Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
sedato partim tumoris ac saniei profluvio, interdum assurgendo, interdum vero proreptando, quasi ad gressum membrorum nervos exercere. Quod praesul pius agnoscens, prae gaudio saepius lacrymans, divinae miserationi grates debitas retulit, cui et intentus supplicare, ut postea vere, donante Deo, patebat, non destitit. Nam infra anni spatium, ut certe apud nos omnibus notum est, puer, fugata morborum multitudine, laxataque nervorum contractione, in melius convaluit, et de die in diem ad quodlibet servitutis officium valenter profecit. Idem namque homo, Werinus nomine, jam per viginti et eo amplius annos in capella episcopali incolumis deservit, nisi quod quasi in testimonium virtutis Dei in semet ipso, certe in cruribus et in manibus ipsas membrorum torturas et, ut ita dicam, gibbos quosdam, cunctis se videntibus ostendit. 33. Aliis quoque permultis varia humanae fragilitatis conditione laborantibus, quibusdam scilicet, quod et gravissimum est, peccatorum pondere pressis, quibusdam vero diversa infirmitatum molestia detentis ad se confugientibus, opem suae intercessionis impertivit; eosque, infatigabili sanctarum precum instantia, et ab imminente periculo liberavit, et in futurum, Deo auxiliante, a talibus custodivit. De quibus quam multa, multis plane cognita, veraciter enarrare potuerim, ni ea ab illis tunc, ipso cogente dissimulata, ea maxime causa silendo modo praeterierim, ne aut lectoribus altius fastidium ingeratur, aut ad talia pigris incredulitatis peccatum augeatur. Unum tamen dicam, quod quasi joculare ridiculo, Goslariae effecit, quando ibi in curte regali in postremo aetatis suae tempore, jussu et petitione Gislae imperatricis ecclesiam construxit. Erat ibi matrona quaedam in laicali conversatione posita, sed in timore Dei devota, Hatteha (Hathzeca) nomine, cujus filium ipse episcopus pro fidei religione quam in ea sentiebat, de sacro fonte suscepit; quam quodam tempore contigit gravissimo oculorum dolore vexari, et per aliquot dies, adeo ut nec cibum nec potum accipere, nec aliquam corpoream quietem habere posset, cruciari. Quae tandem, gravissima cogente doloris anxietudine, filiolum suum ad episcopum cum eulogiis transmisit, eique suae infirmitatis nimietatem intimans, aliquod medelae subsidium ab ejus pietate quaesivit. Quibus praesul auditis, laeta hilaritate subrisit, et quosdam flores rubicundos de arbore, quae lingua Theutonica Spinnelbum dicitur, ei forte in ipso momento a paupere quodam illatos, signo crucis munivit, et eidem puerulo dedit, dicens: « Affer, inquit, hos flosculos amicae meae matri tuae, ut illos in mei memoriam secum habeat, et a Deo salutis remedia poscat. » Nec mora, ut nobis saepius jurando retulit, ut ipsos flores aegris oculis admovit, omnem illico totius infirmitatis dolorem a suo capite mirabili celeritate diffugere cognovit: et statim apertis vel ostiis, vel fenestris cubiculi, quae jam per aliquot dies diligentius ejus aegritu dinis causa claudebantur, coepit clarius videre, et nihil prorsus hujusmodi molestiae amplius sentire. Quae postera die ad episcopum pervenit, et gaudens simul et lacrymans gratias condignas divinae miserationi, ejusque visitationi humiliter retulit. Quam ille benigne consolando suscipiens, et in Domino corde firmo sperare, et indesinenter bene facere praecipiens oculos ejus a presbytero sacro oleo, quod infirmorum dicitur, ungi mandavit; quae certae unctio, et ejus pia deprecatio, eam ab eodem dolore usque in finem integre sanavit. 34. Illud quoque, quod in antepenultimo praesentis vitae anno ei accidit, propono in exemplum, et cautelam fidelibus, et timorem ac formidinem negligentibus. Erat sane in nostra congregatione quidam presbyter, ex familia Ecclesiae ortus, litteralis scientiae, ut in pace veritas procedat, pene ignarus, sed mundanae sagacitatis subtiliter et supra modum gnarus, qui ex infima paupertate ad summas divitias cunctis mirantibus succrevit. Qui primo a domino Bernwardo episcopo feliciter exaltatus, sed ab imperatore Henrico pro quibusdam causis, quae modo melius silentur, humiliatus, iterum ab hoc viro beato, quia utilis ei ad res Ecclesiae videbatur, pia miseratione sublevatus, varie tamen inter adversa et prospera saepius habitus. Postremo autem in tantum sibi tanti pontificis animum sua calliditate conciliavit, ut perplures ante fideliter ministrantes episcopo abalienaret, eosque tam herili gratia, quod ei certe molestum erat, quam et dignitate ac proprietatis utilitate privaret. Sed ne hoc aliquibus mirum videatur, quia, beato Gregorio teste, saepius fit
null
ceea6036-2630-4766-9196-e26dbb723b32
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut occupato in pluribus et maxime in divinis animo facile ab adulantibus subripiatur. Tandem ille ab omnibus publice maledicitur, et etiam interdum episcopo a sanum sapientibus hujusmodi insolentia objicitur, qui et ab iis tandem qui insontes abalienati sunt, in gratiam reducitur. 35. Praesul pius tamen post aliquot annos de talibus clarius certificatus, et super eos qui injuste laedebantur aliquando ad veniam humiliatus, die quadam convenire de nostra congregatione praepositum, et decanum cum aliquot fratribus, caeterisque suis primoribus Holthusem, ubi tunc forte manebat, mandavit, assedente etiam viro venerabili, suo ex sorore nepote, Rathmundo Altahensis monasterii abbate, praesente eodem presbytero, omnibus qui se ab eo laesos quaerebantur, coram licentiam fandi donavit. Statimque sine mora plura querelae genera, tam ab ipso abbate suisque qui hospites intererant, quam et a nostris proferuntur, quae contra eum publice a cunctis quasi uno ore dicuntur. Quaerebantur enim omnes simul, primo generale Ecclesiae et episcopalis honoris scandalum; deinde cives et hospites quisque speciale injuriarum sui detrimentum. Quibus ille auditis, quasi insultando, ut erat callidissimus, subrisit, et velut admirans, quae haec essent inquisivit: ac deinde commentis mundanae suae sapientiae, qua plane plenus erat, quae vere ante Deum stultitia computatur, ut in ipso manifeste patuit, objecta quaeque eloquenter repulit, omnesque sibi adversantes mirabiliter quasi mutos et elingues reddidit. 36. Pius praesul tandem Spiritu sancto vere compunctus, et insuper etiam mirabili studio permotus, considerans pariter et manifestam rerum veritatem et fiducialem cordis ejus temeritatem, illico omnium voces compescuit, et modificato sermone cunctis admirantibus ita incoepit: « Hildewin, inquit, sic enim vocabatur, ecce enim omnes circumstantes, ut tibi videtur, vicisti; ecce omnes subtilitate tua, Deo veritatem inspiciente, quasi mendaces ostendisti: jam modo ad me convertere, et soli mihi per Christum adjuratus veritatem responde. Evangelica, inquit, te sententia aggredior, et quia sensum evangelicum non plene sapis, te Theutonico sermone alloquor. Hildewin, inquit, diligis me? At ille statim fiduliaciter: « Vere, ait, diligo te. » Item episcopus: « Hildewin, inquit, diligis me? » At ille: « Certe, ait, diligo te. » Item episcopus tertio: « Hildewin, inquit, diligis me? » Tandem ille miser evangelico illo exemplo stupefactus, sed non rite, proh dolor! Compunctus, irato pariter et flebili sermone respondit: « Deus, inquit, qui omnia scit, ipse scit quia vere diligo te. » Tunc praesul: « Ecce, inquit, siquidem verum dicis, mihi satisfecisti; sin autem desipis, temetipsum miserabiliter obligasti. Sed si me, ut dicis, fideliter diligis, pasce oves meas, id est, dilige fratres et amicos meos, etiam hospites et pauperes meos; dilige conservos et domesticos tuos. Unde et per Deum te commoneo, ut si vere jurasti, te in veritate custodias; si quominus, digne poeniteas, et sub hoc pacto jam domum regredere, et dignitate pariter et beneficio ac proprietate tua in gratia mea, siquidem Deus annuerit, utere. » Sicque conventum illum cunctis admirantibus pariter ac paventibus dimisit. 37. Illos tamen pariter ibi charitatis exhibitionem suscipere, et sic in pace discedere praecepit. Inter quos Hildewinus laetus et hilaris, et quasi de victoria sua exsultans, ad prandium consedit, et inde incolumis rediit. Ad vesperum vero cum suis domi consedit jucundus et epulans, et in eos sane a quibus se laesum dolebat, convicia et minas intentans, sic lectum petiit, et sospes, ut sibi videbatur, quievit. Mane diluculo ad providendum suum ministerium iturus valenter surrexit, calceamenta citius induit, sed ad induendas tunicas assurgens concitus corruit, et mirabili celeritate praeoccupatus miserabiliter exspiravit. Plures tamen et amplissimas [opes in sua proprietate, in innumeris et pretiosis vestibus, et alia pecunia et etiam peculio dimisit; quas tamen beatus praesul, de ejus morte ultra quam credi potest condolens, totas pro animae illius remedio pauperibus erogari praecepit, remissionemque ei peccatorum ex corde, etsi sero indulsit, et pro illius animae ereptione, jejuniis et obsecrationibus saepius insudare non destitit. Quia ergo nos eum modo ultra debitum plus necessariae veritatis quam invidiae vel odii causa
null
3624dd7d-2f28-4871-bd89-81ee53d71286
latin_170m_raw
null
None
None
None
reprehendimus, et ejus negligentiam nostra fortasse minorem de pluribus patefecimus, obsecramus, o lectores, vestram dilectionem, ut cum haec legeretis, indulgentiam ei et remissionem peccatorum pro vestra [ #edit.,@# nostra] certe felicitate a Domino imploretis et sic forte haec reprehensio fiet illi ante misericordiam judicis venialis remissio. 38. Erat quoque in nostra congregatione vir vitae venerabilis, ac in omni canonicae regulae observatione jure laudabilis, nomine Tadilo, de quo etiam supra pauca retuli, primo sub domino Bernwardo pro fidei et industriae praerogativa vicedominus, sed ab hoc beato pontifice pro utilitate Ecclesiae decaniae ac scholari magisterio praestitutus; et quia ei pro religionis et charitatis [ #Bol.,@# pietatis et castitatis] merito corde tenus complacuit, cum sibi in consecretalem et symmystam in Dei servimine adoptavit. Erat enim, tota Ecclesia quae eum noverat, teste, grandaevus et emeritus, humilitate et dilectione praeclarus, in regendis vero ac commonendis fratribus media charitate severus, et in toto virtutum exercitio coram Deo sollicitus. Nam in admonitione sua illo ridiculoso proverbio saepius utebatur: « Diligant, inquit, homines, oderint vitia. » Huic beatus pontifex ante aliquot annos saepius, ut nobis videbatur, jocando praedixit quod aut secum aut paulo ante se ex hac vita esset emigraturus. Novissime vero ei in postremis decumbenti, per praedictum abbatem nepotem suum, quem ad eum visitationis gratia, sua vice direxit, serio mandavit quod sacram olei unctionem vere poenitendo, et commissa sua confitendo, plena fide susciperet, et corporis sanguinisque Christi sacramento munitus intrepidus praemigraret, promittens ei veraciter se superstitem pro ejus animae remedio Dei gratiam indesinenter obsecraturum, et eum in proximo anno in pace Christi subsecuturum. Qui abbas eumdem dilectum et jure semper memorandum magistrum nostrum cum astantibus fratribus sacro oleo perunxit, eique ex potestate et jussione episcopi plenam remissionem indulsit, qui post biduum vere felix ad Christum migravit; cujus tamen obitus nos acriter contristavit, quia congregationem nostram [imo totam nostram Ecclesiam] tanti viri patrocinio et concilio magisterioque privavit. Verum certe, et clero et populo teste, dicimus quia nunquam ejus ordinis virum in omni ecclesiastica probabilitate honestiorem vel vidimus, vel videbimus. Cujus certe memoriam jure nos corde tenus retinere debemus, quem vere ante conspectum sanctorum nostri recordari non dubitamus. Sic ergo prophetiam beati praesulis liquido Deus implevit, qui eum post annum et tres tantum menses ex hac vita feliciter exemit. 39. Jam autem beati Patris Godehardi appropinquante manifestius fine, semper operum bonorum augmentis de virtute in virtutem anhelabat, ut videre mereretur Deum deorum in Sion, et jam cessante practicae plurali officio, in solo se indesinenter theoriae affixit exercitio, tria tantum de generali specialiter eximens, psalterium, eleemosynam, et prae omnibus jugiter sibi sociam et amicam abstinentiam, adeo ut si rare festiviori tempore cogentibus per obedientiam fratribus, aliquid lautioris cibi vel fortioris potus contra morem stomachi percepit, molestiae magis corpori quam refectioni fuerit. Et tunc supremum praesentis vitae Natalem Christi, anno scilicet 1036, imperatore Goslare sedente, ipse Holthusen votive celebravit, solvens certe, secundum Evangelium, quae sunt Caesaris Caesari, et quae Dei Deo; semet quippe praedicto more Christo spirituale sacrificium immolans, sed et suis nihilominus clero sane et populo in divinis et humanis pro ritu et etiam debito juxta vires congratulans; sacratissimos autem dies Quadragesimae, et ut ipse saepius jucundando proclamabat saluberrimos, summo cordis ac mentis affectu hilaris exspectabat, quos corporaliter quasi extra corpus mirabiliter transiens, vix cohaerentibus nervis, ad sacrosanctum Pascha pervenerat. Attamen Dominicam Palmarum, Coenamque Domini, et festum Resurrectionis Christi debito episcopali officio, ultra vires collecto robore, peregit; sicque Paschae ferias per circumpositas stationes juxta solitam religionem admonendo fideles visitavit, in quibus etiam diebus saepius publice denuntiavit se modo cum illis ultima corporalis consortii laetitia jucundari, et in Ascensionem Domini, quo Deus jusserit, invitari. Nos vero haec audientes quasi derisimus, quia eum jam quantocius [ #edit.,@# quantoties] de regressione antiquae suae patriae, videlicet Bajoariae, nobis minitantem audivimus. 40. Post Albas itaque a nobis digressus, cum suo praedicto nepote Radmundo abbate, Adenstad [ #al.,@# Eistat], quo incoeptam jam noviter ecclesiam consummare studebat, devenit, nec infirmitati diutius reluctari valens, deficiente carne decubuit. Quo
null
79b18ce4-78f9-4d10-a15b-ba9e4a113525
latin_170m_raw
null
None
None
None
flebili rumore comperto, praedictus Rathmundus abbas, vir certe corde et animo divinae servituti mancipatus, et praepositus noster ac decanus cum prioribus ad eum visitationis gratia convenerunt, quem tamen dissimulato languore solito more ecclesiastico labori assidentem, circumstantiumque manibus sustentatum invenerunt. Quos advenientes sola charitatis hilaritate laetus suscepit, et quasi oblita molestia, adventus eorum causam admirando perquirens, reportari se ad cubiculum praecepit Ibi adunato [admisso] specialiter clero, primo singulos quosque de suae obedientiae procuratione solerter admonebat, ac deinceps omnes generaliter de sacrae fidei et religionis observatione tam salubriter quam et terribiliter obsecrando simul et arguendo informabat. Deinde se orationibus eorum contra callidi tentatoris insidias et fraudes commisit, eisque obitus sui diem et tempus, funerisque exsequiarum, et etiam sepulturae ordinem, ut postea evenit, quasi alludens liquido praedixit. « Ite, inquit, et ad superventuram Dominicae Ascensionis laetitiam vos quisque, pro suae obedientiae qualitate, et etiam pro spiritualis praerogativae quantitate praeparate, et meum adventum laeti, et quasi vere mecum hic et in futuro congratulaturi exspectate. Nam in vigilia Ascensionis in montem ad sanctum meum patronum Mauricium adveniam, et ibi noctem diemque sanctam agam: abbatem tamen vobis, qui vice mea processionis et missarum solemnia peragat mittam; » et sic elevatis oculis altiusque suspirans, quasi tamen arridens: « Necte, inquit, illa ut Christus voluerit peracta, in feria sexta diluculo ad sanctum Michaelem veniam, cum abbate et fratribus pernoctaturus, inde Sabbato ad sanctum Andream oraturus, et inde vos adeam, vobiscum penitus permansurus. Diem vero Dominicam convocatis fratribus et amicis solemniter celebremus, et ita totius festi nostri jucunditatem penitus terminemus. » Et haec dicens, benedictionem dedit; sicque nos mirantes pariter et stupentes dimisit. 41. Habebat quoque beatus Pater in privato suo ministerio juvenem quemdam illustrem, filium viduae, pictoriae artis opificem, qui vilia ejus vestimenta calceamentaque servabat, nomine Bunonem, cui, ab initio ejusdem anni, quod secum patriam suam, id est Bajoariam, perrecturus esset saepe praecepit. Nam, ut praediximus, longe ante saepius se patriam suam revisitaturum serio promisit, et pluribus cujusque ordinis se ultroneis offerentibus, ac pariter cum eo proficisci cupientibus, grates devotioni eorum retulit, et solum tantum Bunonem secum iturum praeelegit. Eodem quippe die ante adventum cleri, ut praedixerat, dum more suo in abditis vestimenta sua mutaret, eidem juveni praecepit ut eadem vestimenta quae deposuit indueret, et ad eum concitus veniret. Quae verba ille quasi deliramenta vel irrisione plena contempsit. Praesul vero ac si dedignando cubiculariis dixit: « Ite et vestimenta quae deposui induite ei, et ad me deducite. » Qui statim eum post velum cubiculi trahentes induerunt, et in conspectum velut irridentes deduxerunt. Quem ille diu intuens, ait: « Vere scias quia in eadem veste rumorem invenies. » His dictis puer exivit, et in ipso momento intolerabile eum frigus invasit, et hora eadem aegrotans lecto procubuit. Quem cum post discessum fratrum episcopus requireret, dictum est quod aegrotaret. Qui statim accersito procuratore, praecepit ei dicens: « Puerum illum caute et sine molestia fac ad matrem suam deduci, ut in occursum meum paratus mecum possit proficisci. » Qui statim deducitur, et decrescentibus dietim viribus ad extrema praeparatur. 42. Deinde praesul noster ingravescente febre Holthusen, ubi confluente ecclesiastico more ad visitationem tanti viri multitudini sufficiens aedificiorum erat copia, provehitur. Ibi inter multam cleri populique frequentiam, quadam die venerabilis domina Sophia de Gandersheim advenit, quae tandem, ut in pace loquar, deposita priori pertinacia, plena se fide et devotione, ad beati viri familiaritatem convertit, quae tunc, occasione inventa, et populari turba remota, astante clero, de frivola quadam pertinacia, quae de suae ecclesiae clericis contra beatum virum increvit, exordium fecit et debitam satisfactionem promittere coepit. Ad cujus verba ille, partim morbo cogente, partim vero, ut nobis videbatur, indignatione permovente, iracunde respondit, et in futurum talia suspendi rogavit. Illa vero commotionem ejus dissimulans, et obitum ejus celeriorem formidans, item itemque in sua satisfactione etiam lacrymando perstitit, eamque ut recipere dignaretur obsecrando postulavit. At ille: « Domina, inquit, per Deum paulisper reticete, et haec donec in festivitate sanctae Mariae conveniamus, suspendite.
