Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
diabolo (Ephes. IV).
Deinde occurrit illa Dominica, ubi illud Evangelium
legitur, in quo quidam ad nuptias filii regis invitati
neglexerunt venire, sicut scriptum est: Et abierunt
alius in villam suam, alius ad negotiationem suam;
reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumelia affectos
occiderunt. Quod nos praecavere volens Apostolus,
in Epistola sua admonet, dicens: #Nolite inebriari
vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
sancto (Ephes. V)
@#. Ubi etiam inter discumbentes, rex,
videns hominem non vestitum veste nuptiali, jussit
eum ligatis manibus et pedibus mittere in tenebras
exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth.
XXII). Quod intuens populus poenitens: #Super flumina,@#
inquit, #Babylonis sedimus et flevimus dum recordaremur
tui, Sion.@# Et cantor volens Justum Judicem placare
et benevolum reddere, hujusmodi verbis confitendo
incipit canere: #Omnia quae fecisti nobis, Domine, in
vero judicio fecisti, quia peccavimus tibi (Dan. III)
@#,
et caetera. In responsorio jam aspirans ad convivium
Dei ita canit: #Oculi omnium in te sperant, Domine,
et tu das illis escam in tempore opportuno (Psal. CXLIV)
@#.
Propter haec omnia rogat sacerdos pium judicem, ut
fidelibus suis largiatur indulgentiam placatus et pacem,
ut pariter ab omnibus mundentur offensis et
secura sibi mente deserviant. Et in communione jam
quadam spe ex divino munere Propheta animatus,
ex persona fidelium canit laetus: #Memento verbi tui
servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti, haec me
consolata est in humilitate mea (Psal. CXVIII)
@#. Concordia
inter lectionem evangelicam et apostolicam, offerendam
et missam in ea quae subsequitur hebdomada,
in propatulo est. Nam in Evangelio Dominus
infirmum reguli filium sanat (Joan. V), et offerenda
narrat de beato Job qualiter Satan a Domino petiit
ut tentaret eum et, data ei potestate in facultates et
in carnem ejus, perdidit omnem substantiam ipsius,
et filios, carnem quoque ejus gravi ulcere vulneravit (Job I).
Ad resistendum hujusmodi insidiis, hortatur
nos Apostolus, exemplo beati Job, confortari in
Domino et in potentia virtutis ejus: #Induite vos,@#
inquit, #armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias
diaboli (Ephes. V)
@#, et caetera, usque ad finem lectionis.
Et in Evangelio legimus: #Quia postquam
cognovit pater, quia illa hora sanatus est puer in qua
dixit ei Jesus: Filius tuus vivit, credidit ipse et domus
ejus tota (Joan. IV)
@#. Domus ejus intelligitur familia
ejus. Pro qua familia, id est, Ecclesia de gentilitate
collecta, rogat sacerdos his verbis: #Familiam
tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi,
ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera, et
in bonis actibus tuo nomini sit devota.@# In responsorio
Propheta beneficia justi Judicis potestatemque commemorat,
dicens: #Domine, refugium factus es nobis@#
(Psal. LXXXIX),
etc., usque ad finem subsequentis
versus. Unde et cantor in introitu confitetur quod
in voluntate Domini universa sint posita, et non sit
qui possit resistere ejus voluntati. In communione
quoque Propheta ex persona beati Job vel sanctae
Ecclesiae, multimodis persecutionibus subditae, orat
ad Dominum, dicens: #In salutari tuo anima mea, et
in verbo tuo supersperavi, quando facies de persequentibus
me judicium. Iniqui persecuti sunt me, adjuva
me, Domine Deus meus (Psal. CXVIII)
@#. Nunc superest
tantum ut dicamus de Dominica vigesima secunda
post octavas Pentecostes quam convenientiam illud
officium totum cum Evangelio habeat, in quo introducitur
persona regis, qui voluit rationem ponere
cum servis tuis. Cui cum oblatus esset debitor decem
millium talentorum, nec haberet unde redderet, misertus
ejus, dimisit ei debitum. Sed quia ille noluit
misereri conservi sui, iratus Dominus, debitum quod
dimisit, repetit, tradiditque eum tortoribus, quoadusque
redderet universum debitum (Matth. XVIII).
Quo haec parabola tendat, Dominus manifeste denuntiat,
dicens: #Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si
non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus
vestris (Ibid.)
@#. Quam sententiam Propheta pertimescens,
in introitu clamat ad Dominum, dicens: #Si
iniquitates observaveris, Domine, | null | 2b074fb5-e21e-45e2-969a-59e7e7414b07 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Domine, quis sustinebit (Psal. CXXIX)
@#?
Et quoniam sciebat eum justum
judicem esse, hac voce studebat eum benevolum
reddere. #Quia,@# inquit, #apud te propitiatio est, Deus
Israel (Ibid.)
@#. Unde sacerdos confidenter Dominum
rogat, dicens: #Deus refugium nostrum et virtus (Psal.
XLV)
@#, #adesto piis Ecclesiae tuae precibus, auctor ipse
pietatis, et praesta ut quod fideliter petimus efficaciter
consequamur.@# Tunc enim fideliter petimus, si conservis
nostris debita dimiserimus, ut et nos a nostris
debitis per Dominum absolvi valeamus. Nam et apostolica
lectio de observanda fraternae charitatis unitate
satis nos admonet, dum Apostolus seipsum in
exemplum ponens inter caetera sic dicit: #Testis enim
mihi est Deus quomodo cupiam vos omnes in visceribus
Jesu Christi. Et hoc oro, ut charitas vestra magis
ac magis abundet in scientia et in omni sensu, ut probetis
potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem
Christi, repleti fructu justitiae per Jesum Christum in
gloriam et laudem Dei (Philipp. I)
@#. Quam charitatem
commendat responsorium, dicens: #Ecce quam bonum,
et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CLXXII)
@#.
In offerenda, beata Esther, Ecclesiae
typum gerens, Dominum rogat recordari sui et ut
det sermonem rectum in os ejus. Si enim rectus
sermo in ore nostro sonuerit, videlicet peccata nostra
confitendo, poenitendo, proximis nostris debita
remittendo, statim in communione illa ad nos divina
dirigitur promissio: #Dico vobis, gaudium est angelis
Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Matth.
XVI)
@#. De vicesima autem tertia Dominica, quoniam
tractavi in quadam epistola quam ad Aribonem archiepiscopum
de Adventu Domini composui, nunc
aliquid dicere supersedeo.
CAPUT VI.
Inter haec non otiose querendum puto cur auctor
officiorum tantummodo viginti tria inter octavas
Pentecostes et Adventum Domini, ordinator vero Lectionarii
viginti quinque lectiones posuerit, exceptis
his quae in octava Pentecostes et Dominica quinta
ante Nativitatem Domini, et in sancta Trinitate legi
solent. Quae si viginti quinque adduntur, XXVIII numerus
adimpletur. Qui officia ordinavit, embolismales
annos in decennovenali cyclo attendit, in quibus
Pascha tardius solet occurrere, et breviora temporum
spatia inter octavas Pentecostes et Adventum
Domini conficere; alter vero communes, in quibus
eadem Paschalis festivitas maturius consuevit provenire.
Dicamus sub exemplo, quando ultimus terminus
paschalis XIV Kalendis Maii, et ipse Paschalis
dies septimo Kalendas ejusdem mensis occurrit,
qui diligenter computare voluerit, non plus quam viginti
tres hebdomadas ab Octava Pentecostes usque
ad Adventum Domini invenire poterit. Et ita accidit
ut officium, #Domine in tua,@# necessario debeat cantari
in ipsa octavae Pentecostes hebdomada. Quando vero
terminus primi Paschae duodecimo Kalendas Aprilis,
ipsum vero sanctum Pascha statim in crastinum, hoc
est II Kalendas Aprilis evenit, tunc ab octava Pentecostes
usque ad Adventum Domini, completur numerus
viginti octo hebdomadarum, juxta computationem
Lectionarii, dignus profecto numerus, qui
inter has solemnitates Spiritus sancti et Domini Adventus
medius incedat, quia non solum juxta hujus
mundi sapientes, eo quod partibus suis consistat
perfectus esse dignoscitur, verum etiam magis propter
sacramentum septiformis gratiae et evangelicae
doctrinae. Nam septenario quater ducto in hanc perfectionis
summam excrescit, ut sicut senarius infra
denarium, ita et iste infra centenarium numerum
perfectus inveniatur. Quod prudens calculator facile
intelligere quibit, si partium ejus divisiones diligenter
in unum colligit. Nulli vero dubium quin septem
ad Spiritum sanctum, quatuor vero pertineant ad
Evangelium; quia per septiformem gratiam Spiritus
sancti praedicatur Evangelium per quatuor plagas
mundi. Si quis vero contentiose conatus fuerit reprehendere,
quod in praedictis officiis non aeque omnia
omnibus ex toto conveniant, hujusmodi responsum
a B. Augustino percipiat: Non sane omnia quae
gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda
sunt, sed propter illa quae aliquid significant, adduntur.
Solo enim vomere terra proscinditur; sed
ut hoc fieri possit etiam caetera aratri membra sunt
necessaria. Et soli nervi in citharis atque hujusmodi
vasis musicis aptantur ad cantum, sed ut aptari
possint insunt et caetera in compagibus organorum,
quae non percutiuntur a canentibus, sed ea quae percussa
resonant, his connectuntur. Ita in prophetica
historia dicuntur etiam aliqua quae nihil significant,
sed quibusdam adhaereant quae significant et quodammodo
religantur.
CAPUT VII | null | 4fb552fd-5ea4-44f5-9a8f-31d72b976bc0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. #De jejunio quatuor temporum.@#
Terminos rectae fidei sanctaeque doctrinae posuerunt
ab initio Patres catholici, quos omnino nefas est
transgredi. Sed et multae consuetudines ecclesiasticae
inveniuntur a sanctis Patribus infra canonicae regulae
terminos constitutae, sicut sunt Adventus Domini,
Septuagesima, Sexagesima, Quinquagesima, Quadragesima,
litania major, dies Rogationum ante
Ascensionem Domini, vigiliae quorumdam sanctorum,
nec non et haec ipsa Quatuor temporum jejunia, quae
prae manibus habentur, aliaque perplura quae omnia
jure perpetuo absque ulla transgressione nobis sunt
observanda ac pro lege tenenda, dicente sancto Augustino
ad Casulanum presbyterum de jejunio Sabbati:
In his enim rebus, de quibus nihil certi statuit
Scriptura divina, mos populi Dei vel instituta
Majorum pro lege tenenda sunt. Accedit etiam hoc
quod nihil sine ratione in ecclesiasticis consuetudinibus
a sanctis Patribus constitutum reperitur, si
causa diligenter inquiritur. Ut ex veterum ac praecipue
sancti Augustini sermonibus intelligi potest,
necessarium est nostrae religioni annuatim Quatuor
jejunia celebrare. Nam Quatuor temporibus volvitur
annus: Vere, aestate, autumno, hieme. Haec Quatuor
tempora solent nos per delectamenta sua revocare
ab amore Creatoris. Qua de re jejunandum est
in unoquoque tempore, ut castigentur nostra quatuor
elementa, ne subripiantur a delectatione mundi.
Ipsa quatuor elementa conjuncta sunt Quatuor
temporibus anni. Ver est humidum et calidum, et
in eo facimus unum jejunium ut elementum humoris
in nobis castigetur, ne consentiat falsae pulchritudini
veris. Ex humore enim et calore nascitur pulchritudo
terrae. Aestas sicca est et calida, in qua
alterum jejunium facimus ut castigetur elementum
caloris in nobis, ne consentiat incendio carnali. Tertium
fit jejunium in autumno, qui est frigidus et
siccus, ne aliquo languore animi arescamus ac defluamus,
et inveniamur sine pinguedine olei in aeterno
tabernaculo: etenim illo tempore congregamus
quo fruamur in futuro. Quartum jejunium
fit in hieme, quae est frigida et humida, ne membra
nostra fluxu atque luxu solvantur in comessationibus
et potationibus, et per hoc negligatur
amor Dei. At quia Quatuor tempora annorum nos
impediunt ad amorem [ab amore] Dei, quatuor
jejunia facimus, per singula quaeque tempora suum
jejunium, unumquodque pro suo tempore. Simili
modo diurna curricula quatuor nos impediunt ab
amore scilicet coelestium, matutinum, meridianum,
vespertinum, nocturnum. Per haec etiam quotidie
ab amore aeternorum retrahimur. In unoquoque
tres dies sunt. Quia unumquodque tempus tres menses
habet, pro unoquoque mense singuli dies jejunio
consecrantur. At vero quia quotidiana peccata
aggravant, non sufficit unum jejunium per unumquodque
tempus, ac per hoc quadragesimale tempus
inducimus, quo quotidiana peccata affligantur. Eadem
vero Quatuor temporum jejunia his diebus solent
celebrari, scilicet quarta feria, sexta et Sabbato.
Ideo quarta, quia Judaei in ea fecerunt consilium
ut occiderent Christum; sexta, quoniam occiderunt
eum; Sabbato, ex auctoritate sanctae Romanae
Ecclesiae, concluditur jejunium, propter tristitiam
apostolorum quam de morte nostri Redemptoris
habuerunt, sicut Innocentius papa in suis Decretalibus
narrat. Sabbato, inquit, jejunandum esse ratio
evidentissima demonstrat. Nam si diem Dominicum
ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu
Christi non solum in Pascha celebramus, verumetiam
per singulos circulos hebdomadarum ipsius
diei imaginem frequentamus, ac si sexta feria propter
passionem Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere
non debemus, qui inter tristitiam atque
laetitiam temporis illius videtur inclusus. In quo etiam
Sabbato consecratio ordinum ecclesiasticorum celebratur,
causam etiam ejusdem consecrationis sancto
Augustino dicente ad Januarium: Sabbatum,
inquit, commendatum est priori populo in otio corporaliter
celebrandum, ut figura esset sanctificationis
in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus
in Genesi sanctificationem per omnes priores
dies, sed de solo Sabbato dictum est: #Sanctificavit
Deus diem septimum (Gen. II)
@#. Quia ergo charitas
Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum,
qui datus est nobis (Rom. V), ideo sanctificatio
in septimo die commemorata est, ubi requies
commendatur. Nunc de lectionibus videamus. In
quarta feria duae lectiones leguntur, ut hi qui in
Sabbato sunt consecrandi, admoneantur ut notitiam
legis et prophetarum habeant, quae maxime in quarta
aetate vigebant. Sexta feria una tantum legitur,
quia lex et prophetia in uno Evangelio recapitulantur,
quod nunc in sexta mundi aetate praedicatur ac
legitur. De duodecim lectionibus, quae praetitulantur
in libro Sacramentorum, die Sabbati, sic in | null | 37d80546-b7e7-48b8-b336-bdb5ba33cd79 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
litteris
Patrum reperitur scriptum: Sex lectiones ab antiquis
Romanis Graece et Latine legebantur. Qui mos
apud Constantinopolim hodie quoque servatur propter
duas causas: unam, quia aderant Graeci, quibus
incognita erat Latina lingua, aderantque Latini,
quibus incognita erat Graeca; alteram quoque, propter
unanimitatem utriusque populi. Duodecim
lectiones dicuntur propter duodecim lectores, non
propter duodecim sententiarum varietates. Sex
lectiones sunt tantummodo in sententiis. Neque
enim si dixerimus Amen, verum, propterea duas
veritates intelligere debemus, sed unam. Sed de his
hactenus nunc ad propositum redeamus. Quaestio
tua, si rite recordor, talis erat, ut scire optares
utrumnam statim in primo Sabbato Martii sit jejunandum,
etiamsi idem mensis quinta, sexta aut
septima feria incipiat, an ad aliud Sabbatum propter
quartam feriam sit differendum. Ad quod tibi
ex consuetudine sanctae Ecclesiae, quae pro maxima
auctoritate tenenda est, respondeo: quod
absque ulla refragatione semper ejusdem mensis
quarta feria debeat exspectari, quoniam idem jejunium,
quod quarta feria incipitur, Sabbato finitur;
nequaquam Februario, sed totum Martio deputatur,
ea videlicet ratione ut in eo mense primum
jejunium nostrum Domino consecretur, in quo
principium anni ac ipsa creatio mundi coepit. Unde
iste terminus firmiter est observandus, ut nec ante
IV Nonas Martii, nec post VI Idus ejusdem mensis
aliquis statuat jejunandum, sed in his septem diebus
ubicunque primum evenerit jejunare licite
valebit. Ex quo velut intellectuali quodam filo
rectissimae regulae linea, per quatuordecim hebdomadas
usque in secundum Junii mensis Sabbatum,
itemque inde per alias quatuordecim, ad tertium
Septembris Sabbatum: item sive per tredecim, sive
per quatuordecim, ad illud proximum ante Nativitatem
Domini Sabbatum, ut absque errore eorumdem
Sabbatorum termini possint inveniri. Ad hoc
demonstrandum constituantur feriae septem cum
diebus totidem mensis Martii, id est, a quarta Nonarum
usque in septimam Idus, per quos primi Sabbati
termini solent variari, et his inspectis res ipsa se
nobis aperiat. Ut enim ab ultimo incipiamus, Martius
aut quinta feria incipit, et Sabbatum in quo est
jejunandum sexto Idus occurrit; aut mensis sexta
feria, Sabbatum vero septimo Idus; aut ille feria
septima, istud vero octavo Idus; aut mensis prima,
quae est Dominica, et Sabbatum Nonis; aut si ille
feria secunda, istud postridie Nonarum. Si vero tertio,
istud tertio Nonas; at si Martius feria quarta,
Sabbatum quarto Nonas. Si ex his singulis terminis
adhibita computatione ad terminos Septembris per
quatuordecim hebdomadas aciem recte dirigis,
liquido pervidebis, in quarto seu septimo mense
quartas ferias juxta sui quantitatem suis Sabbatis
minus deesse, excepto Septembri, quando ipse incipit
feria quinta, Junius quarta, Martius tertia. Qua ex
re sic eveniat, prudenti calculatori ad indagandum
nequaquam erit difficile. Ex his omnibus ratio manifesta
docet, firmius ac stabilius esse argumentum,
quod ex hebdomadarum numero collectum nunquam
nutat, quam quod ex feriarum consideratione compilatum
aliquando vacillat. De mense vero decimo
nihil aliud dicendum est, nisi ut proximum ante
Nativitatem Domini semper observetur Sabbatum,
excepto quando vigilia evenerit in sexta feria. Scio
me pro certo ita dixisse, et quam verum sit etiam
in hac re, de qua praesens tractatus habetur, qua
potero brevitate ex dictis, majorem curabo demonstrare.
Igitur Amalarius divinorum officiorum indagator
solertissimus, cujus dicta catholicorum virorum
sententiis fulgent munita, cum de iisdem disputaret
jejuniis, sic inter alia dicit: Primi apostolici
semper in Decembri mense, in quo Nativitas Domini
nostri Jesu Christi celebratur, consecrationes
ministrabant, usque ad Simplicium, qui fuit a beato
Petro quadragesimus nonus. Ipse primus consecravit
in Februario, ni fallor, nullam ob aliam causam,
nisi intimando conjungendos propinquius Christi
corpori, qui per sacrum mysterium provehuntur.
Quod nullo modo satius fieri potest, quam si per eos
patriarchas, ex quibus Christus natus est, generentur.
Quod impossibile est secundum carnem, secundum
spiritum dignum et habile, hoc est, ut per
interpretationes nominum patriarcharum nascantur
mente, qui genealogiae Christi videntur familiarius
adscisci. Et quia incongruum est, sicut unicuique
generationi singularis hebdomada deputatur, ita per
unamquamque hebdomadam consecrationem celebrari,
causa congruenti per singula tempora, quae
convenire possunt virtutibus et interpretationibus patriarcharum,
qui in articulis genealogiae positi sunt,
consecratio celebratur spiritualis. Per tres tesseradecades
annuales, fiunt | null | d10453f5-0ff4-451c-be7d-a07f0f850143 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hebdomadae quadraginta
duae. Tot generationes secundum Matthaeum Christi
sunt cum ipso, tot enim hebdomadae inveniuntur, a
primo Sabbato primi mensis usque ad quartum Sabbatum
decimi mensis. Consecratio prima celebratur
primo Sabbato primi mensis, quae quasi in loco
Abrahae generat Christum. Abraham interpretatur #pater multarum gentium,@#
cui dictum est: #In semine
tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII)
@#. Si quis
consecratus stat in semine multorum convertentium
per sua exempla ad Deum, est a primo patriarcha
Abraham genitus, est ipsum semen Christus, in quo
semine promissum est Abrahae benedici omnes gentes.
Ipsa consecratio verno tempore celebratur, quod
tempus habile est procreationibus. Nam et Abraham
tertia aetate fuit hujus mundi, quae aetas comparatur
adolescentiae, quae habilis est generationi
filiorum. Secunda consecratio est in quarto mense,
secundo Sabbato, quod est initium secundi catalogi
quatuordecim hebdomadarum. Haec deputatur in
loco filiorum David. David interpretatur #manu fortis,@#
ipse prostravit Goliath, id est, humilitas superbiam.
Qui consecrantur, propterea consecrantur ut
fortes sint et per humilitatem dejiciant superbiam.
Ipsa celebratur in Junio mense, quando fervor magnus
solis est super terram. Omnibus notum est
David bellicosum fuisse. Tempus Junii aptum est
bellis. Tertia consecratio celebratur in Septembrio
tertio Sabbato, quod est initium tertii catalogi. Haec
deputatur generationi Jechoniae. Jechonias interpretatur #praeparatio Domini.@#
Nullique dubium, si omnes
oportet praeparari in Adventum Domini, quin potissimum
eos qui consecrantur. Neque hoc sine ratione
est si computetur catalogus novissimae tesseradecadis,
et semel computetur Jechonias, non amplius
inveniuntur cum ipso Christo quam tredecim generationes;
si ipse bis computetur, quatuordecim inveniuntur.
Sanctus Augustinus causa mysterii perhibet
factum esse quod Jechonias, qui interpretatur #praeparatio Domini,@#
bis numeretur in fine prioris et
in capite sequentis catalogi, #lapidem angularem,@# id
est, Christum significans: in quo praeparavit Deus
pater duos populos quasi parietes in unam jungere
domum. Quanquam beatus Hieronymus vitio scriptorum
et longitudine temporum inter Graecos et
Latinos confusum esse narret, et patrem qui in Hebraeo
Joachim nominatus est, non in Chaldaeam ductum,
sed defunctum in terra sua, et filium Joachim
de captivitate redeuntem Salathiel genuisse affirmet.
Igitur supradictus doctor voluit intelligi ut tredecim
et quatuordecim hebdomadae praefigurarent in mysterio,
quod Jechonias semel aut bis poneretur in
catalogo. Enimvero omnibus annis tredecim inveniuntur,
exceptis his, hoc est, quando Martius feria
tertia vel quarta, Nativitas vero Domini nostri Jesu
Christi Dominica aut secunda feria acciderint. De
hoc jejunio, quod in ipsa solebant vigilia antiquiores
celebrare, supra nominatus dixit Amalarius: Quae
consecratio habet finem in ipsa Nativitate Christi,
sicut quorumdam Italorum, nescio an omnium, adhuc
mos est agere ut ego ipse ibidem positus cognovi;
sed usus in nostris excrevit Ecclesiis ut in anteriori
hebdomada anticipetur, quia illa duo officia jejunii
et Natalis Domini non conveniunt simul celebrari.
Nam et sicut praeveniendo istud anticipamus, ita
secundum Sabbatum Junii mensis cum vigilia Pentecostes
si provenerit, prolongando in proximum
differimus, licet nostri antecessores utrumque in ipsa
vigilia sancta simul celebrarent, sicut praetitulatione
librorum evidens habemus testimonium. Quid adeo
opus est, nunc inquiri, quod tam longo tempore
coepit dedisci? attamen ne hujusmodi scientia
frauderis, talis inscriptio super hac re habetur in
libris nostris: Si evenerint duodecim lectiones in
Sabbato sancto Pentecostes, tunc in quarta feria
cantetur et legatur antiphona: #Exaudi, Domine:@#
missa [oratio], #preces nostras quaesumus, Domine.@#
Require in prima hebdomada Quadragesimae. Lectio: #Dixit Salomon.@#
Item oratio: #Devotionem populi.@#
Lectio Isaiae prophetae: #Audi, Jacob.@# Alleluia: #Domine
Deus salutis.@# Evangel. secundum Lucam: #Accedentes
discipuli.@# Offert: #Viri Galilaei.@# Communio: #Pater, cum essem.@#
Feria sexta antiphona: #Exaudi,
Domine:@# missa [oratio]: #Esto, Domine, propitius.@#
Lectio: #Exsultate, filiae Sion.@# Alleluia: #Domine,
refugium factus es.@# Evangelium secundum Lucam: #Venit ad Jesum vir nomine Jairus.@#
Offert: #Viri Galilaei.@#
Communio: #Pater, cum essem.@#
Sabbato omnes parati primitus cantent litaniam.
Deinde #Kyrie eleison; Gloria in excelsis Deo.@# Postea
oratio: #Mentibus nostris.@# | null | b29ac919-45d1-4f6a-b6f1-91a0f7c3b224 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Alia: #Illo nos igne.@#
Tertia: #Deus qui ad animarum.@# Quarta: #Praesta,
quaesumus, omnipotens Deus, ut salutaribus jejuniis.@#
Quinta: #Praesta, quaesumus omnipotens Deus, sic nos.@#
Subsequuntur lectiones cum gradualibus: #Propitius,
Protector, Ad Dominum, Dirigatur et Benedicite.@#
Ad missam: #Praesta, quaesumus, omnipotens
Deus, ut claritatis.@# Lectio: #Cum Apollo esset Corinthi.@#
Alleluia: #Confitemini.@# Tractus: #Laudate Dominum.@#
Evangelium secundum Joannem: #Si diligitis
me.@# Offert.: #Emitte spiritum.@# Comm.: #Ultimo.@#
Utique secundum consuetudinem antiquam. Gradualia,
sicut non solum in nostris libris habetur
insertum, sed etiam, ut in quodam ordine secundum
sancti Gelasii papae auctoritatem reperi praetitulatum.
Qui mos usque hodie, ut compertum habemus,
in sancta Romana servatur Ecclesia. Videtur
quoque id huic narrationi assensum praebere,
quod in authenticis Antiphonariis duo tantum #alleluia@#
inveniuntur descripta; hoc est: #Emittes Spiritum,@#
et #Spiritus Domini;@# caetera vero a modernis
sunt composita. Quapropter intuendum est quia
si in monasteriis #alleluia@# cantus abundat, quid
simplices villarum presbyteri agunt, qui vix duorum
tantum notitiam habent? Ut omnium vulgari
proverbio utar, aut cantant quod sciunt,
aut tacere compelluntur quod nesciunt. Non tamen
haec scribens, sanctissimorum auctoritatem
sacerdotum praejudico, quos in sancto Spiritu
congregatos, jamdudum audivi in synodalibus suis
decretis statuisse ut magis debeant #alleluia@# decantari;
sed simpliciter quae sentire potui ad interrogata
respondere curavi, consulere volens etiam,
si possum, mei similium imperitiae, qui tot #alleluia@#
non norunt cantare. Sic in quodam libello de hoc
ordine legi per singulas orationes, debemus mentis
humilitatem per genuum flexionem ostendere, excepto
infra Pentecosten. In sola oratione de camino
ignis non flectimus genua, quando Nabuchodonosor
compellebat populum adorare statuam quam fecerat,
ut separata sit nostra oratio, quae est ad unum
Deum, ab errore gentium. Similem ob causam
etiam in Parasceve genua non flectimus pro perfidis
Judaeis, qui illudendo genua flectebant coram Deo.
ne videamur illos imitari qui opus bonum studebant
male operari: quemadmodum tunc ab osculo
abstinemus, propter Judae traditoris exemplum, qui
per simulatae pacis osculum tradidit Dominum Jesum
Christum. Si quis jejunia Quatuor temporum
legitimo ordine celebrare desiderat, supra scriptum
argumentum ex sententiis sanctorum Patrum collectum
observare non negligat. Primum Sabbatum
Martii, cum praecedente ejusdem mensis quarta
feria, nota diligenter, et ab ipso quatuordecim
hebdomadas usque in secundum Junii mensis Sabbatum
computa, iterumque alias quatuordecim hebdomadas
abhinc usque in tertium septembris Sabbatum,
quod nullo modo te fallit, connumera, indeque
proximum Sabbatum ante Nativitatem Domini,
sive quatuordecim, sive tredecim fuerint,
semper observa; et in his singulis quatuor Sabbatorum
diebus, absque ullo errore occurret tibi legitime
illud jejunium, quod in Sacramentorum libris
praetitulatur cum duodecim lectionibus celebrandum.
Quod si vigilia Natalis Domini in Sabbato venerit, in
hebdomada priori idem jejunium debet anticipari. | null | 0c4fb85b-9343-4d11-a56d-9982b039c2e5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
SYNOPSIS.
1.
Esdras Scripturam S. restituit. 2. LXX Interpretes. 3. Aliae Scripturae interpretationes. 4. Psalterii versio
Gallica et Romana. 5. Differentiae versionis Romanae a Gallicana. 6. Differentiae in Isaia et aliis prophetis. 7. Nihil
canatur in Ecclesia, nisi ex S. Scriptura, aut a prudentioribus tractata. 8. Verba S. Scripturae non immutentur. 9. Ninilque
contra ipsius fidem ponatur. 10. De antiphonis ab O incipientibus in Adventu, et nonnullis in festis natalitiis.
11. De officio Septuagesimae, quando alleluia deponitur. 12. De responsoriis, quibus versus non satis respondent:
13. Aut aliis mendis scatent.
BERN. qui quod vult Deus, MEGINFRIDO, EIPENNONI,
dilectis in Christo fratribus, perenne immarcescibilis gloriae decus.
Rationabile mihi videtur ut quos unus spiritus
vinculo charitatis ligat, hos litterarum textus non
dissolvat, imo epistola jungat, quos charae amicitiae
sodalitas conglutinat. Igitur fraternae dilectionis
tuae rogatu compulsus, o Meginfride, aliquid
tibi scribere de varia psalmorum atque cantuum
modulatione, quae dissimiliter vel confuse solet in
Ecclesia fieri, prius cupio aliquam de interpretum
translatione memoriam facere, quatenus velut hoc
quodam jacto sermonis fundamento, nostrae narrationis
aedificium solidius surgat in altum.
1.
Ut enim majorum firmat auctoritas, omnis
Veteris Testamenti Scriptura imprimis Hebraeo sermone
constat conscripta. Sed post destructam Jerusalem
et legem accensam a Chaldaeis, dum Judaei
reversi sunt a Babylonia captivitate in Jerusalem,
Esdras, scriba doctus scientia divina, omnem Veteris
Testamenti bibliothecam et cuncta legum et
prophetarum volumina reparavit, atque in viginti
duobus voluminibus secundum numerum Hebraicarum
litterarum, constituit, correxit, ordinavit.
Ad ejus imitationem multi gentilium gesta aliorum
congregaverunt et bibliothecas constituerunt. Inter
quos quidam Episistratus floruisse dicitur; deinde
Xerxes, post Seleucus ac Alexander Magnus.
2.
Sed et Ptolomaeus, cognomento Philadelphus,
omnes litteratos studio superans non solum gentium,
sed etiam divinas litteras in bibliothecam
contulit. Nam septuaginta millia librorum, ut
fertur, hujus temporibus Alexandriae inventa sunt.
Hic etiam ab Eleazaro pontifice petens Scripturas
Veteris Testamenti ab Hebraea lingua in Graecam
converti, LXX Interpretes impetravit, qui ejus
voluntati satisfacerent. Nam quidam mirabiliter de
iisdem septuaginta Interpretibus asserunt, quod
singuli per singulas cellas divisi ita omnia per Spiritum
sanctum sint interpretati, ut nihil in alicujus
eorum codice inventum sit, quod in caeteris vel in
verborum ordine discreparet. Cui opinioni S. Hieronymus
vehementer obsistit, ita inquiens: Nescio
quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae
mendacio suo construxerit, quibus divisi eadem
scriptitarent, cum Aristheas ejusdem Ptolomaei ὑπερασπιστης,
quod interpretatur #protector fidelis,@# et,
multo post tempore, Josephus nihil tale retulerint;
sed in una basilica congregatos contulisse scribant,
non prophetasse. Aliud est enim, inquit, vatem
esse, aliud interpretem. Hic spiritu ventura praedicit;
hic eruditione et verborum copia ea quae intelligit
transfert. Et paulo superius, cum ea commemorasset
quae a septuaginta interpretibus sunt
praetermissa, ait: Judaei prudenti factum dicunt
esse consilio, ne Ptolomaeus, unius Dei cultor,
etiam apud Hebraeos duplicem divinitatem deprehenderet;
quod maxime idcirco faciebat, quia in
Platonis dogma cadere videbatur. Denique ubicunque
sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et
Filio, et de Spiritu sancto, aut aliter interpretati
sunt, aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent
et arcanum fidei non vulgarent. Legite prologum
ejusdem beati Hieronymi super librum Genesis.
3.
Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea
lingua in Graecum sacra eloquia transtulerunt, sicut
Aquila, Symmachus, Theodotion. Est etiam et Vulgaris
interpretatio, cujus auctor non apparet, et ob hoc
sine nomine interpretis quinta editio vocatur, quam
Origenes et Eusebius Caesariensis Κοινη, id est, Communem
vel Vulgatam appellant; quam Origenes miro
labore reperit et caeteris editionibus comparavit. Sed
et multi Graeciae tractatores variis modis eam transtulerunt
atque corruperunt. Quam multi Latinorum et
maxime Romanorum, ante sanctum Hieronymum acceperunt
et hucusque utuntur, tenent et servant. Quorum
diversitatem, imo errorem beatus Hieronymus
corrigere cupiens, utpote multarum linguarum peritus,
omnem Scripturam Veteris Testamenti ex
Hebraeo in Latinum vertit eloquium: cujus interpretatio
merito caeteris antefertur, ut Isidorus ait;
est enim et verborum tenacior et perspicuitate sententiae
clarior. Sed et S. Gregorius papa ipsius | null | 197054bc-28fa-4f24-b93d-a72980eba56c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
translationem
caeteris asserit esse veraciorem. Est et
sexta editio, de qua beatus Hieronymus: « Illud, inquit,
breviter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem,
quam Origenes et Caesariensis Eusebius omnesque
Graeciae tractatores Κοινη, id est Communem
appellant atque Vulgatam; aliam LXX Interpretum,
quae in ἑξαπλοις codicibus reperitur, et a nobis in
Latinum sermonem fideliter versa est, et in Hierosolymae
atque in Orientis Ecclesiis decantatur. » Et
paulo post iterum infert: « sicut autem in Novo Testamento,
si quando apud Latinos quaestio exoritur, et
est inter exemplaria varietas, concurrimus ad fontem
Graeci sermonis, quo novum scriptum est instrumentum;
ita in Veteri Testamento, si quando inter
Graecos Latinosque diversitas est, ad Hebraicam
confugimus veritatem, ut quidquid de fonte proficiscitur,
hoc quaeramus in rivulis. Κοινη autem ista,
hoc est Communis editio, ipsa est quae et LXX,
sed hoc interest inter utramque, quod κοινη pro locis
et temporibus, et pro voluntate scriptorum Vetus
corrupta editio est; ea autem, quae habetur in ἑξαπλοις,
et quam nos vertimus, ipsa est quae in
eruditorum libris incorrupta et immaculata LXX
Interpretum translatione servatur. Quidquid ergo
ab hac discrepat, nulli dubium est quin ita et ab
Hebraeorum auctoritate discordet. » Hucusque Hieronymus.
Hic talis ac tantus aliquando ad tribunal
aeterni Judicis raptus, ubi divina increpatione est
admonitus, ut studiis divinis insisteret et sanctae
Ecclesiae utilitati deserviret.
4.
Inter caetera ex emendata LXX Interpretum
translatione Psalterium ex Graeco in Latinum vertit
illudque cantandum omnibus Galliae ac quibusdam
Germaniae Ecclesiis tradidit; et ob hoc Gallicanum
Psalterium appellant, Romanis adhuc ex corrupta
Vulgata editione Psalterium canentibus, ex qua Romani
cantum composuerunt nobisque usum cantandi
contradiderunt. Unde accidit quod verba, quae in
diurnis vel in nocturnis officiis canendi more modulantur,
intermisceantur et confuse nostris psalmis
inserantur, ut a minus peritis haud facile possit discerni
quid nostrae vel Romanae conveniat editioni.
Quod pius pater ac peritus magister, Hieronymus,
intuens, tres editiones in uno volumine composuit:
Gallicanum Psalterium, quod nos canimus, ordinavit
in una columna, in altera Romanum, in tertia
Hebraeum. Et ubicunque aliquid in nostro interpositum
est quod in Hebraeo non habetur, obelo, id est
veru, taliter cum hoc signo notavit ÷; ubi vero ex
Hebraeo aliquid addidit, cum asterisco, id est stella
+, hoc modo illucescere fecit.
5.
Hujus igitur summi doctoris, licet scientia
multum inferior, utpote qui in ejus comparatione
nec linguam me habere putem, a longe vestigia sequens
vestrae dilectionis causa cupio aliquid discernere
quid in antiphonis, responsoriis gradalibus,
offerendis, communionibus, modulando psallamus,
quid in Ecclesiis distincte proferendo dicamus. Et
quia sensu sum parvulus, ingenio tardus, et si aetate
provectus, senio jam defectus, more puerorum, qui
post prima elementa solent discere psalmorum carmina,
imprimis incipio exordium sumens a timore:
quia #initium sapientiae timor Domini est (Psal. CX,
10)
@#, ut per timorem perveniamus ad charitatem, #quae perfecta foras mittit timorem
(I Joan. IV, 18)
@#. Et
non solum in cantu, verum etiam in aliis quibusdam
locis, ubi nostra et Romana editio in verbis discrepare
videntur, notare nitimur.
Itaque antiphonas vel communiones, quae, juxta
Romanum Psalterium canuntur: #Servite Domino in
timore, et exsultate ei cum tremore,@# nos juxta emendationem
beati Hieronymi canimus: #Et exsultate ei
in tremore.@# In tertio psalmo, ubi illi canunt: #Ego
dormivi et sommum cepi;@# nos: #Ego dormivi et
soporatus sum.@# In quarto psalmo, ubi illi canunt:
#Cum invocarem te, et exaudisti me Deus;@#
nos dicimus: #Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae
meae.@#
Quod vero a prima persona subito transit ad
secundam ita dicens: #In tribulatione dilatasti mihi,@#
more omnium prophetarum ait, qui solent tempora
et personas saepissime permutare et rationis ordinem
tali modo observare.
In quinto psalmo: #Dirige in conspectu tuo viam
meam;@# quod, ut B. Hieronymus dicit, nec LXX habent,
nec Aquila, nec Symmachus, nec Theodotion,
sed sola Κοινη editio habet. Denique, sicut in Hebraeo
scriptum est, omnes voce simili transtulerunt: #Dirige
in conspectu meo | null | 1f431f6e-a39e-4b46-8fa5-0c06358afcfa | latin_170m_raw | null | None | None | None |
viam tuam,@# secundum illud
quod in oratione Dominica dicitur: #Pater noster,
qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum;@# non quo
nobis orantibus sanctificetur in nobis: ergo et nunc
Propheta postulat, ut via Domini, quae per se recta
est, etiam sibi recta fiat.
In sexto psalmo, ubi illi canunt: #Domine, ne in ira
tua arguas me, neque in furore tuo corripias me;@# nos
canimus: #Domine, ne in furore tuo arguas me, neque
in ira tua corripias me.@# Item: #Convertere, Domine, et
eripe animam meam;@# nos dicimus: #Convertere, Domine,
eripe animam meam.@# In septimo, ubi illi canunt: #Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto;@#
nos
dicimus: #et exsurge, Domine.@#
In octavo psalmo: #Video coelos tuos,@# non habetur
in Graeco, sed in Hebraeo legitur #Samecha,@#
quod interpretatur #coelos tuos,@# et de editione Theodotionis
in LXX Interpretibus additum est sub
asterisco +. Ubi Romani canunt: #Tibi enim derelictus
est pauper: pupillo tu eris adjutor;@# nos relicto #enim@#
dicimus: #Tibi derelictus est pauper, orphano
tu eris adjutor.@# In illo psalmo: #Dixit insipiens,@# finito
versu: #Omnes declinaverunt,@# tres qui sequuntur: #Sepulcrum patens est; contritio et infelicitas,@#
usque #non est timor Dei ante oculos eorum,@#
in hebraico non
habentur, sed a beato Hieronymo de Graeco in
nostram translationem interpositi sunt.
Illi: #Custodi me, Domine, ut pupillam oculi,@# nos: #Custodi me ut pupillam oculi.@#
Sed ubi ipsius psalmi
verba non praecedunt, nec subsequuntur, non obest
si in solo versu dicimus: #Exsurge, Domine;@# sicut
in illo versu: #Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic haereditati tuae;@# nostrum Psalterium habet: #Salvum fac populum et benedic haereditati tuae.@#
Ubi
illi canunt: #Ego autem cum justitia apparebo in
conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur gloria
tua;@# nos dicimus: #Ego autem in justitia apparebo
conspectui tuo; satiabor, cum apparuerit gloria tua.@#
In psalmo XVII: #Prae fulgore in conspectu ejus
nubes transierunt,@# dicit B. Cassiodorus: non est iste
versus facile transeundus. #Prae fulgore@# una pars
orationis est, id est nominativus pluralis, et respondet
ad #nubes;@# nubes autem, sicut superius
dictum est, praedicatores divini verbi intelligendi
sunt. In psalmo XVIII: #Exsultavit ut gigas ad currendam
viam suam;@# nec in Graeco, nec in Hebraeo habetur #suam,@#
sed a beato Hieronymo sub veru, id
est tali signo ÷ additum est. In eodem, ubi illi canunt: #Lex Domini irreprehensibilis,@#
nos, #Lex Domini
immaculata.@#
In illa offerenda: #Justitiae Domini rectae laetificantes
corda,@# quia desunt illa verba, quae in Psalterio
posita sunt, usque in illum locum: #Et dulciora
super mel et favum;@# rectius caneremus: #Justitiae
Domini rectae laetificantes corda et dulciores super
mel et favum.@# In illo tractu, ubi Romani canunt: #Annuntiabunt coeli justitiam ejus,@#
nos #coeli@# non dicimus,
sed canimus: #Annuntiabunt justitiam ejus.@# Ubi
Romani canunt: #Et poculum tuum inebrians quam
praeclarum est!@# nostra editio habet: #Et calix meus
inebrians quam praeclarus est.@# Romani canunt: #Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas
doce me;@#
nos vero: #Vias tuas demonstra mihi, et
semitas tuas doce me.@# In illo psalmo, ubi isti canunt: #Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi
ad te; tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum,
vultum tuum, Domine, requiram.@#
Nos autem: #Exaudi,
Domine, vocem meam, qua clamavi, tibi dixit cor meum:
Exquisivit facies mea, faciem tuam, Domine, requiram.@#
In illa offerenda: #In te speravi, Domine, dixi: Tu es
Deus meus, in manibus tuis tempora mea;@# nos pro
eo, quod sunt #tempora,@# habemus: #Sortes meae.@# In illo
psalmo: #Conversus sum in aerumna mea,@# in Graeco | null | 44473231-e997-42ed-9693-5e4fb394f5c2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#mea@#
non habetur, sed ex Hebraico, et de translatione
Theodotionis sub asterisco, id est stella +,
additum est.
In illa antiphona vel communione, ubi illi canunt: #Gaudete, justi, in Domino;@#
nos canimus: #Exsultate,
justi, in Domino.@# In illo introitu, ubi in cantu psallimus: #Et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit
eum;@#
nos Psalterium decantando dicimus: #Salvabit
eum.@# In eodem psalmo, ubi illi canunt: #Timete Dominum,
omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus
eum;@# nos dicimus: #Non est inopia timentibus
eum.@# Ubi illi: #Non deficient;@# nos: #Non minuentur
omni bono.@# In psalmo XLI, ubi illi canunt: #Sicut
cervus desiderat ad fontes;@# nostra translatio habet: #Quemadmodum desiderat cervus,@#
et in alio versu: #Sitivit anima mea ad Deum vivum;@#
nos habemus sub
asterisco + #ad Deum fortem.@# Sciendum est in hoc
psalmo bis inveniri: #Salutare vultus mei Deus meus;@#
in secundo autem, id est in fine ipsius psalmi: #Salutare
vultus mei et Deus meus,@# ita duntaxat, ut et
conjunctio de Hebraeo et Theodotione sub asterisco
+ additum sit. In eodem: #Exprobraverunt mihi qui
tribulant me inimici mei,@# quod apud Romanos non
habetur, sed in Hebraeo positum est: #Exprobraverunt
mihi hostes mei.@#
In psalmo XLIII secundum Romanum scriptum
est: #Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris;@#
sed #Deus@# ibi superfluum est. Item in eodem psalmo,
cum in cantu et in versu psallamus: #Exsurge, Domine,
adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum;@#
secundum editionem nostram solummodo dicimus: #Exsurge, adjuva nos et redime nos propter nomen
tuum.@#
Ubi Romani cantant: #Adjuvabit eam Deus
vultu suo, Deus in medio ejus non commovebitur;@#
nos dicimus: #Adjuvabit eam Deus mane diluculo.@#
Illi: #Ascendit Deus in jubilatione;@# nos: #Ascendit
Deus in jubilo.@# Illi: #Sicut audivimus, ita et vidimus;@#
nos: #Sicut audivimus, sic vidimus.@#
In psalmo XLVIII ille versiculus: #Homo cum in
honore esset@# bis positus est, et in priore additam
habet #et@# conjunctionem, ut: #Et homo cum in honore
esset;@# in fine conjunctionem non habet, sed ita: #Homo cum in honore esset.@#
Illi: #Invoca me in die
tribulationis tuae, eripiam te, et magnificabis me;@#
nos autem: #Et invoca me in die tribulationis, et
eruam te, et honorificabis me.@#
In quinquagesimo psalmo illorum editio habet: #Amplius lava me ab injustitia mea, et a delicto meo
munda me;@#
nostra vero: #Amplius lava me ab iniquitate
mea, et a peccato meo munda me.@# Illa: #Quoniam
iniquitatem meam agnosco, et delictum meum
coram me est semper;@# nostra vero: #Quoniam iniquitatem
meam ego cognosco, et peccatum meum contra
me est semper.@# Illa: #Ecce enim in iniquitatibus conceptus
sum, et in delictis peperit me mater mea;@#
nostra: #Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,
et in peccatis concepit me mater mea.@# Item illa: #Doceam
iniquos vias tuas;@# nostra vero: #Docebo iniquos
vias tuas.@# Illi juxta finem psalmi canunt: #Sacrificium
Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum,
Deus, non spernit;@# nos autem: #Sacrificium

Deus, non despicies.@#
In psalmo LII, qui ita incipit: #Dixit insipiens,@# in
secundo versu additum habet: #Non est, qui faciat
bonum, non est usque ad unum;@# nos versum finimus
solummodo: #Non est qui faciat bonum.@# At vero
quarto versui, qui ita incipit: #Omnes declinaverunt,@#
adjungimus in fine: #Non est usque ad unum.@# Illi
modulantur: #Nonne cognoscent omnes, qui operantur
iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam
panis?@# et paulo post: #Trepidaverunt timore, ubi non
erat timor;@# nos autem: #Nonne scient omnes, qui
operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut
cibum panis | null | d876b258-f66c-4618-8491-aa80110c4834 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
?@# et in fine versus: #Trepidaverunt timore,
ubi non fuit timor.@# Illi: #Cum averterit
Dominus captivitatem plebis tuae;@# nos: #Cum converterit
Dominus captivitatem plebis suae.@# Illi primum
versum subsequentis psalmi ita finiunt: #Et in
virtute tua libera me;@# nos vero: #Et in virtute tua judica
me.@# Illi cantant: #Exaudi, Deus, orationem
meam, et ne despexeris deprecationem meam; intende
in me et exaudi me;@# nos vero: #Intende mihi et exaudi
me.@# In eodem psalmo, ubi illi modulantur: #Timor
et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae;@#
nos: #Timor et tremor venit super me, et contexit
me tenebra.@# Nec vos conturbet quod interpretes
circa regulam grammaticae artis singularem numerum,
quod est #tenebra,@# posuerunt pro plurali, cum,
S. Gregorio teste, verba coelestis oraculi non sint
inflectenda sub regulis Donati; sicut idem Propheta
non veritus ferulam grammaticorum posuit: #Libera
me de sanguinibus (Psal. L, 16)
@#; et in Joannis Evangelio: #Qui non ex sanguinibus,@#
inquit, #neque ex voluntate
carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo
nati sunt (Joan. I, 13)
@#. Sicut ibi numerum pluralem
posuit pro singulari, ita hic singularem pro plurali
posuit, Hebraicae veritatis consonantiam sequens,
quae dicit: #Timor et tremor venit super me, et operuit
me caligo.@# Ubi illi canunt: #Jacta in Domino cogitatum
tuum;@# nos canimus: #Jacta super Dominum curam
tuam.@#
In illo quinquagesimo sexto psalmo ille versus: #Exaltare super coelos, Deus,@#
in medio et in fine ponitur;
in medio habetur #et in omnem terram gloria tua;@#
in fine, #et super omnem terram gloria tua.@# Ubi nos
alternatim in choro canimus: #Deus ostendit mihi super
inimicos meos, ne occidas eos, ne quando obliviscantur
populi mei;@# illi: #Deus meus ostendit mihi
bona inter inimicos meos, ne occideris eos, ne quando
obliviscantur legis tuae.@# Et in sequenti versu pro eo,
quod nos canimus: #Depone eos, protector meus, Domine;@#
illi dicunt: #Destrue eos, protector meus, Domine.@#
In psalmo LIX habetur: #Juda rex meus, Moab
olla spei meae:@# in centesimo septimo: #Moab lebes
spei meae.@# Ubi nos dicimus: #Mihi alienigenae subditi
sunt;@# Romani: #Mihi Allophyli subditi sunt.@# In fine
istius psalmi canimus: #Et ipse ad nihilum deducet
tribulantes nos;@# in alio: #Et ipse ad nihilum deducet
inimicos nostros.@# In illo versu: #Omnis terra adoret
te et psallat tibi,@# ubi illi concludunt, #psalmum dicat
nomini tuo, Domine;@# Romanorum editio habet, #nomini
tuo, Altissime;@# nostra tantummodo, #psalmum
dicat nomini tuo;@# Hebraica canit, #nomini tuo.@# Ubi
illi canunt: #Deus, in loco sancto suo, Deus qui inhabitare
facit unanimes in domo,@# nos dicimus: #Deus
inhabitare facit unius moris in domo.@# De hoc versu,
qui apud nos legitur: #Viderunt ingressus tui, Deus,@#
dicit B. Hieronymus: ergo a nobis ita legendum est: #Viderunt ingressus tuos, Deus,@#
et scriptoris vitium
relinquendum, qui nominativum posuit pro accusativo.
Ubi illi canunt: #Ascendens in altum captivam duxit
captivitatem, dedit dona hominibus,@# nos canimus: #Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona
in hominibus.@#
In illo psalmo: #Salvum me fac,@# ubi nos canimus: #Operuit confusio faciem meam;@#
illi: #Operuit reverentia
faciem meam;@# nos: #Extraneus factus sum fratribus
meis et peregrinus filiis matris meae;@# illi: #Hospes
filiis matris meae.@# In illo psalmo: #Deus, judicium
regi da,@# illi canunt: #Omnes reges terrae, omnes gentes
servient ei;@# nos: #Omnes gentes servient ei.@# In eodem
dicit B. Hieronymus: #Benedictus Dominus, Deus
Israel,@# dictus in Graeco #Deus@# bis non haberi, cum in
Hebraico et apud LXX manifestissime Domini Dei,
quae nuncupatio mysterium Trinitatis, sit, id est, #Benedictus Dominus Deus | null | 29826938-9e01-41fa-95a2-9acfc22f51be | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, Deus Israel.@#
Illi canunt: #Quia zelavi in peccatoribus;@#
nos: #Quia zelavi super
iniquos.@# In eodem psalmo: #Tenuisti manum dexteram
meam, et voluntate tua deduxisti me, et cum gloria
assumpsisti me;@# nos vero: #Et cum gloria suscepisti
me.@#
In psalmo LXXII, cum B. Hieronymus exponeret
illum versum: #Respice in testamentum tuum, quia
repleti sunt,@# ita exposuit. #Quia obscurati sunt dumis
iniquitatum,@# dumi, inquit, interpretantur #spinae:@# hi
ergo qui obscuraverunt persecutionibus suis terram
tuam repleti sunt sensibus iniquitatis. Tu vero,
Domine, qui per Testamentum tuum sive Vetus sive
Novum, quia utrumque a te processit, etiam quod
unum habetur, promisisti protegere nos, succisis
nunc spinis erue nos. In illo psalmo, ubi illi canunt: #Vovete et reddite Domino Deo vestro omnes,
qui in circuitu ejus offertis munera;@#
nos: #Qui in
circuitu ejus afferent munera.@# In illa offerenda illi
canunt: #Terra tremuit et quievit;@# nos: #Terra timuit
et quievit.@#
In illo psalmo LXXVII, in illo versu, ubi multi canunt: #Et meditatus nocte cum corde meo, et scopebam
spiritum meum,@#
vel #scopabam;@# Hieronymus ita ponit: #Et scrobebam spiritum meum,@#
hoc est, inquit,
fodiebam quasi agrum, ut ibi mitterem semen doctrinarum
Domini. In illo versu, ubi canitur: #Sacerdotes
eorum in gladio ceciderunt,@# multi dicunt: #Et viduae eorum non plorabuntur,@#
futuro tempore;
sed nos rectius dici putamus praeterito tempore: #Non plorabantur,@#
quia propheta praeteritos sermones,
quasi transactos narrat, et Hebraicum huic sententiae
congruit, cum dicit: #Sacerdotes ejus gladio ceciderunt,
et viduae ejus non sunt fletae.@# Ubi illi: #Posuerunt
mortalia servorum tuorum;@# nos dicimus: #Morticina servorum tuorum.@#
Ubi illi: #Qui sedes super
Cherubim, appare coram Ephrem;@# nos: #qui sedes
super Cherubim, manifestare coram Ephraim.@# In
illo introitu: #Exsultate Deo adjutori nostro,@# ubi illi
canunt: #Canite initio mensis tuba;@# nos canimus: #Buccinate in comenia [neomenia] tuba.@#
In illo versu,
ubi illi canunt: #Scapulis suis;@# nos: #In scapulis suis.@#
Illi canunt: #Perambulante in tenebris arvia;@# nos: #Ab incursu et daemonio meridiano.@#
Illi: #Invocavit me;@#
nos: #Clamavit ad me.@# Ubi illi canunt: #Justus ut
palma florebit, sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur;@#
nos: #Justus ut palma florebit, ut cedrus
Libani multiplicabitur.@# Illi canunt: #Dominus
regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem
et praecinxit se virtute;@# nos: #Dominus regnavit,
decore indutus est, indutus est Dominus fortitudine
et praecinxit se.@#
In psalmo nonagesimo quarto, qui ita incipit: #Venite, exsultemus Domino,@#
ubi illi canunt: #Quoniam
non repellit Dominus plebem suam,@# nostra editio
non habet. Ubi illi canunt: #Quia in manu ejus sunt
omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit;@#
nos: #Quia in manu ejus omnes fines terrae,
et altitudines montium ipsius sunt.@# Illi: #Et
aridam fundaverunt manus ejus;@# nos: #Et siccam
manus ejus formaverunt.@# Illi: #Ploremus coram
Domino qui fecit nos;@# nos: #Ploremus ante Dominum,
qui fecit nos.@# Illi: #Nos autem populus ejus, et
oves pascuae ejus;@# nos: #Nos autem populus, et oves
manus ejus.@# Illi: #Sicut in exacerbatione;@# nos: #Sicut in
irritatione.@# Illi: #Probaverunt et viderunt opera mea;@#
nos: #Probaverunt,@# et adjungimus sub obelo ÷ #me,
et viderunt opera mea.@# Illi: #Quadraginta annis
proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi
errant corde;@# nos: #Quadraginta annis offensus fui
generationi illi, et dixi: Semper errant corde.@# Illi: #Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem
meam;@#
nos: #Ut juravi in ira mea, si intrabunt in
requiem meam.@#
Ubi Romani canunt: #Confessio et pulchritudo in
conspectu ejus, sanctitas et magnificentia | null | 0a0b2c8f-bb10-4111-8f1e-3824a596b2a1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
;@# nos: #Confessio
et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia
et magnificentia.@# Illi: #Tollite hostias et introite in
atria ejus, adorate Dominum in aula sancta ejus;@#
nos: #Tollite hostias et introite in atria ejus, adorate
Dominum in atrio sancto ejus.@# Illi: #Etenim correxit
orbem, qui non commovebitur; judicabit populos in
aequitate et gentes in ira sua;@# nos tantummodo: #Judicabit populos in aequitate.@#
Illi: #Notum fecit Dominus
salutare suum ante conspectum gentium;@# nos: #In conspectu gentium revelavit justitiam suam.@#
Illi: #Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri;@#
nos: #Viderunt omnes termini terrae.@#
In illo centesimo primo psalmo, ubi illi canunt: #Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia
oblitus sum manducare panem meum,@#
nos dicimus: #Percussum est ut fenum et aruit cor meum, quia oblitus
sum comedere panem meum.@#
Illi canunt: #Potum
meum cum fletu temperabam;@# nos: #Poculum meum
cum fletu miscebam.@# In illo versu: #Hoc mare magnum
et spatiosum manibus,@# in Graeco non habetur #manibus,@#
ex Hebraico et de editione Theodotionis
in Septuaginta sub asterisco +, id est stella, additum
est. Metaphorice dicitur de mare, quasi expansas
manus habeat et in se cuncta suscipiat. Apud Romanos
canitur: #Exsurge, gloria mea;@# apud nos tantummodo: #Exsurge psalterium;@#
nam #gloria mea@# nec
apud Hebraeos, neque apud ullum interpretem reperitur,
sed solummodo in quinquagesimo sexto psalmo
invenitur.
