justus autem et superbus audiat veritatem. 4 #In quacunque die invocavero te exaudi me:@# #Multiplicabis in anima mea virtutem.@# C Dies hic lucida petitio sinceraque est, quam non cupiditas nec ulla avaritia nub #ilat,@# sed de illo sole lucet, qui omnes caligines mortalitatis emundat. In talibus petitionibus devotus populus se audiri precatur. H Multiplicabis, id est multis sollicitudinibus subjacere animam facis. C Per hoc enim ostendit se innumera passurum contra quae tam multiplicia virtutum petit auxilia. 5 #Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: Quia audierunt omnia verba oris tui.@# C Reges terrae sunt qui corporibus suis divinitatis munere dominantur. Nam ille vere rex non dicitur, qui vitiis servire monstratur. Quia audierunt, audire enim ad illos pertinet qui obedientes esse noscuntur. Illos enim non dicimus audisse quos contumaces sacris jussionibus esse scimus. 6 #Et cantent in viis Domini: Quoniam magna est gloria Domini.@# H Viae Domini, sunt misericordia et veritas, quas cantare et laudare regibus et religiosis et vere Christianis passionum animae et concupiscentiarum rectoribus praecipitur. Gloria quippe Domini est, ut saeculum respuentes, ejus laudes cantare non desinant. 7 #Quoniam excelsus Dominus et humilia respicit: Et alta a longe cognoscit.@# C Cum enim sit Dominus excelsus, tamen humilia respicit, ne quis subjectorum putaret, non se ab excelso Domino respici, cum se cognosceret magna devotione prosterni. Alta, superba significat; quae ideo longe cognoscit, quoniam ejus gratiae minime proximantur. Et ne putarent superbi, quia alti sunt, se Deum non videre, ait, cognoscit. 8 #Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me ÷ et .. super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: Et salvum me fecit dextera tua.@# C Vivificatur ergo populus, id est laetificatur, dum enim in diversis angustiis fuerit constitutus, aeternorum gaudiorum suavitate recordans reficitur. Sciens enim aurum igne probari, et premium maximum post labores dari, et tribulationes Domini virtute superandas, laetatur in tribulationibus, et in mente vivificatur. Extendit manum super iram, quando illi inimici conversi hic gravius tribulantur, quam contristaverant subjectos humiles, et incipiunt se juste persequi, qui prius innocentibus parcere noluerunt. Dextera vero virtus dicitur, et Christus est. 9 #Dominus retribuet pro me: Domine, misericordia tua in saeculum: Opera manuum tuarum ne despicias.@# C Dominus retribuet, perfecta nimis et qualem fundere monemur oratio est, causam suam Domino commendare, qui novit unicuique digna rependere. Et ut non irato animo dictum putares, addit: Domine misericordia tua, etc., quam facis etiam in nostros persecutores, dum eos conversos pro fide tua multa pati facis. Pertinet ergo quod dicit, misericordia, ad illos qui nos persequuntur. Opera manuum, id est inimicos nostros, quia et ipsi sunt opera manuum
null
563209a7-b1c3-4985-90d7-8bb3855baa63
latin_170m_raw
null
None
None
None
tuarum. Ideo ergo rogat pius populus pro inimicis suis, ut eis miseratus indulgeat, qui in se peccaverunt persequendo, ut indulgentia percepta convertantur. ORATIO EX PSAL. CXXXVII. Multiplica Domine, virtutem tuam in animabus supplicum, ut, dum in templo sancto jugiter adoramus, in conspectu tuo cum sanctis angelis gloriemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXXXVIII ARGUMENTUM PSAL. CXXXVIII. C Christus ad Patrem de pausatione et resurrectione sua loquitur, potentiam paternae divinitatis exponens, quia in eo, quod homo est, nusquam ab ejus notitia se possit abscondere, ac super omnem asserens sanctorum confortatum esse principatum. TT. #In finem psalmus David.@# C Totus hic psalmus, ad Christi Domini personam referendus est, #et@# ad Patrem, quoniam de pausatione sua et resurrectione loquitur. A Potest vero et de poenitente exponi. 1 #Domine, probasti me et cognovisti me: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.@# C Probavit Pater Filium, quando manifestam fecit humilitatem ipsius, cum a Joanne baptizari voluit. Cognovit eum, id est ostendit, quando dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui: ipsum audite (Matth. XIII). Bene autem appellata, sessio, mors est Salvatoris, in qua non poena, sed requies fuit. A Vel, probasti me, in passione: et cognovisti, id est cognitum fecisti, in resurrectione. Repetit enim in quo cognitum eum fecerit, in sessione scilicet, id est passione, quia sedens se humiliat, et Christus humiliavit se usque ad mortem crucis, et in resurrectione notum omnibus fecit, ita probavit, id est probatum ostendit et cognitum Filium suum pater aeternus. 2 #Intellexisti cogitationes meas de longe: Semitam meam et funiculum meum investigasti.@# C A longe, hic non locum, sed tempus significat, quia non solum facta nostra praevidet, verum cogitationes nostras, antequam nos ipsi existimamus, agnoscit. Semitae pertinent ad tacitas cogitationes, funiculus ad justa judicia. 3 #Et omnes vias meas praevidisti Quia non est sermo in lingua mea.@# C Viae ad actus pertinent humanos. Praevisae vero #adeo@# sunt viae ejus, id est opera, ut #et prophetata longe ante noscantur Christi opera,@# sicut de Christi #mansue@# tudine Isaias dixit: Sicut ovis ad occisionem ductus est, etc. (Isa. LIII). Non est sermo, utique falsitatis, quia nunquam sub aliqua falsitate locutus est Christus. 4 #Ecce, Domine ÷ tu .. cognovisti omnia novissima et antiqua:@# ÷ #Tu .. formasti me et posuisti super me manum tuam.@# C #Quod@# dicit cognovisti omnia novissima, hoc pertinet ad incarnationem ipsius, quae facta est novissimis temporibus (Gal. IV); ut Paulus ait. Et Johannes ait: Filioli, novissima hora est (I Joan. II). Antiqua, id est aeterna, quae nec initio nec fine clauduntur. Formasti me, significat, genuisti. Posuit Pater manum super eum, cum in ipso virtutem suae majestatis ostendit. 5 #Mirabilis facta est scientia tua ex me: Confortata est et non potero ad eam.@# C Scientia Patris est, quae per Christum ubique terrarum praedicata est. Quae est facta mirabilis per Christum, dum terrigenis sacramenta sacrae legis narrata sunt. Nec potero ad eam, ex humanitate et #infirmit@# ate carnis loquitur, ut in alio loco: Pater major me est (Joan. XIV): ut sit sensus: Humanam naturam, quam assumpsi, divinae substantiae adaequare non possum. A Vel poenitens, peccatis suis a divina contemplatione dejectus, illam dicit supra suam fragilitatem confortatam, mirabiliterque excelsam. 6 #Quo ibi a spiritu tuo: Et quo a facie tua fugiam?@# C Dicendo, quo ibo: significat naturam humanitatis non ex se habere quo fugiat, cum spiritus sanctus ubique sit totus. Facies autem: substantiam deitatis significat, quae omnia complectitur, omnia contuetur, omnia penetrat. A Vel poenitens quaerit locum, quo fugiat ab ira Dei. 7 #Si ascendero in coelum, tu illic es: Si descendero in infernum, ades.@# C Ait autem per id quod homo est: si ascendero in coelum, tu illic
null
d69fe3e2-1552-4fd1-8381-71219d4f94ee
latin_170m_raw
null
None
None
None
es, scilicet ubi erat ad dexteram Patris collocandus. Descendit quoque in infernum, cum disrupit infernorum loca, et piissimus redemptor humano generi subvenit. Ades, quoniam triduana celeritate surrexit. A Vel poenitens ait, si superbiero me extollens, ibi me punis; et si in profundum peccatorum descendero, et ibi vindicas. 8 #Si sumpsero pennas ÷ meas .. diluculo:@# ÷ #Et: habitavero in extremis maris.@# C Pennas suas, dicit celeritatem divinae majestatis, quoniam sanctum corpus ad superna elevavit. Dum quoque dicit, meas, intellige gloriam propriae potestatis, quia propria potestate deitas, non angelico adjutorio humanitatem ad dexteram Patris collocavit. Has pennas cum sumpserat diluculo resurrectionis, et habitavit in extremis maris, hoc est supra istius saeculi amplissimum finem manus paterna deduxit. A Vel, pennae, duo praecepta sunt charitatis, quibus mane a peccatis surgens poenitens habitat in extremis saeculi, id est in gaudio coelesti. Quod post finem hujus vitae datur, et tamen jam in eo spe habitatur. 9 #Etenim illic manus tua deducet me: Et tenebit me dextera tua.@# C Deduxit Christum paterna manus, qui est dextera Patris, qui assumptam humanitatem et sibi unitam per aeterna saecula continebit. 10 #Et dixi. Forsitan tenebrae conculcabunt me: Et nox illuminatio mea in deliciis meis.@# C Iste versus sub ironia pronuntiandus est, quomodo enim cum tenebrae conculcare poterant qui est lux mundi? sed ille potius tenebras conculcavit, cum caecitatem primi hominis luce suae misericordiae reparavit. Nox, significat inferni claustrum, quod certe illuminavit, cum potestatem diaboli contrivit. Deliciae, paradisum significat, ad quem animae sanctorum praestante Domino reversae sunt. A Vel poenitentis verba sunt, a tenebrosis actibus male suadentium seduci timentis. 11 ÷ #Quia .. tenebrae non obscurabuntur@# a te: #et@# #nox sicut dies illuminabitur: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.@# C Causa redditur cur nox sit illuminatio in deliciis. Tenebras dicit mystica et profunda quaeque divinarum Scripturarum, quae non obscurabuntur, sed illuminantur a Domino, et quae fuerant quasi nox, sub mystica complexione prophetarum tenebrosa dicta, in adventu Domini patuerunt. Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus, quia in utroque veritas fuit, seu cum obscura, sive cum illuminata viderentur. A Vel poenitens ait: tenebrae peccatorum non redduntur a te magis obscurae, sed a me, dum peccatum excusare volo; tu vero, si confessus fuero, illuminas noctem et tenebras. 12 #Quia tu possedisti renes meos: Suscepisti me de utero matris meae.@# C Renes significat fortitudinem corporalem, unde merito dicit renes suos esse a Patre possessos, quoniam coelestis justitiae firmitate consistens, peccatum fragilis corporis ignoravit. De utero vero matris, id est de Synagogae sinu, dicit se susceptum a deitate Patris, quae in eo cum Patre una est. Nam si de virginali utero velis accipere, non solum quando est de castissimo utero egressus, sed, et quando Spiritu sancto conceptus est, a Domino probatur assumptus. A Vel verba poenitentis sunt. 13 #Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua: Et anima mea cognoscet nimis.@# C Terribiliter enim magnificatus est Pater, quando in passione Christi terra tremuit, saxa disrupta sunt, sepulcra patuerunt. Necesseque fuit illum mirabilem cognoscere, quem tantorum beneficiorum piissimum largitorem cernebat Christi humanitas. Vel poenitens dicit in conversione peccatorum Deum terribiliter magnificari et mirabiliter. Et sequentes versus de poenitente exponere vales. 14 #Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto: Et substantia mea in inferioribus terrae.@# C Per os enim significat sacramenta divina, quae ante adventum Domini, occulta fuerunt, ut baptismum sacrum, et corpus et sanguis Domini, quae eo veniente claruerunt. Inferiora terrae, fuerunt gentium culturae. Sed ipsis facta est nota substantia Salvatoris Dei, quando, in ipso intelligentes divinitatem, eum devotis mentibus per apostolicam doctrinam Deum esse crediderunt. Terra itaque humanum genus est, cujus partes superiores, Judaei fuerunt recte credendo ante Christi nativitatem, et partes ejus inferiores, gentes terram adorantes et lapides. Quae nunc fide factae sunt superiores. 15 #Imperfectum meum viderunt oculi tui: et in libro tuo omnes scribentur:
null
d70862dc-e21b-4d9c-8d45-837a05688ae7
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dies formabuntur et nemo in eis.@# C Dixit, ex persona Ecclesiae, suum imperfectum Patrem vidisse, quia illa usque ad finem saeculi congregabitur et perficietur, sed deitas ista jam vidit quae adhuc futura post longis temporibus servantur. Et in libro scribentur, qui aeterna felicitate gaudebunt. Dies formabuntur, id est sancti in perpetua felicitate. Nemo in eis, subaudiendum est, informabitur, id est informis et defectuosus erit in coelesti patria, quia omnis infirmitas carnis consumpta disperibit. 16 #Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: Nimis confortatus est principatus eorum.@# C Amicos, dicit sanctos apostolos. Nimis, valde significat. Confortatus est principatus eorum, quem praestante Domino perceperunt intantum ut arietes gregum et principes fidelium meruerint esse populorum. 17 #Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur: Exsurrexi et adhuc sum tecum.@# C Arena maris, significat Judaeos propter ariditatem fidei; arena enim est dicta ab #ariditate,@# promittit ergo Christus se dinumeraturum populum fidelem, qui numerosior populo Judaico invenitur. Exsurrexi, a pausatione dormitionis. Adhuc tecum sum, non quod aliquando ab ipso dividendus sit, sed qui modo nobis est invisibilis, ad dexteram Patris in coelestibus residens, omnibus postea gentibus apparebit. 18 #Si occideris Deus peccatores: Viri sanguinum declinate a me.@# 19 #Quia dicitis in cogitatione:@# #Accipient in vanitate civitates suas.@# C Occidit Deus peccatorem, cum moritur peccato, ut vivat Deo: ut Paulus ait: Mortuus sum legi, ut vivam Christo (Gal. II). Viri sanguinum, sunt qui carnaliter vivunt, et quae sunt sanguinis peragunt, quibus dicitur: Declinate a me. A C Videtur autem sic connecti verborum ordo: Si occideris Deus peccatores, accipient in vanitate civitates suas, C id est, #si peccatores@# a malis cogitationibus in bona studia transferas, priores consuetudines et peccata, in quibus habitabant, in vano accipient, id est vanas respuent, et dicent his qui adhuc in illis vanis et malis permanent: Declinate a me, quia dicitis in cogitationibus, id est loquimini in mente et murmuratis contra illa, quae vobis Spiritus sancti virtute praedicata sunt, ideoque quia sic loquimini in cogitatione contra Deum, declinate a me. C Quia dicitis, id est contra illa murmuratis quae virtute Spiritus sancti vobis praedicata sunt. 20 #Nonne qui oderunt te, Domine, oderam: Et super inimicos tuos tabescebam?@# C Merito nostros adversarios jubemur diligere, quos nos nostro vitio contingit offendere; Dei vero inimici, quando obstinati sunt, competenti et religiosa exsecratione damnantur, quoniam cum ab ipso creati sint, ipsique debeant omne quod vivunt, suo tamen contumaces redduntur auctori, ideo juste tales horrendi sunt, qui et suorum beneficiorum memores non fuerunt. Tabescere, hoc verbum indicium est magni doloris, tabescere enim illos dicimus, qui curis jugibus affliguntur, et pene usque ad interitum vitae corpore deficiente perveniunt. 21 #Perfecto odio oderam illos: Inimici facti sunt mihi.@# C Perfectum est odium, homines diligere, et eorum vitia semper odire, odium quippe dictum est quasi oris repudium. Inimicos factos etiam sibi dicit, qui contrarii paternis jussionibus exstiterunt, ut ostenderet unitatem suae divinitatis cum Patre. 22 #Proba me, Deus, et scito cor meum: Interroga me et cognosce semitas meas.@# C Proba me, istud nemo potest dicere, nisi ille solus qui peccata non fecit Christus. Scito cor, quia te derelinquere in persecutione non novi. Interroga, ad inquisitionem pertinet minutissimam, praemisit enim, scito cor meum. #Sciens vero acute interrogat, et falli non potest, quia nemo scienti interrogatus potest negare quae gessit.@# Semitae ad operationes pertinet bonas, quas ille jugiter gessit et coelesti sanctitate transegit. 23 #Et vide si via iniquitatis in me est: Et deduc me in via aeterna.@# C Merito ergo humana in Christo substantia petit se, deduci in aeterna via, quae declinavit a via iniquitatis, id est ab actibus diabolicis. Quod vero dicit, vi #de si@# est, intellige, non dubitatione prolatum, sed scientiae securitate, quasi diceret, vide si est, id est, videbis quod non est. ORATIO EX PSAL. CXXXVIII. Celi
null
171272f6-5bba-4205-95f0-c058c890aabc
latin_170m_raw
null
None
None
None
ter #raeque pro@# spector, Deus, quo moriente, illuminata sunt tartara, quo resurgente, sanctorum est multitudo gavisa, quo ascendente, angelorum exsultavit caterva, precamur tantae gloriae excellentem virtutem, ut directi in via aeterna, illo tueamur brachio, quo honorabiles amici tui tecum gloriantur in coelo. Qui vivis, etc. PSALMUS CXXXIX. ARGUMENTUM PSAL. CXXXIX. C Ecclesia Dominum deprecatur, ut ab iniquo diabolo liberetur: vindictam dicens in futuro judicio super eos venturam, qui pauperes ejus insanis motibus persequuntur. TT. #In finem psalmus David.@# C In finem, Dominum significat Salvatorem, qui est finis legis ad justitiam omni credenti (Rom. X): Qui nobis in hoc psalmo, quasi praeconis voce, judex terribilis, omnipotens, pius quoque, et nimium desiderabilis advenire praedicitur. 1 #Eripe me, Domine, ab homine malo: A viro iniquo eripe me.@# C Sciens mater Ecclesia quanta in membris suis ab insidiis diaboli pateretur clamat ad Dominum, qui solus potest ejus superare nequitias, ut ab ipsius multiplici tentatione liberetur. Hominem malum, appellat diabolum. Vir iniquus est homo sequax diaboli. Duo enim simul epitheta uni personae non poterant convenire, quod eloquentiae lege prohibitum sit. 2 #Qui cogitaverunt iniquitates in corde: Tota die constituebant praelia.@# C Graviora sunt semper pericula, quae habentur occulta. Significat per hoc vero haereticos, qui pravis dogmatibus in sacrilega certamina proruperunt. Tota die, ait ut eorum nequitiam continuam monstraret, ut nulla eos lassitudo, nulla temporis longinquitas mitigaret. 3 #Acuerunt linguas suas sicut serpentes: Venenum aspidum sub labiis eorum. Diapsalma.@# C Per linguas significat verba haereticorum, quibus vulnerare contendunt corda fidelium. Venenum aspidum, H quoniam videntur amicitiae verba habere, et plena sunt veneno mortifero. 4 #Custodi me, Domine, de manu peccatoris: Ab hominibus iniquis eripe me.@# C Peccator: iterum diabolum significat, qui multis dolis, multis fallit insidiis. Sequuntur etiam ejus ministri: quoniam quod non possunt per se occulte inspirando mentibus nostris, per suos sequaces publice con #antur@# implere. 5 #Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: Absconderunt superbi laqueum mihi.@# C Supplantari proprie dicimur: quando plantis nostris terra subducitur, ut in tenebrosis cavernis graviter incidamus: quod nobis facit diabolus, cum peccatorum foveas parat. Superbi: haeretici sunt, qui pravis dogmatibus populos decipere potius quam docere festinant, et laqueos ponunt sanctae plebi: quando eos vanis enigmatibus obligare contendunt. 6 #Et funes extenderunt in laqueum: Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Diapsalma.@# C Extenderunt ipsi funes, id est tortuosas et dolosas objectiones, quibus capiant sensus humanos: ut quasi pedibus laqueum, ita mentibus tendere probentur scandalum. Juxta iter dicit: quoniam non capiunt nisi illos qui a recto virtutum calle discedunt. Laqueus aut funis ideo positus est: quia vincula sua gravius semper astringit, nec amplexus ejus aliqua lenitate dilabitur, cum nodosis quibusdam sinibus illaqueata concludit. 7 #Dixi Domino, Deus meus es tu: Exaudi Domine vocem deprecationis meae.@# C Orat Ecclesia ne pessimis tradatur insidiis: dicit enim Ecclesia, resplendens purissima fide de gentibus advocata, quae sanctam Trinitatem veracissima fide confitetur, dixi Domino, etc. Sequitur, exaudi, Domine, vocem, etc., suffecisset dicere, exaudi deprecationem meam: sed altius quid innotescere volens, dixit, vocem deprecationis meae. Vox enim deprecationis: est puritas orationis, et clamor ille tacitus qui ascendit ad Dominum. Sanctae enim operationis vox, est rerum ipsarum loquacissimus clamor: non hominibus notus, sed soli Deo cognitus, unde et tacenti Moysi dicitur, quid clamas ad me? (Exod. XIV.) et Cain dicitur, vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV). 8 #Domine Domine, virtus salutis meae: Obumbrasti super caput meum in die belli.@# C Repetitio ista, Domine, Domine, piae precationis affectum ostendit. Cum autem dicit, virtus salutis meae: patientiam perseverantiamque in certamine, demonstrat Domini esse donum. Virtus enim a viriditate dicta, quae nescit aliquo labore marcescere. Caput autem suum obumbratum cum dicit Ecclesia, significat beatam Domini passionem: qui sic obumbratus est in ea
null
d7f3e6c5-6d3b-45e8-afbe-08db77ee1ffb
latin_170m_raw
null
None
None
None
(hoc est defensus,) ut nec animus ejus confusionem, nec caro ipsius corruptionis injuriam sustineret. In die autem belli: bene dictum est, in die passionis ejus et mortis: quia diabolo victo, inferno fracto, captivi liberati sunt, et triumphans de morte rediit. 9 #Non tradas, Domine, desiderium ÷ meum .. peccatori: cogitaverunt contra me ne derelinquas me: Ne forte exaltentur. Diapsalma.@# C Traditur enim peccatori (id est diabolo) desiderium istius qui concupiscentias carnis perficit: talis enim non nisi quod diabolus vult desiderat, et ideo in desideriis suis diabolo traditur ad possidendum. Et quia inimici cogitaverunt (consilium scilicet faciendo) contra me: juste peto, Domine, ne derelinquas me. Et subinfertur causa justissima petitionis et exauditionis: ne exaltentur impii in perditione justorum. 10 #Caput circuitus eorum: Labor labiorum ipsorum operiet eos.@# A C Deus obumbrat super caput justorum, sed malorum caput operit labor labiorum. Ordo verborum talis est, caput eorum circuitus, scilicet est, id est caput impiorum est diabolus, qui semper circuit quaerens quem devoret (I Petr. V). Labor vero labiorum: est prolatum ore mendacium, quod semper laboriose fingitur, quoniam exquisita machinatione formatur. Veritas enim sine labore dicitur, quia sine difficultate profertur. A Vel ipsius circuitus eorum caput est superbia, quae provenit ex labore labiorum, id est mendacio. 11 #Cadent super eos carbones: in ignem dejicies eos:@# #In miseriis non subsistent.@# C Carbones ignis: sunt poenitentiae cruciatus, quod tamen incendium nascitur ex imbre lacrymarum. In ignem dejiciuntur: quando jam flamma charitatis accensi, fervere sanctis operibus incipiunt: his evenit, ut in peccatorum miseriis non subsistant: quoniam jam in bonam partem transferuntur. 12 #Vir linguosus non dirigetur in terra: Virum injustum mala capient in interitum.@# C Vir linguosus: est qui multa inutiliter verba profert, qui non dirigitur: quia multiloquio non effugiet peccatum. Injustus vir est, qui divinas regulas contemnens, propriae voluntatis fervore traducitur (Prov. X): illum mala capient, quia semper sibi noxia cogitat, qui praecepta Domini declinat. 13 #Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis:@# ÷ #Et .. vindictam pauperum.@# C Faciet ergo judicium inopum, quando in illa judicatione, promissa illis retr #ibuit:@# et tunc vindicat pauperes, cum eorum persecutores a suo sancto separabit regno. 14 #Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo: Et habitabunt recti cum vultu tuo.@# H Quid enim vultus Dei, nisi Christus Filius ejus? nisi cogitatio divinitatis ipsius? C Cum ipso etiam Dei vultu, justi in aeternum habitabunt, cum (ut ait Apostolus) non per speculum, sed facie ad faciem contuebuntur eum (I Cor. XIII). Vide autem quod justi, cum persecutionem patiuntur, confitentur laudes Deo (tunc enim magna virtus est, laudare Deum) et facilius discedit inimicus et tribulatio, et videbunt faciem Dei post vitam istam tales aeternaliter. ORATIO EX PSAL. CXXXIX. Virtus salutis nostrae, Deus, defende Ecclesiam tuam a dissidentium veneno mortifero, ut a te obumbrati nunquam obligemur a laqueis inimici. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXL. ARGUMENTUM PSAL. CXL. C Propheta supplicat, ut inter mundanos actus a diversis liberetur erroribus, ne in peccatorum retiacula cadat. TT. #Psalmus David.@# 1 #Domine, clamavi ad te, exaudi me: Intende voci meae dum clamavero ad te.@# C Domine, clamavi. Volens propheta affectum orationis continuae humano generi infundere, duo tempora videtur discrepantia posuisse: clamavi de praeterito dicit, quod perfectam significat orationem: et iterum clamavero, quod utique de futuro constat positum: ut sicut nullum tempus a culpis est vacuum, ita a devotis precibus nunquam est cessandum. 2 #Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.@# C Dirigatur ad te oratio mea sicut incensum, hoc est ut est recta veniat ad te oratio mea in odore virtutum, non habens sordes aut vitia. C Incensum est odoriferi pigmenti suavis adustio, et spiritualiter hic. H Incensum, orationes sanctorum sunt (Apoc. VIII). C Sacrificium vespertinum fortasse significat illam oblationem, quam
null
68b97c3d-c756-435b-90a7-86ffac0da66f
latin_170m_raw
null
None
None
None
in fine vitae Domino solet offerre religiosa devotio, et ideo nullus desperet, si ultimo #sua@# peccata lacrymarum fonte detergat. Elevatio vero manuum opera pia significat: sic remissio earumdem, cessationem a bono opere. Vespera quoque nostra, tempus prope finem vitae hujus significat. 3 #Pone, Domine, custodiam ori meo: Et ostium circumstantiae labiis meis.@# C Petit propheta, ne quid tale dicat, quod pervenire debeat ad reatum. Ostium quippe ab obstando dictum est. Illud ergo vidit Propheta magnis precibus esse muniendum, unde tam facile noverat venire peccatum: quod si fragilitate peccaverit, saltem hoc precatur ne illud excuset, unde sequitur: 4 #Non declines cor meum in verba malitiae: Ad excusandas excusationes in peccatis.@# C Verba malitiae sunt, ut quis post peccatum suum falso ad excusationes confugiat, quia consuetudo est peccantium, quando deprehensi fuerint, primum se aliqua falsitate excusare, et cum fuerint inde convicti, alias assumunt excusationes cum peccato falsitatis (nequando veritati acquiescat inverecunda protervitas), modo enim tempori, modo necessitati, modo aliis imputando quod peccant: hoc autem maximum vitium est quo homines laborant. 5 #Cum hominibus operantibus iniquitatem: Et non communicabo cum electis eorum.@# H Petit et hic propheta, a collegio liberari eorum qui operantur iniquitatem. Sicut enim Dominus habet electos suos sanctos: ita et diabolus habet electos suos, sicut principes haereticorum, qui apud reprobos electi putantur: sed et omnes electi in scelere, electi diaboli dicuntur. C Et communicabo: refertur tam ad operantes homines iniquitatem, quam ad electos eorum. H Vel prima pars hujus versiculi combinanda est cum praecedenti versu: ut sit sensus, non declines, etc., ad excusandas, etc., cum hominibus operantibus iniquitatem. 6 #Corripiet me justus in misericordia et increpabit me: Oleum ÷ autem .. peccatoris non impinguet caput meum.@# C Praeelegit vir sanctus justorum increpationes, peccantium blandimentis. Quae autem sit correptio justi intimavit dicens, in misericordia: quoniam vir sanctus non in ira corripit, sed per dilectionem increpat: melius est enim corripi a justo, quam laudari a peccatore. Oleum enim peccatoris: adulatio est deceptoris et ficti amoris, periculosa est adulatio, quae excludere potest hominem a regno Dei. 7 #Quoniam adhuc ÷ et .. oratio mea in beneplacitis@# #eorum. Absorpti sunt juncti petrae judices eorum.@# H Quoniam adhuc, etc,: ipsi in beneplacitis suis manent. Ego autem pro ipsis orabam ut converterentur. C Vel se adhuc imperfectum ostendit: quando orando talia sibi provenire cupiebat, quae malis erant beneplacita. Et secundum primum intellectum Christus pro inimicis suis ut converterentur Patrem orabat. Absorpti sunt, id est convicti judices Judaeorum, scilicet vel gentilium, ut Plato, Aristoteles, sive haereticorum, quando sunt per fidem juncti petrae, id est Christo, et segregati a diabolo. A Sive juncti, id est comparati: videntur enim philosophi aliquid dicere: sed scripta eorum comparata divinae Scripturae absorbentur, nihil sunt, et velut stulta jacent. 8 #Audient verba mea quoniam potuerunt: Sicut crassitudo terrae erepta est super terram.@# C Verba sua ab haereticis et tyrannis dicit audita, quae praesentis libri textus eloquitur (quantis enim in eis locis increpantur ut debeant corrigi), potuerunt ergo toties admoniti cognoscere Dei voluntatem. Crassitudo autem terrae est superbia tyrannorum, quae grassabatur in sanctos martyres. 9 #Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: In te speravi, non auferas animam meam.@# C Martyres: ossa fidelium dicit esse propheta: quia constat eos Christianae fidei esse validissima firmamenta. Secus infernum dicit: vide proprietatem verborum, non ait in infernum: quia licet mori communi sorte videantur, tamen vita illis conceditur aeterna. Non auferas animam meam, scilicet a bonis tuis: sed spes mea in te sit, et oculi mei semper te intendant. 10 #Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi: Et a scandalis operantium iniquitatem.@# C Per laqueos et scandala: totius mundi mala breviter propheta complexus est: a quibus se supplicat custodiri, ne per insidias eorum possit decipi. H Semper etiam nobis laqueos ponunt daemones: vitia enim vicina sunt virtutibus. In eleemosyna
null
9db75091-5a9c-4178-bcfc-02bcafc28f58
latin_170m_raw
null
None
None
None
laqueum ponunt: si ut videar facio. Cervis ponuntur retia, et sancti cervi sunt, spinas transilientes, et alti cornibus, et serpentes interficiunt. 11 #Cadent in retiaculo ejus peccatores: Singulariter sum ego donec transeam.@# C Retiacula dicta, quasi retinentia. In diaboli retiacula cadit, qui peccatorum suorum abscisionem non facit. Singularis est, qui cum pessimis hominibus non ambulat combinatus, id est ligatus, qui Trinitatem sanctam unum Deum confitetur, qui spem suam in solo Deo ponit. Donec transeam, id est quandiu in hoc mundo fuero commoratus, hoc enim saeculum beati velut viantes transire dicuntur, quia in ipso non tenentur aliqua mundi delectatione. A Vel Christus dicit, singularis, id est solus sum donec transeam, id est moriar, tunc enim cum granum frumenti in terra mortuum fuerit, non manet solum, sed multum fructum affert (Joan. XII), quia multi postea crediderunt et omnis terra Christo. ORATIO EX PSAL. CXL Pone, Domine, custodiam ori nostro, ne inania proferamus, ut misericordia tua correpti, ab omnibus iniquitatum scandalis protegamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXLI. ARGUMENTUM PSAL. CXLI. C Christus ad Patrem clamat, dolos Judaicae persecutionis exponens: liberarique se de inferno deprecatur: quoniam omnium sanctorum fides in ejus resurrectione pendebat. TT. #Intellectus David cum esset in spelunca oratio.@# C Psalmi causa praesenti titulo continetur. David enim filius Jesse, Saulem principem fugit, et cum in spelunca lateret, oravit (I Reg. XXIV), quod Dominum Christum in corpore ante passionem suam significabat esse facturum. H Quoniam enim in titulo ponitur intellectus David, spiritualiter ostendit David intelligendum et psalmum. Saul igitur spiritualiter diabolus. Spelunca, mundus est iste, in quo diabolus non immittit aliquid boni, sed solum stercus et putridum. Est enim spelunca tenebrosa, et mundus iste tenebrosus peccatis est, nec in eo sancti perfectum lumen habent, quod erit in alio mundo, Christus tamen lumen venit in hunc mundum, et ex parte illuminavit. Et sicut David absconsus est in spelunca Sauli, ita Dominus Jesus diabolo in hoc mundo, et persecutionem passus est sicut David. 1 #Voce mea ad Dominum clamavi: Voce mea ad Dominum deprecatus sum.@# H Voce mea ad Dominum: omnia verba haec in humilitate corporali loquitur, ut se verum hominem manifestet. C Et ne clamor intelligeretur transitorius, #addidit depr@# ecatus sum, quod frequentata supplicatione peragitur. Est enim deprecari frequenter supplicare. 2 #Effundo in conspectu ejus orationem meam:@# ÷ #Et .. tribulationem meam ante ipsum pronuntio.@# C Quam pura, quam suavis oratio, quae in conspectu Patris, velut perspicui fontis copia fundebatur? fundebatur certe non ut ad ima deflueret, sed ut perveniret ejus oratio ad altitudinem supernae pietatis. Pronuntiat tribulationes ante Patrem, ut indulgentiam pro nostris possit obtinere peccatis. Et nota quod in his duobus versibus quatuor modis oratum est secundum hortationem Apostoli, ubi jubet primo fieri precationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II) 3 #In deficiendo ex me spiritum meum: Et tu cognovisti semitas meas.@# C Quod dicit in deficiendo spiritum, hoc a parte membrorum debemus accipere. Vel ita in deficiendo, etc., hoc ex superioribus pendet, ac si diceret: Tribulationem meam ante ipsum pronuntio, cum defecit ex me spiritus meus. H Cognovit Pater semitas, id est, doctrinas quas docuit. 4 #In via hac qua ambulabam: Absconderunt laqueum mihi.@# C Diabolus juxta viam abscondit laqueum, ut eos decipiat, qui rectas semitas declinare praesumunt, Christus vero (quia nunquam a sua sanctitate discessit) necesse fuit ut in ipsa via rectitudinis tentamenta pateretur invalida, ut in Evangelio legitur. 5 #Considerabam ad dexteram et videbam: Et non erat qui cognosceret me.@# C Considerabam ad dexteram, illud tempus facit intelligi, quando ibat ad crucem, quia nullum illic fidelium potuit intueri. Ideo vero non sunt visi ad dexteram stare, quia carnali metu dispersi sunt (Matth. IV). Et non erat qui cognosceret: illam videlicet deitatem quae haec omnia in assumpta carne voluntarie sustinebat. 6 #Periit fuga a me:@# ÷ #Et
null
a9ef83b5-9d87-46d9-8589-61e64232c63a
latin_170m_raw
null
None
None
None
.. non est qui requirat animam meam.@# C Periit fuga a Christo, cum se impiorum manibus permisit occidi. Et nemo quaesivit animam ejus, dum illi nulla consolatio praeberetur, sed solus ad passionem relictus est, qui erat pro omnium salute moriturus. 7 #Clamavi ad te, Domine: dixi, tu es spes mea. Portio mea in terra viventium.@# C Clamavit spemque suam posuit in Dominum cum dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII). Portio mea, probat hoc specialiter locus ille, quando latroni dixit: Amen, dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso (Ibid.), hoc est in terra viventium; paradisus enim est terra viventium, quam soli beati introibunt. 8 #Intende ad deprecationem meam: Quia humiliatus sum nimis.@# C Merito dicit, humiliatus sum nimis, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: et adhuc amplius humiliatus est, factus obediens usque ad mortem crucis (Phil. II). Nam quemadmodum crucifigi potuisset, nisi se humiliasset, naturam nostram assumendo, qui coelum terramque creavit? 9 #Libera me a persequentibus ÷ me@# ..: #Quia confortati sunt super me.@# C Orat, ut reverentiam Patri exhiberet, qui se liberare poterat. Orat ergo, ut a persequentibus Judaeis divina virtute liberetur, qui adeo corporaliter fortiores fuerant ut et manus injicerent in eum, et de ejus morte gauderent; sed hoc miseri fecerunt, non considerantes virtutem divinae potestatis in eo. 10 #Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: Me exspectant justi donec retribuas mihi.@# H C Dicens, educ de custodia, scilicet inferni animam meam, petit Patrem, a parte qua mortuus est, qua et postea de imis penetrabilibus ad superna est translatus, ut de carcere inferni animam celeriter educat ad corporis resurrectionem. Et hoc ad confitendum nomini suo, ista enim confessio laudis Patri exhibita a fidelibus ostenditur, quando eum resurrectionis miraculo de inferni carcere constat eductum. Exspectant justi, H id est apostoli, vel reliqui sancti. Donec retribuas mihi claritatem illam quam habui priusquam mundus fieret (Joan. XVII). C Vel, donec retribuas pro passione resurrectionem. Exspectant illo triduo apostoli et alii. ORATIO EX PSAL. CXLI. Deprecantes, Domine, voce humili pietatem tuam #exposcimus,@# ut adjuti a te, spes nostra, portionem cum electis tuis in terra viventium sortiamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXLII. ARGUMENTUM PSAL. CXLII. C Propheta, ex persona uniuscujusque fidelis supplicans sibi Domini misericordiam subvenire, rogat Dominum Christum, ne cum suo servo velit inire judicium, velociterque se petit pervenire ad veniam, ne inimicorum traderetur insidiis. TT. #Psalmus David. ÷ quando filius suus eum persequebatur@# ... C David, significat Christum; persequens ejus filius, populum Judaeorum, vel Judam proditorem significat. 1 #Domine, exaudi orationem meam: Auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua justitia.@# H Domine, exaudi, verba humilia et plena humilitatis et misericordiae, quae ad aures Domini pervenire merentur. C Veritas enim et justitia ipsius est, ne cum rogante disceptet, nec ad judicium illum trahat qui se hic prius ipse condemnat. Superbos enim Dominus ad examen adducit, qui se bona putant habere negotia. 2 #Et non intres in judicium cum servo tuo: Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.@# C Nec moveat quod judici dicitur, non intres in judicium cum servo tuo. H Quantumvis enim quis sit justus, quamlibet perfectus, non potest intrare in judicium Domini, nisi sit cum misericordia conditum, stellae enim non sunt mundae in conspectu ejus. C Omnis vivens omnem hominem significat, etiam quemlibet infantem nondum baptizatum, ut Job ait: Nemo mundus ante te, nec infans unius diei (Job XV), id est nemo liber esse potest, nisi per divinam gratiam. Ideo nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob justificabuntur in conspectu Dei. 3 ÷ #Quia .. persecutus est inimicus animam meam: Humiliavit in terra vitam meam.@# H C Inimicus, diabolus qui persequitur humanum genus. C Humiliatur autem in terra, cujus vita carnalibus delectationibus polluitur, non humilitate probabili,
null
3bb4b8bd-63ad-4e65-ad17-85ac6863e110
latin_170m_raw
null
None
None
None
sed declinatione vitiosa. 4 #Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: et anxiatus est in me spiritus meus: In me turbatum est cor meum.@# H Collocantur in tenebrosis factis peccatores, et sunt mortui saeculi. Sed #sunt si@# cut mortui, dum poenitere incipiunt; nondum enim mortuus est, quia in poenitentia stat. Si quis autem peccans non agit poenitentiam, hic mortuus est saeculi, et non sicut mortuus, sed perfectus mortuus, usquedum non egerit poenitentiam. Anxiatus est spiritus, quia scriptum est: si solum suspiraveris de peccatis tuis, salvus eris. Turbatum est cor, id est conscientia mea, quia peccavi. C Vel, anxiatus spiritus, vicinitatem periculi indicat. Et turbatum cor, humanam sapientiam testatur confusam, ut spem suam de caetero in Domino poneret, cum virium suarum confidentiam non haberet. 5 #Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis:@# #In factis manuum tuarum meditabar.@# C Juste cor ejus fuerat turbatum, quoniam memor erat ingentium peccatorum priorum. Ipsi enim dies antiqui, sunt veteris illius hominis antiquitate fuscati. Opera Domini dicit, quibus coelum terramque fundavit; patriarchis bona fecit, et populum per mare transtulit Hebraeorum. Quae se dicit frequenter iterasse memoria et lectione, ut excluderet amaritudinem mundi suavitas lectionis. Quod exemplum pro maximo remedio positum credamus, ut nos quoque similis possit medicina salvare. 6 #Expandi manus meas ad te: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Diapsal.@# C Hic extensione manuum, Christum in cruce designavit. Unde et qui expansis manibus orat, illam crucem Redemptoris imitatur. Quae, licet a perfidis Judaeis data est Christo ad poenam, tamen concessa est credentibus ad salutem. Sequitur comparatio, in qua dicit: sic animam suam desiderare Deum, quem admodum sicca terra copiosas pluvias. Dicit enim tibi, scilicet non alteri, talis est anima mea, id est soli Deo sitiens inhaeret. 7 #Velociter exaudi me, Domine: Defecit spiritus meus.@# C Petit sibi poenitens iste imbrem misericordiae celerrime subvenire, et ut velocius potuisset audiri, defecisse dicit in se spiritum suum. Quod his contingit, qui passionum diversarum pondere praegravantur. 8 #Non avertas faciem tuam a me: Et similis ero descendentibus in lacum.@# C Convenit enim misericordiae Dei, ut humiles respiciat qui superborum corda contemnit. Lacus hic infernum significat. Petit ergo, ne superbis similis fiat, qui hic peccata sua deplorat, quoniam, si illis similis fiat, pariter quoque cum eis descendet in lacum. 9 #Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: Quia in te speravi.@# C Auditam misericordiam, clementiam dicit Dei toto orbe notissimam, qua supplicantibus praestat et indulget afflictis. Mane, tempus veniae designat; nam post noctem peccatorum merito mane dicitur, quando culpa laxatur. Causam quoque exauditionis addit, quia in te, qui sperantem decipere non potes, speravi. Vel, mane, tempus resurrectionis Christi ostendit. 10 #Notam fac mihi viam in qua ambulem: Quia ad te levavi animam meam.@# C Cum a Deo petit sibi viam notam fieri, ostendit quod haec via hominibus habetur incognita. Illius enim lucerna et lumen hoc iter ostendit, qui illuminat omnem hominem, sicut superius dixit. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris. Rogat ergo Propheta, ut ei viam salutis ostendat, et sic notam semper habeat, ne de ejus corde aliquando discedat. Et subditur solemnis confessio, quia ad te, etc. Illud enim nos postulata facit mereri, si animam nostram non inclinemus ad mundum, sed semper levemus ad Deum. 11 #Eripe me de inimicis meis, Domine ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam: Quia Deus meus ÷ es tu@# ... C Inimici nostri sunt daemones: qui jugiter circumdant fideles, ut eis possint spem divinitatis auferre. Ad eum confugit, qui ejus jussionibus obedit. Doce me: nolebat prorsus errare, qui tanti magistri cupiebat esse discipulus, et ejus voluntati obedire. Et causam et rationem addit, quoniam Deus meus es: ideo juste a clementissimo te peto. 12 #Spiritus tuus bonus deaucet me in terra recta: Propter nomen tuum, Domine, vivificabis
null
1c738012-260f-4402-a5a4-41e89e6ff36f
latin_170m_raw
null
None
None
None
me in aequitate tua.@# H C Spiritus bonus: designatur per hoc nomen, Deum esse Spiritum sanctum; scriptum est enim: Nemo bonus, nisi solus Deus (Matth. XIX). Igitur si Spiritus sanctus bonus dicitur Deus, necessario est. C Qui nos deducit in terra recta: quando corpus nostrum suis regulis subdit. Vel terra recta est in futuro saeculo, ubi recti ambulabunt. Propter nomen tuum, etc., nam quamvis, omnia gratis Christus donet: justitiae ipsius est supplicantes justificare et vivificare. Ideo non dicit in aequitate mea, sed tua: quia non meritis meis, sed nominis Christi gratia. 13 #Educes de tribulatione animam meam:@# #Et in misericordia tua disperdes inimicos meos.@# C Educuntur de tribulatione tanquam de carceribus sanctae animae: quando concessa venia de isto saeculo ubi tribulantur, praecipiuntur exire. In misericordia autem disperduntur inimici: quando studio compunctionis de sceleratis cogitationibus abstrahuntur; quod ad illos pertinet, qui poenas debitas remedio supplicationis evadunt. 14 #Et perdes omnes qui tribulant animam meam: Quoniam ego servus tuus sum.@# C Hic dicit esse perdendos diabolum et omnes impios in futuro judicio, qui in sua obstinatione moriuntur. Illi tribulabant prius justos viros, quia eos famulos Dei esse noscebant: et necesse est illos in judicio perire, qui innocentes viros ideo persequuntur, quia Dei esse famulos cognoscunt. ORATIO EX PSAL. CXLII. Deus qui matutinam sacrae resurrectionis tuae auditam fecisti jucunditatem, cum ex inferno rediens, replesti terram gaudiis, quam reliqueras in obscuris: rogamus potentiae tuae ineffabilem majestatem, ut sicut tunc catervam apostolicam gaudere sacra fecisti in anastasi, ita hanc Ecclesiam, tuam misericordiam expansis manibus flagitantem, splendore coelestis jubaris illustrare digneris. Qui cum Patre et Filio, etc. PSALMUS CXLIII. ARGUMENTUM PSAL. CXLII. C Bellum istud Davidicum, ad designandum certamen Domini Salvatoris est praemissum: ut sicut iste Goliam saxei teli dimicatione prostravit; ita per petram (quae est Christus) fortitudo diabolica vinceretur. TT. #David ÷ ad Goliam@# ... 1 #Benedictus Deus meus qui docet manus meas ad praelium:@# ÷ #Et .. digitos meos ad bellum.@# H C Bellum utique dicit spiritale non carnale, quo anima justi adversus daemones et passiones carnales invisibiliter dimicat. C Manus operationem significant: digiti, salutaria consilia: quae de corde nostro velut quidam radii prosiliunt, dum aliqua subtilitate causas necessarias obtinere contendunt. Quandoque etiam digiti Trinitatem indicant, ut ibi. Qui appendit tribus digitis molem terrae (Isa. XL), quandoque Spiritum sanctum, ut ibi: Accepit Moyses duas tabulas scriptas digito Dei (Exod. XXXIV). 2 #Misericordia mea et refugium meum: Susceptor meus et liberator meus.@# C Misericordiam fecit Dominus #cum@# David: quando eum de fratribus suis ultimum, per Samuelem ad regale culmen elegit (I Reg. XVI). Refugium: quando ei consilium dedit, ut hostem suum petra dejiceret, quem gladio non poterat. Susceptor: quando fecit eum a Saule suscipi in generum. Liberator: cum eum a periculo regiae indignationis eripuit. 3 #Protector meus et in ipso speravi: Qui subdis populum meum sub me.@# C Protector: quando in spelunca latens, in Saulem regem jus ultionis accepit. Et in ipso speravi: a tali spe scit vir sanctus non esse cessandum. Subdis populos: quia multis populis imperaturus erat. 4 #Domine, quid est homo quia innotuisti ei:@# ÷ #Aut .. filius hominis quia reputas eum?@# C Sub interrogatione et despectu pronuntiandum est, quid est homo? quasi pulvis: qui vento flante nullam habet firmitatem. Quia innotuisti ei, id est inaestimabile deitatis arcanum, per assumptam carnem rectis fide ostendisti. Simili modo interrogandum est: aut filius hominis? et item respondeatur quoniam reputas eum; utique in ovibus tuis, in numero praedestinatorum 5 #Homo vanitati similis factus est: Dies ejus sicut umbra praetereunt.@# C Exponit breviter quod superius dixit, quid est homo? Adam enim quando creatus est, simplex, purus et verax et immortalis fuit: sed postquam peccavit, factus est vanitati similis: quoniam et mutabilis et mortalis effectus est, vanum enim illud dicimus, quod de sua substantia cadens, in auras tenues
null
3a464182-ee08-4ade-865c-9560c2eca730
latin_170m_raw
null
None
None
None
evanescit: ut umbra, ut fumus; unde addidit: Dies ejus sicut umbra praetereunt; sicut umbra praeterit, sic hominum vita post peccatum Adae, nisi fuerit confessione reparata. 6 #Domine, inclina coelos tuos et descende: Tange montes et fumigabunt.@# C Inclinatio coelorum fuit: quando ad hominem virtus et honor supernorum descendit, scilicet Dei Filius. Montes hic superbos dicit: quos Dominus tetigit, quando eis compunctionem tribuit. Fumigabunt: cum crebris suspiriis sua peccata plorabunt, crassus enim fumus ore vomitur, cum se in planctum homo commoverit. 7 #Fulgura coruscationem et dissipabis eos: Emitte sagittas tuas et conturbabis eos.@# C Fulgura coruscationis dedit: quando tenebrosis peccatoribus, prophetarum praedicatione lumen suae veritatis infudit. Dissipavit autem, dispersit significat, ut qui ante fuerant cultores idolorum, subinde ad Ecclesiae septa confugerent. Sagittas apostolos dicit, qui praedicationum veritate (quasi jacula pennata) hominum pectora transfoderunt. Et conturbabis, scilicet bona contritionis turbatione: quia sic prius turbati, postea laeti erunt. Eos autem, ad montes referendum est. 8 #Emitte manum tuam de alto: eripe me et libera me de aquis multis: Et de manu filiorum alienorum.@# C Hic ad Patrem verba convertit, manum dicit Dominum Salvatorem, quem venire deprecatur, ut liberaret mundum de alto, id est de potestatis excelso, ubi cum Patre regnat parilitate virtutis et unitate substantiae. De aquis autem, id est de populis undosis, et quasi procella saevissima concitatis. De manu filiorum: de his qui fidelibus parcere nesciunt, quia de diabolo generantur qui filiis Dei adversantur. Recte igitur diaboli filii alieni dicuntur a filiis Dei: quia haereditatem cum ipsis in coelo nullam habent. 9 #Quorum os locutum est vanitatem: Et dextera eorum dextera iniquitatis.@# C Os eorum vana loquitur: quoniam a divinis regulis discrepare praesumunt, vanum est enim omne quidquid veritati contrarium est. Dextera reproborum: prosperitas ipsorum, unde elevati licentiam sibi peccandi assumunt. 10 #Deus canticum novum cantabo tibi: In psalterio decachordo psallam tibi.@# C Novum merito dicitur Christi canticum, quia dum a Judaeis non sit receptus (quibus fuerat ut veniret promissus), transivit ad gentes. Novum est etiam, quod nos corpore et sanguine suo saginare dignatur. Decem chordarum psalterium, decalogus est datus tribubus Hebraeorum. 11 #Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum: De gladio maligno eripe me.@# C Reges, homines justos significat et veraces, qui regunt corpora sua. Istis dat salutem, cum eos liberos a vitiis facit. Redemit, de pugna #Goliae:@# vel spiritualiter, de vitiis. De gladio maligno: quia gladius diaboli malignus est, quoniam dividit a bonis: benignus autem Christi, quoniam separat a malis. 12 #Et erue me de manu filiorum alienorum: Quorum os locutum est vanitatem: Et dextera eorum dextera iniquitatis.@# C Hunc versum jam diximus: quem ideo repetit, ut detestabiliores iniquos homines reddat ipsa geminatio: et maxime nunc de haereticis verba intelligenda sunt, licet enim sequentia sicut et praecedentia ad litteram vera sint intellecta: quia tamen litteralis sensus apertus est, mystice aliqua carpenda sunt. 13 #Quorum filii sicut novellae plantationes: A juventute sua.@# C Filios enim dicit, qui generantur praedicatione pravi dogmatis. Isti novellis plantationibus comparantur: quia nulla veteri et a Patribus tradita praedicatione viguerunt, sed novis erroribus (a patribus ipsorum traditis) pullularunt. H #Plantatio enim haereticorum non est vetus, sed novella. Non est enim de veteri lege,@# non de prophetis, non de apostolis, sed de novis magistris suborta. 14 #Filiae eorum compositae: Circum ornatae ut similitudo templi.@# H Filiae eorum (hoc est verba haereticorum) compositae (id est, ornata a sapientia saeculari), sed quia filiae sunt non filii, vires non habent. Circum ornatae ut similitudo templi: et pulchre dixit similitudo templi: non enim habent veram Ecclesiam aut templum, sed similitudinem Ecclesiae. C Quippe similitudo non habet veritatem: sed alicujus rei subsistentis portat imaginem. 15 #Promptuaria eorum plena: Eructantia ex hoc ÷ in .. illud.@# C Promptuaria sunt: quae cellaria vulgus appellat, et haereticorum corda significat: ubi diversarum rerum species
