Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
. XXIV): et nolentis in eum credere qui a Moyse praedicatus est (Deut. XVII). Arva quoque, id est agri, id est Judaea, quae olim in montibus sanctis, nunc in plano sita, depressionis exsiccata peccatis, non fert cibum, nec pecori, id est simplicibus, nec armentis, id est praelatis; et ideo abscindetur. 29 #Abscindetur de ovili pecus: Et non erit armentum in praesepibus.@# Abscindetur de ovili: Apud Judaeos sunt praesepia litterarum coelestium, sed quia pabulum coelestis intellectus in his non sapiunt, qui jugum Evangelii bajulent absunt. Armentum enim quasi aramentum dicitur, quia aratri jugo terram aret; vel ab armis cornuum dicitur armentum, et praelatum vel quemlibet Christi jugum ferentem significat. 30 #Ego autem in Domino gaudebo: Et exsultabo in Deo Jesu meo.@# Ego autem in Domino, id est non in mea justitia, sed in fide divinae protectionis gaudebo. Illi enim haec patientur, ego autem gaudebo (II Cor. I): ego compassus hic Jesu meo, gaudebo alibi cum eo: illi hic in profanis gavisi, alibi patientur aeternaliter. Ego autem hic tribulatus pro Jesu meo, post hanc vitam in re, sicut nunc in spe gaudebo et exsultabo in Deo Jesu meo. Exsultent alii in idolis suis, alii in divitiis, in honoribus, alii et libidine, ego exsultabo in redemptione mea, in Salvatore et Jesu meo. 31 #Dominus Deus fortitudo mea: Et ponet pedes meos quasi cervorum.@# Deus Dominus fortitudo: in illo quippe me virtutem facere confido. Et sicut cervi spinosa transeunt, ita ego pericula delictorum Domini auxilio transcendam omnia. 32 #Et super excelsa mea deducet me victor: In psalmis canentem.@# Et super excelsa, id est omnem mundanam sublimitatem contemplatione coelestium transcendere facit me, victoriam ejus atque triumphum canentem. CANTICUM MOYSI. DEUTERONOMII CAPITULO XXXII. 1 #Audite coeli quae@# loquar: #Audiat terra verba oris mei.@# Audite, coeli. Maxima elementa in testimonium vocat, ut intentum faciat auditorem, et significet se de magnis locuturum. 2 #Concrescat in pluvia doctrina mea: Fluat ut ros eloquium meum.@# Concrescat in pluvia doctrina mea, etc., sicut innumerabiles sunt pluviarum guttae et roris, sic in hoc carmine de inscrutabilibus judiciis Dei disputabo. Vel sicut pluvia et ros terram faciunt fructificare, sic doctrina mea in vobis virtutum reviviscere fructus faciat. 3 #Quasi imber super herbam: et quasi stillae super gramina: Quia nomen Domini invocabo.@# Quasi imber iste versus superius sensum habet, quia nomen Domini invocabo, id est de Domino mihi sermo est. 4 #Date magnificentiam Deo nostro: Dei perfecta sunt opera: Et omnes viae ejus judicia.@# Date magnificentiam, id est digne eum honorate fide et operibus. Dei perfecta sunt opera, quia summe perfectus est. Et omnes viae ejus, id est opera ejus judicia, id est cum discretione rationis, id est providentissima ratione et discretione disposita et facta. 5 #Deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus: Peccaverunt ei non filii ejus in sordibus.@# Deus fidelis in omnibus promissis; in judiciis justus et rectus. Non filii, quia degeneraverant a vero patre, sequentes idola; sic et nunc qui peccata sequuntur, quasi degeneres sunt quod patrem bonum non imitantur. 6 #Generatio prava atque perversa: Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens.@# Generatio prava et perversa est, scilicet sensu et opere. Haeccine reddis, id est haec ne, scilicet mala tua, vel nonne haec? Stultus dicitur et insipiens, quia beneficiis Domini ingratus existit et exstitit, vel prava affectu, vel perversa intellectu. Populus stultus, putans utile quod est nocivum; et insipiens, non intelligens ei esse utile quod est utile. 7 #Nunquid non ipse est pater tuus: Qui possedit et fecit et creavit te?@# Nunquid non ipse est pater tuus? omnes enim homines Deum Patrem habent naturaliter, quia Deus generare aliquid dicitur, cum noviter vel de novo producit, unde dicitur. Istae sunt generationes coeli et terrae (Gen. II): non quod ea genuerit ex sua substantia, sed quod nova produxerit. Qui possedit et fecit et creavit te
null
d4daa50a-ae04-481e-acc7-916de67c598f
latin_170m_raw
null
None
None
None
, e contrario legendum est, scilicet ita, ut quod primo creaverit disponendo ut faceret, fecerit formando. In quo enim possideret nisi prius crearet? 8 #Memento dierum antiquorum: Cogita generationes singulas.@# Memento dierum, memento quomodo electus sis in patriarchis, et cogita quomodo Abraham, Isaac et Jacob, et plurimos alios elegerit. 9 #Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi: Majores tuos et dicent tibi.@# Interroga patrem, interroga spiritualem doctorem et eos qui majores sunt scientia. 10 #Quando dividebat Altissimus gentes: Quando separabat filios Adam.@# Quando dividebat, scilicet in constructione turris Babylonicae, quando per divisionem linguarum divisit gentes (Gen. XI); vel divisione maris Rubri, quando divisit eos ab Aegyptiis (Exod. XIV). 11 #Constituit terminos populorum: Juxta numerum filiorum Israel.@# Constituit, hyperbolice loquitur, quia tot, dicit, constituit terminos populorum, id est, singulas gentes, quot erant singulae personae in populo Israel. Vel dicit tot esse singulas gentes constitutas, quot homines ingressi sunt de populo Israel in Aegyptum, id est septuaginta (Gen. XLVI). Quod autem alia translatio dicit, statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei, sic intelligitur, quod sicut unicuique hominum custodem angelum legimus deputatum (Matth. XVIII): sic et angelos principes gentium credamus constitutos. Nam in Daniele legimus Michaelem principem populo, et angelum Persarum vel Graecorum (Dan. X). 12 #Pars autem Domini populus ejus: Jacob funiculus haereditatis ejus.@# Pars autem Domini, quam elegit de omnibus istis populis et nationibus, et mirabilia sua ostendit, et singularia beneficia exhibuit, fuit populus ejus, scilicet Judaeorum. Haec dicit ut validius eis beneficia Dei commendaret, quod tanta de multitudine gentium, sibi eos elegisset, qui de Jacob stirpe descenderant, ut essent funiculus haereditatis ejus, id est, quasi haereditaria possessio ejus. 13 #Invenit eum in terra deserta. In loco horroris et vastae solitudinis.@# Invenit eum in terra deserta, id est, in monte Sina, ubi illum legibus suis constrinxit (Exod. XX). In loco horroris et vastae solitudinis, id est Arabiae, quae circa desertum est. 14 #Circumduxit eum et docuit Et custodivit quasi pupillam oculi sui.@# Circumduxit, id est, per viam montis Seir duxit eum (Deut. II). Et docuit, scilicet patientiam vel leges ejus. Et sicut pupillam oculi, ita diligenti cura servavit eum. Pupilla enim omnibus membris cautius custoditur. 15 #Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos: Et super eos volitans.@# Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et reliqua. Ferunt physici aquilam pullos contra solem ponere, et quem viderit aciem in radio solis fortiter figere, illum nutrit; quem vero torpentem viderit, dimittit: sic et Dominus docet nos semper oculo intelligentiae solem divinae majestatis intendere. Quae etiam super eos volitans provocat pullos ad volandum: ita divina pietas vult nos proficere de virtute in virtutem. 16 #Expandit alas suas et assumpsit eum: Atque portavit in humeris suis.@# Expandit alas. Quae etiam aquila, Deus, scilicet, bene lassescentes in se sublevat, quia ubi nos minus sufficiamus, divinum speramus auxilium. Ipse enim portat nos, sicut aquila dicitur portare pullos suos in humeris, ut si sagittetur ad eam, ipsa antequam pulli excipiat sagittas; ita Christus pro nobis vulneratus est, et humeris suae protectionis nos defendit et Judeos olim ita portavit. Aptat autem se ita Dominus infirmis, ut intelligamus ejus pro nobis compassionem, qui etiam in Evangelio gallinae se assimulavit (Matth. XXIII). 17 #Dominus solus dux ejus fuit: Et non erat cum eo Deus alienus.@# Dominus solus: quia solum ejus virtutis erat, sic glorifice populum suum educere, quod nullus aliorum deorum facere valuit. 18 #Constituit eum super excelsam terram: Ut comederet fructus agrorum.@# Constituit, terra enim repromissionis vertex mundi esse dicitur, unde et Hierusalem umbilicus terrae esse videtur. Ferunt autem sapientes mundi, terram globo similem, undique convexam, nostra autem terra, id est, Ecclesia, omnibus mundi virtutibus excelsior est. 19 #Ut sugeret mel de petra: Et oleum de saxo durissimo.@# Ut sugeret, propter affluentiam omnium bonorum
null
657ed8c9-2454-45a1-824e-a49e4a07821f
latin_170m_raw
null
None
None
None
dicitur, quia quamvis #rupibus@# aspera, terra melle et oleo abundabat. Caeterum de petra melle, id est, de Christo dulcedo doctrinae ante passionem fidelibus in ista terra ministrata est. Oleum autem de saxo durissimo, id est, post resurrectionem, quando jam immortalis effectus est. Oleum Spiritus sancti Christus #effudit@# in eadem terra. 20 #Butyrum de armento, et tac de ovibus: Cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan.@# Butyrum et lac: abundantiam rerum demonstrat, nam et terra Basan fertilissima ad alendos greges erat; unde Rubenitis et Gadditis, qui plurima pecora habebant, illa terra tradita est (Num. XXXII). Nobis autem butyrum de armento, id est, fortis doctrina nobis de patriarchis et prophetis ministratur. Et lac de ovibus, lenior doctrina simplicium, cum adipe agnorum, et arietum, id est, per exempla magistrorum et subditorum desiderium spiritale, quod in adipe signatur, praestatur. Basan interpretatur #pinguedo,@# quia sancti pinguedinem charitatis ostendunt. 21 #Et hircos cum medulla tritici: Et sanguinem uvae biberet meracissimum.@# Et hircos, per hircos poenitentiarum exempla intelligimus; sancti enim sic vivunt in mundo, quasi semper peccata defleant. Qualis est eremitarum et verorum monachorum vita. Medulla tritici et sanguis uvae: corpus et sanguinem Christi significat, meracissimum, id est, purissimum. 22 #Incrassatus est dilectus et recalcitravit: Incrassatus, impinguatus, dilatatus, Dereliquit Deum factorem suum: Et recessit a Deo salutari suo.@# Incrassatus est dilectus, propter rerum omnium abundantiam: et recalcitravit, sequendo deos alienos; dilatatus, scilicet in generationis propagine. Vel incrassatus deliciis, impinguatus divitiis, dilatatus honoribus et potentia; et ideo dereliquit Deum, quasi ejus auxilio non indigeret amplius. 24 #Provocaverunt eum in diis alienis: Et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.@# Provocaverunt eum, id est ad iracundiam et vindictam talibus ausis irritaverunt. Ille quoque qui post baptismum ad idololatriam convertitur, vel vitiis vel malignis spiritibus sese mancipat, Domini vindictam in se incitat. 25 #Immolaverunt daemoniis et non Deo: Diis quos ignorabant.@# Immolaverunt, hoc manifestum est. 26 #Novi recentesque venerunt: Quos non coluerunt patres eorum.@# Novi recentesque, id est, quia stabiles non erant in cultura Dei, quam a patribus didicerant, noviter accedebant ad deos colendos, quos non coluerunt patres eorum. 27. #Deum qui te genuit dereliquisti: Et oblitus es Domini creatoris tui.@# Deum qui te genuit, id est qui te formavit ut esses. Sed et nos aliter generat per baptismum in remissionem peccatorum. 28 #Vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est: Quia provocaverunt eum filii sui et filiae.@# Vidit Dominus quem nihil latere potest, et corripuit eos propter peccatum: quia eum provocaverunt in cultura deorum, quos adoptaverat in filios et in filias. 29 #Et ait. Abscondam faciem meam ab eis: Et considerabo novissima eorum. Generatio enim perversa est: Et infideles filii.@# Et ait, abscondam (hoc est subtraham auxilium, et considerabo novissima eorum: id est ad qualem finem perveniant. 31 #Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus: Et irritaverunt in vanitatibus suis.@# Ipsi me provocaverunt: Sicut enim illi me unum, in multis diis provocaverunt: ita et ego assumam multas gentes, et hanc respuam. 32 #Et ego provocabo eos in eo qui non est populus: Et in gente stulta irritabo illos.@# Et ego eos provocabo, in eo qui non est populus: per quem populum significat omnes gentes: quae ad comparationem Israel: quasi non essent, reputabantur: vel quia gentes idola colentes, non dicebantur Dei populus. 33 #Ignis succensus est in furore meo: Et ardebit usque ad inferni novissima.@# Ignis succensus est: vindicta mea in hoc tempore incipiet, et ardebit usque ad inferni novissima, id est usque ad aeternam damnationem. Malos enim et impios Dominus nonnunquam hic incipit flagellare, ut de temporali poena ad aeternam transeant (Act. XII). Sic in Herode et Antiocho factum legimus (I Mach VIII). 34 #Devorabitque terram cum germine suo: Et montium fundamenta comburet.@# Devorabitque terram, id est peccatores cum operibus suis devorabit:
null
3bd6afb1-81a4-4310-b269-75e8159b4f81
latin_170m_raw
null
None
None
None
et montium, id est superborum, cogitationes et confidentiam destruet. 35 #Congregabo super eos mala: Et sagittas meas complebo in eis.@# Congregabo: #Mala sunt@# poenae, quae sufferentibus malae videntur, sed justae apud inferentem. Et sagittas: id est vindictas exercebo. 36 #Consumentur fame: Et devorabunt eos aves morsu amarissimo.@# Consumentur: quod illis factum legimus, quorum cadavera volucres et bestiae comederunt, quos fames ac gladius consumpserunt. Consumuntur etiam nunc peccatores, fame verbi Dei: et devorantur ab avibus, id est a malignis spiritibus lacerantur. 37 #Dentes bestiarum immittam in eos: Cum furore trahentium super terram atque serpentium.@# Dentes bestiarum: saevitia diaboli immittetur eis, qui eos in furore Dei trahat super terram, id est in mundanis desideriis subruat. 38 #Foris vastabit eos gladius: Et intus pavor.@# Foris vastabit eos; quia poenas sustinentes, conscientia propria torquentur (Isai. LXVI): unde dicitur: Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Marc. IX). 39 #Juvenem simul ac virginem: Lactentem cum homine sene.@# Juvenem simul, id est nulli vindicando parcet aetati. Allegorice autem in juvene, libidinosum; in virgine, a bonis operibus sterilem; in lactente, hebetem; in sene, inutilem diu per pigritiam accipere possumus: quos omnes vindicta Dei consumet. 40 #Et dixi: Ubinam sunt Cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.@# Et dixi, ubinam? Non per ignorantiam interrogans, sed alios discere faciam. Cessare faciam ex hominibus eorum memoriam, scilicet tunc cum Judaei in terra repromissionis non apparent: vel cum iniqui de communione sanctorum discernentur, et pro nihilo reputantur: cujus rei multa exempla sunt. 41 #Sed propter iram inimicorum distuli: Ne forte superbirent hostes eorum. Et dicerent: Manus nostra excelsa: Et non Dominus fecit haec omnia.@# Sed propter. Isti duo versiculi sunt jungendi; ideo enim saepe priorem populum sustinuit, ne gentes circumpositae, ejus nomen blasphemarent: sic et nos sustinet peccatores, nec statim peccantes damnat; ne glorientur maligni spiritus in perditione nostra, et se victoriam jactent percepisse. 43 #Gens absque consilio est et sine prudentia: Utinam saperent et intelligerent ac novissima providerent.@# Gens absque. Gens Judaeorum et omnium impiorum sine consilio salutis est: quia in futurum sibi praevidere nesciunt. 44 #Quomodo persequebatur unus mille: Et duo fugarent decem millia? Nonne ideo quia Deus suus vendidit eos: Et Dominus conclusit illos?@# Quomodo persequebatur. Non potuisset fieri, ut unus hostium mille Judaeorum persequeretur: nisi Dominus suus vendidisset eos, id est a se projecisset, et exosos haberet, et concluderet eos in manus inimicorum. 46 #Non enim est Deus noster ut dii eorum: Et inimici nostri sunt judices.@# Non enim est Deus noster. Dominus enim Deus noster verax et justus; idola autem gentium, falsa et inutilia. Et inimici nostri sunt judices, id est approbatores. Omnes enim gentes (quamvis varia colant idola) unius Dei potentia mundum regi confitentur. 47 #De vinea Sodomorum vinum eorum: Et de suburbanis Gomorrhae.@# De vinea Sodomorum. Saepe in Scripturis synagoga vel Hierusalem, Sodomae comparatur (Ezech. XVI); quia sicut illi male abusi sunt donis Dei, sic et isti beneficiis Dei semper ingrati exstiterunt. Peccatum primo est in corde per consensum, secundo in interiori machinatione ad opus perpetrandum, tertio in actu exteriori perpetrato: primum hic vinea, secundum uva, tertium vinum dicitur. 48 #Uva eorum uva fellis:@# #Et botrus amarissimus.@# Uva eorum: vinea (quae est domus Israel) conversa in amaritudinem (Isai. V), id est in mortem Christi conspirans) et pendenti in cruce acetum felle mistum porrexerunt (Joan. XIX), et botrum malitiae suae protulerunt amarissimum. 49 #Fel draconum vinum eorum: Et venenum aspidum insanabile.@# Fel draconum: sicut fel dracones, et aspides venena occultat; ita conscientia eorum plena est malitia. 50 #Nonne haec condita sunt apud me: Et signata in thesauris meis:@# Nonne haec condita sunt, id est haec sunt reservata apud me, nec oblivioni tradita: haec, scilicet peccata vestra, non enim quia vindicare
null
20f00179-ebe1-419a-996f-ac5995846969
latin_170m_raw
null
None
None
None
distuli oblitus sum, sed recondita sunt usque in diem ultionis. 51 #Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore: Ut labatur pes eorum.@# Mea est ultio, id est, retribuam illis in tempore vindictae quae merentur. Ut labatur pes eorum, id est qui videbantur stare, pereant. 52 #Juxta est dies perditionis Et adesse festinant tempora.@# Juxta est dies perditionis, scilicet quia certum est: vel quia quamvis millia multa annorum hic habeat, ad comparationem tamen aeternitatis modicum est, appropinquant igitur ultionis dies, et quando non putamus adsunt (Matth. XXIV). 53 #Judicabit Dominus populum suum: Et in servis suis miserebitur.@# Judicabit Dominus, id est discernet sanctos suos ab impiis. Nam judicium in discretione vel damnatione accipi potest. Et in servis suis miserebitur, id est misericordiam ostendet in die ultionis: qui enim ei fideliter servierunt, non ex operibus sed gratia et misericordia recipient aeterna praemia, quid enim habes quod non accepisti? (I Cor. IV.) 54 #Videbit quod infirmata sit manus: et clausi quoque defecerunt: Residuique consumpti sunt.@# Videbit quod infirmata sit manus, id est videri faciet, quod opera malorum infirma fuerint. Et clausi quoque defecerunt: id est quod ab inimicis capti, propriis viribus defecerunt. Residui, id est quia ab hac vita exeuntes, non habent postea aliquid faciendi facultatem. 55 #Et dicent: Ubi sunt dii eorum: In quibus habebant fiduciam?@# Et dicent, adversarii eorum qui eos captivarunt: et daemones malis Christianis (quorum Deus venter et honor et divitiae erat (Philip. III) dicent post mortem et in morte, Ubi, etc.: vel etiam justi et boni vindictam et Dei iram videntes dicent, Ubi, etc. 56 #De quorum victimis comedebant adipes: Et bibebant vinum libaminum.@# De quorum victimis: in his verbis omnes vanitates, quas sequuntur homines comprehendit idololatriae vel peccatorum: exprobrantur enim malis vana, in quibus vivebant. 57 #Surgant et opitulentur vobis: Et in necessitate vos protegant@# Veniant idola, quae colebatis, et eruant vos. 58 #Videte quod ego sim solus: Et non sit alius Deus praeter me.@# Videte, id est intelligite, quod ego sum solus Deus. 59 #Ego occidam et ego vivere faciam: percutiam et ego sanabo: Et non est qui de manu mea possit eruere.@# Ego occidam: duobus modis occidit, et duobus modis vivificat: quia alios in infernum damnat et ad vitam alios aeternam sublevat. Aliter occidit veterem hominem, ut vivificet novum. Et non est qui #de manu mea@# possit eruere, id est qui potentiae meae possit resistere. 60 #Levabo ad coelum manum meam: Et dicam: Vivo ego in aeternum.@# Levabo ad coelum, id est ostendam aeternitatem potentiae meae. 61 #Si acuero ut fulgur gladium meum: Et arripuerit judicium manus mea.@# Si acuero ut fulgur: id est dum velociter venerit judicium meum. Et arripuerit judicium manus mea, id est coeperit judicare potentia mea. 62 #Reddam ultionem hostibus meis: Et his qui oderunt me retribuam.@# Reddam ultionem: hoc est, in peccatores reddam ultionem. 63 #Inebriabo sagittas meas sanguine. Et gladius meus devorabit carnes.@# Inebriabo sagittas, id est in peccatoribus ostendam vindictas meas, et gladius meus devorabit carnes, id est carnales judicium meum consumet. 64 #De cruore occisorum: Et de captivitate nudati inimicorum capitis.@# De cruore occisorum: subauditur, inebriabo sagittas meas, id est in perditione damnatorum. Et de captivitate nudati inimicorum capitis: secundum litteram captivitati tondebantur et vendebantur (quod est sub corona vendere), spiritualiter autem antichristus, impiorum caput, per Christi potentiam destruetur vindicantis. Aliter exercet Dominus vindictam de captivitate inimicorum capitis, cum arrogantiam mentis malorum, et malitiam destruxerit. 65 #Laudate gentes populum ejus: Quia sanguinem servorum suorum ulciscetur.@# Laudate gentes populum ejus, id est sanctos ejus: quia sanguinem martyrum suorum ulciscetur. 66 #Et vindictam retribuet in hostes eorum: Et propitius erit terrae populi sui.@# Et vindictam retribuet in hostes eorum. scilicet in haereticos atque infideles et persecutores. Atque propitius erit terrae populi sui: id
null
fe24c358-f816-40b0-8a02-3317d8d36379
latin_170m_raw
null
None
None
None
est Ecclesiae, cum misericordiam suam illi ostendit. HYMNUS TRIUM PUERORUM. DANIELIS CAPITULO III. #Benedicite omnia opera Domini Domino,@# etc. Generali laudatione praemissa, quod omnis creatura debeat laudare Deum ( #al.,@# Dominum), in consequentibus per partes singula cohortatur ( #al.,@# singulares coarctatur): angelos, et coelos, aquas et virtutes, solem et lunam, imbrem et rorem, spiritum, ignem et aestum, frigus et aestatem, et caetera, quae longum est texere, ita ut fontes quoque et maria et cetum, volucres bestiasque et pecora ad laudem Domini provocat et filios hominum. Et post omne hominum genus Israelem, et de ipso Israele sacerdotes et servos Domini, spiritus animasque justorum, sanctos et humiles corde, et ad extremum Ananiam, Azariam et Misaelem, qui potenti beneficio ad laudem Domini provocantur. Omnis autem creatura non voce, sed opere laudat Dominum; quia ex creaturis Creator frequenter intelligitur et singulis operibus atque effectibus Dei magnificentia demonstratur. ( #Sequitur textus@# BENEDICITE, #nihil a vulgato recedens praeter vers. 67 frigus et aes@# tas.) CANTICUM ZACHARIAE. LUCAE CAPITULO I. 1 #Benedictus Dominus Deus Israel: Quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.@# Benedictus: duo enim dicit, visitare et redimere. Visitare namque infirmorum, redimere vero captivorum est: quae duo humano generi congruunt, quoniam genus humanum infirmum erat peccatis, captivum quoque fraude diabolica detinebatur. Veniens vero Dominus infirmum visitavit, quia a peccatis liberavit: et captivum redemit, quia a potestate diabolica abstraxit, et redimendo fecit eum suum. B. Notandum vero circa istum versum est, quod beatus Zacharias prophetico more quod adhuc in spiritu futurum et proxime faciendum praeviderat narrat quasi factum, dicens, quia visitavit, id est incarnatus est. 2 #Et erexit cornu salutis nobis In domo David pueri sui.@# B Et erexit cornu salutis: firmam celsitudinem salutis dicit. Omnia enim ossa, carne involuta sunt, cornu autem excedit carnem: et ideo cornu salutis regnum Salvatoris Christi vocatur: quo vocabulo spiritalis, et quae carnis gaudia superet, altitudo nuntiatur: et quo regno mundus et carnis gaudia superantur. 3 #Sicut locutus est per os sanctorum: Qui a saeculo sunt prophetarum ejus.@# Sicut locutus est. A saeculo, inquit, propterea quod tota veteris instrumenti Scriptura, prophetia de Christo praecessit, non soli enim Jeremias et Isaias caeterique prophetae de ejus adventu manifeste locuti sunt: verum ipse pater Adam, Abel et Enoch, ejus dispensationi testimonium reddunt. 4 #Salutem ex inimicis nostris: Et de manu omnium qui oderunt nos.@# Salutem: jungendum est superiori versiculo. Erexit nobis, scilicet salutem ex inimicis nostris. Omnes autem qui oderunt nos: vel homines perversos, vel immundos spiritus significat. 5 #Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: Et memorari testamenti sui sancti.@# Ad faciendam misericordiam: dixerat enim, Dominum juxta eloquia prophetarum in domo David nasciturum: et ita misericordiam factam cum eis, cum impletum esset promissum. 6 #Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum: Daturum se nobis:@# Jusjurandum: dicit eumdem Christum, #juxta@# jusjurandum quod Deus juravit, nos esse liberaturum, ad explendum testamentum quod Abrahae disposuit. Quia videlicet his praecipue patriarchis de suo semine, vel congregatio gentium, vel incarnatio est repromissa. 7 #Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati: Serviamus illi.@# Ut sine timore: nam qui vel ante mortem a Domini servitio discedit, vel coram hominibus tantum et non coram Deo sanctus perdurare contendit: necdum de manu spiritalium inimicorum perfecte liberatus Domino servit (IV Reg. XVII), sed exemplo Samaritanorum diis gentium pariter et Domino servire conatur. 8 #In sanctitate et justitia coram ipso: Omnibus diebus nostris.@# In sanctitate: aperte et breviter quomodo sit Domino serviendum designat, videlicet in sanctitate et justitia, et coram ipso et omnibus diebus nostris. 9 #Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis. Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus:@# Et tu puer. Pulchre cum de Domino loqueretur, ad prophetam repente sua verba convertit: ut hoc quoque beneficium esse Domini designaret. A Sed quomodo alloqui puerum poterat, cum eum vel audire vel intelligere
null
575cdfdc-5bb1-4326-b55e-e88901b24656
latin_170m_raw
null
None
None
None
non potuerit? sed poterat eum intelligere, quia Spiritu sancto plenus erat: si enim adhuc utero matris clausus adventum Domini cognovit, jam natus intelligere valebat. 10 #Ad dandam scientiam salutis plebi ejus: In remissionem peccatorum eorum.@# Ad dandam scientiam cum dandam commemorat, ne carnalem temporalemque promitti salutem putares, in remissionem inquit peccatorum eorum. 11 #Per viscera misericordiae Dei nostri: In quibus visitavit nos oriens ex alto.@# Per viscera: viscera non solum vitalia dicuntur interioris corporis, verum etiam omne quod corio et pelle tegitur: et per viscera, occulta ejus miseratio designatur. In quibus, scilicet occultis miserationibus visitavit nos oriens ex alto. Qui ideo recte oriens vocatur: quod nobis ortum verae lucis aperiens, filios noctis et tenebrarum, lucis effecit filios (I Thess. V). 12 #Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent:@# #Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.@# Illuminare: Domini illuminare, est his qui in peccatis et ignorantiae caecitate vixerint, agnitionis amorisque sui radios infigere. Pedes autem nostri in viam pacis diriguntur: cum actionum nostrarum iter per omnia cum Redemptoris illuminatorisque nostri gratia concordat. CANTICUM SANCTAE MARIAE AD VESPERAM. LUCAE CAPITULO I. #Magnificat anima mea. Dominum.@# Magnificat anima mea: tanto inquit me Dominus tanquam inaudito munere sublimavit, quod nullo linguae officio explicari, sed intimo pectoris affectu vix valeat comprehendi: Et ideo totas animae vires in agendis gratiarum laudibus offero. 2 #Et exsultavit spiritus meus. In Deo salutari meo.@# Et exsultavit spiritus meus: quia et ejusdem Jesu, id est salutaris aeterna divinitate spiritus meus laetatur: ejus mea caro temporali conceptione fecundatur. Cui simile est Psalmistae. Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo (Psal. XXXIV). 3 #Quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.@# Quia respexit. Cujus humilitas respicitur, recte beata omnibus cognominanda gratulatur. Decebat enim ut sicut per superbiam primae parentis nostrae Evae mors intravit in mundum: ita denuo per humilitatem Mariae vitae introitus panderetur. 4 #Quia fecit mihi magna qui potens est. Et sanctum nomen ejus.@# Quia fecit: sola quippe illa anima: cui Dominus magna facere dignatur, dignis eum praeconiis magnificare potest. Sanctum autem nomen ejus vocatur, quod singularis culmine potentiae transcendit omnem creaturam, atque ab universis quae fecit longe segregatur. 5 #Et misericordia ejus a progenie in progenies. Timentibus eum.@# Et misericordia: quasi diceret sicut supra me timentem venit misericordia ejus, ita et supra omnes timentes. #A spe@# cialibus enim se donis, ad generalia Dei judicia convertens, totius humani generis statum describit: et quid superbi, quid humiles mereantur, quid filii Abrahae per liberum arbitrium, quid filii Dei sint per gratiam, alternis versibus explicat. Non ergo, inquit, soli mihi fecit magna qui potens est: sed et in omni gente et progenie, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). 6 #Fecit potentiam in brachio suo. Dispersit superbos mente cordis sui.@# Fecit potentiam: nunc de Deo Patre loquitur, qui fecit potentiam in brachio suo, id est in ipso suo Filio, sicut enim tuum brachium est per quod operaris, sic Dei brachium dictum est ejus verbum, quia per verbum operatus est mundum. B Vel brachium suum, potestas et ditio ejus virtutis dicitur: quia non alieno ad operandum auxilio indiget. 7 #Deposuit potentes de sede. Et exaltavit humiles.@# Deposuit: potentes enim appellantur elati, sicut Judaei: qui depositi sunt de sede regni, seu intelligentia sanctarum Scripturarum. B Eosdemque potentes, quos ante superbos dixerat, appellat, potentes igitur, non quia vere sint potentes, dicuntur: sed quia confidentes in virtute sua, conditoris sui auxilium quaerere detrectant. Illi autem vere potentes sunt, qui cum Apostolo dicere possunt: Omnia possum in eo qui me confortat Jesu Christo (Phil. IV). 8 #Esurientes implevit bonis.@# #Et divites dimisit inanes.@# B Esurientes coelestia, implentur hic virtutibus coelestibus, et post mortem aeterna beatitudine: et qui terrenis divitiis vel honoribus gloriantur, quibus refertos se norunt, vacui
null
4325aca3-0e95-4306-9a90-dea45e167201
latin_170m_raw
null
None
None
None
relinquuntur virtutibus, et post hanc vitam aeterna laborabunt inopia. 9 #Suscepit Israel puerum suum. Recordatus misericordiae suae.@# Suscepit Israel: Israel, id est omnis videns per fidem Deum, suscipitur a Deo; dum puer, id est humilis et obediens fuerit. Suscepit igitur Deus Israel puerum suum, quando carnem ex Israel sursum cepit, et elevavit usque ad unionem Verbi: suscepit dum sibi in utero Mariae virginis in persona univit. Et hoc non meritis nostris aut ipsius Israel pueri sui, sed misericordia sua indicibili, cujus recordatus est. 10 #Sicut locutus est ad patres nostros. Abraham et semini ejus in saecula.@# Sicut locutus est ad patres nostros: hoc enim ad patres et prophetas loquebatur, quod facturus esset hanc misericordiam Abrahae et semini ejus, id est omni fidem suam imitanti. CANTICUM SIMEONIS. LUCAE CAPITULO I. 1 #Nunc dimittis servum tuum, Domine. Secundum verbum tuum in pace.@# Nunc dimittis: vides non solum Novi, sed et Veteris Testamenti justos, spe futurae vitae desiderium habuisse dissolvendi a corpore: imo pacis viam deputasse, sarcinam deponere terrestrem, utputa qui se in sinu Abrahae requiem non dubitarent habituros esse perpetuam. 2 #Quia viderunt oculi mei. Salutare tuum.@# Quia viderunt: Beati oculi qui vident (Luc. X) quae Simeon vidit. Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX). 3 #Quod parasti. Ante faciem omnium populorum.@# Quod parasti. Illud inquit ipsum quod postmodum omnibus gentibus et populis et linguis mente ac fide conspiciendum parasti, et spe ac dilectione quaerendum praevidisti, ipse diu desideratum, nunc et carnis et cordis oculis tuum salutare contemplor. 4 #Lumen ad revelationem gentium. Et gloriam plebis tuae Israel.@# Lumen, lumen quidem utrique populo, salutare Dei, id est Christus a Deo paratus est. Qui tamen gloria magis dicitur Israel, cui diu speratur (Rom. IX), et ex quo pronuntiatus advenit. Gentium vero revelatio, quas visitare et illustrare pariter dignatus est. CANTICUM ISAIAE PROPHETAE. CAPITULO XII. 1 #Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi: Conversus est furor tuus et consolatus es me.@# H Hoc est, qui prius ex Aegypto per siccum mare pergentes in solitudine dixistis: Cantemus Domino, (Exod. XV), et reliqua nunc iterum percusso Aegypto, quia blasphemavit Dominum, et flumine illius arefacto atque conciso et humiliato, glorificate Deum et dicite: Confitebor tibi, Domine, etc. Nato enim Domino, quando in orbe Romano #primo@# facta est descriptio (Luc. II), Augustus Caesar Romanorum regum Aegypti destruxit, et omnis Aegyptus in rivis septem percussus est, et Nilus aquarum multarum, qui prius uno fluens alveo intransmeabilis erat, in septem partes concisus est, ut calceatis pedibus transiretur, ideo glorificate Dominum qui in Aegyptum vindicavit peccata sua, et dicite: Confitebor tibi, Domine, id est laudabo te, vel poenitentiam agam, quoniam iratus es mihi, propter peccatum meum. Conversus est furor tuus, id est indignatio tua. Consolatus es me per absolutionem peccatorum. 2 #Ecce Deus Salvator meus: Fiducialiter agam et non timebo.@# Vox fidelium Judaeorum. Ecce Deus Salvator meus, qui nobis promissus est in prophetis, qui nobis salutem dedit. Fiducialiter agam et non timebo, id est, fidem habeo in illum quod me liberet, et fiducialiter praedicabo illum, id est sine timore. 3 #Quia fortitudo mea et laus mea Dominus: Et factus est mihi in salutem.@# Quia fortitudo mea et laus mea Dominus, quia fortem me facit adversus insidias inimici, ipsum laudabo Filium Dei. Et factus est mihi in salutem: id est secundum divinitatem non est factus, sed genitus a Patre, in fine vero temporum, factus est in salutem aeternam. 4 #Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: Et dicetis in illa die: Confitemini Domino et invocate nomen ejus.@# Vox prophetarum ad populum Judaicum. Haurietis aquas in gaudio, id est, doctrinam Evangelii et apostolorum in laetitia accipietis. De fontibus Salvatoris, fontes Jesu fuerunt apostoli et evangelistae. Et dicetis in illa die, o vos apostoli, scilicet gentibus, vestris sequacibus, in illo
null
cde3f8d4-e58b-418e-a585-16a4652653f4
latin_170m_raw
null
None
None
None
tempore, ut laudent Dominum: Confitemini Domino et invocate nomen ejus, subauditur, ut ab ipso salvemini. 5 #Notas facite in populis adinventiones ejus: Mementote quoniam excelsum est nomen ejus.@# Vox apostolorum ad gentiles, qui jam crediderunt, notas facite in populis adhuc non credentibus, adinventiones ejus. Adinventiones Christi, superbos humiliare, humiles exaltare; vel, peccatores justificare, et obstinatos damnare. Mementote quoniam excelsum est nomen ejus, sicut scriptum est: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, propter quod Deus exaltavit eum, etc. (Philip. II). 6 #Cantate Domino quoniam magnifice fecit: Annuntiate hoc in universa terra.@# Cantate Domino, id est laudate Dominum, quoniam magnifice fecit, scilicet hominem assumendo, a mortuis resurgendo, in coelos ascendendo. Annuntiate hoc in universa terra, id est in omnibus gentibus, quod assumpserit hominem. 7 #Exsulta et lauda, habitatio Sion: Quia magnus in medio tui sanctus Israel.@# H Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus. O. Habitator Sion, exsulta et lauda Deum tuum, quia magnus et sanctus Israel, id est Jesus Christus Deus tuus, qui tuus ante videbatur Deus, et modicis Judaeae terrae claudebatur angustiis, nunc implevit omnem terram, et invocatur in universis gentibus. Aliter: Sion, id est Ecclesia, lauda, quia sanctus Israel in medio tui habitat Christus Dominus. CANTICUM EZECHIAE REGIS. ISA. CAPITULO XXXVIII. H Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos infirmatur, et vidit se esse moriturum, et convertit faciem suam ad parietem templi, ne lacrymas suas ostenderet aliis, et flevit fletu magno, propter promissionem Dei ad David, quam videbat in sua morte perituram, quia tunc non habebat filios, et desperabat Christum de suo semine nasciturum. Qui post redditam sibi sanitatem ita conscripsit: Ego dixi: In dimidio, etc.; quae scriptura non dicitur proprie oratio, sed gratiarum actio pro beneficio quod suscepit. 1 #Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi: Quaesivi residuum annorum meorum.@# H Ego dixi, narrat quid tempore languoris tacitus cogitaret. Dixi, inquit, desperatione in corde meo. Vadam ad portas inferi, id est vel mortis, vel tartari, de quibus dicitur: Qui exaltas me de portis mortis, (Psal. IX) et reliqua, ad quas in dimidio cursu vitae et errorum tenebris ducentur viri sanguinum et dolosi, qui non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV); non enim implent opera virtutum, nec poenitent delictorum suorum. Aliter: Ego dixi. In dimidio dierum meorum, id est in medio cursu vitae meae, id est in juventute, vadam ad portas inferi, id est descendam ad infernum, sicut caeteri sancti. Quaesivi residuum annorum meorum, id est non me putans ultra victurum, postulavi ut concederetur mihi tempus vitae quod residuum erat. 2 #Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium: Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis.@# Dixi: Non videbo, subauditur, si descendero in infernum, non videbo Deum in societate sanctorum. In terra viventium. H Ergo regio sanctorum ipsa est quae vocatur terra viventium. Hoc est autem omne quod metuit, ne salutare Dei, ductus ad inferos non mereatur aspicere. Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis. Quod nos olim propter verbi ambiguitatem sequenti versiculo junximus. Sermo enim Hebraicus, si legitur edel, #requiem@# significat: si vero eled #occidentem@# significat. Timet ergo ne cum sanctis Dei hominibus non habitet in requie, ne generatio illius instar tabernaculi dissolvatur, ne in telae similitudinem in ipso lucis exordio praecidatur, et nequaquam de semine ejus Christus oriatur. 3 #Generatio mea ablata est et convoluta est a me: Quasi tabernaculum pastorum.@# Generatio mea, id est procreatio filiorum meorum, avulsa et remota est. Quasi, id est, sicut a movetur tabernaculum pastorum. Tribus modis dolebat iste vir sanctus, vel quia sciebat se descensurum ad infernum propter peccatum, vel quia sciebat se non visurum ibi Dominum, vel certe, quia sine filiis adhuc erat, non nasciturum Dominum de semine suo, qui erat illi promissus,
null
3dbcff06-155f-43e5-861b-be1166276aac
latin_170m_raw
null
None
None
None
timebat. 4 #Praecisa est velut a texente vita mea: Dum adhuc ordirer succidit me. De mane usque ad vesperam finies me.@# Praecisa est vita, id est cursus vitae meae. Dum adhuc ordirer, id est dum essem juvenis, succidit me. De mane usque ad vesperam finies me, aut enim levius habebo, aut finem vitae accipiam. 5 #Sperabam usque ad mane: Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea.@# H Sperabam usque mane, sicut Job, in die noctem, et in tenebris lucem exspectabat (Job XVII), mutatione temporum putans mutari posse supplicia. Hoc verum esse novit qui magnis febribus aestuat, cujus ignis internus, ut leo omnia ossa consumit, nec se putat prae doloris magnitudine ultra victurum. Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea, id est omnem fortitudinem meam. 6 #De mane usque ad vesperam finies me: sicut pullus hirundinis sic clamabo: Meditabor ut columba.@# Sicut pullus hirundinis sic clamabo, id est sicut hirundo sic gemo. Aliter. Sicut pullus hirundinis, mors imminens et languor incumbens et dolor, ut leo ossa mea frangebat; sed ego ut hirundo et columba, fletibus et gemitibus dies noctesque jungebam, et a Deo solo qui subvenire potuit, praestolabar auxilium: cui dicebam, plus patior quam mea poscunt merita, sed si quid erravi, convertar ad melius. Clamat pullus hirundinis ad matrem pro cibo, gemit columba: ita ego ad Deum meum faciam propter peccata mea, donec misereatur mei. 7 #Attenuati sunt occuli mei: Suspicientes in excelso.@# Attenuati sunt oculi mei, id est defecerunt lacrymarum effusione. Suspicientes in excelso, id est veniam postulantes. 8 #Domine, vim patior, sponde pro me:@# #Quid dicam aut quid respondebit mihi. Cum ipse fecerit?@# Domine, vim patior, id est infirmitas mea major est quam fragilitas mea possit ferre. Sponde pro me, id est tu esto fidejussor, ut sanitate recepta ad priora vitia non redeam. Quid dicam, aut quid respondebit mihi? subintellige ipse Dominus. H Cum ipse fecerit vel imposuerit ipsam infirmitatem. Aliter. Tu sponde pro me, non est enim volentis, (Rom. IX) et reliqua. Et rursum in se revertitur, quid dicam, quidve causabor contra te factorem meum? aut quid respondebit mihi? quia ipse fecit quod voluit: Omnia igitur sustinenda sunt quaecunque decreverit. Vel, cum ipse fecerit mecum misericordiam, et veniam spoponderit. 9 #Recogitabo tibi omnes annos meos: In amaritudine animae meae.@# H Recogitabo omnes annos meos, scilicet prosperitatis atque laetitiae meae recordabor in amaritudine animae meae, id est cum essem in amaritudine infirmitatis. Nulla res enim longa mortalium est, omnisque felicitas saeculi, dum tenetur amittitur; cum enim tempus tribulationis advenerit, omnis praeterita saeculi felicitas nihil adjuvat sustinentem. Ergo Ezechias reputare se dicit omnes annos regni sui et praeteritae, ut putabat, beatitudinis in praesenti amaritudine. Et quia jam securus est nec patitur quae refert, de humano statu philosophatur et dicit: Domine, etc. 10 #Domine, si sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me: Ecce in pace amaritudo mea amarissima.@# H Domine, si sic vivitur, id est si sic est vita hominis ut infirmetur, et in talibus, subintellige varietatibus infirmitatum, vita spiritus mei, id est vita animae meae est, corripies me, subintellige infirmitatem dando, et vivificabis me, iterum sanando, ecce in pace amaritudo, etc., id est ecce in pace populi mei et civitatis meae est mihi amaritudo amarissima; illis, scilicet populis, de liberatione gaudentibus, et me per mortem recedente, quia ipsi liberati sunt a Sennacherib, ego solus limina mortis intravi. 11 #Tu autem eruisti animam meam ut non periret: Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.@# H Tu autem eruisti animam meam, subintellige de inferno, ut non periret. Et projecisti post tergum tuum omnia peccata mea, ne videres illa ad damnandum me, sed ad indulgendum. Vel etiam in praesenti eruisti vitam meam. 12 #Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: Non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
null
8e914be3-d0d0-4b32-aee0-a8a95f071a37
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# H Quia non infernus confitebitur tibi, id est qui in inferno sunt non laudabunt te, id est diabobus, neque mors laudabit te. Non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam, id est #non exspectabunt veritatem judicii,@# sed misericordiam liberationis, maxime cum Christus ad inferna descendit ut vinctos liberaret. 13 #Vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie: Pater filiis notam faciet veritatem tuam.@# Vivens vivens ipse confitebitur. Quisquis vivendo vivit, in coelesti patria, ipse laudabit te sicut et ego hodie, subintellige laudo. Pater filiis notam faciet veritatem tuam. H Patrem se vocat, et subjectos sibi, filios; vel, omnem aetatem post se futuram, et non a se generatos, quia Manassen pessimum genuit, qui non legitur Dominum benedixisse et veritatem Domini confessus esse, sed maledixisse Deo sanctos ejus persequendo. Veritatem tuam, id est veritatem misericordiae tuae. Confessio hic non pro poenitentia, sed pro gloria et laude accipitur. Et ita pater filiis notam faciet veritatem tuam, ut per singulas successiones, Dei veritas et justitia posteris praedicetur. 14 #Domine salvum me fac: Et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.@# H Domine, salvum me fac, ab omnibus adversis. Et psalmos nostros, id est psalmodiam laudis, cantabimus cunctis diebus vitae nostrae, id est quandiu vixerimus omnes qui in te credimus, tuoque auxilio liberati sumus. CANTICUM ANNAE. REGUM LIBRI I, CAPITULO II. 1 #Exultavit cor meum in Domino: Et exaltatum est cornu meum in Deo meo.@# H Dicat Ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena, prole fecunda, dicat quod tanto ante, de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit. Exsultavit cor meum. #Addidit, in Domino, quia non in se, sed in Domino exsultavit. Et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vero exaltatum cornu meum, quia non in se sed in Domino suo exaltatum est, et in alio loco@# dicit, exaltabuntur cornua justi (Psal. LXXIV); quia de crucis Christi apicibus, justis conferuntur haec cornua: in his ventilabimus atque destruemus adversarias potestates, animae nostrae insidiantes. Aliter: Exsultavit cor meum in Domino, id est mens mea. Et exaltatum cornu meum, id est filius meus in Deo meo. 2 #Dilatatum est os meum super inimicos meos: Quia laetata sum in salutari tuo.@# Dilatatum est os meum super inimicos meos, subintellige Judaeos et haereticos, quia super illos dilatatum est os Ecclesiae, quae coram Judaeis et infidelibus sine prohibitione loquitur secundum Evangelium. Aliter: A dilatatum est os meum, quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus (II Timoth. II), nec in praeconibus alligatis. Et laetata sum in salutari tuo. Christus iste est Jesus. 3 #Non est sanctus ut est Dominus: Neque enim est alius extra te: et non est fortis@# #sicut Deus noster.@# Non est sanctus, subintellige aliquis, sicut Deus Pater. Neque enim est alius extra te, scilicet Deus verus. Et non est fortis, subaudi alius Deus immutabilis, sicut tu cum Filio et Spiritu sancto. H Vel non est sanctus ut est Dominus et justus, etc., tanquam sanctus et sanctificans, justus et justificans. Non est sanctus extra et praeter te, quia nemo fit nisi abs te. 4 #Nolite multiplicare loqui Sublimia: gloriantes.@# RABANUS. Vox Ecclesiae: Nolite multiplicare loqui, id est nolite gloriari in sapientia legis, sublimia intellige verba, gloriantes. Et Salomon dicit: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III), et alibi: Dominus in coelo et tu in terra (Eccle. V): ideo sint pauci sermones tui. 5 #Recedant vetera de ore vestro: Quia Deus scientiarum Dominus: et ipsi praeparantur cogitationes.@# Recedant vetera, id est veteres traditiones. Quoniam Deus scientiarum Dominus, id est non solum dat scientiam sanctis, sed et ipsi praeparantur cogitationes, id est manifestae sunt. Aliter. H Recedant vetera, hoc est, magniloquium non exeat de ore vestro. Quia Deus scientiarum Dominus est: haec dicuntur de se praesumentibus, qui se justos putant, et
null
a2759ba5-9d93-4d41-9c68-0c753e0f8104
latin_170m_raw
null
None
None
None
ideo superbi et justitiae Dei non sunt subjecti, quia de suo putant non de Deo posse se placere; atque ideo arbiter conscientiarum Dominus, et ipse videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominum sunt, et ab illo non sunt a quo ipsi homines sunt, sinit superbos cadere, humiles exaltari. 6 #Arcus fortium superatus est: Et infirmi accincti sunt robore.@# Arcus fortium superatus est, id est potentia Aegyptiorum in signis Moysi, vel potestas Judaeorum. Et infirmi accincti robore sunt, id est. Judaei liberati a servitute Aegypti, vel gentiles fortitudine fidei. 7 #Repleti prius pro panibus se locaverunt: Famelici saturati sunt.@# H Repleti prius pro panibus se locaverunt, id est gentiles non habentes prius doctrinam. Judaei enim repleti sunt prius panibus, id est doctrina Veteris Testamenti, et pro panibus se locaverunt, id est pro doctrina Christi se seperaverunt a consortio fidelium, Aliter, se locaverunt, id est diabolo tradiderunt se pro doctrinis suis, nolentes communicare corpori Christi. 8 #Donec sterilis peperit plurimos: Et quae multos habebat filios infirmata est.@# Donec sterilis peperit plurimos, id est gentilitas peperit plurimos filios. Et Judaea infirmata est, in pariendo filios Dei. 9 #Dominus mortificat et vivificat: Deducit ad inferos et reducit.@# Dominus mortificat et vivificat, Pater mortificavit Filium permittens illum tradi quem vivificavit resurgendo. H Deducit ad inferos et reducit, id est deduxit animam Filii cum jucunditate ad inferos et reduxit. 10 #Dominus pauperem facit et ditat: Humiliat et sublimat.@# Dominus pauperem facit, cum dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes (Matth. XIX). Et ditat, generando in illo virtutes, et reddendo centuplum. Humiliat, sanctos in praesenti, et sublimat, in futuro. 11 #Suscitans de pulvere egenum: Et de stercore erigens pauperem.@# H Suscitans de pulvere egenum, id est de corruptione Christum, quia caro ejus non vidit corruptionem (Psal. XV). De stercore erigens pauperem, id est apostolos. Aliter, suscitans a terra pauperem,, id est Christum, qui propter nos pauper factus est cum dives esset, ut ejus paupertate vel morte ditaremur (II Cor. VIII). Egenus quippe idem qui pauper. Stercus autem, unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei. 12 #Ut sedeat cum principibus: Et solium gloriae teneat.@# H Ut sedeat cum principibus, id est cum apostolis in judicio. Et solium gloriae teneat, id est ut ad dexteram Patris sedeat Christus, vel teneant apostoli sedem gloriae, quam Dominus eis tribuit. 13 #Domini enim sunt cardines terrae: Et posuit super eos orbem.@# Domini sunt enim cardines terrae, id est fines qui sunt apostoli, quia in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII). Et posuit super eos orbem, id est sanctam Ecclesiam super doctrinam apostolorum. 14 #Pedes sanctorum suorum servabit: et impii in tenebris conticescent: Quia non in fortitudine sua roborabitur vir.@# Pedes sanctorum suorum, id est sensus vel opera servabit ne peccent. Impii in tenebris conticescent, Judaei, scilicet haeretici et falsi Christiani, qui vagantur offendendo, discurruntque simul cum daemonibus. Quia non in fortitudine sua roborabitur vir, id est nemo fortis in propria fortitudine convalescit. Aliter, pedes sanctorum, hoc est electorum suorum opera, in viam justitiae dirigit. Et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras exteriores, ubi conticescent, id est ab arrogantia superbiae suae cessabunt. Quia non in fortitudine sua roborabitur vir, hoc est in fortitudine propria, sed in virtute divina potest esse vir, id est populus credentium. 15 #Dominum formidabunt adversarii ejus: Et super ipsos in coelis tonabit.@# Dominum formidabunt adversarii ejus, id est daemones vel homines impii. Et super ipsos, subaudi impios; tonat, in praesenti in libris comminans eis aeterna supplicia, vel in futuro grandines et coruscationes. 16 #Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo: Et sublimabit cornu Christi sui.@# H Dominus judicabit fines terrae, in die judicii omnes habitantes in terra, vel unumquemque secundum opera sua, quando de hac luce migraverit in regnum patriae coelestis. Et dabit imperium
null
246972a0-e393-4f4e-8b0e-92596857dc28
latin_170m_raw
null
None
None
None