null
527dc036-b172-4f5c-9e61-d699aa2df596
latin_170m_raw
null
None
None
None
» Ipsa autem, ut videbatur omnibus, finem ejus citius adventurum intelligens, et tamen verba ejus vehementer expavescens: « Utinam, inquit, o Pater duecte, tandiu vita vestra nobis supersit, donec hoc tempus venerit. » Ille vero fortiter collectiviribus, apertisque oculis, et omnibus diu circumspectis, ait: « In potestate quidem Dei vita nostra exitusque vere consistit; in veritate tamen, quae Deus est, dico vobis quia in festivitate sanctae Mariae, ubi Deus voluerit, certe simul erimus, ibidemque coram veraci testimonio et de his, et de aliis etiam quae inter nos dissident, tractabimus. » Et haec dicens, compressis oculis reticuit. At ipsa nimio stupore pavefacta, silenter circumstantibus ait: « Heu me miseram! nunquidnam sum moritura, eumque in proximo subsecutura? » Nec tamen amplius eum inquietare praesumpsit, sed humiliter sibi ab eo indulgentiam simul et licentiam petiit. Item ille apertis oculis eam breviter, imo et salubriter de sacrae religionis observatione commonuit, ac de plurali suae obedientiae provisione coarguit, et sic elevata dextra eam benedictione munivit, eique pro tempore remissionem indulgens non sine magno, ut ipsa fatebatur, timore dimisit. 43. Transacta autem hebdomada, beatus Pater, jam deficiente funditus corpore, ab abbate caeterisque fratribus sacri olei liquore ecclesiastico more perungitur, et, ita ut praedixit, in vigilia Ascensionis Domini in montem sancti Mauricii transvehitur. Ibi statim ad eum flendo fratres [cum innumerabili alia multitudine fidelium] convenerunt, nec amplius amaritudinem doloris, quo corde tenus vexabantur, abscondere valuerunt. Caetera vero innumerabilis confluxit fidelium multitudo, quam non minor pro obitu charissimi pastoris afflixit amaritudo. Quos tamen ille, licet deficiente jam pene lingua, benigne consolando dimisit, et diluculo iterum advenire mandavit. Quibus discedentibus, et sacram noctem illam in magno dolore ducentibus, beatus Pater consueto more, sibi psalmos semper quasi pro dulci refectione ruminabat, et in tali meditatione cursum suum consummans, animam suam attentius Deo commendavit. Summo vero diluculo iterum clerus peractis matutinis advenit, quem ipse affatu tunc supremo, breviter, attamen salubriter, de sacrae religionis et obedientiae observantia commonuit, sicque confessionis versu cum eis communiter prolato, ad celebranda cum abbate missarum solemnia valedictione ultima dimisit. Praesul autem clemens, non immemor suae promissionis, de praedicto suo cubiculario Bunone requisivit sollicite; quem ubi desperari corporaliter cognovit, ei per nuntium mandavit, dicens: « Consolare, puer meus, in Domino et confortare, quia jam tempus instat, quo mecum ad patriam aeternae beatitudinis debes vere pervenire. » Quae verba puer laetus audivit, et nil jam de vita praesenti meditans, in ipsa sacra Ascensionis Domini die viaticum salutare petivit, quo percepto, gaudens promissionem beati praesulis exspectavit. 44. Missarum igitur apud nos celebritate peracta, refectioneque festine [festive] percepta, fratres iterum jam hora diei decima ad dilectum pontificem revenerunt, et officio pene linguae cessante, corde vero, juxta Apostolum (I Cor. XIV), spiritu et mente psallente, psalmos in solo pectore difficulter ruminantem invenerunt. Tunc inito consilio, pueros quatuor scholares ex utraque lectuli parte statuerunt, quos psalterium a principio aperte et distincte recitare fecerunt. Quibus Pater beatus auditis, quasi hac melodia delectatus, aliquantulum quievit, interdum et simul cum illis psallere gestivit. Versus tamen illos praecipuos, qui specialiter Domino ad supplicandum pertinebant, apertis elevatisque oculis, altius ructitabat. Media autem nocte, jam finito psalterio, jam imminente manifestius fine, matutinale officium incoeperunt; et dum ad psalmum #Benedictus Dominus Deus Israel@# pervenerunt, vir beatus in ultimo tunc agone desudans, vix dum apertis oculis, clero cantante, #Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent,@# ille, #Ad dirigendos,@# inquit, #pedes nostros in viam pacis (Luc. I) @#. Et in hoc verbo, dum a clero #Gloria Patri@# cum antiphona #Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum@# canebatur, ipse ab astantibus de lecto levabatur, sicque felix vere illa anima, quasi obdormiente corpore, carnali ergastulo solvebatur. Consonantibus statim ibidem campanis, fratres qui in monasteriis felicem ejus obitum solerti vigilantia exspectabant, pro tam dilectae animae remedio preces exsequiales frequentabant devote. 45. Non ergo nunc aestimo
null
b284099f-e295-422d-8c30-42ae28a757f6
latin_170m_raw
null
None
None
None
silentio praetereundum primum meriti ejus indicium, in ipso beato obitu Deo teste declaratum. Nam saepe dictus puer Buno in domo matris suae juxta ecclesiam Sancti Michaelis, eodem momento membris praemortuis, extremo tantum spiritu in pectore palpitante, desperatus jacebat: qui resonantibus illico campanis, quasi a somno evigilans, quid hoc esset stupens exquisivit. Cui cum mater dissimulans matutinale officium signari diceret, ipse ac si indignans matris astantiumque fallaciam: « Cur me, inquit, fallitis? Cur veritatem celatis? Vere cum hoc signo dilectus Dominus meus coelum scandit, et promissionum suarum, ah! ah! immemor miserum me reliquit. Surgite, ait, et elevatis manibus cordibusque, ejus dilectam animam divinae clementiae commendate, et ut mei modo meminerit obsecrate. » Et elevatis nisu quo potuit ad coelum oculis: « O praesul, inquit, sancte, o Pater clementissime, per ipsum te adjuro ad quem vadis, ut nunc memineris mei, et ne me in carne jam post te relinquas, quem tecum ad patriam iturum saepius promiseras. » Illi stupentes pariter ac moerentes, dum jussioni ejus obtemperant, vix eum reflexis oculis statim exanimem aspexerunt, quem illico stratu deponebant, et omisso fletu, eum quod optaverat obtinuisse, gaudebant. 46. Fratres vero in monasteriis exsequiarum debito matutinalique officio peracto, missarum celebratione, psalmorumque frequentatione pastorem suum divinae miserationi tanto devotius commendabant, quanto se ab ipso commendandos fiducialius sperabant. Adveniente autem felicis memoriae Brunone, Mindonensis Ecclesiae episcopo, quem ipse Pater venerabilis sibi in spiritualem filium adoptaverat, qui etiam, cognita ejus infirmitate, juxta nostra confinia habitabat, hora ejusdem diei tertia totus clerus cum populo militiae certe et familiae, et plurali civium comprovincialiumque, et maxime pauperum frequentia, ad montem ubi specialis noster thesaurus servabatur processit, eumque ad monasterium Sancti Michaelis, ut ipse vivens praedestinavit, deduxit. Quo dum appropiatur, ante portas atrii funus defuncti juvenis, cum non modica parentum civiumque turba profertur, quod et ante pedes episcopi per dispositas ecclesias a ministris circumfertur. Quantus vero planctus et lamentatio, vel cleri, vel populi, vel etiam pauperum ibidem exstiterit, ingenii nostri facundia certe ad enarrandum non sufficit, quia in una cujuslibet mente vel voce luctus et laetitia pariter sonuit: dum pectora fidelium de praesenti moeror, de futuro pertulit gaudium; quia, sicuti sancto Martino canitur, pium erat flere, et pium gaudere. Merito ergo flevimus, quia talem pastorem amisimus; sed et jure gaudebamus, quod talem intercessorem praemisimus. 47. Vigiliis igitur ibi pro nostro modulo condigne peractis, beatum corpus mane ad Sanctum Andream honorifice est delatum, ibique oblatis sacrificiis, inde in principali nostra ecclesia cum debita veneratione collocatum. In crastinum vero, illucescente Dominica, ex diversis per Saxoniam coenobiis fratres et sorores in obsequium tanti patroni convenerant, qui destitutionem cleri et desolationem populi, ac generale Christianismi totius damnum, debita lamentatione defleverant: sicque ab episcopo missali officio devotissime peracto, sacrum beati viri corpus in medio nostro choro, ecclesiastico more, terrae est collatum, quod ibidem usque in hodiernum diem a fidelibus Christi, juxta humanae fragilitatis possibilitatem, condigna est reverentia frequentatum. Praedicti autem pueri corpusculum ante occidentalem templi introitum, ab eodem episcopo prius est humatum. Domina vero Sophia, de qua etiam supra retulimus, jam de sua praemonitione magis magisque sollicita, sorores suas ac presbyteros illo cum oblationibus transmisit, seseque beati viri meritis et precibus suppliciter commisit: sicque superventuram beatae Matris Christi Assumptionem simul et Nativitatem pavens exspectavit. Quae tamen, incipiente sequenti anno, triduo ante Purificationem sanctae Mariae, ex hac vita emigravit: sic et in hoc Deus beati Patris prophetiam liquido declaravit. Nos quoque quantum, Deo annuente, possumus, merito ejusdem abbatissae animam divinae miserationi saepius commendare debemus, quae congregationem nostram, dum vixit, omni semper dilectione percoluit ejusdemque dilectionis certum testimonium posteris reliquit. 48. De miraculis igitur, quae per beati Patris merita, post dissolutionem corporis ejus, in salutem credentium divina pietas clementer ostendit, melius pauca quam plura scribenda putavimus, ne aut studiosis aut desidiosis fastidium, vel etiam infidelibus incredulitatis periculum narrationis prolixitate contrahamus. Praecipue tamen propter quasdam vanae mentis personas, quae in nostra patria usitato more per sacra loca discurrentes, se aut caecos
null
898d52cc-73fd-4849-885b-897b50f9b2c5
latin_170m_raw
null
None
None
None
, aut debiles, aut elingues, vel certe obsessos temere simulant, et ante altaria vel sepulcra sanctorum, se coram populo volutantes, pugnisque tundentes, sanatos illico se proclamant: ea scilicet sola vesana voluptate, ut sic tantum majorem stipem, vel quaestum a plebe percipiant. Sicque fit, ut et beatum virum saepius de talibus dixisse praemisimus, quia mendaces, inquit, faciunt ut veridicis vix credatur. Et cum in hujusmodi fallacia tales liquido deprehenduntur, etiam verae sanctorum virtutes in periculosam desperationem hac dubietate retrahuntur; vel certe et hi qui vere sanantur, etiam non solum a perfidis, sed et interdum a fidelibus fallere creduntur, sicut utique nobis de quadam muliercula palam venit. 49. Primo namque praedicti nostri antistitis Helizonis [ #al.,@# Hetelonis] anno, in speciali nostra festivitate, id est in Assumptione sanctae Mariae, anus quaedam nobis ignota, velato capite, nubilata facie, ante sepulcrum beati viri se projecit, ibique praedicto amentium more, diutius volutata tandem prosiliens se per multos annos caecam ibidem tunc illuminatam proclamavit. Quo statim rumore diffamato, clerus populusque concurrit, ipse etiam episcopus advenit. Cumque jam ad agendas publice Deo gratias properarent, cives illius, qui eam prius noverant, eamque in hujusmodi falsitate saepius notaverant, venerunt, qui illam et modo et saepe etiam antea talia mentitam veraciter dixerunt. In quam cum jam populus merito, ut male tractaretur, insurgeret, a clero tamen pro beati pontificis veneratione defensa, confusa discessit, et nusquam nobis postea comparuit. Talibus ergo fallaciis, cauta consideratione post haec devitatis, pluribus ignotorum dictis, quae certe vera esse poterant, dubitando dissimulatis, ad ea tantummodo sola quae praesentes, veritate Dei teste, vidimus, vel quae certe ab his audivimus, quos veraces in timore Domini cognovimus, narrationis nostrae seriem intendimus. 50. Primum namque fuit, quod et erat, et est omnibus notissimum. Quidam de operariis nostrae ecclesiae, nomine Luidgerus, cum in ecclesiae atrio ligna collocarent, graviori quadam trabe decidente, femore cum tibia et pede miserabiliter contrito, penitus debilitatus est. Quem beatus Pater, quia prius eum fidelem et utilem cognovit, ante mensam suam quotidie cum pauperibus ad eleemosynam sedere praecepit. Qui miser super debilitatis suae dolorem, graviori semet moerore saepius afflixit, quia ad opus cui mancipatus erat utilis esse non potuit. Quidquid tamen vel sedendo vel proreptando agere potuit, in hoc se voluntaria utilitate studiosus exercuit, nec prorsus aliquod tempus, nisi cum somnum vel cibum caperet, transire sibi patiebatur, quin semper in aliquo utilis esse videretur. Consuetudo namque dilecto nostro pontifici fuit ut puerulos, vel etiam pauperes validiores, saepius per plateas vel defossas petrarum foveas ageret, qui sibi lapillos minutos quosdam nivei coloris, vel nigri, vel rubri, interdum vel varii deferrent, quos ipse elimatos et politos, variaque collisione, vel confricatione in similitudinem pretiosorum lapidum redactos, aut in altaribus, aut libris, aut capsis, honeste collocavit. In quo nimirum opere praedictus ille pauper se privatim exercuit, et caeterorum industriam utiliter praevenit, et pro curiositate tali, episcopo penitus complacuit. Interdum autem et pictoribus et eis qui vitro fenestras componebant, se admiscuit, inter quos etiam utiliter operosus exstitit. 51. Beato vero pontifice ex hac luce sublato, ipse detonsus et laneis indutus, carne et reliqua lautiore refectione abstinens, ad sepulcrum ejus contulit se, ibique tam custodibus quam et caeteris fidelibus, quanta potuit fidelitate, servivit, et postremo, consentientibus magistris, totam sepulcri custodiam penitus usurpavit. Vix tamen debili crure ligno sustentato, reliquo vero corpore baculo sublevato tale obsequium exercuit. Attamen vires quas invalitudo denegavit, obediendi devotio ministravit. Psalmos quippe non noverat, verba tamen quae fidelium narratione vel admonitione perceperat, devotius invigilando, saepiusque in modum veniae, fidelium more decumbendo, sollicitus frequentabat. Quo ibidem in hac sedulitate firmius perdurante, et altiora quantum ad se proficere satagente, quadam die Sabbati ad vesperam, dum in choro vespertina laus canitur, ipse juxta sepulcrum pontificale prosternitur, et ibi diutius aut somno, aut exstasi quasi immobilis detinetur, et, ut ipse postea fatebatur, intolerabili quadam membrorum ac nervorum distensione, vel contractione invisibiliter cruciatur. Sed finita laude quasi soporatus surrexit,
null
92981d3b-5da1-4a7b-8980-41382c85412f
latin_170m_raw
null
None
None
None
et velut plus solito aegrotans, vix habitaculum repetiit. Statimque lectulo collocabat se, et per totam noctem in illa membrorum distractione durius laborabat: sed paulo ante matutinum tandem sopitus dormivit, et somnium in quo surgere et ad ecclesiam ad agendas Deo gratias properare jussus est vidit. Somno tamen cito excitus surrexit, moxque remoto femorali sustentaculo, rejectoque baculo, matutinali hora et ecclesiam intravit, et coram omnibus Deum evidenti professione laudavit, et postmodum in finem vitae incolumis, quanto diutius, tanto devotius ministravit. 52. Mulier etiam quaedam, nomine Mersvid, omnibus nobiscum commanentibus notissima, quae per multos annos errabat caeca, ad idem beati praesulis sepulcrum, in crastinum post Assumptionem sanctae Mariae, coram clero et populo est illuminata. 53. Quidam quoque rusticus de pago ecclesiae qui Holthlaon dicitur, nomine Emko [Deniko], diutina infirmitate miserabiliter fatigatus, contractione lumborum per multos annos est crurum officio spoliatus: qui tandem ad viri sancti memoriam baculorum sustentatione vix dum proreptando pervenit, ibique in anniversario ejus die integram sanitatem coram clero et populo, omnibus nobis intuentibus recepit. 54. Nobilis vero quaedam femina non ignota, de episcopatu Mindonensi, Siuve nomine, puellam fratris sui filiam nutrivit, quam in locum filiae adoptatam intime dilexit: quae gravissima infirmitate praeventa, periclitari coepit, et quasi praemortua biduo exanimis jacebat. Propinquis vero cum familia et civibus assidentibus, et tantam puellae elegantiam pro multiplici miseratione amare deflentibus, anus quaedam, quae ad ecclesiam serviebat, de memoria nostri praesulis sermonem habuit, et qualiter ad ejus tumulum infirmi per divinam miserationem sanarentur exposuit. Cujus admonitione domina ipsa compuncta, matutinali tempore ecclesiam intravit, et coram altari prostrata, profusis lacrymis, Deo, sanctaeque Mariae, et beati etiam praesulis animae, pro eadem sua nepte oblationes intima devotione devovit; et continuo, ut ipsa nobis flendo juravit, regrediens puellam jam videntem, jam loquentem reperit, quae refectionem petiit, et accepit, et, Christo pro beati viri meritis annuente, sanitatem integram recepit. Quam amita ipsius, quinto post die ad sanctae Mariae altare et ad tumulum praesulis cum promissis oblationibus deduxit, et qualiter sanata sit, cum sufficienti civium ac provincialium suorum testimonio, coram multitudine comprobavit. 55. Frater quoque noster non ignotae memoriae, Volcwardus [ #al.,@# Folchardus] presbyter, eo tempore vicedominus, postea noster praepositus, postremo felix Brandeburgensis Ecclesiae episcopus, qui eidem Patri nostro, ut omnibus notum est, et fideliter servivit et intime complacuit, cum post obitum ejus episcopales curtes more solito circuiret, in villam quae Eckershuson [ #al.,@# Aschgereshusen] dicitur devenit, et in domum quamdam ad prandendum divertens, puerulum misera languoris infirmitate detentum invenit, qui tunc per aliquot hebdomadas, omni membrorum officio destitutus jacebat, et ad exitum dietim, ut omnibus videbatur, appropinquabat. Quem idem presbyter, sicut semper erat super talibus miserans, lacrymando diutius intuebatur, languorisque tempus et eventum ex familia sciscitabatur. Quod ut agnovit, flenti matri, ut ad tumulum sancti pontificis candelas juxta pueri mensuras promitteret persuasit: quod et ipsa statim libentissime fecit. Sed cum pauper illa ceram ad talia non haberet, ipse ex lino [lychnum] lumen parari praecepit, et puerum per singula membra metiri fecit ut certe mensuram secum deferret, et per se praestita cera candelas pro aegrotante ad beati viri memoriam offerret. Quo facto, ad prandium consederunt, et quasi oblito puero, alia quaedam inter se fabulari coeperunt. Interim vero puer mira celeritate quasi ex morte revixit, et in lecto cunctis admirantibus resedit, et vocata matre de stratu prorepsit, et refectionem petiit, et eodem momento percepit, et postea pro beati viri meritis incolumis permansit. 56. Erat etiam in nostra congregatione juvenis quidam ex laico conversus, Desiderius nomine, et eodem beato viro jubente in clero tonsoratus, et usque ad diaconatus ordinem promotus: et quia plenum officium cantando et legendo cum fratribus frequentare non potuit, eum, ne penitus vacaret, cum custodibus ecclesiae ministrare praecepit. Tempore autem Azelini nostri praesulis, post miserabile incendium nostri monasterii, dum idem frater noster infra festivos dies Nativitatis Domini, quadam vespera in scholis cum pueris sermocinando consedit, subita caecitate miserabiliter perculsus cecidit, et alia etiam infirmitate concrescente, longo
null
c31b688a-e59c-4a1b-b92a-ac590d370802
latin_170m_raw
null
None
None
None