In centesimo nono psalmo, qui ita incipit: #Dixit
Dominus Domino meo,@# primum nomen Domini, ut
B. Hieronymus dicit, in Hebraeo his litteris scribitur,
quibus Dominus Pater designatur; secundum
vero nomen Domini his litteris scribitur quibus solent
homines dominum vocare. Unde et a Domino
Patre homini, qui a Deo assumptus est, praecipitur
ut sedeat. Hoc adversus Arianos diximus et adversus
eos qui dicunt majorem Patrem, qui jubet ut sedeat,
quam ille cui jubetur. Omnia Evangelia personant
de persona hominis, et nunc non est necesse approbatio,
quia omnia quaecunque vilia videntur referuntur
ad carnem.
Ille psalmus qui incipit: #Confitebor tibi, Domine,
in toto corde meo,@# hic in eo superfluum est. Ubi
Romani canunt: #Exortum est in tenebris lumen
rectis corde;@# nos #corde@# non habemus. Romani: #In
memoria aeterna erit justus, ab auditu malo non timebit;@#
nos: #Ab auditione mala non timebit. Quia
inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo
te,@# dicit B. Hieronymus in epistola sua ad
quosdam: « Dicitis quod in Graeco non sit #te,@# et bene
de vestris codicibus radendum est. In ipso: #Placebo
Domino in regione vivorum;@# pro quo in Graeco legisse
vos dicitis: #Placebo in conspectu Domini;@# sed hoc
superfluum est. »
In illo psalmo: #Confitemini Domino,@# Romani canunt: #Circumdantes circumdederunt me, et in nomine
Domini vindicabor in eis;@#
nos: #Et in nomine
Domini quia ultus sum in eos.@# Item in eodem illi: #O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare;@#
nos: #O Domine, salvum fac, o Domine, prosperare.@#
In centesimo decimo octavo psalmo, ubi Romani
canunt: #Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
Domine, super mel et favum ori meo!@# nos: #Quam
dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo!
Anima mea in manibus tuis semper.@# De hoc versu
dicit B. Hieronymus ad Sunniam et Fretulam: pro
quo in Graeco legisse vos dicitis: #anima mea in manibus
tuis semper.@# Sed sciendum et apud LXX et
omnes alios interpretes scriptum esse: #In manibus
meis,@# et non: #In manibus tuis;@# et omnes apud Graecos
ecclesiastici interpretes istum locum sic edisserunt,
et est breviter hic sensus: Quotidie periclitor
et quasi in manibus meis sanguinem meum porto,
et tamen legem tuam non obliviscor. In eodem: #Exitus
aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt
legem tuam;@# pro quo in Graeco legisse
vos dicitis #quia non custodivit legem tuam;@# sed
hoc | null | 3c5c1987-a1c9-4bc0-87f5-e6e928628b64 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
superfluum, quia et in Hebraeo legitur: #Rivi
aquarum fluebant de oculis meis, quia non custodierunt
legem tuam.@#
Romani canunt: #Vidi non servantes pactum et
tabescam;@# nos: #Vidi praevaricantes et tabescebam.@#
In illo versu: #Domine, libera animam meam a labiis
iniquis, a lingua dolosa,@# in Graeco legisse vos
dicitis, #et a lingua dolosa; et@# ergo superfluum est.
In subsequenti psalmo, ubi illi canunt: #Levavi oculos
meos ad montes;@# nos dicimus: #In montes,@#
Ubi illi canunt: #Nisi quod Dominus,@# nos: #Nisi quia
Dominus.@# In illo versu: #Beatus vir qui implevit desiderium
suum ex ipsis;@# et in Graeco dicitur #vir@#
non haberi; quod manifestissime et in Graeco, et in
Septuaginta continetur.
In psalmo centesimo trigesimo quarto, ubi Romani
canunt: #Laudate Dominum quia benignus
est;@# nos: #Laudate Dominum, quia bonus est Dominus.@#
Ubi illi canunt: #Quia judicabit Dominus populum
suum et in servis suis consolabitur;@# nos: #Deprecabitur.
Qui fecit luminaria magna,@# dicit B. Hieronymus
ad eos quos supra dicitis, quia in Graeco
inveneritis #magna solus;@# sed hoc de superiori versiculo,
ubi legimus: #Qui facit mirabilia magna solus.@#
Ibi ergo legendum est, et hic quasi superfluum est
et non scribendum. In illo psalmo: #Super flumina,@#
ubi illi cantant: #Dum recordaremur tui, Sion;@# nos
dicimus: #Cum recordaremur Sion.@# Illi canunt: #Memento,
Domine, filiorum Edom;@# nos: #Memor esto.@#
In illa offerenda: #Si ambulavero,@# ubi illi canunt: #Extendes manum,@#
nos: #Extendisti.@# In illo tractu: #Eripe me, Domine,@#
ubi illi cantant: #A viro iniquo
libera me,@# nos: #Eripe me.@# Illi: #Qui cogitaverunt malitias
in corde;@# nos: #Qui cogitaverunt iniquitates.@#
Illi: #Ab hominibus iniquis libera me, Domine;@# nos: #Eripe me.@#
Illi: #Laqueos;@# nos: #Laqueum.@# Illi: #Et
funes extenderunt in laqueum pedibus meis;@# nos: #Et funes extenderunt in laqueum.@#
Illi: #Obumbra caput
meum;@# nos: #Obumbrasti.@# In illo responsorio, ubi
illi canunt: #Educ de carcere animam meam;@# nos:
#Educ de custodia.@#
Ubi illi canunt: #Anxiatus est in
me spiritus meus;@# nos: #Anxiatus est super me spiritus
meus.@#
In psalmo centesimo quadragesimo tertio, ubi
Romana editio habet: #Qui das salutem regibus, qui
liberasti David servum tuum de gladio maligno;@# nostra
habet: #Qui das salutem regibus, qui redemit David
servum suum, de gladio maligno eripe me.@# Nec perturbare
debet lectorem subita transmutatio personae
vel temporis; quia solent prophetae, Spiritu sancto
edocti, transire de personis ad personas, et temporibus
ad tempora, et sic divina proferre eloquia. In
illo introitu, ubi illi cantant: #Sancti tui, Domine,
benedicent te;@# nos: #Sancti tui benedicant tibi.@# In illo
gradale: #Prope est Dominus omnibus invocantibus
eum,@# ubi canitur: #Laudem Domini loquetur os
meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus:@#
nos: #Laudationem Domini loquetur os meum, et
benedicat omnis caro nomini sancto ejus.@# In illo
psalmo, ubi illi canunt: #Lauda, anima mea, Dominum,
laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo,
quandiu ero;@# nos: #Psallam Deo meo, quandiu fuero.@#
In illo centesimo quadragesimo sexto psalmo, qui ita
incipit: #Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus,@#
inter quosdam contentio est utrum rectius dicatur: #Laudate Dominum, quia bonus est,@#
aut: #Laudate Dominum, quia bonus est psalmus;@#
sed ex
Hebraeo, ubi dicitur: #Laudate Dominum, quoniam
bonum est canticum,@# animadvertere possumus quod
rectius dicatur: #Quia bonus est psalmus,@# id est bona
res psallere, ut B. Hieronymus exponit; psallere
autem, inquit, non voce, sed corde. Quanti bonam
vocem habent, et quoniam peccatores sunt, male
psallunt. Bene | null | 23185884-2f0a-48e8-8c94-c19bacab3456 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
psallit qui cantat in corde, qui cantat
Christum in conscientia. Haec pauca de psalmis utcunque
sufficiant dicta.
6.
Nunc manum conabor transmittere ad Isaiam,
qui, ut B. dicit Hieronymus, non tam propheta quam
evangelista et apostolus est dicendus; ipse enim de
se et de caeteris evangelistis testatur dicens: #Quam
speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium
pacem!@# et iterum de seipso: #Spiritus Domini super
me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus
misit me.@# Et quia #apostolus@# interpretatur #missus,@# ad
ipsum quasi ad apostolum loquitur Deus: #Quem
mittam, et quis ibit ad populum istum?@# et ille respondit: #Ecce ego, mitte me.@#
Et quia multi non solum
litterarum scientia minus perfecti, verum etiam
liberalibus artibus eruditi, solent in hoc propheta
multo aliter quam veritas se habeat in lectione distinguere,
vel cantu verba proferre, placuit summatim
loca notare, ubi minus recte sententias distinguant,
vel verba aliter quam se veritas habeat promunt.
Nunc primo videamus de eo quod scriptum est: #Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit
Dominus.@#
Et cum inferendum et distinguendum sit, #plenus sum,@#
hoc est nulla re indigeo, secundum quod
alibi scriptum est: #Domini est terra et plenitudo ejus;@#
quidam vitiose huic sententiolae, #plenus sum,@# per
ablativum adjungunt: #Holocausto arietum et adipe
pinguium;@# et post inferunt accusativum: #Et sanguinem
vitulorum et agnorum et hircorum nolui,@# cum
priora verba: #Holocaustum arietum et adipem pinguium@#
per accusativum sunt proferenda, sicut et
hoc quod sequitur: #Et sanguinem vitulorum et agnorum
et hircorum nolui.@# Et iterum in eo loco, ubi
scriptum est: #Primo tempore alleviata est terra Zabulon
et terra Nephtalim, et in novissimo aggravata
est via maris trans Jordanem Galilaeae.@# Ubi quidam
dictionem, quae est, #gentium,@# subsequenti sententiae
jungunt ita: #Gentium populus, qui ambulabat in
tenebris,@# cum longe aliter sit distinguendum. Denique
duae sunt Galilaeae, una trans Jordanem, in qua
viginti civitates Salomon dedit Hiram regi Tyriorum
in sorte tribus Nephtalim; altera juxta stagnum
Genesareth in tribu Zabulon circa Tiberiadem. Ad
cujus distinctionem, quae est in Judaea, dicit nunc #trans Jordanem Galilaeae gentium.@#
Deinde infert: #Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.@#
Et ubi scriptum est: #Et sceptrum exactoris
ejus superasti, sicut in die Madian,@# quidam mendose
pro ablativo singulari ponunt pluralem et dicunt: #Sicut in diebus Madian.@#
In illo introitu, quem canimus in die natalis Domini: #Puer natus est nobis, et filius datus est nobis,@#
nostra translatio secundum Hebraicam veritatem
habet: #Parvulus natus est nobis; filius datus est nobis:@#
et pro eo quod canimus: #cujus imperium super
humerum ejus,@# Hebraica veritas habet: #Et factus
est principatus super humerum ejus.@# Et pro eo quod
canimus: #Et vocabitur nomen ejus magni consilii
angelus,@# in Hebraeo sex nomina habentur: #Admirabilis,
Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi,
Princeps pacis.@# Ubi notandum quod non, ut
plerique putant, bina jungenda sunt nomina, ut
legamus: #Admirabilis consiliarius,@# et rursum: #Deus
fortis;@# sed #Admirabilis@# legendum est separatim, et #Consiliarius@#
seorsum, et #Deus@# separatim, deinde #Fortis,@#
postmodum jungenda sunt duo nomina: #Pater futuri saeculi, Princeps pacis.@#
In illa lectione: #Super montem excelsum ascende,@#
quidam codices in masculino genere habent: #Qui
evangelizas Sion, et qui evangelizas Hierusalem,@# cum
juxta Hebraicum feminino genere pronuntiandum
sit: #Quae evangelizas Sion, et quae evangelizas Hierusalem;@#
praecipiturque Sion et Hierusalem ut super
montem excelsum, id est ad alta virtutum ascendant,
et in fortitudine vocem suam exaltent, et
absque timore nuntient, et dicant civitatibus Juda: #Ecce Deus vester,@#
et caetera quae sequuntur.
Illam antiphonam, quam quidam modulantur: #Sancti, qui sperant in Domino, habebunt fortitudinem,
assument pennas ut aquilae, volabunt et non deficient;@#
in Hebraeo habetur: #Qui autem sperant in Domino,
mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut pennas
aquilae, current et | null | d572acd6-7971-4c19-b8e6-ce3c84394f9c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
non laborabunt, ambulabunt et
non deficient,@# hoc significans, quod sancti, assumptis
alis virtutum, sicut aquilae in senectute solent mutatione
pennarum reviviscere, ita isti in Dei servitio
semper current et non laborent, ambulent et non
deficient, sicut de eis scriptum est: #Ambulabunt de
virtute in virtutem:@# ut post hujus vitae terminum,
assumpto corpore immortali, Deus deorum ab eis
possit videri.
In illo responsorio: #Illuminare, illuminare, Hierusalem,
venit lux tua,@# in Hebraeo scriptum est: #Surge, illuminare, quia venit lumen tuum;@#
nomen #Hierusalem@#
in Hebraeo non habetur, ut significet ea
quae scripta et promissa sunt, non solummodo ad
Hierusalem et ad Judaeos pertinere, sed ad omnes
generationes generaliter, quae in Christum erant
crediturae. Et infra: #Filii tui de longe venient, et
filiae tuae lac sugent;@# quidam ita distinguunt, ut dicant #de lacte,@#
et postea subjungant #resurgant,@# putantes
consequens esse ut illi dictioni #de longe@# respondeat
altera dictio #de lacte.@# Sed B. Hieronymus
alium sensum ponit ut dicat: #Filiae tuae lac sugent,@#
ut animae in Christo lactantes, in baptismate parvulorum,
sicut Petrus apostolus dicit: #Quasi modo geniti
infantes, rationabile sine dolo lac concupiscite;@#
velut parvuli lac, id est, doctrinam apostolorum
interim sugant, donec solidum perfectae doctrinae
cibum capere valeant, vel sicut aliqui codices habent: #De latere surgent;@#
aut enim legendum est: #Filiae tuae lac sugent,@#
aut #filiae tuae de latere surgent.@#
Hoc significans quod, sicut Eva mater omnium ex
costa lateris Adae formata est, ita Ecclesia ex latere
Christi aedificata est, quando, juxta Evangelium
Joannis, unus militum lancea aperuerat latus Christi,
et statim profluxit sanguis nostrae redemptionis, et
aqua baptismatis, quod ita est conjunctum, ut aqua
baptizemur et sanguine redimamur.
In illo cantico Ezechiae, et in illo versu: #Dixi:
Non videbo Dominum;@# quidam codices habent: #Dominum
Deum,@# sed falso scriptum est; bis enim repeti
debet #Dominum Dominum,@# sicut B. Hieronymus dicit.
Illum versum: #Non aspiciam hominem ultra et
habitatorem,@# ita dividunt et terminant, ut subsequens
versus ita incipiat: #Quievit generatio mea;@# et
beatus quidem Hieronymus propter ambiguitatem
verbi primum ita transtulit, sed postea correxit:
#Habitatorem quietis,@#
vera quies et vera exsultatio
vita aeterna est; vita autem aeterna est contemplatio
et visio Trinitatis. Quis est habitator aeternae vitae,
nisi ipse Deus omnipotens et electi illius? In illo
versu: #Domine, vim patior,@# quidam codices habent: #Responde pro me,@#
sed falso scriptum est; melius est
enim, ut expositores dicunt: #Sponde pro me,@# ac si
diceret: Si quid erravi, tu sponde pro me, hoc est,
sis mihi fidejussor, et accipe me in fide et protectione
tua; #non est enim volentis, neque currentis; sed
miserentis Dei est (Rom. IX, 16)
@#. Et iterum ibi: #Domine,
sic vivitur,@# quidam codices habent: #Si sic vivitur;@#
sed non est ita, sicut B. Hieronymus ait;
philosophatus est rex de statu hujus vitae, ita dicendo: #Domine, sic vivitur,@#
id est, ita fragilis et caduca
est humana fragilitas.
Item in illo introitu, ubi canitur: #Sitientes, venite
ad aquas, et qui non habetis pretium, venite;@# quidam
canunt: #Bibite cum laetitia;@# sed dicendum ex juxta
prophetam: #Comedite;@# non, #bibite.@# Sed quomodo possumus
aquam comedere? nam sacra Scriptura in
quibusdam locis est cibus, in quibusdam potus;
ubicunque cum difficultate capitur, cibus est, ubi
vero facilem habet intelligentiam, potus est. Et est
sensus: O gentiles, qui sitiendo desideratis scientiam
Veteris et Novi Testamenti, venite ad aquas
baptismatis, vel ad dona Spiritus sancti, et qui non
habetis argentum, id est eloquia Domini, de quibus
dicit Psalmista: #Eloquia Domini, eloquia casta, argentum
igne examinatum, probatum;@# properate, cito
venite ad fidem meam, emite dona Spiritus sancti
et aquam baptismatis, non pretio auri vel argenti | null | 221f3305-27d6-4415-8f40-d59b1cc22ccc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aut
aliquo hujusmodi, sed credendo et bene operando
comedite ipsam aquam, doctrinam scilicet spiritalem,
vel dona Spiritus sancti, audiendo, legendo, meditando,
corde retinendo.
In illa lectione, ubi legitur: #Non vocaberis ultra
Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata,@#
in quibusdam codicibus subsequitur: #Sed vocaberis
Voluntas mea in aevo;@# sed falso; nam Hebraicae consuetudinis
est ut ex rebus vocabula semper imponant,
sicut Abram, qui prius dicebatur #pater excelsus;@#
iterum quando audivit per promissionem: #Et in semine tuo benedicentur omnes gentes,@#
appellatus
est Abraham, id est, #pater multarum gentium,@# et
Dominus Salvator inter caetera nomina appellatus
est Emmanuel, quod interpretatur #nobiscum Deus;@#
ita nunc Ecclesia vocatur Hebraice Ephiba, quod interpretatur #voluntas mea in ea;@#
et est sensus: non
vocaberis ultra Derelicta a Deo, et terra tua, id est
habitatio tua, non vocabitur amplius Desolata, quia
Christus habitabit in medio tui; sed vocaberis Voluntas
mea in ea, id est Ecclesia Christi; et dicetur
de te: Ista Ecclesia Christi, quae voluntatem Domini
facit. Igitur rogemus Dominum ut voluntatem
ejus facientes ipsius sanctae matris Ecclesiae et dici
et esse filii possimus, ut in aeternum et in saeculum
saeculi cum ipso et in ipso permanere valeamus.
7.
Nunc igitur libet animo notare quosdam cantus,
qui in sancta Ecclesia absque sacrae Scripturae
auctoritate videntur compositi, vel humano usu
juxta libitus carnalium extraordinarie compilati,
non attendentes qui talia concinebant quod Dominus
praecipiendo per prophetam clamat: #Psallite sapienter (Psal. XLVI, 8)
@#;
et in concilio Africano constitutum
est ut preces et orationes, nisi probatae fuerint,
non dicantur, nec aliqua ex his omnino canantur in
Ecclesia, nisi quae a prudentioribus tractata et
comprobata fuerint in synodo, ne forte aliquid contra
fidem vel per ignorantiam vel per studium sit
compositum. Ubi breviter considerandum quod non
solum ea quae studio perfidiae, sed etiam illa quae
simplicitate ignorantiae contra fidei regulam fuerint
composita, pari animadversione sunt repudianda.
Beatus quoque Hieronymus, cum exponeret praeceptum
Apostoli, ubi ait: #Implemini spiritu, loquentes
vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis
spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris
Domino (Ephes. V, 19)
@#; inter caetera ait: Canere
igitur, et psallere, et laudare Dominum magis animo
quam voce debemus. Unde sanctus pater Benedictus
nobis praecipit dicens: « #Sic stemus ad psallendum
ut mens nostra concordet voci nostrae.@# » Quomodo
mens nostra voci concordat, cum modulando
in altum vocem levamus, aut omnino de sacra Scriptura
tacemus, aut verba aut sensum in alienum
intellectum mutamus, illud Virgilianum potius implentes: #Dat sine mente sonum,@#
quam illud apostolicum,
quod supra posuimus, praeceptum?
8.
Et mirum in modum, dum quidam hujus mundi
sapientes videri et esse volunt, per superstitiosam
intelligentiam sacrae Scripturae verba suo sensui
applicare conantur, et verba, quae ipsa Dei Virtus
et Dei Sapientia per se protulit, vel Spiritus sanctus
per ora prophetarum ac apostolorum praedixit, aliter
secundum Donatum et Priscianum permutando canunt
et dicunt, dum omnis philosophia mundana
et saecularis scientiae doctrina originem a sacrae
Scripturae auctoritate sumpserint. Quae enim est
consequentia, ut Priscianus audiatur, et veritas,
quae Deus est, contemnatur? Sic enim Terentius,
Virgilius, Tullius, caeterique liberalium litterarum
sequaces in suis scripturis hoc meruerunt, ut eorum
dicta permanerent inconvulsa, ut sunt, #advortite,
diunt, ipsus, optumus, maxumus, olli,@# multaque
his similia, quanto magis coelestium verborum oracula
in sua perseverare debent regula! nam quidam
in Evangelio, ubi legitur: #Et dico huic, vade, et vadit;
et alio, veni, et venit;@# cupiunt emendare: #Et
alii, veni, et venit.@# Et ubi sanctum Evangelium dicit: #Quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes;@#
illi
emendant, #quia virtus de illo exibat.@# Et ubi Zachaeus
in Evangelio dicit: #Si aliquem defraudavi,@# illi dicunt #defrudavi.@#
Sed in illa offerenda pro defunctis, ubi canimus: #Libera animas omnium fidelium defunctorum de manu
inferni, et de profundo laci;@#
aliqui cum quodam
mentis cothurno canunt: | null | 93b269d7-cf58-4075-b4d2-8f66436fb793 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#de profundo lacus,@# minus
attendentes quod illud nomen #lacus,@# genitivum,
juxta utramque declinationem, id est secundam et
quartam, solet perferre. Verum secundum idioma
sacrae Scripturae saepius solet poni #laci,@# quam #lacus,@#
praecipue ubi alta fovea et abyssus vel profundum
inferni designatur. Igitur Isaias propheta, qui de se
dicit: #Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu
ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit
os meum et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur
iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur;@#
ipse, inquam, dixit: #Verumtamen ad infernum detraheris
in profundum laci;@# et iterum: #Qui descendunt
ad fundamenta laci,@# id est inferni. Jure igitur censemus
illius auctoritatem magis sequi, cujus labia
mundata sunt igne coelesti, quam magisterium alicujus
auctoris grammatici.
Et Daniel huic sensui congruit: #Allatus est lapis
unus, et positus est super os laci;@# et iterum: #et non
pervenerant usque ad pavimentum laci, donec arriperent
eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.@#
Petimus igitur canendo ut Dominus animas suorum
fidelium de profundo laci, id est inferni, liberet.
Debemus igitur sacrae Scripturae seriem firmiter
tenere ac ejus tenorem in omnibus inviolabiliter
observare, attendentes quod quidam sapiens admonet
dicens: Prudens lector, semper cave superstitiosam
intelligentiam, ut non tuo sensui attemperes
Scripturas, Scripturis sensum tuum adjungas. Igitur
constituendum est ut sacra Evangelii verba, patriarcharum
ac prophetarum oracula, apostolorum
scripta, fide integra, devotione congrua, ut in authenticis
libris reperiuntur, incommutabiliter servemus,
teneamus, custodiamus, nec aliquid addentes, nec
dementes, nec mutantes, si velimus illam comminationem
evadere quam Spiritus sanctus juxta finem
Apocalypsis videtur intentare: #Si quis adposuerit
ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in
libro isto; et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae
hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae,
et civitate sancta, et de his quae sunt scripta in libro
isto.@# Ergo si quis per grammaticae artis regulam ingenium
suum acuere voluerit, exerceat se in scholis,
utatur, si libet, Donato et Prisciano magistris,
dummodo salva verae interpretationis integritate non
renuat debitum honorem divinis eloquiis conservare.
Sed de his satis. Nunc videamur de caeteris.
9.
Denique illud responsorium, quod primo ponitur
in antiphonario: #Aspiciens a longe;@# vel ille introitus: #In excelso throno;@#
nec non et illud responsorium,
quod canitur de sancta Maria semper
Virgine: #Vidi speciosam sicut columbam ascendentem
desuper rivos aquarum;@# in tota sacrae Scripturae
serie, ubi scripta sint reperire non potui, nisi forte
existunt qui dicant in initio nascentis Ecclesiae multos
interpretes fuisse, qui sacram Scripturam de Graeco
in Latinum verterent, et inde ista assumpta sint,
antequam B. Hieronymus, divinae legis interpres, totum
Vetus Testamentum de Hebraeo in Latinum verteret
et LXX Interpretum editionem emendatam Latinis
auribus traderet. Sed probare inde aliquid non audemus
unde nihil certi tenemus, quanquam ipse beatus
Hieronymus in quodam sermone, quem ad Paulam
et Eustochium de assumptione sanctae Dei genitricis,
Mariae, semper virginis, composuit, testetur, hujus
responsorii verba in Canticis canticorum haberi, ita
inquiens: « De hujus nimirum ad coelos ascensione
multo admirantis intuitu secretorum contemplator
coelestium in Canticis sequitur: #Vidi,@# inquit, #speciosam
sicut columbam ascendentem desuper rivos
aquarum,@# etc. » Verum ubi illa verba invenerit,
utrumnam ipse ea transtulerit, incertum habemus,
pro certo scientes quod juxta hanc editionem,
quam nos ab eo tenemus, minime invenire possumus.
Quod canitur de sancto Michaele in illa antiphona
vel alleluia: #Concussum est mare et contremuit terra,
ubi archangelus Michael descendebat de coelo,@# quo
quaerendum et inveniendum sit loco penitus ignoro.
Illa antiphona, quam quidam cantant in Ecclesia: #Sancti estis, dicit Dominus, multiplicabo numerum
vestrum, ut oretis pro populo meo in loco isto,@#
ubi
Dominus haec verba dixerit non facile invenitur. Sed,
quia Deus veritas est, debuit veritatem dicere qui
de eo talia praesumit proferre, non timens illud quod
Dominus per prophetam comminatur, dicens: #Numquidnam
visionem cassam vidistis et divinationem
mendacem locuti estis? et dicitis: Ait Dominus, | null | 387e3dc3-ba34-40b2-9fc4-4c76a8e9dac1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cum
ego non sim locutus (Ezech. XIII, 7)
@#.
In illo responsorio: #Suscipe Verbum, virgo Maria,@#
in illo loco, ubi scriptum est: #concipies per aurem;@#
et in illo responsorio: #Annuntiatum est per Gabrielem
archangelum Mariae virgini de introitu regis, et
ingressus est per splendidam regionem aurem Virginis
visitare palatium uteri, et regressus est per auream
portam Virginis,@# satis pueriliter et simpliciter,
utinam non minus catholice dictum est. Si enim, ut
illi asserunt, statim ut verba angeli audivit, concepit,
quid faciunt morae tantarum sententiarum ab illo
loco, ubi angelus dixit: #Ave, Maria, gratia plena,
Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae
cum audisset, turbata est in sermone ejus;@# Et: #Ne timeas,
Maria; ecce concipies in utero, et paries filium,
et vocabis nomen ejus Jesum; hic erit magnus et
Filius Altissimi vocabitur,@# usque in illum locum, ubi
sancta Maria dixit ad angelum: #Quomodo fiet istud,
quoniam virum non cognosco? et respondens angelus
dixit ei,@# non de praesenti, sed de futuro praedicens: #Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum,
vocabitur Filius Dei,@#
usquedum Maria ita conclusit: #Ecce ancilla Domini,@#
non indicando, sed optando
ait: #Fiat mihi secundum verbum tuum.@# His verbis
satis datur intelligi, quod nemo unquam scire potuit,
potest, vel poterit, quomodo Filius Dei per uterum
intactae virginis ad salvationem humani generis intravit,
et clauso sanctae castitatis sigillo exivit. Ipsa
enim juxta Ezechielis vaticinium praefigurata est illa
porta jugiter serata, soli Deo pervia, cooperante
Spiritu sancto ineffabiliter Virgo Filium Dei concepit,
et in unitate personae verum Deum et verum
hominem Virgo peperit, et post partum Virgo permansit.
Unde in illo responsorio: #Suscipe Verbum,@#
ubi nos canimus: #concipies per aurem,@# rectius diceremus: #Concipies in utero.@#
Illud vero: #Annuntiatum
est per Gabrielem archangelum,@# jure a sapientibus
videtur esse reprobatum, sicut et illud, quod in ipsa
sancta Nativitatis nocte canitur: #Descendit de coelis
missus ab arce Patris, introivit per aurem Virginis
in regionem nostram@# merito refutatur, et pro eo
multis Galliarum Ecclesiis, quod subter scribendo
subjecimus, taliter modulatur: #Descendit de coelis
Deus verus a Patre genitus, introivit in uterum Virginis,
nobis ut appareret visibilis, indutus carne humana
protoparentis Adae, et exivit per clausam portam
Deus et homo, lux et vita, Conditor mundi.@# V\. #Tanquam sponsus.@#
Illud quoque responsorium, quod in ipsa sacratissima
nocte canitur, ita incipiens: #Sancta et immaculata
virginitas, quibus te laudibus referam, nescio;
quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio
contulisti,@# quam juste queat reprehendi, facile potest
adverti; ait enim ad virginitatem quasi ad
quamdam feminam: #Sancta et immaculata virginitas;@#
cum virginitas non sit femina, sed quaedam virtus,
a nomine, quod est virgo, sic denominata; et finito
responsorio apostropham ad ipsam facit, cum dicit: #Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus
ventris tui;@#
cum rectius et magis catholice idem
responsorium taliter modularetur: #Sancta et immaculata
virgo Maria, quibus te laudibus referam, nescio,
quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.@#
V\. #Benedicta tu in mulieribus, et benedictus
fructus ventris tui.@#
Illa antiphona, quae in vigilia ejusdem Dominicae
nativitatis canitur: #Dum ortus fuerit sol de coelo,
videbitis Regem regum;@# in quibusdam codicibus habetur
scriptum: #procedentem a Patre tanquam sponsum
de thalamo suo,@# quamvis id, #a Patre,@# a modernis
sit abrasum; non enim Deus, Dei Filius, a
Deo Patre tanquam sponsus de thalamo suo processit,
sed in Virgine matre humanam naturam sibi
associavit, et sic de Virginis utero tanquam sponsus
processit de thalamo suo; ideo rectius canitur: #Videbitis
Regem regum procedentem a Matre tanquam
sponsum de thalamo suo.@#
10.
Nunc, licet praepostero ordine, illas antiphonas
convenit conspicere, quae ad invitandum Dominum
ab littera O incipiunt, et sic per ordinem
ejusdem litterae vadunt. Nam sicut sancitum est a | null | 91b5484c-6855-439f-95aa-96c4ccae75ee | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sanctis Patribus, ille peroptabilis Domini adventus
trium hebdomadarum numero ante adventum Domini
est constitutus, quae per singulos dies variis antiphonarum
cantilenis sunt praescriptae et praeordinatae.
Sed et tria officia per singulas trium hebdomadarum
Dominicas sunt constituta, et quia idem terminus
adventus Domini a quinta Kal. Decembris usque in
Nonas ejusdem mensis solet extendi, ex his diebus,
quae de quarta hebdomada supercrescunt, unus aut
duo dies vel tres, vel aliquando integra hebdomada,
placuit antiphonarii ordinatori per singulas noctes in
illa quarta hebdomada, cum supercrescere solet, matutinales
laudes componere et ad vespertinales laudes
ad invitandum Deum antiphonas ordinare, incipiens
a Dominica, et perveniens usque ad sextam feriam.
Prima antiphona sic incipit: #O Sapientia, quae ex ore
Altissimi prodisti,@# concluditur: #Veni ad docendum
nos viam prudentiae;@# secunda, #O Adonai;@# tertia, #O
Radix Jesse;@# quarta, #O clavis David;@# quinta, #O
Oriens, splendor lucis aeternae;@# sexta, #O Rex gentium;@#
septima, #O Emmanuel,@# quae omnes per illud
verbum #veni@# in fine clauduntur. Quas ideo notare
curavi, ut aperte daretur intelligi illas solas esse,
quae regulariter ac recte compositae videntur ad adventum
Dominicum invitandum pertinere. Illae vero,
quae ad harum similitudinem modulantur, utrum
sensu et verbis conveniant, qui voluerint videant et
intelligant.
In illa antiphona, quae canitur in octava Domini: #Mirabile mysterium declaratur hodie,@#
scriptum invenimus: #innovantur naturae;@#
et mirari nequeo quae
illae sint naturae quae dicuntur innovatae. Nam Deus
ex substantia Patris ante saecula genitus, homo ex
substantia matris in saeculo natus apparuit inter homines
verus Deus et verus homo, subsistens in duabus
naturis, id est divina et humana, et in una persona.
Unde sic legimus in quadam synodo in civitate
Spalensi [Hispalensi] habita: « Si quis igitur in
Domino nostro Jesu Christo aut duas naturas, aut
unam noluerit credere ac praedicare personam, vel si
quis noluerit confiteri eumdem Deum atque hominem,
id est Verbum incarnatum de Maria virgine,
pro nostra salute veraciter natum, tantum a catholica
fide reprehenditur ac demonstratur extraneus,
ut sacramento redemptionis humanae resistat
ingratus. » Apparet igitur quod divina natura existat
invisibilis, impassibilis, immutabilis, nec mutari,
nec reparari, nec innovari potuit; humanam
vero naturam verus Deus Dei Filius in unitate personae
sine divisione aut commistione assumpsit, et
nos in ligno crucis redemit, reparavit, innovavit;
ac per hoc innovatio ad solam naturam hominis
pertinet, ideoque rectius dici poterat: #Innovatur
natura;@# velut quibusdam placet: #Innovator naturae
Deus homo factus est.@#
Illud responsorium: #In columbae specie Spiritus
sanctus visus est, Paterna vox audita est: Hic est
Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui,@#
ubi finitur et terminatur, et quidam adjiciunt: #Ipsum audite;@#
quae vox non in baptismate est audita,
sed in monte, ubi transfiguratus Dominus, a
Patre est prolata, et ideo huic responsorio non est
copulanda.
11.
Nunc igitur necessarium videtur aliquid tractandum
de solemnitate, quae Septuagesima praetitulatur,
quae ad vesperam incipit et contra morem
ecclesiasticum ad matutinas desinit. Igitur quaecunque
festivitates solemniter ad celebrandum sunt
constitutae, a priori vespera solent inchoari, et per
nocturnas et matutinas horas per regulares totius
diei cursus conveniunt, et sic ad secundam vesperam
pertingunt. Haec sola vero, ut supra dictum
est, ad vesperam incipit, et vix ad matutinas horas
pervenit. Hinc conjicitur quod aliqui dulcedine canorae
laudis attacti hunc terminum posuerint #alleluia@#
modulationi. Unde hujus nocturni officii auctor a
quibusdam reprehenditur, eo quod sine sacrae Scripturae
testimonio ad ipsum #alleluia@# quasi quamdam
personam alloquendo talem musicae cantilenae narrationem
studuerit contexere. Sed nos ea, quae ex
authenticis Scripturis aliquo modo sumpta cognovimus,
reticere nolumus. Nam in libro Judicum legimus
quod quidam generum suum proficisci cupientem
ita sit allocutus: #Considera quod dies ad occasum
declivior sit et propinquet ad vesperam, mane
apud me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras proficisceris,
ut vadas in domum tuam.@# Ex occasione
hujus sententiae exorsus est sic ad #alleluia@# dicere: #Mane apud nos hodie@#
et caetera quae sequuntur. In
libro | null | 9d1aa4f5-f6d7-4da7-acfb-6dd77089bd9d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Sapientiae legimus: #O quam pulchra est casta
generatio cum claritate! immortalis est enim memoria
illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines.
Cum praesens est, imitantur illam et desiderant
eam, cum se eduxerit, et in perpetuum coronata
triumphat.@# Et in eodem libro: #Delectatio bona in
operibus manuum illius, honestas sine defectione.@# Et
Tobiam legimus ad uxorem de filio suo dixisse:
#Credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei,
et bene disponat omnia, quae circa ipsum geruntur,
ita ut cum gaudio revertatur ad nos.@#
Illud responsorium: #Multiplicentur a Domino anni tui,@#
de parabolis
Salomonis ex occasione hujus sermonis scriptum
esse credimus: #Audi, fili mi, et suscipe verba mea,
ut multiplicentur tibi anni vitae; viam sapientiae demonstrabo
tibi, ducam te per semitas aequitatis.@# Item
illud responsorium, quod canimus: #Alleluia; nomen
bonum melius est quam divitiae multae,@# similiter in
parabolis Salomonis invenimus. Caetera vero, exceptis
his quae de psalmis composita sunt, ex quibus
Scripturae locis possint inveniri nondum reperi.
Igitur rectius mihi videretur ut ipsius #alleluia@# cantus
in sexta feria ad vesperam inciperetur, et per
diem Sabbatum celebraretur, et in vespera cum #Alleluia@#
cantu in Domini laude finiretur. Hoc enim,
secundum quod sentio, ex me profero, non praejudicans
aliorum prudentiae, quos in laude Dei studiosos
cognosco existere. Quod quidam illa responsoria,
quae post resurrectionem Domini in ordine sunt
posita, quae ita incipiunt: #Si oblitus fuero tui,@# in
hac Dominica nocte, quae Septuagesima praetitulatur,
volunt ponere, videtur mihi ratione carere,
quia, si auctor Antiphonarii imprimis voluisset ea
tum decantari, ibi utique ea scriberet et non post
Pascha poneret.
In illa lectione de Ecclesiastico libro assumpta,
quae ita incipit: #In omnibus requiem quaesivi,@# quidam
versus in quibusdam codicibus sic habetur: #Sicut
cinnamomum et balsamum aromatizans;@# in quibusdam
vero: #Sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans
odorem dedi.@#
Illud responsorium: #Salus nostra,@# quod canitur in
Quadragesima, quidam ita concludunt: #Ut securi
serviamus tibi;@# sed rectius canitur, ut in Genesi habetur: #Respiciat super nos misericordia tua, ut securi
serviamus Regi.@#
12.
Igitur nunc placet stylum vertere ad ea responsa,
cum quibus versus sui minime concordant,
sed sensu et verbis multum discrepant. Illi responsorio: #Ave, Maria, gratia plena,@#
illum versum aptant: #tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae
aeternales;@#
cum illae portae, et illi principes, et illae aeternales
portae quae elevari jubentur, magis ad alias personas
pertineant quam sanctae Mariae semper virgini
conveniant: et quia Angelus ad Mariam ait: #Ave, Maria,
gratia plena,@# illa in versu interrogando respondit:
V\ #Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus.@# R\. Suscipe Verbum, virgo Maria. V\. Paries quidem
R\. Ecce Dominus veniet. V\. Ecce Dominus cum virtute
veniet, et regnum in manu ejus et potestas
et imperium. Super omnes.
R\. Hierusalem, plantabis vineam. V\. Exsulta, filia
Sion, jubila, Hierusalem. Surge, Sion.
R\. Bethleem, civitas Dei summi. V\. Loquetur pacem
gentibus, et dominabitur a mari usque ad
mare. Et pax erit.
filium et virginitatis detrimentum non patieris;
efficieris gravida et eris semper virgo intacta. Ut
benedicta.
R\. Aegypte, noli flere. V\. Ecce veniet Dominus
exercituum, Deus tuus in potestate magna. Liberare.
R\. Descendet Dominus sicut pluvia. V\. Et adorabunt
eum omnes reges, omnes gentes servient ei.
Orietur.
R\. Ecce radix Jesse. V\. Dabit ei Dominus sedem
David patris ejus. Et erit.
R\. Docebit nos Dominus vias suas. V\. Venite ascendamus
ad montem Domini et ad domum Dei Jacob.
Quia.
R\. Canite tuba. V\. Annuntiate in finibus terrae, et
in insulis, quae procul sunt, dicite: Ecce Deus.
R\. Virgo Israel, revertere. V\. In charitate perpetua
dilexi te, ideo attraxi te miserans. | null | 5d284c5b-3014-45dc-91fa-df23a1f0e34b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
In salvationem.
R\. Juravi, dicit Dominus. V\. Juxta est salus mea,
ut veniat, et justitia mea, ut reveletur. Et testamentum.
R\. Clama in fortitudine. V\. Super montem excelsum
ascende tu, qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine
vocem tuam. Ecce Deus.
R\. Orietur stella ex Jacob. V\. Et adorabunt eum
omnes reges, omnes gentes servient ei. Et erit
omnis.
R\. Continet in gremio. V\. Maternis vehitur, qui matrem
vexerat, ulnis, angelici proceres quem stipant
R\. Egredietur Dominus. V\. Et elevabitur super omnes
colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et
stabunt.
R\. Praecursor pro nobis ingreditur. V\. Ipse est rex
justitiae, cujus generatio non habet finem. Pontifex.
R\. Videbunt gentes. V\. Et eris corona gloriae in
manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Et vocabitur.
R\. Radix Jesse. V\. Super ipsum continebunt reges
os suum, ipsum gentes deprecabuntur. Et erit.
R\. Congratulamini mihi. V\. Beatam me dicent omnes
generationes. Quia.
agmine fido. Per quos.
R\. Patefactae sunt. V\. Mortem enim, quam Salvator
dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus
reddidit Salvatori. Et ideo.
R\. Qui vicerit, faciam illum. V\. Vincenti dabo
edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei
mei. Et.
R\. Magi veniunt. V\. Vidimus stellam ejus in Oriente.
Et venimus.
R\. Omnipotens, adorande. V\. Te confiteor labiis,
te corde, te totis visceribus concupisco. Quia.
R\. Agathes laetissima. V\. Nobilissimis orta natalibus
ab ignobili gaudens trahebatur ad carcerem.
Et quasi.
R\. Surgens Jesus. V\. Una ergo Sabbatorum, cum
fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati,
R\. Alleluia, dum praesens. V\. In amicitia illius delectatio
bona, quoniam immortalis est memoria
illius.
R\. Erit mihi. V\. Si reversus fuero prospere ad domum
patris mei. Decimas.
R\. Audi, Israel. V\. Observa igitur, et audi vocem
meam, et inimicus ero inimicis tuis. Et.
R\. Opprobrium factus. V\. Locuti sunt adversum me
lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt
me.
R\. O Juda. V\. Corpore tantum cum coenantibus recumbebas
et mentem invidiae furore armabas. Et
pacis.
R\. Praecursor Domini. V\. Hic est enim propheta
#venit Jesus,@#
stetit Jesus in medio, et dixit
eis: Pax.
R\. Isti sunt Agni. V\. In conspectu Agni amicti sunt
stolis albis, et palmae in manibus eorum. Modo.
R\. De ore prudentis. V\. Sapientia requiescit in
corde ejus, et prudentia in sermone ejus. Favus.
R\. Locutus est. V\. Et sustulit me in spiritu in montem
magnum et altum. Et vidi.
R\. Haec est Hierusalem. V\. Portae ejus non claudentur
per diem; nox enim non erit in ea. Q.
R\. Non conturbetur. V\. Ego rogabo Patrem, et alium
Paracletum dabit vobis. Et.
R\. Priusquam te. V\. Posui verba mea in ore tuo. Et
ante.
et plusquam propheta, sicut Salvator ait. Non.
R\. Puer meus, V\. Liberabo te de manu pessimorum,
et eruam te de manu fortium.
R\. O Hippolyte, si credis. V\. Si dictis, inquit, facta
compensas, faciam quod hortaris, cui beatus Laurentius
dixit. Et.
R\. Hic est vir. V\. Strinxerunt corporis membra posita
in craticula, subjicientibus prunas insultat
levita Christi. Q.
R\. In conspectu gentium. V\. Cantate Domino canticum
novum, bene psallite ei in jubilatione. A.
R\. O beatum virum. V\. Oculis ac manibus in coelum
semper intentus, invictum ab oratione spiritum
non relaxabat. Q.
R\. Exaudisti, Domine. V\. Domine, qui custodis pactum
R\. O beata Caecilia. V\. Beata es virgo et gloriosa, et
benedictus sermo oris tui. Quae.
R | null | 96fe23e1-ba46-4ddc-81bc-b4078ed9a6ad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
\. Virgo gloriosa. V\. Cilicio Caecilia membra domabat,
Deum gemitibus exorabat. Et.
R\. Cilicio Caecilia. V\. #Non diebus neque@# usque #divinis.@#
Tiburtium.
R\. Beata Caecilia. V\. Sicut enim amor Dei fratrem
tuum mihi conjugem fecit, ita te mihi cognatum.
Q.
R\. Caecilia me misit. V\. Inveniens Valerianus pauperes
dixit: Ostendite mihi sanctum Urbanum.
R\. Dilexit Andream. V\. Elegit eum Dominus et honestum
fecit illum. Quem.
R\. Domine, rex omnipotens. V\. Exaudi, Domine, orationem
et misericordiam servis tuis, qui ambulant
coram te in tote corde suo. Ben.
R\. Domine, si conversus. V\. Si peccaverit in te populus
tuus et conversus egerit poenitentiam, veniens
oraverit in loco isto. Lib.
R\. Initium sapientiae. V\. Dilectio illius custodia legum
est, quia omnis sapientia timor Domini.
Lauda.
R\. Peto, Domine. V\. Omnia judicia tua justa sunt,
et omnes viae tuae misericordia et veritas. N.
R\. Tempus est. V\. Benedicite Deum, coeli, et coram
omnibus viventibus confitemini ei. Et.
meam, et converte luctum nostrum in
gaudium.
R\. Spem in alium. V\. Domine, Deus coeli et terrae,
respice ad humilitatem nostram. Q.
R\. Tua est potentia. V\. Creator omnium Deus, terribilis
et fortis, justus et misericors.
R\. Tu, Domine universorum. V\. Tu, Domine, cui
humilium et mansuetorum placuit deprecatio.
Con.
R\. Disrumpam vincula. V\. Revertar ad Hierusalem
in misericordia, domus mea aedificabitur in ea. E.
R\. Muro tuo inexp. V\. Erue nos in mirabilibus tuis
et da gloriam nomini tuo. Libera.
R\. Civitatem istam. V\. Avertatur furor tuus, Domine,
a populo tuo et a civitate sancta tua. Exaudi.
R\. Qui coelorum contines. V\. Non enim in justificationibus
nostris prosternimus preces ante faciem
tuam, sed in miserationibus tuis multis. Exaudi.
13.
Inter haec sciendum quia, etsi quidam versus
cum suis responsoriis conveniunt, ex nimia tamen
assiduitate, qua saepius ponuntur, quodammodo
vilescunt, et fastidium ingerunt, sicut sunt: #Deus a
Libano veniet; a solis ortu; qui regis Israel,@# multique
hujuscemodi. Unde et nos non solum eos versus,
quos in emendatioribus Antiphonariis invenire potuimus,
emendationis causa posuimus, verum etiam
alios pro superioribus noviter conditos adnotare
curavimus. Ille versus, qui ad illud responsorium
pertinet, quod #in sudore vultus tui@# canitur, qui ita
orditur V\.: #Pro eo quod obedisti voci uxoris tuae,@#
quidam cantant #plusquam me;@# cum rectius dicatur #plusquam meae,@#
id est magis deberes meae voci obedire
quam voci uxoris tuae. Ille versus: #Cumque
abiisset Ruben ad puteum et non invenisset eum,@# a
quibusdam modulatur: #Scissisque vestibus;@# sed #que@#
conjunctio ibi superflua est, et magis regulariter
dicitur: #Scissis vestibus pergens ad fratres, ait.@#
Restat adhuc unum responsorium, quod mihi videtur
non praetereundum, quod taliter incipit: #Dum
deambularet Dominus in paradiso;@# cui versus supponitur: #Domine, audivi auditum tuum et timui.@#
Et
adjungitur quod in Habacuc propheta habetur: #Consideravi opera tua et expavi,@#
cum rectius illa
dictio subsequeretur, quae in Genesi legitur: #Domine,
audivi auditum tuum et timui eo quod nudus essem,
et abscondi me.@# Nec praetereundum quod Deus
perditum hominem ad auram post meridie quaesivit
ac nudum reperit. In meridie solet sol ferventior
esse, et postmodum in auram declinare. Primus
homo a fervore Solis justitiae defecit, quando in
amore Conditoris non stetit; ad auram post meridiem
declinavit, quando in perfidiae culpam ruit.
Sed nos divino amore ferventes, semper veste nuptiali
induti incedentes, coelestem Sponsum quaeramus
in meridie, dicentes cum sponsa: #Indica mihi
quem diligit anima mea. Ubi pascas, ubi cubes in
meridie,@# quatenus in fervore geminae dilectionis
manentes, semper cum Christo laetemur ovantes.
SYNOPSIS.
1.
Esdras Scripturam S. restituit. 2. LXX Interpretes. 3. Aliae | null | 39e5515d-ed8d-4153-abf8-99df19afbdcf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Scripturae interpretationes. 4. Psalterii versio
Gallica et Romana. 5. Differentiae versionis Romanae a Gallicana. 6. Differentiae in Isaia et aliis prophetis. 7. Nihil
canatur in Ecclesia, nisi ex S. Scriptura, aut a prudentioribus tractata. 8. Verba S. Scripturae non immutentur. 9. Ninilque
contra ipsius fidem ponatur. 10. De antiphonis ab O incipientibus in Adventu, et nonnullis in festis natalitiis.
11. De officio Septuagesimae, quando alleluia deponitur. 12. De responsoriis, quibus versus non satis respondent:
13. Aut aliis mendis scatent.
BERN. qui quod vult Deus, MEGINFRIDO, EIPENNONI,
dilectis in Christo fratribus, perenne immarcescibilis gloriae decus.
Rationabile mihi videtur ut quos unus spiritus
vinculo charitatis ligat, hos litterarum textus non
dissolvat, imo epistola jungat, quos charae amicitiae
sodalitas conglutinat. Igitur fraternae dilectionis
tuae rogatu compulsus, o Meginfride, aliquid
tibi scribere de varia psalmorum atque cantuum
modulatione, quae dissimiliter vel confuse solet in
Ecclesia fieri, prius cupio aliquam de interpretum
translatione memoriam facere, quatenus velut hoc
quodam jacto sermonis fundamento, nostrae narrationis
aedificium solidius surgat in altum.
1.
Ut enim majorum firmat auctoritas, omnis
Veteris Testamenti Scriptura imprimis Hebraeo sermone
constat conscripta. Sed post destructam Jerusalem
et legem accensam a Chaldaeis, dum Judaei
reversi sunt a Babylonia captivitate in Jerusalem,
Esdras, scriba doctus scientia divina, omnem Veteris
Testamenti bibliothecam et cuncta legum et
prophetarum volumina reparavit, atque in viginti
duobus voluminibus secundum numerum Hebraicarum
litterarum, constituit, correxit, ordinavit.
Ad ejus imitationem multi gentilium gesta aliorum
congregaverunt et bibliothecas constituerunt. Inter
quos quidam Episistratus floruisse dicitur; deinde
Xerxes, post Seleucus ac Alexander Magnus.
2.
Sed et Ptolomaeus, cognomento Philadelphus,
omnes litteratos studio superans non solum gentium,
sed etiam divinas litteras in bibliothecam
contulit. Nam septuaginta millia librorum, ut
fertur, hujus temporibus Alexandriae inventa sunt.
Hic etiam ab Eleazaro pontifice petens Scripturas
Veteris Testamenti ab Hebraea lingua in Graecam
converti, LXX Interpretes impetravit, qui ejus
voluntati satisfacerent. Nam quidam mirabiliter de
iisdem septuaginta Interpretibus asserunt, quod
singuli per singulas cellas divisi ita omnia per Spiritum
sanctum sint interpretati, ut nihil in alicujus
eorum codice inventum sit, quod in caeteris vel in
verborum ordine discreparet. Cui opinioni S. Hieronymus
vehementer obsistit, ita inquiens: Nescio
quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae
mendacio suo construxerit, quibus divisi eadem
scriptitarent, cum Aristheas ejusdem Ptolomaei ὑπερασπιστης,
quod interpretatur #protector fidelis,@# et,
multo post tempore, Josephus nihil tale retulerint;
sed in una basilica congregatos contulisse scribant,
non prophetasse. Aliud est enim, inquit, vatem
esse, aliud interpretem. Hic spiritu ventura praedicit;
hic eruditione et verborum copia ea quae intelligit
transfert. Et paulo superius, cum ea commemorasset
quae a septuaginta interpretibus sunt
praetermissa, ait: Judaei prudenti factum dicunt
esse consilio, ne Ptolomaeus, unius Dei cultor,
etiam apud Hebraeos duplicem divinitatem deprehenderet;
quod maxime idcirco faciebat, quia in
Platonis dogma cadere videbatur. Denique ubicunque
sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et
Filio, et de Spiritu sancto, aut aliter interpretati
sunt, aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent
et arcanum fidei non vulgarent. Legite prologum
ejusdem beati Hieronymi super librum Genesis.
3.
Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea
lingua in Graecum sacra eloquia transtulerunt, sicut
Aquila, Symmachus, Theodotion. Est etiam et Vulgaris
interpretatio, cujus auctor non apparet, et ob hoc
sine nomine interpretis quinta editio vocatur, quam
Origenes et Eusebius Caesariensis Κοινη, id est, Communem
vel Vulgatam appellant; quam Origenes miro
labore reperit et caeteris editionibus comparavit. Sed
et multi Graeciae tractatores variis modis eam transtulerunt
atque corruperunt. Quam multi Latinorum et
maxime Romanorum, ante sanctum Hieronymum acceperunt
et hucusque utuntur, tenent et servant. Quorum
diversitatem, imo errorem beatus Hieronymus
corrigere cupiens, utpote multarum linguarum peritus,
omnem Scripturam Veteris Testamenti ex
Hebraeo in Latinum vertit eloquium: cujus interpretatio
merito caeteris antefertur, ut Isidorus ait;
est enim et verborum tenacior et perspicuitate sententiae
clarior. Sed et S. Gregorius papa ipsius translationem
caeteris asserit esse veraciorem. Est et
sexta editio, de qua beatus Hieronymus: « Illud | null | 5321cd2d-c80c-4440-bcde-89f44d4c2713 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, inquit,
breviter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem,
quam Origenes et Caesariensis Eusebius omnesque
Graeciae tractatores Κοινη, id est Communem
appellant atque Vulgatam; aliam LXX Interpretum,
quae in ἑξαπλοις codicibus reperitur, et a nobis in
Latinum sermonem fideliter versa est, et in Hierosolymae
atque in Orientis Ecclesiis decantatur. » Et
paulo post iterum infert: « sicut autem in Novo Testamento,
si quando apud Latinos quaestio exoritur, et
est inter exemplaria varietas, concurrimus ad fontem
Graeci sermonis, quo novum scriptum est instrumentum;
ita in Veteri Testamento, si quando inter
Graecos Latinosque diversitas est, ad Hebraicam
confugimus veritatem, ut quidquid de fonte proficiscitur,
hoc quaeramus in rivulis. Κοινη autem ista,
hoc est Communis editio, ipsa est quae et LXX,
sed hoc interest inter utramque, quod κοινη pro locis
et temporibus, et pro voluntate scriptorum Vetus
corrupta editio est; ea autem, quae habetur in ἑξαπλοις,
et quam nos vertimus, ipsa est quae in
eruditorum libris incorrupta et immaculata LXX
Interpretum translatione servatur. Quidquid ergo
ab hac discrepat, nulli dubium est quin ita et ab
Hebraeorum auctoritate discordet. » Hucusque Hieronymus.
Hic talis ac tantus aliquando ad tribunal
aeterni Judicis raptus, ubi divina increpatione est
admonitus, ut studiis divinis insisteret et sanctae
Ecclesiae utilitati deserviret.
4.
Inter caetera ex emendata LXX Interpretum
translatione Psalterium ex Graeco in Latinum vertit
illudque cantandum omnibus Galliae ac quibusdam
Germaniae Ecclesiis tradidit; et ob hoc Gallicanum
Psalterium appellant, Romanis adhuc ex corrupta
Vulgata editione Psalterium canentibus, ex qua Romani
cantum composuerunt nobisque usum cantandi
contradiderunt. Unde accidit quod verba, quae in
diurnis vel in nocturnis officiis canendi more modulantur,
intermisceantur et confuse nostris psalmis
inserantur, ut a minus peritis haud facile possit discerni
quid nostrae vel Romanae conveniat editioni.
Quod pius pater ac peritus magister, Hieronymus,
intuens, tres editiones in uno volumine composuit:
Gallicanum Psalterium, quod nos canimus, ordinavit
in una columna, in altera Romanum, in tertia
Hebraeum. Et ubicunque aliquid in nostro interpositum
est quod in Hebraeo non habetur, obelo, id est
veru, taliter cum hoc signo notavit ÷; ubi vero ex
Hebraeo aliquid addidit, cum asterisco, id est stella
+, hoc modo illucescere fecit.
5.
Hujus igitur summi doctoris, licet scientia
multum inferior, utpote qui in ejus comparatione
nec linguam me habere putem, a longe vestigia sequens
vestrae dilectionis causa cupio aliquid discernere
quid in antiphonis, responsoriis gradalibus,
offerendis, communionibus, modulando psallamus,
quid in Ecclesiis distincte proferendo dicamus. Et
quia sensu sum parvulus, ingenio tardus, et si aetate
provectus, senio jam defectus, more puerorum, qui
post prima elementa solent discere psalmorum carmina,
imprimis incipio exordium sumens a timore:
quia #initium sapientiae timor Domini est (Psal. CX,
10)
@#, ut per timorem perveniamus ad charitatem, #quae perfecta foras mittit timorem
(I Joan. IV, 18)
@#. Et
non solum in cantu, verum etiam in aliis quibusdam
locis, ubi nostra et Romana editio in verbis discrepare
videntur, notare nitimur.
Itaque antiphonas vel communiones, quae, juxta
Romanum Psalterium canuntur: #Servite Domino in
timore, et exsultate ei cum tremore,@# nos juxta emendationem
beati Hieronymi canimus: #Et exsultate ei
in tremore.@# In tertio psalmo, ubi illi canunt: #Ego
dormivi et sommum cepi;@# nos: #Ego dormivi et
soporatus sum.@# In quarto psalmo, ubi illi canunt:
#Cum invocarem te, et exaudisti me Deus;@#
nos dicimus: #Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae
meae.@#
Quod vero a prima persona subito transit ad
secundam ita dicens: #In tribulatione dilatasti mihi,@#
more omnium prophetarum ait, qui solent tempora
et personas saepissime permutare et rationis ordinem
tali modo observare.
In quinto psalmo: #Dirige in conspectu tuo viam
meam;@# quod, ut B. Hieronymus dicit, nec LXX habent,
nec Aquila, nec Symmachus, nec Theodotion,
sed sola Κοινη editio habet. Denique, sicut in Hebraeo
scriptum est, omnes voce simili transtulerunt: #Dirige
in conspectu meo viam tuam,@# secundum illud
quod in oratione Dominica dicitur: #Pater noster,
qui es in | null | 47bf12c4-4edc-41f0-b4b5-ced0b790d7bb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
coelis, sanctificetur nomen tuum;@# non quo
nobis orantibus sanctificetur in nobis: ergo et nunc
Propheta postulat, ut via Domini, quae per se recta
est, etiam sibi recta fiat.