null
b1d1b353-9d11-472b-823c-63b8bb948e2f
latin_170m_raw
null
None
None
None
, vel doctrinarum epulae repositae sunt: et inde emittunt diversas eructationes pessimas. Quos si auctoritate convincas, ad interpretationum nequitias transferuntur: cum inde quoque fuerint Domino juvante superati, ad sophistarum se versutias calumniasque convertunt: et ita ex una parte vertunt se in aliam, semper vagi et instabiles: quia radicem nequeunt habere veritatis. 16 #Oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis: Boves eorum crassi.@# C Secundum litteram hi fetosa dicuntur habere pecora: dum ipsi fide steriles esse doceantur. Abundans quippe dictus est, ab unda, quasi redundans. Ipsa quoque pecora, quae habere cernuntur, non dixit eos in ingressibus, sed in egressibus possidere: quia totum ab eis egreditur, quando ipsi quoque perituri esse monstrantur. H Pulchre quoque dixit boves eorum crassi: quorum Deus venter est, et gloria eorum in confusione (Philip. III). 17 #Non est ruina maceriae: neque transitus Neque clamor in plateis eorum.@# H Non est ruina: difficile enim haereticum invenis imperitum. Omnes enim magistri sunt, et scientia saeculari instructi, et immuniti doctrinis apostolorum. Si tecum disputant: verba eorum brevia sunt, sic artificioso sermone conclusa, ut evadere inde difficile sit. Cum enim te ligaverint et clauserint syllogismis suis, et quasi maceriam syllogismum texerint: teneris inclusus: non potes exire: non est ruina neque transitus. Cum eis consenseris, et ibi conclusus fueris: eris in plateis eorum, et in lata via, quae ad infernum ducit: et non in angusta via, quae ducit ad vitam (Matth. VII), quae est transitus sanctorum. Neque clamor Jesu (qui ad se omnes vocat) in plateis haereticorum est: sed in angusta via est. 18 #Beatum ÷ dixerunt .. populum cui haec sunt: Beatus populus cujus Dominus Deus ejus.@# H Multi nescientes, beatos tales putant, et dicunt beatum populum cui haec sunt. Nos autem dicamus, beatus populus, cujus est Dominus Deus ejus. Quia ille est beatus, qui pro omnibus divitiis habet Christum, et illum diligit, #et ei dominatur.@# ORATIO EX PSAL. CXLIII. Doce nos, Domine, spiritalibus armis, noxialibus culpis resistere: ne vanitati mundanae subjecti, a tui juris dominatione pellamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc. PSALMUS CXLIV. ARGUMENTUM PSAL. CXLIV. C Laudationem Domini propheta variis narrationibus explicat. TT. #Laudatio David.@# 1 #Exaltabo te, Deus, meus rex: Et benedicam nomini tuo in saeculum Et in saeculum ÷ saeculi@# ... C Exaltabo te dictum est: notum faciam te, praedicando quod es. Nam quemadmodum putetur aliqua laude Deus altior fieri, cum divina perfectio non possit augeri? H Sed aequalem Patri credo te. C Rex meus: professio fidei est; quoniam ab ipso se dicebat regi, cui se noverat pura mente famulari. Benedicere vero nomini: est per psalmodiae gratiam supplicare: quod qui fecerit, et in aeternitate eum laudare merebitur; ideo subditur et in saeculum saeculi, ubi nullus est finis. 2 #Per singulos dies benedicam tibi: Et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum ÷ saeculi@# ... C Qui hic per singulos dies benedicit Deum: ibi in illo aeterno uno die (qui venturus est) cum beatis continua exsultatione laudabit. 3 #Magnus Dominus et laudabilis nimis: Et magnitudinis ejus non est finis.@# H Magnus Dominus: quia sine fine magnus, sine fine laudabilis. C Cujus virtus inexplicabilis, cujus pietas incomprehensibilis, cujus sapientia ineffabilis, cujus vera #diffinitio@# est, finem in sanctis laudibus non habere. 4 #Generatio et generatio laudabit opera tua: Et potentiam tuam pronuntiabunt.@# C Generatio et generatio: ad duos populos debet applicari, unus Hebraeorum est, alter ex gentibus. Ipsi sunt enim, qui Domini beneficia susceperunt, et merito ejus potentiam laudando pronuntiant. 5 #Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur:@# #Et mirabilia tua narrabunt.@# H Ipsi enim duo populi, ejus magnificentiam ac mirabilia, quae quotidie Christus in Ecclesia operatur, pio ore pronuntiant. 6 #Et virtutem terribilium tuorum dicent: Et magnitudinem tuam narrabunt.@# H Virtus Christi est terribilis, cum in impiis ulciscetur, ut in Pharaone
null
69f713fb-c434-43c2-a2cd-53a623247271
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Magnitudo est, cum justi eruuntur, ut frequenter Israel ab adversariis erutus est. 7 #Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: Et justitia tua exsultabunt.@# H Eructabunt ipsi suavitatem Christi, qua eos fovere dignatus est. Et justitia exsultabunt: qua in impiis ulciscetur. 8 #Miserator et misericors Dominus: Patiens et multum misericors.@# C Quod misericors dicitur, naturae ipsius virtus est: quod miserator, causa salutis est nostrae fragilitati. Patiens: cum excessus humanos (propter quos debuimus puniri) per patientiam sustinet. Multum misericors: ut ipse ait: Nolo mortem peccatoris. 9 #Suavis Dominus universis: Et miserationes ejus super omnia opera ejus.@# C Quid enim magnificentius, quam suavem esse universis, qui tamen devotis mentibus munera ipsius gustaverunt. Sed dicis cur ergo peccatores damnat, qui opera sua non fecerunt? Misericordia enim sua dicitur esse super omnia opera ejus, scilicet Dei. Illud enim per misericordiam coronat, quod in nobis gratia sua operatur. Illud vero damnat, quod diabolo machinante construitur. Unde opera Domini semper eliguntur: nostra vero vel diaboli, sine dubitatione damnantur. 10 #Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua Et sancti tui benedicant tibi.@# H Confiteantur tibi, Domine, scilicet ut per sanctos, qui te jugiter benedicunt et laudant, intelligaris omnium esse rerum conditor et creator. C Vel omnia opera (etiam lapides et insensata) sua admirabili dispositione Deum eorum factorem praedicant. 11 #Gloriam regni tui dicent: Et potentiam tuam loquentur.@# H Gloriam regni tui dicent, id est praedicant, ut ab omnibus ameris et clarificeris. Et potentiam tuam loquentur, ut ab omnibus timearis. H C Omnia igitur creata indicant quanta gloria ei debeatur, qui incogitabili et incomprehensibili sapientia ea creavit, et potentiam ejus infinitam ostendunt. 12 #Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: Et gloriam magnificentiae regni tui.@# C Sanctis enim praedicationibus nota est facta potentia Dei et gloria regni ejus, ne ignoratus minus forsitan quaereretur. Nota facta est potentia, dum diversas virtutes apostoli invocato ejus nomine perfecerunt. 13 #Regnum tuum, regnum omnium saeculorum:@# #Et dominatio tua in omni generatione et generatione.@# H Regnum tuum regnum omnium, omnia enim saecula dominatione tui regni volvuntur. C Vel, non sicut alia mundi regna aliquo tempore durat, sed toto mundi tempore. Et non solum toto tempore, verum etiam post, aeternaliter; unde et idem clarius repetitur: et dominatio tua, id est, perpetuitas aeterna, quae permanet in omni generatione et generatione. A Vel, regnum omnium saeculorum, et in omni generatione et generatione, est regnum coeleste, ubi de omni generatione et saeculo una generatio erit aeterna, et unum solum aeternaliter gloriosum regnum. 14 ÷ #Fidelis Dominus in omnibus viis suis@# ..: #Et sanctus in omnibus operibus suis.@# H Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, cum omnia quae per prophetas locutus est adimplevit. Sanctus, ut sicut ille sanctus est, ita et nos, qui opera ejus sumus, sancti efficiamur in illo. 15 #Allevat Dominus omnes qui corruunt: Et erigit omnes elisos.@# C Ipse enim allevat ruentes, qui adhuc minime corruerunt. Ipse erigit elisos, qui jam ruinam sustinuisse noscuntur. Et merito ipse haec facere dicitur, quoniam ne cadamus, ipso custode defendimur, ut vero prostrati surgere valeamus, virtute ipsius nihilominus sublevamur. 16 #Oculi omnium in te sperant: Et tu das escam illorum in tempore opportuno.@# H Oculi omnium, id est sanctorum interior aspectus in illo futuro tempore retributiones, quas exspectat, suscipit. C Vel etiam de omnibus rebus accipi potest, sed tunc esca, uniuscujusque rei continentia debet intelligi: Alia enim corporalia, alia spiritualia expetunt, sed his omnibus una esca est, largitas dispensata. 17 #Aperis ÷ tu .. manum tuam: Et imples omne animal benedictione.@# H Aperit manum, et implet omne animal, id est omnem animam, sua benedictione, quae maledictiones et opprobria mundi pro nomine ejus sustinuit. C Vel, quia in manu ejus est omnis esca, intelligimus per manum ejus, potestatem, in qua omnium creaturarum vita constituta est et esse. Sed melius est ut solum rationale animal intelligamus
null
3582d629-bb7f-4cd7-9524-32a61a7cb58d
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quod revera constat posse benedici. 18 #Justus Dominus in omnibus viis suis: Et sanctus in omnibus operibus suis.@# C Justus vere Dominus est, quia, cum nos verberat, aequitatem facit, quia peccatis digna restituit. Viae pertinent ad dispositionem; operatio ad effectum, apud nos; apud illum vero, hoc est velle quod facere, hoc disponere quod jubere. Sanctus vero, et pium significat, et patientem, et bonorum omnium largitorem, quoniam quidquid ab illo efficitur, virtutum laude completur. 19 #Prope est Dominus omnibus invocantibus eum:@# + #Omnibus invocantibus eum .. inveritate.@# H Prope est Dominus his, qui eum fide et operatione invocant, ut ipse ait: Ego sum Deus de prope, et non Deus de longe. C Prope autem dicitur, id est, proximus, quando est propitius; iratus vero, longinquus. Nam praesentia ejus semper et ubique est. Si enim ascendero in coelum, illic es, etc. (Psal. CXXXVIII). Sed quoniam et illi invocant, qui sua cupiunt vana et nociva desideria impleri, additum est, in veritate, quia solus veraciter invocat, qui ab eo petit quae ipse postulanda docuit et profutura novit. 20 #Voluntatem timentium se faciet: et deprecationem eorum exaudiet. Et salvos faciet eos.@# H Voluntatem timentium se facit Dominus, dum eos eripit, vel ab instigatione diaboli, qui eum puro corde deprecantur, vel ab ardore peccati. 21 #Custodit Dominus omnes diligentes se: Et omnes peccatores disperdet.@# H Custodit Dominus eos, qui eum diligunt, et qui dilectionem ejus mundanis dilectionibus praetulerunt. Illos vero disperdet, qui ejus amori amorem saeculi praeposuerunt. C Omnes vero dicens disperdendos peccatores, eos dicit qui in sua obstinatione persistunt. 22 #Laudationem Domini loquetur os meum:@# #Et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum ÷ saeculi@# ... H Loquetur os meum laudem Domini, nunc et in futuro retributionis tempore. Et benedicat omnis caro, hoc est omne corpus Ecclesiae. Quod nos sumus, qui Dominum laudare, benedicere, extollere et praedicare debemus. Dicit autem os suum, cordis arcanum, unde se Propheta noverat libenter audiri. Carnem quoque per synecdochen dixit totum hominem. ORATIO EX PSAL. CXLIV. Regnator omnium sanctorum, Domine, qui spiritalem cibum omni animae opportuno ministras in tempore, concede nobis te perpetualiter benedicere, tuamque potentiam cum electis tuis fiducialiter exaltare. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXLV. ARGUMENTUM PSAL. CXLV. C Propheta dicit in hominibus minime confidendum, sed totam spem in Domino esse ponendam, ne aliquid ab eo peteretur tepide, si et alius crederetur posse praestare. TT. #Alleluia.@# 1 #Lauda anima mea Dominum: laudabo Dominum in vita mea:@# Psallam #Deo meo quandiu fuero.@# C Hortatur Psalmista suaviter animam laudare Dominum, ut explosis cogitationibus supervacuis, in ipso tantum negotio totis viribus occupetur. Laudabo, dixit, ut futurum tempus ostenderet, quando angelis justisque hominibus sors ista communis est. Psallam quandiu fuero, scilicet in praesenti, quod ad bona opera pertinet. H Vide etiam, quando juste aliquid agimus, sumus; quando peccamus, esse desistimus. Unde dicit laudabo quandiu ero, quia non est laus in ore peccatoris (Eccli. XV). 2 #Nolite confidere in principibus: In filiis hominum in quibus non est salus.@# C Nolite confidere, id est nec in daemonibus, qui principes dicuntur; nec in hominibus est praesumendum, solus enim est filius hominis, qui tribuit unicuique salutem. H Intellige nihilominus etiam de saeculi potestatibus, noli confidere #in imperatore,@# non in praefectis, non in judicibus saeculi, qui sunt filii hominum et in eis non est salus. 3 #Exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum:@# C Causam ponit cur in istis non sit confidendum. Hic spiritum animam debemus accipere. Egressa itaque illa #de@# claustro corporis, revertitur caro in terram, unde sumpsit initium; ideo enim addidit suam, quia inde fuit procreata. Illo #die@# peribunt, tempore, scilicet mortis, humanae cogitationes, quae se in diversos ambitus
null
62860e93-3bb0-4b30-bf63-1f173921cc6f
latin_170m_raw
null
None
None
None
prius extendebant. H Tunc quoque peribit omnis principum et hominum confidentia, et cogitationes illorum qui in eis sperabant. 4 #Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus: Spes ejus in domino Deo ipsius: Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.@# C Israel, id est vir videns Deum (quod vocabulum ad omnes electos competenter aptatur) adjutor est illis, qui ipso donante gradus virtutum ascendere nituntur. Qui fecit coelum et terram, quid potest esse magnificentius quam coelum et terram fecisse et omnia quae in eis sunt? H Qui ergo fecit coelum et terram (in quorum comparatione homo est secundum conditionem carnis quasi formica) hominem potest liberare quem fecit. Ideo bene spes nostra in eo. 5 #Qui custodit veritatem in saeculum: facit judicium injuriam patientibus@# #Dat escam esurientibus.@# C Qui custodit veritatem: ipse est, scilicet Dominus Jesus Christus: qui facit judicium, quoniam verus est judex, et gubernator aeternus, et vindicat injuriam patientis: et dat escam esurientibus, id est qui esuriunt audire verbum Dei. H Dat quoque (si ad litteram intelligas) cibum corporum: dat et cibum, corpus suum in sacramento: dat denique cibum doctrinam coelestem, sed solum esurientibus: talis etiam solvit compeditos. 6 #Dominus solvit compeditos. Dominus illuminat caecos.@# H C Dominus solvit: qui prius ligati erant in peccatis suis, postea ad Christum conversi per ipsum soluti sunt. Dominus illuminat caecos: C Vitiosi enim omnes caeci sunt (quia peccatorum obscuritatibus implicantur), hos illuminat ille solus, qui illuminat omnem hominem. 7 #Dominus erigit elisos: Dominus diligit justos.@# C Dominus erigit: nec hoc quoque dubium est, quia elisos Christus erigit. Nam cum diabolus elidat: Dominus sublevat. Cujus etiam est justos diligere, nisi qui eos praevalet in aeterna beatitudine collocare? 8 #Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: Et viam peccatorum disperdet.@# C Dominus custodit advenas, id est qui de Babylonia (diaboli civitate) ad Hierusalem (civitatem Dei) confugerint. Pupillos et viduas dicit: qui Dominum pura mente respiciunt, humanis solatiis destituti. Hos recipit Christus ad vindicandos, et exterminabit diabolum (qui est via peccatorum, sicut Christus est via justorum) et omnes in ea via eum imitantes. 9 #Regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion: In generatione et generatione.@# C Erit tunc regnaturus perfecte in sanctis: quando erit (sicut scriptum est): Deus omnia in omnibus (Coloss. III.) Hic enim quamvis in sanctis regnet: non tamen perfecte: quia corda eorum interdum inanibus cogitationibus occupantur. In Sion, id est Ecclesia in futura beatitudine: regnabit enim ipse, et cum ea, et in eadem, qui est benedictus in saecula. H Vel regnabit: in generatione Judaeorum, et generatione Christianorum: vel in generatione ista Ecclesiae, et generatione ventura in coelo. ORATIO EX PSAL. CXLV. Gloriose, omnipotens Deus: in quem beatorum animae totam spei confidentiam ponunt: concede nobis, ut adju #torio@# tuo illuminati, valeamus te jugiter mente pura diligere. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CXLVI. ARGUMENTUM PSAL. CXLVI. C Hortatur Propheta populum devotum laudare Dominum, qui supplicantibus beneficia profutura concedit: quoniam qui de suis viribus confidunt, ei placere non possunt. TT. ÷ #Alleluia@# ... 1 #Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit jucunda + decoraque .. laudatio.@# H Laudate Dominum: non dixit bonus psalmus, sed absolute bonum, id est bonum est psallere et laudare Dominum. Sed noveris hic Hieronymum, non nostram translationem secutum, sed gallicanam quae habet: Quoniam bonum psalmus: psallere vero non voce, sed corde dicit. Quanti enim bonam vocem habent: sed quoniam peccatores sunt male psallunt. C Tunc est enim Dommo jucunda laudatio: quando in unam societatem vox et vita convenerint. Nam quale est, ut psalmus castitatem dicat, et cantor se ab obscenitate non retrahat? unde non potest a Domino bene percipi: quod contraria inter se noscitur adversitate luctari. H Bene ergo psallit, qui cantat in corde et conscientia: fitque Deo jucunda, non voce, sed conscientia
null
bbc4b496-af7a-4793-a198-f91e05de0870
latin_170m_raw
null
None
None
None
laudatio. 2 #Aedificans Hierusalem Dominus: Dispersiones Israel congregabit.@# C Aedificat Dominus civitatem Hierusalem: quando dispersiones Israelis congregans (quae in toto mundo habitare noscuntur), de vivis lapidibus coelestem construit civitatem: sicut scriptum est: Et mittet angelos suos, cum tuba et voce magna; et congregabit electos a quatuor angulis terrae (Matth. XXIV.) H Vel etiam jam aedificat: dum sanat contritos corde, et alia facit quae sequuntur. 3 #Qui sanat contritos corde: Et alligat contritiones eorum.@# C Quando enim coelestis medicus poenitentium corda invenerit gravi afflictione contrita: ea (quasi quadam fascia sua pietate superducta) constringit atque consolidat, et ad firmissimam spem sanitatis adducit. 4 #Qui numerat multitudinem stellarum: Et omnibus eis nomina vocans.@# C Qui numerat stellas, id est sanctos viros. Illi enim lucent velut astra in nocte hujus saeculi: #quia@# meruerunt in numero sanctorum congregari. Scimus etiam a Deo posse sanctorum nomina vocari, quando eos legimus in coelo esse conscriptos. Vel etiam ad litteram de stellis materialibus firmamenti accipi potest. 5 #Magnus Dominus noster et magna virtus ejus: Et sapientiae ejus non est numerus.@# C Magnus Dominus noster: utique cujus nec facta numerari, nec laus praevalet apprehendi. Virtus etiam magna: quia singularis, quia Omnipotens, quia rerum omnium gubernator et conditor: cujus sapientiae numerus non praevalet ullo modo comprehendi. Numerus enim hic pro fine ponitur: quod enim numeratur finitur. 6 #Suscipiens mansuetos Dominus: Humilians ÷ autem .. peccatores usque ad terram.@# C Mansueti: #sunt patientes@# afflicti per multas tribulationes. Rectum quoque est ut hi suscipiantur in coelum, superbi dejiciantur in terram: ut permutatione vicaria unde humilis levatus est, inde superbus corruat: 7 #Praecinite Domino in confessione: Psallite Deo nostro in cithara:@# C Illis dicitur praecinite, qui adhuc tacere noscuntur: et quomodo et cui canendum sit ostendit, dum subdit: Domino in confessione. Cithara autem: significat virtutes, consona operatione praecinentes: quae tunc veram citharam reddunt, quando nulla rupta est chorda, id est virtus. Quomodo enim integra esset cithara, una chorda rupta? nec sonus perfectus redditur, dum rupta non sonat. 8 #Qui operit coelum nubibus: Et parat terrae pluviam.@# C Coelum: sanctam prophetiam congruenter advertimus. Hanc divina provisione obscuritas, similis nubibus, tegit: ut sensus incitet nostros ad quaerendum, dum gratius acciptur ad quod fatigato desiderio pervenitur. Sed quid istae nubes parturiunt? scilicet copiam pluviarum, hoc est fontes divinae praedicationis irriguos: quamvis et ista ad litteram sint vera et salubriter intelligenda. 9 #Qui producit in montibus fenum: ÷ et herbam Servituti hominum@# ... C Et hoc quoque spiritualiter accipi recte potest. Nam montes, viros significant sanctos: in quibus Dominus fenum producit (id est praedicationem robustam), herbamque, id est monita molliora, unde simplicia jumenta pascantur. 10 #Qui dat jumentis escam ipsorum:@# ÷ #Et .. pullis corvorum invocantibus eum.@# C Jumenta: ecclesiasticos signant greges: qui competenti refectione pascuntur, alii lacte, alii cibo solido. Corvi: sunt irreligiosi viri et pagani, qui peccatorum nigredine vestiuntur. Pulli vero corvorum (filii paganorum, vel aliorum hominum malorum) pascuntur a Deo, dum Deum invocant quem patres eorum contempserant: unde addit non omnibus eorum pullis et filiis dat fidei escam, sed invocantibus eum: quoniam soli ipsi eum invocant, qui regulas Scripturarum nulla haeretica pravitate subvertunt. 11 #Non in fortitudine equi voluntatem habebit: Neque in tibiis veri beneplacitum erit ei.@# C Equus: superbum hominem atque tumidum significat, cui divinitas non potest esse placabilis, quoniam mansuetos eligit. H Tibiae hic (sicut et femora) libidinem significant: quae ullo modo in viro aut in femina Deo placere non potest. Potest autem et per equi fortitudinem et tibias praesumptio de viribus suis intelligi; non enim placet vir Deo in virtute sua, sed in timore Dei, ut sequens verbum indicat. 12 #Beneplacitum est Dominio super timentes eum: Et ÷ in eis .. qui sperant super misericordia ejus.@# C Beneplacitum est itaque Domino in eis qui eum formidant, sed non degeneri timore. Multi enim timent:
null
6a6acc5e-fa56-4bb1-a555-d307ac72f032
latin_170m_raw
null
None
None
None
sed quia desperant de misericordia ejus, minime diliguntur: sicut Judas. Ille timor Deo probatur acceptus, qui cum amore maximo et pia spe conjungitur. Timeat ergo unusquisque, ne peccet: amet ut supplicet, ne tamen desperet. ORATIO EX PSAL. CXLVI. Aedificator coelestis Hierusalem, Deus, qui multitudinem stellarum et concludis numero, et nominatim singula vocas, sana, quaesumus, contritos corde, dispersos congrega, atque nos innumerabili sapientia tua locuple. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXLVII. ARGUMENTUM PSAL. CXLVII. C Propheta Hierusalem, id est, supernam alloquitur civitatem: ut secura jam reddita in civibus suis, Dominum jugi exsultatione collaudet: enumeratque quanta populo suo pius miserator indulserit. TT. ÷ #Alleluia:@# C. Ad consuetum quidem alleluia revertimur: sed nullatenus repetiisse fastidium sit, cujus verbi tantus honor est, ut cum sit in Hebraea lingua reconditum, nullo tamen constet alio sermone translatum: hoc Graecus, hoc Latinus, hoc Chaldaeus, hoc Syrus, hoc Persa, hoc Arabs, hoc tenet natio cuncta terrarum et pia devotione veneratur: hoc ergo et nos pura mente canamus. 1 #Lauda, Hierusalem, Dominum: Lauda Deum tuum, Sion.@# C Hierusalem (sicut saepe dictum est) interpretatur #visio pacis:@# quae proprie ad illam civitatem pertinet, quae vitiorum et scandalorum consortia non habebit. Sion quoque #speculatio@# interpretatur: in illa enim Dei civitate videbimus eum sicuti est: unde merito haec duo nomina futurae civitati conveniunt. 2 #Quoniam confortavit seras portarum tuarum: Benedixit filiis tuis in te.@# C Cum enim seras confortatas dicit esse portarum, clausas januas beatae civitatis ostendit: quod tunc accidit, quando sponsus intravit (et quae paratae sunt cum eo) ad nuptias, ut in Evangelio de virginibus dicitur (Matth. XXV): nec quisquam ulterius sanctus exibit, nec aliquis postea novus intrabit. Magna est quidem ibi benedictio filiorum. Dicitur autem in te: quia nunquam ab illa exire poterunt, quia aeterno munere consecrantur. 3 #Qui posuit fines tuos pacem:@# ÷ #Et .. adipe frumenti satiat te.@# C Sicut autem beata Hierusalem pacem possidet: sic infelix Babylon dolorum pugnam procul dubio sustinebit. Adipem quippe frumenti, dicit ipsam contuibilem deitatem: unde sic justorum sensus reficitur, ut omnem societatem superare noscatur. 4 #Qui emittit eloquium suum terrae: Velociter currit sermo ejus.@# C Eloquium Domini, Verbum Patris est: quod ad terras misit, quando humilitatem piae incarnationis assumpsit. Tunc sic cucurrit sermo ejus velociter, ut sanctae Trinitatis agnitio, mirabili velocitate mundum compleverit, idolorum cultores veritatis ipsius manifestatione convertens. 5 #Qui dat nivem sicut lanam: Nebulam sicut cinerem spargit.@# C Qui dat nivem sicut lanam: dat dicit, id est facit: quod fit utique, quando frigidissima peccatis corda mortalium, ad ardorem satisfactionis adduxerit. Nix est homo, cum recedit a Domino: lana, cum ad ejus venerit medicinam. Nebula: significat omne peccatum, quod semper caliginosa obscuritate peragitur. Sed velut cinis dispergitur: dum pura confessione ex Christi gratia dissipatur. 6 #Mittit crystallum suum sicut buccellas: Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?@# C Crystallus est in modum vitri glacies, per multas hiemes condurata, et in duritiam saxi perducta substantia. H C Cui comparantur: qui frigore perfidiae constricti, per singulos dies congelascunt. Hos #emittit@# Dominus sicut buccellas: quando conversos praedicare sua facit magnalia, unde populus esuriens coelesti pane vescatur. Ante faciem, id est praesentiam frigoris ejus dicitur, non quod ab ipso frigus illud veniat, sed fieri forte #permittit,@# ut est: Induravit Deus cor Pharaonis (Exod. X). Ante illud frigus, quod ipse Deus non removet, nemo potest subsistere, nemo illud potest sustinere. 7 #Emittet verbum suum et liquefaciet ea: Flabit spiritus ejus et fluent aquae.@# H C Veniente verbo, id est praedicatione, Dei liquefacit ea ut compuncti incipiant agere poenitentiam. Flabit spiritus, id est, Dei calor amoris. Fluent aquae, id est, profundunt fluenta spiritalis beneficii. Sicut factum est de persecutore Saulo, sic fit hodie de plurimis. 8 #Qui annuntiat verbum suum Jacob
null
fa53350d-152d-4be1-8870-277fd9043d46
latin_170m_raw
null
None
None
None
: Justitias et judicia sua Israel.@# C Per Jacob et Israel, significatur Ecclesia, nam et modo Israelita est quicunque est fidelis, et ante Jacob, fuit qui Domino pura devotione complacuit; illi enim verbum suum, illi noscitur pronuntiasse justitias. 9 #Non fecit taliter omni nationi: Et judicia sua non manifestavit ÷ eis@# ... C Non fecit taliter, quia licet omnes gentes religio Christiana complexa sit, tamen nulli facie ad faciem locutus est, aut mare divisit, nisi tantum Israelitico populo: A vel nationi Jacob, qui ex Abraham descendit, in cujus fide omnes Christiani sunt. Illi nationi soli manifestavit judicia sua. ORATIO EX PSAL. CXLVII. Conforta, Domine, portas Ecclesiae tuae, et pone terminis ejus pacem, eique adipem spiritalis tritici dignanter attribue. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc. PSALMUM CXLVIII. ARGUMENTUM PSAL. CXLVIII. C Propheta per paucorum commemorationem creaturarum omnes creaturas ad Domini laudes hortatur, rationales et intellectuales per se, intellectu autem vel sensu carentes, per illas utique, quae opera Domini sapientissima consideratione collaudant. TT. #Alleluia.@# 1 #Laudate Dominum de coelis: Laudate eum in excelsis.@# C Quia dignum est, ut creatura suum laudet Creatorem, ait: Laudate Dominum. H Ad laudem Dei sola hominum natura non sufficit, jungantur et coeli. Non autem dixit, laudate coeli, sed vos qui estis in coelis, hoc est throni, dominationes, principatus, potestates, et caetera in excelsis, id est excelsi, digne laudate Excelsum. 2 #Laudate eum, omnes angeli ejus: Laudate eum, omnes virtutes ejus.@# C Laudate eum, omnes angeli ejus, quod angelus Graeca lingua, Latine #nuntius@# interpretatur; angelus enim officii nomine dicitur, non naturae. Omnes virtutes ejus, hoc generale nomen est, ibi enim concluduntur omnia quae dignitate coelestis militiae grandescunt. 3 #Laudate eum, sol et luna: Laudate eum, omnes stellae et lumen.@# H Ideo sol, et luna, et stellae laudant eum, quae a suo officio et servitio non recedunt; et servitium ipsorum laus Dei est. Addit, lumen, ut quomodo de invisibilibus dixit, laudate, omnes virtutes, sic de visibilibus dicit, laudate eum, omne quod lucet. 4 #Laudate eum, coeli coelorum:@# #Et aquae quae super coelos sunt Laudent nomen Domini.@# C Quamvis in Genesi unum coelum factum esse legerimus, tamen in Paulo et hic plurali nuncupantur numero. Aquae vero, quae super coelos sunt, istas esse quae depluunt non dubium est, nam dicitur et in Genesi: Cataractae coeli apertae sunt (Gen. VII). Dicit vero, laudent nomen Domini, et praecipit ex operibus suis Dominum debere laudari. Et quid dignius, quam quod conditio rerum proprium laudet auctorem? 5 #Quia ÷ ipse dixit, et facta sunt@# ..: #Ipse mandavit et creata sunt.@# C Dicendo ipse, Dominum significat Salvatorem. Ipse enim est Verbum caro factum, cujus jussione cuncta creata sunt. Distant autem facere et creare; facere enim possumus et nos, qui creare non possumus. Et ideo quia dixit, facta sunt, quod est generale verbum, addidit quod erat divinitatis proprium, scilicet creata sunt. Mandavit, significat constituit atque formavit. 6 #Statuit ea in saeculum et in saeculum ÷ saeculi@# ..: #Praeceptum posuit et non praeteribit.@# C Statuit ea, declarat potentiam Domini, virtutemque ejus, ut dubium non sit omnipotentem esse Dominum, quando quae ille constituit nulla mutabilitate vertuntur. Praeceptum, legem dicit sive conditionem, ut omnia sub ipsius potestate esse noscantur. Ideo addidit, et non praeteribit; praeterire non potest, quod Omnipotens statuit et veritas promisit. 7 #Laudate Dominum de terra: Dracones et omnes abyssi.@# C Dracones et abyssos mystice personas truculentas et validas debemus accipere, quae hic in bonum conversae, in illa patria Dominicis laudibus gloriantur. Quamvis etiam secundum litteram intelligendo, dracones venenosi, Deum laudent ut aliae creaturae. 8 #Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: Quae faciunt verbum ejus.@# C Ignis, grando, nix, glacies, mystice significant homines, qui in hoc
null
5ee9b7e0-a6bd-4ba2-ab85-1ee9934ac404
latin_170m_raw
null
None
None
None
saeculo ex turbulentis sunt et pessimis studiis conversi ad Dominum. Et spiritus procellarum sunt, qui ex tempestuosis et improbis operibus ad confessionis gratiam venire meruerunt. 9 #Montes et omnes colles: Ligna fructifera et omnes cedri.@# C Montes, homines significat praetumida potestate sublimes; colles, mediocres; ligna fructifera, eos qui ex duritia peccatorum conversi, fructus morum faciunt. Cedri, absolute superbos significat. 10 #Bestiae et universa peccora: Serpentes et volucres pennatae.@# C Bestiae, crudeles significat et indomitos; universa pecora, communem plebem; serpentes, venenosos et callidos: volucres, philosophos, qui cogitationum velocitate, naturas discurrunt significant, de quibus omnibus sibi Christus parat electos, qui in illa resurrectione et laude, angelorum possint coetibus congregari. 11 #Reges terrae et omnes populi: Principes et omnes judices terrae.@# C Reges, sanctos viros significant, qui semet regunt; omnes populi, turbas, quae ad Deum conveniunt; principes, potestates excelsas advertimus; judices, nobiles et potentes. Hi enim ut frequenter evenit, subito mundi potestate derelicta, diligunt Domini servitia subire. 12 #Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini: Quia exaltatum est nomen ejus solius.@# C Juvenes, qui aetatis natura ferventes, ad modestiae temperamenta se convertunt. Seniores cum junioribus: permistam significat aetatem. Quia de omni sexu, et de omni aetate, potens Dominus est evocare quos vult. Causa hic laudis justissima ponitur, quia exaltatum, etc.; exaltatum est enim, dum illi, sicut dicit Apostolus, omne genu flectitur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). 13 #Confessio ejus super coelum et terram: Et exaltavit cornu populi sui.@# C Confessio ejus super coelum et terram. Haec confessio laudem illam significat, quae illi post finem saeculi istius ab omnibus in beatitudine creaturis absolvitur rationabilibus. Quod autem dicit, super coelum et terram, significat quod nec coelestia nec terrestria laudibus Dei possunt aequalia reperiri. Exaltavit cornu, id est potestatem, quia populus fidelis ibi exaltabitur, ubi omnis gloria praestatur. 14 #Hymnus omnibus sanctis ejus: Filiis Israel populo appropinquanti sibi.@# C Hymnus omnibus: vox ista promissio est et totius beatitudinis summa perfectio. Et quibus santis? filiis Israel, qui non solum genere, sed fide nomen istud habere merebantur. ORATIO EX PSAL. CXLVIII. Excelsorum omnium #supereminens@# et excelsa potestas, Deus, concede famulis tuis, ut, sicut cuncta quae cernimus te jubente creata sunt, ita quae praecipis te custode serventur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CXLIX. ARGUMENTUM PSAL. CXLIX. C Canticum novum Propheta Domino Christo dicit esse cantandum, qui de toto orbe terrarum universalem Hierusalem construxit sua pietate; et gaudia sanctorum virtutesque describens vindictam peccantium, gloriam dicit esse justorum. TT. #Alleluia.@# 1 #Cantate Domino canticum novum: Laus ejus in Ecclesia sanctorum.@# C Nam Propheta, in hoc mundo tantum corpore constitutus, intellectu et fide in illa patria cum angelica multitudine miscebatur, in quam commonet beatum populum canticum novum cantare. Canticum autem novum, est sanctae incarnationis arcanum, nativitas mirabilis, etc. Laus ejus, sive in ista Ecclesia, sive in illa coelesti Hierusalem. 2 #Laetetur Israel in eo qui fecit eum:@# ÷ #Et .. filiae Sion exsultent in rege suo.@# C Israel et Sion, diversa vocabula, sed virtus una sanctorum est. Nam Israel interpretatur #vir videns Deum;@# Sion, #speculatio,@# quod utrumque ad beatum populum pertinet, qui laetari et exsultare in rege suo Christo Domino commonetur. 3 #Laudent nomen ejus in choro: In tympano et psalterio psallant ei.@# C Qualis sit iste chorus, alius psalmus exponit: A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini (Psal. CXII). Chorus est igitur, qui a mundi initio, de numerositate hominum congregatur in fide, et nisi in illa beata patria, non potest esse totus collectus. Tympanum et psalterium, probabiles actus significant, qui ad divina munera referuntur, quoniam actus isti, hic illis rebus significati, et hic exercitati, faciunt nos alibi Deum aeternaliter laudare. 4 #Quia beneplacitum est Domino in populo suo: Et exaltabit
null
5bdd3aba-4afd-425a-b2f9-a55d2931c638
latin_170m_raw
null
None
None
None
mansuetos in salutem.@# C Tunc beneplacitum est Domino in suo populo, quando illum fecerit perfecta suavitate gaudere. Mansueti, sunt patientes, qui diversas hic nequitias pro Dei regno pertulerunt. Quos exaltabit in salutem, id est in vitam aeternam. 5 #Exsultabunt sancti in gloria: Laetabuntur in cubilibus suis.@# C Ibi enim est exsultatio et laetitia sanctorum ubi sic bonum Dominum se habere cognoscunt, ut reis donet veniam, peccantibus gratiam, non merentibus gloriam sempiternam. In cubilibus autem, id est in secreto cordis, ubi solus ille cognoscit qui donare dignatus est. H Vel, in cubilibus, in coelesti patria. Quia hic in cubili sancti plorant, et rigant lectum lacrymis (Psal. VI). 6 #Exsultationes Dei in gulture eorum: Et gladii ancipites in manibus eorum.@# C Habent exsultationes in gutture sancti, quoniam sive cogitatione, sive in lingua laudare non desinunt, a quo aeterna dona percipiunt. Anceps gladius, sermo Domini Salvatoris; ideo anceps quod duo continet Testamenta. In manibus, id est potestate sanctorum, sicut legitur: Factus est sermo Domini in manu Aggei prophetae (Agg. I). 7 #Ad faciendam vindictam in nationibus: Increpationes in populis.@# C Ad faciendum vindictam, ista enim tunc vere fiunt, quando cum Domino judicabunt sedentes super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). 8 #Ad alligandos reges eorum in compedibus: Et nobiles eorum in manicis ferreis.@# C Exponit iste versus quid ille gladius faciat bis acutus, alligat reges terrae in compedibus, unde non sit liberum exire; vincula quoque ferrea supra mundi nobiles ponit, ut et gravia sint cum portantur, et nexus eorum rumpere nulla virtute praevaleant in aeterna damnatione. 9 #Ut faciant in eis judicium conscriptum: Gloria ÷ haec .. est omnibus sanctis ejus.@# C Ut faciant in eis judicium conscriptum, utique quod dicet Apostolus: Quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI). Et ne solos apostolos judicaturos putares, adjecit: Gloria haec est omnibus sanctis ejus, omnes enim sancti cum Christo judicant, qui ejus regulis non repugnant. C Conscriptum judicium: hoc est, ut sic eos judicent, quomodo in Scripturis sanctis digestum est. ORATIO EX PSAL. CXLIX. Auctor totius bonitatis, Deus (qui omnem mansuetudinem te humiliter confitentem exaltas), praesta, ut sicut sanctos exsultare facis in gloria, ita praesentem Ecclesiam custodire digneris ab hujus saeculi delectationibus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CL. ARGUMENTUM PSAL. CL. B Admonetur civitas Dei, ut de mundi ambitu congregata, Domino laudes et ore cantet et animo. C B Quinquagesimus psalmus, est de poenitentia; centesimus, de misericordia et judicio; centesimus quinquagesimus, de Dei laude in sanctis ejus. Sic enim ad aeternam tendimus vitam: primitus nostra peccata damnando: deinde bene vivendo: ut post condemnatam malam vitam, et gestam bonam, mereamur aeternam. Vocati enim renuntiamus diabolo per poenitentiam, ne sub jugo ejus remaneamus; justificati sanamur per misericordiam, ne judicium, timeamus; glorificati transimus in vitam aeternam, ubi Dominum sine fine laudamus. TT. #Alleluia.@# 1 #Laudate Dominum in sanctis ejus: Laudate eum in firmamento virtutis ejus.@# H Laudate Dominum in sanctis: quod eos post celebratum judicium in aeternitatis gloria collocabit. Laudate eum in firmamento: eo quod omni infirmitate sublata, firmamentum sanctis aeternae virtutis invexerit. C Docet autem qualiter sanctos laudare oportet: scilicet ut non ipsi, sed Dominus debeat de eorum praedicatione glorificari. 2 #Laudate eum in virtutibus ejus: Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.@# H Laudate eum in virtutibus: pro eo quod mortem potentialiter immortalitate consumens, incommutabilis vitae his contribuerit gloriam. Laudate eum secundum multitudinem: quia suis tribuit tantam gloriam, qualem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II). C Vel secundum multitudinem magnitudinis ejus: cujus (ut alius psalmus dixit) non est finis (Psal. CXLIV). Ideo aeternaliter et sine fine laudandus praecipitur, qui secundum multitudinem magnitudinis laudari jubetur. 3 #Laudate eum in sono tubae: Laudate eum in psalterio et cithara.@# C Hinc instrumenta ponuntur musica aliqua, significabili modo
null
afda9a49-b4c7-4f23-b6a6-79ce749c4395
latin_170m_raw
null
None
None
None
in ordine: ut tuba concrepet, regi: psalterium canat, Deo: cithara cum reliquis, sponso: quae omnia figuraliter dicuntur laudes Domini personare. H In psalterio enim et cithara, vel decalogus opere servatus, vel mortificatio carnis (quae citharae nomine intelligitur) designatur: quia enim mortificatam carnem in se vivificaverit, jure laudatur in cithara, et in psalterio: quoniam decalogi #observatione@# coronam aeternam assecutus est. 4 #Laudate eum in tympano et choro: Laudate eum in chordis et organo.@# H Laudate eum in tympano, id est, in mortificatione carnis, et concordia charitatis, et in spiritalibus praeceptis. 5 #Laudate eum in cymbalis ÷ bene .. sonantibus: Laudate eum in cymbalis jubilationis: omnis spiritus laudet Dominum.@# H Impletur haec laus in cymbalis: quando corruptione carnis sanguinisque depulsa, conformati ad imaginem Creatoris, omni plenitudine spei completa, resplendent in regno Patris. Omnis spiritus: in illo igitur regno, non caro, nec sanguis, non corruptio, sed homo jam spiritalis totus effectus, Deum in spiritu (qui spiritus est) laudare jam non desinat. A Jubet Deus se laudari in sanctis: in firmamento virtutis, etc., et quae sunt illa omnia? vos, sancti ejus: virtus ejus estis, sed quam fecit in vobis: vos, firmamentum virtutis et multitudo magnitudinis ejus, quam fecit et ostendit in vobis: vos estis tuba, psalterium, cithara et tympanum, chordae et organum, et cymbala jubilationis bene sonantia, quia consonantia: vos estis haec omnia. Nihil hic vile, nihil transitorium, nihil ludicre cogitetur. Et quia sapere secundum carnem mors est: omnis spiritus laudet Dominum. ORATIO EX PSAL. CL. Harmoniae nostrae suavissimum melos, qui nostri pectoris modulamina, nunc flatibus, nunc fidibus praecipis exerceri, praesta, ut dum illa spiritali concinimus affectu, perpetualibus choris inserti, te #cum sanctis omnibus@# collaudemus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc. FINIT LIBER PSALMORUM, NUMERO CENTUM QUINQUAGINTA. PSALMUS CLI ( #apocryphus@# ). ARGUMENTUM HUJUS PSALMI. B Hic psalmus proprie inscribitur Davidi, extra numerum psalmorum, cum pugnavit cum Goliat. #Pusillus eram inter fratres meos: Et adolescentior in domo patris mei. Pascebam oves patris mei: Manus meae fecerunt organum: Digiti mei aptaverunt psalterium: Et quis annuntiavit Domino meo? Ipse Dominus, ipse omnium exauditor: Ipse misit angelum suum. Et tulit me de ovibus patris mei: Et unxit me in misericordia unctionis suae. Fratres mei boni et magni: Et non fuit beneplacitum in eis Domino. Exivi alienigenae obviam:@# #Et maledixit mihi in simulacris suis. Ego autem evaginato ab eo gladio ipsius amputavi caput ejus: Et abstuli opprobrium a filiis Israel.@# Expositio Psalmorum In Christi nomine incipit psalterium de translatione septuaginta Interpretum, emendatum a sancto Hieronymo in novum. Origo prophetiae David regis psalmorum numero centum quinquaginta. PSALMUS PRIMUS. C. B. Iste psalmus ideo titulum non habet, quoniam capiti Domino nostro Salvatori (de quo absolute dicturus est) nihil praeponi debuit; sanctam enim ejus incarnationis vitam, impiorumque ultiones insinuat. Unde et materia hujus psalmi eadem est quae et totius libri, scilicet Christus integer. Id est caput Redemptor noster cum membris, id est omnibus justis et sanctis. 1 #Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.@# C Beatus vir, dictus quasi bene aptus (qui est Christus) est, cui optata omnia vel desiderata succedunt, virum egregie subjunxit. Vir enim a viribus dictus est, qui nescit tolerando adversa deficere, aut in prosperis aliqua se elatione jactare. Tribus modis hic ostendit evenire humanos errores, cogitatione, facto, et dicto. Cogitatione peccatrice abitur, facto malo statur longe a Deo. Dicto vero malae doctrinae, sive gloriationis, sive peccati consuetudine, in cathedra inficiente pestilentiae sedetur. A Beatus igitur qui non abiit cogitatione a Deo in regionem longinquam dissimilitudinis, id est cogitatione non peccavit. Quamvis esset positus in concilio impiorum, id est quamvis impii hoc molirentur ut abiret, veluti Christus quamvis inter peccatores sit conversatus, in viam eorum tamen non abiit
null
08e5aaeb-14fa-45ba-8fe2-794ef8fe2b10
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Adam vero abiit, dum uxori a diabolo deceptae consensit, impii vero hoc molientes sunt diaboli, Scribae et Pharisaei, vel omnes mali, in quorum viam Christus sicut non abiit, ita in ea non stetit. Quoniam eum saeculi et peccatorum illecebra non tenuit, nec in cathedra pestilentiae sedit, id est prava consuetudine vel potius doctrina, quia salubrem doctrinam docuit, et exempla malae doctrinae Christus posteris non relinquit. C Est enim cathedra doctorum, tribunal judicum, et regum solium proprie dicitur. H Unde sensus versiculi hujus est: Beatus qui non cogitavit, non fecit, non docuit mala. 2 #Sed in lege Domini voluntas ejus: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte.@# C Lex Dei est in declinandis peccatis sancta praeceptio, in qua voluntas illius fuit, qui peccata non fecit. A C Intende vero quod secundo dicit in lege, non sub lege, quia Christus in lege fuit qui peccata non habuit, caeteri mortales sub lege qui delictis onerant. C Lex dicitur eo quod animos nostros liget, suisque teneat obnoxios constitutis. Meditari semper nullus valet legem Domini nisi Christus, sed et ille qui membrum ejus est, meditabitur semper legem Dei, qui eam omni puritate inquantum poterit implebit. H Sive enim manducat, sive bibit, sive dormit. In nomine Domini omnia faciens, meditabitur legem Dei die ac nocte. C Dies dicta est a paganorum diis. Nox eo quod noceat aspectibus, sive actionibus nostris, dicta est. 3 #Et erit tanquam lignum quod plantatum ÷ est .. secus decursus aquarum: Quod fructum suum dabit in tempore suo@# C Bene ligno fructifero comparatus est Christus, propter crucem quam pro nobis sustinuit. Plantatum, id est praedicatum, secus decursus aquarum. Sicut terrestris enim aqua, vita et lignorum virentium, sic aqua baptismi salus est in Crucifixum credentium. Fructum dabit, id est Ecclesias constituet; tempore suo, id est quando beatae Incarnationis sacramenta suscepit. Fructus a fruendo dicitur. H Lignum (cui Christus comparatur secundum membra sua, id est quosvis vere Christianos) sapientiam puto, de qua et Salomon loquitur; lignum est vitae his qui sequuntur eam, et Apostolus Christum ait Dei virtutem et Dei sapientiam. Erit itaque Christianus verus tanquam lignum, hoc est Christo Filio Dei conformis factus corpori gloriae ejus, scilicet Christi. 4 #Et folium ejus non defluet: Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur.@# C Folium ejus, sermones ipsius promissionis intellige, qui nullo casu a veritate decidunt, sed omnia quae agit in actu prosperitatis perficit, quae omnia accipienda sunt fructus et folia, id est facta et dicta. 5 #Non sic impij ÷ non sic ..: sed tanquam pulvis Quem projicit ventus ÷ a facie terrae.@# C #Non sic impii,@# vox est terrentis, sicut est invitantis, beatus vir, quoniam non erit sic impius, ut superius dixit beatos esse. Pulvis est resolutio terrae, cui homo terrenus comparatur cum inflatur vento superbiae, et abjicitur sua levitate a firmamento praeceptorum Dei. Pulvis huc illucque dispergitur, sic et impius (qui semel Deum negaverit) quocunque eum aura diaboli traxerit, illuc errore perducitur. 6 #Ideo non resurgunt impii in judicio: Neque peccatores in consilio justorum.@# C Impii sunt, qui sanctam Trinitatem nullatenus confitentur. C H Resurgunt impii, sed non in judicio, quia jam judicati sunt. C Justus surgit ut judicet, peccator ut judicetur. Impius, ut sine judicio puniatur. Peccatores sunt Christiani sed peccatis obnoxii, qui ideo non resurgunt in consilio justorum, id est in judicio justorum, quia jam illis, scilicet justis, per gratiam confessionis peccata dimissa sunt. In quo numero et sancti sunt, quia nullus nisi Deus sine peccato est. B Super Job: Hic ordines notantur quatuor de die judicii, id est sancti qui jam judicati sunt ad regnum, et cum Christo veniunt ad judicandum. Et impii jam adjudicati sunt ad supplicium. Peccatoribus dicitur qui poenitentiam egerunt: Venite, benedicti; et qui non egerunt: Discedite a me. In consilio, id est in aeterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. C Vel in consilio, id est in judicio, ut cum eis judicent
null
db9e8f6f-4cc5-448a-a3f5-0c42cb05bc71