tempore decubuit. Quadragesimali vero tempore, caecitate durante, ex infirmitate convaluit, et ecclesiam debito more frequentans ad pontificale sepulcrum spe sanandi saepius prostratus procubuit, et contigit quadam feria ante Pascha, certe in Kalendis Aprilis, quando celebramus adventum reliquiarum sanctorum Cantianorum martyrum, dum in matutinis ibidem procumberet, illico quasi pruriente dextro oculo et durius manu confricato, sanguis non modicus prorupit, et statim in eodem oculo visum recepit, pro qua clementia divina pietas ab omnibus in commune laudabatur, et pro reliquo solita miserationis Domini potentia exspectabatur. Post Pascha vero in anniversario die sancti Patris nostri, cum in ejus memoria missa pro defunctis ab episcopo celebrata est, tempore oblationum coram clero et populo quasi infirmatus corruit, et praerumpente illico sanguine ex oculis et naribus, et etiam auribus, aperto oculo visum liquido percepit. Missali denique officio peracto, episcopus habito sermone clerum et populum ad laudes debitas Deo persolvendas admonuit, et profusis unanimiter lacrymis, Deum pariter et ipse laudavit. Qui frater eodem momento [ #al.,@# die], Deo gratias, penitus convaluit, et post haec in promissa professione usque in finem fideliter permansit. 57. Plurima igitur beati pastoris nostri praeconia, ea solummodo quam praemisimus ratione, praeterimus, quae per divinam clementiam ab initio usque adhuc gloriose fieri saepius sentimus. Nec tamen illud reticebimus quod, tota sancta Dei Ecclesia teste, verum esse novimus, quia plures plerumque ad sepulcrum ejus cum oblationibus gaudentes adveniunt, qui sese suosque a variis tribulationibus vel infirmitatibus celeri subventione, per virtutum ejus merita liberatos publice referunt. Namque ut alicui aliquid incommoditatis, vel molestiae occurrerit, statim cum ad sancti hujus Patris memoriam, vel absens oblationis suae votum ubicunque promiserit, procul dubio eodem momento quamcunque consolationem in vera fide sperans obsecrat, celerius eam meritis ejus suffragantibus impetrat, [per eum, qui omnia operatur in omnibus, Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.] 4. Igitur septingentesimo quadragesimo primo Incarnationis Domini anno, quo Carolus primus filius Pippini primi, filii Anchisi, filii Arnulfi, ex hac vita demigrans, filiis suis Carolomanno et Pippino regnum reliquit, quo etiam sequenti anno iste Pippinus Carolum Magnum genuit, initium Altahensis monasterii a Christi cultoribus sapienter incoeptum, et in religione monachicae institutionis feliciter est perfectum, ante distributionem episcopiorum, quae decimo post anno in Bajoaria a sancto Bonifacio archiepiscopo est facta, ex decreto Zachariae papae et consensu Pippini regis, cui ante tunc temporis triennium frater Carolomannus Romae tonsoratus et monachizatus haereditariam partem regni et proprietatis dimisit, quando Willebaldo Eistad, Joanni Salzeburk, Eremberto Frisingge, Gaibaldo [Garibaldo] Radisbona commendatur, et Christiana religio ibidem digne Deo corroboratur. In praedicto certe coenobio servimen Christi ab initio feliciter succrevit, et per centenos fere annos in monachico proposito laudabiliter profecit usque in detestabilem illam dissensionem quae coepit inter Ludovicum imperatorem filium Caroli Magni et filios ejus Ludovicum, Lotharium et Carolum; ac deinde imperatore defuncto inter ipsos fratres, per multos annos, ut chronica testantur, permansit. In ea ergo tempestate ecclesiae plures despoliabantur, coenobia disturbabantur: inter quae et ejusdem Altahensis Ecclesiae proprietas ibidem a fidelibus collata, et eotenus inconvulsa, diripiebatur, et huic sceleri militantibus, juxta debacchantium voluntatem, beneficii imo maleficii causa dividebatur. Hac enim necessitate monachica ibidem norma defecit: sub regula tamen canonicorum idem locus usque in tempora piae memoriae Henrici ducis, quem postea imperatorem vidimus, item per centum annos perstitit. Quod et Otto pius rex, filius regis Henrici Saxonii, saepius decrevit in aliquibus locis redintegrare, sed plurali infortunio obstante, maxime tamen fratris sui Henrici ducis Bajoarici machinatione praepediente, non potuit perficere. Qui certe sibi in prima regali ordinatione in praesentia patris ac principum quasi jocularia indignatione se nobiliorem jactitans restitit, et in eadem vana voluntate semper contra fratrem regem privatim et subdole, contra filium regis Ludovicum [ #alii@# Ludolfum], ut Bajoaria adhuc testatur, publice perstitit. 5. Praeclarae igitur indolis puer, Godehardus nomine, juxta Altahense monasterium ex ejusdem Ecclesiae familia, in villa Rithenbach dioecesis Patuviensis, a vere Christianis piis et honestis parentibus feliciter natus est et enutritus; studiis litterarum adhuc infantulus contra intentionem quodammodo parentum suorum se tradidit. [Erant scholae quas
null
1ed408d5-80b0-468f-a30b-c578db247822
latin_170m_raw
null
None
None
None
visitavit, prope monasterium Altach, trans flumen Danubium. Cum autem mane surgens sanctus puer gratia visitandi scholas veniret prope Danubium, quod pons ibi non erat, ut posset fluvium pertransire, Deo dante, vadens ad scholas aut inde rediens, quemdam reperit qui sibi per flumen continuum et sanum praebuit conductum]. In eodem monasterio puer praedictus fideliter a parentibus oblatus, a fratribus devote susceptus, litteralis scientiae haustum Domino tribuente laudabiliter imbibit, et divinae legis notitiam pro parvulo adhuc aetatis ingeniolo libenter accepit, juxta quod dicitur: Facillime discitur, ubi Spiritus Dei doctor adest. [Coepit namque sanctus puer in primaevo aetatis, seu juventutis suae flore, vanitates declinare atque levitates evitare, magis eligens jugum Dei subire et virtutum tramites adire quam vanitatibus hujus mundi, ut illa semper assolet aetas; coepitque de bono in melius, de meliori in optimum non segniter se transferre. Ob hoc semper terebat ecclesiae limina ut ibidem hauriret sacrae legis flumina, ut exinde mentem suam inebriaret sitibundam. Aderat ei Dei timor, ipsum ab omni retrahens lascivia puerili. Sic igitur se omnibus exhibuit, ut organum quoddam Spiritus sancti esse verissime appareret. Unde et factum est ut in habitu saeculari, quo inter religiosos manebat, multos de religiosis in vitae sanctitate pelliceret evidenter. 6. Cum autem bonam moribusque honestis hujusmodi vitam laudabilem in dicto monasterio Altach per aliquot annos peregisset, et adolescentiae annos attigisset, et vitae sanctae fama per totam Bavariam se dilatasset], eo tempore beatus vir Christianus Pataviae episcopus idem monasterium beneficii causa gubernavit tempore Henrici ducis prioris. Et fratres ibi in divino servimine coadunati, postquam ejusdem pueri laudabilem in timore Dei indolem cognoverunt, eum [Pataviensi episcopo, qui tunc idem monasterium beneficii causa gubernavit, eum commendando notificaverunt.] Quo ille audito, ut certe erat prudentissimus, Deo gratias retulit, illumque inde eductum in suam familiaritatem assumpsit. Quem ubi de virtute in virtutem, gratia Christi provehente, scandere cognovit, amplius eum pro collata divinitus industria gratulans amavit, [ac cancellariae ei officium commisit, in quo officio talem se exhibuit ut divinae organum sapientiae se omnibus exhiberet,] ac per triennium secum per diversa expeditionum, caeterorumque commeatuum difficiliora itinera, quasi praetentandi gratia circumvexit, et sacrae fidei ac religionis catechismo devotius instruxit. [Timuit autem sanctus juvenis Godehardus ne quid in tantis, quibus praepeditus erat negotiis, vanum illaberetur animo: ideo a dicto Pataviensi recedendi petita licentia, et vix obtenta, is] cum ejusdem coenobii fratribus in supplementum divinae servitutis obnixe repetentibus, subdiaconii gradu decoratum remisit. Qui ibidem in sanctae conversationis studio de die in diem per adolescentiae tempus sagacius invigilans, communi etiam fratrum commodo et utilitati devotius intendens, majores scilicet juxta Apostolum, honore praeveniendo (Rom. XII, 10), coaevos justis exemplis adhortando, subjectos sacris saepius monitis ad meliora sollicitando; et ita divina clementia comitante, in brevi verae religionis disciplinam ad integrum consecutus, diaconii quoque honore sublimatus, eidem monasterio, ut vere post patuit, Deo praedestinante, praepositus est constitutus. 7. Anno deinde post partum Virginis nongentesimo octogesimo octavo, Ottone imperatore secundo, post periculosissimum et etiam infelicissimum Calabriae bellum adhuc per orbem terrae clade et infamia notissimum, ex hac vita sublato, et Romae cum summo totius Christianismi moerore, satis tamen honorifice sepulto; post inconsideratam Mersburgensis episcopatus destructionem, et post innocentem, juxta vocem populi, Geronis comitis necem, praedictus Henricus dux Bajoariae, pater Henrici imperatoris, ab imperatore patruele certe suo, ante septennium ob infidelitatem et tyrannidem quam contra eum paterno more exercuit, ab honore submotus. Tunc occasione vindicandi [ #Boll.@# justitiae] in spem regnandi, arrogantiae furore incassum elatus, herilem filium dignum Dei ordinatione regni haeredem opprimere, semetque in monarchiam regni, suadente seductore, conatur erigere. Cujus tamen nugalis machinatio a primoribus regni Deum sane timentibus, et maxime a Willegiso metropolitano Maguntiaco et Bernardo duce Saxonico pacifice sedatur, eique post multa apta et inepta quae modo melius silentur quia in Chronicis plenius continentur, priscus ducatus redonatur. In proximo autem Natalis Domini die, Otto puer coronam regni a praenominato metropolitano honorifice percepit, et in omni ecclesiastica perfectione feliciter more avito crescere coepit. Cujus quidem laudabilis industriae initiale fuit indicium, quod septimo suae ordinationis anno, saepe
null
0b158867-332a-4891-a6d3-dbee102656bd
latin_170m_raw
null
None
None
None
dictum Altahense monasterium episcoporum consilio, auxiliante demum duce praefato, in pristinum monachicae religionis reformari fecit statum. 8. Quidam igitur venerabilis vir, Erchembertus nomine, illic abbas praeponitur, per quem, auxiliante Domino, divinum ibi ministerium juxta regulam Sancti Benedicti religiose disponitur. Ad cujus statim saluberrimam admonitionem promptae obedientiae juvenis Godehardus, corde et animo a saeculi vanitate conversus, cum aliquantis ejusdem loci fratribus monachus est factus, anno, ut ipse saepius nobis intimavit, aetatis suae tricesimo primo, pluribus tamen ex eodem coenobio, ut non ignotum postmodum memoriae, fratribus digredientibus, inter quos erat quidam T., quem postea Mindensis Ecclesiae episcopum vidimus. Sed novellus novae religionis tiro adoptatus melioris vitae tirocinio, ut in priori proposito solebat, toto cordis ac mentis affectu ad coelestem aulam anhelabat, adeo ut novus praeceptor novo auditori, quod certe in talibus insolitum est, considerata ejus probabilitate [ #Bol.,@# probitate] omnem divini ovilis curam post se penitus commendaret, eumque sibi in spiritalis exercitii filiationem singulariter praeoptaret. [Erat enim charitate fervidus, in labore strenuus, in oratione devotus, meditatione profundus, contemplatione suspensus, corpore honestus, corde mundus, sibi rigidus, defectibus aliorum compatiens, humilitate praecipuus, in paupertate laetus, et in vera nitidus castitate.] Qui tamen praedictus abbas post triennium vel causa infirmitatis, vel taedio curae saecularis, idem regimen reliquit, et ad secretioris vitae solitudinem in conspectu interni Arbitri vacare decrevit. 9. His etiam diebus praememoratus Bajoariae dux obiit, cujus loco pius Henricus filius ejus surrexit, non patris insolentiam sed initium sapientiae timorem Domini pleniter secutus, quia erat omni litterarum studio principaliter imbutus, et totus sane fide et actu catholicus. Qui statim in divini famulaminis cultu succensus, praenominatum coenobium iterum spirituali privari pastore indoluit, et eumdem Godehardum tunc presbyterum abbatem ibi praeponere voluit: cui ille per biennium justa satis excusatione restitit, quia sedem et locum pastoris sui ipso superstite usurpare non debuit. Sed postquam abbas a fratribus et etiam ab episcopis vocatus revenire recusavit, eisque licentiam quem in locum ejus vellent substituere mandavit; tandem episcopali auctoritate et fratrum unanimitate victus idem regimen juxta ducis decretum suscepit. Qui statim in exordio suae promotionis totum se Christo vigilanter mancipavit, et districtiorem regularis vitae tramitem cum consociatis sibi fratribus ingredi anxie curavit, et in tali studio se ibidem per octo annos indesinenter exercuit, et praeter hoc tamen manuali labore multiplicem fructum ac necessariam utilitatem acquisivit. Qui et ibi in monte quodam, qui Helinhigeresberg dicitur, castellum firmum et in eo ecclesiam pulcherrimam in honorem sanctae matris Christi Mariae, in cujus speciale servimen futurus erat, cum condecenti aedificio construxit, et circumquaque, maxime in saltu Boemico, qui eidem provinciae proxime astat, ad triginta et eo amplius mansos labore tantum manuum cum fratribus apostolico exemplo silvis et vepribus erutis, ad usum utilitatis inibi Deo servientium reformavit. Interim, 1002 Incarnationis Domini anno, nobilis imperator Otto tertius ex vita hac immatura morte discessit, in cujus regnum praedictus Henricus dux omni pietate perspicuus successit. 10. Erat in illo tempore in Herveldensi monasterio sancti Wichberti B. abbas venerabilis genere et dignitate memorabilis. Qui tamen, ut salva [ #al.,@# in] pace dicatur, ultra sui propositi ordinem humano more popularis famae laudi intentus, ejusdem coenobii fratres forte aliquando debita conversatione fovit indulgentius, ita ut more canonicorum proprietates sibi tam in privatis aedificiis quam et in equis, et cultioribus quoque plurimis vestimentis, ac caeteris mundanae gloriae pompis vindicarent, et licentiam quoque dandi et accipiendi cum illicitis ac superfluis conviviis caeterisque talibus usurparent. Quo scilicet abbate biennio ante finem sui aegrotante, et ultra Fuldam flumen in monte quo ipse monasterium in honorem sancti Petri apostoli construxit, cum militibus ac caeteris sibi familiaribus refrigerii lenitate commorante, fratres indignatione permoti et quasi a patre contempti, ad regem tam per semetipsos quam per litteras ac legatos saepius diversas querimonias dirigunt, sibi victus et vestitus denegari necessaria, et illis cum caeteris Christi pauperibus esurientibus, res ecclesiasticas per vana et inutilia prorsus dissipari. Quam eorum querimoniam rex sapiens altius quam ipsi opinarentur intelligens, sed et vitam illorum non nesciens, diutius dissimulando distulit; sed ad postremum importunitate eorum devictus modificato sermone respondit, libenter se patrem eorum, si Dei dono convaluerit
null
86e0d29d-89a2-4c74-bd9d-6e47b0676d61
latin_170m_raw
null
None
None
None
, de talibus admoniturum; sin vero obierit, eis imo et sibi in praeponendo pastore in divinis et humanis sapientium consilio juxta timorem Domini provisurum. 11. At memorato abbate paulo post defuncto, praedictum Godehardum eis patrem gubernatoremque episcoporum consilio praeposuit, quem etiam ut in omnibus eis juxta timorem Domini et monachicam religionem provideret solerter praemonuit. Qui illuc per Willegisum archiepiscopum perductus, et per eum etiam, sicut Deo gratias optime noverat, ad bene faciendum sapienter instructus, in primo adventu gratias divinae pietati referens, ejusque directionem in praeteritis, praesentibus et futuris sollicite quaerens, primitus eis juxta regulare praeceptum duriora et asperiora mandata proposuit, et licentiam eis ad preces metropolitani, aut secum haec celebrandi aut quo vellent discedendi contribuit. Qui statim unanimiter conspirati simul omnes, paucis tamen senioribus vel puerulis remanentibus, egressi, per diversa loca varie sunt dispersi; quos tamen postea saniori consilio, et eorumdem qui remanserant certe industriam ejus ac mansuetudinem intelligentium auxilio, quosdam citius, quosdam vero serius, pene omnes ad ovile revocavit, eosque sub levi jugo Christi facile, Domino gubernante, coadunavit. Civitatem vero ipsam et claustrales cohabitationes a superfluis et ineptis pluribus aedificiis illico purgavit, et in condignam monachicae necessitatis habitudinem honeste reformavit, et cum inibi inventis et aliunde acquisitis fratribus in eodem coenobio per septem annos Deo digne et hominibus laudabiliter ministravit. Commendata sunt ei et alia duo monasteria, Degarense et Cremense quae pari quoque diligentia in Christi servimine gubernavit. 12. Iisdem temporibus fuit in Thuringiae partibus quidam vir nobilis, dignitate et meritis illustris, nomine Guntherus, qui pro delictis juventutis ingemiscens, et considerata diligentius actuum suorum qualitate faciem Domini in confessione praeveniens, sed propriae diffidens imbecillitati corporis et animi [Herveldiam ad novum abbatem digne, ut postea patuit, poenitendo accessit eique omne secretum cordis ac voluntatis suae funditus aperuit. Quem abbas juste in Deo timoratus, blanda consolatione et condigna etiam provisione poenitentem suscepit, et ad monachicam usque professionem saluberrima sui commonitione, Domino cooperante, convertit. Qui statim] ad penitus abdicanda quaecunque sunt saeculi, multiplicem suae haereditatis proprietatem quam acceperat a progenitoribus sancto Vuichberto cum consensu haeredum suorum firma traditione delegavit, primitus tamen sub testibus testamento pactus ut monachus factus monasterium, quod Gelinge dicitur, victus et vestitus gratia ipse possideret, ac fratribus illic Christo servientibus secum inde necessaria provideret. Sed abbas prudenti pertractans consilio homini noviter converso talem pactionem in via mandatorum Dei maximo futuram esse periculo, et plus inde per dies animae nasci dispendium quam corporis ut putabat subsidium, interim illum provida mente ab incoepto suspendit et laico habitu adhuc usum ad Altahense monasterium secum perduxit. Ibidem vir praedictus corde tenus compunctus petiit ab abbate ut ante professionem liceret sibi Romam petere, et apostolorum Christi aliorumque sanctorum intercessionem pro transactae vitae deviis et pro novae vitae ingressu quaerere. Quo permittente, it et redit tandemque ante altare sancti Mauricii cingulum deponens, caput et barbam totondit, et facta de more petitione susceptus ac aliquandiu regulariter probatus, ab eodem pastore monasticae vitae habitum est adeptus. 13. Verum post votum professionis non immemor suae quam praescripsimus pactionis, adiens abbatem licentiam petit patriam repetendi, et locum quem pepigerat juxta condictum incolendi. Quod pius Pater interim consensit, nolens eum obstinata contradictione ab affectu quamvis iniquo prohibere, donec ratione dictante illicita cupientem animum paulatim posset mitigare. Venienti igitur ad locum Gelinge dictum, et disponenti necessitates ibidem commanentium, ex occultis tentatoris insidiis, Deo, ut certe credimus, ad exemplum beati Job permittente, multa et varia ei occurrerunt incommoda, pro quibus dum ipse scilicet antea paupertatis ac laboris insolens ad abbatem saepius queritando confugeret, ejusque pro talibus consilium et auxilium anxie perquireret, sollicitus Pater fluctuationem mentis ejus profunde prospiciens, et subsecuturam forte cordis mutabilitatem vehementer pertimescens, blanda interdum consolatione et suaviloqua commonitione moestitiam ejus mitigans; interdum vero, juxta Apostolum, arguendo, obsecrando, increpando, opportune, importune nutantem ejus animum castigans (II Tim. IV, 2) ad viam salutis eum reducere studuit, quod tamen adhuc modicum profecit. Sed cum in hac altercatione saepius luctarentur, et in hujusmodi molestia ambo crebrius fatigarentur, illi iterum quadam die suae sollicitudinis querelam suggerenti, vir Dei debito justitiae zelo permotus, turgente, ut aiunt, pulmone respondit: aut