regi, id est corpori suo, quod est Ecclesia. Quae propter unctionem baptismi rex appellatur, sicut appellabantur in Veteri Testamento qui unguebantur reges. Et sublimabit cornu Christi sui, id est potentiam sanctae Ecclesiae, quae unctionem sancti Spiritus accepit in baptismo manus impositione. Aliter, Dominus judicabit fines, id est extrema opera hominis, in quibus inventus fuerit, non solum priora. Et dabit imperium regi suo, hoc est populo Christiano, quia dat eis virtutem qua carnem sicut reges regant. Et sublimabit cornu christi: omnes quippe unctos ejus chrismate, recte christos dicere possumus; quod tamen totum cum suo capite corpus, unus est Christus CANTICUM MOYSI. EXODI CAPITULO XV. 1 #Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est: Equum et ascensorem projecit in mare.@# Cantemus, id est laudemus, quia magnificatus est in signis Aegypti. Sed gloriose magnificatus est, equites et ascensores eorum in mare dejiciendo, Pharaonem videlicet et exercitum ejus. Spiritualiter illa laus laudem significat, quae nunc agitur in Ecclesia. Laudaverunt illi Dominum, laudemus et nos, dicit Ecclesia, quia, O magnificatus est Christus in carnis assumptione, et nascendo de Maria virgine, et diabolum per mortem crucis vincendo, equum et ascensorem dejiciendo in mare, id est diabolum et ministros ejus in infernum dejiciendo, sed resurgendo et in coelum ascendendo, gloriose magnificatus est. 2 #Fortitudo mea et laus mea Dominus: Et factus est mihi in salutem.@# Fortitudo mea Dominus, dicit Moyses, quia fortes nos fecit adversus insidias inimicorum nostrorum. Laus nostra est, ipsum laudate, qui factus est nobis in salutem, nos redimendo, liberans nos de servitute Pharaonis. Spiritualiter fortitudo est Dominus sanctae Ecclesiae, quia ipsam fortem facit ad toleranda adversa hujus mundi. 3 #Iste Deus meus et glorificabo eum: Deus patris mei et exaltabo eum.@# Iste est Deus, id est Christus, et glorificabo, hoc est laudabo eum. Deus patris mei, Abraham scilicet et exaltabo eum, id est magnum praedicabo. Fuerunt haeretici qui dixerunt duos esse deos, unum Veteris Testamenti, alterum Novi: Deum Veteris Testamenti dicebant esse justum et crudelem, eo quod juste praeciperet, et eos qui peccabant interimi praeciperet dicens: Si quis hoc vel illud fecerit morte moriatur. Deum vero Novi Testamenti dicebant justum et misericordem, eo quod peccantes ad poenitentiam provocaret dicens: Poenitentiam agite. Sed omnes isti mentiti sunt, ostendente Moyse ipsum Deum esse Veteris Testamenti quem et Novi. 4 #Dominus quasi vir pugnator. Omnipotens nomen ejus: Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare.@# Dominus quasi vir, tunc Pharaonem, nunc diabolum debellando. Omnipotens, quia solus omnia potest. Currus Pharaonis, etc., omnia quidem quae hic dicuntur et facta sunt in Pharaone tunc, etiam postea per Christum in antiquo perfecta sunt hoste: Quae etiam prophetico spiritu hic praedicuntur futura quasi praeterita: 5 #Electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro: abyssi operuerunt eos: Descenderunt in profundum quasi lapis.@# Electi principes, id est principalia vitia pariter cum minimis subruuntur. Abyssi operuerunt eos, id est gehenna, in quam quasi lapis descenderunt. Quia et ille et iste, Pharao scilicet et diabolus, gravati duritia peccatorum lapides vivi non erant. 6 #Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum: Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos.@# Dextera tua, Domine, magnificata est, hoc est, dexteram tuam, Domine, id est Filium tuum Christum magnificemus in fortitudine victoriae, qui percussit inimicum libertatis nostrae, deponens eum de dominio deceptorum. 7 #Misisti iram tuam quae devoravit eos sicut stipulam: Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae.@# Misisti iram tuam, Iram. id est vindictam, non tamen ira deitatis turbatur. Quae devoravit eos sicut stipulam, quia sicut facile ignis stipulam consumit, sic facile erat Deo eos submergere. Et in spiritu furoris tui, quia patientibus furor videtur, cum sit aequum judicium. 8 #Stetit unda fluens: Congregatae sunt abyssi in medio mari.@# Stetit unda fluens, id est vel maris divisi vel Jordanis ut legitur (Exod. XIV). Congregatae sunt abyssi, ne nocerent justos
null
5586aac7-3a67-4b21-8bd5-a77f29fdf322
latin_170m_raw
null
None
None
None
et necarent injustos. 9 #Dixit inimicus: Persequar et comprehendam:@# #Dividam spolia, implebitur anima mea.@# Dixit inimicus, id est Pharao: Persequar, etc., ista enim sunt verba Pharaonis vel diaboli, quibus tamen fortior superveniens spolia abstulit (Luc. IX). 10 #Evaginabo gladium meum: Interficiet eos manus mea.@# Evaginabo gladium meum, id est gladios, et manus, id est potentia mea vel multitudo exercitus, interficiet eos. Ita dicit et diabolus. Evaginabo gladium, id est, aperiam omnes fallendi modos, et interficiet eos spiritualiter manus mea. 11 #Flavit spiritus tuus et operuit eos mare: Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.@# Flavit spiritus tuus: spiritu enim fortitudinis tuae submersi sunt. Quasi plumbum: flexibiles ad malum, et gravati a malitia, ne possint ad bonum animam elevare. 12 #Quis similis tui in fortibus, Domine, quis similis tui? magnificus in sanctitate: Terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia.@# Quis similis tui? magna faciens (quia sanctus es) terribilis (judicando), atque laudabilis (dimittendo peccata poenitentibus), et faciens mirabilia: in cruce et in peccatorum conversione. 13 #Extendisti manum tuam. Et devoravit eos terra.@# Extendisti manum, id est virtutem tuam, et devoravit eos terra, id est arena vel peccata terrena. O Vel terra devorantur, qui semper terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, et luxuriae dediti, voluptatem quaerunt corporis. 14 #Dux fuisti in misericordia tua: Populo quem redemisti.@# Ibi dux fuisti ad terram promissam, hic ad coelestem Hierusalem redemptis. 15 #Et portasti eum in fortitudine tua: Ad habitaculum sanctum tuum.@# Et portasti eum tunc, id est, sine ejus labore eum advexisti: ubi tabernaculum, et postea templum videret: sicut sanctos in paradisum nunc introducis, ubi habitaculum sanctum tuum aeternum vident in aeternum. 16 #Ascenderunt populi et irati sunt: Dolores obtinuerunt habitatores Philistiim.@# Ascenderunt populi, Israel. Et irati sunt, id est, adversarii contra eos irati sunt. Haec autem de futuro intelliguntur. Philistiim interpretantur #cadentes poculo:@# Idumaei, #rubei@# vel #terreni.@# 17 #Tunc conturbati sunt principes Edom: robustos Moab obtinuit tremor: Obriguerunt omnes habitatores Chanaan. Irruat super eos formido et pavor: In magnitudine brachii tui.@# Moab: #ex patre@# interpretatur, et significat peccatores justorum persecutores, qui inebriati sunt peccatis et noxa effusionis sanguinis Christi. Vel qui sunt homicidiis inquinati, ex patre diabolo sunt: quibus haec salus justorum est invidia, quos tamen Dominus exsuperat. 19 #Fiant immobiles quasi lapis, pertranseat populus tuus, Domine: Donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti.@# Fiant immobiles: optat vel pronuntiat, quod resistere non valeant Dei populo, illi superius jam nominati populi. O Vel mystice Judaei facti sunt immobiles ad Christi fidem: donec pertranseat et veniat ad fidem omnis populus gentium, quem Dominus possidet. 20 #Introduces eos@# et #plantabis in monte haereditatis tuae: Firmissimo habitaculo tuo quod operatus es,@# #Domine.@# Introduces eos, in terram promissam: et introducet etiam Dominus sanctos suos in coelestem Hierusalem, et plantabit in aeternum, id est, feliciter vivere faciet. In monte, scilicet Sion, et firmissimo habitaculo, hoc est Hierusalem. Spiritualiter autem Sion, contemplationem coelestem: firmissimum habitaculum, Hierusalem coelestem (cujus fines Dominus pacem aeternaliter firmam posuit (Psal. CXLVII) significat, ubi nulla infirmitas esse potest. 21 #Sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae Dominus regnavit in aeternum et ultra.@# O Sanctuarium tuum: hoc est sanctimonium assumptae carnis: quod non manu hominum factum est, sed manibus Dei paratum. Dominus regnavit: regnat et regnabit in saeculum et sine terminali fine. Aliter: Et regnabit in aeterno et ultra: si quid aeterno ulterius est. 22 #Ingressus est enim Pharao cum curribus ejus in mare: Et reduxit super eos Dominus aquas maris.@# O. Ingressus enim: spiritualiter accipiendo: Qui Aegyptius est, et sequitur Pharaonem, id est diabolum, ille vitiorum mergitur fluctibus. 23 #Filii autem Israel ambulaverunt per siccum: In medio maris.@#
null
9f23bc01-d296-48dd-9deb-3916648ca796
latin_170m_raw
null
None
None
None
O Filii autem Israel: mystice, id est qui sequitur Christum, et sicut ille ambulabat, ita et ipse ambulat: aquae et murus fiunt dextera laevaque. Ipse autem media via incedit per siccum, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriae canat dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare: quod erit cum post mortem anima coelos gloriosa ingreditur. ORATIO HABACUC PROPHETAE PRO IGNORANTIIS. CAPITULO III. 1 #Domine, audivi auditionem tuam: Et timui.@# Domine, audivi: Omnia (discipulis inquit Salvator) quae audivi a Patre annuntiavi vobis (Joan. XV), id est, probrosa adversaque carne assumpta pro humano genere patior: et post, victa morte, intrabo in gloriam meam. Hanc auditionem propheta audivit in spiritu, et timuit. 2 #Domine, opus tuum In medio annorum vivifica illua.@# Domine, opus tuum. Ait ergo; deprecor, Domine, ut quod promisisti explices, finito quoque tempore reddas Christum tuum: et opus quod pollicitus es vivifica, hoc est, tuum imple promissum. 3 #In medio annorum notum facies: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.@# In medio annorum. Cum venerit, inquit, plenitudo temporis, et opere promissa impleveris (Gal. IV): monstrabis vera esse quae es pollicitus; et cum peccantibus nobis iratus fueris, poenitentiam tamen agentibus, misericordiae tuae recordaberis. 4 #Deus ab Austro veniet: Et sanctus de monte Pharan. Diapsalma.@# Deus ab Austro: Pharan, locus est vicinus Sina: in quo ipse Dominus legem dedit, qui de Virgine nasci dignatus est in Bethleem: et inde ab Austro veniens, Hierosolymam a parentibus ductus est (Luc. II), ut pro eo hostia secundum legem daretur. 5 #Operuit coelos gloria ejus: Et laudis ejus plena est terra.@# Operuit coelos: in adventu enim Salvatoris cuncta repleta sunt gloria, ut in Evangelio: Gloria in excelsis Deo (Luc. II). Et alibi: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. VIII). Et rursum: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII). 6 #Splendor ejus ut lux erit: Cornua in manibus ejus.@# Splendor ejus: quasi sol, sic sol justitiae clara luce radiabit. Cornua, id est vexilla ac trophaea crucis, in manibus ejus. 7 #Ibi abscondita est fortitudo ejus: Ante faciem ejus ibit mors.@# Ipsi abscondita est fortitudo. In cruce abscondita est fortitudo ejus; quoniam dicebat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Marc. XIV). Et: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII). Ibi enim latuit virtus divinitatis, et apparuit infirmitas humanitatis. 8 #Egredietur diabolus ante pedes ejus: Stetit et mensus est terram.@# Egredietur: exeunte enim Domino de aquis baptismatis, occurrit mors, id est diabolus: et ante pedes ejus veniebat coluber antiquus, quoniam tentavit eum in deserto (Matth. IV). 9 #Aspexit et dissolvit gentes: Et contriti sunt montes saeculi.@# Aspexit et dissolvit. Stans Salvator, et oculo suo cuncta prospiciens, et intuitu suo universum mundum metiens, gentium infidelitatem dissipavit, a glacieque sua resolvit eorum corda: et daemones et superbos (qui montes dicuntur saeculi) contrivit. 10 #Incurvati sunt colles mundi: Ab itineribus aeternitatis ejus.@# Incurvati sunt colles, id est, superbi per poenitentiam humiliati sunt: qui ante adventum Salvatoris superbi erant, et a nullo flecti poterant. Ab itineribus aeternitatis ejus: per carnem enim assumptam et praedicationem suam et discipulorum, et interiorem inspirationem (quibus viis divinitas ad nos venire dignata est) humiliati sunt et conversi superbi. 11 #Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae: Turbabuntur pelles terrae Madian.@# Pro iniquitate, id est propter iniquitatem. Qui templum Dei esse debuerant: propter iniquitatem avaritiae, luxuriae et omnis malitiae, fiunt tabernaculum Aethiopum, id est daemonum. Tabernacula autem terrae Madian atque Aethiopum eosdem intellige: hi in novissimo conscii peccatorum suorum, pavebunt judicio et turbabuntur. 12 #Nunquid in fluminibus iratus es, Domine: aut in fluminibus furor tuus: Vel in mari indignatio tua.@# Nunquid in fluminibus: fluminum et
null
1677a75d-9ceb-4728-9f87-f6a4622fdbc4
latin_170m_raw
null
None
None
None
maris vocabulo corda exprimuntur infidelium, quae toto intentionis impetu ad inferiora rapiuntur. Sunt autem flumina bona, sunt et mala: unde littera ista potest et ista interrogatio affirmative et negative intelligi. Non enim bonis fluminibus irascitur Deus, irascitur autem malis: et mare similiter in bono et malo accipi potest. Mundana vel haeretica eloquentia et verba, malum flumen: Dei verba et praedicatio et sacramenta, bonum flumen, in quibus peccator abluitur. 13 #Qui ascendes super equos tuos: Et quadrigae tuae salvatio.@# Qui ascendes super equos: non in illorum corda, quibus iratus dicitur superius: sed in corda electorum tuorum ascendes, per illuminationem gratiae tuae (ut apostolorum) in his curribus equitans totum illustravit mundum et salvavit. Vel quatuor Evangelia quadriga sunt salutis. 14 #Suscitans suscitabis arcum tuum: Juramenta tribubus quae locutus es. Diapsalma.@# Suscitans suscitabis. Arcum dicit improvisum adventum, in quo regna mundi examinanda praevidit. Vel arcum, sacram Scripturam dicit: quam suscitavit, dum per eam in peccatis mortuos excitavit, et implevit quae promisit tribubus patrum antiquorum. 15 #Fluvios scindes terrae: viderunt te aquae et doluerunt montes: Gurges aquarum transit.@# Fluvios scindes, id est reges terrae adversus tuum populum dimicantes divides atque disperges. Te viderunt excelsa regna, et sublimes hujus saeculi potestates tremuerunt. Gurges, id est, persecutio eorum qui vexabant populum tuum transiit. 16 #Dedit abyssus vocem suam: Altitudo manus suas levavit.@# Dedit abyssus: hoc est postquam gurges aquarum, id est persecutionum transiit, id est cessavit, id est post passionem tuam, Christe, inferi, id est sancti in limbo patrum laudaverunt te. Et altitudo, id est angeli te resonabant esse victorem: et quasi plausu manuum elevatarum te victorem, triumphatoremque monstrarunt. 17 #Sol et luna steterunt in habitaculo suo: In luce sagittarum tuarum ibunt: in splendore fulgurantis hastae tuae.@# Sol et luna: post passionem suam et resurrectionem elevatus est Dominus, sol videlicet justitiae in coelum, et emisso Spiritu illustravit Ecclesiam, quae dicitur luna: quae tunc ita stetit, robore Spiritus accepto, ut nec mortem timeret. Sagittae tuae, id est plagae tuae et eruditio, populo tuo lumen praebuerunt. In sole enim Christus, in luna Ecclesia designatur. 18 #In fremitu conculcabis terram: In furore obstupefacies gentes.@# In fremitu conculcabis: quando injuriam populi tui vindicabis, terrena regna conculcabis, et omnes gentes admirari facies. 19 #Egressus es in salutem populi tui: In salutem cum Christo tuo.@# Egressus es: hoc Patri dictum intelligitur, quia exierit ad salvandum populum suum per Jesum Christum Filium suum: Deus enim erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Vel egressus a synagoga Judaeorum ad gentes. 20 #Percussisti caput de domo impii: Denudasti fundamentum usque ad collum.@# Percussisti caput: veniente autem Filio tuo, percussisti Antichristum de domo impii, id est in hoc saeculo: quia in maligno mundus positus est (Joan V). Et abscondita ejus aperta fecisti, usque in sempiternum. Fundamenta enim sive abscondita ejus sunt cogitationes, quae nudantur vel in judicio omnibus, vel hic per confessionem, usque ad collum, id est usque ad verba et opera. Vel per caput diabolus intelligitur. 21 #Maledixisti sceptris ejus: capiti bellatorum ejus: Venientibus ut turbo ad dispergendum me.@# Maledixisti: non solum sceptris, id est, regno diaboli maledixisti, verum etiam capiti bellatorum quod percusseras, qui venerunt ut turbo: ut verterent populum tuum, Domine. Secundum litteram autem intelligimus impium Nabuchodonosor, vel omnes adversarios, qui venerunt ut turbo ut dispergerent me, id est ut everterent Israel et captivarent. 22 #Exsultatio eorum: Sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.@# Exsultatio eorum: Exsultabunt pauperem devorantes et subjectum sibi populum, et hoc quasi in abscondito facient, id est quasi tu, Deus, nescires. Venisti igitur ad praelium pro populo tuo, et quadrigas mittens in aquas (id est in gentes multas) fecisti eis viam, etc. 23 #Viam fecisti in mari equis tuis: In luto aquarum multarum.@# Viam fecisti. Equi sunt sancti praedicatores: quibus fecisti viam in populis nationum,
null
d628bc3d-a441-43d5-a8f8-4573819a9487
latin_170m_raw
null
None
None
None
et in quorum praedicatione turbatae sunt aquae: hoc est gentium corda. Mare enim spiritualiter mundus est: lutum, peccata et curae vanae: aquae multae, populi multi. 24 #Audivi et conturbatus est venter meus: A voce contremuerunt labia mea.@# Audivi et conturbatus est venter meus: Ad comminationem, inquit propheta, tuam, toto ventre, id est animo contremisco: labiorum enim tremor designat pavorem trepidae mentis. Audivi igitur vindictam tuam in peccatores (quam fecisti hic, et quam amplius facies in extremo judicio) et contremisco: ne et ego reprobus inveniar. 25 #Ingrediatur putredo in ossibus meis:@# #Et subter me scateat.@# Ingrediatur putredo, id est, non solum hunc tremorem libenter patior, verum etiam quod passus est Job (Job I) libenter sustinebo (id est putredinem corporis: ita ut innumeris scateat vermibus caro mea) et omnes angustias et tribulationes hic in hac vita. 26 #Ut requiescam in die tribulationis: Ut ascendam ad populum accinctum nostrum.@# Ut requiescam, id est ut hic a meis munder, et eripiar peccatis, et in die tribulationis, hoc est consummationis saeculi et judicii (in die, scilicet irae, calamitatis et miseriae) requiescam, atque ascendam ad consortium eorum qui in Christo praecesserunt, et accinxerunt se ad pugnandum contra aereas potestates et omnia vitia armis virtutum undique cincti et expediti: cum illis ascendam in gaudia beatorum, et in hac vita de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII). Ficus enim non florebit, ego autem floream. 27 #Ficus enim non florebit: Et non erit germen in vineis.@# Ficus enim non florebit: ficus, vinea et oliva, erat synagoga Judaeorum; quoniam dulcedinem bonae operationis proferebat: sed Domino veniente, virtutis fructum ferre neglexit. Similiter exponitur de malis Christianis iste et sequentes duo versus. 28 #Mentietur opus olivae: Et arva non afferent cibum.@# Mentietur opus olivae, aliud promittentis et aliud facientis, dicentis ad Moysen: Omnia quaecunque dixerit Dominus faciemus (Exod. XXIV): et nolentis in eum credere qui a Moyse praedicatus est (Deut. XVII). Arva quoque, id est agri, id est Judaea, quae olim in montibus sanctis, nunc in plano sita, depressionis exsiccata peccatis, non fert cibum, nec pecori, id est simplicibus, nec armentis, id est praelatis; et ideo abscindetur. 29 #Abscindetur de ovili pecus: Et non erit armentum in praesepibus.@# Abscindetur de ovili: Apud Judaeos sunt praesepia litterarum coelestium, sed quia pabulum coelestis intellectus in his non sapiunt, qui jugum Evangelii bajulent absunt. Armentum enim quasi aramentum dicitur, quia aratri jugo terram aret; vel ab armis cornuum dicitur armentum, et praelatum vel quemlibet Christi jugum ferentem significat. 30 #Ego autem in Domino gaudebo: Et exsultabo in Deo Jesu meo.@# Ego autem in Domino, id est non in mea justitia, sed in fide divinae protectionis gaudebo. Illi enim haec patientur, ego autem gaudebo (II Cor. I): ego compassus hic Jesu meo, gaudebo alibi cum eo: illi hic in profanis gavisi, alibi patientur aeternaliter. Ego autem hic tribulatus pro Jesu meo, post hanc vitam in re, sicut nunc in spe gaudebo et exsultabo in Deo Jesu meo. Exsultent alii in idolis suis, alii in divitiis, in honoribus, alii et libidine, ego exsultabo in redemptione mea, in Salvatore et Jesu meo. 31 #Dominus Deus fortitudo mea: Et ponet pedes meos quasi cervorum.@# Deus Dominus fortitudo: in illo quippe me virtutem facere confido. Et sicut cervi spinosa transeunt, ita ego pericula delictorum Domini auxilio transcendam omnia. 32 #Et super excelsa mea deducet me victor: In psalmis canentem.@# Et super excelsa, id est omnem mundanam sublimitatem contemplatione coelestium transcendere facit me, victoriam ejus atque triumphum canentem. CANTICUM MOYSI. DEUTERONOMII CAPITULO XXXII. 1 #Audite coeli quae@# loquar: #Audiat terra verba oris mei.@# Audite, coeli. Maxima elementa in testimonium vocat, ut intentum faciat auditorem, et significet se de magnis locuturum. 2 #Concrescat in pluvia doctrina mea: Fluat ut ros eloquium meum.@# Concrescat in pluvia doctrina mea, etc
null
45a3da3b-9ff7-4e6c-99d5-6836bd445479
latin_170m_raw
null
None
None
None
., sicut innumerabiles sunt pluviarum guttae et roris, sic in hoc carmine de inscrutabilibus judiciis Dei disputabo. Vel sicut pluvia et ros terram faciunt fructificare, sic doctrina mea in vobis virtutum reviviscere fructus faciat. 3 #Quasi imber super herbam: et quasi stillae super gramina: Quia nomen Domini invocabo.@# Quasi imber iste versus superius sensum habet, quia nomen Domini invocabo, id est de Domino mihi sermo est. 4 #Date magnificentiam Deo nostro: Dei perfecta sunt opera: Et omnes viae ejus judicia.@# Date magnificentiam, id est digne eum honorate fide et operibus. Dei perfecta sunt opera, quia summe perfectus est. Et omnes viae ejus, id est opera ejus judicia, id est cum discretione rationis, id est providentissima ratione et discretione disposita et facta. 5 #Deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus: Peccaverunt ei non filii ejus in sordibus.@# Deus fidelis in omnibus promissis; in judiciis justus et rectus. Non filii, quia degeneraverant a vero patre, sequentes idola; sic et nunc qui peccata sequuntur, quasi degeneres sunt quod patrem bonum non imitantur. 6 #Generatio prava atque perversa: Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens.@# Generatio prava et perversa est, scilicet sensu et opere. Haeccine reddis, id est haec ne, scilicet mala tua, vel nonne haec? Stultus dicitur et insipiens, quia beneficiis Domini ingratus existit et exstitit, vel prava affectu, vel perversa intellectu. Populus stultus, putans utile quod est nocivum; et insipiens, non intelligens ei esse utile quod est utile. 7 #Nunquid non ipse est pater tuus: Qui possedit et fecit et creavit te?@# Nunquid non ipse est pater tuus? omnes enim homines Deum Patrem habent naturaliter, quia Deus generare aliquid dicitur, cum noviter vel de novo producit, unde dicitur. Istae sunt generationes coeli et terrae (Gen. II): non quod ea genuerit ex sua substantia, sed quod nova produxerit. Qui possedit et fecit et creavit te, e contrario legendum est, scilicet ita, ut quod primo creaverit disponendo ut faceret, fecerit formando. In quo enim possideret nisi prius crearet? 8 #Memento dierum antiquorum: Cogita generationes singulas.@# Memento dierum, memento quomodo electus sis in patriarchis, et cogita quomodo Abraham, Isaac et Jacob, et plurimos alios elegerit. 9 #Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi: Majores tuos et dicent tibi.@# Interroga patrem, interroga spiritualem doctorem et eos qui majores sunt scientia. 10 #Quando dividebat Altissimus gentes: Quando separabat filios Adam.@# Quando dividebat, scilicet in constructione turris Babylonicae, quando per divisionem linguarum divisit gentes (Gen. XI); vel divisione maris Rubri, quando divisit eos ab Aegyptiis (Exod. XIV). 11 #Constituit terminos populorum: Juxta numerum filiorum Israel.@# Constituit, hyperbolice loquitur, quia tot, dicit, constituit terminos populorum, id est, singulas gentes, quot erant singulae personae in populo Israel. Vel dicit tot esse singulas gentes constitutas, quot homines ingressi sunt de populo Israel in Aegyptum, id est septuaginta (Gen. XLVI). Quod autem alia translatio dicit, statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei, sic intelligitur, quod sicut unicuique hominum custodem angelum legimus deputatum (Matth. XVIII): sic et angelos principes gentium credamus constitutos. Nam in Daniele legimus Michaelem principem populo, et angelum Persarum vel Graecorum (Dan. X). 12 #Pars autem Domini populus ejus: Jacob funiculus haereditatis ejus.@# Pars autem Domini, quam elegit de omnibus istis populis et nationibus, et mirabilia sua ostendit, et singularia beneficia exhibuit, fuit populus ejus, scilicet Judaeorum. Haec dicit ut validius eis beneficia Dei commendaret, quod tanta de multitudine gentium, sibi eos elegisset, qui de Jacob stirpe descenderant, ut essent funiculus haereditatis ejus, id est, quasi haereditaria possessio ejus. 13 #Invenit eum in terra deserta. In loco horroris et vastae solitudinis.@# Invenit eum in terra deserta, id est, in monte Sina, ubi illum legibus suis constrinxit (Exod. XX). In loco horroris et vastae solitudinis, id est Arabiae, quae circa desertum est. 14 #Circumduxit eum et docuit
null
46ee09d1-5054-45c2-941f-c437a1e9e1d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
Et custodivit quasi pupillam oculi sui.@# Circumduxit, id est, per viam montis Seir duxit eum (Deut. II). Et docuit, scilicet patientiam vel leges ejus. Et sicut pupillam oculi, ita diligenti cura servavit eum. Pupilla enim omnibus membris cautius custoditur. 15 #Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos: Et super eos volitans.@# Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et reliqua. Ferunt physici aquilam pullos contra solem ponere, et quem viderit aciem in radio solis fortiter figere, illum nutrit; quem vero torpentem viderit, dimittit: sic et Dominus docet nos semper oculo intelligentiae solem divinae majestatis intendere. Quae etiam super eos volitans provocat pullos ad volandum: ita divina pietas vult nos proficere de virtute in virtutem. 16 #Expandit alas suas et assumpsit eum: Atque portavit in humeris suis.@# Expandit alas. Quae etiam aquila, Deus, scilicet, bene lassescentes in se sublevat, quia ubi nos minus sufficiamus, divinum speramus auxilium. Ipse enim portat nos, sicut aquila dicitur portare pullos suos in humeris, ut si sagittetur ad eam, ipsa antequam pulli excipiat sagittas; ita Christus pro nobis vulneratus est, et humeris suae protectionis nos defendit et Judeos olim ita portavit. Aptat autem se ita Dominus infirmis, ut intelligamus ejus pro nobis compassionem, qui etiam in Evangelio gallinae se assimulavit (Matth. XXIII). 17 #Dominus solus dux ejus fuit: Et non erat cum eo Deus alienus.@# Dominus solus: quia solum ejus virtutis erat, sic glorifice populum suum educere, quod nullus aliorum deorum facere valuit. 18 #Constituit eum super excelsam terram: Ut comederet fructus agrorum.@# Constituit, terra enim repromissionis vertex mundi esse dicitur, unde et Hierusalem umbilicus terrae esse videtur. Ferunt autem sapientes mundi, terram globo similem, undique convexam, nostra autem terra, id est, Ecclesia, omnibus mundi virtutibus excelsior est. 19 #Ut sugeret mel de petra: Et oleum de saxo durissimo.@# Ut sugeret, propter affluentiam omnium bonorum dicitur, quia quamvis #rupibus@# aspera, terra melle et oleo abundabat. Caeterum de petra melle, id est, de Christo dulcedo doctrinae ante passionem fidelibus in ista terra ministrata est. Oleum autem de saxo durissimo, id est, post resurrectionem, quando jam immortalis effectus est. Oleum Spiritus sancti Christus #effudit@# in eadem terra. 20 #Butyrum de armento, et tac de ovibus: Cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan.@# Butyrum et lac: abundantiam rerum demonstrat, nam et terra Basan fertilissima ad alendos greges erat; unde Rubenitis et Gadditis, qui plurima pecora habebant, illa terra tradita est (Num. XXXII). Nobis autem butyrum de armento, id est, fortis doctrina nobis de patriarchis et prophetis ministratur. Et lac de ovibus, lenior doctrina simplicium, cum adipe agnorum, et arietum, id est, per exempla magistrorum et subditorum desiderium spiritale, quod in adipe signatur, praestatur. Basan interpretatur #pinguedo,@# quia sancti pinguedinem charitatis ostendunt. 21 #Et hircos cum medulla tritici: Et sanguinem uvae biberet meracissimum.@# Et hircos, per hircos poenitentiarum exempla intelligimus; sancti enim sic vivunt in mundo, quasi semper peccata defleant. Qualis est eremitarum et verorum monachorum vita. Medulla tritici et sanguis uvae: corpus et sanguinem Christi significat, meracissimum, id est, purissimum. 22 #Incrassatus est dilectus et recalcitravit: Incrassatus, impinguatus, dilatatus, Dereliquit Deum factorem suum: Et recessit a Deo salutari suo.@# Incrassatus est dilectus, propter rerum omnium abundantiam: et recalcitravit, sequendo deos alienos; dilatatus, scilicet in generationis propagine. Vel incrassatus deliciis, impinguatus divitiis, dilatatus honoribus et potentia; et ideo dereliquit Deum, quasi ejus auxilio non indigeret amplius. 24 #Provocaverunt eum in diis alienis: Et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.@# Provocaverunt eum, id est ad iracundiam et vindictam talibus ausis irritaverunt. Ille quoque qui post baptismum ad idololatriam convertitur, vel vitiis vel malignis spiritibus sese mancipat, Domini vindictam in se incitat. 25 #Immolaverunt daemoniis et non Deo: Diis quos ignorabant.@# Immolaverunt, hoc manifestum est. 26 #Novi recentesque venerunt: Quos non coluerunt patres eorum.@#
null
bcb3fb9d-cbfa-4c0c-aa76-069d0a3642e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
Novi recentesque, id est, quia stabiles non erant in cultura Dei, quam a patribus didicerant, noviter accedebant ad deos colendos, quos non coluerunt patres eorum. 27. #Deum qui te genuit dereliquisti: Et oblitus es Domini creatoris tui.@# Deum qui te genuit, id est qui te formavit ut esses. Sed et nos aliter generat per baptismum in remissionem peccatorum. 28 #Vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est: Quia provocaverunt eum filii sui et filiae.@# Vidit Dominus quem nihil latere potest, et corripuit eos propter peccatum: quia eum provocaverunt in cultura deorum, quos adoptaverat in filios et in filias. 29 #Et ait. Abscondam faciem meam ab eis: Et considerabo novissima eorum. Generatio enim perversa est: Et infideles filii.@# Et ait, abscondam (hoc est subtraham auxilium, et considerabo novissima eorum: id est ad qualem finem perveniant. 31 #Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus: Et irritaverunt in vanitatibus suis.@# Ipsi me provocaverunt: Sicut enim illi me unum, in multis diis provocaverunt: ita et ego assumam multas gentes, et hanc respuam. 32 #Et ego provocabo eos in eo qui non est populus: Et in gente stulta irritabo illos.@# Et ego eos provocabo, in eo qui non est populus: per quem populum significat omnes gentes: quae ad comparationem Israel: quasi non essent, reputabantur: vel quia gentes idola colentes, non dicebantur Dei populus. 33 #Ignis succensus est in furore meo: Et ardebit usque ad inferni novissima.@# Ignis succensus est: vindicta mea in hoc tempore incipiet, et ardebit usque ad inferni novissima, id est usque ad aeternam damnationem. Malos enim et impios Dominus nonnunquam hic incipit flagellare, ut de temporali poena ad aeternam transeant (Act. XII). Sic in Herode et Antiocho factum legimus (I Mach VIII). 34 #Devorabitque terram cum germine suo: Et montium fundamenta comburet.@# Devorabitque terram, id est peccatores cum operibus suis devorabit: et montium, id est superborum, cogitationes et confidentiam destruet. 35 #Congregabo super eos mala: Et sagittas meas complebo in eis.@# Congregabo: #Mala sunt@# poenae, quae sufferentibus malae videntur, sed justae apud inferentem. Et sagittas: id est vindictas exercebo. 36 #Consumentur fame: Et devorabunt eos aves morsu amarissimo.@# Consumentur: quod illis factum legimus, quorum cadavera volucres et bestiae comederunt, quos fames ac gladius consumpserunt. Consumuntur etiam nunc peccatores, fame verbi Dei: et devorantur ab avibus, id est a malignis spiritibus lacerantur. 37 #Dentes bestiarum immittam in eos: Cum furore trahentium super terram atque serpentium.@# Dentes bestiarum: saevitia diaboli immittetur eis, qui eos in furore Dei trahat super terram, id est in mundanis desideriis subruat. 38 #Foris vastabit eos gladius: Et intus pavor.@# Foris vastabit eos; quia poenas sustinentes, conscientia propria torquentur (Isai. LXVI): unde dicitur: Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Marc. IX). 39 #Juvenem simul ac virginem: Lactentem cum homine sene.@# Juvenem simul, id est nulli vindicando parcet aetati. Allegorice autem in juvene, libidinosum; in virgine, a bonis operibus sterilem; in lactente, hebetem; in sene, inutilem diu per pigritiam accipere possumus: quos omnes vindicta Dei consumet. 40 #Et dixi: Ubinam sunt Cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.@# Et dixi, ubinam? Non per ignorantiam interrogans, sed alios discere faciam. Cessare faciam ex hominibus eorum memoriam, scilicet tunc cum Judaei in terra repromissionis non apparent: vel cum iniqui de communione sanctorum discernentur, et pro nihilo reputantur: cujus rei multa exempla sunt. 41 #Sed propter iram inimicorum distuli: Ne forte superbirent hostes eorum. Et dicerent: Manus nostra excelsa: Et non Dominus fecit haec omnia.@# Sed propter. Isti duo versiculi sunt jungendi; ideo enim saepe priorem populum sustinuit, ne gentes circumpositae, ejus nomen blasphemarent: sic et nos sustinet peccatores, nec statim peccantes damnat; ne glorientur maligni spiritus in perditione nostra, et se victoriam jactent percepisse. 43 #Gens absque consilio est et sine prudentia:
null
9e5fc09d-dafb-45f4-8a33-987bd8dc7171
latin_170m_raw
null
None
None
None
Utinam saperent et intelligerent ac novissima providerent.@# Gens absque. Gens Judaeorum et omnium impiorum sine consilio salutis est: quia in futurum sibi praevidere nesciunt. 44 #Quomodo persequebatur unus mille: Et duo fugarent decem millia? Nonne ideo quia Deus suus vendidit eos: Et Dominus conclusit illos?@# Quomodo persequebatur. Non potuisset fieri, ut unus hostium mille Judaeorum persequeretur: nisi Dominus suus vendidisset eos, id est a se projecisset, et exosos haberet, et concluderet eos in manus inimicorum. 46 #Non enim est Deus noster ut dii eorum: Et inimici nostri sunt judices.@# Non enim est Deus noster. Dominus enim Deus noster verax et justus; idola autem gentium, falsa et inutilia. Et inimici nostri sunt judices, id est approbatores. Omnes enim gentes (quamvis varia colant idola) unius Dei potentia mundum regi confitentur. 47 #De vinea Sodomorum vinum eorum: Et de suburbanis Gomorrhae.@# De vinea Sodomorum. Saepe in Scripturis synagoga vel Hierusalem, Sodomae comparatur (Ezech. XVI); quia sicut illi male abusi sunt donis Dei, sic et isti beneficiis Dei semper ingrati exstiterunt. Peccatum primo est in corde per consensum, secundo in interiori machinatione ad opus perpetrandum, tertio in actu exteriori perpetrato: primum hic vinea, secundum uva, tertium vinum dicitur. 48 #Uva eorum uva fellis:@# #Et botrus amarissimus.@# Uva eorum: vinea (quae est domus Israel) conversa in amaritudinem (Isai. V), id est in mortem Christi conspirans) et pendenti in cruce acetum felle mistum porrexerunt (Joan. XIX), et botrum malitiae suae protulerunt amarissimum. 49 #Fel draconum vinum eorum: Et venenum aspidum insanabile.@# Fel draconum: sicut fel dracones, et aspides venena occultat; ita conscientia eorum plena est malitia. 50 #Nonne haec condita sunt apud me: Et signata in thesauris meis:@# Nonne haec condita sunt, id est haec sunt reservata apud me, nec oblivioni tradita: haec, scilicet peccata vestra, non enim quia vindicare distuli oblitus sum, sed recondita sunt usque in diem ultionis. 51 #Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore: Ut labatur pes eorum.@# Mea est ultio, id est, retribuam illis in tempore vindictae quae merentur. Ut labatur pes eorum, id est qui videbantur stare, pereant. 52 #Juxta est dies perditionis Et adesse festinant tempora.@# Juxta est dies perditionis, scilicet quia certum est: vel quia quamvis millia multa annorum hic habeat, ad comparationem tamen aeternitatis modicum est, appropinquant igitur ultionis dies, et quando non putamus adsunt (Matth. XXIV). 53 #Judicabit Dominus populum suum: Et in servis suis miserebitur.@# Judicabit Dominus, id est discernet sanctos suos ab impiis. Nam judicium in discretione vel damnatione accipi potest. Et in servis suis miserebitur, id est misericordiam ostendet in die ultionis: qui enim ei fideliter servierunt, non ex operibus sed gratia et misericordia recipient aeterna praemia, quid enim habes quod non accepisti? (I Cor. IV.) 54 #Videbit quod infirmata sit manus: et clausi quoque defecerunt: Residuique consumpti sunt.@# Videbit quod infirmata sit manus, id est videri faciet, quod opera malorum infirma fuerint. Et clausi quoque defecerunt: id est quod ab inimicis capti, propriis viribus defecerunt. Residui, id est quia ab hac vita exeuntes, non habent postea aliquid faciendi facultatem. 55 #Et dicent: Ubi sunt dii eorum: In quibus habebant fiduciam?@# Et dicent, adversarii eorum qui eos captivarunt: et daemones malis Christianis (quorum Deus venter et honor et divitiae erat (Philip. III) dicent post mortem et in morte, Ubi, etc.: vel etiam justi et boni vindictam et Dei iram videntes dicent, Ubi, etc. 56 #De quorum victimis comedebant adipes: Et bibebant vinum libaminum.@# De quorum victimis: in his verbis omnes vanitates, quas sequuntur homines comprehendit idololatriae vel peccatorum: exprobrantur enim malis vana, in quibus vivebant. 57 #Surgant et opitulentur vobis: Et in necessitate vos protegant@# Veniant idola, quae colebatis, et eruant vos. 58 #Videte quod ego sim solus: Et non sit alius Deus praeter me
null
567c87f9-e1e2-4cae-aea5-547b654f68d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# Videte, id est intelligite, quod ego sum solus Deus. 59 #Ego occidam et ego vivere faciam: percutiam et ego sanabo: Et non est qui de manu mea possit eruere.@# Ego occidam: duobus modis occidit, et duobus modis vivificat: quia alios in infernum damnat et ad vitam alios aeternam sublevat. Aliter occidit veterem hominem, ut vivificet novum. Et non est qui #de manu mea@# possit eruere, id est qui potentiae meae possit resistere. 60 #Levabo ad coelum manum meam: Et dicam: Vivo ego in aeternum.@# Levabo ad coelum, id est ostendam aeternitatem potentiae meae. 61 #Si acuero ut fulgur gladium meum: Et arripuerit judicium manus mea.@# Si acuero ut fulgur: id est dum velociter venerit judicium meum. Et arripuerit judicium manus mea, id est coeperit judicare potentia mea. 62 #Reddam ultionem hostibus meis: Et his qui oderunt me retribuam.@# Reddam ultionem: hoc est, in peccatores reddam ultionem. 63 #Inebriabo sagittas meas sanguine. Et gladius meus devorabit carnes.@# Inebriabo sagittas, id est in peccatoribus ostendam vindictas meas, et gladius meus devorabit carnes, id est carnales judicium meum consumet. 64 #De cruore occisorum: Et de captivitate nudati inimicorum capitis.@# De cruore occisorum: subauditur, inebriabo sagittas meas, id est in perditione damnatorum. Et de captivitate nudati inimicorum capitis: secundum litteram captivitati tondebantur et vendebantur (quod est sub corona vendere), spiritualiter autem antichristus, impiorum caput, per Christi potentiam destruetur vindicantis. Aliter exercet Dominus vindictam de captivitate inimicorum capitis, cum arrogantiam mentis malorum, et malitiam destruxerit. 65 #Laudate gentes populum ejus: Quia sanguinem servorum suorum ulciscetur.@# Laudate gentes populum ejus, id est sanctos ejus: quia sanguinem martyrum suorum ulciscetur. 66 #Et vindictam retribuet in hostes eorum: Et propitius erit terrae populi sui.@# Et vindictam retribuet in hostes eorum. scilicet in haereticos atque infideles et persecutores. Atque propitius erit terrae populi sui: id est Ecclesiae, cum misericordiam suam illi ostendit. HYMNUS TRIUM PUERORUM. DANIELIS CAPITULO III. #Benedicite omnia opera Domini Domino,@# etc. Generali laudatione praemissa, quod omnis creatura debeat laudare Deum ( #al.,@# Dominum), in consequentibus per partes singula cohortatur ( #al.,@# singulares coarctatur): angelos, et coelos, aquas et virtutes, solem et lunam, imbrem et rorem, spiritum, ignem et aestum, frigus et aestatem, et caetera, quae longum est texere, ita ut fontes quoque et maria et cetum, volucres bestiasque et pecora ad laudem Domini provocat et filios hominum. Et post omne hominum genus Israelem, et de ipso Israele sacerdotes et servos Domini, spiritus animasque justorum, sanctos et humiles corde, et ad extremum Ananiam, Azariam et Misaelem, qui potenti beneficio ad laudem Domini provocantur. Omnis autem creatura non voce, sed opere laudat Dominum; quia ex creaturis Creator frequenter intelligitur et singulis operibus atque effectibus Dei magnificentia demonstratur. ( #Sequitur textus@# BENEDICITE, #nihil a vulgato recedens praeter vers. 67 frigus et aes@# tas.) CANTICUM ZACHARIAE. LUCAE CAPITULO I. 1 #Benedictus Dominus Deus Israel: Quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.@# Benedictus: duo enim dicit, visitare et redimere. Visitare namque infirmorum, redimere vero captivorum est: quae duo humano generi congruunt, quoniam genus humanum infirmum erat peccatis, captivum quoque fraude diabolica detinebatur. Veniens vero Dominus infirmum visitavit, quia a peccatis liberavit: et captivum redemit, quia a potestate diabolica abstraxit, et redimendo fecit eum suum. B. Notandum vero circa istum versum est, quod beatus Zacharias prophetico more quod adhuc in spiritu futurum et proxime faciendum praeviderat narrat quasi factum, dicens, quia visitavit, id est incarnatus est. 2 #Et erexit cornu salutis nobis In domo David pueri sui.@# B Et erexit cornu salutis: firmam celsitudinem salutis dicit. Omnia enim ossa, carne involuta sunt, cornu autem excedit carnem: et ideo cornu salutis regnum Salvatoris Christi vocatur: quo vocabulo spiritalis, et quae carnis gaudia superet, altitudo nuntiatur: et quo regno mundus et carnis gaudia superantur. 3 #Sicut locutus est per os
null
b77aab66-87a5-4531-9395-1088a3e4d32f
latin_170m_raw
null
None
None
None
sanctorum: Qui a saeculo sunt prophetarum ejus.@# Sicut locutus est. A saeculo, inquit, propterea quod tota veteris instrumenti Scriptura, prophetia de Christo praecessit, non soli enim Jeremias et Isaias caeterique prophetae de ejus adventu manifeste locuti sunt: verum ipse pater Adam, Abel et Enoch, ejus dispensationi testimonium reddunt. 4 #Salutem ex inimicis nostris: Et de manu omnium qui oderunt nos.@# Salutem: jungendum est superiori versiculo. Erexit nobis, scilicet salutem ex inimicis nostris. Omnes autem qui oderunt nos: vel homines perversos, vel immundos spiritus significat. 5 #Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: Et memorari testamenti sui sancti.@# Ad faciendam misericordiam: dixerat enim, Dominum juxta eloquia prophetarum in domo David nasciturum: et ita misericordiam factam cum eis, cum impletum esset promissum. 6 #Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum: Daturum se nobis:@# Jusjurandum: dicit eumdem Christum, #juxta@# jusjurandum quod Deus juravit, nos esse liberaturum, ad explendum testamentum quod Abrahae disposuit. Quia videlicet his praecipue patriarchis de suo semine, vel congregatio gentium, vel incarnatio est repromissa. 7 #Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati: Serviamus illi.@# Ut sine timore: nam qui vel ante mortem a Domini servitio discedit, vel coram hominibus tantum et non coram Deo sanctus perdurare contendit: necdum de manu spiritalium inimicorum perfecte liberatus Domino servit (IV Reg. XVII), sed exemplo Samaritanorum diis gentium pariter et Domino servire conatur. 8 #In sanctitate et justitia coram ipso: Omnibus diebus nostris.@# In sanctitate: aperte et breviter quomodo sit Domino serviendum designat, videlicet in sanctitate et justitia, et coram ipso et omnibus diebus nostris. 9 #Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis. Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus:@# Et tu puer. Pulchre cum de Domino loqueretur, ad prophetam repente sua verba convertit: ut hoc quoque beneficium esse Domini designaret. A Sed quomodo alloqui puerum poterat, cum eum vel audire vel intelligere non potuerit? sed poterat eum intelligere, quia Spiritu sancto plenus erat: si enim adhuc utero matris clausus adventum Domini cognovit, jam natus intelligere valebat. 10 #Ad dandam scientiam salutis plebi ejus: In remissionem peccatorum eorum.@# Ad dandam scientiam cum dandam commemorat, ne carnalem temporalemque promitti salutem putares, in remissionem inquit peccatorum eorum. 11 #Per viscera misericordiae Dei nostri: In quibus visitavit nos oriens ex alto.@# Per viscera: viscera non solum vitalia dicuntur interioris corporis, verum etiam omne quod corio et pelle tegitur: et per viscera, occulta ejus miseratio designatur. In quibus, scilicet occultis miserationibus visitavit nos oriens ex alto. Qui ideo recte oriens vocatur: quod nobis ortum verae lucis aperiens, filios noctis et tenebrarum, lucis effecit filios (I Thess. V). 12 #Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent:@# #Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.@# Illuminare: Domini illuminare, est his qui in peccatis et ignorantiae caecitate vixerint, agnitionis amorisque sui radios infigere. Pedes autem nostri in viam pacis diriguntur: cum actionum nostrarum iter per omnia cum Redemptoris illuminatorisque nostri gratia concordat. CANTICUM SANCTAE MARIAE AD VESPERAM. LUCAE CAPITULO I. #Magnificat anima mea. Dominum.@# Magnificat anima mea: tanto inquit me Dominus tanquam inaudito munere sublimavit, quod nullo linguae officio explicari, sed intimo pectoris affectu vix valeat comprehendi: Et ideo totas animae vires in agendis gratiarum laudibus offero. 2 #Et exsultavit spiritus meus. In Deo salutari meo.@# Et exsultavit spiritus meus: quia et ejusdem Jesu, id est salutaris aeterna divinitate spiritus meus laetatur: ejus mea caro temporali conceptione fecundatur. Cui simile est Psalmistae. Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo (Psal. XXXIV). 3 #Quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.@# Quia respexit. Cujus humilitas respicitur, recte beata omnibus cognominanda gratulatur. Decebat enim ut sicut per superbiam primae parentis nostrae Evae mors intravit in mundum: ita denuo per humilitatem Mariae vitae introitus panderetur. 4 #Quia fecit mihi magna qui potens est. Et sanctum nomen ejus.@# Quia fecit: sola quippe
null
0acb7b96-5798-4e08-a08e-60e003705b98
latin_170m_raw
null
None
None
None
illa anima: cui Dominus magna facere dignatur, dignis eum praeconiis magnificare potest. Sanctum autem nomen ejus vocatur, quod singularis culmine potentiae transcendit omnem creaturam, atque ab universis quae fecit longe segregatur. 5 #Et misericordia ejus a progenie in progenies. Timentibus eum.@# Et misericordia: quasi diceret sicut supra me timentem venit misericordia ejus, ita et supra omnes timentes. #A spe@# cialibus enim se donis, ad generalia Dei judicia convertens, totius humani generis statum describit: et quid superbi, quid humiles mereantur, quid filii Abrahae per liberum arbitrium, quid filii Dei sint per gratiam, alternis versibus explicat. Non ergo, inquit, soli mihi fecit magna qui potens est: sed et in omni gente et progenie, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). 6 #Fecit potentiam in brachio suo. Dispersit superbos mente cordis sui.@# Fecit potentiam: nunc de Deo Patre loquitur, qui fecit potentiam in brachio suo, id est in ipso suo Filio, sicut enim tuum brachium est per quod operaris, sic Dei brachium dictum est ejus verbum, quia per verbum operatus est mundum. B Vel brachium suum, potestas et ditio ejus virtutis dicitur: quia non alieno ad operandum auxilio indiget. 7 #Deposuit potentes de sede. Et exaltavit humiles.@# Deposuit: potentes enim appellantur elati, sicut Judaei: qui depositi sunt de sede regni, seu intelligentia sanctarum Scripturarum. B Eosdemque potentes, quos ante superbos dixerat, appellat, potentes igitur, non quia vere sint potentes, dicuntur: sed quia confidentes in virtute sua, conditoris sui auxilium quaerere detrectant. Illi autem vere potentes sunt, qui cum Apostolo dicere possunt: Omnia possum in eo qui me confortat Jesu Christo (Phil. IV). 8 #Esurientes implevit bonis.@# #Et divites dimisit inanes.@# B Esurientes coelestia, implentur hic virtutibus coelestibus, et post mortem aeterna beatitudine: et qui terrenis divitiis vel honoribus gloriantur, quibus refertos se norunt, vacui relinquuntur virtutibus, et post hanc vitam aeterna laborabunt inopia. 9 #Suscepit Israel puerum suum. Recordatus misericordiae suae.@# Suscepit Israel: Israel, id est omnis videns per fidem Deum, suscipitur a Deo; dum puer, id est humilis et obediens fuerit. Suscepit igitur Deus Israel puerum suum, quando carnem ex Israel sursum cepit, et elevavit usque ad unionem Verbi: suscepit dum sibi in utero Mariae virginis in persona univit. Et hoc non meritis nostris aut ipsius Israel pueri sui, sed misericordia sua indicibili, cujus recordatus est. 10 #Sicut locutus est ad patres nostros. Abraham et semini ejus in saecula.@# Sicut locutus est ad patres nostros: hoc enim ad patres et prophetas loquebatur, quod facturus esset hanc misericordiam Abrahae et semini ejus, id est omni fidem suam imitanti. CANTICUM SIMEONIS. LUCAE CAPITULO I. 1 #Nunc dimittis servum tuum, Domine. Secundum verbum tuum in pace.@# Nunc dimittis: vides non solum Novi, sed et Veteris Testamenti justos, spe futurae vitae desiderium habuisse dissolvendi a corpore: imo pacis viam deputasse, sarcinam deponere terrestrem, utputa qui se in sinu Abrahae requiem non dubitarent habituros esse perpetuam. 2 #Quia viderunt oculi mei. Salutare tuum.@# Quia viderunt: Beati oculi qui vident (Luc. X) quae Simeon vidit. Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX). 3 #Quod parasti. Ante faciem omnium populorum.@# Quod parasti. Illud inquit ipsum quod postmodum omnibus gentibus et populis et linguis mente ac fide conspiciendum parasti, et spe ac dilectione quaerendum praevidisti, ipse diu desideratum, nunc et carnis et cordis oculis tuum salutare contemplor. 4 #Lumen ad revelationem gentium. Et gloriam plebis tuae Israel.@# Lumen, lumen quidem utrique populo, salutare Dei, id est Christus a Deo paratus est. Qui tamen gloria magis dicitur Israel, cui diu speratur (Rom. IX), et ex quo pronuntiatus advenit. Gentium vero revelatio, quas visitare et illustrare pariter dignatus est.