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Judicium enim in consilio est, dum quasi ex consilio assessorum, diversa peccata diversis poenis punientur 7 #Quoniam novit Dominus viam justorum: Et iter impiorum peribit.@# C Bonorum viam, id est, opera dicit nosse Deum, iter impiorum perire, quasi Dominus utcunque nesciat. Sed est sensus, hoc scit Dominus quod in beatitudine permanebit, hoc nescit, quod peribit, id est diabolus cum sequacibus suis, qui est iter impiorum in poena perpetua. A Peribit igitur, pro non novit, dixit, sed et planius dicitur, quia hoc est nesciri quod perire, et sciri manere et esse. C. B. Iste psalmus ideo titulum non habet, quoniam capiti Domino nostro Salvatori (de quo absolute dicturus est) nihil praeponi debuit; sanctam enim ejus incarnationis vitam, impiorumque ultiones insinuat. Unde et materia hujus psalmi eadem est quae et totius libri, scilicet Christus integer. Id est caput Redemptor noster cum membris, id est omnibus justis et sanctis. 1 #Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.@# C Beatus vir, dictus quasi bene aptus (qui est Christus) est, cui optata omnia vel desiderata succedunt, virum egregie subjunxit. Vir enim a viribus dictus est, qui nescit tolerando adversa deficere, aut in prosperis aliqua se elatione jactare. Tribus modis hic ostendit evenire humanos errores, cogitatione, facto, et dicto. Cogitatione peccatrice abitur, facto malo statur longe a Deo. Dicto vero malae doctrinae, sive gloriationis, sive peccati consuetudine, in cathedra inficiente pestilentiae sedetur. A Beatus igitur qui non abiit cogitatione a Deo in regionem longinquam dissimilitudinis, id est cogitatione non peccavit. Quamvis esset positus in concilio impiorum, id est quamvis impii hoc molirentur ut abiret, veluti Christus quamvis inter peccatores sit conversatus, in viam eorum tamen non abiit. Adam vero abiit, dum uxori a diabolo deceptae consensit, impii vero hoc molientes sunt diaboli, Scribae et Pharisaei, vel omnes mali, in quorum viam Christus sicut non abiit, ita in ea non stetit. Quoniam eum saeculi et peccatorum illecebra non tenuit, nec in cathedra pestilentiae sedit, id est prava consuetudine vel potius doctrina, quia salubrem doctrinam docuit, et exempla malae doctrinae Christus posteris non relinquit. C Est enim cathedra doctorum, tribunal judicum, et regum solium proprie dicitur. H Unde sensus versiculi hujus est: Beatus qui non cogitavit, non fecit, non docuit mala. 2 #Sed in lege Domini voluntas ejus: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte.@# C Lex Dei est in declinandis peccatis sancta praeceptio, in qua voluntas illius fuit, qui peccata non fecit. A C Intende vero quod secundo dicit in lege, non sub lege, quia Christus in lege fuit qui peccata non habuit, caeteri mortales sub lege qui delictis onerant. C Lex dicitur eo quod animos nostros liget, suisque teneat obnoxios constitutis. Meditari semper nullus valet legem Domini nisi Christus, sed et ille qui membrum ejus est, meditabitur semper legem Dei, qui eam omni puritate inquantum poterit implebit. H Sive enim manducat, sive bibit, sive dormit. In nomine Domini omnia faciens, meditabitur legem Dei die ac nocte. C Dies dicta est a paganorum diis. Nox eo quod noceat aspectibus, sive actionibus nostris, dicta est. 3 #Et erit tanquam lignum quod plantatum ÷ est .. secus decursus aquarum: Quod fructum suum dabit in tempore suo@# C Bene ligno fructifero comparatus est Christus, propter crucem quam pro nobis sustinuit. Plantatum, id est praedicatum, secus decursus aquarum. Sicut terrestris enim aqua, vita et lignorum virentium, sic aqua baptismi salus est in Crucifixum credentium. Fructum dabit, id est Ecclesias constituet; tempore suo, id est quando beatae Incarnationis sacramenta suscepit. Fructus a fruendo dicitur. H Lignum (cui Christus comparatur secundum membra sua, id est quosvis vere Christianos) sapientiam puto, de qua et Salomon loquitur; lignum est vitae his qui sequuntur eam, et Apostolus Christum ait Dei virtutem et Dei sapientiam. Erit itaque Christianus verus tanquam lignum, hoc est Christo Filio Dei conformis factus corpori
null
557773ba-6b87-4d91-94c4-8d58dfd704eb
latin_170m_raw
null
None
None
None
gloriae ejus, scilicet Christi. 4 #Et folium ejus non defluet: Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur.@# C Folium ejus, sermones ipsius promissionis intellige, qui nullo casu a veritate decidunt, sed omnia quae agit in actu prosperitatis perficit, quae omnia accipienda sunt fructus et folia, id est facta et dicta. 5 #Non sic impij ÷ non sic ..: sed tanquam pulvis Quem projicit ventus ÷ a facie terrae.@# C #Non sic impii,@# vox est terrentis, sicut est invitantis, beatus vir, quoniam non erit sic impius, ut superius dixit beatos esse. Pulvis est resolutio terrae, cui homo terrenus comparatur cum inflatur vento superbiae, et abjicitur sua levitate a firmamento praeceptorum Dei. Pulvis huc illucque dispergitur, sic et impius (qui semel Deum negaverit) quocunque eum aura diaboli traxerit, illuc errore perducitur. 6 #Ideo non resurgunt impii in judicio: Neque peccatores in consilio justorum.@# C Impii sunt, qui sanctam Trinitatem nullatenus confitentur. C H Resurgunt impii, sed non in judicio, quia jam judicati sunt. C Justus surgit ut judicet, peccator ut judicetur. Impius, ut sine judicio puniatur. Peccatores sunt Christiani sed peccatis obnoxii, qui ideo non resurgunt in consilio justorum, id est in judicio justorum, quia jam illis, scilicet justis, per gratiam confessionis peccata dimissa sunt. In quo numero et sancti sunt, quia nullus nisi Deus sine peccato est. B Super Job: Hic ordines notantur quatuor de die judicii, id est sancti qui jam judicati sunt ad regnum, et cum Christo veniunt ad judicandum. Et impii jam adjudicati sunt ad supplicium. Peccatoribus dicitur qui poenitentiam egerunt: Venite, benedicti; et qui non egerunt: Discedite a me. In consilio, id est in aeterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. C Vel in consilio, id est in judicio, ut cum eis judicent. Judicium enim in consilio est, dum quasi ex consilio assessorum, diversa peccata diversis poenis punientur 7 #Quoniam novit Dominus viam justorum: Et iter impiorum peribit.@# C Bonorum viam, id est, opera dicit nosse Deum, iter impiorum perire, quasi Dominus utcunque nesciat. Sed est sensus, hoc scit Dominus quod in beatitudine permanebit, hoc nescit, quod peribit, id est diabolus cum sequacibus suis, qui est iter impiorum in poena perpetua. A Peribit igitur, pro non novit, dixit, sed et planius dicitur, quia hoc est nesciri quod perire, et sciri manere et esse. ORATIO EX PSALMO I. Effice nos, Domine, tanquam fructuosissimum lignum ante conspectum tuum, ut tuis imbribus irrigati, mereamur tibi suavium fructuum ubertate placere per Dominum nostrum, etc. PSALMUS II. ARGUMENTUM PSALMI II. C Propheta de conventu infidelium contra Christum in passione loquitur. Et Dominus Christus de omnipotenti regno et de inenarrabili generatione sua. TT. ÷ #Psalmus David@# .. C Est iste psalmus habendus, primus in titulo, secundus in ordine; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. H Vel quia apud Hebraeos, iste cum primo unus psalmus habentur sine titulo. Per titulum autem intelligitur uniuscujusque Psalmi intellectus. Quid est enim titulus nisi clavis, ut ita dixerim. In domum non ingreditur nisi per clavem, ita et uniuscujusque psalmi intellectus, per clavem hoc est, per titulum intelligitur, in cujus, scilicet persona cantatur, aut in persona Christi, aut in persona Ecclesiae, aut in persona Prophetae, et de qua re sit. 1 #Quare fremuerunt gentes: Et populi meditati sunt inania.@# C Corripit hic Propheta populos, non solum Judaeos, sed et gentiles, cur fremuissent contra Christum, quod proprie ferarum est; fremuerunt enim belluino furore, quia recta ratione carebant. Meditati sunt inania, non intelligentes ejus adventum esse fructuosum omnibus credentibus. 2 #Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum Adversus Dominum: et adversus Christum ejus.@# ÷ #Diapsalma@# .. C. Reges autem terrae, Herodem dicit, qui infantes occidit, alterumque Herodem nepotem ejus qui Pilato in nece Christi consensit. Principes Pharisaeos dicit: princeps dictus quasi prima capiens. Venerunt in unam voluntatem, non in unum conventum, adversus Dominum, id
null
bdad5d34-65d5-4b2f-8e32-89af7cac5d39
latin_170m_raw
null
None
None
None
est Patrem, Christum ejus, id est Filium. 3 #Disrumpamus vincula eorum: Et projiciamus ÷ a nobis .. jugum ipsorum.@# C Verba ista sunt dementium Judaeorum. Putabant enim se vincula dirumpere, id est, evangelica praecepta, si in auctorem legis et in apostolos ejus malivola voluntate consurgerent, et jugum ipsorum projicere, cum jugum Domini sit suave et onus ejus leve (Matth. XI). Vanaque voluntate decepti, putebant ejus dominationem gravissimam, quam se abjicere festinabant, unde salvari poterant. 4 #Qui habitat in coelis irridebit ÷ eos@# .. #Et Dominus subsannabit eos.@# C Coelos hic sanctos dicit, in quibus Christus habitat. Irridebit et subsannabit, ex humano more suscipienda sunt. Caeterum, nec irridet ullum Deus, nec vultu subsannat, sed virtute sua peragit quaecunque disponit. 5 #Tunc loquetur ad eos in ira sua: Et in furore suo conturbabit eos.@# C Tunc loquetur. Illud tempus significat venturi judicii. Ira ergo Dei et furor vocatur retributio peccatorum, nam illos motus Divinitas non patitur, sed humana consuetudine hic loquitur. H Non autem ait puniet sed turbabit, ut absque poenis qui turbatus est corrigatur, nam ira aliquando necessaria correptio est, ut patris in filium, medici in aegrotum. 6 #Ego autem constitutus sum rex ÷ ab eo .. super Sion montem sanctum ejus, Praedicans praeceptum ejus.@# H Ego autem (vox Christi) constitutus sum rex a Deo Patre pro parte carnis. C Sion Hebraica lingua, Latine #specula@# dicitur, et hic Ecclesiam significat, quam et montem appellat, propter altitudinem honoris et fidei firmitatem. Praedicans praeceptum, H C hoc est Evangelium. 7 #Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; Ego hodie genui te.@# C Dominus, significat Patrem. Filius meus es tu, ut in Evangelio: Hic est Filius meus dilectus (Math. III, 17). Dicendo autem hodie, cooeternitatem suae majestatis ostendit. Genui te, illam nativitatem significat, de qua dicitur: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII)? 8 #Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et possessionem tuam terminos terrae.@# C Postula a me, id est obedi ut possis postulare. Postulare enim hic jubetur, ut petat secundum humanitatem, et accepta possideat. Gentes nationes significat; gens enim a #genere@# vocitatur. Cum dicit haereditatem tuam, naturam suae Deitatis ostendit. Haereditas ab #hero@# dicta est, id est a Domino quod in ea potestate libera dominetur. Cum dicit possessionem, universas gentes credituras significat. Termini terrae, substantiam in hoc omnium creaturarum vult intelligi. 9 #Reges eos in virga ferrea: Et tanquam vas figuli confringes eos.@# C Reges eos, id est potestatem tyrannicam auteres ab eis. Illi enim reguntur qui salvantur. Virga ferrea fortitudo est aequitatis. Confringes, id est per conversionis studium conteres in eis terrenas cupiditates. Bene enim peccator vasi luteo comparatur, ut confractio ejus facilis et vita lutea monstretur, sed in melius reparatur, cum divina gratia in spiritualem hominem perducitur. 10 #Et nunc, reges, intelligite: Erudimini ÷ qui .. judicatis terram.@# C Nunc, reges. Reges dominatores vitiorum dicit, qui haec intelligere et implere Domino praestante valent. H Erudiri, doceri est; ipsi enim bene judicant terram, id est ecclesiam, qui bona quae intelligunt alios docent. C Terra autem dicta est a #terendo.@# 11 #Servite Domino in timore: Ei exsultate ÷ ei .. cum tremore.@# A Servite Domino. Et ne superbiant, subdit, in timore. C Sicut enim timor Dei delicta excludit, ita securitas culpas admittit. Sed ne misera servitus propter timorem videatur, addit, et exsultate, sed ne iterum in temeritatem eatur, subdit, cum tremore. Itaque ne exsultatio faceret nos elatos, addit, cum tremore, ut reverenter Deo serviatur. 12 #Apprehendite disciplinam: nequando irascatur ÷ Dominus .. et pereatis de via ÷ justa@# .. C Ille apprehendit disciplinam qui se munit poenitentia vera contra noxia vitia. Nequando in longa Dei patientia pereat de via justa, id est de Christo, qui est vera via recte ambulantium ad
null
e470408a-4cd7-44fe-9229-e1f270b0bc95
latin_170m_raw
null
None
None
None
vitam, dux euntium, iter ad beatitudinem festinantium. 13 #Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo.@# C Exarsit enim in brevi ira ejus, in illo judicio brevi, ubi non est singulorum discussio, sed simul omnia judicat judex. H Beati omnes, qui non in homines neque in semetipsos, sed in Deum confidunt. Iste psalmus finit, unde superior incipit, id est a beatitudine, et ideo apud Hebraeos pro uno habentur. C. Reges autem terrae, Herodem dicit, qui infantes occidit, alterumque Herodem nepotem ejus qui Pilato in nece Christi consensit. Principes Pharisaeos dicit: princeps dictus quasi prima capiens. Venerunt in unam voluntatem, non in unum conventum, adversus Dominum, id est Patrem, Christum ejus, id est Filium. 3 #Disrumpamus vincula eorum: Et projiciamus ÷ a nobis .. jugum ipsorum.@# C Verba ista sunt dementium Judaeorum. Putabant enim se vincula dirumpere, id est, evangelica praecepta, si in auctorem legis et in apostolos ejus malivola voluntate consurgerent, et jugum ipsorum projicere, cum jugum Domini sit suave et onus ejus leve (Matth. XI). Vanaque voluntate decepti, putebant ejus dominationem gravissimam, quam se abjicere festinabant, unde salvari poterant. 4 #Qui habitat in coelis irridebit ÷ eos@# .. #Et Dominus subsannabit eos.@# C Coelos hic sanctos dicit, in quibus Christus habitat. Irridebit et subsannabit, ex humano more suscipienda sunt. Caeterum, nec irridet ullum Deus, nec vultu subsannat, sed virtute sua peragit quaecunque disponit. 5 #Tunc loquetur ad eos in ira sua: Et in furore suo conturbabit eos.@# C Tunc loquetur. Illud tempus significat venturi judicii. Ira ergo Dei et furor vocatur retributio peccatorum, nam illos motus Divinitas non patitur, sed humana consuetudine hic loquitur. H Non autem ait puniet sed turbabit, ut absque poenis qui turbatus est corrigatur, nam ira aliquando necessaria correptio est, ut patris in filium, medici in aegrotum. 6 #Ego autem constitutus sum rex ÷ ab eo .. super Sion montem sanctum ejus, Praedicans praeceptum ejus.@# H Ego autem (vox Christi) constitutus sum rex a Deo Patre pro parte carnis. C Sion Hebraica lingua, Latine #specula@# dicitur, et hic Ecclesiam significat, quam et montem appellat, propter altitudinem honoris et fidei firmitatem. Praedicans praeceptum, H C hoc est Evangelium. 7 #Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; Ego hodie genui te.@# C Dominus, significat Patrem. Filius meus es tu, ut in Evangelio: Hic est Filius meus dilectus (Math. III, 17). Dicendo autem hodie, cooeternitatem suae majestatis ostendit. Genui te, illam nativitatem significat, de qua dicitur: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII)? 8 #Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et possessionem tuam terminos terrae.@# C Postula a me, id est obedi ut possis postulare. Postulare enim hic jubetur, ut petat secundum humanitatem, et accepta possideat. Gentes nationes significat; gens enim a #genere@# vocitatur. Cum dicit haereditatem tuam, naturam suae Deitatis ostendit. Haereditas ab #hero@# dicta est, id est a Domino quod in ea potestate libera dominetur. Cum dicit possessionem, universas gentes credituras significat. Termini terrae, substantiam in hoc omnium creaturarum vult intelligi. 9 #Reges eos in virga ferrea: Et tanquam vas figuli confringes eos.@# C Reges eos, id est potestatem tyrannicam auteres ab eis. Illi enim reguntur qui salvantur. Virga ferrea fortitudo est aequitatis. Confringes, id est per conversionis studium conteres in eis terrenas cupiditates. Bene enim peccator vasi luteo comparatur, ut confractio ejus facilis et vita lutea monstretur, sed in melius reparatur, cum divina gratia in spiritualem hominem perducitur. 10 #Et nunc, reges, intelligite: Erudimini ÷ qui .. judicatis terram.@# C Nunc, reges. Reges dominatores vitiorum dicit, qui haec intelligere et implere Domino praestante valent. H Erudiri, doceri est; ipsi enim bene judicant terram, id est ecclesiam, qui bona quae intelligunt alios docent. C Terra autem dicta est a #terendo.@#
null
2c36a758-2f33-423e-b773-10bbb5298b2c
latin_170m_raw
null
None
None
None
11 #Servite Domino in timore: Ei exsultate ÷ ei .. cum tremore.@# A Servite Domino. Et ne superbiant, subdit, in timore. C Sicut enim timor Dei delicta excludit, ita securitas culpas admittit. Sed ne misera servitus propter timorem videatur, addit, et exsultate, sed ne iterum in temeritatem eatur, subdit, cum tremore. Itaque ne exsultatio faceret nos elatos, addit, cum tremore, ut reverenter Deo serviatur. 12 #Apprehendite disciplinam: nequando irascatur ÷ Dominus .. et pereatis de via ÷ justa@# .. C Ille apprehendit disciplinam qui se munit poenitentia vera contra noxia vitia. Nequando in longa Dei patientia pereat de via justa, id est de Christo, qui est vera via recte ambulantium ad vitam, dux euntium, iter ad beatitudinem festinantium. 13 #Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo.@# C Exarsit enim in brevi ira ejus, in illo judicio brevi, ubi non est singulorum discussio, sed simul omnia judicat judex. H Beati omnes, qui non in homines neque in semetipsos, sed in Deum confidunt. Iste psalmus finit, unde superior incipit, id est a beatitudine, et ideo apud Hebraeos pro uno habentur. ORATIO EX PSAL. II. Disrumpe, Domine, nostrorum vincula peccatorum, ut jugo tuae servitutis innexi, valeamus tibi cum timore et reverentia famulari. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS III. ARGUMENTUM PSAL. III. C Christus ad Patrem de persecutoribus suis loquitur. Instruitur fidelis populus ne mortem formidet, quia auctor ejus resurgendo spem verae resurrectionis exhibuit. TITULUS PSALMI: #Psalmus David cum fugeret a facie Absalon filii sui.@# C Totus hic psalmus ad personam Christi refertur. Oportet autem eum tertium locum tenere, quia sanctae Trinitatis, et triduanae resurrectionis in se mysteria continet. Nam per liberationem David resurrectio Christi significatur. 1 #Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me.@# C Ista verba dicit Propheta admirando, cur Judaei Dominum tribulassent et gentes, a quo salvari dedebeant, tam multi enim fuerunt surgentes contra Christum, ut de numero discipulorum Judas illis fuerit unus aggregatus. 2 #Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ÷ ejus@# .. #Diapsalma.@# C Repetit, multi dicunt, ut ostendat densissimam stultissimamque impiorum vesaniam. Ideo dicunt: Non est illi salus; putabant enim non habere Patrem dilectionem Filii, quem carnaliter permisit occidi. 3 #Tu autem, Domine susceptor meus ÷ es@# .. #Gloria mea et exaltans caput meum@# C Hic, Filius susceptorem Patrem vocat secundum formam servi, necnon gloriam et exaltationem capitis sui, ut divina humanaque substantia una esset sine aliqua confusione persona. 4 #Voce mea ad Dominum clamavi, Et exaudivit me de monte sancto suo. Diapsalma.@# C Cum dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, hoc est: Pater, clarifica Filium tuum. Exaudivit me; ut ibi, Clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII). De monte, id est de Divinitatis altissima summitate. 5 #Ego dormivi et soporatus ÷ sum .. et exsurrexi: Quia Dominus suscepit me.@# C Ego dormivi, dixit, id est, post passionem in sepulcro quievi, quia celeriter resurrexit. Soporatus sum, signat securam dormitionem. Est enim sopor dulcis quies et somni suavitas. Exsurrexi, cum alacritate, deposita mortalitate. Suscepit Filium divina potentia, quia per se non potuit resurgere humana natura. 6 #Non timebo millia populi crcumdantis me.@# ÷ #Ex .. surge, Domine, salvum me fac, Deus meus.@# C Timere non potuit iniquum populum, cui erat in sua divinitate maximum praesidium. Non dicit Filius excitando Patrem, Exsurge, Domine, sed tropologice et figuraliter postulat in resurrectione paternum auxilium. Est enim tropus dictio, ab eo loco in quo propria est, translata in eum locum in quo propria non est. Est itaque Scripturis divinis mos iste ad experimendam causam, per tropologiam ex nostra consuetudine aliqua de Deo dicere 7 #Quoniam ÷ tu .. percussisti omnes adversantes@# #mihi sine causa Dentes peccatorum contrivisti.@# C Percussit Dominus Pater adversantes Filio, id est haereticos, qui insequuntur catholicas
null
49140273-4786-428a-8296-11abd35121fa
latin_170m_raw
null
None
None
None
regulas sine causa, id est sine ratione. Dentes contrivit, id est verba mordacia detrahentium divinis dogmatibus. Deus dictus a #demendo@# est, quoniam omnia demunt dentes. 8 #Domini est salus. Et ÷ super populum tuum benedictio tua.@# + #Diapsalma@# .. II Domini est salus, id est non ab homine, sed a Deo Patre, et super populum Christianum benedictio Domini descendit. ORATIO EX PSAL. III. Effunde, Domine, benedictionem tuam super populum tuum, ut tua resurrectione muniti, non timeamus ab adversantium vitiorum millibus circumdari. Per Jesum Christum, etc. PSALMUS IIII ARGUMENTUM PSAL. IIII. C Ecclesia orat ut ejus audiatur oratio, increpans infideles quia vanitatem sequantur, monetque generalitatem, ut sacrificium justitiae Deo immolet, unde ingentia ejus beneficia consequatur. TT. #In finem psalmus David canticum.@# C Psalmorum finis non modo significat alicujus rei consumptionem, sed perfectionem, et ideo hic ad Christum est referendum, qui est finis legis (Rom. X). Psalmus est musicum organum capite sonorum, vel potius est melodia qua divina praeconia canebantur. Canticum, quod supernas laudes humanis vocibus personabat. 1 #Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, In tribulatione dilatasti mihi.@# C Vox Ecclesiae ad Christum; licet sciat se esse auditam, tamen orare non cessat. Tribulatio est, quae dilatat in martyrio sanctam Dei Ecclesiam, quando eodem tempore confessores fiunt et martyres coronantur, totaque turba justorum contritionibus semper augetur. 2 #Miserere mei: et exaudi orationem meam.@# C Miserendum sibi esse dicit pia mater, si ejus oratio pro filiis audiretur, quoniam quidquid membris tribuitur toti hoc corpori sine dubitatione praestatur. 3 #Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Diapsalma.@# C Graves corde dicit filios qui, agnita veritate, hoc est Christo, adorare magis elegerunt idola vanitatis. Vanitas quidem nomen est generale vitiorum, sed illud proprie vanum dicitur quod a Deo probatur alienum. Mendacium, hoc est idolum, tale enim merito susceperunt, quia contra veritatem erecta sunt. Diligere enim debemus proficua, non noxia. 4 #Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum@# #suum: Dominus exaudiet ÷ me .. cum clamavero ad eum.@# C Hic indicat Propheta arcanum sanctae Incarnationis. Sanctum dicit, id est Filium. Merito se exauditum dicit, quoniam Christum populis praedicavit. Clamat ad Christum, qui illum bonis operibus supplicat. 5 #Irascimini et nolite peccare. Quae dicitis in cordibus vestris et in cubilibus vestris compungimini. Diapsalma.@# C Irasci debemus praeteritis peccatis, scilicet poenitendo, ut horreat nos, qui peccavimus. Cum dicit in cordibus et in cubilibus, ostendit agnoscere Deum cogitationes hominum. Cubile enim a #cubando@# dicitur, quod est domicilium ferarum, et est sensus: Deserite pravas cogitationes, antequam scelera perpetretis, id est antequam in opera malas cogitationes ducatis; dum adhuc in corde sunt, exstinguite. H Vel nocte expiate per lacrymas, quod in die cogitando peccastis. 6 #Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?@# C. Superius admonuit mater clementissima Ecclesia ab antiquis idolorum sacrificiis et culturis recedendum, nunc hortatur et Christianos semetipsos, non pecudes, recte vivendo Deo sacrificare. Sperareque docemur in Deo, qui salutaria ejus promissa consequamur. Quis ostendit nobis bona, dicunt multi dubitando, quod nec pauci debuerant, id est resurrectionem esse venturam et bonorum praemia? Cui interrogationi statim sancta mater respondet dicens: Signatum, etc. 7 #Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, Dedisti laetitiam in corde meo.@# C Signatum est super nos lumen vultus tui, quia sicut nummus imperatoris habet imaginem, ita fidelibus signa coelestis regis imprimuntur in baptismo et aliis sacramentis, hoc est, signaculum sanctae crucis, quo diabolus effugatur. Lumen est vultus Dei, impressio crucis, quia eos illuminat semper qui se non polluunt ulla pravitate. Laetitiam dicit rectae fidei, tunc enim laetamur veraciter, quando recte credimus. A Vel lumen illud gratia Dei est, infusa menti reparandae, qua ratio insignitur ut denarius regis imagine, et hoc lumen est totum et verum hominis bonum. 8 #A fructu frumenti
null
54466bb5-44cd-4130-be51-dbf298cc1dae
latin_170m_raw
null
None
None
None
et vini ÷ et olei sui@# .. #Multiplicati sunt.@# C Admonet eos qui carnalibus rebus intenti esse probantur, multiplicati sunt enim pessimis actibus, id est mundana voluptate completi. Ideo addidit, sui, quia peccatores istis utuntur terrenis fructibus, non secundum praecepta Dei, sed secundum desideria sua. Vel, sui, id est Christi, panis cujus vivus est, et vinum inebrians, et oleum caput, id est mentem impinguans. Frumentum vero dictum est a #frumine,@# id est a summa parte gulae; antiqui enim caput gulae frumen vocabant. 9 #In pace in idipsum: Dormiam et requiescam.@# C Ne putares pacem istam temporalem significari, sed incommutabilem coelestemque in corde permanentem, ideo dicit in idipsum, ut intelligas, nulla varietate in seipsa veram pacem mutatam. Dormiam, id est in ipsa pace vitam finiam. Requiescam in futura beatitudine, quando jam requies dabitur sanctis et pausatio gloriosa. 10. #Quoniam tu, Domine, Singulariter in spe constituisti me.@# C Singularis spes est Ecclesiae in membris suis, quia sola recipit regnum Dei, quod impii non possunt adipisci. Cum dicit, Constituisti me, significat dignam deliberatamque sententiam, quam hic habemus in spe, ibi possidetur in re. C. Superius admonuit mater clementissima Ecclesia ab antiquis idolorum sacrificiis et culturis recedendum, nunc hortatur et Christianos semetipsos, non pecudes, recte vivendo Deo sacrificare. Sperareque docemur in Deo, qui salutaria ejus promissa consequamur. Quis ostendit nobis bona, dicunt multi dubitando, quod nec pauci debuerant, id est resurrectionem esse venturam et bonorum praemia? Cui interrogationi statim sancta mater respondet dicens: Signatum, etc. 7 #Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, Dedisti laetitiam in corde meo.@# C Signatum est super nos lumen vultus tui, quia sicut nummus imperatoris habet imaginem, ita fidelibus signa coelestis regis imprimuntur in baptismo et aliis sacramentis, hoc est, signaculum sanctae crucis, quo diabolus effugatur. Lumen est vultus Dei, impressio crucis, quia eos illuminat semper qui se non polluunt ulla pravitate. Laetitiam dicit rectae fidei, tunc enim laetamur veraciter, quando recte credimus. A Vel lumen illud gratia Dei est, infusa menti reparandae, qua ratio insignitur ut denarius regis imagine, et hoc lumen est totum et verum hominis bonum. 8 #A fructu frumenti et vini ÷ et olei sui@# .. #Multiplicati sunt.@# C Admonet eos qui carnalibus rebus intenti esse probantur, multiplicati sunt enim pessimis actibus, id est mundana voluptate completi. Ideo addidit, sui, quia peccatores istis utuntur terrenis fructibus, non secundum praecepta Dei, sed secundum desideria sua. Vel, sui, id est Christi, panis cujus vivus est, et vinum inebrians, et oleum caput, id est mentem impinguans. Frumentum vero dictum est a #frumine,@# id est a summa parte gulae; antiqui enim caput gulae frumen vocabant. 9 #In pace in idipsum: Dormiam et requiescam.@# C Ne putares pacem istam temporalem significari, sed incommutabilem coelestemque in corde permanentem, ideo dicit in idipsum, ut intelligas, nulla varietate in seipsa veram pacem mutatam. Dormiam, id est in ipsa pace vitam finiam. Requiescam in futura beatitudine, quando jam requies dabitur sanctis et pausatio gloriosa. 10. #Quoniam tu, Domine, Singulariter in spe constituisti me.@# C Singularis spes est Ecclesiae in membris suis, quia sola recipit regnum Dei, quod impii non possunt adipisci. Cum dicit, Constituisti me, significat dignam deliberatamque sententiam, quam hic habemus in spe, ibi possidetur in re. ORATIO EX PSAL. IIII. Exaudi nos, Domine, et in tribulationibus nostris miserere nobis, et qui solus magnificaris in populis, spiritalem laetitiam tribue, et in spe munerum futurorum constitutis. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS V. ARGUMENTUM PSAL. V. C Ecclesia, suam poscens orationem audiri, praedicat haereticos et schismaticos a Domini munere excludendos, felicia insuper commemorans praemia beatorum. TT. #Psalmus David pro ea quae haereditatem consequitur.@# C Pro ea quae haereditatem consequitur, Ecclesiam significat, cujus persona in hoc psalmo introducitur, quia, resurgente Christo, ad eam spiritualia bona pervenerunt, id est
null
05148e72-bcc4-4043-8017-ca5cc613a311
latin_170m_raw
null
None
None
None
fides, spes, charitas. 1 #Verba mea ÷ auribus: percipe, Domine@# .. #Intellige clamorem meum.@# C Psalmus iste, ut superior, ad Christi Ecclesiam pertinet. Dicendo autem verba mea, oris significat psalmodiam. Intellige clamorem meum, ut affectum cordis aperiret petit. Trina ista repetitio unum significat, cum dicit percipe, intellige, intende, per figuram metabolem, quae est unius rei sub varietate verborum iteratio, auris ab auditu dicitur. 2 ÷ #Intende voci orationis meae@# .. #Rex meus et Deus meus.@# C Intende voci, modo dicit, ut declaret orationem hanc esse perfectam quae inflammat affectus mentis. Rex meus et Deus meus et quoniam ad te orabo Domine, ista sententia distinguitur in personis, unitas tamen credatur in natura, quamvis enim tres nominet, non tamen intendite, sed intende, tanquam ad unum dixit. 3 #Quoniam ad te orabo, Domine: Mane exaudies vocem meam.@# C Ad te orabo, id est, non ad alium, ut pagani et increduli, tunc se merito credit Ecclesia mane exaudiri, cum in lucem coelestis conversationis eruperit, et in exordio bonorum actuum veritatem coeperit mens illuminata cognoscere. Mane enim deprecatur, qui in lucida conversatione degere dignoscitur, mane enim dicimus, cum, discussis tenebris, clari luminis adventus infulsit. 4 #Mane astabo tibi et videbo: Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.@# H. Repetit mane, id est, incipiente luce virtutum in anima mea, #quando tibi stare non alii sed tibi stare coepero.@# Non sedere, non jacere, sed stare, et statueris supra petram pedes meos, tunc per istos gradus merebor te videre. Vel astabo tibi recte vivendo, et videbo, subauditur te oculis cordis. C Est ordo, tu es Deus, qui iniquitatem nolle cognosceris, quid enim aliud potest Deus velle, nisi quod ipse probatur praecipere? sicut ait Isaias, ego Dominus qui loquor justitiam et annuntio recta (Isa. XLV). 5 #Neque habitabit juxta te malignus; Neque permanebunt injusti ante oculos tuos.@# C Nequeunt habitare juxta Christum in beato regno, qui gehennae cruciatione damnandi sunt. H Recte illi coram ipso non permanere dicuntur qui ab ejus regno privandi sunt. Si enim Deus ignis est, et ignis consumens, quicunque stipula est, quicunque lignum est, fugit ab igne ne consumatur. Si vero aurum, ignem non fugit quo purificatur (Deut. IV). 6 #Odisti omnes qui operantur iniquitatem: Perdes ÷ omnes .. qui loquuntur mendacium.@# H Non dixit, qui operati sunt iniquitatem, sed qui operantur iniquitatem. Nam habentur odio a Domino, qui persevevant in peccatis usque in finem vitae; amantur qui quod operati sunt male, emendant. Perdes eos, haereticos significat, qui tot homines cum mendacio occidunt, quot in haeresim introducunt. 7 #Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus; Ego autem in multitudine misericordiae tuae.@# C Vir sanguinum est, qui humano cruore polluitur, ille similiter, qui decipit in gratia vivum, ut haeretici. Dolosus est, qui sciens malum, alienum operari nititur exitium, ut eum fraude decipiat. Et est dolus proprie in facto, fraus in verbo. Illi abominantur, qui Christi praemia consequi non merentur. A Solent enim abominati dici exhaeredati. Qui autem consequitur haereditatem coelestem, exsultat in spe dicens: Ego autem, etc. 8 #Introibo in domum tuam; Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.@# H C Introibunt justi in domum Christi, id est sanctam Ecclesiam, sive coelestem Hierusalem. C Templum sanctum, corpus est Domini quod jure adorat Ecclesia in timore. Quia tunc fides firma est, quando amore casto et timore, divinitas adoratur. A Vel templum coeleste: ad quod adoro, dum ei operibus bonis et orationibus appropinquo, non in eo vero sed prope et ad ipsum adoro, dum gloriam Dei non video. 9 #Domine, deduc me in justitia tua propter inimicos meos; Dirige in conspectu meo viam tuam.@# C Postulat a Domino deduci ad aeterna gaudia mater Ecclesia, quae hic fatigatur diversis angustiis. Justum est, ut in sua justitia velit Christus suscipere supplicantes, propter inimicos,
null
0ed35a22-5a30-493d-9e86-b9f95b90d60e
latin_170m_raw
null
None
None
None
hoc est haereticos et paganos. Unus pravo dogmate maledicendo, alter non credendo, inimici dicti. H Viam, Scripturam sanctam dicit, ne male intelligendo, in ea corruat. A Vel viam qua itur ad te, praecepta accipe. Istam tuam viam dirige, id est ostende in conspectu meo, ut prae oculis habeam praecepta, et per ea me regas. H Dirige in conspectu tuo viam meam, nec LXX habent, nec Aquila, nec Simmachus, nec Theodocion, sed sola coine editio, denique in Hebraeo habetur: Dirige in conspectu meo viam tuam, sicut in oratione enim Dominica nomen Domini sanctificari petitur, non quo nobis orantibus sanctificetur quod per se sanctum est, sed quo petamus, ut quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur in nobis. Ergo et nunc propheta postulat, ut via Domini, quae per se recta est, etiam sibi recta fiat. 10 #Quoniam non est in ore eorum veritas; Cor eorum vanum est.@# H C Recte enim dicitur, non esse in ore heraeticorum veritatem quae Christus est, quorum cor vanitas possidebat, quia nec in corde est, et non solum veritas non est in ore eorum, verum etiam sepulcrum, etc. 11 #Sepulcrum patens est guttur eorum. Linguis suis dolose agebant; Judica illos, Deus.@# C Sepulcrum mortui, est guttur mentientis, quia sicut de sepulcro fetor malus, ita de ore haeretici prava doctrina #profertur.@# Patens, si clausum esset, minus feteret; si tacuisset, minus nocuisset. Agebant dolose linguis, quia malitiam non solum in lingua sed etiam in actu ostendebant, non autem optavit Ecclesia voto maledictionis, sed futura praedixit. H Judica illos, Deus, ut sentiant te judicem, qui te patrem sentire nolunt: qui judicaturus es in fine, judica etiam nunc, ut #sciant te res humanas respicere.@# 12 #Occidant a cogitationibus suis: secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos; Quoniam irritaverunt te, Domine.@# C Decidere proprie dicitur, qui spei suae amissione fraudatur, decidant igitur inimici, ne impietates impietatibus augeant. H Expelle eos, ab impietatibus suis, vel ab Ecclesia. C Quia tantum peccator ab illa longius redditur, quantum numeroso crimine dilatatur. Irritaverunt aegroti mali, medicum bonum, id est Christum, quia remedia suae salutis respuerunt. 13 #At laetentur omnes qui sperant in te; In aeternum exsultabunt et habitabis in eis.@# C Laetentur et exsultabunt in aeternum, sperantes in Domino, quoniam videntur et impii in hoc saeculo gaudere, soli autem justi in futuro saeculo gaudebunt. H Felices sunt, qui merentur tabernacula esse Christi. A Laetentur igitur nunc, qui in isto saeculo sperant in Domino, quoniam post mortem in aeternum exsultabunt. 14 #At gloriabuntur in te ÷ omnes .. qui diligunt nomen tuum, Quoniam tu benedices justo.@# C Gloriabuntur omnes, significat in illa patria esse felices, qui Domini visione fruuntur. Benedices justo, ne quis putet praemissa praemia gaudiorum, sibi suis meritis esse attributa, sed a benedictione Domini fieri accipienda. A Gloriabuntur igitur tunc qui hic diligunt, quoniam ad fruendum habebunt quod diligunt, quae est haereditas aeterna, de qua psalmus intitulatur. 15 #Domine Ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti eos.@# C Proteget nos Dominus scuto bonae voluntatis, cum nos ditabit ineffabilibus muneribus, et ad regna perpetua ad coronandum perducet. A Bona itaque Dei voluntas et misericordia in praesenti nobis est ut scutum protegens; in futuro, ut corona. C Dicit vero bonae, non justae, voluntatis, ostendens sola Dei bonitate, non nostra justitia, nos salvari. ORATIO EX PSAL. V. Pie Domine, qui attriti cordis gemitum, priusquam proferatur, intelligis: effice nos, quaesumus templum paraclyti, ut mereamur scuto coelestis benevolentiae coronari. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS VI. ARGUMENTUM PSAL. VI. B. Fideles orant, benevolum sibi judicem fieri, aerumnas proprias quibus afflicti ingemiscunt narrantes, seque a peccatorum consortio segregantes, nullam cum ipsis habere cupiunt portionem. TT. #In finem in hymnis pro octava David.@# C In finem jam notum est. Hymnus est laus Divinitatis, metri alicujus lege composita. Siquidem hymnus proprie canticum
null
13db84db-0f04-4f63-a9f4-24dc582095ff
latin_170m_raw
null
None
None
None
laudis est, non cujuslibet, sed Dei: quorum quodlibet deest, non dicitur hymnus. Sive enim non canatur, sive canatur et non in laudem, sive etiam in laudem sed non Dei canatur, hymnus dici non meretur. Pro octava vero significat adventum Domini, quando finita hebdomada saeculi: ad judicandum venerit mundum, unde et psalmus iste cum tremore maximo fecit initium dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. 1 #Domine, ne in furore tuo arguas me; Neque in ira tua corripias me.@# C Iste Psalmus primus est psalmorum poenitentiae. Sequitur XXXI, XXXVII, L, CI, CXXIX, CXLII. Ideo septem, quia VII modis peccata dimittuntur, id est baptismo, martyrio, eleemosynis, remittendo fratri peccata, convertendo peccatorem, abundantia charitatis, poenitentia pura; addenda quoque est et communio corporis Christi. Inveniuntur vero diligenter inquirenti fortasse et alii remissionis modi: psalmos vero poenitentiales non credas incassum ad septenarium numerum a majoribus perductos. C Non enim supplicat Dominum propheta ut non arguatur, cum legitur: Quos amo, arguo; sed ne in severitate judicii damnetur. Ira est longa indignatio; furor velox accensio mentis, sed ira vehementior, quibus Dominus nunquam movebitur, sed justa tranquillitate consistit etiam puniendo. Translativis igitur verbis haec de Deo dicta sunt. 2 #Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.@# C Infirmitatis confessio: Dei misericordiam movet, a quo facile impetrantur remedia, cum vulnera peccati manifestantur. Ossa hic fortitudinem mentis significant, quae cum deficit, vigor mentis omnis elabitur, sicut et ossibus corporis quassatis, omne corpus infirmatur. 3 #Et anima mea turbata est valde; Et tu, Domine, usquequo?@# H Dixit animam suam turbatam esse, scilicet per poenitentiam ad emendandum. C Valde: ideo dixit, ne clemens Christus pateretur diutius tardare adjutorium. Usquequo, subauditur differs misereri, qui usque ad finem preces supplicum non soles oblivisci. H Vel usquequo animam meam vehementer conturbatam non eripis, non corrigis, non emendas. 4 #Convertere, Domine, et eripe animam meam; Salvum me fac propter misericordiam tuam.@# C Cum dicit: Convertere, vindictae relaxatio postulatur, ut non exigat a nobis debitas ultiones. Eripe: ab imminenti supplicio. Salvum se petit fieri, non secundum sua merita, sed propter misericordiam divinam, in qua dum fixa spes ponitur venia facilius impetratur. 5 #Quoniam non est in morte qui memor sit tui; In inferno ÷ autem .. quis confitebitur tibi?@# C Bene perfidos dicimus esse immemores Dei, qui nullam fiduciam confessionis habent. H Est igitur mors: peccatum mortale, infernus; caecitas desperationis. C Vel post mortem temporalem non est confessio ad veniam, quantominus in inferno: ideo addidit: Quis confitebitur tibi? subauditur: ad veniam in inferno, ubi nulla remissio invenitur. 6 #Laboravi in gemitu meo; Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo.@# C Gemitus est enim dictus geminatus luctus, cum malorum nostrorum reminiscimur, et futurae poenae timore terremur. Lectum: delectationem corporis dicit, quam potest homo lacrymis lavare: si eum contingat coelesti inspiratione deflere. Stratum: significat cumulum peccatorum, quod ideo homo lacrymis rigat, ut eodem saluberrimo imbre peccata deleantur. Lectus autem ab electis ac mollibus herbis dictus est, supra quas antiquitus quiescentium corpora remittebantur in #somnum.@# Rigare uberius aliquid significat quam lavare: qui quotidie lacrymis stratum rigat, non potest in cogitatione ejus, libidinum pompa #subripere.@# 7 #Turbatus est a furore oculus meus; Inveteravi inter omnes inimicos meos.@# C Oculus dictus quasi ocior lux, quod cito intenta respiciat, sive quae palpebris occulentibus probatur occultus. Unde hic: Oculum cordis dicit turbatum, id est, H totum principale cordis mei contremuit. Inveteravi, id est, C in veteris hominis Adae antiquitate permansi. Inter inimicos, id est, inter spiritus diabolicos, sive inter nostra peccata, quae ideo inimica, quia nostras animas ad tartara deducunt, et ad hoc feraliter blandiuntur. 8 #Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem;@# #Quoniam
null
5131e1e0-11fd-4b0d-9cab-8f8b9844fd4d
latin_170m_raw
null
None
None
None
exaudivit Dominus vocem fletus mei.@# C Petit propheta a se recedere societatem malorum, ut securius possit suo Domino servire, ut quae malorum collegio peccaverat, fugatis a se talibus, mandatis Domini devotissimus appareret. Eo quoque modo se probat ad plenam correctionem venisse, quia se voluit a malorum societate dividere: unde sequitur: Exaudivit Dominus. 9 #Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit@# C Deprecatio est: cum pietate frequens oratio, et deprecatio sola est: quae nimia decet, et importuna conciliat. Nec vacat quae in una postulatione, ter Dominum dicit praestitisse quod petiit: scilicet ut monstraret sanctam Trinitatem adfuisse suae petitioni. 10 #Erubescant et conturbentur + vehementer .. omnes inimici mei, Convertantur et erubescant valde velociter.@# C Cum dicit erubescant: vult peccatores tanta compunctione illuminari, ut pro his quae prius faciebant: #se erubescant et emendent.@# Conturbentur scilicet timore futuri judicii. Dum dicit, mei: relaxavit odium, cui multitudo erat donata culparum. Avertantur, id est, ut non permittantur ire quo tendunt, hoc est peccare. H Erubescant: non leviter sed vehementer, non crastino tempore sed cito. C Et vide quae iste poenitens statim exauditus et a peccatis liberatus, evangelicae regulae obsecundans, pro inimicis suis ut convertantur exorat: ut sicut ipse accepit veniam, ita carnales inimicos ejus ad Domini gratiam redire contingat. ORATIO EX PSAL. VI. Exauditor omnium Deus, exaudi nostrorum fletuum supplicem vocem: et tribue infirmitatibus nostris perpetuam sospitatem, ut dum dignanter gemitum nostri laboris suspicis: tua nos semper misericordia consoleris. Per. PSALMUS VII. ARGUMENTUM PSAL. VII. C Iste Psalmus ad Christi humanitatem pertinet, qui per id quod factus est humilis: secundum suam justitiam veritatemque se expetit judicari. TT. #Psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini.@# H Sciendum itaque Chusi interpretari #Ethiopem,@# et totum istum psalmum contra Saul esse conscriptum: quem Aethiopem vocat, propter tetros ejus mores. Jemini vero dicitur familia Benjamin, de qua Saul ortus est. C Vel Chusi, Patre Augustino docente, interpretatur silentium; filii autem Jemini, filii dextrae interpretatur. 1 #Domine Deus meus, in te speravi; Salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me.@# C Postulat propheta liberari de universis inimicis, maxime de spiritalibus nequitiis, quia carnales hostes corpus impetunt, spiritales vero animas necare contendunt. Salvum fac a peccato, libera a diabolo, ut ab ipsius potestate tollamur; quando misericordia Domini a delictorum sordibus expiamur. 2 #Nequando rapiat ut leo animam meam; Dum non est qui redimat neque qui salvum faciat.@# C Leoni confertur diabolus, leoni et comparatur Christus. Ille quod ad interitum rapit, Christus quod eripit ad salutem. Non est qui redimat, id est cum Christus subvenire cessaverit, obstantibus nostris peccatis, illo tempore praevalet diabolus rapere. 3 #Domine Deus meus, si feci istud: Si est iniquitas in manibus meis.@# H Iste versiculus et sequens ad Christum pertinet, qui nullam iniquitatem perpetravit, et ad David qui Sauli bis in manu ejus cadenti, nulla mala reddidit. 4 #Si reddidi retribuentibus mihi mala; Decidam merito ab inimicis meis inanis.@# C Nemo enim retribuit, nisi qui aliquid ante percepit. Sed iste vir Deo plenus et patientiae virtute firmissimus et benevolus petit, ut si malum pro malo reddiderit, decidat ab inimicis inanis, id est, vacuatus sit fructu magnae mansuetudinis. Et non solum hoc, verum etiam (quod gravius est) si reddidi, etc., persequatur. 5 #Persequatur inimicus animam meam et comprehendat: et conculcet in terra vitam meam, Et gloriam meam in pulverem deducat. Diapsalma.@# C Inimicum, diabolum dicit, qui animas quas comprehendit conterit, quia homines corpus solum persequi possunt, sed diabolus etiam animam, quod plus est. Ac si dixisset, Si inimicis mala reddidi, quod tu prohibuisti, deducat honorem suscepti hominis (qui ad imaginem Dei constat factus) in illum pulverem, quem projicit ventus a facie terrae, id est, quasi in nihilum redigat. 6 ÷ #Ex .. surge, Domine, in ira tua, Et exaltare in finibus inimicorum meorum.@# C
null
374e33e1-9b2b-4551-aa11-05923d4fffa5
latin_170m_raw
null
None
None
None
Consurgat Dominus in ira, qui non habet iram, id est in vindictam. H Verum haec vindicta quae dicitur ira, in diabolum potius debet averti, qui toties punitur, quoties sibi peccator eripitur, ut sic inimici illum sentiant per vindictam, quem noluerunt per beneficia. C Exaltatur Deus, quando conversis peccatoribus confessio laudis offertur Christo; et hoc: In finibus, id est possessione diaboli, in qua utique exaltatur Christus, dum a conversis laudatur. 7 * #Et: exsurge ÷, Domine Deus meus .. in praecepto quod mandasti, Et synagoga populorum circumdabit te.@# C Mandavit Dominus in praecepto, hoc est, in Evangelio discipulis: tertia die resurgam, praecedam vos in Galileam, dixit vero propter certitudinem prophetiae praeteritum pro futuro. Synagoga, hic collectionem signat reproborum, quae Christum circumdabat, non credendo, propter rebelles Judaeos qui Christum persequebantur. H Vel Synagoga, populum fidelium significat, qui credendo, Christum post resurrectionem circumdederunt. 8 #Et propter hanc in altum regredere; Dominus judicat populos.@# C Propter hanc, id est Synagogam, in qua habitare Christus non potuit propter infidelitatem. Regredi enim est, unde veneris iterata via reverti. Cum dicit, judicat populos, omnipotentis Patris majestas ostenditur. 9 #Judica me, Domine, secundum justitiam meam, Et secundum innocentiam meam super me.@# C Cum ponitur, judica me, humilitas Christi humanitatis exprimitur, quae de Mariae utero assumpta est. Constat etiam eum peccatum nullatenus habuisse, quia peccatum non fecit, ideo innocentiam suam ostendit. 10 #Consumetur nequitia peccatorum; Et diriges justum scrutans corda et renes, Deus@# C Petit propheta in persona Christi accelerare nequitiam peccatorum, id est, ut caro pro nobis cito crucifigeretur, ut cito suus ascensus clarificetur. Directus est justus, quando resurrexit a mortuis, et ad coelorum regna conscendit. Virtutis enim Dei est, et corda nostra discutere, et corporeas delectationes intelligere, hoc est corda scrutari et renes. 11 #Justum adjutorium meum a Domino, Qui salvos facit rectos corde.@# A Justum adjutorium, quia jam justo tribuitur, et est quasi medicina servans salutem. C Dicit etiam humanitas, suum adjutorium a Deo Patre, ut nobis spem in se credentibus suae pietatis largiretur, quod rectis corde et veniam tribuit et salutem. 12 #Deus judex justus fortis ÷ et .. patiens: Nunquid irascetur per singulos dies?@# C Justus judex dicitur Deus, quia tribuit unicuique in fine quod gessit. Fortis quia nullus valet resistere voluntati ejus. Et patiens, quia quotidie exspectat, ut convertat se peccans in poenitentiam (II Cor. V). Irasci enim judicum more dicitur, cum illud in divinitate non invenitur. Per singulos dies, id est cunctis momentis, quibus peccata committimus, nam ubi esset gloriosa patientia, si mox sequeretur sua vindicta culpam? 13 #Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit; Arcum suum tetendit et paravit illum.@# C Gladium vibrabit (terret propheta contumaces Judaeos qui culturis idolorum serviebant) id est unicum Filium suum sub lucente claritate missurus est. Vibrare enim illud dicimus quod modo lumen, modo tremulas umbras ostendit, quod constat de Christi incarnatione provenisse, quando perfidis tenebras, fidelibus lumen suae deitatis ostendit. Arcum, scripturas Novi et Veteris Testamenti accipimus, quibus contumaces terrentur. Tetendit dixit, ne ejus patientia remissa putaretur. Et paravit illum, hoc potest de Deo dici, ut mos ipse sagittantium plene videatur expressus. 14 #Et in eo paravit vasa mortis; Sagittas suas ardentibus effecit.@# C Per arcum Vetus ac Novum Testamentum diximus, unde effectus mortis venit malis, qui ex scripturis quandoque occasionem mortis capiunt, et sagittis ipsius vita praestatur. De isto arcu, egressae sunt sagittae, id sunt apostoli, qui desiderantissimis animis, hoc est ardentibus, praecepta salutaria uti sagittae transmiserunt, quibus impii vulnerentur et fideles curentur. Effecit, id est, operatus est. Et quis hoc Deus fecit, tamen ecce, etc. 15 #Ecce parturit injustitiam: ÷ et .. concepit dolorem, Et peperit iniquitatem.@# C Parturivit injustitiam, plebs Judaea, cum videret Dominum miracula facientem, et de ejus morte tractavit. Concepit dolorem, quando eos increpavit diversis parabolis et a sua perversitate