null
fbb3158a-251c-47d4-8acd-f10b3b122f24
latin_170m_raw
null
None
None
None
in promissa obedientiae stabilitate Deo devotius serviret, aut certe ad solitam saeculi vanitatem laqueis iterum Satanae irretitus, abjecto habitu, rediret. Ad quam vocem stupefactus auditor intremuit, et erroris sui nimietatem sero tandem perhorrescens ingemuit, omni praedicta pactione corde tenus oblita, et tota cujuscunque incommodi querimonia abolita, ad Altahense monasterium, ubi tunc sub ejusdem Patris cura, ut in gratia omnium loquar, singulare divini cultus studium fervebat, se contulit; et illic fratribus humillime subjectus, et in sacrae religionis districtione pleniter in brevi tempore divini roris infusione instructus, ultra regulare praeceptum semet etiam praelatis admirantibus afflixit. 14. Tertio namque suae conversionis anno, in praedicto Boemico saltu eremum petiit, in qua ad triginta septem annos in studio sanctae religionis et in summa veraciter districtione spontaneae paupertatis, cum sibi commanentibus vixit. Annona denique eorum erat simplex et modica, agili studio a rege Ungarico et de Bohemia et Polonia nec non et caeteris diversis provinciis simul cum vestitu conquisita: de potu, ut omnibus notum est, nihil prorsus ibi nisi sola aqua habebatur, et ipsa etiam hospitibus ad sufficientiam, fratribus vero ad mensuram dabatur. Nam litteras omnino frater ille nisi tantum Psalmos, non didicit, et tamen omnem rationem et intellectum Evangelii, Legis et Prophetarum et historiarum quoque ex crebra fratrum relatione et etiam avidiore verbi Dei exauditione mirabiliter percepit; adeo ut saepissime obscuriora mysticae intelligentiae interdum jocando, interdum vero admonendo stupentibus auditoribus proferret. Quod nos quidem qui eum familiarius novimus, frequenter audivimus, praecipue tamen cum in summa sua festivitate, in nativitate scilicet sancti Joannis Baptistae specialis sui patroni, sermoni ejus adfuimus, quo in capitulari collatione eodem die fratres suos admonebat: dum eos de ejusdem Patris vita et moribus, victu et etiam vestitu, et operibus ad paupertatis suae Domino Deo placitam tolerantiam instruebat. Verum enim dico, et coram Deo non mentior, quia omnes pene qui aderant eidem sermoni, ad uberrimam lacrymarum effusionem dono Dei sunt compuncti. Assedit ibi venerabilis abbas Altahensis Ratmundus cum pluribus sui coenobii fratribus et aliis insuper multis hospitibus, praeter nos quos in canonico habitu illuc ingredi religio vetuit, quos tamen fratrum familiaritas et maxime abbatis licentia circumquaque ad fenestras, concionatore ignorante, clanculo collocavit. Erat enim, ut de sancto Benedicto dicitur, quem post Deum vita et moribus sequebatur, et scienter nescius et sapienter indoctus (S. GREG. I. II Dialogor., cap. I). 15. Beatus igitur Godehardus senio et labore jam fessus et etiam taedio saecularis curae repletus, annuente rege Herveldense, regimen illustri viro Arnoldo suo prius eo loci praeposito, et Bertholdo aeque venerabili suo primicerio Dagarense commendavit, sicque ad Altaha remeavit, ubi, si Deo tantum placuerit, in finem vitae suae in debito coeptae religionis studio perseverare decrevit. Idem enim monasterium omni devotione, ut vel hodie ibi liquet, adornare studebat, libris scilicet et pretiosissimis missalibus, indumentis, caeterisque variis et utilibus ecclesiasticis ornamentis; maxime tamen, quod et ubique notissimum est, plurimos in eodem coenobio fratres scientia et moribus illustres enutrivit, quos postea inter diversa monasteria Patres et doctores regis ac episcoporum petitione dispertivit. Sed cum jam in laboriosa, sibi tamen placita, illa sua quiete per decem annos in hujusmodi studio pausaret, totaque cordis intentione in regione vivorum Domino placere diurnis nocturnisque suspiriis praeoptaret, mirabile tandem somnium vidit, ut ipse nobis saepius intimavit, post quam certe visionem se de hoc mundo quo Deus jusserit, obiturum non dubitavit. 16. Quadam igitur nocte, ut semper per triginta jam annos consuevit, post primam tantum noctis quietem ecclesiam ingrediens, psalmodiae caeterisque talibus officiis intentus, pernoctabat; sed et post matutinas in incoepto decreto perstabat: jamque aurora irradiante, modice dormitans cubiculum intravit, seque super scamnum tantum inclinans hujusmodi somnium vidit. Nam oliva pulchrae magnitudinis, ibi in claustrali atrio stabat, et putabat se sub eadem arbore lectionis studio sedere, et ad se quasdam graviores et ignotas personas accedere, quae se a rege illo missas assererent, ut eamdem olivam suffossam sibi in regale servimen deferrent. Nec mora, ut sibi videbatur, secures et fossoria arripiunt eamque summa festinatione exstirpare contendunt. Sed quanto altius infodiunt, tanto densiorem radicum tenacitatem inveniunt. Quod ipsi videntes, festinationis causa admotis
null
57e5a3ff-1482-4792-bd99-b8ee954159a8
latin_170m_raw
null
None
None
None
securibus radices secando praecidunt, sicque evulsam arborem secum auferentes discedunt, et statim, ut aestimabat, ex relicta radicum densitate innumera et speciosa virgulta succreverunt, quae etiam totum atrium sua multiplicatione repleverunt, ita ut et vulgus diversi sexus et aetatis accesserit et de iisdem fructetis plantaria plura evellens per rura et compita disseminaverit. At ille evigilans ecclesiam statim intravit, totumque sese, cogitatum suum in Domino jactans, divinae clementiae attentius commendavit, quia se post idem somnium discessurum certius aestimabat. Quod tamen sapiens quisque alia evidenter portendere patenter intelligit, qui multiplicem doctrinae illius numerositatem sollicite perpenderit, et illic in prioris religionis exercitio relictam, et postea ubique per diversa divini roris dogmata salubriter dispersam. 17. Quandoquidem beati viri Vitam non propria scientia, quae certe nulla est, sed divina clementia favente, ab exordio hactenus per multa laudabilia descripserim, gratias pro scire condignas eidem clementiae refero, tuumque, venerande Pater, auxilium, quem a fine usque in finem in omnibus et in hoc praecipue negotio eruditorem, defensorem correctoremque praeelegi, tuum, inquam, tuique similium auxilium et interventum ad Deum imploro, ut deinceps majora et laudabiliora illius directione sine mendacii fuco veraciter et congrue describam. Anno igitur post incarnati Verbi Dei mysterium 1022, regni vero domini Henrici vigesimo primo, imperii autem nono, felicis memoriae Bernwardus venerabilis nostrae Ecclesiae antistes ex hac vita ad perpetuam migravit, cujus certe obitus totam regionem maxime contristavit. Erat enim, ut festinando omnem vitae ejus historiam transcurram, in cuncto divinae servitutis sanctae studio juste fervidus et in tota mundanae utilitatis sagacitate sapienter providus, contra rebelles et induratos jure severus, erga obedientes et modestos rite mansuetus, in eleemosynis et miseratione compatiens et largus, vigiliis, jejuniis et orationibus convenienter intentus. Monasterium nostrum itaque libris, serico, auro, argento, gemmis, picturis aliisque ecclesiasticis ornamentis pluribus decenter redimivit, clericos auxiliante Deo multos et etiam in divino servitio utiles enutrivit. Venerabile templum sancti Michaelis proprio labore constructum suaque haereditate et acquisitione sufficienter dotatum in monachicam religionem Deo consecravit. Turres vero munitissimas et etiam honorificas cum adhaerente muro in orientali et occidentali parte nostrae civitatis, in tuitionem civium construxit. Ecclesias multas cum variis et utilibus aedificiis per diversas episcopii curtes aedificavit, et omni prorsus pontificalis provisionis honestate in divinis et humanis solerter invigilavit. 18. Eodem tempore imperator Gruona sedebat, et praememoratum abbatem solito semper pietatis more secum habebat. Adveniente igitur legato cum hac lugubri legatione, imperator fidelem Christi suique amicum, condigno moerore deflevit, et piam ejus animam Deo et sanctis Dei angelis debita commemoratione commendavit. Deinde abbatem secreto soliloquio convenit, eique suae voluntatis arcanum de episcopatu ejusdem sedis aperuit. Cui statim ille in faciem restitit, et se indignum tanto ac tali officio et honore respondit. Quem item itemque ex abundantia cordis devotius admonuit. Ille vero in coepta excusatione firmiter perstitit, dicens, certe se majora onera divitiarum ob hoc rejecisse, ut soli Deo liberius vacaret et fragilis vitae finem in solita dilectaque sibi paupertate securius exspectaret. Imperator vero per episcopos cordis ejus duritiam emollire tentavit, eosque de talibus illum convenire rogavit; in quorum ille colloquio solita fiducia restitit, et se tandem si hoc tamen nomine dignus eis videretur, donec Radisbona aut Patavia vacaret, ubi non sibi sed suis tantum prodesse possit, libentius exspectare retulit. Sicque ibidem per totam hebdomadam de hoc inter eos causa tractabatur, sed ille semper in eadem suae sententiae tenacitate renitebatur. 19. Tandem in Vigiliis sancti Andreae apostoli, quae tunc in quinta feria ante Adventum Domini evenerant, item somnium vidit quod tunc soli imperatori, postea vero et nobis gratulando et etiam lacrymando saepius intimavit. Aspexit enim in visione post solitas nocturnas vigilias ac preces matutinas, ut sibi videbatur, in atrio ejusdem ecclesiae, in qua post triduum Deo consecrandus erat, nimiam certe multitudinem inter se tumultuantem et de episcopio Hildenesheimensi serio concertantem. Tunc accessit ad eum in media multitudine cum pulchra puella rum caterva, quaedam matrona venerabilis, vultu et habitu mirabilis, et apprehensa manu ejus de frequentia turbarum eum in eamdem ecclesiam introduxit, et extenta dextra nutu tantum eum ad agendam ante crucifixum veniam admonuit; statimque ipso se ad preces inclinante, ipsa cum circumstantibus clara voce Deo ita psallere coepit: Infunde unctionem tuam
null
37c642d3-f4b4-4f04-948d-b67640d29b9a
latin_170m_raw
null
None
None
None
clemens nostris sensibus. Ad quam vocem ipse a somno evigilans et ejusdem visionis mysterio cumpunctus ecclesiam intravit, et coram altare Domini prostratus divinae pietati se suamque visionem commendavit. Facto autem die imperatorem secretius convenit, et mentis suae pertinacia remissa, visionis ei seriem aperuit, et tandem se divinae praedestinationi et ejus etiam consilio ac voluntati obsecuturum devovit. Nec mora, eodem die diluculo clerus noster cum militia advenit: quibus dum imperator suum secretum, imo divinum decretum intimavit, tota eorum unanimitas gratanter Deum laudando suscepit, quamvis primo quod nec mirum erat, aliqui vel ob ignotam ejus vitam, vel etiam ob auditam olim juventutis ejus nimietatem ad tempus expavescerent sibique tale aliquid pertimescerent. Sequenti vero die in natali Apostoli cum summo cleri plebisque tripudio eidem pastoralis cura commendatur, qui proxima Dominica Adventus Domini ab Aribone metropolitano Magontiaco digne Deo consecratur. 20. Sed tamen in ipso eiusdem honoris, sive, ut ipse putavit, oneris initio, justis a Deo, ut vere creditur, praedestinata non defuit tentatio. Nam isdem ejus consecrator Aribo eodem die ante missarum solemnia secretius eum cum episcopis convenit, eique in Gandersheimensi loco et circumjacenti territorio omnem pontificalis officii provisionem banni sui interpositione prohibuit. Quem quidem bannum ipse suae simplicitatis more nec approbavit nec retinuit, sed statim ad imperatorem, ab eo solummodo patrocinium in talibus quaerens, confugit. Qui confestim archiepiscopo cum fratribus familiariter accercito, et dissimulata cordis sui molestia, hunc novum conflictum banno soluto sapienter pacificeque diremit. Et sic praedicta consecratione festive celebrata, eamdem diem in timore Dei exsultantes laeti peregerunt, et ita in pace suum conventum solverunt. 21. Non ergo vobis, o lectores, incommodum vel fastidiosum videatur si hujusmet conflictus initium, vobis certe in posteris necessarium, altius necessitatis causa repetatur. Quidam dux Saxonicus Luitolfus nomine cum sua conjuge Oda [ #al.,@# Yda], cum consilio et licentia sancti Altefridi quarti nostrae Ecclesiae episcopi Romam petiit, et a beato Sergio papa reliquias sanctorum praesulum Anastasii et Innocentii impetratas domum detulit. In quorum honore monasterium et coenobium virginum primo in Brunesteshusen, deinde quarto post anno in Gandersheim construxit: et easdem villas cum adjacente territorio, et omni sua haereditate illuc in utilitatem Christo militantium contulit, et filiam suam Hathamudam [ #al.,@# Hademutam] abbatissam ibi primam eodem episcopo ordinante constituit. Sicque totum idem territorium ab initio semper ad Hildenesheimenses episcopos per ducentos quadringinta annos pertinuit, et nullus Magontinus praesul quidquam inde vel sibi vel suae Ecclesiae vindicavit, donec a Rabano duodecimus Willegisus metropolitanus Magontiacam cathedram insedit; vir certe in omni catholica pietate praeclarus, sed in hoc solo tantum periculose temerarius, qui suadente, ut impune veritatem loquar, domina Sophia sorore imperatoris Ottonis tertii, quae juvenili jactantia et generis dignitate elata a Palligero tantum velari gestivit, eumdem locum sibi usurpare tentavit. Quae tamen machinatio in conspectu regis et principum, Osdago octavo post Altfridum nostrae Ecclesiae episcopo, veritatis ei et justitiae voce resistente disperiit, quando vix obtentu regis ejusque matris licentiam ab eodem episcopo obtinuit, ut ibi in natali sancti Lucae evangelistae missam celebraret archiepiscopus, et praedictae Sophiae velationem simul cum eo ageret; de caeteris vero velandis virginibus, noster praesul suo jure provideret. Post pauca praedicto Osdago episcopo defuncto, et Gerdago etiam nobis electo, et post biennium finito, dominus Bernwardus regius capellanus eamdem sedem obtinuit, quem idem archiepiscopus consecravit, sed super eadem repetitione prorsus obticuit, donec domina Gerberga abbatissa venerabilis novum monasterium, quod ipsa post incendium construxit, voluit consecrari; sed quia ipsa detenta infirmitate ea providere non valuit, praedictae Sophiae spirituali certe filiae ac etiam nepti hanc procurationem commendavit. Quae statim solito more proprium episcopum contempsit, archiepiscopum ad talia honorifice vocavit, qui iterum pro hujusmodi suasione juris oblitus, eumdem locum invadere festinavit, sed praesulis nostri litteris commonitus distulit. Item invitatur, itemque auctoritatis jure repellitur. Ad tertiam vero invitationem archiepiscopus illuc advenit, ecclesiam ut putabat dedicaturus; quod certe ei Eggiardus Sleswicensis episcopus vere fidelis nostrae Ecclesiae filius, illo cum clero a nostro domino missus, Scripturarum auctoritate intercepit. Post multas autem et varias hujusmodi disceptationes, eadem causa tandem ab episcopis comprovincialibus usque in praesentiam Romani pontificis comperendimatur 22. Sed eo tempore pius Otto tertius imperator ad Christum migravit, cujus loco, ut
null
37443e3d-5534-4b73-8440-e7cb5e488a60
latin_170m_raw
null
None
None
None
praenotatum est, Henricus in regnum intravit, qui statim natale sancti Laurentii Patherbrunne celebravit, ubi domina Cunigund regalem coronam percepit. Praedicta etiam Gerberga Gandersheimensis abbatissa saeculo exempta, Sophia ei succedens solito iterum more ibidem obtentu principum, licentiam domini Bernwardi a Palligero benedicendi impetravit. Deinde novus rex primum sui honoris annum in natale domini Palidi inchoavit, ubi coram eo per principes saepius dicta episcoporum lite recitata corde tenus indoluit, et ad illam sedandam saepe interceptam dedicationem ecclesiae Gandersheimensis, collectis nonnullis episcopis, in vigilia Epiphaniae Domini celebrare destinavit. Illuc ergo statuto die advenientes, et dedicationis officium inchoantes, intus sacro mysterio peracto, rex cum episcopis et primatibus ante fores ad populum processit, ubi [cum Moguntinus metropolitanus una cum aliis episcopis advenisset, et dedicationis officium consummasset, domnus] Willegisus archiepiscopus publico sermone aestimatione sua culpam professus, juri et repetitioni ejusdem loci [praesente rege et multis primatibus suis] abrenuntiavit, et in testimonium hujus abrenuntiationis ferulam episcopalem domino Bernwardo, ut postea in Frankenevordensi concilio claruit, coram clero et populo condonavit. Archiepiscopus vero, hac lite sedata, praesulem nostrum omni honore et charitate ultra, quoad vixit, dilexit, et in nostro coenobio fraternitate honorifice acquisita, summam dilectionem et loco et fratribus providit. Qui quinto postea anno plenus dierum et bonorum etiam operum ad Christum migravit, cujus successorem Erkambaldum Fuldensis coenobii prius abbatem dominus Bernwardus, Kal. Aprilis, Magontiae consecravit. Qui ibidem novem annos praesidens, ordinatorem suum, consanguinitate etiam sibi propinquum, debita devotione percoluit, et de supradicta controversia omnino conticuit. Huic autem Aribo regius capellanus successit, quem imperialis annuli dono, regio more, praesignatum Bernwardus episcopus ad principale altare praenotatae Gandersheimensis ecclesiae praesbyterum ordinavit, eique Verbi Dei, et banni sancti Petri auctoritate, ejusdem altaris et etiam loci vel circumjacentis territorii usurpationem, invasionem, vel repetitionem astante imperatore cum episcopis, publice interdixit. In hujus banni vindictam ille nostro Patri intulit tentationem praedictam. Erat tamen ut veritatem non occultemus, idem archiepiscopus genere et dignitate, et probabili etiam morum gravitate, vere, sed in hac tantum temeritate erga nos pro parte culpabilis. Haec ergo hujus conflictus abbreviatio ideo hic adnotatur, ut subsequentis disceptationis de eodem Gandersheimensi territorio veritas et ratio clarius cognoscatur. 23. Beatus igitur Godehardus pontificatus infulis decoratus nonas Decembris Hildenesheim advenit, omnesque in suo adventu gratulantes invenit. Qui mox ut coenobii nostri religionem eatenus rationabiliter, Deo gratias, conservatam agnovit, condignas illico divinae miserationi laudes persolvens, omni eam devotionis studio ampliare, et in divini cultus exercitio condecorare sategit. Forinsecus vero, de generali cleri et populi gubernatione episcopali speculatione solerter invigilavit, pro qua etiam die ac nocte, omni vitae suae tempore, indefectivo gemitu, Deo indesinenter supplicavit. Semetipsum autem in sanctimonia solita et in primitus coepta bonorum operum assiduitate non solum caute custodivit, sed etiam religiose dietim augmentavit, in vigiliis et orationibus, ac continua et certe vix credibili jejuniorum frequentatione, et largissima eleemosynarum profusione, et in summa totius divini timoris gravitate, usque in finem, Spiritu sancto corroborante, perseveravit. Fuit ergo, ut nulla prorsus virtutis ejus panegyrica praetermittam, regibus et primoribus et formidini et honori; caeteris vero, unicuique secundum se, timori pariter et amori, pro cunctis scilicet rite sollicitus, et in Christo omnibus omnia factus, soli tantum sibi gravis et austerus perstitit et parcus. Coenobium suum pastorali cura sapienter gubernavit, et fratrum commoda in victu et vestitu, caeterisque indigentiae humanae necessariis, saepius adauxit; quos etiam ad sacrae religionis observantiam apostolicae arguendo et obsecrando, multipliciterque informando, conduxit. Juvenes quoque et pueros, quos inibi bonae indolis et sapidos invenit, per diversa scholarum studia circumquaque dispertivit, quorum certe postea servimine variam ac multiplicem suae ecclesiae utilitatem in lectione, scriptura, et pictura, ac plurali honestiori clericalis officii disciplina, conquisivit. Thesaurum nihilominus ecclesiasticum, quem inibi numerosum invenit, tam decenter quam et utiliter ampliavit, et quidquid in aedificiis ecclesiasticis non solum principalis suae civitatis, sed et in aliis suae provisionis locis dirutum vel veteranum reperit, totum summa celeritate distrahere, renovare et meliorare festinavit. Inter quae tamen omnia baptismalem ecclesiam, quam felicis memoriae Otuinus, decimus noster antistes, in honore sanctae Mariae sanctique Epiphanii episcopi, quem