null
4e554c2b-97c1-425b-8b39-5cbf6f09febe
latin_170m_raw
null
None
None
None
ORATIO DOMINICA. MATTHAEI CAPITULO VI ET LUCAE XI. 1 #Pater noster qui es in coelis.@# Discipulus. In oratione Dominica quot petitiones habentur? Magister. Septem. D. Quae est prima? M. Sanctificetur nomen tuum. D. Hoc quod in capite est, Pater noster qui es in coelis, quomodo intelligitur? M. Ibi enim invocatio divinitatis est, dum Patrem nos habere profitemur Deum: quia omnes fratres sumus, et Deum Patrem habemus in coelis (Matth. XXIII) 2 #Sanctificetur nomen tuum.@# D. In prima petitione quam dixisti, quid intelligendum est? M. A Christo enim Christianus derivatur, et ideo dum Christiani vocamur, Christi nomen tenemus, et supplicamus, ut opera Christi facere valeamus, et nomen suum per opera bona nostra #in nobis@# sanctificetur. 3 #Adveniat regnum tuum.@# D. Quae secunda petitio? M. Adveniat regnum tuum. D. Quid ibi intelligendum est? M. Oramus enim, ut Christus regnet in nobis, et non diabolus, id est Ecclesia Christi semper crescat, in qua regnat Deus: et dies judicii adveniat, quia tunc diabolus regnare in mundo de #sistit,@# et Christus cum sanctis suis in aeternum regnabit (I Cor. XV). 4 #Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra.@# D Quae est tertia? M. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. D. Quomodo est intelligenda? M. Sicut angeli in coelo tuae obediunt voluntati, ita et justi in terra faciant: et sicut in sanctis, ita et in peccatoribus tua voluntas impleatur. 5 #Panem nostrum quotidianum da nobis hodie:@# D Quae est quarta? M. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. D. Quid in ea intelligitur? M. Hoc loco panis pro omnibus cibis accipitur, de quibus vivere debeamus: precamur etiam pro assumptione corporis Christi: petimus denique ut nobis seipsum tribuat qui est panis vivus (Joan. VI). 6 #Et dimitte nobis debita nostra: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.@# D. Quae est quinta? M. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. D. Quid in illa sentiendum est? M. Precamur etiam ut sic dimittat nobis peccata nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. 7 #Et ne nos inducas in tentationem.@# D. Quae est sexta? M. Et ne nos inducas in tentationem. D. Quomodo hoc intelligitur? M. Non petimus ut non tentemur, quia qui non est tentatus, non est probatus (Rom. V), sed precamur ne nos inducat in tentationem, quam sufferre non possimus (I Cor. X), id est non sinat nos in tentatione peccare. Inducere enim dicitur Deus, cum auxilium subtrahit: 8 #Sed libera nos a malo. Amen.@# D. Quae est septima? M. Sed libera nos a malo. D. Quomodo est intelligendum? M. Id est a diabolo, a peccato, et ab omni malo tentamento. D. Amen quod in fine est, quomodo intelligitur vel cujus linguae dicitur? M. Amen Hebraice dicitur, quod in Latinum versum, #vere@# et #fideliter@# intelligitur. SYMBOLUM APOSTOLORUM. 1 #Credo in Deum Patrem omnipotentem: Creatorem coeli et terrae.@# D. Ista suscipio, sed quoniam, sicut nosti, omnes nos per fidem salvari credimus, rogo ut dicas mihi, quomodo fidem tuam intelligas, vel etiam in quem credas. M. Ego credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. D. Quare dicitur omnipotens, et quare creator? M. Omnipotens dicitur, quia omnia potest quaecunque vult; creator, eo quod omnia creavit, coelum et terram, mare et omnia. 2 #Et in Jesum Christum Filium ejus unicum: Dominum nostrum.@# D. Credis in Jesum Christum? M. Omnino credo in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui est verus Deus et verus homo. D. Quomodo Deus, et quomodo verus homo? M. Deus verus est, quia de Spiritu sancto conceptus est, homo verus, quia ex Maria virgine
null
27b6bd7c-4785-4d6a-9dfa-c358c40b72a5
latin_170m_raw
null
None
None
None
natus est. 3 #Qui conceptus est de Spiritu sancto: Natus ex Maria virgine.@# D. Ecce illum natum. Quid postea factum est? M. Post sanctam enim ejus nativitatem aetate et sapientia crescens, triginta annos implevit (Luc. III). In qua etiam aetate a Joanne Baptista dignatus est baptizari, et post baptismum tribus annis et dimidio docuit. Et praedicavit omnia quae ad vitam aeternam pertinent. 4 #Passus sub Pontio Pilato: Crucifixus, mortuus et sepultus.@# D. Post hanc praedicationem quid factum est? M. In ipsa praedicatione comprehensus est a Judaeis iniquis et perfidis, a quibus propter invidiam illorum et propter peccata nostra, multa blasphema multasque passiones sub Pontio Pilato, qui judex erat illo tempore in Judaea, sustinuit. D. Unde dicitur Pontius? M. A loco ubi natus fuit, hoc nomen accepit. D. Quid post haec? M. sub illo enim crucifixus est, et in eadem cruce mortuus, deinde sepultus est. 5 #Descendit ad infe@# rna: #Tertia die resurrexit a mortuis.@# Et manente corpore in sepulcro, anima ejus ad inferna descendit. De quo inferno sanctos patriarchas, scilicet, Abraham, Isaac et Jacob et sanctos prophetas Isaiam, Jeremiam, et reliquos, et caeteros omnes quos elegit, misericorditer liberavit. Et tertia die victor resurrexit. D. Postquam resurrexit quid fecit? M. Post nobilissimam et sanctissimam ejus resurrectionem, conversatus est quadraginta diebus #et quadraginta@# noctibus cum discipulis suis: et manducavit cum illis, multa docens et loquens de regno Dei (Act. I). 6 #Ascendit ad coelos: Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.@# D. Quid postea? M. Post haec vero videntibus illis, Ascendit in coelum, ubi quomodo vult et qualiter vult, sedet ad dexteram Patris omnipotentis. 7 #Inde venturus est: Judicare vivos et mortuos.@# D. Quid post haec facturus erit? M. Finito mundi termino, cum ipso corpore, cum quo ascendit in coelum, venturus est judicare vivos et mortuos. D. Quid sunt vivi et quid sunt mortui? M. vivi, justi; mortui, peccatores. 8 #Credo in Spiritum sanctum. Sanctam Ecclesiam catholicam.@# D. Credis in Spiritum sanctum? M. Credo sine dubio in Spiritum sanctum. D. Quid est? M. Deus est et in Trinitate tertia persona, quia alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. In qua Trinitate unum Deum omnino esse credo et confiteor. D. Credis in sanctam Ecclesiam catholicam, et sanctorum communionem? M. Credo sanctam Ecclesiam, sed non in illam credo, quia non Deus, sed convocatio vel congregatio Christianorum et domus Dei est. D. Ecclesia qua lingua dicitur? M. Graeca. D. Quid interpretatur Latine. M. #convocatio@# seu #congregatio@# Christianorum, sicut superius dixi. D. Quid est catholica? M. Universalis, id est per totum orbem diffusa. #Sanctorum communionem.@# Sanctorum quoque communionem, id est cum sanctis societatem et communionem me habere credo, si fidem firmiter tenuero et operibus servavero. 9 #Remissionem peccatorum.@# D. Credis in remissionem peccatorum? M. Non, sed esse remissionem peccatorum credo, quia propter hoc dignatus est Dei Filius carnem assumere, ut nos qui propter peccata nostra salvi esse non poteramus, ejus misericordia salvaremur. 10 #Carnis resurrectionem.@# D. Credis in carnis resurrectionem? M. Non credo in illam; sed carnem quam in hac vita sub mortali conditione portamus, resurrecturam esse immortalem credo, et pro consortio ejus, animam rationem reddituram. 11 #Et vitam aeternam. Amen.@# Vitam aeternam vero sine dubio nos consecuturos credimus: si ista quae hucusque exposuimus, firmiter teneamus et operibus impleamus. LAUDES POST NOCTURNUM. HYMNUS QUEM SANCTUS AMBROSIUS ET SANCTUS AUGUSTINUS INVICEM CONDIDERUNT ( #Sequitur textus@# TE DEUM.) FIDES CATHOLICA SANCTI ATHANASII EPISCOPI. 1 #Quicunque vult salvus esse: Ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem.@# Hic beatus Athanasius liberum arbitrium posuit, sicut dicit in psalmo: Quis est homo qui vult vitam (Psal. XXXIII), et iterum in Evangelio
null
6b134c18-2c99-4f12-97b6-7ec6371dec31
latin_170m_raw
null
None
None
None
ipsa Veritas dicit: Qui vult post me venire (Matth. XVI). Similiter et hic. Quicunque vult salvus esse. Non dicit, velis aut non, salvus eris, sed quicunque vult, quia Deus omnipotens nullum hominem invitum aut coactum trahit ad fidem. Sed quicunque vult salvus aeternaliter esse in corpore vel in anima, necessitas illi est ut teneat catholicam fidem. Quia ante omne opus necesse est ut fides praecedat; ante omnem operationem, ante omnem inchoationem, ante omne principium unicuique opus est ut teneat catholicam fidem, dicente Apostolo: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI). Unde Habacuc propheta ait: Justus autem ex fide vivit (Habac. II). Catholica, Graecus sermo est, Latine interpretatur #generalis@# sive #universalis;@# generalis, pertinet ad omnes homines; universalis, quia per universum orbem est diffusa. Fides credulitas #est qua,@# scilicet veraciter credimus, id quod nequaquam videre valemus. Unde Apostolus ait: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). Dicitur namque fides, eo quod fit inter Deum et homines. Istam fidem, istam credulitatem ante omnia opus est habere nobis, quia fides fundamentum est omnium virtutum, et ideo prius aedificamus fidem, quae est fundamentum, et super eam caeteras virtutes, quia sine fide nullus salvus esse potest. Dicitur igitur fides, credulitas sive credentia. Catholica, universalis dicitur, id est recta, quam universa Ecclesia tenere debet. Ecclesia vera congregatio Christianorum sive conventus populorum dicitur. 2 #Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit: Absque dubio in aeternum peribit.@# Quam fidem quisque, id est unusquisque. Integram, id est plenam et perfectam, ut eam non scindat per haeresim, neque ullo schismate corrumpat. Inviolatam, id est eam non violet maledicendo atque praedicando, et si eam non custodierit integram et inviolatam, absque dubio in aeterna damnatione peribit. 3 #Fides autem catholica haec est: Ut unum Deum in trinitate, et trinitatem in unitate veneremur.@# Nunc manifestat quid est fides, vel qualiter unusquisque eam credere debeat. Ut unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur, id est debemus credere trinum et unum; unum in substantia, trinumque in personis; nec propter trinitatem debemus dimittere unitatem, nec propter unitatem debemus dimittere trinitatem. Ut ipsum quem colimus, unum veneremur et trinum; unum propter unitatem substantiae; trinum propter personarum vocabula, veneremur, id est adoremus atque colamus. 4 #Neque confundentes personas:@# #Neque substantiam separantes.@# Confundere est commiscere, quia non debemus tantum unam personam credere, sicut Sabellius haereticus asserebat, sed tres, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nec substantiam separare: ut Arius haereticus asserebat; dicebat enim, quod sicut erant tres personae, ita fuissent tres substantiae. Patrem asserebat majorem Filio, Filium minorem Patre, Spiritum sanctum ministrum eorum dicebat. Substantia dicitur, eo quod ex semetipsa subsistit; substantia vero commune est nomen omnium rerum quae sunt, coelum, sol, luna, terra, arbores; homines etiam substantiae dicuntur. Deus igitur substantia est, et summa substantia, et prima et omnium substantiarum causa, quia omnium rerum creator est (Exod. III). Essentia igitur proprie de Deo dicitur, quae semper est quod est, quia incommutabilis est (Jac. I). 5 #Alia est enim persona Patris: Alia Filii, alia Spiritus sancti.@# Hic contra Sabellium sunt personae divisae, quas asserit esse unam, quia Pater in sua persona non est Filius, sed tantum Pater; nec Filius in sua persona est Pater, sed tantum Filius, et Spiritus sanctus in sua persona non est Pater, nec Filius, sed tantum Spiritus sanctus, ex utroque procedens. Persona dicta est, eo quod per se sonat. 6 #Sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas: Aequalis gloria, coaeterna majestas.@# Sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas, hoc est una substantia. Aequalis gloria, coaeterna majestas, id est coaequalis, sine initio et fine, et gloria, et potestas. 7 #Qualis Pater talis Filius: Talis et Spiritus sanctus:@# Quia sicut Pater aeternus est vel
null
f6da2509-59b8-49cd-b33a-87104059c7f4
latin_170m_raw
null
None
None
None
omnipotens seu invisibilis, similiter est et Filius et Spiritus sanctus. 8 #Increatus Pater, increatus Filius: Increatus Spiritus sanctus.@# Increatus Pater. In, praepositio, est in hoc loco, pro non composita. Increatus Pater, id est non creatus, quia ipse est omnium Creator, et a nullo creatus. Ipse est omnium factor, et a nullo factus. Increatus Filius, increatus et Spiritus sanctus. Increatus Filius, non creatura, sicut Arius dicebat, quia omnia simul creavit cum Patre, similiter et Spiritus sanctus. 9 #Immensus Pater, immensus Filius: Immensus Spiritus sanctus.@# Immensus Pater, quia ejus magnitudinem vel quantitatem nullus mensurare potest, quae coelo est excelsior, terra profundior et latior mari (Job. XI): et est incircumscriptus, incorporeus, inlocabilis, ubique totus: et non est locus ubi non sit, sicut dicit in psalmo. Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero #ad in@# fernum, ades; et si iero ad extrema maris, ibi me dextera tua tenebit (Psal. XXXVIII). Ipse est intra omnia, et non conclusus; extra omnia, et non exclusus. Similiter et Filius, qui attingit a fine usque ad finem fortiter (Sap. VIII), de quo scriptum est. Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII). Pari modo et Spiritus sanctus. Unde dicitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I). 10 #Aeternus Pater, aeternus Filius: Aeternus Spiritus sanctus:@# Hic aeternus, pro sempiterno debemus intelligere. Ae #ternus@# dicitur Deus Pater, quia sine initio et sine fine constat, similiter et Filius et Spiritus sanctus, quia sicut nunquam non Pater, ita nunquam non Filius ac Spiritus sanctus. 11 #Et tamen non tres aeterni: Sed unus aeternus.@# Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus, scilicet in substantia. 12 #Sicut non tres increati nec tres immensi: Sed unus increatus et unus immensus.@# Quia unus est Deus in sua substantia. 13 #Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius: Omnipotens et Spiritus sanctus.@# Omnipotens dicitur Pater, quia omnia potest; non a patiendo, quod non vult, sed a faciendo omnia quaecunque vult, et nihil illi impossibile est. Omnipotens et Filius, quia quidquid potest Pater, potest et Filius; nihilominus et Spiritus sanctus. Ergo si omnia potest, quid est quod non potest? hoc non potest, quod non convenit omnipotenti posse. Falli non potest, quia veritas et sapientia est: Aegrotare aut infirmari non potest, quia sanitas est: Mori non potest, quia immortalis est: Finiri non potest, quia infinitus et perennis est. 14 #Et tamen non tres omnipotentes: Sed unus Omnipotens.@# Non tres tamen omnipotentes, quia omnipotentia est in substantia, sed eorum una est substantia. Paternitas vero in relatione ad alterum est, unde et nomina Patris et Filii et Spiritus sancti relativa sunt, quia alia ad alia referuntur, sicut verbi gratia servus ad dominum, dominus ad servum, magister ad discipulum, discipulus ad magistrum, pater ad filium, filius ad patrem: quia nullus pater dicitur, nisi habeat filium cujus sit pater: et nullus, filius nisi habeat patrem cujus filius sit, quia si non habuisset Filium, nunquam habuisset nomen Patris, similiter et Spiritus sanctus non a se, sed alicujus Spiritus est. Est et aliud vocabulum, ubi Spiritus sanctus relative dicitur, scilicet donum, dicitur enim donum donatoris, et donator doni. Donatorem dico esse Patrem, donum vero Spiritum sanctum, donum vero refertur ad donatorem et donator ad donum. Ecce qua ratione Spiritus sanctus relative dicitur. 15 #Ita Deus Pater: Deus Filius: Deus et Spiritus sanctus.@# Deus proprium nomen est Trinitatis, pertinens ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum, translatum ex Graeca appellatione. Nam Deus Graece #theos@# dicitur, id est timor. Unde tractus est Deus, quod eum colentibus sit timor. Proprium vero nomen est Patris, quia solus est Pater; et proprium nomen est Filii, quia solus Filius est a solo Patre; et proprium nomen est Spiritus sancti, quia ab utroque procedit. Deus
null
d6d7919a-cc56-496b-967d-505717c75b4b
latin_170m_raw
null
None
None
None
est Pater, quia ipse est fons et origo deitatis; similiter et Filius Deus est, et hoc non a semetipso, q #uia non@# est a se, sed a solo Patre est genitus; pari modo et Spiritus sanctus, non a se est Deus, sed a Patre et Filio procedens est. 16 #Et tamen non tres dii: Sed unus est Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius: Dominus Spiritus sanctus. Et tamen non tres Domini: Sed unus est dominus.@# Sicut scriptum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI). Dominus dicitur Pater a dominatione, eo quod creaturam suam regnat atque gubern #et, sim@# iliter et Filius et Spiritus sanctus. 17 #Quia sicut singillatim unamquamque personam: Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur.@# Quia sicut singillatim, id est sicut distincte vel separatim unamquamque personam dico Deum et Dominum, quia si me interrogaveris quid est Pater, ego respondeo, Deus et Dominus; similiter si interrogaveris, quid est Filius, ego dico, Deus et Dominus; et si dicis quid est Spiritus sanctus, ego respondeo, Deus et Dominus, et tamen in his tribus personis, non tres Deos, nec tres Dominos, sed in tribus, sicut jam supra dictum est, unum Deum et Dominum confiteor. 18 #Ita tres Deos aut Dominos dicere: Catholica religione prohibemur.@# Prohibemur, id est vetamur. 19 #Pater a nullo est factus, Nec creatus nec genitus.@# Pater a nullo est factus quia ipse est omnium factor, nec creatus sed creator, nec genitus sed genitor, Pater enim Graece, Latine #genitor@# dicitur. 20 #Filius a Patre solo est: Non factus, nec creatus sed genitus.@# Filius a Patre solo est, non factus, quia ipse est omnium factor simul cum Patre, nec creatus, quia ipse est omnium creator, sed genitus, solus a solo Patre. Et unaquaeque persona habet proprium quod non habet alia, proprium habet in persona Pater quod solus est Pater; et proprium habet in persona filius, quia solus a solo Patre genitus est. Sed et habet aliud proprium Filius, quod non habet Pater nec Spiritus sanctus, habet aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto, et habet in tempore nativitatem de matre, quam non habet Spiritus sanctus nec Pater: quia non suscepit Pater carnem in sua persona, nec Spiritus sanctus, sed tantum Filius: ut nobis in se ostenderet duas habere naturas; unam ante omnia saecula qua genitus est ex Patre, et de qua dixit Isaias: generationes ejus quis enarrabit? (Isai. LIII.) alteram in tempore, de qua dicit Paulus apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV). In quo complacuit plenitudinem divinitatis habitare corporaliter (Coloss. II). De Patre sine initio et sine fine; de matre initium habens et nullo concluditur fine. 21 #Spiritus sanctus a Patre et Filio: Non factus nec creatus nec genitus sed procedens.@# Proprium habet Spiritus sanctus, quia non est Pater et Filius, sed Spiritus procedens a Patre et Filio. Audis quia iste ab ambobus, Filius ab uno, Pater a nullo: ac per hoc aperte monstrantur proprietates eorum. Ideo autem Spiritus Dei sanctus vocatur: quia Patris et Filii sanctitas est; nam cum sit et Pater Spiritus, et Filius Spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus, proprie tamen ipse vocatur Spiritus sanctus. 22 #Unus ergo pater non tres patres: unus Filius non tres filii: Unus Spiritus sanctus non tres Spiritus sancti.@# Unus Pater, quia solus sibi unicum genuit Filium. Et unus Filius, quia singulariter ab unico Patre genitus est. Unus Spiritus sanctus, quia a Patre et Filio unicus procedit. 23 #Et in hac trinitate nihil prius aut posterius: nihil majus aut minus. Sed totae tres personae, Coaeternae sibi sunt et coaequales.@# Nihil prius aut posterius, quia nullus anterior, et nullus posterior; nullus inferior, et nullus superior; sed coaeternae sibi sunt et coaequales. Ideo nihil ibi vel majus vel minus. 24 #Ita
null
20421a25-cabe-4f2a-9a56-c9b5cb44218b
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut per omnia, sicut jam supradictum est, Et unitas in Trinitate et Trinitas in unitate veneranda sit.@# Debemus colere et adorare Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate. 25 #Qui vult ergo salvus esse: Ita de Trinitate sentiat.@# Hic rogat et admonet, et unusquisque doctor memoriter eam teneat, et firmiter credat, et alios praedicando doceat. 26 #Sed necessarium est ad aeternam salutem: Ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.@# Necesse est enim nobis ut, sicut superius diximus, ita credamus. Si vero aeternam salutem volumus habere, id est cum Christo sine fine regnare, necesse est ut incarnationem Domini nostri Jesu Christi fideliter credamus. Quomodo fideliter? Non adoptivum, sed proprium Dei Filium, sicut dixit Apostolus: Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). 27 #Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur Quia Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, Deus pariter et homo est.@# Modo inchoat enarrare, secundum humanitatem Christi quod sit fides recta. Est enim fides recta ut humanitatem ipsam credamus in corde, et confiteamur ore, sicut dicit Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Deus et homo unus est verus Dei Filius, quia secundum divinitatem, nihil majus vel minus, quam Deus Pater; secundum humanitatem nihil minus (extra peccatum) quam homo. 28 #Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: Et homo ex substantia matris in saeculo natus.@# Ex substantia Patris, id est ex aequalitate naturae. Ante saecula genitus, id est ante omnem creaturam, sicut dicit in psalmo: Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX). Ex utero, id est ex mea substantia. Ante Luciferum, id est ante omnem creaturam. Et homo est ex #sub@# stantia matris in saeculo natus, id est totus homo cum corpore et anima, in omnia similis nobis absque peccato (Hebr. IV). Ex substantia matris, id est de aequalitate naturae matris. In saeculo natus, id est in his temporibus, non aliunde, nisi de semine mulieris sine coitu viri carnem suscepit. Unde Salomon dicit: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX): hoc est Christus aedificavit sibi carnem de beata Maria et alibi legitur: Qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I). 29 #Perfectus D@# eus perf #ectus homo: Ex anima rationali et humana carne subsistens.@# Perfectus dicitur, id est plenus, qui nihil indiguit, perfectus homo, qui nihil minus habuit (extra peccatum) quam homo. Ex anima rationali, Christus veram animam habuit, ubi sapientia crescere potuisset, sicut dicit in Evangelio: Jesus proficiebat sapientia et aetate (Luc. II): sapientia in anima, aetate in corpore. Et humana carne subsistens: quia humus terra dicitur, de humanitate carnem assumpsit. 30 #Aequalis Patri secundum divinitatem: Minor Patre secundum humanitatem.@# Aequalis: secundum illud, ego et Pater unum sumus (Joan. X). Minor juxta quod dicit: Pater major me est (Joan. XIV): et in quo homo est, minor est a divinitate. 31 #Qui licet Deus sit et homo: Non duo tamen, sed unus est Christus.@# Ideo sic conjungi voluit Dei Filius cum humana natura, ut ex his duabus substantiis fieret una persona. 32 #Unus autem non conversione divinitatis in carnem: Sed assumptione humanitatis in Deo.@# Non quod illa divinitas, qua est Filius Dei, se convertisset in humanitatem (ut hoc quod erat divinum fieret humanum), sed assumendo nostram naturam, sic est unus effectus, ut non amitteret quod erat, sed assumeret quod non erat. Assumpsit enim humanitatem, et non amisit divinitatem. 33. #Unus omnino non confusione substantiae: Sed unitate personae.@# Non in eo naturarum commistio est: ut vel divinitas mutaretur in naturam humanitatis: vel humanitas converteretur in naturam divinitatis; sed utrique naturae sua manet proprietas in perpetuum, tanta tamen conjunctio est naturarum, ut idem qui aeternaliter ex Deo Patre genitus est, homo sit verus: et ille qui natus est, temporaliter
null
701ba48a-6198-4af4-b08a-dc37175ff40f
latin_170m_raw
null
None
None
None
ex Virgine, Deus sit verus: propter suscipientem Deum, Deus verus, Deus Dei Filius: propter susceptum hominem, homo verus. Personam quippe Filii Dei, non ex duabus personis unitam, sed ex duabus naturis existere credimus: dicere autem duabus personis compositam, ut nefas vitamus. 34. #Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: Ita Deus et homo unus est Christus.@# Sicut enim ex carne et anima unum dicimus hominem, et unusquisque habet duos homines in se (unum carnalem, alium spiritalem; unum visibilem, alium invisibilem; unum mortalem, alium mortalem); ita Deus et homo unus est Christus. 35 #Qui passus est pro salute nostra: Descendit ad inferos: resurrexit a mortuis.@# In quo passus, in quo videbatur, in quo homo erat, in quo crucifixus, in quo mortuus, in quo sepultus, in quo resurrexit: quia divinitas impassibilis est, sed in conjunctione personae filius Dei dicitur passus, et in vera natura filius hominis est passus. Descendit ad inferos, scilicet anima cum Verbo: quia postquam humanitas assumpta est a divinitate, non est separata a Verbo, sed ipsa anima a corpore separata est: quia si non esset separata, corpus non potuisset mori: et iste descensus ad solam animam pertinet. Resurrexit a mortuis, ut nobis exemplum resurrectionis ostenderet sicut propheta ait #(Osae VI)@#: Post duos dies suscitabit nos, et tertia die resurgemus, et in conspectu ejus vivemus. 36 #Ascendit ad coelos: Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.@# Ascendit ad coelos, scilicet ipsa humanitas quae fuit passa, sicut angeli dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum, hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). Quia secundum divinitatem ad nullum potest ascendere locum, sed ubique totus est. Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis dexteram autem Dei non carnalem, non corporalem (sicut humana habet natura), sed in hoc loco gloriam Dei convenit accipere, ac si aperte dicat: Regnat in gloria Dei, et sedere pro regnare dicitur. 37 #Inde venturus est: Judicare vivos et mortuos.@# Venturus est in eadem forma, in qua crucifixus, in qua mortuus, in qua sepultus est, et in qua resurrexit: non in ea tamen humilitate in qua antea fuit, sed in gloria et majestate. Et ideo in ipsa forma: ut videat Herodes et Pilatus quem judicaverunt, ut videant Judaei quem tradiderunt, ut videant milites quem crucifixerunt, ut videant impii quem negaverunt. Vivos: quos ejus adventus invenerit in corpore viventes. Mortuos: qui mortui erant ab initio usque in illum diem. Vel aliter, vivos, id est sanctos, mortuos, id est peccatores. 38 #Ad cujus adventum: Omnes homines resurgere habent cum corporibus suis:@# In adventu Domini unusquisque, sive justi sive peccatores, resurgere habent cum corporibus suis. 39 #Et reddituri sunt de factis propriis rationem.@# Reddere autem rationem: non fabula verborum, sed recordatione omnium quae fecit, sive bonum sive malum, et secundum hoc unusquisque recipere debet: boni bona, mali vero mala. 40 #Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: Qui vero mala, in ignem aeternum.@# In vitam aeternam: quia semper erunt boni sine fine in gloria regnaturi. In ignem aeternum: quia semper erit malis sine fine poena inferni, et sine ulla miseratione cum corpore et anima, non consumendi, sed semper arsuri: et nunquam deficient in aeternis poenis mansuri. 41 #Haec est fides catholica: Quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.@# Haec est fides catholica: sicut superius diximus, ista est fides catholica. Per hoc hic rogat et admonet, ut unusquisque sacerdos hoc sciat et praedicet. Quam, id est quam fidem, quisque, id est aliquis. Fideliter, ut de ea non dubitet. Firmiter, ut nullus a tua fide te removere possit, nullo schismate vel haeresi. Et si ita non credideris salvus esse non poteris. ORATIO DOMINICA. MATTHAEI CAPITULO VI ET LUCAE XI. 1 #Pater noster qui es in coelis.@# Discipulus
null
9cb1ea07-c012-45de-8fa7-9fcbda33fd60
latin_170m_raw
null
None
None
None
. In oratione Dominica quot petitiones habentur? Magister. Septem. D. Quae est prima? M. Sanctificetur nomen tuum. D. Hoc quod in capite est, Pater noster qui es in coelis, quomodo intelligitur? M. Ibi enim invocatio divinitatis est, dum Patrem nos habere profitemur Deum: quia omnes fratres sumus, et Deum Patrem habemus in coelis (Matth. XXIII) 2 #Sanctificetur nomen tuum.@# D. In prima petitione quam dixisti, quid intelligendum est? M. A Christo enim Christianus derivatur, et ideo dum Christiani vocamur, Christi nomen tenemus, et supplicamus, ut opera Christi facere valeamus, et nomen suum per opera bona nostra #in nobis@# sanctificetur. 3 #Adveniat regnum tuum.@# D. Quae secunda petitio? M. Adveniat regnum tuum. D. Quid ibi intelligendum est? M. Oramus enim, ut Christus regnet in nobis, et non diabolus, id est Ecclesia Christi semper crescat, in qua regnat Deus: et dies judicii adveniat, quia tunc diabolus regnare in mundo de #sistit,@# et Christus cum sanctis suis in aeternum regnabit (I Cor. XV). 4 #Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra.@# D Quae est tertia? M. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. D. Quomodo est intelligenda? M. Sicut angeli in coelo tuae obediunt voluntati, ita et justi in terra faciant: et sicut in sanctis, ita et in peccatoribus tua voluntas impleatur. 5 #Panem nostrum quotidianum da nobis hodie:@# D Quae est quarta? M. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. D. Quid in ea intelligitur? M. Hoc loco panis pro omnibus cibis accipitur, de quibus vivere debeamus: precamur etiam pro assumptione corporis Christi: petimus denique ut nobis seipsum tribuat qui est panis vivus (Joan. VI). 6 #Et dimitte nobis debita nostra: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.@# D. Quae est quinta? M. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. D. Quid in illa sentiendum est? M. Precamur etiam ut sic dimittat nobis peccata nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. 7 #Et ne nos inducas in tentationem.@# D. Quae est sexta? M. Et ne nos inducas in tentationem. D. Quomodo hoc intelligitur? M. Non petimus ut non tentemur, quia qui non est tentatus, non est probatus (Rom. V), sed precamur ne nos inducat in tentationem, quam sufferre non possimus (I Cor. X), id est non sinat nos in tentatione peccare. Inducere enim dicitur Deus, cum auxilium subtrahit: 8 #Sed libera nos a malo. Amen.@# D. Quae est septima? M. Sed libera nos a malo. D. Quomodo est intelligendum? M. Id est a diabolo, a peccato, et ab omni malo tentamento. D. Amen quod in fine est, quomodo intelligitur vel cujus linguae dicitur? M. Amen Hebraice dicitur, quod in Latinum versum, #vere@# et #fideliter@# intelligitur. SYMBOLUM APOSTOLORUM. 1 #Credo in Deum Patrem omnipotentem: Creatorem coeli et terrae.@# D. Ista suscipio, sed quoniam, sicut nosti, omnes nos per fidem salvari credimus, rogo ut dicas mihi, quomodo fidem tuam intelligas, vel etiam in quem credas. M. Ego credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. D. Quare dicitur omnipotens, et quare creator? M. Omnipotens dicitur, quia omnia potest quaecunque vult; creator, eo quod omnia creavit, coelum et terram, mare et omnia. 2 #Et in Jesum Christum Filium ejus unicum: Dominum nostrum.@# D. Credis in Jesum Christum? M. Omnino credo in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui est verus Deus et verus homo. D. Quomodo Deus, et quomodo verus homo? M. Deus verus est, quia de Spiritu sancto conceptus est, homo verus, quia ex Maria virgine natus est. 3 #Qui conceptus est de Spiritu sancto: Natus ex Maria virgine.@# D. Ecce
null
46eed5b6-bb57-459e-9b36-9e2f4f8761c5
latin_170m_raw
null
None
None
None
illum natum. Quid postea factum est? M. Post sanctam enim ejus nativitatem aetate et sapientia crescens, triginta annos implevit (Luc. III). In qua etiam aetate a Joanne Baptista dignatus est baptizari, et post baptismum tribus annis et dimidio docuit. Et praedicavit omnia quae ad vitam aeternam pertinent. 4 #Passus sub Pontio Pilato: Crucifixus, mortuus et sepultus.@# D. Post hanc praedicationem quid factum est? M. In ipsa praedicatione comprehensus est a Judaeis iniquis et perfidis, a quibus propter invidiam illorum et propter peccata nostra, multa blasphema multasque passiones sub Pontio Pilato, qui judex erat illo tempore in Judaea, sustinuit. D. Unde dicitur Pontius? M. A loco ubi natus fuit, hoc nomen accepit. D. Quid post haec? M. sub illo enim crucifixus est, et in eadem cruce mortuus, deinde sepultus est. 5 #Descendit ad infe@# rna: #Tertia die resurrexit a mortuis.@# Et manente corpore in sepulcro, anima ejus ad inferna descendit. De quo inferno sanctos patriarchas, scilicet, Abraham, Isaac et Jacob et sanctos prophetas Isaiam, Jeremiam, et reliquos, et caeteros omnes quos elegit, misericorditer liberavit. Et tertia die victor resurrexit. D. Postquam resurrexit quid fecit? M. Post nobilissimam et sanctissimam ejus resurrectionem, conversatus est quadraginta diebus #et quadraginta@# noctibus cum discipulis suis: et manducavit cum illis, multa docens et loquens de regno Dei (Act. I). 6 #Ascendit ad coelos: Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.@# D. Quid postea? M. Post haec vero videntibus illis, Ascendit in coelum, ubi quomodo vult et qualiter vult, sedet ad dexteram Patris omnipotentis. 7 #Inde venturus est: Judicare vivos et mortuos.@# D. Quid post haec facturus erit? M. Finito mundi termino, cum ipso corpore, cum quo ascendit in coelum, venturus est judicare vivos et mortuos. D. Quid sunt vivi et quid sunt mortui? M. vivi, justi; mortui, peccatores. 8 #Credo in Spiritum sanctum. Sanctam Ecclesiam catholicam.@# D. Credis in Spiritum sanctum? M. Credo sine dubio in Spiritum sanctum. D. Quid est? M. Deus est et in Trinitate tertia persona, quia alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. In qua Trinitate unum Deum omnino esse credo et confiteor. D. Credis in sanctam Ecclesiam catholicam, et sanctorum communionem? M. Credo sanctam Ecclesiam, sed non in illam credo, quia non Deus, sed convocatio vel congregatio Christianorum et domus Dei est. D. Ecclesia qua lingua dicitur? M. Graeca. D. Quid interpretatur Latine. M. #convocatio@# seu #congregatio@# Christianorum, sicut superius dixi. D. Quid est catholica? M. Universalis, id est per totum orbem diffusa. #Sanctorum communionem.@# Sanctorum quoque communionem, id est cum sanctis societatem et communionem me habere credo, si fidem firmiter tenuero et operibus servavero. 9 #Remissionem peccatorum.@# D. Credis in remissionem peccatorum? M. Non, sed esse remissionem peccatorum credo, quia propter hoc dignatus est Dei Filius carnem assumere, ut nos qui propter peccata nostra salvi esse non poteramus, ejus misericordia salvaremur. 10 #Carnis resurrectionem.@# D. Credis in carnis resurrectionem? M. Non credo in illam; sed carnem quam in hac vita sub mortali conditione portamus, resurrecturam esse immortalem credo, et pro consortio ejus, animam rationem reddituram. 11 #Et vitam aeternam. Amen.@# Vitam aeternam vero sine dubio nos consecuturos credimus: si ista quae hucusque exposuimus, firmiter teneamus et operibus impleamus. LAUDES POST NOCTURNUM. HYMNUS QUEM SANCTUS AMBROSIUS ET SANCTUS AUGUSTINUS INVICEM CONDIDERUNT ( #Sequitur textus@# TE DEUM.) FIDES CATHOLICA SANCTI ATHANASII EPISCOPI. 1 #Quicunque vult salvus esse: Ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem.@# Hic beatus Athanasius liberum arbitrium posuit, sicut dicit in psalmo: Quis est homo qui vult vitam (Psal. XXXIII), et iterum in Evangelio ipsa Veritas dicit: Qui vult post me venire (Matth. XVI). Similiter et hic. Quicunque vult
null
568145b3-8374-4aaa-a565-73e34fc05c02
latin_170m_raw
null
None
None
None
salvus esse. Non dicit, velis aut non, salvus eris, sed quicunque vult, quia Deus omnipotens nullum hominem invitum aut coactum trahit ad fidem. Sed quicunque vult salvus aeternaliter esse in corpore vel in anima, necessitas illi est ut teneat catholicam fidem. Quia ante omne opus necesse est ut fides praecedat; ante omnem operationem, ante omnem inchoationem, ante omne principium unicuique opus est ut teneat catholicam fidem, dicente Apostolo: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI). Unde Habacuc propheta ait: Justus autem ex fide vivit (Habac. II). Catholica, Graecus sermo est, Latine interpretatur #generalis@# sive #universalis;@# generalis, pertinet ad omnes homines; universalis, quia per universum orbem est diffusa. Fides credulitas #est qua,@# scilicet veraciter credimus, id quod nequaquam videre valemus. Unde Apostolus ait: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). Dicitur namque fides, eo quod fit inter Deum et homines. Istam fidem, istam credulitatem ante omnia opus est habere nobis, quia fides fundamentum est omnium virtutum, et ideo prius aedificamus fidem, quae est fundamentum, et super eam caeteras virtutes, quia sine fide nullus salvus esse potest. Dicitur igitur fides, credulitas sive credentia. Catholica, universalis dicitur, id est recta, quam universa Ecclesia tenere debet. Ecclesia vera congregatio Christianorum sive conventus populorum dicitur. 2 #Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit: Absque dubio in aeternum peribit.@# Quam fidem quisque, id est unusquisque. Integram, id est plenam et perfectam, ut eam non scindat per haeresim, neque ullo schismate corrumpat. Inviolatam, id est eam non violet maledicendo atque praedicando, et si eam non custodierit integram et inviolatam, absque dubio in aeterna damnatione peribit. 3 #Fides autem catholica haec est: Ut unum Deum in trinitate, et trinitatem in unitate veneremur.@# Nunc manifestat quid est fides, vel qualiter unusquisque eam credere debeat. Ut unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur, id est debemus credere trinum et unum; unum in substantia, trinumque in personis; nec propter trinitatem debemus dimittere unitatem, nec propter unitatem debemus dimittere trinitatem. Ut ipsum quem colimus, unum veneremur et trinum; unum propter unitatem substantiae; trinum propter personarum vocabula, veneremur, id est adoremus atque colamus. 4 #Neque confundentes personas:@# #Neque substantiam separantes.@# Confundere est commiscere, quia non debemus tantum unam personam credere, sicut Sabellius haereticus asserebat, sed tres, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nec substantiam separare: ut Arius haereticus asserebat; dicebat enim, quod sicut erant tres personae, ita fuissent tres substantiae. Patrem asserebat majorem Filio, Filium minorem Patre, Spiritum sanctum ministrum eorum dicebat. Substantia dicitur, eo quod ex semetipsa subsistit; substantia vero commune est nomen omnium rerum quae sunt, coelum, sol, luna, terra, arbores; homines etiam substantiae dicuntur. Deus igitur substantia est, et summa substantia, et prima et omnium substantiarum causa, quia omnium rerum creator est (Exod. III). Essentia igitur proprie de Deo dicitur, quae semper est quod est, quia incommutabilis est (Jac. I). 5 #Alia est enim persona Patris: Alia Filii, alia Spiritus sancti.@# Hic contra Sabellium sunt personae divisae, quas asserit esse unam, quia Pater in sua persona non est Filius, sed tantum Pater; nec Filius in sua persona est Pater, sed tantum Filius, et Spiritus sanctus in sua persona non est Pater, nec Filius, sed tantum Spiritus sanctus, ex utroque procedens. Persona dicta est, eo quod per se sonat. 6 #Sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas: Aequalis gloria, coaeterna majestas.@# Sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas, hoc est una substantia. Aequalis gloria, coaeterna majestas, id est coaequalis, sine initio et fine, et gloria, et potestas. 7 #Qualis Pater talis Filius: Talis et Spiritus sanctus:@# Quia sicut Pater aeternus est vel omnipotens seu invisibilis, similiter est et Filius et Spiritus sanctus. 8 #Increatus Pater, increatus Filius:
null
94d82a90-3a48-4ce7-be9e-4c260b8b0773
latin_170m_raw
null
None
None
None
Increatus Spiritus sanctus.@# Increatus Pater. In, praepositio, est in hoc loco, pro non composita. Increatus Pater, id est non creatus, quia ipse est omnium Creator, et a nullo creatus. Ipse est omnium factor, et a nullo factus. Increatus Filius, increatus et Spiritus sanctus. Increatus Filius, non creatura, sicut Arius dicebat, quia omnia simul creavit cum Patre, similiter et Spiritus sanctus. 9 #Immensus Pater, immensus Filius: Immensus Spiritus sanctus.@# Immensus Pater, quia ejus magnitudinem vel quantitatem nullus mensurare potest, quae coelo est excelsior, terra profundior et latior mari (Job. XI): et est incircumscriptus, incorporeus, inlocabilis, ubique totus: et non est locus ubi non sit, sicut dicit in psalmo. Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero #ad in@# fernum, ades; et si iero ad extrema maris, ibi me dextera tua tenebit (Psal. XXXVIII). Ipse est intra omnia, et non conclusus; extra omnia, et non exclusus. Similiter et Filius, qui attingit a fine usque ad finem fortiter (Sap. VIII), de quo scriptum est. Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII). Pari modo et Spiritus sanctus. Unde dicitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I). 10 #Aeternus Pater, aeternus Filius: Aeternus Spiritus sanctus:@# Hic aeternus, pro sempiterno debemus intelligere. Ae #ternus@# dicitur Deus Pater, quia sine initio et sine fine constat, similiter et Filius et Spiritus sanctus, quia sicut nunquam non Pater, ita nunquam non Filius ac Spiritus sanctus. 11 #Et tamen non tres aeterni: Sed unus aeternus.@# Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus, scilicet in substantia. 12 #Sicut non tres increati nec tres immensi: Sed unus increatus et unus immensus.@# Quia unus est Deus in sua substantia. 13 #Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius: Omnipotens et Spiritus sanctus.@# Omnipotens dicitur Pater, quia omnia potest; non a patiendo, quod non vult, sed a faciendo omnia quaecunque vult, et nihil illi impossibile est. Omnipotens et Filius, quia quidquid potest Pater, potest et Filius; nihilominus et Spiritus sanctus. Ergo si omnia potest, quid est quod non potest? hoc non potest, quod non convenit omnipotenti posse. Falli non potest, quia veritas et sapientia est: Aegrotare aut infirmari non potest, quia sanitas est: Mori non potest, quia immortalis est: Finiri non potest, quia infinitus et perennis est. 14 #Et tamen non tres omnipotentes: Sed unus Omnipotens.@# Non tres tamen omnipotentes, quia omnipotentia est in substantia, sed eorum una est substantia. Paternitas vero in relatione ad alterum est, unde et nomina Patris et Filii et Spiritus sancti relativa sunt, quia alia ad alia referuntur, sicut verbi gratia servus ad dominum, dominus ad servum, magister ad discipulum, discipulus ad magistrum, pater ad filium, filius ad patrem: quia nullus pater dicitur, nisi habeat filium cujus sit pater: et nullus, filius nisi habeat patrem cujus filius sit, quia si non habuisset Filium, nunquam habuisset nomen Patris, similiter et Spiritus sanctus non a se, sed alicujus Spiritus est. Est et aliud vocabulum, ubi Spiritus sanctus relative dicitur, scilicet donum, dicitur enim donum donatoris, et donator doni. Donatorem dico esse Patrem, donum vero Spiritum sanctum, donum vero refertur ad donatorem et donator ad donum. Ecce qua ratione Spiritus sanctus relative dicitur. 15 #Ita Deus Pater: Deus Filius: Deus et Spiritus sanctus.@# Deus proprium nomen est Trinitatis, pertinens ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum, translatum ex Graeca appellatione. Nam Deus Graece #theos@# dicitur, id est timor. Unde tractus est Deus, quod eum colentibus sit timor. Proprium vero nomen est Patris, quia solus est Pater; et proprium nomen est Filii, quia solus Filius est a solo Patre; et proprium nomen est Spiritus sancti, quia ab utroque procedit. Deus est Pater, quia ipse est fons et origo deitatis; similiter et Filius Deus est, et hoc non
null
01ce9abc-9f25-4cab-ac32-12bd0a494cc7
latin_170m_raw
null
None
None
None
a semetipso, q #uia non@# est a se, sed a solo Patre est genitus; pari modo et Spiritus sanctus, non a se est Deus, sed a Patre et Filio procedens est. 16 #Et tamen non tres dii: Sed unus est Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius: Dominus Spiritus sanctus. Et tamen non tres Domini: Sed unus est dominus.@# Sicut scriptum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI). Dominus dicitur Pater a dominatione, eo quod creaturam suam regnat atque gubern #et, sim@# iliter et Filius et Spiritus sanctus. 17 #Quia sicut singillatim unamquamque personam: Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur.@# Quia sicut singillatim, id est sicut distincte vel separatim unamquamque personam dico Deum et Dominum, quia si me interrogaveris quid est Pater, ego respondeo, Deus et Dominus; similiter si interrogaveris, quid est Filius, ego dico, Deus et Dominus; et si dicis quid est Spiritus sanctus, ego respondeo, Deus et Dominus, et tamen in his tribus personis, non tres Deos, nec tres Dominos, sed in tribus, sicut jam supra dictum est, unum Deum et Dominum confiteor. 18 #Ita tres Deos aut Dominos dicere: Catholica religione prohibemur.@# Prohibemur, id est vetamur. 19 #Pater a nullo est factus, Nec creatus nec genitus.@# Pater a nullo est factus quia ipse est omnium factor, nec creatus sed creator, nec genitus sed genitor, Pater enim Graece, Latine #genitor@# dicitur. 20 #Filius a Patre solo est: Non factus, nec creatus sed genitus.@# Filius a Patre solo est, non factus, quia ipse est omnium factor simul cum Patre, nec creatus, quia ipse est omnium creator, sed genitus, solus a solo Patre. Et unaquaeque persona habet proprium quod non habet alia, proprium habet in persona Pater quod solus est Pater; et proprium habet in persona filius, quia solus a solo Patre genitus est. Sed et habet aliud proprium Filius, quod non habet Pater nec Spiritus sanctus, habet aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto, et habet in tempore nativitatem de matre, quam non habet Spiritus sanctus nec Pater: quia non suscepit Pater carnem in sua persona, nec Spiritus sanctus, sed tantum Filius: ut nobis in se ostenderet duas habere naturas; unam ante omnia saecula qua genitus est ex Patre, et de qua dixit Isaias: generationes ejus quis enarrabit? (Isai. LIII.) alteram in tempore, de qua dicit Paulus apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV). In quo complacuit plenitudinem divinitatis habitare corporaliter (Coloss. II). De Patre sine initio et sine fine; de matre initium habens et nullo concluditur fine. 21 #Spiritus sanctus a Patre et Filio: Non factus nec creatus nec genitus sed procedens.@# Proprium habet Spiritus sanctus, quia non est Pater et Filius, sed Spiritus procedens a Patre et Filio. Audis quia iste ab ambobus, Filius ab uno, Pater a nullo: ac per hoc aperte monstrantur proprietates eorum. Ideo autem Spiritus Dei sanctus vocatur: quia Patris et Filii sanctitas est; nam cum sit et Pater Spiritus, et Filius Spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus, proprie tamen ipse vocatur Spiritus sanctus. 22 #Unus ergo pater non tres patres: unus Filius non tres filii: Unus Spiritus sanctus non tres Spiritus sancti.@# Unus Pater, quia solus sibi unicum genuit Filium. Et unus Filius, quia singulariter ab unico Patre genitus est. Unus Spiritus sanctus, quia a Patre et Filio unicus procedit. 23 #Et in hac trinitate nihil prius aut posterius: nihil majus aut minus. Sed totae tres personae, Coaeternae sibi sunt et coaequales.@# Nihil prius aut posterius, quia nullus anterior, et nullus posterior; nullus inferior, et nullus superior; sed coaeternae sibi sunt et coaequales. Ideo nihil ibi vel majus vel minus. 24 #Ita ut per omnia, sicut jam supradictum est, Et unitas in Trinitate et Trinitas in unitate veneranda sit.@#
null
52e3443d-acca-49ce-91c0-fc2b01e6b8e4
latin_170m_raw
null
None
None
None
Debemus colere et adorare Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate. 25 #Qui vult ergo salvus esse: Ita de Trinitate sentiat.@# Hic rogat et admonet, et unusquisque doctor memoriter eam teneat, et firmiter credat, et alios praedicando doceat. 26 #Sed necessarium est ad aeternam salutem: Ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.@# Necesse est enim nobis ut, sicut superius diximus, ita credamus. Si vero aeternam salutem volumus habere, id est cum Christo sine fine regnare, necesse est ut incarnationem Domini nostri Jesu Christi fideliter credamus. Quomodo fideliter? Non adoptivum, sed proprium Dei Filium, sicut dixit Apostolus: Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). 27 #Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur Quia Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, Deus pariter et homo est.@# Modo inchoat enarrare, secundum humanitatem Christi quod sit fides recta. Est enim fides recta ut humanitatem ipsam credamus in corde, et confiteamur ore, sicut dicit Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Deus et homo unus est verus Dei Filius, quia secundum divinitatem, nihil majus vel minus, quam Deus Pater; secundum humanitatem nihil minus (extra peccatum) quam homo. 28 #Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: Et homo ex substantia matris in saeculo natus.@# Ex substantia Patris, id est ex aequalitate naturae. Ante saecula genitus, id est ante omnem creaturam, sicut dicit in psalmo: Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX). Ex utero, id est ex mea substantia. Ante Luciferum, id est ante omnem creaturam. Et homo est ex #sub@# stantia matris in saeculo natus, id est totus homo cum corpore et anima, in omnia similis nobis absque peccato (Hebr. IV). Ex substantia matris, id est de aequalitate naturae matris. In saeculo natus, id est in his temporibus, non aliunde, nisi de semine mulieris sine coitu viri carnem suscepit. Unde Salomon dicit: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX): hoc est Christus aedificavit sibi carnem de beata Maria et alibi legitur: Qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I). 29 #Perfectus D@# eus perf #ectus homo: Ex anima rationali et humana carne subsistens.@# Perfectus dicitur, id est plenus, qui nihil indiguit, perfectus homo, qui nihil minus habuit (extra peccatum) quam homo. Ex anima rationali, Christus veram animam habuit, ubi sapientia crescere potuisset, sicut dicit in Evangelio: Jesus proficiebat sapientia et aetate (Luc. II): sapientia in anima, aetate in corpore. Et humana carne subsistens: quia humus terra dicitur, de humanitate carnem assumpsit. 30 #Aequalis Patri secundum divinitatem: Minor Patre secundum humanitatem.@# Aequalis: secundum illud, ego et Pater unum sumus (Joan. X). Minor juxta quod dicit: Pater major me est (Joan. XIV): et in quo homo est, minor est a divinitate. 31 #Qui licet Deus sit et homo: Non duo tamen, sed unus est Christus.@# Ideo sic conjungi voluit Dei Filius cum humana natura, ut ex his duabus substantiis fieret una persona. 32 #Unus autem non conversione divinitatis in carnem: Sed assumptione humanitatis in Deo.@# Non quod illa divinitas, qua est Filius Dei, se convertisset in humanitatem (ut hoc quod erat divinum fieret humanum), sed assumendo nostram naturam, sic est unus effectus, ut non amitteret quod erat, sed assumeret quod non erat. Assumpsit enim humanitatem, et non amisit divinitatem. 33. #Unus omnino non confusione substantiae: Sed unitate personae.@# Non in eo naturarum commistio est: ut vel divinitas mutaretur in naturam humanitatis: vel humanitas converteretur in naturam divinitatis; sed utrique naturae sua manet proprietas in perpetuum, tanta tamen conjunctio est naturarum, ut idem qui aeternaliter ex Deo Patre genitus est, homo sit verus: et ille qui natus est, temporaliter ex Virgine, Deus sit verus: propter suscipientem Deum, Deus verus, Deus Dei Filius: propter susceptum
null
6e74e6dd-5fd2-491e-aaca-393d7a89dbb9
latin_170m_raw
null
None
None
None
hominem, homo verus. Personam quippe Filii Dei, non ex duabus personis unitam, sed ex duabus naturis existere credimus: dicere autem duabus personis compositam, ut nefas vitamus. 34. #Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: Ita Deus et homo unus est Christus.@# Sicut enim ex carne et anima unum dicimus hominem, et unusquisque habet duos homines in se (unum carnalem, alium spiritalem; unum visibilem, alium invisibilem; unum mortalem, alium mortalem); ita Deus et homo unus est Christus. 35 #Qui passus est pro salute nostra: Descendit ad inferos: resurrexit a mortuis.@# In quo passus, in quo videbatur, in quo homo erat, in quo crucifixus, in quo mortuus, in quo sepultus, in quo resurrexit: quia divinitas impassibilis est, sed in conjunctione personae filius Dei dicitur passus, et in vera natura filius hominis est passus. Descendit ad inferos, scilicet anima cum Verbo: quia postquam humanitas assumpta est a divinitate, non est separata a Verbo, sed ipsa anima a corpore separata est: quia si non esset separata, corpus non potuisset mori: et iste descensus ad solam animam pertinet. Resurrexit a mortuis, ut nobis exemplum resurrectionis ostenderet sicut propheta ait #(Osae VI)@#: Post duos dies suscitabit nos, et tertia die resurgemus, et in conspectu ejus vivemus. 36 #Ascendit ad coelos: Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.@# Ascendit ad coelos, scilicet ipsa humanitas quae fuit passa, sicut angeli dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum, hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). Quia secundum divinitatem ad nullum potest ascendere locum, sed ubique totus est. Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis dexteram autem Dei non carnalem, non corporalem (sicut humana habet natura), sed in hoc loco gloriam Dei convenit accipere, ac si aperte dicat: Regnat in gloria Dei, et sedere pro regnare dicitur. 37 #Inde venturus est: Judicare vivos et mortuos.@# Venturus est in eadem forma, in qua crucifixus, in qua mortuus, in qua sepultus est, et in qua resurrexit: non in ea tamen humilitate in qua antea fuit, sed in gloria et majestate. Et ideo in ipsa forma: ut videat Herodes et Pilatus quem judicaverunt, ut videant Judaei quem tradiderunt, ut videant milites quem crucifixerunt, ut videant impii quem negaverunt. Vivos: quos ejus adventus invenerit in corpore viventes. Mortuos: qui mortui erant ab initio usque in illum diem. Vel aliter, vivos, id est sanctos, mortuos, id est peccatores. 38 #Ad cujus adventum: Omnes homines resurgere habent cum corporibus suis:@# In adventu Domini unusquisque, sive justi sive peccatores, resurgere habent cum corporibus suis. 39 #Et reddituri sunt de factis propriis rationem.@# Reddere autem rationem: non fabula verborum, sed recordatione omnium quae fecit, sive bonum sive malum, et secundum hoc unusquisque recipere debet: boni bona, mali vero mala. 40 #Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: Qui vero mala, in ignem aeternum.@# In vitam aeternam: quia semper erunt boni sine fine in gloria regnaturi. In ignem aeternum: quia semper erit malis sine fine poena inferni, et sine ulla miseratione cum corpore et anima, non consumendi, sed semper arsuri: et nunquam deficient in aeternis poenis mansuri. 41 #Haec est fides catholica: Quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.@# Haec est fides catholica: sicut superius diximus, ista est fides catholica. Per hoc hic rogat et admonet, ut unusquisque sacerdos hoc sciat et praedicet. Quam, id est quam fidem, quisque, id est aliquis. Fideliter, ut de ea non dubitet. Firmiter, ut nullus a tua fide te removere possit, nullo schismate vel haeresi. Et si ita non credideris salvus esse non poteris.