In sexto psalmo, ubi illi canunt: #Domine, ne in ira
tua arguas me, neque in furore tuo corripias me;@# nos
canimus: #Domine, ne in furore tuo arguas me, neque
in ira tua corripias me.@# Item: #Convertere, Domine, et
eripe animam meam;@# nos dicimus: #Convertere, Domine,
eripe animam meam.@# In septimo, ubi illi canunt: #Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto;@#
nos
dicimus: #et exsurge, Domine.@#
In octavo psalmo: #Video coelos tuos,@# non habetur
in Graeco, sed in Hebraeo legitur #Samecha,@#
quod interpretatur #coelos tuos,@# et de editione Theodotionis
in LXX Interpretibus additum est sub
asterisco +. Ubi Romani canunt: #Tibi enim derelictus
est pauper: pupillo tu eris adjutor;@# nos relicto #enim@#
dicimus: #Tibi derelictus est pauper, orphano
tu eris adjutor.@# In illo psalmo: #Dixit insipiens,@# finito
versu: #Omnes declinaverunt,@# tres qui sequuntur: #Sepulcrum patens est; contritio et infelicitas,@#
usque #non est timor Dei ante oculos eorum,@#
in hebraico non
habentur, sed a beato Hieronymo de Graeco in
nostram translationem interpositi sunt.
Illi: #Custodi me, Domine, ut pupillam oculi,@# nos: #Custodi me ut pupillam oculi.@#
Sed ubi ipsius psalmi
verba non praecedunt, nec subsequuntur, non obest
si in solo versu dicimus: #Exsurge, Domine;@# sicut
in illo versu: #Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic haereditati tuae;@# nostrum Psalterium habet: #Salvum fac populum et benedic haereditati tuae.@#
Ubi
illi canunt: #Ego autem cum justitia apparebo in
conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur gloria
tua;@# nos dicimus: #Ego autem in justitia apparebo
conspectui tuo; satiabor, cum apparuerit gloria tua.@#
In psalmo XVII: #Prae fulgore in conspectu ejus
nubes transierunt,@# dicit B. Cassiodorus: non est iste
versus facile transeundus. #Prae fulgore@# una pars
orationis est, id est nominativus pluralis, et respondet
ad #nubes;@# nubes autem, sicut superius
dictum est, praedicatores divini verbi intelligendi
sunt. In psalmo XVIII: #Exsultavit ut gigas ad currendam
viam suam;@# nec in Graeco, nec in Hebraeo habetur #suam,@#
sed a beato Hieronymo sub veru, id
est tali signo ÷ additum est. In eodem, ubi illi canunt: #Lex Domini irreprehensibilis,@#
nos, #Lex Domini
immaculata.@#
In illa offerenda: #Justitiae Domini rectae laetificantes
corda,@# quia desunt illa verba, quae in Psalterio
posita sunt, usque in illum locum: #Et dulciora
super mel et favum;@# rectius caneremus: #Justitiae
Domini rectae laetificantes corda et dulciores super
mel et favum.@# In illo tractu, ubi Romani canunt: #Annuntiabunt coeli justitiam ejus,@#
nos #coeli@# non dicimus,
sed canimus: #Annuntiabunt justitiam ejus.@# Ubi
Romani canunt: #Et poculum tuum inebrians quam
praeclarum est!@# nostra editio habet: #Et calix meus
inebrians quam praeclarus est.@# Romani canunt: #Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas
doce me;@#
nos vero: #Vias tuas demonstra mihi, et
semitas tuas doce me.@# In illo psalmo, ubi isti canunt: #Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi
ad te; tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum,
vultum tuum, Domine, requiram.@#
Nos autem: #Exaudi,
Domine, vocem meam, qua clamavi, tibi dixit cor meum:
Exquisivit facies mea, faciem tuam, Domine, requiram.@#
In illa offerenda: #In te speravi, Domine, dixi: Tu es
Deus meus, in manibus tuis tempora mea;@# nos pro
eo, quod sunt #tempora,@# habemus: #Sortes meae.@# In illo
psalmo: #Conversus sum in aerumna mea,@# in Graeco #mea@#
non habetur, sed ex Hebraico, et de translatione
Theodotionis sub asterisco, id | null | 678e60f3-6eea-48c8-9e5e-6ff17e68750a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est stella +,
additum est.
In illa antiphona vel communione, ubi illi canunt: #Gaudete, justi, in Domino;@#
nos canimus: #Exsultate,
justi, in Domino.@# In illo introitu, ubi in cantu psallimus: #Et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit
eum;@#
nos Psalterium decantando dicimus: #Salvabit
eum.@# In eodem psalmo, ubi illi canunt: #Timete Dominum,
omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus
eum;@# nos dicimus: #Non est inopia timentibus
eum.@# Ubi illi: #Non deficient;@# nos: #Non minuentur
omni bono.@# In psalmo XLI, ubi illi canunt: #Sicut
cervus desiderat ad fontes;@# nostra translatio habet: #Quemadmodum desiderat cervus,@#
et in alio versu: #Sitivit anima mea ad Deum vivum;@#
nos habemus sub
asterisco + #ad Deum fortem.@# Sciendum est in hoc
psalmo bis inveniri: #Salutare vultus mei Deus meus;@#
in secundo autem, id est in fine ipsius psalmi: #Salutare
vultus mei et Deus meus,@# ita duntaxat, ut et
conjunctio de Hebraeo et Theodotione sub asterisco
+ additum sit. In eodem: #Exprobraverunt mihi qui
tribulant me inimici mei,@# quod apud Romanos non
habetur, sed in Hebraeo positum est: #Exprobraverunt
mihi hostes mei.@#
In psalmo XLIII secundum Romanum scriptum
est: #Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris;@#
sed #Deus@# ibi superfluum est. Item in eodem psalmo,
cum in cantu et in versu psallamus: #Exsurge, Domine,
adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum;@#
secundum editionem nostram solummodo dicimus: #Exsurge, adjuva nos et redime nos propter nomen
tuum.@#
Ubi Romani cantant: #Adjuvabit eam Deus
vultu suo, Deus in medio ejus non commovebitur;@#
nos dicimus: #Adjuvabit eam Deus mane diluculo.@#
Illi: #Ascendit Deus in jubilatione;@# nos: #Ascendit
Deus in jubilo.@# Illi: #Sicut audivimus, ita et vidimus;@#
nos: #Sicut audivimus, sic vidimus.@#
In psalmo XLVIII ille versiculus: #Homo cum in
honore esset@# bis positus est, et in priore additam
habet #et@# conjunctionem, ut: #Et homo cum in honore
esset;@# in fine conjunctionem non habet, sed ita: #Homo cum in honore esset.@#
Illi: #Invoca me in die
tribulationis tuae, eripiam te, et magnificabis me;@#
nos autem: #Et invoca me in die tribulationis, et
eruam te, et honorificabis me.@#
In quinquagesimo psalmo illorum editio habet: #Amplius lava me ab injustitia mea, et a delicto meo
munda me;@#
nostra vero: #Amplius lava me ab iniquitate
mea, et a peccato meo munda me.@# Illa: #Quoniam
iniquitatem meam agnosco, et delictum meum
coram me est semper;@# nostra vero: #Quoniam iniquitatem
meam ego cognosco, et peccatum meum contra
me est semper.@# Illa: #Ecce enim in iniquitatibus conceptus
sum, et in delictis peperit me mater mea;@#
nostra: #Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,
et in peccatis concepit me mater mea.@# Item illa: #Doceam
iniquos vias tuas;@# nostra vero: #Docebo iniquos
vias tuas.@# Illi juxta finem psalmi canunt: #Sacrificium
Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum,
Deus, non spernit;@# nos autem: #Sacrificium
Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum,
Deus, non despicies.@#
In psalmo LII, qui ita incipit: #Dixit insipiens,@# in
secundo versu additum habet: #Non est, qui faciat
bonum, non est usque ad unum;@# nos versum finimus
solummodo: #Non est qui faciat bonum.@# At vero
quarto versui, qui ita incipit: #Omnes declinaverunt,@#
adjungimus in fine: #Non est usque ad unum.@# Illi
modulantur: #Nonne cognoscent omnes, qui operantur
iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam
panis?@# et paulo post: #Trepidaverunt timore, ubi non
erat timor;@# nos autem: #Nonne scient omnes, qui
operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut
cibum panis?@# et in fine versus: #Trepidaverunt timore,
ubi non fuit timor.@# Illi: # | null | b7d69427-3d0f-4d1d-8204-197e01a940d8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Cum averterit
Dominus captivitatem plebis tuae;@# nos: #Cum converterit
Dominus captivitatem plebis suae.@# Illi primum
versum subsequentis psalmi ita finiunt: #Et in
virtute tua libera me;@# nos vero: #Et in virtute tua judica
me.@# Illi cantant: #Exaudi, Deus, orationem
meam, et ne despexeris deprecationem meam; intende
in me et exaudi me;@# nos vero: #Intende mihi et exaudi
me.@# In eodem psalmo, ubi illi modulantur: #Timor
et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae;@#
nos: #Timor et tremor venit super me, et contexit
me tenebra.@# Nec vos conturbet quod interpretes
circa regulam grammaticae artis singularem numerum,
quod est #tenebra,@# posuerunt pro plurali, cum,
S. Gregorio teste, verba coelestis oraculi non sint
inflectenda sub regulis Donati; sicut idem Propheta
non veritus ferulam grammaticorum posuit: #Libera
me de sanguinibus (Psal. L, 16)
@#; et in Joannis Evangelio: #Qui non ex sanguinibus,@#
inquit, #neque ex voluntate
carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo
nati sunt (Joan. I, 13)
@#. Sicut ibi numerum pluralem
posuit pro singulari, ita hic singularem pro plurali
posuit, Hebraicae veritatis consonantiam sequens,
quae dicit: #Timor et tremor venit super me, et operuit
me caligo.@# Ubi illi canunt: #Jacta in Domino cogitatum
tuum;@# nos canimus: #Jacta super Dominum curam
tuam.@#
In illo quinquagesimo sexto psalmo ille versus: #Exaltare super coelos, Deus,@#
in medio et in fine ponitur;
in medio habetur #et in omnem terram gloria tua;@#
in fine, #et super omnem terram gloria tua.@# Ubi nos
alternatim in choro canimus: #Deus ostendit mihi super
inimicos meos, ne occidas eos, ne quando obliviscantur
populi mei;@# illi: #Deus meus ostendit mihi
bona inter inimicos meos, ne occideris eos, ne quando
obliviscantur legis tuae.@# Et in sequenti versu pro eo,
quod nos canimus: #Depone eos, protector meus, Domine;@#
illi dicunt: #Destrue eos, protector meus, Domine.@#
In psalmo LIX habetur: #Juda rex meus, Moab
olla spei meae:@# in centesimo septimo: #Moab lebes
spei meae.@# Ubi nos dicimus: #Mihi alienigenae subditi
sunt;@# Romani: #Mihi Allophyli subditi sunt.@# In fine
istius psalmi canimus: #Et ipse ad nihilum deducet
tribulantes nos;@# in alio: #Et ipse ad nihilum deducet
inimicos nostros.@# In illo versu: #Omnis terra adoret
te et psallat tibi,@# ubi illi concludunt, #psalmum dicat
nomini tuo, Domine;@# Romanorum editio habet, #nomini
tuo, Altissime;@# nostra tantummodo, #psalmum
dicat nomini tuo;@# Hebraica canit, #nomini tuo.@# Ubi
illi canunt: #Deus, in loco sancto suo, Deus qui inhabitare
facit unanimes in domo,@# nos dicimus: #Deus
inhabitare facit unius moris in domo.@# De hoc versu,
qui apud nos legitur: #Viderunt ingressus tui, Deus,@#
dicit B. Hieronymus: ergo a nobis ita legendum est: #Viderunt ingressus tuos, Deus,@#
et scriptoris vitium
relinquendum, qui nominativum posuit pro accusativo.
Ubi illi canunt: #Ascendens in altum captivam duxit
captivitatem, dedit dona hominibus,@# nos canimus: #Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona
in hominibus.@#
In illo psalmo: #Salvum me fac,@# ubi nos canimus: #Operuit confusio faciem meam;@#
illi: #Operuit reverentia
faciem meam;@# nos: #Extraneus factus sum fratribus
meis et peregrinus filiis matris meae;@# illi: #Hospes
filiis matris meae.@# In illo psalmo: #Deus, judicium
regi da,@# illi canunt: #Omnes reges terrae, omnes gentes
servient ei;@# nos: #Omnes gentes servient ei.@# In eodem
dicit B. Hieronymus: #Benedictus Dominus, Deus
Israel,@# dictus in Graeco #Deus@# bis non haberi, cum in
Hebraico et apud LXX manifestissime Domini Dei,
quae nuncupatio mysterium Trinitatis, sit, id est, #Benedictus Dominus Deus, Deus Israel.@#
Illi canunt: #Quia zelavi in peccatoribus;@#
nos: #Quia zelavi | null | cf2eb1e1-50af-412e-8746-349c991a76d9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
super
iniquos.@# In eodem psalmo: #Tenuisti manum dexteram
meam, et voluntate tua deduxisti me, et cum gloria
assumpsisti me;@# nos vero: #Et cum gloria suscepisti
me.@#
In psalmo LXXII, cum B. Hieronymus exponeret
illum versum: #Respice in testamentum tuum, quia
repleti sunt,@# ita exposuit. #Quia obscurati sunt dumis
iniquitatum,@# dumi, inquit, interpretantur #spinae:@# hi
ergo qui obscuraverunt persecutionibus suis terram
tuam repleti sunt sensibus iniquitatis. Tu vero,
Domine, qui per Testamentum tuum sive Vetus sive
Novum, quia utrumque a te processit, etiam quod
unum habetur, promisisti protegere nos, succisis
nunc spinis erue nos. In illo psalmo, ubi illi canunt: #Vovete et reddite Domino Deo vestro omnes,
qui in circuitu ejus offertis munera;@#
nos: #Qui in
circuitu ejus afferent munera.@# In illa offerenda illi
canunt: #Terra tremuit et quievit;@# nos: #Terra timuit
et quievit.@#
In illo psalmo LXXVII, in illo versu, ubi multi canunt: #Et meditatus nocte cum corde meo, et scopebam
spiritum meum,@#
vel #scopabam;@# Hieronymus ita ponit: #Et scrobebam spiritum meum,@#
hoc est, inquit,
fodiebam quasi agrum, ut ibi mitterem semen doctrinarum
Domini. In illo versu, ubi canitur: #Sacerdotes
eorum in gladio ceciderunt,@# multi dicunt: #Et viduae eorum non plorabuntur,@#
futuro tempore;
sed nos rectius dici putamus praeterito tempore: #Non plorabantur,@#
quia propheta praeteritos sermones,
quasi transactos narrat, et Hebraicum huic sententiae
congruit, cum dicit: #Sacerdotes ejus gladio ceciderunt,
et viduae ejus non sunt fletae.@# Ubi illi: #Posuerunt
mortalia servorum tuorum;@# nos dicimus: #Morticina servorum tuorum.@#
Ubi illi: #Qui sedes super
Cherubim, appare coram Ephrem;@# nos: #qui sedes
super Cherubim, manifestare coram Ephraim.@# In
illo introitu: #Exsultate Deo adjutori nostro,@# ubi illi
canunt: #Canite initio mensis tuba;@# nos canimus: #Buccinate in comenia [neomenia] tuba.@#
In illo versu,
ubi illi canunt: #Scapulis suis;@# nos: #In scapulis suis.@#
Illi canunt: #Perambulante in tenebris arvia;@# nos: #Ab incursu et daemonio meridiano.@#
Illi: #Invocavit me;@#
nos: #Clamavit ad me.@# Ubi illi canunt: #Justus ut
palma florebit, sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur;@#
nos: #Justus ut palma florebit, ut cedrus
Libani multiplicabitur.@# Illi canunt: #Dominus
regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem
et praecinxit se virtute;@# nos: #Dominus regnavit,
decore indutus est, indutus est Dominus fortitudine
et praecinxit se.@#
In psalmo nonagesimo quarto, qui ita incipit: #Venite, exsultemus Domino,@#
ubi illi canunt: #Quoniam
non repellit Dominus plebem suam,@# nostra editio
non habet. Ubi illi canunt: #Quia in manu ejus sunt
omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit;@#
nos: #Quia in manu ejus omnes fines terrae,
et altitudines montium ipsius sunt.@# Illi: #Et
aridam fundaverunt manus ejus;@# nos: #Et siccam
manus ejus formaverunt.@# Illi: #Ploremus coram
Domino qui fecit nos;@# nos: #Ploremus ante Dominum,
qui fecit nos.@# Illi: #Nos autem populus ejus, et
oves pascuae ejus;@# nos: #Nos autem populus, et oves
manus ejus.@# Illi: #Sicut in exacerbatione;@# nos: #Sicut in
irritatione.@# Illi: #Probaverunt et viderunt opera mea;@#
nos: #Probaverunt,@# et adjungimus sub obelo ÷ #me,
et viderunt opera mea.@# Illi: #Quadraginta annis
proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi
errant corde;@# nos: #Quadraginta annis offensus fui
generationi illi, et dixi: Semper errant corde.@# Illi: #Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem
meam;@#
nos: #Ut juravi in ira mea, si intrabunt in
requiem meam.@#
Ubi Romani canunt: #Confessio et pulchritudo in
conspectu ejus, sanctitas et magnificentia;@# nos: #Confessio
et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia
et magnificentia.@# Illi: # | null | 51a24725-cb6e-4d68-a40b-4f59e837a3c2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Tollite hostias et introite in
atria ejus, adorate Dominum in aula sancta ejus;@#
nos: #Tollite hostias et introite in atria ejus, adorate
Dominum in atrio sancto ejus.@# Illi: #Etenim correxit
orbem, qui non commovebitur; judicabit populos in
aequitate et gentes in ira sua;@# nos tantummodo: #Judicabit populos in aequitate.@#
Illi: #Notum fecit Dominus
salutare suum ante conspectum gentium;@# nos: #In conspectu gentium revelavit justitiam suam.@#
Illi: #Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri;@#
nos: #Viderunt omnes termini terrae.@#
In illo centesimo primo psalmo, ubi illi canunt: #Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia
oblitus sum manducare panem meum,@#
nos dicimus: #Percussum est ut fenum et aruit cor meum, quia oblitus
sum comedere panem meum.@#
Illi canunt: #Potum
meum cum fletu temperabam;@# nos: #Poculum meum
cum fletu miscebam.@# In illo versu: #Hoc mare magnum
et spatiosum manibus,@# in Graeco non habetur #manibus,@#
ex Hebraico et de editione Theodotionis
in Septuaginta sub asterisco +, id est stella, additum
est. Metaphorice dicitur de mare, quasi expansas
manus habeat et in se cuncta suscipiat. Apud Romanos
canitur: #Exsurge, gloria mea;@# apud nos tantummodo: #Exsurge psalterium;@#
nam #gloria mea@# nec
apud Hebraeos, neque apud ullum interpretem reperitur,
sed solummodo in quinquagesimo sexto psalmo
invenitur.
In centesimo nono psalmo, qui ita incipit: #Dixit
Dominus Domino meo,@# primum nomen Domini, ut
B. Hieronymus dicit, in Hebraeo his litteris scribitur,
quibus Dominus Pater designatur; secundum
vero nomen Domini his litteris scribitur quibus solent
homines dominum vocare. Unde et a Domino
Patre homini, qui a Deo assumptus est, praecipitur
ut sedeat. Hoc adversus Arianos diximus et adversus
eos qui dicunt majorem Patrem, qui jubet ut sedeat,
quam ille cui jubetur. Omnia Evangelia personant
de persona hominis, et nunc non est necesse approbatio,
quia omnia quaecunque vilia videntur referuntur
ad carnem.
Ille psalmus qui incipit: #Confitebor tibi, Domine,
in toto corde meo,@# hic in eo superfluum est. Ubi
Romani canunt: #Exortum est in tenebris lumen
rectis corde;@# nos #corde@# non habemus. Romani: #In
memoria aeterna erit justus, ab auditu malo non timebit;@#
nos: #Ab auditione mala non timebit. Quia
inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo
te,@# dicit B. Hieronymus in epistola sua ad
quosdam: « Dicitis quod in Graeco non sit #te,@# et bene
de vestris codicibus radendum est. In ipso: #Placebo
Domino in regione vivorum;@# pro quo in Graeco legisse
vos dicitis: #Placebo in conspectu Domini;@# sed hoc
superfluum est. »
In illo psalmo: #Confitemini Domino,@# Romani canunt: #Circumdantes circumdederunt me, et in nomine
Domini vindicabor in eis;@#
nos: #Et in nomine
Domini quia ultus sum in eos.@# Item in eodem illi: #O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare;@#
nos: #O Domine, salvum fac, o Domine, prosperare.@#
In centesimo decimo octavo psalmo, ubi Romani
canunt: #Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
Domine, super mel et favum ori meo!@# nos: #Quam
dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo!
Anima mea in manibus tuis semper.@# De hoc versu
dicit B. Hieronymus ad Sunniam et Fretulam: pro
quo in Graeco legisse vos dicitis: #anima mea in manibus
tuis semper.@# Sed sciendum et apud LXX et
omnes alios interpretes scriptum esse: #In manibus
meis,@# et non: #In manibus tuis;@# et omnes apud Graecos
ecclesiastici interpretes istum locum sic edisserunt,
et est breviter hic sensus: Quotidie periclitor
et quasi in manibus meis sanguinem meum porto,
et tamen legem tuam non obliviscor. In eodem: #Exitus
aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt
legem tuam;@# pro quo in Graeco legisse
vos dicitis #quia non custodivit legem tuam;@# sed
hoc superfluum, quia et in Hebraeo legitur: #Rivi
aquarum fluebant de oculis meis, quia non | null | 8148a934-4b71-4802-999a-c29e92d72fa2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
custodierunt
legem tuam.@#
Romani canunt: #Vidi non servantes pactum et
tabescam;@# nos: #Vidi praevaricantes et tabescebam.@#
In illo versu: #Domine, libera animam meam a labiis
iniquis, a lingua dolosa,@# in Graeco legisse vos
dicitis, #et a lingua dolosa; et@# ergo superfluum est.
In subsequenti psalmo, ubi illi canunt: #Levavi oculos
meos ad montes;@# nos dicimus: #In montes,@#
Ubi illi canunt: #Nisi quod Dominus,@# nos: #Nisi quia
Dominus.@# In illo versu: #Beatus vir qui implevit desiderium
suum ex ipsis;@# et in Graeco dicitur #vir@#
non haberi; quod manifestissime et in Graeco, et in
Septuaginta continetur.
In psalmo centesimo trigesimo quarto, ubi Romani
canunt: #Laudate Dominum quia benignus
est;@# nos: #Laudate Dominum, quia bonus est Dominus.@#
Ubi illi canunt: #Quia judicabit Dominus populum
suum et in servis suis consolabitur;@# nos: #Deprecabitur.
Qui fecit luminaria magna,@# dicit B. Hieronymus
ad eos quos supra dicitis, quia in Graeco
inveneritis #magna solus;@# sed hoc de superiori versiculo,
ubi legimus: #Qui facit mirabilia magna solus.@#
Ibi ergo legendum est, et hic quasi superfluum est
et non scribendum. In illo psalmo: #Super flumina,@#
ubi illi cantant: #Dum recordaremur tui, Sion;@# nos
dicimus: #Cum recordaremur Sion.@# Illi canunt: #Memento,
Domine, filiorum Edom;@# nos: #Memor esto.@#
In illa offerenda: #Si ambulavero,@# ubi illi canunt: #Extendes manum,@#
nos: #Extendisti.@# In illo tractu: #Eripe me, Domine,@#
ubi illi cantant: #A viro iniquo
libera me,@# nos: #Eripe me.@# Illi: #Qui cogitaverunt malitias
in corde;@# nos: #Qui cogitaverunt iniquitates.@#
Illi: #Ab hominibus iniquis libera me, Domine;@# nos: #Eripe me.@#
Illi: #Laqueos;@# nos: #Laqueum.@# Illi: #Et
funes extenderunt in laqueum pedibus meis;@# nos: #Et funes extenderunt in laqueum.@#
Illi: #Obumbra caput
meum;@# nos: #Obumbrasti.@# In illo responsorio, ubi
illi canunt: #Educ de carcere animam meam;@# nos:
#Educ de custodia.@#
Ubi illi canunt: #Anxiatus est in
me spiritus meus;@# nos: #Anxiatus est super me spiritus
meus.@#
In psalmo centesimo quadragesimo tertio, ubi
Romana editio habet: #Qui das salutem regibus, qui
liberasti David servum tuum de gladio maligno;@# nostra
habet: #Qui das salutem regibus, qui redemit David
servum suum, de gladio maligno eripe me.@# Nec perturbare
debet lectorem subita transmutatio personae
vel temporis; quia solent prophetae, Spiritu sancto
edocti, transire de personis ad personas, et temporibus
ad tempora, et sic divina proferre eloquia. In
illo introitu, ubi illi cantant: #Sancti tui, Domine,
benedicent te;@# nos: #Sancti tui benedicant tibi.@# In illo
gradale: #Prope est Dominus omnibus invocantibus
eum,@# ubi canitur: #Laudem Domini loquetur os
meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus:@#
nos: #Laudationem Domini loquetur os meum, et
benedicat omnis caro nomini sancto ejus.@# In illo
psalmo, ubi illi canunt: #Lauda, anima mea, Dominum,
laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo,
quandiu ero;@# nos: #Psallam Deo meo, quandiu fuero.@#
In illo centesimo quadragesimo sexto psalmo, qui ita
incipit: #Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus,@#
inter quosdam contentio est utrum rectius dicatur: #Laudate Dominum, quia bonus est,@#
aut: #Laudate Dominum, quia bonus est psalmus;@#
sed ex
Hebraeo, ubi dicitur: #Laudate Dominum, quoniam
bonum est canticum,@# animadvertere possumus quod
rectius dicatur: #Quia bonus est psalmus,@# id est bona
res psallere, ut B. Hieronymus exponit; psallere
autem, inquit, non voce, sed corde. Quanti bonam
vocem habent, et quoniam peccatores sunt, male
psallunt. Bene psallit qui cantat in corde, qui cantat
Christum in conscientia. Haec pauca de psalmis utcunque
sufficiant | null | b64d6961-d931-4c37-8f59-e5aa857ee61e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dicta.
6.
Nunc manum conabor transmittere ad Isaiam,
qui, ut B. dicit Hieronymus, non tam propheta quam
evangelista et apostolus est dicendus; ipse enim de
se et de caeteris evangelistis testatur dicens: #Quam
speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium
pacem!@# et iterum de seipso: #Spiritus Domini super
me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus
misit me.@# Et quia #apostolus@# interpretatur #missus,@# ad
ipsum quasi ad apostolum loquitur Deus: #Quem
mittam, et quis ibit ad populum istum?@# et ille respondit: #Ecce ego, mitte me.@#
Et quia multi non solum
litterarum scientia minus perfecti, verum etiam
liberalibus artibus eruditi, solent in hoc propheta
multo aliter quam veritas se habeat in lectione distinguere,
vel cantu verba proferre, placuit summatim
loca notare, ubi minus recte sententias distinguant,
vel verba aliter quam se veritas habeat promunt.
Nunc primo videamus de eo quod scriptum est: #Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit
Dominus.@#
Et cum inferendum et distinguendum sit, #plenus sum,@#
hoc est nulla re indigeo, secundum quod
alibi scriptum est: #Domini est terra et plenitudo ejus;@#
quidam vitiose huic sententiolae, #plenus sum,@# per
ablativum adjungunt: #Holocausto arietum et adipe
pinguium;@# et post inferunt accusativum: #Et sanguinem
vitulorum et agnorum et hircorum nolui,@# cum
priora verba: #Holocaustum arietum et adipem pinguium@#
per accusativum sunt proferenda, sicut et
hoc quod sequitur: #Et sanguinem vitulorum et agnorum
et hircorum nolui.@# Et iterum in eo loco, ubi
scriptum est: #Primo tempore alleviata est terra Zabulon
et terra Nephtalim, et in novissimo aggravata
est via maris trans Jordanem Galilaeae.@# Ubi quidam
dictionem, quae est, #gentium,@# subsequenti sententiae
jungunt ita: #Gentium populus, qui ambulabat in
tenebris,@# cum longe aliter sit distinguendum. Denique
duae sunt Galilaeae, una trans Jordanem, in qua
viginti civitates Salomon dedit Hiram regi Tyriorum
in sorte tribus Nephtalim; altera juxta stagnum
Genesareth in tribu Zabulon circa Tiberiadem. Ad
cujus distinctionem, quae est in Judaea, dicit nunc #trans Jordanem Galilaeae gentium.@#
Deinde infert: #Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.@#
Et ubi scriptum est: #Et sceptrum exactoris
ejus superasti, sicut in die Madian,@# quidam mendose
pro ablativo singulari ponunt pluralem et dicunt: #Sicut in diebus Madian.@#
In illo introitu, quem canimus in die natalis Domini: #Puer natus est nobis, et filius datus est nobis,@#
nostra translatio secundum Hebraicam veritatem
habet: #Parvulus natus est nobis; filius datus est nobis:@#
et pro eo quod canimus: #cujus imperium super
humerum ejus,@# Hebraica veritas habet: #Et factus
est principatus super humerum ejus.@# Et pro eo quod
canimus: #Et vocabitur nomen ejus magni consilii
angelus,@# in Hebraeo sex nomina habentur: #Admirabilis,
Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi,
Princeps pacis.@# Ubi notandum quod non, ut
plerique putant, bina jungenda sunt nomina, ut
legamus: #Admirabilis consiliarius,@# et rursum: #Deus
fortis;@# sed #Admirabilis@# legendum est separatim, et #Consiliarius@#
seorsum, et #Deus@# separatim, deinde #Fortis,@#
postmodum jungenda sunt duo nomina: #Pater futuri saeculi, Princeps pacis.@#
In illa lectione: #Super montem excelsum ascende,@#
quidam codices in masculino genere habent: #Qui
evangelizas Sion, et qui evangelizas Hierusalem,@# cum
juxta Hebraicum feminino genere pronuntiandum
sit: #Quae evangelizas Sion, et quae evangelizas Hierusalem;@#
praecipiturque Sion et Hierusalem ut super
montem excelsum, id est ad alta virtutum ascendant,
et in fortitudine vocem suam exaltent, et
absque timore nuntient, et dicant civitatibus Juda: #Ecce Deus vester,@#
et caetera quae sequuntur.
Illam antiphonam, quam quidam modulantur: #Sancti, qui sperant in Domino, habebunt fortitudinem,
assument pennas ut aquilae, volabunt et non deficient;@#
in Hebraeo habetur: #Qui autem sperant in Domino,
mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut pennas
aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et
non deficient,@# hoc significans, quod sancti, assumptis
alis virtutum, | null | 1c5b2226-2472-464d-8acd-caffd9d532cc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sicut aquilae in senectute solent mutatione
pennarum reviviscere, ita isti in Dei servitio
semper current et non laborent, ambulent et non
deficient, sicut de eis scriptum est: #Ambulabunt de
virtute in virtutem:@# ut post hujus vitae terminum,
assumpto corpore immortali, Deus deorum ab eis
possit videri.
In illo responsorio: #Illuminare, illuminare, Hierusalem,
venit lux tua,@# in Hebraeo scriptum est: #Surge, illuminare, quia venit lumen tuum;@#
nomen #Hierusalem@#
in Hebraeo non habetur, ut significet ea
quae scripta et promissa sunt, non solummodo ad
Hierusalem et ad Judaeos pertinere, sed ad omnes
generationes generaliter, quae in Christum erant
crediturae. Et infra: #Filii tui de longe venient, et
filiae tuae lac sugent;@# quidam ita distinguunt, ut dicant #de lacte,@#
et postea subjungant #resurgant,@# putantes
consequens esse ut illi dictioni #de longe@# respondeat
altera dictio #de lacte.@# Sed B. Hieronymus
alium sensum ponit ut dicat: #Filiae tuae lac sugent,@#
ut animae in Christo lactantes, in baptismate parvulorum,
sicut Petrus apostolus dicit: #Quasi modo geniti
infantes, rationabile sine dolo lac concupiscite;@#
velut parvuli lac, id est, doctrinam apostolorum
interim sugant, donec solidum perfectae doctrinae
cibum capere valeant, vel sicut aliqui codices habent: #De latere surgent;@#
aut enim legendum est: #Filiae tuae lac sugent,@#
aut #filiae tuae de latere surgent.@#
Hoc significans quod, sicut Eva mater omnium ex
costa lateris Adae formata est, ita Ecclesia ex latere
Christi aedificata est, quando, juxta Evangelium
Joannis, unus militum lancea aperuerat latus Christi,
et statim profluxit sanguis nostrae redemptionis, et
aqua baptismatis, quod ita est conjunctum, ut aqua
baptizemur et sanguine redimamur.
In illo cantico Ezechiae, et in illo versu: #Dixi:
Non videbo Dominum;@# quidam codices habent: #Dominum
Deum,@# sed falso scriptum est; bis enim repeti
debet #Dominum Dominum,@# sicut B. Hieronymus dicit.
Illum versum: #Non aspiciam hominem ultra et
habitatorem,@# ita dividunt et terminant, ut subsequens
versus ita incipiat: #Quievit generatio mea;@# et
beatus quidem Hieronymus propter ambiguitatem
verbi primum ita transtulit, sed postea correxit:
#Habitatorem quietis,@#
vera quies et vera exsultatio
vita aeterna est; vita autem aeterna est contemplatio
et visio Trinitatis. Quis est habitator aeternae vitae,
nisi ipse Deus omnipotens et electi illius? In illo
versu: #Domine, vim patior,@# quidam codices habent: #Responde pro me,@#
sed falso scriptum est; melius est
enim, ut expositores dicunt: #Sponde pro me,@# ac si
diceret: Si quid erravi, tu sponde pro me, hoc est,
sis mihi fidejussor, et accipe me in fide et protectione
tua; #non est enim volentis, neque currentis; sed
miserentis Dei est (Rom. IX, 16)
@#. Et iterum ibi: #Domine,
sic vivitur,@# quidam codices habent: #Si sic vivitur;@#
sed non est ita, sicut B. Hieronymus ait;
philosophatus est rex de statu hujus vitae, ita dicendo: #Domine, sic vivitur,@#
id est, ita fragilis et caduca
est humana fragilitas.
Item in illo introitu, ubi canitur: #Sitientes, venite
ad aquas, et qui non habetis pretium, venite;@# quidam
canunt: #Bibite cum laetitia;@# sed dicendum ex juxta
prophetam: #Comedite;@# non, #bibite.@# Sed quomodo possumus
aquam comedere? nam sacra Scriptura in
quibusdam locis est cibus, in quibusdam potus;
ubicunque cum difficultate capitur, cibus est, ubi
vero facilem habet intelligentiam, potus est. Et est
sensus: O gentiles, qui sitiendo desideratis scientiam
Veteris et Novi Testamenti, venite ad aquas
baptismatis, vel ad dona Spiritus sancti, et qui non
habetis argentum, id est eloquia Domini, de quibus
dicit Psalmista: #Eloquia Domini, eloquia casta, argentum
igne examinatum, probatum;@# properate, cito
venite ad fidem meam, emite dona Spiritus sancti
et aquam baptismatis, non pretio auri vel argenti aut
aliquo hujusmodi, sed credendo et bene operando
comedite ipsam aquam, doctrinam scilicet spiritalem,
vel | null | 13281d98-c194-4248-afe0-8915292bda69 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dona Spiritus sancti, audiendo, legendo, meditando,
corde retinendo.
In illa lectione, ubi legitur: #Non vocaberis ultra
Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata,@#
in quibusdam codicibus subsequitur: #Sed vocaberis
Voluntas mea in aevo;@# sed falso; nam Hebraicae consuetudinis
est ut ex rebus vocabula semper imponant,
sicut Abram, qui prius dicebatur #pater excelsus;@#
iterum quando audivit per promissionem: #Et in semine tuo benedicentur omnes gentes,@#
appellatus
est Abraham, id est, #pater multarum gentium,@# et
Dominus Salvator inter caetera nomina appellatus
est Emmanuel, quod interpretatur #nobiscum Deus;@#
ita nunc Ecclesia vocatur Hebraice Ephiba, quod interpretatur #voluntas mea in ea;@#
et est sensus: non
vocaberis ultra Derelicta a Deo, et terra tua, id est
habitatio tua, non vocabitur amplius Desolata, quia
Christus habitabit in medio tui; sed vocaberis Voluntas
mea in ea, id est Ecclesia Christi; et dicetur
de te: Ista Ecclesia Christi, quae voluntatem Domini
facit. Igitur rogemus Dominum ut voluntatem
ejus facientes ipsius sanctae matris Ecclesiae et dici
et esse filii possimus, ut in aeternum et in saeculum
saeculi cum ipso et in ipso permanere valeamus.
7.
Nunc igitur libet animo notare quosdam cantus,
qui in sancta Ecclesia absque sacrae Scripturae
auctoritate videntur compositi, vel humano usu
juxta libitus carnalium extraordinarie compilati,
non attendentes qui talia concinebant quod Dominus
praecipiendo per prophetam clamat: #Psallite sapienter (Psal. XLVI, 8)
@#;
et in concilio Africano constitutum
est ut preces et orationes, nisi probatae fuerint,
non dicantur, nec aliqua ex his omnino canantur in
Ecclesia, nisi quae a prudentioribus tractata et
comprobata fuerint in synodo, ne forte aliquid contra
fidem vel per ignorantiam vel per studium sit
compositum. Ubi breviter considerandum quod non
solum ea quae studio perfidiae, sed etiam illa quae
simplicitate ignorantiae contra fidei regulam fuerint
composita, pari animadversione sunt repudianda.
Beatus quoque Hieronymus, cum exponeret praeceptum
Apostoli, ubi ait: #Implemini spiritu, loquentes
vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis
spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris
Domino (Ephes. V, 19)
@#; inter caetera ait: Canere
igitur, et psallere, et laudare Dominum magis animo
quam voce debemus. Unde sanctus pater Benedictus
nobis praecipit dicens: « #Sic stemus ad psallendum
ut mens nostra concordet voci nostrae.@# » Quomodo
mens nostra voci concordat, cum modulando
in altum vocem levamus, aut omnino de sacra Scriptura
tacemus, aut verba aut sensum in alienum
intellectum mutamus, illud Virgilianum potius implentes: #Dat sine mente sonum,@#
quam illud apostolicum,
quod supra posuimus, praeceptum?
8.
Et mirum in modum, dum quidam hujus mundi
sapientes videri et esse volunt, per superstitiosam
intelligentiam sacrae Scripturae verba suo sensui
applicare conantur, et verba, quae ipsa Dei Virtus
et Dei Sapientia per se protulit, vel Spiritus sanctus
per ora prophetarum ac apostolorum praedixit, aliter
secundum Donatum et Priscianum permutando canunt
et dicunt, dum omnis philosophia mundana
et saecularis scientiae doctrina originem a sacrae
Scripturae auctoritate sumpserint. Quae enim est
consequentia, ut Priscianus audiatur, et veritas,
quae Deus est, contemnatur? Sic enim Terentius,
Virgilius, Tullius, caeterique liberalium litterarum
sequaces in suis scripturis hoc meruerunt, ut eorum
dicta permanerent inconvulsa, ut sunt, #advortite,
diunt, ipsus, optumus, maxumus, olli,@# multaque
his similia, quanto magis coelestium verborum oracula
in sua perseverare debent regula! nam quidam
in Evangelio, ubi legitur: #Et dico huic, vade, et vadit;
et alio, veni, et venit;@# cupiunt emendare: #Et
alii, veni, et venit.@# Et ubi sanctum Evangelium dicit: #Quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes;@#
illi
emendant, #quia virtus de illo exibat.@# Et ubi Zachaeus
in Evangelio dicit: #Si aliquem defraudavi,@# illi dicunt #defrudavi.@#
Sed in illa offerenda pro defunctis, ubi canimus: #Libera animas omnium fidelium defunctorum de manu
inferni, et de profundo laci;@#
aliqui cum quodam
mentis cothurno canunt: #de profundo lacus,@# minus
attendentes quod illud nomen #lacus,@# genitivum,
juxta utramque declinationem | null | 0932fd82-0b56-435e-b88f-fe17a7f1c760 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, id est secundam et
quartam, solet perferre. Verum secundum idioma
sacrae Scripturae saepius solet poni #laci,@# quam #lacus,@#
praecipue ubi alta fovea et abyssus vel profundum
inferni designatur. Igitur Isaias propheta, qui de se
dicit: #Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu
ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit
os meum et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur
iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur;@#
ipse, inquam, dixit: #Verumtamen ad infernum detraheris
in profundum laci;@# et iterum: #Qui descendunt
ad fundamenta laci,@# id est inferni. Jure igitur censemus
illius auctoritatem magis sequi, cujus labia
mundata sunt igne coelesti, quam magisterium alicujus
auctoris grammatici.
Et Daniel huic sensui congruit: #Allatus est lapis
unus, et positus est super os laci;@# et iterum: #et non
pervenerant usque ad pavimentum laci, donec arriperent
eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.@#
Petimus igitur canendo ut Dominus animas suorum
fidelium de profundo laci, id est inferni, liberet.
Debemus igitur sacrae Scripturae seriem firmiter
tenere ac ejus tenorem in omnibus inviolabiliter
observare, attendentes quod quidam sapiens admonet
dicens: Prudens lector, semper cave superstitiosam
intelligentiam, ut non tuo sensui attemperes
Scripturas, Scripturis sensum tuum adjungas. Igitur
constituendum est ut sacra Evangelii verba, patriarcharum
ac prophetarum oracula, apostolorum
scripta, fide integra, devotione congrua, ut in authenticis
libris reperiuntur, incommutabiliter servemus,
teneamus, custodiamus, nec aliquid addentes, nec
dementes, nec mutantes, si velimus illam comminationem
evadere quam Spiritus sanctus juxta finem
Apocalypsis videtur intentare: #Si quis adposuerit
ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in
libro isto; et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae
hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae,
et civitate sancta, et de his quae sunt scripta in libro
isto.@# Ergo si quis per grammaticae artis regulam ingenium
suum acuere voluerit, exerceat se in scholis,
utatur, si libet, Donato et Prisciano magistris,
dummodo salva verae interpretationis integritate non
renuat debitum honorem divinis eloquiis conservare.
Sed de his satis. Nunc videamur de caeteris.
9.
Denique illud responsorium, quod primo ponitur
in antiphonario: #Aspiciens a longe;@# vel ille introitus: #In excelso throno;@#
nec non et illud responsorium,
quod canitur de sancta Maria semper
Virgine: #Vidi speciosam sicut columbam ascendentem
desuper rivos aquarum;@# in tota sacrae Scripturae
serie, ubi scripta sint reperire non potui, nisi forte
existunt qui dicant in initio nascentis Ecclesiae multos
interpretes fuisse, qui sacram Scripturam de Graeco
in Latinum verterent, et inde ista assumpta sint,
antequam B. Hieronymus, divinae legis interpres, totum
Vetus Testamentum de Hebraeo in Latinum verteret
et LXX Interpretum editionem emendatam Latinis
auribus traderet. Sed probare inde aliquid non audemus
unde nihil certi tenemus, quanquam ipse beatus
Hieronymus in quodam sermone, quem ad Paulam
et Eustochium de assumptione sanctae Dei genitricis,
Mariae, semper virginis, composuit, testetur, hujus
responsorii verba in Canticis canticorum haberi, ita
inquiens: « De hujus nimirum ad coelos ascensione
multo admirantis intuitu secretorum contemplator
coelestium in Canticis sequitur: #Vidi,@# inquit, #speciosam
sicut columbam ascendentem desuper rivos
aquarum,@# etc. » Verum ubi illa verba invenerit,
utrumnam ipse ea transtulerit, incertum habemus,
pro certo scientes quod juxta hanc editionem,
quam nos ab eo tenemus, minime invenire possumus.
Quod canitur de sancto Michaele in illa antiphona
vel alleluia: #Concussum est mare et contremuit terra,
ubi archangelus Michael descendebat de coelo,@# quo
quaerendum et inveniendum sit loco penitus ignoro.
Illa antiphona, quam quidam cantant in Ecclesia: #Sancti estis, dicit Dominus, multiplicabo numerum
vestrum, ut oretis pro populo meo in loco isto,@#
ubi
Dominus haec verba dixerit non facile invenitur. Sed,
quia Deus veritas est, debuit veritatem dicere qui
de eo talia praesumit proferre, non timens illud quod
Dominus per prophetam comminatur, dicens: #Numquidnam
visionem cassam vidistis et divinationem
mendacem locuti estis? et dicitis: Ait Dominus, cum
ego non sim locutus (Ezech. XIII, 7)
@#.
In illo responsorio: # | null | eff40223-f21e-4dd7-8634-415248f40869 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Suscipe Verbum, virgo Maria,@#
in illo loco, ubi scriptum est: #concipies per aurem;@#
et in illo responsorio: #Annuntiatum est per Gabrielem
archangelum Mariae virgini de introitu regis, et
ingressus est per splendidam regionem aurem Virginis
visitare palatium uteri, et regressus est per auream
portam Virginis,@# satis pueriliter et simpliciter,
utinam non minus catholice dictum est. Si enim, ut
illi asserunt, statim ut verba angeli audivit, concepit,
quid faciunt morae tantarum sententiarum ab illo
loco, ubi angelus dixit: #Ave, Maria, gratia plena,
Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae
cum audisset, turbata est in sermone ejus;@# Et: #Ne timeas,
Maria; ecce concipies in utero, et paries filium,
et vocabis nomen ejus Jesum; hic erit magnus et
Filius Altissimi vocabitur,@# usque in illum locum, ubi
sancta Maria dixit ad angelum: #Quomodo fiet istud,
quoniam virum non cognosco? et respondens angelus
dixit ei,@# non de praesenti, sed de futuro praedicens: #Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum,
vocabitur Filius Dei,@#
usquedum Maria ita conclusit: #Ecce ancilla Domini,@#
non indicando, sed optando
ait: #Fiat mihi secundum verbum tuum.@# His verbis
satis datur intelligi, quod nemo unquam scire potuit,
potest, vel poterit, quomodo Filius Dei per uterum
intactae virginis ad salvationem humani generis intravit,
et clauso sanctae castitatis sigillo exivit. Ipsa
enim juxta Ezechielis vaticinium praefigurata est illa
porta jugiter serata, soli Deo pervia, cooperante
Spiritu sancto ineffabiliter Virgo Filium Dei concepit,
et in unitate personae verum Deum et verum
hominem Virgo peperit, et post partum Virgo permansit.
Unde in illo responsorio: #Suscipe Verbum,@#
ubi nos canimus: #concipies per aurem,@# rectius diceremus: #Concipies in utero.@#
Illud vero: #Annuntiatum
est per Gabrielem archangelum,@# jure a sapientibus
videtur esse reprobatum, sicut et illud, quod in ipsa
sancta Nativitatis nocte canitur: #Descendit de coelis
missus ab arce Patris, introivit per aurem Virginis
in regionem nostram@# merito refutatur, et pro eo
multis Galliarum Ecclesiis, quod subter scribendo
subjecimus, taliter modulatur: #Descendit de coelis
Deus verus a Patre genitus, introivit in uterum Virginis,
nobis ut appareret visibilis, indutus carne humana
protoparentis Adae, et exivit per clausam portam
Deus et homo, lux et vita, Conditor mundi.@# V\. #Tanquam sponsus.@#
Illud quoque responsorium, quod in ipsa sacratissima
nocte canitur, ita incipiens: #Sancta et immaculata
virginitas, quibus te laudibus referam, nescio;
quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio
contulisti,@# quam juste queat reprehendi, facile potest
adverti; ait enim ad virginitatem quasi ad
quamdam feminam: #Sancta et immaculata virginitas;@#
cum virginitas non sit femina, sed quaedam virtus,
a nomine, quod est virgo, sic denominata; et finito
responsorio apostropham ad ipsam facit, cum dicit: #Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus
ventris tui;@#
cum rectius et magis catholice idem
responsorium taliter modularetur: #Sancta et immaculata
virgo Maria, quibus te laudibus referam, nescio,
quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.@#
V\. #Benedicta tu in mulieribus, et benedictus
fructus ventris tui.@#
Illa antiphona, quae in vigilia ejusdem Dominicae
nativitatis canitur: #Dum ortus fuerit sol de coelo,
videbitis Regem regum;@# in quibusdam codicibus habetur
scriptum: #procedentem a Patre tanquam sponsum
de thalamo suo,@# quamvis id, #a Patre,@# a modernis
sit abrasum; non enim Deus, Dei Filius, a
Deo Patre tanquam sponsus de thalamo suo processit,
sed in Virgine matre humanam naturam sibi
associavit, et sic de Virginis utero tanquam sponsus
processit de thalamo suo; ideo rectius canitur: #Videbitis
Regem regum procedentem a Matre tanquam
sponsum de thalamo suo.@#
10.
Nunc, licet praepostero ordine, illas antiphonas
convenit conspicere, quae ad invitandum Dominum
ab littera O incipiunt, et sic per ordinem
ejusdem litterae vadunt. Nam sicut sancitum est a
sanctis Patribus, ille peroptabilis Domini adventus
trium hebdomadarum numero ante adventum Domini
est constitutus, quae per | null | a5f7da37-d961-49db-8b75-5af2cfa3f9ec | latin_170m_raw | null | None | None | None |
singulos dies variis antiphonarum
cantilenis sunt praescriptae et praeordinatae.
Sed et tria officia per singulas trium hebdomadarum
Dominicas sunt constituta, et quia idem terminus
adventus Domini a quinta Kal. Decembris usque in
Nonas ejusdem mensis solet extendi, ex his diebus,
quae de quarta hebdomada supercrescunt, unus aut
duo dies vel tres, vel aliquando integra hebdomada,
placuit antiphonarii ordinatori per singulas noctes in
illa quarta hebdomada, cum supercrescere solet, matutinales
laudes componere et ad vespertinales laudes
ad invitandum Deum antiphonas ordinare, incipiens
a Dominica, et perveniens usque ad sextam feriam.
Prima antiphona sic incipit: #O Sapientia, quae ex ore
Altissimi prodisti,@# concluditur: #Veni ad docendum
nos viam prudentiae;@# secunda, #O Adonai;@# tertia, #O
Radix Jesse;@# quarta, #O clavis David;@# quinta, #O
Oriens, splendor lucis aeternae;@# sexta, #O Rex gentium;@#
septima, #O Emmanuel,@# quae omnes per illud
verbum #veni@# in fine clauduntur. Quas ideo notare
curavi, ut aperte daretur intelligi illas solas esse,
quae regulariter ac recte compositae videntur ad adventum
Dominicum invitandum pertinere. Illae vero,
quae ad harum similitudinem modulantur, utrum
sensu et verbis conveniant, qui voluerint videant et
intelligant.
In illa antiphona, quae canitur in octava Domini: #Mirabile mysterium declaratur hodie,@#
scriptum invenimus: #innovantur naturae;@#
et mirari nequeo quae
illae sint naturae quae dicuntur innovatae. Nam Deus
ex substantia Patris ante saecula genitus, homo ex
substantia matris in saeculo natus apparuit inter homines
verus Deus et verus homo, subsistens in duabus
naturis, id est divina et humana, et in una persona.
Unde sic legimus in quadam synodo in civitate
Spalensi [Hispalensi] habita: « Si quis igitur in
Domino nostro Jesu Christo aut duas naturas, aut
unam noluerit credere ac praedicare personam, vel si
quis noluerit confiteri eumdem Deum atque hominem,
id est Verbum incarnatum de Maria virgine,
pro nostra salute veraciter natum, tantum a catholica
fide reprehenditur ac demonstratur extraneus,
ut sacramento redemptionis humanae resistat
ingratus. » Apparet igitur quod divina natura existat
invisibilis, impassibilis, immutabilis, nec mutari,
nec reparari, nec innovari potuit; humanam
vero naturam verus Deus Dei Filius in unitate personae
sine divisione aut commistione assumpsit, et
nos in ligno crucis redemit, reparavit, innovavit;
ac per hoc innovatio ad solam naturam hominis
pertinet, ideoque rectius dici poterat: #Innovatur
natura;@# velut quibusdam placet: #Innovator naturae
Deus homo factus est.@#
Illud responsorium: #In columbae specie Spiritus
sanctus visus est, Paterna vox audita est: Hic est
Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui,@#
ubi finitur et terminatur, et quidam adjiciunt: #Ipsum audite;@#
quae vox non in baptismate est audita,
sed in monte, ubi transfiguratus Dominus, a
Patre est prolata, et ideo huic responsorio non est
copulanda.
11.
Nunc igitur necessarium videtur aliquid tractandum
de solemnitate, quae Septuagesima praetitulatur,
quae ad vesperam incipit et contra morem
ecclesiasticum ad matutinas desinit. Igitur quaecunque
festivitates solemniter ad celebrandum sunt
constitutae, a priori vespera solent inchoari, et per
nocturnas et matutinas horas per regulares totius
diei cursus conveniunt, et sic ad secundam vesperam
pertingunt. Haec sola vero, ut supra dictum
est, ad vesperam incipit, et vix ad matutinas horas
pervenit. Hinc conjicitur quod aliqui dulcedine canorae
laudis attacti hunc terminum posuerint #alleluia@#
modulationi. Unde hujus nocturni officii auctor a
quibusdam reprehenditur, eo quod sine sacrae Scripturae
testimonio ad ipsum #alleluia@# quasi quamdam
personam alloquendo talem musicae cantilenae narrationem
studuerit contexere. Sed nos ea, quae ex
authenticis Scripturis aliquo modo sumpta cognovimus,
reticere nolumus. Nam in libro Judicum legimus
quod quidam generum suum proficisci cupientem
ita sit allocutus: #Considera quod dies ad occasum
declivior sit et propinquet ad vesperam, mane
apud me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras proficisceris,
ut vadas in domum tuam.@# Ex occasione
hujus sententiae exorsus est sic ad #alleluia@# dicere: #Mane apud nos hodie@#
et caetera quae sequuntur. In
libro Sapientiae legimus: #O quam pulchra est casta
generatio cum claritate! immortalis est enim memoria
illius | null | 3de64e73-f2d6-475b-9bf8-f4038203ec3a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quoniam et apud Deum nota est et apud homines.
Cum praesens est, imitantur illam et desiderant
eam, cum se eduxerit, et in perpetuum coronata
triumphat.@# Et in eodem libro: #Delectatio bona in
operibus manuum illius, honestas sine defectione.@# Et
Tobiam legimus ad uxorem de filio suo dixisse:
#Credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei,
et bene disponat omnia, quae circa ipsum geruntur,
ita ut cum gaudio revertatur ad nos.@#
Illud responsorium: #Multiplicentur a Domino anni tui,@#
de parabolis
Salomonis ex occasione hujus sermonis scriptum
esse credimus: #Audi, fili mi, et suscipe verba mea,
ut multiplicentur tibi anni vitae; viam sapientiae demonstrabo
tibi, ducam te per semitas aequitatis.@# Item
illud responsorium, quod canimus: #Alleluia; nomen
bonum melius est quam divitiae multae,@# similiter in
parabolis Salomonis invenimus. Caetera vero, exceptis
his quae de psalmis composita sunt, ex quibus
Scripturae locis possint inveniri nondum reperi.
Igitur rectius mihi videretur ut ipsius #alleluia@# cantus
in sexta feria ad vesperam inciperetur, et per
diem Sabbatum celebraretur, et in vespera cum #Alleluia@#
cantu in Domini laude finiretur. Hoc enim,
secundum quod sentio, ex me profero, non praejudicans
aliorum prudentiae, quos in laude Dei studiosos
cognosco existere. Quod quidam illa responsoria,
quae post resurrectionem Domini in ordine sunt
posita, quae ita incipiunt: #Si oblitus fuero tui,@# in
hac Dominica nocte, quae Septuagesima praetitulatur,
volunt ponere, videtur mihi ratione carere,
quia, si auctor Antiphonarii imprimis voluisset ea
tum decantari, ibi utique ea scriberet et non post
Pascha poneret.
In illa lectione de Ecclesiastico libro assumpta,
quae ita incipit: #In omnibus requiem quaesivi,@# quidam
versus in quibusdam codicibus sic habetur: #Sicut
cinnamomum et balsamum aromatizans;@# in quibusdam
vero: #Sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans
odorem dedi.@#
Illud responsorium: #Salus nostra,@# quod canitur in
Quadragesima, quidam ita concludunt: #Ut securi
serviamus tibi;@# sed rectius canitur, ut in Genesi habetur: #Respiciat super nos misericordia tua, ut securi
serviamus Regi.@#
12.
Igitur nunc placet stylum vertere ad ea responsa,
cum quibus versus sui minime concordant,
sed sensu et verbis multum discrepant. Illi responsorio: #Ave, Maria, gratia plena,@#
illum versum aptant: #tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae
aeternales;@#
cum illae portae, et illi principes, et illae aeternales
portae quae elevari jubentur, magis ad alias personas
pertineant quam sanctae Mariae semper virgini
conveniant: et quia Angelus ad Mariam ait: #Ave, Maria,
gratia plena,@# illa in versu interrogando respondit:
V\ #Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus.@# R\. Suscipe Verbum, virgo Maria. V\. Paries quidem
R\. Ecce Dominus veniet. V\. Ecce Dominus cum virtute
veniet, et regnum in manu ejus et potestas
et imperium. Super omnes.
R\. Hierusalem, plantabis vineam. V\. Exsulta, filia
Sion, jubila, Hierusalem. Surge, Sion.
R\. Bethleem, civitas Dei summi. V\. Loquetur pacem
gentibus, et dominabitur a mari usque ad
mare. Et pax erit.
filium et virginitatis detrimentum non patieris;
efficieris gravida et eris semper virgo intacta. Ut
benedicta.
R\. Aegypte, noli flere. V\. Ecce veniet Dominus
exercituum, Deus tuus in potestate magna. Liberare.
R\. Descendet Dominus sicut pluvia. V\. Et adorabunt
eum omnes reges, omnes gentes servient ei.
Orietur.
R\. Ecce radix Jesse. V\. Dabit ei Dominus sedem
David patris ejus. Et erit.
R\. Docebit nos Dominus vias suas. V\. Venite ascendamus
ad montem Domini et ad domum Dei Jacob.