null
b5b8fcf5-7f82-4cd3-8aa8-ce1e1fe67d82
latin_170m_raw
null
None
None
None
de Papia civitate, Dei dono, patronum nobis adduxit, in australi parte nostrae ecclesiae construxit, senio certe et negligentia delapsam diruit, et in eodem loco monasterium honestum in praetitulato honore, primo suae ordinationis anno, fundavit, quarto consummavit, et ibidem congregationem canonicam pluris sane honoris et utilitatis in Dei timore coadunavit, quam concambii sui acquisitione sufficienter vestivit et pavit, abundantemque illic in futurum ad talia sufficientiam condonavit. 24. Miraculum igitur primum, quod per eum gratia Christi ipso suo primo anno ordinationis suae fecerat, in spem et gaudium lectorum hic merito interponendum opinor, quod, ipsa veritate, quae Deus est, teste non mentior, ab ipso quidem usque in finem penitus celatum, sed a clero et populo qui intererant divulgatum. Eodem anno Aribo archiepiscopus imperatorem in Pentecostes Magontiam invitavit, ubi concilium generale coadunavit, in quo episcoporum consilio plura quae deviaverant correxit, praecipue tamen Ottonem comitem de Hamerstein et Irmengardam illicite commanentes separare disposuit. Quod tamen penitus perficere non potuit quia ille se partim regali timore, partim episcopali commonitione utcunque correxit; illa vero publice bannos praevaricans, ibidem jus legemque, ut vel hodie claret, funditus perdidit. Ad idem concilium praesul noster et imperiali et pontificali vocatione allegatus, pulchra cleri et militiae frequentia, etsi non sponte, comitatus illo properabat, et quadam die in pago qui Longingaha dicitur, juxta praedictum castellum Gruona, ubi Dei gratia et electus et consecratus est, iter carpebat. Et contigit ibi in villa quamdam mulierem a spiritu immundo vexari, et a parentibus vel propinquis per ecclesias ad sanctorum patrocinia circumduci. Qui dum novum episcopum adventare illuc cognoverant, in occursum ei sancta ejus opinione fiduciati, simul cum infirma concite properabant. Immundus vero spiritus, ipsa eorum festinatione pavefactus, per os infirmae anxio clamore quo duceretur inquisivit. Cui cum dicerent quod in occursum Godehardi episcopi traheretur, horrifico statim mugitu et ululatu coepit miserabiliter refragari, et, ne ad episcopum veniret, ipsis qui eam ducebant mirantibus pariter et pavescentibus, reluctari, ejulans et vociferans Godehardum se nec audire nec posse videre. In eo certamine, dum infirma a fidelibus fide et spe, ut vere patuit, ferventibus trahebatur, spiritus autem nequam tota violentia reluctabatur: tandem, Deo gratias, fugato daemone mulier liberatur, et ad virum Dei, ubi sub quadam arbore refrigerii gratia consedit, sana corde et corpore perducitur. Qui cognitis rebus, timore pariter et gaudio compunctus, lacrymans gratias divinae pietati in faciem prostratus jure persolvit, eidemque manus imponens eam benedictione pariter et prece in fide confortavit, et valentem imo et gaudentem cum gaudentibus civibus et amicis remisit; sicque iter quod coeperat peregit. Unde eum omnes qui cum eo comitabantur amplius et amabant et timebant, cujus coram Deo tale meritum cognoscebant, quibus tamen [et tam parentibus puellae quam et his qui secum erant] super hoc facto seria auctoritate silentium indixit; sed nec aegra quae sensit, nec turba quae salutare miraculum vidit, reticuit. 25. Erat etiam in orientali parte civitatis nostrae palus horrifica, et circummanentibus omnino plurali formidine invisa, eo quod ibi, ut opinabantur, tam meridiano quam nocturno tempore illusiones quasdam horribiles vel audirent vel viderent, quae a fonte salsuginis, qui ibidem in medio bulliebat, Sulza dicitur. Qua ille spectata, et illusione etiam phantastica qua bruta plebs terrebatur audita, eamdem paludem secundo sui adventus anno cum cruce et reliquiis sanctorum invasit, et habitationem suam ibidem aptavit, et in medio periculo oratorium in honore sancti apostoli Bartholomaei fundavit. Quo consequenti anno consummato et dicato, omne daemonum phantasma exinde funditus exstirpavit, et eumdem locum omnibus commorantibus, vel advenientibus gratum, et sine qualibet tentatione habitabilem reddidit. Ubi xenodochium Christi in receptionem pauperum aedificavit, quod omni humanae indigentiae commoditate abundans, fideli cuidam suo presbytero Bernwardo, cujus hic nomen pro fidei merito jure interponitur, commendavit; per Christi nomen eum frequentius terribiliter obtestans, ut non solum illic commorantibus, sed et cunctis forte adventantibus, victus et vestitus necessaria ita convenienter provideret, sicuti pro hac ipsa sua dispensatione Deo rationem reddere deberet. 26. Quoddam tamen talium genus, illos scilicet qui vel monachico, vel canonico, vel etiam Graeco habitu per regiones et regna discurrunt, quos et Platonis more Peripateticos
null
49d932cc-c88f-415e-9192-3c580cb02f34
latin_170m_raw
null
None
None
None
irridendo cognominavit, illos, inquam, prorsus exprobrando quasi exsecrabatur: quos tamen propter nomen Christi quod profitebantur necessaria sustentatione biduo vel maxime triduo consolabatur, sicque praebitis calceamentis vel vestibus, eos ne cursus sui solitum obliviscerentur discedere hortabatur. Aliquibus vero cum eo diutius permanere cupientibus, illam Gregorii in Dialogo (lib. II, c. 13) sententiam ironice objecit, quomodo stultum viatorem ad sacra loca properantem inimicus per conviatorem suum, et per fontis vel prati amoenitatem, vel etiam ciborum dulcedinem, decepit. Interdum autem a suis familiaribus, quod nec ei displicebat, admonitus, quod inter tales saepius veri Dei amici invenirentur, illud statim Hieronymi ridiculum apposuit, quia mendaces faciunt ut veridicis vix credatur.Si quos tamen talium in Dei cultu vel timore stabiles agnovit, hos nimirum privatim potius quam publice, quod et ipsi malebant, in iis quae ad Deum pertinent adamavit. Sed et super delinquentes et noxios mira erat miseratione mitis et placabilis: ita ut, si quilibet talium confessionis et poenitentiae gratia ad eum confugerint, et delicta eis prompta clementia statim indulserit, et vigilanti cura eis, ne ulterius in talia necessitatis causa inciderent [prudenti consilio correxerit, et] omnem sufficientiam in posterum protulerit, more quidem et exemplo sancti sui patroni Nicolai episcopi, qui eleemosynarum auro, et virginum incestus, et patris earum inopiam, et totius familiae detestabilem ademit infamiam, et quorumlibet pauperum ad se quoquo modo pertinentium pia clementia sedavit indigentiam. Hujus, inquam, exemplo praesul noster satagebat inopes ubique semper consolari, cui et cordi erat cum talibus colloqui, cum eis ludificando et etiam convivando jucundari. 27. Eo etiam anno, certe a Nativitate Domini 1024, piae memoriae Henricus imperator, ordinationis suae anno 23, ad Christum migravit; cujus quippe obitus totam Christianismi laetitiam, quae sub eo floruit, flebiliter conturbavit. Cui succedens vir nobilis et strenuus Conradus, primum suae felicitatis annum in Natale Domini Mindae initiavit; inde post Epiphaniam Hildeneshein venit: ibi etiam praedictus Aribo archiepiscopus, qui vivente imperatore jam per biennium obmutuit, iterum inventa occasione beatum Godehardum super Gandershein inquietare coepit, quam tamen ejus machinationem novus rex primatum consilio diremit. Sicque rex peragrata compendioso itinere Saxonia, quadragesimali tempore per Thuringiam, Franciamque [ #Bod.,@# Frankoniam] in Bajoariam progressus, Reginesburg (Remersburg) sanctum Pascha honorifice feriavit; et ea aestate partes Bajoariae, Sueviae, et Karentinorum cum circumjacentium provinciarum terminis pertransiens, Natalem Domini Leodii celebravit, ad Purificationem vero sanctae Mariae Augustae mansit; inde iter suum ad partes Italiae direxit; et proximum Pascha Vercellis prospere celebravit, et ita contiguas circumquaque regiones in novo regio decore visitando peragravit. Tertio quoque suo anno praesul noster Montem speciosum in occidentali parte civitatis incolere coepit, quem quinto post anno titulo ac nomini sancti Mauricii summi sui patroni dicavit. Ecclesiam etiam pulchram in Holthusen in honore sancti Benedicti abbatis monachicae conversationi aptam dedicavit, et circumquaque per episcopii sui terminum basilicas multas vel ipse studiose aedificavit, vel ab aliis fidelibus Christi constructas gratanter Deo consecravit. 28. Eo tempore praedictus Aribo archiepiscopus in natale sancti apostoli Matthaei Selimggenstad concilium generale episcoporum duodecim concivit, in quo praesulem nostrum super praedicto Gandersheimensi territorio publice convenit, quam tamen synodum unanimitas fratrum in futurum annum comperendinavit. Rex autem natale Domini festum Iporeae initiavit; inde ad limina apostolorum tendens, feria tertia ante Coenam Domini Romam felici prosperitate gaudens intravit, et in sancta Resurrectionis Domini die coronam imperialis honoris a beato Joanne apostolorum vicario gloriose percepit. Inde in proxima Dominica regressus, ac pervasa circumquaque potestative ea regione, in pace repatriavit, et nativitatem sancti Joannis Baptistae Imbripoli novus imperator celebravit, ubi et defuncto in bona senectute Henrico duce Bajoariae, filio suo domino Henrico eumdem ducatum, principum delectu, commendavit. 29. Eo item anno Aribo Magontinus Franconovordi concilium synodi coadunavit, praesidente imperatore cum episcopis viginti tribus, in quo iterum beatum virum Godehardum de saepius praeventilata causa more suo inquietavit; ibi praesul noster tandem, summa veritate, quae Deus est, miserante pariter et adjuvante, episcopatus sui proprietatem super totum Gandersheimense territorium, testimonio septem episcoporum, qui praedictam pactionem in Gandersheim et audierant et viderant, canonice detinuit, scilicet Brunone Augustensi concionante, Wernhero Argentinense decernente, ipso vero Metropolitano, vere invito
null
403f42f6-54e4-4dd8-9c05-270ba1db6209
latin_170m_raw
null
None
None
None
, verbi Dei banno affirmante. Hi enim erant episcopi qui seniori nostro suum testimonium, sicuti audierant et viderant, praebuerunt, id est Bruno Augustensis episcopus, Everhardus [Ebehardus] Bavenbergensis episcopus, Meinhardus Werciburhgensis [Wirzburgensis] episcopus, Meinwercus Bartherbrunnensis [Paderbornensis] episcopus, Sigebertus Mindensis episcopus, Hildewardus Cizensis [Citizensis] episcopus, Bruno Mersburgensis. 30. Pulchra enim erat ibi et rationabiliter ordinata tam regalis quam et episcopalis consessio. Nam in orientali parte ante altare, archiepiscopus Aribo cum suis suffraganeis Wernhero Argentinense, Brunone Augustense, Meinwercho Patherbrunense, Everhardo Bavenberbense, Meginhardo Werciburhgense, Godehardo Hildenesheimense, Branthop Halverstadense, Wiggero Nerdense, Hazecone Wormaciense consedit. In occidentali vero parte imperator consedit, et a dextris ejus Bilegrimus [Piligrinus] Coloniae archiepiscopus, cum sibi subditis Sigeberto Mindense, Sigifrido Mimigardense [Monasteriensi], Bennone Trajectense; a sinistris Hunfridus Parthenopolitanus [Magdeburgensis] archiepiscopus, cum suis Hildewardo Citizense, Brunone Mersburgense, Luizone Havelbergense, Theoderico Misnense. In australi autem plaga episcopi Rambrectus Werdunensis [Virdunensis], Rodulfus Fleuvizensis [Sleswicensis], Hildolfus Mantuanus, Reinoldus [Reginoldus] Aldebergensis assiderunt. In aquilonali etiam abbates Richardus Fuldensis, Reimboldus [Regimboldus] Loresheimensis, Arnolfus Herveldensis, Gerbertus Moguntinus cum aliis etiam ejus ordinis septem affuerunt, subsequens etiam Natalis Domini festum imperator Leodii celebravit; Pascha vero Aquisgrani festive feriavit, ubi et filius ejus Henricus regalis nominis coronam a Bilegrimo archiepiscopo, cleri plebisque electione honorifice percepit. Eo anno iterum Aribo synodum suam Geizlice concivit, ad quam item seniorem nostrum Godehardum inquietandum legatis et scriptis vocavit. Quo ille ire dissimulans, venerabilem virum Tadilonem decanum nostri coenobii cum fratribus obviam ei misit, qui eum honorifice ex parte senioris salutando, de praeteritae synodi diffinitione commonuit, et plurali altrinsecus auctoritatum collatione profusa, episcoporum auxilio, eum ab ipsa repetitione tunc tantummodo compescuit. 31. Sequenti quoque nihilominus anno, imperatore Pallidi consedente, praedictus archiepiscopus ibidem synodo habita, querelam contra beatum virum praesente imperatore incoepit; sed post multa et varia disceptationum colloquia, vix tandem ab episcopis commonitus destitit. Hoc etiam anno Bruno Augustae civitatis episcopus obiit, cui Eppo successit. Wernherus etiam Strazburgensis praesul sustollitur, post quem Willehelmus subrogatur. Proximo quoque anno imperator Mersburg Pentecosten celebravit, ubi praedictus Aribo archiepiscopus, et senior noster Godehardus inter se invicem super diuturna eorum disceptatione reconciliati sunt. Nam ipse metropolitanus Patrem Godehardum secreto coram episcopis convenit, seque super hac parochia errasse confitendo nuntiavit, et omnem fraternam satisfactionem, sed et de praeterita lite perpetuam taciturnitatem, sub vero Christi et Ecclesiae testimonio, promisit, sibique priora errata propter Deum remitti suppliciter petiit. Istud ergo hic veraciter inscribitur, quia ipso domino Godehardo idem saepius in suo sermone publice protestante, verum esse comprobatur. Eo anno Unwanus archiepiscopus Hammaburgensis obiit, Liebizo successit. Deinde imperator Natalem Christi Patherbrunne egit, Aribo metropolitanus, in sancto die inter missarum solemnia publico sermone habito, licentiam ab imperatore et confratribus Romam pergendi rogavit, simulque a clero et populo indulgentiam sibi a Deo impetrari postulavit. Sicque post Purificationem sanctae Mariae iter assumens, Romam adiit. Inde vero digrediens, octavo Idus Aprilis ah! ah! obiit anno ordinationis suae 11, cunctis certe Catholicis merito flebilis, quia in omni ecclesiastica religione erat vere laudabilis. Cui vir simplex et rectus Bardo Herveldiae abbas successit, qui, Deo manifeste provehente, brevi ad culmen summae perfectionis feliciter processit. Cujus pietatis vita et actus hic plenius ideo non inscribuntur, quia, Deo gratias, Maguntiae pro sanctitatis suae meritis inter apostolicos sacerdotes honorifice celebratur. Unum tamen perfectionis ejus privilegium dicam, quod ei in nostris confiniis a sanum sapientibus clericis honoris causa oblatum est, scilicet, ut, aequivocato cum beato Joanne episcopo cognomine, propter dulcisonam praedicandi melodiam Bardo-Chrysostomus diceretur. 32. Quodam etiam tempore, cum more episcopali beatus praesul noster Godehardus, visitandae commissae plebis gratia, parochiae suae terminos circuiret, Hirgenhusim [Huginhusen #seu@# Engelhusen] curtem suam adiit, ut [ibi pernoctaret, et] cum sibi eleemosynarum largitate, qua prae cunctis studebat, pauperes reficeret, quaedam vidua pauper ex eadem familia, filium suum conspectui ejus obtulit puerulum pauperculum, miserrimo infirmitatis genere debilitatum. Nam partim paralysi, partim lepra vexabatur, distortisque nervis membrorum a tota corporeae formationis
null
48ae6feb-c662-4c64-a926-a0275d0eb95b
latin_170m_raw
null
None
None
None
utilitate dissolvebatur. Manus enim cum brachiis, et genua cum pedibus et tibiis putrido tumore et profluenti sanie manabant, adeo ut nec gressum quoquomodo movere, vel saltem reptando posset usquam prodire. Quem ille et vultu et corde hilari, quasi vere donum Dei gratanter suscepit, et suis cubiculariis diligentius commendatum secum deduci praecepit. Potens est, inquit, Deus, qui ab initio non dedignabatur miseris et peccatoribus diverso pietatis suae remedio subvenire, nos etiam super hoc pauperculo, solito pietatis suae more laetificare. Qui puer ad principalem nostram ecclesiam cum episcopo perductus, et non sine magno puerorum, qui eum servabant, labore per aliquot hebdomadas sustentatus, tandem post quatuor vel quinque menses coepit paulatim, plane ex beati viri meritis et precibus, convalescere, et sedato partim tumoris ac saniei profluvio, interdum assurgendo, interdum vero proreptando, quasi ad gressum membrorum nervos exercere. Quod praesul pius agnoscens, prae gaudio saepius lacrymans, divinae miserationi grates debitas retulit, cui et intentus supplicare, ut postea vere, donante Deo, patebat, non destitit. Nam infra anni spatium, ut certe apud nos omnibus notum est, puer, fugata morborum multitudine, laxataque nervorum contractione, in melius convaluit, et de die in diem ad quodlibet servitutis officium valenter profecit. Idem namque homo, Werinus nomine, jam per viginti et eo amplius annos in capella episcopali incolumis deservit, nisi quod quasi in testimonium virtutis Dei in semet ipso, certe in cruribus et in manibus ipsas membrorum torturas et, ut ita dicam, gibbos quosdam, cunctis se videntibus ostendit. 33. Aliis quoque permultis varia humanae fragilitatis conditione laborantibus, quibusdam scilicet, quod et gravissimum est, peccatorum pondere pressis, quibusdam vero diversa infirmitatum molestia detentis ad se confugientibus, opem suae intercessionis impertivit; eosque, infatigabili sanctarum precum instantia, et ab imminente periculo liberavit, et in futurum, Deo auxiliante, a talibus custodivit. De quibus quam multa, multis plane cognita, veraciter enarrare potuerim, ni ea ab illis tunc, ipso cogente dissimulata, ea maxime causa silendo modo praeterierim, ne aut lectoribus altius fastidium ingeratur, aut ad talia pigris incredulitatis peccatum augeatur. Unum tamen dicam, quod quasi joculare ridiculo, Goslariae effecit, quando ibi in curte regali in postremo aetatis suae tempore, jussu et petitione Gislae imperatricis ecclesiam construxit. Erat ibi matrona quaedam in laicali conversatione posita, sed in timore Dei devota, Hatteha (Hathzeca) nomine, cujus filium ipse episcopus pro fidei religione quam in ea sentiebat, de sacro fonte suscepit; quam quodam tempore contigit gravissimo oculorum dolore vexari, et per aliquot dies, adeo ut nec cibum nec potum accipere, nec aliquam corpoream quietem habere posset, cruciari. Quae tandem, gravissima cogente doloris anxietudine, filiolum suum ad episcopum cum eulogiis transmisit, eique suae infirmitatis nimietatem intimans, aliquod medelae subsidium ab ejus pietate quaesivit. Quibus praesul auditis, laeta hilaritate subrisit, et quosdam flores rubicundos de arbore, quae lingua Theutonica Spinnelbum dicitur, ei forte in ipso momento a paupere quodam illatos, signo crucis munivit, et eidem puerulo dedit, dicens: « Affer, inquit, hos flosculos amicae meae matri tuae, ut illos in mei memoriam secum habeat, et a Deo salutis remedia poscat. » Nec mora, ut nobis saepius jurando retulit, ut ipsos flores aegris oculis admovit, omnem illico totius infirmitatis dolorem a suo capite mirabili celeritate diffugere cognovit: et statim apertis vel ostiis, vel fenestris cubiculi, quae jam per aliquot dies diligentius ejus aegritu dinis causa claudebantur, coepit clarius videre, et nihil prorsus hujusmodi molestiae amplius sentire. Quae postera die ad episcopum pervenit, et gaudens simul et lacrymans gratias condignas divinae miserationi, ejusque visitationi humiliter retulit. Quam ille benigne consolando suscipiens, et in Domino corde firmo sperare, et indesinenter bene facere praecipiens oculos ejus a presbytero sacro oleo, quod infirmorum dicitur, ungi mandavit; quae certae unctio, et ejus pia deprecatio, eam ab eodem dolore usque in finem integre sanavit. 34. Illud quoque, quod in antepenultimo praesentis vitae anno ei accidit, propono in exemplum, et cautelam fidelibus, et timorem ac formidinem negligentibus. Erat sane in nostra congregatione quidam presbyter, ex familia Ecclesiae ortus