null
9aaf2f6f-cb32-4808-b07f-b4b1d44c4fc8
latin_170m_raw
null
None
None
None
Expositio Psalmorum In Christi nomine incipit psalterium de translatione septuaginta Interpretum, emendatum a sancto Hieronymo in novum. Origo prophetiae David regis psalmorum numero centum quinquaginta. PSALMUS PRIMUS. C. B. Iste psalmus ideo titulum non habet, quoniam capiti Domino nostro Salvatori (de quo absolute dicturus est) nihil praeponi debuit; sanctam enim ejus incarnationis vitam, impiorumque ultiones insinuat. Unde et materia hujus psalmi eadem est quae et totius libri, scilicet Christus integer. Id est caput Redemptor noster cum membris, id est omnibus justis et sanctis. 1 #Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.@# C Beatus vir, dictus quasi bene aptus (qui est Christus) est, cui optata omnia vel desiderata succedunt, virum egregie subjunxit. Vir enim a viribus dictus est, qui nescit tolerando adversa deficere, aut in prosperis aliqua se elatione jactare. Tribus modis hic ostendit evenire humanos errores, cogitatione, facto, et dicto. Cogitatione peccatrice abitur, facto malo statur longe a Deo. Dicto vero malae doctrinae, sive gloriationis, sive peccati consuetudine, in cathedra inficiente pestilentiae sedetur. A Beatus igitur qui non abiit cogitatione a Deo in regionem longinquam dissimilitudinis, id est cogitatione non peccavit. Quamvis esset positus in concilio impiorum, id est quamvis impii hoc molirentur ut abiret, veluti Christus quamvis inter peccatores sit conversatus, in viam eorum tamen non abiit. Adam vero abiit, dum uxori a diabolo deceptae consensit, impii vero hoc molientes sunt diaboli, Scribae et Pharisaei, vel omnes mali, in quorum viam Christus sicut non abiit, ita in ea non stetit. Quoniam eum saeculi et peccatorum illecebra non tenuit, nec in cathedra pestilentiae sedit, id est prava consuetudine vel potius doctrina, quia salubrem doctrinam docuit, et exempla malae doctrinae Christus posteris non relinquit. C Est enim cathedra doctorum, tribunal judicum, et regum solium proprie dicitur. H Unde sensus versiculi hujus est: Beatus qui non cogitavit, non fecit, non docuit mala. 2 #Sed in lege Domini voluntas ejus: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte.@# C Lex Dei est in declinandis peccatis sancta praeceptio, in qua voluntas illius fuit, qui peccata non fecit. A C Intende vero quod secundo dicit in lege, non sub lege, quia Christus in lege fuit qui peccata non habuit, caeteri mortales sub lege qui delictis onerant. C Lex dicitur eo quod animos nostros liget, suisque teneat obnoxios constitutis. Meditari semper nullus valet legem Domini nisi Christus, sed et ille qui membrum ejus est, meditabitur semper legem Dei, qui eam omni puritate inquantum poterit implebit. H Sive enim manducat, sive bibit, sive dormit. In nomine Domini omnia faciens, meditabitur legem Dei die ac nocte. C Dies dicta est a paganorum diis. Nox eo quod noceat aspectibus, sive actionibus nostris, dicta est. 3 #Et erit tanquam lignum quod plantatum ÷ est .. secus decursus aquarum: Quod fructum suum dabit in tempore suo@# C Bene ligno fructifero comparatus est Christus, propter crucem quam pro nobis sustinuit. Plantatum, id est praedicatum, secus decursus aquarum. Sicut terrestris enim aqua, vita et lignorum virentium, sic aqua baptismi salus est in Crucifixum credentium. Fructum dabit, id est Ecclesias constituet; tempore suo, id est quando beatae Incarnationis sacramenta suscepit. Fructus a fruendo dicitur. H Lignum (cui Christus comparatur secundum membra sua, id est quosvis vere Christianos) sapientiam puto, de qua et Salomon loquitur; lignum est vitae his qui sequuntur eam, et Apostolus Christum ait Dei virtutem et Dei sapientiam. Erit itaque Christianus verus tanquam lignum, hoc est Christo Filio Dei conformis factus corpori gloriae ejus, scilicet Christi. 4 #Et folium ejus non defluet: Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur.@# C Folium ejus, sermones ipsius promissionis intellige, qui nullo casu a veritate decidunt, sed omnia quae agit in actu prosperitatis perficit, quae omnia accipienda sunt fructus et folia, id est facta et dicta. 5 #Non sic impij ÷ non sic ..: sed tanquam pulvis Quem projicit ventus ÷ a facie terrae.@# C #Non
null
355ef37a-eff3-4e70-a277-4b084fc9dc7a
latin_170m_raw
null
None
None
None
sic impii,@# vox est terrentis, sicut est invitantis, beatus vir, quoniam non erit sic impius, ut superius dixit beatos esse. Pulvis est resolutio terrae, cui homo terrenus comparatur cum inflatur vento superbiae, et abjicitur sua levitate a firmamento praeceptorum Dei. Pulvis huc illucque dispergitur, sic et impius (qui semel Deum negaverit) quocunque eum aura diaboli traxerit, illuc errore perducitur. 6 #Ideo non resurgunt impii in judicio: Neque peccatores in consilio justorum.@# C Impii sunt, qui sanctam Trinitatem nullatenus confitentur. C H Resurgunt impii, sed non in judicio, quia jam judicati sunt. C Justus surgit ut judicet, peccator ut judicetur. Impius, ut sine judicio puniatur. Peccatores sunt Christiani sed peccatis obnoxii, qui ideo non resurgunt in consilio justorum, id est in judicio justorum, quia jam illis, scilicet justis, per gratiam confessionis peccata dimissa sunt. In quo numero et sancti sunt, quia nullus nisi Deus sine peccato est. B Super Job: Hic ordines notantur quatuor de die judicii, id est sancti qui jam judicati sunt ad regnum, et cum Christo veniunt ad judicandum. Et impii jam adjudicati sunt ad supplicium. Peccatoribus dicitur qui poenitentiam egerunt: Venite, benedicti; et qui non egerunt: Discedite a me. In consilio, id est in aeterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. C Vel in consilio, id est in judicio, ut cum eis judicent. Judicium enim in consilio est, dum quasi ex consilio assessorum, diversa peccata diversis poenis punientur 7 #Quoniam novit Dominus viam justorum: Et iter impiorum peribit.@# C Bonorum viam, id est, opera dicit nosse Deum, iter impiorum perire, quasi Dominus utcunque nesciat. Sed est sensus, hoc scit Dominus quod in beatitudine permanebit, hoc nescit, quod peribit, id est diabolus cum sequacibus suis, qui est iter impiorum in poena perpetua. A Peribit igitur, pro non novit, dixit, sed et planius dicitur, quia hoc est nesciri quod perire, et sciri manere et esse. ORATIO EX PSALMO I. Effice nos, Domine, tanquam fructuosissimum lignum ante conspectum tuum, ut tuis imbribus irrigati, mereamur tibi suavium fructuum ubertate placere per Dominum nostrum, etc. PSALMUS II. ARGUMENTUM PSALMI II. C Propheta de conventu infidelium contra Christum in passione loquitur. Et Dominus Christus de omnipotenti regno et de inenarrabili generatione sua. TT. ÷ #Psalmus David@# .. C Est iste psalmus habendus, primus in titulo, secundus in ordine; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. H Vel quia apud Hebraeos, iste cum primo unus psalmus habentur sine titulo. Per titulum autem intelligitur uniuscujusque Psalmi intellectus. Quid est enim titulus nisi clavis, ut ita dixerim. In domum non ingreditur nisi per clavem, ita et uniuscujusque psalmi intellectus, per clavem hoc est, per titulum intelligitur, in cujus, scilicet persona cantatur, aut in persona Christi, aut in persona Ecclesiae, aut in persona Prophetae, et de qua re sit. 1 #Quare fremuerunt gentes: Et populi meditati sunt inania.@# C Corripit hic Propheta populos, non solum Judaeos, sed et gentiles, cur fremuissent contra Christum, quod proprie ferarum est; fremuerunt enim belluino furore, quia recta ratione carebant. Meditati sunt inania, non intelligentes ejus adventum esse fructuosum omnibus credentibus. 2 #Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum Adversus Dominum: et adversus Christum ejus.@# ÷ #Diapsalma@# .. C. Reges autem terrae, Herodem dicit, qui infantes occidit, alterumque Herodem nepotem ejus qui Pilato in nece Christi consensit. Principes Pharisaeos dicit: princeps dictus quasi prima capiens. Venerunt in unam voluntatem, non in unum conventum, adversus Dominum, id est Patrem, Christum ejus, id est Filium. 3 #Disrumpamus vincula eorum: Et projiciamus ÷ a nobis .. jugum ipsorum.@# C Verba ista sunt dementium Judaeorum. Putabant enim se vincula dirumpere, id est, evangelica praecepta, si in auctorem legis et in apostolos ejus malivola voluntate consurgerent, et jugum ipsorum projicere, cum jugum Domini sit suave et onus ejus leve (Matth. XI). Vanaque voluntate decepti, putebant ejus dominationem
null
eac66ef9-3953-485f-b323-571441db7f7e
latin_170m_raw
null
None
None
None
gravissimam, quam se abjicere festinabant, unde salvari poterant. 4 #Qui habitat in coelis irridebit ÷ eos@# .. #Et Dominus subsannabit eos.@# C Coelos hic sanctos dicit, in quibus Christus habitat. Irridebit et subsannabit, ex humano more suscipienda sunt. Caeterum, nec irridet ullum Deus, nec vultu subsannat, sed virtute sua peragit quaecunque disponit. 5 #Tunc loquetur ad eos in ira sua: Et in furore suo conturbabit eos.@# C Tunc loquetur. Illud tempus significat venturi judicii. Ira ergo Dei et furor vocatur retributio peccatorum, nam illos motus Divinitas non patitur, sed humana consuetudine hic loquitur. H Non autem ait puniet sed turbabit, ut absque poenis qui turbatus est corrigatur, nam ira aliquando necessaria correptio est, ut patris in filium, medici in aegrotum. 6 #Ego autem constitutus sum rex ÷ ab eo .. super Sion montem sanctum ejus, Praedicans praeceptum ejus.@# H Ego autem (vox Christi) constitutus sum rex a Deo Patre pro parte carnis. C Sion Hebraica lingua, Latine #specula@# dicitur, et hic Ecclesiam significat, quam et montem appellat, propter altitudinem honoris et fidei firmitatem. Praedicans praeceptum, H C hoc est Evangelium. 7 #Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; Ego hodie genui te.@# C Dominus, significat Patrem. Filius meus es tu, ut in Evangelio: Hic est Filius meus dilectus (Math. III, 17). Dicendo autem hodie, cooeternitatem suae majestatis ostendit. Genui te, illam nativitatem significat, de qua dicitur: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII)? 8 #Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et possessionem tuam terminos terrae.@# C Postula a me, id est obedi ut possis postulare. Postulare enim hic jubetur, ut petat secundum humanitatem, et accepta possideat. Gentes nationes significat; gens enim a #genere@# vocitatur. Cum dicit haereditatem tuam, naturam suae Deitatis ostendit. Haereditas ab #hero@# dicta est, id est a Domino quod in ea potestate libera dominetur. Cum dicit possessionem, universas gentes credituras significat. Termini terrae, substantiam in hoc omnium creaturarum vult intelligi. 9 #Reges eos in virga ferrea: Et tanquam vas figuli confringes eos.@# C Reges eos, id est potestatem tyrannicam auteres ab eis. Illi enim reguntur qui salvantur. Virga ferrea fortitudo est aequitatis. Confringes, id est per conversionis studium conteres in eis terrenas cupiditates. Bene enim peccator vasi luteo comparatur, ut confractio ejus facilis et vita lutea monstretur, sed in melius reparatur, cum divina gratia in spiritualem hominem perducitur. 10 #Et nunc, reges, intelligite: Erudimini ÷ qui .. judicatis terram.@# C Nunc, reges. Reges dominatores vitiorum dicit, qui haec intelligere et implere Domino praestante valent. H Erudiri, doceri est; ipsi enim bene judicant terram, id est ecclesiam, qui bona quae intelligunt alios docent. C Terra autem dicta est a #terendo.@# 11 #Servite Domino in timore: Ei exsultate ÷ ei .. cum tremore.@# A Servite Domino. Et ne superbiant, subdit, in timore. C Sicut enim timor Dei delicta excludit, ita securitas culpas admittit. Sed ne misera servitus propter timorem videatur, addit, et exsultate, sed ne iterum in temeritatem eatur, subdit, cum tremore. Itaque ne exsultatio faceret nos elatos, addit, cum tremore, ut reverenter Deo serviatur. 12 #Apprehendite disciplinam: nequando irascatur ÷ Dominus .. et pereatis de via ÷ justa@# .. C Ille apprehendit disciplinam qui se munit poenitentia vera contra noxia vitia. Nequando in longa Dei patientia pereat de via justa, id est de Christo, qui est vera via recte ambulantium ad vitam, dux euntium, iter ad beatitudinem festinantium. 13 #Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo.@# C Exarsit enim in brevi ira ejus, in illo judicio brevi, ubi non est singulorum discussio, sed simul omnia judicat judex. H Beati omnes, qui non in homines neque in semetipsos, sed in Deum confidunt. Iste psalmus finit, unde superior incipit, id est a beatitudine, et ideo
null
f5b6a487-f8ec-4c09-9920-d6ca792fbcd4
latin_170m_raw
null
None
None
None
apud Hebraeos pro uno habentur. ORATIO EX PSAL. II. Disrumpe, Domine, nostrorum vincula peccatorum, ut jugo tuae servitutis innexi, valeamus tibi cum timore et reverentia famulari. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS III. ARGUMENTUM PSAL. III. C Christus ad Patrem de persecutoribus suis loquitur. Instruitur fidelis populus ne mortem formidet, quia auctor ejus resurgendo spem verae resurrectionis exhibuit. TITULUS PSALMI: #Psalmus David cum fugeret a facie Absalon filii sui.@# C Totus hic psalmus ad personam Christi refertur. Oportet autem eum tertium locum tenere, quia sanctae Trinitatis, et triduanae resurrectionis in se mysteria continet. Nam per liberationem David resurrectio Christi significatur. 1 #Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me.@# C Ista verba dicit Propheta admirando, cur Judaei Dominum tribulassent et gentes, a quo salvari dedebeant, tam multi enim fuerunt surgentes contra Christum, ut de numero discipulorum Judas illis fuerit unus aggregatus. 2 #Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ÷ ejus@# .. #Diapsalma.@# C Repetit, multi dicunt, ut ostendat densissimam stultissimamque impiorum vesaniam. Ideo dicunt: Non est illi salus; putabant enim non habere Patrem dilectionem Filii, quem carnaliter permisit occidi. 3 #Tu autem, Domine susceptor meus ÷ es@# .. #Gloria mea et exaltans caput meum@# C Hic, Filius susceptorem Patrem vocat secundum formam servi, necnon gloriam et exaltationem capitis sui, ut divina humanaque substantia una esset sine aliqua confusione persona. 4 #Voce mea ad Dominum clamavi, Et exaudivit me de monte sancto suo. Diapsalma.@# C Cum dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, hoc est: Pater, clarifica Filium tuum. Exaudivit me; ut ibi, Clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII). De monte, id est de Divinitatis altissima summitate. 5 #Ego dormivi et soporatus ÷ sum .. et exsurrexi: Quia Dominus suscepit me.@# C Ego dormivi, dixit, id est, post passionem in sepulcro quievi, quia celeriter resurrexit. Soporatus sum, signat securam dormitionem. Est enim sopor dulcis quies et somni suavitas. Exsurrexi, cum alacritate, deposita mortalitate. Suscepit Filium divina potentia, quia per se non potuit resurgere humana natura. 6 #Non timebo millia populi crcumdantis me.@# ÷ #Ex .. surge, Domine, salvum me fac, Deus meus.@# C Timere non potuit iniquum populum, cui erat in sua divinitate maximum praesidium. Non dicit Filius excitando Patrem, Exsurge, Domine, sed tropologice et figuraliter postulat in resurrectione paternum auxilium. Est enim tropus dictio, ab eo loco in quo propria est, translata in eum locum in quo propria non est. Est itaque Scripturis divinis mos iste ad experimendam causam, per tropologiam ex nostra consuetudine aliqua de Deo dicere 7 #Quoniam ÷ tu .. percussisti omnes adversantes@# #mihi sine causa Dentes peccatorum contrivisti.@# C Percussit Dominus Pater adversantes Filio, id est haereticos, qui insequuntur catholicas regulas sine causa, id est sine ratione. Dentes contrivit, id est verba mordacia detrahentium divinis dogmatibus. Deus dictus a #demendo@# est, quoniam omnia demunt dentes. 8 #Domini est salus. Et ÷ super populum tuum benedictio tua.@# + #Diapsalma@# .. II Domini est salus, id est non ab homine, sed a Deo Patre, et super populum Christianum benedictio Domini descendit. ORATIO EX PSAL. III. Effunde, Domine, benedictionem tuam super populum tuum, ut tua resurrectione muniti, non timeamus ab adversantium vitiorum millibus circumdari. Per Jesum Christum, etc. PSALMUS IIII ARGUMENTUM PSAL. IIII. C Ecclesia orat ut ejus audiatur oratio, increpans infideles quia vanitatem sequantur, monetque generalitatem, ut sacrificium justitiae Deo immolet, unde ingentia ejus beneficia consequatur. TT. #In finem psalmus David canticum.@# C Psalmorum finis non modo significat alicujus rei consumptionem, sed perfectionem, et ideo hic ad Christum est referendum, qui est finis legis (Rom. X). Psalmus est musicum organum capite sonorum, vel potius est melodia qua divina praeconia canebantur. Canticum, quod supernas laudes humanis vocibus personabat. 1 #Cum invocarem exaudivit me Deus
null
2d4b491f-49d9-4038-8542-52d9f010328b
latin_170m_raw
null
None
None
None
justitiae meae, In tribulatione dilatasti mihi.@# C Vox Ecclesiae ad Christum; licet sciat se esse auditam, tamen orare non cessat. Tribulatio est, quae dilatat in martyrio sanctam Dei Ecclesiam, quando eodem tempore confessores fiunt et martyres coronantur, totaque turba justorum contritionibus semper augetur. 2 #Miserere mei: et exaudi orationem meam.@# C Miserendum sibi esse dicit pia mater, si ejus oratio pro filiis audiretur, quoniam quidquid membris tribuitur toti hoc corpori sine dubitatione praestatur. 3 #Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Diapsalma.@# C Graves corde dicit filios qui, agnita veritate, hoc est Christo, adorare magis elegerunt idola vanitatis. Vanitas quidem nomen est generale vitiorum, sed illud proprie vanum dicitur quod a Deo probatur alienum. Mendacium, hoc est idolum, tale enim merito susceperunt, quia contra veritatem erecta sunt. Diligere enim debemus proficua, non noxia. 4 #Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum@# #suum: Dominus exaudiet ÷ me .. cum clamavero ad eum.@# C Hic indicat Propheta arcanum sanctae Incarnationis. Sanctum dicit, id est Filium. Merito se exauditum dicit, quoniam Christum populis praedicavit. Clamat ad Christum, qui illum bonis operibus supplicat. 5 #Irascimini et nolite peccare. Quae dicitis in cordibus vestris et in cubilibus vestris compungimini. Diapsalma.@# C Irasci debemus praeteritis peccatis, scilicet poenitendo, ut horreat nos, qui peccavimus. Cum dicit in cordibus et in cubilibus, ostendit agnoscere Deum cogitationes hominum. Cubile enim a #cubando@# dicitur, quod est domicilium ferarum, et est sensus: Deserite pravas cogitationes, antequam scelera perpetretis, id est antequam in opera malas cogitationes ducatis; dum adhuc in corde sunt, exstinguite. H Vel nocte expiate per lacrymas, quod in die cogitando peccastis. 6 #Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?@# C. Superius admonuit mater clementissima Ecclesia ab antiquis idolorum sacrificiis et culturis recedendum, nunc hortatur et Christianos semetipsos, non pecudes, recte vivendo Deo sacrificare. Sperareque docemur in Deo, qui salutaria ejus promissa consequamur. Quis ostendit nobis bona, dicunt multi dubitando, quod nec pauci debuerant, id est resurrectionem esse venturam et bonorum praemia? Cui interrogationi statim sancta mater respondet dicens: Signatum, etc. 7 #Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, Dedisti laetitiam in corde meo.@# C Signatum est super nos lumen vultus tui, quia sicut nummus imperatoris habet imaginem, ita fidelibus signa coelestis regis imprimuntur in baptismo et aliis sacramentis, hoc est, signaculum sanctae crucis, quo diabolus effugatur. Lumen est vultus Dei, impressio crucis, quia eos illuminat semper qui se non polluunt ulla pravitate. Laetitiam dicit rectae fidei, tunc enim laetamur veraciter, quando recte credimus. A Vel lumen illud gratia Dei est, infusa menti reparandae, qua ratio insignitur ut denarius regis imagine, et hoc lumen est totum et verum hominis bonum. 8 #A fructu frumenti et vini ÷ et olei sui@# .. #Multiplicati sunt.@# C Admonet eos qui carnalibus rebus intenti esse probantur, multiplicati sunt enim pessimis actibus, id est mundana voluptate completi. Ideo addidit, sui, quia peccatores istis utuntur terrenis fructibus, non secundum praecepta Dei, sed secundum desideria sua. Vel, sui, id est Christi, panis cujus vivus est, et vinum inebrians, et oleum caput, id est mentem impinguans. Frumentum vero dictum est a #frumine,@# id est a summa parte gulae; antiqui enim caput gulae frumen vocabant. 9 #In pace in idipsum: Dormiam et requiescam.@# C Ne putares pacem istam temporalem significari, sed incommutabilem coelestemque in corde permanentem, ideo dicit in idipsum, ut intelligas, nulla varietate in seipsa veram pacem mutatam. Dormiam, id est in ipsa pace vitam finiam. Requiescam in futura beatitudine, quando jam requies dabitur sanctis et pausatio gloriosa. 10. #Quoniam tu, Domine, Singulariter in spe constituisti me.@# C Singularis spes est Ecclesiae in membris suis, quia sola recipit regnum Dei, quod impii non possunt adipisci. Cum dicit, Constituisti me, significat dignam deliberatamque sententiam, quam hic
null
cd791734-c406-47d4-867c-cbf5f37558a6
latin_170m_raw
null
None
None
None
habemus in spe, ibi possidetur in re. ORATIO EX PSAL. IIII. Exaudi nos, Domine, et in tribulationibus nostris miserere nobis, et qui solus magnificaris in populis, spiritalem laetitiam tribue, et in spe munerum futurorum constitutis. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS V. ARGUMENTUM PSAL. V. C Ecclesia, suam poscens orationem audiri, praedicat haereticos et schismaticos a Domini munere excludendos, felicia insuper commemorans praemia beatorum. TT. #Psalmus David pro ea quae haereditatem consequitur.@# C Pro ea quae haereditatem consequitur, Ecclesiam significat, cujus persona in hoc psalmo introducitur, quia, resurgente Christo, ad eam spiritualia bona pervenerunt, id est fides, spes, charitas. 1 #Verba mea ÷ auribus: percipe, Domine@# .. #Intellige clamorem meum.@# C Psalmus iste, ut superior, ad Christi Ecclesiam pertinet. Dicendo autem verba mea, oris significat psalmodiam. Intellige clamorem meum, ut affectum cordis aperiret petit. Trina ista repetitio unum significat, cum dicit percipe, intellige, intende, per figuram metabolem, quae est unius rei sub varietate verborum iteratio, auris ab auditu dicitur. 2 ÷ #Intende voci orationis meae@# .. #Rex meus et Deus meus.@# C Intende voci, modo dicit, ut declaret orationem hanc esse perfectam quae inflammat affectus mentis. Rex meus et Deus meus et quoniam ad te orabo Domine, ista sententia distinguitur in personis, unitas tamen credatur in natura, quamvis enim tres nominet, non tamen intendite, sed intende, tanquam ad unum dixit. 3 #Quoniam ad te orabo, Domine: Mane exaudies vocem meam.@# C Ad te orabo, id est, non ad alium, ut pagani et increduli, tunc se merito credit Ecclesia mane exaudiri, cum in lucem coelestis conversationis eruperit, et in exordio bonorum actuum veritatem coeperit mens illuminata cognoscere. Mane enim deprecatur, qui in lucida conversatione degere dignoscitur, mane enim dicimus, cum, discussis tenebris, clari luminis adventus infulsit. 4 #Mane astabo tibi et videbo: Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.@# H. Repetit mane, id est, incipiente luce virtutum in anima mea, #quando tibi stare non alii sed tibi stare coepero.@# Non sedere, non jacere, sed stare, et statueris supra petram pedes meos, tunc per istos gradus merebor te videre. Vel astabo tibi recte vivendo, et videbo, subauditur te oculis cordis. C Est ordo, tu es Deus, qui iniquitatem nolle cognosceris, quid enim aliud potest Deus velle, nisi quod ipse probatur praecipere? sicut ait Isaias, ego Dominus qui loquor justitiam et annuntio recta (Isa. XLV). 5 #Neque habitabit juxta te malignus; Neque permanebunt injusti ante oculos tuos.@# C Nequeunt habitare juxta Christum in beato regno, qui gehennae cruciatione damnandi sunt. H Recte illi coram ipso non permanere dicuntur qui ab ejus regno privandi sunt. Si enim Deus ignis est, et ignis consumens, quicunque stipula est, quicunque lignum est, fugit ab igne ne consumatur. Si vero aurum, ignem non fugit quo purificatur (Deut. IV). 6 #Odisti omnes qui operantur iniquitatem: Perdes ÷ omnes .. qui loquuntur mendacium.@# H Non dixit, qui operati sunt iniquitatem, sed qui operantur iniquitatem. Nam habentur odio a Domino, qui persevevant in peccatis usque in finem vitae; amantur qui quod operati sunt male, emendant. Perdes eos, haereticos significat, qui tot homines cum mendacio occidunt, quot in haeresim introducunt. 7 #Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus; Ego autem in multitudine misericordiae tuae.@# C Vir sanguinum est, qui humano cruore polluitur, ille similiter, qui decipit in gratia vivum, ut haeretici. Dolosus est, qui sciens malum, alienum operari nititur exitium, ut eum fraude decipiat. Et est dolus proprie in facto, fraus in verbo. Illi abominantur, qui Christi praemia consequi non merentur. A Solent enim abominati dici exhaeredati. Qui autem consequitur haereditatem coelestem, exsultat in spe dicens: Ego autem, etc. 8 #Introibo in domum tuam; Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.@# H C Introibunt justi in domum Christi, id
null
961a4b85-d296-4cf2-a35b-31fd5a7e55e0
latin_170m_raw
null
None
None
None
est sanctam Ecclesiam, sive coelestem Hierusalem. C Templum sanctum, corpus est Domini quod jure adorat Ecclesia in timore. Quia tunc fides firma est, quando amore casto et timore, divinitas adoratur. A Vel templum coeleste: ad quod adoro, dum ei operibus bonis et orationibus appropinquo, non in eo vero sed prope et ad ipsum adoro, dum gloriam Dei non video. 9 #Domine, deduc me in justitia tua propter inimicos meos; Dirige in conspectu meo viam tuam.@# C Postulat a Domino deduci ad aeterna gaudia mater Ecclesia, quae hic fatigatur diversis angustiis. Justum est, ut in sua justitia velit Christus suscipere supplicantes, propter inimicos, hoc est haereticos et paganos. Unus pravo dogmate maledicendo, alter non credendo, inimici dicti. H Viam, Scripturam sanctam dicit, ne male intelligendo, in ea corruat. A Vel viam qua itur ad te, praecepta accipe. Istam tuam viam dirige, id est ostende in conspectu meo, ut prae oculis habeam praecepta, et per ea me regas. H Dirige in conspectu tuo viam meam, nec LXX habent, nec Aquila, nec Simmachus, nec Theodocion, sed sola coine editio, denique in Hebraeo habetur: Dirige in conspectu meo viam tuam, sicut in oratione enim Dominica nomen Domini sanctificari petitur, non quo nobis orantibus sanctificetur quod per se sanctum est, sed quo petamus, ut quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur in nobis. Ergo et nunc propheta postulat, ut via Domini, quae per se recta est, etiam sibi recta fiat. 10 #Quoniam non est in ore eorum veritas; Cor eorum vanum est.@# H C Recte enim dicitur, non esse in ore heraeticorum veritatem quae Christus est, quorum cor vanitas possidebat, quia nec in corde est, et non solum veritas non est in ore eorum, verum etiam sepulcrum, etc. 11 #Sepulcrum patens est guttur eorum. Linguis suis dolose agebant; Judica illos, Deus.@# C Sepulcrum mortui, est guttur mentientis, quia sicut de sepulcro fetor malus, ita de ore haeretici prava doctrina #profertur.@# Patens, si clausum esset, minus feteret; si tacuisset, minus nocuisset. Agebant dolose linguis, quia malitiam non solum in lingua sed etiam in actu ostendebant, non autem optavit Ecclesia voto maledictionis, sed futura praedixit. H Judica illos, Deus, ut sentiant te judicem, qui te patrem sentire nolunt: qui judicaturus es in fine, judica etiam nunc, ut #sciant te res humanas respicere.@# 12 #Occidant a cogitationibus suis: secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos; Quoniam irritaverunt te, Domine.@# C Decidere proprie dicitur, qui spei suae amissione fraudatur, decidant igitur inimici, ne impietates impietatibus augeant. H Expelle eos, ab impietatibus suis, vel ab Ecclesia. C Quia tantum peccator ab illa longius redditur, quantum numeroso crimine dilatatur. Irritaverunt aegroti mali, medicum bonum, id est Christum, quia remedia suae salutis respuerunt. 13 #At laetentur omnes qui sperant in te; In aeternum exsultabunt et habitabis in eis.@# C Laetentur et exsultabunt in aeternum, sperantes in Domino, quoniam videntur et impii in hoc saeculo gaudere, soli autem justi in futuro saeculo gaudebunt. H Felices sunt, qui merentur tabernacula esse Christi. A Laetentur igitur nunc, qui in isto saeculo sperant in Domino, quoniam post mortem in aeternum exsultabunt. 14 #At gloriabuntur in te ÷ omnes .. qui diligunt nomen tuum, Quoniam tu benedices justo.@# C Gloriabuntur omnes, significat in illa patria esse felices, qui Domini visione fruuntur. Benedices justo, ne quis putet praemissa praemia gaudiorum, sibi suis meritis esse attributa, sed a benedictione Domini fieri accipienda. A Gloriabuntur igitur tunc qui hic diligunt, quoniam ad fruendum habebunt quod diligunt, quae est haereditas aeterna, de qua psalmus intitulatur. 15 #Domine Ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti eos.@# C Proteget nos Dominus scuto bonae voluntatis, cum nos ditabit ineffabilibus muneribus, et ad regna perpetua ad coronandum perducet. A Bona itaque Dei voluntas et misericordia in praesenti nobis est ut scutum protegens; in futuro, ut corona. C Dicit vero bonae, non justae,
null
58dc24ee-8ae8-402b-8abc-6338a04dcb72
latin_170m_raw
null
None
None
None
voluntatis, ostendens sola Dei bonitate, non nostra justitia, nos salvari. ORATIO EX PSAL. V. Pie Domine, qui attriti cordis gemitum, priusquam proferatur, intelligis: effice nos, quaesumus templum paraclyti, ut mereamur scuto coelestis benevolentiae coronari. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS VI. ARGUMENTUM PSAL. VI. B. Fideles orant, benevolum sibi judicem fieri, aerumnas proprias quibus afflicti ingemiscunt narrantes, seque a peccatorum consortio segregantes, nullam cum ipsis habere cupiunt portionem. TT. #In finem in hymnis pro octava David.@# C In finem jam notum est. Hymnus est laus Divinitatis, metri alicujus lege composita. Siquidem hymnus proprie canticum laudis est, non cujuslibet, sed Dei: quorum quodlibet deest, non dicitur hymnus. Sive enim non canatur, sive canatur et non in laudem, sive etiam in laudem sed non Dei canatur, hymnus dici non meretur. Pro octava vero significat adventum Domini, quando finita hebdomada saeculi: ad judicandum venerit mundum, unde et psalmus iste cum tremore maximo fecit initium dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. 1 #Domine, ne in furore tuo arguas me; Neque in ira tua corripias me.@# C Iste Psalmus primus est psalmorum poenitentiae. Sequitur XXXI, XXXVII, L, CI, CXXIX, CXLII. Ideo septem, quia VII modis peccata dimittuntur, id est baptismo, martyrio, eleemosynis, remittendo fratri peccata, convertendo peccatorem, abundantia charitatis, poenitentia pura; addenda quoque est et communio corporis Christi. Inveniuntur vero diligenter inquirenti fortasse et alii remissionis modi: psalmos vero poenitentiales non credas incassum ad septenarium numerum a majoribus perductos. C Non enim supplicat Dominum propheta ut non arguatur, cum legitur: Quos amo, arguo; sed ne in severitate judicii damnetur. Ira est longa indignatio; furor velox accensio mentis, sed ira vehementior, quibus Dominus nunquam movebitur, sed justa tranquillitate consistit etiam puniendo. Translativis igitur verbis haec de Deo dicta sunt. 2 #Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.@# C Infirmitatis confessio: Dei misericordiam movet, a quo facile impetrantur remedia, cum vulnera peccati manifestantur. Ossa hic fortitudinem mentis significant, quae cum deficit, vigor mentis omnis elabitur, sicut et ossibus corporis quassatis, omne corpus infirmatur. 3 #Et anima mea turbata est valde; Et tu, Domine, usquequo?@# H Dixit animam suam turbatam esse, scilicet per poenitentiam ad emendandum. C Valde: ideo dixit, ne clemens Christus pateretur diutius tardare adjutorium. Usquequo, subauditur differs misereri, qui usque ad finem preces supplicum non soles oblivisci. H Vel usquequo animam meam vehementer conturbatam non eripis, non corrigis, non emendas. 4 #Convertere, Domine, et eripe animam meam; Salvum me fac propter misericordiam tuam.@# C Cum dicit: Convertere, vindictae relaxatio postulatur, ut non exigat a nobis debitas ultiones. Eripe: ab imminenti supplicio. Salvum se petit fieri, non secundum sua merita, sed propter misericordiam divinam, in qua dum fixa spes ponitur venia facilius impetratur. 5 #Quoniam non est in morte qui memor sit tui; In inferno ÷ autem .. quis confitebitur tibi?@# C Bene perfidos dicimus esse immemores Dei, qui nullam fiduciam confessionis habent. H Est igitur mors: peccatum mortale, infernus; caecitas desperationis. C Vel post mortem temporalem non est confessio ad veniam, quantominus in inferno: ideo addidit: Quis confitebitur tibi? subauditur: ad veniam in inferno, ubi nulla remissio invenitur. 6 #Laboravi in gemitu meo; Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo.@# C Gemitus est enim dictus geminatus luctus, cum malorum nostrorum reminiscimur, et futurae poenae timore terremur. Lectum: delectationem corporis dicit, quam potest homo lacrymis lavare: si eum contingat coelesti inspiratione deflere. Stratum: significat cumulum peccatorum, quod ideo homo lacrymis rigat, ut eodem saluberrimo imbre peccata deleantur. Lectus autem ab electis ac mollibus herbis dictus est, supra quas antiquitus quiescentium corpora remittebantur in #somnum.@# Rigare uberius aliquid significat quam lavare: qui quotidie lacrymis stratum
null
9108f579-4b56-4d7f-9c07-a683fdb814b7
latin_170m_raw
null
None
None
None
rigat, non potest in cogitatione ejus, libidinum pompa #subripere.@# 7 #Turbatus est a furore oculus meus; Inveteravi inter omnes inimicos meos.@# C Oculus dictus quasi ocior lux, quod cito intenta respiciat, sive quae palpebris occulentibus probatur occultus. Unde hic: Oculum cordis dicit turbatum, id est, H totum principale cordis mei contremuit. Inveteravi, id est, C in veteris hominis Adae antiquitate permansi. Inter inimicos, id est, inter spiritus diabolicos, sive inter nostra peccata, quae ideo inimica, quia nostras animas ad tartara deducunt, et ad hoc feraliter blandiuntur. 8 #Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem;@# #Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.@# C Petit propheta a se recedere societatem malorum, ut securius possit suo Domino servire, ut quae malorum collegio peccaverat, fugatis a se talibus, mandatis Domini devotissimus appareret. Eo quoque modo se probat ad plenam correctionem venisse, quia se voluit a malorum societate dividere: unde sequitur: Exaudivit Dominus. 9 #Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit@# C Deprecatio est: cum pietate frequens oratio, et deprecatio sola est: quae nimia decet, et importuna conciliat. Nec vacat quae in una postulatione, ter Dominum dicit praestitisse quod petiit: scilicet ut monstraret sanctam Trinitatem adfuisse suae petitioni. 10 #Erubescant et conturbentur + vehementer .. omnes inimici mei, Convertantur et erubescant valde velociter.@# C Cum dicit erubescant: vult peccatores tanta compunctione illuminari, ut pro his quae prius faciebant: #se erubescant et emendent.@# Conturbentur scilicet timore futuri judicii. Dum dicit, mei: relaxavit odium, cui multitudo erat donata culparum. Avertantur, id est, ut non permittantur ire quo tendunt, hoc est peccare. H Erubescant: non leviter sed vehementer, non crastino tempore sed cito. C Et vide quae iste poenitens statim exauditus et a peccatis liberatus, evangelicae regulae obsecundans, pro inimicis suis ut convertantur exorat: ut sicut ipse accepit veniam, ita carnales inimicos ejus ad Domini gratiam redire contingat. ORATIO EX PSAL. VI. Exauditor omnium Deus, exaudi nostrorum fletuum supplicem vocem: et tribue infirmitatibus nostris perpetuam sospitatem, ut dum dignanter gemitum nostri laboris suspicis: tua nos semper misericordia consoleris. Per. PSALMUS VII. ARGUMENTUM PSAL. VII. C Iste Psalmus ad Christi humanitatem pertinet, qui per id quod factus est humilis: secundum suam justitiam veritatemque se expetit judicari. TT. #Psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini.@# H Sciendum itaque Chusi interpretari #Ethiopem,@# et totum istum psalmum contra Saul esse conscriptum: quem Aethiopem vocat, propter tetros ejus mores. Jemini vero dicitur familia Benjamin, de qua Saul ortus est. C Vel Chusi, Patre Augustino docente, interpretatur silentium; filii autem Jemini, filii dextrae interpretatur. 1 #Domine Deus meus, in te speravi; Salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me.@# C Postulat propheta liberari de universis inimicis, maxime de spiritalibus nequitiis, quia carnales hostes corpus impetunt, spiritales vero animas necare contendunt. Salvum fac a peccato, libera a diabolo, ut ab ipsius potestate tollamur; quando misericordia Domini a delictorum sordibus expiamur. 2 #Nequando rapiat ut leo animam meam; Dum non est qui redimat neque qui salvum faciat.@# C Leoni confertur diabolus, leoni et comparatur Christus. Ille quod ad interitum rapit, Christus quod eripit ad salutem. Non est qui redimat, id est cum Christus subvenire cessaverit, obstantibus nostris peccatis, illo tempore praevalet diabolus rapere. 3 #Domine Deus meus, si feci istud: Si est iniquitas in manibus meis.@# H Iste versiculus et sequens ad Christum pertinet, qui nullam iniquitatem perpetravit, et ad David qui Sauli bis in manu ejus cadenti, nulla mala reddidit. 4 #Si reddidi retribuentibus mihi mala; Decidam merito ab inimicis meis inanis.@# C Nemo enim retribuit, nisi qui aliquid ante percepit. Sed iste vir Deo plenus et patientiae virtute firmissimus et benevolus petit, ut si malum pro malo reddiderit, decidat ab inimicis inanis, id est, vacuatus sit fructu magnae mansuetudinis. Et non solum hoc, verum etiam (quod gravius est) si reddidi
null
59ca5e30-9be7-4cfe-8df8-0ee49d5ca559
latin_170m_raw
null
None
None
None
, etc., persequatur. 5 #Persequatur inimicus animam meam et comprehendat: et conculcet in terra vitam meam, Et gloriam meam in pulverem deducat. Diapsalma.@# C Inimicum, diabolum dicit, qui animas quas comprehendit conterit, quia homines corpus solum persequi possunt, sed diabolus etiam animam, quod plus est. Ac si dixisset, Si inimicis mala reddidi, quod tu prohibuisti, deducat honorem suscepti hominis (qui ad imaginem Dei constat factus) in illum pulverem, quem projicit ventus a facie terrae, id est, quasi in nihilum redigat. 6 ÷ #Ex .. surge, Domine, in ira tua, Et exaltare in finibus inimicorum meorum.@# C Consurgat Dominus in ira, qui non habet iram, id est in vindictam. H Verum haec vindicta quae dicitur ira, in diabolum potius debet averti, qui toties punitur, quoties sibi peccator eripitur, ut sic inimici illum sentiant per vindictam, quem noluerunt per beneficia. C Exaltatur Deus, quando conversis peccatoribus confessio laudis offertur Christo; et hoc: In finibus, id est possessione diaboli, in qua utique exaltatur Christus, dum a conversis laudatur. 7 * #Et: exsurge ÷, Domine Deus meus .. in praecepto quod mandasti, Et synagoga populorum circumdabit te.@# C Mandavit Dominus in praecepto, hoc est, in Evangelio discipulis: tertia die resurgam, praecedam vos in Galileam, dixit vero propter certitudinem prophetiae praeteritum pro futuro. Synagoga, hic collectionem signat reproborum, quae Christum circumdabat, non credendo, propter rebelles Judaeos qui Christum persequebantur. H Vel Synagoga, populum fidelium significat, qui credendo, Christum post resurrectionem circumdederunt. 8 #Et propter hanc in altum regredere; Dominus judicat populos.@# C Propter hanc, id est Synagogam, in qua habitare Christus non potuit propter infidelitatem. Regredi enim est, unde veneris iterata via reverti. Cum dicit, judicat populos, omnipotentis Patris majestas ostenditur. 9 #Judica me, Domine, secundum justitiam meam, Et secundum innocentiam meam super me.@# C Cum ponitur, judica me, humilitas Christi humanitatis exprimitur, quae de Mariae utero assumpta est. Constat etiam eum peccatum nullatenus habuisse, quia peccatum non fecit, ideo innocentiam suam ostendit. 10 #Consumetur nequitia peccatorum; Et diriges justum scrutans corda et renes, Deus@# C Petit propheta in persona Christi accelerare nequitiam peccatorum, id est, ut caro pro nobis cito crucifigeretur, ut cito suus ascensus clarificetur. Directus est justus, quando resurrexit a mortuis, et ad coelorum regna conscendit. Virtutis enim Dei est, et corda nostra discutere, et corporeas delectationes intelligere, hoc est corda scrutari et renes. 11 #Justum adjutorium meum a Domino, Qui salvos facit rectos corde.@# A Justum adjutorium, quia jam justo tribuitur, et est quasi medicina servans salutem. C Dicit etiam humanitas, suum adjutorium a Deo Patre, ut nobis spem in se credentibus suae pietatis largiretur, quod rectis corde et veniam tribuit et salutem. 12 #Deus judex justus fortis ÷ et .. patiens: Nunquid irascetur per singulos dies?@# C Justus judex dicitur Deus, quia tribuit unicuique in fine quod gessit. Fortis quia nullus valet resistere voluntati ejus. Et patiens, quia quotidie exspectat, ut convertat se peccans in poenitentiam (II Cor. V). Irasci enim judicum more dicitur, cum illud in divinitate non invenitur. Per singulos dies, id est cunctis momentis, quibus peccata committimus, nam ubi esset gloriosa patientia, si mox sequeretur sua vindicta culpam? 13 #Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit; Arcum suum tetendit et paravit illum.@# C Gladium vibrabit (terret propheta contumaces Judaeos qui culturis idolorum serviebant) id est unicum Filium suum sub lucente claritate missurus est. Vibrare enim illud dicimus quod modo lumen, modo tremulas umbras ostendit, quod constat de Christi incarnatione provenisse, quando perfidis tenebras, fidelibus lumen suae deitatis ostendit. Arcum, scripturas Novi et Veteris Testamenti accipimus, quibus contumaces terrentur. Tetendit dixit, ne ejus patientia remissa putaretur. Et paravit illum, hoc potest de Deo dici, ut mos ipse sagittantium plene videatur expressus. 14 #Et in eo paravit vasa mortis; Sagittas suas ardentibus effecit.@# C Per arcum Vetus ac
null
45dfc9db-c073-4349-8185-74a4afaceb11
latin_170m_raw
null
None
None
None
Novum Testamentum diximus, unde effectus mortis venit malis, qui ex scripturis quandoque occasionem mortis capiunt, et sagittis ipsius vita praestatur. De isto arcu, egressae sunt sagittae, id sunt apostoli, qui desiderantissimis animis, hoc est ardentibus, praecepta salutaria uti sagittae transmiserunt, quibus impii vulnerentur et fideles curentur. Effecit, id est, operatus est. Et quis hoc Deus fecit, tamen ecce, etc. 15 #Ecce parturit injustitiam: ÷ et .. concepit dolorem, Et peperit iniquitatem.@# C Parturivit injustitiam, plebs Judaea, cum videret Dominum miracula facientem, et de ejus morte tractavit. Concepit dolorem, quando eos increpavit diversis parabolis et a sua perversitate illos convertit. Peperit iniquitatem, quando dixit Crucifige, ordo praeposterus est. Prius enim suggestione diaboli peccatum concipitur, deinde parturitur et paritur. 16 #Lacum aperuit et effodit eum, Et incidit in foveam quam fecit.@# C Lacus dicitur quia ejus fundus latet, et pro fraude hic ponitur, quem Judae pravitas aperuit, quia primus nequiter contra Christum fraudem inchoavit. Effodit, dum eum in sua damnatione perfecit. Incidit in foveam, in mortis scilicet locum. A Prius enim fraudator laeditur damno innocentiae, quam alium laedat damno pecuniae 17 #Convertetur dolor ejus in caput ejus; Et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.@# C Dolor enim dictus quasi domabilis horror, hic debemus caput pro anima accipere, huic subjecta sunt peccata obnoxia, quando refrenantur ne perpetrentur. Vertex enim dictus, quae dextra laevaque vertat capillos, signat rationem, quae supereminet menti haec anima si peccatis facientibus inclinatur, necesse est, ut in verticem, id est supra rationem ipsius, iniquitas descendat, nam cum supra impios peccata propria descendunt, suis sceleribus in poenas debitas destinantur. 18 #Confitebor Domino secundum justitiam ejus Et psallam nomini Domini altissimi.@# C Duobus modis confessio dicitur, cum peccata nostra satisfactione damnamus, aut dignas Deo laudes cum exsultatione celebramus. Justitiam qua superbis resistit, humilibus dat gratiam, quia superbos facit sua crimina sustinere, humiles vero dignatur absolvere. Psallere est mandata Domini peragere et hymnos, voce et intimo corde cantare. ORATIO EX PSAL. VII. Scrutator cordium Deus, libera nos a persequentibus nos, et da nobis in tui exspectatione judicii, firmam custodiam mentis, ut non retribuamus inimicis mala pro malis. Per dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS VIII. ARGUMENTUM PSAL. VIII. C. Ecclesia laudes majestatemque Domini Christi decantans, naturam ejus humanam, ad magnarum rerum dicit crevisse fastigia. TT. #In finem pro torcularibus, psalmus David.@# C In finem significare Dominum jam diximus. Pro torcularibus, Ecclesia declarata est, quae primo ingressu laudem Domini laeta decantat. A Ecclesia autem eadem ratione torcular qua area dicitur. Multis enim variisque similitudinibus eadem res in Scripturis saepe insinuatur. In area quippe grana a paleis, in torculari vinum a vinaciis dividitur, ita in Ecclesia boni a malis non loco sed affectu separantur. 1 #Domine Dominus noster, Quam admirabile est nomen tuum in universa terra!@# C Nomen Domini vocabulum inenarrabile sonat, unde cum dicit, quam admirabile est: non potest explicare quod sentit. Universa terra, quia per totum mundum ejus religio sancta dilatatur. H Quod pro nobis homo factus es, quod mortuus, quod resurrexisti, in cunctis gentibus est vulgatum, sed et illud quod elevata est, etc. 2 #Quam elevata est magnificentia tua Super coelos.@# C Magnificentia Dei est arcanum Incarnationis Christi: quae elevata est, quando Christus resurgens ascendit in coelos, ut in alio psalmo: Exaltare, dicitur, super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua (Psalm. LVI). 3 #Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, Ut destruas inimicum et ultorem.@# H Haec prophetia in Evangelio completa est, quando in templo pueri clamabant: Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI). C Ut sit sensus, non solum a perfectis et doctis es laudabilis, sed etiam ab incipientium et ore parvulorum mirabilis praedicaris, ut per infantes et lactentes, non pueros materiali lacte alendos, sed in fide parvulos qui rudimentis fidei imbuti, fortiorem cibum non recipiunt intelligamus #(
null
ea54ffba-4016-4de5-bf77-5b072608c080
latin_170m_raw
null
None
None
None
I Cor. III; Hebr. V)@#. Inimicos: paganos et blasphaemos designat. Defensorem: Judaeum perfidum, C H vel haereticum dicit, A vel diabolum suae sectae defensorem et peccati: dicunt quoque haeretici fidem se defendere Christianam, et peccatores veritatem, dum peccata excusant. C Inimicum vero et defensorem vel ultorem: Judaeum perfidum specialiter dicit, qui dum Patrem se putat defendere, Filio existit inimicus, ita factum est, ut Dei quasi defensor, apertissimus Deo probaretur adversarius. 4 #Quoniam videbo coelos .. tuos + opera digitorum tuorum: Lunam et stellas quas ÷ tu .. fundasti@# C Videbo coelos, id est libros evangelicos. Digitus Dei dicitur: divinae operationis effectus. Lunam, Ecclesiam dicit; stellas, justos homines. Fundasti, ut intelligamus omnia in praedestinatione Dei fundata 5 #Quid est homo quod memor es ejus, Aut filius hominis quoniam visitas eum?@# C Quid est homo, cum despectione pronuntiandum est, id est fragilis et caduci Adae sequax, qui in veteri peccato socia pravitate permistus est. Hujus memor Dominus est, quando ei per suam misericordiam peccata dimittit. Filium hominis: filium virginis Mariae dicit; A C quia visitavit nos, corpus humilitatis nostrae assumendo, et ita a peccato veteri liberando, visitavit Dei Filius, #hominis@# filium; quando Dei Filius factus est hominis filius. 6 #Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum, Et constituisti eum super opera manuum tuarum.@# C Minoratus est enim, non necessitate sed pietate et spontanae voluntate, formam servi accipiens: ex ea siquidem parte minor factus est angelis, qua crucem pro omnium salute suscepit. Bene autem dixit paulo minus, quia et si mortalem carnem accepit; tamen nulla peccata habuit. H Gloria, cum in ejus descensu inferi claruerunt. Honore, cum vicit mortem. Coronatus, circumdatus choro sanctorum rediit ex infernis. C Dum dicit opera manuum, omnis illi creatura subjecta monstratur. 7 #Omnia subjecisti sub pedibus ejus: Oves et boves universas: insuper et pecora campi.@# C Cum dicit omnia, ostendit et terrena et superiora ei esse subjecta. Oves electum populum signat. Boves praedicatores dicit. Insuper, id est non solum sancti, sed etiam peccatores (quos pecora significant) ei subjecti sunt, qui bene sunt pecora: dum in mundi istius voluptate pascuntur. Oves sunt autem, cum intra Dei septa clauduntur. 8 #Volucres coeli et pisces maris, Qui perambulant semitas maris@# C Volucres coeli a volatu crebro dictae, superbi homines sunt, qui inflati vento jactantiae quasi per inane aeris volitant, et humilia despiciunt. Pisces philosophos dicit, qui hujus mundi naturam erratica curiositate pertractantes: sicut pisces in mari natant, qui per nimiam curiositatem non contemplantes coelestia, inter hujus saeculi fluctus, rerum fluentium occultas angustias scrutantes, putant esse vitam aeternam. Et hi pedibus Christi subjecti sunt, dum convertuntur. Nam licet Christo omnia jure subjecta sint, illos tamen proprie dicimus esse subjectos, qui ad ejus onus laeve pervenire meruerunt. 9 #Domine Dominus noster, Quam admirabile est nomen tuum in universa terra!@# C Repetit sancta Ecclesia congrue siquidem versum de laude Domini, quem in capite dixit, quia ipse dixit, Ego sum #alpha et omega,@# id est initium et finis (Apoc. I). ORATIO EX PSAL. VIII. Admirabile nomen tuum, omnipotens Domine, supplices exoramus, ut qui omnem creaturam mundi, ad usus hominis subjecisti, nos ad tuae servitutis officium dignos digneris efficere. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS IX. ARGUMENTUM PSAL. IX. C Propheta laetum se dicit Domino psalliturum, quoniam confudit diabolum pauperumque sanguinem vindicat, et peccatores cum antichristo dicens perituros, judicii tempus velociter advenire deprecatur, ne cujuslibet iniquitas ultra praevaleat. TT. #In finem pro occultis filii. Psalmus David.@# C In finem, pro occultis #filii@# David psalmus. Finis iste signat illum: non in quo deficitur, sed in quo crescitur, qui nobis initium est boni, finis est mali. Pro occultis filii: personam significat Salvatoris, cujus mysteria et judicia nobis sunt occulta. Totus hic psalmus, in persona Ecclesiae per prophetam canitur. 1
null
0d158dd4-0510-4a14-888e-c6ce02389f97
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Confitebor ÷ tibi .. Domine, in toto corde meo; Narrabo omnia mirabilia tua.@# C In toto corde confitetur Deum, qui nullis cogitationibus mundanis fluctuat, quod est perfectorum. Narrabo, etc. H Ac si dixisset quantum me docuisti, tantum narrabo. Qui narrat quantum intelligit: omnia mirabilia Dei narrat, quamvis in se plura sint. 2 #Laetabor et exsultabo in te; Psallam nomini tuo, Altissime.@# C Plus est enim exsultare quam laetari. Exsultare est animi et corporis motu majori jocundissima libertate gaudere, laetari vero: animo dilatari in gaudio, laetitia enim quasi latitia, id est mentis latitudo, in gaudio dicitur. Psallam, H opere compleam. Nomen Patris Filius est. Altissimus ipse est Deus. 3 #In convertendo inimicum meum retrorsum: Infirmabuntur et peribunt a facie tua.@# H. Inimicum dicit diabolum, cui Dominus dixit: Vade retro, Satana (Matth. XVI). Putant enim quidam, non Petro sed diabolo, Petro suggerenti Dominum respondisse: Vade, retro, Satana, id est adversarie, seu inimice. Infirmabuntur. Hic pluraliter omnes satellites diaboli comprehendit, qui prius fortes erant propter peccata nostra, modo infirmi; nos autem in Deo fortes. Peribunt ante faciem. C Id est ante gratiam [ #al.@# faciem] Christi. 4 #Quoniam fecisti judicium meum et causam meam. Sedisti super thronum ÷ qui .. judicas justitiam.@# H. Fecisti judicium meum, vox Ecclesiae. Ac si dicat: gentes elegisti, Judaeos reprobasti. Causam meam, id est, causasti pro me contra adversarios, et vindicasti me, et fecisti causam meam bonam. Thronum Graecum est, Latine #sedes,@# quia unusquisque sedes Dei est. C Hic praesens tempus pro futuro dixit, judicas, quia judicaturus sit aequitatem. 5 #Increpasti gentes, ÷ et .. periit impius: Nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum@# ÷ #saeculi@# .. H. Increpasti gentes per apostolos, quia idola adorabant. Et periit impius, quia ab impio per praedicationem factus est pius. Nomen eorum delevit, id est nomen impietatis. C In saeculum saeculi, futurum regnum signat, quod nulla aetate nullo tempore finietur, est enim saeculum aeternum post istud mutabile saeculum; quod est saeculum, id est sequens aeternitas istius saeculi, id est, isto finito aliud incipit. 6 #Inimici defecerunt frameae in finem: Et civitates ÷ eorum .. destruxisti.@# C Inimici genitivus casus est, id est diaboli, cujus frameam defecisse testatur, quando virtus diaboli in fine Omnipotentis judicio destruetur. Framea Hebraicus sermo, Latine #gladius.@# Civitates, populos infideles, quorum pectora diabolus in hoc saeculo possidebat; in ultima Christi manifestatione dicit convictos. #Periit memoria eorum cum sonitu: Et Dominus in aeternum permanet.@# C Cum sonitu dicit, id est cum clamore maximo, quod fieri solet, quando res prosperae gravissimo fine clauduntur, ut nec potestas eorum videatur remanere, nec nomen. Et ecce decora nimisque apta diversitas, quia prius dixit impios perire, nunc in aeternum Dominum permanere dicit. 8 #Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate: Judicabit populos in justitia.@# C Paravit, scilicet Deus homo, ut qui hic in humilitate judicatus est, ibi in majestate judicaturus adveniat. Et ipse utique Dominus Christus judicabit. Orbem terrae sanctos viros debemus accipere. Isti judicandi sunt in aequitate qui audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV); aequitas enim pro placiditate et leni judicio poni solet. Populos, peccatores dicit. Isti cum justitia judicandi sunt, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum (Ibid.). 9 #Et factus est Dominus refugium pauperi:@# #Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.@# C Magna cogitatio gaudiorum, ipsum habere refugium quem et judicem. Pauper Dei est ille, qui terrena despiciens, coelestia desiderat. Illud adjutorium dulcissimum est, quod in opportunitate, id est necessitate praestatur. In tribulatione, cum animus afflictorum ad compunctionem avidius incitatur. 10 #Et sperent in te qui noverunt nomen tuum Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.@# C Sperent in te, non in saeculi blandimenta respiciant, sed in tuam