Quia.
R\. Canite tuba. V\. Annuntiate in finibus terrae, et
in insulis, quae procul sunt, dicite: Ecce Deus.
R\. Virgo Israel, revertere. V\. In charitate perpetua
dilexi te, ideo attraxi te miserans. In salvationem.
R\. Juravi, dicit Dominus. V\. Juxta est salus mea,
ut | null | 14064d2e-b1e7-4471-83b2-841444787121 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
veniat, et justitia mea, ut reveletur. Et testamentum.
R\. Clama in fortitudine. V\. Super montem excelsum
ascende tu, qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine
vocem tuam. Ecce Deus.
R\. Orietur stella ex Jacob. V\. Et adorabunt eum
omnes reges, omnes gentes servient ei. Et erit
omnis.
R\. Continet in gremio. V\. Maternis vehitur, qui matrem
vexerat, ulnis, angelici proceres quem stipant
R\. Egredietur Dominus. V\. Et elevabitur super omnes
colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et
stabunt.
R\. Praecursor pro nobis ingreditur. V\. Ipse est rex
justitiae, cujus generatio non habet finem. Pontifex.
R\. Videbunt gentes. V\. Et eris corona gloriae in
manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Et vocabitur.
R\. Radix Jesse. V\. Super ipsum continebunt reges
os suum, ipsum gentes deprecabuntur. Et erit.
R\. Congratulamini mihi. V\. Beatam me dicent omnes
generationes. Quia.
agmine fido. Per quos.
R\. Patefactae sunt. V\. Mortem enim, quam Salvator
dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus
reddidit Salvatori. Et ideo.
R\. Qui vicerit, faciam illum. V\. Vincenti dabo
edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei
mei. Et.
R\. Magi veniunt. V\. Vidimus stellam ejus in Oriente.
Et venimus.
R\. Omnipotens, adorande. V\. Te confiteor labiis,
te corde, te totis visceribus concupisco. Quia.
R\. Agathes laetissima. V\. Nobilissimis orta natalibus
ab ignobili gaudens trahebatur ad carcerem.
Et quasi.
R\. Surgens Jesus. V\. Una ergo Sabbatorum, cum
fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati,
R\. Alleluia, dum praesens. V\. In amicitia illius delectatio
bona, quoniam immortalis est memoria
illius.
R\. Erit mihi. V\. Si reversus fuero prospere ad domum
patris mei. Decimas.
R\. Audi, Israel. V\. Observa igitur, et audi vocem
meam, et inimicus ero inimicis tuis. Et.
R\. Opprobrium factus. V\. Locuti sunt adversum me
lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt
me.
R\. O Juda. V\. Corpore tantum cum coenantibus recumbebas
et mentem invidiae furore armabas. Et
pacis.
R\. Praecursor Domini. V\. Hic est enim propheta
#venit Jesus,@#
stetit Jesus in medio, et dixit
eis: Pax.
R\. Isti sunt Agni. V\. In conspectu Agni amicti sunt
stolis albis, et palmae in manibus eorum. Modo.
R\. De ore prudentis. V\. Sapientia requiescit in
corde ejus, et prudentia in sermone ejus. Favus.
R\. Locutus est. V\. Et sustulit me in spiritu in montem
magnum et altum. Et vidi.
R\. Haec est Hierusalem. V\. Portae ejus non claudentur
per diem; nox enim non erit in ea. Q.
R\. Non conturbetur. V\. Ego rogabo Patrem, et alium
Paracletum dabit vobis. Et.
R\. Priusquam te. V\. Posui verba mea in ore tuo. Et
ante.
et plusquam propheta, sicut Salvator ait. Non.
R\. Puer meus, V\. Liberabo te de manu pessimorum,
et eruam te de manu fortium.
R\. O Hippolyte, si credis. V\. Si dictis, inquit, facta
compensas, faciam quod hortaris, cui beatus Laurentius
dixit. Et.
R\. Hic est vir. V\. Strinxerunt corporis membra posita
in craticula, subjicientibus prunas insultat
levita Christi. Q.
R\. In conspectu gentium. V\. Cantate Domino canticum
novum, bene psallite ei in jubilatione. A.
R\. O beatum virum. V\. Oculis ac manibus in coelum
semper intentus, invictum ab oratione spiritum
non relaxabat. Q.
R\. Exaudisti, Domine. V\. Domine, qui custodis pactum
R\. O beata Caecilia. V\. Beata es virgo et gloriosa, et
benedictus sermo oris tui. Quae.
R\. Virgo gloriosa. V\. Cilicio Caecilia membra domabat,
Deum gemitibus exorabat. Et.
R | null | 297c0551-bd63-493b-a5e0-00acb8fd43c5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
\. Cilicio Caecilia. V\. #Non diebus neque@# usque #divinis.@#
Tiburtium.
R\. Beata Caecilia. V\. Sicut enim amor Dei fratrem
tuum mihi conjugem fecit, ita te mihi cognatum.
Q.
R\. Caecilia me misit. V\. Inveniens Valerianus pauperes
dixit: Ostendite mihi sanctum Urbanum.
R\. Dilexit Andream. V\. Elegit eum Dominus et honestum
fecit illum. Quem.
R\. Domine, rex omnipotens. V\. Exaudi, Domine, orationem
et misericordiam servis tuis, qui ambulant
coram te in tote corde suo. Ben.
R\. Domine, si conversus. V\. Si peccaverit in te populus
tuus et conversus egerit poenitentiam, veniens
oraverit in loco isto. Lib.
R\. Initium sapientiae. V\. Dilectio illius custodia legum
est, quia omnis sapientia timor Domini.
Lauda.
R\. Peto, Domine. V\. Omnia judicia tua justa sunt,
et omnes viae tuae misericordia et veritas. N.
R\. Tempus est. V\. Benedicite Deum, coeli, et coram
omnibus viventibus confitemini ei. Et.
meam, et converte luctum nostrum in
gaudium.
R\. Spem in alium. V\. Domine, Deus coeli et terrae,
respice ad humilitatem nostram. Q.
R\. Tua est potentia. V\. Creator omnium Deus, terribilis
et fortis, justus et misericors.
R\. Tu, Domine universorum. V\. Tu, Domine, cui
humilium et mansuetorum placuit deprecatio.
Con.
R\. Disrumpam vincula. V\. Revertar ad Hierusalem
in misericordia, domus mea aedificabitur in ea. E.
R\. Muro tuo inexp. V\. Erue nos in mirabilibus tuis
et da gloriam nomini tuo. Libera.
R\. Civitatem istam. V\. Avertatur furor tuus, Domine,
a populo tuo et a civitate sancta tua. Exaudi.
R\. Qui coelorum contines. V\. Non enim in justificationibus
nostris prosternimus preces ante faciem
tuam, sed in miserationibus tuis multis. Exaudi.
13.
Inter haec sciendum quia, etsi quidam versus
cum suis responsoriis conveniunt, ex nimia tamen
assiduitate, qua saepius ponuntur, quodammodo
vilescunt, et fastidium ingerunt, sicut sunt: #Deus a
Libano veniet; a solis ortu; qui regis Israel,@# multique
hujuscemodi. Unde et nos non solum eos versus,
quos in emendatioribus Antiphonariis invenire potuimus,
emendationis causa posuimus, verum etiam
alios pro superioribus noviter conditos adnotare
curavimus. Ille versus, qui ad illud responsorium
pertinet, quod #in sudore vultus tui@# canitur, qui ita
orditur V\.: #Pro eo quod obedisti voci uxoris tuae,@#
quidam cantant #plusquam me;@# cum rectius dicatur #plusquam meae,@#
id est magis deberes meae voci obedire
quam voci uxoris tuae. Ille versus: #Cumque
abiisset Ruben ad puteum et non invenisset eum,@# a
quibusdam modulatur: #Scissisque vestibus;@# sed #que@#
conjunctio ibi superflua est, et magis regulariter
dicitur: #Scissis vestibus pergens ad fratres, ait.@#
Restat adhuc unum responsorium, quod mihi videtur
non praetereundum, quod taliter incipit: #Dum
deambularet Dominus in paradiso;@# cui versus supponitur: #Domine, audivi auditum tuum et timui.@#
Et
adjungitur quod in Habacuc propheta habetur: #Consideravi opera tua et expavi,@#
cum rectius illa
dictio subsequeretur, quae in Genesi legitur: #Domine,
audivi auditum tuum et timui eo quod nudus essem,
et abscondi me.@# Nec praetereundum quod Deus
perditum hominem ad auram post meridie quaesivit
ac nudum reperit. In meridie solet sol ferventior
esse, et postmodum in auram declinare. Primus
homo a fervore Solis justitiae defecit, quando in
amore Conditoris non stetit; ad auram post meridiem
declinavit, quando in perfidiae culpam ruit.
Sed nos divino amore ferventes, semper veste nuptiali
induti incedentes, coelestem Sponsum quaeramus
in meridie, dicentes cum sponsa: #Indica mihi
quem diligit anima mea. Ubi pascas, ubi cubes in
meridie,@# quatenus in fervore geminae dilectionis
manentes, semper cum Christo laetemur ovantes.
1.
Esdras Scripturam S. restituit. 2. LXX Interpretes. 3. Aliae Scripturae interpretationes. 4. Psalterii versio
Gallica et Romana. 5. Differentiae versionis Romanae a Gallicana. 6 | null | 237a4d24-6226-421d-9dbf-b1afbff891f2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Differentiae in Isaia et aliis prophetis. 7. Nihil
canatur in Ecclesia, nisi ex S. Scriptura, aut a prudentioribus tractata. 8. Verba S. Scripturae non immutentur. 9. Ninilque
contra ipsius fidem ponatur. 10. De antiphonis ab O incipientibus in Adventu, et nonnullis in festis natalitiis.
11. De officio Septuagesimae, quando alleluia deponitur. 12. De responsoriis, quibus versus non satis respondent:
13. Aut aliis mendis scatent.
BERN. qui quod vult Deus, MEGINFRIDO, EIPENNONI,
dilectis in Christo fratribus, perenne immarcescibilis gloriae decus.
Rationabile mihi videtur ut quos unus spiritus
vinculo charitatis ligat, hos litterarum textus non
dissolvat, imo epistola jungat, quos charae amicitiae
sodalitas conglutinat. Igitur fraternae dilectionis
tuae rogatu compulsus, o Meginfride, aliquid
tibi scribere de varia psalmorum atque cantuum
modulatione, quae dissimiliter vel confuse solet in
Ecclesia fieri, prius cupio aliquam de interpretum
translatione memoriam facere, quatenus velut hoc
quodam jacto sermonis fundamento, nostrae narrationis
aedificium solidius surgat in altum.
1.
Ut enim majorum firmat auctoritas, omnis
Veteris Testamenti Scriptura imprimis Hebraeo sermone
constat conscripta. Sed post destructam Jerusalem
et legem accensam a Chaldaeis, dum Judaei
reversi sunt a Babylonia captivitate in Jerusalem,
Esdras, scriba doctus scientia divina, omnem Veteris
Testamenti bibliothecam et cuncta legum et
prophetarum volumina reparavit, atque in viginti
duobus voluminibus secundum numerum Hebraicarum
litterarum, constituit, correxit, ordinavit.
Ad ejus imitationem multi gentilium gesta aliorum
congregaverunt et bibliothecas constituerunt. Inter
quos quidam Episistratus floruisse dicitur; deinde
Xerxes, post Seleucus ac Alexander Magnus.
2.
Sed et Ptolomaeus, cognomento Philadelphus,
omnes litteratos studio superans non solum gentium,
sed etiam divinas litteras in bibliothecam
contulit. Nam septuaginta millia librorum, ut
fertur, hujus temporibus Alexandriae inventa sunt.
Hic etiam ab Eleazaro pontifice petens Scripturas
Veteris Testamenti ab Hebraea lingua in Graecam
converti, LXX Interpretes impetravit, qui ejus
voluntati satisfacerent. Nam quidam mirabiliter de
iisdem septuaginta Interpretibus asserunt, quod
singuli per singulas cellas divisi ita omnia per Spiritum
sanctum sint interpretati, ut nihil in alicujus
eorum codice inventum sit, quod in caeteris vel in
verborum ordine discreparet. Cui opinioni S. Hieronymus
vehementer obsistit, ita inquiens: Nescio
quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae
mendacio suo construxerit, quibus divisi eadem
scriptitarent, cum Aristheas ejusdem Ptolomaei ὑπερασπιστης,
quod interpretatur #protector fidelis,@# et,
multo post tempore, Josephus nihil tale retulerint;
sed in una basilica congregatos contulisse scribant,
non prophetasse. Aliud est enim, inquit, vatem
esse, aliud interpretem. Hic spiritu ventura praedicit;
hic eruditione et verborum copia ea quae intelligit
transfert. Et paulo superius, cum ea commemorasset
quae a septuaginta interpretibus sunt
praetermissa, ait: Judaei prudenti factum dicunt
esse consilio, ne Ptolomaeus, unius Dei cultor,
etiam apud Hebraeos duplicem divinitatem deprehenderet;
quod maxime idcirco faciebat, quia in
Platonis dogma cadere videbatur. Denique ubicunque
sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et
Filio, et de Spiritu sancto, aut aliter interpretati
sunt, aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent
et arcanum fidei non vulgarent. Legite prologum
ejusdem beati Hieronymi super librum Genesis.
3.
Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea
lingua in Graecum sacra eloquia transtulerunt, sicut
Aquila, Symmachus, Theodotion. Est etiam et Vulgaris
interpretatio, cujus auctor non apparet, et ob hoc
sine nomine interpretis quinta editio vocatur, quam
Origenes et Eusebius Caesariensis Κοινη, id est, Communem
vel Vulgatam appellant; quam Origenes miro
labore reperit et caeteris editionibus comparavit. Sed
et multi Graeciae tractatores variis modis eam transtulerunt
atque corruperunt. Quam multi Latinorum et
maxime Romanorum, ante sanctum Hieronymum acceperunt
et hucusque utuntur, tenent et servant. Quorum
diversitatem, imo errorem beatus Hieronymus
corrigere cupiens, utpote multarum linguarum peritus,
omnem Scripturam Veteris Testamenti ex
Hebraeo in Latinum vertit eloquium: cujus interpretatio
merito caeteris antefertur, ut Isidorus ait;
est enim et verborum tenacior et perspicuitate sententiae
clarior. Sed et S. Gregorius papa ipsius translationem
caeteris asserit esse veraciorem. Est et
sexta editio, de qua beatus Hieronymus: « Illud, inquit,
breviter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem,
quam Origenes et Caesariensis Eusebius omnesque
Graeciae tractatores | null | b2cf1fe5-0d96-4399-aa51-9c559f9a1639 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Κοινη, id est Communem
appellant atque Vulgatam; aliam LXX Interpretum,
quae in ἑξαπλοις codicibus reperitur, et a nobis in
Latinum sermonem fideliter versa est, et in Hierosolymae
atque in Orientis Ecclesiis decantatur. » Et
paulo post iterum infert: « sicut autem in Novo Testamento,
si quando apud Latinos quaestio exoritur, et
est inter exemplaria varietas, concurrimus ad fontem
Graeci sermonis, quo novum scriptum est instrumentum;
ita in Veteri Testamento, si quando inter
Graecos Latinosque diversitas est, ad Hebraicam
confugimus veritatem, ut quidquid de fonte proficiscitur,
hoc quaeramus in rivulis. Κοινη autem ista,
hoc est Communis editio, ipsa est quae et LXX,
sed hoc interest inter utramque, quod κοινη pro locis
et temporibus, et pro voluntate scriptorum Vetus
corrupta editio est; ea autem, quae habetur in ἑξαπλοις,
et quam nos vertimus, ipsa est quae in
eruditorum libris incorrupta et immaculata LXX
Interpretum translatione servatur. Quidquid ergo
ab hac discrepat, nulli dubium est quin ita et ab
Hebraeorum auctoritate discordet. » Hucusque Hieronymus.
Hic talis ac tantus aliquando ad tribunal
aeterni Judicis raptus, ubi divina increpatione est
admonitus, ut studiis divinis insisteret et sanctae
Ecclesiae utilitati deserviret.
4.
Inter caetera ex emendata LXX Interpretum
translatione Psalterium ex Graeco in Latinum vertit
illudque cantandum omnibus Galliae ac quibusdam
Germaniae Ecclesiis tradidit; et ob hoc Gallicanum
Psalterium appellant, Romanis adhuc ex corrupta
Vulgata editione Psalterium canentibus, ex qua Romani
cantum composuerunt nobisque usum cantandi
contradiderunt. Unde accidit quod verba, quae in
diurnis vel in nocturnis officiis canendi more modulantur,
intermisceantur et confuse nostris psalmis
inserantur, ut a minus peritis haud facile possit discerni
quid nostrae vel Romanae conveniat editioni.
Quod pius pater ac peritus magister, Hieronymus,
intuens, tres editiones in uno volumine composuit:
Gallicanum Psalterium, quod nos canimus, ordinavit
in una columna, in altera Romanum, in tertia
Hebraeum. Et ubicunque aliquid in nostro interpositum
est quod in Hebraeo non habetur, obelo, id est
veru, taliter cum hoc signo notavit ÷; ubi vero ex
Hebraeo aliquid addidit, cum asterisco, id est stella
+, hoc modo illucescere fecit.
5.
Hujus igitur summi doctoris, licet scientia
multum inferior, utpote qui in ejus comparatione
nec linguam me habere putem, a longe vestigia sequens
vestrae dilectionis causa cupio aliquid discernere
quid in antiphonis, responsoriis gradalibus,
offerendis, communionibus, modulando psallamus,
quid in Ecclesiis distincte proferendo dicamus. Et
quia sensu sum parvulus, ingenio tardus, et si aetate
provectus, senio jam defectus, more puerorum, qui
post prima elementa solent discere psalmorum carmina,
imprimis incipio exordium sumens a timore:
quia #initium sapientiae timor Domini est (Psal. CX,
10)
@#, ut per timorem perveniamus ad charitatem, #quae perfecta foras mittit timorem
(I Joan. IV, 18)
@#. Et
non solum in cantu, verum etiam in aliis quibusdam
locis, ubi nostra et Romana editio in verbis discrepare
videntur, notare nitimur.
Itaque antiphonas vel communiones, quae, juxta
Romanum Psalterium canuntur: #Servite Domino in
timore, et exsultate ei cum tremore,@# nos juxta emendationem
beati Hieronymi canimus: #Et exsultate ei
in tremore.@# In tertio psalmo, ubi illi canunt: #Ego
dormivi et sommum cepi;@# nos: #Ego dormivi et
soporatus sum.@# In quarto psalmo, ubi illi canunt:
#Cum invocarem te, et exaudisti me Deus;@#
nos dicimus: #Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae
meae.@#
Quod vero a prima persona subito transit ad
secundam ita dicens: #In tribulatione dilatasti mihi,@#
more omnium prophetarum ait, qui solent tempora
et personas saepissime permutare et rationis ordinem
tali modo observare.
In quinto psalmo: #Dirige in conspectu tuo viam
meam;@# quod, ut B. Hieronymus dicit, nec LXX habent,
nec Aquila, nec Symmachus, nec Theodotion,
sed sola Κοινη editio habet. Denique, sicut in Hebraeo
scriptum est, omnes voce simili transtulerunt: #Dirige
in conspectu meo viam tuam,@# secundum illud
quod in oratione Dominica dicitur: #Pater noster,
qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum;@# non quo
nobis orantibus sanctificetur in nobis: ergo et nunc
Propheta postulat, | null | f8357b8b-9681-4c86-a7d3-f9d00f93fa53 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut via Domini, quae per se recta
est, etiam sibi recta fiat.
In sexto psalmo, ubi illi canunt: #Domine, ne in ira
tua arguas me, neque in furore tuo corripias me;@# nos
canimus: #Domine, ne in furore tuo arguas me, neque
in ira tua corripias me.@# Item: #Convertere, Domine, et
eripe animam meam;@# nos dicimus: #Convertere, Domine,
eripe animam meam.@# In septimo, ubi illi canunt: #Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto;@#
nos
dicimus: #et exsurge, Domine.@#
In octavo psalmo: #Video coelos tuos,@# non habetur
in Graeco, sed in Hebraeo legitur #Samecha,@#
quod interpretatur #coelos tuos,@# et de editione Theodotionis
in LXX Interpretibus additum est sub
asterisco +. Ubi Romani canunt: #Tibi enim derelictus
est pauper: pupillo tu eris adjutor;@# nos relicto #enim@#
dicimus: #Tibi derelictus est pauper, orphano
tu eris adjutor.@# In illo psalmo: #Dixit insipiens,@# finito
versu: #Omnes declinaverunt,@# tres qui sequuntur: #Sepulcrum patens est; contritio et infelicitas,@#
usque #non est timor Dei ante oculos eorum,@#
in hebraico non
habentur, sed a beato Hieronymo de Graeco in
nostram translationem interpositi sunt.
Illi: #Custodi me, Domine, ut pupillam oculi,@# nos: #Custodi me ut pupillam oculi.@#
Sed ubi ipsius psalmi
verba non praecedunt, nec subsequuntur, non obest
si in solo versu dicimus: #Exsurge, Domine;@# sicut
in illo versu: #Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic haereditati tuae;@# nostrum Psalterium habet: #Salvum fac populum et benedic haereditati tuae.@#
Ubi
illi canunt: #Ego autem cum justitia apparebo in
conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur gloria
tua;@# nos dicimus: #Ego autem in justitia apparebo
conspectui tuo; satiabor, cum apparuerit gloria tua.@#
In psalmo XVII: #Prae fulgore in conspectu ejus
nubes transierunt,@# dicit B. Cassiodorus: non est iste
versus facile transeundus. #Prae fulgore@# una pars
orationis est, id est nominativus pluralis, et respondet
ad #nubes;@# nubes autem, sicut superius
dictum est, praedicatores divini verbi intelligendi
sunt. In psalmo XVIII: #Exsultavit ut gigas ad currendam
viam suam;@# nec in Graeco, nec in Hebraeo habetur #suam,@#
sed a beato Hieronymo sub veru, id
est tali signo ÷ additum est. In eodem, ubi illi canunt: #Lex Domini irreprehensibilis,@#
nos, #Lex Domini
immaculata.@#
In illa offerenda: #Justitiae Domini rectae laetificantes
corda,@# quia desunt illa verba, quae in Psalterio
posita sunt, usque in illum locum: #Et dulciora
super mel et favum;@# rectius caneremus: #Justitiae
Domini rectae laetificantes corda et dulciores super
mel et favum.@# In illo tractu, ubi Romani canunt: #Annuntiabunt coeli justitiam ejus,@#
nos #coeli@# non dicimus,
sed canimus: #Annuntiabunt justitiam ejus.@# Ubi
Romani canunt: #Et poculum tuum inebrians quam
praeclarum est!@# nostra editio habet: #Et calix meus
inebrians quam praeclarus est.@# Romani canunt: #Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas
doce me;@#
nos vero: #Vias tuas demonstra mihi, et
semitas tuas doce me.@# In illo psalmo, ubi isti canunt: #Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi
ad te; tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum,
vultum tuum, Domine, requiram.@#
Nos autem: #Exaudi,
Domine, vocem meam, qua clamavi, tibi dixit cor meum:
Exquisivit facies mea, faciem tuam, Domine, requiram.@#
In illa offerenda: #In te speravi, Domine, dixi: Tu es
Deus meus, in manibus tuis tempora mea;@# nos pro
eo, quod sunt #tempora,@# habemus: #Sortes meae.@# In illo
psalmo: #Conversus sum in aerumna mea,@# in Graeco #mea@#
non habetur, sed ex Hebraico, et de translatione
Theodotionis sub asterisco, id est stella +,
additum est.
In illa antiphona vel communione, ubi illi canunt: #Gaudete, justi | null | ab6a57ba-bc08-4498-b2fb-04fb8ee77bfc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, in Domino;@#
nos canimus: #Exsultate,
justi, in Domino.@# In illo introitu, ubi in cantu psallimus: #Et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit
eum;@#
nos Psalterium decantando dicimus: #Salvabit
eum.@# In eodem psalmo, ubi illi canunt: #Timete Dominum,
omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus
eum;@# nos dicimus: #Non est inopia timentibus
eum.@# Ubi illi: #Non deficient;@# nos: #Non minuentur
omni bono.@# In psalmo XLI, ubi illi canunt: #Sicut
cervus desiderat ad fontes;@# nostra translatio habet: #Quemadmodum desiderat cervus,@#
et in alio versu: #Sitivit anima mea ad Deum vivum;@#
nos habemus sub
asterisco + #ad Deum fortem.@# Sciendum est in hoc
psalmo bis inveniri: #Salutare vultus mei Deus meus;@#
in secundo autem, id est in fine ipsius psalmi: #Salutare
vultus mei et Deus meus,@# ita duntaxat, ut et
conjunctio de Hebraeo et Theodotione sub asterisco
+ additum sit. In eodem: #Exprobraverunt mihi qui
tribulant me inimici mei,@# quod apud Romanos non
habetur, sed in Hebraeo positum est: #Exprobraverunt
mihi hostes mei.@#
In psalmo XLIII secundum Romanum scriptum
est: #Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris;@#
sed #Deus@# ibi superfluum est. Item in eodem psalmo,
cum in cantu et in versu psallamus: #Exsurge, Domine,
adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum;@#
secundum editionem nostram solummodo dicimus: #Exsurge, adjuva nos et redime nos propter nomen
tuum.@#
Ubi Romani cantant: #Adjuvabit eam Deus
vultu suo, Deus in medio ejus non commovebitur;@#
nos dicimus: #Adjuvabit eam Deus mane diluculo.@#
Illi: #Ascendit Deus in jubilatione;@# nos: #Ascendit
Deus in jubilo.@# Illi: #Sicut audivimus, ita et vidimus;@#
nos: #Sicut audivimus, sic vidimus.@#
In psalmo XLVIII ille versiculus: #Homo cum in
honore esset@# bis positus est, et in priore additam
habet #et@# conjunctionem, ut: #Et homo cum in honore
esset;@# in fine conjunctionem non habet, sed ita: #Homo cum in honore esset.@#
Illi: #Invoca me in die
tribulationis tuae, eripiam te, et magnificabis me;@#
nos autem: #Et invoca me in die tribulationis, et
eruam te, et honorificabis me.@#
In quinquagesimo psalmo illorum editio habet: #Amplius lava me ab injustitia mea, et a delicto meo
munda me;@#
nostra vero: #Amplius lava me ab iniquitate
mea, et a peccato meo munda me.@# Illa: #Quoniam
iniquitatem meam agnosco, et delictum meum
coram me est semper;@# nostra vero: #Quoniam iniquitatem
meam ego cognosco, et peccatum meum contra
me est semper.@# Illa: #Ecce enim in iniquitatibus conceptus
sum, et in delictis peperit me mater mea;@#
nostra: #Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,
et in peccatis concepit me mater mea.@# Item illa: #Doceam
iniquos vias tuas;@# nostra vero: #Docebo iniquos
vias tuas.@# Illi juxta finem psalmi canunt: #Sacrificium
Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum,
Deus, non spernit;@# nos autem: #Sacrificium
Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum,
Deus, non despicies.@#
In psalmo LII, qui ita incipit: #Dixit insipiens,@# in
secundo versu additum habet: #Non est, qui faciat
bonum, non est usque ad unum;@# nos versum finimus
solummodo: #Non est qui faciat bonum.@# At vero
quarto versui, qui ita incipit: #Omnes declinaverunt,@#
adjungimus in fine: #Non est usque ad unum.@# Illi
modulantur: #Nonne cognoscent omnes, qui operantur
iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam
panis?@# et paulo post: #Trepidaverunt timore, ubi non
erat timor;@# nos autem: #Nonne scient omnes, qui
operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut
cibum panis?@# et in fine versus: #Trepidaverunt timore,
ubi non fuit timor.@# Illi: #Cum averterit
Dominus captivitatem plebis tuae;@# nos: #Cum converterit
Dominus captivitatem plebis suae.@# Illi primum
versum | null | 70b9dea4-3a0a-439d-9d4e-e65c706523dc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
subsequentis psalmi ita finiunt: #Et in
virtute tua libera me;@# nos vero: #Et in virtute tua judica
me.@# Illi cantant: #Exaudi, Deus, orationem
meam, et ne despexeris deprecationem meam; intende
in me et exaudi me;@# nos vero: #Intende mihi et exaudi
me.@# In eodem psalmo, ubi illi modulantur: #Timor
et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae;@#
nos: #Timor et tremor venit super me, et contexit
me tenebra.@# Nec vos conturbet quod interpretes
circa regulam grammaticae artis singularem numerum,
quod est #tenebra,@# posuerunt pro plurali, cum,
S. Gregorio teste, verba coelestis oraculi non sint
inflectenda sub regulis Donati; sicut idem Propheta
non veritus ferulam grammaticorum posuit: #Libera
me de sanguinibus (Psal. L, 16)
@#; et in Joannis Evangelio: #Qui non ex sanguinibus,@#
inquit, #neque ex voluntate
carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo
nati sunt (Joan. I, 13)
@#. Sicut ibi numerum pluralem
posuit pro singulari, ita hic singularem pro plurali
posuit, Hebraicae veritatis consonantiam sequens,
quae dicit: #Timor et tremor venit super me, et operuit
me caligo.@# Ubi illi canunt: #Jacta in Domino cogitatum
tuum;@# nos canimus: #Jacta super Dominum curam
tuam.@#
In illo quinquagesimo sexto psalmo ille versus: #Exaltare super coelos, Deus,@#
in medio et in fine ponitur;
in medio habetur #et in omnem terram gloria tua;@#
in fine, #et super omnem terram gloria tua.@# Ubi nos
alternatim in choro canimus: #Deus ostendit mihi super
inimicos meos, ne occidas eos, ne quando obliviscantur
populi mei;@# illi: #Deus meus ostendit mihi
bona inter inimicos meos, ne occideris eos, ne quando
obliviscantur legis tuae.@# Et in sequenti versu pro eo,
quod nos canimus: #Depone eos, protector meus, Domine;@#
illi dicunt: #Destrue eos, protector meus, Domine.@#
In psalmo LIX habetur: #Juda rex meus, Moab
olla spei meae:@# in centesimo septimo: #Moab lebes
spei meae.@# Ubi nos dicimus: #Mihi alienigenae subditi
sunt;@# Romani: #Mihi Allophyli subditi sunt.@# In fine
istius psalmi canimus: #Et ipse ad nihilum deducet
tribulantes nos;@# in alio: #Et ipse ad nihilum deducet
inimicos nostros.@# In illo versu: #Omnis terra adoret
te et psallat tibi,@# ubi illi concludunt, #psalmum dicat
nomini tuo, Domine;@# Romanorum editio habet, #nomini
tuo, Altissime;@# nostra tantummodo, #psalmum
dicat nomini tuo;@# Hebraica canit, #nomini tuo.@# Ubi
illi canunt: #Deus, in loco sancto suo, Deus qui inhabitare
facit unanimes in domo,@# nos dicimus: #Deus
inhabitare facit unius moris in domo.@# De hoc versu,
qui apud nos legitur: #Viderunt ingressus tui, Deus,@#
dicit B. Hieronymus: ergo a nobis ita legendum est: #Viderunt ingressus tuos, Deus,@#
et scriptoris vitium
relinquendum, qui nominativum posuit pro accusativo.
Ubi illi canunt: #Ascendens in altum captivam duxit
captivitatem, dedit dona hominibus,@# nos canimus: #Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona
in hominibus.@#
In illo psalmo: #Salvum me fac,@# ubi nos canimus: #Operuit confusio faciem meam;@#
illi: #Operuit reverentia
faciem meam;@# nos: #Extraneus factus sum fratribus
meis et peregrinus filiis matris meae;@# illi: #Hospes
filiis matris meae.@# In illo psalmo: #Deus, judicium
regi da,@# illi canunt: #Omnes reges terrae, omnes gentes
servient ei;@# nos: #Omnes gentes servient ei.@# In eodem
dicit B. Hieronymus: #Benedictus Dominus, Deus
Israel,@# dictus in Graeco #Deus@# bis non haberi, cum in
Hebraico et apud LXX manifestissime Domini Dei,
quae nuncupatio mysterium Trinitatis, sit, id est, #Benedictus Dominus Deus, Deus Israel.@#
Illi canunt: #Quia zelavi in peccatoribus;@#
nos: #Quia zelavi super
iniquos.@# In eodem psalmo: #Tenuisti manum dexteram
meam, et voluntate tua deduxisti me, et | null | a16c5894-7cc2-48d4-ab6c-5076a28d226d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cum gloria
assumpsisti me;@# nos vero: #Et cum gloria suscepisti
me.@#
In psalmo LXXII, cum B. Hieronymus exponeret
illum versum: #Respice in testamentum tuum, quia
repleti sunt,@# ita exposuit. #Quia obscurati sunt dumis
iniquitatum,@# dumi, inquit, interpretantur #spinae:@# hi
ergo qui obscuraverunt persecutionibus suis terram
tuam repleti sunt sensibus iniquitatis. Tu vero,
Domine, qui per Testamentum tuum sive Vetus sive
Novum, quia utrumque a te processit, etiam quod
unum habetur, promisisti protegere nos, succisis
nunc spinis erue nos. In illo psalmo, ubi illi canunt: #Vovete et reddite Domino Deo vestro omnes,
qui in circuitu ejus offertis munera;@#
nos: #Qui in
circuitu ejus afferent munera.@# In illa offerenda illi
canunt: #Terra tremuit et quievit;@# nos: #Terra timuit
et quievit.@#
In illo psalmo LXXVII, in illo versu, ubi multi canunt: #Et meditatus nocte cum corde meo, et scopebam
spiritum meum,@#
vel #scopabam;@# Hieronymus ita ponit: #Et scrobebam spiritum meum,@#
hoc est, inquit,
fodiebam quasi agrum, ut ibi mitterem semen doctrinarum
Domini. In illo versu, ubi canitur: #Sacerdotes
eorum in gladio ceciderunt,@# multi dicunt: #Et viduae eorum non plorabuntur,@#
futuro tempore;
sed nos rectius dici putamus praeterito tempore: #Non plorabantur,@#
quia propheta praeteritos sermones,
quasi transactos narrat, et Hebraicum huic sententiae
congruit, cum dicit: #Sacerdotes ejus gladio ceciderunt,
et viduae ejus non sunt fletae.@# Ubi illi: #Posuerunt
mortalia servorum tuorum;@# nos dicimus: #Morticina servorum tuorum.@#
Ubi illi: #Qui sedes super
Cherubim, appare coram Ephrem;@# nos: #qui sedes
super Cherubim, manifestare coram Ephraim.@# In
illo introitu: #Exsultate Deo adjutori nostro,@# ubi illi
canunt: #Canite initio mensis tuba;@# nos canimus: #Buccinate in comenia [neomenia] tuba.@#
In illo versu,
ubi illi canunt: #Scapulis suis;@# nos: #In scapulis suis.@#
Illi canunt: #Perambulante in tenebris arvia;@# nos: #Ab incursu et daemonio meridiano.@#
Illi: #Invocavit me;@#
nos: #Clamavit ad me.@# Ubi illi canunt: #Justus ut
palma florebit, sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur;@#
nos: #Justus ut palma florebit, ut cedrus
Libani multiplicabitur.@# Illi canunt: #Dominus
regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem
et praecinxit se virtute;@# nos: #Dominus regnavit,
decore indutus est, indutus est Dominus fortitudine
et praecinxit se.@#
In psalmo nonagesimo quarto, qui ita incipit: #Venite, exsultemus Domino,@#
ubi illi canunt: #Quoniam
non repellit Dominus plebem suam,@# nostra editio
non habet. Ubi illi canunt: #Quia in manu ejus sunt
omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit;@#
nos: #Quia in manu ejus omnes fines terrae,
et altitudines montium ipsius sunt.@# Illi: #Et
aridam fundaverunt manus ejus;@# nos: #Et siccam
manus ejus formaverunt.@# Illi: #Ploremus coram
Domino qui fecit nos;@# nos: #Ploremus ante Dominum,
qui fecit nos.@# Illi: #Nos autem populus ejus, et
oves pascuae ejus;@# nos: #Nos autem populus, et oves
manus ejus.@# Illi: #Sicut in exacerbatione;@# nos: #Sicut in
irritatione.@# Illi: #Probaverunt et viderunt opera mea;@#
nos: #Probaverunt,@# et adjungimus sub obelo ÷ #me,
et viderunt opera mea.@# Illi: #Quadraginta annis
proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi
errant corde;@# nos: #Quadraginta annis offensus fui
generationi illi, et dixi: Semper errant corde.@# Illi: #Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem
meam;@#
nos: #Ut juravi in ira mea, si intrabunt in
requiem meam.@#
Ubi Romani canunt: #Confessio et pulchritudo in
conspectu ejus, sanctitas et magnificentia;@# nos: #Confessio
et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia
et magnificentia.@# Illi: #Tollite hostias et introite in
atria ejus, adorate Dominum in aula sancta ejus;@#
nos: #Tollite hostias | null | 57f01bf2-5136-4912-9174-65521a3e6d27 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et introite in atria ejus, adorate
Dominum in atrio sancto ejus.@# Illi: #Etenim correxit
orbem, qui non commovebitur; judicabit populos in
aequitate et gentes in ira sua;@# nos tantummodo: #Judicabit populos in aequitate.@#
Illi: #Notum fecit Dominus
salutare suum ante conspectum gentium;@# nos: #In conspectu gentium revelavit justitiam suam.@#
Illi: #Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri;@#
nos: #Viderunt omnes termini terrae.@#
In illo centesimo primo psalmo, ubi illi canunt: #Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia
oblitus sum manducare panem meum,@#
nos dicimus: #Percussum est ut fenum et aruit cor meum, quia oblitus
sum comedere panem meum.@#
Illi canunt: #Potum
meum cum fletu temperabam;@# nos: #Poculum meum
cum fletu miscebam.@# In illo versu: #Hoc mare magnum
et spatiosum manibus,@# in Graeco non habetur #manibus,@#
ex Hebraico et de editione Theodotionis
in Septuaginta sub asterisco +, id est stella, additum
est. Metaphorice dicitur de mare, quasi expansas
manus habeat et in se cuncta suscipiat. Apud Romanos
canitur: #Exsurge, gloria mea;@# apud nos tantummodo: #Exsurge psalterium;@#
nam #gloria mea@# nec
apud Hebraeos, neque apud ullum interpretem reperitur,
sed solummodo in quinquagesimo sexto psalmo
invenitur.
In centesimo nono psalmo, qui ita incipit: #Dixit
Dominus Domino meo,@# primum nomen Domini, ut
B. Hieronymus dicit, in Hebraeo his litteris scribitur,
quibus Dominus Pater designatur; secundum
vero nomen Domini his litteris scribitur quibus solent
homines dominum vocare. Unde et a Domino
Patre homini, qui a Deo assumptus est, praecipitur
ut sedeat. Hoc adversus Arianos diximus et adversus
eos qui dicunt majorem Patrem, qui jubet ut sedeat,
quam ille cui jubetur. Omnia Evangelia personant
de persona hominis, et nunc non est necesse approbatio,
quia omnia quaecunque vilia videntur referuntur
ad carnem.
Ille psalmus qui incipit: #Confitebor tibi, Domine,
in toto corde meo,@# hic in eo superfluum est. Ubi
Romani canunt: #Exortum est in tenebris lumen
rectis corde;@# nos #corde@# non habemus. Romani: #In
memoria aeterna erit justus, ab auditu malo non timebit;@#
nos: #Ab auditione mala non timebit. Quia
inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo
te,@# dicit B. Hieronymus in epistola sua ad
quosdam: « Dicitis quod in Graeco non sit #te,@# et bene
de vestris codicibus radendum est. In ipso: #Placebo
Domino in regione vivorum;@# pro quo in Graeco legisse
vos dicitis: #Placebo in conspectu Domini;@# sed hoc
superfluum est. »
In illo psalmo: #Confitemini Domino,@# Romani canunt: #Circumdantes circumdederunt me, et in nomine
Domini vindicabor in eis;@#
nos: #Et in nomine
Domini quia ultus sum in eos.@# Item in eodem illi: #O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare;@#
nos: #O Domine, salvum fac, o Domine, prosperare.@#
In centesimo decimo octavo psalmo, ubi Romani
canunt: #Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
Domine, super mel et favum ori meo!@# nos: #Quam
dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo!
Anima mea in manibus tuis semper.@# De hoc versu
dicit B. Hieronymus ad Sunniam et Fretulam: pro
quo in Graeco legisse vos dicitis: #anima mea in manibus
tuis semper.@# Sed sciendum et apud LXX et
omnes alios interpretes scriptum esse: #In manibus
meis,@# et non: #In manibus tuis;@# et omnes apud Graecos
ecclesiastici interpretes istum locum sic edisserunt,
et est breviter hic sensus: Quotidie periclitor
et quasi in manibus meis sanguinem meum porto,
et tamen legem tuam non obliviscor. In eodem: #Exitus
aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt
legem tuam;@# pro quo in Graeco legisse
vos dicitis #quia non custodivit legem tuam;@# sed
hoc superfluum, quia et in Hebraeo legitur: #Rivi
aquarum fluebant de oculis meis, quia non custodierunt
legem tuam.@#
Romani canunt: #Vidi non servantes pactum et
tabescam;@# nos: #Vidi praevaricantes | null | b17817ec-f8fc-4618-a085-a29de627a73d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et tabescebam.@#
In illo versu: #Domine, libera animam meam a labiis
iniquis, a lingua dolosa,@# in Graeco legisse vos
dicitis, #et a lingua dolosa; et@# ergo superfluum est.
In subsequenti psalmo, ubi illi canunt: #Levavi oculos
meos ad montes;@# nos dicimus: #In montes,@#
Ubi illi canunt: #Nisi quod Dominus,@# nos: #Nisi quia
Dominus.@# In illo versu: #Beatus vir qui implevit desiderium
suum ex ipsis;@# et in Graeco dicitur #vir@#
non haberi; quod manifestissime et in Graeco, et in
Septuaginta continetur.
In psalmo centesimo trigesimo quarto, ubi Romani
canunt: #Laudate Dominum quia benignus
est;@# nos: #Laudate Dominum, quia bonus est Dominus.@#
Ubi illi canunt: #Quia judicabit Dominus populum
suum et in servis suis consolabitur;@# nos: #Deprecabitur.
Qui fecit luminaria magna,@# dicit B. Hieronymus
ad eos quos supra dicitis, quia in Graeco
inveneritis #magna solus;@# sed hoc de superiori versiculo,
ubi legimus: #Qui facit mirabilia magna solus.@#
Ibi ergo legendum est, et hic quasi superfluum est
et non scribendum. In illo psalmo: #Super flumina,@#
ubi illi cantant: #Dum recordaremur tui, Sion;@# nos
dicimus: #Cum recordaremur Sion.@# Illi canunt: #Memento,
Domine, filiorum Edom;@# nos: #Memor esto.@#
In illa offerenda: #Si ambulavero,@# ubi illi canunt: #Extendes manum,@#
nos: #Extendisti.@# In illo tractu: #Eripe me, Domine,@#
ubi illi cantant: #A viro iniquo
libera me,@# nos: #Eripe me.@# Illi: #Qui cogitaverunt malitias
in corde;@# nos: #Qui cogitaverunt iniquitates.@#
Illi: #Ab hominibus iniquis libera me, Domine;@# nos: #Eripe me.@#
Illi: #Laqueos;@# nos: #Laqueum.@# Illi: #Et
funes extenderunt in laqueum pedibus meis;@# nos: #Et funes extenderunt in laqueum.@#
Illi: #Obumbra caput
meum;@# nos: #Obumbrasti.@# In illo responsorio, ubi
illi canunt: #Educ de carcere animam meam;@# nos:
#Educ de custodia.@#
Ubi illi canunt: #Anxiatus est in
me spiritus meus;@# nos: #Anxiatus est super me spiritus
meus.@#
In psalmo centesimo quadragesimo tertio, ubi
Romana editio habet: #Qui das salutem regibus, qui
liberasti David servum tuum de gladio maligno;@# nostra
habet: #Qui das salutem regibus, qui redemit David
servum suum, de gladio maligno eripe me.@# Nec perturbare
debet lectorem subita transmutatio personae
vel temporis; quia solent prophetae, Spiritu sancto
edocti, transire de personis ad personas, et temporibus
ad tempora, et sic divina proferre eloquia. In
illo introitu, ubi illi cantant: #Sancti tui, Domine,
benedicent te;@# nos: #Sancti tui benedicant tibi.@# In illo
gradale: #Prope est Dominus omnibus invocantibus
eum,@# ubi canitur: #Laudem Domini loquetur os
meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus:@#
nos: #Laudationem Domini loquetur os meum, et
benedicat omnis caro nomini sancto ejus.@# In illo
psalmo, ubi illi canunt: #Lauda, anima mea, Dominum,
laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo,
quandiu ero;@# nos: #Psallam Deo meo, quandiu fuero.@#
In illo centesimo quadragesimo sexto psalmo, qui ita
incipit: #Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus,@#
inter quosdam contentio est utrum rectius dicatur: #Laudate Dominum, quia bonus est,@#
aut: #Laudate Dominum, quia bonus est psalmus;@#
sed ex
Hebraeo, ubi dicitur: #Laudate Dominum, quoniam
bonum est canticum,@# animadvertere possumus quod
rectius dicatur: #Quia bonus est psalmus,@# id est bona
res psallere, ut B. Hieronymus exponit; psallere
autem, inquit, non voce, sed corde. Quanti bonam
vocem habent, et quoniam peccatores sunt, male
psallunt. Bene psallit qui cantat in corde, qui cantat
Christum in conscientia. Haec pauca de psalmis utcunque
sufficiant dicta.
6.
Nunc manum conabor transmittere ad Isaiam,
qui, ut B. dicit Hieronymus, non | null | 90b06862-84ec-458e-98df-301c2abe86b6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tam propheta quam
evangelista et apostolus est dicendus; ipse enim de
se et de caeteris evangelistis testatur dicens: #Quam
speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium
pacem!@# et iterum de seipso: #Spiritus Domini super
me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus
misit me.@# Et quia #apostolus@# interpretatur #missus,@# ad
ipsum quasi ad apostolum loquitur Deus: #Quem
mittam, et quis ibit ad populum istum?@# et ille respondit: #Ecce ego, mitte me.@#
Et quia multi non solum
litterarum scientia minus perfecti, verum etiam
liberalibus artibus eruditi, solent in hoc propheta
multo aliter quam veritas se habeat in lectione distinguere,
vel cantu verba proferre, placuit summatim
loca notare, ubi minus recte sententias distinguant,
vel verba aliter quam se veritas habeat promunt.
Nunc primo videamus de eo quod scriptum est: #Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit
Dominus.@#
Et cum inferendum et distinguendum sit, #plenus sum,@#
hoc est nulla re indigeo, secundum quod
alibi scriptum est: #Domini est terra et plenitudo ejus;@#
quidam vitiose huic sententiolae, #plenus sum,@# per
ablativum adjungunt: #Holocausto arietum et adipe
pinguium;@# et post inferunt accusativum: #Et sanguinem
vitulorum et agnorum et hircorum nolui,@# cum
priora verba: #Holocaustum arietum et adipem pinguium@#
per accusativum sunt proferenda, sicut et
hoc quod sequitur: #Et sanguinem vitulorum et agnorum
et hircorum nolui.@# Et iterum in eo loco, ubi
scriptum est: #Primo tempore alleviata est terra Zabulon
et terra Nephtalim, et in novissimo aggravata
est via maris trans Jordanem Galilaeae.@# Ubi quidam
dictionem, quae est, #gentium,@# subsequenti sententiae
jungunt ita: #Gentium populus, qui ambulabat in
tenebris,@# cum longe aliter sit distinguendum. Denique
duae sunt Galilaeae, una trans Jordanem, in qua
viginti civitates Salomon dedit Hiram regi Tyriorum
in sorte tribus Nephtalim; altera juxta stagnum
Genesareth in tribu Zabulon circa Tiberiadem. Ad
cujus distinctionem, quae est in Judaea, dicit nunc #trans Jordanem Galilaeae gentium.@#
Deinde infert: #Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.@#
Et ubi scriptum est: #Et sceptrum exactoris
ejus superasti, sicut in die Madian,@# quidam mendose
pro ablativo singulari ponunt pluralem et dicunt: #Sicut in diebus Madian.@#
In illo introitu, quem canimus in die natalis Domini: #Puer natus est nobis, et filius datus est nobis,@#
nostra translatio secundum Hebraicam veritatem
habet: #Parvulus natus est nobis; filius datus est nobis:@#
et pro eo quod canimus: #cujus imperium super
humerum ejus,@# Hebraica veritas habet: #Et factus
est principatus super humerum ejus.@# Et pro eo quod
canimus: #Et vocabitur nomen ejus magni consilii
angelus,@# in Hebraeo sex nomina habentur: #Admirabilis,
Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi,
Princeps pacis.@# Ubi notandum quod non, ut
plerique putant, bina jungenda sunt nomina, ut
legamus: #Admirabilis consiliarius,@# et rursum: #Deus
fortis;@# sed #Admirabilis@# legendum est separatim, et #Consiliarius@#
seorsum, et #Deus@# separatim, deinde #Fortis,@#
postmodum jungenda sunt duo nomina: #Pater futuri saeculi, Princeps pacis.@#
In illa lectione: #Super montem excelsum ascende,@#
quidam codices in masculino genere habent: #Qui
evangelizas Sion, et qui evangelizas Hierusalem,@# cum
juxta Hebraicum feminino genere pronuntiandum
sit: #Quae evangelizas Sion, et quae evangelizas Hierusalem;@#
praecipiturque Sion et Hierusalem ut super
montem excelsum, id est ad alta virtutum ascendant,
et in fortitudine vocem suam exaltent, et
absque timore nuntient, et dicant civitatibus Juda: #Ecce Deus vester,@#
et caetera quae sequuntur.
Illam antiphonam, quam quidam modulantur: #Sancti, qui sperant in Domino, habebunt fortitudinem,
assument pennas ut aquilae, volabunt et non deficient;@#
in Hebraeo habetur: #Qui autem sperant in Domino,
mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut pennas
aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et
non deficient,@# hoc significans, quod sancti, assumptis
alis virtutum, sicut aquilae in senectute solent mutatione
pennarum reviviscere, ita isti in Dei servitio
semper current et non laborent, | null | 95ba3ad7-c7e4-4eb7-8b0a-9012143084e5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ambulent et non
deficient, sicut de eis scriptum est: #Ambulabunt de
virtute in virtutem:@# ut post hujus vitae terminum,
assumpto corpore immortali, Deus deorum ab eis
possit videri.
In illo responsorio: #Illuminare, illuminare, Hierusalem,
venit lux tua,@# in Hebraeo scriptum est: #Surge, illuminare, quia venit lumen tuum;@#
nomen #Hierusalem@#
in Hebraeo non habetur, ut significet ea
quae scripta et promissa sunt, non solummodo ad
Hierusalem et ad Judaeos pertinere, sed ad omnes
generationes generaliter, quae in Christum erant
crediturae. Et infra: #Filii tui de longe venient, et
filiae tuae lac sugent;@# quidam ita distinguunt, ut dicant #de lacte,@#
et postea subjungant #resurgant,@# putantes
consequens esse ut illi dictioni #de longe@# respondeat
altera dictio #de lacte.@# Sed B. Hieronymus
alium sensum ponit ut dicat: #Filiae tuae lac sugent,@#
ut animae in Christo lactantes, in baptismate parvulorum,
sicut Petrus apostolus dicit: #Quasi modo geniti
infantes, rationabile sine dolo lac concupiscite;@#
velut parvuli lac, id est, doctrinam apostolorum
interim sugant, donec solidum perfectae doctrinae
cibum capere valeant, vel sicut aliqui codices habent: #De latere surgent;@#
aut enim legendum est: #Filiae tuae lac sugent,@#
aut #filiae tuae de latere surgent.@#
Hoc significans quod, sicut Eva mater omnium ex
costa lateris Adae formata est, ita Ecclesia ex latere
Christi aedificata est, quando, juxta Evangelium
Joannis, unus militum lancea aperuerat latus Christi,
et statim profluxit sanguis nostrae redemptionis, et
aqua baptismatis, quod ita est conjunctum, ut aqua
baptizemur et sanguine redimamur.
In illo cantico Ezechiae, et in illo versu: #Dixi:
Non videbo Dominum;@# quidam codices habent: #Dominum
Deum,@# sed falso scriptum est; bis enim repeti
debet #Dominum Dominum,@# sicut B. Hieronymus dicit.
Illum versum: #Non aspiciam hominem ultra et
habitatorem,@# ita dividunt et terminant, ut subsequens
versus ita incipiat: #Quievit generatio mea;@# et
beatus quidem Hieronymus propter ambiguitatem
verbi primum ita transtulit, sed postea correxit:
#Habitatorem quietis,@#
vera quies et vera exsultatio
vita aeterna est; vita autem aeterna est contemplatio
et visio Trinitatis. Quis est habitator aeternae vitae,
nisi ipse Deus omnipotens et electi illius? In illo
versu: #Domine, vim patior,@# quidam codices habent: #Responde pro me,@#
sed falso scriptum est; melius est
enim, ut expositores dicunt: #Sponde pro me,@# ac si
diceret: Si quid erravi, tu sponde pro me, hoc est,
sis mihi fidejussor, et accipe me in fide et protectione
tua; #non est enim volentis, neque currentis; sed
miserentis Dei est (Rom. IX, 16)
@#. Et iterum ibi: #Domine,
sic vivitur,@# quidam codices habent: #Si sic vivitur;@#
sed non est ita, sicut B. Hieronymus ait;
philosophatus est rex de statu hujus vitae, ita dicendo: #Domine, sic vivitur,@#
id est, ita fragilis et caduca
est humana fragilitas.
Item in illo introitu, ubi canitur: #Sitientes, venite
ad aquas, et qui non habetis pretium, venite;@# quidam
canunt: #Bibite cum laetitia;@# sed dicendum ex juxta
prophetam: #Comedite;@# non, #bibite.@# Sed quomodo possumus
aquam comedere? nam sacra Scriptura in
quibusdam locis est cibus, in quibusdam potus;
ubicunque cum difficultate capitur, cibus est, ubi
vero facilem habet intelligentiam, potus est. Et est
sensus: O gentiles, qui sitiendo desideratis scientiam
Veteris et Novi Testamenti, venite ad aquas
baptismatis, vel ad dona Spiritus sancti, et qui non
habetis argentum, id est eloquia Domini, de quibus
dicit Psalmista: #Eloquia Domini, eloquia casta, argentum
igne examinatum, probatum;@# properate, cito
venite ad fidem meam, emite dona Spiritus sancti
et aquam baptismatis, non pretio auri vel argenti aut
aliquo hujusmodi, sed credendo et bene operando
comedite ipsam aquam, doctrinam scilicet spiritalem,
vel dona Spiritus sancti, audiendo, legendo, meditando,
corde retinendo.
In illa lectione, ubi legitur: | null | 4ef8d67a-d752-414b-a891-387195758f31 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#Non vocaberis ultra
Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata,@#
in quibusdam codicibus subsequitur: #Sed vocaberis
Voluntas mea in aevo;@# sed falso; nam Hebraicae consuetudinis
est ut ex rebus vocabula semper imponant,
sicut Abram, qui prius dicebatur #pater excelsus;@#
iterum quando audivit per promissionem: #Et in semine tuo benedicentur omnes gentes,@#
appellatus
est Abraham, id est, #pater multarum gentium,@# et
Dominus Salvator inter caetera nomina appellatus
est Emmanuel, quod interpretatur #nobiscum Deus;@#
ita nunc Ecclesia vocatur Hebraice Ephiba, quod interpretatur #voluntas mea in ea;@#
et est sensus: non
vocaberis ultra Derelicta a Deo, et terra tua, id est
habitatio tua, non vocabitur amplius Desolata, quia
Christus habitabit in medio tui; sed vocaberis Voluntas
mea in ea, id est Ecclesia Christi; et dicetur
de te: Ista Ecclesia Christi, quae voluntatem Domini
facit. Igitur rogemus Dominum ut voluntatem
ejus facientes ipsius sanctae matris Ecclesiae et dici
et esse filii possimus, ut in aeternum et in saeculum
saeculi cum ipso et in ipso permanere valeamus.
7.
Nunc igitur libet animo notare quosdam cantus,
qui in sancta Ecclesia absque sacrae Scripturae
auctoritate videntur compositi, vel humano usu
juxta libitus carnalium extraordinarie compilati,
non attendentes qui talia concinebant quod Dominus
praecipiendo per prophetam clamat: #Psallite sapienter (Psal. XLVI, 8)
@#;
et in concilio Africano constitutum
est ut preces et orationes, nisi probatae fuerint,
non dicantur, nec aliqua ex his omnino canantur in
Ecclesia, nisi quae a prudentioribus tractata et
comprobata fuerint in synodo, ne forte aliquid contra
fidem vel per ignorantiam vel per studium sit
compositum. Ubi breviter considerandum quod non
solum ea quae studio perfidiae, sed etiam illa quae
simplicitate ignorantiae contra fidei regulam fuerint
composita, pari animadversione sunt repudianda.
Beatus quoque Hieronymus, cum exponeret praeceptum
Apostoli, ubi ait: #Implemini spiritu, loquentes
vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis
spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris
Domino (Ephes. V, 19)
@#; inter caetera ait: Canere
igitur, et psallere, et laudare Dominum magis animo
quam voce debemus. Unde sanctus pater Benedictus
nobis praecipit dicens: « #Sic stemus ad psallendum
ut mens nostra concordet voci nostrae.@# » Quomodo
mens nostra voci concordat, cum modulando
in altum vocem levamus, aut omnino de sacra Scriptura
tacemus, aut verba aut sensum in alienum
intellectum mutamus, illud Virgilianum potius implentes: #Dat sine mente sonum,@#
quam illud apostolicum,
quod supra posuimus, praeceptum?
8.