null
4d49722a-5d61-41f1-b9bb-66f0b7583bf0
latin_170m_raw
null
None
None
None
illos convertit. Peperit iniquitatem, quando dixit Crucifige, ordo praeposterus est. Prius enim suggestione diaboli peccatum concipitur, deinde parturitur et paritur. 16 #Lacum aperuit et effodit eum, Et incidit in foveam quam fecit.@# C Lacus dicitur quia ejus fundus latet, et pro fraude hic ponitur, quem Judae pravitas aperuit, quia primus nequiter contra Christum fraudem inchoavit. Effodit, dum eum in sua damnatione perfecit. Incidit in foveam, in mortis scilicet locum. A Prius enim fraudator laeditur damno innocentiae, quam alium laedat damno pecuniae 17 #Convertetur dolor ejus in caput ejus; Et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.@# C Dolor enim dictus quasi domabilis horror, hic debemus caput pro anima accipere, huic subjecta sunt peccata obnoxia, quando refrenantur ne perpetrentur. Vertex enim dictus, quae dextra laevaque vertat capillos, signat rationem, quae supereminet menti haec anima si peccatis facientibus inclinatur, necesse est, ut in verticem, id est supra rationem ipsius, iniquitas descendat, nam cum supra impios peccata propria descendunt, suis sceleribus in poenas debitas destinantur. 18 #Confitebor Domino secundum justitiam ejus Et psallam nomini Domini altissimi.@# C Duobus modis confessio dicitur, cum peccata nostra satisfactione damnamus, aut dignas Deo laudes cum exsultatione celebramus. Justitiam qua superbis resistit, humilibus dat gratiam, quia superbos facit sua crimina sustinere, humiles vero dignatur absolvere. Psallere est mandata Domini peragere et hymnos, voce et intimo corde cantare. ORATIO EX PSAL. VII. Scrutator cordium Deus, libera nos a persequentibus nos, et da nobis in tui exspectatione judicii, firmam custodiam mentis, ut non retribuamus inimicis mala pro malis. Per dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS VIII. ARGUMENTUM PSAL. VIII. C. Ecclesia laudes majestatemque Domini Christi decantans, naturam ejus humanam, ad magnarum rerum dicit crevisse fastigia. TT. #In finem pro torcularibus, psalmus David.@# C In finem significare Dominum jam diximus. Pro torcularibus, Ecclesia declarata est, quae primo ingressu laudem Domini laeta decantat. A Ecclesia autem eadem ratione torcular qua area dicitur. Multis enim variisque similitudinibus eadem res in Scripturis saepe insinuatur. In area quippe grana a paleis, in torculari vinum a vinaciis dividitur, ita in Ecclesia boni a malis non loco sed affectu separantur. 1 #Domine Dominus noster, Quam admirabile est nomen tuum in universa terra!@# C Nomen Domini vocabulum inenarrabile sonat, unde cum dicit, quam admirabile est: non potest explicare quod sentit. Universa terra, quia per totum mundum ejus religio sancta dilatatur. H Quod pro nobis homo factus es, quod mortuus, quod resurrexisti, in cunctis gentibus est vulgatum, sed et illud quod elevata est, etc. 2 #Quam elevata est magnificentia tua Super coelos.@# C Magnificentia Dei est arcanum Incarnationis Christi: quae elevata est, quando Christus resurgens ascendit in coelos, ut in alio psalmo: Exaltare, dicitur, super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua (Psalm. LVI). 3 #Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, Ut destruas inimicum et ultorem.@# H Haec prophetia in Evangelio completa est, quando in templo pueri clamabant: Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI). C Ut sit sensus, non solum a perfectis et doctis es laudabilis, sed etiam ab incipientium et ore parvulorum mirabilis praedicaris, ut per infantes et lactentes, non pueros materiali lacte alendos, sed in fide parvulos qui rudimentis fidei imbuti, fortiorem cibum non recipiunt intelligamus #(I Cor. III; Hebr. V)@#. Inimicos: paganos et blasphaemos designat. Defensorem: Judaeum perfidum, C H vel haereticum dicit, A vel diabolum suae sectae defensorem et peccati: dicunt quoque haeretici fidem se defendere Christianam, et peccatores veritatem, dum peccata excusant. C Inimicum vero et defensorem vel ultorem: Judaeum perfidum specialiter dicit, qui dum Patrem se putat defendere, Filio existit inimicus, ita factum est, ut Dei quasi defensor, apertissimus Deo probaretur adversarius. 4 #Quoniam videbo coelos .. tuos + opera digitorum tuorum: Lunam et stellas quas ÷ tu .. fundasti@# C Videbo coelos, id est libros evangelicos. Digitus Dei dicitur
null
9dc2438f-93b8-4c45-a3f7-94378e914e0e
latin_170m_raw
null
None
None
None
: divinae operationis effectus. Lunam, Ecclesiam dicit; stellas, justos homines. Fundasti, ut intelligamus omnia in praedestinatione Dei fundata 5 #Quid est homo quod memor es ejus, Aut filius hominis quoniam visitas eum?@# C Quid est homo, cum despectione pronuntiandum est, id est fragilis et caduci Adae sequax, qui in veteri peccato socia pravitate permistus est. Hujus memor Dominus est, quando ei per suam misericordiam peccata dimittit. Filium hominis: filium virginis Mariae dicit; A C quia visitavit nos, corpus humilitatis nostrae assumendo, et ita a peccato veteri liberando, visitavit Dei Filius, #hominis@# filium; quando Dei Filius factus est hominis filius. 6 #Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum, Et constituisti eum super opera manuum tuarum.@# C Minoratus est enim, non necessitate sed pietate et spontanae voluntate, formam servi accipiens: ex ea siquidem parte minor factus est angelis, qua crucem pro omnium salute suscepit. Bene autem dixit paulo minus, quia et si mortalem carnem accepit; tamen nulla peccata habuit. H Gloria, cum in ejus descensu inferi claruerunt. Honore, cum vicit mortem. Coronatus, circumdatus choro sanctorum rediit ex infernis. C Dum dicit opera manuum, omnis illi creatura subjecta monstratur. 7 #Omnia subjecisti sub pedibus ejus: Oves et boves universas: insuper et pecora campi.@# C Cum dicit omnia, ostendit et terrena et superiora ei esse subjecta. Oves electum populum signat. Boves praedicatores dicit. Insuper, id est non solum sancti, sed etiam peccatores (quos pecora significant) ei subjecti sunt, qui bene sunt pecora: dum in mundi istius voluptate pascuntur. Oves sunt autem, cum intra Dei septa clauduntur. 8 #Volucres coeli et pisces maris, Qui perambulant semitas maris@# C Volucres coeli a volatu crebro dictae, superbi homines sunt, qui inflati vento jactantiae quasi per inane aeris volitant, et humilia despiciunt. Pisces philosophos dicit, qui hujus mundi naturam erratica curiositate pertractantes: sicut pisces in mari natant, qui per nimiam curiositatem non contemplantes coelestia, inter hujus saeculi fluctus, rerum fluentium occultas angustias scrutantes, putant esse vitam aeternam. Et hi pedibus Christi subjecti sunt, dum convertuntur. Nam licet Christo omnia jure subjecta sint, illos tamen proprie dicimus esse subjectos, qui ad ejus onus laeve pervenire meruerunt. 9 #Domine Dominus noster, Quam admirabile est nomen tuum in universa terra!@# C Repetit sancta Ecclesia congrue siquidem versum de laude Domini, quem in capite dixit, quia ipse dixit, Ego sum #alpha et omega,@# id est initium et finis (Apoc. I). C. Ecclesia laudes majestatemque Domini Christi decantans, naturam ejus humanam, ad magnarum rerum dicit crevisse fastigia. TT. #In finem pro torcularibus, psalmus David.@# C In finem significare Dominum jam diximus. Pro torcularibus, Ecclesia declarata est, quae primo ingressu laudem Domini laeta decantat. A Ecclesia autem eadem ratione torcular qua area dicitur. Multis enim variisque similitudinibus eadem res in Scripturis saepe insinuatur. In area quippe grana a paleis, in torculari vinum a vinaciis dividitur, ita in Ecclesia boni a malis non loco sed affectu separantur. 1 #Domine Dominus noster, Quam admirabile est nomen tuum in universa terra!@# C Nomen Domini vocabulum inenarrabile sonat, unde cum dicit, quam admirabile est: non potest explicare quod sentit. Universa terra, quia per totum mundum ejus religio sancta dilatatur. H Quod pro nobis homo factus es, quod mortuus, quod resurrexisti, in cunctis gentibus est vulgatum, sed et illud quod elevata est, etc. 2 #Quam elevata est magnificentia tua Super coelos.@# C Magnificentia Dei est arcanum Incarnationis Christi: quae elevata est, quando Christus resurgens ascendit in coelos, ut in alio psalmo: Exaltare, dicitur, super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua (Psalm. LVI). 3 #Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, Ut destruas inimicum et ultorem.@# H Haec prophetia in Evangelio completa est, quando in templo pueri clamabant: Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI). C Ut sit sensus,
null
f342bc88-cf47-4fd0-9a68-102d3a119284
latin_170m_raw
null
None
None
None
non solum a perfectis et doctis es laudabilis, sed etiam ab incipientium et ore parvulorum mirabilis praedicaris, ut per infantes et lactentes, non pueros materiali lacte alendos, sed in fide parvulos qui rudimentis fidei imbuti, fortiorem cibum non recipiunt intelligamus #(I Cor. III; Hebr. V)@#. Inimicos: paganos et blasphaemos designat. Defensorem: Judaeum perfidum, C H vel haereticum dicit, A vel diabolum suae sectae defensorem et peccati: dicunt quoque haeretici fidem se defendere Christianam, et peccatores veritatem, dum peccata excusant. C Inimicum vero et defensorem vel ultorem: Judaeum perfidum specialiter dicit, qui dum Patrem se putat defendere, Filio existit inimicus, ita factum est, ut Dei quasi defensor, apertissimus Deo probaretur adversarius. 4 #Quoniam videbo coelos .. tuos + opera digitorum tuorum: Lunam et stellas quas ÷ tu .. fundasti@# C Videbo coelos, id est libros evangelicos. Digitus Dei dicitur: divinae operationis effectus. Lunam, Ecclesiam dicit; stellas, justos homines. Fundasti, ut intelligamus omnia in praedestinatione Dei fundata 5 #Quid est homo quod memor es ejus, Aut filius hominis quoniam visitas eum?@# C Quid est homo, cum despectione pronuntiandum est, id est fragilis et caduci Adae sequax, qui in veteri peccato socia pravitate permistus est. Hujus memor Dominus est, quando ei per suam misericordiam peccata dimittit. Filium hominis: filium virginis Mariae dicit; A C quia visitavit nos, corpus humilitatis nostrae assumendo, et ita a peccato veteri liberando, visitavit Dei Filius, #hominis@# filium; quando Dei Filius factus est hominis filius. 6 #Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum, Et constituisti eum super opera manuum tuarum.@# C Minoratus est enim, non necessitate sed pietate et spontanae voluntate, formam servi accipiens: ex ea siquidem parte minor factus est angelis, qua crucem pro omnium salute suscepit. Bene autem dixit paulo minus, quia et si mortalem carnem accepit; tamen nulla peccata habuit. H Gloria, cum in ejus descensu inferi claruerunt. Honore, cum vicit mortem. Coronatus, circumdatus choro sanctorum rediit ex infernis. C Dum dicit opera manuum, omnis illi creatura subjecta monstratur. 7 #Omnia subjecisti sub pedibus ejus: Oves et boves universas: insuper et pecora campi.@# C Cum dicit omnia, ostendit et terrena et superiora ei esse subjecta. Oves electum populum signat. Boves praedicatores dicit. Insuper, id est non solum sancti, sed etiam peccatores (quos pecora significant) ei subjecti sunt, qui bene sunt pecora: dum in mundi istius voluptate pascuntur. Oves sunt autem, cum intra Dei septa clauduntur. 8 #Volucres coeli et pisces maris, Qui perambulant semitas maris@# C Volucres coeli a volatu crebro dictae, superbi homines sunt, qui inflati vento jactantiae quasi per inane aeris volitant, et humilia despiciunt. Pisces philosophos dicit, qui hujus mundi naturam erratica curiositate pertractantes: sicut pisces in mari natant, qui per nimiam curiositatem non contemplantes coelestia, inter hujus saeculi fluctus, rerum fluentium occultas angustias scrutantes, putant esse vitam aeternam. Et hi pedibus Christi subjecti sunt, dum convertuntur. Nam licet Christo omnia jure subjecta sint, illos tamen proprie dicimus esse subjectos, qui ad ejus onus laeve pervenire meruerunt. 9 #Domine Dominus noster, Quam admirabile est nomen tuum in universa terra!@# C Repetit sancta Ecclesia congrue siquidem versum de laude Domini, quem in capite dixit, quia ipse dixit, Ego sum #alpha et omega,@# id est initium et finis (Apoc. I). ORATIO EX PSAL. VIII. Admirabile nomen tuum, omnipotens Domine, supplices exoramus, ut qui omnem creaturam mundi, ad usus hominis subjecisti, nos ad tuae servitutis officium dignos digneris efficere. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS IX. ARGUMENTUM PSAL. IX. C Propheta laetum se dicit Domino psalliturum, quoniam confudit diabolum pauperumque sanguinem vindicat, et peccatores cum antichristo dicens perituros, judicii tempus velociter advenire deprecatur, ne cujuslibet iniquitas ultra praevaleat. TT. #In finem pro occultis filii. Psalmus David.@# C In finem, pro occultis #filii@# David psalmus. Finis iste signat illum: non in
null
50b5715b-140f-42a5-9309-0a2047aa0239
latin_170m_raw
null
None
None
None
quo deficitur, sed in quo crescitur, qui nobis initium est boni, finis est mali. Pro occultis filii: personam significat Salvatoris, cujus mysteria et judicia nobis sunt occulta. Totus hic psalmus, in persona Ecclesiae per prophetam canitur. 1 #Confitebor ÷ tibi .. Domine, in toto corde meo; Narrabo omnia mirabilia tua.@# C In toto corde confitetur Deum, qui nullis cogitationibus mundanis fluctuat, quod est perfectorum. Narrabo, etc. H Ac si dixisset quantum me docuisti, tantum narrabo. Qui narrat quantum intelligit: omnia mirabilia Dei narrat, quamvis in se plura sint. 2 #Laetabor et exsultabo in te; Psallam nomini tuo, Altissime.@# C Plus est enim exsultare quam laetari. Exsultare est animi et corporis motu majori jocundissima libertate gaudere, laetari vero: animo dilatari in gaudio, laetitia enim quasi latitia, id est mentis latitudo, in gaudio dicitur. Psallam, H opere compleam. Nomen Patris Filius est. Altissimus ipse est Deus. 3 #In convertendo inimicum meum retrorsum: Infirmabuntur et peribunt a facie tua.@# H. Inimicum dicit diabolum, cui Dominus dixit: Vade retro, Satana (Matth. XVI). Putant enim quidam, non Petro sed diabolo, Petro suggerenti Dominum respondisse: Vade, retro, Satana, id est adversarie, seu inimice. Infirmabuntur. Hic pluraliter omnes satellites diaboli comprehendit, qui prius fortes erant propter peccata nostra, modo infirmi; nos autem in Deo fortes. Peribunt ante faciem. C Id est ante gratiam [ #al.@# faciem] Christi. 4 #Quoniam fecisti judicium meum et causam meam. Sedisti super thronum ÷ qui .. judicas justitiam.@# H. Fecisti judicium meum, vox Ecclesiae. Ac si dicat: gentes elegisti, Judaeos reprobasti. Causam meam, id est, causasti pro me contra adversarios, et vindicasti me, et fecisti causam meam bonam. Thronum Graecum est, Latine #sedes,@# quia unusquisque sedes Dei est. C Hic praesens tempus pro futuro dixit, judicas, quia judicaturus sit aequitatem. 5 #Increpasti gentes, ÷ et .. periit impius: Nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum@# ÷ #saeculi@# .. H. Increpasti gentes per apostolos, quia idola adorabant. Et periit impius, quia ab impio per praedicationem factus est pius. Nomen eorum delevit, id est nomen impietatis. C In saeculum saeculi, futurum regnum signat, quod nulla aetate nullo tempore finietur, est enim saeculum aeternum post istud mutabile saeculum; quod est saeculum, id est sequens aeternitas istius saeculi, id est, isto finito aliud incipit. 6 #Inimici defecerunt frameae in finem: Et civitates ÷ eorum .. destruxisti.@# C Inimici genitivus casus est, id est diaboli, cujus frameam defecisse testatur, quando virtus diaboli in fine Omnipotentis judicio destruetur. Framea Hebraicus sermo, Latine #gladius.@# Civitates, populos infideles, quorum pectora diabolus in hoc saeculo possidebat; in ultima Christi manifestatione dicit convictos. #Periit memoria eorum cum sonitu: Et Dominus in aeternum permanet.@# C Cum sonitu dicit, id est cum clamore maximo, quod fieri solet, quando res prosperae gravissimo fine clauduntur, ut nec potestas eorum videatur remanere, nec nomen. Et ecce decora nimisque apta diversitas, quia prius dixit impios perire, nunc in aeternum Dominum permanere dicit. 8 #Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate: Judicabit populos in justitia.@# C Paravit, scilicet Deus homo, ut qui hic in humilitate judicatus est, ibi in majestate judicaturus adveniat. Et ipse utique Dominus Christus judicabit. Orbem terrae sanctos viros debemus accipere. Isti judicandi sunt in aequitate qui audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV); aequitas enim pro placiditate et leni judicio poni solet. Populos, peccatores dicit. Isti cum justitia judicandi sunt, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum (Ibid.). 9 #Et factus est Dominus refugium pauperi:@# #Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.@# C Magna cogitatio gaudiorum, ipsum habere refugium quem et judicem. Pauper Dei est ille, qui terrena despiciens, coelestia desiderat. Illud adjutorium dulcissimum est, quod in opportunitate, id est
null
7d4643fa-aee9-4936-a3dc-4350407f57e6
latin_170m_raw
null
None
None
None
necessitate praestatur. In tribulatione, cum animus afflictorum ad compunctionem avidius incitatur. 10 #Et sperent in te qui noverunt nomen tuum Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.@# C Sperent in te, non in saeculi blandimenta respiciant, sed in tuam promissionem confidant, qui noverunt nomen, id est qui majestatem tuam sanctissima devotione venerantur. A Nomen enim est Dei: Dominus, vel Est. Quod novit, qui libenter ei servit qui vere est. Ideo nemo speret in transitoriis, praeter fuit et erit nihil habentibus. Nam quod in illis futurum est, cum venerit fit statim praeteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. C Sequitur causa cur sperent in Deum, quia non patitur eos deserere quos videt ad se confugere 11 #Psallite Domino ÷ qui .. habitat ÷ in .. Sion: Annuntiate inter gentes studia ejus.@# H Psallite Domino, id est praedicate Dominum, et opere implete quod praedicatis. Sion #speculatio@# dicitur, id est Ecclesia, in qua habitat Christus. Annuntiate. Vox Prophetae admonet praedicatores praedicare studia ejus, id est mandata Christi. 12 #Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est: Non est oblitus clamorem pauperum.@# C Quia superius dixit, praedicate gentibus; ne quis putaret inultum esse sanguinem martyrum, dixit requirens sanguinem, ut vindicta terreret persecutores, et martyres promissio mulceret. Non est oblitus dicit, ne putent oblivisci Deum (propter longinquitatem futuri judicii) retribuere bona pauperibus Christi. 13 #Miserere mei, Domine: Vide humilitatem meam de inimicis meis.@# C Postulat sibi Propheta sic subveniri, ut videatur a rege Christo, quia ejus conspectus auxilium est. Supplicat iterum intelligi a Domino suam humilitatem de superbia persecutorum, quia tantum videntur extolli persecutores, quantum humiliantur martyres. 14 #Qui exaltas me de portis mortis: Ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion.@# C Porta vero mortis est diabolus vel vitia illecebrosa, per quae introitur ad aeternam mortem. Exaltas me, id est longe facis a talibus. Liberatus ex illis portis mortis, pollicetur se pronuntiaturum laudes Domini in portis Sion, id est in toto orbe sanctae Dei Ecclesiae. A Portae enim Ecclesiae sicut sunt apostoli, ita omnia optima studia, per quae venitur ad visionem pacis in Ecclesia. H. Portae etiam mortis haeretici, et omnis mala doctrina. Portae Sion, id est Ecclesiae boni praedicatores et sancta doctrina. 15 #Exsultabo in salutari tuo: Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt.@# C Merito ergo se dicit Propheta in ipso gaudere, id est in Christo, ubi gaudii nullus est finis. Infixas enim gentes dicit, quae timore Domini non tenentur, id est quasi quibusdam clavis peccatorum ligatas, ut non valeant se excutere, quod non improbe ad Judaeos pertinere dicimus; ut ita sint malis suis affixi Judaei perfidi, sicut in cruce clavis Dominum infigere decreverunt: poena etiam cuique sua est iniquitas. 16 #In laqueo isto quem absconderunt: Comprehensus est pes eorum.@# C Laqueum vero occultaverunt quantum potuerunt, et tamen Christum nil celare valuerunt. Comprehensos illos dicimus quos captio nodosa constringit, sic fuit pes eorum, id est gressus animi, et desiderium pravum, quod eos ambulare fecit ad vitia. A Laqueus quippe occultus dolosa cogitatio; pes animae amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas; si rectus, charitas. Eo movetur anima quasi ad locum quo tendit, id est delectationem bonam vel malam. 17 #Cognoscet Dominus judicia faciens: In operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Canticum diapsalmatis.@# C Cognoscetur Dominus, quando humanum genus sive a sinistris seu a dexteris judicio Dei erit segregatum. Comprehensus est peccator operibus suis, cum secundum qualitatem operis sui dignam recipit ultionem. 18 #Convertantur peccatores in infernum Omnes gentes quae obliviscuntur Deum@# C Convertantur peccatores, dicit, id est ab hujus mundi delectatione tollantur, ne diutius possint in sua voluptate gaudere. Infernus autem dictus est ab eo quae illic animae jugiter interantur, ad quem sine dubio perventuri sunt, qui Domini praecepta contemnunt. Oblivisci Dominum est involvi erroribus superstitionum et coeno voluptatis, nam e contrario illius memores sunt qui talia non requirunt. 19 #Quoniam non in finem oblivio erit
null
ddec6cb3-2ab8-4763-84d6-1259674150f3
latin_170m_raw
null
None
None
None
pauperis:@# #Patientia pauperum non peribit in finem.@# C Non enim oblivio erit pauperis, quando venerit Dominus in fine saeculi judicare mundum, dicit etiam non perire patientiam quae fideles coronat. Nam si deest homini patientia, anima ejus non est perfecta. In finem. H Quia si differtur auxilium a sanctis, tamen non aufertur nisi venit 20 #Exsurge, Domine, non confortetur homo: Judicentur gentes in conspectu tuo.@# C Prospexit Propheta adventum Antichristi et proclamavit. Exsurge, Domine, non confortetur, id est non praevaleat homo pessimus scilicet Antichristus, cujus nequitiam non valet sustinere humana conditio. Gentes etiam petit judicari celerrimo adventu, quae cum ipso Antichristo scelera magna facturae sunt. 21 #Constitue, Domine, legislatorem super eos: Ut sciant gentes quam homines sunt. Diapsalma:@# C Legislatorem, hic Antichristum dicit, ut talis princeps detur peccatoribus, non qui eos regat sed cum ipsis simul depereat. H Sciant, cum damnatae fuerint gentes, etc., quoniam spem suam in hominem posuerunt et non in Deum. C Tamen legislator verissimus solus Deus, Antichristus vero male et false legislator erit. 22 #Ut quid, Domine, recessisti longe? Despicis in opportunitatibus, in tribulatione?@# C Non cessit longe Christus, quia ubique totus est, sed quasi recessisse creditur cum subvenire tardaverit. Despici enim nos credimus si vel minimo tempore ab auxilio Dei differamur, hoc dixit Propheta pro anxietate gementium. Sed ille tunc magis praestat, cum magnae patientiae nobis solatia ministrat. 23 #Dum superbit impius. Incenditur pauper: Comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.@# C Superbit impius. Cum facta suae malignae voluntatis superbus expleverit, tunc magis incenditur pauper catholicus ad studium virtutis, quia, dum viderit peccatorem nimis exaltatum, facile novit casurum, sed isti impii comprehenduntur debitis poenis puniendi. A Vel, in consiliis cogitationum malarum, quibus cogitant comprehendere sanctos ad affligendum. Et cur superbiat ipius subdit, quoniam laudatur, etc. Et haec est magna ira Dei in impium, ut desit correctio et assit adulatio, adulantium enim linguae alligant animas in peccatis. 24 #Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et iniquus benedicitur@# 25 #Exacerbabit Dominum peccator: Secundum multitudinem irae suae non quaeret.@# C Malus enim, dum ab alio peccatore laudatur, extollitur in desiderio laudis, nec de correctione cogitat, cui laudator blandiens invenitur. Sequitur argumentum ejus iniquitatis, ut ille benedicatur qui male potius agere cognoscitur, deceptus adulantium falsitate. C Exacerbabit Dominum peccator, id est ad iracundiam concitabit sua indicibili superbia, quod proprie de Antichristo datur intelligi, qui irritat Dominum, quando se sua fallacia non solum terrenum regem sed etiam rerum omnium praedicabit Deum, sed hoc ei erit ad ruinam, ideo, ut falsus Deus, flammis dignis punietur. Non requiret Deum Antichristus, ut sua peccata crudelia dimittantur, quia in conspectu suo non habet Deum; ideo subditur, non est, etc. 26 #Non est Deus in conspectu ejus: Inquinatae sunt viae illius in omni tempore.@# C O quam profunda caecitas, Deum ante oculos non habere. De Antichristo dicit, omnes semitas ejus esse pollutas, id est cogitationes et facta sordida; necesse enim est ut sint contaminata quae pestiferi ducatu diaboli sordidantur 27 #Auferuntur judicia tua a facie ejus: Omnium inimicorum suorum dominabitur.@# C Auferuntur judicia Dei a corde impii, quando videt tardius venire quod celeriter meruerit sustinere. Hoc illi quoque auget interitum, quod dicitur tenere principatum inimicorum suorum, qua gloriatione ad scelera pronior erit: cum nullum sibi obviam ire cognoverit. 28 #Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem sine malo.@# C Dicit Antichristus, Non movebor, id est nullam gentem intactam relinquo, sed pergam de gente in gentem vindicandus. Actus vero suos ostendit uno verbo, quando se dicit sine malo nihil esse facturum. 29 #Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo: Sub lingua ejus labor et dolor.@# C Nequitia ejus duplici perversitate describitur. In ore quippe habebit blasphemam maledictionem, cum se filium Dei mentitur. Amaritudinem, quando contradicentibus sibi poenam mortis indicit et ad supplicia jubet pervenire. Labor, cum diversis cladibus affligit innoxios. Dolor, cum
null
e9d9eeea-2e30-4cff-bf5f-32608095a2f8
latin_170m_raw
null
None
None
None
martyres facit. Haec habet in ore quae locuturus est publice; haec vero habet sub lingua quae cogitat. Cogitat vero laborem et dolorem, quia sine his consummari non potest corona martyrii. 30 #Sedet in insidiis cum divitibus in occultis: Ut interficiat innocentem.@# C Cum dicit, sedet in insidiis, actus Antichristi comparavit consuetudini latronum, qui se occultant ut interficiant innocentes. Divites hic in malo accipiuntur, sicut pauperes in bono. A Divites enim saeculi dicit, quos ditabit ut eorum gloria alios decipiat. C Interficere innocentem est de religioso facere sacrilegum, ejusque animam perpetua morte damnare. 31 #Oculi ejus in pauperem respiciunt: Insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua.@# C Cum dicit oculos ejus in pauperem, scilicet spiritu respicere, sciendum quod non respicit ut proficiat illi pauperi, sed ideo intendit ut occidat. H Leonem Antichristum nominat, diabolus quoque et leo et draco dicitur. Leo quando aperte persequitur, draco quando occulte nocet. C Quod ait, ut leo, ad vim pertinet; sed quod addit, in cubili suo, ad dolos pertinet suos, quibus laceraturus est Christianos. 32 #Insidiatur ut rapiat pauperem: Rapere pauperem dum attrahit eum.@# C Iteratio insidiarum nimiam calliditatem hostis ostendit. Rapere pauperem subitum periculum animae significat. Dum attrahit eum, id est, dum illum molitur a veritate reducere, et ad venerationem sui nominis molitur adducere. 33 #In laqueo suo humiliabit eum:@# #Inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum.@# C Laqueus significat dolum, quo corda simplicium capiuntur. Humiliabit autem, quando de vera religione cadunt ex suasione diaboli, qui ad insanam doctrinam perducuntur. Inclinabit se tyrannus, cum animum suum remiserit in aliquod otium cessando a tanta persecutione, nimia acquisitione perditorum satiatus. Post poenas afflictionesque justorum, cadet nequissimus cum suis sequacibus de sua praesumptione, quando illi supervenerit repentinus interitus; finem enim saeculi infelix nescit, quoniam eum in sua potestate Dominus constituit. H Ideo cum se sperabit adhuc longe victurum, repentinus ei superveniet interitus. 34 #Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus: Avertit faciem suam ne videat in finem.@# C Nimis stulta cogitatio, putans Dominum fideles suos nolle respicere, pro quibus passionem sustinuit, cum propter ipsum doceantur omnia poenalia et adversa sustinere. 35 ÷ #Ex .. surge, Domine Deus. Exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.@# C Exsurge, Deus, hoc est, celeriter veni; exaltetur manus tua, operationem judicii significat. Illud enim Propheta desiderabat venire, unde Antichristus posset occumbere. Ne obliviscaris, nunc rogat, ne secundum votum tyranni obliviscatur pauperum in finem saeculi, ubi retributio est futura meritorum. 36 #Propter quid irritavit impius Deum? Dixit enim in corde suo: Non requiret.@# C Interrogando enim dicendum est, propter quid irritavit impius Deum. Respondendum, ideo quippe quoniam Deum impius putabat non posse sua facta requirere et pauperum injurias, quasi circa cardines coeli Deus ambulans, nostra non consideraret, sed inveniet memorem in futuro, quem sperabat oblitum. 37 #Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras Ut tradas eos in manus tuas.@# C Propheta loquitur ad Deum: Vides quoniam tibi nullus illudat; consideras enim laborem et dolorem, quem ille perfidus sub lingua habuit, id est in cogitatione sua revolvit. Ut tradas eum, id est judicio traditus non evadet, sed digna factis recipiet, cum aeterna damnatione torquebitur. 38 #Tibi derelictus est pauper: Orphano tu eris adjutor.@# C Cum dicit, tibi derelictus est pauper, ostendit quoniam qui Domino derelinquitur, nulla utilitate fraudatur, hoc est enim pio principi dimitti, quod bonis omnibus tradi. Pauper enim dictus a #paulo lare.@# Pupillum vero dicit non cujus genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est, id est mundus quem non amavit. Tu eris adjutor dicit, ut cum carnaliter affligi videas, eos non dubites esse liberandos. 39 #Contere brachium peccatoris et maligni: Quaeretur peccatum illius et non invenietur.@# C Redit nequitia Antichristi ante oculos Prophetae et rogat: Contere brachium ejus, id est ad nihilum redige potentiam, qua male utebantur peccatores, quia insigniter impia faciebant. Malignus, quia iniquus suasor erit, ut
null
d140c8f9-030c-4d8a-90c5-752b7157dc20
latin_170m_raw
null
None
None
None
quos terrore non potest pervertere, saltem per noxia praemia conetur declinare. H Quaeritur peccatum illius nec invenietur, hoc est ad emendationem non est dignus venire. C Addidit, nec invenietur, quia dubium non est perire scelestam potestatem, cujus auctor est damnandus. A Ut sic inveniatur peccatum et peccator ad damnationem, quae non inveniuntur ad emendationem. 40 #Dominus regnabit in aeternum et in saeculum@# ÷ #saeculi@# .. #Peribitis gentes de terra illius.@# C Interfecto Antichristo, redit Propheta ad ordinem futurarum rerum, ubi jam securitas sanctorum et regnum aeternum Christo Deo est. Gentes, peccatores et impios dicit, qui feraliter vivunt. De terra illius, regnum signat Salvatoris, quo soli beati perfruuntur. 41 #Desiderium pauperum exaudivit Dominus: Praeparationem cordis eorum audivit auris tua.@# H Desiderium pauperum, dicit voluntatem Ecclesiae, ut ei tribueret regna coelorum. C Et praeparationem cordis, id est concupiscentiam, quae ostendit virtutem animi ardore mentis. H Aurem Dei, clementiam divinam dicit. 42 #Judicare pupillo et humili: Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.@# C Ecce auctoritate prophetica admonemur, pupillum humilem Deo esse gratissimum. Cum pupillus humilis dicitur, justissimus approbatur, ut non apponat ultra, hoc est, H ut non elevet Antichristus se ultra super electos Dei, quia C tunc omnia mala finienda sunt, cum auctor mortis cum sua plebe damnabitur. Haec sunt occulta Filii, quae psalmi hujus titulus canit. ORATIO EX PSAL. IX. Confessioni nostrae piam aurem, Deus clemens, aperi, qui sperantes in te nunquam consuevisti derelinquere, ut exaltati de portis mortis perpetuae, possimus salvi tentatoris occultas insidias effugere. Per Dominum nostrum. PSALMUS X. ARGUMENTUM PSAL. X. C De haereticis Propheta dicit, qui nituntur catholicos in suam convertere pravitatem, Domini illis judicium comminans, et quid in illa retributione debeant sustinere. TT. #In finem ÷ Psalmus .. David.@# C Sciendum est hunc psalmum probatum esse ad haereticos destruendos. 1 #In Domino confido:@# #Quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?@# H In Domino confido. Vox Ecclesiae contra haereticos. C Ac si dixisset, Dum ego sum in religionis fixo cacumine constitutus, quomodo suadetis me: Transmigra in montem, id est ad haereticam pravitatem, mentientes esse Christum ibi, ubi veritas esse nulla probatur? Mons significat elevatam superbiam mentis, qua sola haeresis incurritur, dum haeretici humilibus consentire nolentes, super Ecclesiam se erigere conantur. Passer haereticum signat, qui ad nequissimas praedicationes inconstantis animi levitate transfertur. Instabilis enim avis passer, et alii in foraminibus parietum, alii in roscidis vallibus, nonnulli in squalidis montibus habitant. 2 #Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra: Ut sagittent in obscuro rectos corde.@# H Quoniam ecce peccatores, id est haeretici, intenderunt arcum, id est ora illorum contra Ecclesiam. Intenderunt arcum, id est potentiam verbositatis suae. C Paraverunt sagittas, id est verba venenosa. In pharetra, id est in corde. H ut sagittent, etc., id est cum viderint in Ecclesia obscuratos imperitia vel simplices, laqueis dolosis vel occultis illiciant. C Recti corde sunt dicti, qui nulla iniqua persuasione decipi poterunt, vel in obscuro, id est obscuris et ambiguis sententiis eorum, vel cum persecutionibus tetris perturbatur Ecclesia. Quando timore periculi carnalis homines creduntur facilius immutari. 3 #Quoniam quae perfecisti destruxerunt: Justus ÷ autem .. quid fecit?@# C Dicit idem Propheta destruxisse haereticos legem Dei cum interpretationibus falsis, convertentes in necem quae a Domino prophetata sunt ad salutem. Subjungitur defensio Domino Christi: Justus quid fecit? H hoc est, Christus mundum redemit. C Vel, si Scripturas subvertere volunt, quid fecit eis justus, quod etiam illum persequuntur? 4 #Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes ejus.@# C Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III), ut sciat haereticus se posse a Deo disperdi, a quo noscuntur corda recte credentium possideri. Coelum enim sanctos viros significat, quos divinitas insidere dignatur. Terrere igitur haereticos a seductione bonorum per Domini judicium nititur Propheta, ut si justos seducere non timent
null
5d7fca56-ef55-491c-9632-efe567de9f5e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, saltem eum qui in justis est et habitat timeant. 5 #Oculi ejus ÷ in pauperem .. respiciunt, Palpebrae ejus interrogant filios hominum.@# H Oculi Domini, id est aspectus et clementia Divinitatis pauperem populum Christianum respicit ad adjuvandum. C Palpebrae, dictae a #palpitando,@# signant subtilitatem divini judicii ac judicia Dei occulta, in quibus nos interrogat, id est cognoscit quid habeat unusquisque. 6 #Dominus interrogat justum et impium:@# #Qui autem diligit iniquitatem odit animam suam.@# H Dominus interrogat, id est cognoscit et probat justum et impium. C Hoc ideo dicitur, ut unusquisque circumspiciat conscientiam suam, de qua novit solum Deum ferre judicium. Non enim justus est quem homines dicunt, sed quem Deus probat justum. Quid est diligere iniquitatem, nisi diabolum sequi? semetipsum persequitur qui diabolum sequitur, dum illas semitas vult ire, quae ad #fugienda@# loca poenarum perducunt. 7 #Pluit super peccatores laqueos: Ignis + et .. sulphur + et .. spiritus procellarum, pars calicis eorum.@# C Pluit, scilicet verba praedicationis, quae piis imbres sunt, perfidis autem laquei igniti. Ignis etiam est, cum eos flammea cura consumit cupiditatis. H Sulphur, putredo peccatorum. C spiritus procellarum, dum se confundunt mente tumultuosa, pars calicis eorum, id est mensura, quae pollutis actibus ebriantur. H Vel, ignis, cupiditas, sulphur, peccatorum putredo, spiritus procellarum, poena aeterna; et quos ignis exurit, tempestas exanimat. 8 #Quoniam justus Dominus et justitias dilexit: Aequitatem vidit vultus ejus.@# C Justum dicit Dominum amare justitiam, quia nescit alios respicere, nisi qui norunt custodire justitiam, aequitatem illam, scilicet quam ipse propitius concedit. Vultus Dei propitiationem significat. ORATIO EX PSALM. X. Dirige oculos pietatis tuae super humilem paupertatis nostrae personam, omnipotens Domine, et circumda nos fidei armis, ut ab iniquitatum sagittis eruti, valeamus aequitatem et justitiam custodire. Per Dominum. PSALMUS XI. ARGUMENTUM PSAL. XI. C Salvum se Propheta a mundi istius perversitate fieri petit, quoniam dolosi atque superbi, potentiam Dei sceleratis oblocutionibus abnegabant; promissionemque Patris per Filium dicens faciendam, eloquia Domini sub brevitate collaudat. #In finem pro octava die. Psalmus David.@# C In finem pro octava die, ut in sexto psalmo jam dictum est, ad aeternam pertinet requiem, petit itaque Propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad illam veritatem futurae promissionis debeat pervenire. 1 #Salvum ÷ me .. fac, Domine, quoniam defecit sanctus: Quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.@# C Salvum me fac, exclamat ad Dominum Propheta, petit se salvum fieri ab illo a quo veram medicinam noverat invenire, dicens sanctum deesse; aliter enim sanctus deficere non poterat nisi fuisset inter homines veritas imminuta. Verum cum dicit diminutas, evidenter ostendit depravata Dei munera ex culpis hominum, et collata beneficia propria perversitate maculata. Dicit vero veritates, de veritatibus hominum loquens, una est Dei veritas, qua illustrantur animae sanctae. 2 #Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: Labia dolosa in corde et corde ÷ locuti sunt@# ... C Vana falsa significat, quando contra Dominum testimonia falsa quaerebant, tunc imminutae sunt veritates. Proximos dicit, non tam cognatione generis quam participatione sceleris sociatos. In corde et corde, quoties volumus dolosos ostendere, duplicia eorum corda declaramus, quando simplices, unum cor in eis esse testamur. Locuti sunt, ut subaudias mala. 3 #Disperdat Dominus universa labia dolosa: Linguam magniloquam.@# C Disperdat dicitur contra Judaeos, ut passim pereant, qui se in una pravitate collegerant. Lingua magniloqua est quae sibi aliquid magnae potestatis assumit, et, ne hic in bono linguam magniloquam accepisses, praedixit labia dolosa. Considera vero pietatem dicentis, quod non hominibus (quia aliqui convertendi erant) sed ipsis vitiis maledicit. 4 #Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus: Labia nostra a nobis sunt: Quis noster Dominus est?@# C Illos exponit, qui in prosperis rebus se jactantes, gloriam suam exaltare praesumunt, et sibi ipsis deputant non a Deo accepisse. Istud quis noster Dominus est, sacrilegorum verba sunt contradicentium vero Deo, et superborum. A Hypocritarum et philosophorum, qui
null
7ca59980-cc80-4207-887a-4ee0c40a2044
latin_170m_raw
null
None
None
None
ingenio et studio scientias et eloquentiam acquisitas ex seipsis habere putant, contemnentes non habentes eas, ideo subdit: 5 #Propter miseriam inopum et gemitum pauperum: Nunc exsurgam, dicit Dominus.@# C Exsurgam, dicit Propheta in personam Patris de Filio; exsurgam, id est, apparebo et manifestabor in Filio, H ut eos qui in miseria sunt in mundo redimat. 6 #Ponam in salutari: Fiducialiter ÷ agam .. in eo:@# H Ponam in salutari (vox Patris), id est salutem et consolationem pauperum, forte gentium in Filio; qui est laetitia contra gemitum. Fiducialiter agam in eo, C id est in Filio, quia potestas Patris; fiducia est Filii, cujus voluntati nullus valet obviare, quia eloquia, etc. 7 #Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum: Probatum terrae: purgatum septuplum.@# Hic eloquia Domini laudantur (quae nullo mendacio, nulla adulterina falsitate fuscantur) cum dicit, eloquia casta. Superius vero sermo humanus arguitur, cum dicit, vana locuti sunt. Argentum terrae, igne examinatum solet esse purissimum, quando frequenti fuerit decoctione mundatum; sic eloquia Domini pura, pulchra et rara. Purgatum vel examinatum, contra illud ponitur, quod de peccatoribus ait, labia dolosa in corde, etc. Septuplum, septiformem Spiritum significat, id est, timorem Domini, pietatem, scientiam, fortitudinem, consilium, intelligentiam, sapientiam. A Per quae divinum eloquium splendet, dum verbi Dei praedicatores et secundum eloquia ejus viventes his charismatibus refulgent. 8 #Tu, Domine, servabis nos: Et custodies nos a generatione hac in aeternum.@# H Tu, Domine, servabis nos in aeternum (Ecclesia rogat), id est in fide servabis. Et custodies ab haereticis vel Judaeis, sive a peccatoribus, sive a dialecticis et philosophis istius mundi in aeternum. C Hic conservat ne pereamus, ibi laetificat in aeternum et coronat. 9 #In circuitu impii ambulant:@# #Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.@# C In circuitu impios ambulare, est tortuosis moribus vivere, qui nunquam rectam viam ambulant, Christo derelicto, qui est vera via. Secundum altitudinem tuam, non secundum meritum hominis sed secundum potentiam divinae voluntatis multiplicatur Ecclesia, hoc est de pietate et misericordia ejus, percipiens in retributione Christi promissa. ORATIO EX PSAL. XI. Miserere fragilitatis nostrae, sanctissime Pater, et concede nobis eloquia tua, pudico corde continere, ut possimus multiloquam dolositatem insanientium declinare. Per Dominum nostrum. PSALMUS XII. ARGUMENTUM PSAL. XII. C Respiciens Propheta mundum idololatriae mancipatum, credulitatem suam adventu sanctae Incarnationis poscit expleri, ut vel sic confusa gentilitas suum posset agnoscere Creatorem. TT. #In finem psalmus David.@# C In finem: hic tempus significat incarnationis Christi. C Totus hic psalmus de charitate loquitur Christi; plenus Propheta Domini charitate, confidenter dicit differri se diutius ab exspectatione sua et adventu illius, quem licet firma fide crederet esse venturum, tamen de ejus tarditate conqueritur. Cujus adhuc speratum adventum citius non merebatur cernere, quoniam omni desideranti valde molesta dilatio est. 1 #Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me?@# C Usquequo cum dicit, apparitionem postulat Christi, quam in spiritu videbat; usquequo, id est, quousque, quandiu non liberas. H Potest vero cum Propheta quilibet poenitens sub peccatis gemens dicere: Usquequo, etc., persequuntur enim daemones et mali homines gravissime vere poenitentes et Christi mandata servare cupientes. C In finem, id est usque ad Christi adventum. 2 #Quandiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?@# C Cum dicit quandiu, exprimitur hic maximus ardor exspectantis adventum Dei. H Ac si dicat: Patior istam angustiam quousque te videam, sicut promisisti venire. A Dicit vero consilia, id est cogitationes et tractatus, quomodo et quando a servitute peccati et diaboli liberari possit per adventum Salvatoris, et quia spes salutis protrahitur, crescit desiderium in dolorem. C Per diem, id est per singulos dies ille amor tui adventus, versus est in dolorem mentis quo tardaveris. 3 #Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice et exaudi me, Domine Deus meus.@# C Inimicum,
null
d5e5cc0d-ac38-4089-957d-bf895d1f9488
latin_170m_raw
null
None
None
None
diabolum dicit, qui dicitur exaltatus ante adventum Domini, cum gaudebat de humana captivitate. Super me, id est super credulitatem meam. Exaudi me, non sibi tantum subvenire petit sed universis fidelibus. Respice, ad illud referendum; usquequo avertis faciem tuam a me. Exaudi vero, ad illud quod dicit in capite psalmi: usquequo oblivisceris me in finem. 4 #Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte: Nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.@# C Dum petit illuminari oculos, cordis oculos dicit, qui obdormiunt in morte, quando, fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur; ipse est enim somnus, de quo laetatur inimicus. Inimicum, diabolum dicit et angelos ejus, quorum consuetudo est insultare dum capiunt, et gaudere dum deceptos a se cognoverint possideri. 5 #Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero: ego autem in misericordia tua speravi.@# C Exsultabunt si motus fuero, id est si a te fuero divisus per incredulitatem vel peccatum; inimici efficiuntur laeti. In tua misericordia dicit, quia qui aliunde suam spem ponit nisi in Deum, sua fides vacua est. O virtus fidei et firmitas magna credentis in eum credere a quo pro certo scit posse salvari! 6 #Exsultabit cor meum in salutari tuo: Cantabo Domino qui ÷ bona .. tribuit mihi: ÷ et Psallam nomini Domini altissimi@# ... C Interior homo salutare Dei conspexerat, quem cernere cupiebat carnalibus oculis. Cantabo, scilicet corde ubi nimia laetitia complebatur. Psallam operibus bonis, quod maxime Divinitas quaerit. ORATIO EX PSAL. XII. Ne avertas faciem tuam a nobis, omnipotens Deus, ne inimici nostri exaltentur adversus nos; sed ita cor nostrum salutaris tui exsultatione perfunde, ut facias somnum secundae mortis evadere. Per Dominum nostrum. PSALMUS XIII. ARGUMENTUM PSAL. XIII. C Ecclesia Judaeos increpans qui viso Domino minime crediderunt, inani eos trepidatione dicit confundi qui fructuosum timorem Domini cognoscere noluerunt, eorum in fine saeculi conversionem praedicens. TT. #In finem ÷ Psalmus .. David.@# C Finis Christum significat, ideo frequenter repetitur, ut semper ad Omnipotentem audientis animus erigatur. C Psalmus iste, Judaeorum vesaniam vehementi increpatione castigat, asper invectionibus, terribilis profanis, amarus incredulis, ut haec increpatio merito detur Ecclesiae. 1 #Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.@# C Videns populis Judaeorum Christum humiliter venisse dixit: Non est Deus, nec intellexit ipsum esse qui a prophetis praedictus est. Et ideo insuper gravius est, quia dixerunt hoc non in labiis, sed in corde, ut malo voto pejor incredulitas jungeretur. A Vel insipiens etiam gentilis dicitur, Deum non esse putans, qui corruptus est mente, lignum sibi Deum faciens. 2 #Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis ÷ suis@# .. #Non est qui faciat bonum ÷ non est usque ad unum@# ... H Si enim notitiam habuissent Dei, corrupti per infidelitatem et abominabiles, id est odibiles non fuissent. Non est usque ad unum. C Revera solus Christus est, sine quo aliquod bonum vel incipere vel implere nullus valet. Alia littera habet: Corrupti sunt in voluntatibus suis. Voluntas autem dicta est a #volatu,@# quoniam animus quo vult nimia velocitate transfertur. Corrupti igitur sunt Judaei, dum a Scripturarum sanitate recedentes, in vitiosos sensus inciderunt, et ita nefandissima #incredulitate@# maculati, in poenam peccati etiam Deo abominabiles facti sunt. 3 #Dominus de coelo prospexit super filios hominum: Ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.@# C Prospexit Dominus, scilicet ut nobis mitteret unigenitum Filium suum. Super filios, id est humanum genus. H Ut videre sanctos suos faciat, per quos respicit, et in quibus habitat, si sit sapiens. C Qui Deum mente intelligat esse verum Deum et hominem, et requirat operatione Deum, sequendo mandata ejus, ut ab ejus voluntate non discrepet. Sed quid viderint sancti Dei, per quos Deus videre dicitur, subdit, omnes declinaverunt, etc. 4 #Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: Non est qui faciat bonum. Non est usque ad unum.@# C Hic dicit omnes, id est totum, et significat partem. Declinaverunt, scilicet a