null
8ba1ba76-8d1f-4924-a4dd-06f0fc2a1f10
latin_170m_raw
null
None
None
None
, litteralis scientiae, ut in pace veritas procedat, pene ignarus, sed mundanae sagacitatis subtiliter et supra modum gnarus, qui ex infima paupertate ad summas divitias cunctis mirantibus succrevit. Qui primo a domino Bernwardo episcopo feliciter exaltatus, sed ab imperatore Henrico pro quibusdam causis, quae modo melius silentur, humiliatus, iterum ab hoc viro beato, quia utilis ei ad res Ecclesiae videbatur, pia miseratione sublevatus, varie tamen inter adversa et prospera saepius habitus. Postremo autem in tantum sibi tanti pontificis animum sua calliditate conciliavit, ut perplures ante fideliter ministrantes episcopo abalienaret, eosque tam herili gratia, quod ei certe molestum erat, quam et dignitate ac proprietatis utilitate privaret. Sed ne hoc aliquibus mirum videatur, quia, beato Gregorio teste, saepius fit ut occupato in pluribus et maxime in divinis animo facile ab adulantibus subripiatur. Tandem ille ab omnibus publice maledicitur, et etiam interdum episcopo a sanum sapientibus hujusmodi insolentia objicitur, qui et ab iis tandem qui insontes abalienati sunt, in gratiam reducitur. 35. Praesul pius tamen post aliquot annos de talibus clarius certificatus, et super eos qui injuste laedebantur aliquando ad veniam humiliatus, die quadam convenire de nostra congregatione praepositum, et decanum cum aliquot fratribus, caeterisque suis primoribus Holthusem, ubi tunc forte manebat, mandavit, assedente etiam viro venerabili, suo ex sorore nepote, Rathmundo Altahensis monasterii abbate, praesente eodem presbytero, omnibus qui se ab eo laesos quaerebantur, coram licentiam fandi donavit. Statimque sine mora plura querelae genera, tam ab ipso abbate suisque qui hospites intererant, quam et a nostris proferuntur, quae contra eum publice a cunctis quasi uno ore dicuntur. Quaerebantur enim omnes simul, primo generale Ecclesiae et episcopalis honoris scandalum; deinde cives et hospites quisque speciale injuriarum sui detrimentum. Quibus ille auditis, quasi insultando, ut erat callidissimus, subrisit, et velut admirans, quae haec essent inquisivit: ac deinde commentis mundanae suae sapientiae, qua plane plenus erat, quae vere ante Deum stultitia computatur, ut in ipso manifeste patuit, objecta quaeque eloquenter repulit, omnesque sibi adversantes mirabiliter quasi mutos et elingues reddidit. 36. Pius praesul tandem Spiritu sancto vere compunctus, et insuper etiam mirabili studio permotus, considerans pariter et manifestam rerum veritatem et fiducialem cordis ejus temeritatem, illico omnium voces compescuit, et modificato sermone cunctis admirantibus ita incoepit: « Hildewin, inquit, sic enim vocabatur, ecce enim omnes circumstantes, ut tibi videtur, vicisti; ecce omnes subtilitate tua, Deo veritatem inspiciente, quasi mendaces ostendisti: jam modo ad me convertere, et soli mihi per Christum adjuratus veritatem responde. Evangelica, inquit, te sententia aggredior, et quia sensum evangelicum non plene sapis, te Theutonico sermone alloquor. Hildewin, inquit, diligis me? At ille statim fiduliaciter: « Vere, ait, diligo te. » Item episcopus: « Hildewin, inquit, diligis me? » At ille: « Certe, ait, diligo te. » Item episcopus tertio: « Hildewin, inquit, diligis me? » Tandem ille miser evangelico illo exemplo stupefactus, sed non rite, proh dolor! Compunctus, irato pariter et flebili sermone respondit: « Deus, inquit, qui omnia scit, ipse scit quia vere diligo te. » Tunc praesul: « Ecce, inquit, siquidem verum dicis, mihi satisfecisti; sin autem desipis, temetipsum miserabiliter obligasti. Sed si me, ut dicis, fideliter diligis, pasce oves meas, id est, dilige fratres et amicos meos, etiam hospites et pauperes meos; dilige conservos et domesticos tuos. Unde et per Deum te commoneo, ut si vere jurasti, te in veritate custodias; si quominus, digne poeniteas, et sub hoc pacto jam domum regredere, et dignitate pariter et beneficio ac proprietate tua in gratia mea, siquidem Deus annuerit, utere. » Sicque conventum illum cunctis admirantibus pariter ac paventibus dimisit. 37. Illos tamen pariter ibi charitatis exhibitionem suscipere, et sic in pace discedere praecepit. Inter quos Hildewinus laetus et hilaris, et quasi de victoria sua exsultans, ad prandium consedit, et inde incolumis rediit. Ad vesperum vero cum suis domi consedit jucundus et epulans, et in eos sane a
null
ce547691-2bdf-4b3d-9967-52cf0e5c61e3
latin_170m_raw
null
None
None
None
quibus se laesum dolebat, convicia et minas intentans, sic lectum petiit, et sospes, ut sibi videbatur, quievit. Mane diluculo ad providendum suum ministerium iturus valenter surrexit, calceamenta citius induit, sed ad induendas tunicas assurgens concitus corruit, et mirabili celeritate praeoccupatus miserabiliter exspiravit. Plures tamen et amplissimas [opes in sua proprietate, in innumeris et pretiosis vestibus, et alia pecunia et etiam peculio dimisit; quas tamen beatus praesul, de ejus morte ultra quam credi potest condolens, totas pro animae illius remedio pauperibus erogari praecepit, remissionemque ei peccatorum ex corde, etsi sero indulsit, et pro illius animae ereptione, jejuniis et obsecrationibus saepius insudare non destitit. Quia ergo nos eum modo ultra debitum plus necessariae veritatis quam invidiae vel odii causa reprehendimus, et ejus negligentiam nostra fortasse minorem de pluribus patefecimus, obsecramus, o lectores, vestram dilectionem, ut cum haec legeretis, indulgentiam ei et remissionem peccatorum pro vestra [ #edit.,@# nostra] certe felicitate a Domino imploretis et sic forte haec reprehensio fiet illi ante misericordiam judicis venialis remissio. 38. Erat quoque in nostra congregatione vir vitae venerabilis, ac in omni canonicae regulae observatione jure laudabilis, nomine Tadilo, de quo etiam supra pauca retuli, primo sub domino Bernwardo pro fidei et industriae praerogativa vicedominus, sed ab hoc beato pontifice pro utilitate Ecclesiae decaniae ac scholari magisterio praestitutus; et quia ei pro religionis et charitatis [ #Bol.,@# pietatis et castitatis] merito corde tenus complacuit, cum sibi in consecretalem et symmystam in Dei servimine adoptavit. Erat enim, tota Ecclesia quae eum noverat, teste, grandaevus et emeritus, humilitate et dilectione praeclarus, in regendis vero ac commonendis fratribus media charitate severus, et in toto virtutum exercitio coram Deo sollicitus. Nam in admonitione sua illo ridiculoso proverbio saepius utebatur: « Diligant, inquit, homines, oderint vitia. » Huic beatus pontifex ante aliquot annos saepius, ut nobis videbatur, jocando praedixit quod aut secum aut paulo ante se ex hac vita esset emigraturus. Novissime vero ei in postremis decumbenti, per praedictum abbatem nepotem suum, quem ad eum visitationis gratia, sua vice direxit, serio mandavit quod sacram olei unctionem vere poenitendo, et commissa sua confitendo, plena fide susciperet, et corporis sanguinisque Christi sacramento munitus intrepidus praemigraret, promittens ei veraciter se superstitem pro ejus animae remedio Dei gratiam indesinenter obsecraturum, et eum in proximo anno in pace Christi subsecuturum. Qui abbas eumdem dilectum et jure semper memorandum magistrum nostrum cum astantibus fratribus sacro oleo perunxit, eique ex potestate et jussione episcopi plenam remissionem indulsit, qui post biduum vere felix ad Christum migravit; cujus tamen obitus nos acriter contristavit, quia congregationem nostram [imo totam nostram Ecclesiam] tanti viri patrocinio et concilio magisterioque privavit. Verum certe, et clero et populo teste, dicimus quia nunquam ejus ordinis virum in omni ecclesiastica probabilitate honestiorem vel vidimus, vel videbimus. Cujus certe memoriam jure nos corde tenus retinere debemus, quem vere ante conspectum sanctorum nostri recordari non dubitamus. Sic ergo prophetiam beati praesulis liquido Deus implevit, qui eum post annum et tres tantum menses ex hac vita feliciter exemit. 39. Jam autem beati Patris Godehardi appropinquante manifestius fine, semper operum bonorum augmentis de virtute in virtutem anhelabat, ut videre mereretur Deum deorum in Sion, et jam cessante practicae plurali officio, in solo se indesinenter theoriae affixit exercitio, tria tantum de generali specialiter eximens, psalterium, eleemosynam, et prae omnibus jugiter sibi sociam et amicam abstinentiam, adeo ut si rare festiviori tempore cogentibus per obedientiam fratribus, aliquid lautioris cibi vel fortioris potus contra morem stomachi percepit, molestiae magis corpori quam refectioni fuerit. Et tunc supremum praesentis vitae Natalem Christi, anno scilicet 1036, imperatore Goslare sedente, ipse Holthusen votive celebravit, solvens certe, secundum Evangelium, quae sunt Caesaris Caesari, et quae Dei Deo; semet quippe praedicto more Christo spirituale sacrificium immolans, sed et suis nihilominus clero sane et populo in divinis et humanis pro ritu et etiam debito juxta vires congratulans; sacratissimos autem dies Quadragesimae, et ut ipse saepius jucundando proclamabat saluberrimos, summo cordis ac mentis affectu hilaris exspectabat, quos corporaliter quasi extra corpus mirabiliter transiens, vix cohaerentibus nervis, ad sacrosanctum Pascha pervenerat
null
320e1468-342d-4ac8-8dc8-598685eadf2e
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Attamen Dominicam Palmarum, Coenamque Domini, et festum Resurrectionis Christi debito episcopali officio, ultra vires collecto robore, peregit; sicque Paschae ferias per circumpositas stationes juxta solitam religionem admonendo fideles visitavit, in quibus etiam diebus saepius publice denuntiavit se modo cum illis ultima corporalis consortii laetitia jucundari, et in Ascensionem Domini, quo Deus jusserit, invitari. Nos vero haec audientes quasi derisimus, quia eum jam quantocius [ #edit.,@# quantoties] de regressione antiquae suae patriae, videlicet Bajoariae, nobis minitantem audivimus. 40. Post Albas itaque a nobis digressus, cum suo praedicto nepote Radmundo abbate, Adenstad [ #al.,@# Eistat], quo incoeptam jam noviter ecclesiam consummare studebat, devenit, nec infirmitati diutius reluctari valens, deficiente carne decubuit. Quo flebili rumore comperto, praedictus Rathmundus abbas, vir certe corde et animo divinae servituti mancipatus, et praepositus noster ac decanus cum prioribus ad eum visitationis gratia convenerunt, quem tamen dissimulato languore solito more ecclesiastico labori assidentem, circumstantiumque manibus sustentatum invenerunt. Quos advenientes sola charitatis hilaritate laetus suscepit, et quasi oblita molestia, adventus eorum causam admirando perquirens, reportari se ad cubiculum praecepit Ibi adunato [admisso] specialiter clero, primo singulos quosque de suae obedientiae procuratione solerter admonebat, ac deinceps omnes generaliter de sacrae fidei et religionis observatione tam salubriter quam et terribiliter obsecrando simul et arguendo informabat. Deinde se orationibus eorum contra callidi tentatoris insidias et fraudes commisit, eisque obitus sui diem et tempus, funerisque exsequiarum, et etiam sepulturae ordinem, ut postea evenit, quasi alludens liquido praedixit. « Ite, inquit, et ad superventuram Dominicae Ascensionis laetitiam vos quisque, pro suae obedientiae qualitate, et etiam pro spiritualis praerogativae quantitate praeparate, et meum adventum laeti, et quasi vere mecum hic et in futuro congratulaturi exspectate. Nam in vigilia Ascensionis in montem ad sanctum meum patronum Mauricium adveniam, et ibi noctem diemque sanctam agam: abbatem tamen vobis, qui vice mea processionis et missarum solemnia peragat mittam; » et sic elevatis oculis altiusque suspirans, quasi tamen arridens: « Necte, inquit, illa ut Christus voluerit peracta, in feria sexta diluculo ad sanctum Michaelem veniam, cum abbate et fratribus pernoctaturus, inde Sabbato ad sanctum Andream oraturus, et inde vos adeam, vobiscum penitus permansurus. Diem vero Dominicam convocatis fratribus et amicis solemniter celebremus, et ita totius festi nostri jucunditatem penitus terminemus. » Et haec dicens, benedictionem dedit; sicque nos mirantes pariter et stupentes dimisit. 41. Habebat quoque beatus Pater in privato suo ministerio juvenem quemdam illustrem, filium viduae, pictoriae artis opificem, qui vilia ejus vestimenta calceamentaque servabat, nomine Bunonem, cui, ab initio ejusdem anni, quod secum patriam suam, id est Bajoariam, perrecturus esset saepe praecepit. Nam, ut praediximus, longe ante saepius se patriam suam revisitaturum serio promisit, et pluribus cujusque ordinis se ultroneis offerentibus, ac pariter cum eo proficisci cupientibus, grates devotioni eorum retulit, et solum tantum Bunonem secum iturum praeelegit. Eodem quippe die ante adventum cleri, ut praedixerat, dum more suo in abditis vestimenta sua mutaret, eidem juveni praecepit ut eadem vestimenta quae deposuit indueret, et ad eum concitus veniret. Quae verba ille quasi deliramenta vel irrisione plena contempsit. Praesul vero ac si dedignando cubiculariis dixit: « Ite et vestimenta quae deposui induite ei, et ad me deducite. » Qui statim eum post velum cubiculi trahentes induerunt, et in conspectum velut irridentes deduxerunt. Quem ille diu intuens, ait: « Vere scias quia in eadem veste rumorem invenies. » His dictis puer exivit, et in ipso momento intolerabile eum frigus invasit, et hora eadem aegrotans lecto procubuit. Quem cum post discessum fratrum episcopus requireret, dictum est quod aegrotaret. Qui statim accersito procuratore, praecepit ei dicens: « Puerum illum caute et sine molestia fac ad matrem suam deduci, ut in occursum meum paratus mecum possit proficisci. » Qui statim deducitur, et decrescentibus dietim viribus ad extrema praeparatur. 42. Deinde praesul noster ingravescente febre Holthusen, ubi confluente ecclesiastico more ad visitationem tanti viri multitudini sufficiens aedificiorum erat copia, provehitur. Ibi inter multam cleri populique frequentiam, quadam die venerabilis domina Sophia de Gandersheim advenit, quae tandem, ut
null
07324961-0cd9-4c66-aa0a-db0a14c237f6
latin_170m_raw
null
None
None
None
in pace loquar, deposita priori pertinacia, plena se fide et devotione, ad beati viri familiaritatem convertit, quae tunc, occasione inventa, et populari turba remota, astante clero, de frivola quadam pertinacia, quae de suae ecclesiae clericis contra beatum virum increvit, exordium fecit et debitam satisfactionem promittere coepit. Ad cujus verba ille, partim morbo cogente, partim vero, ut nobis videbatur, indignatione permovente, iracunde respondit, et in futurum talia suspendi rogavit. Illa vero commotionem ejus dissimulans, et obitum ejus celeriorem formidans, item itemque in sua satisfactione etiam lacrymando perstitit, eamque ut recipere dignaretur obsecrando postulavit. At ille: « Domina, inquit, per Deum paulisper reticete, et haec donec in festivitate sanctae Mariae conveniamus, suspendite. » Ipsa autem, ut videbatur omnibus, finem ejus citius adventurum intelligens, et tamen verba ejus vehementer expavescens: « Utinam, inquit, o Pater duecte, tandiu vita vestra nobis supersit, donec hoc tempus venerit. » Ille vero fortiter collectiviribus, apertisque oculis, et omnibus diu circumspectis, ait: « In potestate quidem Dei vita nostra exitusque vere consistit; in veritate tamen, quae Deus est, dico vobis quia in festivitate sanctae Mariae, ubi Deus voluerit, certe simul erimus, ibidemque coram veraci testimonio et de his, et de aliis etiam quae inter nos dissident, tractabimus. » Et haec dicens, compressis oculis reticuit. At ipsa nimio stupore pavefacta, silenter circumstantibus ait: « Heu me miseram! nunquidnam sum moritura, eumque in proximo subsecutura? » Nec tamen amplius eum inquietare praesumpsit, sed humiliter sibi ab eo indulgentiam simul et licentiam petiit. Item ille apertis oculis eam breviter, imo et salubriter de sacrae religionis observatione commonuit, ac de plurali suae obedientiae provisione coarguit, et sic elevata dextra eam benedictione munivit, eique pro tempore remissionem indulgens non sine magno, ut ipsa fatebatur, timore dimisit. 43. Transacta autem hebdomada, beatus Pater, jam deficiente funditus corpore, ab abbate caeterisque fratribus sacri olei liquore ecclesiastico more perungitur, et, ita ut praedixit, in vigilia Ascensionis Domini in montem sancti Mauricii transvehitur. Ibi statim ad eum flendo fratres [cum innumerabili alia multitudine fidelium] convenerunt, nec amplius amaritudinem doloris, quo corde tenus vexabantur, abscondere valuerunt. Caetera vero innumerabilis confluxit fidelium multitudo, quam non minor pro obitu charissimi pastoris afflixit amaritudo. Quos tamen ille, licet deficiente jam pene lingua, benigne consolando dimisit, et diluculo iterum advenire mandavit. Quibus discedentibus, et sacram noctem illam in magno dolore ducentibus, beatus Pater consueto more, sibi psalmos semper quasi pro dulci refectione ruminabat, et in tali meditatione cursum suum consummans, animam suam attentius Deo commendavit. Summo vero diluculo iterum clerus peractis matutinis advenit, quem ipse affatu tunc supremo, breviter, attamen salubriter, de sacrae religionis et obedientiae observantia commonuit, sicque confessionis versu cum eis communiter prolato, ad celebranda cum abbate missarum solemnia valedictione ultima dimisit. Praesul autem clemens, non immemor suae promissionis, de praedicto suo cubiculario Bunone requisivit sollicite; quem ubi desperari corporaliter cognovit, ei per nuntium mandavit, dicens: « Consolare, puer meus, in Domino et confortare, quia jam tempus instat, quo mecum ad patriam aeternae beatitudinis debes vere pervenire. » Quae verba puer laetus audivit, et nil jam de vita praesenti meditans, in ipsa sacra Ascensionis Domini die viaticum salutare petivit, quo percepto, gaudens promissionem beati praesulis exspectavit. 44. Missarum igitur apud nos celebritate peracta, refectioneque festine [festive] percepta, fratres iterum jam hora diei decima ad dilectum pontificem revenerunt, et officio pene linguae cessante, corde vero, juxta Apostolum (I Cor. XIV), spiritu et mente psallente, psalmos in solo pectore difficulter ruminantem invenerunt. Tunc inito consilio, pueros quatuor scholares ex utraque lectuli parte statuerunt, quos psalterium a principio aperte et distincte recitare fecerunt. Quibus Pater beatus auditis, quasi hac melodia delectatus, aliquantulum quievit, interdum et simul cum illis psallere gestivit. Versus tamen illos praecipuos, qui specialiter Domino ad supplicandum pertinebant, apertis elevatisque oculis, altius ructitabat. Media autem nocte, jam finito psalterio, jam imminente manifestius fine, matutinale officium incoeperunt;