null
7ff32f85-f3ec-406e-9bbc-691851140a93
latin_170m_raw
null
None
None
None
promissionem confidant, qui noverunt nomen, id est qui majestatem tuam sanctissima devotione venerantur. A Nomen enim est Dei: Dominus, vel Est. Quod novit, qui libenter ei servit qui vere est. Ideo nemo speret in transitoriis, praeter fuit et erit nihil habentibus. Nam quod in illis futurum est, cum venerit fit statim praeteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. C Sequitur causa cur sperent in Deum, quia non patitur eos deserere quos videt ad se confugere 11 #Psallite Domino ÷ qui .. habitat ÷ in .. Sion: Annuntiate inter gentes studia ejus.@# H Psallite Domino, id est praedicate Dominum, et opere implete quod praedicatis. Sion #speculatio@# dicitur, id est Ecclesia, in qua habitat Christus. Annuntiate. Vox Prophetae admonet praedicatores praedicare studia ejus, id est mandata Christi. 12 #Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est: Non est oblitus clamorem pauperum.@# C Quia superius dixit, praedicate gentibus; ne quis putaret inultum esse sanguinem martyrum, dixit requirens sanguinem, ut vindicta terreret persecutores, et martyres promissio mulceret. Non est oblitus dicit, ne putent oblivisci Deum (propter longinquitatem futuri judicii) retribuere bona pauperibus Christi. 13 #Miserere mei, Domine: Vide humilitatem meam de inimicis meis.@# C Postulat sibi Propheta sic subveniri, ut videatur a rege Christo, quia ejus conspectus auxilium est. Supplicat iterum intelligi a Domino suam humilitatem de superbia persecutorum, quia tantum videntur extolli persecutores, quantum humiliantur martyres. 14 #Qui exaltas me de portis mortis: Ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion.@# C Porta vero mortis est diabolus vel vitia illecebrosa, per quae introitur ad aeternam mortem. Exaltas me, id est longe facis a talibus. Liberatus ex illis portis mortis, pollicetur se pronuntiaturum laudes Domini in portis Sion, id est in toto orbe sanctae Dei Ecclesiae. A Portae enim Ecclesiae sicut sunt apostoli, ita omnia optima studia, per quae venitur ad visionem pacis in Ecclesia. H. Portae etiam mortis haeretici, et omnis mala doctrina. Portae Sion, id est Ecclesiae boni praedicatores et sancta doctrina. 15 #Exsultabo in salutari tuo: Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt.@# C Merito ergo se dicit Propheta in ipso gaudere, id est in Christo, ubi gaudii nullus est finis. Infixas enim gentes dicit, quae timore Domini non tenentur, id est quasi quibusdam clavis peccatorum ligatas, ut non valeant se excutere, quod non improbe ad Judaeos pertinere dicimus; ut ita sint malis suis affixi Judaei perfidi, sicut in cruce clavis Dominum infigere decreverunt: poena etiam cuique sua est iniquitas. 16 #In laqueo isto quem absconderunt: Comprehensus est pes eorum.@# C Laqueum vero occultaverunt quantum potuerunt, et tamen Christum nil celare valuerunt. Comprehensos illos dicimus quos captio nodosa constringit, sic fuit pes eorum, id est gressus animi, et desiderium pravum, quod eos ambulare fecit ad vitia. A Laqueus quippe occultus dolosa cogitatio; pes animae amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas; si rectus, charitas. Eo movetur anima quasi ad locum quo tendit, id est delectationem bonam vel malam. 17 #Cognoscet Dominus judicia faciens: In operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Canticum diapsalmatis.@# C Cognoscetur Dominus, quando humanum genus sive a sinistris seu a dexteris judicio Dei erit segregatum. Comprehensus est peccator operibus suis, cum secundum qualitatem operis sui dignam recipit ultionem. 18 #Convertantur peccatores in infernum Omnes gentes quae obliviscuntur Deum@# C Convertantur peccatores, dicit, id est ab hujus mundi delectatione tollantur, ne diutius possint in sua voluptate gaudere. Infernus autem dictus est ab eo quae illic animae jugiter interantur, ad quem sine dubio perventuri sunt, qui Domini praecepta contemnunt. Oblivisci Dominum est involvi erroribus superstitionum et coeno voluptatis, nam e contrario illius memores sunt qui talia non requirunt. 19 #Quoniam non in finem oblivio erit pauperis:@# #Patientia pauperum non peribit in finem.@# C Non enim oblivio erit pauperis, quando venerit Dominus in fine saeculi judicare mundum, dicit etiam non perire patientiam quae fideles coronat. Nam si deest homini patientia, anima ejus non est perfecta
null
51d593a0-46ec-47b0-bbe5-897ff923d506
latin_170m_raw
null
None
None
None
. In finem. H Quia si differtur auxilium a sanctis, tamen non aufertur nisi venit 20 #Exsurge, Domine, non confortetur homo: Judicentur gentes in conspectu tuo.@# C Prospexit Propheta adventum Antichristi et proclamavit. Exsurge, Domine, non confortetur, id est non praevaleat homo pessimus scilicet Antichristus, cujus nequitiam non valet sustinere humana conditio. Gentes etiam petit judicari celerrimo adventu, quae cum ipso Antichristo scelera magna facturae sunt. 21 #Constitue, Domine, legislatorem super eos: Ut sciant gentes quam homines sunt. Diapsalma:@# C Legislatorem, hic Antichristum dicit, ut talis princeps detur peccatoribus, non qui eos regat sed cum ipsis simul depereat. H Sciant, cum damnatae fuerint gentes, etc., quoniam spem suam in hominem posuerunt et non in Deum. C Tamen legislator verissimus solus Deus, Antichristus vero male et false legislator erit. 22 #Ut quid, Domine, recessisti longe? Despicis in opportunitatibus, in tribulatione?@# C Non cessit longe Christus, quia ubique totus est, sed quasi recessisse creditur cum subvenire tardaverit. Despici enim nos credimus si vel minimo tempore ab auxilio Dei differamur, hoc dixit Propheta pro anxietate gementium. Sed ille tunc magis praestat, cum magnae patientiae nobis solatia ministrat. 23 #Dum superbit impius. Incenditur pauper: Comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.@# C Superbit impius. Cum facta suae malignae voluntatis superbus expleverit, tunc magis incenditur pauper catholicus ad studium virtutis, quia, dum viderit peccatorem nimis exaltatum, facile novit casurum, sed isti impii comprehenduntur debitis poenis puniendi. A Vel, in consiliis cogitationum malarum, quibus cogitant comprehendere sanctos ad affligendum. Et cur superbiat ipius subdit, quoniam laudatur, etc. Et haec est magna ira Dei in impium, ut desit correctio et assit adulatio, adulantium enim linguae alligant animas in peccatis. 24 #Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et iniquus benedicitur@# 25 #Exacerbabit Dominum peccator: Secundum multitudinem irae suae non quaeret.@# C Malus enim, dum ab alio peccatore laudatur, extollitur in desiderio laudis, nec de correctione cogitat, cui laudator blandiens invenitur. Sequitur argumentum ejus iniquitatis, ut ille benedicatur qui male potius agere cognoscitur, deceptus adulantium falsitate. C Exacerbabit Dominum peccator, id est ad iracundiam concitabit sua indicibili superbia, quod proprie de Antichristo datur intelligi, qui irritat Dominum, quando se sua fallacia non solum terrenum regem sed etiam rerum omnium praedicabit Deum, sed hoc ei erit ad ruinam, ideo, ut falsus Deus, flammis dignis punietur. Non requiret Deum Antichristus, ut sua peccata crudelia dimittantur, quia in conspectu suo non habet Deum; ideo subditur, non est, etc. 26 #Non est Deus in conspectu ejus: Inquinatae sunt viae illius in omni tempore.@# C O quam profunda caecitas, Deum ante oculos non habere. De Antichristo dicit, omnes semitas ejus esse pollutas, id est cogitationes et facta sordida; necesse enim est ut sint contaminata quae pestiferi ducatu diaboli sordidantur 27 #Auferuntur judicia tua a facie ejus: Omnium inimicorum suorum dominabitur.@# C Auferuntur judicia Dei a corde impii, quando videt tardius venire quod celeriter meruerit sustinere. Hoc illi quoque auget interitum, quod dicitur tenere principatum inimicorum suorum, qua gloriatione ad scelera pronior erit: cum nullum sibi obviam ire cognoverit. 28 #Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem sine malo.@# C Dicit Antichristus, Non movebor, id est nullam gentem intactam relinquo, sed pergam de gente in gentem vindicandus. Actus vero suos ostendit uno verbo, quando se dicit sine malo nihil esse facturum. 29 #Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo: Sub lingua ejus labor et dolor.@# C Nequitia ejus duplici perversitate describitur. In ore quippe habebit blasphemam maledictionem, cum se filium Dei mentitur. Amaritudinem, quando contradicentibus sibi poenam mortis indicit et ad supplicia jubet pervenire. Labor, cum diversis cladibus affligit innoxios. Dolor, cum martyres facit. Haec habet in ore quae locuturus est publice; haec vero habet sub lingua quae cogitat. Cogitat vero laborem et dolorem, quia sine his consummari non potest corona martyrii. 30 #Sedet in insidiis cum divitibus in occultis: Ut
null
a155147a-c26c-40b3-a0a3-829c1012fe6a
latin_170m_raw
null
None
None
None
interficiat innocentem.@# C Cum dicit, sedet in insidiis, actus Antichristi comparavit consuetudini latronum, qui se occultant ut interficiant innocentes. Divites hic in malo accipiuntur, sicut pauperes in bono. A Divites enim saeculi dicit, quos ditabit ut eorum gloria alios decipiat. C Interficere innocentem est de religioso facere sacrilegum, ejusque animam perpetua morte damnare. 31 #Oculi ejus in pauperem respiciunt: Insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua.@# C Cum dicit oculos ejus in pauperem, scilicet spiritu respicere, sciendum quod non respicit ut proficiat illi pauperi, sed ideo intendit ut occidat. H Leonem Antichristum nominat, diabolus quoque et leo et draco dicitur. Leo quando aperte persequitur, draco quando occulte nocet. C Quod ait, ut leo, ad vim pertinet; sed quod addit, in cubili suo, ad dolos pertinet suos, quibus laceraturus est Christianos. 32 #Insidiatur ut rapiat pauperem: Rapere pauperem dum attrahit eum.@# C Iteratio insidiarum nimiam calliditatem hostis ostendit. Rapere pauperem subitum periculum animae significat. Dum attrahit eum, id est, dum illum molitur a veritate reducere, et ad venerationem sui nominis molitur adducere. 33 #In laqueo suo humiliabit eum:@# #Inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum.@# C Laqueus significat dolum, quo corda simplicium capiuntur. Humiliabit autem, quando de vera religione cadunt ex suasione diaboli, qui ad insanam doctrinam perducuntur. Inclinabit se tyrannus, cum animum suum remiserit in aliquod otium cessando a tanta persecutione, nimia acquisitione perditorum satiatus. Post poenas afflictionesque justorum, cadet nequissimus cum suis sequacibus de sua praesumptione, quando illi supervenerit repentinus interitus; finem enim saeculi infelix nescit, quoniam eum in sua potestate Dominus constituit. H Ideo cum se sperabit adhuc longe victurum, repentinus ei superveniet interitus. 34 #Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus: Avertit faciem suam ne videat in finem.@# C Nimis stulta cogitatio, putans Dominum fideles suos nolle respicere, pro quibus passionem sustinuit, cum propter ipsum doceantur omnia poenalia et adversa sustinere. 35 ÷ #Ex .. surge, Domine Deus. Exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.@# C Exsurge, Deus, hoc est, celeriter veni; exaltetur manus tua, operationem judicii significat. Illud enim Propheta desiderabat venire, unde Antichristus posset occumbere. Ne obliviscaris, nunc rogat, ne secundum votum tyranni obliviscatur pauperum in finem saeculi, ubi retributio est futura meritorum. 36 #Propter quid irritavit impius Deum? Dixit enim in corde suo: Non requiret.@# C Interrogando enim dicendum est, propter quid irritavit impius Deum. Respondendum, ideo quippe quoniam Deum impius putabat non posse sua facta requirere et pauperum injurias, quasi circa cardines coeli Deus ambulans, nostra non consideraret, sed inveniet memorem in futuro, quem sperabat oblitum. 37 #Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras Ut tradas eos in manus tuas.@# C Propheta loquitur ad Deum: Vides quoniam tibi nullus illudat; consideras enim laborem et dolorem, quem ille perfidus sub lingua habuit, id est in cogitatione sua revolvit. Ut tradas eum, id est judicio traditus non evadet, sed digna factis recipiet, cum aeterna damnatione torquebitur. 38 #Tibi derelictus est pauper: Orphano tu eris adjutor.@# C Cum dicit, tibi derelictus est pauper, ostendit quoniam qui Domino derelinquitur, nulla utilitate fraudatur, hoc est enim pio principi dimitti, quod bonis omnibus tradi. Pauper enim dictus a #paulo lare.@# Pupillum vero dicit non cujus genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est, id est mundus quem non amavit. Tu eris adjutor dicit, ut cum carnaliter affligi videas, eos non dubites esse liberandos. 39 #Contere brachium peccatoris et maligni: Quaeretur peccatum illius et non invenietur.@# C Redit nequitia Antichristi ante oculos Prophetae et rogat: Contere brachium ejus, id est ad nihilum redige potentiam, qua male utebantur peccatores, quia insigniter impia faciebant. Malignus, quia iniquus suasor erit, ut quos terrore non potest pervertere, saltem per noxia praemia conetur declinare. H Quaeritur peccatum illius nec invenietur, hoc est ad emendationem non est dignus venire. C Addidit, nec invenietur, quia dubium non est perire scelestam potestatem, cujus auctor est
null
2c4997ff-2588-458b-ba70-25eaf8eeed33
latin_170m_raw
null
None
None
None
damnandus. A Ut sic inveniatur peccatum et peccator ad damnationem, quae non inveniuntur ad emendationem. 40 #Dominus regnabit in aeternum et in saeculum@# ÷ #saeculi@# .. #Peribitis gentes de terra illius.@# C Interfecto Antichristo, redit Propheta ad ordinem futurarum rerum, ubi jam securitas sanctorum et regnum aeternum Christo Deo est. Gentes, peccatores et impios dicit, qui feraliter vivunt. De terra illius, regnum signat Salvatoris, quo soli beati perfruuntur. 41 #Desiderium pauperum exaudivit Dominus: Praeparationem cordis eorum audivit auris tua.@# H Desiderium pauperum, dicit voluntatem Ecclesiae, ut ei tribueret regna coelorum. C Et praeparationem cordis, id est concupiscentiam, quae ostendit virtutem animi ardore mentis. H Aurem Dei, clementiam divinam dicit. 42 #Judicare pupillo et humili: Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.@# C Ecce auctoritate prophetica admonemur, pupillum humilem Deo esse gratissimum. Cum pupillus humilis dicitur, justissimus approbatur, ut non apponat ultra, hoc est, H ut non elevet Antichristus se ultra super electos Dei, quia C tunc omnia mala finienda sunt, cum auctor mortis cum sua plebe damnabitur. Haec sunt occulta Filii, quae psalmi hujus titulus canit. ORATIO EX PSAL. IX. Confessioni nostrae piam aurem, Deus clemens, aperi, qui sperantes in te nunquam consuevisti derelinquere, ut exaltati de portis mortis perpetuae, possimus salvi tentatoris occultas insidias effugere. Per Dominum nostrum. PSALMUS X. ARGUMENTUM PSAL. X. C De haereticis Propheta dicit, qui nituntur catholicos in suam convertere pravitatem, Domini illis judicium comminans, et quid in illa retributione debeant sustinere. TT. #In finem ÷ Psalmus .. David.@# C Sciendum est hunc psalmum probatum esse ad haereticos destruendos. 1 #In Domino confido:@# #Quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?@# H In Domino confido. Vox Ecclesiae contra haereticos. C Ac si dixisset, Dum ego sum in religionis fixo cacumine constitutus, quomodo suadetis me: Transmigra in montem, id est ad haereticam pravitatem, mentientes esse Christum ibi, ubi veritas esse nulla probatur? Mons significat elevatam superbiam mentis, qua sola haeresis incurritur, dum haeretici humilibus consentire nolentes, super Ecclesiam se erigere conantur. Passer haereticum signat, qui ad nequissimas praedicationes inconstantis animi levitate transfertur. Instabilis enim avis passer, et alii in foraminibus parietum, alii in roscidis vallibus, nonnulli in squalidis montibus habitant. 2 #Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra: Ut sagittent in obscuro rectos corde.@# H Quoniam ecce peccatores, id est haeretici, intenderunt arcum, id est ora illorum contra Ecclesiam. Intenderunt arcum, id est potentiam verbositatis suae. C Paraverunt sagittas, id est verba venenosa. In pharetra, id est in corde. H ut sagittent, etc., id est cum viderint in Ecclesia obscuratos imperitia vel simplices, laqueis dolosis vel occultis illiciant. C Recti corde sunt dicti, qui nulla iniqua persuasione decipi poterunt, vel in obscuro, id est obscuris et ambiguis sententiis eorum, vel cum persecutionibus tetris perturbatur Ecclesia. Quando timore periculi carnalis homines creduntur facilius immutari. 3 #Quoniam quae perfecisti destruxerunt: Justus ÷ autem .. quid fecit?@# C Dicit idem Propheta destruxisse haereticos legem Dei cum interpretationibus falsis, convertentes in necem quae a Domino prophetata sunt ad salutem. Subjungitur defensio Domino Christi: Justus quid fecit? H hoc est, Christus mundum redemit. C Vel, si Scripturas subvertere volunt, quid fecit eis justus, quod etiam illum persequuntur? 4 #Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes ejus.@# C Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III), ut sciat haereticus se posse a Deo disperdi, a quo noscuntur corda recte credentium possideri. Coelum enim sanctos viros significat, quos divinitas insidere dignatur. Terrere igitur haereticos a seductione bonorum per Domini judicium nititur Propheta, ut si justos seducere non timent, saltem eum qui in justis est et habitat timeant. 5 #Oculi ejus ÷ in pauperem .. respiciunt, Palpebrae ejus interrogant filios hominum.@# H Oculi Domini, id est aspectus et clementia Divinitatis pauperem populum Christianum respicit ad adjuvandum. C Palpebrae
null
2aca2d59-0d0d-47e1-856e-10cb82edde8b
latin_170m_raw
null
None
None
None
, dictae a #palpitando,@# signant subtilitatem divini judicii ac judicia Dei occulta, in quibus nos interrogat, id est cognoscit quid habeat unusquisque. 6 #Dominus interrogat justum et impium:@# #Qui autem diligit iniquitatem odit animam suam.@# H Dominus interrogat, id est cognoscit et probat justum et impium. C Hoc ideo dicitur, ut unusquisque circumspiciat conscientiam suam, de qua novit solum Deum ferre judicium. Non enim justus est quem homines dicunt, sed quem Deus probat justum. Quid est diligere iniquitatem, nisi diabolum sequi? semetipsum persequitur qui diabolum sequitur, dum illas semitas vult ire, quae ad #fugienda@# loca poenarum perducunt. 7 #Pluit super peccatores laqueos: Ignis + et .. sulphur + et .. spiritus procellarum, pars calicis eorum.@# C Pluit, scilicet verba praedicationis, quae piis imbres sunt, perfidis autem laquei igniti. Ignis etiam est, cum eos flammea cura consumit cupiditatis. H Sulphur, putredo peccatorum. C spiritus procellarum, dum se confundunt mente tumultuosa, pars calicis eorum, id est mensura, quae pollutis actibus ebriantur. H Vel, ignis, cupiditas, sulphur, peccatorum putredo, spiritus procellarum, poena aeterna; et quos ignis exurit, tempestas exanimat. 8 #Quoniam justus Dominus et justitias dilexit: Aequitatem vidit vultus ejus.@# C Justum dicit Dominum amare justitiam, quia nescit alios respicere, nisi qui norunt custodire justitiam, aequitatem illam, scilicet quam ipse propitius concedit. Vultus Dei propitiationem significat. ORATIO EX PSALM. X. Dirige oculos pietatis tuae super humilem paupertatis nostrae personam, omnipotens Domine, et circumda nos fidei armis, ut ab iniquitatum sagittis eruti, valeamus aequitatem et justitiam custodire. Per Dominum. PSALMUS XI. ARGUMENTUM PSAL. XI. C Salvum se Propheta a mundi istius perversitate fieri petit, quoniam dolosi atque superbi, potentiam Dei sceleratis oblocutionibus abnegabant; promissionemque Patris per Filium dicens faciendam, eloquia Domini sub brevitate collaudat. #In finem pro octava die. Psalmus David.@# C In finem pro octava die, ut in sexto psalmo jam dictum est, ad aeternam pertinet requiem, petit itaque Propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad illam veritatem futurae promissionis debeat pervenire. 1 #Salvum ÷ me .. fac, Domine, quoniam defecit sanctus: Quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.@# C Salvum me fac, exclamat ad Dominum Propheta, petit se salvum fieri ab illo a quo veram medicinam noverat invenire, dicens sanctum deesse; aliter enim sanctus deficere non poterat nisi fuisset inter homines veritas imminuta. Verum cum dicit diminutas, evidenter ostendit depravata Dei munera ex culpis hominum, et collata beneficia propria perversitate maculata. Dicit vero veritates, de veritatibus hominum loquens, una est Dei veritas, qua illustrantur animae sanctae. 2 #Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: Labia dolosa in corde et corde ÷ locuti sunt@# ... C Vana falsa significat, quando contra Dominum testimonia falsa quaerebant, tunc imminutae sunt veritates. Proximos dicit, non tam cognatione generis quam participatione sceleris sociatos. In corde et corde, quoties volumus dolosos ostendere, duplicia eorum corda declaramus, quando simplices, unum cor in eis esse testamur. Locuti sunt, ut subaudias mala. 3 #Disperdat Dominus universa labia dolosa: Linguam magniloquam.@# C Disperdat dicitur contra Judaeos, ut passim pereant, qui se in una pravitate collegerant. Lingua magniloqua est quae sibi aliquid magnae potestatis assumit, et, ne hic in bono linguam magniloquam accepisses, praedixit labia dolosa. Considera vero pietatem dicentis, quod non hominibus (quia aliqui convertendi erant) sed ipsis vitiis maledicit. 4 #Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus: Labia nostra a nobis sunt: Quis noster Dominus est?@# C Illos exponit, qui in prosperis rebus se jactantes, gloriam suam exaltare praesumunt, et sibi ipsis deputant non a Deo accepisse. Istud quis noster Dominus est, sacrilegorum verba sunt contradicentium vero Deo, et superborum. A Hypocritarum et philosophorum, qui ingenio et studio scientias et eloquentiam acquisitas ex seipsis habere putant, contemnentes non habentes eas, ideo subdit: 5 #Propter miseriam inopum et gemitum pauperum: Nunc exsurgam, dicit Dominus.@# C Exsurgam, dicit Propheta in personam Patris de Filio;
null
47d56846-c7c5-4962-9552-fa5d22700cbe
latin_170m_raw
null
None
None
None
exsurgam, id est, apparebo et manifestabor in Filio, H ut eos qui in miseria sunt in mundo redimat. 6 #Ponam in salutari: Fiducialiter ÷ agam .. in eo:@# H Ponam in salutari (vox Patris), id est salutem et consolationem pauperum, forte gentium in Filio; qui est laetitia contra gemitum. Fiducialiter agam in eo, C id est in Filio, quia potestas Patris; fiducia est Filii, cujus voluntati nullus valet obviare, quia eloquia, etc. 7 #Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum: Probatum terrae: purgatum septuplum.@# Hic eloquia Domini laudantur (quae nullo mendacio, nulla adulterina falsitate fuscantur) cum dicit, eloquia casta. Superius vero sermo humanus arguitur, cum dicit, vana locuti sunt. Argentum terrae, igne examinatum solet esse purissimum, quando frequenti fuerit decoctione mundatum; sic eloquia Domini pura, pulchra et rara. Purgatum vel examinatum, contra illud ponitur, quod de peccatoribus ait, labia dolosa in corde, etc. Septuplum, septiformem Spiritum significat, id est, timorem Domini, pietatem, scientiam, fortitudinem, consilium, intelligentiam, sapientiam. A Per quae divinum eloquium splendet, dum verbi Dei praedicatores et secundum eloquia ejus viventes his charismatibus refulgent. 8 #Tu, Domine, servabis nos: Et custodies nos a generatione hac in aeternum.@# H Tu, Domine, servabis nos in aeternum (Ecclesia rogat), id est in fide servabis. Et custodies ab haereticis vel Judaeis, sive a peccatoribus, sive a dialecticis et philosophis istius mundi in aeternum. C Hic conservat ne pereamus, ibi laetificat in aeternum et coronat. 9 #In circuitu impii ambulant:@# #Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.@# C In circuitu impios ambulare, est tortuosis moribus vivere, qui nunquam rectam viam ambulant, Christo derelicto, qui est vera via. Secundum altitudinem tuam, non secundum meritum hominis sed secundum potentiam divinae voluntatis multiplicatur Ecclesia, hoc est de pietate et misericordia ejus, percipiens in retributione Christi promissa. ORATIO EX PSAL. XI. Miserere fragilitatis nostrae, sanctissime Pater, et concede nobis eloquia tua, pudico corde continere, ut possimus multiloquam dolositatem insanientium declinare. Per Dominum nostrum. PSALMUS XII. ARGUMENTUM PSAL. XII. C Respiciens Propheta mundum idololatriae mancipatum, credulitatem suam adventu sanctae Incarnationis poscit expleri, ut vel sic confusa gentilitas suum posset agnoscere Creatorem. TT. #In finem psalmus David.@# C In finem: hic tempus significat incarnationis Christi. C Totus hic psalmus de charitate loquitur Christi; plenus Propheta Domini charitate, confidenter dicit differri se diutius ab exspectatione sua et adventu illius, quem licet firma fide crederet esse venturum, tamen de ejus tarditate conqueritur. Cujus adhuc speratum adventum citius non merebatur cernere, quoniam omni desideranti valde molesta dilatio est. 1 #Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me?@# C Usquequo cum dicit, apparitionem postulat Christi, quam in spiritu videbat; usquequo, id est, quousque, quandiu non liberas. H Potest vero cum Propheta quilibet poenitens sub peccatis gemens dicere: Usquequo, etc., persequuntur enim daemones et mali homines gravissime vere poenitentes et Christi mandata servare cupientes. C In finem, id est usque ad Christi adventum. 2 #Quandiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?@# C Cum dicit quandiu, exprimitur hic maximus ardor exspectantis adventum Dei. H Ac si dicat: Patior istam angustiam quousque te videam, sicut promisisti venire. A Dicit vero consilia, id est cogitationes et tractatus, quomodo et quando a servitute peccati et diaboli liberari possit per adventum Salvatoris, et quia spes salutis protrahitur, crescit desiderium in dolorem. C Per diem, id est per singulos dies ille amor tui adventus, versus est in dolorem mentis quo tardaveris. 3 #Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice et exaudi me, Domine Deus meus.@# C Inimicum, diabolum dicit, qui dicitur exaltatus ante adventum Domini, cum gaudebat de humana captivitate. Super me, id est super credulitatem meam. Exaudi me, non sibi tantum subvenire petit sed universis fidelibus. Respice, ad illud referendum; usquequo avertis faciem
null
8ede1155-b97a-4333-9b62-3512f8c813d1
latin_170m_raw
null
None
None
None
tuam a me. Exaudi vero, ad illud quod dicit in capite psalmi: usquequo oblivisceris me in finem. 4 #Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte: Nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.@# C Dum petit illuminari oculos, cordis oculos dicit, qui obdormiunt in morte, quando, fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur; ipse est enim somnus, de quo laetatur inimicus. Inimicum, diabolum dicit et angelos ejus, quorum consuetudo est insultare dum capiunt, et gaudere dum deceptos a se cognoverint possideri. 5 #Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero: ego autem in misericordia tua speravi.@# C Exsultabunt si motus fuero, id est si a te fuero divisus per incredulitatem vel peccatum; inimici efficiuntur laeti. In tua misericordia dicit, quia qui aliunde suam spem ponit nisi in Deum, sua fides vacua est. O virtus fidei et firmitas magna credentis in eum credere a quo pro certo scit posse salvari! 6 #Exsultabit cor meum in salutari tuo: Cantabo Domino qui ÷ bona .. tribuit mihi: ÷ et Psallam nomini Domini altissimi@# ... C Interior homo salutare Dei conspexerat, quem cernere cupiebat carnalibus oculis. Cantabo, scilicet corde ubi nimia laetitia complebatur. Psallam operibus bonis, quod maxime Divinitas quaerit. ORATIO EX PSAL. XII. Ne avertas faciem tuam a nobis, omnipotens Deus, ne inimici nostri exaltentur adversus nos; sed ita cor nostrum salutaris tui exsultatione perfunde, ut facias somnum secundae mortis evadere. Per Dominum nostrum. PSALMUS XIII. ARGUMENTUM PSAL. XIII. C Ecclesia Judaeos increpans qui viso Domino minime crediderunt, inani eos trepidatione dicit confundi qui fructuosum timorem Domini cognoscere noluerunt, eorum in fine saeculi conversionem praedicens. TT. #In finem ÷ Psalmus .. David.@# C Finis Christum significat, ideo frequenter repetitur, ut semper ad Omnipotentem audientis animus erigatur. C Psalmus iste, Judaeorum vesaniam vehementi increpatione castigat, asper invectionibus, terribilis profanis, amarus incredulis, ut haec increpatio merito detur Ecclesiae. 1 #Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.@# C Videns populis Judaeorum Christum humiliter venisse dixit: Non est Deus, nec intellexit ipsum esse qui a prophetis praedictus est. Et ideo insuper gravius est, quia dixerunt hoc non in labiis, sed in corde, ut malo voto pejor incredulitas jungeretur. A Vel insipiens etiam gentilis dicitur, Deum non esse putans, qui corruptus est mente, lignum sibi Deum faciens. 2 #Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis ÷ suis@# .. #Non est qui faciat bonum ÷ non est usque ad unum@# ... H Si enim notitiam habuissent Dei, corrupti per infidelitatem et abominabiles, id est odibiles non fuissent. Non est usque ad unum. C Revera solus Christus est, sine quo aliquod bonum vel incipere vel implere nullus valet. Alia littera habet: Corrupti sunt in voluntatibus suis. Voluntas autem dicta est a #volatu,@# quoniam animus quo vult nimia velocitate transfertur. Corrupti igitur sunt Judaei, dum a Scripturarum sanitate recedentes, in vitiosos sensus inciderunt, et ita nefandissima #incredulitate@# maculati, in poenam peccati etiam Deo abominabiles facti sunt. 3 #Dominus de coelo prospexit super filios hominum: Ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.@# C Prospexit Dominus, scilicet ut nobis mitteret unigenitum Filium suum. Super filios, id est humanum genus. H Ut videre sanctos suos faciat, per quos respicit, et in quibus habitat, si sit sapiens. C Qui Deum mente intelligat esse verum Deum et hominem, et requirat operatione Deum, sequendo mandata ejus, ut ab ejus voluntate non discrepet. Sed quid viderint sancti Dei, per quos Deus videre dicitur, subdit, omnes declinaverunt, etc. 4 #Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: Non est qui faciat bonum. Non est usque ad unum.@# C Hic dicit omnes, id est totum, et significat partem. Declinaverunt, scilicet a gratia Dei, et facti sunt inutiles sibi et aliis. Tanti enim et tot de Judaeis impii fuerunt, ut pene omnes perfidi esse ac perisso putarentur. A Similiter de gentibus, omnes igitur non intelligunt nec requirunt, sed declinaverunt tam Judaei quam
null
aa6c857e-e575-4500-8b4d-f0eeffb4f283
latin_170m_raw
null
None
None
None
gentiles. 5 ÷ #Sepulcrum patens est guttur eorum ... ÷ Linguis suis dolose agebant@# ... ÷ #Venenum aspidum sub labiis eorum.@# C Merito ergo sepulcrum dictum est guttur eorum: qui pestiferos sermones proferebant, sicut sepulcrum fetidos odores exhalat. Linguis suis dolose agebant, quibus mortifera verba loquebantur. #Aspidum@# immane genus est serpentium, quod naturali obstinatione verba incantantium perhibetur non admittere, nec a voto suo potest removeri, et quod non valet ullo carmine mitigari, sicut alia genera serpentina; quod significat surditatem mortiferam Judaeorum. Venenum dictum est quod per venas currat; sic et vota malignorum occulta cogitatione grassantur. 6 ÷ #Quorum os maledictione et amaritudine plenum est@# ..: ÷ #Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem@# ... C. Quorum os, id est Judaeorum, quando pro bonis admonitionibus blasphemabant Christum. Amaritudine, cum de nece ejus tractabant. Pedes, consilii progressus appellat, quibus de incepto movemur ad exitus rerum. Cum dicit, veloces, defuisse illis ostendit consilia moderationis. Ad effundendum sanguinem, id est Domini Salvatoris et suorum, ut sceleratae rei crescat immanitas actionis, dum et in Dominum Salvatorem manus noxias injiciunt. 7 ÷ #Contritio et infelicitas in viis eorum .. ÷ et viam pacis non cognoverunt@# ..: ÷ #Non est timor Dei ante oculos eorum@# ... H Contritio, scilicet corporis Judaeorum, infelicitas animae. In viis, in operibus eorum. Cur? quia viam pacis, id est Christum non cognoverunt, nec per fidem nec per opera. Quare? quia non est timor Dei in sensu eorum, non enim metuunt futurum judicium. C. Via impiorum contritio est, quia terit et teritur; infelicitasque in ea est, quia nunquam per ipsam nisi ad infausta supplicia pervenitur. 8 #Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem: Qui devorant plebem meam sicut escam panis?@# H Nonne cognoscent, ac si dicat: Si modo non cognoscent venturam ultionem, cognoscent in judicio qui modo mala operantur. Plebem meam devorant, id est haeretici populum Christianum seducunt, vel mali occidunt bonos, vel idololatrae credentes. Sicut nullus esuriens sine pane bene potest saturari, sic haeretici nunquam satiantur iniquitatibus suis, nisi persequantur Christianos. A Vel satiantur persecutione Christianorum, sicut esca panis satiatur esuriens. 9 #Dominum non invocaverunt: Illic trepidaverunt timore ÷ ubi non erat timor@# ... H Dominum non invocaverunt, si enim invocassent, salvi essent. Illic trepidaverunt in idolis et #ritibus@# vanis simulacrorum, qui Deum timere debebant. C Et quando dicebant de Christo: Si dimittimus eum sic, etc. 10 #Quoniam Deus in generatione justa est: consilium inopis confudistis: Quoniam Dominus spes ejus est.@# H Quoniam Deus est in generatione justa, id est in populo Christiano. C Christi consilium confudistis, id est suscipere noluistis H dicentis: Poenitentiam agite. Inops dicitur Christus, qui pro nobis pauper factus est. Dominus spes ejus est. Pater utique Filii, quia humanitas confortata est de Divinitate. A Vel quodlibet membrum Christi existens, qua Dominus spes ejusdem; inde contemnitur magis unde magis reverendus esset. 11 #Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, Exsultabit Jacob et laetabitur Israel.@# C Cum dicit, quis dabit, vult intelligi Dominum Patrem, qui Dominum Christum in Sion, id est in Jerusalem mittere dignatus est. Ipse est aeterna salus Israel, id est credentium. Dum #avertit,@# id est diabolum damnaverit, qui Dei plebem persequi et captivare festinat. Exsultabit Jacob, id est Judaeorum et gentium populus collectus per gratiam Dei. Laetabitur Israel, hoc est universalis Ecclesia. ORATIO EX PSAL. XIII. Dignare, Domine, de coelo sancto tuo respicere super filios hominum, et da nobis agnoscere viam pacis, ut, aversa vitiorum captivitate, coelestis Jerusalem habitaculo perfruamur. Per Dominum nostrum. PSALMUS XIV. ARGUMENTUM PSAL. XIV. C Propheticae interrogationi respondet Dominus, in Decalogi exemplum decem virtutibus ad suae beatitudinis atria perveniri. TT. #Psalmus David.@# C Psalmus iste non profunditate velatus est, sed propheticae interrogationi respondet Dominus, in Decalogi exemplum; decem virtutibus ad beatitudinis suae atria perveniri. 1 #Domine, quis habitabit
null
bd44de84-9732-4eed-8f41-13dc39cf66e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
in tabernaculo tuo: Aut quis requiescet in monte sancto tuo?@# C Tabernaculum dictum ex duobus nominibus, id est a taberna (quae est domus pauperum, quia non adhuc tegulis sed tantum trabibus tegebatur) et coenaculo (quia ibi coenabant, sicut antiquis mos erat semel in die cibum sumere) significat catholicam fidem in qua habitat sancta Dei Ecclesia. Mons signat futuram Jerusalem. A Non autem quaerit quis in Ecclesia absolute habitet, in qua et boni et mali sunt, sed subaudiendum reliquit, digne. Quis in ea, scilicet digne, habitet. Quod ex eo probatur quod subdit, aut quis, etc. 2 #Qui ingreditur sine macula, Et operatur justitiam.@# C Ingredi tabernaculum sine omni macula solius Domini fuit. Operabatur justitiam: cum ejecit de templo vendentes et ementes. H Membrorum vero suorum est, sine macula peccati mortalis incedere, et per baptismum sine omni macula ingredi, quia sine minimis esse non possumus. 3 #Qui loquitur veritatem in corde suo; Qui non egit dolum in lingua sua.@# H Multi loquuntur veritatem labiis, sed non in corde, qui videntur vera dicere, sed cor cum labiis non consonat, quod Christus non fecit. Non elegit dolum Christus, quia quae locutus est ore, complevit opere. Ille dolose agit, qui aliud agit et aliud dicit. 4 #Nec fecit proximo suo malum, Et opprobrium non accepit adversus proximos suos.@# H Proximi sunt nobis omnes homines, et nulli debemus malum facere. Ille opprobrium, id est detractionem non accipit de fratre, qui prius non credit mala de illo antequam probat. Qui ista superius comprehensa complet, ille habitat in vita aeterna. 5 #Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, Timentes autem Dominum glorificat.@# H Ad nihilum deductus est malignus, id est diabolus, quia apud sanctos pro nihilo habetur. Qui timent Dominum timore sancto, Dominus eos magnificat. C Vel ad nihilum deductus est, quando ei dixit: Redi retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum tuum. 6 #Qui jurat ÷ proximo suo .. et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram; Et munera super innocentes non accepit.@# C Jurare enim dictum est, quasi juste orare, hoc est juste loqui. A Non decipit proximum: qui jurat dare et subvenire proximo et promissum reddit. H Vel non decipit anima proximum, id est corpus, si praecepta Dei observat quae observare promittit. Sicut enim pecunia visibilis prohibetur ad usuram dari, ne is qui accipit magis spolietur quam juvetur: ita verbum Dei non solum divitibus qui pascunt, verum etiam pauperibus hominibus gratis debet insinuari. Non accipit munera super, id est contra innocentes, qui judicium justum propter aliquod munus non subvertit. 7 #Qui facit haec: Non commovebitur in aeternum.@# C Non dixit qui cantat, sed #qui@# facit haec, ipse habitabit in tabernaculo Domini, et in regno sancto ejus requiescet: ut nos ad actualem virtutem interposita lege constringeret, ne secreta tanti ministerii, intenti solis cantibus, inaniter psalleremus. ORATIO EX PSAL. XIIII. Concede nos, piissime Deus, sine macula ingredi ecclesiam tuam, et averte nos a dolis proximi vel usuris, ut dum haec secundum tuum observamus praeceptum, non commoveamur ab aemulis suppliciis in aeternum. Per Dominum nostrum. PSALMUS XV. ARGUMENTUM PSAL. XV. C Christus pro humanitate suscepta a patre se conservari petit, eique gratias refert qui sua potentia iniquitatem hujus saeculi superavit: et post resurrectionis gloriam in delectationibus dextrae suae eum collocavit. #Tituli inscriptio ÷ ipsi .. David.@# C Tituli inscriptio ipsi David, verum hanc tituli inscriptionem non ad quamlibet aliam personam, sed ad Christum referri debuisse: adjectum est, ipsi David, quod ad Dominum Salvatorem competenter referri valet. Deprecatur hic assumpta humanitatis natura, pro nostra protectione conservari a Judaeis. 1 #Conserva me, Domine, quoniam speravi in te: Dixi Domino, Deus meus es tu: quoniam bonorum meorum non eges.@# C Sperasse se semper dicit in Domino. Dixi Domino: Filius dicit, a forma servi ad Patrem, qui in divinitate aequalis est Patri. H Non indiguit Pater secundum suam majestatem incarnationis aut passionis
null
48fa13a4-6e54-46e8-a639-28152a9905b4
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel resurrectionis, quae ad Filium pertinent secundum humanitatem, ut nos redimeret. Sed quibus illa prosint: addit sanctis, etc., istis haec sunt necessaria. 2 #Sanctis qui in terra sunt ejus; Mirificavit + omnes .. voluntates meas in eis.@# C Sanctos qui sunt in terra viventium, significat innocentes et justos. H In Ecclesia, quae terra dicitur ejus. C Per quos mirae factae sunt voluntates Dei Salvatoris, quando illis obedientibus, et jussa Christi facientibus, reddidit eos de mortalibus aeternos. A Sive mirificavit, dum eos magnificavit miraculis, per quae miracula ostensum est, quod praedicatio eorum et fides et opera fuerint voluntatis Dei. 3 #Multiplicatae sunt infirmitates eorum:@# Postea #acceleraverunt.@# H Multiplicatae sunt gentibus infirmitates, id est idola quae (Domino veniente in carne) relinquentes celerrime ad eum sunt reversi, habet enim Hebraica veritas, multiplicata sunt idola eorum. 4 #Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; Nec memor ero nominum eorum per labia mea.@# C Quas gentes dicit non sanguine pecudum aut victimarum consuetudine congregandas, sed immolatione corporis et sanguinis Christi. Non fuit ergo memor Christus nominum illorum quibus prius nominabantur, dicti filii irae, filii diaboli, sed novorum nominum memor est, quibus dicuntur nunc Christiani et filii Dei. Labia vero Christi: duo Testamenta significant, quando utraque regnum Dei praedicant et in unius soni concordia sicut labia temperantur. 5 #Dominus pars haereditatis meae et calicis mei;@# #Tu es qui restitues haereditatem meam mihi.@# C Pars haereditatis et calicis Dominus est. Dicit Filius ad Patrem non deitate minor, sed humanitate subjectus: esse Patrem partem haereditatis suae, scilicet in fide gentium Patri et Filio credentium. C Calix, voluntatem ac distributionem Domini signat. Restitues autem dixit, quoniam faciente diabolo perierat genus humanum. A Ipsa haereditas restituta est, quando electos suos ad immortalitatem attraxit. C Dicta est autem haereditas ab hero, id est Domino. 6 #Funes ceciderunt mihi in praeclaris: Etenim haereditas mea praeclara est mihi.@# H Funes: patriarchas et prophetas et apostolos vel quoscunque advocaverit Christus, signat: quos ille recipit, in praeclaris, id est in optimis, C haereditas Christi: est multitudo sanctorum, quae praeclara dicitur Christo, licet ab saeculi hominibus despiciatur, quia ab eo electa. Cecidisse dixit, pro venisse. 7 #Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; Insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.@# C Benedicit Filius Patri, secundum humanitatem tribuenti sibi intellectum, quo omnia vera sanctaque cernebat, ne sibi humana infirmitas aliquid sine gratia Patris applicaret. H Nox significat tempus passionis. C Renes vero, cognationem significant Judaeorum de qua Christus secundum carnem nascebatur, a quibus frequenter et usque in mortem increpatus est. H Vel renes, id est delectationes carnis tunc increpant, quando stimulant ut peccetur. Et ita est vox ista non capitis sed membrorum Christi, vel capitis pro membris. 8 #Providebam Dominum in conspectu meo semper: Quoniam a dextris est mihi ne commovear.@# H Nam qui Dominum semper intuetur oculis mentis nullatenus ad delicta convertitur. Dicit autem causam cur non moveatur, quoniam a dextris est Dominus, siquidem, a dextris Domino adjuvante, sinistra non praevalet nocere; quod si Dominus dexteram partem non tenuerit, statim eam diabolus occupabit. 9 #Propter hoc laetatum est cor meum. Et exsultavit lingua mea: ÷ insuper .. et caro mea requiescet in spe.@# C Propter hoc quod ille a dextris, scilicet astitit, et in corde suo jocunditatem et exsultationem linguae sibi esse testatur. II Caro Ecclesiam significat, quae requiescit ad tempus in spe futurae resurrectionis. Ecclesia enim est caro Christi, ideo Christus loquitur: Ecclesia, quae est caro mea, modo requiescit in spe resurrectionis, ut ubi caput praecessit, et membra sequantur, quoniam, etc. C Vel intelligitur de carne hominis Christi, quam pro nostra salute suscepit, quae in sepulcro quievit, in spe resurrectionis die tertia factae. 10 #Quoniam non derelinques animam meam in inferno: Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.@# C Ecce Filius gratias agit Patri, quia ejus anima non sit more communi in inferno derelicta, sed clarificata celeri resurrectione. Hic corruptionem,
null
864f0a4d-4831-4c5b-935a-866e888d3f98
latin_170m_raw
null
None
None
None
id est putredinem juste negat fieri, quae carnem consumit humanam. Caro enim Christi non potuit corrumpi in sepulcro. 11 #Notas mihi fecisti vias vitae: àdimplebis me laetitia cum vultu tuo: Delectationes in dextera tua ÷ usque .. in finem.@# II Vox justorum, notas mihi fecisti, id est, me cognoscere fecisti mandata Christi. Tunc erit plena laetitia, cum adunatum fuerit corpus, id est Ecclesia in regno Dei, ubi speculatur vultus Dei. C In dextera sua dicit, quoniam nullatenus a paterna contemplatione discessit. Finis significat perfectionem atque aeternitatem, ut usque in finem, id est perfecte et aeternaliter. ORATIO EX PSAL. XV. Conserva, Domine, sperantes in te, et effice voluntates tuas nobiscum, ut clarificati laetitia resurrectionis tuae, mereamur a dextris tuis cum sanctis omnibus delectari. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS XVI. ARGUMENTUM PSAL. XVI. C Trifaria oratio ab humanitate Christi in psalmo depromitur. Primo, secundum justitiam sibi petit debere restitui. Secundo, ut a Judaeorum insidiis ejus puritas liberetur. Tertio, resurrectionem velocissimam deprecatur, ne inimicis diutius liceat insultare. TT. #Oratio David.@# H Oratio David. Iste psalmus cantatur contra Judaeos ex persona Christi; vel contra haereticos, ex persona Ecclesiae. 1 #Exaudi, Domine, justitiam meam: Intende deprecationem meam@# C Vox Christi in passione, et vox Ecclesiae in tribulatione. Et Christus petit exaudiri justitiam suam, quia obediens fuit Patri usque ad mortem. Inter deprecationem et orationem differentia est: oratio sanctior est, quae fit pro devotis ut perseverent; deprecatio vero pro suis peccatis vel alienis: vel aliquid fortius est deprecatio quam oratio. 2 #Auribus percipe orationem meam: Non in labiis dolosis.@# H Orat enim Filius (ex infirmitate carnis, non ex diminutione deitatis) ut exaudiatur quod rogat. Non in labiis dolosis, sicut est oratio eorum qui me inique damnant et meos, ut sunt Judaei. A A Judaeis enim manavit falsa sententia, apud quos innocens damnatus est, et latro cognoscitur absolutus. 3 #De vultu tuo judicium meum prodeat: Oculi tui videant aequitates.@# C De vultu tuo prodeat judicium. Inusitata locutio est, quia de mente solet venire sententia non de vultu, sed hoc Christo convenienter aptatur, quia ille quod judicat videt, qui solus omnia secreta cognoscit. Oculi mei videant aequitatem, hic aequitatem, ipsam divinitatem significat, quam ipse Filius semper videt, qui aequalis est Patri. Sic alia littera habet. Nostra habet: Oculi tui; et tunc aequitas non divinitatem, sed merita Christi et Judaeorum significat. 4 #Probasti cor meum ÷ et .. visitasti nocte: Igne me examinasti. Et non est inventa in me iniquitas.@# 5 #Ut non loquatur os meum opera hominum: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.@# C Probatio hic significat passionem, quando inter pericula mortis optima documenta patientiae ostendit; visitatio, resurrectionem. Visitatus est nocte, quando anima ejus in inferno non est derelicta. Igne examinatus, id est, tribulatione passionis. Non est inventa iniquitas in illo, quam adustio ulla decoqueret. C Viae durae sunt, quas debent homines imitari, quibus iter vitiorum leve est. Nam cum peccata vitantur, homini viae durae sunt; quas vias immaculatus peccatis Christus ambulavit. A Vel viae durae dicuntur opera hominum, quas scilicet merentur opera hominum, opera enim mala sunt opera hominum, non Dei, illa autem merentur poenam quam Christus sustinuit. 6 #Perfice gressus meos in semitis tuis: Ut non moveantur vestigia mea.@# C Petit ergo Christus gressus suos custodiri, id est, actus humanos fidelium suorum membrorum. In semitis, id est in mandatis tuis. Perfice, id est fac perseverare. Vestigia sunt signa plantarum; quae significant apostolos, pro quibus petit Christus ut se imitantes non moveantur a Patre. A Vel, vestigia sunt doctrina sua, ab eo relicta post ascensionem. Quam petit non moveri, quae ita firmata est, ut etiam coelum terraque transibunt, verba autem Christi non (Matth. XXIV). 7 #Ego clamavi quoniam exaudisti me, Deus: Inclina aurem tuam mihi ÷ et .. exaudi verba mea@# C Ego clamavi
null
54336412-1bc4-4412-b4ba-38f1eaaf0917
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Ideo Christus clamavit ad Patrem, id est oravit, quoniam confidenter suam orationem exaudiri a Patre sciebat. Inclinari autem petit, quoniam ad eum non valet humana infirmitas per se pervenire. Tunc exaudit cum se benignum indulserit. 8 #Mirifica misericordias tuas: Qui salvos facis sperantes in te.@# H Tunc mirificavit misericordias pater suas, quando per apostolos et caeteros sanctos infirmitates indigentium curavit. C Salvos facis, id est in aeterna vita constitues sperantes in te. 9 #A resistentibus dexterae tuae custodi me: Ut pupillam oculi.@# C Dextera enim Patris Filius est, cui Judaei resistere, id est repugnare ausi sunt. Pupilla enim pars est oculi, qua discernimus qualitates rerum, dicta a parvitate quasi #pusilla.@# Cui comparatus est Christus, qui in suo judicio justos a peccatoribus segregandos conspicit. Aptissime se petit custodiri ut pupillam, cum per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nil praestantius invenitur. 10 #Sub umbra alarum tuarum protege me: A facie impiorum qui me afflixerunt.@# C Alae sunt Patris: misericordia et charitas, quibus se protegi sancta Dei Ecclesia expostulat. C A facie impiorum, daemones significat et sequaces eorum, qui ardorem insidiarum in necem Domini vel in sanctos cumulabant. Facies instantiam impiorum notat, vel ipsorum truculentam praesentiam. 11 #Inimici mei animam meam circumdederunt: adipem suum concluserunt: Os eorum locutum est superbiam.@# C Inimicos, Judaeos dicit. Animam, vitam temporalem, quam arripere voluerunt, cum eum gladiis et fustibus circumdederunt. Concludunt adipem qui multa voracitate pinguescunt; sic Judaei scelerum nimietate incrassati, locuti sunt superbiam contra Christum impii; H vel contra Ecclesiam, C sua mala facta defendendo. 12 #Projicientes me nunc circumdederunt me: Oculos suos statuerunt declinare in terram.@# C Projicientes, scilicet Christum extra civitatem. Circumdederunt, non obsequio sed furore in cruce. Oculos mali declinant in terram, quamdo mala cogitatione aliqua in mente volvunt. H Vel oculos in terram statuerunt declinare, quando de terrenis cogitabant, et de coelestibus non meditabantur. 13 #Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam: Et sicut catulus leonis habitans in abditis.@# C Susceperunt me, id est, Judaei a Pilato, quando dixit: Tollite eum et crucifigite; leo diabolus intelligitur, cui hic Judaei merito comparantur, cum etiam eo pejores visi sint, quoniam ille fuit ausus Dominum tentare, Judaei autem Dominum crucifigere. Catulus leonis reliquum populum Judaeorum signat, qui se diaboli filios effecerunt. Habitans in abditis, id est, in insidiis occultis; malorum enim hominum consuetudo est mala vota tegere, ut sic consilia eorum possint ad effectum venire. 14 #÷ Ex .. surge, Domine, praeveni eum et supplanta eum: Eripe animam meam ab impio: frameam tuam ab inimicis manus tuae.@# 15 #Domine, a paucis ae terra divide eos in vita eorum: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum.@# H Vox Christi ad Patrem ut praeveniat animae suae ne laederetur a principe diabolo, praevenitque eum potestas divinitatis, et alligavit et ad infernum perduxit. C Framea, modo contum, modo loricam, modo gladium significat bis acutum, quae tamen omnia ad instrumenta armorum certum est pertinere. H Framea est enim Patris, anima Salvatoris, quando per ipsum diabolum vicit. C Sunt enim diaboli inimici manus Domini, qui humanum genus contra voluntatem Domini semper perversa voluntate dilacerant. C Precatur etiam Patrem Filius, ut dividantur creduli a paucis, id est ab apostolis, ut convertantur ad Dominum de terra, scilicet hujus mundi vitiosa. In vita eorum, id est in mundo isto, ubi poenitentiae locus est, ut in Christum crederent. De absconditis tuis. Omne peccatum illi abominabile est atque a conspectu ejus quasi absconditum, quia extraneum est illi. Inde dicit adimpletum esse ventrem, id est, sensum incredulorum. A C Vel divido Judaeos a terra eorum in universum orbem, et hoc in vita illa eorum, quam solam suam putant, de aeterna desperantes. In futuro autem quid tunc erit: 16 #Saturati sunt filiis: Et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.@# H Saturati sunt filiis, scilicet Judaei qui in procreatione filiorum multiplicati sunt, et rebus saeculi. Dimiserunt reliquias maledictionis, hoc