null
6584edb3-9fe7-4acc-99b8-323510a3b509
latin_170m_raw
null
None
None
None
gratia Dei, et facti sunt inutiles sibi et aliis. Tanti enim et tot de Judaeis impii fuerunt, ut pene omnes perfidi esse ac perisso putarentur. A Similiter de gentibus, omnes igitur non intelligunt nec requirunt, sed declinaverunt tam Judaei quam gentiles. 5 ÷ #Sepulcrum patens est guttur eorum ... ÷ Linguis suis dolose agebant@# ... ÷ #Venenum aspidum sub labiis eorum.@# C Merito ergo sepulcrum dictum est guttur eorum: qui pestiferos sermones proferebant, sicut sepulcrum fetidos odores exhalat. Linguis suis dolose agebant, quibus mortifera verba loquebantur. #Aspidum@# immane genus est serpentium, quod naturali obstinatione verba incantantium perhibetur non admittere, nec a voto suo potest removeri, et quod non valet ullo carmine mitigari, sicut alia genera serpentina; quod significat surditatem mortiferam Judaeorum. Venenum dictum est quod per venas currat; sic et vota malignorum occulta cogitatione grassantur. 6 ÷ #Quorum os maledictione et amaritudine plenum est@# ..: ÷ #Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem@# ... C. Quorum os, id est Judaeorum, quando pro bonis admonitionibus blasphemabant Christum. Amaritudine, cum de nece ejus tractabant. Pedes, consilii progressus appellat, quibus de incepto movemur ad exitus rerum. Cum dicit, veloces, defuisse illis ostendit consilia moderationis. Ad effundendum sanguinem, id est Domini Salvatoris et suorum, ut sceleratae rei crescat immanitas actionis, dum et in Dominum Salvatorem manus noxias injiciunt. 7 ÷ #Contritio et infelicitas in viis eorum .. ÷ et viam pacis non cognoverunt@# ..: ÷ #Non est timor Dei ante oculos eorum@# ... H Contritio, scilicet corporis Judaeorum, infelicitas animae. In viis, in operibus eorum. Cur? quia viam pacis, id est Christum non cognoverunt, nec per fidem nec per opera. Quare? quia non est timor Dei in sensu eorum, non enim metuunt futurum judicium. C. Via impiorum contritio est, quia terit et teritur; infelicitasque in ea est, quia nunquam per ipsam nisi ad infausta supplicia pervenitur. 8 #Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem: Qui devorant plebem meam sicut escam panis?@# H Nonne cognoscent, ac si dicat: Si modo non cognoscent venturam ultionem, cognoscent in judicio qui modo mala operantur. Plebem meam devorant, id est haeretici populum Christianum seducunt, vel mali occidunt bonos, vel idololatrae credentes. Sicut nullus esuriens sine pane bene potest saturari, sic haeretici nunquam satiantur iniquitatibus suis, nisi persequantur Christianos. A Vel satiantur persecutione Christianorum, sicut esca panis satiatur esuriens. 9 #Dominum non invocaverunt: Illic trepidaverunt timore ÷ ubi non erat timor@# ... H Dominum non invocaverunt, si enim invocassent, salvi essent. Illic trepidaverunt in idolis et #ritibus@# vanis simulacrorum, qui Deum timere debebant. C Et quando dicebant de Christo: Si dimittimus eum sic, etc. 10 #Quoniam Deus in generatione justa est: consilium inopis confudistis: Quoniam Dominus spes ejus est.@# H Quoniam Deus est in generatione justa, id est in populo Christiano. C Christi consilium confudistis, id est suscipere noluistis H dicentis: Poenitentiam agite. Inops dicitur Christus, qui pro nobis pauper factus est. Dominus spes ejus est. Pater utique Filii, quia humanitas confortata est de Divinitate. A Vel quodlibet membrum Christi existens, qua Dominus spes ejusdem; inde contemnitur magis unde magis reverendus esset. 11 #Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, Exsultabit Jacob et laetabitur Israel.@# C Cum dicit, quis dabit, vult intelligi Dominum Patrem, qui Dominum Christum in Sion, id est in Jerusalem mittere dignatus est. Ipse est aeterna salus Israel, id est credentium. Dum #avertit,@# id est diabolum damnaverit, qui Dei plebem persequi et captivare festinat. Exsultabit Jacob, id est Judaeorum et gentium populus collectus per gratiam Dei. Laetabitur Israel, hoc est universalis Ecclesia. C. Quorum os, id est Judaeorum, quando pro bonis admonitionibus blasphemabant Christum. Amaritudine, cum de nece ejus tractabant. Pedes, consilii progressus appellat, quibus de incepto movemur ad exitus rerum. Cum dicit, veloces, defuisse illis ostendit consilia moderationis. Ad effundendum sanguinem, id est Domini Salvatoris et
null
3e4f72a0-0a96-4f6c-92fb-9246b7a91ff3
latin_170m_raw
null
None
None
None
suorum, ut sceleratae rei crescat immanitas actionis, dum et in Dominum Salvatorem manus noxias injiciunt. 7 ÷ #Contritio et infelicitas in viis eorum .. ÷ et viam pacis non cognoverunt@# ..: ÷ #Non est timor Dei ante oculos eorum@# ... H Contritio, scilicet corporis Judaeorum, infelicitas animae. In viis, in operibus eorum. Cur? quia viam pacis, id est Christum non cognoverunt, nec per fidem nec per opera. Quare? quia non est timor Dei in sensu eorum, non enim metuunt futurum judicium. C. Via impiorum contritio est, quia terit et teritur; infelicitasque in ea est, quia nunquam per ipsam nisi ad infausta supplicia pervenitur. 8 #Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem: Qui devorant plebem meam sicut escam panis?@# H Nonne cognoscent, ac si dicat: Si modo non cognoscent venturam ultionem, cognoscent in judicio qui modo mala operantur. Plebem meam devorant, id est haeretici populum Christianum seducunt, vel mali occidunt bonos, vel idololatrae credentes. Sicut nullus esuriens sine pane bene potest saturari, sic haeretici nunquam satiantur iniquitatibus suis, nisi persequantur Christianos. A Vel satiantur persecutione Christianorum, sicut esca panis satiatur esuriens. 9 #Dominum non invocaverunt: Illic trepidaverunt timore ÷ ubi non erat timor@# ... H Dominum non invocaverunt, si enim invocassent, salvi essent. Illic trepidaverunt in idolis et #ritibus@# vanis simulacrorum, qui Deum timere debebant. C Et quando dicebant de Christo: Si dimittimus eum sic, etc. 10 #Quoniam Deus in generatione justa est: consilium inopis confudistis: Quoniam Dominus spes ejus est.@# H Quoniam Deus est in generatione justa, id est in populo Christiano. C Christi consilium confudistis, id est suscipere noluistis H dicentis: Poenitentiam agite. Inops dicitur Christus, qui pro nobis pauper factus est. Dominus spes ejus est. Pater utique Filii, quia humanitas confortata est de Divinitate. A Vel quodlibet membrum Christi existens, qua Dominus spes ejusdem; inde contemnitur magis unde magis reverendus esset. 11 #Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, Exsultabit Jacob et laetabitur Israel.@# C Cum dicit, quis dabit, vult intelligi Dominum Patrem, qui Dominum Christum in Sion, id est in Jerusalem mittere dignatus est. Ipse est aeterna salus Israel, id est credentium. Dum #avertit,@# id est diabolum damnaverit, qui Dei plebem persequi et captivare festinat. Exsultabit Jacob, id est Judaeorum et gentium populus collectus per gratiam Dei. Laetabitur Israel, hoc est universalis Ecclesia. ORATIO EX PSAL. XIII. Dignare, Domine, de coelo sancto tuo respicere super filios hominum, et da nobis agnoscere viam pacis, ut, aversa vitiorum captivitate, coelestis Jerusalem habitaculo perfruamur. Per Dominum nostrum. PSALMUS XIV. ARGUMENTUM PSAL. XIV. C Propheticae interrogationi respondet Dominus, in Decalogi exemplum decem virtutibus ad suae beatitudinis atria perveniri. TT. #Psalmus David.@# C Psalmus iste non profunditate velatus est, sed propheticae interrogationi respondet Dominus, in Decalogi exemplum; decem virtutibus ad beatitudinis suae atria perveniri. 1 #Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo: Aut quis requiescet in monte sancto tuo?@# C Tabernaculum dictum ex duobus nominibus, id est a taberna (quae est domus pauperum, quia non adhuc tegulis sed tantum trabibus tegebatur) et coenaculo (quia ibi coenabant, sicut antiquis mos erat semel in die cibum sumere) significat catholicam fidem in qua habitat sancta Dei Ecclesia. Mons signat futuram Jerusalem. A Non autem quaerit quis in Ecclesia absolute habitet, in qua et boni et mali sunt, sed subaudiendum reliquit, digne. Quis in ea, scilicet digne, habitet. Quod ex eo probatur quod subdit, aut quis, etc. 2 #Qui ingreditur sine macula, Et operatur justitiam.@# C Ingredi tabernaculum sine omni macula solius Domini fuit. Operabatur justitiam: cum ejecit de templo vendentes et ementes. H Membrorum vero suorum est, sine macula peccati mortalis incedere, et per baptismum sine omni macula ingredi, quia sine minimis esse non possumus. 3 #Qui loquitur veritatem in corde suo; Qui non egit dolum in lingua sua.@# H Multi loquuntur veritatem
null
6682cdcc-797e-4526-964d-2a9f599e24d3
latin_170m_raw
null
None
None
None
labiis, sed non in corde, qui videntur vera dicere, sed cor cum labiis non consonat, quod Christus non fecit. Non elegit dolum Christus, quia quae locutus est ore, complevit opere. Ille dolose agit, qui aliud agit et aliud dicit. 4 #Nec fecit proximo suo malum, Et opprobrium non accepit adversus proximos suos.@# H Proximi sunt nobis omnes homines, et nulli debemus malum facere. Ille opprobrium, id est detractionem non accipit de fratre, qui prius non credit mala de illo antequam probat. Qui ista superius comprehensa complet, ille habitat in vita aeterna. 5 #Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, Timentes autem Dominum glorificat.@# H Ad nihilum deductus est malignus, id est diabolus, quia apud sanctos pro nihilo habetur. Qui timent Dominum timore sancto, Dominus eos magnificat. C Vel ad nihilum deductus est, quando ei dixit: Redi retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum tuum. 6 #Qui jurat ÷ proximo suo .. et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram; Et munera super innocentes non accepit.@# C Jurare enim dictum est, quasi juste orare, hoc est juste loqui. A Non decipit proximum: qui jurat dare et subvenire proximo et promissum reddit. H Vel non decipit anima proximum, id est corpus, si praecepta Dei observat quae observare promittit. Sicut enim pecunia visibilis prohibetur ad usuram dari, ne is qui accipit magis spolietur quam juvetur: ita verbum Dei non solum divitibus qui pascunt, verum etiam pauperibus hominibus gratis debet insinuari. Non accipit munera super, id est contra innocentes, qui judicium justum propter aliquod munus non subvertit. 7 #Qui facit haec: Non commovebitur in aeternum.@# C Non dixit qui cantat, sed #qui@# facit haec, ipse habitabit in tabernaculo Domini, et in regno sancto ejus requiescet: ut nos ad actualem virtutem interposita lege constringeret, ne secreta tanti ministerii, intenti solis cantibus, inaniter psalleremus. ORATIO EX PSAL. XIIII. Concede nos, piissime Deus, sine macula ingredi ecclesiam tuam, et averte nos a dolis proximi vel usuris, ut dum haec secundum tuum observamus praeceptum, non commoveamur ab aemulis suppliciis in aeternum. Per Dominum nostrum. PSALMUS XV. ARGUMENTUM PSAL. XV. C Christus pro humanitate suscepta a patre se conservari petit, eique gratias refert qui sua potentia iniquitatem hujus saeculi superavit: et post resurrectionis gloriam in delectationibus dextrae suae eum collocavit. #Tituli inscriptio ÷ ipsi .. David.@# C Tituli inscriptio ipsi David, verum hanc tituli inscriptionem non ad quamlibet aliam personam, sed ad Christum referri debuisse: adjectum est, ipsi David, quod ad Dominum Salvatorem competenter referri valet. Deprecatur hic assumpta humanitatis natura, pro nostra protectione conservari a Judaeis. 1 #Conserva me, Domine, quoniam speravi in te: Dixi Domino, Deus meus es tu: quoniam bonorum meorum non eges.@# C Sperasse se semper dicit in Domino. Dixi Domino: Filius dicit, a forma servi ad Patrem, qui in divinitate aequalis est Patri. H Non indiguit Pater secundum suam majestatem incarnationis aut passionis vel resurrectionis, quae ad Filium pertinent secundum humanitatem, ut nos redimeret. Sed quibus illa prosint: addit sanctis, etc., istis haec sunt necessaria. 2 #Sanctis qui in terra sunt ejus; Mirificavit + omnes .. voluntates meas in eis.@# C Sanctos qui sunt in terra viventium, significat innocentes et justos. H In Ecclesia, quae terra dicitur ejus. C Per quos mirae factae sunt voluntates Dei Salvatoris, quando illis obedientibus, et jussa Christi facientibus, reddidit eos de mortalibus aeternos. A Sive mirificavit, dum eos magnificavit miraculis, per quae miracula ostensum est, quod praedicatio eorum et fides et opera fuerint voluntatis Dei. 3 #Multiplicatae sunt infirmitates eorum:@# Postea #acceleraverunt.@# H Multiplicatae sunt gentibus infirmitates, id est idola quae (Domino veniente in carne) relinquentes celerrime ad eum sunt reversi, habet enim Hebraica veritas, multiplicata sunt idola eorum. 4 #Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; Nec memor ero nominum eorum per labia mea.@# C Quas gentes dicit non sanguine pecudum aut victimarum consuetudine congregandas, sed
null
67bccfbf-1853-42cc-bf68-c587e857fab6
latin_170m_raw
null
None
None
None
immolatione corporis et sanguinis Christi. Non fuit ergo memor Christus nominum illorum quibus prius nominabantur, dicti filii irae, filii diaboli, sed novorum nominum memor est, quibus dicuntur nunc Christiani et filii Dei. Labia vero Christi: duo Testamenta significant, quando utraque regnum Dei praedicant et in unius soni concordia sicut labia temperantur. 5 #Dominus pars haereditatis meae et calicis mei;@# #Tu es qui restitues haereditatem meam mihi.@# C Pars haereditatis et calicis Dominus est. Dicit Filius ad Patrem non deitate minor, sed humanitate subjectus: esse Patrem partem haereditatis suae, scilicet in fide gentium Patri et Filio credentium. C Calix, voluntatem ac distributionem Domini signat. Restitues autem dixit, quoniam faciente diabolo perierat genus humanum. A Ipsa haereditas restituta est, quando electos suos ad immortalitatem attraxit. C Dicta est autem haereditas ab hero, id est Domino. 6 #Funes ceciderunt mihi in praeclaris: Etenim haereditas mea praeclara est mihi.@# H Funes: patriarchas et prophetas et apostolos vel quoscunque advocaverit Christus, signat: quos ille recipit, in praeclaris, id est in optimis, C haereditas Christi: est multitudo sanctorum, quae praeclara dicitur Christo, licet ab saeculi hominibus despiciatur, quia ab eo electa. Cecidisse dixit, pro venisse. 7 #Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; Insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.@# C Benedicit Filius Patri, secundum humanitatem tribuenti sibi intellectum, quo omnia vera sanctaque cernebat, ne sibi humana infirmitas aliquid sine gratia Patris applicaret. H Nox significat tempus passionis. C Renes vero, cognationem significant Judaeorum de qua Christus secundum carnem nascebatur, a quibus frequenter et usque in mortem increpatus est. H Vel renes, id est delectationes carnis tunc increpant, quando stimulant ut peccetur. Et ita est vox ista non capitis sed membrorum Christi, vel capitis pro membris. 8 #Providebam Dominum in conspectu meo semper: Quoniam a dextris est mihi ne commovear.@# H Nam qui Dominum semper intuetur oculis mentis nullatenus ad delicta convertitur. Dicit autem causam cur non moveatur, quoniam a dextris est Dominus, siquidem, a dextris Domino adjuvante, sinistra non praevalet nocere; quod si Dominus dexteram partem non tenuerit, statim eam diabolus occupabit. 9 #Propter hoc laetatum est cor meum. Et exsultavit lingua mea: ÷ insuper .. et caro mea requiescet in spe.@# C Propter hoc quod ille a dextris, scilicet astitit, et in corde suo jocunditatem et exsultationem linguae sibi esse testatur. II Caro Ecclesiam significat, quae requiescit ad tempus in spe futurae resurrectionis. Ecclesia enim est caro Christi, ideo Christus loquitur: Ecclesia, quae est caro mea, modo requiescit in spe resurrectionis, ut ubi caput praecessit, et membra sequantur, quoniam, etc. C Vel intelligitur de carne hominis Christi, quam pro nostra salute suscepit, quae in sepulcro quievit, in spe resurrectionis die tertia factae. 10 #Quoniam non derelinques animam meam in inferno: Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.@# C Ecce Filius gratias agit Patri, quia ejus anima non sit more communi in inferno derelicta, sed clarificata celeri resurrectione. Hic corruptionem, id est putredinem juste negat fieri, quae carnem consumit humanam. Caro enim Christi non potuit corrumpi in sepulcro. 11 #Notas mihi fecisti vias vitae: àdimplebis me laetitia cum vultu tuo: Delectationes in dextera tua ÷ usque .. in finem.@# II Vox justorum, notas mihi fecisti, id est, me cognoscere fecisti mandata Christi. Tunc erit plena laetitia, cum adunatum fuerit corpus, id est Ecclesia in regno Dei, ubi speculatur vultus Dei. C In dextera sua dicit, quoniam nullatenus a paterna contemplatione discessit. Finis significat perfectionem atque aeternitatem, ut usque in finem, id est perfecte et aeternaliter. ORATIO EX PSAL. XV. Conserva, Domine, sperantes in te, et effice voluntates tuas nobiscum, ut clarificati laetitia resurrectionis tuae, mereamur a dextris tuis cum sanctis omnibus delectari. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS XVI. ARGUMENTUM PSAL. XVI. C Trifaria oratio ab humanitate Christi in psalmo depromitur. Primo, secundum justitiam sibi petit debere restitui. Secundo, ut a Judaeorum insidiis ejus puritas liberetur. Tertio,
null
d17212c2-e4d5-4588-8fb8-ce2f10d5c0be
latin_170m_raw
null
None
None
None
resurrectionem velocissimam deprecatur, ne inimicis diutius liceat insultare. TT. #Oratio David.@# H Oratio David. Iste psalmus cantatur contra Judaeos ex persona Christi; vel contra haereticos, ex persona Ecclesiae. 1 #Exaudi, Domine, justitiam meam: Intende deprecationem meam@# C Vox Christi in passione, et vox Ecclesiae in tribulatione. Et Christus petit exaudiri justitiam suam, quia obediens fuit Patri usque ad mortem. Inter deprecationem et orationem differentia est: oratio sanctior est, quae fit pro devotis ut perseverent; deprecatio vero pro suis peccatis vel alienis: vel aliquid fortius est deprecatio quam oratio. 2 #Auribus percipe orationem meam: Non in labiis dolosis.@# H Orat enim Filius (ex infirmitate carnis, non ex diminutione deitatis) ut exaudiatur quod rogat. Non in labiis dolosis, sicut est oratio eorum qui me inique damnant et meos, ut sunt Judaei. A A Judaeis enim manavit falsa sententia, apud quos innocens damnatus est, et latro cognoscitur absolutus. 3 #De vultu tuo judicium meum prodeat: Oculi tui videant aequitates.@# C De vultu tuo prodeat judicium. Inusitata locutio est, quia de mente solet venire sententia non de vultu, sed hoc Christo convenienter aptatur, quia ille quod judicat videt, qui solus omnia secreta cognoscit. Oculi mei videant aequitatem, hic aequitatem, ipsam divinitatem significat, quam ipse Filius semper videt, qui aequalis est Patri. Sic alia littera habet. Nostra habet: Oculi tui; et tunc aequitas non divinitatem, sed merita Christi et Judaeorum significat. 4 #Probasti cor meum ÷ et .. visitasti nocte: Igne me examinasti. Et non est inventa in me iniquitas.@# 5 #Ut non loquatur os meum opera hominum: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.@# C Probatio hic significat passionem, quando inter pericula mortis optima documenta patientiae ostendit; visitatio, resurrectionem. Visitatus est nocte, quando anima ejus in inferno non est derelicta. Igne examinatus, id est, tribulatione passionis. Non est inventa iniquitas in illo, quam adustio ulla decoqueret. C Viae durae sunt, quas debent homines imitari, quibus iter vitiorum leve est. Nam cum peccata vitantur, homini viae durae sunt; quas vias immaculatus peccatis Christus ambulavit. A Vel viae durae dicuntur opera hominum, quas scilicet merentur opera hominum, opera enim mala sunt opera hominum, non Dei, illa autem merentur poenam quam Christus sustinuit. 6 #Perfice gressus meos in semitis tuis: Ut non moveantur vestigia mea.@# C Petit ergo Christus gressus suos custodiri, id est, actus humanos fidelium suorum membrorum. In semitis, id est in mandatis tuis. Perfice, id est fac perseverare. Vestigia sunt signa plantarum; quae significant apostolos, pro quibus petit Christus ut se imitantes non moveantur a Patre. A Vel, vestigia sunt doctrina sua, ab eo relicta post ascensionem. Quam petit non moveri, quae ita firmata est, ut etiam coelum terraque transibunt, verba autem Christi non (Matth. XXIV). 7 #Ego clamavi quoniam exaudisti me, Deus: Inclina aurem tuam mihi ÷ et .. exaudi verba mea@# C Ego clamavi. Ideo Christus clamavit ad Patrem, id est oravit, quoniam confidenter suam orationem exaudiri a Patre sciebat. Inclinari autem petit, quoniam ad eum non valet humana infirmitas per se pervenire. Tunc exaudit cum se benignum indulserit. 8 #Mirifica misericordias tuas: Qui salvos facis sperantes in te.@# H Tunc mirificavit misericordias pater suas, quando per apostolos et caeteros sanctos infirmitates indigentium curavit. C Salvos facis, id est in aeterna vita constitues sperantes in te. 9 #A resistentibus dexterae tuae custodi me: Ut pupillam oculi.@# C Dextera enim Patris Filius est, cui Judaei resistere, id est repugnare ausi sunt. Pupilla enim pars est oculi, qua discernimus qualitates rerum, dicta a parvitate quasi #pusilla.@# Cui comparatus est Christus, qui in suo judicio justos a peccatoribus segregandos conspicit. Aptissime se petit custodiri ut pupillam, cum per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nil praestantius invenitur. 10 #Sub umbra alarum tuarum protege me: A facie impiorum qui me afflixerunt.@# C Alae sunt Patris: misericordia et charitas
null
b1325aad-8e97-4d93-b9b9-abc43835dc83
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quibus se protegi sancta Dei Ecclesia expostulat. C A facie impiorum, daemones significat et sequaces eorum, qui ardorem insidiarum in necem Domini vel in sanctos cumulabant. Facies instantiam impiorum notat, vel ipsorum truculentam praesentiam. 11 #Inimici mei animam meam circumdederunt: adipem suum concluserunt: Os eorum locutum est superbiam.@# C Inimicos, Judaeos dicit. Animam, vitam temporalem, quam arripere voluerunt, cum eum gladiis et fustibus circumdederunt. Concludunt adipem qui multa voracitate pinguescunt; sic Judaei scelerum nimietate incrassati, locuti sunt superbiam contra Christum impii; H vel contra Ecclesiam, C sua mala facta defendendo. 12 #Projicientes me nunc circumdederunt me: Oculos suos statuerunt declinare in terram.@# C Projicientes, scilicet Christum extra civitatem. Circumdederunt, non obsequio sed furore in cruce. Oculos mali declinant in terram, quamdo mala cogitatione aliqua in mente volvunt. H Vel oculos in terram statuerunt declinare, quando de terrenis cogitabant, et de coelestibus non meditabantur. 13 #Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam: Et sicut catulus leonis habitans in abditis.@# C Susceperunt me, id est, Judaei a Pilato, quando dixit: Tollite eum et crucifigite; leo diabolus intelligitur, cui hic Judaei merito comparantur, cum etiam eo pejores visi sint, quoniam ille fuit ausus Dominum tentare, Judaei autem Dominum crucifigere. Catulus leonis reliquum populum Judaeorum signat, qui se diaboli filios effecerunt. Habitans in abditis, id est, in insidiis occultis; malorum enim hominum consuetudo est mala vota tegere, ut sic consilia eorum possint ad effectum venire. 14 #÷ Ex .. surge, Domine, praeveni eum et supplanta eum: Eripe animam meam ab impio: frameam tuam ab inimicis manus tuae.@# 15 #Domine, a paucis ae terra divide eos in vita eorum: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum.@# H Vox Christi ad Patrem ut praeveniat animae suae ne laederetur a principe diabolo, praevenitque eum potestas divinitatis, et alligavit et ad infernum perduxit. C Framea, modo contum, modo loricam, modo gladium significat bis acutum, quae tamen omnia ad instrumenta armorum certum est pertinere. H Framea est enim Patris, anima Salvatoris, quando per ipsum diabolum vicit. C Sunt enim diaboli inimici manus Domini, qui humanum genus contra voluntatem Domini semper perversa voluntate dilacerant. C Precatur etiam Patrem Filius, ut dividantur creduli a paucis, id est ab apostolis, ut convertantur ad Dominum de terra, scilicet hujus mundi vitiosa. In vita eorum, id est in mundo isto, ubi poenitentiae locus est, ut in Christum crederent. De absconditis tuis. Omne peccatum illi abominabile est atque a conspectu ejus quasi absconditum, quia extraneum est illi. Inde dicit adimpletum esse ventrem, id est, sensum incredulorum. A C Vel divido Judaeos a terra eorum in universum orbem, et hoc in vita illa eorum, quam solam suam putant, de aeterna desperantes. In futuro autem quid tunc erit: 16 #Saturati sunt filiis: Et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.@# H Saturati sunt filiis, scilicet Judaei qui in procreatione filiorum multiplicati sunt, et rebus saeculi. Dimiserunt reliquias maledictionis, hoc est vindictam illam quam merebantur, dicentes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Reliquerunt filiis suis, quia illi sicut patres excaecati dispersique sunt. 17 #Ego ÷ autem .. in justitia apparebo in conspectu tuo: Satiabor cum apparuerit gloria tua.@# C Apparere se dicit in conspectu Patris cum justitia, quoniam ejus voluntatem impleverat. Satiabor de humani generis credulitate, quando numerus sanctorum est supplendus. Gloria Patris manifestatur in judicio Domini Salvatoris, cum unusquisque recipiet pro actibus suis. ORATIO EX PSAL. XVI. Converte, Domine, oculos cordis nostri ad cernendam tui judicii veritatem, ut dum hic igne spirituali probamur, de tuis in aeternum conspectibus cum fructu justitiae satiemur. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS XVII. ARGUMENTUM PSAL. XVII. C Propheta Domino gratias agit, quod eum de gravibus periculis liberavit, loquiturque Ecclesia quod ante adventum Domini innumeras pertulerit calamitates: vox etiam Christi inducitur ubi virtus ejus potestasque describitur. TT. #In finem puero domini David, qui locutus est ad Dominum verba cantici hujus, in die qua eripuit
null
a27900da-7a67-4de1-80cb-5c057a596c45
latin_170m_raw
null
None
None
None
eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus: et de manu Saul et dixit.@# Totus hic psalmus sub persona David ad Christum pertinet, qui est finis, et puer vocitatus, et manu fortis, quod David sonat. Canticum ad contemplationem coelestium rerum pertinet. 1 #Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.@# C Diligit Dominum qui mandatis ejus obtemperat. Diligo dicitur quasi de omnibus eligo. Recte confitetur Dominum esse suam virtutem, quo donante fortior factus est David suis inimicis. Pulchre ostendit propheta quis ejus sit Dominus, singulis enim diversisque verbis praedicando: declarat quid sit Dominus, qui est modo virtus, modo firmamentum, modo refugium, modo adjutor, modo protector, modo liberator, modo cornu salutis, quae omnia Christus est Ecclesiae. 2 #Deus meus adjutor meus: Et sperabo in eum.@# C Nam sperare de futuro specialiter se dicit, qui eum in praeteritis senserat adjutorem. 3 #Protector meus et cornu salutis meae: Et susceptor meus.@# H Protector meus, quia me protegis et defendis. Cornu salutis, quia infirmitatem confortabis, C ad inimicos dissipandos. Cornua enim arma sunt belluarum, quibus salutem suam solerti concertatione defendunt. Susceptor meus. Quoniam susceptus est Christus a Patre. 4 #Laudans invocabo Dominum: Et ab inimicis meis salvus ero.@# C Laudantem se dicit invocare Dominum, et ipsi universam suam victoriam tribuere (non sibi) qui dignatus est cuncta praestare. Et ideo ab inimicis salvum se faciendum dicit, quia victoriam suam non sibi videbatur applicasse sed Domino. Nam qui aliter facit, vitiis suis captivus redditur, quamvis hostes superasse videatur. 5 #Circumdederunt me dolores mortis: Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.@# H Circumdederunt Christum, qui in inferno gemebant. Torrens dicitur fluvius excitatus hibernis imbribus, et significat turbam iniquorum rapidam ad iniquitatem, qui conturbant Ecclesiam, et more torrentis hieme tribulationis intumescunt, sed, adjuvante Domino, cito deficiunt et defluunt. 6 #Dolores inferni circumdederunt me: Praeoccupaverunt me laquei mortis.@# C Fiat, istius versiculi talis est ordo verborum. Circumdederunt me dolores inferni, et de paganis dicit, qui erunt dolores inferni, id est, qui in inferno debito dolore torquendi sunt. Praeoccupare David se dicit laqueos mortis, id est reatus originalis peccati, qui nos ab ipso conceptu facit obnoxios priusquam nascamur in mundum. A Vel Christus in persona membrorum suorum loquitur haec. 7 #In tribulatione mea invocavi Dominum: Et ad Deum meum clamavi.@# H Humanitas invocavit divinitatem in passione, et Ecclesia Christum. C Clamare autem plus est quam invocare. Crevit sermo, progrediente desiderio, et accensus animus prosilivit avidius in clamorem. 8 #÷ Et: exaudivit de templo ÷ sancto .. suo vocem meam: Et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.@# H Templum, corpus Dominicum, ubi exaudita est humanitas a divinitate. C Clamor iste: causae justitia est, quae ad Deum intrare poterat, quia pro mundi cladibus supplicabat. 9 #Commota est et contremuit terra. Et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt: Quoniam iratus est ÷ eis ...@# C Nunc propheta ad Incarnationis secreta pervenit, ordinemque ipsum mirabili narratione describit. II Commota est terra, quando terreni de infidelitate in adventu Christi ad fidem venerunt et contremiscunt peccata sua. C Fundamenta montium, significat praesumptiones superborum, id est divitias vel honores, caeteraque humana quibus illi innituntur. Iratus est eis Deus, quia vitia humana probantur Domino esse exosa. 10 #Ascendit fumus in ira ejus: et ignis a facie ejus exarsit:@# #Carbones succensi sunt ab eo.@# C Fumus hic in bono positus est, qui succensus profudit lacrymas poenitentiae. Ira ejus: conturbationem signat timoris futuri judicii quo conturbantur adeo peccatores, ut ad remedium poenitentiae perducantur. Ignis est charitas Dei, qui egreditur a facie Domini, quoniam ipsius illuminatione eis conceditur charitas qui peccare dimittunt. Carbones succensos peccatores dicit, qui velut carbones mortui erant prius peccando, iterum reviviscunt, succensi igne poenitentiae. Quomodo autem succensi sint carbones mortui, sequenter docet, scilicet veniente Domino redemptore, quia inclinavit, etc. 11 #Inclinavit coelos et descendit: Et caligo sub pedibus ejus
null
67a86e13-dab7-430d-ae15-95864592f28e
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# H Coeli, id est, angeli, sunt inclinati, quando Gabriel ad Mariam venit. Et descendit, scilicet Christus, id est venit in carne. Caligo est profunditas Scripturarum quam dedit Deus pedibus, hoc est apostolis, vel caeteris sanctis. C Vel caligo diabolus est, qua mentes obnubilat. 12 #Et ascendit super cherubim et volavit: ÷ Volavit .. super pennas ventorum.@# C Cherubim interpretatur plenitudo scientiae. Ascendit super cherubim Christus, quando videntibus apostolis coelos conscendit. Volavit, id est, per mundi spatia ejus fama velocior vento cucurrit, quando ipso in cunabulis jacente, magis eum stellae claritas nuntiavit. Quid enim dici potest velocius eo, qui mox ut natus in alia mundi parte conspectus est? Tunc ergo superata est celeritas ventorum, quamvis in mundo nihil velocius eis esse monstretur. 13 ÷ #Et .. posuit tenebras latibulum suum: in circuitu ejus tabernaculum ejus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris.@# C Tenebras, mysterium dicit ejus Incarnationis, ut qui in deitate sua videri non poterat velata carne humana, Redemptor noster appareret. Latibulum secretum majestatis ejus significat, quod tunc #revelat@# justis quando eum facie ad faciem videbunt in gloria. In circuitu proximitatem signat tabernaculi, id est dignitatem beatorum sanctorum, ut in coelo juxta ipsum habitent, qui in ejus Ecclesia fideliter perseverant. Aquam: Scripturam dicit, quae est tenebrosa, id est obscura in prophetis, in praedicatoribus verbi, quia et si dicta eorum se quis putet intelligere, tamen ad ipsam dictorum virtutem, sicuti est totaliter, vix potest pervenire. 14 #Praefulgurae in conspectu ejus nubes transierunt:@# + #Grando et carbones ignis ...@# C Praefulgurae nominativus pluralis respondet ad nubes. Nubes sunt praedicatores divini Verbi. Et est sensus: Illae nubes quae aquam continent Dei, id est eloquia divina, sicut in hoc aere tenebrosae, id est, obscurae videntur, ita in conspectu Dei praefulgurae sunt, id est praelucidae, quia ibi omnia praeclare patent quae hic sunt obscura. Transierunt nubes, id est, praedicatores ad gentes, relicto Israelitico populo. Grando, hoc est increpatio praedicantium, quibus corda incredulorum stimulantur. Carbones ignis, charitatis incendia, quibus mens fidelium reviviscit. 15 #Et intonuit de coelo Dominus: Altissimus dedit vocem suam: + grando et carbones ignis ...@# C Intonuit, vox omnipotentis Patris est: Clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII). Unde multi crediderunt tonitruum esse. Altissimus dedit vocem suam quando dixit: Hic est Filius meus dilectus. etc. A Vel intonuit Dominus per apostolos et praedicatores minis, quae sunt de poenis aeternis: et per eosdem dedit suavem vocem, quae est de praemiis aeternis, quia nubes transierunt comminando supplicia aeterna non credentibus: praemia quoque aeterna credentibus promittendo. 16 #Et misit sagittas suas et dissipavit eos: Fulgura multiplicavit et conturbavit eos.@# C Sagittas, evangelistas dicit, virtutum pennis, non suis sed ejus a quo missi sunt, recta itinera transvolantes. Eos dissipavit, ad quos missi sunt, id est, separavit fideles recipiendo, impios abjiciendo. Fulgura multiplicavit, hoc est miracula multa fecit. H Conturbavit, quia per miracula apostolorum compuncti sunt ad poenitentiam. 17 #Et apparuerunt fontes aquarum: Et revelata sunt fundamenta orbis ÷ terrarum ...@# H Fontes apostolos dicit. C Qui aquas, id est praedicamenta aeternae vitae ore fundebant. H Fundamenta, prophetas atque apostolos dicit esse manifestatos. C Supra quos, orbis terrarum, id est Ecclesiae aedificatio constructa est. Christo enim veniente patuit quod obscuritas divini tegebat eloquii. 18 #Ab increpatione ÷ tua .., Domine: Ab inspiratione spiritus irae tuae.@# H Ab increpatione: cum diceret, nisi vos Filius liberaverit, moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII). C Spiritus irae tuae, praedicatores dicit, qui a Spiritu sancto inspirati: delinquentes populos increpabant, vel increpatio prophetarum objurgationem notat justam in peccatores populos. 19 #Misit de summo et accepit me: Et assumpsit me de aquis multis.@# C Vox Ecclesiae, misit itaque Pater de summo, id est Filium de coelo: et accepit Ecclesiam ac sibi conjunxit. Assumpsit Ecclesiam de aquis, quando baptismatis regeneratione eam conquirit. Sive de aquis multis, id est populis
null
cc997a6c-35b0-44f9-ae74-d318ba63b0c2
latin_170m_raw
null
None
None
None
multis collecta est Ecclesia. 20 #Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me: Quoniam confortati sunt super me.@# C H Fortissimos inimicos, persecutores et haereticos dicit, qui sanctam Ecclesiam semper affligebant. C Et ideo se magis dicit ereptam, quia inimici confortati sunt supra ipsam in afflictione temporali. Tunc enim crescere meruit, cum eam data desuper potestate inimicus afflixit. O vere divina providentia, ut suis nisibus destruatur inimicus, et quanto se putat amplius laedere, tanto necesse sit eum etiam saevissima insecutione praestare. 21 #Praevenerunt me in die afflictionis meae: Et factus est Dominus protector meus.@# C Praevenerunt pseudoapostoli; praedicatores Christi, conantes subvertere corda simplicium. In die afflictionis, quando martyria Christiani sustinuerunt. Ideo Deus protector, quia homo exstitit impugnator, Deus enim Ecclesiam in persecutionibus protexit. #Et eduxit me in latitudinem: Salvum me fecit quoniam voluit me.@# C Producta est Ecclesia in latitudinem, quando per saevitiam persecutorum numerum crevisse constat fidelium. Quoniam voluit, id est, me eligit qui gratis vocat universos, et salvos efficit sibi subjectos. In Ecclesia igitur catholica hunc esse morem fidelium nullus ignorat, ut quanto plus persecutionibus stringitur, tanto amplius fidei augmento dilatetur: tunc enim per gratiam Dei exsurgunt invicti animi, tunc incendium charitatis ardescit, et facto agmine, in gladios suaviter ruunt, qui aeternae vitae praemia concupiscunt. 23 ÷ #Et .. retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi.@# C Secundum justitiam meam, id est, secundum voluntatem meam a te mihi datam bonam per gratiam. Innocentiam manuum, opera dicit pietatis, quam sanctorum virtus divino munere semper exercet. 24 #Quia custodivi vias Domini: Nec impie gessi a Deo meo.@# C Viae Domini, sunt dilectio Dei et proximi quas constat eos custodire, qui nolunt a mandato Dei declinare. Impie agit, qui jussa Domini declinare praesumit. 25 #Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo: Et justitias ejus non repuli a me.@# C Habet in conspectu suo judicia Dei, qui jugiter ejus terribilia judicia cogitat. Nunquam repulit justitiam Dei a se, cui semper in corde Christus sive justitia permanet. Repellunt justitias Dei, qui carnis fragilitate superati, longa praeceptorum observatione deficientes, aequitatem (quam custodire coeperunt) deserunt. 26 #Et ero immaculatus cum eo: Et observabo me ab iniquitate mea.@# H Ero immaculatus, id est, perseverabo in illa innocentia Christianitatis in qua vocatus sum. Observabo me, ut non convertar ad infidelitatem in qua prius fui, sed firmiter perseverare volo in illa credulitate Christianitatis quam teneo. 27 ÷ #Et .. retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: Et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.@# C Justitiam meam, quam tu, Deus, donasti. H Per oculos, aspectus intelligitur divinitatis. C Quia sicut justi semper corde Deum considerant, ita eos virtus divina jugiter respicit, et unicuique reddit secundum puritatem bonorum actuum. 28 #Cum sancto sanctus eris: Et cum viro innocente innocens eris.@# C Cum sancto viro, id est Domino Salvatore, ipso praestante sancti esse possumus, praecipitur etiam ut cum innocentia ejus innocentes esse mereamur. Solent enim mores hominum frequenter eis similes fieri quos habuerunt doctores et praeceptores. 29 ÷ #Et .. cum electo electus eris:@# #Et cum perverso perverteris.@# C Petendum est ut cum electione Christi (qui electus ab Isaia dicitur) #[Isai XLII]@# eligamur, quod tunc accidit nobis quando praeceptis ejus obedimus. Cum perverso, id est, cum diabolo subverteris, qui propria iniquitate perversus est, illos etenim iniquissimos similes sibi facit, quos ad suae obedientiae jura convertit. 30 #Quoniam tu populum humilem salvum facies: Et oculos superborum humiliabis.@# C Salvum faciet populum, cum in die judicii ad dexteram suam humiles collocabit. Oculi superborum, arrogantes dicit, H qui poenitentiam agere dedignantur; C quos humiliabit cum descendent in profunditatem gehennae. 31 #Quoniam tu illuminas lucernam meam: Domine Deus meus, illumina tenebras meus.@# H Lucerna est intellectus animae quae illuminatur a Christo. Tenebras dicit ignorantiam cordis, quam petit a Christo illuminari. 32 #Quoniam in te eripiar a tentatione:
null
5f3e0713-dd9b-4961-93d3-5adc43ce586f
latin_170m_raw
null
None
None
None
Et in Deo meo transgrediar murum.@# C In te eripiar, non a me, tentatio diabolum signat, qui omnibus momentis #tentat.@# Bene dixit transgrediar murum, id est obstaculum peccatorum, quod est murus mortis non salutis, quem inter Deum et homines mortalium nequitiae construxerunt. 33 #Deus ÷ meus .. impolluta via ejus eloquia Domini igne examinata:@# #Protector est omnium sperantium in se.@# C Impolluta via ejus, hoc est Incarnatio Verbi, quam constat pollutionem non habuisse peccati. H Eloquia Dei, sunt ejus igne fidei sive tribulationis examinata mandata, ideo Deo sunt placita sicut aurum igne probatum. Qui in Christum credunt proteguntur. C Nullus dimissus est nisi qui in eum sperare neglexit. 34 #Quoniam quis Deus praeter Dominum? Et quis Deus praeter Deum nostrum?@# C Hoc contra paganorum dementiam dicitur: qui deos sibi multifaria vanitate finxere. Dominum posuit, quia ipsius servi sumus et eum adoramus. Iste enim Deus Trinitas est inseparabilis, tantum distincta personis non substantia deitatis. 35 #Deus qui praecinxit me virtute: Et posuit immaculatam viam meam.@# H Quod ait, praecinxit me, scilicet Spiritus sanctus, qui nos armat contra potestates iniquas. C Immaculatam viam, hoc est viam purissimam sine sorde delicti, quam solus ille ambulavit qui peccata non fecit, et alios ambulare fecit in ea. 36 #Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum: Et super excelsa statuens me.@# C Transmeavit Christus, delicta pungentia hujus saeculi et facies peccatorum profundissimas, sicut cervus spinosa fructecta. Super excelsa statuit eum, id est Deus Pater super omnem altitudinem creaturarum, ut Apostolus ait: Et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. 37 #Qui docet manus meas ad praelium: Et posuisti ut arcum aereum brachia mea.@# C Doceri, est ab imminentibus insidiis cautum fieri. Manus operationes significant, praelium certamen diaboli: brachia vero Christi, prophetae sunt et apostoli per quos desiderium suae voluntatis operatus est. His comparat arcum aereum, quia nesciunt servi Dei praedicando mollescere, sed in coelesti fortitudine permanentes, verbis salutaribus emissis, velut sagittis eminus jaculatis, devotorum hominum corda compungunt. 38 ÷ #Et .. dedisti mihi protectionem salutis tuae: Et dextera tua suscepit me.@# C Protectio salutis, gloriam significat resurrectionis, quando, mortali carne deposita, eamdem incorruptibilem resumpsit. Dextera, potentia divinitatis est, quae assumpta inhumanitatem in aeterna majestate constituit. 39 ÷ #Et disciplina tua correxit me in finem ..: Et disciplina tua ipsa me docebit.@# H Vox Ecclesiae, quem enim diligit Deus corripit, et doctrina tua (ut habet alia littera) ipsa me docebit, quia necesse est, dum hic sumus, semper sub doctrina esse. Unde Paulus, omnis, inquit, doctrina, in praesenti non videtur esse gaudii sed moeroris, in futuro vero multum fructum affert. 40 #Dilatasti gressus meos subtus me: Et non sunt infirmata vestigia mea.@# II Dilatasti gressus meos, id est sensum meum in amplitudine tuae charitatis. A Quia latam fecisti charitatem, hilariter operantem etiam in his scilicet mortalibus rebus et membris quae sunt sub me. H Non sunt infirmata vestigia, id est exempla ejus, a successoribus sequenda, et doctrina ejus. 41 #Persequar inimicos et comprehendam illos: Et non convertar donec deficiant.@# H Persequar, vox Christi, id est Christus Judaeos vel gentiles, qui ei injuste inimici facti sunt, vel Ecclesia persequitur carnales affectus, et comprehendam illos antequam comprehendar ab illis, et non convertar, scilicet ab hac intentione. Donec deficiant hujusmodi carnales affectus in me sive inimici Judaei et mali omnes a malitia vel a cogitationibus pravis. 42 #Confringam illos nec poterunt stare: Cadent subtus pedes meos.@# H Affligam illos (ut habet alia translatio) scilicet in multis malis, sicut jam factum legimus Judaeis, temporibus Titi. Nec stare poterant, quia in superbia erecti fuerant. Cadent, sive ut adorent se humiliando, seu ut conculcentur damnati. 43 ÷ #Et .. praecinxisti me virtute ad bellum: Supplantasti insurgentes in me subtus me.@# C Praecinctus est enim virtute Christus, quando patientia et fortitudine, adversa inimicorum superavit. Supplantavit eos, #quando@# qui contra eum insana conspiratione tumuerunt
null
1a76db59-0ec8-4e18-91c1-cd1705e9ab7e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, suo judicio sine dubio subdendi sunt, ut cum suo instigatore pereant, qui auctori suo credere noluerunt. Hoc enim de spiritibus immundis dictum est, qui per Judaeos Christo iniqua certamina moverunt. 44 ÷ #Et .. inimicos meos dedisti mihi dorsum: Et odientes me disperdidisti.@# C H Dorsum signat conversionem eorum, qui resistentes nomini Christi, prius dorsum verterunt ad Christum non faciem, postea conversi facti sunt Christiani, ut Paulus apostolus. C Vel dorsum dederunt quando victi sunt, et conversi, quorum fuga (quae per dorsum signatur) facta est Christi gloriosa victoria. Sicut Saulus victus (Act. IX), factus est victor Paulus, quoniam alios vicit convertendo, prius ipse victus. Dispersit odientes, quando Judaeos in eorum perfidia dimisit dicentes: Sanguis ejus super nos (Matth. XXVII), haec enim est causa dispersionis eorum, sanguis Christi scilicet. 45 #Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum: Nec exaudivit eos.@# H Clamabunt impii et Judaei in futuro judicio ad Christum, cum viderint spem suam in diabolo corruisse. C Non exaudiet eos, quoniam infructuosa illis est poenitentia, ubi jam cognoscitur esse justa damnatio. 46 #Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venit: Ut lutum platearum delebo eos.@# C Intelligant se superbi et grandiloqui comminuendos ut pulverem: qui moliuntur Domino pravis mentibus contradicere. Ante faciem venti, ut quiescere non possint cum fuerint imminuti. Bene luto comparat peccatores qui fetidis peccatis inquinantur. Delebo, id est, de medio sanctorum tollam, quod pertinet ad lutum platearum; lutum quippe quia mollissimum facile tollitur. 47 #Eripies me de contradictionibus populi: Constitues me in caput gentium.@# C Ereptus est Christus de contradictionibus populi: quando explosis perfidis Judaeis, ad gentium fidem devotionemque translatus est. Constitutus est in caput gentium, quandoper fidem illorum susceptus est; quia in frontibus gentium, crucis habuerunt vexilla radiare. 48 #Populus quem non cognovi servivit mihi.@# ÷ #In .. auditu auris obedivit mihi.@# C Servit populus Christo, idem gentes crediderunt Christo, quem prius non cognovit, quia in illum credit. H Obedivit auditu auris; quia mirabilia Dei non videntes neque praesentiam corporalem, sed postea audierunt, et suis doctoribus obedientes crediderunt, et opere fidem impleverunt. 49 #Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveterati sunt: Et claudicaverunt a semitis suis.@# H Filii alieni, filii diaboli, quibus ipse dixit: Vos ex patre diabolo (Joan. VIII) estis. C Mentiti sunt mihi, quando dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti, et in veritate viam Dei doces (Matth. XXII). Mentiri est enim contra mentem loqui, et illud in lingua promere quod constat in animo non habere. A H Inveterati sunt, id est in veteri homine remanserunt, quos innovare veni, Et claudicarunt. C Nam claudicare dicimus eos, qui uno pede debiles sunt. H Ille claudicat qui Patrem credit, et Filium non credit. C Judaei claudicant, qui unam partem Scripturae, Vetus scilicet Testamentum carnaliter intelligentes, aliam, id est Novum Testamentum respuentes non habent. 50 #Vivit Dominus et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae.@# H Recte dicit Ecclesia: Vivit Dominus, quem Judaei in sepulcro clauserant. C Benedictus dicitur Deus, cum ei digna devotione laus persolvitur. Exaltetur, id est in toto orbe credatur. Nec poterat aliter exaltari, qui solus vocatur et est Altissimus. 51 #Deus, qui das vindictas mihi. Et subdis populos sub me: Liberator meus de inimicis meis ÷ iracundis@# ... H Deus, qui das vindictam mihi, subvertendo Judaeos; vel, Deus, qui das vindictas sanctis apostolis eorumque successoribus Ecclesiae solvendi et corrigendi. Et dedit potestatem praedicatoribus ad regendum gentes incredulas. Liberatorem Deum dicit. Petit Ecclesia se liberari ab haereticis, seu a peccatoribus, et hoc ab iracundis, C id est a fervida malignitate succensis. Vindicari dicitur Ecclesia, quando ejus inimici ad verae religionis penetralia reducuntur. 52 + #Et .. ab insurgentibus in me exaltabis me:@# #A viro iniquo eripies me.@# H Ab insurgentibus, id est a persecutoribus. A viro iniquo, id est a diabolo,
null
aeb1683c-d4eb-4aa5-a70d-94a2e346031d