null
83e92a29-96a9-4991-9cd0-cf1f82590c0b
latin_170m_raw
null
None
None
None
et dum ad psalmum #Benedictus Dominus Deus Israel@# pervenerunt, vir beatus in ultimo tunc agone desudans, vix dum apertis oculis, clero cantante, #Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent,@# ille, #Ad dirigendos,@# inquit, #pedes nostros in viam pacis (Luc. I) @#. Et in hoc verbo, dum a clero #Gloria Patri@# cum antiphona #Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum@# canebatur, ipse ab astantibus de lecto levabatur, sicque felix vere illa anima, quasi obdormiente corpore, carnali ergastulo solvebatur. Consonantibus statim ibidem campanis, fratres qui in monasteriis felicem ejus obitum solerti vigilantia exspectabant, pro tam dilectae animae remedio preces exsequiales frequentabant devote. 45. Non ergo nunc aestimo silentio praetereundum primum meriti ejus indicium, in ipso beato obitu Deo teste declaratum. Nam saepe dictus puer Buno in domo matris suae juxta ecclesiam Sancti Michaelis, eodem momento membris praemortuis, extremo tantum spiritu in pectore palpitante, desperatus jacebat: qui resonantibus illico campanis, quasi a somno evigilans, quid hoc esset stupens exquisivit. Cui cum mater dissimulans matutinale officium signari diceret, ipse ac si indignans matris astantiumque fallaciam: « Cur me, inquit, fallitis? Cur veritatem celatis? Vere cum hoc signo dilectus Dominus meus coelum scandit, et promissionum suarum, ah! ah! immemor miserum me reliquit. Surgite, ait, et elevatis manibus cordibusque, ejus dilectam animam divinae clementiae commendate, et ut mei modo meminerit obsecrate. » Et elevatis nisu quo potuit ad coelum oculis: « O praesul, inquit, sancte, o Pater clementissime, per ipsum te adjuro ad quem vadis, ut nunc memineris mei, et ne me in carne jam post te relinquas, quem tecum ad patriam iturum saepius promiseras. » Illi stupentes pariter ac moerentes, dum jussioni ejus obtemperant, vix eum reflexis oculis statim exanimem aspexerunt, quem illico stratu deponebant, et omisso fletu, eum quod optaverat obtinuisse, gaudebant. 46. Fratres vero in monasteriis exsequiarum debito matutinalique officio peracto, missarum celebratione, psalmorumque frequentatione pastorem suum divinae miserationi tanto devotius commendabant, quanto se ab ipso commendandos fiducialius sperabant. Adveniente autem felicis memoriae Brunone, Mindonensis Ecclesiae episcopo, quem ipse Pater venerabilis sibi in spiritualem filium adoptaverat, qui etiam, cognita ejus infirmitate, juxta nostra confinia habitabat, hora ejusdem diei tertia totus clerus cum populo militiae certe et familiae, et plurali civium comprovincialiumque, et maxime pauperum frequentia, ad montem ubi specialis noster thesaurus servabatur processit, eumque ad monasterium Sancti Michaelis, ut ipse vivens praedestinavit, deduxit. Quo dum appropiatur, ante portas atrii funus defuncti juvenis, cum non modica parentum civiumque turba profertur, quod et ante pedes episcopi per dispositas ecclesias a ministris circumfertur. Quantus vero planctus et lamentatio, vel cleri, vel populi, vel etiam pauperum ibidem exstiterit, ingenii nostri facundia certe ad enarrandum non sufficit, quia in una cujuslibet mente vel voce luctus et laetitia pariter sonuit: dum pectora fidelium de praesenti moeror, de futuro pertulit gaudium; quia, sicuti sancto Martino canitur, pium erat flere, et pium gaudere. Merito ergo flevimus, quia talem pastorem amisimus; sed et jure gaudebamus, quod talem intercessorem praemisimus. 47. Vigiliis igitur ibi pro nostro modulo condigne peractis, beatum corpus mane ad Sanctum Andream honorifice est delatum, ibique oblatis sacrificiis, inde in principali nostra ecclesia cum debita veneratione collocatum. In crastinum vero, illucescente Dominica, ex diversis per Saxoniam coenobiis fratres et sorores in obsequium tanti patroni convenerant, qui destitutionem cleri et desolationem populi, ac generale Christianismi totius damnum, debita lamentatione defleverant: sicque ab episcopo missali officio devotissime peracto, sacrum beati viri corpus in medio nostro choro, ecclesiastico more, terrae est collatum, quod ibidem usque in hodiernum diem a fidelibus Christi, juxta humanae fragilitatis possibilitatem, condigna est reverentia frequentatum. Praedicti autem pueri corpusculum ante occidentalem templi introitum, ab eodem episcopo prius est humatum. Domina vero Sophia, de qua etiam supra retulimus, jam de sua praemonitione magis magisque sollicita, sorores suas ac presbyteros illo cum oblationibus transmisit, seseque beati viri meritis et precibus suppliciter commisit: sicque superventuram beatae Matris Christi Assumptionem simul et Nativitatem pavens
null
5c72b21c-0fd4-4bb4-a866-382bbeb66e5d
latin_170m_raw
null
None
None
None
exspectavit. Quae tamen, incipiente sequenti anno, triduo ante Purificationem sanctae Mariae, ex hac vita emigravit: sic et in hoc Deus beati Patris prophetiam liquido declaravit. Nos quoque quantum, Deo annuente, possumus, merito ejusdem abbatissae animam divinae miserationi saepius commendare debemus, quae congregationem nostram, dum vixit, omni semper dilectione percoluit ejusdemque dilectionis certum testimonium posteris reliquit. 48. De miraculis igitur, quae per beati Patris merita, post dissolutionem corporis ejus, in salutem credentium divina pietas clementer ostendit, melius pauca quam plura scribenda putavimus, ne aut studiosis aut desidiosis fastidium, vel etiam infidelibus incredulitatis periculum narrationis prolixitate contrahamus. Praecipue tamen propter quasdam vanae mentis personas, quae in nostra patria usitato more per sacra loca discurrentes, se aut caecos, aut debiles, aut elingues, vel certe obsessos temere simulant, et ante altaria vel sepulcra sanctorum, se coram populo volutantes, pugnisque tundentes, sanatos illico se proclamant: ea scilicet sola vesana voluptate, ut sic tantum majorem stipem, vel quaestum a plebe percipiant. Sicque fit, ut et beatum virum saepius de talibus dixisse praemisimus, quia mendaces, inquit, faciunt ut veridicis vix credatur. Et cum in hujusmodi fallacia tales liquido deprehenduntur, etiam verae sanctorum virtutes in periculosam desperationem hac dubietate retrahuntur; vel certe et hi qui vere sanantur, etiam non solum a perfidis, sed et interdum a fidelibus fallere creduntur, sicut utique nobis de quadam muliercula palam venit. 49. Primo namque praedicti nostri antistitis Helizonis [ #al.,@# Hetelonis] anno, in speciali nostra festivitate, id est in Assumptione sanctae Mariae, anus quaedam nobis ignota, velato capite, nubilata facie, ante sepulcrum beati viri se projecit, ibique praedicto amentium more, diutius volutata tandem prosiliens se per multos annos caecam ibidem tunc illuminatam proclamavit. Quo statim rumore diffamato, clerus populusque concurrit, ipse etiam episcopus advenit. Cumque jam ad agendas publice Deo gratias properarent, cives illius, qui eam prius noverant, eamque in hujusmodi falsitate saepius notaverant, venerunt, qui illam et modo et saepe etiam antea talia mentitam veraciter dixerunt. In quam cum jam populus merito, ut male tractaretur, insurgeret, a clero tamen pro beati pontificis veneratione defensa, confusa discessit, et nusquam nobis postea comparuit. Talibus ergo fallaciis, cauta consideratione post haec devitatis, pluribus ignotorum dictis, quae certe vera esse poterant, dubitando dissimulatis, ad ea tantummodo sola quae praesentes, veritate Dei teste, vidimus, vel quae certe ab his audivimus, quos veraces in timore Domini cognovimus, narrationis nostrae seriem intendimus. 50. Primum namque fuit, quod et erat, et est omnibus notissimum. Quidam de operariis nostrae ecclesiae, nomine Luidgerus, cum in ecclesiae atrio ligna collocarent, graviori quadam trabe decidente, femore cum tibia et pede miserabiliter contrito, penitus debilitatus est. Quem beatus Pater, quia prius eum fidelem et utilem cognovit, ante mensam suam quotidie cum pauperibus ad eleemosynam sedere praecepit. Qui miser super debilitatis suae dolorem, graviori semet moerore saepius afflixit, quia ad opus cui mancipatus erat utilis esse non potuit. Quidquid tamen vel sedendo vel proreptando agere potuit, in hoc se voluntaria utilitate studiosus exercuit, nec prorsus aliquod tempus, nisi cum somnum vel cibum caperet, transire sibi patiebatur, quin semper in aliquo utilis esse videretur. Consuetudo namque dilecto nostro pontifici fuit ut puerulos, vel etiam pauperes validiores, saepius per plateas vel defossas petrarum foveas ageret, qui sibi lapillos minutos quosdam nivei coloris, vel nigri, vel rubri, interdum vel varii deferrent, quos ipse elimatos et politos, variaque collisione, vel confricatione in similitudinem pretiosorum lapidum redactos, aut in altaribus, aut libris, aut capsis, honeste collocavit. In quo nimirum opere praedictus ille pauper se privatim exercuit, et caeterorum industriam utiliter praevenit, et pro curiositate tali, episcopo penitus complacuit. Interdum autem et pictoribus et eis qui vitro fenestras componebant, se admiscuit, inter quos etiam utiliter operosus exstitit. 51. Beato vero pontifice ex hac luce sublato, ipse detonsus et laneis indutus, carne et reliqua lautiore refectione abstinens, ad sepulcrum ejus contulit se, ibique tam custodibus quam et caeteris fidelibus, quanta potuit fidelitate, servivit, et postremo
null
0ea3e78d-bff5-4468-bdfd-deff53ef2ba1
latin_170m_raw
null
None
None
None
, consentientibus magistris, totam sepulcri custodiam penitus usurpavit. Vix tamen debili crure ligno sustentato, reliquo vero corpore baculo sublevato tale obsequium exercuit. Attamen vires quas invalitudo denegavit, obediendi devotio ministravit. Psalmos quippe non noverat, verba tamen quae fidelium narratione vel admonitione perceperat, devotius invigilando, saepiusque in modum veniae, fidelium more decumbendo, sollicitus frequentabat. Quo ibidem in hac sedulitate firmius perdurante, et altiora quantum ad se proficere satagente, quadam die Sabbati ad vesperam, dum in choro vespertina laus canitur, ipse juxta sepulcrum pontificale prosternitur, et ibi diutius aut somno, aut exstasi quasi immobilis detinetur, et, ut ipse postea fatebatur, intolerabili quadam membrorum ac nervorum distensione, vel contractione invisibiliter cruciatur. Sed finita laude quasi soporatus surrexit, et velut plus solito aegrotans, vix habitaculum repetiit. Statimque lectulo collocabat se, et per totam noctem in illa membrorum distractione durius laborabat: sed paulo ante matutinum tandem sopitus dormivit, et somnium in quo surgere et ad ecclesiam ad agendas Deo gratias properare jussus est vidit. Somno tamen cito excitus surrexit, moxque remoto femorali sustentaculo, rejectoque baculo, matutinali hora et ecclesiam intravit, et coram omnibus Deum evidenti professione laudavit, et postmodum in finem vitae incolumis, quanto diutius, tanto devotius ministravit. 52. Mulier etiam quaedam, nomine Mersvid, omnibus nobiscum commanentibus notissima, quae per multos annos errabat caeca, ad idem beati praesulis sepulcrum, in crastinum post Assumptionem sanctae Mariae, coram clero et populo est illuminata. 53. Quidam quoque rusticus de pago ecclesiae qui Holthlaon dicitur, nomine Emko [Deniko], diutina infirmitate miserabiliter fatigatus, contractione lumborum per multos annos est crurum officio spoliatus: qui tandem ad viri sancti memoriam baculorum sustentatione vix dum proreptando pervenit, ibique in anniversario ejus die integram sanitatem coram clero et populo, omnibus nobis intuentibus recepit. 54. Nobilis vero quaedam femina non ignota, de episcopatu Mindonensi, Siuve nomine, puellam fratris sui filiam nutrivit, quam in locum filiae adoptatam intime dilexit: quae gravissima infirmitate praeventa, periclitari coepit, et quasi praemortua biduo exanimis jacebat. Propinquis vero cum familia et civibus assidentibus, et tantam puellae elegantiam pro multiplici miseratione amare deflentibus, anus quaedam, quae ad ecclesiam serviebat, de memoria nostri praesulis sermonem habuit, et qualiter ad ejus tumulum infirmi per divinam miserationem sanarentur exposuit. Cujus admonitione domina ipsa compuncta, matutinali tempore ecclesiam intravit, et coram altari prostrata, profusis lacrymis, Deo, sanctaeque Mariae, et beati etiam praesulis animae, pro eadem sua nepte oblationes intima devotione devovit; et continuo, ut ipsa nobis flendo juravit, regrediens puellam jam videntem, jam loquentem reperit, quae refectionem petiit, et accepit, et, Christo pro beati viri meritis annuente, sanitatem integram recepit. Quam amita ipsius, quinto post die ad sanctae Mariae altare et ad tumulum praesulis cum promissis oblationibus deduxit, et qualiter sanata sit, cum sufficienti civium ac provincialium suorum testimonio, coram multitudine comprobavit. 55. Frater quoque noster non ignotae memoriae, Volcwardus [ #al.,@# Folchardus] presbyter, eo tempore vicedominus, postea noster praepositus, postremo felix Brandeburgensis Ecclesiae episcopus, qui eidem Patri nostro, ut omnibus notum est, et fideliter servivit et intime complacuit, cum post obitum ejus episcopales curtes more solito circuiret, in villam quae Eckershuson [ #al.,@# Aschgereshusen] dicitur devenit, et in domum quamdam ad prandendum divertens, puerulum misera languoris infirmitate detentum invenit, qui tunc per aliquot hebdomadas, omni membrorum officio destitutus jacebat, et ad exitum dietim, ut omnibus videbatur, appropinquabat. Quem idem presbyter, sicut semper erat super talibus miserans, lacrymando diutius intuebatur, languorisque tempus et eventum ex familia sciscitabatur. Quod ut agnovit, flenti matri, ut ad tumulum sancti pontificis candelas juxta pueri mensuras promitteret persuasit: quod et ipsa statim libentissime fecit. Sed cum pauper illa ceram ad talia non haberet, ipse ex lino [lychnum] lumen parari praecepit, et puerum per singula membra metiri fecit ut certe mensuram secum deferret, et per se praestita cera candelas pro aegrotante ad beati viri memoriam offerret. Quo facto, ad prandium consederunt, et quasi oblito puero, alia quaedam inter se fabulari coeperunt. Interim vero puer mira celeritate
null
f89bf2e9-48d7-4ab8-9c8b-6dbc6fa6b957
latin_170m_raw
null
None
None
None
quasi ex morte revixit, et in lecto cunctis admirantibus resedit, et vocata matre de stratu prorepsit, et refectionem petiit, et eodem momento percepit, et postea pro beati viri meritis incolumis permansit. 56. Erat etiam in nostra congregatione juvenis quidam ex laico conversus, Desiderius nomine, et eodem beato viro jubente in clero tonsoratus, et usque ad diaconatus ordinem promotus: et quia plenum officium cantando et legendo cum fratribus frequentare non potuit, eum, ne penitus vacaret, cum custodibus ecclesiae ministrare praecepit. Tempore autem Azelini nostri praesulis, post miserabile incendium nostri monasterii, dum idem frater noster infra festivos dies Nativitatis Domini, quadam vespera in scholis cum pueris sermocinando consedit, subita caecitate miserabiliter perculsus cecidit, et alia etiam infirmitate concrescente, longo tempore decubuit. Quadragesimali vero tempore, caecitate durante, ex infirmitate convaluit, et ecclesiam debito more frequentans ad pontificale sepulcrum spe sanandi saepius prostratus procubuit, et contigit quadam feria ante Pascha, certe in Kalendis Aprilis, quando celebramus adventum reliquiarum sanctorum Cantianorum martyrum, dum in matutinis ibidem procumberet, illico quasi pruriente dextro oculo et durius manu confricato, sanguis non modicus prorupit, et statim in eodem oculo visum recepit, pro qua clementia divina pietas ab omnibus in commune laudabatur, et pro reliquo solita miserationis Domini potentia exspectabatur. Post Pascha vero in anniversario die sancti Patris nostri, cum in ejus memoria missa pro defunctis ab episcopo celebrata est, tempore oblationum coram clero et populo quasi infirmatus corruit, et praerumpente illico sanguine ex oculis et naribus, et etiam auribus, aperto oculo visum liquido percepit. Missali denique officio peracto, episcopus habito sermone clerum et populum ad laudes debitas Deo persolvendas admonuit, et profusis unanimiter lacrymis, Deum pariter et ipse laudavit. Qui frater eodem momento [ #al.,@# die], Deo gratias, penitus convaluit, et post haec in promissa professione usque in finem fideliter permansit. 57. Plurima igitur beati pastoris nostri praeconia, ea solummodo quam praemisimus ratione, praeterimus, quae per divinam clementiam ab initio usque adhuc gloriose fieri saepius sentimus. Nec tamen illud reticebimus quod, tota sancta Dei Ecclesia teste, verum esse novimus, quia plures plerumque ad sepulcrum ejus cum oblationibus gaudentes adveniunt, qui sese suosque a variis tribulationibus vel infirmitatibus celeri subventione, per virtutum ejus merita liberatos publice referunt. Namque ut alicui aliquid incommoditatis, vel molestiae occurrerit, statim cum ad sancti hujus Patris memoriam, vel absens oblationis suae votum ubicunque promiserit, procul dubio eodem momento quamcunque consolationem in vera fide sperans obsecrat, celerius eam meritis ejus suffragantibus impetrat, [per eum, qui omnia operatur in omnibus, Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.] MIRACULA DECEM A S. GODEHARDO FACTA, DUM ADHUC ESSET ABBAS. I. #De quodam febricitante, quem sanavit in Bavaria.@# 58. Joannes quidam civis Pataviensis febris incommodo vexabatur per longa tempora. Contigit autem ut sanctus Pater Godehardus adhuc abbas in suo monasterio Altach, pro negotio dicti sui monasterii Pataviam adveniret, et infirmus ille, ipsius cognita praesentia, fratrem suum misit ad eum, rogans, ut ipsum causa Dei visitare dignaretur: quod et fecit. Visis autem ipsius in quibus decubuit febribus, ingemuit, et ait: « O pater Adam, quis te tam celeriter excaecavit, ut mandatis Dei creatoris tui contraires, et tot malis nos omnes peccato tuo subjiceres! Ecce post haec, quae temporaliter hic patimur, nisi mandata ejus servaverimus, aeternaliter pati formidamus; et erit hoc malum temporale initium nobis malorum aeternorum. » Hoc autem cum dixisset, accipiens scyphum quemdam, et vinum in eum fundens, signo crucis signatum benedixit, et tradidit viro decumbenti, dicens: « Bibe, frater, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in eo confortare. » Qui bibit confidens in Dei clementia et sancti viri meritis; illico surrexit ab omni febris incommodo penitus liberatus, et ivit ad ecclesiam Sancti Stephani laudans Deum. 58. Joannes quidam civis Pataviensis febris incommodo vexabatur per longa tempora. Contigit autem ut sanctus Pater Godehardus adhuc abbas in suo monasterio Altach, pro negotio dicti sui monasterii Pataviam adveniret, et infirmus ille, ipsius cognita praesentia, fratrem suum misit