null
91cf2b94-28e8-4f0c-9aa1-80f7a08434d0
latin_170m_raw
null
None
None
None
est vindictam illam quam merebantur, dicentes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Reliquerunt filiis suis, quia illi sicut patres excaecati dispersique sunt. 17 #Ego ÷ autem .. in justitia apparebo in conspectu tuo: Satiabor cum apparuerit gloria tua.@# C Apparere se dicit in conspectu Patris cum justitia, quoniam ejus voluntatem impleverat. Satiabor de humani generis credulitate, quando numerus sanctorum est supplendus. Gloria Patris manifestatur in judicio Domini Salvatoris, cum unusquisque recipiet pro actibus suis. ORATIO EX PSAL. XVI. Converte, Domine, oculos cordis nostri ad cernendam tui judicii veritatem, ut dum hic igne spirituali probamur, de tuis in aeternum conspectibus cum fructu justitiae satiemur. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS XVII. ARGUMENTUM PSAL. XVII. C Propheta Domino gratias agit, quod eum de gravibus periculis liberavit, loquiturque Ecclesia quod ante adventum Domini innumeras pertulerit calamitates: vox etiam Christi inducitur ubi virtus ejus potestasque describitur. TT. #In finem puero domini David, qui locutus est ad Dominum verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus: et de manu Saul et dixit.@# Totus hic psalmus sub persona David ad Christum pertinet, qui est finis, et puer vocitatus, et manu fortis, quod David sonat. Canticum ad contemplationem coelestium rerum pertinet. 1 #Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.@# C Diligit Dominum qui mandatis ejus obtemperat. Diligo dicitur quasi de omnibus eligo. Recte confitetur Dominum esse suam virtutem, quo donante fortior factus est David suis inimicis. Pulchre ostendit propheta quis ejus sit Dominus, singulis enim diversisque verbis praedicando: declarat quid sit Dominus, qui est modo virtus, modo firmamentum, modo refugium, modo adjutor, modo protector, modo liberator, modo cornu salutis, quae omnia Christus est Ecclesiae. 2 #Deus meus adjutor meus: Et sperabo in eum.@# C Nam sperare de futuro specialiter se dicit, qui eum in praeteritis senserat adjutorem. 3 #Protector meus et cornu salutis meae: Et susceptor meus.@# H Protector meus, quia me protegis et defendis. Cornu salutis, quia infirmitatem confortabis, C ad inimicos dissipandos. Cornua enim arma sunt belluarum, quibus salutem suam solerti concertatione defendunt. Susceptor meus. Quoniam susceptus est Christus a Patre. 4 #Laudans invocabo Dominum: Et ab inimicis meis salvus ero.@# C Laudantem se dicit invocare Dominum, et ipsi universam suam victoriam tribuere (non sibi) qui dignatus est cuncta praestare. Et ideo ab inimicis salvum se faciendum dicit, quia victoriam suam non sibi videbatur applicasse sed Domino. Nam qui aliter facit, vitiis suis captivus redditur, quamvis hostes superasse videatur. 5 #Circumdederunt me dolores mortis: Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.@# H Circumdederunt Christum, qui in inferno gemebant. Torrens dicitur fluvius excitatus hibernis imbribus, et significat turbam iniquorum rapidam ad iniquitatem, qui conturbant Ecclesiam, et more torrentis hieme tribulationis intumescunt, sed, adjuvante Domino, cito deficiunt et defluunt. 6 #Dolores inferni circumdederunt me: Praeoccupaverunt me laquei mortis.@# C Fiat, istius versiculi talis est ordo verborum. Circumdederunt me dolores inferni, et de paganis dicit, qui erunt dolores inferni, id est, qui in inferno debito dolore torquendi sunt. Praeoccupare David se dicit laqueos mortis, id est reatus originalis peccati, qui nos ab ipso conceptu facit obnoxios priusquam nascamur in mundum. A Vel Christus in persona membrorum suorum loquitur haec. 7 #In tribulatione mea invocavi Dominum: Et ad Deum meum clamavi.@# H Humanitas invocavit divinitatem in passione, et Ecclesia Christum. C Clamare autem plus est quam invocare. Crevit sermo, progrediente desiderio, et accensus animus prosilivit avidius in clamorem. 8 #÷ Et: exaudivit de templo ÷ sancto .. suo vocem meam: Et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.@# H Templum, corpus Dominicum, ubi exaudita est humanitas a divinitate. C Clamor iste: causae justitia est, quae ad Deum intrare poterat, quia pro mundi cladibus supplicabat. 9 #Commota est et contremuit terra. Et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt: Quoniam iratus est ÷ eis ...@#
null
b60e7f0a-4b67-43b6-b3a3-1d12552bae92
latin_170m_raw
null
None
None
None
C Nunc propheta ad Incarnationis secreta pervenit, ordinemque ipsum mirabili narratione describit. II Commota est terra, quando terreni de infidelitate in adventu Christi ad fidem venerunt et contremiscunt peccata sua. C Fundamenta montium, significat praesumptiones superborum, id est divitias vel honores, caeteraque humana quibus illi innituntur. Iratus est eis Deus, quia vitia humana probantur Domino esse exosa. 10 #Ascendit fumus in ira ejus: et ignis a facie ejus exarsit:@# #Carbones succensi sunt ab eo.@# C Fumus hic in bono positus est, qui succensus profudit lacrymas poenitentiae. Ira ejus: conturbationem signat timoris futuri judicii quo conturbantur adeo peccatores, ut ad remedium poenitentiae perducantur. Ignis est charitas Dei, qui egreditur a facie Domini, quoniam ipsius illuminatione eis conceditur charitas qui peccare dimittunt. Carbones succensos peccatores dicit, qui velut carbones mortui erant prius peccando, iterum reviviscunt, succensi igne poenitentiae. Quomodo autem succensi sint carbones mortui, sequenter docet, scilicet veniente Domino redemptore, quia inclinavit, etc. 11 #Inclinavit coelos et descendit: Et caligo sub pedibus ejus.@# H Coeli, id est, angeli, sunt inclinati, quando Gabriel ad Mariam venit. Et descendit, scilicet Christus, id est venit in carne. Caligo est profunditas Scripturarum quam dedit Deus pedibus, hoc est apostolis, vel caeteris sanctis. C Vel caligo diabolus est, qua mentes obnubilat. 12 #Et ascendit super cherubim et volavit: ÷ Volavit .. super pennas ventorum.@# C Cherubim interpretatur plenitudo scientiae. Ascendit super cherubim Christus, quando videntibus apostolis coelos conscendit. Volavit, id est, per mundi spatia ejus fama velocior vento cucurrit, quando ipso in cunabulis jacente, magis eum stellae claritas nuntiavit. Quid enim dici potest velocius eo, qui mox ut natus in alia mundi parte conspectus est? Tunc ergo superata est celeritas ventorum, quamvis in mundo nihil velocius eis esse monstretur. 13 ÷ #Et .. posuit tenebras latibulum suum: in circuitu ejus tabernaculum ejus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris.@# C Tenebras, mysterium dicit ejus Incarnationis, ut qui in deitate sua videri non poterat velata carne humana, Redemptor noster appareret. Latibulum secretum majestatis ejus significat, quod tunc #revelat@# justis quando eum facie ad faciem videbunt in gloria. In circuitu proximitatem signat tabernaculi, id est dignitatem beatorum sanctorum, ut in coelo juxta ipsum habitent, qui in ejus Ecclesia fideliter perseverant. Aquam: Scripturam dicit, quae est tenebrosa, id est obscura in prophetis, in praedicatoribus verbi, quia et si dicta eorum se quis putet intelligere, tamen ad ipsam dictorum virtutem, sicuti est totaliter, vix potest pervenire. 14 #Praefulgurae in conspectu ejus nubes transierunt:@# + #Grando et carbones ignis ...@# C Praefulgurae nominativus pluralis respondet ad nubes. Nubes sunt praedicatores divini Verbi. Et est sensus: Illae nubes quae aquam continent Dei, id est eloquia divina, sicut in hoc aere tenebrosae, id est, obscurae videntur, ita in conspectu Dei praefulgurae sunt, id est praelucidae, quia ibi omnia praeclare patent quae hic sunt obscura. Transierunt nubes, id est, praedicatores ad gentes, relicto Israelitico populo. Grando, hoc est increpatio praedicantium, quibus corda incredulorum stimulantur. Carbones ignis, charitatis incendia, quibus mens fidelium reviviscit. 15 #Et intonuit de coelo Dominus: Altissimus dedit vocem suam: + grando et carbones ignis ...@# C Intonuit, vox omnipotentis Patris est: Clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII). Unde multi crediderunt tonitruum esse. Altissimus dedit vocem suam quando dixit: Hic est Filius meus dilectus. etc. A Vel intonuit Dominus per apostolos et praedicatores minis, quae sunt de poenis aeternis: et per eosdem dedit suavem vocem, quae est de praemiis aeternis, quia nubes transierunt comminando supplicia aeterna non credentibus: praemia quoque aeterna credentibus promittendo. 16 #Et misit sagittas suas et dissipavit eos: Fulgura multiplicavit et conturbavit eos.@# C Sagittas, evangelistas dicit, virtutum pennis, non suis sed ejus a quo missi sunt, recta itinera transvolantes. Eos dissipavit, ad quos missi sunt, id est, separavit fideles recipiendo, impios abjiciendo. Fulgura multiplicavit, hoc est miracula multa fecit. H Conturbavit, quia per
null
b334e9e9-421b-419e-8626-4450ab794e86
latin_170m_raw
null
None
None
None
miracula apostolorum compuncti sunt ad poenitentiam. 17 #Et apparuerunt fontes aquarum: Et revelata sunt fundamenta orbis ÷ terrarum ...@# H Fontes apostolos dicit. C Qui aquas, id est praedicamenta aeternae vitae ore fundebant. H Fundamenta, prophetas atque apostolos dicit esse manifestatos. C Supra quos, orbis terrarum, id est Ecclesiae aedificatio constructa est. Christo enim veniente patuit quod obscuritas divini tegebat eloquii. 18 #Ab increpatione ÷ tua .., Domine: Ab inspiratione spiritus irae tuae.@# H Ab increpatione: cum diceret, nisi vos Filius liberaverit, moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII). C Spiritus irae tuae, praedicatores dicit, qui a Spiritu sancto inspirati: delinquentes populos increpabant, vel increpatio prophetarum objurgationem notat justam in peccatores populos. 19 #Misit de summo et accepit me: Et assumpsit me de aquis multis.@# C Vox Ecclesiae, misit itaque Pater de summo, id est Filium de coelo: et accepit Ecclesiam ac sibi conjunxit. Assumpsit Ecclesiam de aquis, quando baptismatis regeneratione eam conquirit. Sive de aquis multis, id est populis multis collecta est Ecclesia. 20 #Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me: Quoniam confortati sunt super me.@# C H Fortissimos inimicos, persecutores et haereticos dicit, qui sanctam Ecclesiam semper affligebant. C Et ideo se magis dicit ereptam, quia inimici confortati sunt supra ipsam in afflictione temporali. Tunc enim crescere meruit, cum eam data desuper potestate inimicus afflixit. O vere divina providentia, ut suis nisibus destruatur inimicus, et quanto se putat amplius laedere, tanto necesse sit eum etiam saevissima insecutione praestare. 21 #Praevenerunt me in die afflictionis meae: Et factus est Dominus protector meus.@# C Praevenerunt pseudoapostoli; praedicatores Christi, conantes subvertere corda simplicium. In die afflictionis, quando martyria Christiani sustinuerunt. Ideo Deus protector, quia homo exstitit impugnator, Deus enim Ecclesiam in persecutionibus protexit. #Et eduxit me in latitudinem: Salvum me fecit quoniam voluit me.@# C Producta est Ecclesia in latitudinem, quando per saevitiam persecutorum numerum crevisse constat fidelium. Quoniam voluit, id est, me eligit qui gratis vocat universos, et salvos efficit sibi subjectos. In Ecclesia igitur catholica hunc esse morem fidelium nullus ignorat, ut quanto plus persecutionibus stringitur, tanto amplius fidei augmento dilatetur: tunc enim per gratiam Dei exsurgunt invicti animi, tunc incendium charitatis ardescit, et facto agmine, in gladios suaviter ruunt, qui aeternae vitae praemia concupiscunt. 23 ÷ #Et .. retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi.@# C Secundum justitiam meam, id est, secundum voluntatem meam a te mihi datam bonam per gratiam. Innocentiam manuum, opera dicit pietatis, quam sanctorum virtus divino munere semper exercet. 24 #Quia custodivi vias Domini: Nec impie gessi a Deo meo.@# C Viae Domini, sunt dilectio Dei et proximi quas constat eos custodire, qui nolunt a mandato Dei declinare. Impie agit, qui jussa Domini declinare praesumit. 25 #Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo: Et justitias ejus non repuli a me.@# C Habet in conspectu suo judicia Dei, qui jugiter ejus terribilia judicia cogitat. Nunquam repulit justitiam Dei a se, cui semper in corde Christus sive justitia permanet. Repellunt justitias Dei, qui carnis fragilitate superati, longa praeceptorum observatione deficientes, aequitatem (quam custodire coeperunt) deserunt. 26 #Et ero immaculatus cum eo: Et observabo me ab iniquitate mea.@# H Ero immaculatus, id est, perseverabo in illa innocentia Christianitatis in qua vocatus sum. Observabo me, ut non convertar ad infidelitatem in qua prius fui, sed firmiter perseverare volo in illa credulitate Christianitatis quam teneo. 27 ÷ #Et .. retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: Et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.@# C Justitiam meam, quam tu, Deus, donasti. H Per oculos, aspectus intelligitur divinitatis. C Quia sicut justi semper corde Deum considerant, ita eos virtus divina jugiter respicit, et unicuique reddit secundum puritatem bonorum actuum. 28 #Cum sancto sanctus eris: Et cum viro innocente innocens eris.@# C Cum sancto viro, id est Domino Salvatore, ipso praestante sancti esse possumus,
null
76e13acb-01d6-475e-b758-2d36ec639f57
latin_170m_raw
null
None
None
None
praecipitur etiam ut cum innocentia ejus innocentes esse mereamur. Solent enim mores hominum frequenter eis similes fieri quos habuerunt doctores et praeceptores. 29 ÷ #Et .. cum electo electus eris:@# #Et cum perverso perverteris.@# C Petendum est ut cum electione Christi (qui electus ab Isaia dicitur) #[Isai XLII]@# eligamur, quod tunc accidit nobis quando praeceptis ejus obedimus. Cum perverso, id est, cum diabolo subverteris, qui propria iniquitate perversus est, illos etenim iniquissimos similes sibi facit, quos ad suae obedientiae jura convertit. 30 #Quoniam tu populum humilem salvum facies: Et oculos superborum humiliabis.@# C Salvum faciet populum, cum in die judicii ad dexteram suam humiles collocabit. Oculi superborum, arrogantes dicit, H qui poenitentiam agere dedignantur; C quos humiliabit cum descendent in profunditatem gehennae. 31 #Quoniam tu illuminas lucernam meam: Domine Deus meus, illumina tenebras meus.@# H Lucerna est intellectus animae quae illuminatur a Christo. Tenebras dicit ignorantiam cordis, quam petit a Christo illuminari. 32 #Quoniam in te eripiar a tentatione: Et in Deo meo transgrediar murum.@# C In te eripiar, non a me, tentatio diabolum signat, qui omnibus momentis #tentat.@# Bene dixit transgrediar murum, id est obstaculum peccatorum, quod est murus mortis non salutis, quem inter Deum et homines mortalium nequitiae construxerunt. 33 #Deus ÷ meus .. impolluta via ejus eloquia Domini igne examinata:@# #Protector est omnium sperantium in se.@# C Impolluta via ejus, hoc est Incarnatio Verbi, quam constat pollutionem non habuisse peccati. H Eloquia Dei, sunt ejus igne fidei sive tribulationis examinata mandata, ideo Deo sunt placita sicut aurum igne probatum. Qui in Christum credunt proteguntur. C Nullus dimissus est nisi qui in eum sperare neglexit. 34 #Quoniam quis Deus praeter Dominum? Et quis Deus praeter Deum nostrum?@# C Hoc contra paganorum dementiam dicitur: qui deos sibi multifaria vanitate finxere. Dominum posuit, quia ipsius servi sumus et eum adoramus. Iste enim Deus Trinitas est inseparabilis, tantum distincta personis non substantia deitatis. 35 #Deus qui praecinxit me virtute: Et posuit immaculatam viam meam.@# H Quod ait, praecinxit me, scilicet Spiritus sanctus, qui nos armat contra potestates iniquas. C Immaculatam viam, hoc est viam purissimam sine sorde delicti, quam solus ille ambulavit qui peccata non fecit, et alios ambulare fecit in ea. 36 #Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum: Et super excelsa statuens me.@# C Transmeavit Christus, delicta pungentia hujus saeculi et facies peccatorum profundissimas, sicut cervus spinosa fructecta. Super excelsa statuit eum, id est Deus Pater super omnem altitudinem creaturarum, ut Apostolus ait: Et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. 37 #Qui docet manus meas ad praelium: Et posuisti ut arcum aereum brachia mea.@# C Doceri, est ab imminentibus insidiis cautum fieri. Manus operationes significant, praelium certamen diaboli: brachia vero Christi, prophetae sunt et apostoli per quos desiderium suae voluntatis operatus est. His comparat arcum aereum, quia nesciunt servi Dei praedicando mollescere, sed in coelesti fortitudine permanentes, verbis salutaribus emissis, velut sagittis eminus jaculatis, devotorum hominum corda compungunt. 38 ÷ #Et .. dedisti mihi protectionem salutis tuae: Et dextera tua suscepit me.@# C Protectio salutis, gloriam significat resurrectionis, quando, mortali carne deposita, eamdem incorruptibilem resumpsit. Dextera, potentia divinitatis est, quae assumpta inhumanitatem in aeterna majestate constituit. 39 ÷ #Et disciplina tua correxit me in finem ..: Et disciplina tua ipsa me docebit.@# H Vox Ecclesiae, quem enim diligit Deus corripit, et doctrina tua (ut habet alia littera) ipsa me docebit, quia necesse est, dum hic sumus, semper sub doctrina esse. Unde Paulus, omnis, inquit, doctrina, in praesenti non videtur esse gaudii sed moeroris, in futuro vero multum fructum affert. 40 #Dilatasti gressus meos subtus me: Et non sunt infirmata vestigia mea.@# II Dilatasti gressus meos, id est sensum meum in amplitudine tuae charitatis. A Quia latam fecisti charitatem, hilariter operantem etiam in his scilicet mortalibus rebus et membris quae sunt sub me. H Non sunt infirmata vestigia,
null
2dd58d0c-5261-486f-a21d-f5090ee2754a
latin_170m_raw
null
None
None
None
id est exempla ejus, a successoribus sequenda, et doctrina ejus. 41 #Persequar inimicos et comprehendam illos: Et non convertar donec deficiant.@# H Persequar, vox Christi, id est Christus Judaeos vel gentiles, qui ei injuste inimici facti sunt, vel Ecclesia persequitur carnales affectus, et comprehendam illos antequam comprehendar ab illis, et non convertar, scilicet ab hac intentione. Donec deficiant hujusmodi carnales affectus in me sive inimici Judaei et mali omnes a malitia vel a cogitationibus pravis. 42 #Confringam illos nec poterunt stare: Cadent subtus pedes meos.@# H Affligam illos (ut habet alia translatio) scilicet in multis malis, sicut jam factum legimus Judaeis, temporibus Titi. Nec stare poterant, quia in superbia erecti fuerant. Cadent, sive ut adorent se humiliando, seu ut conculcentur damnati. 43 ÷ #Et .. praecinxisti me virtute ad bellum: Supplantasti insurgentes in me subtus me.@# C Praecinctus est enim virtute Christus, quando patientia et fortitudine, adversa inimicorum superavit. Supplantavit eos, #quando@# qui contra eum insana conspiratione tumuerunt, suo judicio sine dubio subdendi sunt, ut cum suo instigatore pereant, qui auctori suo credere noluerunt. Hoc enim de spiritibus immundis dictum est, qui per Judaeos Christo iniqua certamina moverunt. 44 ÷ #Et .. inimicos meos dedisti mihi dorsum: Et odientes me disperdidisti.@# C H Dorsum signat conversionem eorum, qui resistentes nomini Christi, prius dorsum verterunt ad Christum non faciem, postea conversi facti sunt Christiani, ut Paulus apostolus. C Vel dorsum dederunt quando victi sunt, et conversi, quorum fuga (quae per dorsum signatur) facta est Christi gloriosa victoria. Sicut Saulus victus (Act. IX), factus est victor Paulus, quoniam alios vicit convertendo, prius ipse victus. Dispersit odientes, quando Judaeos in eorum perfidia dimisit dicentes: Sanguis ejus super nos (Matth. XXVII), haec enim est causa dispersionis eorum, sanguis Christi scilicet. 45 #Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum: Nec exaudivit eos.@# H Clamabunt impii et Judaei in futuro judicio ad Christum, cum viderint spem suam in diabolo corruisse. C Non exaudiet eos, quoniam infructuosa illis est poenitentia, ubi jam cognoscitur esse justa damnatio. 46 #Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venit: Ut lutum platearum delebo eos.@# C Intelligant se superbi et grandiloqui comminuendos ut pulverem: qui moliuntur Domino pravis mentibus contradicere. Ante faciem venti, ut quiescere non possint cum fuerint imminuti. Bene luto comparat peccatores qui fetidis peccatis inquinantur. Delebo, id est, de medio sanctorum tollam, quod pertinet ad lutum platearum; lutum quippe quia mollissimum facile tollitur. 47 #Eripies me de contradictionibus populi: Constitues me in caput gentium.@# C Ereptus est Christus de contradictionibus populi: quando explosis perfidis Judaeis, ad gentium fidem devotionemque translatus est. Constitutus est in caput gentium, quandoper fidem illorum susceptus est; quia in frontibus gentium, crucis habuerunt vexilla radiare. 48 #Populus quem non cognovi servivit mihi.@# ÷ #In .. auditu auris obedivit mihi.@# C Servit populus Christo, idem gentes crediderunt Christo, quem prius non cognovit, quia in illum credit. H Obedivit auditu auris; quia mirabilia Dei non videntes neque praesentiam corporalem, sed postea audierunt, et suis doctoribus obedientes crediderunt, et opere fidem impleverunt. 49 #Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveterati sunt: Et claudicaverunt a semitis suis.@# H Filii alieni, filii diaboli, quibus ipse dixit: Vos ex patre diabolo (Joan. VIII) estis. C Mentiti sunt mihi, quando dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti, et in veritate viam Dei doces (Matth. XXII). Mentiri est enim contra mentem loqui, et illud in lingua promere quod constat in animo non habere. A H Inveterati sunt, id est in veteri homine remanserunt, quos innovare veni, Et claudicarunt. C Nam claudicare dicimus eos, qui uno pede debiles sunt. H Ille claudicat qui Patrem credit, et Filium non credit. C Judaei claudicant, qui unam partem Scripturae, Vetus scilicet Testamentum carnaliter intelligentes, aliam, id est Novum Testamentum respuentes non habent. 50 #Vivit Dominus et
null
c693c214-60cd-4438-a53e-ec8a9395dd01
latin_170m_raw
null
None
None
None
benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae.@# H Recte dicit Ecclesia: Vivit Dominus, quem Judaei in sepulcro clauserant. C Benedictus dicitur Deus, cum ei digna devotione laus persolvitur. Exaltetur, id est in toto orbe credatur. Nec poterat aliter exaltari, qui solus vocatur et est Altissimus. 51 #Deus, qui das vindictas mihi. Et subdis populos sub me: Liberator meus de inimicis meis ÷ iracundis@# ... H Deus, qui das vindictam mihi, subvertendo Judaeos; vel, Deus, qui das vindictas sanctis apostolis eorumque successoribus Ecclesiae solvendi et corrigendi. Et dedit potestatem praedicatoribus ad regendum gentes incredulas. Liberatorem Deum dicit. Petit Ecclesia se liberari ab haereticis, seu a peccatoribus, et hoc ab iracundis, C id est a fervida malignitate succensis. Vindicari dicitur Ecclesia, quando ejus inimici ad verae religionis penetralia reducuntur. 52 + #Et .. ab insurgentibus in me exaltabis me:@# #A viro iniquo eripies me.@# H Ab insurgentibus, id est a persecutoribus. A viro iniquo, id est a diabolo, ut in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII); C Vel a quilibet schismatico. 53 #Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine: Et nomini tuo psalmum dicam.@# C Propter illa quae superius dicta sunt: Confitebor tibi, id est laudabo te per populos Christianos. Psalmus opus significat actuale, per quod #divinitas melius@# opere quam vocibus laudatur, quod etiam Deus citius quam voces exaudit. Unde dicit: Confitebor tibi, id est laudabo et operabor. 54 #Magnificans salutes regis ejus: et faciens misericordiam christo suo David:@# #Et semini ejus usque in saeculum.@# C Magnificat Pater regem ipsius, id est Filium in toto orbe terrarum regnaturum. Christus #unctus@# interpretatur. H David, #manu fortis.@# C Fecit in David misericordiam, quia eum de persequentium ferocitate liberavit. Semen ejus, Dominum significat Salvatorem. Usque in saeculum, hoc est usque in aeternum. Semini Christo misericordia facta est, quando resurrexit coelosque accendit, et nunc sedet ad dexteram Patris, rex in aeternum. ORATIO EX PSAL. XVII. Firmamentum spei et refugium pressurae, piissime Deus, salva nos ab inimicis et a laqueis mortis, ut assumpti de multitudine circumstantium tribulationum, devotissime sancto nomini tuo cum innocentiae puritate psallamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc. PSALMUS XVIII. ARGUMENTUM PSAL. XVIII. C Domini praedicatores Propheta collaudans, ejus incarnationem speciosissime describit; necnon praecepta Novi ac Veteris Testamenti magnificans, ab occultis vitiis purgari se a Domino precatur. TT. #In finem psalmus David.@# C Inscriptio tituli hujus frequenter exposita est. Per totum igitur psalmus Prophetae verba sunt de Christo loquentis. 1 #Coeli enarrant gloriam Dei: Et opera manuum ejus annunti@# ant #firmamentum.@# C Coeli apostoli sunt et prophetae, qui de adventu Christi annuntiant gloriam ipsius. Opera manuum ejus, id est ipse homo qui ex manibus Christi plasmatus est. Annunti #ant@# firmamentum, id est praedicationes, scilicet incarnationis Christi, per quam firmabatur soliditas nostrae fidei, et ita in plurali dici oportet, annuntiant. Sed secundum istam litteram quae habet, annuntiant, oportet dici firmamentum apostolos et prophetas, qui annuntiarunt opera Dei, id est facta virtutum secundum hominem, ut incarnationem, mortem, etc. 2 #Dies diei eructat verbum:@# #Et nox nocti indicat scientiam.@# H Dies, Christus sive apostoli. C. Eructat verbum cum irradiando corda apostolorum purissima coelestia verba intimavit; vel, cum apostoli corda fidelium luminosa praedicatione illuminant. Nox nocti indicat scientiam, cum Judas Judaeis Christum prodidit ac tradidit ad occidendum. 3 #Non sunt loquelae neque sermones: Quorum non audiantur voces eorum.@# H C Non sunt loquelae. Negando dicit nullos esse sermones neque loquelas, quos apostoli non potuissent loqui. C Sermones, pertinet ad communes narrationes; loquelae, ad publicas suasiones. Quod utrumque apostolos fecisse certissimum est. 4 #In omnem terram exivit sonus eorum:@# #Et in fines orbis ÷ terrae .. verba eorum.@# C Terram: hic hominem debemus accipere. Sonus vero, fama miraculorum est. Fines terrae, sunt reges, id
null
8b767d3f-a7db-452f-9145-17c16841c8af
latin_170m_raw
null
None
None
None
est non solum ad humiles, sed etiam ad principes gentium Evangelii verba pervenerunt, et omnes homines salubri doctrina docuerunt. 5 #In sole posuit tabernaculum suum: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.@# C In sole posuit, id est, in manifestatione, quia manifeste venit. Dicit tabernaculum scilicet sui corporis. Et ipse, Christum Dominum dicit, qui, tanquam sponsus Ecclesiae suae, processit de thalamo suo, id est de utero virginali. Bene sponsus a #spondendo@# dicitur Christus, qui toties est promissus a prophetis. 6 #Exsultavit ut gigas ad curren damviam ÷ suam@# .. #A summo coelo egressio ejus.@# C Bene giganti comparatur Christus, qui humanam naturam superans magnitudine suae potentiae, omnia mundi vitia cum suo truculentissimo auctore prostravit. Hic via cursum significat ejus vitae, quia scilicet homo natus, crevit, docuit, passus est. A summo Patrem significat. Egressio nativitas Filii non temporalis, sed coaeterna Patri. 7 #Et occursus ejus usque ad summum ejus: Nec est qui se abscondat a calore ejus.@# C Occursus ejus, secundum hominem dicitur, quia post assumptionem carnis, in utraque natura Christus permanens occurrit usque ad summum, id est, usque ad sedem paternae majestatis, qua Patri Filius semper aequalis est. Calor ejus Spiritus sanctus est, a quo nemo potest abscondi, quia potentia suae divinitatis uniuscujusque corda cognoscit. 8 #Lex Domini immaculata, convertens animas: testimonium Domini fidele: Sapientiam praestans parvulis.@# H Lex Domini Christus est irreprehensibilis, quia non habuit peccatum. Convertit animas: de captivitate in libertatem. C. Testimonia quae dedit Israelitico populo fidelia fuerunt, quia plenissima veritate cognita sunt. H Sapientiam praestat parvulis, non sensu sed humilibus et innocentibus. C Vel lex Domini vetus est immaculata, quia per legem novam approbata. 9 #Justitiae Domini rectae, laetificantes corda: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.@# Justitiae Domini revera recte, quia non aliter fecit Dominus quae docuit. Rectae, ibi non sunt, quia aliud est in ore, aliud in opere. Laetificantur corda: subauditur justorum. Lucidum praeceptum dicit, quia sincerum et purum. Illuminat oculos, non istos carnales, sed illos interiores. 10 #Timor Domini sanctus permanens in saeculum@# ÷ #saeculi@# ... #Judicia Domini vera justificata in semetipsa.@# C Timor Domini mista cum pavore charitas est, qui imperturbata constantia, non trepida confusione, permanet sanctus: qui timor usu saeculari, reverentia nuncupatur. Judicia Dei, dicit mandata Dei, quae in Veteri et Novo Testamento conscripta sunt, quae in semetipsis permanent, quia status eorum nulla varietate mutatur. H A Nec alterius auctoritate (ut firma habeantur) nisi Domini egent, qui neminem fallere potest. 11 #Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum. Et dulciora super mel et favum.@# C Desiderabilia judicia Domini, id est mandata Novi et Veteris Testamenti; super aurum, quod humana cupiditas maxime desiderat possidere. Addidit lapidem pretiosum, qui multum valet in parvissimo margarito. Sed quia inveniri poterant qui divitias contemnerent, addidit sapores: mel et favum. Vetus Testamentum superat mel; Novum vincit favum. 12 #Etenim servus tuus custodit ea: In custodiendis illis retributio multa.@# C Cum dicit servus tuus, justum signat et devotum, qui ideo custodit mandata Dei, quia obedientibus retributio subsequitur. Merito dicta sunt multa, quia comprehendi non possunt universa, quae praeparavit Deus diligentibus se. 13 #Delicta quis intelligit? ab occultis ÷ meis .. munda me:@# ÷ #Et .. ab alienis parce servo tuo@# H Delicta quis intelligit? nisi scrutator cordium, Deus, qui etiam potens est dimittere ea. Ab occultis, id est a praeteritis peccatis. C Occultum est quod originale dicitur, in quo concipimur et nascimur et secreta voluntate peccamus. Alienum est quod malis hominibus suadentibus, sive diabolo suadenti committitur, sed fit proprium, quia consensus noster plectibilis ex arbitrio nostro adhibetur, et ex illa traduce massa mortalium ab hoste spiritali corrupta, sine gratia Dei velociter subvertitur, quia in primo homine per inobedientiam vitiata monstratur. Nam quam facile est antiquo insidiatori infectis vetita suadere, qui potuit liberos atque incorruptos sua calliditate decipere?
null
a93c682b-cf69-493f-b0be-43ba88b915c5
latin_170m_raw
null
None
None
None
Sunt ergo aliena, quae ab aliis nostra suasione vel culpa acta sunt, vel aliorum suasu aut auxilio nos facimus. 14 #Si mei non fuerint dominati: tunc immaculatus ero.@# #Et emundabor a delicto maximo@# H Tunc delicta dicuntur, cum hoc servus fit peccati. Si ista peccata non perpetravero, ero immaculatus. Et emundabor a delicto maximo, id est a superbia. C Qua et diabolus cecidit et hominem traxit, et concessa beatitudine vacuavit. A Non ergo petit tolli a se hic omnia omnino peccata, quod est impossibile, sed ne dominentur 15 #Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: Et meditatio cordis mei in conspectu tuo ÷ semper@# ... C Possunt placere Domino eloquia oris, si a vitiis, quae superius dixit, reddatur homo alienus. Meditatio cordis, quae potest ad Deum pervenire, est spes, charitas, et fides. 16 #Domine, adjutor meus: Et redemptor meus.@# C Adjutorem suum dicit Deum in bonis actibus; redemptorem, a malis, ut nemo meritis suis applicet quod susceperit coelesti largitate. ORATIO EX PSAL. XVIII. Piissime Deus, qui virginalis thalami egressu procedens liberatis nobis ad Patris dexteram conscendisti, immensam misericordiam tuam exposcimus, ut lege tua conversi, praeceptis illuminati, testimoniis eruditi, mereamur et ab alienis et ab occultis vit is emundari. Qui cum Patre, etc. PSALMUS XIX. ARGUMENTUM PSAL. XIX. C Rogat Propheta Ecclesiam exaudiri, petens illius consilium a Domino confirmari, dicensque fideles, non potestate mundana, sed divina potentia magnificandos. TT. #In finem psalmus David@# C Jam nota sunt verba tituli. Nunc rogat Propheta in hoc psalmo prospera evenire sanctae Dei Ecclesiae, quae longo tempore fieri posse per adventum Domini praevidebat dicendo: Exaudiat, etc. 1 #Exaudiat te Dominus in die tribulationis: Protegat te nomen Dei Jacob.@# C In die tribulationis, ostendit tempus gravissimae afflictionis. Cum dicit: Protegat te nomen Dei Jacob, hujusmodi benedictionem concedendam petit Propheta a Domino Christiano populo, sicut sanctus patriarcha Jacob priscis temporibus ab ipso accepit, quando Esau fratri praelatus est. Audiri cognoscimur, quando omnimodis aliquid obtinemus. 2 #Mittat tibi auxilium de sancto: Et de Sion tueatur te.@# Optando dicens mittat: ostendit a Patre Filium missum suum, in auxilium sanctae Dei Ecclesiae. Sion enim mons signat #speculationem,@# quae convenit divinitati, quoniam illi cuncta sunt nota. 3 #Memor sit omnis sacrificii tui: Et holocaustum tuum pingue fiat. Diapsalma.@# C Sacrificium sanctae Ecclesiae, est ritus accipiendus, qui nunc agitur corporis et sanguinis Domini immolatione solemni. Holocaustum, totum incensum dicitur, et repraesentat idem jam dictum sacrificium. Quod pingue fit atque jocundum, quando nostra oblatio mentis et corporis a gratia divinitatis assumitur. 4 #Tribuat tibi secundum cor tuum: Et omne consilium tuum confirmet.@# C Dicit, tribuat tibi secundum cor tuum, id est secundum intellectum quem habes de Domino, ut eum credas unum ex trinitate, passum carne, resurrexisse, ascendisse in coelum, etc. Et omne consilium tuum confirmet, hoc est consilium sanctae Ecclesiae: Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum credere, a quo sunt omnia; et ex consilio deliberate omnia pro ista fide spernere mundi delectamenta 5 #Laetabimur in salutari tuo: Et in nomine Dei nostri magnificabimur@# C Nam in salutari Ecclesiae (quod est Christus Jesus) laetaturum se esse declaravit, ut se unum esse ex ejus corpore monstraret. Et in ipsius nomine se esse magnificandum, quia ex ipso Christiani fuerant nuncupandi. Magnificari est magnum fieri. 6 #Impleat Dominus omnes petitiones tuas: Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum.@# C Impleat Dominus, fit iterum ad Ecclesiam grata conversio. Nunc cognovi dicendo, magnam virtututem suae prophetationis ostendit, cum se dicat in praesenti cognovisse quae post saecula multa implenda erant. Salvum fecit Pater Filium in resurrectione gloriosa et in coelos ascensione. 7 #Exaudiet illum de coelo sancto suo: In potentatibus salus dexterae ejus.@# C Sensus iste talis est: Exaudiet Filium Pater de coelo, quia in dextera ejus est salus, quam habens ex propria deitate, tamen expetere videtur ex carne. Potentatibus dicit, quia nos
null
0dfb483a-9b1a-42a1-a581-e0c8efd3c756
latin_170m_raw
null
None
None
None
potentes efficit, cum gratia sua in praesenti, et in futura vita in beata perennitate custodiendo; quae per dexteram intelligitur. 8 #Hi in curribus et hi in equis: Nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.@# H Per currus, voluptas mundi sive cupiditas designatur, quoniam superbi et cupidi velut rotae instabiles, mente huc illusque discurrunt. Per equos, superbi intelliguntur; ipsi sunt cupidi. H C Nos autem in illis non gloriemur, sed in nomine Dei, quod ad praemia aeterna perducit. 9 #Ipsi obligati sunt et ceciderunt: Nos autem surreximus et erecti sumus.@# C Dicit Propheta humanis honoribus vel pravis desideriis obligatos cecidisse arrogantes, quod necesse est illis contingere qui se videntur nexuosis erroribus illigare. Resurgere duobus modis Christianus dicitur, scilicet a morte vitiorum, et in illa resurrectione, in qua justi aeterna praemia accipiunt, de utraque hic intelligi manifestum est. 10 #Domine, salvum fac regem ÷ et .. exaudi nos: In die qua invocaverimus ÷ te@# ... C Dicitur Patri, Salvum fac regem, id est, ut Christus resurgat a mortuis. Exaudi nos, provenit illud tunc generi humano, quando resurrectionem Christi firme credit et laetanter aspicit, vel per eum regem exaudi nos in die necessitatis nostrae. ORATIO EX PSAL. XIX Imple, Domine petitiones nostras, et tanquam pinguissimum nos holocaustum assume, ut, inimicorum curribus obligatis, salutaris tui opitulatione laetemur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS XX. ARGUMENTUM PSAL. XX. C Hic psalmus, Domini Salvatoris primo incarnationem, et postea deitatis facta, Propheta narrante, decantat. TT. #In finem psalmus David.@# C Ideo titulus hic nono decimo psalmo par est, quoniam et iste quidem de Domino Salvatore loquitur sicut superior, sed sub aliqua diversitate. 1 #Domine, in virtute tua laetabitur rex: Et super salutare tuum exsultabit vehementer.@# C Domine, dicit Propheta ad Patrem; in virtute tua, id est in omnipotentia majestatis tuae, in qua et Filius regnat. Laetabitur rex, gaudet Christus Jesus. Exsultabit, id est in eo quod per eum salvasti homines, Filius tuus exsultabit, qui est Salvator. Vehementer, ostendit magnitudinem gaudii, ut, quanta est copia in beneficio, tanta sit et gaudii magnitudo. 2 #Desiderium cordis ejus tribuisti ei: Et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Diapsalma.@# C Desiderium animae ejus fuit pro omnium salute occidi, ut pretiosus sanguis ejus mundum redimeret. Voluntas labiorum fuit, quando immundis spiritibus imperabat, languores diversos sermonis sui sanabat imperio, et praedicationes populis inserebat. Constat in nullo voluntatem ejus fuisse fraudatam, quando omnia quae fieri jussit impleta sunt. 3 #Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.@# C Quoniam praevenisti, significat humanitatem praeventam gratia divinitatis. A Benedictio dulcedinis fuit immunitas peccati, qua donatus est Christus; nos enim in amaritudine Adae concipimur. C Vel benedictio dulcedinis fuit, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus. Corona conventum signat discipulorum; haec erat corona capitis, hoc regale diadema, quoniam ipsum docentem circuitus apostolorum ambiebat. Diadema illud non ideo ut ornaret est impositum, sed ut de Christo potius ornaretur. Lapides pretiosi, apostoli sunt. 4 #Vitam petiit a te et tribuisti ei: Longitudinem dierum in saeculum, et in saeculum ÷ saeculi@# .. C Vita resurrectionem signat quam ille petiit dicendo: Pater, clarifica Filium tuum. Longitudo dierum signat perennitatem Christi, quae nullo fine concluditur. In saeculum saeculi, indefectam stabilitatem futuri saeculi indicat. Sed memento quod haec et his similia ab illa dicuntur parte passus est. 5 #Magna gloria ejus in salutari tuo: Gloriam et ÷ magnum .. decorem impones super eum.@# C Nam gloria et magnum decus tempus signat judicii, ubi in deitate sua Altissimus apparebit, habens gloriam ex judicio, decorem de majestate. Sanctae etiam incarnationi magna est gloria in salutari, id est in verbo Patris. 6 #Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum ÷ saeculi@# .. #Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.@# H Quoniam dabis eum in benedictionem, quia omnis creatura benedicit eum. Laetificabis eum in gaudio, cum
null
26e4fa20-5530-4350-93b6-71fb8cfc7b58
latin_170m_raw
null
None
None
None
coadunata fuerit multitudo sanctorum, eique sanctorum numerus restitutus. C Cum vultu tuo dicit, ut una intelligatur persona sine dubio esse Christi, quia humanitas de divinitate gaudet. Quamvis etiam de membris illud accipi Christi recte possit. 7 #Quoniam rex sperat in Domino:@# #Et in misericordia Altissimi non commovebitur.@# C Rex est iste, qui in passione sua ascriptus, tribus linguis legebatur. Speravit in Domino, secundum hominem. Non commovebitur A misericordia Patris, quia protector est olim sperantium in se. 8 #Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: Dextera tua inveniat ÷ omnes .. qui te oderunt.@# C Inveniatur manus tua, id est operatio tua reperiatur. H Ut revertantur inimici, afflicti potestate tua in bonum. Dextera Patris Dominus est Salvator. Qui eum oderunt poena perpetua damnandi sunt, et sine fine cum diabolo et satellitibus suis in aeternis tenebris torquendi. Invenitur igitur Dei manus in judicio futuro inimicis ejus. 9 #Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos: et devorabit eos ignis.@# C Clibanus est coquendis panibus aenei vasculi deducta rotunditas, quae suburentibus flammis ardet intrinsecus; quod signat peccatores, qui in judicio torquendi sunt et moerore animi et poenali excruciatione. Tempus vultus Dei, dies est judicii. H Hic ira Dei non punit, sed conturbat ad poenitentiam, et hic ignis Spiritus sancti devorat, id est peccata consumit. C Sive quando audient: Ite in ignem aeternum, tunc judicis sententia conturbabit, et ignis devorabit perpetuo. 10 #Fructum eorum de terra perdes: Et semen eorum a filiis hominum.@# C H Fructum dicit opera iniquorum. Perdere de terra, id est de sancta Ecclesia vel terra viventium. C Semen, id est vota vel facta peccantium. A filiis, id est de sanctis eos facis alienos, quos in haereditatem aeternam tua largitate missurus es. 11 #Quoniam declinaverunt in te mala: Cogitaverunt consilia, quae non potuerunt@# ÷ #stabilire@# .. H Visi sunt Judaei declinare mala in Christum, quando dixerunt: Dignus est morte. Cogitaverunt concilium dicendo: Jube ergo custodiri sepulcrum (Matth. XXVII), nolentes nec etiam credentes Christum resurgere. Quod non potuerunt stabilire, quia, quando voluit Christus, resurrexit. C Declinare dicimus mala supra alios, poenitentia in alios causam iniquitatis relidere, quod Judaei Christo fecerunt, dum destructionem civitatis et gentis vitae Christi ascripserunt, dicentes: Si dimittimus eum sic (Joan. XI), etc. 12 #Quoniam pones eos dorsum: In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.@# A Positi sunt Judaei dorsum, quando vitio suo terrena sapientes, non meruerunt coelestia contueri. H Praeparabuntur reliquiae Judaeorum, quando per Enoch et Eliam in fine credituri sunt, et tunc praeparabis vultum eorum, scilicet in te credentium, ut scilicet convertantur corda patrum in filios. 13 #Exaltare, Domine, in virtute tua: Cantabimus et psallemus virtutes tuas.@# H Exaltare in virtute, id est demonstra in judicio majestatem tuam et potestatem, qui prius venisti in humilitate. C Cantare est verba Domini ore proferre; psallere, mandata divina bonis operibus constanter implere. ORATIO EX PSAL. XX. Benedic, Domine, benedictione dulcedinis, et comple tibi placitum desiderium nostrum, ut dum jugiter virtutes tuas suavi modulatione concinimus, longitudinem vitae perpetuae consequamur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS XXI. ARGUMENTUM PSAL. XXI. C In hoc psalmo Christus de passione sua ad Patrem loquitur, admonetque fideles laudare Dominum, quia in resurrectione sua catholicam respexerit Ecclesiam. TT. #In finem pro susceptione matutina psalmus ÷ David@# .. C In finem; sive psalmus, sive David, quid signet expositum est. Susceptio matutina est tempus reresurrectionis, quando mortale corpus in magna gloria clarificatum assumpsit. Matutinum dictum est, quasi #manu primitivum,@# quod tempus innumeris locis ad resurrectionem Domini constat aptatum. 1 #Deus, Deus meus ÷ respice in me .. quare me dereliquisti: Longe a salute mea verba delictorum meorum.@# C Deus sermo Graecus est, et interpretatatur #timor.@# Unde quidam ait gentilium poetarum: primus in orbe deos fecit timor; unde Christus, quasi vicina passione permotus, ex humanitate clamat:
null
81a2b94f-0154-41af-a40a-a2d0f48046de
latin_170m_raw
null
None
None
None
Respice in me, deprecans sibi celerrimum auxilium resurrectionis. H Quod se dicit derelictum, non ex propria, sed ex populi sui persona loquitur, cujus peccata ipse suscepit. C Dicit a se longe fieri verba quae delicta parturiunt, et iterum sua dicit esse peccata nostra delicta, qui non habuit peccata. A Dicit igitur se derelictum in persona membrorum, quae quod petunt non accipiunt, eo quod verba delictorum sunt petitiones eorum, dum vel petunt contra salutem vel non mox exauditi murmurant, et derelictos se conqueruntur. 2 #Deus meus, clamabo per diem et non exaudies: Et nocte et non ad insipientiam mihi.@# C Clamabat humanitas Verbi per diem, quam non circumdabant tenebrae peccatorum. H non exauditur: propter destinatos ad mortem, qui noctis nomine vocitantur. C Non ad insipientiam, subaudiendum reputabis mihi, id est Pater Filio, petebat ergo mediator Dei et hominum non insipienter sed prudenter, et tamen non constat auditum, quia petitione et passione mundum erat redempturus. H C A Vel dies prospera, nox adversa significat. In quibus quandoque petentes Deus non exaudit, et hoc non ad insipientiam eorum, sed ut sic sapientes fiant et discant sapienter petere, non terrena sed coelestia, vel terrena ad salutem animae. 3 #Cum autem in sancto habitas: Laus Israel.@# C In sancto habitas laus, incarnationem per hoc Christi declaravit propheta, quia in Filio habitat laus, id est Pater qui est laus Israel, id est Ecclesiae videntis per fidem te. Ideo etiam non exauditum se ostendit, non propter insipientiam, sed propter salutem generis humani per passionem suam alias factam sanctam, quoniam Pater semper audit Filium in quo semper habitat. 4 #In te speraverunt patres nostri: Speraverunt et liberasti eos.@# H Speraverunt patriarchae, et liberavit eos de Aegypto. H Speraverunt in deserto et liberati sunt, quanto amplius filium pater liberat dum petit et vult liberari. 5 #Ad te clamaverunt et salvi facti sunt: In te speraverunt et non sunt confusi.@# C Clamaverunt martyres ad Christum: dum eos corporalis poena consumpsit, et putabantur ab infidelibus non exaudiri, sed illi potius valde auditi sunt, quia coronam percipere meruerunt. Nec sunt confusi: quos constat venisse ad praemium, non enim confunditur, qui aeternum regnum consequitur. 6 #Ego autem sum vermis et non homo: Opprobrium hominum et abjectio plebis.@# C Vermi enim comparatur Christus, quia mortalis et de carne sine mistione seminis natus est. Similiter vermis sine concubitu nascitur. Non homo, id est non peccator, quod in illo esse non potuit. Opprobrium hominum: quando in eum spuebant, et alapis verberabant. Abjectio, cum elegerunt Barabbam, Christum abjecerunt. 7 #Omnes videntes me deriserunt me: Locuti sunt labiis. Et moverunt caput.@# C Omnes, de malis suscipiendum est: deriserunt, non credendo in Christum. H Locuti sunt labiis: Si Filius Dei est descendat de cruce (Matth. XXVII). Moverunt caput. C Per iracundiam: quod minantes faciunt non judicantes ex corde, ore enim non corde loquebantur, quibus non provenit ex firma deliberatione sententia. 8 #Speravit in Domino eripiat eum:@# #Salvum faciat eum quoniam vult eum.@# H Vox prophetae. Speravit, hoc est humanitas in divinitatem. Eripiat, id est de Judaeis, vult eum, quoniam Deus Pater talem Filium habere voluit sine peccato, per quem peccata tolleret mundi. C Vel melius hoc per ironiam dictum est a Judaeis, quae figura Latine #irrisio@# dicitur, aliud quam conatur quis ostendens. 9 #Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: Spes mea ab uberibus matris meae: in te projectus sum ex utero.@# H Vox humanitatis, eduxisti me ventre, id est de utero sanctae Mariae. C Quia tunc ab originali peccati vitio sequestratus: tanquam sponsus processit de thalamo. Spes mea ab uberibus, H id est secundum humanitatem, secundum quam non dedignatus est sugere ubera matris. In te projectus sum. C Ostendit se fuisse ab humana iniquitate divisum. 10 #De ventre matris meae Deus meus es tu: Ne discesseris a me.@# C Cum dicit de ventre matris meae: ostendit non fuisse sine Deo nec
null
a260bdc5-08a8-4197-8994-da3de83f9414
latin_170m_raw
null
None
None
None
ipsam conceptionem carnis. Ne discedas a me. H In die passionis. 11 #Quoniam tribulatio proxima est Quoniam non est qui adjuvet.@# H Quoniam proxima est tribulatio, ut ipse dixit: Surgite, eamus, ecce appropinquabit qui me tradet (Matth. XXVI). Non est qui adjuvet, neque angelus, neque homo, nisi tu, Pater. 12 #Circumdederunt me vituli multi: Tauri pingues obsederunt me.@# C Vituli populi Judaeorum, qui ignorato jugo Dei: inconsiderata procacitate lasciviunt, simul petulantes et fatui, qui gressus suos nulla moderatione distinguunt, sed vagi ac penduli: ad iniqua consilia quibusdam saltibus efferuntur. Tauri principes Judaeorum designant. Addidit pingues, quia feroces circumdederunt Christum cum gladiis et fustibus, animal enim impinguatum: inquietum et ferox efficitur. 13 #Aperuerunt super me os suum: Sicut leo rapiens et rugiens.@# C Aperuerunt Judaei os dicentes: Crucifige, crucifige (Matth. XXVII.) Suum videlicet, quod non illis sapientia aperuit, sed cogitatio scelerata. Rapiens: pertinet ad insanissimam seditionem cum eum raptum traxerunt ad tribunalia. Rugiens: ad blasphemas voces, quibus dicebant: Crucifige, crucifige. 14 #Sicut aqua effusus sum: Et dispersa sunt omnia ossa mea@# H Ossa Christi apostoli dicuntur, C qui dispersi sunt et effusi sicut aqua, qui orbem terrarum divino imbre satiantes: a sordibus peccatorum abluerunt, A vel Christus ita viliter occisus, sicut aqua effunditur, et ejus sanguinis effusio nos rigavit et abluit, et dispersi sunt in morte ejus discipuli. 15 #Factum est cor meum tanquam cera liquescens: In medio ventris mei.@# H Cor suum, sapientiam suam dixit, quae ante passionem suam non intelligebatur. C Impleta vero passione omnis veritas promissa revelata est. Bene mysteria legis comparata sunt cerae, quae tunc reddit splendorem luminis, cum a calore dissolvitur; sic per ignem passionis Christi, illuminata sunt mysteria legis. Ventrem Ecclesia dicit. 16 #Aruit tanquam testa virtus mea: et lingua mea adhaesit faucibus meis: Et in pulverem mortis deduxisti me.@# H C Virtus Christi testae comparatur, quia sicut illa igne decocta, fortior erit, sicut virtus Christi in passione solidita est, quae prius quasi lutea videbatur incredulis. C Lingua sua: significat praedicatores, qui adhaerent faucibus suis, dum ejus mandata custodiunt. In pulverem deductum dicit, ad voluntatem Judaeorum, qui hoc nitebantur et se fecisse putabant, quia ejus resurrectionem credere noluerunt, sed se putabant Christo mortem dedisse communem, ut usque in pulverem perductum crederent. 17 ÷ #Quoniam .. circumdederunt me canes ÷ multi@# .. #Concilium malignantium obsedit me.@# H Canum natura est: dominos amare, contra latrones latrare: econtra Judaei contra suum Dominum non loquentes recta, sed latrantres iniqua, latronem elegerunt. C Concilium malignantium: quando cogitabant Jesum dolo tenere, mortique trahere. 18 #Foderunt manus meas et pedes meos: Dinumeraverunt omnia ossa mea.@# H Foderunt manus, id est, clavis fixerunt, et fructum magnum invenerunt id est, salutem omnium gentium. C Dinumeraverunt ossa ejus, mystice, id est, apostolos seu reliquos Christianos, quos quaerebant Judaei persecutione facta exstinguere, ne in majore numerum convalescerent. Vel corpus ejus sic extenderunt in cruce, ut ossa ejus numerabilia viderentur. 19 #Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.@# C Dicit Judaeos considerare secundum incrudelitatem eorum, ut non transitorie vel casualiter fecisse videantur, sed diligenter considerasse et inspexisse ad ea quae fiebant, et tamen cor eorum lapideum tot miraculis non fuisse molitum. Diviserunt sibi vestimenta mea (Job XIX). H Hoc in passione Christi completum est, quando fecerunt, quatuor partes, quatuor milites. Tunica tamen non est divisa significans unitatem Ecclesiae, quae non scinditur, quamvis haeretici eam scindere contendant. 20 #Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium meum: Ad defensionem meam conspice:@# H Hic humanitas ad divinitatem loquitur. C Et resurrectionem celerrimam deprecatur: ut veniente tali gloria, perfidorum incredulitas destruatur. Auxilium signat resurrectionem Christi, quae elongata non est: quando triduana provenit. C Ad defensionem, ne quid praevaleat in me pars illa vocatis inferni. 21 #Erue a