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII); C Vel a quilibet schismatico. 53 #Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine: Et nomini tuo psalmum dicam.@# C Propter illa quae superius dicta sunt: Confitebor tibi, id est laudabo te per populos Christianos. Psalmus opus significat actuale, per quod #divinitas melius@# opere quam vocibus laudatur, quod etiam Deus citius quam voces exaudit. Unde dicit: Confitebor tibi, id est laudabo et operabor. 54 #Magnificans salutes regis ejus: et faciens misericordiam christo suo David:@# #Et semini ejus usque in saeculum.@# C Magnificat Pater regem ipsius, id est Filium in toto orbe terrarum regnaturum. Christus #unctus@# interpretatur. H David, #manu fortis.@# C Fecit in David misericordiam, quia eum de persequentium ferocitate liberavit. Semen ejus, Dominum significat Salvatorem. Usque in saeculum, hoc est usque in aeternum. Semini Christo misericordia facta est, quando resurrexit coelosque accendit, et nunc sedet ad dexteram Patris, rex in aeternum. ORATIO EX PSAL. XVII. Firmamentum spei et refugium pressurae, piissime Deus, salva nos ab inimicis et a laqueis mortis, ut assumpti de multitudine circumstantium tribulationum, devotissime sancto nomini tuo cum innocentiae puritate psallamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc. PSALMUS XVIII. ARGUMENTUM PSAL. XVIII. C Domini praedicatores Propheta collaudans, ejus incarnationem speciosissime describit; necnon praecepta Novi ac Veteris Testamenti magnificans, ab occultis vitiis purgari se a Domino precatur. TT. #In finem psalmus David.@# C Inscriptio tituli hujus frequenter exposita est. Per totum igitur psalmus Prophetae verba sunt de Christo loquentis. 1 #Coeli enarrant gloriam Dei: Et opera manuum ejus annunti@# ant #firmamentum.@# C Coeli apostoli sunt et prophetae, qui de adventu Christi annuntiant gloriam ipsius. Opera manuum ejus, id est ipse homo qui ex manibus Christi plasmatus est. Annunti #ant@# firmamentum, id est praedicationes, scilicet incarnationis Christi, per quam firmabatur soliditas nostrae fidei, et ita in plurali dici oportet, annuntiant. Sed secundum istam litteram quae habet, annuntiant, oportet dici firmamentum apostolos et prophetas, qui annuntiarunt opera Dei, id est facta virtutum secundum hominem, ut incarnationem, mortem, etc. 2 #Dies diei eructat verbum:@# #Et nox nocti indicat scientiam.@# H Dies, Christus sive apostoli. C. Eructat verbum cum irradiando corda apostolorum purissima coelestia verba intimavit; vel, cum apostoli corda fidelium luminosa praedicatione illuminant. Nox nocti indicat scientiam, cum Judas Judaeis Christum prodidit ac tradidit ad occidendum. 3 #Non sunt loquelae neque sermones: Quorum non audiantur voces eorum.@# H C Non sunt loquelae. Negando dicit nullos esse sermones neque loquelas, quos apostoli non potuissent loqui. C Sermones, pertinet ad communes narrationes; loquelae, ad publicas suasiones. Quod utrumque apostolos fecisse certissimum est. 4 #In omnem terram exivit sonus eorum:@# #Et in fines orbis ÷ terrae .. verba eorum.@# C Terram: hic hominem debemus accipere. Sonus vero, fama miraculorum est. Fines terrae, sunt reges, id est non solum ad humiles, sed etiam ad principes gentium Evangelii verba pervenerunt, et omnes homines salubri doctrina docuerunt. 5 #In sole posuit tabernaculum suum: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.@# C In sole posuit, id est, in manifestatione, quia manifeste venit. Dicit tabernaculum scilicet sui corporis. Et ipse, Christum Dominum dicit, qui, tanquam sponsus Ecclesiae suae, processit de thalamo suo, id est de utero virginali. Bene sponsus a #spondendo@# dicitur Christus, qui toties est promissus a prophetis. 6 #Exsultavit ut gigas ad curren damviam ÷ suam@# .. #A summo coelo egressio ejus.@# C Bene giganti comparatur Christus, qui humanam naturam superans magnitudine suae potentiae, omnia mundi vitia cum suo truculentissimo auctore prostravit. Hic via cursum significat ejus vitae, quia scilicet homo natus, crevit, docuit, passus est. A summo Patrem significat. Egressio nativitas Filii non temporalis, sed coaeterna Patri. 7 #Et occursus ejus usque ad summum ejus: Nec est qui se abscondat a calore ejus
null
829716ac-ea36-40b0-afe9-ec9470fb10cb
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# C Occursus ejus, secundum hominem dicitur, quia post assumptionem carnis, in utraque natura Christus permanens occurrit usque ad summum, id est, usque ad sedem paternae majestatis, qua Patri Filius semper aequalis est. Calor ejus Spiritus sanctus est, a quo nemo potest abscondi, quia potentia suae divinitatis uniuscujusque corda cognoscit. 8 #Lex Domini immaculata, convertens animas: testimonium Domini fidele: Sapientiam praestans parvulis.@# H Lex Domini Christus est irreprehensibilis, quia non habuit peccatum. Convertit animas: de captivitate in libertatem. C. Testimonia quae dedit Israelitico populo fidelia fuerunt, quia plenissima veritate cognita sunt. H Sapientiam praestat parvulis, non sensu sed humilibus et innocentibus. C Vel lex Domini vetus est immaculata, quia per legem novam approbata. 9 #Justitiae Domini rectae, laetificantes corda: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.@# Justitiae Domini revera recte, quia non aliter fecit Dominus quae docuit. Rectae, ibi non sunt, quia aliud est in ore, aliud in opere. Laetificantur corda: subauditur justorum. Lucidum praeceptum dicit, quia sincerum et purum. Illuminat oculos, non istos carnales, sed illos interiores. 10 #Timor Domini sanctus permanens in saeculum@# ÷ #saeculi@# ... #Judicia Domini vera justificata in semetipsa.@# C Timor Domini mista cum pavore charitas est, qui imperturbata constantia, non trepida confusione, permanet sanctus: qui timor usu saeculari, reverentia nuncupatur. Judicia Dei, dicit mandata Dei, quae in Veteri et Novo Testamento conscripta sunt, quae in semetipsis permanent, quia status eorum nulla varietate mutatur. H A Nec alterius auctoritate (ut firma habeantur) nisi Domini egent, qui neminem fallere potest. 11 #Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum. Et dulciora super mel et favum.@# C Desiderabilia judicia Domini, id est mandata Novi et Veteris Testamenti; super aurum, quod humana cupiditas maxime desiderat possidere. Addidit lapidem pretiosum, qui multum valet in parvissimo margarito. Sed quia inveniri poterant qui divitias contemnerent, addidit sapores: mel et favum. Vetus Testamentum superat mel; Novum vincit favum. 12 #Etenim servus tuus custodit ea: In custodiendis illis retributio multa.@# C Cum dicit servus tuus, justum signat et devotum, qui ideo custodit mandata Dei, quia obedientibus retributio subsequitur. Merito dicta sunt multa, quia comprehendi non possunt universa, quae praeparavit Deus diligentibus se. 13 #Delicta quis intelligit? ab occultis ÷ meis .. munda me:@# ÷ #Et .. ab alienis parce servo tuo@# H Delicta quis intelligit? nisi scrutator cordium, Deus, qui etiam potens est dimittere ea. Ab occultis, id est a praeteritis peccatis. C Occultum est quod originale dicitur, in quo concipimur et nascimur et secreta voluntate peccamus. Alienum est quod malis hominibus suadentibus, sive diabolo suadenti committitur, sed fit proprium, quia consensus noster plectibilis ex arbitrio nostro adhibetur, et ex illa traduce massa mortalium ab hoste spiritali corrupta, sine gratia Dei velociter subvertitur, quia in primo homine per inobedientiam vitiata monstratur. Nam quam facile est antiquo insidiatori infectis vetita suadere, qui potuit liberos atque incorruptos sua calliditate decipere? Sunt ergo aliena, quae ab aliis nostra suasione vel culpa acta sunt, vel aliorum suasu aut auxilio nos facimus. 14 #Si mei non fuerint dominati: tunc immaculatus ero.@# #Et emundabor a delicto maximo@# H Tunc delicta dicuntur, cum hoc servus fit peccati. Si ista peccata non perpetravero, ero immaculatus. Et emundabor a delicto maximo, id est a superbia. C Qua et diabolus cecidit et hominem traxit, et concessa beatitudine vacuavit. A Non ergo petit tolli a se hic omnia omnino peccata, quod est impossibile, sed ne dominentur 15 #Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: Et meditatio cordis mei in conspectu tuo ÷ semper@# ... C Possunt placere Domino eloquia oris, si a vitiis, quae superius dixit, reddatur homo alienus. Meditatio cordis, quae potest ad Deum pervenire, est spes, charitas, et fides. 16 #Domine, adjutor meus: Et redemptor meus.@# C Adjutorem suum dicit Deum in bonis actibus; redemptorem, a malis, ut nemo meritis suis applicet quod susceperit coelesti
null
d0f59380-1fb7-4745-b2b0-eff57f95f686
latin_170m_raw
null
None
None
None
largitate. ORATIO EX PSAL. XVIII. Piissime Deus, qui virginalis thalami egressu procedens liberatis nobis ad Patris dexteram conscendisti, immensam misericordiam tuam exposcimus, ut lege tua conversi, praeceptis illuminati, testimoniis eruditi, mereamur et ab alienis et ab occultis vit is emundari. Qui cum Patre, etc. PSALMUS XIX. ARGUMENTUM PSAL. XIX. C Rogat Propheta Ecclesiam exaudiri, petens illius consilium a Domino confirmari, dicensque fideles, non potestate mundana, sed divina potentia magnificandos. TT. #In finem psalmus David@# C Jam nota sunt verba tituli. Nunc rogat Propheta in hoc psalmo prospera evenire sanctae Dei Ecclesiae, quae longo tempore fieri posse per adventum Domini praevidebat dicendo: Exaudiat, etc. 1 #Exaudiat te Dominus in die tribulationis: Protegat te nomen Dei Jacob.@# C In die tribulationis, ostendit tempus gravissimae afflictionis. Cum dicit: Protegat te nomen Dei Jacob, hujusmodi benedictionem concedendam petit Propheta a Domino Christiano populo, sicut sanctus patriarcha Jacob priscis temporibus ab ipso accepit, quando Esau fratri praelatus est. Audiri cognoscimur, quando omnimodis aliquid obtinemus. 2 #Mittat tibi auxilium de sancto: Et de Sion tueatur te.@# Optando dicens mittat: ostendit a Patre Filium missum suum, in auxilium sanctae Dei Ecclesiae. Sion enim mons signat #speculationem,@# quae convenit divinitati, quoniam illi cuncta sunt nota. 3 #Memor sit omnis sacrificii tui: Et holocaustum tuum pingue fiat. Diapsalma.@# C Sacrificium sanctae Ecclesiae, est ritus accipiendus, qui nunc agitur corporis et sanguinis Domini immolatione solemni. Holocaustum, totum incensum dicitur, et repraesentat idem jam dictum sacrificium. Quod pingue fit atque jocundum, quando nostra oblatio mentis et corporis a gratia divinitatis assumitur. 4 #Tribuat tibi secundum cor tuum: Et omne consilium tuum confirmet.@# C Dicit, tribuat tibi secundum cor tuum, id est secundum intellectum quem habes de Domino, ut eum credas unum ex trinitate, passum carne, resurrexisse, ascendisse in coelum, etc. Et omne consilium tuum confirmet, hoc est consilium sanctae Ecclesiae: Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum credere, a quo sunt omnia; et ex consilio deliberate omnia pro ista fide spernere mundi delectamenta 5 #Laetabimur in salutari tuo: Et in nomine Dei nostri magnificabimur@# C Nam in salutari Ecclesiae (quod est Christus Jesus) laetaturum se esse declaravit, ut se unum esse ex ejus corpore monstraret. Et in ipsius nomine se esse magnificandum, quia ex ipso Christiani fuerant nuncupandi. Magnificari est magnum fieri. 6 #Impleat Dominus omnes petitiones tuas: Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum.@# C Impleat Dominus, fit iterum ad Ecclesiam grata conversio. Nunc cognovi dicendo, magnam virtututem suae prophetationis ostendit, cum se dicat in praesenti cognovisse quae post saecula multa implenda erant. Salvum fecit Pater Filium in resurrectione gloriosa et in coelos ascensione. 7 #Exaudiet illum de coelo sancto suo: In potentatibus salus dexterae ejus.@# C Sensus iste talis est: Exaudiet Filium Pater de coelo, quia in dextera ejus est salus, quam habens ex propria deitate, tamen expetere videtur ex carne. Potentatibus dicit, quia nos potentes efficit, cum gratia sua in praesenti, et in futura vita in beata perennitate custodiendo; quae per dexteram intelligitur. 8 #Hi in curribus et hi in equis: Nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.@# H Per currus, voluptas mundi sive cupiditas designatur, quoniam superbi et cupidi velut rotae instabiles, mente huc illusque discurrunt. Per equos, superbi intelliguntur; ipsi sunt cupidi. H C Nos autem in illis non gloriemur, sed in nomine Dei, quod ad praemia aeterna perducit. 9 #Ipsi obligati sunt et ceciderunt: Nos autem surreximus et erecti sumus.@# C Dicit Propheta humanis honoribus vel pravis desideriis obligatos cecidisse arrogantes, quod necesse est illis contingere qui se videntur nexuosis erroribus illigare. Resurgere duobus modis Christianus dicitur, scilicet a morte vitiorum, et in illa resurrectione, in qua justi aeterna praemia accipiunt, de utraque hic intelligi manifestum est. 10 #Domine, salvum fac regem ÷ et .. exaudi nos: In die qua invocaverimus ÷ te@# ... C Dicitur Patri, Salvum fac regem, id est
null
1bb162e8-1cfb-4a4a-b9f8-0cd1ba4fdd06
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut Christus resurgat a mortuis. Exaudi nos, provenit illud tunc generi humano, quando resurrectionem Christi firme credit et laetanter aspicit, vel per eum regem exaudi nos in die necessitatis nostrae. ORATIO EX PSAL. XIX Imple, Domine petitiones nostras, et tanquam pinguissimum nos holocaustum assume, ut, inimicorum curribus obligatis, salutaris tui opitulatione laetemur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS XX. ARGUMENTUM PSAL. XX. C Hic psalmus, Domini Salvatoris primo incarnationem, et postea deitatis facta, Propheta narrante, decantat. TT. #In finem psalmus David.@# C Ideo titulus hic nono decimo psalmo par est, quoniam et iste quidem de Domino Salvatore loquitur sicut superior, sed sub aliqua diversitate. 1 #Domine, in virtute tua laetabitur rex: Et super salutare tuum exsultabit vehementer.@# C Domine, dicit Propheta ad Patrem; in virtute tua, id est in omnipotentia majestatis tuae, in qua et Filius regnat. Laetabitur rex, gaudet Christus Jesus. Exsultabit, id est in eo quod per eum salvasti homines, Filius tuus exsultabit, qui est Salvator. Vehementer, ostendit magnitudinem gaudii, ut, quanta est copia in beneficio, tanta sit et gaudii magnitudo. 2 #Desiderium cordis ejus tribuisti ei: Et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Diapsalma.@# C Desiderium animae ejus fuit pro omnium salute occidi, ut pretiosus sanguis ejus mundum redimeret. Voluntas labiorum fuit, quando immundis spiritibus imperabat, languores diversos sermonis sui sanabat imperio, et praedicationes populis inserebat. Constat in nullo voluntatem ejus fuisse fraudatam, quando omnia quae fieri jussit impleta sunt. 3 #Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.@# C Quoniam praevenisti, significat humanitatem praeventam gratia divinitatis. A Benedictio dulcedinis fuit immunitas peccati, qua donatus est Christus; nos enim in amaritudine Adae concipimur. C Vel benedictio dulcedinis fuit, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus. Corona conventum signat discipulorum; haec erat corona capitis, hoc regale diadema, quoniam ipsum docentem circuitus apostolorum ambiebat. Diadema illud non ideo ut ornaret est impositum, sed ut de Christo potius ornaretur. Lapides pretiosi, apostoli sunt. 4 #Vitam petiit a te et tribuisti ei: Longitudinem dierum in saeculum, et in saeculum ÷ saeculi@# .. C Vita resurrectionem signat quam ille petiit dicendo: Pater, clarifica Filium tuum. Longitudo dierum signat perennitatem Christi, quae nullo fine concluditur. In saeculum saeculi, indefectam stabilitatem futuri saeculi indicat. Sed memento quod haec et his similia ab illa dicuntur parte passus est. 5 #Magna gloria ejus in salutari tuo: Gloriam et ÷ magnum .. decorem impones super eum.@# C Nam gloria et magnum decus tempus signat judicii, ubi in deitate sua Altissimus apparebit, habens gloriam ex judicio, decorem de majestate. Sanctae etiam incarnationi magna est gloria in salutari, id est in verbo Patris. 6 #Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum ÷ saeculi@# .. #Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.@# H Quoniam dabis eum in benedictionem, quia omnis creatura benedicit eum. Laetificabis eum in gaudio, cum coadunata fuerit multitudo sanctorum, eique sanctorum numerus restitutus. C Cum vultu tuo dicit, ut una intelligatur persona sine dubio esse Christi, quia humanitas de divinitate gaudet. Quamvis etiam de membris illud accipi Christi recte possit. 7 #Quoniam rex sperat in Domino:@# #Et in misericordia Altissimi non commovebitur.@# C Rex est iste, qui in passione sua ascriptus, tribus linguis legebatur. Speravit in Domino, secundum hominem. Non commovebitur A misericordia Patris, quia protector est olim sperantium in se. 8 #Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: Dextera tua inveniat ÷ omnes .. qui te oderunt.@# C Inveniatur manus tua, id est operatio tua reperiatur. H Ut revertantur inimici, afflicti potestate tua in bonum. Dextera Patris Dominus est Salvator. Qui eum oderunt poena perpetua damnandi sunt, et sine fine cum diabolo et satellitibus suis in aeternis tenebris torquendi. Invenitur igitur Dei manus in judicio futuro inimicis ejus. 9 #Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos: et devorabit eos ignis.@#
null
14b5c601-881f-4310-976e-f67983ab5325
latin_170m_raw
null
None
None
None
C Clibanus est coquendis panibus aenei vasculi deducta rotunditas, quae suburentibus flammis ardet intrinsecus; quod signat peccatores, qui in judicio torquendi sunt et moerore animi et poenali excruciatione. Tempus vultus Dei, dies est judicii. H Hic ira Dei non punit, sed conturbat ad poenitentiam, et hic ignis Spiritus sancti devorat, id est peccata consumit. C Sive quando audient: Ite in ignem aeternum, tunc judicis sententia conturbabit, et ignis devorabit perpetuo. 10 #Fructum eorum de terra perdes: Et semen eorum a filiis hominum.@# C H Fructum dicit opera iniquorum. Perdere de terra, id est de sancta Ecclesia vel terra viventium. C Semen, id est vota vel facta peccantium. A filiis, id est de sanctis eos facis alienos, quos in haereditatem aeternam tua largitate missurus es. 11 #Quoniam declinaverunt in te mala: Cogitaverunt consilia, quae non potuerunt@# ÷ #stabilire@# .. H Visi sunt Judaei declinare mala in Christum, quando dixerunt: Dignus est morte. Cogitaverunt concilium dicendo: Jube ergo custodiri sepulcrum (Matth. XXVII), nolentes nec etiam credentes Christum resurgere. Quod non potuerunt stabilire, quia, quando voluit Christus, resurrexit. C Declinare dicimus mala supra alios, poenitentia in alios causam iniquitatis relidere, quod Judaei Christo fecerunt, dum destructionem civitatis et gentis vitae Christi ascripserunt, dicentes: Si dimittimus eum sic (Joan. XI), etc. 12 #Quoniam pones eos dorsum: In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.@# A Positi sunt Judaei dorsum, quando vitio suo terrena sapientes, non meruerunt coelestia contueri. H Praeparabuntur reliquiae Judaeorum, quando per Enoch et Eliam in fine credituri sunt, et tunc praeparabis vultum eorum, scilicet in te credentium, ut scilicet convertantur corda patrum in filios. 13 #Exaltare, Domine, in virtute tua: Cantabimus et psallemus virtutes tuas.@# H Exaltare in virtute, id est demonstra in judicio majestatem tuam et potestatem, qui prius venisti in humilitate. C Cantare est verba Domini ore proferre; psallere, mandata divina bonis operibus constanter implere. ORATIO EX PSAL. XX. Benedic, Domine, benedictione dulcedinis, et comple tibi placitum desiderium nostrum, ut dum jugiter virtutes tuas suavi modulatione concinimus, longitudinem vitae perpetuae consequamur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS XXI. ARGUMENTUM PSAL. XXI. C In hoc psalmo Christus de passione sua ad Patrem loquitur, admonetque fideles laudare Dominum, quia in resurrectione sua catholicam respexerit Ecclesiam. TT. #In finem pro susceptione matutina psalmus ÷ David@# .. C In finem; sive psalmus, sive David, quid signet expositum est. Susceptio matutina est tempus reresurrectionis, quando mortale corpus in magna gloria clarificatum assumpsit. Matutinum dictum est, quasi #manu primitivum,@# quod tempus innumeris locis ad resurrectionem Domini constat aptatum. 1 #Deus, Deus meus ÷ respice in me .. quare me dereliquisti: Longe a salute mea verba delictorum meorum.@# C Deus sermo Graecus est, et interpretatatur #timor.@# Unde quidam ait gentilium poetarum: primus in orbe deos fecit timor; unde Christus, quasi vicina passione permotus, ex humanitate clamat: Respice in me, deprecans sibi celerrimum auxilium resurrectionis. H Quod se dicit derelictum, non ex propria, sed ex populi sui persona loquitur, cujus peccata ipse suscepit. C Dicit a se longe fieri verba quae delicta parturiunt, et iterum sua dicit esse peccata nostra delicta, qui non habuit peccata. A Dicit igitur se derelictum in persona membrorum, quae quod petunt non accipiunt, eo quod verba delictorum sunt petitiones eorum, dum vel petunt contra salutem vel non mox exauditi murmurant, et derelictos se conqueruntur. 2 #Deus meus, clamabo per diem et non exaudies: Et nocte et non ad insipientiam mihi.@# C Clamabat humanitas Verbi per diem, quam non circumdabant tenebrae peccatorum. H non exauditur: propter destinatos ad mortem, qui noctis nomine vocitantur. C Non ad insipientiam, subaudiendum reputabis mihi, id est Pater Filio, petebat ergo mediator Dei et hominum non insipienter sed prudenter, et tamen non constat auditum, quia petitione et passione mundum erat redempturus. H C A Vel dies prospera, nox adversa significat. In quibus
null
35e089c2-0627-4fe6-a252-4438a818d4e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
quandoque petentes Deus non exaudit, et hoc non ad insipientiam eorum, sed ut sic sapientes fiant et discant sapienter petere, non terrena sed coelestia, vel terrena ad salutem animae. 3 #Cum autem in sancto habitas: Laus Israel.@# C In sancto habitas laus, incarnationem per hoc Christi declaravit propheta, quia in Filio habitat laus, id est Pater qui est laus Israel, id est Ecclesiae videntis per fidem te. Ideo etiam non exauditum se ostendit, non propter insipientiam, sed propter salutem generis humani per passionem suam alias factam sanctam, quoniam Pater semper audit Filium in quo semper habitat. 4 #In te speraverunt patres nostri: Speraverunt et liberasti eos.@# H Speraverunt patriarchae, et liberavit eos de Aegypto. H Speraverunt in deserto et liberati sunt, quanto amplius filium pater liberat dum petit et vult liberari. 5 #Ad te clamaverunt et salvi facti sunt: In te speraverunt et non sunt confusi.@# C Clamaverunt martyres ad Christum: dum eos corporalis poena consumpsit, et putabantur ab infidelibus non exaudiri, sed illi potius valde auditi sunt, quia coronam percipere meruerunt. Nec sunt confusi: quos constat venisse ad praemium, non enim confunditur, qui aeternum regnum consequitur. 6 #Ego autem sum vermis et non homo: Opprobrium hominum et abjectio plebis.@# C Vermi enim comparatur Christus, quia mortalis et de carne sine mistione seminis natus est. Similiter vermis sine concubitu nascitur. Non homo, id est non peccator, quod in illo esse non potuit. Opprobrium hominum: quando in eum spuebant, et alapis verberabant. Abjectio, cum elegerunt Barabbam, Christum abjecerunt. 7 #Omnes videntes me deriserunt me: Locuti sunt labiis. Et moverunt caput.@# C Omnes, de malis suscipiendum est: deriserunt, non credendo in Christum. H Locuti sunt labiis: Si Filius Dei est descendat de cruce (Matth. XXVII). Moverunt caput. C Per iracundiam: quod minantes faciunt non judicantes ex corde, ore enim non corde loquebantur, quibus non provenit ex firma deliberatione sententia. 8 #Speravit in Domino eripiat eum:@# #Salvum faciat eum quoniam vult eum.@# H Vox prophetae. Speravit, hoc est humanitas in divinitatem. Eripiat, id est de Judaeis, vult eum, quoniam Deus Pater talem Filium habere voluit sine peccato, per quem peccata tolleret mundi. C Vel melius hoc per ironiam dictum est a Judaeis, quae figura Latine #irrisio@# dicitur, aliud quam conatur quis ostendens. 9 #Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: Spes mea ab uberibus matris meae: in te projectus sum ex utero.@# H Vox humanitatis, eduxisti me ventre, id est de utero sanctae Mariae. C Quia tunc ab originali peccati vitio sequestratus: tanquam sponsus processit de thalamo. Spes mea ab uberibus, H id est secundum humanitatem, secundum quam non dedignatus est sugere ubera matris. In te projectus sum. C Ostendit se fuisse ab humana iniquitate divisum. 10 #De ventre matris meae Deus meus es tu: Ne discesseris a me.@# C Cum dicit de ventre matris meae: ostendit non fuisse sine Deo nec ipsam conceptionem carnis. Ne discedas a me. H In die passionis. 11 #Quoniam tribulatio proxima est Quoniam non est qui adjuvet.@# H Quoniam proxima est tribulatio, ut ipse dixit: Surgite, eamus, ecce appropinquabit qui me tradet (Matth. XXVI). Non est qui adjuvet, neque angelus, neque homo, nisi tu, Pater. 12 #Circumdederunt me vituli multi: Tauri pingues obsederunt me.@# C Vituli populi Judaeorum, qui ignorato jugo Dei: inconsiderata procacitate lasciviunt, simul petulantes et fatui, qui gressus suos nulla moderatione distinguunt, sed vagi ac penduli: ad iniqua consilia quibusdam saltibus efferuntur. Tauri principes Judaeorum designant. Addidit pingues, quia feroces circumdederunt Christum cum gladiis et fustibus, animal enim impinguatum: inquietum et ferox efficitur. 13 #Aperuerunt super me os suum: Sicut leo rapiens et rugiens.@# C Aperuerunt Judaei os dicentes: Crucifige, crucifige (Matth. XXVII.) Suum videlicet, quod non illis sapientia aperuit, sed cogitatio scelerata. Rapiens: pertinet ad insanissimam seditionem cum eum raptum traxerunt ad tribunalia
null
5a7f3399-1a41-450d-b8f1-531719c936af
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Rugiens: ad blasphemas voces, quibus dicebant: Crucifige, crucifige. 14 #Sicut aqua effusus sum: Et dispersa sunt omnia ossa mea@# H Ossa Christi apostoli dicuntur, C qui dispersi sunt et effusi sicut aqua, qui orbem terrarum divino imbre satiantes: a sordibus peccatorum abluerunt, A vel Christus ita viliter occisus, sicut aqua effunditur, et ejus sanguinis effusio nos rigavit et abluit, et dispersi sunt in morte ejus discipuli. 15 #Factum est cor meum tanquam cera liquescens: In medio ventris mei.@# H Cor suum, sapientiam suam dixit, quae ante passionem suam non intelligebatur. C Impleta vero passione omnis veritas promissa revelata est. Bene mysteria legis comparata sunt cerae, quae tunc reddit splendorem luminis, cum a calore dissolvitur; sic per ignem passionis Christi, illuminata sunt mysteria legis. Ventrem Ecclesia dicit. 16 #Aruit tanquam testa virtus mea: et lingua mea adhaesit faucibus meis: Et in pulverem mortis deduxisti me.@# H C Virtus Christi testae comparatur, quia sicut illa igne decocta, fortior erit, sicut virtus Christi in passione solidita est, quae prius quasi lutea videbatur incredulis. C Lingua sua: significat praedicatores, qui adhaerent faucibus suis, dum ejus mandata custodiunt. In pulverem deductum dicit, ad voluntatem Judaeorum, qui hoc nitebantur et se fecisse putabant, quia ejus resurrectionem credere noluerunt, sed se putabant Christo mortem dedisse communem, ut usque in pulverem perductum crederent. 17 ÷ #Quoniam .. circumdederunt me canes ÷ multi@# .. #Concilium malignantium obsedit me.@# H Canum natura est: dominos amare, contra latrones latrare: econtra Judaei contra suum Dominum non loquentes recta, sed latrantres iniqua, latronem elegerunt. C Concilium malignantium: quando cogitabant Jesum dolo tenere, mortique trahere. 18 #Foderunt manus meas et pedes meos: Dinumeraverunt omnia ossa mea.@# H Foderunt manus, id est, clavis fixerunt, et fructum magnum invenerunt id est, salutem omnium gentium. C Dinumeraverunt ossa ejus, mystice, id est, apostolos seu reliquos Christianos, quos quaerebant Judaei persecutione facta exstinguere, ne in majore numerum convalescerent. Vel corpus ejus sic extenderunt in cruce, ut ossa ejus numerabilia viderentur. 19 #Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.@# C Dicit Judaeos considerare secundum incrudelitatem eorum, ut non transitorie vel casualiter fecisse videantur, sed diligenter considerasse et inspexisse ad ea quae fiebant, et tamen cor eorum lapideum tot miraculis non fuisse molitum. Diviserunt sibi vestimenta mea (Job XIX). H Hoc in passione Christi completum est, quando fecerunt, quatuor partes, quatuor milites. Tunica tamen non est divisa significans unitatem Ecclesiae, quae non scinditur, quamvis haeretici eam scindere contendant. 20 #Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium meum: Ad defensionem meam conspice:@# H Hic humanitas ad divinitatem loquitur. C Et resurrectionem celerrimam deprecatur: ut veniente tali gloria, perfidorum incredulitas destruatur. Auxilium signat resurrectionem Christi, quae elongata non est: quando triduana provenit. C Ad defensionem, ne quid praevaleat in me pars illa vocatis inferni. 21 #Erue a framea animam meam:@# ÷ #Et .. de manu canis unicam meam.@# C Liberari se postulat a morte quam subire voluit. Framea autem significat hastam, sive gladium seu quaelibet arma, et significat hic malitiam Judaeorum. De manu canis dixit: cum canis manus non habeat, sed vult intelligi potestatem Judaeorum. H Unicam dicit animam suam, quae non habeat peccatum: vel Ecclesiam catholicam. C Ut intelligatur doctrinas novas et conciliabula perditorum respuisse. 22 #Salva me ex ore leonis:@# #Et a cornibus unicornium humilitatem meam.@# C De ore leonis: de potestate diaboli dicit, qui bene comparatur feris, quoniam humanis existens semper delectatur. A cornibus, id est a superbis. Unicornium, qui nimia elatione surgentes: similes socios ferre non possunt, a talibus secerni suos humiles Christus postulavit, talia quippe animalia quae uno cornu armantur, multo #fortiores@# sunt his quibus duplicia tribuuntur. 23 #Narrabo nomen tuum fratribus meis: In medio Ecclesiae laudabo te.@# C Post sacram passionem dicit gloriam divinitatis toto orbe vulgandam. Narrabo, id
null
41d19dae-fb2c-4826-bc5b-7a8541693cb4
latin_170m_raw
null
None
None
None
est narrari faciam. Fratres dicuntur qui diligunt et diliguntur. In medio Ecclesiae. II In medio credentium populorum praedicabo te et laudabo te. 24 #Qui timetis Dominum laudate eum: Universum semen Jacob glorificate eum.@# C Timor Dei: justus est et rectus, laudemque generat, amorem tribuit, et ardorem charitatis inflammat. Semen Jacob, qui fidei Jacob, devotione consentiunt, et supplantatores vitiorum sunt. Laudate igitur, qui timetis, id est reverentiam habetis nominis ejus, quia eum non meretur praedicare, nisi qui cognoscitur et timere. 25 #Timeat eum omne semen Israel@# .. #Quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis.@# H Timeat eum omne semen Israel, id est, unusquisque renatus per baptismum, et mente Deum videns. Quoniam non sprevit preces pauperum. Id est filium. C Sicut facere solent gloriantes in istius mundi honore, spernere pauperes et despicere supplicantes, causamque de habitus qualitate metiri, ut si sit vestibus nitidus: verax putetur, si amictu sordidus: mendacissimus habeatur. 26 #Nec avertit faciem suam a me: Et cum clamarem ad eum exaudivit ÷ me@# .. H Nec avertit faciem, sed resuscitavit me a mortuis. Cum clamarem, respondit: Clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII). C Vel aliter, clamavit itaque: ut mors nostra ejus morte finiretur, et peccatum veteris hominis; redimeretur pretio sanctissimae passionis. 27 #Apud te laus mea in Ecclesia magna Vota mea reddam in conspectu timentium eum.@# C Apud te significat de te, laus mea in Ecclesia, scilicet catholica, magna enim et amplitudine dicitur et honore. Vota, sacramenta corporis et sanguinis, quae illis praesentibus redduntur: qui ei sancto timore subjecti sunt, denique quae sint vota ista subjungit. Edent pauperes, etc. 28 #Edent pauperes et saturabuntur: ÷ et .. laudabunt Dominum qui requirunt eum: Vivent corda eorum in saeculum ÷ saeculi@# .. C Pauperes, id est, regnum Dei esurientes. Saturari enim non possunt nisi quos talis possidet esuries. Pauperes saturati Deum laudant, divites semetipsos exaltant. H Qui requirunt: fide et opere, intelligentes, quae ipse est panis qui de coelo descendit. Vivit cor, id est, spes eorum immobilis vegetatur. Illud vivere dicimus veraciter: quod in divinitatis gratia perseverat. 29 #Reminiscentur et convertentur ad Dominum: Universi fines terrae.@# C Reminisci illos dicimus: quos constat post oblivionem Christi redisse ad veram medicinam. Et quando Deus ab illis fideliter cognoscitur, recte ab eis dicitur reminisci, ut ad illum redeant veraciter: quem prius perversa voluntate neglexerunt. Universi fines, id est universalis Ecclesia, quam nunc constat toto orbe esse diffusam. H Et quotidie religiosa doctrina ad verum Christum alios convertere satagunt Christi veri praedicatores. 30 #Et adorabunt in conspectu ejus: Universae familiae gentium.@# C Illi adorant in conspectu Domini, qui sincera fide et operibus Christum rogant. Conspectus enim illius non est nisi supra fidelissimos et beatos. Universae familiae, cunctos credentes conclusit, qui nihil excepit. 31 #Quoniam Domini est regnum: Et ÷ ipse .. dominabitur gentium.@# C Quoniam Domini est regnum, quia non sunt gentium regna, sed Domini, qui potestate sua et mutat reges et continet. Et necesse est ipsum debere ubique coli: quem constat intelligi Dominum omnium rerum. 32 #Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae: In conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.@# H. Manducaverunt omnes divites, id est apostoli vel caeteri sancti corpus Christi. Adoraverunt: in fide et operatione. Descendunt: a superbia saeculi, ut adorent in humilitate pura. H A Vel hic pingues: divites terrae, qui etiam sacramentum corporis Christi manducant, sed non saturabuntur ut pauperes Christi, adorantque, sed fraternitatem charitatis non habent: et ideo quia mente in terrena descendunt, cadent in infernum. 33 #At anima mea illi vivet: Et semen meum serviet ipsi.@# C Animam vero suam dicit Deo Patri vivere, quoniam hunc mundum immaculata conversatione transivit. H Semen meum, filii Ecclesiae serviunt Christo, C vel opera Christi servient laudando Deum. 34 #Annuntiabitur Domino generatio ventura: Et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit ÷
null
ef9fb94f-fc17-48f7-9577-5d93c9f75f70
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dominus@# .. H C Propheta dicit generationem venturam: populum gentium, quae ex aqua et Spiritu erat procreanda, haec annuntiabitur Domino, id est annuntiando convertetur Domino, hoc est in honorem Domini. H Annuntiant coeli, id est, apostoli praedicant Filium Dei, ipse est enim justitia Patris. C Apte vero dictum est Christianum populum Dominum fecisse, quoniam eum praedestinavit ante saecula et creavit illum et redemit et suo sancto corpore a peccatis liberum fecit. ORATIO EX PSAL. XXI. Caput misericordiae Deus qui propter nos descendens in uterum virginis addictus ligno, perfossus clavo, vestimentis insuper sorte divisis, surrexisti liber ab inferis: praecamur ut hujus commercii non immemor, sis populis ab ore leonis ereptor, qui fuisti quondam patribus in te sperantibus liberator. Qui vivis et, etc. PSALMUS XXII. ARGUMENTUM PSAL. XXII. C Per totum psalmum renatus in baptismo Christianus gratias agit: quia de ariditate peccati ad loca pascuae et ad aquas refectionis sit inductus. TT. #Psalmus David.@# C Psalmus David, per totum istum psalmum Christianus fidelis gratias agit Domino, quis liberatus vetustate deposita: ad loca pascuae et aquam refectionis Domino largiente sit perductus. 1 #Dominus regit me ÷ et .. nihil mihi deerit: In loco pascuae ibi ÷ me .. collocavit.@# L Loquitur hic Ecclesia fiducialiter per fidem. Dominus regit me, quia ante adventum Christi, mundum diabolus regebat. Nihil deerit boni ei qui adhaeret Deo. In loco pascuae, id est in futura beatitudine eum collocabit, sed jam in spe ejusdem beatitudinis collocavit, vel in Ecclesiae et fidei unitate spem meam composuit. 2 #Super aquam refectionis educavit me: Animam meam convertit.@# H C Aqua refectionis: est baptismi lavacrum, quo anima sterilis irrigatur. Educavit, C id est paulatim nutrivit, quasi parvulos et renatos doctrina. H Patriarcharum et prophetarum sive apostolorum, C Convertit fidelis animam ad Christum: quae dudum sub diabolo probatur esse captiva. 3 #Deduxit me super semitas justitiae: Propter nomen suum.@# C Semitae justitiae, sunt duo praecepta salutaria, id est, dilectio Dei et proximi. Quae semitae dicuntur, quia arcta est via ad regnum coelorum (Matth. VII). Propter nomen suum gaudet se famulus Christi deductum esse ad illam scientiam, ut possit jussa Dei vulgare, et hoc non suis meritis, sed divina gratia sibi concessam esse; ac si diceret: deductus sum in semitas mandatorum, non propter meritum meum, sed propter nomen suum. 4 #Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala. Quoniam tu mecum es.@# C Dicit catholicus, si ambulavero inter haereticos (qui recte umbrae mortis dicuntur) non timebo eorum pravas suasiones, quoniam tu me, Domine, defendis. H Vel inter saeculi obscuritates, ignorantias et peccata: peccata enim umbra mortis sunt, quia exprimunt similitudinem mortis. Sed et ideo non timebo, quia virga tua, etc. 5 #Virga tua et baculus tuus: Ipsa me consolata sunt.@# C Virga enim ad justitiam et fortitudinem Domini Salvatoris pertinet. Baculus: ad adjutorium humanum quo gubernatur et a Deo sustentatur homo, sicut infirmus baculo sustinetur, quo et pes caute defigitur, et totum corpus desuper innixum sustinetur. Istis ergo duabus rebus fidelis consolatur, una est districtio quae conterit vitia, et malos qui bonis nocere cupiunt: altera gubernatio, quae sustinet fideles. H A Virga certe etiam consolatur: quando corrigendo peccatorem in viam salutis ducit. 6 #Parasti in conspectu me mensam: Adversus eos qui tribulant me.@# C Parasti, id est, praedestinati altare sanctum, mensa dicta a mense, quoniam quolibet mense primo die, convivia ritu gentium exercebantur, etc. H Significat Scripturam sanctam. Adversus eos, id est, haereticos qui tribulant Ecclesiam, vel persecutores Ecclesiae et daemones. 7 #Impinguasti ÷ in .. oleo caput meum:@# ÷ #et .. calix meus inebrians ÷ quam praeclarus est@# .. H Vox Ecclesiae. Laetificasti caput, id est mentem meam, oleo hoc est spiritali laetitia. Calix intelligitur verbum Dei quod inebriat mentem hominis. C Praeclarum itaque quia ad regnum coelorum perducit. Vel calix sanguis Christi, qui digne sumentibus praeclarus est. 8 #Et
null
abccd79c-7103-4f4f-87a6-c2357b057c7b
latin_170m_raw
null
None
None
None
misericordia tua subsequetur me: Omnibus diebus vitae meae.@# C Subsequitur misericordia, fideli utique ad custodiam, sed praecedit ad gratiam conferendam. Nisi Domini misericordia subsequeretur: facile humana fragilitas deciperetur, quia a tergo diabolus insidias parat: quandiu in hoc corpore mortali versatur, unde nimis necessarium est, ut semper nos gratia Dei praecedat, et misericordia subsequatur. 9 + #Et .. ÷ ut .. inhabitem in domo Domini: In longitudine dierum.@# A Ideo illa concessa sibi, quae dicta sunt fatetur, ut inhabitet, etc. Domus quippe Domini: futuram signat Hierusalem quae consistit in longitudine dierum, quia in ipsa est perpetua laetitia et beatitudo sine fine. ORATIO EX PSAL. XXII. Rege nos, Domine, suavibus tuae praeceptionis habenis, ut aeterni tabernaculi habitatione percepta: plenitudine perennis poculi repleamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum qui, etc. PSALMUS XXIII. ARGUMENTUM PSAL. XXIII. C Propheta testatur Christi ditioni universum orbem esse subjectum definiens quibus virtutibus praediti sunt in ejus Ecclesia constituti, alloquiturque superstitiosos ut vero Domino famulentur. TT. #Psalmus David ÷ Prima Sabbati@# .. C Prima Sabbati significat diem Dominicum, quo Dominus surrexit, et resurgendo isti saeculo subvenit, mundumque ipso die creavit, qui propter excellentiam tanti miraculi: proprie dies Dominica nuncupatur, id est Domini, quamvis omnes sint Domini. 1 #Domini est terra et plenitudo ejus: Orbis terrarum et ÷ universi .. qui habitant in eo.@# C Domini est terra, id est, Ecclesia quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia ab ipso sint condita: tamen ipsius esse proprium dicimus illud quod eum veneratur auctorem. Plenitudo, id est, multitudo sancta qua repletur Ecclesia. Ille habitat Ecclesiam, qui usque ad obitum suum in fide recta perseverat, habitare enim manere dicimus. 2 #Quia ipse super maria fundavit eum: Et super flumina praeparavit eum.@# C Quid est super maria fundare: nisi super tremulos fluctus vitiorum, Ecclesiam in firma fide solidare flumina: H Potentes saeculi vel cupidi. Super ista flumina est Ecclesia, ut illis praedicet, et convertantur. 3 #Quis ascendet in montem Domini: Aut quis stabit in loco sancto ejus?@# C Quia omnia quae condidit Domini esse docuit sequenter interrogando ostendit quales esse debeant: qui se ipsius nuncupari desiderant. H Et est vox prophetae interrogantis: Quis ascendet in montem, id est, coelestem Hierusalem. C. Vel justitiam ad quam magno nisu tendimus, quoniam peccatis obviantibus impedimur. H. Aut quis stabit, id est, quis perseverabit in justitia. C Multo quippe utilius est in sancto loco stare, quam ad ejus fastigium pervenire. H Quia multi ascendunt, sed non perseverant. Quis igitur pro raritate ponitur. 4 #Innocens manibus et mundo corde: qui non accepit in vano animam suam: Nec juravit in dolo proximo suo.@# C Innocens manibus est: cujus operatio neminem laedit, sed juvare contendit. Mundo corde. H Sanctus in cogitatione. Ille non accipit in vanum animam suam, qui opera bona agit. C Per dolum itaque jurat: quisquis aliter facturus est quam promittit, credens perjurium non esse: decepisse nequiter credentis errorem. 5 ÷ #Hic .. accipiet benedictionem a Domino. Et misericordiam a Deo salutari suo.@# C Ergo accipit benedictionem non ab alio, sed a Domino. H Qui se custodierit ab istis supradictis maculis, H salutaris ergo noster: Christus est, a quo et beatitudo tribuitur et peccata laxantur. H Misericordiam a Deo solus ille consequitur, qui se miserum putat, C et nullus hominum est qui sibi misereri non egeat. 6 #Haec est generatio quaerentium eum: Quaerentium faciem Dei Jacob. Diapsalma.@# H Generatio hoc est populus Christianorum qui jacuit in tenebris, sed nunc quaerens Dominum, requirit faciem Dei per fidem et operationem, id est Christi per illius illuminationem, qui posterius nato primatum dedit honoris, scilicet Christiano populo, quod per Jacob intelligi occulte dedit. 7 #Attolite portas principes vestras: et elevamini portae aeternales: Et introibit rex gloriae.@# C Praecipit enim propheta portas mortis auferre, id est, cupiditatem et malitiam aliaque vitia, quae principe diabolo positae erant, quae ideo portae appellatae
null
a19241db-27bf-4483-8200-e7adc42071b2
latin_170m_raw
null
None
None
None
sunt, quia per ea transeant peccatores sua facta portantes, et per ea diabolus ad corda intrat. Siquidem a #portando@# porta dicta est. Et iterum praecepit elevare portas, id est, H fidem et charitatem, quae aeternales sunt dictae, quia per eas Christus introivit ad Ecclesiam. 8 #Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens. Dominus potens in praelio.@# H Vox daemonum. Ac si dicerent, nostrum regem habemus diabolum. Iste rex quis est? vox iterum angelorum bonorum, fortis est, quia alligavit diabolum (Luc. XI). Potens cum vicit infernum. In praelio potens cum spoliavit tartarum. Sic quaerere visi sunt diaboli, a gentium cordibus, imperio Christi, et praedicatione et gratia expulsi. 9 #Attollite portas, principes, vestras: et elevamini portae aeternales: Et introibit rex gloriae.@# C Admonet iterum degentes in diversis erroribus auferre claustra mortis, H hoc est superbiam et cupiditatem et avaritiam, quia per has tres omnis homo ad infernum descendebat. Elevatae sunt portae aeternales, C id est, gratia baptismatis, honor chrismatis, salus praedicationis, per quas rex gloriae dignatus est introire. 10 #Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. + Diapsalma@# .. H Merito virtutum Dominus dictus, quia virtute sua conculcans inferos, cum triumpho rediens ad superos. Rex gloriae, C qui facit, se glorificando, gloriosos. ORATIO EX PSAL. XXIII. Stabilitor terrae, Deus (cui cuncta mundi plenitudo deservit) restitue nos in innocentiam vitae, ut possimus, te praevio, montem sanctificationis ascendere. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXIV. ARGUMENTUM PSAL. XXIV. C Per totum hunc psalmum deprecatur Ecclesia ne ante conspectum Domini contemptibilis appareat inimicis. TT. #In finem psalmus David.@# 1 #Ad te, Domine, levavi animam meam:@# #Deus meus, in te confido, non erubescam.@# C Dicit mater Ecclesia se levasse animam suam, ad contemplationem coelestium rerum per spem, fidem et charitatem, quia humana facile despicit qui divina conspexerit. Erubescere est repentina conturbatione animi confundi; quod non evenit Ecclesiae, quia in Deum confidit. 2 #Neque irrideant me inimici mei: Etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.@# C Ridere plerumque benigni, irridere autem semper adversi est. H Inimici Ecclesiae sunt daemones, haeretici, vitia, peccata. Non confundentur, qui exspectant Dominum, neque hic neque in futuro. C Exspectare est sub malorum patientia Deum viriliter #sustinere,@# ut ille veniens in judicio reddat quod devoti animus exspectabat. 3 #Confundantur ÷ omnes .. iniqua agentes: Supervacue.@# H Propheta dicit non optando, sed prophetando: confundantur. Confundentur enim qui usque in finem in malitia perseverant. C Vanum dicimus infructuosum atque vacuum, quod a Domino probatur alienum. A Vel optative, confundantur hic pro peccatis salubriter. Quod si hic nolunt, confundantur tandem aeternaliter. 4 #Vias tuas, Domine, demonstra mihi:@# ÷ #Et .. semitas tuas edoce me.@# C Viae dictae sunt a #vehendo,@# et significant hic mandata. Semita dicta quasi #semi via,@# quia angusto calle dirigitur, nec vulgo nota est, sed occulto itinere ambulatur. H Per semitam intelligitur angusta via quae ducit ad vitam. Edoce me. C Qui sermo non ad callem sed ad legem magis noscitur pertinere. 5 #Dirige me in veritate tua et doce me: Quia tu es Deus salvator meus: ÷ et .. te sustinui tota die.@# C Dirige me ad vitam pertinet, doce: ad scientiam. H Id est ut nihil perverse agam. C Salutare est Christiano: ut Deum sibi salutarem credat. Tota die, ac si diceret: omni die, scilicet non interposito die, sed continua vita exspectavi misericordiam tuam et retributionem. A Sustinui itaque te, quem homines putant oblitum eorum dum tardas, exspectans patienter miserationis tuae dilationem in subveniendo. 6 #Reminiscere miserationum tuarum, Domine: Et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.@# C Humano usu hic dicitur, reminiscere, qui nunquam potest aliquid oblivisci. Miserationes pertinet ad operationes pias. Misericordia vero ad clementem naturam, quoniam miseratio
null
9cd0863c-eb11-449b-9e30-f99b7d1bf26a
latin_170m_raw
null
None
None
None
, operis est; misericordia, cordis. Saecula dicta, quo in se revolvant jugiter tempora, a #sequendo@# esse dicta. 7 #Delicta juventutis meae. Et ignorantias meas: ne memineris.@# C Delictum quidam volunt levius esse peccatum, quasi derelictum, dictum ab eo quod viam derelinquat aequitatis. H Juventutis, id est, quae in adolescentia gessi. C Ignorantias dixit, quia multa facimus quae mala esse nescimus, ideo precatur ne delicta ejus meminerit, sed potius memor ejus sit per suam misericordiam. 8 #Secundum misericordiam tuam memento mei tu: Propter bonitatem tuam, Domine.@# H Secundum tuam misericordiam, id est, non propter meum meritum, sed propter tuam misericordiam memor esto mei. C Merito etiam illius bonitas praedicatur, de quo dicitur, nemo bonus nisi solus Deus (Matth. XIX). 9 #Dulcis et rectus Dominus: Propter hoc legem dabit delinquentibus in via.@# C Dulcis dicitur, a quo suavia dona praestantur coelestis vitae. Rectus, H quia reddit unicuique secundum opera sua. Legem charitatis dabit, per quam dimittentes offensam reconciliamur Deo. C In via, id est praesenti vita, ubi lex ponitur, in qua recte vivere commonemur. 10 #Diriget mansuetos in judicio: Docebit mites vias suas.@# C Directus quippe dicitur qui de curvo rectus efficitur. Mansueti dicuntur, quasi #manu consueti,@# hoc est, tolerantes injurias, non reddentes malum pro malo. Mites sunt, qui nullo furore turbantur, sed lenitate animi jugiter perseverant; illos dirigit in judicio, quia ad promissam beatitudinem eos facit pervenire. Quae vero sint viae Domini, sequenti versu exponit. 11 #Universae viae Domini misericordia et veritas: Requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.@# C Universae viae Domini misericordia, quia praevenit cuncta bonitate sua. Veritas, quia omnia juste dijudicat. Quibus vero possunt talia convenire, sequitur: requirentibus testamentum. H Id est, novum; et testimonia, id est dicta praecedentium prophetarum. 12 #Propter nomen tuum ÷ Domine .. propitiaberis peccato meo: Multum est enim.@# C Hoc bene refertur ad personam Ecclesiae, quae se salvatam dicit propter nomen Jesu, quod linguam nostra #Salvator@# interpretatur. Peccato meo multum est enim, quia nisi fuerit divina miseratione subventum, quantum vita protenditur, tantum humana fragilitas peccatis involvitur, quoniam cursu temporis semper augetur. 13 #Quis est homo qui timet Dominum? Legem statuit ei in via quam elegit.@# C More suo interrogando dicit Propheta: Quis est homo qui timeat Dominum? constituta est illi lex, ne sub securitate ignorantiae peccet, in via, id est in sanctitate propositi. H Vel, in via fidei, si enim timet, securitate non decipitur. 14 #Anima ejus in bonis demorabitur: Et semen ejus haereditabit terram.@# H Anima justi in bonis demorabitur, hoc est perseverabit sperando in praemiis futuris semen ejus. C Id est opera bona haereditabunt terram viventium, id est in aeterna securitate recipientur, et possessio ejus nulla ulterius expulsione turbabitur, qui enim aliquid ex haereditate tenet, firmissima possessione gloriatur. 15 #Firmamentum est Dominus timentibus eum: Et testamentum ipsius ut manifestetur illis.@# H Nos infirmi et imbecilles, si timemus Dominum, erit nostrum firmamentum, ne ab hujus saeculi fluctibus quatiamur. Et manifestatur lex nobis in Christo, quae prius velata erat per litteram. C #Et@# valde nobis necessarium, ut lex ejus ipsius munere declaretur nobis, sine quo nec intelligere quidquam boni, nec perficere possumus. 16 #Oculi mei semper ad Dominum: Quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.@# H Oculi mei ad Dominum, id est oculi cordis, vel mens mea semper cogitet Dominum, quoniam de laqueo diaboli sensus meos (a quo prius per voluptates saeculi capiebar) evellet. 17 #Respice in me et miserere mei: Quia unicus et pauper sum ego.@# C Superius dixit, oculi mei semper ad Dominum; nunc dicit, respice in me quemadmodum ego in te. Miserere mei, H quia miser sum, unicus est populus Christianus. C Qui unicus est ei, quia solus sacramenta fidei custodit, pauper: quoniam a mundi illecebris segregatus, nulla saeculi ambititione refertus est. 18 #Tribulationes