Et mirum in modum, dum quidam hujus mundi
sapientes videri et esse volunt, per superstitiosam
intelligentiam sacrae Scripturae verba suo sensui
applicare conantur, et verba, quae ipsa Dei Virtus
et Dei Sapientia per se protulit, vel Spiritus sanctus
per ora prophetarum ac apostolorum praedixit, aliter
secundum Donatum et Priscianum permutando canunt
et dicunt, dum omnis philosophia mundana
et saecularis scientiae doctrina originem a sacrae
Scripturae auctoritate sumpserint. Quae enim est
consequentia, ut Priscianus audiatur, et veritas,
quae Deus est, contemnatur? Sic enim Terentius,
Virgilius, Tullius, caeterique liberalium litterarum
sequaces in suis scripturis hoc meruerunt, ut eorum
dicta permanerent inconvulsa, ut sunt, #advortite,
diunt, ipsus, optumus, maxumus, olli,@# multaque
his similia, quanto magis coelestium verborum oracula
in sua perseverare debent regula! nam quidam
in Evangelio, ubi legitur: #Et dico huic, vade, et vadit;
et alio, veni, et venit;@# cupiunt emendare: #Et
alii, veni, et venit.@# Et ubi sanctum Evangelium dicit: #Quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes;@#
illi
emendant, #quia virtus de illo exibat.@# Et ubi Zachaeus
in Evangelio dicit: #Si aliquem defraudavi,@# illi dicunt #defrudavi.@#
Sed in illa offerenda pro defunctis, ubi canimus: #Libera animas omnium fidelium defunctorum de manu
inferni, et de profundo laci;@#
aliqui cum quodam
mentis cothurno canunt: #de profundo lacus,@# minus
attendentes quod illud nomen #lacus,@# genitivum,
juxta utramque declinationem, id est secundam et
quartam, solet perferre. Verum secundum idioma
sacrae Scripturae saepius solet poni #laci | null | d3a79a7a-9dae-42b1-abf7-4836b536bdc7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,@# quam #lacus,@#
praecipue ubi alta fovea et abyssus vel profundum
inferni designatur. Igitur Isaias propheta, qui de se
dicit: #Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu
ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit
os meum et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur
iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur;@#
ipse, inquam, dixit: #Verumtamen ad infernum detraheris
in profundum laci;@# et iterum: #Qui descendunt
ad fundamenta laci,@# id est inferni. Jure igitur censemus
illius auctoritatem magis sequi, cujus labia
mundata sunt igne coelesti, quam magisterium alicujus
auctoris grammatici.
Et Daniel huic sensui congruit: #Allatus est lapis
unus, et positus est super os laci;@# et iterum: #et non
pervenerant usque ad pavimentum laci, donec arriperent
eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.@#
Petimus igitur canendo ut Dominus animas suorum
fidelium de profundo laci, id est inferni, liberet.
Debemus igitur sacrae Scripturae seriem firmiter
tenere ac ejus tenorem in omnibus inviolabiliter
observare, attendentes quod quidam sapiens admonet
dicens: Prudens lector, semper cave superstitiosam
intelligentiam, ut non tuo sensui attemperes
Scripturas, Scripturis sensum tuum adjungas. Igitur
constituendum est ut sacra Evangelii verba, patriarcharum
ac prophetarum oracula, apostolorum
scripta, fide integra, devotione congrua, ut in authenticis
libris reperiuntur, incommutabiliter servemus,
teneamus, custodiamus, nec aliquid addentes, nec
dementes, nec mutantes, si velimus illam comminationem
evadere quam Spiritus sanctus juxta finem
Apocalypsis videtur intentare: #Si quis adposuerit
ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in
libro isto; et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae
hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae,
et civitate sancta, et de his quae sunt scripta in libro
isto.@# Ergo si quis per grammaticae artis regulam ingenium
suum acuere voluerit, exerceat se in scholis,
utatur, si libet, Donato et Prisciano magistris,
dummodo salva verae interpretationis integritate non
renuat debitum honorem divinis eloquiis conservare.
Sed de his satis. Nunc videamur de caeteris.
9.
Denique illud responsorium, quod primo ponitur
in antiphonario: #Aspiciens a longe;@# vel ille introitus: #In excelso throno;@#
nec non et illud responsorium,
quod canitur de sancta Maria semper
Virgine: #Vidi speciosam sicut columbam ascendentem
desuper rivos aquarum;@# in tota sacrae Scripturae
serie, ubi scripta sint reperire non potui, nisi forte
existunt qui dicant in initio nascentis Ecclesiae multos
interpretes fuisse, qui sacram Scripturam de Graeco
in Latinum verterent, et inde ista assumpta sint,
antequam B. Hieronymus, divinae legis interpres, totum
Vetus Testamentum de Hebraeo in Latinum verteret
et LXX Interpretum editionem emendatam Latinis
auribus traderet. Sed probare inde aliquid non audemus
unde nihil certi tenemus, quanquam ipse beatus
Hieronymus in quodam sermone, quem ad Paulam
et Eustochium de assumptione sanctae Dei genitricis,
Mariae, semper virginis, composuit, testetur, hujus
responsorii verba in Canticis canticorum haberi, ita
inquiens: « De hujus nimirum ad coelos ascensione
multo admirantis intuitu secretorum contemplator
coelestium in Canticis sequitur: #Vidi,@# inquit, #speciosam
sicut columbam ascendentem desuper rivos
aquarum,@# etc. » Verum ubi illa verba invenerit,
utrumnam ipse ea transtulerit, incertum habemus,
pro certo scientes quod juxta hanc editionem,
quam nos ab eo tenemus, minime invenire possumus.
Quod canitur de sancto Michaele in illa antiphona
vel alleluia: #Concussum est mare et contremuit terra,
ubi archangelus Michael descendebat de coelo,@# quo
quaerendum et inveniendum sit loco penitus ignoro.
Illa antiphona, quam quidam cantant in Ecclesia: #Sancti estis, dicit Dominus, multiplicabo numerum
vestrum, ut oretis pro populo meo in loco isto,@#
ubi
Dominus haec verba dixerit non facile invenitur. Sed,
quia Deus veritas est, debuit veritatem dicere qui
de eo talia praesumit proferre, non timens illud quod
Dominus per prophetam comminatur, dicens: #Numquidnam
visionem cassam vidistis et divinationem
mendacem locuti estis? et dicitis: Ait Dominus, cum
ego non sim locutus (Ezech. XIII, 7)
@#.
In illo responsorio: #Suscipe Verbum, virgo Maria,@#
in illo loco, ubi scriptum est: #concipies per aurem;@#
et | null | 9f82ba1c-44f8-4bf6-b485-756123ac7e66 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in illo responsorio: #Annuntiatum est per Gabrielem
archangelum Mariae virgini de introitu regis, et
ingressus est per splendidam regionem aurem Virginis
visitare palatium uteri, et regressus est per auream
portam Virginis,@# satis pueriliter et simpliciter,
utinam non minus catholice dictum est. Si enim, ut
illi asserunt, statim ut verba angeli audivit, concepit,
quid faciunt morae tantarum sententiarum ab illo
loco, ubi angelus dixit: #Ave, Maria, gratia plena,
Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae
cum audisset, turbata est in sermone ejus;@# Et: #Ne timeas,
Maria; ecce concipies in utero, et paries filium,
et vocabis nomen ejus Jesum; hic erit magnus et
Filius Altissimi vocabitur,@# usque in illum locum, ubi
sancta Maria dixit ad angelum: #Quomodo fiet istud,
quoniam virum non cognosco? et respondens angelus
dixit ei,@# non de praesenti, sed de futuro praedicens: #Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum,
vocabitur Filius Dei,@#
usquedum Maria ita conclusit: #Ecce ancilla Domini,@#
non indicando, sed optando
ait: #Fiat mihi secundum verbum tuum.@# His verbis
satis datur intelligi, quod nemo unquam scire potuit,
potest, vel poterit, quomodo Filius Dei per uterum
intactae virginis ad salvationem humani generis intravit,
et clauso sanctae castitatis sigillo exivit. Ipsa
enim juxta Ezechielis vaticinium praefigurata est illa
porta jugiter serata, soli Deo pervia, cooperante
Spiritu sancto ineffabiliter Virgo Filium Dei concepit,
et in unitate personae verum Deum et verum
hominem Virgo peperit, et post partum Virgo permansit.
Unde in illo responsorio: #Suscipe Verbum,@#
ubi nos canimus: #concipies per aurem,@# rectius diceremus: #Concipies in utero.@#
Illud vero: #Annuntiatum
est per Gabrielem archangelum,@# jure a sapientibus
videtur esse reprobatum, sicut et illud, quod in ipsa
sancta Nativitatis nocte canitur: #Descendit de coelis
missus ab arce Patris, introivit per aurem Virginis
in regionem nostram@# merito refutatur, et pro eo
multis Galliarum Ecclesiis, quod subter scribendo
subjecimus, taliter modulatur: #Descendit de coelis
Deus verus a Patre genitus, introivit in uterum Virginis,
nobis ut appareret visibilis, indutus carne humana
protoparentis Adae, et exivit per clausam portam
Deus et homo, lux et vita, Conditor mundi.@# V\. #Tanquam sponsus.@#
Illud quoque responsorium, quod in ipsa sacratissima
nocte canitur, ita incipiens: #Sancta et immaculata
virginitas, quibus te laudibus referam, nescio;
quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio
contulisti,@# quam juste queat reprehendi, facile potest
adverti; ait enim ad virginitatem quasi ad
quamdam feminam: #Sancta et immaculata virginitas;@#
cum virginitas non sit femina, sed quaedam virtus,
a nomine, quod est virgo, sic denominata; et finito
responsorio apostropham ad ipsam facit, cum dicit: #Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus
ventris tui;@#
cum rectius et magis catholice idem
responsorium taliter modularetur: #Sancta et immaculata
virgo Maria, quibus te laudibus referam, nescio,
quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.@#
V\. #Benedicta tu in mulieribus, et benedictus
fructus ventris tui.@#
Illa antiphona, quae in vigilia ejusdem Dominicae
nativitatis canitur: #Dum ortus fuerit sol de coelo,
videbitis Regem regum;@# in quibusdam codicibus habetur
scriptum: #procedentem a Patre tanquam sponsum
de thalamo suo,@# quamvis id, #a Patre,@# a modernis
sit abrasum; non enim Deus, Dei Filius, a
Deo Patre tanquam sponsus de thalamo suo processit,
sed in Virgine matre humanam naturam sibi
associavit, et sic de Virginis utero tanquam sponsus
processit de thalamo suo; ideo rectius canitur: #Videbitis
Regem regum procedentem a Matre tanquam
sponsum de thalamo suo.@#
10.
Nunc, licet praepostero ordine, illas antiphonas
convenit conspicere, quae ad invitandum Dominum
ab littera O incipiunt, et sic per ordinem
ejusdem litterae vadunt. Nam sicut sancitum est a
sanctis Patribus, ille peroptabilis Domini adventus
trium hebdomadarum numero ante adventum Domini
est constitutus, quae per singulos dies variis antiphonarum
cantilenis sunt praescriptae et praeordinatae.
Sed et tria officia per singulas trium hebdomadarum
Dominicas sunt | null | d7d8dd95-7798-4bcd-8af3-51baf947ef9a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
constituta, et quia idem terminus
adventus Domini a quinta Kal. Decembris usque in
Nonas ejusdem mensis solet extendi, ex his diebus,
quae de quarta hebdomada supercrescunt, unus aut
duo dies vel tres, vel aliquando integra hebdomada,
placuit antiphonarii ordinatori per singulas noctes in
illa quarta hebdomada, cum supercrescere solet, matutinales
laudes componere et ad vespertinales laudes
ad invitandum Deum antiphonas ordinare, incipiens
a Dominica, et perveniens usque ad sextam feriam.
Prima antiphona sic incipit: #O Sapientia, quae ex ore
Altissimi prodisti,@# concluditur: #Veni ad docendum
nos viam prudentiae;@# secunda, #O Adonai;@# tertia, #O
Radix Jesse;@# quarta, #O clavis David;@# quinta, #O
Oriens, splendor lucis aeternae;@# sexta, #O Rex gentium;@#
septima, #O Emmanuel,@# quae omnes per illud
verbum #veni@# in fine clauduntur. Quas ideo notare
curavi, ut aperte daretur intelligi illas solas esse,
quae regulariter ac recte compositae videntur ad adventum
Dominicum invitandum pertinere. Illae vero,
quae ad harum similitudinem modulantur, utrum
sensu et verbis conveniant, qui voluerint videant et
intelligant.
In illa antiphona, quae canitur in octava Domini: #Mirabile mysterium declaratur hodie,@#
scriptum invenimus: #innovantur naturae;@#
et mirari nequeo quae
illae sint naturae quae dicuntur innovatae. Nam Deus
ex substantia Patris ante saecula genitus, homo ex
substantia matris in saeculo natus apparuit inter homines
verus Deus et verus homo, subsistens in duabus
naturis, id est divina et humana, et in una persona.
Unde sic legimus in quadam synodo in civitate
Spalensi [Hispalensi] habita: « Si quis igitur in
Domino nostro Jesu Christo aut duas naturas, aut
unam noluerit credere ac praedicare personam, vel si
quis noluerit confiteri eumdem Deum atque hominem,
id est Verbum incarnatum de Maria virgine,
pro nostra salute veraciter natum, tantum a catholica
fide reprehenditur ac demonstratur extraneus,
ut sacramento redemptionis humanae resistat
ingratus. » Apparet igitur quod divina natura existat
invisibilis, impassibilis, immutabilis, nec mutari,
nec reparari, nec innovari potuit; humanam
vero naturam verus Deus Dei Filius in unitate personae
sine divisione aut commistione assumpsit, et
nos in ligno crucis redemit, reparavit, innovavit;
ac per hoc innovatio ad solam naturam hominis
pertinet, ideoque rectius dici poterat: #Innovatur
natura;@# velut quibusdam placet: #Innovator naturae
Deus homo factus est.@#
Illud responsorium: #In columbae specie Spiritus
sanctus visus est, Paterna vox audita est: Hic est
Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui,@#
ubi finitur et terminatur, et quidam adjiciunt: #Ipsum audite;@#
quae vox non in baptismate est audita,
sed in monte, ubi transfiguratus Dominus, a
Patre est prolata, et ideo huic responsorio non est
copulanda.
11.
Nunc igitur necessarium videtur aliquid tractandum
de solemnitate, quae Septuagesima praetitulatur,
quae ad vesperam incipit et contra morem
ecclesiasticum ad matutinas desinit. Igitur quaecunque
festivitates solemniter ad celebrandum sunt
constitutae, a priori vespera solent inchoari, et per
nocturnas et matutinas horas per regulares totius
diei cursus conveniunt, et sic ad secundam vesperam
pertingunt. Haec sola vero, ut supra dictum
est, ad vesperam incipit, et vix ad matutinas horas
pervenit. Hinc conjicitur quod aliqui dulcedine canorae
laudis attacti hunc terminum posuerint #alleluia@#
modulationi. Unde hujus nocturni officii auctor a
quibusdam reprehenditur, eo quod sine sacrae Scripturae
testimonio ad ipsum #alleluia@# quasi quamdam
personam alloquendo talem musicae cantilenae narrationem
studuerit contexere. Sed nos ea, quae ex
authenticis Scripturis aliquo modo sumpta cognovimus,
reticere nolumus. Nam in libro Judicum legimus
quod quidam generum suum proficisci cupientem
ita sit allocutus: #Considera quod dies ad occasum
declivior sit et propinquet ad vesperam, mane
apud me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras proficisceris,
ut vadas in domum tuam.@# Ex occasione
hujus sententiae exorsus est sic ad #alleluia@# dicere: #Mane apud nos hodie@#
et caetera quae sequuntur. In
libro Sapientiae legimus: #O quam pulchra est casta
generatio cum claritate! immortalis est enim memoria
illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines.
Cum praesens est, imitantur illam et desiderant
eam | null | 5a755dfe-f654-433e-85c0-ae1d8a8f7e22 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, cum se eduxerit, et in perpetuum coronata
triumphat.@# Et in eodem libro: #Delectatio bona in
operibus manuum illius, honestas sine defectione.@# Et
Tobiam legimus ad uxorem de filio suo dixisse:
#Credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei,
et bene disponat omnia, quae circa ipsum geruntur,
ita ut cum gaudio revertatur ad nos.@#
Illud responsorium: #Multiplicentur a Domino anni tui,@#
de parabolis
Salomonis ex occasione hujus sermonis scriptum
esse credimus: #Audi, fili mi, et suscipe verba mea,
ut multiplicentur tibi anni vitae; viam sapientiae demonstrabo
tibi, ducam te per semitas aequitatis.@# Item
illud responsorium, quod canimus: #Alleluia; nomen
bonum melius est quam divitiae multae,@# similiter in
parabolis Salomonis invenimus. Caetera vero, exceptis
his quae de psalmis composita sunt, ex quibus
Scripturae locis possint inveniri nondum reperi.
Igitur rectius mihi videretur ut ipsius #alleluia@# cantus
in sexta feria ad vesperam inciperetur, et per
diem Sabbatum celebraretur, et in vespera cum #Alleluia@#
cantu in Domini laude finiretur. Hoc enim,
secundum quod sentio, ex me profero, non praejudicans
aliorum prudentiae, quos in laude Dei studiosos
cognosco existere. Quod quidam illa responsoria,
quae post resurrectionem Domini in ordine sunt
posita, quae ita incipiunt: #Si oblitus fuero tui,@# in
hac Dominica nocte, quae Septuagesima praetitulatur,
volunt ponere, videtur mihi ratione carere,
quia, si auctor Antiphonarii imprimis voluisset ea
tum decantari, ibi utique ea scriberet et non post
Pascha poneret.
In illa lectione de Ecclesiastico libro assumpta,
quae ita incipit: #In omnibus requiem quaesivi,@# quidam
versus in quibusdam codicibus sic habetur: #Sicut
cinnamomum et balsamum aromatizans;@# in quibusdam
vero: #Sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans
odorem dedi.@#
Illud responsorium: #Salus nostra,@# quod canitur in
Quadragesima, quidam ita concludunt: #Ut securi
serviamus tibi;@# sed rectius canitur, ut in Genesi habetur: #Respiciat super nos misericordia tua, ut securi
serviamus Regi.@#
12.
Igitur nunc placet stylum vertere ad ea responsa,
cum quibus versus sui minime concordant,
sed sensu et verbis multum discrepant. Illi responsorio: #Ave, Maria, gratia plena,@#
illum versum aptant: #tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae
aeternales;@#
cum illae portae, et illi principes, et illae aeternales
portae quae elevari jubentur, magis ad alias personas
pertineant quam sanctae Mariae semper virgini
conveniant: et quia Angelus ad Mariam ait: #Ave, Maria,
gratia plena,@# illa in versu interrogando respondit:
V\ #Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus.@# R\. Suscipe Verbum, virgo Maria. V\. Paries quidem
R\. Ecce Dominus veniet. V\. Ecce Dominus cum virtute
veniet, et regnum in manu ejus et potestas
et imperium. Super omnes.
R\. Hierusalem, plantabis vineam. V\. Exsulta, filia
Sion, jubila, Hierusalem. Surge, Sion.
R\. Bethleem, civitas Dei summi. V\. Loquetur pacem
gentibus, et dominabitur a mari usque ad
mare. Et pax erit.
filium et virginitatis detrimentum non patieris;
efficieris gravida et eris semper virgo intacta. Ut
benedicta.
R\. Aegypte, noli flere. V\. Ecce veniet Dominus
exercituum, Deus tuus in potestate magna. Liberare.
R\. Descendet Dominus sicut pluvia. V\. Et adorabunt
eum omnes reges, omnes gentes servient ei.
Orietur.
R\. Ecce radix Jesse. V\. Dabit ei Dominus sedem
David patris ejus. Et erit.
R\. Docebit nos Dominus vias suas. V\. Venite ascendamus
ad montem Domini et ad domum Dei Jacob.
Quia.
R\. Canite tuba. V\. Annuntiate in finibus terrae, et
in insulis, quae procul sunt, dicite: Ecce Deus.
R\. Virgo Israel, revertere. V\. In charitate perpetua
dilexi te, ideo attraxi te miserans. In salvationem.
R\. Juravi, dicit Dominus. V\. Juxta est salus mea,
ut veniat, et justitia mea, ut reveletur. Et testamentum.
R\. Clama in fortitudine. V\. | null | 4b5bb748-4b6b-493a-a17c-94f8b795427d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Super montem excelsum
ascende tu, qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine
vocem tuam. Ecce Deus.
R\. Orietur stella ex Jacob. V\. Et adorabunt eum
omnes reges, omnes gentes servient ei. Et erit
omnis.
R\. Continet in gremio. V\. Maternis vehitur, qui matrem
vexerat, ulnis, angelici proceres quem stipant
R\. Egredietur Dominus. V\. Et elevabitur super omnes
colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et
stabunt.
R\. Praecursor pro nobis ingreditur. V\. Ipse est rex
justitiae, cujus generatio non habet finem. Pontifex.
R\. Videbunt gentes. V\. Et eris corona gloriae in
manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Et vocabitur.
R\. Radix Jesse. V\. Super ipsum continebunt reges
os suum, ipsum gentes deprecabuntur. Et erit.
R\. Congratulamini mihi. V\. Beatam me dicent omnes
generationes. Quia.
agmine fido. Per quos.
R\. Patefactae sunt. V\. Mortem enim, quam Salvator
dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus
reddidit Salvatori. Et ideo.
R\. Qui vicerit, faciam illum. V\. Vincenti dabo
edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei
mei. Et.
R\. Magi veniunt. V\. Vidimus stellam ejus in Oriente.
Et venimus.
R\. Omnipotens, adorande. V\. Te confiteor labiis,
te corde, te totis visceribus concupisco. Quia.
R\. Agathes laetissima. V\. Nobilissimis orta natalibus
ab ignobili gaudens trahebatur ad carcerem.
Et quasi.
R\. Surgens Jesus. V\. Una ergo Sabbatorum, cum
fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati,
R\. Alleluia, dum praesens. V\. In amicitia illius delectatio
bona, quoniam immortalis est memoria
illius.
R\. Erit mihi. V\. Si reversus fuero prospere ad domum
patris mei. Decimas.
R\. Audi, Israel. V\. Observa igitur, et audi vocem
meam, et inimicus ero inimicis tuis. Et.
R\. Opprobrium factus. V\. Locuti sunt adversum me
lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt
me.
R\. O Juda. V\. Corpore tantum cum coenantibus recumbebas
et mentem invidiae furore armabas. Et
pacis.
R\. Praecursor Domini. V\. Hic est enim propheta
#venit Jesus,@#
stetit Jesus in medio, et dixit
eis: Pax.
R\. Isti sunt Agni. V\. In conspectu Agni amicti sunt
stolis albis, et palmae in manibus eorum. Modo.
R\. De ore prudentis. V\. Sapientia requiescit in
corde ejus, et prudentia in sermone ejus. Favus.
R\. Locutus est. V\. Et sustulit me in spiritu in montem
magnum et altum. Et vidi.
R\. Haec est Hierusalem. V\. Portae ejus non claudentur
per diem; nox enim non erit in ea. Q.
R\. Non conturbetur. V\. Ego rogabo Patrem, et alium
Paracletum dabit vobis. Et.
R\. Priusquam te. V\. Posui verba mea in ore tuo. Et
ante.
et plusquam propheta, sicut Salvator ait. Non.
R\. Puer meus, V\. Liberabo te de manu pessimorum,
et eruam te de manu fortium.
R\. O Hippolyte, si credis. V\. Si dictis, inquit, facta
compensas, faciam quod hortaris, cui beatus Laurentius
dixit. Et.
R\. Hic est vir. V\. Strinxerunt corporis membra posita
in craticula, subjicientibus prunas insultat
levita Christi. Q.
R\. In conspectu gentium. V\. Cantate Domino canticum
novum, bene psallite ei in jubilatione. A.
R\. O beatum virum. V\. Oculis ac manibus in coelum
semper intentus, invictum ab oratione spiritum
non relaxabat. Q.
R\. Exaudisti, Domine. V\. Domine, qui custodis pactum
R\. O beata Caecilia. V\. Beata es virgo et gloriosa, et
benedictus sermo oris tui. Quae.
R\. Virgo gloriosa. V\. Cilicio Caecilia membra domabat,
Deum gemitibus exorabat. Et.
R\. Cilicio Caecilia. V\. #Non diebus neque@# usque #divinis.@#
Tiburtium.
R\. Beata | null | d3d8ecb2-d7ed-4abe-82f0-d7e26fe932ce | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Caecilia. V\. Sicut enim amor Dei fratrem
tuum mihi conjugem fecit, ita te mihi cognatum.
Q.
R\. Caecilia me misit. V\. Inveniens Valerianus pauperes
dixit: Ostendite mihi sanctum Urbanum.
R\. Dilexit Andream. V\. Elegit eum Dominus et honestum
fecit illum. Quem.
R\. Domine, rex omnipotens. V\. Exaudi, Domine, orationem
et misericordiam servis tuis, qui ambulant
coram te in tote corde suo. Ben.
R\. Domine, si conversus. V\. Si peccaverit in te populus
tuus et conversus egerit poenitentiam, veniens
oraverit in loco isto. Lib.
R\. Initium sapientiae. V\. Dilectio illius custodia legum
est, quia omnis sapientia timor Domini.
Lauda.
R\. Peto, Domine. V\. Omnia judicia tua justa sunt,
et omnes viae tuae misericordia et veritas. N.
R\. Tempus est. V\. Benedicite Deum, coeli, et coram
omnibus viventibus confitemini ei. Et.
meam, et converte luctum nostrum in
gaudium.
R\. Spem in alium. V\. Domine, Deus coeli et terrae,
respice ad humilitatem nostram. Q.
R\. Tua est potentia. V\. Creator omnium Deus, terribilis
et fortis, justus et misericors.
R\. Tu, Domine universorum. V\. Tu, Domine, cui
humilium et mansuetorum placuit deprecatio.
Con.
R\. Disrumpam vincula. V\. Revertar ad Hierusalem
in misericordia, domus mea aedificabitur in ea. E.
R\. Muro tuo inexp. V\. Erue nos in mirabilibus tuis
et da gloriam nomini tuo. Libera.
R\. Civitatem istam. V\. Avertatur furor tuus, Domine,
a populo tuo et a civitate sancta tua. Exaudi.
R\. Qui coelorum contines. V\. Non enim in justificationibus
nostris prosternimus preces ante faciem
tuam, sed in miserationibus tuis multis. Exaudi.
13.
Inter haec sciendum quia, etsi quidam versus
cum suis responsoriis conveniunt, ex nimia tamen
assiduitate, qua saepius ponuntur, quodammodo
vilescunt, et fastidium ingerunt, sicut sunt: #Deus a
Libano veniet; a solis ortu; qui regis Israel,@# multique
hujuscemodi. Unde et nos non solum eos versus,
quos in emendatioribus Antiphonariis invenire potuimus,
emendationis causa posuimus, verum etiam
alios pro superioribus noviter conditos adnotare
curavimus. Ille versus, qui ad illud responsorium
pertinet, quod #in sudore vultus tui@# canitur, qui ita
orditur V\.: #Pro eo quod obedisti voci uxoris tuae,@#
quidam cantant #plusquam me;@# cum rectius dicatur #plusquam meae,@#
id est magis deberes meae voci obedire
quam voci uxoris tuae. Ille versus: #Cumque
abiisset Ruben ad puteum et non invenisset eum,@# a
quibusdam modulatur: #Scissisque vestibus;@# sed #que@#
conjunctio ibi superflua est, et magis regulariter
dicitur: #Scissis vestibus pergens ad fratres, ait.@#
Restat adhuc unum responsorium, quod mihi videtur
non praetereundum, quod taliter incipit: #Dum
deambularet Dominus in paradiso;@# cui versus supponitur: #Domine, audivi auditum tuum et timui.@#
Et
adjungitur quod in Habacuc propheta habetur: #Consideravi opera tua et expavi,@#
cum rectius illa
dictio subsequeretur, quae in Genesi legitur: #Domine,
audivi auditum tuum et timui eo quod nudus essem,
et abscondi me.@# Nec praetereundum quod Deus
perditum hominem ad auram post meridie quaesivit
ac nudum reperit. In meridie solet sol ferventior
esse, et postmodum in auram declinare. Primus
homo a fervore Solis justitiae defecit, quando in
amore Conditoris non stetit; ad auram post meridiem
declinavit, quando in perfidiae culpam ruit.
Sed nos divino amore ferventes, semper veste nuptiali
induti incedentes, coelestem Sponsum quaeramus
in meridie, dicentes cum sponsa: #Indica mihi
quem diligit anima mea. Ubi pascas, ubi cubes in
meridie,@# quatenus in fervore geminae dilectionis
manentes, semper cum Christo laetemur ovantes. | null | 01e015e6-9f75-4177-85fa-8e6d49e14ccf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#Incipit prologus Bern. abbatis ad Aribonem archiepiscopum Moguntinum in Dialogum de observatione jejunii Quatuor temporum.@#
Amantissimo domino ARIBONI, odorifero pontificum
Flori, BERN. Dei Matris servorum extremus,
in discretae fidei pignus, simulque debiti pensum
famulatus.
Doctrina et veritas, quae in rationabilis peccatoris
tui, decoris sui speciem praemonstrant, ad
id meum inducebant animum, quo te prae caeteris
dignum ducerem, cujus examinationibus illius narrationis
seriem, quam nuper sub interrogatione
et responsione de jejuniis Quatuor Temporum edidi,
commendarem. Nihil enim ex propriis sum
commentatus, sed quod inde antiquos Patres probabiliter
elocutos fuisse invenire potui, diligenti
dispositione scribendo memoriae commendavi.
Tu vero nunc opusculum, decus, aequi libraminis
lance, quaeso, perpende, utrumnam sit dignum
pronuntiatione; quia satis erit ratum, si
tanti Pontificis auctoritate fuerit roboratum.
INCIPIT DIALOGUS INTER BERN. ABBATEM AUGIENSIS COENOBII ET MONACHUM GERUNGUM HABITUS, QUALITER QUATUOR TEMPORUM JEJUNIA PER SUA SABBATA SINT OBSERVANDA.
CAPUT PRIMUM. #De diversitate jejunia Quatuor Temporum celebrantium.@#
G.
Licet in his sacris jejuniorum diebus, exspoliata
mundanae actionis tunica, in lectulo dulcissimae
quietis otio frui modis omnibus te velle non
ambigam, ita ut delecteris dicere: #Ego dormio,
et cor meum vigilat;@# quibuscunque precibus tamen
excitandum putavi, quatenus pessulum ostii dilecto
tuo sponso, videlicet Christo, in nobis aperias, dataque
manu in cubiculum sacrae doctrinae introducas,
ubi et panem intelligentiae parvulis petentibus
frangas. Quia tunc salubriter a contemplationis
somno ad tempus excitaris, si proximorum necessitati
patiendo condescendas.
B.
Satis egregie, fili, hoc diffinisti. Sed ego inde
magis dolorem capio, quod in me nihil hujusmodi
sentio, ut puta, quem nulla virtutum penna ad alta
sustollit, sed gravi sarcina saecularis curae ad ima
demergit, dissolutae mentis pigredo ad noxia per
quietis soporem pertrahit, ita ut in illorum numero
inveniri pertimescam, de quibus dicitur per Psalmistam: #Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt.@#
Verum quia Salomon dicit: #Stellio manibus
nititur, et moratur in aedibus regum;@# etsi tardus ingenio,
infisus tamen in eo, qui omni petenti se fideliter
tribuit, ac nulli improperat, nisu quo valeo
per ipsum ad ipsum me levare conabor, qui etiam
gallo dedit intelligentiam. Tu tandem propone quod
tantopere velis investigare.
G.
Hoc scilicet, ut, cum una fides sanctae catholicae
Matris Ecclesiae unitatem commendet, quare
ipsa in filiis suis quibusdam consuetudinum diversitate
aliquando discordet. Ut enim unum quoddam
ad medium ducam, de jejuniis Quatuor Temporum
studui nunc interrogandum, in quorum observatione
nonnulli videntur discordare. Nam cum in libris
Sacramentorum ita ordinatum praetituletur, ut in
primo Sabbato primi mensis duodecim lectiones
cum jejunio sint celebrandae; in quarto mense secundo;
in septimo tertio; in decimo proximo Sabbato
ante Natalem Domini; alii sic intelligendum
putant, ut si Martius V, VI, vel ipsa VII feria incipiat,
mox eum praecedente Februarii mensis quarta feria,
seu etiam aliquando VI jejunium in Sabbato celebrent,
eademque consequentia secundum Sabbatum
in Junio, tertium observent in septimo, absque aliqua
consideratione quartae seu sextae feriae. Alii vero
e diverso nolunt in Martio primum Sabbatum jejuniis
deputare, nisi ejusdem quarta feria antecedat,
eodem utentes ordine per suas quatuor ferias in
Junio et Septembri. Quocirca ratio exigit, ut aperias
si quod argumentum vel regulam hac de re
statuerit anterior aetas, cujus auctoritate instructi
discernamus qui horum magis sint sequendi.
CAPUT II. #In rebus incertis ac dubiis majorum tenenda sunt instituta.@#
B.
Recte priorum, qui aetate et sapientia nos praecesserunt,
statuta delectant, quae mentis intellectum
intra legitimi cursus metam cohibeant; quam qui
transgreditur, obnoxius culpae tenetur. Unde Scriptura
pulchre admonet dicens: #Ne transgrediaris
terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.@#
G.
Hic paululum siste gradum, mihique praepositi
testimonii pande sensum.
B.
Libenti animo id ago, quandoquidem te tam
intentum adesse conspicio. Terminos rectae fidei
sanaeque doctrinae posuerunt ab initio Patres catholici,
quos omnino nefas est transgredi. Sed et
multae consuetudines ecclesiasticae inveniuntur a
sanctis Patribus infra canonicae regulae terminos
constitutae, sicut sunt Adventus Domini, Septuagesima,
Sexagesima, Quinquagesima, Litania major,
dies Rogationum ante Ascensionem Domini,
vigiliae quorumdam sanctorum, nec non et haec
ipsa Quatuor Temporum | null | 6865b54e-d99c-4c7f-9959-77716bdcde5f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
jejunia, quae prae manibus
habentur, aliaque perplura quae omnia jure
perpetuo absque ulla transgressione nobis sunt
observanda ac pro lege tenenda, dicente S. Augustino
ad Casulanum presbyterum de jejunio Sabbati:
« In his enim rebus, de quibus nihil certi
statuit Scriptura divina, mos populi Dei vel
instituta majorum pro lege sunt tenenda. » Accedit
in hoc, quod nihil sine ratione in ecclesiasticis
consuetudinibus a sanctis Patribus constitutum
reperitur, si causa diligenter inquiratur.
G.
Ita esse ut asseris indubitanter creditur;
ideoque magis consequens videtur ut edisseras
qua ratione haec Quatuor Temporum jejunia sint
constituta; cur his potissimum tribus septimanae
diebus; cur feria quarta duae lectiones, in sexta
feria tantum una legatur; Sabbatum autem praetituletur
in duodecim lectionibus, cum non plus quam
sex legantur. Deinde quod quaerere institui, videlicet,
quo ordine saepius memorata ac memoranda
per sua Sabbata sint celebranda jejunia.
CAPUT III. #Qua ratione Quatuor Temporum jejunia sint constituta, et cur potissimum tribas septimanae diebus; quae denique ratio plurium vel pauciorum lectionum.@#
B.
(ANNAL. FORTUN. eccle. Offic. lib. II, c. 2.)
Ut ex veterum, praecipue S. Augustini sermonibus
intelligi potest, necessarium est nostrae religioni
annuatim quatuor jejunia celebrare. Nam quatuor
temporibus volvitur annus: vere, aestate, autumno,
hieme. Haec quatuor tempora solent nos per delectamenta
sua revocare ab amore Creatoris. Qua de
re jejunandum est in unoquoque tempore ut castigentur
nostra quatuor elementa, ne subripiantur a
delectatione mundi. Ipsa quatuor elementa conjuncta
in sua natura sunt quatuor temporibus anni. Ver est
calidum et humidum, et in eo facimus unum jejunium
ut elementum humoris in nobis castigetur, ne
consentiat falsae pulchritudini veris. Ex humore
enim et calore nascitur pulchritudo terrae. Aestas
sicca et calida, in qua alterum jejunium facimus ut
castigetur elementum caloris in nobis, ne consentiat
incendio carnali. Tertium jejunium fit in autumno,
qui est frigidus et siccus, ne aliquo languore animi
arescamus ac defluamus et inveniamur sine pinguedine
olei in aeterno tabernaculo. Etenim illo tempore
congregamus, quo fruamur in futuro. Quartum jejunium
fit in hieme, quae est et humida et frigida,
ne membra nostra fluxu atque luxu solvantur in
comessationibus et potationibus, ac per hoc negligatur
amor Dei.
At quia quatuor tempora annorum nos impediunt
ab amore Dei, quatuor jejunia facimus. Per singula
quoque tempora suum jejunium, unumquodque pro
suo tempore. Simili modo diurna curricula quatuor
nos impediunt ab amore coelestium, scilicet matutinum,
meridianum, vespertinum, nocturnum: per
haec enim quotidie ab amore aeternorum retrahimur.
In unoquoque tres dies sunt, quia unumquodque
tempus tres menses habet. Pro unoquoque mense
singuli dies jejunio consecrantur. At vero quia quotidiana
peccata aggravant, non sufficit unum jejunium
per unumquodque tempus, (ac per hoc) quadragesimale
inducimus, quo quotidiana peccata affligantur.
Eadem vero Quatuor Temporum jejunia his diebus
solent celebrari, scilicet quarta feria, sexta, septima:
ideo quarta, quia Judaei in ea fecerunt consilium
ut occiderent Christum; sexta feria, quoniam
occiderunt eum; septima, ex auctoritate sanctae Romanae
Ecclesiae concluditur jejunium propter tristitiam
apostolorum, quam de morte nostri Redemptoris
habuerant, sicut Innocentius papa in suis Decretalibus
narrat: « Sabbato, inquit, jejunandum esse ratio
evidentissime demonstrat. Nam si die Dominico ob
venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu
Christi non solum Pascha celebramus, verum etiam
per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem
frequentamus, ac si sexta feria propter passionem
Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere
non debemus, qui inter tristitiam atque laetitiam
temporis illius videtur inclusus. » In quo etiam Sabbato
consecratio ordinum ecclesiasticorum celebratur,
causam etiam ejusdem consecrationis sancto
Augustino dicente ad Januarium: « Sabbatum, inquit,
commendatum est priori populo in otio corporaliter
celebrandum, ut figura esset sanctificationis
in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus in
Genesi sanctificationem per omnes priores dies, sed
de solo Sabbato dictum est: #Sanctificavit diem Deus
septimum; quia charitas Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.@#
Ideo sanctificatio in septimo die commemorata est,
ubi requies commendatur. » Nunc de lectionibus
videamus.
In quarta feria duae lectiones leguntur, ut hi, qui
in Sabbato sunt consecrandi, admoneantur ut notitiam
legis | null | 566ce247-b534-4491-b208-5784edf3d317 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et prophetarum habeant, qui maxime in
quarta aetate vigebant. Sexta feria una tantum legitur;
quia lex et prophetia in uno Evangelio recapitulantur,
quod nunc in sexta mundi aetate praedicatur
et legitur. De duodecim lectionibus, quae
praetitulantur in sacramentario die Sabbati, sic in
litteris Patrum reperitur scriptum: (AMALARIUS
FORTUNATUS eccle. Offic. lib II, c. 1) « Sex lectiones
ab antiquis Romanis Graece ac Latine legebantur
(qui mos apud Constantinopolim hodieque servatur)
propter duas causas: unam, quia aderant Graeci
quibus incognita erat Latina lingua, aderantque
Latini quibus incognita erat Graeca: alteram propter
unanimitatem utriusque populi. Duodecim lectiones
dicuntur propter duodecim lectores, non propter
duodecim sententiarum varietates. Sex lectiones sunt
tantummodo in sententiis. Neque enim si dixerimus
amen, verum, propterea duas varietates intelligere
debemus sed unam. » Sed de his hactenus. Nunc ad
proposita redeamus.
CAPUT IV. #Utrum statim in primo Sabbato Martii sit jejunandum, etiamsi idem mensis quinta, sexta aut septima feria incipiat, an in aliud Sabbatum propter quartum feriam sit differendum?@#
Quaestio tua, si rite recordor, talis erat: Utrumnam
statim in primo Sabbato Martii sit jejunandum,
etiamsi idem mensis quinta, sexta aut septima feria
incipiat, an in aliud Sabbatum propter quartam feriam
sit differendum? Ad quod tibi ex consuetudine
sanctae Ecclesiae, quae pro maxima auctoritate tenenda
est, respondeo, quod absque ulla refragatione
semper ejusdem mensis quarta feria debeat exspectari,
quoniam idem jejunium quod quarta feria
incipitur Sabbato finitur, nequaquam Februario sed
Martio totum deputatur: ea videlicet ratione ut in
eo mense primum jejunium nostrum Domino consecretur,
in quo principium anni ac ipsa creatio coepit
mundi. Unde iste terminus firmiter est observandus,
ut, nec ante IV Nonas Martii nec post VI Idus ejusdem
mensis, aliquis statuat Sabbatum jejunandum, sed in
his septem diebus, ubicunque primum evenerit,
jejunare licite valebit. Ex quo velut intellectuali
quodam filo rectissimae regulae linea per quatuordecim
hebdomadas usque in secundum Junii mensis
Sabbatum ducatur, indeque per alias quatuordecim
ad aliud proximum ante Nativitatem Domini Sabbatum,
ut absque errore eorumdem Sabbatorum termini
possint inveniri.
G.
Videris quidem de primo mense sufficienter
dixisse: Sed est adhuc, quod moveat de quarto et
septimo. Quia cum diceres a Sabbato usque in Sabbatum
semper quatuordecim hebdomadas enumerandas,
non addidisti utrum, finita decima quarta
hebdomada, secundum Sabbatum Junii mensis quarti
feriae II, tertium Septembris Sabbatum praecedere
deberent III, cum id sit maxime quod videatur quaestionem
gignere. Quod qualiter evenire soleat, per
te opto, ut manifestum fiat.
B.
Ad hoc demonstrandum constituantur feriae
septem cum diebus totidem mensis Martii, id est:
a IV Nonas usque in VI Idus, per quos primi Sabbati
termini solent variari, ut in his inspectis res ipsa
aperiat se nobis. Ab ultimo etiam incipiamus. Martius
aut quinta feria incipit, et Sabbatum illud, in
quo est jejunandum, Idibus occurrit; aut mensis
sexta feria, Sabbatum vero VII Id.; aut ille feria VII,
istud VIII Id., aut mensis I, quae est Dominica. Sabbatum
Non. Aut si ille feria II, istud Prid. Non. Si
vero ille III, istud III Non. Aut si Martius feria IV,
Sabbatum IV Non. Si ex his singulis terminis adhibita
computatione ad terminos Junii mensis, et
iterum ab illis ad terminos Septembris per quatuordecim
hebdomadas aciem recte dirigis, liquido pervidebis
in quarto seu septimo mense quartas ferias
juxta sui quantitatem suis Sabbatis minus deesse,
excepto Septembri, quando ipse incipit feria V, Junius
IV, Martius III, simul autem Septembri et Junio;
cum idem September feria VI, Junius V, Martius
IV. Qua ex re eveniat, prudenti calculatori ad
indagandum nequaquam erit difficile.
Ex his omnibus ratio manifeste docet firmius ac
stabilius illud esse argumentum, quod ex hebdomadarum
numero collectum nunquam nutat, quam
quod ex feriarum consideratione capitulatum aliquando
vacillat. De mense vero decimo nihil aliud
dicendum est, nisi ut proximum ante Nativitatem
Domini semper observetur Sabbatum, excepto,
quando vigilia evenerit in feria septima.
CAPUT V. #Praedicta amplius illustrantur et roborantur.@#
G.
Quamvis oratio tua mihi persuaserit nihil
verius esse quam quod asseris, vellem tamen perdoceri
qua auctoritate hoc | null | 30cf2d6d-7fe4-4b6f-980f-642569c3ac70 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
argumentum ex numero
quatuordecim hebdomadarum inventum magis debeat
esse ratum, praecipue cum te superius dixisse
recorder nihil in ecclesiasticis consuetudinibus a
sanctis Patribus esse constitutum quod non aliqua
ratione sit roboratum.
B.
Scio me pro certo ita dixisse: et quam verum
sit etiam in hac re, de qua praesens tractatus
habetur, qua potero, brevitate ex dictis majorum
curabo demonstrare. Igitur Amalarius, divinorum
officiorum indagator solertissimus, cujus dicta
catholicorum virorum sententiis fulgent munita,
cum de eisdem disputaret jejuniis, sic inter alia
dicit (De Offic. eccle. lib. II, c. 1): « Primi apostolici
semper in Decembrio mense, in quo Nativitas
Domini nostri Jesu Christi celebratur, consecrationes
ministrabant usque ad Simplicium, qui fuit
a beato Petro quadragesimus nonus. Ipse primus
consecravit in Februario, ni fallor, nullam ob aliam
causam, nisi intimando conjungendos propinquius
Christi corpori qui per sacrum ministerium provehuntur,
quod nullo modo satius fieri potest, quam
si per eos patriarchas ex quibus natus est Christus
generentur, quod impossibile est secundum carnem,
secundum vero spiritum dignum et habile; hoc est:
ut per interpretationes nominum patriarcharum
nascantur mente, qui genealogiae Christi videntur
familiarius ascisci. Et quia incongruum est, sicut
uniquique generationi singularis hebdomada deputatur,
ita per unamquamque hebdomadam consecrationem
celebrari, causa congruenti per singula
tempora, quae convenire possunt virtutibus et interpretationibus
patriarcharum qui in articulis genealogiae
positi sunt, consecratio celebratur. Per tres
tesseres ( #sic cod.@# ) decades annuales fiunt hebdomadae
XLII. Tot generationes secundum Matthaeum
Christi sunt cum ipso; tot etiam hebdomadae inveniuntur
a primo Sabbato primi mensis usque ad
quartum Sabbatum decimi mensis. Consecratio
prima celebratur primo Sabbato primi mensis, quae
quasi in loco Abrahae generat Christum. Abraham
interpretatur #pater multarum gentium,@# cui dictum
est: #In semine tuo benedicentur omnes gentes.@# Si
quis consecratus stat in semine multorum convertentium
per sua exempla ad Deum, est primo patriarcha
Abraham genitus; est ipsum semen Christus,
in quo semine promissum est Abrahae benedici
omnes gentes. Ipsa consecratio tempore verno celebratur,
quod tempus habile est procreationibus.
Nam et Abraham tertia aetate fuit hujus mundi, quae
aetas comparatur adolescentiae, quae habilis est generationi
filiorum. Secunda consecratio est in quarto
mense, secundo Sabbato, quod est initium secundi catologi
quatuordecim hebdomadarum. Haec deputatur
in loco filiorum David. David interpretatur #manu
fortis.@# Ipse prostravit Goliam, id est, humilitas superbiam.
Qui consecrantur, propterea consecrantur,
ut fortes sint et per humilitatem dejiciant superbiam.
Ipsa celebratur in Junio mense, quando fervor
magnus solis est super terram. Omnibus notum est
David bellicosum fuisse et valde arsisse in Marte.
Tempus Junii aptum est bellis. Tertia consecratio
celebratur in Septembrio, tertio Sabbato, quod est
initium tertii catalogi. Haec deputatur generationi
Jechoniae. Jechonias interpretatur #praeparatio Domini:@#
nullique dubium, si omnes oportet praeparari
in adventu Christi, quin potissimum eos qui sacrantur.
Quae consecratio habet finem in ipsa Nativitate
Christi. Quae aliquando in tertia hebdomada finitur,
propter anticipationem dierum Nativitatis Domini,
et habet tredecim hebdomadas, aliquando in quarta,
propter tarditatem, et habet quatuordecim. Neque
hoc sine ratione est. Quia si computetur catalogus
novissimae tesserecedecadis ( #ita cod.@# ), et semel computetur
Jechonias, non amplius inveniuntur cum
ipso Christo quam tredecim generationes. Si ipse
bis computetur, quatuordecim inveniuntur. » En
habes, quod scire cupiebas, qua videlicet causa
argumentum quatuor jejuniorum ex ratione quatuordecim
hebdomadarum sit colligendum.
G.
Gratias Deo ac tibi ago quia sic habeo. Sed
non infructuose adhuc quaerendum arbitror quid
hoc velit quod dicitur: #Si semel computetur Jechonias,
non amplius inveniuntur cum ipso Christo quam
tredecim generationes; si autem bis, quatuordecim
inveniuntur.@#
B.
S. Augustinus causa mysterii perhibet factum
esse ut Jechonias, qui interpretatur #praeparatio Domini,@#
bis numeratus in fine prioris et in capite sequentis
catalogi poneretur, lapidem angularem, id
est, Christum significans, in quo praeparavit Deus
Pater duos populos quasi parietes in unam jungere
domum. Quanquam beatus Hieronymus vitio scriptorum
et longitudine temporum inter Graecos et
Latinos confusum esse narret, et patrem, qui in
Hebraeo Joachim nominatus est, non in Chaldaeam
ductum, sed defunctum in terra sua, et filium | null | 8f97d6eb-f0a3-4089-b07c-c01706a467ae | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Joachim
de captivitate redeuntem Salatiel genuisse
affirmet. Igitur hoc supradictus doctor voluit intelligi
ut tredecim et quatuordecim hebdomadae praefigurarent
in mysterio quod Jechonias semel aut bis
poneretur in catalogo.
CAPUT VI. #Quandonam tredecim vel quatuordecim hebdomadae eveniant,@# etc.
G.
Utinam modo non graveris dicere quando
tredecim vel quando quatuordecim hebdomadae soleant
evenire!
B.
Nequaquam tui amoris causa gravabor intimare
quod verum exinde potui cognoscere. Enimvero
omnibus annis tredecim eveniunt exceptis his,
hoc est: quando Martius feria III, vel IV, Nativitas
vero Domini nostri Jesu Christi Dominica aut secunda
feria acciderint. De hoc jejunio, quod in ipsa
vigilia solebant antiquiores celebrare, supra nominatus
dixit Amalarius quod consecratio habet finem
in ipsa Nativitate Christi, sicut quorumdam Italorum,
nescio an omnium, adhuc mos est agere, ut
ego ipse ibidem positus cognovi. Sed usus in nostris
excrevit Ecclesiis, ut in anteriori hebdomada anticipetur;
quia illa duo officia jejunii et Natalis Domini
non conveniunt simul celebrari. Nam sicut
praeveniendo istud anticipamus, ita secundum Sabbatum
Junii mensis, cum in vigilia Pentecostes provenerit,
prolongando in proximum differimus, licet
nostri antecessores utrumque in ipsa vigilia sancta
simul celebrarent, sicut ex praetitulatione librorum
evidens habemus testimonium.
G.
Nosse desidero qua convenientia haec duo simul
possint celebrari officia?
B.
Quid adeo opus est nunc inquiri quod tam
longo tempore jam coepit dedisci? Attamen ne hujusmodi
scientia frauderis, talis inscriptio super
hac re habetur in libris nostris: #Si evenerint duodecim
lectiones in Sabbato sacrae Pentecostes, tunc
in quarta feria cantetur et legatur:@# Exaudi, Domine,
preces nostras. #Require in prima hebdomada
Quadragesimae. Vel libri Sapientiae:@# Dixit Salomon. #Item orat.:@#
Devotionem populi. #Vel Isaiae prophetae:@#
Audi, Jacob. #Alleluia. Off.@# Domine Deus salutis.
#Evangelium secundum Lucam:@#
Accedentes discipuli. #Of.@#
Viri Gallilaei. #Com.@# Pater cum essem. #Feria
sexta:@# Exaudi, Domine. #Or.@# Esto, Domine, propitius. #Lect.@#
Exsultate, filiae Sion. #Alleluia.@# Domine refugium. #Evang.@#
Venit ad Jesum vir, cui nomen Jairus. #Off.@#
viri Gallilaei. #Com.@# Pater cum essem. #Sabbato
omnes parati primitus cantent litaniam@# Kyrie eleison.
Gloria in excelsis Deo. #Postea oratio:@# mentibus
nostris. #Or.@# illo nos igne. #Or.@# Deus qui ad animarum. #Or.@#
praesta, quaesumus, omnipotens Deus, sic
nos. #Subsequuntur lectiones cum gradalibus. Gra.@#
Propitius. #Gr.@# Protector. #Gr.@# ad Dominum. #Gr.@# Dirigatur. #Gra.@#
Bened. #Orat.@# praesta, quaesumus, omnipotens
Deus, ut clar. #Vel.@# Cum Apollo esset. #Alleluia.@#
Confitemini. #Tractus:@# Laudate. #Evang.@# Si
diligitis me. #Off.@# Emitte Spiritum tuum. #Communio:@#
Ultimo festivitatis die.
CAPUT VII. #Num jejunio in aliud Sabbatum dilato, vel in ipsam hebdomadam sanctam Pentecostes incidente, gradalia an Alleluia sint canenda?@#
G.
Si ipsum jejunium fuerit in aliud Sabbatum
dilatum, ut paulo ante dixisti agendum, vel si in
ipsa hebdomada sancta Pentecostes evenerit, utrum
gradalia an alleluia sunt canenda?
B.
Utique secundum consuetudinem antiquam
gradalia, sicut non solum in nostris libris habetur
insertum, sed etiam, ut in quodam ordine secundum
S. Gelasii papae auctoritatem reperi praetitulatum,
qui mos usque hodie, ut compertum habemus, in
sancta Romana servatur Ecclesia. Videtur quoque
id huic narrationi assensum praebere, quod in authenticis
Antiphonariis duo tantum alleluia inveniuntur
descripta, hoc est: #Emitte Spiritum; Spiritus
Domini.@# Caetera vero a modernis sunt composita.
Quapropter intuendum est, quia si in monasteriis
alleluia cantus abundat, quid simplices villarum
presbyteri agant, qui vix duorum tantum notitiam
habent? Ut enim vulgari proverbio utar: #Aut cantant
quod sciunt, aut tacere compelluntur quod nesciunt.@#
Non tamen haec scribens sanctissimorum sacerdotum
auctoritati praejudico, quos in Spiritu sancto congregatos
jam dudum audivi in synodalibus suis decretis
statuisse ut magis debeant alleluia decantari;
sed simpliciter quae sentire potui ad interrogata
respondere curavi, consulere volens etiam, si possim,
mei similium | null | 004101bd-ae8d-4d5e-8b30-5fa170ab2345 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
imperitiae, qui tot alleluia non norunt
cantare.
G.
Cum ecclesiasticae sit consuetudinis in his
diebus ut stantes oremus, cupio rescire, si in hac
hebdomada saepe dictum evenerit jejunium, utrum
debeamus ad missam genua flectere necne.
B.
Sic in quodam libello de hoc ordine legi (AMAL. FORTUNATUS, lib. II Offic. eccles., c. 3)
:
Per singulas orationes debemus mentis humilitatem
per genuflexionem ostendere, excepto infra Pentecosten.
In sola #De camino ignis@# non flectimus genua,
quando Nabuchodonosor compellebat populum adorare
statuam quam fecerat, ut separata sit nostra
oratio, quae est ad unum Deum, ab errore gentilium.
Similem ob causam etiam in Parasceve genua non
flectimus pro perfidis Judaeis, qui illudendo genua
flectebant coram Domino, ne videamur illos imitari
qui opus bonum studebant male operari, quemadmodum
tunc ab osculo abstinemus propter Judae
traditoris exemplum, qui per simulatae pacis osculum
tradidit Dominum Jesum Christum.
CAPUT VIII. #Compendium doctrinae hactenus expositae, ac prescriptus modus in jejunando servandus.@#
G.
Quia meae inquisitioni in omnibus satisfecisti,
superest tantum quatenus ex connexione collocutionis
hactenus inter nos habitae quoddam breviloquium
in unum velis colligere, quo hujusmodi queant instrui
argumento quorum aures longa fatigat oratio.
B.
Si quis jejunia Quatuor Temporum legitimo
ordine celebrare desiderat, subterscriptum argumentum
ex sententiis sanctorum Patrum collectum
observare non negligat. Primum sabbatum Martii
cum praecedente ejusdem mensis quarta feria nota
diligenter, et ab ipso quatuordecim hebdomadas,
abhinc usque in tertium Septembris sabbatum, quod
nullo modo te fallit, connumera, indeque proximum
sabbatum ante Natalem Domini, sive quatuordecim,
sive tredecim fuerint, semper observa, et in his
singulis quatuor sabbatorum diebus absque ullo
errore occurret tibi legitime illud jejunium quod in
Sacramentorum libris praetitulatur cum duodecim
lectionibus celebrandum. Quod si vigilia Natalis
Domini in sabbato evenerit, in hebdomada priori
idem jejunium debet anticipari.
G.
His ita tandem regulariter a te de jejunii
temporibus determinatis, rogo etiam aliquem abstinentiae
modum nunc vel breviter describi, quo possit
praecaveri ne exterior noster homo aut nimia
extenuatus inedia deficiendo tabescat, aut immoderato
gulae victus appetitu insolescat, ne principe
cocorum Nabuzardan, hoc est, nequissima edacitatis
ingluvie nos superante, corruant intra nos muri
Jerusalem nostrae, sicut scriptum est: #Princeps cocorum
destruxit muros Jerusalem.@#
B.
Cum sacrae Scripturae mensa, de qua ad
Dominum loquitur Psalmista: #Parasti in conspectu
meo mensam,@# petenti omni coram sit posita, variis
cunctarum disciplinarum doctrinis referta, mirum
videtur quod a me quaeris quod per te ipsum invenire
poteris. Verumtamen ne in calce hujus opusculi
durus fenerator existam, qui hactenus in praestandi
officio me tibi promptum exhibebam, unum de pluribus
coelestium dapium illatorem pro me vadem
dabo, sanctum Augustinum dico, cujus artis instruaris
magisterio, quo utaris modo in abstinendo.
#Incipit prologus Bern. abbatis ad Aribonem archiepiscopum Moguntinum in Dialogum de observatione jejunii Quatuor temporum.@#
Amantissimo domino ARIBONI, odorifero pontificum
Flori, BERN. Dei Matris servorum extremus,
in discretae fidei pignus, simulque debiti pensum
famulatus.
Doctrina et veritas, quae in rationabilis peccatoris
tui, decoris sui speciem praemonstrant, ad
id meum inducebant animum, quo te prae caeteris
dignum ducerem, cujus examinationibus illius narrationis
seriem, quam nuper sub interrogatione
et responsione de jejuniis Quatuor Temporum edidi,
commendarem. Nihil enim ex propriis sum
commentatus, sed quod inde antiquos Patres probabiliter
elocutos fuisse invenire potui, diligenti
dispositione scribendo memoriae commendavi.