null
e75f6cf3-0b1c-4711-91fb-21ff31ada239
latin_170m_raw
null
None
None
None
framea animam meam:@# ÷ #Et .. de manu canis unicam meam.@# C Liberari se postulat a morte quam subire voluit. Framea autem significat hastam, sive gladium seu quaelibet arma, et significat hic malitiam Judaeorum. De manu canis dixit: cum canis manus non habeat, sed vult intelligi potestatem Judaeorum. H Unicam dicit animam suam, quae non habeat peccatum: vel Ecclesiam catholicam. C Ut intelligatur doctrinas novas et conciliabula perditorum respuisse. 22 #Salva me ex ore leonis:@# #Et a cornibus unicornium humilitatem meam.@# C De ore leonis: de potestate diaboli dicit, qui bene comparatur feris, quoniam humanis existens semper delectatur. A cornibus, id est a superbis. Unicornium, qui nimia elatione surgentes: similes socios ferre non possunt, a talibus secerni suos humiles Christus postulavit, talia quippe animalia quae uno cornu armantur, multo #fortiores@# sunt his quibus duplicia tribuuntur. 23 #Narrabo nomen tuum fratribus meis: In medio Ecclesiae laudabo te.@# C Post sacram passionem dicit gloriam divinitatis toto orbe vulgandam. Narrabo, id est narrari faciam. Fratres dicuntur qui diligunt et diliguntur. In medio Ecclesiae. II In medio credentium populorum praedicabo te et laudabo te. 24 #Qui timetis Dominum laudate eum: Universum semen Jacob glorificate eum.@# C Timor Dei: justus est et rectus, laudemque generat, amorem tribuit, et ardorem charitatis inflammat. Semen Jacob, qui fidei Jacob, devotione consentiunt, et supplantatores vitiorum sunt. Laudate igitur, qui timetis, id est reverentiam habetis nominis ejus, quia eum non meretur praedicare, nisi qui cognoscitur et timere. 25 #Timeat eum omne semen Israel@# .. #Quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis.@# H Timeat eum omne semen Israel, id est, unusquisque renatus per baptismum, et mente Deum videns. Quoniam non sprevit preces pauperum. Id est filium. C Sicut facere solent gloriantes in istius mundi honore, spernere pauperes et despicere supplicantes, causamque de habitus qualitate metiri, ut si sit vestibus nitidus: verax putetur, si amictu sordidus: mendacissimus habeatur. 26 #Nec avertit faciem suam a me: Et cum clamarem ad eum exaudivit ÷ me@# .. H Nec avertit faciem, sed resuscitavit me a mortuis. Cum clamarem, respondit: Clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII). C Vel aliter, clamavit itaque: ut mors nostra ejus morte finiretur, et peccatum veteris hominis; redimeretur pretio sanctissimae passionis. 27 #Apud te laus mea in Ecclesia magna Vota mea reddam in conspectu timentium eum.@# C Apud te significat de te, laus mea in Ecclesia, scilicet catholica, magna enim et amplitudine dicitur et honore. Vota, sacramenta corporis et sanguinis, quae illis praesentibus redduntur: qui ei sancto timore subjecti sunt, denique quae sint vota ista subjungit. Edent pauperes, etc. 28 #Edent pauperes et saturabuntur: ÷ et .. laudabunt Dominum qui requirunt eum: Vivent corda eorum in saeculum ÷ saeculi@# .. C Pauperes, id est, regnum Dei esurientes. Saturari enim non possunt nisi quos talis possidet esuries. Pauperes saturati Deum laudant, divites semetipsos exaltant. H Qui requirunt: fide et opere, intelligentes, quae ipse est panis qui de coelo descendit. Vivit cor, id est, spes eorum immobilis vegetatur. Illud vivere dicimus veraciter: quod in divinitatis gratia perseverat. 29 #Reminiscentur et convertentur ad Dominum: Universi fines terrae.@# C Reminisci illos dicimus: quos constat post oblivionem Christi redisse ad veram medicinam. Et quando Deus ab illis fideliter cognoscitur, recte ab eis dicitur reminisci, ut ad illum redeant veraciter: quem prius perversa voluntate neglexerunt. Universi fines, id est universalis Ecclesia, quam nunc constat toto orbe esse diffusam. H Et quotidie religiosa doctrina ad verum Christum alios convertere satagunt Christi veri praedicatores. 30 #Et adorabunt in conspectu ejus: Universae familiae gentium.@# C Illi adorant in conspectu Domini, qui sincera fide et operibus Christum rogant. Conspectus enim illius non est nisi supra fidelissimos et beatos. Universae familiae, cunctos credentes conclusit, qui nihil excepit. 31 #Quoniam Domini est regnum: Et ÷ ipse .. dominabitur gentium.@# C Quoniam Domini est regnum,
null
c1fca718-6c8b-4631-b2ae-63ae3b2ecd9a
latin_170m_raw
null
None
None
None
quia non sunt gentium regna, sed Domini, qui potestate sua et mutat reges et continet. Et necesse est ipsum debere ubique coli: quem constat intelligi Dominum omnium rerum. 32 #Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae: In conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.@# H. Manducaverunt omnes divites, id est apostoli vel caeteri sancti corpus Christi. Adoraverunt: in fide et operatione. Descendunt: a superbia saeculi, ut adorent in humilitate pura. H A Vel hic pingues: divites terrae, qui etiam sacramentum corporis Christi manducant, sed non saturabuntur ut pauperes Christi, adorantque, sed fraternitatem charitatis non habent: et ideo quia mente in terrena descendunt, cadent in infernum. 33 #At anima mea illi vivet: Et semen meum serviet ipsi.@# C Animam vero suam dicit Deo Patri vivere, quoniam hunc mundum immaculata conversatione transivit. H Semen meum, filii Ecclesiae serviunt Christo, C vel opera Christi servient laudando Deum. 34 #Annuntiabitur Domino generatio ventura: Et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit ÷ Dominus@# .. H C Propheta dicit generationem venturam: populum gentium, quae ex aqua et Spiritu erat procreanda, haec annuntiabitur Domino, id est annuntiando convertetur Domino, hoc est in honorem Domini. H Annuntiant coeli, id est, apostoli praedicant Filium Dei, ipse est enim justitia Patris. C Apte vero dictum est Christianum populum Dominum fecisse, quoniam eum praedestinavit ante saecula et creavit illum et redemit et suo sancto corpore a peccatis liberum fecit. ORATIO EX PSAL. XXI. Caput misericordiae Deus qui propter nos descendens in uterum virginis addictus ligno, perfossus clavo, vestimentis insuper sorte divisis, surrexisti liber ab inferis: praecamur ut hujus commercii non immemor, sis populis ab ore leonis ereptor, qui fuisti quondam patribus in te sperantibus liberator. Qui vivis et, etc. PSALMUS XXII. ARGUMENTUM PSAL. XXII. C Per totum psalmum renatus in baptismo Christianus gratias agit: quia de ariditate peccati ad loca pascuae et ad aquas refectionis sit inductus. TT. #Psalmus David.@# C Psalmus David, per totum istum psalmum Christianus fidelis gratias agit Domino, quis liberatus vetustate deposita: ad loca pascuae et aquam refectionis Domino largiente sit perductus. 1 #Dominus regit me ÷ et .. nihil mihi deerit: In loco pascuae ibi ÷ me .. collocavit.@# L Loquitur hic Ecclesia fiducialiter per fidem. Dominus regit me, quia ante adventum Christi, mundum diabolus regebat. Nihil deerit boni ei qui adhaeret Deo. In loco pascuae, id est in futura beatitudine eum collocabit, sed jam in spe ejusdem beatitudinis collocavit, vel in Ecclesiae et fidei unitate spem meam composuit. 2 #Super aquam refectionis educavit me: Animam meam convertit.@# H C Aqua refectionis: est baptismi lavacrum, quo anima sterilis irrigatur. Educavit, C id est paulatim nutrivit, quasi parvulos et renatos doctrina. H Patriarcharum et prophetarum sive apostolorum, C Convertit fidelis animam ad Christum: quae dudum sub diabolo probatur esse captiva. 3 #Deduxit me super semitas justitiae: Propter nomen suum.@# C Semitae justitiae, sunt duo praecepta salutaria, id est, dilectio Dei et proximi. Quae semitae dicuntur, quia arcta est via ad regnum coelorum (Matth. VII). Propter nomen suum gaudet se famulus Christi deductum esse ad illam scientiam, ut possit jussa Dei vulgare, et hoc non suis meritis, sed divina gratia sibi concessam esse; ac si diceret: deductus sum in semitas mandatorum, non propter meritum meum, sed propter nomen suum. 4 #Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala. Quoniam tu mecum es.@# C Dicit catholicus, si ambulavero inter haereticos (qui recte umbrae mortis dicuntur) non timebo eorum pravas suasiones, quoniam tu me, Domine, defendis. H Vel inter saeculi obscuritates, ignorantias et peccata: peccata enim umbra mortis sunt, quia exprimunt similitudinem mortis. Sed et ideo non timebo, quia virga tua, etc. 5 #Virga tua et baculus tuus: Ipsa me consolata sunt.@# C Virga enim ad justitiam et fortitudinem Domini Salvatoris pertinet. Baculus: ad adjutorium humanum quo gubernatur et a Deo sustentatur homo, sicut infirmus baculo
null
728e4bb0-74c6-433e-9d0a-317987b227ed
latin_170m_raw
null
None
None
None
sustinetur, quo et pes caute defigitur, et totum corpus desuper innixum sustinetur. Istis ergo duabus rebus fidelis consolatur, una est districtio quae conterit vitia, et malos qui bonis nocere cupiunt: altera gubernatio, quae sustinet fideles. H A Virga certe etiam consolatur: quando corrigendo peccatorem in viam salutis ducit. 6 #Parasti in conspectu me mensam: Adversus eos qui tribulant me.@# C Parasti, id est, praedestinati altare sanctum, mensa dicta a mense, quoniam quolibet mense primo die, convivia ritu gentium exercebantur, etc. H Significat Scripturam sanctam. Adversus eos, id est, haereticos qui tribulant Ecclesiam, vel persecutores Ecclesiae et daemones. 7 #Impinguasti ÷ in .. oleo caput meum:@# ÷ #et .. calix meus inebrians ÷ quam praeclarus est@# .. H Vox Ecclesiae. Laetificasti caput, id est mentem meam, oleo hoc est spiritali laetitia. Calix intelligitur verbum Dei quod inebriat mentem hominis. C Praeclarum itaque quia ad regnum coelorum perducit. Vel calix sanguis Christi, qui digne sumentibus praeclarus est. 8 #Et misericordia tua subsequetur me: Omnibus diebus vitae meae.@# C Subsequitur misericordia, fideli utique ad custodiam, sed praecedit ad gratiam conferendam. Nisi Domini misericordia subsequeretur: facile humana fragilitas deciperetur, quia a tergo diabolus insidias parat: quandiu in hoc corpore mortali versatur, unde nimis necessarium est, ut semper nos gratia Dei praecedat, et misericordia subsequatur. 9 + #Et .. ÷ ut .. inhabitem in domo Domini: In longitudine dierum.@# A Ideo illa concessa sibi, quae dicta sunt fatetur, ut inhabitet, etc. Domus quippe Domini: futuram signat Hierusalem quae consistit in longitudine dierum, quia in ipsa est perpetua laetitia et beatitudo sine fine. ORATIO EX PSAL. XXII. Rege nos, Domine, suavibus tuae praeceptionis habenis, ut aeterni tabernaculi habitatione percepta: plenitudine perennis poculi repleamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum qui, etc. PSALMUS XXIII. ARGUMENTUM PSAL. XXIII. C Propheta testatur Christi ditioni universum orbem esse subjectum definiens quibus virtutibus praediti sunt in ejus Ecclesia constituti, alloquiturque superstitiosos ut vero Domino famulentur. TT. #Psalmus David ÷ Prima Sabbati@# .. C Prima Sabbati significat diem Dominicum, quo Dominus surrexit, et resurgendo isti saeculo subvenit, mundumque ipso die creavit, qui propter excellentiam tanti miraculi: proprie dies Dominica nuncupatur, id est Domini, quamvis omnes sint Domini. 1 #Domini est terra et plenitudo ejus: Orbis terrarum et ÷ universi .. qui habitant in eo.@# C Domini est terra, id est, Ecclesia quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia ab ipso sint condita: tamen ipsius esse proprium dicimus illud quod eum veneratur auctorem. Plenitudo, id est, multitudo sancta qua repletur Ecclesia. Ille habitat Ecclesiam, qui usque ad obitum suum in fide recta perseverat, habitare enim manere dicimus. 2 #Quia ipse super maria fundavit eum: Et super flumina praeparavit eum.@# C Quid est super maria fundare: nisi super tremulos fluctus vitiorum, Ecclesiam in firma fide solidare flumina: H Potentes saeculi vel cupidi. Super ista flumina est Ecclesia, ut illis praedicet, et convertantur. 3 #Quis ascendet in montem Domini: Aut quis stabit in loco sancto ejus?@# C Quia omnia quae condidit Domini esse docuit sequenter interrogando ostendit quales esse debeant: qui se ipsius nuncupari desiderant. H Et est vox prophetae interrogantis: Quis ascendet in montem, id est, coelestem Hierusalem. C. Vel justitiam ad quam magno nisu tendimus, quoniam peccatis obviantibus impedimur. H. Aut quis stabit, id est, quis perseverabit in justitia. C Multo quippe utilius est in sancto loco stare, quam ad ejus fastigium pervenire. H Quia multi ascendunt, sed non perseverant. Quis igitur pro raritate ponitur. 4 #Innocens manibus et mundo corde: qui non accepit in vano animam suam: Nec juravit in dolo proximo suo.@# C Innocens manibus est: cujus operatio neminem laedit, sed juvare contendit. Mundo corde. H Sanctus in cogitatione. Ille non accipit in vanum animam suam, qui opera bona agit. C Per dolum itaque jurat: quisquis aliter facturus est quam promittit, credens perjurium
null
0fadfd66-e831-4113-b390-887311180e9c
latin_170m_raw
null
None
None
None
non esse: decepisse nequiter credentis errorem. 5 ÷ #Hic .. accipiet benedictionem a Domino. Et misericordiam a Deo salutari suo.@# C Ergo accipit benedictionem non ab alio, sed a Domino. H Qui se custodierit ab istis supradictis maculis, H salutaris ergo noster: Christus est, a quo et beatitudo tribuitur et peccata laxantur. H Misericordiam a Deo solus ille consequitur, qui se miserum putat, C et nullus hominum est qui sibi misereri non egeat. 6 #Haec est generatio quaerentium eum: Quaerentium faciem Dei Jacob. Diapsalma.@# H Generatio hoc est populus Christianorum qui jacuit in tenebris, sed nunc quaerens Dominum, requirit faciem Dei per fidem et operationem, id est Christi per illius illuminationem, qui posterius nato primatum dedit honoris, scilicet Christiano populo, quod per Jacob intelligi occulte dedit. 7 #Attolite portas principes vestras: et elevamini portae aeternales: Et introibit rex gloriae.@# C Praecipit enim propheta portas mortis auferre, id est, cupiditatem et malitiam aliaque vitia, quae principe diabolo positae erant, quae ideo portae appellatae sunt, quia per ea transeant peccatores sua facta portantes, et per ea diabolus ad corda intrat. Siquidem a #portando@# porta dicta est. Et iterum praecepit elevare portas, id est, H fidem et charitatem, quae aeternales sunt dictae, quia per eas Christus introivit ad Ecclesiam. 8 #Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens. Dominus potens in praelio.@# H Vox daemonum. Ac si dicerent, nostrum regem habemus diabolum. Iste rex quis est? vox iterum angelorum bonorum, fortis est, quia alligavit diabolum (Luc. XI). Potens cum vicit infernum. In praelio potens cum spoliavit tartarum. Sic quaerere visi sunt diaboli, a gentium cordibus, imperio Christi, et praedicatione et gratia expulsi. 9 #Attollite portas, principes, vestras: et elevamini portae aeternales: Et introibit rex gloriae.@# C Admonet iterum degentes in diversis erroribus auferre claustra mortis, H hoc est superbiam et cupiditatem et avaritiam, quia per has tres omnis homo ad infernum descendebat. Elevatae sunt portae aeternales, C id est, gratia baptismatis, honor chrismatis, salus praedicationis, per quas rex gloriae dignatus est introire. 10 #Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. + Diapsalma@# .. H Merito virtutum Dominus dictus, quia virtute sua conculcans inferos, cum triumpho rediens ad superos. Rex gloriae, C qui facit, se glorificando, gloriosos. ORATIO EX PSAL. XXIII. Stabilitor terrae, Deus (cui cuncta mundi plenitudo deservit) restitue nos in innocentiam vitae, ut possimus, te praevio, montem sanctificationis ascendere. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXIV. ARGUMENTUM PSAL. XXIV. C Per totum hunc psalmum deprecatur Ecclesia ne ante conspectum Domini contemptibilis appareat inimicis. TT. #In finem psalmus David.@# 1 #Ad te, Domine, levavi animam meam:@# #Deus meus, in te confido, non erubescam.@# C Dicit mater Ecclesia se levasse animam suam, ad contemplationem coelestium rerum per spem, fidem et charitatem, quia humana facile despicit qui divina conspexerit. Erubescere est repentina conturbatione animi confundi; quod non evenit Ecclesiae, quia in Deum confidit. 2 #Neque irrideant me inimici mei: Etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.@# C Ridere plerumque benigni, irridere autem semper adversi est. H Inimici Ecclesiae sunt daemones, haeretici, vitia, peccata. Non confundentur, qui exspectant Dominum, neque hic neque in futuro. C Exspectare est sub malorum patientia Deum viriliter #sustinere,@# ut ille veniens in judicio reddat quod devoti animus exspectabat. 3 #Confundantur ÷ omnes .. iniqua agentes: Supervacue.@# H Propheta dicit non optando, sed prophetando: confundantur. Confundentur enim qui usque in finem in malitia perseverant. C Vanum dicimus infructuosum atque vacuum, quod a Domino probatur alienum. A Vel optative, confundantur hic pro peccatis salubriter. Quod si hic nolunt, confundantur tandem aeternaliter. 4 #Vias tuas, Domine, demonstra mihi:@# ÷ #Et .. semitas tuas edoce me.@# C Viae dictae sunt a #vehendo,@# et significant hic mandata.
null
d566dc30-998d-437e-908e-ff7bd31d64e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
Semita dicta quasi #semi via,@# quia angusto calle dirigitur, nec vulgo nota est, sed occulto itinere ambulatur. H Per semitam intelligitur angusta via quae ducit ad vitam. Edoce me. C Qui sermo non ad callem sed ad legem magis noscitur pertinere. 5 #Dirige me in veritate tua et doce me: Quia tu es Deus salvator meus: ÷ et .. te sustinui tota die.@# C Dirige me ad vitam pertinet, doce: ad scientiam. H Id est ut nihil perverse agam. C Salutare est Christiano: ut Deum sibi salutarem credat. Tota die, ac si diceret: omni die, scilicet non interposito die, sed continua vita exspectavi misericordiam tuam et retributionem. A Sustinui itaque te, quem homines putant oblitum eorum dum tardas, exspectans patienter miserationis tuae dilationem in subveniendo. 6 #Reminiscere miserationum tuarum, Domine: Et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.@# C Humano usu hic dicitur, reminiscere, qui nunquam potest aliquid oblivisci. Miserationes pertinet ad operationes pias. Misericordia vero ad clementem naturam, quoniam miseratio, operis est; misericordia, cordis. Saecula dicta, quo in se revolvant jugiter tempora, a #sequendo@# esse dicta. 7 #Delicta juventutis meae. Et ignorantias meas: ne memineris.@# C Delictum quidam volunt levius esse peccatum, quasi derelictum, dictum ab eo quod viam derelinquat aequitatis. H Juventutis, id est, quae in adolescentia gessi. C Ignorantias dixit, quia multa facimus quae mala esse nescimus, ideo precatur ne delicta ejus meminerit, sed potius memor ejus sit per suam misericordiam. 8 #Secundum misericordiam tuam memento mei tu: Propter bonitatem tuam, Domine.@# H Secundum tuam misericordiam, id est, non propter meum meritum, sed propter tuam misericordiam memor esto mei. C Merito etiam illius bonitas praedicatur, de quo dicitur, nemo bonus nisi solus Deus (Matth. XIX). 9 #Dulcis et rectus Dominus: Propter hoc legem dabit delinquentibus in via.@# C Dulcis dicitur, a quo suavia dona praestantur coelestis vitae. Rectus, H quia reddit unicuique secundum opera sua. Legem charitatis dabit, per quam dimittentes offensam reconciliamur Deo. C In via, id est praesenti vita, ubi lex ponitur, in qua recte vivere commonemur. 10 #Diriget mansuetos in judicio: Docebit mites vias suas.@# C Directus quippe dicitur qui de curvo rectus efficitur. Mansueti dicuntur, quasi #manu consueti,@# hoc est, tolerantes injurias, non reddentes malum pro malo. Mites sunt, qui nullo furore turbantur, sed lenitate animi jugiter perseverant; illos dirigit in judicio, quia ad promissam beatitudinem eos facit pervenire. Quae vero sint viae Domini, sequenti versu exponit. 11 #Universae viae Domini misericordia et veritas: Requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.@# C Universae viae Domini misericordia, quia praevenit cuncta bonitate sua. Veritas, quia omnia juste dijudicat. Quibus vero possunt talia convenire, sequitur: requirentibus testamentum. H Id est, novum; et testimonia, id est dicta praecedentium prophetarum. 12 #Propter nomen tuum ÷ Domine .. propitiaberis peccato meo: Multum est enim.@# C Hoc bene refertur ad personam Ecclesiae, quae se salvatam dicit propter nomen Jesu, quod linguam nostra #Salvator@# interpretatur. Peccato meo multum est enim, quia nisi fuerit divina miseratione subventum, quantum vita protenditur, tantum humana fragilitas peccatis involvitur, quoniam cursu temporis semper augetur. 13 #Quis est homo qui timet Dominum? Legem statuit ei in via quam elegit.@# C More suo interrogando dicit Propheta: Quis est homo qui timeat Dominum? constituta est illi lex, ne sub securitate ignorantiae peccet, in via, id est in sanctitate propositi. H Vel, in via fidei, si enim timet, securitate non decipitur. 14 #Anima ejus in bonis demorabitur: Et semen ejus haereditabit terram.@# H Anima justi in bonis demorabitur, hoc est perseverabit sperando in praemiis futuris semen ejus. C Id est opera bona haereditabunt terram viventium, id est in aeterna securitate recipientur, et possessio ejus nulla ulterius expulsione turbabitur, qui enim aliquid ex haereditate tenet, firmissima possessione gloriatur. 15 #Firmamentum est Dominus timentibus eum: Et testamentum ipsius ut
null
1df2739f-c497-46e8-a1c5-0fac63a1f16d
latin_170m_raw
null
None
None
None
manifestetur illis.@# H Nos infirmi et imbecilles, si timemus Dominum, erit nostrum firmamentum, ne ab hujus saeculi fluctibus quatiamur. Et manifestatur lex nobis in Christo, quae prius velata erat per litteram. C #Et@# valde nobis necessarium, ut lex ejus ipsius munere declaretur nobis, sine quo nec intelligere quidquam boni, nec perficere possumus. 16 #Oculi mei semper ad Dominum: Quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.@# H Oculi mei ad Dominum, id est oculi cordis, vel mens mea semper cogitet Dominum, quoniam de laqueo diaboli sensus meos (a quo prius per voluptates saeculi capiebar) evellet. 17 #Respice in me et miserere mei: Quia unicus et pauper sum ego.@# C Superius dixit, oculi mei semper ad Dominum; nunc dicit, respice in me quemadmodum ego in te. Miserere mei, H quia miser sum, unicus est populus Christianus. C Qui unicus est ei, quia solus sacramenta fidei custodit, pauper: quoniam a mundi illecebris segregatus, nulla saeculi ambititione refertus est. 18 #Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: De necessitatibus meis erue me.@# C Multiplicatae sunt tribulationes Ecclesiae, dum cogitationes suas per calamitates mundi (ubi est seminata) distendit; necesse est enim ut copioso fasce deprimatur, qui pro multis affligitur. De necessitatibus dicit, quas persecutorum atque haereticorum patiebatur insidiis, hi sunt enim qui necem cupiunt inferre Christianis. A Et necessitates recte adversitates dicuntur, quia necessariae sunt ad regnum coelorum tendentibus. G Vel necessitates, venialia dicit peccata, sine quibus vivere non possumus. 19 #Vide humilitatem meam et laborem meum: Et dimitte universa delicta mea.@# A C Vide, id est propitius respice. Humilitas est Ecclesiae, quando indisciplinatos docendo sustinet. C Labor ipsius est, quia multis persecutionibus fatigatur. Merito sibi omnia peccata deprecatur dimitti, quia durus labor tolerantiae semper clementiam judicis exspectat, id est, propter istam humilitatem et laborem, meretur indulgentiam delictorum. 20 #Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: Et odio iniquo oderunt me.@# H Respice, vox Ecclesiae pro persecutoribus. C Orat ut redeant, quia quem ille respicit, sine dilatione convertit. Multiplicati sunt, in peccatis. Odio iniquo, addidit, quia et justum odium est, ut illud est: Perfecto odio oderam illos (Psal. CXXXVIII). Isti autem non illo justo odio sed iniquo oderunt me. 21 #Custodi animam meam et erue me: Non erubescam, quoniam speravi in te.@# H Custodi, vox Ecclesiae supplicat ut custodiatur. A Ne declinet ad imitationem eorum, #et eripe@# ab omni malo. H #Ne confundar neque@# hic, neque in futuro, quia in te speravi et te invocavi. C Ipsum enim elegit invocare, cui nescit pie supplicantes abjicere. A Quia igitur non in me, sed in te speravi, non confundar. 22 #Innocentes et recti adhaeserunt mihi: Quia sustinui te.@# C Innocentes, parvulos dicit sacro baptismate regeneratos. Rectos qui jam matura aetate conversi sunt a peccatis. Ideo vero illos adhaesisse dicit Ecclesia sibi, quoniam sustinuit Deum, patienter adversitates sustinendo 23 #Libera, Deus Israel: Ex omnibus tribulationibus suis.@# C Libera Deus Israel, id est Deus te videntium. A Vel, o Deus, libera Israel, id est populum, quem ad visionem tuam praeparasti. C Quia ipsos gratos habet, quibus conspectum suae contemplationis indulget. ORATIO EX PSAL. XXIV. Libera nos omnibus angustiis nostris, mitissime Deus, quia ad te animas nostras erigimus: Obliviscere, quaesumus, delicta juventutis et ignorantiae prioris, et si quid negligenter delinquimus, clementer ignoce. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXV. ARGUMENTUM PSAL. XXV. C Totus psalmi hujus textus ad perfectum aptandus est Christianum, qui diversorum laude meritorum in Ecclesia perseverans: divinis se beneficiis consolatur. TT. #Ipsi ÷ Psalmus .. David.@# C Totus hic psalmus ad perfectum #aptandus@# est Christianum; sed tamen, cum a tali hymnus dicitur, necesse est ut ad Christum Dominum intelligentiae virtute referatur. 1 #Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: Et in Domino sperans non infirmabor
null
59f56133-c11d-47ab-aed3-2d4a0d7b48a8
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# C Judica me, Domine; postulat enim vir sanctus judicia, quia certus erat de ejus misericordia. In innocentia ingreditur, id est inter peccatores habitans non peccat. Non confidit etiam in suas vires sed in Deum, ideo non infirmabitur. 2 #Proba me, Domino, et tenta me: Ure renes meos et cor meum.@# H. Probari se rogat Ecclesia, ut se cognoscat et ab aliis cognoscatur. C Duae sunt tentationes una Domini, qua bonos tentat ut eos erudiat; altera diaboli, quae semper ducit ad mortem. Ure renes. H Id est, Spiritum sanctum adhibe delectationibus. Et cor meum, id est cogitationibus meis Spiritum sanctum adhibe. 3 #Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: Et complacui in veritate tua.@# C Quia Domini misericordiam ante oculos cordis Propheta habebat, ideo pericula tentationum non timebat. Complacere, est cum sanctis aeternam gratiam promereri. H C In veritate, id est in Christo, qui est veritas. Gratia igitur illustratus, Deo sibique complacuit in mente. 4 #Non sedi in concilio vanitatis: Et cum iniqua gerentibus non introibo.@# H Non sedi in concilio, id est non sum conjunctus his, qui contra Christum meum vanum agunt concilium. Introitus hic initium significat operationis malae, quod vir sanctus a se profitetur alienum. Vani autem sunt, qui caducis inquisitionibus occupantur, et in superflua narratione tempus consumunt. Impii autem, qui quaestionibus perversis Scripturas divinas depravare contendunt, ut haeretici. 5 #Odivi Ecclesiam malignantium: Et cum impiis non sedebo.@# C Non satis est vitasse perversos et malos, nisi et mente displiceant, ideo dicit. Odivi Ecclesiam malignantium, H id est Judaeorum vel haereticorum, qui maligni dicuntur. Et cum impiis, qui non solum mala cogitaverunt sed in opere perfecerunt; cum his placitum non habebo. 6 #Lavabo inter innocentes manus meas: Et circumdabo altare tuum, Domine.@# C Lavit manus suas, quisquis propria facta lacrymabili satisfactione diluerit. Altare autem ab altitudine dictum quasi #alta ara.@# H Et significat fidem, quam circumdare, est operibus bonis ornare. C Vel altare coeleste quo Dominus introivit sacerdos pro nobis. A Vel altare, id est mentem. 7 #Ut audiam vocem laudis: Et enarrem universa mirabilia tua.@# A Ut audiam vocem laudis, id est discam quomodo te laudem, non ex ipso bono de me praesumens. C Vocem autem laudis forte illud dicit quod in coelesti templo coram Christo semper canitur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isa. XVI). Et se enarrare dicit mirabilia, quae quotidie beata canit Ecclesia in celebratione missarum. 8 #Domine, dilexi decorem domus tuae: Et locum habitationis gloriae tuae.@# H Domine, dilexi decorem domus, id est sanctos sacerdotes et alios sanctos. C In quibus gloria Dei habitare cognoscitur. Locum habitationis, significat arcanum humani pectoris. Gloriae tuae, quia Christus gloriosum efficit quidquid inhabitare dignatur. Idem enim sunt decor domus Dei et locus habitationis ejus. A Diligere igitur decorem domus Dei, est bonos in Ecclesia diligere, qui decorant Ecclesiam. 9 #Ne perdas cum impiis animam meam: Et cum viris sanguinum vitam meam.@# H Ne perdas cum impiis, scilicet Judaeis, qui per impietatem mitem tradiderunt. A Vel impii omnes mali sunt. C #Viri sanguinum@# sunt, qui carnaliter vivunt, vel qui Christi sanguinem fuderunt. Tales pereunt de futura Hierusalem. 10 #In quorum manibus iniquitates sunt. Dextera eorum repleta est muneribus.@# H In quorum manibus, id est in operibus eorum, iniquitates sunt. Repleta est dextera muneribus, quando proditor Judas pecuniam pro Christo accepit. A Vel illorum qui, si quid boni agunt, pro muneribus faciunt. H A Quod enim eis datum est ad accipienda aeterna convertunt ad saeculi dona, estimantes quaestum esse pietatem. 11 #Ego autem in innocentia mea ingressus sum: Redime me et miserere mei.@# H Ego autem in innocentia. Ecclesia loquitur pro parte bonorum. C Et per studium vitae sanctae ingressa in thesauros spirituales. Redime me, id est in adventu tui pretioso sanguine. Miserere scilicet in hoc mundo, ubi supplicantibus parcis. 12 #Pes meus
null
99a79a1c-870a-4510-9fa5-b064891844cf
latin_170m_raw
null
None
None
None
stetit in directo: In ecclesiis benedicam ÷ te .. Domine.@# H Pes meus, id est sensus meus vel affectio mea stetit in Christo qui est recta via. In ecclesiis, C in populis Christianis, dicit se laudaturum Dominum Christum. ORATIO EX PSAL. XXV Largire, Domine, misericordiam tuam famulis supplicibus, et fac nos in tua veritate devotos, ut actibus in innocentiam restitutis, liberari mereamur ab impiis. Per Dominum nostrum Jesum Christum. PSALMUS XXVI. ARGUMENTUM PSAL. XXVI. C Vox Prophetae dicentis se Deum metuere et nullum alium formidare, quia inter adversa saeculi ipse est suffugium ejus, et spiritu prophetiae, spem sibi futurae beatitudinis pollicetur. TT. #Psalmus David ÷ priusque liniretur:@# H Unctus est David semel sub patre Jesse in Bethlehem (I Reg. XVI); secundo, in Hebron (II Reg. II); tertio (II Reg. V) quando regnavit super Israel. Sed de his tribus unctionibus media ad istum psalmum pertinet, David figuram Christi tenet; unctus est Christus in baptismo. 1 #Dominus illumnatio mea, et salus mea: Quem timebo?@# H Vox Ecclesiae ad Christum. Dicit se non formidare ullis tenebris obtegi, quam Dominus semper illuminat et salvat, nec posse ullum timere, tali defensore protegente 2 #Dominus protector vitae meae: A quo trepidabo?@# H Confitetur se habere protectorem ipsum Dominum idcirco non metuit coram inimico trepidare, id est, a diabolo, vel haeretico seu persecutore. 3 #Dum appropiant super me nocentes:@# Ut edant carnes meas. C Dum appropiant super me. Truculentium inicorum hic vota ostendit, qui non solum exstinguere, sed etiam aviditate furoris ipsas humanas carnes cupiunt crudeliter devorare. A Vel carnes, affectus carnis sunt, qui sunt cibus nocentium inimicorum spirituum et persecutorum, vel etiam corpora sanctorum ipsis ad persequendum concessa-carnes sunt quibus vesci delectantur persequendo. 4 #Qui tribulant me inimici mei: Ipsi infirmati sunt et ceciderunt.@# H Qui tribulant me, id est daemones vel persecutores, tunc infirmati sunt, quando Christus suscepit nostram humanitatem. C Illi etenim corruunt, qui innocentem sanguinem devorare festinant. 5 #Si consistant adversum me castra: Non timebit cor meum.@# C Castra enim valida munitio est, quam expugnare facile non potest impetus irruentis, sed haec omnia dicit sibi esse contemptibilia, cum valletur, auxiliatione divina. 6 #Si exsurgat adversum me praelium: In hoc ego sperabo.@# H Si exsurgat adversum me praelium. Praelium dicit Ecclesia pugnas daemonum, et se sperare in auxilium et defensionem Christi. C In concitatis enim praeliis gloria vincentis semper apparet. Non virtus probatur latere, quae non fuerit explorata certamine. 7 #Unam petii a Domino, hanc requiram: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.@# H Unam petii, quidam putant unam charitatem sive gratiam, aut certe ipsam petitionem dicit, cum in Hebraeo neutraliter unum dicatur, id est Dominum. Hanc, id est, Dominum requiram, etc. Ut inhabitem in domo Domini, id est in vita perpetua. C Et hoc non in parvo tempore, sed in omnibus diebus vitae meae. 8 #Ut videam voluntatem Domini: Et visitem templum ejus.@# H Ut videam voluntatem Domini, id est dilectionem Dei. C Videt etiam voluntatem Domini, qui praecepta ejus intelligit et custodit. Ille visitat templum ejus, qui Ecclesiam Christi sacris admonitionibus corroborat. A Vel templum contemplationem dicit gloriae Domini; habet enim alia littera, ut contempler delectationem Domini. 9 #Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: In die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.@# H Abscondit ergo Ecclesiam apud se Christus, ne sibi tentationum obessent procellae; vel, ut ait Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III). Non dicit malos dies esse, sed in nostris operibus malis mali esse dicuntur. C In abscondito tabernaculi, id est in divinitatis secreto potentiae semper nos protexit et protegit. H Vel in die malorum quo mali vigent. C Abscondi, est quaerentium oculis non praeberi; protegi autem ab omni metu periculoque liberari. 10 #In petra exaltavit me: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos
null
ecbd0351-56e5-44f1-b541-d711522910e9
latin_170m_raw
null
None
None
None
meos.@# In petra exaltavit, id est in Christo per fidem. Hunc exaltavit caput. C A Caput hic pro mente ponitur, quo vegetante possumus contineri. Super inimicos, H id est motus carnales. C Sive appetitus vitiosos, supra quos mens nostra erigitur, quando divino adjutorio pura servatur. 11 #Circuivi et imolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis: Cantabo et psalmum dicam Domino.@# C Circuivi hoc est animo perscrutatus sum, qua potentia coelum fecit Deus et omnia ex nihilo creavit. A Hominem redemit et mundum in eo credentem; et inveni quid immolem, scilicet laudem. C Et immolavi in tabernaculo ejus, id est obtuli in ejus ecclesia sacrificium laudis. Vociferationis dicit, scilicet pro magnitudine laudis. C C Cantabo, id est praedicabo. Psalmum dicam, id est opere complebo. C Cantare est enim sola voce laudes dicere, sed psallere opere praedicare. 12 #Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te:@# #Miserere mei et exaudi me.@# C Nunc iterum rogat Ecclesia ut exaudiatur; clamavit enim et prius, cum dixit: ut inhabitem in domo Domini, scilicet quia divinarum rerum nulla satietas est, sed quanto gustatur Deus suavius, tanto appetitur plus, vel ideo iterat, quia spe habitat in aeterna gloria, nondum re. 13 #Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: Faciem tuam, Domine, requiram.@# C Itaque vir fidelis cor, hoc est desiderium suum, dixit ad Dominum loqui, quoniam hoc videbatur offerre quod cogitabat. A Facies mea, id est praesentia mea tuam, vel pulchritudo animae meae a te data tuam pulchritudinem. C Quaerit vero faciem Dei, qui se sancta conversatione custodit. De quibus dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Geminat quoque, faciem tuam requiram, una quidem res, sed frequentata ostendit, quod ardenti studio Christum quaerebat. 14 #Ne avertas faciem tuam a me: Ne declines in ira a servo tuo.@# C Sanctus enim vir rogat, ne a facie Dei reddatur alienus. Iterumque rogat ne ab ipso declinet Deus, tunc quando sanctis vultum suae majestatis indulget. Iram ponit judicii tempus, cum discernit malos a bonis. A Vel non in ira declinat, quando cadere permittit ut cautior et fortior surgat. 15 #Adjutor meus es tu, ne derelinquas me: Neque despicias me, Deus, salutaris meus.@# C Petit Propheta ne deseratur a Domino, scit enim si ille reliquerit, quod nulla potestas se regere praevalebit. H Salutaris noster Christus est; et hoc rogat Propheta ne despiciatur ab illo, id est ne committat ulla peccata per quae a Deo despiciatur. A Quasi diceret, frustra creasti, Deus, et redemisti, Salvator, si despicis me conservare in bono quod dedisti, quia sine te nihil est conatus meus. 16 #Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.@# C Patrem suum, Adam primum hominem dicit, matrem ejus uxorem Evam, unde generatio humana descendit. Hi dereliquerunt me in ista miseria ad quam me exposuerunt. Dominus autem carne accepta assumpsit me H loco, scilicet veri parentis ad haereditatem aeternam. 17 #Legem pone mihi, Domine, in via tua: Et dirige me in semita recta propter inimicos meos.@# C Legem pone mihi, postulat Propheta legem sibi statui, id est Evangelii intellectum venturis aperiri. In via tua, id est in Christo. Propter inimicos, id est haereticos qui illam semitam, hoc est intelligentiam scripturarum prava intentione subvertere nitebantur. A Vel, o Domine, quia ad te tendo, et jam etiam in via ad te sum; pone legem in ea me dirigentem ne errem, et ne aberrantem disciplina tua deserat, et dirige me ulterius in rectitudine angustiarum, propter insidiantes, etc. 18 #Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui: Et mentita est inquitas ÷ sibi@# .. H Ne tradideris me, id est ut non satietur animus perversorum de adversitatibus quae accidunt mihi. Insurrexerunt contra Christum testes iniqui dicentes: Hic dixit: Destruite templum hoc, et in triduo reaedificabo illud (Matth. XXVI). Mentita est iniquitas sibi
null
6ed2e795-ec52-4413-95db-efbccdd86dbe
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quia uniuscujusque vitium in suum recurrit auctorem. C Bene dixit autem sibi, quia poenas recipit sui mendacii, qui falsum testimonium proferre contendit. 19 #Credo videre bona Domini: In terra viventium.@# H Vox Ecclesiae, quae quamvis tot periculis sit exposita, tamen credit se videre bona, id est accipere per fidem haereditatem regni coelorum, in qua sancti cum Christo regnant. 20 #Exspecta Dominum viriliter age: et confortetur cor tuum. Et sustine Dominum.@# C Exspecta Dominum, scilicet qui promittendo non fallit, qui praestando non imputat, nec improperat. Viriliter, non solum viris sed et feminis #est mandatum, agere. Confortetur cor,@# ne taedio fatigante desperet. Sustine Dominum, id est sustine quod pateris, non lassescas neque discedas, et quod credis exspecta. ORATIO EX PSAL. XXVI. Defende nos a castris et a praellis inimici adjutor omnium, Deus, ut in domo tua perpetuitate durantes, mereamur vultum tuum spiritali contemplatione suscipere. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS XXVII. ARGUMENTUM PSAL. XXVII. C Orat Dominus Christus, per id quod homo est, ut ejus audiatur oratio, agitque gratias, quoniam exauditus est rogans, ut sicut ipse suscitatus est potestate divinitatis suae, ita salvus fiat populus ejus nomini crediturus. TT. ÷ #Ipsi .. David.@# C David (sicut diximus) interpretatur #manu fortis,@# et significat Salvatorem, qui fortis utique manu, quia prostravit principem tenebrarum. Notandum igitur hunc psalmum tertium esse horum, qui passionem et resurrectionem Dominicam sub brevitate commemorant. 1 #Ad te, Domine, clamabo: Deus meus, ne sileas a me: +Nequando taceas a me .. et assimilabor descendentibus in lacum.@# C Christus Dominus clamat ad Patrem tempore passionis ne ab ipso sileat, hoc est ne petenti non annuat sed magis respondeat. H Ac si dixisset: Si silucris ero similis pereuntibus, si taces non cognosceris. C Lacus autem significat hoc saeculum, lacus enim dicitur quae sub ipsa terra lateat. Rogat ergo humanitas Verbi, ne similis esset caeteris hominibus, quia etsi communem conditionem carnis assumpsit, excellentiam tamen omnium creaturarum promerdit. H Vel lacus infernum significat. 2 ÷ #Ex .. audi + Domine .. vocem deprecationis@# meae #dum oro ad te: Dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.@# H Oravit Christus in cruce pro toto mundo. Extulit manus, id est, extendit eas in cruce. Ad templum sanctum, hoc est, ut templum Patri praepararet, id est corpus Ecclesiae. C Non est etiam absurdum, templum accipi coelum, quoniam Domini sedes esse divina lectione monstratur. 3 #Ne ÷ simul .. tradas me cum peccatoribus: Et cum operantibus iniquitatem ÷ ne@# perdas #me@# .. H Peccatores, latrones inter quos pendebat dicit. C Cum operantibus iniquitatem petit ne haberet aliquam portionem. 4 #Qui loquuntur pacem cum proximo suo: Mala autem in cordibus eorum:@# H Loquebantur (Matth. XXII). Judaei pacem cum Christo dicentes: Magister scimus quia verax est. Erat pax in eorum labiis, sed in corde malitia. C Qui juste mali dicebantur, quia proximum malitiose prodere festinabant. 5 #Da illis secundum opera ipsorum: Et secundum nequitiam adinventionum ipsorum:@# H Petit illis dari secundum opera ipsorum, non optando sed praenuntiando. Et secundum nequitiam adinventionum. C Hoc est, ut innoxio nocerent, qui ad eos venerat salvandos, ut eum morti traderent. 6 + #Secundum opera manuum eorum .. tribue illis Redde retributionem eorum ipsis.@# C Quatuor sunt species retributionum, quarum una est, cum tribuuntur mala pro bonis, sicut Judaei Christo. Altera cum bonum pro bono, ut Deus electis. Tertia cum retribuitur malum pro malo, ut est illud: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). Quarta cum tribuitur quod hic dicit bonum pro malo, ut qui persecutores exstiterant, fiant conversi postea laudatores Christi. 7 #Quoniam non intellexerunt opera Domini: et in opera manuum ejus: Destrues illos et non aedificabis ÷ eos@# .. C Non intellexerunt opera Dei, scilicet tunc quando docuit populum viam veritatis. Et in opera manuum ejus utique non consideraverunt; si considerassent, expavissent potiusquam
null
8aaefbff-4950-4556-a4b0-fccd4d13b111
latin_170m_raw
null
None
None
None
sprevissent. Sic ergo illos dicit destrui, ut non iterum debeant aedificari, quod tamen videtur dictum esse prophetice potiusquam ad iracundiae qualitatem referendum. 8 #Benedictus Dominus: Quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.@# C Benedictus Dominus. Vox Christi ad Patrem, quoniam exaudivit (qui est utique benedictus, etsi non exaudiat vocem deprecationis) dicens: Clarificavi et iterum clarificabo (Job XII), sed proprie benedictus dicitur, cum gratias agimus benedicendo; apte igitur dictus est benedictus qui exaudire dignatus est. 9 #Dominus adjutor meus et protector meus:@# ÷ #Et .. in ipso speravit cor meum. Et adjutus sum.@# C Adjutor, ad pericula vitae pertinet, quae Patre adjuvante in passione superavit. Protector, quia eum ab insidiis diabolicis sua defensione vallavit. In morte speravit humanitas in divinitatem. Adjutus sum, in tribulatione ut resurgerem. 10 #At refloruit caro mea: Et ex voluntate mea confitebor ei.@# C Floruit ergo caro quando ex Virgine sine peccato emicuit, tanquam pulchrum floris decus, ut Isaias: Et flos de radice ejus ascendet (Isa. II), Sed refloruit, cum resurrexit. #Confitebor,@# H #ut illud:@# Confitebor tibi, Domine Pater coeli et terrae (Matth. II), etc. 11 #Dominus fortitudo plebis suae: Et protector salvationum Christi sui est.@# C Merito dicitur Dominus fortitudo plebis suae, quando adversa cuncta ipso auxiliante superantur. Protector, quoniam eos tegit et liberat ab imminentibus malis. Salvationum, id est justorum. H Addidit, Christi sui, quicunque enim in Christo baptizatus est: et ipse Christus, id est unctus vocatus est. 12 #Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae: Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.@# C Orat humanitas Verbi pro populo Christiano (propter quem et probatur esse assumpta) ut satisfactione #fideli@# in hoc mundo salvus fiat. Haereditatem Christi Ecclesiam dicit, quam suo sancto sanguine acquisivit. H Quae Patris est et sua, quia dixit: Omnia tua mea sunt et mea tua (Joan. II), huic haereditati petit benedici, ut virtutibus et numero augeatur. C Regere populos devotos petit ne carnalia concupiscant. Extollere ut in intellectu Scripturarum et opere sancto proficiant, ut a terrenis vitiis purgati, ad aeterna #praemia@# perducantur, et hoc #petunt@# debere fieri usque ad illud saeculum aeternum, cui nullum aliud succedit. ORATIO EX PSAL. XXVII. Fortitudo omnium, fortissime Deus, salva populum tuum a descendentibus in lacum, #et@# ita nos in templo sancto suo unanimiter innecte, ut pacem quam proximis ore proferimus, cordibus teneamus. Per Dominum nostrum, etc. PSALMUS XXVIII. ARGUMENTUM PSAL. XXVIII. C Credentes Propheta generaliter admonet, ut Domino sacrificia devota mente persolvant septenaria narratione sancti Spiritus virtutes enumerans. TT. #Psalmus David ÷ in consummatione tabernaculi@# .. C Consummatio tabernaculi perfectionem significat Ecclesiae catholicae, quae per totum orbem probatur esse constructa. Est enim totus iste psalmus, Spiritus sancti laude plenissimus. 1 ÷ #Afferte Domino, filii Dei@# .. #Afferte Domino filios arietum.@# H Vox Christi praedicatores admonet, qui per gratiam in adoptionem filiorum vocati sunt. Quid admonet? afferre praedicationem et exemplum. H C Arietes apostoli sunt accipiendi. C Aries enim dictus quasi a #fronte ruens,@# id est diruens. H Qui duo cornua habet in capite, sicut sancti apostoli habuerunt duo Testamenta quae praedicaverunt. Filii arietum, successores apostolorum sunt. 2 #Afferte Domino gloriam et honorem: Afferte Domino gloriam nomini ejus: Adorate Dominum in atrio sancto ÷ ejus@# .. H Afferte Domino gloriam, ut per opera vestra glorificetur aeternus Deus. Afferte nomini ejus, nomen Patris Filius est; gloria Christi, Ecclesia est; id est, ut per vos nomen ejus in cunctis gentibus innotescat. Adorate in atrio sancto. C Id est, colite eum in conscientia vestra mundissima, ipsa est enim aula regalis et habitatio Spiritus sancti. 3 #Vox Domini super aquas: Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas.@# H Vox Domini, id est praedicatio Dei, scilicet Christi per se et apostolos suos, super aquas, id est super populos
null
ce5645cb-2b67-4a93-8570-d7f9add3cab3
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut est illud: Aquae multae populi multi (Apoc. XII). Deus majestatis, Deus potestatis, intonuit Dominus super aquas, id est terribiliter praedicavit, de tabernaculo assumpti corporis populis dicens: Poenitentiam agite (Matth. IV). G Ecce primum donum Spiritus sancti, scilicet. Timor quem praedicando Christus cordibus hominum dedit. Initium enim sapientiae et poenitentiae timor Domini est (Psal. CX). 4 #Vox Domini in virtute: Vox Domini in magnificentia.@# H Merito ergo vox Domini in virtute dicitur, quia in unoquoque sancto loquitur. C Et ei nullis obstaculis obviatur. In magnificentia, quid enim Spiritu sancto magnificentius? qui illuminato corde sentire facit, ut appetantur bona, et pessima quaeque fugiantur. G In virtute, donum pietatis; in magnificentia, donum scientiae notatur. 5 #Vox Domini confringentis cedros: Et confringet Dominus cedros Libani.@# H Cedri dicuntur superbi vel sublimes. C Bene enim comparatur cedrus superbis, quae nullos utiles fructus generat, sic nec #elatio@# detestabilis quae peccatum intulit mundo. Cedri quae in Libano nascuntur altiores fiunt cedris quae alicubi nascuntur, et significat nobiles istius mundi et reges, qui reliquos homines tanquam humilia fruteta despiciunt; quos Dominus confringet, quando abjectis superbis humiles eliget. G In confractione cedrorum, donum fortitudinis intelligitur, dum fractos, id est humiliatos et conversos quaelibet pro Christo sustinere facit. 6 #Et comminuet eos tanquam vitulus Libani: Et dilectus quemadmodum filius unicornium.@# H Iste vitulus significat Christum, sicut enim confringit vitulus virgulta tenera cornibus, ita Christus confringet Judaeos. #Qui etiam dilectus Filius Dei dicitur per assumptionem corporis, et filius unicornium, id est Judaeorum,@# quia ex stirpe Judaeorum secundum carnem fuit. Judaei unicornes dicuntur pro una lege quam habuerunt per quam in superbia se extulerunt. Nos utrumque testamentum habemus, ipsi vetus tantum recipiunt, nos duo cornua habemus, id est utrumque Testamentum. 7 #Vox Domini intercidentis flammam ignis: Vox Domini concutientis desertum: ÷ et commovebit Dominus desertum .. Cades.@# H Vox Domini intercidentis, id est auxilium illius inter persecutores, quo suis sanctis subvenit, ut persecutio furibundorum flamma ignis intelligatur, vel flammam dicit libidines quas per confessionem et gratiam facit cessare. Concutit desertum vox Domini, id est praedicatio animam quae deserta fuerat commovebit, quia anima quae vitiis occupata est, deserta dicitur, illius excussis habitabilis Deo fit. C Desertum appellati sunt, qui necdum fidei donum perceperunt. H Quos commovebit Dominus de infidelitate ad fidem. Cades interpretatur commotio tineae. G Intercisio ista flammae: donum consilii innuit, quo interrumpitur consensus actusque peccati vel persecutionis, in concussione vero deserti donum intellectus notatur. 8 #Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa: Et in templo ejus omnes dicent gloriam.@# H Cervi praedicatores significat, quos praeparavit, quando illis Spiritum sanctum dedit ac illos praedicare misit. Revelavit condensa, id est obscura divinarum Scripturarum per Spiritum sanctum illis patefecit. G Per cervos igitur sapientes intelliguntur, qui contemplatione, alta conscendentes, A superant et repellunt venenosas linguas haereticorum, Habes igitur septimum donum Spiritus sancti, scilicet sapientiam. C Pro qua re, in Ecclesia ejus, omnes illi haec dona habentes, referunt gloriam. 9 #Dominus diluvium inhabitare facit: Et sedebit Dominus rex in aeternum.@# C Dominus diluvium inhabitare facit. Hic significat diluvium baptismum sive aquas baptismi (per quas purgatur homo sicut per diluvium purgatus est mundus) et eas Spiritus sanctus inhabitat. H Et sedebit Dominus in sanctis (qui sedes ejus dicuntur) in aeternum, id est in saeculum saeculi, vel sedebit Christus ad dexteram Patris. 10 #Dominus virtutem populo suo dabit: Dominus benedicet populo suo in pace.@# H Dominus virtutem, id est fidem et fortitudinem contra hujus mundi procellas populo Christiano dabit. Et benedicet hic et in futuro, quando dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei. In pace, in semetipso, quia ipse est pax vera nostra. ORATIO EX PSAL. XXVIII. Dona, Domine, virtutem populo tuo, et effice nos templum Spiritus sancti: ut tibi de corde puro, holocaustum acceptabile praeparemus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXIX. ARGUMENTUM PSAL. XXIX. C Vox
null
9dd63a17-df84-4c3c-b5c1-298d85ebe648
latin_170m_raw
null
None
None
None
Christi ad Patrem, gratias agentis post ejus gloriosissimam resurrectionem. TT. #Psalmus cantici dedicationis domus David.@# C Domus significat templum Dominici corporis. Dedicatio vero, resurrectionem ejusdem Domini nostri. Tunc dedicavit: cum a mortuis resurrexit, tunc enim corpus ejus in aeternam gloriam perductum est. Dedicare enim dicimus cum novitas domus alicujus in usum celeberrimum deputatur. Domus autem David propter semen ejus est posita. Unde Salvator carnis traxit originem. 1 #Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: Nec delectasti inimicos meos super me.@# H Exaltabo te, Domine. Vox Christi ad Patrem, vel vox Ecclesiae ad Christum, id est laudabo te, quoniam suscepisti me. C Per dispensationem qua resurrexi a mortuis. Nec delectasti, quia non potuerunt Judaei Christum exstinguere sicut voluerunt. Delectasti vero posuit pro delectare fecisti. 2 #Deus meus clamavi ad te: Et sanasti me.@# H Oratio Christi sive Ecclesiae, sanasti me, id est resurgere me fecisti. C Tunc enim sanatus est Christus, quando carnem fragilitatis nostrae, resurgendo in aeterna vitae gaudia collocavit, et nos salvos fecit. 3 #Domine, deduxisti ab inferno animam meam: Salvasti me a descendentibus in lacum.@# A H Domine, deduxisti, hoc expositione non eget. Manifestum est enim, animam Christi cum aliis animabus sanctorum, de inferno revocatam a Deo. C Descendentes vero in lacum sunt qui in iniquitate istius saeculi versantur. Salvatus est itaque a talibus, quia a communione eorum liberatus est cum resurrexit a mortuis. 4 #Psallite Domino sancti ejus: Et confitemini memoriae sanctitatis ejus.@# H Propheta hortatur sanctos, ut laudent illum a quo salvati sunt. Memoriae sanctitatis ejus dixit, quia memor nostri esse dignatus est, qui in umbra mortis, id est peccati versabantur, H id est, memores sitis istius beneficii quo vos liberavit. 5 #Quoniam ira in indignatione ejus: Et vita in voluntate ejus.@# C Indignatio illius, mors est peccatoris. H Indignatio Dei fuit quando Adam peccavit. Ira, justa #vindicta,@# quando eum de paradiso ejecit. Et vita in voluntate ejus, ut qui #fecerit@# voluntatem Dei, maneat in aeterna vita. Et sicut in Adam, ita in uno quoque peccatore. 6 #Ad vesperum demorabitur fletus: Et ad matutinum laetitia.@# H Vesperum, tota vita ista praesens intelligitur, quia per peccatum Adae omnes usque in finem saeculi flent vel gemunt, quando recordantur bona paradisi quae perdiderunt in Adam. Et mane, laetitia, quando in resurrectione simul in libertatem veniunt; vel alibi, vesperum quando flebat Maria, laetitia quoniam Christus resurrexit. A Dicit vero demorabitur, id est diu morabitur, quia a tempore peccati Adae usque in finem saeculi. 7 #Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.@# C Ego autem dixi in abundantia. Abundantia erat Filio semper virginis Mariae, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Jure dicebat se moveri non posse in aeternum, a Deo scilicet, cui sua majestas confidentiae dona praestabat. 8 #Domine, in voluntate tua: Praestitisti decori meo virtutem.@# C Domine in voluntate tua. Vox Christi, asserit sibi homini datam desuper virtutem a Patre, virtutem, scilicet illam qua non movetur a Deo, A qua immunis ab omni peccato: omni gratiarum plenitudine resplendet. Similiter et decorem illum, de quo scriptum est: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). 9 #Avertisti faciem tuam a me: Et factus sum conturbatus.@# H Tunc avertit Deus faciem suam ab Adam, quando peccavit. Tunc turbatus est, quando sub maledictione de paradiso projectus est. A Vel a Christo vertit faciem, quando passioni eum exposuit, et coepit pavere et turbari et moesta esse humanitas et carnis infirmitas. 10 #Ad te, Domine, clamabo:@# #Et ad Deum meum deprecabor.@# H Ad te, Domine, clamabo, Christus Dominus hoc dicit, qui in cruce clamavit, cum pro redempto populo Patrem interpellavit. 11 #Quae utilitas in sanguine meo: Dum descendo in corruptionem?@# C Petit ergo Christus non ut non moriatur, sed ne caro ipsius corruptione resoluta maculetur. H Ac si dixisset humanitas