null
de82045e-8777-41bb-b1f6-b20018a1be05
latin_170m_raw
null
None
None
None
cordis mei multiplicatae sunt: De necessitatibus meis erue me.@# C Multiplicatae sunt tribulationes Ecclesiae, dum cogitationes suas per calamitates mundi (ubi est seminata) distendit; necesse est enim ut copioso fasce deprimatur, qui pro multis affligitur. De necessitatibus dicit, quas persecutorum atque haereticorum patiebatur insidiis, hi sunt enim qui necem cupiunt inferre Christianis. A Et necessitates recte adversitates dicuntur, quia necessariae sunt ad regnum coelorum tendentibus. G Vel necessitates, venialia dicit peccata, sine quibus vivere non possumus. 19 #Vide humilitatem meam et laborem meum: Et dimitte universa delicta mea.@# A C Vide, id est propitius respice. Humilitas est Ecclesiae, quando indisciplinatos docendo sustinet. C Labor ipsius est, quia multis persecutionibus fatigatur. Merito sibi omnia peccata deprecatur dimitti, quia durus labor tolerantiae semper clementiam judicis exspectat, id est, propter istam humilitatem et laborem, meretur indulgentiam delictorum. 20 #Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: Et odio iniquo oderunt me.@# H Respice, vox Ecclesiae pro persecutoribus. C Orat ut redeant, quia quem ille respicit, sine dilatione convertit. Multiplicati sunt, in peccatis. Odio iniquo, addidit, quia et justum odium est, ut illud est: Perfecto odio oderam illos (Psal. CXXXVIII). Isti autem non illo justo odio sed iniquo oderunt me. 21 #Custodi animam meam et erue me: Non erubescam, quoniam speravi in te.@# H Custodi, vox Ecclesiae supplicat ut custodiatur. A Ne declinet ad imitationem eorum, #et eripe@# ab omni malo. H #Ne confundar neque@# hic, neque in futuro, quia in te speravi et te invocavi. C Ipsum enim elegit invocare, cui nescit pie supplicantes abjicere. A Quia igitur non in me, sed in te speravi, non confundar. 22 #Innocentes et recti adhaeserunt mihi: Quia sustinui te.@# C Innocentes, parvulos dicit sacro baptismate regeneratos. Rectos qui jam matura aetate conversi sunt a peccatis. Ideo vero illos adhaesisse dicit Ecclesia sibi, quoniam sustinuit Deum, patienter adversitates sustinendo 23 #Libera, Deus Israel: Ex omnibus tribulationibus suis.@# C Libera Deus Israel, id est Deus te videntium. A Vel, o Deus, libera Israel, id est populum, quem ad visionem tuam praeparasti. C Quia ipsos gratos habet, quibus conspectum suae contemplationis indulget. ORATIO EX PSAL. XXIV. Libera nos omnibus angustiis nostris, mitissime Deus, quia ad te animas nostras erigimus: Obliviscere, quaesumus, delicta juventutis et ignorantiae prioris, et si quid negligenter delinquimus, clementer ignoce. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXV. ARGUMENTUM PSAL. XXV. C Totus psalmi hujus textus ad perfectum aptandus est Christianum, qui diversorum laude meritorum in Ecclesia perseverans: divinis se beneficiis consolatur. TT. #Ipsi ÷ Psalmus .. David.@# C Totus hic psalmus ad perfectum #aptandus@# est Christianum; sed tamen, cum a tali hymnus dicitur, necesse est ut ad Christum Dominum intelligentiae virtute referatur. 1 #Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: Et in Domino sperans non infirmabor.@# C Judica me, Domine; postulat enim vir sanctus judicia, quia certus erat de ejus misericordia. In innocentia ingreditur, id est inter peccatores habitans non peccat. Non confidit etiam in suas vires sed in Deum, ideo non infirmabitur. 2 #Proba me, Domino, et tenta me: Ure renes meos et cor meum.@# H. Probari se rogat Ecclesia, ut se cognoscat et ab aliis cognoscatur. C Duae sunt tentationes una Domini, qua bonos tentat ut eos erudiat; altera diaboli, quae semper ducit ad mortem. Ure renes. H Id est, Spiritum sanctum adhibe delectationibus. Et cor meum, id est cogitationibus meis Spiritum sanctum adhibe. 3 #Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: Et complacui in veritate tua.@# C Quia Domini misericordiam ante oculos cordis Propheta habebat, ideo pericula tentationum non timebat. Complacere, est cum sanctis aeternam gratiam promereri. H C In veritate, id est in Christo, qui est veritas. Gratia igitur illustratus, Deo sibique complacuit in mente. 4 #Non sedi
null
903320fd-8725-4518-9db9-1cd09853db0c
latin_170m_raw
null
None
None
None
in concilio vanitatis: Et cum iniqua gerentibus non introibo.@# H Non sedi in concilio, id est non sum conjunctus his, qui contra Christum meum vanum agunt concilium. Introitus hic initium significat operationis malae, quod vir sanctus a se profitetur alienum. Vani autem sunt, qui caducis inquisitionibus occupantur, et in superflua narratione tempus consumunt. Impii autem, qui quaestionibus perversis Scripturas divinas depravare contendunt, ut haeretici. 5 #Odivi Ecclesiam malignantium: Et cum impiis non sedebo.@# C Non satis est vitasse perversos et malos, nisi et mente displiceant, ideo dicit. Odivi Ecclesiam malignantium, H id est Judaeorum vel haereticorum, qui maligni dicuntur. Et cum impiis, qui non solum mala cogitaverunt sed in opere perfecerunt; cum his placitum non habebo. 6 #Lavabo inter innocentes manus meas: Et circumdabo altare tuum, Domine.@# C Lavit manus suas, quisquis propria facta lacrymabili satisfactione diluerit. Altare autem ab altitudine dictum quasi #alta ara.@# H Et significat fidem, quam circumdare, est operibus bonis ornare. C Vel altare coeleste quo Dominus introivit sacerdos pro nobis. A Vel altare, id est mentem. 7 #Ut audiam vocem laudis: Et enarrem universa mirabilia tua.@# A Ut audiam vocem laudis, id est discam quomodo te laudem, non ex ipso bono de me praesumens. C Vocem autem laudis forte illud dicit quod in coelesti templo coram Christo semper canitur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isa. XVI). Et se enarrare dicit mirabilia, quae quotidie beata canit Ecclesia in celebratione missarum. 8 #Domine, dilexi decorem domus tuae: Et locum habitationis gloriae tuae.@# H Domine, dilexi decorem domus, id est sanctos sacerdotes et alios sanctos. C In quibus gloria Dei habitare cognoscitur. Locum habitationis, significat arcanum humani pectoris. Gloriae tuae, quia Christus gloriosum efficit quidquid inhabitare dignatur. Idem enim sunt decor domus Dei et locus habitationis ejus. A Diligere igitur decorem domus Dei, est bonos in Ecclesia diligere, qui decorant Ecclesiam. 9 #Ne perdas cum impiis animam meam: Et cum viris sanguinum vitam meam.@# H Ne perdas cum impiis, scilicet Judaeis, qui per impietatem mitem tradiderunt. A Vel impii omnes mali sunt. C #Viri sanguinum@# sunt, qui carnaliter vivunt, vel qui Christi sanguinem fuderunt. Tales pereunt de futura Hierusalem. 10 #In quorum manibus iniquitates sunt. Dextera eorum repleta est muneribus.@# H In quorum manibus, id est in operibus eorum, iniquitates sunt. Repleta est dextera muneribus, quando proditor Judas pecuniam pro Christo accepit. A Vel illorum qui, si quid boni agunt, pro muneribus faciunt. H A Quod enim eis datum est ad accipienda aeterna convertunt ad saeculi dona, estimantes quaestum esse pietatem. 11 #Ego autem in innocentia mea ingressus sum: Redime me et miserere mei.@# H Ego autem in innocentia. Ecclesia loquitur pro parte bonorum. C Et per studium vitae sanctae ingressa in thesauros spirituales. Redime me, id est in adventu tui pretioso sanguine. Miserere scilicet in hoc mundo, ubi supplicantibus parcis. 12 #Pes meus stetit in directo: In ecclesiis benedicam ÷ te .. Domine.@# H Pes meus, id est sensus meus vel affectio mea stetit in Christo qui est recta via. In ecclesiis, C in populis Christianis, dicit se laudaturum Dominum Christum. ORATIO EX PSAL. XXV Largire, Domine, misericordiam tuam famulis supplicibus, et fac nos in tua veritate devotos, ut actibus in innocentiam restitutis, liberari mereamur ab impiis. Per Dominum nostrum Jesum Christum. PSALMUS XXVI. ARGUMENTUM PSAL. XXVI. C Vox Prophetae dicentis se Deum metuere et nullum alium formidare, quia inter adversa saeculi ipse est suffugium ejus, et spiritu prophetiae, spem sibi futurae beatitudinis pollicetur. TT. #Psalmus David ÷ priusque liniretur:@# H Unctus est David semel sub patre Jesse in Bethlehem (I Reg. XVI); secundo, in Hebron (II Reg. II); tertio (II Reg. V) quando regnavit super Israel. Sed de his tribus unctionibus media ad istum psalmum pertinet, David figuram Christi tenet; unctus est Christus in baptismo. 1 #Dominus
null
86b9ecaf-2e9c-48d9-8086-f88ea34b0882
latin_170m_raw
null
None
None
None
illumnatio mea, et salus mea: Quem timebo?@# H Vox Ecclesiae ad Christum. Dicit se non formidare ullis tenebris obtegi, quam Dominus semper illuminat et salvat, nec posse ullum timere, tali defensore protegente 2 #Dominus protector vitae meae: A quo trepidabo?@# H Confitetur se habere protectorem ipsum Dominum idcirco non metuit coram inimico trepidare, id est, a diabolo, vel haeretico seu persecutore. 3 #Dum appropiant super me nocentes:@# Ut edant carnes meas. C Dum appropiant super me. Truculentium inicorum hic vota ostendit, qui non solum exstinguere, sed etiam aviditate furoris ipsas humanas carnes cupiunt crudeliter devorare. A Vel carnes, affectus carnis sunt, qui sunt cibus nocentium inimicorum spirituum et persecutorum, vel etiam corpora sanctorum ipsis ad persequendum concessa-carnes sunt quibus vesci delectantur persequendo. 4 #Qui tribulant me inimici mei: Ipsi infirmati sunt et ceciderunt.@# H Qui tribulant me, id est daemones vel persecutores, tunc infirmati sunt, quando Christus suscepit nostram humanitatem. C Illi etenim corruunt, qui innocentem sanguinem devorare festinant. 5 #Si consistant adversum me castra: Non timebit cor meum.@# C Castra enim valida munitio est, quam expugnare facile non potest impetus irruentis, sed haec omnia dicit sibi esse contemptibilia, cum valletur, auxiliatione divina. 6 #Si exsurgat adversum me praelium: In hoc ego sperabo.@# H Si exsurgat adversum me praelium. Praelium dicit Ecclesia pugnas daemonum, et se sperare in auxilium et defensionem Christi. C In concitatis enim praeliis gloria vincentis semper apparet. Non virtus probatur latere, quae non fuerit explorata certamine. 7 #Unam petii a Domino, hanc requiram: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.@# H Unam petii, quidam putant unam charitatem sive gratiam, aut certe ipsam petitionem dicit, cum in Hebraeo neutraliter unum dicatur, id est Dominum. Hanc, id est, Dominum requiram, etc. Ut inhabitem in domo Domini, id est in vita perpetua. C Et hoc non in parvo tempore, sed in omnibus diebus vitae meae. 8 #Ut videam voluntatem Domini: Et visitem templum ejus.@# H Ut videam voluntatem Domini, id est dilectionem Dei. C Videt etiam voluntatem Domini, qui praecepta ejus intelligit et custodit. Ille visitat templum ejus, qui Ecclesiam Christi sacris admonitionibus corroborat. A Vel templum contemplationem dicit gloriae Domini; habet enim alia littera, ut contempler delectationem Domini. 9 #Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: In die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.@# H Abscondit ergo Ecclesiam apud se Christus, ne sibi tentationum obessent procellae; vel, ut ait Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III). Non dicit malos dies esse, sed in nostris operibus malis mali esse dicuntur. C In abscondito tabernaculi, id est in divinitatis secreto potentiae semper nos protexit et protegit. H Vel in die malorum quo mali vigent. C Abscondi, est quaerentium oculis non praeberi; protegi autem ab omni metu periculoque liberari. 10 #In petra exaltavit me: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.@# In petra exaltavit, id est in Christo per fidem. Hunc exaltavit caput. C A Caput hic pro mente ponitur, quo vegetante possumus contineri. Super inimicos, H id est motus carnales. C Sive appetitus vitiosos, supra quos mens nostra erigitur, quando divino adjutorio pura servatur. 11 #Circuivi et imolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis: Cantabo et psalmum dicam Domino.@# C Circuivi hoc est animo perscrutatus sum, qua potentia coelum fecit Deus et omnia ex nihilo creavit. A Hominem redemit et mundum in eo credentem; et inveni quid immolem, scilicet laudem. C Et immolavi in tabernaculo ejus, id est obtuli in ejus ecclesia sacrificium laudis. Vociferationis dicit, scilicet pro magnitudine laudis. C C Cantabo, id est praedicabo. Psalmum dicam, id est opere complebo. C Cantare est enim sola voce laudes dicere, sed psallere opere praedicare. 12 #Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te:@# #Miserere mei et exaudi me.@# C Nunc iterum rogat Ecclesia ut exaudiatur; clamavit enim et prius
null
9625ce15-4509-45d6-96c8-9aff7002dfb6
latin_170m_raw
null
None
None
None
, cum dixit: ut inhabitem in domo Domini, scilicet quia divinarum rerum nulla satietas est, sed quanto gustatur Deus suavius, tanto appetitur plus, vel ideo iterat, quia spe habitat in aeterna gloria, nondum re. 13 #Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: Faciem tuam, Domine, requiram.@# C Itaque vir fidelis cor, hoc est desiderium suum, dixit ad Dominum loqui, quoniam hoc videbatur offerre quod cogitabat. A Facies mea, id est praesentia mea tuam, vel pulchritudo animae meae a te data tuam pulchritudinem. C Quaerit vero faciem Dei, qui se sancta conversatione custodit. De quibus dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Geminat quoque, faciem tuam requiram, una quidem res, sed frequentata ostendit, quod ardenti studio Christum quaerebat. 14 #Ne avertas faciem tuam a me: Ne declines in ira a servo tuo.@# C Sanctus enim vir rogat, ne a facie Dei reddatur alienus. Iterumque rogat ne ab ipso declinet Deus, tunc quando sanctis vultum suae majestatis indulget. Iram ponit judicii tempus, cum discernit malos a bonis. A Vel non in ira declinat, quando cadere permittit ut cautior et fortior surgat. 15 #Adjutor meus es tu, ne derelinquas me: Neque despicias me, Deus, salutaris meus.@# C Petit Propheta ne deseratur a Domino, scit enim si ille reliquerit, quod nulla potestas se regere praevalebit. H Salutaris noster Christus est; et hoc rogat Propheta ne despiciatur ab illo, id est ne committat ulla peccata per quae a Deo despiciatur. A Quasi diceret, frustra creasti, Deus, et redemisti, Salvator, si despicis me conservare in bono quod dedisti, quia sine te nihil est conatus meus. 16 #Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.@# C Patrem suum, Adam primum hominem dicit, matrem ejus uxorem Evam, unde generatio humana descendit. Hi dereliquerunt me in ista miseria ad quam me exposuerunt. Dominus autem carne accepta assumpsit me H loco, scilicet veri parentis ad haereditatem aeternam. 17 #Legem pone mihi, Domine, in via tua: Et dirige me in semita recta propter inimicos meos.@# C Legem pone mihi, postulat Propheta legem sibi statui, id est Evangelii intellectum venturis aperiri. In via tua, id est in Christo. Propter inimicos, id est haereticos qui illam semitam, hoc est intelligentiam scripturarum prava intentione subvertere nitebantur. A Vel, o Domine, quia ad te tendo, et jam etiam in via ad te sum; pone legem in ea me dirigentem ne errem, et ne aberrantem disciplina tua deserat, et dirige me ulterius in rectitudine angustiarum, propter insidiantes, etc. 18 #Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui: Et mentita est inquitas ÷ sibi@# .. H Ne tradideris me, id est ut non satietur animus perversorum de adversitatibus quae accidunt mihi. Insurrexerunt contra Christum testes iniqui dicentes: Hic dixit: Destruite templum hoc, et in triduo reaedificabo illud (Matth. XXVI). Mentita est iniquitas sibi, quia uniuscujusque vitium in suum recurrit auctorem. C Bene dixit autem sibi, quia poenas recipit sui mendacii, qui falsum testimonium proferre contendit. 19 #Credo videre bona Domini: In terra viventium.@# H Vox Ecclesiae, quae quamvis tot periculis sit exposita, tamen credit se videre bona, id est accipere per fidem haereditatem regni coelorum, in qua sancti cum Christo regnant. 20 #Exspecta Dominum viriliter age: et confortetur cor tuum. Et sustine Dominum.@# C Exspecta Dominum, scilicet qui promittendo non fallit, qui praestando non imputat, nec improperat. Viriliter, non solum viris sed et feminis #est mandatum, agere. Confortetur cor,@# ne taedio fatigante desperet. Sustine Dominum, id est sustine quod pateris, non lassescas neque discedas, et quod credis exspecta. ORATIO EX PSAL. XXVI. Defende nos a castris et a praellis inimici adjutor omnium, Deus, ut in domo tua perpetuitate durantes, mereamur vultum tuum spiritali contemplatione suscipere. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS XXVII. ARGUMENTUM PSAL. XXVII. C Orat
null
44f4531b-72f6-4331-9906-e5c0c839c4c4
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dominus Christus, per id quod homo est, ut ejus audiatur oratio, agitque gratias, quoniam exauditus est rogans, ut sicut ipse suscitatus est potestate divinitatis suae, ita salvus fiat populus ejus nomini crediturus. TT. ÷ #Ipsi .. David.@# C David (sicut diximus) interpretatur #manu fortis,@# et significat Salvatorem, qui fortis utique manu, quia prostravit principem tenebrarum. Notandum igitur hunc psalmum tertium esse horum, qui passionem et resurrectionem Dominicam sub brevitate commemorant. 1 #Ad te, Domine, clamabo: Deus meus, ne sileas a me: +Nequando taceas a me .. et assimilabor descendentibus in lacum.@# C Christus Dominus clamat ad Patrem tempore passionis ne ab ipso sileat, hoc est ne petenti non annuat sed magis respondeat. H Ac si dixisset: Si silucris ero similis pereuntibus, si taces non cognosceris. C Lacus autem significat hoc saeculum, lacus enim dicitur quae sub ipsa terra lateat. Rogat ergo humanitas Verbi, ne similis esset caeteris hominibus, quia etsi communem conditionem carnis assumpsit, excellentiam tamen omnium creaturarum promerdit. H Vel lacus infernum significat. 2 ÷ #Ex .. audi + Domine .. vocem deprecationis@# meae #dum oro ad te: Dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.@# H Oravit Christus in cruce pro toto mundo. Extulit manus, id est, extendit eas in cruce. Ad templum sanctum, hoc est, ut templum Patri praepararet, id est corpus Ecclesiae. C Non est etiam absurdum, templum accipi coelum, quoniam Domini sedes esse divina lectione monstratur. 3 #Ne ÷ simul .. tradas me cum peccatoribus: Et cum operantibus iniquitatem ÷ ne@# perdas #me@# .. H Peccatores, latrones inter quos pendebat dicit. C Cum operantibus iniquitatem petit ne haberet aliquam portionem. 4 #Qui loquuntur pacem cum proximo suo: Mala autem in cordibus eorum:@# H Loquebantur (Matth. XXII). Judaei pacem cum Christo dicentes: Magister scimus quia verax est. Erat pax in eorum labiis, sed in corde malitia. C Qui juste mali dicebantur, quia proximum malitiose prodere festinabant. 5 #Da illis secundum opera ipsorum: Et secundum nequitiam adinventionum ipsorum:@# H Petit illis dari secundum opera ipsorum, non optando sed praenuntiando. Et secundum nequitiam adinventionum. C Hoc est, ut innoxio nocerent, qui ad eos venerat salvandos, ut eum morti traderent. 6 + #Secundum opera manuum eorum .. tribue illis Redde retributionem eorum ipsis.@# C Quatuor sunt species retributionum, quarum una est, cum tribuuntur mala pro bonis, sicut Judaei Christo. Altera cum bonum pro bono, ut Deus electis. Tertia cum retribuitur malum pro malo, ut est illud: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). Quarta cum tribuitur quod hic dicit bonum pro malo, ut qui persecutores exstiterant, fiant conversi postea laudatores Christi. 7 #Quoniam non intellexerunt opera Domini: et in opera manuum ejus: Destrues illos et non aedificabis ÷ eos@# .. C Non intellexerunt opera Dei, scilicet tunc quando docuit populum viam veritatis. Et in opera manuum ejus utique non consideraverunt; si considerassent, expavissent potiusquam sprevissent. Sic ergo illos dicit destrui, ut non iterum debeant aedificari, quod tamen videtur dictum esse prophetice potiusquam ad iracundiae qualitatem referendum. 8 #Benedictus Dominus: Quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.@# C Benedictus Dominus. Vox Christi ad Patrem, quoniam exaudivit (qui est utique benedictus, etsi non exaudiat vocem deprecationis) dicens: Clarificavi et iterum clarificabo (Job XII), sed proprie benedictus dicitur, cum gratias agimus benedicendo; apte igitur dictus est benedictus qui exaudire dignatus est. 9 #Dominus adjutor meus et protector meus:@# ÷ #Et .. in ipso speravit cor meum. Et adjutus sum.@# C Adjutor, ad pericula vitae pertinet, quae Patre adjuvante in passione superavit. Protector, quia eum ab insidiis diabolicis sua defensione vallavit. In morte speravit humanitas in divinitatem. Adjutus sum, in tribulatione ut resurgerem. 10 #At refloruit caro mea: Et ex voluntate mea confitebor ei.@# C Floruit ergo caro quando ex Virgine sine peccato emicuit, tanquam pulchrum floris decus, ut Isaias: Et flos de radice ejus ascendet (Isa
null
936f7f2a-b244-40f8-bb26-79751e6038a0
latin_170m_raw
null
None
None
None
. II), Sed refloruit, cum resurrexit. #Confitebor,@# H #ut illud:@# Confitebor tibi, Domine Pater coeli et terrae (Matth. II), etc. 11 #Dominus fortitudo plebis suae: Et protector salvationum Christi sui est.@# C Merito dicitur Dominus fortitudo plebis suae, quando adversa cuncta ipso auxiliante superantur. Protector, quoniam eos tegit et liberat ab imminentibus malis. Salvationum, id est justorum. H Addidit, Christi sui, quicunque enim in Christo baptizatus est: et ipse Christus, id est unctus vocatus est. 12 #Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae: Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.@# C Orat humanitas Verbi pro populo Christiano (propter quem et probatur esse assumpta) ut satisfactione #fideli@# in hoc mundo salvus fiat. Haereditatem Christi Ecclesiam dicit, quam suo sancto sanguine acquisivit. H Quae Patris est et sua, quia dixit: Omnia tua mea sunt et mea tua (Joan. II), huic haereditati petit benedici, ut virtutibus et numero augeatur. C Regere populos devotos petit ne carnalia concupiscant. Extollere ut in intellectu Scripturarum et opere sancto proficiant, ut a terrenis vitiis purgati, ad aeterna #praemia@# perducantur, et hoc #petunt@# debere fieri usque ad illud saeculum aeternum, cui nullum aliud succedit. ORATIO EX PSAL. XXVII. Fortitudo omnium, fortissime Deus, salva populum tuum a descendentibus in lacum, #et@# ita nos in templo sancto suo unanimiter innecte, ut pacem quam proximis ore proferimus, cordibus teneamus. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS XXVIII. ARGUMENTUM PSAL. XXVIII. C Credentes Propheta generaliter admonet, ut Domino sacrificia devota mente persolvant septenaria narratione sancti Spiritus virtutes enumerans. TT. #Psalmus David ÷ in consummatione tabernaculi@# .. C Consummatio tabernaculi perfectionem significat Ecclesiae catholicae, quae per totum orbem probatur esse constructa. Est enim totus iste psalmus, Spiritus sancti laude plenissimus. 1 ÷ #Afferte Domino, filii Dei@# .. #Afferte Domino filios arietum.@# H Vox Christi praedicatores admonet, qui per gratiam in adoptionem filiorum vocati sunt. Quid admonet? afferre praedicationem et exemplum. H C Arietes apostoli sunt accipiendi. C Aries enim dictus quasi a #fronte ruens,@# id est diruens. H Qui duo cornua habet in capite, sicut sancti apostoli habuerunt duo Testamenta quae praedicaverunt. Filii arietum, successores apostolorum sunt. 2 #Afferte Domino gloriam et honorem: Afferte Domino gloriam nomini ejus: Adorate Dominum in atrio sancto ÷ ejus@# .. H Afferte Domino gloriam, ut per opera vestra glorificetur aeternus Deus. Afferte nomini ejus, nomen Patris Filius est; gloria Christi, Ecclesia est; id est, ut per vos nomen ejus in cunctis gentibus innotescat. Adorate in atrio sancto. C Id est, colite eum in conscientia vestra mundissima, ipsa est enim aula regalis et habitatio Spiritus sancti. 3 #Vox Domini super aquas: Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas.@# H Vox Domini, id est praedicatio Dei, scilicet Christi per se et apostolos suos, super aquas, id est super populos, ut est illud: Aquae multae populi multi (Apoc. XII). Deus majestatis, Deus potestatis, intonuit Dominus super aquas, id est terribiliter praedicavit, de tabernaculo assumpti corporis populis dicens: Poenitentiam agite (Matth. IV). G Ecce primum donum Spiritus sancti, scilicet. Timor quem praedicando Christus cordibus hominum dedit. Initium enim sapientiae et poenitentiae timor Domini est (Psal. CX). 4 #Vox Domini in virtute: Vox Domini in magnificentia.@# H Merito ergo vox Domini in virtute dicitur, quia in unoquoque sancto loquitur. C Et ei nullis obstaculis obviatur. In magnificentia, quid enim Spiritu sancto magnificentius? qui illuminato corde sentire facit, ut appetantur bona, et pessima quaeque fugiantur. G In virtute, donum pietatis; in magnificentia, donum scientiae notatur. 5 #Vox Domini confringentis cedros: Et confringet Dominus cedros Libani.@# H Cedri dicuntur superbi vel sublimes. C Bene enim comparatur cedrus superbis, quae nullos utiles fructus generat, sic nec #elatio@# detestabilis quae peccatum intulit mundo. Cedri quae in Libano nascuntur
null
a23145f1-1836-4184-9bd2-6f426d58cd04
latin_170m_raw
null
None
None
None
altiores fiunt cedris quae alicubi nascuntur, et significat nobiles istius mundi et reges, qui reliquos homines tanquam humilia fruteta despiciunt; quos Dominus confringet, quando abjectis superbis humiles eliget. G In confractione cedrorum, donum fortitudinis intelligitur, dum fractos, id est humiliatos et conversos quaelibet pro Christo sustinere facit. 6 #Et comminuet eos tanquam vitulus Libani: Et dilectus quemadmodum filius unicornium.@# H Iste vitulus significat Christum, sicut enim confringit vitulus virgulta tenera cornibus, ita Christus confringet Judaeos. #Qui etiam dilectus Filius Dei dicitur per assumptionem corporis, et filius unicornium, id est Judaeorum,@# quia ex stirpe Judaeorum secundum carnem fuit. Judaei unicornes dicuntur pro una lege quam habuerunt per quam in superbia se extulerunt. Nos utrumque testamentum habemus, ipsi vetus tantum recipiunt, nos duo cornua habemus, id est utrumque Testamentum. 7 #Vox Domini intercidentis flammam ignis: Vox Domini concutientis desertum: ÷ et commovebit Dominus desertum .. Cades.@# H Vox Domini intercidentis, id est auxilium illius inter persecutores, quo suis sanctis subvenit, ut persecutio furibundorum flamma ignis intelligatur, vel flammam dicit libidines quas per confessionem et gratiam facit cessare. Concutit desertum vox Domini, id est praedicatio animam quae deserta fuerat commovebit, quia anima quae vitiis occupata est, deserta dicitur, illius excussis habitabilis Deo fit. C Desertum appellati sunt, qui necdum fidei donum perceperunt. H Quos commovebit Dominus de infidelitate ad fidem. Cades interpretatur commotio tineae. G Intercisio ista flammae: donum consilii innuit, quo interrumpitur consensus actusque peccati vel persecutionis, in concussione vero deserti donum intellectus notatur. 8 #Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa: Et in templo ejus omnes dicent gloriam.@# H Cervi praedicatores significat, quos praeparavit, quando illis Spiritum sanctum dedit ac illos praedicare misit. Revelavit condensa, id est obscura divinarum Scripturarum per Spiritum sanctum illis patefecit. G Per cervos igitur sapientes intelliguntur, qui contemplatione, alta conscendentes, A superant et repellunt venenosas linguas haereticorum, Habes igitur septimum donum Spiritus sancti, scilicet sapientiam. C Pro qua re, in Ecclesia ejus, omnes illi haec dona habentes, referunt gloriam. 9 #Dominus diluvium inhabitare facit: Et sedebit Dominus rex in aeternum.@# C Dominus diluvium inhabitare facit. Hic significat diluvium baptismum sive aquas baptismi (per quas purgatur homo sicut per diluvium purgatus est mundus) et eas Spiritus sanctus inhabitat. H Et sedebit Dominus in sanctis (qui sedes ejus dicuntur) in aeternum, id est in saeculum saeculi, vel sedebit Christus ad dexteram Patris. 10 #Dominus virtutem populo suo dabit: Dominus benedicet populo suo in pace.@# H Dominus virtutem, id est fidem et fortitudinem contra hujus mundi procellas populo Christiano dabit. Et benedicet hic et in futuro, quando dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei. In pace, in semetipso, quia ipse est pax vera nostra. ORATIO EX PSAL. XXVIII. Dona, Domine, virtutem populo tuo, et effice nos templum Spiritus sancti: ut tibi de corde puro, holocaustum acceptabile praeparemus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXIX. ARGUMENTUM PSAL. XXIX. C Vox Christi ad Patrem, gratias agentis post ejus gloriosissimam resurrectionem. TT. #Psalmus cantici dedicationis domus David.@# C Domus significat templum Dominici corporis. Dedicatio vero, resurrectionem ejusdem Domini nostri. Tunc dedicavit: cum a mortuis resurrexit, tunc enim corpus ejus in aeternam gloriam perductum est. Dedicare enim dicimus cum novitas domus alicujus in usum celeberrimum deputatur. Domus autem David propter semen ejus est posita. Unde Salvator carnis traxit originem. 1 #Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: Nec delectasti inimicos meos super me.@# H Exaltabo te, Domine. Vox Christi ad Patrem, vel vox Ecclesiae ad Christum, id est laudabo te, quoniam suscepisti me. C Per dispensationem qua resurrexi a mortuis. Nec delectasti, quia non potuerunt Judaei Christum exstinguere sicut voluerunt. Delectasti vero posuit pro delectare fecisti. 2 #Deus meus clamavi ad te: Et sanasti me.@# H Oratio Christi sive Ecclesiae, sanasti me, id est resurgere me fecisti. C Tunc enim sanatus est Christus, quando carnem fragilitatis nostrae, resurgendo in aeterna vitae gaudia
null
16b73938-8350-46c5-8c3f-2fc81c14cc88
latin_170m_raw
null
None
None
None
collocavit, et nos salvos fecit. 3 #Domine, deduxisti ab inferno animam meam: Salvasti me a descendentibus in lacum.@# A H Domine, deduxisti, hoc expositione non eget. Manifestum est enim, animam Christi cum aliis animabus sanctorum, de inferno revocatam a Deo. C Descendentes vero in lacum sunt qui in iniquitate istius saeculi versantur. Salvatus est itaque a talibus, quia a communione eorum liberatus est cum resurrexit a mortuis. 4 #Psallite Domino sancti ejus: Et confitemini memoriae sanctitatis ejus.@# H Propheta hortatur sanctos, ut laudent illum a quo salvati sunt. Memoriae sanctitatis ejus dixit, quia memor nostri esse dignatus est, qui in umbra mortis, id est peccati versabantur, H id est, memores sitis istius beneficii quo vos liberavit. 5 #Quoniam ira in indignatione ejus: Et vita in voluntate ejus.@# C Indignatio illius, mors est peccatoris. H Indignatio Dei fuit quando Adam peccavit. Ira, justa #vindicta,@# quando eum de paradiso ejecit. Et vita in voluntate ejus, ut qui #fecerit@# voluntatem Dei, maneat in aeterna vita. Et sicut in Adam, ita in uno quoque peccatore. 6 #Ad vesperum demorabitur fletus: Et ad matutinum laetitia.@# H Vesperum, tota vita ista praesens intelligitur, quia per peccatum Adae omnes usque in finem saeculi flent vel gemunt, quando recordantur bona paradisi quae perdiderunt in Adam. Et mane, laetitia, quando in resurrectione simul in libertatem veniunt; vel alibi, vesperum quando flebat Maria, laetitia quoniam Christus resurrexit. A Dicit vero demorabitur, id est diu morabitur, quia a tempore peccati Adae usque in finem saeculi. 7 #Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.@# C Ego autem dixi in abundantia. Abundantia erat Filio semper virginis Mariae, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Jure dicebat se moveri non posse in aeternum, a Deo scilicet, cui sua majestas confidentiae dona praestabat. 8 #Domine, in voluntate tua: Praestitisti decori meo virtutem.@# C Domine in voluntate tua. Vox Christi, asserit sibi homini datam desuper virtutem a Patre, virtutem, scilicet illam qua non movetur a Deo, A qua immunis ab omni peccato: omni gratiarum plenitudine resplendet. Similiter et decorem illum, de quo scriptum est: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). 9 #Avertisti faciem tuam a me: Et factus sum conturbatus.@# H Tunc avertit Deus faciem suam ab Adam, quando peccavit. Tunc turbatus est, quando sub maledictione de paradiso projectus est. A Vel a Christo vertit faciem, quando passioni eum exposuit, et coepit pavere et turbari et moesta esse humanitas et carnis infirmitas. 10 #Ad te, Domine, clamabo:@# #Et ad Deum meum deprecabor.@# H Ad te, Domine, clamabo, Christus Dominus hoc dicit, qui in cruce clamavit, cum pro redempto populo Patrem interpellavit. 11 #Quae utilitas in sanguine meo: Dum descendo in corruptionem?@# C Petit ergo Christus non ut non moriatur, sed ne caro ipsius corruptione resoluta maculetur. H Ac si dixisset humanitas, nulla est utilitas quod sanguinem effudi, nisi resurrexero a mortuis. A Si enim non resurgam: nemini annuntiabo, nullum lucrabor, ideo subdit: Nunquid, etc. 12 #Nunquid confitebitur tibi pulvis: Aut annuntiabit veritatem tuam?@# H Nunquid confitebitur tibi pulvis, id est non poterit turba impiorum, quae adhuc velut pulvis omni vento doctrinae movetur; justificari, si ego non resurgam? Nec etiam annuntiabit veritatem tuam, hoc est Christum tuum qui est veritas. 13 #Audivit Dominus et misertus est mei: Dominus ÷ factus .. est adjutor meus.@# H Audivit Dominus, id est Deus Pater. Misertus est, quia resurgere me fecit a mortuis. Factus est adjutor, quia me fecit primogenitum mortuorum. 14 #Convertisti planctum meum gaudium mihi: Concidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.@# H Convertisti planctum meum, cum dicerem tristis est anima mea. In gaudium cum dixi: Ite nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII). C Concisus est saccus, id est corpus Christi, cum pro nobis ipse mori dignatus est. H
null
cd73a10e-a45b-4787-bed6-95217c12f213
latin_170m_raw
null
None
None
None
Praecinxit laetitia, scilicet per resurrectionem immortalitatis. 15 #Ut cantet tibi gloria mea et non compungar: Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi.@# C Cantare enim diximus ad mentis laetitiam proprie pertinere. Gloria vero Christi: majestas Patris, a quo audivit, hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII). A Et cantat Patri gloria Filii, quoniam causa est gloria Filii: ut laudetur Pater et ametur. C Et quia compunctus est semel, id est crucifixus: nulli se ulterius subjacere memorat passioni. Confitebor, id est, cum sanctis aeterna voce te laudabo. ORATIO EX PSAL. XXIX. Susceptor omnium, clementissime Deus, ne permittas delectari inimicos nostros super nos, sed ita nos in tua virtute corrobora, ut converso planctu nostro in gaudium: memoriam sanctitatis tuae jugiter excolamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXX. ARGUMENTUM PSAL. XXX. C A Vox Christi positi in cruce, orantis Patrem, ut de malis imminentibus liberetur; agitque gratias pro se et populo fideli. TT. #In finem psalmus David.@# C Verba quae titulus continet, ad Christum frequenter diximus referenda, cui totius hic psalmus aptandus est, quoniam ejus passionem et resurrectionem decantat. 1 #In te, Domine, speravi non confundar in aeternum: In justitia tua libera me.@# C Orat Christus ad Patrem ex natura humanitatis assumpta, ne de sua spe dejectus, humanae insultationis patiatur opprobria, addens in aeternum, ubi ejus contemplatio fixa permanebat. In tua justitia qua consuesti subvenire rogantibus. Libera, ad pericula hujus mundi pertinet amovenda. 2 #Inclina ad me aurem tuam: Accelera ut eruas me.@# C Inclina dixit, propter membrorum suorum humilitatem, ut quoniam non poterat humana conditio ad divinitatem attingere, divinitas inclinata ad eam descenderet. Accelera, id est festina resurrectionem dare celerrimam. 3 #Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii: Ut salvum me facias.@# H Vox Ecclesiae: in Deum protectorem, hoc est in Deum defensorem, quia multi sunt dii nuncupativi, nobis autem unus Deus, una fides, unum baptisma. Domus refugii ipse est, in qua pater habitat. 4 #Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu: Et propter nomen tuum deduces me et enutries me.@# C Fortitudo, pertinet ad toleranda quae passus est, refugium ad finem malorum: quando istius saeculi iniquitates superavit fine gloriosae mortis. Dux erat humanitate Dominus, quando suum nomen per universas gentes fecit cognosci. Enutritum se dicit, quousque ad perfectionem catholica Ecclesia ipsius munere perveniret, H A id est paulatim sanctos aggregando, corpus ipsius, id est, Ecclesiam auget. 5 #Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi: Quoniam tu es protector meus.@# C Ergo laqueum absconderunt Judaei Christo, quia occultis eum machinabantur perdere insidiis, unde se dicit educendum, id est resurrectionis beneficio ad superna velociter elevandum. Protectorem Dominum dicit, quia eo protegente nulla potest adversitas praevalere. 6 #In manus tuas commendo spiritum meum: Redemisti me, Domine Deus veritatis.@# H In manus tuas, id est potestati tuae. C Dignum ergo fuit, ut tanto susceptori talis commendaretur spiritus. Addidit etiam, quis esset iste Dominus, quia est Deus veritatis, illorum enim Deus est specialiter qui veritatem diligunt, nec in aliqua falsitate miscentur. 7 #Odisti observantes vanitates Supervacue.@# C Juste ergo veritas, oderat vanitatem, quia vanitas in falsitate versatur. H Odire enim Deus dicitur in quod reprobat. Addidit supervacue, quae non solum vacua vanitas dicitur sed etiam supervacua. A Vanitas est hujus saeculi falsa felicitas, quae vacue observatur, quia perditur; et supervacue observatur, quando pro ea habenda etiam male agitur. 8 #Ego autem in Domino speravi: Exsultabo et laetabor in misericordia tua.@# C Speravi in Domino dicit, ubi nihil vanum, nihil supervacuum est sed totum fixum. Exsultare: est cum magna alacritate animi gaudere. Laetari: temperata mentis affectione mulceri. 9 #Quoniam respexisti humilitatem meam: Salvasti de necessitatibus animam meam.@# C Ideo erat in Altissimo humilitas, quia illi humanitas adhaerebat ab ipsa conceptione. Necessitas dicitur quod in nece sit posita, id est in mortis angustiis constituta.
null
3a7dbc45-c242-40ab-a8bf-668335ddc971
latin_170m_raw
null
None
None
None
Nam quando peccatorum laqueis innodamur, nec nostra virtute possumus absolvi, necessitas appellatur. A Necessitates igitur peccata sunt, ex quibus se homo solvere nequit. 10 #Nec conclusisti me in manus inimici: Statuisti in loco spatioso pedes meos.@# C Nec conclusisti me dicit, quia liber effectus est a potestate diaboli. Statuisti dicit, hoc est firmasti In loco spatioso, id est in patria virtutum, in regione beatorum. Pedes suos dicit virtutes morales, per quas hunc mundum fixis gressibus ambulavit. A Locus spaciosus, charitas est: pedes, affectus animae. 11 #Miserere mei, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est in ira oculus meus: Anima mea et venter meus.@# H Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Vox eorum est qui qualibet tribulatione tribulantur, in quorum persona Christus loquitur hic, sicut superius in persona erutorum de tribulatione, dum dixit nec conclusisti, etc., potest dici et de Christo, quando ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). C Iram posuit: inimicorum indignationem. Oculus, intellectum signat, quem semper conturbamus, quando imminentia pericula formidamus. Ventrem dicit suam memoriam, ubi habebat reposita, quae illi Dominus de sua clarificatione promiserat. Animam: sensualitatem putat. 12 #Quoniam defecit in dolore vita mea: Et anni mei in gemitibus.@# C Deficere enim est, paulatim minus facere, et ad finem, per aliquas valetudinis minutias pervenire, et signat hic illam conturbationem carnis Christi qua in passione ejus vita carnis defecerat. Et anni mei in gemitibus, quia non fuit levis dolor: ubi continuus gemitus insonabat. A Anni Christi omnes in gemitibus, quoniam futuram mortem semper vidit, et in persecutionibus completi sunt 13 #Infirmata est in paupertate virtus mea: Et ossa mea conturbata sunt.@# C Virtus animi, in paupertate firmatur in membris Christi, quoniam omnibus bonis indiget humana fragilitas. Ossa: fortitudinem corporis significant, quia neque in animi robore, neque in spe carnis debet ulla esse praesumptio. H Virtus etiam corporis in egestate fuit et derelictione in passione. 14 #Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde: Et timor notis meis.@# C Inimicos, Judaeos dicit, habebatur inter eos opprobrium innocens Christus, qui se nefario scelere polluebant. Contra probum dicimus improbum, id est inhonestum et indecorum. Opprobrium autem significat valde abominabile facinus. Vicinos dicit qui ei in civitate fidei conjuncti, tamen perfecte non credebant. Notos apostolos significat, qui in ejus passione turbati sunt. H A Vel Christianos malos dicit vicinos tales esse, qui sunt in malitia pejores omnibus aliis Christi inimicis. 15 #Qui videbant me foras fugerunt a me: Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde.@# H Fugerunt apostoli in passione Christi eo relicto. Oblivioni datus est Christus infidelibus, quando eum in carne mortuum pro nihilo computaverunt. C Tanquam mortuus, non enim a fidelibus mortuus dicitur, cujus divinitas impassibilis veraciter aestimatur, sed a mente infidelium mortuus aestimabatur. A A corde moritur, cujus memoria recedit a corde, sicut oblivisci solent homines mortuorum. 16 #Factus sum tanquam vas perditum: Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu.@# C Vas perditum est quod fractum est, et ad nullos usus necessarium, quod semper abjicitur, ita et Christus mortuus quasi fractum vas abjiciendus putabatur perfidis Judaeis. Audivi vituperationem, id est, circumhabitantium perfidorum Judaeorum. Merito tales circumhabitantes dicuntur, qui legem Dei non spiritualiter sed carnaliter advertere volunt. A Sunt enim ut cortex medullam circuiens, sic litteram tenentes: spiritum intrant Scripturarum sed semper in circuitu morantur et cortice occidentis litterae. 17 #In eo dum convenirent simul adversum me: Accipere animam meam consiliati sunt@# C In eo consiliatam partem maximam dicit Judaeorum, ut Deum neci traderent. H Omnes simul consiliati sunt, ut quaererent animam Christi, sive haeretici: animam Ecclesiae. C Omne autem scelus gravius est quod consilio geritur plurimorum. 18 #Ego autem in te speravi, Domine: dixi Deus meus es tu: In manibus tuis sortes meae.@# C Speravit in Patrem Filius, quia sciebat nullam esse potestatem Judaeorum contra se, sed ipso creante existimus, ipso disponente vegetamur. H In manibus
null
8644bd7b-ecc3-4231-880e-2cdb5b270942
latin_170m_raw
null
None
None
None
tuis sortes meae, id est in gratia sancti Spiritus. A Qui sine merito quos vult eligit. Sortes itaque, id est Dei gratuita electio est in manibus, id est potestate Dei, non nostra. 19 #Eripe me de manu inimicorum meorum: Et a persequentibus me.@# C Ipsum Patrem rogat se eripere de manu inimicorum, id est Judaeorum, et a persequentibus, hoc est paganis vel haereticis, qui Ecclesiam Dei insequuntur fraudulentis machinationibus. A Maxime illi persequuntur Ecclesiam, qui cum sint Christiani, nolunt bene vivere, per hos opprobrium habet Ecclesia, inter quos gemens iste ait: Illustra, etc. 20 #Illustra faciem tuam super servum tuum: Salvum me fac in misericordia tua: Domine, ne confundar, quoniam invocavi te.@# C Illustra faciem tuam, id est, fac videri, quod supra me dignaris intendere, ut sicut de moriente desperant, ita de resurrectione confidant. H Ut non confundar, sed salver ab his persecutionibus. 21 #Erubescant impii et deducantur in infernum: Muta fiant labia dolosa.@# H Erubescant impii, sive iniqui daemones vel quicunque mali, cum viderint sanctos coronatos, quos in despectione habuerunt, et se condemnatos. C Seque cum respexerint, in gravi periculo constitutos: velociter obmutescant. 22 #Quae loquuntur adversus justum iniquitatem: In superbia et abusione.@# C Loquitur enim falsitas contra veritatem, quando Ariani creaturam Dominum creatorem dicunt. Addidit in superbia et abusione, id est in contemptu. Nam cum audivit ista falsitas flagellis caesum, statim in blasphema verba prosilivit. A Abusio fuit quando eum qui propter eos venit in carnem crucifixerunt abutentes Dei beneficio. 23 #Quam magna multitudo dulcedinis tuae ÷, Domine@# .. #Quam abscondisti timentibus te.@# H Multitudo dulcedinis est, multa praemia quae praeparavit Ecclesiae suae, ut esset sine fine cum angelis suis regnatura. C Quae hic sentitur abscondita, sed in futuro judicio ostenditur manifesta. A C Est etiam dulcedo hic Dei multiplex, dum corrigit bonos vel parcit, promittit, vel emendat quos amat, quam tamen impius non sentit, qui palatum cordis perdidit de febre iniquitatis. 24 #Perfecisti eis qui sperant in te: In conspectu filiorum hominum.@# C Perfecit illam dulcedinem in illis qui constanti animo eam exquirunt. In conspectu filiorum, id est, in illa resurrectione quando sanctis suis praemia aeterna restituet. H Perfecisti, ac si dicat perfecturus eris, vel in conspectu eorum qui humana et non coelestia quaesierunt. 25 #Abscondes eos in abscondito faciei tuae: A conturbatione hominum.@# C Abscondes eos in abscondito, id est, in illa resurrectione, quando justi contemplatione Dei perfruuntur, et praemia aeterna consequentur, quam gloriam impii non vident. Homines hic omnes persecutores et schismaticos dicit, qui hic consueverunt conturbare populum Christianum. 26 #Proteges eos in tabernaculo tuo: A contradictione linguarum.@# C Hic proteguntur justi in tabernaculo, id est in Ecclesia, ibi enim proteguntur: ubi malorum improbitas minime nocere illis permittitur, quando illaesae animae justorum, sub qualibet afflictione corporea servantur. 27 #Benedictus Dominus; Quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.@# H Benedictus Dominus, cui benedicit omnis creatura. Sed non ideo quasi egeat nostra benedictione a nobis benedicitur, sed ut nos ab ipso benedictionem accipere mereamur. Mirificavit misericordiam in civitate, H C id est in Hierusalem quam circumdant omnes gentes. H Quae est in medio mundi, quia ibi natus passus et resurrexit. 28 #Ego autem dixi in excessu mentis meae; Projectus sum a facie oculorum tuorum.@# H Tunc in excessu mentis est Ecclesia: quando cogitat quae in paradiso amisit, et qualiter Deus per angelum apud Adam loquebatur: et quomodo oculis interioribus Deum videbat, qui projectus est a facie Dei, quando transgressus est mandata Dei, et omnis posteritas est in illo projecta. 29 #Ideo exaudisti vocem orationis meae: Dum clamarem ad te.@# C Ideo exauditum se dicit Christus in membris suis, quia non tardat gratia Dei adjuvare illum, qui humiliter Dominum rogat. Et exauditus est Christus: quando audita est paterna vox dicens: Hic est filius meus dilectus. Et quando clamavit ad Patrem: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth.