Tu vero nunc opusculum, decus, aequi libraminis
lance, quaeso, perpende, utrumnam sit dignum
pronuntiatione; quia satis erit ratum, si
tanti Pontificis auctoritate fuerit roboratum.
INCIPIT DIALOGUS INTER BERN. ABBATEM AUGIENSIS COENOBII ET MONACHUM GERUNGUM HABITUS, QUALITER QUATUOR TEMPORUM JEJUNIA PER SUA SABBATA SINT OBSERVANDA.
CAPUT PRIMUM. #De diversitate jejunia Quatuor Temporum celebrantium.@#
G.
Licet in his sacris jejuniorum diebus, exspoliata
mundanae actionis tunica, in lectulo dulcissimae
quietis otio frui modis omnibus te velle non
ambigam, ita ut delecteris dicere: #Ego dormio,
et cor meum vigilat;@# quibuscunque precibus tamen
excitandum putavi, quatenus pessulum ostii dilecto
tuo sponso, videlicet Christo, in nobis aperias, dataque
manu in cubiculum sacrae doctrinae introducas,
ubi et panem intelligentiae parvulis petentibus
frangas. Quia tunc salubriter a | null | c0957f06-e7ca-40ac-be12-54f3c3761a33 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
contemplationis
somno ad tempus excitaris, si proximorum necessitati
patiendo condescendas.
B.
Satis egregie, fili, hoc diffinisti. Sed ego inde
magis dolorem capio, quod in me nihil hujusmodi
sentio, ut puta, quem nulla virtutum penna ad alta
sustollit, sed gravi sarcina saecularis curae ad ima
demergit, dissolutae mentis pigredo ad noxia per
quietis soporem pertrahit, ita ut in illorum numero
inveniri pertimescam, de quibus dicitur per Psalmistam: #Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt.@#
Verum quia Salomon dicit: #Stellio manibus
nititur, et moratur in aedibus regum;@# etsi tardus ingenio,
infisus tamen in eo, qui omni petenti se fideliter
tribuit, ac nulli improperat, nisu quo valeo
per ipsum ad ipsum me levare conabor, qui etiam
gallo dedit intelligentiam. Tu tandem propone quod
tantopere velis investigare.
G.
Hoc scilicet, ut, cum una fides sanctae catholicae
Matris Ecclesiae unitatem commendet, quare
ipsa in filiis suis quibusdam consuetudinum diversitate
aliquando discordet. Ut enim unum quoddam
ad medium ducam, de jejuniis Quatuor Temporum
studui nunc interrogandum, in quorum observatione
nonnulli videntur discordare. Nam cum in libris
Sacramentorum ita ordinatum praetituletur, ut in
primo Sabbato primi mensis duodecim lectiones
cum jejunio sint celebrandae; in quarto mense secundo;
in septimo tertio; in decimo proximo Sabbato
ante Natalem Domini; alii sic intelligendum
putant, ut si Martius V, VI, vel ipsa VII feria incipiat,
mox eum praecedente Februarii mensis quarta feria,
seu etiam aliquando VI jejunium in Sabbato celebrent,
eademque consequentia secundum Sabbatum
in Junio, tertium observent in septimo, absque aliqua
consideratione quartae seu sextae feriae. Alii vero
e diverso nolunt in Martio primum Sabbatum jejuniis
deputare, nisi ejusdem quarta feria antecedat,
eodem utentes ordine per suas quatuor ferias in
Junio et Septembri. Quocirca ratio exigit, ut aperias
si quod argumentum vel regulam hac de re
statuerit anterior aetas, cujus auctoritate instructi
discernamus qui horum magis sint sequendi.
CAPUT II. #In rebus incertis ac dubiis majorum tenenda sunt instituta.@#
B.
Recte priorum, qui aetate et sapientia nos praecesserunt,
statuta delectant, quae mentis intellectum
intra legitimi cursus metam cohibeant; quam qui
transgreditur, obnoxius culpae tenetur. Unde Scriptura
pulchre admonet dicens: #Ne transgrediaris
terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.@#
G.
Hic paululum siste gradum, mihique praepositi
testimonii pande sensum.
B.
Libenti animo id ago, quandoquidem te tam
intentum adesse conspicio. Terminos rectae fidei
sanaeque doctrinae posuerunt ab initio Patres catholici,
quos omnino nefas est transgredi. Sed et
multae consuetudines ecclesiasticae inveniuntur a
sanctis Patribus infra canonicae regulae terminos
constitutae, sicut sunt Adventus Domini, Septuagesima,
Sexagesima, Quinquagesima, Litania major,
dies Rogationum ante Ascensionem Domini,
vigiliae quorumdam sanctorum, nec non et haec
ipsa Quatuor Temporum jejunia, quae prae manibus
habentur, aliaque perplura quae omnia jure
perpetuo absque ulla transgressione nobis sunt
observanda ac pro lege tenenda, dicente S. Augustino
ad Casulanum presbyterum de jejunio Sabbati:
« In his enim rebus, de quibus nihil certi
statuit Scriptura divina, mos populi Dei vel
instituta majorum pro lege sunt tenenda. » Accedit
in hoc, quod nihil sine ratione in ecclesiasticis
consuetudinibus a sanctis Patribus constitutum
reperitur, si causa diligenter inquiratur.
G.
Ita esse ut asseris indubitanter creditur;
ideoque magis consequens videtur ut edisseras
qua ratione haec Quatuor Temporum jejunia sint
constituta; cur his potissimum tribus septimanae
diebus; cur feria quarta duae lectiones, in sexta
feria tantum una legatur; Sabbatum autem praetituletur
in duodecim lectionibus, cum non plus quam
sex legantur. Deinde quod quaerere institui, videlicet,
quo ordine saepius memorata ac memoranda
per sua Sabbata sint celebranda jejunia.
CAPUT III. #Qua ratione Quatuor Temporum jejunia sint constituta, et cur potissimum tribas septimanae diebus; quae denique ratio plurium vel pauciorum lectionum.@#
B.
(ANNAL. FORTUN. eccle. Offic. lib. II, c. 2.)
Ut ex veterum, praecipue S. Augustini sermonibus
intelligi potest, necessarium est nostrae religioni
annuatim quatuor jejunia celebrare. Nam quatuor
temporibus volvitur annus: vere, aestate, autumno,
hieme. Haec quatuor tempora solent nos per delectamenta
sua revocare ab amore Creatoris. Qua de
re jejunandum est in unoquoque | null | ead52df8-0050-453d-946b-3b9c9db1df17 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tempore ut castigentur
nostra quatuor elementa, ne subripiantur a
delectatione mundi. Ipsa quatuor elementa conjuncta
in sua natura sunt quatuor temporibus anni. Ver est
calidum et humidum, et in eo facimus unum jejunium
ut elementum humoris in nobis castigetur, ne
consentiat falsae pulchritudini veris. Ex humore
enim et calore nascitur pulchritudo terrae. Aestas
sicca et calida, in qua alterum jejunium facimus ut
castigetur elementum caloris in nobis, ne consentiat
incendio carnali. Tertium jejunium fit in autumno,
qui est frigidus et siccus, ne aliquo languore animi
arescamus ac defluamus et inveniamur sine pinguedine
olei in aeterno tabernaculo. Etenim illo tempore
congregamus, quo fruamur in futuro. Quartum jejunium
fit in hieme, quae est et humida et frigida,
ne membra nostra fluxu atque luxu solvantur in
comessationibus et potationibus, ac per hoc negligatur
amor Dei.
At quia quatuor tempora annorum nos impediunt
ab amore Dei, quatuor jejunia facimus. Per singula
quoque tempora suum jejunium, unumquodque pro
suo tempore. Simili modo diurna curricula quatuor
nos impediunt ab amore coelestium, scilicet matutinum,
meridianum, vespertinum, nocturnum: per
haec enim quotidie ab amore aeternorum retrahimur.
In unoquoque tres dies sunt, quia unumquodque
tempus tres menses habet. Pro unoquoque mense
singuli dies jejunio consecrantur. At vero quia quotidiana
peccata aggravant, non sufficit unum jejunium
per unumquodque tempus, (ac per hoc) quadragesimale
inducimus, quo quotidiana peccata affligantur.
Eadem vero Quatuor Temporum jejunia his diebus
solent celebrari, scilicet quarta feria, sexta, septima:
ideo quarta, quia Judaei in ea fecerunt consilium
ut occiderent Christum; sexta feria, quoniam
occiderunt eum; septima, ex auctoritate sanctae Romanae
Ecclesiae concluditur jejunium propter tristitiam
apostolorum, quam de morte nostri Redemptoris
habuerant, sicut Innocentius papa in suis Decretalibus
narrat: « Sabbato, inquit, jejunandum esse ratio
evidentissime demonstrat. Nam si die Dominico ob
venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu
Christi non solum Pascha celebramus, verum etiam
per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem
frequentamus, ac si sexta feria propter passionem
Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere
non debemus, qui inter tristitiam atque laetitiam
temporis illius videtur inclusus. » In quo etiam Sabbato
consecratio ordinum ecclesiasticorum celebratur,
causam etiam ejusdem consecrationis sancto
Augustino dicente ad Januarium: « Sabbatum, inquit,
commendatum est priori populo in otio corporaliter
celebrandum, ut figura esset sanctificationis
in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus in
Genesi sanctificationem per omnes priores dies, sed
de solo Sabbato dictum est: #Sanctificavit diem Deus
septimum; quia charitas Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.@#
Ideo sanctificatio in septimo die commemorata est,
ubi requies commendatur. » Nunc de lectionibus
videamus.
In quarta feria duae lectiones leguntur, ut hi, qui
in Sabbato sunt consecrandi, admoneantur ut notitiam
legis et prophetarum habeant, qui maxime in
quarta aetate vigebant. Sexta feria una tantum legitur;
quia lex et prophetia in uno Evangelio recapitulantur,
quod nunc in sexta mundi aetate praedicatur
et legitur. De duodecim lectionibus, quae
praetitulantur in sacramentario die Sabbati, sic in
litteris Patrum reperitur scriptum: (AMALARIUS
FORTUNATUS eccle. Offic. lib II, c. 1) « Sex lectiones
ab antiquis Romanis Graece ac Latine legebantur
(qui mos apud Constantinopolim hodieque servatur)
propter duas causas: unam, quia aderant Graeci
quibus incognita erat Latina lingua, aderantque
Latini quibus incognita erat Graeca: alteram propter
unanimitatem utriusque populi. Duodecim lectiones
dicuntur propter duodecim lectores, non propter
duodecim sententiarum varietates. Sex lectiones sunt
tantummodo in sententiis. Neque enim si dixerimus
amen, verum, propterea duas varietates intelligere
debemus sed unam. » Sed de his hactenus. Nunc ad
proposita redeamus.
CAPUT IV. #Utrum statim in primo Sabbato Martii sit jejunandum, etiamsi idem mensis quinta, sexta aut septima feria incipiat, an in aliud Sabbatum propter quartum feriam sit differendum?@#
Quaestio tua, si rite recordor, talis erat: Utrumnam
statim in primo Sabbato Martii sit jejunandum,
etiamsi idem mensis quinta, sexta aut septima feria
incipiat, an in aliud Sabbatum propter quartam feriam
sit differendum? Ad quod tibi ex consuetudine
sanctae Ecclesiae, quae pro maxima auctoritate tenenda
est, respondeo, quod absque ulla refragatione
semper ejusdem mensis quarta feria debeat | null | 4ea81dc9-f45b-460d-be6f-4412277fc10e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
exspectari,
quoniam idem jejunium quod quarta feria
incipitur Sabbato finitur, nequaquam Februario sed
Martio totum deputatur: ea videlicet ratione ut in
eo mense primum jejunium nostrum Domino consecretur,
in quo principium anni ac ipsa creatio coepit
mundi. Unde iste terminus firmiter est observandus,
ut, nec ante IV Nonas Martii nec post VI Idus ejusdem
mensis, aliquis statuat Sabbatum jejunandum, sed in
his septem diebus, ubicunque primum evenerit,
jejunare licite valebit. Ex quo velut intellectuali
quodam filo rectissimae regulae linea per quatuordecim
hebdomadas usque in secundum Junii mensis
Sabbatum ducatur, indeque per alias quatuordecim
ad aliud proximum ante Nativitatem Domini Sabbatum,
ut absque errore eorumdem Sabbatorum termini
possint inveniri.
G.
Videris quidem de primo mense sufficienter
dixisse: Sed est adhuc, quod moveat de quarto et
septimo. Quia cum diceres a Sabbato usque in Sabbatum
semper quatuordecim hebdomadas enumerandas,
non addidisti utrum, finita decima quarta
hebdomada, secundum Sabbatum Junii mensis quarti
feriae II, tertium Septembris Sabbatum praecedere
deberent III, cum id sit maxime quod videatur quaestionem
gignere. Quod qualiter evenire soleat, per
te opto, ut manifestum fiat.
B.
Ad hoc demonstrandum constituantur feriae
septem cum diebus totidem mensis Martii, id est:
a IV Nonas usque in VI Idus, per quos primi Sabbati
termini solent variari, ut in his inspectis res ipsa
aperiat se nobis. Ab ultimo etiam incipiamus. Martius
aut quinta feria incipit, et Sabbatum illud, in
quo est jejunandum, Idibus occurrit; aut mensis
sexta feria, Sabbatum vero VII Id.; aut ille feria VII,
istud VIII Id., aut mensis I, quae est Dominica. Sabbatum
Non. Aut si ille feria II, istud Prid. Non. Si
vero ille III, istud III Non. Aut si Martius feria IV,
Sabbatum IV Non. Si ex his singulis terminis adhibita
computatione ad terminos Junii mensis, et
iterum ab illis ad terminos Septembris per quatuordecim
hebdomadas aciem recte dirigis, liquido pervidebis
in quarto seu septimo mense quartas ferias
juxta sui quantitatem suis Sabbatis minus deesse,
excepto Septembri, quando ipse incipit feria V, Junius
IV, Martius III, simul autem Septembri et Junio;
cum idem September feria VI, Junius V, Martius
IV. Qua ex re eveniat, prudenti calculatori ad
indagandum nequaquam erit difficile.
Ex his omnibus ratio manifeste docet firmius ac
stabilius illud esse argumentum, quod ex hebdomadarum
numero collectum nunquam nutat, quam
quod ex feriarum consideratione capitulatum aliquando
vacillat. De mense vero decimo nihil aliud
dicendum est, nisi ut proximum ante Nativitatem
Domini semper observetur Sabbatum, excepto,
quando vigilia evenerit in feria septima.
CAPUT V. #Praedicta amplius illustrantur et roborantur.@#
G.
Quamvis oratio tua mihi persuaserit nihil
verius esse quam quod asseris, vellem tamen perdoceri
qua auctoritate hoc argumentum ex numero
quatuordecim hebdomadarum inventum magis debeat
esse ratum, praecipue cum te superius dixisse
recorder nihil in ecclesiasticis consuetudinibus a
sanctis Patribus esse constitutum quod non aliqua
ratione sit roboratum.
B.
Scio me pro certo ita dixisse: et quam verum
sit etiam in hac re, de qua praesens tractatus
habetur, qua potero, brevitate ex dictis majorum
curabo demonstrare. Igitur Amalarius, divinorum
officiorum indagator solertissimus, cujus dicta
catholicorum virorum sententiis fulgent munita,
cum de eisdem disputaret jejuniis, sic inter alia
dicit (De Offic. eccle. lib. II, c. 1): « Primi apostolici
semper in Decembrio mense, in quo Nativitas
Domini nostri Jesu Christi celebratur, consecrationes
ministrabant usque ad Simplicium, qui fuit
a beato Petro quadragesimus nonus. Ipse primus
consecravit in Februario, ni fallor, nullam ob aliam
causam, nisi intimando conjungendos propinquius
Christi corpori qui per sacrum ministerium provehuntur,
quod nullo modo satius fieri potest, quam
si per eos patriarchas ex quibus natus est Christus
generentur, quod impossibile est secundum carnem,
secundum vero spiritum dignum et habile; hoc est:
ut per interpretationes nominum patriarcharum
nascantur mente, qui genealogiae Christi videntur
familiarius ascisci. Et quia incongruum est, sicut
uniquique generationi singularis hebdomada deputatur,
ita per unamquamque hebdomadam consecrationem
celebrari, causa congruenti per singula
tempora, quae convenire possunt virtutibus et interpretationibus
patriarcharum qui in articulis genealogiae
positi sunt, consecratio celebratur. Per tres
tesseres ( #sic | null | 07245f19-f57a-4bc4-8b60-e03afba3b2ef | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cod.@# ) decades annuales fiunt hebdomadae
XLII. Tot generationes secundum Matthaeum
Christi sunt cum ipso; tot etiam hebdomadae inveniuntur
a primo Sabbato primi mensis usque ad
quartum Sabbatum decimi mensis. Consecratio
prima celebratur primo Sabbato primi mensis, quae
quasi in loco Abrahae generat Christum. Abraham
interpretatur #pater multarum gentium,@# cui dictum
est: #In semine tuo benedicentur omnes gentes.@# Si
quis consecratus stat in semine multorum convertentium
per sua exempla ad Deum, est primo patriarcha
Abraham genitus; est ipsum semen Christus,
in quo semine promissum est Abrahae benedici
omnes gentes. Ipsa consecratio tempore verno celebratur,
quod tempus habile est procreationibus.
Nam et Abraham tertia aetate fuit hujus mundi, quae
aetas comparatur adolescentiae, quae habilis est generationi
filiorum. Secunda consecratio est in quarto
mense, secundo Sabbato, quod est initium secundi catologi
quatuordecim hebdomadarum. Haec deputatur
in loco filiorum David. David interpretatur #manu
fortis.@# Ipse prostravit Goliam, id est, humilitas superbiam.
Qui consecrantur, propterea consecrantur,
ut fortes sint et per humilitatem dejiciant superbiam.
Ipsa celebratur in Junio mense, quando fervor
magnus solis est super terram. Omnibus notum est
David bellicosum fuisse et valde arsisse in Marte.
Tempus Junii aptum est bellis. Tertia consecratio
celebratur in Septembrio, tertio Sabbato, quod est
initium tertii catalogi. Haec deputatur generationi
Jechoniae. Jechonias interpretatur #praeparatio Domini:@#
nullique dubium, si omnes oportet praeparari
in adventu Christi, quin potissimum eos qui sacrantur.
Quae consecratio habet finem in ipsa Nativitate
Christi. Quae aliquando in tertia hebdomada finitur,
propter anticipationem dierum Nativitatis Domini,
et habet tredecim hebdomadas, aliquando in quarta,
propter tarditatem, et habet quatuordecim. Neque
hoc sine ratione est. Quia si computetur catalogus
novissimae tesserecedecadis ( #ita cod.@# ), et semel computetur
Jechonias, non amplius inveniuntur cum
ipso Christo quam tredecim generationes. Si ipse
bis computetur, quatuordecim inveniuntur. » En
habes, quod scire cupiebas, qua videlicet causa
argumentum quatuor jejuniorum ex ratione quatuordecim
hebdomadarum sit colligendum.
G.
Gratias Deo ac tibi ago quia sic habeo. Sed
non infructuose adhuc quaerendum arbitror quid
hoc velit quod dicitur: #Si semel computetur Jechonias,
non amplius inveniuntur cum ipso Christo quam
tredecim generationes; si autem bis, quatuordecim
inveniuntur.@#
B.
S. Augustinus causa mysterii perhibet factum
esse ut Jechonias, qui interpretatur #praeparatio Domini,@#
bis numeratus in fine prioris et in capite sequentis
catalogi poneretur, lapidem angularem, id
est, Christum significans, in quo praeparavit Deus
Pater duos populos quasi parietes in unam jungere
domum. Quanquam beatus Hieronymus vitio scriptorum
et longitudine temporum inter Graecos et
Latinos confusum esse narret, et patrem, qui in
Hebraeo Joachim nominatus est, non in Chaldaeam
ductum, sed defunctum in terra sua, et filium Joachim
de captivitate redeuntem Salatiel genuisse
affirmet. Igitur hoc supradictus doctor voluit intelligi
ut tredecim et quatuordecim hebdomadae praefigurarent
in mysterio quod Jechonias semel aut bis
poneretur in catalogo.
CAPUT VI. #Quandonam tredecim vel quatuordecim hebdomadae eveniant,@# etc.
G.
Utinam modo non graveris dicere quando
tredecim vel quando quatuordecim hebdomadae soleant
evenire!
B.
Nequaquam tui amoris causa gravabor intimare
quod verum exinde potui cognoscere. Enimvero
omnibus annis tredecim eveniunt exceptis his,
hoc est: quando Martius feria III, vel IV, Nativitas
vero Domini nostri Jesu Christi Dominica aut secunda
feria acciderint. De hoc jejunio, quod in ipsa
vigilia solebant antiquiores celebrare, supra nominatus
dixit Amalarius quod consecratio habet finem
in ipsa Nativitate Christi, sicut quorumdam Italorum,
nescio an omnium, adhuc mos est agere, ut
ego ipse ibidem positus cognovi. Sed usus in nostris
excrevit Ecclesiis, ut in anteriori hebdomada anticipetur;
quia illa duo officia jejunii et Natalis Domini
non conveniunt simul celebrari. Nam sicut
praeveniendo istud anticipamus, ita secundum Sabbatum
Junii mensis, cum in vigilia Pentecostes provenerit,
prolongando in proximum differimus, licet
nostri antecessores utrumque in ipsa vigilia sancta
simul celebrarent, sicut ex praetitulatione librorum
evidens habemus testimonium.
G.
Nosse desidero qua convenientia haec duo simul
possint celebrari officia?
B.
Quid adeo opus est nunc inquiri quod tam
longo tempore jam coepit dedisci? Attamen ne hujusmodi
scientia frauderis, talis inscriptio super
hac re habetur in libris nostris | null | 721b1049-2ee3-49c2-a751-b9049f4fdf49 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
: #Si evenerint duodecim
lectiones in Sabbato sacrae Pentecostes, tunc
in quarta feria cantetur et legatur:@# Exaudi, Domine,
preces nostras. #Require in prima hebdomada
Quadragesimae. Vel libri Sapientiae:@# Dixit Salomon. #Item orat.:@#
Devotionem populi. #Vel Isaiae prophetae:@#
Audi, Jacob. #Alleluia. Off.@# Domine Deus salutis.
#Evangelium secundum Lucam:@#
Accedentes discipuli. #Of.@#
Viri Gallilaei. #Com.@# Pater cum essem. #Feria
sexta:@# Exaudi, Domine. #Or.@# Esto, Domine, propitius. #Lect.@#
Exsultate, filiae Sion. #Alleluia.@# Domine refugium. #Evang.@#
Venit ad Jesum vir, cui nomen Jairus. #Off.@#
viri Gallilaei. #Com.@# Pater cum essem. #Sabbato
omnes parati primitus cantent litaniam@# Kyrie eleison.
Gloria in excelsis Deo. #Postea oratio:@# mentibus
nostris. #Or.@# illo nos igne. #Or.@# Deus qui ad animarum. #Or.@#
praesta, quaesumus, omnipotens Deus, sic
nos. #Subsequuntur lectiones cum gradalibus. Gra.@#
Propitius. #Gr.@# Protector. #Gr.@# ad Dominum. #Gr.@# Dirigatur. #Gra.@#
Bened. #Orat.@# praesta, quaesumus, omnipotens
Deus, ut clar. #Vel.@# Cum Apollo esset. #Alleluia.@#
Confitemini. #Tractus:@# Laudate. #Evang.@# Si
diligitis me. #Off.@# Emitte Spiritum tuum. #Communio:@#
Ultimo festivitatis die.
CAPUT VII. #Num jejunio in aliud Sabbatum dilato, vel in ipsam hebdomadam sanctam Pentecostes incidente, gradalia an Alleluia sint canenda?@#
G.
Si ipsum jejunium fuerit in aliud Sabbatum
dilatum, ut paulo ante dixisti agendum, vel si in
ipsa hebdomada sancta Pentecostes evenerit, utrum
gradalia an alleluia sunt canenda?
B.
Utique secundum consuetudinem antiquam
gradalia, sicut non solum in nostris libris habetur
insertum, sed etiam, ut in quodam ordine secundum
S. Gelasii papae auctoritatem reperi praetitulatum,
qui mos usque hodie, ut compertum habemus, in
sancta Romana servatur Ecclesia. Videtur quoque
id huic narrationi assensum praebere, quod in authenticis
Antiphonariis duo tantum alleluia inveniuntur
descripta, hoc est: #Emitte Spiritum; Spiritus
Domini.@# Caetera vero a modernis sunt composita.
Quapropter intuendum est, quia si in monasteriis
alleluia cantus abundat, quid simplices villarum
presbyteri agant, qui vix duorum tantum notitiam
habent? Ut enim vulgari proverbio utar: #Aut cantant
quod sciunt, aut tacere compelluntur quod nesciunt.@#
Non tamen haec scribens sanctissimorum sacerdotum
auctoritati praejudico, quos in Spiritu sancto congregatos
jam dudum audivi in synodalibus suis decretis
statuisse ut magis debeant alleluia decantari;
sed simpliciter quae sentire potui ad interrogata
respondere curavi, consulere volens etiam, si possim,
mei similium imperitiae, qui tot alleluia non norunt
cantare.
G.
Cum ecclesiasticae sit consuetudinis in his
diebus ut stantes oremus, cupio rescire, si in hac
hebdomada saepe dictum evenerit jejunium, utrum
debeamus ad missam genua flectere necne.
B.
Sic in quodam libello de hoc ordine legi (AMAL. FORTUNATUS, lib. II Offic. eccles., c. 3)
:
Per singulas orationes debemus mentis humilitatem
per genuflexionem ostendere, excepto infra Pentecosten.
In sola #De camino ignis@# non flectimus genua,
quando Nabuchodonosor compellebat populum adorare
statuam quam fecerat, ut separata sit nostra
oratio, quae est ad unum Deum, ab errore gentilium.
Similem ob causam etiam in Parasceve genua non
flectimus pro perfidis Judaeis, qui illudendo genua
flectebant coram Domino, ne videamur illos imitari
qui opus bonum studebant male operari, quemadmodum
tunc ab osculo abstinemus propter Judae
traditoris exemplum, qui per simulatae pacis osculum
tradidit Dominum Jesum Christum.
CAPUT VIII. #Compendium doctrinae hactenus expositae, ac prescriptus modus in jejunando servandus.@#
G.
Quia meae inquisitioni in omnibus satisfecisti,
superest tantum quatenus ex connexione collocutionis
hactenus inter nos habitae quoddam breviloquium
in unum velis colligere, quo hujusmodi queant instrui
argumento quorum aures longa fatigat oratio.
B.
Si quis jejunia Quatuor Temporum legitimo
ordine celebrare desiderat, subterscriptum argumentum
ex sententiis sanctorum Patrum collectum
observare non negligat. Primum sabbatum Martii
cum praecedente ejusdem mensis quarta feria nota
diligenter, et ab ipso quatuordecim | null | 18ffeaf2-570b-4501-885f-f97839cd873e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hebdomadas,
abhinc usque in tertium Septembris sabbatum, quod
nullo modo te fallit, connumera, indeque proximum
sabbatum ante Natalem Domini, sive quatuordecim,
sive tredecim fuerint, semper observa, et in his
singulis quatuor sabbatorum diebus absque ullo
errore occurret tibi legitime illud jejunium quod in
Sacramentorum libris praetitulatur cum duodecim
lectionibus celebrandum. Quod si vigilia Natalis
Domini in sabbato evenerit, in hebdomada priori
idem jejunium debet anticipari.
G.
His ita tandem regulariter a te de jejunii
temporibus determinatis, rogo etiam aliquem abstinentiae
modum nunc vel breviter describi, quo possit
praecaveri ne exterior noster homo aut nimia
extenuatus inedia deficiendo tabescat, aut immoderato
gulae victus appetitu insolescat, ne principe
cocorum Nabuzardan, hoc est, nequissima edacitatis
ingluvie nos superante, corruant intra nos muri
Jerusalem nostrae, sicut scriptum est: #Princeps cocorum
destruxit muros Jerusalem.@#
B.
Cum sacrae Scripturae mensa, de qua ad
Dominum loquitur Psalmista: #Parasti in conspectu
meo mensam,@# petenti omni coram sit posita, variis
cunctarum disciplinarum doctrinis referta, mirum
videtur quod a me quaeris quod per te ipsum invenire
poteris. Verumtamen ne in calce hujus opusculi
durus fenerator existam, qui hactenus in praestandi
officio me tibi promptum exhibebam, unum de pluribus
coelestium dapium illatorem pro me vadem
dabo, sanctum Augustinum dico, cujus artis instruaris
magisterio, quo utaris modo in abstinendo.
CAPUT PRIMUM. #De diversitate jejunia Quatuor Temporum celebrantium.@#
G.
Licet in his sacris jejuniorum diebus, exspoliata
mundanae actionis tunica, in lectulo dulcissimae
quietis otio frui modis omnibus te velle non
ambigam, ita ut delecteris dicere: #Ego dormio,
et cor meum vigilat;@# quibuscunque precibus tamen
excitandum putavi, quatenus pessulum ostii dilecto
tuo sponso, videlicet Christo, in nobis aperias, dataque
manu in cubiculum sacrae doctrinae introducas,
ubi et panem intelligentiae parvulis petentibus
frangas. Quia tunc salubriter a contemplationis
somno ad tempus excitaris, si proximorum necessitati
patiendo condescendas.
B.
Satis egregie, fili, hoc diffinisti. Sed ego inde
magis dolorem capio, quod in me nihil hujusmodi
sentio, ut puta, quem nulla virtutum penna ad alta
sustollit, sed gravi sarcina saecularis curae ad ima
demergit, dissolutae mentis pigredo ad noxia per
quietis soporem pertrahit, ita ut in illorum numero
inveniri pertimescam, de quibus dicitur per Psalmistam: #Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt.@#
Verum quia Salomon dicit: #Stellio manibus
nititur, et moratur in aedibus regum;@# etsi tardus ingenio,
infisus tamen in eo, qui omni petenti se fideliter
tribuit, ac nulli improperat, nisu quo valeo
per ipsum ad ipsum me levare conabor, qui etiam
gallo dedit intelligentiam. Tu tandem propone quod
tantopere velis investigare.
G.
Hoc scilicet, ut, cum una fides sanctae catholicae
Matris Ecclesiae unitatem commendet, quare
ipsa in filiis suis quibusdam consuetudinum diversitate
aliquando discordet. Ut enim unum quoddam
ad medium ducam, de jejuniis Quatuor Temporum
studui nunc interrogandum, in quorum observatione
nonnulli videntur discordare. Nam cum in libris
Sacramentorum ita ordinatum praetituletur, ut in
primo Sabbato primi mensis duodecim lectiones
cum jejunio sint celebrandae; in quarto mense secundo;
in septimo tertio; in decimo proximo Sabbato
ante Natalem Domini; alii sic intelligendum
putant, ut si Martius V, VI, vel ipsa VII feria incipiat,
mox eum praecedente Februarii mensis quarta feria,
seu etiam aliquando VI jejunium in Sabbato celebrent,
eademque consequentia secundum Sabbatum
in Junio, tertium observent in septimo, absque aliqua
consideratione quartae seu sextae feriae. Alii vero
e diverso nolunt in Martio primum Sabbatum jejuniis
deputare, nisi ejusdem quarta feria antecedat,
eodem utentes ordine per suas quatuor ferias in
Junio et Septembri. Quocirca ratio exigit, ut aperias
si quod argumentum vel regulam hac de re
statuerit anterior aetas, cujus auctoritate instructi
discernamus qui horum magis sint sequendi.
CAPUT II. #In rebus incertis ac dubiis majorum tenenda sunt instituta.@#
B.
Recte priorum, qui aetate et sapientia nos praecesserunt,
statuta delectant, quae mentis intellectum
intra legitimi cursus metam cohibeant; quam qui
transgreditur, obnoxius culpae tenetur. Unde Scriptura
pulchre admonet dicens: #Ne transgrediaris
terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.@#
G.
Hic paululum siste gradum, mihique praepositi
testimonii pande sensum.
B.
Libenti | null | fcb15e54-0a15-4a59-bd22-dfeab06a43a5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
animo id ago, quandoquidem te tam
intentum adesse conspicio. Terminos rectae fidei
sanaeque doctrinae posuerunt ab initio Patres catholici,
quos omnino nefas est transgredi. Sed et
multae consuetudines ecclesiasticae inveniuntur a
sanctis Patribus infra canonicae regulae terminos
constitutae, sicut sunt Adventus Domini, Septuagesima,
Sexagesima, Quinquagesima, Litania major,
dies Rogationum ante Ascensionem Domini,
vigiliae quorumdam sanctorum, nec non et haec
ipsa Quatuor Temporum jejunia, quae prae manibus
habentur, aliaque perplura quae omnia jure
perpetuo absque ulla transgressione nobis sunt
observanda ac pro lege tenenda, dicente S. Augustino
ad Casulanum presbyterum de jejunio Sabbati:
« In his enim rebus, de quibus nihil certi
statuit Scriptura divina, mos populi Dei vel
instituta majorum pro lege sunt tenenda. » Accedit
in hoc, quod nihil sine ratione in ecclesiasticis
consuetudinibus a sanctis Patribus constitutum
reperitur, si causa diligenter inquiratur.
G.
Ita esse ut asseris indubitanter creditur;
ideoque magis consequens videtur ut edisseras
qua ratione haec Quatuor Temporum jejunia sint
constituta; cur his potissimum tribus septimanae
diebus; cur feria quarta duae lectiones, in sexta
feria tantum una legatur; Sabbatum autem praetituletur
in duodecim lectionibus, cum non plus quam
sex legantur. Deinde quod quaerere institui, videlicet,
quo ordine saepius memorata ac memoranda
per sua Sabbata sint celebranda jejunia.
CAPUT III. #Qua ratione Quatuor Temporum jejunia sint constituta, et cur potissimum tribas septimanae diebus; quae denique ratio plurium vel pauciorum lectionum.@#
B.
(ANNAL. FORTUN. eccle. Offic. lib. II, c. 2.)
Ut ex veterum, praecipue S. Augustini sermonibus
intelligi potest, necessarium est nostrae religioni
annuatim quatuor jejunia celebrare. Nam quatuor
temporibus volvitur annus: vere, aestate, autumno,
hieme. Haec quatuor tempora solent nos per delectamenta
sua revocare ab amore Creatoris. Qua de
re jejunandum est in unoquoque tempore ut castigentur
nostra quatuor elementa, ne subripiantur a
delectatione mundi. Ipsa quatuor elementa conjuncta
in sua natura sunt quatuor temporibus anni. Ver est
calidum et humidum, et in eo facimus unum jejunium
ut elementum humoris in nobis castigetur, ne
consentiat falsae pulchritudini veris. Ex humore
enim et calore nascitur pulchritudo terrae. Aestas
sicca et calida, in qua alterum jejunium facimus ut
castigetur elementum caloris in nobis, ne consentiat
incendio carnali. Tertium jejunium fit in autumno,
qui est frigidus et siccus, ne aliquo languore animi
arescamus ac defluamus et inveniamur sine pinguedine
olei in aeterno tabernaculo. Etenim illo tempore
congregamus, quo fruamur in futuro. Quartum jejunium
fit in hieme, quae est et humida et frigida,
ne membra nostra fluxu atque luxu solvantur in
comessationibus et potationibus, ac per hoc negligatur
amor Dei.
At quia quatuor tempora annorum nos impediunt
ab amore Dei, quatuor jejunia facimus. Per singula
quoque tempora suum jejunium, unumquodque pro
suo tempore. Simili modo diurna curricula quatuor
nos impediunt ab amore coelestium, scilicet matutinum,
meridianum, vespertinum, nocturnum: per
haec enim quotidie ab amore aeternorum retrahimur.
In unoquoque tres dies sunt, quia unumquodque
tempus tres menses habet. Pro unoquoque mense
singuli dies jejunio consecrantur. At vero quia quotidiana
peccata aggravant, non sufficit unum jejunium
per unumquodque tempus, (ac per hoc) quadragesimale
inducimus, quo quotidiana peccata affligantur.
Eadem vero Quatuor Temporum jejunia his diebus
solent celebrari, scilicet quarta feria, sexta, septima:
ideo quarta, quia Judaei in ea fecerunt consilium
ut occiderent Christum; sexta feria, quoniam
occiderunt eum; septima, ex auctoritate sanctae Romanae
Ecclesiae concluditur jejunium propter tristitiam
apostolorum, quam de morte nostri Redemptoris
habuerant, sicut Innocentius papa in suis Decretalibus
narrat: « Sabbato, inquit, jejunandum esse ratio
evidentissime demonstrat. Nam si die Dominico ob
venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu
Christi non solum Pascha celebramus, verum etiam
per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem
frequentamus, ac si sexta feria propter passionem
Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere
non debemus, qui inter tristitiam atque laetitiam
temporis illius videtur inclusus. » In quo etiam Sabbato
consecratio ordinum ecclesiasticorum celebratur,
causam etiam ejusdem consecrationis sancto
Augustino dicente ad Januarium: « Sabbatum, inquit,
commendatum est priori populo in otio corporaliter
celebrandum, ut figura esset sanctificationis
in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus in
Genesi | null | 6ce37ad6-dcde-4b16-ba5b-4f20c3cda18f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sanctificationem per omnes priores dies, sed
de solo Sabbato dictum est: #Sanctificavit diem Deus
septimum; quia charitas Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.@#
Ideo sanctificatio in septimo die commemorata est,
ubi requies commendatur. » Nunc de lectionibus
videamus.
In quarta feria duae lectiones leguntur, ut hi, qui
in Sabbato sunt consecrandi, admoneantur ut notitiam
legis et prophetarum habeant, qui maxime in
quarta aetate vigebant. Sexta feria una tantum legitur;
quia lex et prophetia in uno Evangelio recapitulantur,
quod nunc in sexta mundi aetate praedicatur
et legitur. De duodecim lectionibus, quae
praetitulantur in sacramentario die Sabbati, sic in
litteris Patrum reperitur scriptum: (AMALARIUS
FORTUNATUS eccle. Offic. lib II, c. 1) « Sex lectiones
ab antiquis Romanis Graece ac Latine legebantur
(qui mos apud Constantinopolim hodieque servatur)
propter duas causas: unam, quia aderant Graeci
quibus incognita erat Latina lingua, aderantque
Latini quibus incognita erat Graeca: alteram propter
unanimitatem utriusque populi. Duodecim lectiones
dicuntur propter duodecim lectores, non propter
duodecim sententiarum varietates. Sex lectiones sunt
tantummodo in sententiis. Neque enim si dixerimus
amen, verum, propterea duas varietates intelligere
debemus sed unam. » Sed de his hactenus. Nunc ad
proposita redeamus.
CAPUT IV. #Utrum statim in primo Sabbato Martii sit jejunandum, etiamsi idem mensis quinta, sexta aut septima feria incipiat, an in aliud Sabbatum propter quartum feriam sit differendum?@#
Quaestio tua, si rite recordor, talis erat: Utrumnam
statim in primo Sabbato Martii sit jejunandum,
etiamsi idem mensis quinta, sexta aut septima feria
incipiat, an in aliud Sabbatum propter quartam feriam
sit differendum? Ad quod tibi ex consuetudine
sanctae Ecclesiae, quae pro maxima auctoritate tenenda
est, respondeo, quod absque ulla refragatione
semper ejusdem mensis quarta feria debeat exspectari,
quoniam idem jejunium quod quarta feria
incipitur Sabbato finitur, nequaquam Februario sed
Martio totum deputatur: ea videlicet ratione ut in
eo mense primum jejunium nostrum Domino consecretur,
in quo principium anni ac ipsa creatio coepit
mundi. Unde iste terminus firmiter est observandus,
ut, nec ante IV Nonas Martii nec post VI Idus ejusdem
mensis, aliquis statuat Sabbatum jejunandum, sed in
his septem diebus, ubicunque primum evenerit,
jejunare licite valebit. Ex quo velut intellectuali
quodam filo rectissimae regulae linea per quatuordecim
hebdomadas usque in secundum Junii mensis
Sabbatum ducatur, indeque per alias quatuordecim
ad aliud proximum ante Nativitatem Domini Sabbatum,
ut absque errore eorumdem Sabbatorum termini
possint inveniri.
G.
Videris quidem de primo mense sufficienter
dixisse: Sed est adhuc, quod moveat de quarto et
septimo. Quia cum diceres a Sabbato usque in Sabbatum
semper quatuordecim hebdomadas enumerandas,
non addidisti utrum, finita decima quarta
hebdomada, secundum Sabbatum Junii mensis quarti
feriae II, tertium Septembris Sabbatum praecedere
deberent III, cum id sit maxime quod videatur quaestionem
gignere. Quod qualiter evenire soleat, per
te opto, ut manifestum fiat.
B.
Ad hoc demonstrandum constituantur feriae
septem cum diebus totidem mensis Martii, id est:
a IV Nonas usque in VI Idus, per quos primi Sabbati
termini solent variari, ut in his inspectis res ipsa
aperiat se nobis. Ab ultimo etiam incipiamus. Martius
aut quinta feria incipit, et Sabbatum illud, in
quo est jejunandum, Idibus occurrit; aut mensis
sexta feria, Sabbatum vero VII Id.; aut ille feria VII,
istud VIII Id., aut mensis I, quae est Dominica. Sabbatum
Non. Aut si ille feria II, istud Prid. Non. Si
vero ille III, istud III Non. Aut si Martius feria IV,
Sabbatum IV Non. Si ex his singulis terminis adhibita
computatione ad terminos Junii mensis, et
iterum ab illis ad terminos Septembris per quatuordecim
hebdomadas aciem recte dirigis, liquido pervidebis
in quarto seu septimo mense quartas ferias
juxta sui quantitatem suis Sabbatis minus deesse,
excepto Septembri, quando ipse incipit feria V, Junius
IV, Martius III, simul autem Septembri et Junio;
cum idem September feria VI, Junius V, Martius
IV. Qua ex re eveniat, prudenti calculatori ad
indagandum nequaquam erit difficile.
Ex his omnibus ratio manifeste docet firmius ac
stabilius illud esse argumentum, quod | null | c2cc3f67-11ae-416f-883d-6a88bcf1fdb3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ex hebdomadarum
numero collectum nunquam nutat, quam
quod ex feriarum consideratione capitulatum aliquando
vacillat. De mense vero decimo nihil aliud
dicendum est, nisi ut proximum ante Nativitatem
Domini semper observetur Sabbatum, excepto,
quando vigilia evenerit in feria septima.
CAPUT V. #Praedicta amplius illustrantur et roborantur.@#
G.
Quamvis oratio tua mihi persuaserit nihil
verius esse quam quod asseris, vellem tamen perdoceri
qua auctoritate hoc argumentum ex numero
quatuordecim hebdomadarum inventum magis debeat
esse ratum, praecipue cum te superius dixisse
recorder nihil in ecclesiasticis consuetudinibus a
sanctis Patribus esse constitutum quod non aliqua
ratione sit roboratum.
B.
Scio me pro certo ita dixisse: et quam verum
sit etiam in hac re, de qua praesens tractatus
habetur, qua potero, brevitate ex dictis majorum
curabo demonstrare. Igitur Amalarius, divinorum
officiorum indagator solertissimus, cujus dicta
catholicorum virorum sententiis fulgent munita,
cum de eisdem disputaret jejuniis, sic inter alia
dicit (De Offic. eccle. lib. II, c. 1): « Primi apostolici
semper in Decembrio mense, in quo Nativitas
Domini nostri Jesu Christi celebratur, consecrationes
ministrabant usque ad Simplicium, qui fuit
a beato Petro quadragesimus nonus. Ipse primus
consecravit in Februario, ni fallor, nullam ob aliam
causam, nisi intimando conjungendos propinquius
Christi corpori qui per sacrum ministerium provehuntur,
quod nullo modo satius fieri potest, quam
si per eos patriarchas ex quibus natus est Christus
generentur, quod impossibile est secundum carnem,
secundum vero spiritum dignum et habile; hoc est:
ut per interpretationes nominum patriarcharum
nascantur mente, qui genealogiae Christi videntur
familiarius ascisci. Et quia incongruum est, sicut
uniquique generationi singularis hebdomada deputatur,
ita per unamquamque hebdomadam consecrationem
celebrari, causa congruenti per singula
tempora, quae convenire possunt virtutibus et interpretationibus
patriarcharum qui in articulis genealogiae
positi sunt, consecratio celebratur. Per tres
tesseres ( #sic cod.@# ) decades annuales fiunt hebdomadae
XLII. Tot generationes secundum Matthaeum
Christi sunt cum ipso; tot etiam hebdomadae inveniuntur
a primo Sabbato primi mensis usque ad
quartum Sabbatum decimi mensis. Consecratio
prima celebratur primo Sabbato primi mensis, quae
quasi in loco Abrahae generat Christum. Abraham
interpretatur #pater multarum gentium,@# cui dictum
est: #In semine tuo benedicentur omnes gentes.@# Si
quis consecratus stat in semine multorum convertentium
per sua exempla ad Deum, est primo patriarcha
Abraham genitus; est ipsum semen Christus,
in quo semine promissum est Abrahae benedici
omnes gentes. Ipsa consecratio tempore verno celebratur,
quod tempus habile est procreationibus.
Nam et Abraham tertia aetate fuit hujus mundi, quae
aetas comparatur adolescentiae, quae habilis est generationi
filiorum. Secunda consecratio est in quarto
mense, secundo Sabbato, quod est initium secundi catologi
quatuordecim hebdomadarum. Haec deputatur
in loco filiorum David. David interpretatur #manu
fortis.@# Ipse prostravit Goliam, id est, humilitas superbiam.
Qui consecrantur, propterea consecrantur,
ut fortes sint et per humilitatem dejiciant superbiam.
Ipsa celebratur in Junio mense, quando fervor
magnus solis est super terram. Omnibus notum est
David bellicosum fuisse et valde arsisse in Marte.
Tempus Junii aptum est bellis. Tertia consecratio
celebratur in Septembrio, tertio Sabbato, quod est
initium tertii catalogi. Haec deputatur generationi
Jechoniae. Jechonias interpretatur #praeparatio Domini:@#
nullique dubium, si omnes oportet praeparari
in adventu Christi, quin potissimum eos qui sacrantur.
Quae consecratio habet finem in ipsa Nativitate
Christi. Quae aliquando in tertia hebdomada finitur,
propter anticipationem dierum Nativitatis Domini,
et habet tredecim hebdomadas, aliquando in quarta,
propter tarditatem, et habet quatuordecim. Neque
hoc sine ratione est. Quia si computetur catalogus
novissimae tesserecedecadis ( #ita cod.@# ), et semel computetur
Jechonias, non amplius inveniuntur cum
ipso Christo quam tredecim generationes. Si ipse
bis computetur, quatuordecim inveniuntur. » En
habes, quod scire cupiebas, qua videlicet causa
argumentum quatuor jejuniorum ex ratione quatuordecim
hebdomadarum sit colligendum.
G.
Gratias Deo ac tibi ago quia sic habeo. Sed
non infructuose adhuc quaerendum arbitror quid
hoc velit quod dicitur: #Si semel computetur Jechonias,
non amplius inveniuntur cum ipso Christo quam
tredecim generationes; si autem bis, quatuordecim
inveniuntur.@#
B.
S. Augustinus causa mysterii perhibet factum
esse ut Jechonias, qui interpretatur #praeparatio Domini,@# | null | f82cdb84-06ae-4804-bd04-dc13bded643a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
bis numeratus in fine prioris et in capite sequentis
catalogi poneretur, lapidem angularem, id
est, Christum significans, in quo praeparavit Deus
Pater duos populos quasi parietes in unam jungere
domum. Quanquam beatus Hieronymus vitio scriptorum
et longitudine temporum inter Graecos et
Latinos confusum esse narret, et patrem, qui in
Hebraeo Joachim nominatus est, non in Chaldaeam
ductum, sed defunctum in terra sua, et filium Joachim
de captivitate redeuntem Salatiel genuisse
affirmet. Igitur hoc supradictus doctor voluit intelligi
ut tredecim et quatuordecim hebdomadae praefigurarent
in mysterio quod Jechonias semel aut bis
poneretur in catalogo.
CAPUT VI. #Quandonam tredecim vel quatuordecim hebdomadae eveniant,@# etc.
G.
Utinam modo non graveris dicere quando
tredecim vel quando quatuordecim hebdomadae soleant
evenire!
B.
Nequaquam tui amoris causa gravabor intimare
quod verum exinde potui cognoscere. Enimvero
omnibus annis tredecim eveniunt exceptis his,
hoc est: quando Martius feria III, vel IV, Nativitas
vero Domini nostri Jesu Christi Dominica aut secunda
feria acciderint. De hoc jejunio, quod in ipsa
vigilia solebant antiquiores celebrare, supra nominatus
dixit Amalarius quod consecratio habet finem
in ipsa Nativitate Christi, sicut quorumdam Italorum,
nescio an omnium, adhuc mos est agere, ut
ego ipse ibidem positus cognovi. Sed usus in nostris
excrevit Ecclesiis, ut in anteriori hebdomada anticipetur;
quia illa duo officia jejunii et Natalis Domini
non conveniunt simul celebrari. Nam sicut
praeveniendo istud anticipamus, ita secundum Sabbatum
Junii mensis, cum in vigilia Pentecostes provenerit,
prolongando in proximum differimus, licet
nostri antecessores utrumque in ipsa vigilia sancta
simul celebrarent, sicut ex praetitulatione librorum
evidens habemus testimonium.
G.
Nosse desidero qua convenientia haec duo simul
possint celebrari officia?
B.
Quid adeo opus est nunc inquiri quod tam
longo tempore jam coepit dedisci? Attamen ne hujusmodi
scientia frauderis, talis inscriptio super
hac re habetur in libris nostris: #Si evenerint duodecim
lectiones in Sabbato sacrae Pentecostes, tunc
in quarta feria cantetur et legatur:@# Exaudi, Domine,
preces nostras. #Require in prima hebdomada
Quadragesimae. Vel libri Sapientiae:@# Dixit Salomon. #Item orat.:@#
Devotionem populi. #Vel Isaiae prophetae:@#
Audi, Jacob. #Alleluia. Off.@# Domine Deus salutis.
#Evangelium secundum Lucam:@#
Accedentes discipuli. #Of.@#
Viri Gallilaei. #Com.@# Pater cum essem. #Feria
sexta:@# Exaudi, Domine. #Or.@# Esto, Domine, propitius. #Lect.@#
Exsultate, filiae Sion. #Alleluia.@# Domine refugium. #Evang.@#
Venit ad Jesum vir, cui nomen Jairus. #Off.@#
viri Gallilaei. #Com.@# Pater cum essem. #Sabbato
omnes parati primitus cantent litaniam@# Kyrie eleison.
Gloria in excelsis Deo. #Postea oratio:@# mentibus
nostris. #Or.@# illo nos igne. #Or.@# Deus qui ad animarum. #Or.@#
praesta, quaesumus, omnipotens Deus, sic
nos. #Subsequuntur lectiones cum gradalibus. Gra.@#
Propitius. #Gr.@# Protector. #Gr.@# ad Dominum. #Gr.@# Dirigatur. #Gra.@#
Bened. #Orat.@# praesta, quaesumus, omnipotens
Deus, ut clar. #Vel.@# Cum Apollo esset. #Alleluia.@#
Confitemini. #Tractus:@# Laudate. #Evang.@# Si
diligitis me. #Off.@# Emitte Spiritum tuum. #Communio:@#
Ultimo festivitatis die.
CAPUT VII. #Num jejunio in aliud Sabbatum dilato, vel in ipsam hebdomadam sanctam Pentecostes incidente, gradalia an Alleluia sint canenda?@#
G.
Si ipsum jejunium fuerit in aliud Sabbatum
dilatum, ut paulo ante dixisti agendum, vel si in
ipsa hebdomada sancta Pentecostes evenerit, utrum
gradalia an alleluia sunt canenda?
B.
Utique secundum consuetudinem antiquam
gradalia, sicut non solum in nostris libris habetur
insertum, sed etiam, ut in quodam ordine secundum
S. Gelasii papae auctoritatem reperi praetitulatum,
qui mos usque hodie, ut compertum habemus, in
sancta Romana servatur Ecclesia. Videtur quoque
id huic narrationi assensum praebere, quod in authenticis
Antiphonariis duo tantum alleluia inveniuntur
descripta, hoc est: #Emitte Spiritum; Spiritus
Domini.@# Caetera vero a modernis sunt composita.
Quapropter intuendum est, quia si in monasteriis
alleluia cantus abundat, quid simplices villarum
presbyteri | null | 9057be9d-2e1b-499e-9864-6c4c9903b723 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
agant, qui vix duorum tantum notitiam
habent? Ut enim vulgari proverbio utar: #Aut cantant
quod sciunt, aut tacere compelluntur quod nesciunt.@#
Non tamen haec scribens sanctissimorum sacerdotum
auctoritati praejudico, quos in Spiritu sancto congregatos
jam dudum audivi in synodalibus suis decretis
statuisse ut magis debeant alleluia decantari;
sed simpliciter quae sentire potui ad interrogata
respondere curavi, consulere volens etiam, si possim,
mei similium imperitiae, qui tot alleluia non norunt
cantare.
G.
Cum ecclesiasticae sit consuetudinis in his
diebus ut stantes oremus, cupio rescire, si in hac
hebdomada saepe dictum evenerit jejunium, utrum
debeamus ad missam genua flectere necne.
B.
Sic in quodam libello de hoc ordine legi (AMAL. FORTUNATUS, lib. II Offic. eccles., c. 3)
:
Per singulas orationes debemus mentis humilitatem
per genuflexionem ostendere, excepto infra Pentecosten.
In sola #De camino ignis@# non flectimus genua,
quando Nabuchodonosor compellebat populum adorare
statuam quam fecerat, ut separata sit nostra
oratio, quae est ad unum Deum, ab errore gentilium.
Similem ob causam etiam in Parasceve genua non
flectimus pro perfidis Judaeis, qui illudendo genua
flectebant coram Domino, ne videamur illos imitari
qui opus bonum studebant male operari, quemadmodum
tunc ab osculo abstinemus propter Judae
traditoris exemplum, qui per simulatae pacis osculum
tradidit Dominum Jesum Christum.
CAPUT VIII. #Compendium doctrinae hactenus expositae, ac prescriptus modus in jejunando servandus.@#
G.
Quia meae inquisitioni in omnibus satisfecisti,
superest tantum quatenus ex connexione collocutionis
hactenus inter nos habitae quoddam breviloquium
in unum velis colligere, quo hujusmodi queant instrui
argumento quorum aures longa fatigat oratio.
B.
Si quis jejunia Quatuor Temporum legitimo
ordine celebrare desiderat, subterscriptum argumentum
ex sententiis sanctorum Patrum collectum
observare non negligat. Primum sabbatum Martii
cum praecedente ejusdem mensis quarta feria nota
diligenter, et ab ipso quatuordecim hebdomadas,
abhinc usque in tertium Septembris sabbatum, quod
nullo modo te fallit, connumera, indeque proximum
sabbatum ante Natalem Domini, sive quatuordecim,
sive tredecim fuerint, semper observa, et in his
singulis quatuor sabbatorum diebus absque ullo
errore occurret tibi legitime illud jejunium quod in
Sacramentorum libris praetitulatur cum duodecim
lectionibus celebrandum. Quod si vigilia Natalis
Domini in sabbato evenerit, in hebdomada priori
idem jejunium debet anticipari.
G.
His ita tandem regulariter a te de jejunii
temporibus determinatis, rogo etiam aliquem abstinentiae
modum nunc vel breviter describi, quo possit
praecaveri ne exterior noster homo aut nimia
extenuatus inedia deficiendo tabescat, aut immoderato
gulae victus appetitu insolescat, ne principe
cocorum Nabuzardan, hoc est, nequissima edacitatis
ingluvie nos superante, corruant intra nos muri
Jerusalem nostrae, sicut scriptum est: #Princeps cocorum
destruxit muros Jerusalem.@#
B.
Cum sacrae Scripturae mensa, de qua ad
Dominum loquitur Psalmista: #Parasti in conspectu
meo mensam,@# petenti omni coram sit posita, variis
cunctarum disciplinarum doctrinis referta, mirum
videtur quod a me quaeris quod per te ipsum invenire
poteris. Verumtamen ne in calce hujus opusculi
durus fenerator existam, qui hactenus in praestandi
officio me tibi promptum exhibebam, unum de pluribus
coelestium dapium illatorem pro me vadem
dabo, sanctum Augustinum dico, cujus artis instruaris
magisterio, quo utaris modo in abstinendo. | null | 711f3c75-8552-42df-979b-e44ca4bb6cd9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
EPISTOLA PRIMA. AD VO. ABBATEM. #Ab illo nunquam divelli vellet.@#
Domino Vo. summa veneratione colendo, ac splendido
abbatum speculo, BERNO sancti Benedicti discipulorum
clientulus, quidquid patri filius, domino
servus.
Suavissimo virtutum tuarum odore, Pater beatissime,
semel aspiratus, nunquam, si posset fieri,
jucundissima harum assiduitate vellem privari.
Hinc mihi dies noctesque tali aestuanti desiderio
nulla res refrigerio esse poterit alia, nisi sola optatissimi
vultus tui praesentia. Quam quia nunc coram
nequeo, saltem praesentium litterarum officio interim
saluto, interque charitatis vulnera ( #vulnerata,@#
inquit Sponsa, #charitate ego sum@# ) hujuscemodi voce
utor cum Psalmista: #Quis dabit mihi pennas sicut
columbae, et volabo et requiescam?@# Quo nisi sub umbra
culminis tui? ubi si cum passeribus, id est, veris
Christi pauperibus, nunc nidificando requiescerem,
me quandoque ex eorum numero futurum esse
non desperarem de quibus Isaias loquitur dicens: #Sancti qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem,
assument pennas ut aquilae, volabunt et non deficient.@#
De quorum collegio tu, qui es dulce decus nostrum
omniumque diadema monachorum indubitanter existens,
jam spretis mundi hujus desideriis, cum his
de quibus dictum est: #Ibunt de virtute in virtutem,@#
fortitudinem mutasti jam velut aquila reviviscendo,
sumptis virtutum pennis ad alta volasti, nec in infirmitate
corporea deficiens, sed potius cum Apostolo
proficiens et dicens: #Quando infirmor, tunc
fortior sum.@# Et quia illius divinae promissionis compos
existere meruisti, quae dicit: #Sustollam te super
altitudinem terrae,@# me, quaeso, ad te sic exclamantem
exaudi: #Trahe me post te,@# quatenus in odore unguentorum
tuorum me currente, illa haereditate tecum
merear participari, quam Dominus dignatus
est tibi polliceri: #Et dabo tibi,@# inquit, #haereditatem
Jacob patris tui.@#
EPISTOLA II. AD GERONEM SEU JERONEM ARCHIEPISCOPUM MAGDEBURBENSEM. #Gratulatur ei pacem imperii, commendatque monasterii sui res, ac regulas episcopatum sancte administrandi exponit.@#
Domino apostolicae dignitatis apice sublimato G.