null
ef7fc2ce-ba0c-438c-9e25-70c252006875
latin_170m_raw
null
None
None
None
, nulla est utilitas quod sanguinem effudi, nisi resurrexero a mortuis. A Si enim non resurgam: nemini annuntiabo, nullum lucrabor, ideo subdit: Nunquid, etc. 12 #Nunquid confitebitur tibi pulvis: Aut annuntiabit veritatem tuam?@# H Nunquid confitebitur tibi pulvis, id est non poterit turba impiorum, quae adhuc velut pulvis omni vento doctrinae movetur; justificari, si ego non resurgam? Nec etiam annuntiabit veritatem tuam, hoc est Christum tuum qui est veritas. 13 #Audivit Dominus et misertus est mei: Dominus ÷ factus .. est adjutor meus.@# H Audivit Dominus, id est Deus Pater. Misertus est, quia resurgere me fecit a mortuis. Factus est adjutor, quia me fecit primogenitum mortuorum. 14 #Convertisti planctum meum gaudium mihi: Concidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.@# H Convertisti planctum meum, cum dicerem tristis est anima mea. In gaudium cum dixi: Ite nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII). C Concisus est saccus, id est corpus Christi, cum pro nobis ipse mori dignatus est. H Praecinxit laetitia, scilicet per resurrectionem immortalitatis. 15 #Ut cantet tibi gloria mea et non compungar: Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi.@# C Cantare enim diximus ad mentis laetitiam proprie pertinere. Gloria vero Christi: majestas Patris, a quo audivit, hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII). A Et cantat Patri gloria Filii, quoniam causa est gloria Filii: ut laudetur Pater et ametur. C Et quia compunctus est semel, id est crucifixus: nulli se ulterius subjacere memorat passioni. Confitebor, id est, cum sanctis aeterna voce te laudabo. ORATIO EX PSAL. XXIX. Susceptor omnium, clementissime Deus, ne permittas delectari inimicos nostros super nos, sed ita nos in tua virtute corrobora, ut converso planctu nostro in gaudium: memoriam sanctitatis tuae jugiter excolamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXX. ARGUMENTUM PSAL. XXX. C A Vox Christi positi in cruce, orantis Patrem, ut de malis imminentibus liberetur; agitque gratias pro se et populo fideli. TT. #In finem psalmus David.@# C Verba quae titulus continet, ad Christum frequenter diximus referenda, cui totius hic psalmus aptandus est, quoniam ejus passionem et resurrectionem decantat. 1 #In te, Domine, speravi non confundar in aeternum: In justitia tua libera me.@# C Orat Christus ad Patrem ex natura humanitatis assumpta, ne de sua spe dejectus, humanae insultationis patiatur opprobria, addens in aeternum, ubi ejus contemplatio fixa permanebat. In tua justitia qua consuesti subvenire rogantibus. Libera, ad pericula hujus mundi pertinet amovenda. 2 #Inclina ad me aurem tuam: Accelera ut eruas me.@# C Inclina dixit, propter membrorum suorum humilitatem, ut quoniam non poterat humana conditio ad divinitatem attingere, divinitas inclinata ad eam descenderet. Accelera, id est festina resurrectionem dare celerrimam. 3 #Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii: Ut salvum me facias.@# H Vox Ecclesiae: in Deum protectorem, hoc est in Deum defensorem, quia multi sunt dii nuncupativi, nobis autem unus Deus, una fides, unum baptisma. Domus refugii ipse est, in qua pater habitat. 4 #Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu: Et propter nomen tuum deduces me et enutries me.@# C Fortitudo, pertinet ad toleranda quae passus est, refugium ad finem malorum: quando istius saeculi iniquitates superavit fine gloriosae mortis. Dux erat humanitate Dominus, quando suum nomen per universas gentes fecit cognosci. Enutritum se dicit, quousque ad perfectionem catholica Ecclesia ipsius munere perveniret, H A id est paulatim sanctos aggregando, corpus ipsius, id est, Ecclesiam auget. 5 #Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi: Quoniam tu es protector meus.@# C Ergo laqueum absconderunt Judaei Christo, quia occultis eum machinabantur perdere insidiis, unde se dicit educendum, id est resurrectionis beneficio ad superna velociter elevandum. Protectorem Dominum dicit, quia eo protegente nulla potest adversitas praevalere. 6 #In manus tuas commendo spiritum meum: Redemisti me, Domine Deus veritatis.@# H In manus tuas, id est potestati tuae. C Dignum ergo fuit, ut
null
079ec31b-d095-440b-aec8-c5d1d8acba68
latin_170m_raw
null
None
None
None
tanto susceptori talis commendaretur spiritus. Addidit etiam, quis esset iste Dominus, quia est Deus veritatis, illorum enim Deus est specialiter qui veritatem diligunt, nec in aliqua falsitate miscentur. 7 #Odisti observantes vanitates Supervacue.@# C Juste ergo veritas, oderat vanitatem, quia vanitas in falsitate versatur. H Odire enim Deus dicitur in quod reprobat. Addidit supervacue, quae non solum vacua vanitas dicitur sed etiam supervacua. A Vanitas est hujus saeculi falsa felicitas, quae vacue observatur, quia perditur; et supervacue observatur, quando pro ea habenda etiam male agitur. 8 #Ego autem in Domino speravi: Exsultabo et laetabor in misericordia tua.@# C Speravi in Domino dicit, ubi nihil vanum, nihil supervacuum est sed totum fixum. Exsultare: est cum magna alacritate animi gaudere. Laetari: temperata mentis affectione mulceri. 9 #Quoniam respexisti humilitatem meam: Salvasti de necessitatibus animam meam.@# C Ideo erat in Altissimo humilitas, quia illi humanitas adhaerebat ab ipsa conceptione. Necessitas dicitur quod in nece sit posita, id est in mortis angustiis constituta. Nam quando peccatorum laqueis innodamur, nec nostra virtute possumus absolvi, necessitas appellatur. A Necessitates igitur peccata sunt, ex quibus se homo solvere nequit. 10 #Nec conclusisti me in manus inimici: Statuisti in loco spatioso pedes meos.@# C Nec conclusisti me dicit, quia liber effectus est a potestate diaboli. Statuisti dicit, hoc est firmasti In loco spatioso, id est in patria virtutum, in regione beatorum. Pedes suos dicit virtutes morales, per quas hunc mundum fixis gressibus ambulavit. A Locus spaciosus, charitas est: pedes, affectus animae. 11 #Miserere mei, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est in ira oculus meus: Anima mea et venter meus.@# H Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Vox eorum est qui qualibet tribulatione tribulantur, in quorum persona Christus loquitur hic, sicut superius in persona erutorum de tribulatione, dum dixit nec conclusisti, etc., potest dici et de Christo, quando ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). C Iram posuit: inimicorum indignationem. Oculus, intellectum signat, quem semper conturbamus, quando imminentia pericula formidamus. Ventrem dicit suam memoriam, ubi habebat reposita, quae illi Dominus de sua clarificatione promiserat. Animam: sensualitatem putat. 12 #Quoniam defecit in dolore vita mea: Et anni mei in gemitibus.@# C Deficere enim est, paulatim minus facere, et ad finem, per aliquas valetudinis minutias pervenire, et signat hic illam conturbationem carnis Christi qua in passione ejus vita carnis defecerat. Et anni mei in gemitibus, quia non fuit levis dolor: ubi continuus gemitus insonabat. A Anni Christi omnes in gemitibus, quoniam futuram mortem semper vidit, et in persecutionibus completi sunt 13 #Infirmata est in paupertate virtus mea: Et ossa mea conturbata sunt.@# C Virtus animi, in paupertate firmatur in membris Christi, quoniam omnibus bonis indiget humana fragilitas. Ossa: fortitudinem corporis significant, quia neque in animi robore, neque in spe carnis debet ulla esse praesumptio. H Virtus etiam corporis in egestate fuit et derelictione in passione. 14 #Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde: Et timor notis meis.@# C Inimicos, Judaeos dicit, habebatur inter eos opprobrium innocens Christus, qui se nefario scelere polluebant. Contra probum dicimus improbum, id est inhonestum et indecorum. Opprobrium autem significat valde abominabile facinus. Vicinos dicit qui ei in civitate fidei conjuncti, tamen perfecte non credebant. Notos apostolos significat, qui in ejus passione turbati sunt. H A Vel Christianos malos dicit vicinos tales esse, qui sunt in malitia pejores omnibus aliis Christi inimicis. 15 #Qui videbant me foras fugerunt a me: Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde.@# H Fugerunt apostoli in passione Christi eo relicto. Oblivioni datus est Christus infidelibus, quando eum in carne mortuum pro nihilo computaverunt. C Tanquam mortuus, non enim a fidelibus mortuus dicitur, cujus divinitas impassibilis veraciter aestimatur, sed a mente infidelium mortuus aestimabatur. A A corde moritur, cujus memoria recedit a corde, sicut oblivisci solent homines mortuorum. 16 #Factus sum tanquam vas perditum:
null
29423b01-4946-42dc-96bf-a502328f7e0a
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu.@# C Vas perditum est quod fractum est, et ad nullos usus necessarium, quod semper abjicitur, ita et Christus mortuus quasi fractum vas abjiciendus putabatur perfidis Judaeis. Audivi vituperationem, id est, circumhabitantium perfidorum Judaeorum. Merito tales circumhabitantes dicuntur, qui legem Dei non spiritualiter sed carnaliter advertere volunt. A Sunt enim ut cortex medullam circuiens, sic litteram tenentes: spiritum intrant Scripturarum sed semper in circuitu morantur et cortice occidentis litterae. 17 #In eo dum convenirent simul adversum me: Accipere animam meam consiliati sunt@# C In eo consiliatam partem maximam dicit Judaeorum, ut Deum neci traderent. H Omnes simul consiliati sunt, ut quaererent animam Christi, sive haeretici: animam Ecclesiae. C Omne autem scelus gravius est quod consilio geritur plurimorum. 18 #Ego autem in te speravi, Domine: dixi Deus meus es tu: In manibus tuis sortes meae.@# C Speravit in Patrem Filius, quia sciebat nullam esse potestatem Judaeorum contra se, sed ipso creante existimus, ipso disponente vegetamur. H In manibus tuis sortes meae, id est in gratia sancti Spiritus. A Qui sine merito quos vult eligit. Sortes itaque, id est Dei gratuita electio est in manibus, id est potestate Dei, non nostra. 19 #Eripe me de manu inimicorum meorum: Et a persequentibus me.@# C Ipsum Patrem rogat se eripere de manu inimicorum, id est Judaeorum, et a persequentibus, hoc est paganis vel haereticis, qui Ecclesiam Dei insequuntur fraudulentis machinationibus. A Maxime illi persequuntur Ecclesiam, qui cum sint Christiani, nolunt bene vivere, per hos opprobrium habet Ecclesia, inter quos gemens iste ait: Illustra, etc. 20 #Illustra faciem tuam super servum tuum: Salvum me fac in misericordia tua: Domine, ne confundar, quoniam invocavi te.@# C Illustra faciem tuam, id est, fac videri, quod supra me dignaris intendere, ut sicut de moriente desperant, ita de resurrectione confidant. H Ut non confundar, sed salver ab his persecutionibus. 21 #Erubescant impii et deducantur in infernum: Muta fiant labia dolosa.@# H Erubescant impii, sive iniqui daemones vel quicunque mali, cum viderint sanctos coronatos, quos in despectione habuerunt, et se condemnatos. C Seque cum respexerint, in gravi periculo constitutos: velociter obmutescant. 22 #Quae loquuntur adversus justum iniquitatem: In superbia et abusione.@# C Loquitur enim falsitas contra veritatem, quando Ariani creaturam Dominum creatorem dicunt. Addidit in superbia et abusione, id est in contemptu. Nam cum audivit ista falsitas flagellis caesum, statim in blasphema verba prosilivit. A Abusio fuit quando eum qui propter eos venit in carnem crucifixerunt abutentes Dei beneficio. 23 #Quam magna multitudo dulcedinis tuae ÷, Domine@# .. #Quam abscondisti timentibus te.@# H Multitudo dulcedinis est, multa praemia quae praeparavit Ecclesiae suae, ut esset sine fine cum angelis suis regnatura. C Quae hic sentitur abscondita, sed in futuro judicio ostenditur manifesta. A C Est etiam dulcedo hic Dei multiplex, dum corrigit bonos vel parcit, promittit, vel emendat quos amat, quam tamen impius non sentit, qui palatum cordis perdidit de febre iniquitatis. 24 #Perfecisti eis qui sperant in te: In conspectu filiorum hominum.@# C Perfecit illam dulcedinem in illis qui constanti animo eam exquirunt. In conspectu filiorum, id est, in illa resurrectione quando sanctis suis praemia aeterna restituet. H Perfecisti, ac si dicat perfecturus eris, vel in conspectu eorum qui humana et non coelestia quaesierunt. 25 #Abscondes eos in abscondito faciei tuae: A conturbatione hominum.@# C Abscondes eos in abscondito, id est, in illa resurrectione, quando justi contemplatione Dei perfruuntur, et praemia aeterna consequentur, quam gloriam impii non vident. Homines hic omnes persecutores et schismaticos dicit, qui hic consueverunt conturbare populum Christianum. 26 #Proteges eos in tabernaculo tuo: A contradictione linguarum.@# C Hic proteguntur justi in tabernaculo, id est in Ecclesia, ibi enim proteguntur: ubi malorum improbitas minime nocere illis permittitur, quando illaesae animae justorum, sub qualibet afflictione corporea servantur. 27 #Benedictus Dominus; Quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.@# H Benedictus Dominus, cui
null
bb83afd8-ec63-484b-b307-3a69835e824f
latin_170m_raw
null
None
None
None
benedicit omnis creatura. Sed non ideo quasi egeat nostra benedictione a nobis benedicitur, sed ut nos ab ipso benedictionem accipere mereamur. Mirificavit misericordiam in civitate, H C id est in Hierusalem quam circumdant omnes gentes. H Quae est in medio mundi, quia ibi natus passus et resurrexit. 28 #Ego autem dixi in excessu mentis meae; Projectus sum a facie oculorum tuorum.@# H Tunc in excessu mentis est Ecclesia: quando cogitat quae in paradiso amisit, et qualiter Deus per angelum apud Adam loquebatur: et quomodo oculis interioribus Deum videbat, qui projectus est a facie Dei, quando transgressus est mandata Dei, et omnis posteritas est in illo projecta. 29 #Ideo exaudisti vocem orationis meae: Dum clamarem ad te.@# C Ideo exauditum se dicit Christus in membris suis, quia non tardat gratia Dei adjuvare illum, qui humiliter Dominum rogat. Et exauditus est Christus: quando audita est paterna vox dicens: Hic est filius meus dilectus. Et quando clamavit ad Patrem: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XVII)? 30 #Diligite Dominum omnes sancti ejus ÷ quoniam@# .. #veritatem requiret Dominus: Et retribuet abundanter facientibus superbiam.@# C Diligite dicit, jam tanquam ad amicos, non tanquam ad servos (Joan. XV): servorum est enim formidare, amicorum diligere. Requirit Dominus veritatem, quam nesciunt haeretici, falsis erroribus illigati. Hic superbiam, non unum vitium dicit, sed quidquid morum pravitate peccatur. Illis tribuit abundanter qui praecepta Dei despiciunt. 31 #Viriliter agite et confortetur cor vestrum: Omnes qui speratis in Domino.@# C Viriliter agite, id est in bonis operibus constantissime perdurate: ne feminea mollitie deficiatis qui corda vestra Domino constanter offertis. Si enim roborantur corda fidelium: si spem suam domini virtute confirment. ORATIO EX PSAL. XXX. Immensam multitudinem dulcedinis tuae, piissime Domine, suppliciter exoramus, ut dum veritatem tuam requirimus, tumorem exsecrabilis superbiae conteramus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXXI. ARGUMENTUM PSAL. XXXI. C Vox poenitentis et Domini verba respondentis, se circumdare misericordia sua in se sperantes. TT. #David intellectus.@# C Cur in hoc titulo posuit David intellectus? cum omnes psalmi propter intellectum eorum habendum sint scripti. Responsio: Primo meminit David, propter Dominum Christum, quoniam ad ipsum respicit quidquid poenitens iste dicturus est. Deinde addidit intellectus, ut cum nos intelligere divinitas praestiterit peccata nostra: pro eis tunc diluendis supplicemus, in alio enim psalmo dictum est, delicta quis intelligit (Psal. XVIII), de intellectu igitur peccatorum loquitur. 1 #Beati quorum remissae sunt iniquitates: Et quorum tecta sunt peccata.@# H Beati quorum remissae sunt iniquitates, id est per confessionem a Domino diluuntur. Vel quorum tecta sunt, id est per charitatem, quae operit multitudinem peccatorum (Prov. X), vel velata per poenitentiam ne in judicio revelentur (I Petr. IV). C Iniquitates sunt, quae ante susceptam fidem committuntur, peccata quae post fidei cogitationem vel gratiam baptismatis contrahuntur. 2 #Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum: Nec est in spiritu ejus dolus.@# H Illi non imputatur peccatum, qui in hoc saeculo se per poenitentiam sufficienter expurgat, vel per martyrium purgat. Quod tegitur: non videtur, quod non videtur: non imputatur, quod non imputatur, nec punietur. In illius ore dolus non est qui se peccatorem profitetur. C Quia dum nosmetipsos culpamus: veriloquium est, cum nos volumus laudare: mendacium est, ipse enim Domino placet qui sibi displicet. 3 #Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea Dum clamarem tota die.@# H Tacui, vox malorum est, qui tacent sua peccata, et in confessione nolunt dicere, ideo omnis fortitudo mea, id est virtus in infirmitate consenuit. A C More vulneris corporalis, quod dum occultatur medico putrescit. Dum clamarem. H Clamant, id est si aliquid boni habent, per vanitatem demonstrant. Tota die, H A id est tota vita (quae brevis est) tacent peccata, clamant et jactant merita. 4 #Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: Conversus sum in aerumna + mea .. dum configitur spina.
null
7176ab57-7129-4a0a-9980-375c33cc6c64
latin_170m_raw
null
None
None
None
+ Diapsalma@# .. H Gravata est manus Dei super peccatores, id est potestas vindictae in die judicii. C Die et nocte: continuum tempus significat. Aerumnosus dicitur valde ruinosus. Ruina quippe appellata est, quasi ruens in ima. Conversus est in aerumna: qui ceciderat de superbia, ut qui ante erat superba; nunc humilis factus est. Spina est quae corpus erigit atque retinet, haec pro superbia merito posita est, quae confracta non dejicit ad interitum, sed erigit ad salutem. H Aerumna miseria est. A Vel configitur spina, cum pungitur conscientia et dolet. 5 #Delictum meum cognitum + tibi .. feci: Et injustitiam meam non abscondi.@# C Ille delictum cognitum facit, qui illud in confessionem veram perducit. Operire est valde aliquid silentio tegere, aut cordis dissimulatione celare, hoc faciunt stulti, qui putant Deum ignorare quod agunt. Delictum quidam leve putant esse peccatum quasi negligentius derelictum. Injustitia autem est immane aliquid vel saevum commissum. Sed et hic puritas confitentis ostenditur, quia non vult celare quod credebatur esse veniale 6 #Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino: Et tu remisisti impietatem peccati mei. Diapsalma.@# H Dixi in corde, ubi Deus videt, Confitebor, C id est publice fatebor, ut alios ad imitationem trahat pia fidelisque confessio. Impietas cordis fuit, quia tacere decreverat, ut illi crederet esse aliquid celatum, qui antequam fiant, omnia novit. 7 #Pro hac orabat ad te omnis sanctus: In tempore opportuno.@# H Pro hac orabit, id est, pro iniquitate hac vel remissione, quod superius dixit. Omnis sanctus, dicit, quia nemo est a peccatis immunis. C In tempore opportuno, in ista scilicet mundi vita, ubi converti fas est. Nam in inferno (sicut superius dictum est) nemo proficue Domino confitetur. 8 #Verumtamen in diluvio aquarum multarum: Ad eum non approximabunt.@# C Diluvium aquarum multarum est error hominum pessimorum, qui variis pravitatibus fluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt, et hi ad Dominum non approximabunt, quoniam a vera religione discedunt. 9 #Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me: Exultatio mea erue me a circumdantibus me. Diapsalma.@# C Refugium, est ad quod confugitur, ut pericula declinentur. H Exsultatio mea, dicit Ecclesia, quia in te gaudeo. C Erue me ab inimicis, sive a vitiis carnalibus, seu spiritibus immundis, qui nos perdere praecipiti velocitate festinant. 10 #Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris: Firmabo super te oculos meos.@# C Intellectum non habent peccatores: nisi quando conversis Dominus propitiatus eis indulget. Intelligere est bene agere et ad mandata Dei vota convertere. Et instruam te, quasi nescientem docebam. In via hac qua gradieris. H A Viam confessionis dicit docebam te, ut non recedas ab ea. C Firmabo super te oculos, id est, in te dirigam lumen intelligentiae meae. 11 #Nolite fieri sicut equus et mulus: Quibus non est intellectus.@# C Equus sine discretione: sessoris arbitrio servit, et a quocunque ascensus fuerit, excurrit. Mulus patienter onera portat, et per hoc utrique intellectum non habent, quia nec equus eligit cui obediat, nec mulus quibus oneribus ingravetur intelligit, ergo diabolicis fraudibus insideri et vitiorum onere gravari homines prohibet propheta. 12 #In chamo et freno maxillas eorum constringe: Qui non approximant ad te.@# C Chamus ad mulum pertinet, frenum ad equum respicit. Frenum enim a fero retinendo dictum est; ferum: antiqui gaballum dixerunt. Ergo ista retinacula, haec duo animalia cohibent, ut ad arbitrium jubentis incedant, ne suis voluntatibus ferantur. Maxillae adminicula sunt animalium quibus esca manditur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit debere inobedientibus constringi, id est victum parcius dari eis, ut, jejuniis macerati, creatoris subdantur imperio. 13 #Multa flagella peccatoris: Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.@# C Multa flagella sustinent peccatores contumaces, nolentes ire per semitas rectas, ut quod non faciunt sponte: plagis adhibitis cogantur implere. Sperantes autem in Domino circumdabit misericordia, ut non sit locus relictus, unde possit diabolus ad eos introire. 14 #Laetamini in Domino et
null
efcb7270-9f32-426c-a3a1-7659a09a8ec0
latin_170m_raw
null
None
None
None
exsultate justi: Et gloriamini omnes recti corde.@# C Omnis justus laetatur in Domino. Nam qui in se gaudet, fallaci praesumptione decipitur; qui vero in Domino laetatur, perpetua delectatione perfruitur. Laetari est tacitae mentis suavitate mulceri. Exsultare vero est concitati animi fervore gaudere. Et gloriamini qui recti corde estis et creditis, ex servitio Dei eos ad aeternae beatitudinis praemia pervenire. ORATIO EX PSAL. XXXI. Sancte Domine, qui remissis delictis, beatitudinem te confessis attribuis: exaudi vota praesentis familiae, et confracto peccati aculeo: spiritali nos exsultatione perfunde. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXXII. ARGUMENTUM PSAL. XXXII. C Propheta in Domino gaudere admonet justos, beatosque appellat, qui ad ejus meruerint pertinere culturam. TT. #Psalmus David@# C. Hic titulus omnino notus est, et ideo lector in eo sequatur expositionem priorem. 1 #Exsultate justi in Domino: Rectos decet collaudatio.@# C Commonet propheta Christianos, ut non in terrenis delectationibus exsultent, sed in Domino, ubi gaudia continua suavitate perfecta sunt. Rectos decet collaudatio, non haereticos pravos decet, sed rectos. H Qui in regula veritatis sua corda dirigunt. C Collaudatio vero multorum ore una laudatio est, propter unitatem Ecclesiae. 2 #Confitemini Domino in cithara: In psalterio decem chordarum psallite illi.@# C Cithara dicta, quae cita iteratione percutitur. H Habens deorsum #cavamen,@# superius sex chordas, et significat sex opera misericordiae. Et de illis chordis aliae bene cantant, aliae murmurant. Sic et sancti alii sic alii vero sic. Psalterium de sursum habet #cavamen@# et decem chordas, et signat decem praecepta legis, quae de supernis veniunt in sanctos. 3 #Cantate ei canticum novum: Bene psallite ei in vociferatione.@# C Novum canticum dicit Incarnationem Domini, qua angeli Domini cantabant dicentes: Gloria in altissimis (Luc. II). H Ille bene psallit qui implet opere quod docet. Vociferatio: jubilatio est, quia nec verbis nec syllabis nec litteris nec in vocem potest erumpere aut mens comprehendere potest, quantum homo debet laudare Deum, quod est jubilus. 4 #Quia rectum est verbum Domini: Et omnia opera ejus in fide.@# C Rectus est itaque sermo Domini, ad dirigendos scilicet homines, veraciter enim rectus dicitur, qui rectos facit. H Opera ejus in fide sanctorum, quia quod promittit Deus sanctis: non mentitur. 5 #Diligit misericordiam et judicium: Misericordia Domini plena est terra.@# C Diligit misericordiam in hoc mundo, ubi eam longe lateque disseminat. Videlicet ubi sustinet peccatores, ubi blasphemos patienter exspectat. Judicium: cum pios sequestrat ab impiis. Et merita eorum aequalitatis lance discernit. H Plena est terra: totus mundus, vel Ecclesia, quia sicut ille ubique est, ita misericordia cum illo est ubique. 6 #Verbo Domini coeli firmati sunt: Et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum.@# H C Verbo Domini, hoc est a Filio Dei, coeli firmati sunt, id est apostoli. C Spiritu oris, utique quando Spiritus sanctus eorum doctrinam declaravit signis et miraculis. Virtus enim, et ad miracula pertinet, et ad praedicationem eorum. 7 #Congregans sicut in utrem aquas maris: Ponens in thesauris abyssos.@# C Uter est exutum pecoris tergus; quod usibus humanis deservit ad liquores aliquos congregandos, et hic uter Ecclesiae comparatur, quia sicut iste complectitur liquores, ita et illam adunationem credentis populi includit. Aqua maris populum Christianum significat. H C Ponit in thesauris, id est in Scripturis divinis. Abyssos, id est profunditatem sensuum. 8 #Timeat Dominum omnis terra: Ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.@# C Hic terra durum significat per omnia peccatorem, qui merito terra dicitur, quia tantum terrena diligit. H Commoveantur omnes, id est de infidelitate ad credulitatem. Et aliter, in admiratione Creatoris creaturae ipsius commotae sunt. 9 #Quoniam ipse dixit et facta sunt: Ipse mandavit et creata sunt.@# H Quoniam ipse dixit, Ideo ipsum cuncta timeant, quia ab ipso facta sunt creata. 10 #Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum:@# ÷ #Et .. reprobat consilia principum.@# C Dominus dissipavit consilia gentium, quando eas
null
e95c8fe1-967e-4413-b389-c5ede46bde37
latin_170m_raw
null
None
None
None
in idolorum cultura non dimisit diutius permanere. H Reprobat cogitationes Sadducaeorum et Pharisaeorum, vel reliquarum potestatum genera. Consilia principum Annae et Caiphae, quorum omnium consilium semper in malo fuit, quod Dominus resurgendo destruxit. 11 #Consilium ÷ autem .. Domini in aeternum manet. Cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.@# H Consilium Domini fuit ut resurgeret a mortuis, sicut et fecit. C Vel Consilium autem Domini intelligimus incarnationis arcanum, quod ad consulendum humano generi constat esse concessum. Hoc nulla aetate dissolvitur, sed manet in aeternum. A C Cogitationes cordis ejus significant praedestinationem, in qua cuncta reposita sunt quae permanent in aeternum. Aeterna igitur sanctorum praedestinatio, cogitationes cordis ejus dicuntur. 12 #Beata gens cujus est Dominus Deus ejus: Populus quem elegit in haereditatem sibi.@# C Ipsa utique gens beata est, a qua Dominus colitur, qui eam protegit ac gubernat. Populus Christianus haereditas Christi est, quia eum auctor suus possidet, quem praedicationibus sanctis et pretioso sanguine acquisivit. 13 #De coelo respexit Dominus: Vidit omnes filios hominum.@# C De coelo respexit Dominus, quando donavit adventum proprii Filii. Vidit, significat gratiam miserentis. Filios hominum. H Id est peccatores absolvit, quia nunquam respectus ejus sine misericordia fuit. C Nota vero, quod dum Deus dicitur in Scripturis respicere peccata, punit; cum vero hominem, absolvit. 14 #De praeparato habitaculo suo: Respexit super omnes qui habitant terram.@# C De praeparato habitaculo, id est, de futuro Domini corpore, quod praeparatum in praedestinatione fuerat. Respexit super omnes, id est disposuit, ut periclitanti mundo (quem disposuerat facere) subveniret. 15 #Qui finxit singillatim corda eorum: Qui intelligit omnia opera eorum.@# C Finxit corda quibus intelligentiae suae dona largitus est. Singillatim, id est divisim vel distinctim, corda eorum, scilicet sanctorum sub Domini timore viventium. Intelligit, quando actibus bonorum praemia digna restituit. Omnia opera, id est cogitationes, dicta, #et@# facta. 16 #Non salvatur rex per multam virtutem: Et gigas non salvabitur in multitudine virtutis@# ÷ #suae@# .. C Regem dicit, hominem continentem, qui quamvis regat corpus suum miseratione divina a vitiis tamen carnalibus salvus fieri non potest, dum de sua virtute praesumpserit. Eumdem etiam gigantem vult intelligi, qui virtutum magnitudine roboratus, contra immanitatem diaboli dimicat fortiter. Et licet sic fortiter confligat, si tamen sublevatus fuerit vitio superbiae, salvus esse non poterit. Gigas vero interpretatur #terrigena.@# Et juste virtus humana a Deo deseritur, quando datum bonum, non largitori Deo, sed propriis vitibus applicatur. 17 #Fallax equus ad salutem: In abundantia autem virtutis ÷ suae .. non salvabitur.@# C Equum ponit pro felicitate humana, quae homines sic portat et accipit, sicut equus fallax. Ille enim, dum appetit campos, solet incautos fallere in se praesumentes, ideo dicitur fallax equus. 18 #Ecce oculi Domini super metuentes eum:@# ÷ #Et in eis .. qui sperant super misericordia ejus.@# C Ergo oculi Domini sunt super timentes eum, quia eos protegit, quos se timere cognoscit. Qui sunt enim timentes Deum exponit, id est sperantes in misericordia ejus. 19 #Ut eruat a morte animas eorum Et alat eos in fame.@# C Eruit a morte animas justorum, cum eas tulit de potestate diabolica. Alimentum dictum est, quasi #mentis nutrimentum.@# In fame enim positi sunt, qui se coelestium rerum desiderio semper accendunt. 20 #Anima nostra sustinet Dominum: Quoniam adjutor et protector noster est.@# C Cum dicit, anima nostra sustinet, patientiam significat Christiani, haec confirmat omnes virtutes in homine. Adjutor est, dum ad eum ipsius gratia conamur accedere. Protector, dum resistimus adversario. 21 #Quia in eo laetabitur cor nostrum: Et in nomine sancto ejus speravimus.@# H Laetabitur cor nostrum, id est anima nostra de spe futurae remunerationis. Nomen Patris Filius est, in quem semper sperare debemus. 22 #Fiat misericordia tua, Domine, super nos: Quemadmodum speravimus in te.@# H Unusquisque antequam cantet istum versum, debet cogitare ut fideliter dicat: Quemadmodum speravimus in te, ne alibi sua mens vacet,
null
2edc2926-da21-4877-8990-9eeab2aeab50
latin_170m_raw
null
None
None
None
sed firma spes sit ut vere dicat: Fiat, etc., ut qui nos per baptismum abluisti, Spiritus sancti infusione confirmes. Sicut in Actibus apostolorum cernimus factum, cum baptizati receperunt. Spiritum sanctum (Act. XIX). ORATIO EX PSAL. XXXII. Pasce, Domine, plebem tuam in fame verbi, et eripe animas nostras de morte peccati, ut repleti misericordia tua, aggregari justorum gaudiis impertiente te mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXXIII. ARGUMENTUM PSAL. XXXIII. C Vox Prophetae benedicentis Deum, et admonentis mansuetos, ut cum ipso in ejus laude perseverent, et ut a deliciis se abstineant, justosque dicit in sua justitia liberandos: impios vero perituros. TT. #Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit.@# C Cum Saul persequeretur David, fugit ad Achis regem, ibique dum esset, invidia eum occidere volebant; ille vero de industria mutavit vultum, ita ut salivis ora compleret, ut furibundus aestimaretur, et illaesus relinqueretur. Cum fugit inde, istum psalmum cantavit (I Reg. XXI). 1 #Benedicam Dominum in omni tempore: Semper laus ejus in ore meo.@# H Cum se dicit Deum benedicere omni tempore, docet nos nec in adversis succumbere, nec in prosperis extolli. C Semper est laus Dei in ore hominis, quando talia vel cogitat aut loquitur, ut nulla redargutione culpetur. Laus vero a #lauro@# dicta est, quae solebat coronare victores. 2 #In Domino laudabitur anima mea: Audiant mansueti et laetentur.@# C Tunc enim glorificatur fidelis servus, quando laudabilem Dominum habere cognoscitur. Audiant mansueti, H id est sancti. C Qui charitate praecipua omnium rerum habere temperantiam consueverunt. 3 #Magnificate Dominum mecum@# #Et exaltemus nomen ejus in idipsum.@# C Vocat Ecclesia fratres, hortatur populos obedientes, ut nomen Domini gloriosa societate magnificent, ne inter officia sanctitatis detestabilis invidia misceatur. Exaltemus nomen ejus in idipsum. In idipsum significat compositos choros, quando psalmodiam Domini alterna sibi successione respondent. 4 #Exquisivi Dominum et exaudivit me: Et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.@# C Exquisivi Dominum, non longo spatio terrarum, sed in corde meo. Et exaudivit me, quoniam intellectus Christi universa complectitur, id est ubique intelligit se quaeri, et exaudit. Dicendo ex omnibus liberavit me, nihil relictum est, quod remansisse suspiceris adversum. A Qui ergo non audiuntur, non Dominum quaerunt. Non enim dixit, Exquisivi aurum a Domino sed Dominum. 5 #Accedite ad eum et illuminamini. Et facies vestrae non confundentur.@# H Accedite ad eum, non loco, sed fide et opere, et illuminamini, scilicet mente et intellectu, quia nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII). Et facies vestrae non confundentur in judicio, quo impii confundentur in condemnationem. 6 #Iste pauper clamavit et Dominus exaudivit ÷ eum@# .. #Et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.@# H Iste pauper clamavit, id est Christus, qui pro nobis pauper factus est, in passione clamavit ad Patrem. C Quando clamavit, salutariter est auditus; sed ex omnibus mundanis angustiis est liberatus, H quando eum resuscitavit a mortuis. 7 #Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum: Et eripiet eos.@# H Haud dubium est timentes Dominum ab angelis custodiri. Ideo alia littera habet: Emittet angelum Dominus. C Angelus enim minister est voluntatis divinae; quapropter si vis angelum te fieri, fac quod praecipit, ut liberes periclitantem, eripias innocentem, subvenias anxio, etc. Quae divina jubet auctoritas. 8 #Gustate et videte quoniam suavis ÷ est Dominus@# .. #Beatus vir qui sperat in eo.@# C Gustate, non pertinet ad palatum, sed ad animae suavissimum sensum. H Qui perfecto animo Deum timet et praecepta custodit, et ita sentit Christum, tunc intelligit quia suavis est, quia ipse est panis vivus, qui de coelo descendit. Beatus dicitur qui in eum sperat, et non in incertum divitiarum. Et ideo beatus, quia illum habet qui omnia habet, hoc est Deum. 9 #Timete Dominum ÷ omnes .. sancti ejus: Quoniam non est inopia timentibus eum.@# H Timete
null
391021ee-5cf0-46ea-b30a-78a3488bf6e4
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dominum, omnibus sanctis imperat, ne accepta securitate decipiantur. C Solus ipse nihil indiget, qui timore Dei ditatus est. Omne enim bonum habet, quia Deum timendo amat. 10 #Divites eguerunt et esurierunt: Inquirentes autem Dominum, non minuentur omni bono. ÷ Diapsalma@# ... C Tunc egent divites, quando non habent rectam fidem. Esuriunt, quando minime a Domini corpore satiantur; divites ventre, esurientes semper spiritu. Quid enim habeant qui Dominum non habent? Inquirentes Dominum non deficient ullo bono, quoniam spirituali desiderio perfruuntur. Nam cum diligimus Dominum, in Christo omnia reperimus. 11 #Venite, filii, audite me: Timorem Domini docebo vos.@# C Vox paterna sonat ad illos qui prima rudimenta suscipiunt, ut veniant ad fidem Christianam. Dum dicit: Docebo vos, admonet ne pavescamus quod audivimus timorem. Non est enim iste timor qui formidetur, sed qui diligatur. Timor humanus amaritudinem habet, iste dulcedinem. 12 #Quis est homo qui vult vitam: Diligit dies videre bonos?@# H Propheta hoc interrogando loquitur, quis vitam aeternam cupit videre, ut cum sanctis jocundetur in regno Dei? quod si vis, fac quod sequitur et videbis, id est habebis vitam aeternam et dies bonos et aeternos. 13 #Prohibe linguam tuam a malo: Et labia tua ne loquantur dolum.@# C Prohibe linguam tuam a malo colloquio. Addidit labia, quae linguae motum protinus consequuntur. Dolus autem est, quando fallimus audientem. 14 #Diverte a malo. Et fac bonum: Inquire pacem. Et persequere eam.@# H Diverte a malo et fac bonum, id est destrue vitia, et aedifica virtutes. Inquire pacem. C Nullus potest pervenire ad auctorem pacis, nisi hic diligentius per pura opera inquirat. 15 #Oculi Domini super justos: Et aures ejus in preces eorum.@# C Cum dicit, oculi Domini super justos, continuam gratiam divinitatis ostendit. H Et aures ejus, quia quidquid sancti rogant de bono, exaudit Deus. C Quae enim mora fiat ad audiendum, cum in ipsis habitet ipse Deus qui exaudit. 16 #Vultus ÷ autem .. Domini super facientes mala: Ut perdat de terra memoriam eorum.@# C Ne dicerent pessimi, Justos attendit, nos autem non respicit, securi faciamus, quia ab illo conspici non meremur, ideo pronuntiat, vultum Domini, id est intellectum vel considerationem esse super malos. De terra vero dicit eos disperdere, id est de futura patria, quam soli Deo placiti possidebunt. Peribit memoria eorum, quia non erit iniquorum inter justos ulla commemoratio. H Vel vultum hic furorem intelligimus, qui minando iram memoriam peccati a terra disperdit. 17 #Clamaverunt ÷ justi .. et Dominus exaudivit@# ÷ #eos@# .. #Et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.@# C Justos clamasse ad Deum dicit, et semper profitetur auditos, Martyres etiam (quos de suppliciis tyrannorum minime liberavit Deus) sunt exauditi et liberati, quando ad coelorum regna perducti, omnibus tribulationibus probantur exuti. 18 #Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde: Et humiles spiritu salvabit.@# H C Juxta significat, non loco, sed auxilio. C Qui tribulato sunt corde, multi enim tribulantur, sed non ex corde, qui peccata non deflent, sed mundana eos damna contristant. H Humiles spiritu, id est mites, quos Christus salvabit, coelestia regna tribuendo. 19 #Multae tribulationes justorum Et de omnibus his liberavit eos Dominus.@# C Multae revera sunt tribulationes justorum, quia eos diabolus validius insequitur. Sed in hoc quo subditur, liberavit eos Dominus de omnibus his, ostenditur potentia Creatoris, quae liberat justum ab omnibus tribulationibus. H Quia vero multae tribulationes justorum, ideo qui tribulationem non patitur, justus non est. 20 #Custodit ÷ Dominus .. omnia ossa eorum: Unum ex his non conteretur.@# C Ossa dixit, fidelium in virtutibus firmitatem, id est patientiam et mansuetudinem, quae perire in sanctis nequeunt, nec conteri a diabolo, quia Domino custode servantur. 21 #Mors peccatorum pessima: Et qui oderunt justum delinquent.@# C Revera pessima est mors peccatorum quia eam aeterna poena comitatur. Pessima enim dicta, quasi #pessundata,@# scilicet poenis aeternis.
null
a4717e15-6e09-4537-afe0-48933a720d35
latin_170m_raw
null
None
None
None
Et qui oderunt justum, H id est Christum, sine causa, delinquunt, id est, Deum derelinquunt odiendo bonum, et ita ad mortem aeternam peccant. Vel justum, id est unumquemque sanctum. 22 #Redimet Dominus animas servorum suorum: Et non delinquent omnes qui sperant in eo@# H Redimet Dominus, scilicet sanguine pretioso. C quia qui in ipso recte crediderit, a peccatorum debita captivitate redimitur. Animas frequenter Scriptura divina ponit pro hominibus. Addidit servorum suorum, id est non iniqua libertate viventium. C Et non delinquet, scilicet #tanquam pastor bonus.@# H Neque hic, neque in futuro, C qui sperant in eum, non in propriis viribus praesumentes. ORATIO EX PSAL. XXXIII. Angelorum et totius creaturae dispositor, Deus, emitte angelum tuum in circuitu nostro, cujus ambitione muniti, mereamur a peccatorum morte pessima liberari. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XXXIV. ARGUMENTUM PSAL. XXXIV. C Christus de sua passione dicit ad Patrem, petens se ab inimicorum persecutione liberari. TT. ÷ #Ipsi .. David.@# C David (sicut diximus) duas significationes amplectitur, manu fortis et desiderabilis, quod utrumque Domino Salvatori certum est convenire. 1 #Judica, Domine, nocentes me: Expugna impugnantes me.@# C Clamat Christus ex humana infirmitate, ut damnentur nocentes, id est, diabolus cum ministris, malos enim judicare damnare est. Qui impugnat superare contendit. Qui expugnatur, jam omnino victus est. Immundi spiritus impugnatores dicuntur, quia licet sanctos vincere nequeant, contendere tamen cum eis non desistunt. 2 #Apprehende arma et scutum:@# #Et exsurge in adjutorium mihi:@# C Arma ab #arcendo@# dicta sunt, quod per ea hostes violentissimos arceamus; per arma, coelestia adjutoria; per scutum, divina protectio designatur. Scutum enim dictum est quasi #sculptum,@# quod in ipso antiqui facta sua signabant. Sola vero voluntas Domini est qua protegit periclitantem, et expugnat adversum. 3 #Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me: Dic animae meae: Salus tua ego sum.@# H Framea hic intelligitur anima Christi vel cujuslibet sancti, quia Deus per animam Christi fecit vindictam contra diabolum, et per animam cujuslibet sancti facit vindictam, sicut per Petrum fecit Ananiae et Saphirae (Act. V). Et conclude. Petit Ecclesia, ut concludat adversarios suos, ne valeant ad nocendum exire. Dic animae meae, ut te intelligat, quia tu salus ejus es. 4 #Confundantur et revereantur, Quaerentes animam meam.@# C Confundi, enim facta sua erubescere et in melius commutare. Nam licet confusi dicantur, qui convincuntur ad poenam, tamen ut hic ad conversionem intelligeres confusionem petitam, addidit, revereantur, id est emendati diligant quem persequendum esse putaverant. Quaerentes animam, in malam partem dicit, qui scilicet sic quaerunt ut eam a corpore segregare festinent. 5 #Avertantur retrorsum et confundantur: Cogitantes mihi mala.@# C Averti autem retrorsum, non dicitur nisi illis qui corrigendi judicantur, ut Petro: Redi retro me, Satana (Matth. XVI.) Qui cogitant sive de Judaeis, sive de haereticis, sive de paganis dixit, mala enim omnes cogitant, qui praeter catholicam fidem aliqua, prava intentione docere festinant: 6 #Fiant tanquam pulvis ante faciem venti:@# ÷ #Et .. angelus Domini coarctans ÷ eos@# .. H Pulvis, leves et infructuosi homines dicti sunt, quia sicut pulvis a vento, sic peccatores a sententia divina in die judicii projiciuntur. Angelus Domini, id est spiritus malus, non natura, sed sua inventione. Coarctat eos, id est in quantum potest, persequitur eos, id est quantum sibi permittitur. Habet enim diabolus voluntatem nocendi, sed non habet potestatem faciendi. 78 #Fiat via illorum tenebrae et lubricum: Et angelus Domini persequens eos.@# C Via, id est opera, tenebrosa illis fiant, ut horreant mala facere. Lubrica, ut in eisdem stare diutius non possint. Et si decreverint plus immorari virtus Domini persequatur eos, ita ut in sceleribus suis longius haerere non sinat, qui ad interitum festinant. 8 #Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: Supervacue exprobraverunt animam meam.@# C
null
6d0da1d0-5771-4090-b16a-85edbafb9cbb
latin_170m_raw
null
None
None
None
Absconderunt mihi gratis, id est sine causa, scilicet Judaei, ut illi putabant. Qui enim divinitatis ejus potentiam non credebant, illi putabant se abscondisse interitum. Bene dictum est, interitum laquei sui, quia ille laqueus non morientis erat Domini, sed peccantis interitus. Supervacue, id est false exprobraverunt, quando Christo dicta sua veracia quasi aliquod crimen imputabant. H Et inutiliter egerunt, quia exprobratio ista nullam habuit utilitatem. 9 #Veniat illi laqueus quem ignorat: et captio quam abscondit apprehendat eum:@# + #Et .. in laqueum cadat ÷ in ipsum@# .. H Excidium illud minatur Propheta quod advenit Judaeis in temporibus Vespasiani. Et captio, quam occultaverunt, apprehendit eos, id est mors repentina, quam Domino nostro moliebantur occulte. 10 #Anima autem mea exsultabit in Domino: Et delectabitur super salutari suo.@# C Prima quippe sanctae animae beatitudo est exsultare in Domino. Delectabitur super salutare ejus. H Salutaris noster, Christus est, quia in eo delectabitur Ecclesia. 11 #Omnia ossa mea dicent: Domine, Quis similis tui.@# C Ossa fortitudinem animi et constantiam mentis significant, quae merito ossibus comparantur, quia sicut illa corpus, ita et haec sanctas voluntates corroborant. C Quis, negativum est; similis tui, H id est nullus. Quis potest similis esse Deo? 12 #Eripiens inopem de manu fortiorum ejus: Egenum et pauperem a diripientibus eum.@# C Eripuit Christus pene totum genus humanum, de illa potestate diaboli qui tunc per mundum regnabat. Homo enim erat inops: quia mortalis, egenus, quia in labore et sudore panem quaesivit. Pauper, quia de sapientia et puritate dejectus a diripientibus immundis spiritibus, solam tenuem et umbratilem ratiunculam possidebat. 13 #Surgentes testes iniqui: Quae ignorabam interrogabant me@# C Nunc commemorat Christus de propria passione. Contra eum enim testes subito impetu consurgebant, revera iniqui, quia erant contra aequitatem locuturi. Addidit, ignorabam, id est ipsi narrabant illa quae me dixisse omnimodis nesciebam. 14 #Retribuebant mihi mala pro bonis: Sterilitatem animae meae.@# C Retribuebant mihi mala pro bonis, quia cum Christus vitam credentibus contulerit, illi mortem e contra reddere maluerunt. Sterilitas animae fuit, quando Magister bonus in ipsis fructum fidei reperire non potuit. 15 #Ego autem cum mihi molesti essent: Induebar cilicio.@# C Ego dum mihi molesti essent, id est dum Judaei essent molesti per contumelias et insidias Christo, induit se cilicio. H Id est divinitas carne, et de peccato damnavit peccatum (Rom. VIII). C Induit vero se carne divinitas, id est occultavit per carnis velamen se tenebrosis mentibus. 16 #Humiliabam in jejunio animam meam: Et oratio mea in sinu meo convertetur.@# C Jejunium dictum est enim quasi inedium, quod abstinentes diutius ad inediam usque perducat. Jejunavit Christus in monte quadraginta diebus (Matth. IV). Et oratio mea, id est dum fundebatur a Domino in cruce, et eam miseri Judaei minime suscipere mererentur, remeabat in sinum ejus, id est in secretum pectoris, unde fuerat egressa. 17 #Quasi proximum, quasi fratrem nostrum sic complacebam: Quasi lugens et contristatus sic humiliabar.@# C Mutatus est hic casus nominum, pro ablativis enim sunt accusativi positi. Dicit enim, quasi de proximo, quasi de fratre nostro ita mihi complacebam, id est de eorum conjunctione gaudebam, qui me hostiliter insequebantur. Complacebat enim in illis Domino, quando eos docebat non delinquere. Lugens et contristatus et humiliatus Christus erat, quia in cunctis Judaeis, quos ut fratres et proximos dilexit, fidem invenire non potuit. 18 #Et adversum me laetati sunt et convenerunt: Congregata sunt super me flagella et ignoravi.@# H Laetati sunt Judaei, quando Christum comprehenderunt. Convenerunt, ut eum crucifigerent, non ut crederent. Congregata sunt flagella, ut Pilatus dixit: Emendatum eum, id est flagellatum, dimittam (Luc. XXIII). Et ignoravi, id est non habui conscientiam peccati, propter quod flagellari vel crucifigi debuerim. 19 #Dissipati sunt nec compuncti: tentaverunt me. Subsannaverunt me subsannatione: Frenduerunt super me dentibus suis.@# H Dissipati sunt, a vinculo charitatis, nec compuncti ut agerent poenitentiam. Tentaverunt multis modis Judaei
null
670ca993-6c47-4ba8-94af-739122a2e019
latin_170m_raw
null
None
None
None
Christum. Subsannaverunt dicentes: Ave, rex Judaeorum. Frenduerunt, clamantes: Crucifigatur. Per motus corporis ostenditur motus animae. H C. Stridunt saevi homines dentibus, quando ratione vincuntur, nam, cum eis pro veritate verba defecerint, impatienter dentibus fremunt, suasque voluntates tacita interminatione denuntiant. 20 #Domine, quando respicies: restitue animam meam@# #a malignitate eorum: A leonibus unicam meam.@# C Quando respicies, pro consuetudine infirmitatis humanae dicitur, cui morosum videtur quodcunque futurum est; quae mox, ut cupit, festinat aliquid impleri. Restitue, quasi ereptam animam redde. A malignitate, quia injuste probatur occisus. A leonibus, H id est a persecutoribus; unicam, animam suam dicit; quae unica est sine peccato. C Vel unica, quia de Virgine natus unicus est, id est solum unus de virgine est natus. Vel, unicam, Ecclesiam suam. 21 #Confitebor tibi in ecclesia magna: In populo gravi laudabo te.@# C Duas esse diximus confessiones, unam laudis, alteram poenitentiae; sed hic ad laudem pertinet Magna vero Ecclesia est populus Christianus, recta fide firmus. In populo gravi; H quia non est levis ad peccandum, ideo firmus in fide. A Sic palea levis vento tollitur, granum manet, quia grave; talis est bonus Christianus, quia granum est. 22 #Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: Qui oderunt me gratis. Et annuunt oculis.@# C Non supergaudeant mihi, id est non insultent haeretici, quando aliquos de numero fidelium perdit sancta Ecclesia, quia haeretici semper adversantur Christo et Ecclesiae. Qui oderunt me gratis, hoc est inaniter, quibus nihil nocui. C Annuunt oculis; annuit oculis, quando hoc tacite et dolose vult aliquid declarare. H Sic fecerunt Judaei, quia nihil boni in opere ostenderunt. A Pronuntiabant vultu quod corde non gestabant. 23 #Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: Et in iracundia + terrae .. loquentes dolos cogitabant.@# H C Pacifice loquebantur dicentes: Magister, scimus quia verax es (Matth. XXII). C Et in iracundia, ut illud: Oportet unum pro omnibus mori (Joan. XI), quasi invidentes toti populo terrae. Potest enim aliquis dolum loqui, cum non cogitat occidere, ut si quis pecuniam proximo conatur auferre, propterea addidit, in iracundia terrae, ut dolus eorum exitialis fuisse declaretur. 24 #Et ditataverunt super me os suum: Dixerunt: Euge, euge viderunt oculi nostri.@# C Dilataverunt os suum, postulantes aperta voce: Crucifige. Euge, ac si dicerent sibi in cruce: Bene bene videmus de te quid desideravimus efficere, ut praedicator plebis in cruce cum latronibus penderes. H Vel, euge, euge, id est bene bene vidimus nunc, quod virtutes, quas prius fecisti, nihil erant, quia teipsum in cruce juvare non potes. C Euge, vox irrisoria et insultatoria est. Ac si dicerent: Jam viderunt oculi nostri facta et mirabilia tua; cur non descendis de cruce: sed jam videmus quod non potes. 25 #Vidisti, Domine, ne sileas: Domine, ne discedas a me.@# C Vidisti, hoc est probasti quam crudelis exstitit mihi populus. Ne sileas, ne differas dare sententiam, quod utique tacendo non potest fieri, sed loquendo. 26 #Exsurge et intende judicium meum Deus meus; et Dominus meus in causam meam.@# H Exsurge, #Domine,@# id est discerne inter me et Judaeos. Intende judicium meum, qualiter judicantes condemnaverunt me morti. Deus meus in causam meam. C Ista est causa sua, scilicet ut qui dare venerat salutem humano generi, ab insanis probaretur occidi. Intende judicium, A id est quomodo in laboribus et doloribus cruciatus sum. Sed quia et ista mali patiuntur, addit: intende in causam meam pro qua patior. Poena enim similis est sceleratis et bonis, sed non eam. Martyrem ita quod non facit poena, sed causa. 27 #Judica me secundum justitiam tuam, Domine, Deus meus: Et non supergaudeant mihi.@# C Petit se judicari Christus secundum justitiam, id est secundum misericordiam, qui peccata non fecit, ut nobis ostenderet deprecationis exemplum. Ut non supergaudeant
null
cb8c3d72-673a-46b3-81b9-885491f1a7fc
latin_170m_raw
null
None
None
None