null
5df090da-6444-49db-ab87-dc4c20d28996
latin_170m_raw
null
None
None
None
XVII)? 30 #Diligite Dominum omnes sancti ejus ÷ quoniam@# .. #veritatem requiret Dominus: Et retribuet abundanter facientibus superbiam.@# C Diligite dicit, jam tanquam ad amicos, non tanquam ad servos (Joan. XV): servorum est enim formidare, amicorum diligere. Requirit Dominus veritatem, quam nesciunt haeretici, falsis erroribus illigati. Hic superbiam, non unum vitium dicit, sed quidquid morum pravitate peccatur. Illis tribuit abundanter qui praecepta Dei despiciunt. 31 #Viriliter agite et confortetur cor vestrum: Omnes qui speratis in Domino.@# C Viriliter agite, id est in bonis operibus constantissime perdurate: ne feminea mollitie deficiatis qui corda vestra Domino constanter offertis. Si enim roborantur corda fidelium: si spem suam domini virtute confirment. ORATIO EX PSAL. XXX. Immensam multitudinem dulcedinis tuae, piissime Domine, suppliciter exoramus, ut dum veritatem tuam requirimus, tumorem exsecrabilis superbiae conteramus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXXI. ARGUMENTUM PSAL. XXXI. C Vox poenitentis et Domini verba respondentis, se circumdare misericordia sua in se sperantes. TT. #David intellectus.@# C Cur in hoc titulo posuit David intellectus? cum omnes psalmi propter intellectum eorum habendum sint scripti. Responsio: Primo meminit David, propter Dominum Christum, quoniam ad ipsum respicit quidquid poenitens iste dicturus est. Deinde addidit intellectus, ut cum nos intelligere divinitas praestiterit peccata nostra: pro eis tunc diluendis supplicemus, in alio enim psalmo dictum est, delicta quis intelligit (Psal. XVIII), de intellectu igitur peccatorum loquitur. 1 #Beati quorum remissae sunt iniquitates: Et quorum tecta sunt peccata.@# H Beati quorum remissae sunt iniquitates, id est per confessionem a Domino diluuntur. Vel quorum tecta sunt, id est per charitatem, quae operit multitudinem peccatorum (Prov. X), vel velata per poenitentiam ne in judicio revelentur (I Petr. IV). C Iniquitates sunt, quae ante susceptam fidem committuntur, peccata quae post fidei cogitationem vel gratiam baptismatis contrahuntur. 2 #Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum: Nec est in spiritu ejus dolus.@# H Illi non imputatur peccatum, qui in hoc saeculo se per poenitentiam sufficienter expurgat, vel per martyrium purgat. Quod tegitur: non videtur, quod non videtur: non imputatur, quod non imputatur, nec punietur. In illius ore dolus non est qui se peccatorem profitetur. C Quia dum nosmetipsos culpamus: veriloquium est, cum nos volumus laudare: mendacium est, ipse enim Domino placet qui sibi displicet. 3 #Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea Dum clamarem tota die.@# H Tacui, vox malorum est, qui tacent sua peccata, et in confessione nolunt dicere, ideo omnis fortitudo mea, id est virtus in infirmitate consenuit. A C More vulneris corporalis, quod dum occultatur medico putrescit. Dum clamarem. H Clamant, id est si aliquid boni habent, per vanitatem demonstrant. Tota die, H A id est tota vita (quae brevis est) tacent peccata, clamant et jactant merita. 4 #Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: Conversus sum in aerumna + mea .. dum configitur spina. + Diapsalma@# .. H Gravata est manus Dei super peccatores, id est potestas vindictae in die judicii. C Die et nocte: continuum tempus significat. Aerumnosus dicitur valde ruinosus. Ruina quippe appellata est, quasi ruens in ima. Conversus est in aerumna: qui ceciderat de superbia, ut qui ante erat superba; nunc humilis factus est. Spina est quae corpus erigit atque retinet, haec pro superbia merito posita est, quae confracta non dejicit ad interitum, sed erigit ad salutem. H Aerumna miseria est. A Vel configitur spina, cum pungitur conscientia et dolet. 5 #Delictum meum cognitum + tibi .. feci: Et injustitiam meam non abscondi.@# C Ille delictum cognitum facit, qui illud in confessionem veram perducit. Operire est valde aliquid silentio tegere, aut cordis dissimulatione celare, hoc faciunt stulti, qui putant Deum ignorare quod agunt. Delictum quidam leve putant esse peccatum quasi negligentius derelictum. Injustitia autem est immane aliquid vel saevum commissum. Sed et hic puritas confitentis ostenditur, quia non vult celare quod credebatur esse veniale 6
null
f3daea9c-07a0-491f-94f0-79c384063322
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino: Et tu remisisti impietatem peccati mei. Diapsalma.@# H Dixi in corde, ubi Deus videt, Confitebor, C id est publice fatebor, ut alios ad imitationem trahat pia fidelisque confessio. Impietas cordis fuit, quia tacere decreverat, ut illi crederet esse aliquid celatum, qui antequam fiant, omnia novit. 7 #Pro hac orabat ad te omnis sanctus: In tempore opportuno.@# H Pro hac orabit, id est, pro iniquitate hac vel remissione, quod superius dixit. Omnis sanctus, dicit, quia nemo est a peccatis immunis. C In tempore opportuno, in ista scilicet mundi vita, ubi converti fas est. Nam in inferno (sicut superius dictum est) nemo proficue Domino confitetur. 8 #Verumtamen in diluvio aquarum multarum: Ad eum non approximabunt.@# C Diluvium aquarum multarum est error hominum pessimorum, qui variis pravitatibus fluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt, et hi ad Dominum non approximabunt, quoniam a vera religione discedunt. 9 #Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me: Exultatio mea erue me a circumdantibus me. Diapsalma.@# C Refugium, est ad quod confugitur, ut pericula declinentur. H Exsultatio mea, dicit Ecclesia, quia in te gaudeo. C Erue me ab inimicis, sive a vitiis carnalibus, seu spiritibus immundis, qui nos perdere praecipiti velocitate festinant. 10 #Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris: Firmabo super te oculos meos.@# C Intellectum non habent peccatores: nisi quando conversis Dominus propitiatus eis indulget. Intelligere est bene agere et ad mandata Dei vota convertere. Et instruam te, quasi nescientem docebam. In via hac qua gradieris. H A Viam confessionis dicit docebam te, ut non recedas ab ea. C Firmabo super te oculos, id est, in te dirigam lumen intelligentiae meae. 11 #Nolite fieri sicut equus et mulus: Quibus non est intellectus.@# C Equus sine discretione: sessoris arbitrio servit, et a quocunque ascensus fuerit, excurrit. Mulus patienter onera portat, et per hoc utrique intellectum non habent, quia nec equus eligit cui obediat, nec mulus quibus oneribus ingravetur intelligit, ergo diabolicis fraudibus insideri et vitiorum onere gravari homines prohibet propheta. 12 #In chamo et freno maxillas eorum constringe: Qui non approximant ad te.@# C Chamus ad mulum pertinet, frenum ad equum respicit. Frenum enim a fero retinendo dictum est; ferum: antiqui gaballum dixerunt. Ergo ista retinacula, haec duo animalia cohibent, ut ad arbitrium jubentis incedant, ne suis voluntatibus ferantur. Maxillae adminicula sunt animalium quibus esca manditur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit debere inobedientibus constringi, id est victum parcius dari eis, ut, jejuniis macerati, creatoris subdantur imperio. 13 #Multa flagella peccatoris: Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.@# C Multa flagella sustinent peccatores contumaces, nolentes ire per semitas rectas, ut quod non faciunt sponte: plagis adhibitis cogantur implere. Sperantes autem in Domino circumdabit misericordia, ut non sit locus relictus, unde possit diabolus ad eos introire. 14 #Laetamini in Domino et exsultate justi: Et gloriamini omnes recti corde.@# C Omnis justus laetatur in Domino. Nam qui in se gaudet, fallaci praesumptione decipitur; qui vero in Domino laetatur, perpetua delectatione perfruitur. Laetari est tacitae mentis suavitate mulceri. Exsultare vero est concitati animi fervore gaudere. Et gloriamini qui recti corde estis et creditis, ex servitio Dei eos ad aeternae beatitudinis praemia pervenire. ORATIO EX PSAL. XXXI. Sancte Domine, qui remissis delictis, beatitudinem te confessis attribuis: exaudi vota praesentis familiae, et confracto peccati aculeo: spiritali nos exsultatione perfunde. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXXII. ARGUMENTUM PSAL. XXXII. C Propheta in Domino gaudere admonet justos, beatosque appellat, qui ad ejus meruerint pertinere culturam. TT. #Psalmus David@# C. Hic titulus omnino notus est, et ideo lector in eo sequatur expositionem priorem. 1 #Exsultate justi in Domino: Rectos decet collaudatio.@# C Commonet propheta Christianos, ut non in terrenis delectationibus exsultent, sed in Domino, ubi gaudia continua suavitate perfecta sunt. Rectos
null
daa60de5-3e7b-4318-b39c-2670ff4a7e60
latin_170m_raw
null
None
None
None
decet collaudatio, non haereticos pravos decet, sed rectos. H Qui in regula veritatis sua corda dirigunt. C Collaudatio vero multorum ore una laudatio est, propter unitatem Ecclesiae. 2 #Confitemini Domino in cithara: In psalterio decem chordarum psallite illi.@# C Cithara dicta, quae cita iteratione percutitur. H Habens deorsum #cavamen,@# superius sex chordas, et significat sex opera misericordiae. Et de illis chordis aliae bene cantant, aliae murmurant. Sic et sancti alii sic alii vero sic. Psalterium de sursum habet #cavamen@# et decem chordas, et signat decem praecepta legis, quae de supernis veniunt in sanctos. 3 #Cantate ei canticum novum: Bene psallite ei in vociferatione.@# C Novum canticum dicit Incarnationem Domini, qua angeli Domini cantabant dicentes: Gloria in altissimis (Luc. II). H Ille bene psallit qui implet opere quod docet. Vociferatio: jubilatio est, quia nec verbis nec syllabis nec litteris nec in vocem potest erumpere aut mens comprehendere potest, quantum homo debet laudare Deum, quod est jubilus. 4 #Quia rectum est verbum Domini: Et omnia opera ejus in fide.@# C Rectus est itaque sermo Domini, ad dirigendos scilicet homines, veraciter enim rectus dicitur, qui rectos facit. H Opera ejus in fide sanctorum, quia quod promittit Deus sanctis: non mentitur. 5 #Diligit misericordiam et judicium: Misericordia Domini plena est terra.@# C Diligit misericordiam in hoc mundo, ubi eam longe lateque disseminat. Videlicet ubi sustinet peccatores, ubi blasphemos patienter exspectat. Judicium: cum pios sequestrat ab impiis. Et merita eorum aequalitatis lance discernit. H Plena est terra: totus mundus, vel Ecclesia, quia sicut ille ubique est, ita misericordia cum illo est ubique. 6 #Verbo Domini coeli firmati sunt: Et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum.@# H C Verbo Domini, hoc est a Filio Dei, coeli firmati sunt, id est apostoli. C Spiritu oris, utique quando Spiritus sanctus eorum doctrinam declaravit signis et miraculis. Virtus enim, et ad miracula pertinet, et ad praedicationem eorum. 7 #Congregans sicut in utrem aquas maris: Ponens in thesauris abyssos.@# C Uter est exutum pecoris tergus; quod usibus humanis deservit ad liquores aliquos congregandos, et hic uter Ecclesiae comparatur, quia sicut iste complectitur liquores, ita et illam adunationem credentis populi includit. Aqua maris populum Christianum significat. H C Ponit in thesauris, id est in Scripturis divinis. Abyssos, id est profunditatem sensuum. 8 #Timeat Dominum omnis terra: Ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.@# C Hic terra durum significat per omnia peccatorem, qui merito terra dicitur, quia tantum terrena diligit. H Commoveantur omnes, id est de infidelitate ad credulitatem. Et aliter, in admiratione Creatoris creaturae ipsius commotae sunt. 9 #Quoniam ipse dixit et facta sunt: Ipse mandavit et creata sunt.@# H Quoniam ipse dixit, Ideo ipsum cuncta timeant, quia ab ipso facta sunt creata. 10 #Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum:@# ÷ #Et .. reprobat consilia principum.@# C Dominus dissipavit consilia gentium, quando eas in idolorum cultura non dimisit diutius permanere. H Reprobat cogitationes Sadducaeorum et Pharisaeorum, vel reliquarum potestatum genera. Consilia principum Annae et Caiphae, quorum omnium consilium semper in malo fuit, quod Dominus resurgendo destruxit. 11 #Consilium ÷ autem .. Domini in aeternum manet. Cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.@# H Consilium Domini fuit ut resurgeret a mortuis, sicut et fecit. C Vel Consilium autem Domini intelligimus incarnationis arcanum, quod ad consulendum humano generi constat esse concessum. Hoc nulla aetate dissolvitur, sed manet in aeternum. A C Cogitationes cordis ejus significant praedestinationem, in qua cuncta reposita sunt quae permanent in aeternum. Aeterna igitur sanctorum praedestinatio, cogitationes cordis ejus dicuntur. 12 #Beata gens cujus est Dominus Deus ejus: Populus quem elegit in haereditatem sibi.@# C Ipsa utique gens beata est, a qua Dominus colitur, qui eam protegit ac gubernat. Populus Christianus haereditas Christi est, quia eum auctor suus possidet, quem praedicationibus sanctis et pretioso sanguine acquisivit. 13 #De coelo respexit Dominus: Vidit omnes filios hominum.@# C
null
2e476ec9-2d01-44bb-b530-6a79ae240aab
latin_170m_raw
null
None
None
None
De coelo respexit Dominus, quando donavit adventum proprii Filii. Vidit, significat gratiam miserentis. Filios hominum. H Id est peccatores absolvit, quia nunquam respectus ejus sine misericordia fuit. C Nota vero, quod dum Deus dicitur in Scripturis respicere peccata, punit; cum vero hominem, absolvit. 14 #De praeparato habitaculo suo: Respexit super omnes qui habitant terram.@# C De praeparato habitaculo, id est, de futuro Domini corpore, quod praeparatum in praedestinatione fuerat. Respexit super omnes, id est disposuit, ut periclitanti mundo (quem disposuerat facere) subveniret. 15 #Qui finxit singillatim corda eorum: Qui intelligit omnia opera eorum.@# C Finxit corda quibus intelligentiae suae dona largitus est. Singillatim, id est divisim vel distinctim, corda eorum, scilicet sanctorum sub Domini timore viventium. Intelligit, quando actibus bonorum praemia digna restituit. Omnia opera, id est cogitationes, dicta, #et@# facta. 16 #Non salvatur rex per multam virtutem: Et gigas non salvabitur in multitudine virtutis@# ÷ #suae@# .. C Regem dicit, hominem continentem, qui quamvis regat corpus suum miseratione divina a vitiis tamen carnalibus salvus fieri non potest, dum de sua virtute praesumpserit. Eumdem etiam gigantem vult intelligi, qui virtutum magnitudine roboratus, contra immanitatem diaboli dimicat fortiter. Et licet sic fortiter confligat, si tamen sublevatus fuerit vitio superbiae, salvus esse non poterit. Gigas vero interpretatur #terrigena.@# Et juste virtus humana a Deo deseritur, quando datum bonum, non largitori Deo, sed propriis vitibus applicatur. 17 #Fallax equus ad salutem: In abundantia autem virtutis ÷ suae .. non salvabitur.@# C Equum ponit pro felicitate humana, quae homines sic portat et accipit, sicut equus fallax. Ille enim, dum appetit campos, solet incautos fallere in se praesumentes, ideo dicitur fallax equus. 18 #Ecce oculi Domini super metuentes eum:@# ÷ #Et in eis .. qui sperant super misericordia ejus.@# C Ergo oculi Domini sunt super timentes eum, quia eos protegit, quos se timere cognoscit. Qui sunt enim timentes Deum exponit, id est sperantes in misericordia ejus. 19 #Ut eruat a morte animas eorum Et alat eos in fame.@# C Eruit a morte animas justorum, cum eas tulit de potestate diabolica. Alimentum dictum est, quasi #mentis nutrimentum.@# In fame enim positi sunt, qui se coelestium rerum desiderio semper accendunt. 20 #Anima nostra sustinet Dominum: Quoniam adjutor et protector noster est.@# C Cum dicit, anima nostra sustinet, patientiam significat Christiani, haec confirmat omnes virtutes in homine. Adjutor est, dum ad eum ipsius gratia conamur accedere. Protector, dum resistimus adversario. 21 #Quia in eo laetabitur cor nostrum: Et in nomine sancto ejus speravimus.@# H Laetabitur cor nostrum, id est anima nostra de spe futurae remunerationis. Nomen Patris Filius est, in quem semper sperare debemus. 22 #Fiat misericordia tua, Domine, super nos: Quemadmodum speravimus in te.@# H Unusquisque antequam cantet istum versum, debet cogitare ut fideliter dicat: Quemadmodum speravimus in te, ne alibi sua mens vacet, sed firma spes sit ut vere dicat: Fiat, etc., ut qui nos per baptismum abluisti, Spiritus sancti infusione confirmes. Sicut in Actibus apostolorum cernimus factum, cum baptizati receperunt. Spiritum sanctum (Act. XIX). C. Hic titulus omnino notus est, et ideo lector in eo sequatur expositionem priorem. 1 #Exsultate justi in Domino: Rectos decet collaudatio.@# C Commonet propheta Christianos, ut non in terrenis delectationibus exsultent, sed in Domino, ubi gaudia continua suavitate perfecta sunt. Rectos decet collaudatio, non haereticos pravos decet, sed rectos. H Qui in regula veritatis sua corda dirigunt. C Collaudatio vero multorum ore una laudatio est, propter unitatem Ecclesiae. 2 #Confitemini Domino in cithara: In psalterio decem chordarum psallite illi.@# C Cithara dicta, quae cita iteratione percutitur. H Habens deorsum #cavamen,@# superius sex chordas, et significat sex opera misericordiae. Et de illis chordis aliae bene cantant, aliae murmurant. Sic et sancti alii sic alii vero sic. Psalterium de sursum habet #cavamen@# et decem
null
edf38469-40da-4820-bd5b-4bb5da8c6371
latin_170m_raw
null
None
None
None
chordas, et signat decem praecepta legis, quae de supernis veniunt in sanctos. 3 #Cantate ei canticum novum: Bene psallite ei in vociferatione.@# C Novum canticum dicit Incarnationem Domini, qua angeli Domini cantabant dicentes: Gloria in altissimis (Luc. II). H Ille bene psallit qui implet opere quod docet. Vociferatio: jubilatio est, quia nec verbis nec syllabis nec litteris nec in vocem potest erumpere aut mens comprehendere potest, quantum homo debet laudare Deum, quod est jubilus. 4 #Quia rectum est verbum Domini: Et omnia opera ejus in fide.@# C Rectus est itaque sermo Domini, ad dirigendos scilicet homines, veraciter enim rectus dicitur, qui rectos facit. H Opera ejus in fide sanctorum, quia quod promittit Deus sanctis: non mentitur. 5 #Diligit misericordiam et judicium: Misericordia Domini plena est terra.@# C Diligit misericordiam in hoc mundo, ubi eam longe lateque disseminat. Videlicet ubi sustinet peccatores, ubi blasphemos patienter exspectat. Judicium: cum pios sequestrat ab impiis. Et merita eorum aequalitatis lance discernit. H Plena est terra: totus mundus, vel Ecclesia, quia sicut ille ubique est, ita misericordia cum illo est ubique. 6 #Verbo Domini coeli firmati sunt: Et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum.@# H C Verbo Domini, hoc est a Filio Dei, coeli firmati sunt, id est apostoli. C Spiritu oris, utique quando Spiritus sanctus eorum doctrinam declaravit signis et miraculis. Virtus enim, et ad miracula pertinet, et ad praedicationem eorum. 7 #Congregans sicut in utrem aquas maris: Ponens in thesauris abyssos.@# C Uter est exutum pecoris tergus; quod usibus humanis deservit ad liquores aliquos congregandos, et hic uter Ecclesiae comparatur, quia sicut iste complectitur liquores, ita et illam adunationem credentis populi includit. Aqua maris populum Christianum significat. H C Ponit in thesauris, id est in Scripturis divinis. Abyssos, id est profunditatem sensuum. 8 #Timeat Dominum omnis terra: Ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.@# C Hic terra durum significat per omnia peccatorem, qui merito terra dicitur, quia tantum terrena diligit. H Commoveantur omnes, id est de infidelitate ad credulitatem. Et aliter, in admiratione Creatoris creaturae ipsius commotae sunt. 9 #Quoniam ipse dixit et facta sunt: Ipse mandavit et creata sunt.@# H Quoniam ipse dixit, Ideo ipsum cuncta timeant, quia ab ipso facta sunt creata. 10 #Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum:@# ÷ #Et .. reprobat consilia principum.@# C Dominus dissipavit consilia gentium, quando eas in idolorum cultura non dimisit diutius permanere. H Reprobat cogitationes Sadducaeorum et Pharisaeorum, vel reliquarum potestatum genera. Consilia principum Annae et Caiphae, quorum omnium consilium semper in malo fuit, quod Dominus resurgendo destruxit. 11 #Consilium ÷ autem .. Domini in aeternum manet. Cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.@# H Consilium Domini fuit ut resurgeret a mortuis, sicut et fecit. C Vel Consilium autem Domini intelligimus incarnationis arcanum, quod ad consulendum humano generi constat esse concessum. Hoc nulla aetate dissolvitur, sed manet in aeternum. A C Cogitationes cordis ejus significant praedestinationem, in qua cuncta reposita sunt quae permanent in aeternum. Aeterna igitur sanctorum praedestinatio, cogitationes cordis ejus dicuntur. 12 #Beata gens cujus est Dominus Deus ejus: Populus quem elegit in haereditatem sibi.@# C Ipsa utique gens beata est, a qua Dominus colitur, qui eam protegit ac gubernat. Populus Christianus haereditas Christi est, quia eum auctor suus possidet, quem praedicationibus sanctis et pretioso sanguine acquisivit. 13 #De coelo respexit Dominus: Vidit omnes filios hominum.@# C De coelo respexit Dominus, quando donavit adventum proprii Filii. Vidit, significat gratiam miserentis. Filios hominum. H Id est peccatores absolvit, quia nunquam respectus ejus sine misericordia fuit. C Nota vero, quod dum Deus dicitur in Scripturis respicere peccata, punit; cum vero hominem, absolvit. 14 #De praeparato habitaculo suo: Respexit super omnes qui habitant terram.@# C De praeparato habitaculo, id est, de futuro Domini corpore, quod praeparatum in praedestinatione fuerat. Respexit super omnes, id est disposuit, ut periclitanti mundo (quem
null
15d50585-502c-4e20-a6dd-b1d5070c4588
latin_170m_raw
null
None
None
None
disposuerat facere) subveniret. 15 #Qui finxit singillatim corda eorum: Qui intelligit omnia opera eorum.@# C Finxit corda quibus intelligentiae suae dona largitus est. Singillatim, id est divisim vel distinctim, corda eorum, scilicet sanctorum sub Domini timore viventium. Intelligit, quando actibus bonorum praemia digna restituit. Omnia opera, id est cogitationes, dicta, #et@# facta. 16 #Non salvatur rex per multam virtutem: Et gigas non salvabitur in multitudine virtutis@# ÷ #suae@# .. C Regem dicit, hominem continentem, qui quamvis regat corpus suum miseratione divina a vitiis tamen carnalibus salvus fieri non potest, dum de sua virtute praesumpserit. Eumdem etiam gigantem vult intelligi, qui virtutum magnitudine roboratus, contra immanitatem diaboli dimicat fortiter. Et licet sic fortiter confligat, si tamen sublevatus fuerit vitio superbiae, salvus esse non poterit. Gigas vero interpretatur #terrigena.@# Et juste virtus humana a Deo deseritur, quando datum bonum, non largitori Deo, sed propriis vitibus applicatur. 17 #Fallax equus ad salutem: In abundantia autem virtutis ÷ suae .. non salvabitur.@# C Equum ponit pro felicitate humana, quae homines sic portat et accipit, sicut equus fallax. Ille enim, dum appetit campos, solet incautos fallere in se praesumentes, ideo dicitur fallax equus. 18 #Ecce oculi Domini super metuentes eum:@# ÷ #Et in eis .. qui sperant super misericordia ejus.@# C Ergo oculi Domini sunt super timentes eum, quia eos protegit, quos se timere cognoscit. Qui sunt enim timentes Deum exponit, id est sperantes in misericordia ejus. 19 #Ut eruat a morte animas eorum Et alat eos in fame.@# C Eruit a morte animas justorum, cum eas tulit de potestate diabolica. Alimentum dictum est, quasi #mentis nutrimentum.@# In fame enim positi sunt, qui se coelestium rerum desiderio semper accendunt. 20 #Anima nostra sustinet Dominum: Quoniam adjutor et protector noster est.@# C Cum dicit, anima nostra sustinet, patientiam significat Christiani, haec confirmat omnes virtutes in homine. Adjutor est, dum ad eum ipsius gratia conamur accedere. Protector, dum resistimus adversario. 21 #Quia in eo laetabitur cor nostrum: Et in nomine sancto ejus speravimus.@# H Laetabitur cor nostrum, id est anima nostra de spe futurae remunerationis. Nomen Patris Filius est, in quem semper sperare debemus. 22 #Fiat misericordia tua, Domine, super nos: Quemadmodum speravimus in te.@# H Unusquisque antequam cantet istum versum, debet cogitare ut fideliter dicat: Quemadmodum speravimus in te, ne alibi sua mens vacet, sed firma spes sit ut vere dicat: Fiat, etc., ut qui nos per baptismum abluisti, Spiritus sancti infusione confirmes. Sicut in Actibus apostolorum cernimus factum, cum baptizati receperunt. Spiritum sanctum (Act. XIX). ORATIO EX PSAL. XXXII. Pasce, Domine, plebem tuam in fame verbi, et eripe animas nostras de morte peccati, ut repleti misericordia tua, aggregari justorum gaudiis impertiente te mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXXIII. ARGUMENTUM PSAL. XXXIII. C Vox Prophetae benedicentis Deum, et admonentis mansuetos, ut cum ipso in ejus laude perseverent, et ut a deliciis se abstineant, justosque dicit in sua justitia liberandos: impios vero perituros. TT. #Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit.@# C Cum Saul persequeretur David, fugit ad Achis regem, ibique dum esset, invidia eum occidere volebant; ille vero de industria mutavit vultum, ita ut salivis ora compleret, ut furibundus aestimaretur, et illaesus relinqueretur. Cum fugit inde, istum psalmum cantavit (I Reg. XXI). 1 #Benedicam Dominum in omni tempore: Semper laus ejus in ore meo.@# H Cum se dicit Deum benedicere omni tempore, docet nos nec in adversis succumbere, nec in prosperis extolli. C Semper est laus Dei in ore hominis, quando talia vel cogitat aut loquitur, ut nulla redargutione culpetur. Laus vero a #lauro@# dicta est, quae solebat coronare victores. 2 #In Domino laudabitur anima mea: Audiant mansueti et laetentur.@# C Tunc enim glorificatur fidelis servus, quando laudabilem Dominum habere
null
fa752559-5f0a-47da-8325-51125b3d851e
latin_170m_raw
null
None
None
None
cognoscitur. Audiant mansueti, H id est sancti. C Qui charitate praecipua omnium rerum habere temperantiam consueverunt. 3 #Magnificate Dominum mecum@# #Et exaltemus nomen ejus in idipsum.@# C Vocat Ecclesia fratres, hortatur populos obedientes, ut nomen Domini gloriosa societate magnificent, ne inter officia sanctitatis detestabilis invidia misceatur. Exaltemus nomen ejus in idipsum. In idipsum significat compositos choros, quando psalmodiam Domini alterna sibi successione respondent. 4 #Exquisivi Dominum et exaudivit me: Et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.@# C Exquisivi Dominum, non longo spatio terrarum, sed in corde meo. Et exaudivit me, quoniam intellectus Christi universa complectitur, id est ubique intelligit se quaeri, et exaudit. Dicendo ex omnibus liberavit me, nihil relictum est, quod remansisse suspiceris adversum. A Qui ergo non audiuntur, non Dominum quaerunt. Non enim dixit, Exquisivi aurum a Domino sed Dominum. 5 #Accedite ad eum et illuminamini. Et facies vestrae non confundentur.@# H Accedite ad eum, non loco, sed fide et opere, et illuminamini, scilicet mente et intellectu, quia nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII). Et facies vestrae non confundentur in judicio, quo impii confundentur in condemnationem. 6 #Iste pauper clamavit et Dominus exaudivit ÷ eum@# .. #Et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.@# H Iste pauper clamavit, id est Christus, qui pro nobis pauper factus est, in passione clamavit ad Patrem. C Quando clamavit, salutariter est auditus; sed ex omnibus mundanis angustiis est liberatus, H quando eum resuscitavit a mortuis. 7 #Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum: Et eripiet eos.@# H Haud dubium est timentes Dominum ab angelis custodiri. Ideo alia littera habet: Emittet angelum Dominus. C Angelus enim minister est voluntatis divinae; quapropter si vis angelum te fieri, fac quod praecipit, ut liberes periclitantem, eripias innocentem, subvenias anxio, etc. Quae divina jubet auctoritas. 8 #Gustate et videte quoniam suavis ÷ est Dominus@# .. #Beatus vir qui sperat in eo.@# C Gustate, non pertinet ad palatum, sed ad animae suavissimum sensum. H Qui perfecto animo Deum timet et praecepta custodit, et ita sentit Christum, tunc intelligit quia suavis est, quia ipse est panis vivus, qui de coelo descendit. Beatus dicitur qui in eum sperat, et non in incertum divitiarum. Et ideo beatus, quia illum habet qui omnia habet, hoc est Deum. 9 #Timete Dominum ÷ omnes .. sancti ejus: Quoniam non est inopia timentibus eum.@# H Timete Dominum, omnibus sanctis imperat, ne accepta securitate decipiantur. C Solus ipse nihil indiget, qui timore Dei ditatus est. Omne enim bonum habet, quia Deum timendo amat. 10 #Divites eguerunt et esurierunt: Inquirentes autem Dominum, non minuentur omni bono. ÷ Diapsalma@# ... C Tunc egent divites, quando non habent rectam fidem. Esuriunt, quando minime a Domini corpore satiantur; divites ventre, esurientes semper spiritu. Quid enim habeant qui Dominum non habent? Inquirentes Dominum non deficient ullo bono, quoniam spirituali desiderio perfruuntur. Nam cum diligimus Dominum, in Christo omnia reperimus. 11 #Venite, filii, audite me: Timorem Domini docebo vos.@# C Vox paterna sonat ad illos qui prima rudimenta suscipiunt, ut veniant ad fidem Christianam. Dum dicit: Docebo vos, admonet ne pavescamus quod audivimus timorem. Non est enim iste timor qui formidetur, sed qui diligatur. Timor humanus amaritudinem habet, iste dulcedinem. 12 #Quis est homo qui vult vitam: Diligit dies videre bonos?@# H Propheta hoc interrogando loquitur, quis vitam aeternam cupit videre, ut cum sanctis jocundetur in regno Dei? quod si vis, fac quod sequitur et videbis, id est habebis vitam aeternam et dies bonos et aeternos. 13 #Prohibe linguam tuam a malo: Et labia tua ne loquantur dolum.@# C Prohibe linguam tuam a malo colloquio. Addidit labia, quae linguae motum protinus consequuntur. Dolus autem est, quando fallimus audientem. 14 #Diverte a malo. Et fac bonum: Inquire pacem. Et persequere eam.@# H Diverte a malo et fac bonum, id est
null
9605d446-31dc-4679-9e61-50ebb2b7caa9
latin_170m_raw
null
None
None
None
destrue vitia, et aedifica virtutes. Inquire pacem. C Nullus potest pervenire ad auctorem pacis, nisi hic diligentius per pura opera inquirat. 15 #Oculi Domini super justos: Et aures ejus in preces eorum.@# C Cum dicit, oculi Domini super justos, continuam gratiam divinitatis ostendit. H Et aures ejus, quia quidquid sancti rogant de bono, exaudit Deus. C Quae enim mora fiat ad audiendum, cum in ipsis habitet ipse Deus qui exaudit. 16 #Vultus ÷ autem .. Domini super facientes mala: Ut perdat de terra memoriam eorum.@# C Ne dicerent pessimi, Justos attendit, nos autem non respicit, securi faciamus, quia ab illo conspici non meremur, ideo pronuntiat, vultum Domini, id est intellectum vel considerationem esse super malos. De terra vero dicit eos disperdere, id est de futura patria, quam soli Deo placiti possidebunt. Peribit memoria eorum, quia non erit iniquorum inter justos ulla commemoratio. H Vel vultum hic furorem intelligimus, qui minando iram memoriam peccati a terra disperdit. 17 #Clamaverunt ÷ justi .. et Dominus exaudivit@# ÷ #eos@# .. #Et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.@# C Justos clamasse ad Deum dicit, et semper profitetur auditos, Martyres etiam (quos de suppliciis tyrannorum minime liberavit Deus) sunt exauditi et liberati, quando ad coelorum regna perducti, omnibus tribulationibus probantur exuti. 18 #Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde: Et humiles spiritu salvabit.@# H C Juxta significat, non loco, sed auxilio. C Qui tribulato sunt corde, multi enim tribulantur, sed non ex corde, qui peccata non deflent, sed mundana eos damna contristant. H Humiles spiritu, id est mites, quos Christus salvabit, coelestia regna tribuendo. 19 #Multae tribulationes justorum Et de omnibus his liberavit eos Dominus.@# C Multae revera sunt tribulationes justorum, quia eos diabolus validius insequitur. Sed in hoc quo subditur, liberavit eos Dominus de omnibus his, ostenditur potentia Creatoris, quae liberat justum ab omnibus tribulationibus. H Quia vero multae tribulationes justorum, ideo qui tribulationem non patitur, justus non est. 20 #Custodit ÷ Dominus .. omnia ossa eorum: Unum ex his non conteretur.@# C Ossa dixit, fidelium in virtutibus firmitatem, id est patientiam et mansuetudinem, quae perire in sanctis nequeunt, nec conteri a diabolo, quia Domino custode servantur. 21 #Mors peccatorum pessima: Et qui oderunt justum delinquent.@# C Revera pessima est mors peccatorum quia eam aeterna poena comitatur. Pessima enim dicta, quasi #pessundata,@# scilicet poenis aeternis. Et qui oderunt justum, H id est Christum, sine causa, delinquunt, id est, Deum derelinquunt odiendo bonum, et ita ad mortem aeternam peccant. Vel justum, id est unumquemque sanctum. 22 #Redimet Dominus animas servorum suorum: Et non delinquent omnes qui sperant in eo@# H Redimet Dominus, scilicet sanguine pretioso. C quia qui in ipso recte crediderit, a peccatorum debita captivitate redimitur. Animas frequenter Scriptura divina ponit pro hominibus. Addidit servorum suorum, id est non iniqua libertate viventium. C Et non delinquet, scilicet #tanquam pastor bonus.@# H Neque hic, neque in futuro, C qui sperant in eum, non in propriis viribus praesumentes. ORATIO EX PSAL. XXXIII. Angelorum et totius creaturae dispositor, Deus, emitte angelum tuum in circuitu nostro, cujus ambitione muniti, mereamur a peccatorum morte pessima liberari. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXXIV. ARGUMENTUM PSAL. XXXIV. C Christus de sua passione dicit ad Patrem, petens se ab inimicorum persecutione liberari. TT. ÷ #Ipsi .. David.@# C David (sicut diximus) duas significationes amplectitur, manu fortis et desiderabilis, quod utrumque Domino Salvatori certum est convenire. 1 #Judica, Domine, nocentes me: Expugna impugnantes me.@# C Clamat Christus ex humana infirmitate, ut damnentur nocentes, id est, diabolus cum ministris, malos enim judicare damnare est. Qui impugnat superare contendit. Qui expugnatur, jam omnino victus est. Immundi spiritus impugnatores dicuntur, quia licet sanctos vincere nequeant, contendere tamen cum eis non desistunt. 2 #Apprehende arma et scutum
null
346ceb7c-3e0a-4bbe-bd0c-3fb5b0761c6f
latin_170m_raw
null
None
None
None
:@# #Et exsurge in adjutorium mihi:@# C Arma ab #arcendo@# dicta sunt, quod per ea hostes violentissimos arceamus; per arma, coelestia adjutoria; per scutum, divina protectio designatur. Scutum enim dictum est quasi #sculptum,@# quod in ipso antiqui facta sua signabant. Sola vero voluntas Domini est qua protegit periclitantem, et expugnat adversum. 3 #Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me: Dic animae meae: Salus tua ego sum.@# H Framea hic intelligitur anima Christi vel cujuslibet sancti, quia Deus per animam Christi fecit vindictam contra diabolum, et per animam cujuslibet sancti facit vindictam, sicut per Petrum fecit Ananiae et Saphirae (Act. V). Et conclude. Petit Ecclesia, ut concludat adversarios suos, ne valeant ad nocendum exire. Dic animae meae, ut te intelligat, quia tu salus ejus es. 4 #Confundantur et revereantur, Quaerentes animam meam.@# C Confundi, enim facta sua erubescere et in melius commutare. Nam licet confusi dicantur, qui convincuntur ad poenam, tamen ut hic ad conversionem intelligeres confusionem petitam, addidit, revereantur, id est emendati diligant quem persequendum esse putaverant. Quaerentes animam, in malam partem dicit, qui scilicet sic quaerunt ut eam a corpore segregare festinent. 5 #Avertantur retrorsum et confundantur: Cogitantes mihi mala.@# C Averti autem retrorsum, non dicitur nisi illis qui corrigendi judicantur, ut Petro: Redi retro me, Satana (Matth. XVI.) Qui cogitant sive de Judaeis, sive de haereticis, sive de paganis dixit, mala enim omnes cogitant, qui praeter catholicam fidem aliqua, prava intentione docere festinant: 6 #Fiant tanquam pulvis ante faciem venti:@# ÷ #Et .. angelus Domini coarctans ÷ eos@# .. H Pulvis, leves et infructuosi homines dicti sunt, quia sicut pulvis a vento, sic peccatores a sententia divina in die judicii projiciuntur. Angelus Domini, id est spiritus malus, non natura, sed sua inventione. Coarctat eos, id est in quantum potest, persequitur eos, id est quantum sibi permittitur. Habet enim diabolus voluntatem nocendi, sed non habet potestatem faciendi. 78 #Fiat via illorum tenebrae et lubricum: Et angelus Domini persequens eos.@# C Via, id est opera, tenebrosa illis fiant, ut horreant mala facere. Lubrica, ut in eisdem stare diutius non possint. Et si decreverint plus immorari virtus Domini persequatur eos, ita ut in sceleribus suis longius haerere non sinat, qui ad interitum festinant. 8 #Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: Supervacue exprobraverunt animam meam.@# C Absconderunt mihi gratis, id est sine causa, scilicet Judaei, ut illi putabant. Qui enim divinitatis ejus potentiam non credebant, illi putabant se abscondisse interitum. Bene dictum est, interitum laquei sui, quia ille laqueus non morientis erat Domini, sed peccantis interitus. Supervacue, id est false exprobraverunt, quando Christo dicta sua veracia quasi aliquod crimen imputabant. H Et inutiliter egerunt, quia exprobratio ista nullam habuit utilitatem. 9 #Veniat illi laqueus quem ignorat: et captio quam abscondit apprehendat eum:@# + #Et .. in laqueum cadat ÷ in ipsum@# .. H Excidium illud minatur Propheta quod advenit Judaeis in temporibus Vespasiani. Et captio, quam occultaverunt, apprehendit eos, id est mors repentina, quam Domino nostro moliebantur occulte. 10 #Anima autem mea exsultabit in Domino: Et delectabitur super salutari suo.@# C Prima quippe sanctae animae beatitudo est exsultare in Domino. Delectabitur super salutare ejus. H Salutaris noster, Christus est, quia in eo delectabitur Ecclesia. 11 #Omnia ossa mea dicent: Domine, Quis similis tui.@# C Ossa fortitudinem animi et constantiam mentis significant, quae merito ossibus comparantur, quia sicut illa corpus, ita et haec sanctas voluntates corroborant. C Quis, negativum est; similis tui, H id est nullus. Quis potest similis esse Deo? 12 #Eripiens inopem de manu fortiorum ejus: Egenum et pauperem a diripientibus eum.@# C Eripuit Christus pene totum genus humanum, de illa potestate diaboli qui tunc per mundum regnabat. Homo enim erat inops: quia mortalis, egenus, quia in labore et sudore panem quaesivit. Pauper, quia
null
fb8cc13d-e53c-48ac-b0b0-5f14357dc51a
latin_170m_raw
null
None
None
None
de sapientia et puritate dejectus a diripientibus immundis spiritibus, solam tenuem et umbratilem ratiunculam possidebat. 13 #Surgentes testes iniqui: Quae ignorabam interrogabant me@# C Nunc commemorat Christus de propria passione. Contra eum enim testes subito impetu consurgebant, revera iniqui, quia erant contra aequitatem locuturi. Addidit, ignorabam, id est ipsi narrabant illa quae me dixisse omnimodis nesciebam. 14 #Retribuebant mihi mala pro bonis: Sterilitatem animae meae.@# C Retribuebant mihi mala pro bonis, quia cum Christus vitam credentibus contulerit, illi mortem e contra reddere maluerunt. Sterilitas animae fuit, quando Magister bonus in ipsis fructum fidei reperire non potuit. 15 #Ego autem cum mihi molesti essent: Induebar cilicio.@# C Ego dum mihi molesti essent, id est dum Judaei essent molesti per contumelias et insidias Christo, induit se cilicio. H Id est divinitas carne, et de peccato damnavit peccatum (Rom. VIII). C Induit vero se carne divinitas, id est occultavit per carnis velamen se tenebrosis mentibus. 16 #Humiliabam in jejunio animam meam: Et oratio mea in sinu meo convertetur.@# C Jejunium dictum est enim quasi inedium, quod abstinentes diutius ad inediam usque perducat. Jejunavit Christus in monte quadraginta diebus (Matth. IV). Et oratio mea, id est dum fundebatur a Domino in cruce, et eam miseri Judaei minime suscipere mererentur, remeabat in sinum ejus, id est in secretum pectoris, unde fuerat egressa. 17 #Quasi proximum, quasi fratrem nostrum sic complacebam: Quasi lugens et contristatus sic humiliabar.@# C Mutatus est hic casus nominum, pro ablativis enim sunt accusativi positi. Dicit enim, quasi de proximo, quasi de fratre nostro ita mihi complacebam, id est de eorum conjunctione gaudebam, qui me hostiliter insequebantur. Complacebat enim in illis Domino, quando eos docebat non delinquere. Lugens et contristatus et humiliatus Christus erat, quia in cunctis Judaeis, quos ut fratres et proximos dilexit, fidem invenire non potuit. 18 #Et adversum me laetati sunt et convenerunt: Congregata sunt super me flagella et ignoravi.@# H Laetati sunt Judaei, quando Christum comprehenderunt. Convenerunt, ut eum crucifigerent, non ut crederent. Congregata sunt flagella, ut Pilatus dixit: Emendatum eum, id est flagellatum, dimittam (Luc. XXIII). Et ignoravi, id est non habui conscientiam peccati, propter quod flagellari vel crucifigi debuerim. 19 #Dissipati sunt nec compuncti: tentaverunt me. Subsannaverunt me subsannatione: Frenduerunt super me dentibus suis.@# H Dissipati sunt, a vinculo charitatis, nec compuncti ut agerent poenitentiam. Tentaverunt multis modis Judaei Christum. Subsannaverunt dicentes: Ave, rex Judaeorum. Frenduerunt, clamantes: Crucifigatur. Per motus corporis ostenditur motus animae. H C. Stridunt saevi homines dentibus, quando ratione vincuntur, nam, cum eis pro veritate verba defecerint, impatienter dentibus fremunt, suasque voluntates tacita interminatione denuntiant. 20 #Domine, quando respicies: restitue animam meam@# #a malignitate eorum: A leonibus unicam meam.@# C Quando respicies, pro consuetudine infirmitatis humanae dicitur, cui morosum videtur quodcunque futurum est; quae mox, ut cupit, festinat aliquid impleri. Restitue, quasi ereptam animam redde. A malignitate, quia injuste probatur occisus. A leonibus, H id est a persecutoribus; unicam, animam suam dicit; quae unica est sine peccato. C Vel unica, quia de Virgine natus unicus est, id est solum unus de virgine est natus. Vel, unicam, Ecclesiam suam. 21 #Confitebor tibi in ecclesia magna: In populo gravi laudabo te.@# C Duas esse diximus confessiones, unam laudis, alteram poenitentiae; sed hic ad laudem pertinet Magna vero Ecclesia est populus Christianus, recta fide firmus. In populo gravi; H quia non est levis ad peccandum, ideo firmus in fide. A Sic palea levis vento tollitur, granum manet, quia grave; talis est bonus Christianus, quia granum est. 22 #Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: Qui oderunt me gratis. Et annuunt oculis.@# C Non supergaudeant mihi, id est non insultent haeretici, quando aliquos de numero fidelium perdit sancta Ecclesia, quia haeretici semper adversantur Christo et Ecclesiae. Qui oderunt me
null
fdeebd12-90e3-49a2-8e07-35be3d52953b
latin_170m_raw
null
None
None
None
gratis, hoc est inaniter, quibus nihil nocui. C Annuunt oculis; annuit oculis, quando hoc tacite et dolose vult aliquid declarare. H Sic fecerunt Judaei, quia nihil boni in opere ostenderunt. A Pronuntiabant vultu quod corde non gestabant. 23 #Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: Et in iracundia + terrae .. loquentes dolos cogitabant.@# H C Pacifice loquebantur dicentes: Magister, scimus quia verax es (Matth. XXII). C Et in iracundia, ut illud: Oportet unum pro omnibus mori (Joan. XI), quasi invidentes toti populo terrae. Potest enim aliquis dolum loqui, cum non cogitat occidere, ut si quis pecuniam proximo conatur auferre, propterea addidit, in iracundia terrae, ut dolus eorum exitialis fuisse declaretur. 24 #Et ditataverunt super me os suum: Dixerunt: Euge, euge viderunt oculi nostri.@# C Dilataverunt os suum, postulantes aperta voce: Crucifige. Euge, ac si dicerent sibi in cruce: Bene bene videmus de te quid desideravimus efficere, ut praedicator plebis in cruce cum latronibus penderes. H Vel, euge, euge, id est bene bene vidimus nunc, quod virtutes, quas prius fecisti, nihil erant, quia teipsum in cruce juvare non potes. C Euge, vox irrisoria et insultatoria est. Ac si dicerent: Jam viderunt oculi nostri facta et mirabilia tua; cur non descendis de cruce: sed jam videmus quod non potes. 25 #Vidisti, Domine, ne sileas: Domine, ne discedas a me.@# C Vidisti, hoc est probasti quam crudelis exstitit mihi populus. Ne sileas, ne differas dare sententiam, quod utique tacendo non potest fieri, sed loquendo. 26 #Exsurge et intende judicium meum Deus meus; et Dominus meus in causam meam.@# H Exsurge, #Domine,@# id est discerne inter me et Judaeos. Intende judicium meum, qualiter judicantes condemnaverunt me morti. Deus meus in causam meam. C Ista est causa sua, scilicet ut qui dare venerat salutem humano generi, ab insanis probaretur occidi. Intende judicium, A id est quomodo in laboribus et doloribus cruciatus sum. Sed quia et ista mali patiuntur, addit: intende in causam meam pro qua patior. Poena enim similis est sceleratis et bonis, sed non eam. Martyrem ita quod non facit poena, sed causa. 27 #Judica me secundum justitiam tuam, Domine, Deus meus: Et non supergaudeant mihi.@# C Petit se judicari Christus secundum justitiam, id est secundum misericordiam, qui peccata non fecit, ut nobis ostenderet deprecationis exemplum. Ut non supergaudeant, id est non dicerent Judaei: potuimus, fecimus, egimus quod voluimus. 28 #Non dicant in cordibus suis: Euge, euge animae nostrae: Nec dicant: Devoravimus eum.@# C Non dicant: Euge, euge, id est bene bene; ista verba sunt laetantium scelerata mente. H Nec dicant: Devoravimus eum, id est ne patefiat ultra os eorum ad me devorandum, id est me similem illis deputandum. Devorat enim homo quod in os mittit, ita peccatores nituntur justos in suas nequitias trajicere, ut eis similes fiant, et unum cum eis corpus. 29 #Erubescant et revereantur simul: Qui gratulantur malis meis.@# H Erubescant, id est Judaei persecutores et haeretici, qui gratulabantur: quando me persequebantur, hoc est, non solum persequentes me erubescant, sed et illis consentientes qui gratulantur, etc. Sic erubescant, ut proprios actus sponte damnent, ut sic convertantur. Et quia potest aliquis erubescere, et reverentiam non habere, addidit, revereantur simul, ut conversionis eorum indicia declararet. Reverentia est enim Domini timor cum amore permistus. 30 #Induantur confusione et reverentia Qui maligna loquuntur super me.@# H Induantur confusione, id est confusione aeterna. Unde dicit: Discedite a me, maledicti (Matth. XXV), ut qui me quasi hominem judicaverunt, videant ut Deum judicantem. 31 #Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam: Et dicant semper: Magnificetur Dominus qui volunt pacem servi ejus.@# H Exsultent, 1. sancti qui volunt Dei justitiam implere, ipsi exsultent et laetentur de remuneratione vitae aeternae. Dicant semper, scilicet sancti, ut Dominus
null
ca9d2fd2-945a-4459-9e43-11ae007c9ff3
latin_170m_raw
null
None
None
None
Pater magnificetur, ipse est pax nostra. C Quod autem dixit, servi ejus, ad humilitatis formam respicit, qui in assumpta carne (Ephes. II), secundum humilitatem servus Patris dicitur. Qui ergo volunt pacem Christo? Illi scilicet qui a vitiis redduntur alieni. 32 #Et lingua mea meditabitur justitiam tuam: Tota die laudem tuam.@# H Lingua mea, sancti sunt; illi meditabuntur mandata Dei. Tota die, toto tempore scilicet laudare Deum certent. C Quia semper Deum laudant, qui in omni voluntate sua divina jussa considerant. ORATIO EX PSAL. XXXIV. Protectio salusque animae nostrae, operi nos galea spei, et scuto inexpugnabilis munimenti, ut a te in causis nostrae necessitatis adjuti, mereamur cum te diligentibus laetitia et exsultatione perfundi. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS XXXV. ARGUMENTUM PSAL. XXXV. C Propheta contemptores legis vehementer accusat, et sub laude Domini collata beatorum dona describit. TT. #In finem servo Domini psalmus David.@# C Nam et in finem Dominum significat, et servo Domini de ipso dicitur, qui formam servi accipiens, factus est obediens usque ad mortem (Philip. II). Psalmus vero et David frequenti expositione jam noti sunt. 1 #Dixit injustus ut delinquat in semetipso: Non est timor Dei ante oculos ejus.@# H Dixit injustus, id est decrevit peccare se debere. C Et ita ideo cogitat, ut sibiipsi licentiam tribuat peccandi. Non est timor Dei, id est, non putat curare Deum, ut homines debeant eum formidare. A Vel injustus quilibet dixit, id est, deliberavit, non in publico, sed semetipso: ibi proposuit, ubi homo non videt, et licet Deus videat, hoc non curat, quia non est timor Dei ante oculos ejus. Homines timet, ne publice profiteatur iniquitatem. Deum vero non timet, et ideo in corde; ubi Deus videt, homo non videt, deliberavit, ut delinquat, id est peccet. 2 #Quoniam dolose egit in conspectu ejus: Ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.@# C Dolose egit in conspectu Dei, id est, in semetipso quia non est timor, etc. H Diabolus videlicet et Judaei dolose egerunt in conspectu Dei. Vel ad Judam proditorem pertinet, quorum iniquitas ad odium inventa est. A Similiter omnium malorum invenitur iniquitas ad odium, quia odit Deus iniquitatem, dum eam perpetuo punit. 3 #Verba oris ejus iniquitas et dolus: Noluit intelligere ut bene ageret.@# C Verba eorum sunt iniquitates et dolus, iniquitas pertinet ad blasphemiam, dolus in proximum decipiendum. Noluit intelligere, illos significat, qui ex aliqua parte, igniculum sapientiae perceperunt, et a vero intellectu declinantes, suo vitio perversis erroribus se polluerunt. 4 #Iniquitatem meditatus est in cubili suo: Astitit omni viae non bonae: malitiam ÷ autem@# .. #non odivit.@# C Iniquitatem meditatus est, scilicet haereticus, et errorem longa meditatione tractavit, libros faciendo perversos. H In cubili, in corde secreto, ubi animus bonum vel malum meditatur. Astitit omni viae non bonae, ideo ad nullum fructum justitiae pervenire potuit. Malitiam non odivit, sed dilexit, A quod est summa malitia; qui enim penitus non potest carere malitia, debet saltem mente odisse. 5 #Domine, in coelo misericordia tua:@# ÷ #Et .. veritas tua usque ad nubes.@# H Domine, in coelo, id est, in sanctis angelis, qui in coelo firmati fuerunt, et non ceciderunt. Vel in coelo, id est Ecclesia. A Vel quolibet sancto est misericordia Dei causa quod coelum est, et non est injustus, sicut ille, de quo dictum est: Et veritas tua usque ad nubes. C Id est, Christus in apostolis et in prophetis habitat, qui doctrina evangelica irrigant corda arentia, ut fructum dent fidei; quae steriles fuerant ariditate peccati. Christus enim veritas est, apostoli nubes. 6 #Justitia tua sicut montes Dei Judicia tua abyssus multa.@# C Beatos apostolos montibus comparavit, qui capaces Domini justitiae devotis sensibus exstiterunt. Abyssus hic in bonum posuit. Est enim profunditas aquarum abyssus, quam nec metiri, nec intrinsecus ex toto videre valeamus, sic divinam justitiam
null
e37db571-951d-4c51-9637-af9abaef5a71
latin_170m_raw
null
None
None
None