Parthenopolitano archiepiscopo, B. Dei Matris ac
Virginis servus, intimae devotionis cultum, perfectaeque
fidei integritate refertum.
Gloriam laudis Deo angeli merito cecinerunt in
excelsis, quando nuper hominibus bonae voluntatis,
per vestrae sollicitudinis curam ipso auctore Deo
tantum pacis effulsit in terris. Siquidem hujus salutiferae
pacis donum cum universis spe ad superna
tendentibus votis omnibus sit adoptandum, specialius
tamen Christi sacerdotibus, non modo inquirendum,
verum juxta Psalmistae vocem prae omnibus est
persequendum: #Inquire,@# inquit, #pacem, et persequere
eam.@# Cujus rei non immemor Apostolus ait: Pacem
et sanctimoniam sequimini, sine qua nemo
videbit Deum. Sed et mediator Dei et hominum
homo Christus Jesus, peracta carnis dispensatione
ad Patrem reversus, hanc discipulis suis commendavit
attentius, quatenus dulcissimo hujusmodi pignore
velut ultimo vale divinitus consolati, in coelesti
Jerusalem, quae interpretatur #visio pacis,@# ipsius
quandoque perfrui mererentur visione Redemptoris.
In hujus itaque pacis studio dum animum vestrum
tum populorum fama, cum ipsa rerum experientia,
intentum esse cognovimus, immensas largitori
omnium gratias referimus, qui de virtutum
vestrarum profectu tanto uberius gratulamur, quanto
per verae charitatis effectum menti vestrae arctius
amando colligamur. Unde per has beatitudinem vestram
litteras nimium salutantes, sollicite curavimus
admonere, quatenus bonum pacis, quod exterius in
mundo necessario agitis, circa domesticos quoque
fidei ob quietem servorum et ancillarum Dei interius
exercere non negligatis, quo per ipsorum merita
intercessionum quandoque pervenire valeatis ad
regna polorum.
Sed haec interim omittentes intimamus quae nobis
adjaceant incommoditates. Nam noveritis multis
aemulorum insidiis nos patere, qui omnino quietis
nostrae studio invident, ita ut omni artis ingenio
elaborent, si quo modo pias ac religiosas regiae majestatis
aures sinistris rumoribus de nobis nostrisque
mentiendo possint inficere, et quiddam de rebus
ad nostrum usum pertinentibus quoquo modo intercipere,
ut vobis ex parte constat manifestum esse;
et, quod gravius imis viscerum suspiriis est ingemiscendum,
hi praecipue in hac parte videntur
notabiles, qui sub habitu venerationis specietenus
praetendunt formam sanctitatis. Quia, si veraciter
eorum interiora morum probitate exterioribus concordarent,
nequaquam adhuc per vitium saeculo fidem
servarent. Verum cujuscunque sint ordinis vel
conditionis, callidae ac inimicae eorum tergiversationi
providentiae vestrae clypeum humiliter petimus opponi,
ne quidem arte maligna nostra apud Dominum
nostrum | null | 3643d37f-5d39-48c9-85f4-158801050a7c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
possit laedi innocentia.
Caeterum in hujus schedulae calce nostrum parumper,
quaesumus, animadvertite commonitorium, etsi
minus eloquentiae melle sapidum. Nimio enim
vestri amoris igne succensi, dulce habemus vestram
diutius clementiam affari, utpote cujus jucundissimae
memoriae suavitas ex primo cognitionis nostrae tempore
a tabula cordis nostri nullo oblivionis stylo
potuit aboleri. Congratulamur nempe sic temporali
vestrae gloriae, ut potius optemus vos modis omnibus
aptari beatitudini perpetuae. Quod tunc digne de
vobis fieri potest, si dignitatis vestrae officium diligenter
attenditis; si qualem episcopum oporteat esse
apostolica lectione, vigili meditatione perquiritis;
si in mundo, qui in maligno positus est, corporis
estis necessitate, in coelestibus autem conversamini
mentis contemplatione, ut possitis illud Apostoli
proclamare: #Nostra autem conversatio in coelis est.@#
Oportet etiam ut talentum Regiae familiaritatis in
miseria et afflictione positis pie ac misericorditer
per intercessionis auxilium subveniendo, Domino, a
quo illud percepistis, reportetis cum lucro. Et hanc
observationis regulam omni nisu implere contendite,
ut, dum in activi laboris studio diem consumitis,
in usum quietae contemplationis per orationis
instantiam nocte resumatis. Itemque, redeunte mane
diluculo, priusquam quidpiam operis incipiatis,
lectioni divinae operam detis, quatenus his, lectionis
videlicet in mane, orationis in vespere, vicissim
studiis exercitati, ea quae in medio actualium operum
negotia versantur, in die puriori, mentis oculo,
Christo auspice, valeatis discernere.
At quia non est in homine via ejus, sed a Domino
diriguntur gressus ejus, ipse assidua prece ad cor
signandum, et ad gressus operum dirigendum est
invitandus, qui in Canticis. Canticorum sponsae suae,
sanctae videlicet animae, hortando dignatus est dicere: #Pone me ut signaculum super cor tuum, ut
signaculum super brachium tuum,@#
ut videlicet per
cordis cogitationem intus sit charitas de corde puro
et conscientia bona et fide non ficta, et foris eadem
cordis devotio monstretur in proximorum condescensione
per bonam operationem, ut ex bonis operibus
vos considerantes glorificent Patrem vestrum
in coelis.
Hujusmodi, pastor amantissime, signaculis intus
cordis cogitationes ac deforis brachiorum vestrorum
opera jugiter signate, quatenus corde et corpore,
velut vas electionis mundatum atque signatum,
illud Zorobabelis ad vos a Domino dirigatur
promissum: #Assumam te, serve meus, et ponam te
quasi signaculum, quia elegi te, dicit Dominus.@#
Verum quoniam a bono pacis coepit exordium
nostrae narrationis, libet in ejusdem commemoratione
finem sermoni imponere. Igitur si nomini
vestro #Jero, Salem@# jungatur dictio, visionem pacis
indicare videtur absque dubio, una duntaxat O
littera ob certam futurae coronae significationem in
medio pro U posita, ut ex hoc liquido colligatur
quia, si sanctitas vestra in hac convalle lacrymarum
pro pace et unitate catholicae matris Ecclesiae sollicite
insudaverit, sicut nunc pacis participatur vocabulo,
ita ejusdem quandoque visione perfruatur
in praemio.
EPISTOLA III. AD HEINRICUM II IMPERATOREM. #Celebrat ejus virtutes, gratiasque ei pro collata sibi Augiae praefectura agit, ac laeta omnia precatur.@#
Domino suo, Christianae religionis propagatori
orthodoxo, HEINRICO imperatori augusto, nec non
terrarum marisque domino, honorifice a Deo sublimato
atque coronato, BERN., suorum meritis extremus,
humillimae devotionis obsequia cum orationum
instantia.
Jure immenso cordis jubilo grates rerum omnium
persolvimus Domino, qui, in modum excelsae pyramidis,
vestrae dignitatis magnificentiam universis
superexcellere fecit regnis. Quae non immerito hujus
pulcherrimi schematis decori comparari posse creditur,
cum gloriae vestrae fama super cunctos ubique
gentium dominantes ita excelsi verticis sublimitatem
extollendo emineat, ut in sui admirationem cunctorum
aspectus alliciat. In vestrae etenim mentis
arcem omnigenerarum virtutum idea conscendens
se velut speculum inspiciendi omnibus praebet, in
qua fides patriarcharum fulget, spes prophetarum
splendet, charitas apostolorum supereminens pollet,
ac per hoc Deo auxiliante cum David fortiter vindicatis
regna, et cum Salomone pacifice gubernatis
imperia. Quod si, adhuc in praesentis saeculi salo
fluctuantes, varios bellorum eventus sustinetis, et
juxta illud Jacob patriarchae videantur vos exasperare
et jurgari, invideantque habentes jacula,
venient autem dies in quibus, juxta eumdem patriarcham, #sedebit in forti,@#
id est in Deo, #arcus@# vester, #et dissoluta@#
erunt #vincula brachiorum et manuum@#
illorum #per manus potentes Jacob.@# Quia quamvis per
orbis terrarum spatia jam nunc triumphi vestri
ubique praedicetur victoria, attamen perfectae pacis | null | 1e82382c-606e-4d37-bb6c-180926e08247 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dono uberius habebitis perfrui, quando subjugatis
sanctae Ecclesiae inimicis cum populo Dei audire
potestis: #Dominus pugnabit pro vobis, vos tacebitis.@#
Et illa Joseph benedictio ad vos dirigetur, #qua@#
dicitur: #Deus patris tui erit adjutor tuus, et Omnipotens
benedicet tibi.@# Tunc etiam, juxta vaticinium
Isaiae, quiescere faciet Dominus superbiam infidelium,
et arrogantium fortium humiliabit, et pascentur
primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter
agent. Quin et ille Rex de quo Salomon ait: #Qui
sedet in solio judicii, et dissipat omne malum intuitu
suo,@# consequenter supernae miserationis respectu
vos intuebitur, atque, tranquilla temporum quiete
concessa, coronare dignabitur justitiae corona.
Inter haec ego quoque humilis vestri clientulus,
non immemor beneficiorum quibus me, licet immeritum,
de paupertatis stercore voluistis erigere, et
cum principibus populi, Deo auctore, in quadam
dignitatis sede collocare, cum omni grege mihi
credito totam spem meam diu noctuque in precibus
ad Deum fundo, quatenus praesentis vitae prosperitas
arrideat ad votum, futurae beatitudinis felicitas
vobis cedat in praemium.
De pacifico imperii statu, de vario procinctus
eventu, et, quod his omnibus majus est, de corporis
animaeque vestrae salute, per praesentium litterarum
portitorem nos certificate, quatenus omnium bonorum
largitori gratiarum actiones referamus laeti.
Augustalis imperii vestri sublimitas per multa annorum
curricula hic bene regnando proficiat, ut post
in paradisi amoenitate operum suorum fructum dulciter
carpat. Vale.
EPISTOLA IV. AD H. ABBATEM S. SALVATORIS. #Profecturus illi valedicit, suorumque ei fratrum necessitates commendat.@#
Abbati H., germanae charitatis affectu dulcissime
conjuncto, B. dimidium animae suae, seipsum in
omni fide.
Quia ab ipsis pene infantiae vagitibus chara amicitiae
soliditate in unum quoddam concrevimus, consequitur
ut decus hoc sociale sit inter nos inenodabile.
Sic enim cor unum et animam unam in
Christo habere valebimus, si, juxta Apostolum,
alter alterius onera portamus. Ergo longioris viae,
ut bene nosti, iter arrepturus, agere coepi qualiter
nec tu remaneres a me insalutatus, nec ego abirem
a te indonatus. Quapropter accipe has litterulas,
vice amici directas, quae et salutationis ex me
officium expleant, et mihi in tantae necessitatis
articulo constituto succurrere te commonitum reddant:
non quo nunc demum beneficium jungat quos
jam olim beneficentia copulaverat, sed, juxta illud
Apostoli, ex aequalitate vestra abundantia nostram
suppleat inopiam, ut et nostra abundantia vestrae
(quando attamen? etsi ita loquimur; divites enim
estis) inopiae sit supplementum. Alioquin, ut Tullius
ait, #nimis exigue est et exiliter ad calculos
vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et
datorum; ditior,@# inquiens, #mihi et affluentior videtur
esse vera amicitia, nec observare restricte
ne plus reddat quam acceperit.@# Neque enim verendum
est ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat,
aut ne plus aequo quidem in amicitia jam congeratur.
Hujus igitur memor dicti, in omni amicitiae thesauro
nihil reperiens, quod mihi quidem pretiosius
videtur, meipsum tibi trado in omnibus: quo munere
(non) ambigo te potissimum frui velle, ut et
ego pari modo te fruar in Domino. Unde inter sacra
missarum solemnia orationumque libamina, ut
ego tui, tu, rogo, sis memor mei, omnique gregi
sancti Salvatoris tibi credito, congruae salutationis
verbo ex me praemisso, quo charitatis affectu poteris,
me nostrosque omnes commendare curabis.
Vale.
EPISTOLA V AD AUGIENSES. #Statuit quid a suis pro defuncti Heinrici monachi anima amplius persolvendum sit.@#
BERNO, Dei Matris servus, Augiensium fratrum
collegio veram dilectionem in Christo.
Qualis erga me in praecordiorum vestrorum secretis
affectus maneat, litterarum vestrarum textus
satis intimavit. Qui licet, mellita, ut sic dictum sit,
dulcedine totus redundans, de vestra prosperitate,
Deoque digna conversatione multum nos laetificaverit,
non parum moestitiae cordi ingessit, quando lamentabilem
fratris nostri Heinrici obitum ad memoriam
revocavit, quem non tam mortuum lugemus,
utpote quem mortalem sciebamus, quam tam
subito, heu! nobis ablatum dolemus. Verum quia
nunc magis, ut cujusdam utar verbis, tempus est
medelae quam querelae, abstergantur lacrymis genae,
abscedat luctus, fugiat dolor et gemitus, sit nobis
et illi in communi consolatio Christi.
Pro ejus vero animae absolutione, quanquam
solitum | null | 27ca955c-e984-4d0b-bdd6-4e7f159f520e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ac humanae sorti debitum non dubitemus
vos jam explevisse officium, aliquid tamen necessario
putavimus adjiciendum, omnino aequum judicantes
ut is qui, juxta vestrae professionis testimonium,
in exteriori actione pro communi omnium nostrum
utilitate hic, quoad vixit, cum Martha bene ministraverat,
interveniente orationis vestrae suffragio,
nunc cum Maria optimam partem habere valeat in
Christo. Vobis itaque in unum congregatis et meo
spiritu, fraterne rogamus ut continuos triginta dies
computetis, ex quibus nullus intermitatur quin salutaris
hostia pro ejusdem fratris anima immoletur,
cum totidem psalteriis et vigiliis, ita ut in prima die
pascantur pauperes C, in tertia CC, in septima CCC,
in tricesima CCCC, ut hujus millenariae perfectionis
summa ibi fiat remissio plena, #ubi melior est dies
una in atriis Domini super millia.@# Vobis vero fratribus
nostris, nec non et clericis per cellas nostras
constitutis, in supradictis quatuor diebus congruam
et convenientem pro charitatis officio refectionem
parari censemus. Hujus dispositionis ordinatorem
ac provisorem dominum Tietbaldum esse volumus,
cui etiam fratrem Alawicum una cum his qui foris
sunt ministerialibus adjutorem deputamus. Val.
EPISTOLA VI. AD BURCHARDUM ABBATEM. #Illi obitum Henrici monachi Augiensis nuntiat.@#
Unice dilecto abbati BURCHARDO, B., cuculligerorum
meritis extremus, indiscretae fidei pignus.
Licet apostolica auctoritate de charorum in Christo
dormientium (obitu) prohibeamur contristari, pietatis
tamen affectus ad dolorem excitat pectus. Sed
congruus in utrisque modus est habendus, quatenus
de illata mortis conditione sic pietas cogat flere, ut
de futura beatae immortalitatis gloria spes conducat
ad gaudere. Quod nunc de charissimi fratris nostri
Heinrici corporis depositione necessario nobis agendum
esse credimus, quandoquidem lacrymis eum ad
nos revocare ulterius non possumus, cum utique,
si hoc prodesset, solae Domini imprimis pro sui
clementia lacrymae sufficere possent. Pro quo
etiam omnis pene cohors palatina gemit trahitque
suspiria. Quapropter tergantur lacrymae, preces
pro ejus requie ad Deum fundantur assiduae.
Non sit consolatio abscondita ab oculis nostris;
quia ipse qui mortis venas siccavit, et infernum iter
fratris dividentem confregit, illum, ut speramus, de
medio mortalium ideo eripuit ut morte vitam meliorem
commutaret. Ideoque pereunte tristitia succedat
laetitia, maxime cum, Salomone teste, #melior@# sit #dies
mortis die nativitatis:@# quia nimirum cum peccator
moritur; peccare jam desistit #justus@# vero #in memoria
aeterna erit, et ab auditione mala non timebit@#
Hunc igitur, mi praecordialis amor, omnigena te
prece deprecor ut, quia nostri amoris mediastinum
non tam perdidimus quam ante nos ad Creatorem
praemisimus, amodo in germanae charitatis vinculo
ligemur arctius; ut non jam duo, sed unum semper
vivamus in Christo. Vale.
EPISTOLA VII. AD H. EPISCOPUM. #Queritur ejus sibi copiam in loco et die constituto fuisse subtractam, rogatque ut se amari patiatur.@#
Praelucido magnorum speculo H. antistiti venerando,
B. ac si indignum Dei Matris ac Virginis
mancipium, sincerae devotionis obsequium.
Si veterum illa sententia constabit, #amicorum
(omnia) esse communia,@# nihilominus omnia et ipsius
amicitiae jura, quae qui amittit, jure amici nomen
perdit, quandoquidem illius animum non custodit,
qui, ut usitato cujusdam utar verbo, est ei #alter ego.
Non@# enim, ut tuus ait Tullius, #debet amicitiarum, sicut
aliarum rerum esse satietas. Tuus,@# non #vester,@# ideo dixi,
quia, salva interim seorsum reverentia, non ut nunc
episcopum, sed ut quondam amicum te statui alloquendum.
Cujus vocabuli officiique pariter, ut mihi videre
videor, oblitus, novos quosdam moliris modos:
cum, juxta praedicti familiaris tui sententiam, veterrima
quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse
debent suavissima; verumque, secundum ipsius testimonium,
illud sit quod dicitur, multos modios salis
simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
Nos vero quamvis multum temporis in amicitiae
vetustate jam explevimus, nondum tamen vel unius
sextarii, ne dicam modii, summam in hujusmodi
vetustatis consuetudine consumpsimus. Et tu, velut
jam tam honestae virtutis munere officiose inter nos
expleto, ita te subito ab affabilitate subtrahis, ut
nec salutari a me patiaris? Ergo postquam nuper, te
abeunte, praelibatis osculis valefacientes ab invicem
discessimus, sponsionis tuae verba, quibus te in revertendo
me potissimum | null | 237caf1f-1fc0-41e0-a0b5-1a1bf3156408 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
expetiturum promittebas,
velut dulcissimum pignus in arca cordis servabam,
die noctuque ad optatissimum reditus tui nuntium
suspensus manebam, cum ecce subito cum voto gratulationis
legationem suscipio, quae mihi injunxit tibi
occurrere die constituto. Sed, quo fato nescio, spe
frustratus maneo. Ego pessulum ostii mei in corde
tibi dilecto aperui; at tu declinaveras atque transieras,
mihique insalutato pro vestigiis amoris reliqueras
stimulos doloris, cum ego versa vice per glacies
et aquas, amoris tui igne succensus, ad te transire
essem paratus; ut in me studio et officio benevolentiae
impleretur quod dicitur: #Aquae multae non potuerunt
exstinguere charitatem, nec flumina obruent
illam.@#
Quapropter gratae vicissitudinis munus amico repende,
teque mihi ad salutandum, colloquendum
amplexandumque totum citius contrade, ut qui, sola
inter nos benevolentia interveniente, coepimus gratis
amare, arctius in Christi charitate valeamus amodo
cor unum et animam unam habere. Alioquin attende
quod tu ipse testatus es Tullium dixisse: #Charitate
enim,@# inquit, #benevolentiaque sublata omnis est vitae
sublata jucunditas.@# Vale.
EPISTOLA VIII. AD A. EPISCOPUM. #Monet ne in deligendo Henrici imperatoris successore praeceps sit, sed omnia communicato cum aliis consilio agat.@#
Domno antitisti glorioso A. B. Dei Matris ac Virginis
servus, debiti famulatus et orationis munus.
Licet ob primi parentis culpam assidue charorum
mortem cogamur deflere, convenit tamen in illo
consolari, qui est primogenitus mortuorum et princeps
regum errae. Unde de (morte) charissimi servatoris
nostri regis et imperatoris H. tandem quantulumcunque
velut consolati, has etiam consolatorias
litteras vestrae direximus sanctitati, sollicite
admonentes tam ejus digne memoriam semper habere,
quam etiam de regni vestri statu non negligere.
Quod tunc recte facitis, si minus praecipites in
consiliis vestris festinatis. Decet vos, ut sapientes,
regni vestri exspectare consortes, quatenus nunc
iterum unius regis cara jungat societas, regat auctoritas,
gloriosos reddat civilitas, quos hactenus
nulla Alpium potuit separare asperitas, nec publica
aut privata causarum sequestrare. Sciatis enim
publicum conventum omnium nostrum prid. Non.
Sept. esse juxta Rhenum, in loco qui dicitur Kambe,
ubi, si quid utilitatis Domino adjuvante regno nostro
fuerit pertractatum, vobis quoque erit proficuum.
Nam omnia nostra, vestra: ut, versa vice, omnia
vestra, nostra.
Te, inclyta Italia, soror salutat Francia, suadens
unitatis foedera, quoad libare mutua valeatis oscula,
ut Deus pacis et consolationis velociter conterat Satanam
sub pedibus vestris. Sic enim inter vos sociale
bonum firmiter constabit, si illud antiquum vestrum #idem velle ac nolle@#
nullo modo titubabit. Hanc amicitiae
legem natura velut quoddam solidarium, ex
quo Caroli coeperunt, Ottones in Heinrico desierunt,
vobis prae omnibus contradit munus, ut quasi unus
animus esset in vobis pluribus.
Quapropter agite consulte, jus amicitiae servate,
magni consilii angelum exspectate, quia scriptum
est: #Omnia fac cum consilio, et post factum non
poenitebis.@# Haec habui pauca quae commemorarem
benivole; vos autem suscipite amice. Leonem vestrum,
imo et nostrum, fortissimum fide, et Heinricum,
virum antiqua virtute, ex nostro officio salutate.
Propterea tibi, A., seorsum gratias referimus,
quia nostra, ac si propria, [te] tueri cognovimus.
EPISTOLA IX. AD H. EPISCOPUM. #Petit ab eo reliquias S. Ursi Martyris, cujus corpus transferendum esse inaudierat.@#
Domno H. antistitum flori, omnigenarumque virtutum
decori, B. Dei Matris ac Virginis servus,
omneque fraternum Augensis coenobii collegium,
summum et indeficiens bonum.
Si quid inter coelestis aulae milites distare potest,
hi nimirum praestare videntur qui per ascensum
purpureum ad illud aureum nostri pacifici regis
pervenire meruerunt reclinatorium. Hic apostolorum
limina teruntur, hinc martyrum suffragia postulantur,
populi conveniunt, vota vovent et solvunt ut
per vitulos labiorum gratum Deo offerant sacrificium.
Et quia illius ferculi media, unde ad superius
dictum reclinatorium ascenditur, charitate sunt
constrata, merito quisquis ad illud verum esse fidelium
tendit, per alium sperare debet quod ipse
consequi non valet. Testatur hoc apostolica auctoritas,
quae sic praecipiendo dicit: #Alter alterius onera
portate, et sic adimplebitis legem Christi;@# et Jacobus: #Orate pro invicem, ut salvemini.@#
Si hujusmodi salvatio per hos quorum adhuc | null | 6c56edbd-9db5-4979-bf8e-180f67458b52 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
corpus corrumpitur et aggravat animam, potest
promereri, multo magis Deo auctore ab his salvari
(nos) sperandum, quorum animae jam cum Christo
in coelesti exsultant gloria, ubi in justorum habitaculis
resonat vox exsultationis et salutis. Hujus rei
gratia ad te, reverendissime Patrum, credimus has
litteras destinare, per quas indubitanter speremus
charitatis dona posse impetrare. Respersit namque
nos odor dulcis famae qua comperimus vos sancti
ac ter quaterque beati martyris #Ursi,@# videlicet patroni
vestri, (corpus) velle transferre, quod omnino
nobis gaudio sciatis fore. Quapropter te, qui, fidei
merito sedisque episcopalis privilegio, tam praeclari
officii minister praecipuus digne existis, primum
venerantes, deinde cunctos qui piae religionis studio
ad id ipsum conveniunt, humillimo cordis affectu
salutantes, devoti rogamus et supplices quatenus,
pro munere benedictionis, mereamur per vos
donari tanti patroni reliquiis.
Hujus voti si Deo auspice compotes fuerimus,
diem etiam passionis, vel si qua ejusdem gesta martyris
penes vos habentur, nobis transmitti modis
omnibus adoptamus, quatenus nunc apud memoriam
beati martyris velut in agro Dominico simul orationum
semina jaciamus lacrymantes, ut, per ejus intercessionem,
in fine bonorum operum manipulos ad
coelestem aream reportare mereamur ovantes. Vale.
EPISTOLA X. AD CUONONEM. #Ab illo ejusdem sancti martyris Ursi reliquias expetit.@#
Virtutum viro, ideoque Cuononis nomine digno,
B. sanctae Mariae semper virginis mancipium, una
cum congregatione sibi credita, fraternae charitatis
munia.
Quia te quatuor quaternarum virtutum generibus
reipsa quadratum esse comperimus, petitionis nostrae
affectum tibi pandere non ambigimus. Est nobis in
proximo locus, divino cultui aptandus, quem aliquo
raro sacrarum reliquiarum ornatu dotare cupientes,
has tibi litterulas per fratrem nostrum P. transmisimus,
suppliciter deprecantes uti ex benigno charitatis
tuae munere aliquam portionem ex sacratissimo
corpore beati Ursi martyris Christi ac patroni vestri
nobis liceat contingere, ut simul habeamus unde in
commune in Domino semper gaudeamus.
Nos vero pro hujusmodi recompensatione promittimus
tibi indiscretae fidei pignus interim inviolabile,
donec ipsum Dominum recipias in praemium, si
nunc pro ejus amore nostro satisfacere curabis desiderio.
EPISTOLA XI. AD FRIDERICUM. #Cur Cassianus collator a tam multis reprehendatur,@# etc.
Suus suo, BERN. FRIDERICO, ut verae pacis diviti,
cum misericordia et veritate semper osculanti bonum
quo non praestantius.
Ignis ille perpetuus, de quo legislatori a Domino
praecipitur ut nunquam de altari deficiat, in ara
cordis tui jugiter flagrat, ex quo thymiama devotae
orationis suave adoletur. Cujus ego, inter caeteros
amicitiae tuae viros, odore attractus, etiam si volo,
immemor tui esse nequeo, praesertim cum tui verba
sapientis, juxta illud Salomonis, sint apud me #quasi
clavi in altum defixi,@# quorum ego vel memoria ipse
recreor. Igitur dum praesenti anno Coloniae convenissemus,
ibique dulcis quaedam de sacra Scriptura
inter nos habita esset collatio, subito quaestionem
intulisti, cur Cassianus, qui #de institutione monachorum@#
multa composuit utilia, idem reperiatur qui
praecipue ejusdem reprehensor esse videatur [ #apogr.@#
reprehensores esse videantur]. Ades ergo, animadvertens
quae dico.
Cassiodorus, ex senatore monachus, vir in divinis
et humanis litteris eruditus, cum psalmi sexagesimi
noni primum versum, qui sic incipit: #Deus in adjutorium
meum intende,@# exposuisset, adjunxit: « Sed,
non sequendus in omnibus generaliter, hunc locum
facundissimus Cassianus, in decima collatione plurima
de ejusdem versus hujus utilitate edisserens,
tanto honore concelebrat, ut, quidquid monachi assumpserint
sine hujus versiculi trina iteratione non
inchoent. » Item in alio opere ad monasterii sui
fratres (De instit. divin. lit. c. 29.): « Cassianum,
inquit, presbyterum, qui conscripsit de institutione
fidelium monachorum, sedulo legite, libenter audite,
qui inter initia ipsa sancti propositi octo principalia
vitia dicit esse fugienda. » Et paulo post:
« Qui tamen de libero arbitrio a beato Prospero
jure culpatus est. Unde monemus ut, in talibus rebus
excedentem, sub cautela legere debeatis. Cujus
dicta Victor Martyritanus [ #Cod.@# Mataritanus] Afer
episcopus, ita Domino juvante, purgavit, et quae
minus erant addidit, ut ei rerum istarum palma merito
conferatur. »
Qui a tribus reprehenditur, quorum testimoniis
errasse convincitur, dum Cassiodorus dicit eumdem #non in omnibus | null | 9d44bcde-b765-4e57-a8b9-d888ff4d16e7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sequendum,@#
et #beatum Prosperum
jure de libero arbitrio eum culpasse@# affirmat, et #Victorem
episcopum ejus dicta purgasse@# collaudat. Et
quantum a quibus vel unde reprehenderetur, hoc
est: de libero arbitrio jam aliquatenus audisti.
Nunc ubi locorum in scripturis suis haereticus ille
error lateat, charitas vestra diligenter advertat.
In libro ipsius, qui praetitulatur #De protectione
Dei,@# introducit idem Cassianus quemdam Chaeremonem
nomine, de gratia et libero arbitrio disputantem,
cujus per omnia se probasse ac suscepisse
ostendit sententiam. Ubi ab eo loco, in quo dicit: #Adest igitur nobis inseparabiliter semper divina protectio,@#
usque ad ejusdem pene collationis finem, a
veritatis linea exorbitare videtur, dum alterno quodam
sensu ex sacra Scriptura adversa sibi quaedam
colligit, ex quibus, generali omnium fidelium divisione
habita, affirmare contendit quod alii sint quos
Deus per gratiam salvet, alii quos natura per liberum
arbitrium justificet. Unde de Deo infert: « Qui
cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis inspexerit,
illuminat eam confestim atque confortat,
et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei,
quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit
evenisse, etc. »
Si vero objicis nil jam reprehensionis in illo reperiri
posse, eo quod supra diximus, auctore episcopo
eumdem emendatum fuisse Cassiodoro teste, noveris
illum emendatum penes nos minime haberi;
sicut nec ipse Cassiodorus tunc temporis habuit
quando haec scripsit. Unde et dicit: « Quem, librum
videlicet, inter alios de Africae partibus cito nobis
credimus esse dirigendum. Sed vos, inquit, charissimi
fratres, Deo juvante eas partes legite quas
salubriter cognoscitur ille laudasse, » nisi forte tu
illum habeas, in quo, inter odoriferas suavium sententiarum
rosas, spinas errorum inveniri non
metuas; nec illud Virgilianum ibi putes auribus
admittendum:
. . . fugite, o pueri, latet anguis in herba.
Verum ne fastidium lectori videamur ingerere,
si omnia hujusmodi falsitatis dogmata in hac epistolari
brevitate volumus detegere, praecipue cum
contra easdem haereticae pravitatis ineptias Dei gratiam
impugnare nitentes liber exstet catholicus a
beato saepe jam dicto Prospero editus, libet pauca
de multis ejusdem gratiae divinae defensoris verba
ponere, ut clareat ex adverso quis horum merito
ferat palmam ex hoc certaminis campo.
Postquam enim doctor praedictus in catholica acie
constitutus, inimicum gratiae Dei sacrae Scripturae
armatura expugnavit, murumque infidelitatis fidei
ariete contrivit, ante finem libri sic ait: « Necessarium
nunc sane aestimo, ante conclusionem voluminis,
ea quae ostendimus non congruere catholicae
veritati breviter conjunctimque digerere, ut quae
interjectis responsionibus nostris possunt recordationem
legentis effugere, fidelius simul decursa recolantur. »
#A.@# Prima ergo diffinitione dictum est (PROSPER), « non
solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum
ex Deo esse principium, qui nobis et initia sanctae
voluntatis inspirat, et virtutem atque operationem
eorum quae recte cupimus tribuit peragendi. #Omne
enim datum optimum et omne donum perfectum desursum
est, descendens a Patre luminum;@# qui et incipit
quae bona sunt, et exsequitur et consummat in
nobis. » Quod et nos valde amplectimur catholicumque
esse profitemur.
#B.@# Secunda diffinitione dictum est: (CASSIAN.)
« Adest igitur inseparabiliter nobis divina protectio,
tantaque est erga creaturam pietas Creatoris, ut non
solum comitetur eam, sed etiam praecedat jugiter
providentia. Quam expertus Propheta confitetur,
dicens: #Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.@#
Qui, cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis
inspexerit, illuminat eam atque confortat, et incitat
ad salutem, incrementum tribuens ei, quam vel ipse
plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse. »
(PROSP.) Jam hic a praemissa diffinitione descenditur,
et quod totum gratiae fuerat datum, ex parte
nunc libero arbitrio deputatur.
#C.@# Tertia diffinitione dictum est (CASSIAN.): « Nisi
quod in his omnibus et gratia Dei et libertas declaratur
arbitrii, quia etiam interdum suis motibus
homo ad virtutum possit extendi appetitus, semper
vero a Domino indigeat adjuvari. Nec enim cum
voluerit quis, sanitate perfruitur, aut de aegritudinis
morbo per arbitrii sui desiderium liberatur. » Quasi
medicus noster non etiam hoc donet morbidis ut
veram desiderent sanitatem.
#A.@# Quarta diffinitione dictum est: « Ut autem
evidentius clareat, etiam per naturae bonum, quod
beneficio Creatoris indultum est | null | ee5a236e-4916-49d9-9784-1b4dbb291df8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, nonnunquam bonarum
voluntatum prodire principia, quae tamen,
nisi a Domino dirigantur, ad consummationem virtutum
pervenire non possunt, Apostolus testatus est
dicens: #Velle adjacet mihi, perficere autem bonum
non possum.@# » Quasi Apostolus ex naturali affectu,
et non ex gratiae bono, bonam habeat voluntatem,
qui profitetur ex Deo sibi esse sufficientiam cogitandi.
Quinta diffinitione dictum est: « Et ita sunt haec
quodammodo indiscrete permista atque confusa, ut
quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione
volvatur, id est, utrum, quia initium bonae voluntatis
praebuerimus, misereatur nostri Deus; an, quia
Deus miseretur, consequamur bonae voluntatis initium.
Multi enim haec singula credentes ac justo
amplius asserentes variis sibique contrariis sunt
erroribus involuti. Si enim dixerimus nostrum esse
bonae principium voluntatis, quid fuit in persecutore
Paulo, quid in publicano Matthaeo, quorum unus
cruore ac suppliciis innocentum, alius violentiis ac
rapinis publicis incubans attrahitur ad salutem? Sin
vero pro gratia Dei semper inspirari bonae voluntatis
principia dixerimus, quid de Zachaei fide, quid de
illius pietate in cruce latronis dicemus, qui, desiderio
suo vim quamdam regnis coelestibus inferentes, specialia
vocationis monita praevenerunt? » (PROSP.)
In errore esse dicitur et is qui ex gratia nasci
bonam voluntatem, et is qui dicit gratiam ex bona
pendere voluntate; et tamen utraque sententia
suscipienda decernitur, dum unius in Paulo et Matthaeo,
alterius in Zachaeo et latrone forma praefigitur.
Sexta diffinitione dictum est: (CASSIAN.) « Haec
ergo duo, id est gratia vel liberum arbitrium, sibi
quidem invicem videntur adversa; sed utraque concordant
et utramque nos pariter debere suscipere
pietatis ratione colligimus, ne, unum horum homini
subtrahentes, ecclesiasticae fidei regulam excessisse
videamur. » (PROSP.) Quasi ita utrumque recipiendum
sit ut in aliis hominibus voluntas gratiam, in
aliis gratia praeveniat voluntatem; et non ita ut in
omnibus voluntas gratiam subsequatur: quoniam,
secundum ipsos, si aufertur liberum arbitrium, cum
gratia praevenitur, aufertur gratia, cum libero arbitrio
praevenitur.
Septima diffinitione dictum est (CASSIAN.): « Concepit
ergo Adam post praevaricationem, quam non
habuerat, scientiam mali; boni vero scientiam, quam
acceperat, non amisit: » (PROSP.) Cum utrumque
sit falsum, quia et a quanto malo Adam cavere deberet,
Deo monente praedidicit, et in quanto bono
esset constitutus, dum diabolo credidit, oblitus est.
Sicut autem pessima scientia mali est malum esse,
ita pessima ignorantia boni est bonum non esse.
Octava diffinitione dictum est (CASSIAN.): « Unde
cavendum nobis est ne ita ad Deum omnia sanctorum
merita referamus, ut nil, nisi quod malum est,
humanae naturae ascribamus. » (PROSP.) Quasi natura
ante gratiam non sit in damnatione, non sit in caecitate,
non sit in vulnere, aut non gratis justificati
sint, quorum inde sunt merita, unde justitia.
Nona diffinitione dictum est (CASSIAN.): « Dubitari
ergo non potest inesse omni animae naturaliter
virtutum semina, beneficio Creatoris inserta. Sed,
nisi haec opitulatione Dei fuerint excitata, ad incrementum
perfectionis non poterunt pervenire. »
(PROSP.) Quasi de spiritualibus bonis nihil Adam
praevaricando perdiderit, et virtus non, ut habeatur,
danda, sed, ut facilius perfectionem apprehendat,
hortanda sit.
Decima diffinitione dictum est (CASSIAN.): « Quod
etiam in Job, probatissimo athleta suo, cum eum
diabolus expetisset ad singulare certamen, divinam
legimus providisse justitiam. Si enim contra inimicum
non sua virtute, sed Dei solius fuisset gratia protegente
congressus, et, absque ulla virtute patientiae
suae, divina tantum opitulatione suffultus, multiplices
illas ac tota inimici crudelitate quaesitas tentationum
moles et exitia pertulisset, quomodo non illam calumniosam
diabolus, quam prius emiserat, vocem adversus
eum justius iterasset: #Nunquid Job gratis colit
Deum? Nonne tu vallasti eum et universam substantiam
ejus per circuitum? Sed aufer manum tuam, id est,
sine eum mecum suis viribus decertare, nisi in faciem
tuam benedixerit tibi.@# Sed cum nullam hujuscemodi
querimoniam calumniosus hostis post conflictum
audeat iterare, non Dei, sed illius se victum viribus
confitetur. Licet enim gratia Dei non in totum illi
defuisse credenda sit, tantam tentatori tentandi
tribuit potestatem, quantam et illum resistendi noverat
habere virtutem. | null | af920280-76f8-4309-8169-182baab3da8d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
» (PROSP.) Si Deus scivit
tantummodo quod Job posset, non etiam donavit
ut posset; testis patientiae ejus, non auxiliator
fuit. Et in quo erit necessarium gratiae adjutorium,
si humanis solis viribus tanta illa est patrata
victoria?
Undecima diffinitione dictum est de centurionis
fide (CASSIAN.): « Miratur eum Dominus atque cum
laudat, cunctisque illis qui ex Israelis populo crediderant
praefert, dicens: #Amen dico vobis, non inveni
tantam fidem in Israel.@# Nullius enim laudis ac meriti
esset, si id in eo Dominus quod ipse donaverat
praetulisset. » (PROSP.) Impius sensus, qui putat beatiorem
esse hominem, cui Deus nil dederit, quam
cui universa contulerit.
Duodecima diffinitione dictum est (CASSIAN.):
« Inde est quod orantes non solum protectorem, sed
etiam susceptorem Dominum vocamus. In eo enim
quod prior advocat et ignorantes nos atque invitos
attrahit ad salutem, protector atque Salvator est.
In eo autem quod annitentibus nobis opem ferre,
refugientesque suscipere ac munire consuevit, susceptor
ac refugium nominatur. » (PROSP.) Huic
sententiae is potest praebere consensum, qui se a
Christo non vult esse salvatum. His itaque diffinitionibus
hoc docetur, hoc scribitur, hoc editis
disputationibus praedicatur, quod, Adam peccante,
anima ejus laesa non fuerit, sanumque in eo
manserit unde peccavit: si quidem scientiam boni,
quam acceperat, non amiserit, nec potuerint posteri
ejus perdere, cujus damnum nec ille pertulerit;
inesse autem omni animae naturaliter virtutum semina,
beneficio Creatoris inserta, ut possit, qui
voluerit, judicio naturali Dei gratiam praevenire et
adjutorium ejus, quo facilius ad perfectionem perveniat,
promereri: quia nullius sit laudis ac meriti qui
donatis bonis, non propriis, adornatur; cavendum quoque
esse ne ita ad Deum omnia sanctorum merita referantur
quasi per se nil boni possit agere humana
natura, cum tanta sit virtutum ejus integritas, ut
etiam ipsum diabolum saevitiamque ejus usque ad extrema
supplicia sine auxilio Dei valeat dimicare. Hanc
autem possibilitatem in omnibus hominibus esse
naturaliter, sed non omnes ingeneratis sibi uti velle
virtutibus. Tantam autem circa universos homines
bonitatem esse Creatoris, ut alii ab eo, quia sponte
veniant, suscipiantur laudati; alii autem, quia
resistunt, attrahantur inviti, atque ideo volentium
susceptor, nolentium vero Salvator sit. Et cum pars
Ecclesiae ex gratia, pars autem justificetur arbitrio,
gloriosiores sint quos natura provexerit quam quos
gratia liberarit, quia ad omne opus bonum tam libera
sit voluntas in Adae posteris quam in Adam
fuerit ante peccatum. ( #Hucusque Prosper.@# )
Haec interim tibi ad ea quae interrogasti, dilectissime,
sufficiant. Caeterum si quid plenius super
hoc nosse desideras, ipsum librum beati Prosperi
inde compositum lege, et liquido comprobabis
Cassianum, virum licet in aliis probatum, in hac
parte jure culpatum.
Nunc igitur ad te, mi praecordialis amor, stylus
vertatur, ut, quia in mei pectoris arca diligenter
servaris, debito charitatis officio saluteris. Cupio te
in omnibus tuimet sollicitum esse, et juxta illud
Sapientis teipsum agnoscere. Ecce mundus in maligno
positus est. Qui diligit mundum, diligit malignum.
Qui diligit malignum, non diligit Deum. Superest
igitur ut qui diligit Deum, non diligat mundum.
Unde et Joannes admonet dicens: #Nolite diligere
mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si
quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo.@#
Felix illa conscientia quae mundanae substantiae
subsidiis, sine quibus haec praesens vita non ducitur,
sic utitur ad usum ut non abutatur ad luxum!
Quae puro mentis intuitu captiosa haereticae
deceptionis praevidens reticula, diabolica terrae voraginis
cavet profunda, sicque hostis callidi insidias,
ne latenter irrepant, explorat, ut laqueos ejus
evadat, sicut ille qui dicebat: #Anima nostra sicut
passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus
est, et nos liberati sumus. Adjutorium nostrum
in nomine Domini.@# Cujus adjutorio confisus cum
hoste congredere securus, hoc semper volvens in
animo, quia corona non nisi certamini debetur legitimo.
Unde in rationali pectoris tui sint quatuor
ordines lapidum jugiter inclusi, singuli ternis patriarcharum
nominibus inscripti, ut, quatuor principalium
virtutum excellentia insignitus, sanctae
Trinitatis fidem confitearis securus. Sic enim, sanctorum
Patrum memoriam, velut quoddam bonorum
operum decus, | null | cad2ca9b-10a9-40f2-b486-e12337a85426 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in sanctuario pectoris die noctuque
gestando, dignus eris qui de medio fratrum tuorum
eligaris, ut sacerdotio coram Deo fungaris. In cujus
dignitatis gradu constitutus, semper in ara cordis
efficiaris Deo victima salutaris, victima sale sapientiae
condita, atque igne Spiritus sancti concremata.
De quo igne et sale videtur Dominus in Evangelio
dixisse: #Omnis enim igne salietur, et omnis victima
salietur.@# Vale.
EPISTOLA PRIMA. AD VO. ABBATEM. #Ab illo nunquam divelli vellet.@#
Domino Vo. summa veneratione colendo, ac splendido
abbatum speculo, BERNO sancti Benedicti discipulorum
clientulus, quidquid patri filius, domino
servus.
Suavissimo virtutum tuarum odore, Pater beatissime,
semel aspiratus, nunquam, si posset fieri,
jucundissima harum assiduitate vellem privari.
Hinc mihi dies noctesque tali aestuanti desiderio
nulla res refrigerio esse poterit alia, nisi sola optatissimi
vultus tui praesentia. Quam quia nunc coram
nequeo, saltem praesentium litterarum officio interim
saluto, interque charitatis vulnera ( #vulnerata,@#
inquit Sponsa, #charitate ego sum@# ) hujuscemodi voce
utor cum Psalmista: #Quis dabit mihi pennas sicut
columbae, et volabo et requiescam?@# Quo nisi sub umbra
culminis tui? ubi si cum passeribus, id est, veris
Christi pauperibus, nunc nidificando requiescerem,
me quandoque ex eorum numero futurum esse
non desperarem de quibus Isaias loquitur dicens: #Sancti qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem,
assument pennas ut aquilae, volabunt et non deficient.@#
De quorum collegio tu, qui es dulce decus nostrum
omniumque diadema monachorum indubitanter existens,
jam spretis mundi hujus desideriis, cum his
de quibus dictum est: #Ibunt de virtute in virtutem,@#
fortitudinem mutasti jam velut aquila reviviscendo,
sumptis virtutum pennis ad alta volasti, nec in infirmitate
corporea deficiens, sed potius cum Apostolo
proficiens et dicens: #Quando infirmor, tunc
fortior sum.@# Et quia illius divinae promissionis compos
existere meruisti, quae dicit: #Sustollam te super
altitudinem terrae,@# me, quaeso, ad te sic exclamantem
exaudi: #Trahe me post te,@# quatenus in odore unguentorum
tuorum me currente, illa haereditate tecum
merear participari, quam Dominus dignatus
est tibi polliceri: #Et dabo tibi,@# inquit, #haereditatem
Jacob patris tui.@#
EPISTOLA II. AD GERONEM SEU JERONEM ARCHIEPISCOPUM MAGDEBURBENSEM. #Gratulatur ei pacem imperii, commendatque monasterii sui res, ac regulas episcopatum sancte administrandi exponit.@#
Domino apostolicae dignitatis apice sublimato G.
Parthenopolitano archiepiscopo, B. Dei Matris ac
Virginis servus, intimae devotionis cultum, perfectaeque
fidei integritate refertum.
Gloriam laudis Deo angeli merito cecinerunt in
excelsis, quando nuper hominibus bonae voluntatis,
per vestrae sollicitudinis curam ipso auctore Deo
tantum pacis effulsit in terris. Siquidem hujus salutiferae
pacis donum cum universis spe ad superna
tendentibus votis omnibus sit adoptandum, specialius
tamen Christi sacerdotibus, non modo inquirendum,
verum juxta Psalmistae vocem prae omnibus est
persequendum: #Inquire,@# inquit, #pacem, et persequere
eam.@# Cujus rei non immemor Apostolus ait: Pacem
et sanctimoniam sequimini, sine qua nemo
videbit Deum. Sed et mediator Dei et hominum
homo Christus Jesus, peracta carnis dispensatione
ad Patrem reversus, hanc discipulis suis commendavit
attentius, quatenus dulcissimo hujusmodi pignore
velut ultimo vale divinitus consolati, in coelesti
Jerusalem, quae interpretatur #visio pacis,@# ipsius
quandoque perfrui mererentur visione Redemptoris.
In hujus itaque pacis studio dum animum vestrum
tum populorum fama, cum ipsa rerum experientia,
intentum esse cognovimus, immensas largitori
omnium gratias referimus, qui de virtutum
vestrarum profectu tanto uberius gratulamur, quanto
per verae charitatis effectum menti vestrae arctius
amando colligamur. Unde per has beatitudinem vestram
litteras nimium salutantes, sollicite curavimus
admonere, quatenus bonum pacis, quod exterius in
mundo necessario agitis, circa domesticos quoque
fidei ob quietem servorum et ancillarum Dei interius
exercere non negligatis, quo per ipsorum merita
intercessionum quandoque pervenire valeatis ad
regna polorum.
Sed haec interim omittentes intimamus quae nobis
adjaceant incommoditates. Nam noveritis multis
aemulorum insidiis nos patere, qui omnino quietis
nostrae studio invident, ita ut omni artis ingenio
elaborent, si quo modo pias ac religiosas regiae majestatis
aures sinistris rumoribus de nobis nostrisque
mentiendo possint inficere, et quiddam de rebus
ad nostrum usum pertinentibus quoquo modo intercipere,
ut vobis ex parte constat manifestum esse;
et | null | 19e74ec4-1bc4-41d2-a7f1-73b239f40aeb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quod gravius imis viscerum suspiriis est ingemiscendum,
hi praecipue in hac parte videntur
notabiles, qui sub habitu venerationis specietenus
praetendunt formam sanctitatis. Quia, si veraciter
eorum interiora morum probitate exterioribus concordarent,
nequaquam adhuc per vitium saeculo fidem
servarent. Verum cujuscunque sint ordinis vel
conditionis, callidae ac inimicae eorum tergiversationi
providentiae vestrae clypeum humiliter petimus opponi,
ne quidem arte maligna nostra apud Dominum
nostrum possit laedi innocentia.
Caeterum in hujus schedulae calce nostrum parumper,
quaesumus, animadvertite commonitorium, etsi
minus eloquentiae melle sapidum. Nimio enim
vestri amoris igne succensi, dulce habemus vestram
diutius clementiam affari, utpote cujus jucundissimae
memoriae suavitas ex primo cognitionis nostrae tempore
a tabula cordis nostri nullo oblivionis stylo
potuit aboleri. Congratulamur nempe sic temporali
vestrae gloriae, ut potius optemus vos modis omnibus
aptari beatitudini perpetuae. Quod tunc digne de
vobis fieri potest, si dignitatis vestrae officium diligenter
attenditis; si qualem episcopum oporteat esse
apostolica lectione, vigili meditatione perquiritis;
si in mundo, qui in maligno positus est, corporis
estis necessitate, in coelestibus autem conversamini
mentis contemplatione, ut possitis illud Apostoli
proclamare: #Nostra autem conversatio in coelis est.@#
Oportet etiam ut talentum Regiae familiaritatis in
miseria et afflictione positis pie ac misericorditer
per intercessionis auxilium subveniendo, Domino, a
quo illud percepistis, reportetis cum lucro. Et hanc
observationis regulam omni nisu implere contendite,
ut, dum in activi laboris studio diem consumitis,
in usum quietae contemplationis per orationis
instantiam nocte resumatis. Itemque, redeunte mane
diluculo, priusquam quidpiam operis incipiatis,
lectioni divinae operam detis, quatenus his, lectionis
videlicet in mane, orationis in vespere, vicissim
studiis exercitati, ea quae in medio actualium operum
negotia versantur, in die puriori, mentis oculo,
Christo auspice, valeatis discernere.
At quia non est in homine via ejus, sed a Domino
diriguntur gressus ejus, ipse assidua prece ad cor
signandum, et ad gressus operum dirigendum est
invitandus, qui in Canticis. Canticorum sponsae suae,
sanctae videlicet animae, hortando dignatus est dicere: #Pone me ut signaculum super cor tuum, ut
signaculum super brachium tuum,@#
ut videlicet per
cordis cogitationem intus sit charitas de corde puro
et conscientia bona et fide non ficta, et foris eadem
cordis devotio monstretur in proximorum condescensione
per bonam operationem, ut ex bonis operibus
vos considerantes glorificent Patrem vestrum
in coelis.
Hujusmodi, pastor amantissime, signaculis intus
cordis cogitationes ac deforis brachiorum vestrorum
opera jugiter signate, quatenus corde et corpore,
velut vas electionis mundatum atque signatum,
illud Zorobabelis ad vos a Domino dirigatur
promissum: #Assumam te, serve meus, et ponam te
quasi signaculum, quia elegi te, dicit Dominus.@#
Verum quoniam a bono pacis coepit exordium
nostrae narrationis, libet in ejusdem commemoratione
finem sermoni imponere. Igitur si nomini
vestro #Jero, Salem@# jungatur dictio, visionem pacis
indicare videtur absque dubio, una duntaxat O
littera ob certam futurae coronae significationem in
medio pro U posita, ut ex hoc liquido colligatur
quia, si sanctitas vestra in hac convalle lacrymarum
pro pace et unitate catholicae matris Ecclesiae sollicite
insudaverit, sicut nunc pacis participatur vocabulo,
ita ejusdem quandoque visione perfruatur
in praemio.
EPISTOLA III. AD HEINRICUM II IMPERATOREM. #Celebrat ejus virtutes, gratiasque ei pro collata sibi Augiae praefectura agit, ac laeta omnia precatur.@#
Domino suo, Christianae religionis propagatori
orthodoxo, HEINRICO imperatori augusto, nec non
terrarum marisque domino, honorifice a Deo sublimato
atque coronato, BERN., suorum meritis extremus,
humillimae devotionis obsequia cum orationum
instantia.
Jure immenso cordis jubilo grates rerum omnium
persolvimus Domino, qui, in modum excelsae pyramidis,
vestrae dignitatis magnificentiam universis
superexcellere fecit regnis. Quae non immerito hujus
pulcherrimi schematis decori comparari posse creditur,
cum gloriae vestrae fama super cunctos ubique
gentium dominantes ita excelsi verticis sublimitatem
extollendo emineat, ut in sui admirationem cunctorum
aspectus alliciat. In vestrae etenim mentis
arcem omnigenerarum virtutum idea conscendens
se velut speculum inspiciendi omnibus praebet, in
qua fides patriarcharum fulget, spes prophetarum
splendet, charitas apostolorum supereminens pollet,
ac per hoc Deo auxiliante cum David fortiter vindicatis
regna, et cum Salomone pacifice gubernatis
imperia. Quod si, adhuc in praesentis saeculi salo
fluctuantes, varios bellorum eventus sustinetis, et
juxta illud | null | 4e49a631-393d-4fd5-9168-6b45e6a23970 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Jacob patriarchae videantur vos exasperare
et jurgari, invideantque habentes jacula,
venient autem dies in quibus, juxta eumdem patriarcham, #sedebit in forti,@#
id est in Deo, #arcus@# vester, #et dissoluta@#
erunt #vincula brachiorum et manuum@#
illorum #per manus potentes Jacob.@# Quia quamvis per
orbis terrarum spatia jam nunc triumphi vestri
ubique praedicetur victoria, attamen perfectae pacis
dono uberius habebitis perfrui, quando subjugatis
sanctae Ecclesiae inimicis cum populo Dei audire
potestis: #Dominus pugnabit pro vobis, vos tacebitis.@#
Et illa Joseph benedictio ad vos dirigetur, #qua@#
dicitur: #Deus patris tui erit adjutor tuus, et Omnipotens
benedicet tibi.@# Tunc etiam, juxta vaticinium
Isaiae, quiescere faciet Dominus superbiam infidelium,
et arrogantium fortium humiliabit, et pascentur
primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter
agent. Quin et ille Rex de quo Salomon ait: #Qui
sedet in solio judicii, et dissipat omne malum intuitu
suo,@# consequenter supernae miserationis respectu
vos intuebitur, atque, tranquilla temporum quiete
concessa, coronare dignabitur justitiae corona.
Inter haec ego quoque humilis vestri clientulus,
non immemor beneficiorum quibus me, licet immeritum,
de paupertatis stercore voluistis erigere, et
cum principibus populi, Deo auctore, in quadam
dignitatis sede collocare, cum omni grege mihi
credito totam spem meam diu noctuque in precibus
ad Deum fundo, quatenus praesentis vitae prosperitas
arrideat ad votum, futurae beatitudinis felicitas
vobis cedat in praemium.
De pacifico imperii statu, de vario procinctus
eventu, et, quod his omnibus majus est, de corporis
animaeque vestrae salute, per praesentium litterarum
portitorem nos certificate, quatenus omnium bonorum
largitori gratiarum actiones referamus laeti.
Augustalis imperii vestri sublimitas per multa annorum
curricula hic bene regnando proficiat, ut post
in paradisi amoenitate operum suorum fructum dulciter
carpat. Vale.
EPISTOLA IV. AD H. ABBATEM S. SALVATORIS. #Profecturus illi valedicit, suorumque ei fratrum necessitates commendat.@#
Abbati H., germanae charitatis affectu dulcissime
conjuncto, B. dimidium animae suae, seipsum in
omni fide.
Quia ab ipsis pene infantiae vagitibus chara amicitiae
soliditate in unum quoddam concrevimus, consequitur
ut decus hoc sociale sit inter nos inenodabile.
Sic enim cor unum et animam unam in
Christo habere valebimus, si, juxta Apostolum,
alter alterius onera portamus. Ergo longioris viae,
ut bene nosti, iter arrepturus, agere coepi qualiter
nec tu remaneres a me insalutatus, nec ego abirem
a te indonatus. Quapropter accipe has litterulas,
vice amici directas, quae et salutationis ex me
officium expleant, et mihi in tantae necessitatis
articulo constituto succurrere te commonitum reddant:
non quo nunc demum beneficium jungat quos
jam olim beneficentia copulaverat, sed, juxta illud
Apostoli, ex aequalitate vestra abundantia nostram
suppleat inopiam, ut et nostra abundantia vestrae
(quando attamen? etsi ita loquimur; divites enim
estis) inopiae sit supplementum. Alioquin, ut Tullius
ait, #nimis exigue est et exiliter ad calculos
vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et
datorum; ditior,@# inquiens, #mihi et affluentior videtur
esse vera amicitia, nec observare restricte
ne plus reddat quam acceperit.@# Neque enim verendum
est ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat,
aut ne plus aequo quidem in amicitia jam congeratur.
Hujus igitur memor dicti, in omni amicitiae thesauro
nihil reperiens, quod mihi quidem pretiosius
videtur, meipsum tibi trado in omnibus: quo munere
(non) ambigo te potissimum frui velle, ut et
ego pari modo te fruar in Domino. Unde inter sacra
missarum solemnia orationumque libamina, ut
ego tui, tu, rogo, sis memor mei, omnique gregi
sancti Salvatoris tibi credito, congruae salutationis
verbo ex me praemisso, quo charitatis affectu poteris,
me nostrosque omnes commendare curabis.
Vale.
EPISTOLA V AD AUGIENSES. #Statuit quid a suis pro defuncti Heinrici monachi anima amplius persolvendum sit.@#
BERNO, Dei Matris servus, Augiensium fratrum
collegio veram dilectionem in Christo.
Qualis erga me in praecordiorum vestrorum secretis
affectus maneat, litterarum vestrarum textus
satis intimavit. Qui licet, mellita, ut sic dictum sit,
dulcedine totus redundans, de vestra prosperitate,
Deoque digna conversatione multum nos laetificaverit,
non parum moestitiae cordi ingessit, quando lamentabilem
fratris nostri | null | 708c7722-57e2-4763-a81c-756002edf433 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Heinrici obitum ad memoriam
revocavit, quem non tam mortuum lugemus,
utpote quem mortalem sciebamus, quam tam
subito, heu! nobis ablatum dolemus. Verum quia
nunc magis, ut cujusdam utar verbis, tempus est
medelae quam querelae, abstergantur lacrymis genae,
abscedat luctus, fugiat dolor et gemitus, sit nobis
et illi in communi consolatio Christi.
Pro ejus vero animae absolutione, quanquam
solitum ac humanae sorti debitum non dubitemus
vos jam explevisse officium, aliquid tamen necessario
putavimus adjiciendum, omnino aequum judicantes
ut is qui, juxta vestrae professionis testimonium,
in exteriori actione pro communi omnium nostrum
utilitate hic, quoad vixit, cum Martha bene ministraverat,
interveniente orationis vestrae suffragio,
nunc cum Maria optimam partem habere valeat in
Christo. Vobis itaque in unum congregatis et meo
spiritu, fraterne rogamus ut continuos triginta dies
computetis, ex quibus nullus intermitatur quin salutaris
hostia pro ejusdem fratris anima immoletur,
cum totidem psalteriis et vigiliis, ita ut in prima die
pascantur pauperes C, in tertia CC, in septima CCC,
in tricesima CCCC, ut hujus millenariae perfectionis
summa ibi fiat remissio plena, #ubi melior est dies
una in atriis Domini super millia.@# Vobis vero fratribus
nostris, nec non et clericis per cellas nostras
constitutis, in supradictis quatuor diebus congruam
et convenientem pro charitatis officio refectionem
parari censemus. Hujus dispositionis ordinatorem
ac provisorem dominum Tietbaldum esse volumus,
cui etiam fratrem Alawicum una cum his qui foris
sunt ministerialibus adjutorem deputamus. Val.
EPISTOLA VI. AD BURCHARDUM ABBATEM. #Illi obitum Henrici monachi Augiensis nuntiat.@#
Unice dilecto abbati BURCHARDO, B., cuculligerorum
meritis extremus, indiscretae fidei pignus.
Licet apostolica auctoritate de charorum in Christo
dormientium (obitu) prohibeamur contristari, pietatis
tamen affectus ad dolorem excitat pectus. Sed
congruus in utrisque modus est habendus, quatenus
de illata mortis conditione sic pietas cogat flere, ut
de futura beatae immortalitatis gloria spes conducat
ad gaudere. Quod nunc de charissimi fratris nostri
Heinrici corporis depositione necessario nobis agendum
esse credimus, quandoquidem lacrymis eum ad
nos revocare ulterius non possumus, cum utique,
si hoc prodesset, solae Domini imprimis pro sui
clementia lacrymae sufficere possent. Pro quo
etiam omnis pene cohors palatina gemit trahitque
suspiria. Quapropter tergantur lacrymae, preces
pro ejus requie ad Deum fundantur assiduae.
Non sit consolatio abscondita ab oculis nostris;
quia ipse qui mortis venas siccavit, et infernum iter
fratris dividentem confregit, illum, ut speramus, de
medio mortalium ideo eripuit ut morte vitam meliorem
commutaret. Ideoque pereunte tristitia succedat
laetitia, maxime cum, Salomone teste, #melior@# sit #dies
mortis die nativitatis:@# quia nimirum cum peccator
moritur; peccare jam desistit #justus@# vero #in memoria
aeterna erit, et ab auditione mala non timebit@#
Hunc igitur, mi praecordialis amor, omnigena te
prece deprecor ut, quia nostri amoris mediastinum
non tam perdidimus quam ante nos ad Creatorem
praemisimus, amodo in germanae charitatis vinculo
ligemur arctius; ut non jam duo, sed unum semper
vivamus in Christo. Vale.
EPISTOLA VII. AD H. EPISCOPUM. #Queritur ejus sibi copiam in loco et die constituto fuisse subtractam, rogatque ut se amari patiatur.@#
Praelucido magnorum speculo H. antistiti venerando,
B. ac si indignum Dei Matris ac Virginis
mancipium, sincerae devotionis obsequium.
Si veterum illa sententia constabit, #amicorum
(omnia) esse communia,@# nihilominus omnia et ipsius
amicitiae jura, quae qui amittit, jure amici nomen
perdit, quandoquidem illius animum non custodit,
qui, ut usitato cujusdam utar verbo, est ei #alter ego.
Non@# enim, ut tuus ait Tullius, #debet amicitiarum, sicut
aliarum rerum esse satietas. Tuus,@# non #vester,@# ideo dixi,
quia, salva interim seorsum reverentia, non ut nunc
episcopum, sed ut quondam amicum te statui alloquendum.
Cujus vocabuli officiique pariter, ut mihi videre
videor, oblitus, novos quosdam moliris modos:
cum, juxta praedicti familiaris tui sententiam, veterrima
quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse
debent suavissima; verumque, secundum ipsius testimonium,
illud sit quod dicitur, multos modios salis
simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
Nos vero quamvis multum temporis in amicitiae
vetustate | null | 24576413-e4c9-4b67-92f7-f23ca3c219ad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
jam explevimus, nondum tamen vel unius
sextarii, ne dicam modii, summam in hujusmodi
vetustatis consuetudine consumpsimus. Et tu, velut
jam tam honestae virtutis munere officiose inter nos
expleto, ita te subito ab affabilitate subtrahis, ut
nec salutari a me patiaris? Ergo postquam nuper, te
abeunte, praelibatis osculis valefacientes ab invicem
discessimus, sponsionis tuae verba, quibus te in revertendo
me potissimum expetiturum promittebas,
velut dulcissimum pignus in arca cordis servabam,
die noctuque ad optatissimum reditus tui nuntium
suspensus manebam, cum ecce subito cum voto gratulationis
legationem suscipio, quae mihi injunxit tibi
occurrere die constituto. Sed, quo fato nescio, spe
frustratus maneo. Ego pessulum ostii mei in corde
tibi dilecto aperui; at tu declinaveras atque transieras,
mihique insalutato pro vestigiis amoris reliqueras
stimulos doloris, cum ego versa vice per glacies
et aquas, amoris tui igne succensus, ad te transire
essem paratus; ut in me studio et officio benevolentiae
impleretur quod dicitur: #Aquae multae non potuerunt
exstinguere charitatem, nec flumina obruent
illam.@#
Quapropter gratae vicissitudinis munus amico repende,
teque mihi ad salutandum, colloquendum
amplexandumque totum citius contrade, ut qui, sola
inter nos benevolentia interveniente, coepimus gratis
amare, arctius in Christi charitate valeamus amodo
cor unum et animam unam habere. Alioquin attende
quod tu ipse testatus es Tullium dixisse: #Charitate
enim,@# inquit, #benevolentiaque sublata omnis est vitae
sublata jucunditas.@# Vale.
EPISTOLA VIII. AD A. EPISCOPUM. #Monet ne in deligendo Henrici imperatoris successore praeceps sit, sed omnia communicato cum aliis consilio agat.@#
Domno antitisti glorioso A. B. Dei Matris ac Virginis
servus, debiti famulatus et orationis munus.
Licet ob primi parentis culpam assidue charorum
mortem cogamur deflere, convenit tamen in illo
consolari, qui est primogenitus mortuorum et princeps
regum errae. Unde de (morte) charissimi servatoris
nostri regis et imperatoris H. tandem quantulumcunque
velut consolati, has etiam consolatorias
litteras vestrae direximus sanctitati, sollicite
admonentes tam ejus digne memoriam semper habere,
quam etiam de regni vestri statu non negligere.
Quod tunc recte facitis, si minus praecipites in
consiliis vestris festinatis. Decet vos, ut sapientes,
regni vestri exspectare consortes, quatenus nunc
iterum unius regis cara jungat societas, regat auctoritas,
gloriosos reddat civilitas, quos hactenus
nulla Alpium potuit separare asperitas, nec publica
aut privata causarum sequestrare. Sciatis enim
publicum conventum omnium nostrum prid. Non.
Sept. esse juxta Rhenum, in loco qui dicitur Kambe,
ubi, si quid utilitatis Domino adjuvante regno nostro
fuerit pertractatum, vobis quoque erit proficuum.
Nam omnia nostra, vestra: ut, versa vice, omnia
vestra, nostra.
Te, inclyta Italia, soror salutat Francia, suadens
unitatis foedera, quoad libare mutua valeatis oscula,
ut Deus pacis et consolationis velociter conterat Satanam
sub pedibus vestris. Sic enim inter vos sociale
bonum firmiter constabit, si illud antiquum vestrum #idem velle ac nolle@#
nullo modo titubabit. Hanc amicitiae
legem natura velut quoddam solidarium, ex
quo Caroli coeperunt, Ottones in Heinrico desierunt,
vobis prae omnibus contradit munus, ut quasi unus
animus esset in vobis pluribus.
Quapropter agite consulte, jus amicitiae servate,
magni consilii angelum exspectate, quia scriptum
est: #Omnia fac cum consilio, et post factum non
poenitebis.@# Haec habui pauca quae commemorarem
benivole; vos autem suscipite amice. Leonem vestrum,
imo et nostrum, fortissimum fide, et Heinricum,
virum antiqua virtute, ex nostro officio salutate.
Propterea tibi, A., seorsum gratias referimus,
quia nostra, ac si propria, [te] tueri cognovimus.
EPISTOLA IX. AD H. EPISCOPUM. #Petit ab eo reliquias S. Ursi Martyris, cujus corpus transferendum esse inaudierat.@#
Domno H. antistitum flori, omnigenarumque virtutum
decori, B. Dei Matris ac Virginis servus,
omneque fraternum Augensis coenobii collegium,
summum et indeficiens bonum.
Si quid inter coelestis aulae milites distare potest,
hi nimirum praestare videntur qui per ascensum
purpureum ad illud aureum nostri pacifici regis
pervenire meruerunt reclinatorium. Hic apostolorum
limina teruntur, hinc martyrum suffragia postulantur,
populi conveniunt, vota vovent et solvunt ut
per vitulos labiorum gratum Deo offerant sacrificium.
Et quia illius ferculi | null | 05609635-9528-4e6b-b6f6-82e61a050486 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
media, unde ad superius
dictum reclinatorium ascenditur, charitate sunt
constrata, merito quisquis ad illud verum esse fidelium
tendit, per alium sperare debet quod ipse
consequi non valet. Testatur hoc apostolica auctoritas,
quae sic praecipiendo dicit: #Alter alterius onera
portate, et sic adimplebitis legem Christi;@# et Jacobus: #Orate pro invicem, ut salvemini.@#
Si hujusmodi salvatio per hos quorum adhuc
corpus corrumpitur et aggravat animam, potest
promereri, multo magis Deo auctore ab his salvari
(nos) sperandum, quorum animae jam cum Christo
in coelesti exsultant gloria, ubi in justorum habitaculis
resonat vox exsultationis et salutis. Hujus rei
gratia ad te, reverendissime Patrum, credimus has
litteras destinare, per quas indubitanter speremus
charitatis dona posse impetrare. Respersit namque
nos odor dulcis famae qua comperimus vos sancti
ac ter quaterque beati martyris #Ursi,@# videlicet patroni
vestri, (corpus) velle transferre, quod omnino
nobis gaudio sciatis fore. Quapropter te, qui, fidei
merito sedisque episcopalis privilegio, tam praeclari
officii minister praecipuus digne existis, primum
venerantes, deinde cunctos qui piae religionis studio
ad id ipsum conveniunt, humillimo cordis affectu
salutantes, devoti rogamus et supplices quatenus,
pro munere benedictionis, mereamur per vos
donari tanti patroni reliquiis.
Hujus voti si Deo auspice compotes fuerimus,
diem etiam passionis, vel si qua ejusdem gesta martyris
penes vos habentur, nobis transmitti modis
omnibus adoptamus, quatenus nunc apud memoriam
beati martyris velut in agro Dominico simul orationum
semina jaciamus lacrymantes, ut, per ejus intercessionem,
in fine bonorum operum manipulos ad
coelestem aream reportare mereamur ovantes. Vale.
EPISTOLA X. AD CUONONEM. #Ab illo ejusdem sancti martyris Ursi reliquias expetit.@#
Virtutum viro, ideoque Cuononis nomine digno,
B. sanctae Mariae semper virginis mancipium, una
cum congregatione sibi credita, fraternae charitatis
munia.
Quia te quatuor quaternarum virtutum generibus
reipsa quadratum esse comperimus, petitionis nostrae
affectum tibi pandere non ambigimus. Est nobis in
proximo locus, divino cultui aptandus, quem aliquo
raro sacrarum reliquiarum ornatu dotare cupientes,
has tibi litterulas per fratrem nostrum P. transmisimus,
suppliciter deprecantes uti ex benigno charitatis
tuae munere aliquam portionem ex sacratissimo
corpore beati Ursi martyris Christi ac patroni vestri
nobis liceat contingere, ut simul habeamus unde in
commune in Domino semper gaudeamus.
Nos vero pro hujusmodi recompensatione promittimus
tibi indiscretae fidei pignus interim inviolabile,
donec ipsum Dominum recipias in praemium, si
nunc pro ejus amore nostro satisfacere curabis desiderio.
EPISTOLA XI. AD FRIDERICUM. #Cur Cassianus collator a tam multis reprehendatur,@# etc.
Suus suo, BERN. FRIDERICO, ut verae pacis diviti,
cum misericordia et veritate semper osculanti bonum
quo non praestantius.
Ignis ille perpetuus, de quo legislatori a Domino
praecipitur ut nunquam de altari deficiat, in ara
cordis tui jugiter flagrat, ex quo thymiama devotae
orationis suave adoletur. Cujus ego, inter caeteros
amicitiae tuae viros, odore attractus, etiam si volo,
immemor tui esse nequeo, praesertim cum tui verba
sapientis, juxta illud Salomonis, sint apud me #quasi
clavi in altum defixi,@# quorum ego vel memoria ipse
recreor. Igitur dum praesenti anno Coloniae convenissemus,
ibique dulcis quaedam de sacra Scriptura
inter nos habita esset collatio, subito quaestionem
intulisti, cur Cassianus, qui #de institutione monachorum@#
multa composuit utilia, idem reperiatur qui
praecipue ejusdem reprehensor esse videatur [ #apogr.@#
reprehensores esse videantur]. Ades ergo, animadvertens
quae dico.
Cassiodorus, ex senatore monachus, vir in divinis
et humanis litteris eruditus, cum psalmi sexagesimi
noni primum versum, qui sic incipit: #Deus in adjutorium
meum intende,@# exposuisset, adjunxit: « Sed,
non sequendus in omnibus generaliter, hunc locum
facundissimus Cassianus, in decima collatione plurima
de ejusdem versus hujus utilitate edisserens,
tanto honore concelebrat, ut, quidquid monachi assumpserint
sine hujus versiculi trina iteratione non
inchoent. » Item in alio opere ad monasterii sui
fratres (De instit. divin. lit. c. 29.): « Cassianum,
inquit, presbyterum, qui conscripsit de institutione
fidelium monachorum, sedulo legite, libenter audite,
qui inter initia ipsa sancti propositi octo principalia
vitia dicit esse fugienda. » Et paulo post:
« Qui tamen de libero arbitrio a | null | f03fc089-fd04-4ad4-873c-ca6e9c0437df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
beato Prospero
jure culpatus est. Unde monemus ut, in talibus rebus
excedentem, sub cautela legere debeatis. Cujus
dicta Victor Martyritanus [ #Cod.@# Mataritanus] Afer
episcopus, ita Domino juvante, purgavit, et quae
minus erant addidit, ut ei rerum istarum palma merito
conferatur. »
Qui a tribus reprehenditur, quorum testimoniis
errasse convincitur, dum Cassiodorus dicit eumdem #non in omnibus sequendum,@#
et #beatum Prosperum
jure de libero arbitrio eum culpasse@# affirmat, et #Victorem
episcopum ejus dicta purgasse@# collaudat. Et
quantum a quibus vel unde reprehenderetur, hoc
est: de libero arbitrio jam aliquatenus audisti.
Nunc ubi locorum in scripturis suis haereticus ille
error lateat, charitas vestra diligenter advertat.
In libro ipsius, qui praetitulatur #De protectione
Dei,@# introducit idem Cassianus quemdam Chaeremonem
nomine, de gratia et libero arbitrio disputantem,
cujus per omnia se probasse ac suscepisse
ostendit sententiam. Ubi ab eo loco, in quo dicit: #Adest igitur nobis inseparabiliter semper divina protectio,@#
usque ad ejusdem pene collationis finem, a
veritatis linea exorbitare videtur, dum alterno quodam
sensu ex sacra Scriptura adversa sibi quaedam
colligit, ex quibus, generali omnium fidelium divisione
habita, affirmare contendit quod alii sint quos
Deus per gratiam salvet, alii quos natura per liberum
arbitrium justificet. Unde de Deo infert: « Qui
cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis inspexerit,
illuminat eam confestim atque confortat,
et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei,
quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit
evenisse, etc. »
Si vero objicis nil jam reprehensionis in illo reperiri
posse, eo quod supra diximus, auctore episcopo
eumdem emendatum fuisse Cassiodoro teste, noveris
illum emendatum penes nos minime haberi;
sicut nec ipse Cassiodorus tunc temporis habuit
quando haec scripsit. Unde et dicit: « Quem, librum
videlicet, inter alios de Africae partibus cito nobis
credimus esse dirigendum. Sed vos, inquit, charissimi
fratres, Deo juvante eas partes legite quas
salubriter cognoscitur ille laudasse, » nisi forte tu
illum habeas, in quo, inter odoriferas suavium sententiarum
rosas, spinas errorum inveniri non
metuas; nec illud Virgilianum ibi putes auribus
admittendum:
. . . fugite, o pueri, latet anguis in herba.
Verum ne fastidium lectori videamur ingerere,
si omnia hujusmodi falsitatis dogmata in hac epistolari
brevitate volumus detegere, praecipue cum
contra easdem haereticae pravitatis ineptias Dei gratiam
impugnare nitentes liber exstet catholicus a
beato saepe jam dicto Prospero editus, libet pauca
de multis ejusdem gratiae divinae defensoris verba
ponere, ut clareat ex adverso quis horum merito
ferat palmam ex hoc certaminis campo.
Postquam enim doctor praedictus in catholica acie
constitutus, inimicum gratiae Dei sacrae Scripturae
armatura expugnavit, murumque infidelitatis fidei
ariete contrivit, ante finem libri sic ait: « Necessarium
nunc sane aestimo, ante conclusionem voluminis,
ea quae ostendimus non congruere catholicae
veritati breviter conjunctimque digerere, ut quae
interjectis responsionibus nostris possunt recordationem
legentis effugere, fidelius simul decursa recolantur. »
#A.@# Prima ergo diffinitione dictum est (PROSPER), « non
solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum
ex Deo esse principium, qui nobis et initia sanctae
voluntatis inspirat, et virtutem atque operationem
eorum quae recte cupimus tribuit peragendi. #Omne
enim datum optimum et omne donum perfectum desursum
est, descendens a Patre luminum;@# qui et incipit
quae bona sunt, et exsequitur et consummat in
nobis. » Quod et nos valde amplectimur catholicumque
esse profitemur.
#B.@# Secunda diffinitione dictum est: (CASSIAN.)
« Adest igitur inseparabiliter nobis divina protectio,
tantaque est erga creaturam pietas Creatoris, ut non
solum comitetur eam, sed etiam praecedat jugiter
providentia. Quam expertus Propheta confitetur,
dicens: #Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.@#
Qui, cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis
inspexerit, illuminat eam atque confortat, et incitat
ad salutem, incrementum tribuens ei, quam vel ipse
plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse. »
(PROSP.) Jam hic a praemissa diffinitione descenditur,
et quod totum gratiae fuerat datum, ex parte
nunc libero arbitrio deputatur.
#C.@# Tertia diffinitione dictum est (CASSIAN.): « Nisi
quod in his omnibus et gratia Dei et libertas declaratur
arbitrii, quia etiam interdum suis | null | 6ca812df-7639-48e3-824c-551592e14624 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
motibus
homo ad virtutum possit extendi appetitus, semper
vero a Domino indigeat adjuvari. Nec enim cum
voluerit quis, sanitate perfruitur, aut de aegritudinis
morbo per arbitrii sui desiderium liberatur. » Quasi
medicus noster non etiam hoc donet morbidis ut
veram desiderent sanitatem.
#A.@# Quarta diffinitione dictum est: « Ut autem
evidentius clareat, etiam per naturae bonum, quod
beneficio Creatoris indultum est, nonnunquam bonarum
voluntatum prodire principia, quae tamen,
nisi a Domino dirigantur, ad consummationem virtutum
pervenire non possunt, Apostolus testatus est
dicens: #Velle adjacet mihi, perficere autem bonum
non possum.@# » Quasi Apostolus ex naturali affectu,
et non ex gratiae bono, bonam habeat voluntatem,
qui profitetur ex Deo sibi esse sufficientiam cogitandi.
Quinta diffinitione dictum est: « Et ita sunt haec
quodammodo indiscrete permista atque confusa, ut
quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione
volvatur, id est, utrum, quia initium bonae voluntatis
praebuerimus, misereatur nostri Deus; an, quia
Deus miseretur, consequamur bonae voluntatis initium.
Multi enim haec singula credentes ac justo
amplius asserentes variis sibique contrariis sunt
erroribus involuti. Si enim dixerimus nostrum esse
bonae principium voluntatis, quid fuit in persecutore
Paulo, quid in publicano Matthaeo, quorum unus
cruore ac suppliciis innocentum, alius violentiis ac
rapinis publicis incubans attrahitur ad salutem? Sin
vero pro gratia Dei semper inspirari bonae voluntatis
principia dixerimus, quid de Zachaei fide, quid de
illius pietate in cruce latronis dicemus, qui, desiderio
suo vim quamdam regnis coelestibus inferentes, specialia
vocationis monita praevenerunt? » (PROSP.)
In errore esse dicitur et is qui ex gratia nasci
bonam voluntatem, et is qui dicit gratiam ex bona
pendere voluntate; et tamen utraque sententia
suscipienda decernitur, dum unius in Paulo et Matthaeo,
alterius in Zachaeo et latrone forma praefigitur.
Sexta diffinitione dictum est: (CASSIAN.) « Haec
ergo duo, id est gratia vel liberum arbitrium, sibi
quidem invicem videntur adversa; sed utraque concordant
et utramque nos pariter debere suscipere
pietatis ratione colligimus, ne, unum horum homini
subtrahentes, ecclesiasticae fidei regulam excessisse
videamur. » (PROSP.) Quasi ita utrumque recipiendum
sit ut in aliis hominibus voluntas gratiam, in
aliis gratia praeveniat voluntatem; et non ita ut in
omnibus voluntas gratiam subsequatur: quoniam,
secundum ipsos, si aufertur liberum arbitrium, cum
gratia praevenitur, aufertur gratia, cum libero arbitrio
praevenitur.
Septima diffinitione dictum est (CASSIAN.): « Concepit
ergo Adam post praevaricationem, quam non
habuerat, scientiam mali; boni vero scientiam, quam
acceperat, non amisit: » (PROSP.) Cum utrumque
sit falsum, quia et a quanto malo Adam cavere deberet,
Deo monente praedidicit, et in quanto bono
esset constitutus, dum diabolo credidit, oblitus est.
Sicut autem pessima scientia mali est malum esse,
ita pessima ignorantia boni est bonum non esse.
Octava diffinitione dictum est (CASSIAN.): « Unde
cavendum nobis est ne ita ad Deum omnia sanctorum
merita referamus, ut nil, nisi quod malum est,
humanae naturae ascribamus. » (PROSP.) Quasi natura
ante gratiam non sit in damnatione, non sit in caecitate,
non sit in vulnere, aut non gratis justificati
sint, quorum inde sunt merita, unde justitia.
Nona diffinitione dictum est (CASSIAN.): « Dubitari
ergo non potest inesse omni animae naturaliter
virtutum semina, beneficio Creatoris inserta. Sed,
nisi haec opitulatione Dei fuerint excitata, ad incrementum
perfectionis non poterunt pervenire. »
(PROSP.) Quasi de spiritualibus bonis nihil Adam
praevaricando perdiderit, et virtus non, ut habeatur,
danda, sed, ut facilius perfectionem apprehendat,
hortanda sit.
Decima diffinitione dictum est (CASSIAN.): « Quod
etiam in Job, probatissimo athleta suo, cum eum
diabolus expetisset ad singulare certamen, divinam
legimus providisse justitiam. Si enim contra inimicum
non sua virtute, sed Dei solius fuisset gratia protegente
congressus, et, absque ulla virtute patientiae
suae, divina tantum opitulatione suffultus, multiplices
illas ac tota inimici crudelitate quaesitas tentationum
moles et exitia pertulisset, quomodo non illam calumniosam
diabolus, quam prius emiserat, vocem adversus
eum justius iterasset: #Nunquid Job gratis colit
Deum? Nonne tu vallasti eum et universam substantiam
ejus per | null | 11260d3f-546e-4d52-a855-cb4755b0eccb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
circuitum? Sed aufer manum tuam, id est,
sine eum mecum suis viribus decertare, nisi in faciem
tuam benedixerit tibi.@# Sed cum nullam hujuscemodi
querimoniam calumniosus hostis post conflictum
audeat iterare, non Dei, sed illius se victum viribus
confitetur. Licet enim gratia Dei non in totum illi
defuisse credenda sit, tantam tentatori tentandi
tribuit potestatem, quantam et illum resistendi noverat
habere virtutem. » (PROSP.) Si Deus scivit
tantummodo quod Job posset, non etiam donavit
ut posset; testis patientiae ejus, non auxiliator
fuit. Et in quo erit necessarium gratiae adjutorium,
si humanis solis viribus tanta illa est patrata
victoria?
Undecima diffinitione dictum est de centurionis
fide (CASSIAN.): « Miratur eum Dominus atque cum
laudat, cunctisque illis qui ex Israelis populo crediderant
praefert, dicens: #Amen dico vobis, non inveni
tantam fidem in Israel.@# Nullius enim laudis ac meriti
esset, si id in eo Dominus quod ipse donaverat
praetulisset. » (PROSP.) Impius sensus, qui putat beatiorem
esse hominem, cui Deus nil dederit, quam
cui universa contulerit.
Duodecima diffinitione dictum est (CASSIAN.):
« Inde est quod orantes non solum protectorem, sed
etiam susceptorem Dominum vocamus. In eo enim
quod prior advocat et ignorantes nos atque invitos
attrahit ad salutem, protector atque Salvator est.
In eo autem quod annitentibus nobis opem ferre,
refugientesque suscipere ac munire consuevit, susceptor
ac refugium nominatur. » (PROSP.) Huic
sententiae is potest praebere consensum, qui se a
Christo non vult esse salvatum. His itaque diffinitionibus
hoc docetur, hoc scribitur, hoc editis
disputationibus praedicatur, quod, Adam peccante,
anima ejus laesa non fuerit, sanumque in eo
manserit unde peccavit: si quidem scientiam boni,
quam acceperat, non amiserit, nec potuerint posteri
ejus perdere, cujus damnum nec ille pertulerit;
inesse autem omni animae naturaliter virtutum semina,
beneficio Creatoris inserta, ut possit, qui
voluerit, judicio naturali Dei gratiam praevenire et
adjutorium ejus, quo facilius ad perfectionem perveniat,
promereri: quia nullius sit laudis ac meriti qui
donatis bonis, non propriis, adornatur; cavendum quoque
esse ne ita ad Deum omnia sanctorum merita referantur
quasi per se nil boni possit agere humana
natura, cum tanta sit virtutum ejus integritas, ut
etiam ipsum diabolum saevitiamque ejus usque ad extrema
supplicia sine auxilio Dei valeat dimicare. Hanc
autem possibilitatem in omnibus hominibus esse
naturaliter, sed non omnes ingeneratis sibi uti velle
virtutibus. Tantam autem circa universos homines
bonitatem esse Creatoris, ut alii ab eo, quia sponte
veniant, suscipiantur laudati; alii autem, quia
resistunt, attrahantur inviti, atque ideo volentium
susceptor, nolentium vero Salvator sit. Et cum pars
Ecclesiae ex gratia, pars autem justificetur arbitrio,
gloriosiores sint quos natura provexerit quam quos
gratia liberarit, quia ad omne opus bonum tam libera
sit voluntas in Adae posteris quam in Adam
fuerit ante peccatum. ( #Hucusque Prosper.@# )
Haec interim tibi ad ea quae interrogasti, dilectissime,
sufficiant. Caeterum si quid plenius super
hoc nosse desideras, ipsum librum beati Prosperi
inde compositum lege, et liquido comprobabis
Cassianum, virum licet in aliis probatum, in hac
parte jure culpatum.
Nunc igitur ad te, mi praecordialis amor, stylus
vertatur, ut, quia in mei pectoris arca diligenter
servaris, debito charitatis officio saluteris. Cupio te
in omnibus tuimet sollicitum esse, et juxta illud
Sapientis teipsum agnoscere. Ecce mundus in maligno
positus est. Qui diligit mundum, diligit malignum.
Qui diligit malignum, non diligit Deum. Superest
igitur ut qui diligit Deum, non diligat mundum.
Unde et Joannes admonet dicens: #Nolite diligere
mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si
quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo.@#
Felix illa conscientia quae mundanae substantiae
subsidiis, sine quibus haec praesens vita non ducitur,
sic utitur ad usum ut non abutatur ad luxum!
Quae puro mentis intuitu captiosa haereticae
deceptionis praevidens reticula, diabolica terrae voraginis
cavet profunda, sicque hostis callidi insidias,
ne latenter irrepant, explorat, ut laqueos ejus
evadat, sicut ille qui dicebat: #Anima nostra sicut
passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus
est, et nos liberati sumus. Adjutorium | null | 15089fed-2c37-4def-ada6-dd63fb6e59da | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nostrum
in nomine Domini.@# Cujus adjutorio confisus cum
hoste congredere securus, hoc semper volvens in
animo, quia corona non nisi certamini debetur legitimo.
Unde in rationali pectoris tui sint quatuor
ordines lapidum jugiter inclusi, singuli ternis patriarcharum
nominibus inscripti, ut, quatuor principalium
virtutum excellentia insignitus, sanctae
Trinitatis fidem confitearis securus. Sic enim, sanctorum
Patrum memoriam, velut quoddam bonorum
operum decus, in sanctuario pectoris die noctuque
gestando, dignus eris qui de medio fratrum tuorum
eligaris, ut sacerdotio coram Deo fungaris. In cujus
dignitatis gradu constitutus, semper in ara cordis
efficiaris Deo victima salutaris, victima sale sapientiae
condita, atque igne Spiritus sancti concremata.
De quo igne et sale videtur Dominus in Evangelio
dixisse: #Omnis enim igne salietur, et omnis victima
salietur.@# Vale. | null | c1c95560-3a18-4bbc-a601-89ede58412cc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
I. AD HEINRICUM REGEM.[ #Apud Mabill. Annal Bened.@# lib. LVIII, #n. 91, ad an. 1045, ubi fragmentum sequens narrationi suae intermistum edidit, ut hic exhibetur.@# ]
Forte adhuc Turegi ( #Zurich@# ) morabatur Heinricus
rex, cum ad eum epistolam scripsit Berno Augiensis
abbas, sub hac inscriptione: « Domino meo, regum
invictissimo, Heinrico pacifico, orthodoxae fidei propagatori
gloriosissimo, BERN, licet meritorum qualitate
omnium suorum extremus, votivae servitutis,
assiduaeque orationis munus. » In hac epistola Berno
Heinricum laudat quod Petro regi, ad ipsum suppliciter
confugienti, sinum pietatis expanderit, et
non solum nullam vindictam de his quae in se commiserat
sumpserit, sed miro charitatis affectu foverit
ac juverit, quousque, Christo adjuvante, eum
regno suo restituisset. Tum subdit. « Haec pauca
habui quae, vestri amoris impatiens, pro tempore
dicerem, vestraeque majestatis excellentiae benivole
dirigerem. Subjeci etiam sermones duos, unum de
Epiphania, alterum de Coena Domini, in quo aliquid
de poenitentia, etsi non ut debui, tamen prout potui,
disputavi, suppliciter deprecans ut, si dignum
ducitis, illos nostris scriptis adnecti jubeatis. »
Post hos sermones iterum redit ad laudes Heinrici;
dein agit pro Hirmingarde Turegensi abbatissa, quae
ob stuprum gradu exciderat. « Dico, inquit, de Hirmingarta,
quondam in Turego abbatissa, sed modo
pro sui culpa merito dejecta. Illa quondam coelesti
Sponso conjuncta, illud dulce divini carminis epithalamium
potuit cantare: #Osculetur me osculo
oris sui.@# Nunc, velut adultera et prostituta, virginei
decoris cogitur deflere detrimenta. » Et infra:
« Nunc igitur regale vestrae pietatis decus appello,
suppliciterque exoro ut misericordiae opus, quod ex
divina inspiratione cunctis in regno vestro manentibus
concessistis, huic miserae ac infelici feminae
non negetis . . . . Ecce nunc ex toto corde ad Deum
conversa laborat in gemitu; lavat per singulas noctes
lectum suum . . . Accedat etiam domnae meae reginae
Agnae intercessio, quae apud vos ob Dei amorem
ei obtineat pristini honoris redintegrationem. »
Haec raptim et carptim ex codice Villingensi olim
excerpsimus.
II.[ #Edidit Marten. lib. De antiq. Eccl. Rit., tom.@# IV, #lib.@# II, #cap. 15, num. 3, qui inscribitur!@# Quae Psalterii versio in cantu ecclesiastico olim adhibita. #Martenii verba damus quae fragmentum praecedunt et sequuntur.@# ]
« Jam vero, cum plures exstiterint Psalterii versiones
antiquae, optabit forsan aliquis rescire quaenam
potissimum in divinis officiis olim adhibita sit.
Sanctus Hieronymus in epistola 135, ad Sunniam
et Fretellam, scribit versionem septuaginta Interpretum,
« qualis, inquit, habetur in Hexaplis, et quae
in eruditorum libris incorrupta et immaculata reservatur, . . .
Hierosolymae atque in Orientis Ecclesiis »
decantari. Praeter hanc versionem alia exstitit,
ejusdem Hieronymi judicio minus castigata,
quae dicebatur Communis, vulgata, et Luciani editio,
qua in divinis celebrandis laudibus utebantur Romani.
Accuratam LXX versionem cum in Latinum
sermonem transtulisset, Vulgata posthabita, eamdem
recepit Ecclesia Gallicana, unde et Gallicani Psalterii
nomen illi inditum est. Audiendus est hac de re
Walfridus in libro De rebus ecclesiasticis, cap. 15
sub finem: « Psalmi autem cum secundum septuaginta
Interpretes Romani adhuc habeant, Galli et
Germanorum aliqui secundum emendationem quam
Hieronymus Pater de Septuaginta editione composuit,
Psalterium cantant: quam Gregorius Turonensis
episcopus a Patribus Romanis mutuatam
in Galliarum dicitur Ecclesias transtulisse. » Eadem
est Bernonis abbatis Augiensis sententia, tametsi
de tempore quo haec versio a Gallis sit recepta, a
Walfrido discrepet. Sic enim in ms. ad Meginfridum
et Bernonem epistola agens de sancto Hieronymo: #Inter caetera ex emendata septuaginta Interpretum
translatione Psalterium ex Graeco in Latinum vertit,
illudque cantandum omnibus Galliae ac quibusdam
Germaniae Ecclesiis tradidit. Et ob hoc Gallicanum
Psalterium appellavit, Romanis adhuc ex corrupta
Vulgata editione Psalterium canentibus: ex qua Romani
cantum composuerunt, nobisque usum cantandi
contradiderunt. Unde accidit quod verba quae in diurnis
vel nocturnis officiis canendi more modulantur,
intermisceantur, et confuse nostris psalmis inserantur,
ut a minus peritis haud facile possit discerni quid
nostrae Romanae conveniat editioni. Quod pius Pater
ac peritus magister intuens, tres editiones in uno volumine
composuit | null | 1d1f9280-e137-40cd-8045-e62ff9e88211 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; et Gallicanum Psalterium, quod nos
canimus, ordinavit in una columna, in altera Romanum,
in tertia Hebraeum.@#
« Hujusmodi Psalterium triplex ex ms. codice Carnotensi
monasterii sancti Petri ediderunt fratres
nostri in tomo I, seu Bibliotheca divina sancti Hieronymi.
In hoc ergo dissentit a Walfrido Berno Augiensis
quod ille a Gregorio Turonensi, iste ab ipso
Hieronymo versionem illam in Galliis invectam
fuisse scribat. Verum post utramque admissam contendit
Mabillonius in disquisitione de cursu Gallicano,
n. 22, trahitque ad suae sententiae confirmationem
argumenta ex ipso Gregorio, qui cum pluribus
in locis, maxime lib. V, c. 14, et lib. VI, c. 5,
Psalmorum versiculos referat, versione a Gallicana
diversa utitur. Eadem argumentandi ratione nonnulli
olim scripserunt sanctum Benedictum usum
fuisse Psalterio Gallicano, uti docet Petrus Boherius
in secundo super regulam sancti Benedicti Commentario,
propterea quod versiculos psalmorum adducat
in regula Gallicano Psalterio omnino conformes.
Porro ex supracitata Bernonis epistola colliges Romanos
ejus tempore,hoc est medio saeculo undecimo,
suae adhuc versioni adhaesisse. Atqui hoc Psalterium
Romanum usui fuit in Urbis ecclesiis ad usque
Pii V pontificatum, cujus jussu Vulgata seu Gallicana
editio ubique recepta est, praeterquam in una
Romae Vaticana ecclesia, et extra Urbem in Mediolanensi,
quae utraque antiquum suum Psalterium
retinet, uti etiam ecclesia sancti Marci apud Venetias. »

ejusdem Hieronymi judicio minus castigata | null | 1b167d48-4388-4f8b-bea3-6b3b5967e7a5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
quae dicebatur Communis, vulgata, et Luciani editio,
qua in divinis celebrandis laudibus utebantur Romani.
Accuratam LXX versionem cum in Latinum
sermonem transtulisset, Vulgata posthabita, eamdem
recepit Ecclesia Gallicana, unde et Gallicani Psalterii
nomen illi inditum est. Audiendus est hac de re
Walfridus in libro De rebus ecclesiasticis, cap. 15
sub finem: « Psalmi autem cum secundum septuaginta
Interpretes Romani adhuc habeant, Galli et
Germanorum aliqui secundum emendationem quam
Hieronymus Pater de Septuaginta editione composuit,
Psalterium cantant: quam Gregorius Turonensis
episcopus a Patribus Romanis mutuatam
in Galliarum dicitur Ecclesias transtulisse. » Eadem
est Bernonis abbatis Augiensis sententia, tametsi
de tempore quo haec versio a Gallis sit recepta, a
Walfrido discrepet. Sic enim in ms. ad Meginfridum
et Bernonem epistola agens de sancto Hieronymo: #Inter caetera ex emendata septuaginta Interpretum
translatione Psalterium ex Graeco in Latinum vertit,
illudque cantandum omnibus Galliae ac quibusdam
Germaniae Ecclesiis tradidit. Et ob hoc Gallicanum
Psalterium appellavit, Romanis adhuc ex corrupta
Vulgata editione Psalterium canentibus: ex qua Romani
cantum composuerunt, nobisque usum cantandi
contradiderunt. Unde accidit quod verba quae in diurnis
vel nocturnis officiis canendi more modulantur,
intermisceantur, et confuse nostris psalmis inserantur,
ut a minus peritis haud facile possit discerni quid
nostrae Romanae conveniat editioni. Quod pius Pater
ac peritus magister intuens, tres editiones in uno volumine
composuit; et Gallicanum Psalterium, quod nos
canimus, ordinavit in una columna, in altera Romanum,
in tertia Hebraeum.@#
« Hujusmodi Psalterium triplex ex ms. codice Carnotensi
monasterii sancti Petri ediderunt fratres
nostri in tomo I, seu Bibliotheca divina sancti Hieronymi.
In hoc ergo dissentit a Walfrido Berno Augiensis
quod ille a Gregorio Turonensi, iste ab ipso
Hieronymo versionem illam in Galliis invectam
fuisse scribat. Verum post utramque admissam contendit
Mabillonius in disquisitione de cursu Gallicano,
n. 22, trahitque ad suae sententiae confirmationem
argumenta ex ipso Gregorio, qui cum pluribus
in locis, maxime lib. V, c. 14, et lib. VI, c. 5,
Psalmorum versiculos referat, versione a Gallicana
diversa utitur. Eadem argumentandi ratione nonnulli
olim scripserunt sanctum Benedictum usum
fuisse Psalterio Gallicano, uti docet Petrus Boherius
in secundo super regulam sancti Benedicti Commentario,
propterea quod versiculos psalmorum adducat
in regula Gallicano Psalterio omnino conformes.
Porro ex supracitata Bernonis epistola colliges Romanos
ejus tempore,hoc est medio saeculo undecimo,
suae adhuc versioni adhaesisse. Atqui hoc Psalterium
Romanum usui fuit in Urbis ecclesiis ad usque
Pii V pontificatum, cujus jussu Vulgata seu Gallicana
editio ubique recepta est, praeterquam in una
Romae Vaticana ecclesia, et extra Urbem in Mediolanensi,
quae utraque antiquum suum Psalterium
retinet, uti etiam ecclesia sancti Marci apud Venetias. » | null | c797b65d-71c5-464b-858f-a569a99e44cb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Monitum
Bernonis, monachi Augiae Divitis, prologum in Tonarium edimus ex ms. San-Blasiano saec. XII, collato
cum codd. Lipsiensi, San-Emeramensi, Admontensi et Ottoburano. Dedicatus est non Grinovero, sed Piligrino
archiepiscopo Coloniensi, prout ex cod. saec. XII Villingano illo (flammis an. 1768 cum monasterio
S. Blasii absumpto) meis oculis restitui veram hanc lectionem contra praeposteram illam, #Dilecto filio Grinovero,@#
quae Mabillonio imposuit, editoribusque Galliae Christianae t. III, p. 659, crucem fixit, probe perspicientibus
Grinovero nullum locum inter archiepiscopos Colonienses esse potuisse tunc temporis. Variis
ductibus cincinnisque pro more saeculi, quod hodieque male feriati typothetae usurpare incipiunt, exornatae
litterae Romanae unciales, quibus perscriptus fuit totus hic titulus seu inscriptio, in transversum egerunt
exscriptorem, ut pro #Piligrino vero@# scriberet #Filio Grinovero.@# Rem indubitatam reddunt alii codices quos
consuluimus. Tonarium vero damus, ex cod Vaticano bibliothecae Palatinae num. 1344, saec. XI, collato
cum Admontensi. Qui tamen admodum variat a principio usque, quod tale est in cod. Vat., « Authenticus
protus constat ex prima specie diapente, et ex prima specie diatessaron superius. Hujus ultima syllaba in
saeculorum Amen altius distat a finali diatessaron intervallo. » Admontensis vero habet: « Authenticus
protus habet octo differentias: quarum prima saeculorum Amen desinit in lichanos hypaton in diatessaron
intervallo. »
Ejusdem Bernonis #De varia psalmorum atque cantuum modulatione@# epistolam #Meginfrido, Eipennoni, dilectis
in Christo fratribus@# inscriptam ex ms. Salemitano saec. XI vel XII; ex ms. San-Gallensi vero saec. XI
epistolam de consona tonorum diversitate #Burchardo et Kerungo una cum caeteris in Dominicarum scholarum
gymnasio Augiae vacantibus@# dicatam exhibemus.

| null | 8b4417a0-5566-407a-8d31-230511e16708 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ARGUMENTUM.
1. Scala musica. 2. Novem sonorum modi. 3. Consonantiae musicae. 4. Tetrachordum, praesertim finalium. 5. De
consonantiarum speciebus. 6. Octo toni musici usu ecclesiastico. 7. Eorumque limites. 8. Intensiones et remissiones
sonorum. 9. Toni medii ac communes, unde quidam duodecim modos statuunt. 10. Toni indifferentes. 11. Cantiones
circa modos regulariter componendos. 12. Differentiae tonorum. 13. Moduli Noanneane, etc. 14. Toni et
cantus irregulares cavendi. 15. Semitonii positio sedulo attendenda.
EPISTOLA BERNONIS AD PILGRINUM.
Domino Deoque dilecto PILIGRINO, vero mundi hujus
advenae, et peregrino, BERNO, licet parvus meritis,
servus tamen Dei Genitricis Virginis municipatum
in arce divinae speculationis.
Praeclara Christianae fidei forma in te splendens
egregie probat animam tuam sedem esse sapientiae:
cum moralis disciplinae honestas ita naturales animi
tui motus componat, ut amore divinae contemplationis
rationabili progressu ad superna proveharis, ubi
laeto cordis jubilo delectet animam tuam proclamare
sponso suo: #Trahe me post te, curram in odorem unguentorum
tuorum,@# quasi interhabentes in manibus
citharas, et cantantes canticum Moysi servi Dei et
canticum Agni.
Quod ego perpendens haud facile indagare valeo
quid causae exstiterit quod tu, quem non solum quatuor
matheseos disciplinarum speculatio quadratum,
verum etiam coelestis harmoniae melos divinis laudibus
jugiter reddit intentum, me, ut ita dicam, semivocalem,
imo pene in artibus mutum ac elinguem, de
canora musicae modulatione jubeas aliquid proferre.
Praesertim cum in Ecclesia plebis a Deo exaltatus et
in cathedra seniorum laudatus, assidue laeto cordis
auditu percipias qualiter sapiens et te praesule felix
Colonia cum beatis Ecclesiae suae filiis, apostolorum
principe linguarum omnium quodammodo plectrum
modificante, #in decachordo psalterio cum cantico in
cithara psallat Domino Deo.@# Sed ipsa natura instigante,
non ambigo te tam ardenter id a me expetere
voluisse, ut, quoniam tota nostrae animae corporisque
compago musica coaptatione conjungitur,
animus quoque tuus sonora artis hujus dulcedine
suavius delectetur. Nihil est enim, ut Tullius ait,
appetentius similium nec rapacius quam natura. Et
quoniam eo charitatis affectu, quo me semper gratis
fovisti, hoc obedientiae opus injunxisti, ut cujusdam
verbis utar, sat scio, si sat bene pareo, et
libellum, quem tonarium consuete vocant, libens
porrigo, magis eligens ultra vires praesumere quam
charitati, quae omnia sperat, aliquid denegare. Confidens
de te, o praesulum decus et gloria, quo
placido discretionis moderatione et errata corrigas
et, si qua fuerint digne prolata, sine livore defendas.
Verumtamen non absimile videtur, si prius quaedam
ponantur prolegomena, quibus minus ad
intelligendum capaces veluti prae foribus interim
exercitati ad ipsius demum scientiae penetralia
queant intromitti. Beatitudinem tuam divina clementia
hic diu incolumem custodiat, et post ad coelestia
regna perducat: ubi inter psallentium choros
constitutus decantare valeas laetus: #Sicut audivimus,
sic vidimus in civitate Domini Dei nostri, in
monte sancto ejus.@#
PROOEMIUM SUBSEQUENTIUM TONORUM.
1.
Omnis igitur regularis monochordi constitutio,
secundum praeclaram disertissimi viri Boetii instructionem,
in quindecim chordis consistit, per quas
totius harmoniae vis rata connexione decurrit, si
tamen synemmenon non desit. Quae in quatuor tetrachorda
dividuntur his nominibus discreta: tetrachordum
gravium, tetrachordum finalium, tetrachordum
superiorum, tetrachordum excellentium.
Tetrachordum gravium, eo quod sit infra finalium
et reddat sonum omnium gravissimum; tetrachordum
finalium, eo quod in eo finis sit omnium
tonorum legitime currentium; superiorum, quod sit
superius constitutum; excellentium, quia excellit
sonos trium aliorum. In medio horum solet inter
seri quintum tetrachordum, quod dicitur synemmenon,
id est conjunctum.
Verum quia omnis cantilena, non quibuscunque
vocibus, sed certis et determinatis sonis, quos Graeci #phthongos@#
quasi a similitudine loquendi vocant, ordinabiliter
contexitur, ut quemadmodum litterarum
elementis omnis sermonum series digeritur, ita
quoque harmoniae concentus rationabili sonorum
quantitate promatur; non ab re credimus, si propter
minus eruditos in hac arte de eorumdem sonorum
modis juxta majorum traditionem aliquid vel breviter
dicimus.
2.
Habentur enim novem modi, ut antiquitas sagaci
indagavit industria, instar, ut reor, humanae
vocis, quae novem constat officiis, id est plectro linguae,
pulsu quatuor dentium, repercussione duorum
labiorum in modum cymbalorum, cavitate gutturis. | null | 54a8963d-6403-4129-b58b-e1d38c09ef33 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et adjutorio pulmonis, qui in modum follis aerem
recipit et remittit. Simili de causa etiam Apollini
novem Musas designant.
Nunc vero ipsos modos, prout possumus, aperire
tentemus. Primus modus est in brevissimo duarum
vocum spatio et fit in semitonio, ut hoc liquet exemplo
in gravitate et acumine in illa antiph.: #Missus
est Gabriel,@# ad id loci #Mariam,@# item #virginem.@#
Secundus jam perceptibilioris est intervalli, et fit
in tono, ut in hac antiph.: #Missus est.@#
Tertius adhuc parvo diductior, hoc est in tono et
semitonio, ut in hac ant.: #Missus est Gabriel ad Mariam
virginem.@#
Quartus hoc quoque protensior, qui fit in duobus
tonis, ut in hac: #Beati qui ambulant.@#
Quintus adhuc spatiosior, id est duobus tonis et
semitonio, ut in hac: #Ne timeas, Maria.@# Item ant.: #In illa die fluent.@#
Sextus nihilominus amplior, id est tribus tonis
continuis, ut in hoc R\.: #Jam corpus ejus. Cujus
pater feminam.@#
Septimus hos quoque spatio supervadit, constans
tribus tonis et semitonio, ut haec ant.: #Beata Agnes
in medio minas.@#
Octavam ac si rarius in quatuor tonis, non tamen
plenis, reperies, ut in hoc R\. [ #Tu, vir Simphoriane,
suspendere in tormenta,@# ab illa namque neuma, quae
deponitur, ad eam, quae elevatur ad #in,@# sunt
semitonium, tres toni, item semitonium; quae duo
semitonia simul juncta non faciunt integrum tonum.
Item com.] #Principes persecuti. Spolia multa
concupivit.@#
Nonus prolixiori super omnes spatio tensus metam
hujusmodi divisionum sortitur; nam nec ampliorem
isto, nec strictiorem primo ullam musicarum
vocum reperies divisionem; constat enim quatuor
tonis et semitonio; et habes exemplum in hac
ant.: #Ad te levavi animam meam, Deus meus.@# Item
R\.: #Inter natos mulierum non.@# Item R\.: #Haec est
virgo; Introivit.@# Item in acumine ant.: #Iste cognovit,@#
in hoc loco: #Et inventus est in.@# Ultra hunc enim
novissimum modum, si quas voces inter se subalterna
percussione distantes quaesieris, in nullo rationabili
cantu reperies, donec ad diapason consonantiam
pervenias, ubi magis est novae permutatio
vocis quam progressio modi amplioris, quia nec ipsa
humani appulsus possibilitas admittit, ut intervallis
tam longe inter se distantibus aliquis aptus reddatur
sonus.
3.
In his omnibus quintus tantum et septimus
modus inter musicae artis consonantias reperiuntur,
hoc est, diatessaron, quod est sesquitertia; ac diapente,
quod est sesquialtera. Et tunc consonantiae
fiunt, quando altrinsecus virilis ac puerilis vox pariter
sonuerit; vel potius eo cantandi genere, quod
consuete dicitur organizare. In reliquis vero non
sunt consonantiae, sed intervalla et quaedam vocum
discrimina. Sunt et aliae consonantiae, sicut diapason,
videlicet in dupla proportione; tripla quoque,
quae fit ex diapason et diapente. Diapason vero et
diatessaron, quanquam Pythagorici negant consonantiam
esse, idcirco quoniam nec in multiplici, nec
in superparticulari consistit quantitate, quod proprium
est consonantiarum artis musicae, sed in multiplici
superpartiente. Est enim talis proportio, ut
octo ad tria, quae proportio dicitur in arithmetica
dupla superbipartiens; habet enim octonarius ternarium
bis duasque ejus partes, id est, duas unitates.
Tamen eximio doctore Boetio Ptolomaei sententiam
super hoc approbante, necessario fatemur eam
consonantiam esse maximam, quoniam diapason
talis est symphonia, ut quamcunque aliam suscipiat
consonantiam, servet nec immutet, nec ex consona
dissonam reddat. Sicut, inquit, denario numero qui
fuerit additus, intra eum positus integer inviolatusque
servatur, cum in caeteris id minime eveniat, ita
etiam in hac consonantia. Nam si duo tribus adjicias,
quinque continuo reddes et numeri species immutata
est. Si vero eosdem denario addas, duodecim
facis, et binarius junctus denario conservatus est.
Ex quibus verbis satis apparet longe aliud esse per
simplices consonantias cum sonorum intervallis cantilenam
contexere, aliud per compositas easdem
voces sive superius sive inferius per immutationem
resumere. De quibus aliquid dicere alterius est
temporis et loci. Est et bis diapason, id est, quadrupla.
4.
His ita breviter dictis, vel pauca de his proferre
tentemus, quae ad injuncti operis | null | 5569f005-b9f1-4f2c-840e-51212cb1fc27 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
negotium
necessaria esse putamus. In primis tetrachordum
finalium diligentius est intuendum; cui tanta quaedam
naturalis sonorum inest virtus, ut ex quatuor
chordarum ejus origine omnis modorum seu tonorum
potestas videatur procedere. Neque enim non
divine hanc vim soli quaternario contigit inesse;
omne enim quod vocamus principium, nonnisi alicujus
rei potest esse principium; similiter et finis
alicujus rei est finis. Sed ubi principium est et finis,
necessario est et medium, [ #ut a principio et
medio et fine constet, vel@# ] ut a principio per medium
veniatur ad finem. Igitur ut totum aliquid sit, principio
et medio et fine constat. Unum ergo, non tam
numerus quam principium, fons et origo est omnium
numerorum, quod medio et fine caret, nisi
forte, pro sui perfectione, sicut principium, ita et
finis dicatur. Dualis vero numerus finem non habet,
ad quem per medium perveniri debeat, cujus omnino
expers existit. Superest autem ut ipse principium
dicatur, ut hoc alterum principium sit de illo
primo, illud vero de nullo. Primum illud principium,
a quo numeri omnes oriuntur; hoc vero alterum
est, per quod omnes numeri inveniuntur. At si uni
duo fuerint juncta, occurrit ternarius: primus impar,
qui habet initium medium et finem, ubi una interjecta
medietas pares sibi terminos habet; ex utroque
enim latere circumvallatur unitate, et quod
extremitates junctae, hoc facit medietas duplicata;
unum enim et unum faciunt duo, quae simul juncta,
id est duo et duo, faciunt quatuor. Primus ergo
omnium numerorum est ternarius, cui inter duo
summa medium, quo vinciretur, accidit. Quaternarius
vero, quia duas medietates obtinuit et quia tunc
arctius extima vinciuntur, quando medietas geminatur,
merito artifex natura jussu Creatoris hunc
sibi numerum ascivit, quo insolubili colligationis
vinculo elementa sibimet repugnantia devinxisset,
triaque illa musicae genera, id est, mundanae, humanae
et ejus quae est in instrumentis, rata modulationis
lege conformasset. Merito, inquam, hic numerus
musicae harmoniae est attributus, qui inferiora
superioribus conciliat, animae corporisque statum
jugabili proportionum competentia foederat, bestiales
hominum motus comprimit, mores componit,
iras daemonum mitigat vel potius fugat; etiam ipsam
terram sonorum suorum concentibus coelo quodammodo
associat.
Si ipsum quaternarium praecedentibus se naturalibus
numeris, id est uni, duobus, tribus adjunxeris,
denarii summam conficies, ut ex hac etiam ejus
perfectione in decachordo psalterio assuescamus
psallere, quatenus #Deo nostro sit jucunda decoraque
laudatio.@# Adeo etiam antiqui hunc numerum ad animae
perfectionem pertinere putabant, si tamen fides
huic eorum sententiae est adhibenda, ut etiam Pythagorici
ex eo jurisjurandi religionem sibi facerent,
taliter dicendo:
Per qui nostrae animae numerum dedit ipse quaternum.
Adde etiam quod idem quaternarius a binario,
quem supra diximus principium esse, generatur, a
quo et octonarius, qui est primus cubus, procreatur.
Nam bis bini, qui sunt quatuor, superficiem faciunt;
bis duo bis solidum corpus, quod est octo.
Sub hujus numeri mysterio consonus Evangelistarum #sonus in omnem terram exivit et in fines orbis
terrae,@#
dulcissima praedicationis eorum vox processit.
Hujusmodi harmoniae concentum Deo esse gratissimum
Psalmista noverat, cum ad psallendum Domino
mentes hominum quarto invitabat dicens: #Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro,
psallite sapienter.@#
Ergo sive ex istis, quae pauca protulimus, sive ex
aliis, quae in praesenti minus occurrunt memoriae,
vel omnino abdita latent, satis claret non sine magno
divini muneris nutu hanc vim quaternario esse
ingenitam, ut totius harmoniae concentus ab eo oriatur
et in eumdem velut ad principii sui originem
revertatur: quemadmodum illi octo toni semper
bini et bini ad unam ex quatuor finalium chordis
quadam dictante justitia velut ad parentem redeunt.
Unde pulchre eumdem octonarium antiqui justitiam
vocaverunt, non solum ob supradictam harmonicae
rationis causam, verum etiam quia primus omnium
ita solvitur in numeros aeque pariter pares, id est,
in quatuor et quatuor, ut nihilominus in numeros
aeque pariter pares, id est, duo et duo ipsa divisio
solvatur.
5.
Nunc prout gratia divina inspiraverit, aperire
conemur qualiter unusquisque authenticus vel suus
plagalis a suo finali progrediens iterum ad eumdem
redeat, licet supra vel infra in varios se sonos protendat.
Ac primo dicendum quot | null | ac892c32-0e3d-44cd-af78-ab5cc7249ac3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.