null
2edf9dda-746a-4ad1-8927-4a0defe0824b
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad eum, rogans, ut ipsum causa Dei visitare dignaretur: quod et fecit. Visis autem ipsius in quibus decubuit febribus, ingemuit, et ait: « O pater Adam, quis te tam celeriter excaecavit, ut mandatis Dei creatoris tui contraires, et tot malis nos omnes peccato tuo subjiceres! Ecce post haec, quae temporaliter hic patimur, nisi mandata ejus servaverimus, aeternaliter pati formidamus; et erit hoc malum temporale initium nobis malorum aeternorum. » Hoc autem cum dixisset, accipiens scyphum quemdam, et vinum in eum fundens, signo crucis signatum benedixit, et tradidit viro decumbenti, dicens: « Bibe, frater, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in eo confortare. » Qui bibit confidens in Dei clementia et sancti viri meritis; illico surrexit ab omni febris incommodo penitus liberatus, et ivit ad ecclesiam Sancti Stephani laudans Deum. II. #De quodam monacho, quem precibus suis a febre acutissima liberavit.@# 59. Vir sanctus Godehardus monachum quemdam de monasterio suo Altach ad monasterium Herveldense secum duxit; qui post ibidem febrium molestia decumbebat. Hunc sanctus Pater consolationis gratia frequenter visitavit. Quodam autem tempore dixit infirmo: « Frater mi, quomodo habes? » Et infirmus ait: « Ecce, Pater, febrium molestia nimium me vexat, ita ut vita quasi nulla amodo sit in me. » Et ait ei vir sanctus: « Dominus noster Jesus Christus majora pro nobis passus est, quam haec febrium tuarum possunt esse incommoda. » Cui decumbens ait: « Scio, Pater mi, scio quod multo graviora pro nobis passus est ad mortis amaritudinem tormenta. » Et ait sanctus Godehardus: « In nomine Jesu Christi, qui graviora pro nobis sustinuit, surge; et in fratrum tuorum collegio psallens benedic eum, qui te suo sanguine abluit, et redemit. » Et infirmus ait: « Surgam in nomine Jesu Christi, et ibo ad patrem meum, qui et Pater Domini mei Jesu Christi, et dicam ei: Jam non sum dignus vocari filius tuus (Matth. XV, 19), sed fac mecum misericordiam tuam, quasi cum servo tuo (Psal. CXVIII, 124), sed a via tua deviante, et ad te clementer suscipe revertentem. » Et inter haec verba surrexit, et ad chorum ivit, et omnibus admirantibus, cum astantibus laudans Deum et cantans, benedixit. 59. Vir sanctus Godehardus monachum quemdam de monasterio suo Altach ad monasterium Herveldense secum duxit; qui post ibidem febrium molestia decumbebat. Hunc sanctus Pater consolationis gratia frequenter visitavit. Quodam autem tempore dixit infirmo: « Frater mi, quomodo habes? » Et infirmus ait: « Ecce, Pater, febrium molestia nimium me vexat, ita ut vita quasi nulla amodo sit in me. » Et ait ei vir sanctus: « Dominus noster Jesus Christus majora pro nobis passus est, quam haec febrium tuarum possunt esse incommoda. » Cui decumbens ait: « Scio, Pater mi, scio quod multo graviora pro nobis passus est ad mortis amaritudinem tormenta. » Et ait sanctus Godehardus: « In nomine Jesu Christi, qui graviora pro nobis sustinuit, surge; et in fratrum tuorum collegio psallens benedic eum, qui te suo sanguine abluit, et redemit. » Et infirmus ait: « Surgam in nomine Jesu Christi, et ibo ad patrem meum, qui et Pater Domini mei Jesu Christi, et dicam ei: Jam non sum dignus vocari filius tuus (Matth. XV, 19), sed fac mecum misericordiam tuam, quasi cum servo tuo (Psal. CXVIII, 124), sed a via tua deviante, et ad te clementer suscipe revertentem. » Et inter haec verba surrexit, et ad chorum ivit, et omnibus admirantibus, cum astantibus laudans Deum et cantans, benedixit. III. #De quadam juvencula a molestia febrium liberata.@# 60. Juvencula quaedam in oppido Teckendorff, in territorio Bavariensi, cum febrium molestia nimium gravaretur, astabant ei quaedam honestae feminae, referentes ei qualiter praedictus in Patavia meritis beati Godehardi post haustum vini per eum benedicti, a febrium rigore fuerat liberatus. Quibus auditis, dixit infirma patri suo: « O mi dilecte pater, rogo te per Jesum Christum ut mittas
null
e399ad93-1fed-42bc-8e13-72538e08d02d
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad sanctum virum Godehardum, petendo eum ut benedicat parum vini in cupha, vel scypho suo, et mittat ad me ut bibam ex eo. ut allevier a fervore febrium quibus incessanter affligor atque uror. » Pater autem his auditis, misit ut voluit, et vinum benedictum accepit a sancto Godehardo, quod juvencula bibit infirma in nomine Jesu Christi, et subito sanata est, et surrexit laudans Deum, qui meritis sancti Godehardi eam clementer a vi febrium liberavit. 60. Juvencula quaedam in oppido Teckendorff, in territorio Bavariensi, cum febrium molestia nimium gravaretur, astabant ei quaedam honestae feminae, referentes ei qualiter praedictus in Patavia meritis beati Godehardi post haustum vini per eum benedicti, a febrium rigore fuerat liberatus. Quibus auditis, dixit infirma patri suo: « O mi dilecte pater, rogo te per Jesum Christum ut mittas ad sanctum virum Godehardum, petendo eum ut benedicat parum vini in cupha, vel scypho suo, et mittat ad me ut bibam ex eo. ut allevier a fervore febrium quibus incessanter affligor atque uror. » Pater autem his auditis, misit ut voluit, et vinum benedictum accepit a sancto Godehardo, quod juvencula bibit infirma in nomine Jesu Christi, et subito sanata est, et surrexit laudans Deum, qui meritis sancti Godehardi eam clementer a vi febrium liberavit. IV. #De quodam scholare sanato a simili febrium molestia.@# 61. Servus Dei Godehardus, quia erat ex corde misericors, et super afflictos pia gestabat viscera, infirmorum sive decumbentium, vel per se, aut per alios semper visitavit domicilia. Contigit autem quodam tempore, cum adhuc in abbatia Altahensi praesideret, quemdam scholarem cujusdam viduae pauperis febrium molestia graviter infirmari, quem pietate solita saepius visitavit, cui et quodam tempore dixit: « Fili, viriliter age, sustinens flagella Domini, ac confortetur in eo cor tuum. Ipse enim est qui percutit et medetur, atque sanat, suos castigans electos, ne morti tradantur sempiternae. » Et juvenis ait: « Quae est fortitudo mea, ut haec gravia sustineam et patienter agam? » Et Pater sanctus ait: « Confide, fili, sciens quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18); et libenter gloriari velis cum Apostolo in infirmitatibus tuis, ut in te sicut in eo habitet virtus Christi, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). » Cui infirmus ait: « Peto, sancte Pater, ut Deum pro me misero suppliciter exores. » At Pater sanctus, pomum in manu habens, quod forsan secum tulerat, aut juxta lectum infirmi invenerat, benedixit, et dedit infirmo, dicens: « Accipe, fili, et manduca pomum, in nomine Jesu Christi: et, si est voluntas ejus, de lecto surge sanus; sin autem, maneat haec infirmitas tibi, et patienter age ut a Deo praemium vitae aeternae, in quo aeterna est sanitas, valeas promereri. » Comedit ille, et surrexit sanus laudans Deum. 61. Servus Dei Godehardus, quia erat ex corde misericors, et super afflictos pia gestabat viscera, infirmorum sive decumbentium, vel per se, aut per alios semper visitavit domicilia. Contigit autem quodam tempore, cum adhuc in abbatia Altahensi praesideret, quemdam scholarem cujusdam viduae pauperis febrium molestia graviter infirmari, quem pietate solita saepius visitavit, cui et quodam tempore dixit: « Fili, viriliter age, sustinens flagella Domini, ac confortetur in eo cor tuum. Ipse enim est qui percutit et medetur, atque sanat, suos castigans electos, ne morti tradantur sempiternae. » Et juvenis ait: « Quae est fortitudo mea, ut haec gravia sustineam et patienter agam? » Et Pater sanctus ait: « Confide, fili, sciens quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18); et libenter gloriari velis cum Apostolo in infirmitatibus tuis, ut in te sicut in eo habitet virtus Christi, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). » Cui infirmus ait: « Peto, sancte Pater, ut Deum pro me misero suppliciter exores. » At Pater sanctus, pomum in
null
aaa3e01b-a0e5-4dcd-a32d-0bafd605969a
latin_170m_raw
null
None
None
None
manu habens, quod forsan secum tulerat, aut juxta lectum infirmi invenerat, benedixit, et dedit infirmo, dicens: « Accipe, fili, et manduca pomum, in nomine Jesu Christi: et, si est voluntas ejus, de lecto surge sanus; sin autem, maneat haec infirmitas tibi, et patienter age ut a Deo praemium vitae aeternae, in quo aeterna est sanitas, valeas promereri. » Comedit ille, et surrexit sanus laudans Deum. V. #De juvene submerso, meritis sancti Godehardi resuscitato.@# 62. Juvenis quidam de castro Stauwenborch in Bavaria, prope Danubium fluvium pertransire volens, procellis navem subvertentibus, mergitur in flumen; ubi plusquam tribus horis remansit incognitus. Tandem corpus exanime ad littus ejicitur, et mortuus ad domum parentum deportatur. Lacrymantur proximi, et gemunt affines ob mortem tam subitam juvenis tam famosi. Sanctus autem abbas Godehardus casu transiens locum illum, et audiens voces ululantium, ait: « O mors, quam amara est memoria tua homini! (Eccli. XLI, 1.) Quam subito et inopinate exstinguis! quae et peccatoribus es pessima, justis autem nimis desiderabilis atque pretiosa. » Cum autem haec et his similia diceret, venit mater misera juvenis, et ad pedes procidit viri sancti, dicens: « Domine, si quid potes apud Deum, miserere mei, et resuscita filium meum. » Cui sanctus Pater: « Crede mihi, mulier, ut verum est et experientia docet quotidiana, omnes subjacemus mortis imperio, ideoque beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13). Mors enim omnes qui in mundo vivunt, non uno, sed quasi mille modis sternit. Beatus qui vigilat (Apoc. XVI, 15), et in adventu praemunitur. » Et iterum mulier ait voce lacrymosa: « En filius meus unicus et dilectus in flumine suffocatus interiit subito; huic timeo damnationem, quia mundanus erat nimis. Rogo igitur, pie Pater, si quid potes apud Deum, resuscita filium meum, ut tantum sua confiteatur delicta, et sanctis Ecclesiae sacramentis muniatur, et post, si Deo placet, in pace feliciter requiescat. » Cui vir sanctus, Salvatoris utens verbis, ait: « O mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 28), fiat tibi sicut petiisti. » Et transiens cum ea ad cadaver in libitina jacens, et tenens manum ejus, dixit: « Adolescens, tibi dico, surge. » Et juvenis surrexit incolumis atque sanus; et sanctum virum petiit ut causa Dei confessionem ejus audiret, et pro peccatis suis sibi injungeret poenitentiam salutarem; et annuit sanctus Pater petitioni ejus, et audita confessione ejus, sacris Ecclesiae sacramentis eum praemunivit. Quo facto, juvenis ait: « Jube me, sancte Pater, nunc iterum in pace quiescere, quod mundum nimis horreo, qui suos amatores mittit in gehennam, cujus poenam gravissimam ex parte sum expertus. » Et vir Dei ait: « Dormi, fili mi, et quiesce feliciter in pace Jesu Christi. » Et ille respondit: « Amen. » Et inclinato capite, in gratia Dei feliciter obdormivit. Felix autem mater ejus, his auditis et cognitis, semota prorsus omni tristitia, cum gaudio corpus filii ecclesiastico more tradidit sepulturae, ac Deo, devotione quanta potuit, animam ipsius laetissime commendavit. 62. Juvenis quidam de castro Stauwenborch in Bavaria, prope Danubium fluvium pertransire volens, procellis navem subvertentibus, mergitur in flumen; ubi plusquam tribus horis remansit incognitus. Tandem corpus exanime ad littus ejicitur, et mortuus ad domum parentum deportatur. Lacrymantur proximi, et gemunt affines ob mortem tam subitam juvenis tam famosi. Sanctus autem abbas Godehardus casu transiens locum illum, et audiens voces ululantium, ait: « O mors, quam amara est memoria tua homini! (Eccli. XLI, 1.) Quam subito et inopinate exstinguis! quae et peccatoribus es pessima, justis autem nimis desiderabilis atque pretiosa. » Cum autem haec et his similia diceret, venit mater misera juvenis, et ad pedes procidit viri sancti, dicens: « Domine, si quid potes apud Deum, miserere mei, et resuscita filium meum. » Cui sanctus Pater: « Crede mihi, mulier
null
7c2cddc9-7f30-40b7-98f5-13d4629ae6eb
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut verum est et experientia docet quotidiana, omnes subjacemus mortis imperio, ideoque beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13). Mors enim omnes qui in mundo vivunt, non uno, sed quasi mille modis sternit. Beatus qui vigilat (Apoc. XVI, 15), et in adventu praemunitur. » Et iterum mulier ait voce lacrymosa: « En filius meus unicus et dilectus in flumine suffocatus interiit subito; huic timeo damnationem, quia mundanus erat nimis. Rogo igitur, pie Pater, si quid potes apud Deum, resuscita filium meum, ut tantum sua confiteatur delicta, et sanctis Ecclesiae sacramentis muniatur, et post, si Deo placet, in pace feliciter requiescat. » Cui vir sanctus, Salvatoris utens verbis, ait: « O mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 28), fiat tibi sicut petiisti. » Et transiens cum ea ad cadaver in libitina jacens, et tenens manum ejus, dixit: « Adolescens, tibi dico, surge. » Et juvenis surrexit incolumis atque sanus; et sanctum virum petiit ut causa Dei confessionem ejus audiret, et pro peccatis suis sibi injungeret poenitentiam salutarem; et annuit sanctus Pater petitioni ejus, et audita confessione ejus, sacris Ecclesiae sacramentis eum praemunivit. Quo facto, juvenis ait: « Jube me, sancte Pater, nunc iterum in pace quiescere, quod mundum nimis horreo, qui suos amatores mittit in gehennam, cujus poenam gravissimam ex parte sum expertus. » Et vir Dei ait: « Dormi, fili mi, et quiesce feliciter in pace Jesu Christi. » Et ille respondit: « Amen. » Et inclinato capite, in gratia Dei feliciter obdormivit. Felix autem mater ejus, his auditis et cognitis, semota prorsus omni tristitia, cum gaudio corpus filii ecclesiastico more tradidit sepulturae, ac Deo, devotione quanta potuit, animam ipsius laetissime commendavit. VI. #De muliere in partu laborante, et orationibus sancti a dolore partus liberata.@# 63. Sanctus Pater Godehardus, dum in cella sua post vigilias matutinas orationis causa resideret, contigit ut quaedam mulier habitans in confinibus monasterii, partu laborando cruciaretur: cui compatiens vir sanctus, terrae procumbens orationi se dedit, dicens: « O Domine Deus omnipotens, adjuva plasma tuum, miserere filiae Evae in matris suae maledicto laborante. » Et illico, modo quodam inopinato, mulier conticuit, quia peperit filium. Quae postea obdormiens, ei revelatum est quod precibus sancti Godehardi a dolore partus sit liberata. Quae gratias egit Deo, qui eam sancti viri meritis tam clementer visitavit; filium autem suum Godehardum vocari fecit, et in puerili aetate eum tradidit sancto viro regularibus disciplinis imbuendum. Hac igitur de causa mulieres regionis illius, in dolore partus sancti Godehardi patrocinium consueverunt invocare, et multae petitionis suae sentiebant effectum adoptatum. 63. Sanctus Pater Godehardus, dum in cella sua post vigilias matutinas orationis causa resideret, contigit ut quaedam mulier habitans in confinibus monasterii, partu laborando cruciaretur: cui compatiens vir sanctus, terrae procumbens orationi se dedit, dicens: « O Domine Deus omnipotens, adjuva plasma tuum, miserere filiae Evae in matris suae maledicto laborante. » Et illico, modo quodam inopinato, mulier conticuit, quia peperit filium. Quae postea obdormiens, ei revelatum est quod precibus sancti Godehardi a dolore partus sit liberata. Quae gratias egit Deo, qui eam sancti viri meritis tam clementer visitavit; filium autem suum Godehardum vocari fecit, et in puerili aetate eum tradidit sancto viro regularibus disciplinis imbuendum. Hac igitur de causa mulieres regionis illius, in dolore partus sancti Godehardi patrocinium consueverunt invocare, et multae petitionis suae sentiebant effectum adoptatum. VII. #De quodam quem in via socium habebat, qui cadens crus fregit, sed sanctus vir subito eum sanavit.@# 64. Cum sanctus Godehardus pro negotio forsitan sui monasterii ad Romanam iret curiam, habens aliquos de suis monachis secum in suo comitatu, inter quos quidam caeteris senior, Erkenfridus nomine, incaute procedens, dum montem, qui Godehardi dicitur, ascenderet, equus cum eo cecidit, et crus ejus dextrum ex toto confregit. Qui gemens cum lacrymis ait, contra sanctum Dei murmurando: « Utquid, Pater, me duxisti
null
61bc4cd5-17c7-4f95-b06e-4f9eceb261eb
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad montis istius praecipitium ut me interficeres? » Cui sanctus Pater ait: « Scio, fili mi dilecte, quod invite mecum iter hoc coepisti, et intra te ipsum murmurando mihi detraxisti. Ideo tunc reddita est tibi merces tua. Poenitere igitur, et ora Deum ut dimittat tibi offensam hanc, ut saneris. » Qui ait: « Adjuva, Pater, infirmitatem meam, et remitte mihi quod deliqui contra te; et cruciet me flagellum Dei, quantum libet. » Vir autem Dei, audita ejus devotione, tetigit confractum os cruris ejus, et ait: « Sanat te, frater, Dominus Jesus Christus; et tu in nomine ejus surge, ut ambulemus. » Qui surrexit ex toto sanus, et ultra profectus cum eo. Idem postmodum secutus est eum Hildenesheim, et mansit apud eum usque ad diem mortis suae. 64. Cum sanctus Godehardus pro negotio forsitan sui monasterii ad Romanam iret curiam, habens aliquos de suis monachis secum in suo comitatu, inter quos quidam caeteris senior, Erkenfridus nomine, incaute procedens, dum montem, qui Godehardi dicitur, ascenderet, equus cum eo cecidit, et crus ejus dextrum ex toto confregit. Qui gemens cum lacrymis ait, contra sanctum Dei murmurando: « Utquid, Pater, me duxisti ad montis istius praecipitium ut me interficeres? » Cui sanctus Pater ait: « Scio, fili mi dilecte, quod invite mecum iter hoc coepisti, et intra te ipsum murmurando mihi detraxisti. Ideo tunc reddita est tibi merces tua. Poenitere igitur, et ora Deum ut dimittat tibi offensam hanc, ut saneris. » Qui ait: « Adjuva, Pater, infirmitatem meam, et remitte mihi quod deliqui contra te; et cruciet me flagellum Dei, quantum libet. » Vir autem Dei, audita ejus devotione, tetigit confractum os cruris ejus, et ait: « Sanat te, frater, Dominus Jesus Christus; et tu in nomine ejus surge, ut ambulemus. » Qui surrexit ex toto sanus, et ultra profectus cum eo. Idem postmodum secutus est eum Hildenesheim, et mansit apud eum usque ad diem mortis suae. VIII. #De muliere caeca, quam ipse illuminavit cum Deo.@# 65. Contigit quadam vice, ut sanctus Godehardus pertransiret oppidum Strawigen [Stravubingen] dioecesis Ratisbonensis, et obviavit ei quaedam caeca mulier mendica ostiatim quaerens panem, quae forsan equorum nitebatur declinare strepitum, et in lapide laedens pedem, cecidit graviter nimis. Sanctus autem Godehardus, hoc viso, subito descendit de equo, et accurrens amplexando eam relevavit, et, quantum potuit, luti sorditiem de mantello mulierculae tersit diligenter, et ait: « Quare cecidisti, mater? » Et illa dixit: « Caeca sum, amice, et ideo offendicula viarum cavere non valeo, nec possum devitare. » Sanctus autem Pater sibi ex corde compatiens, ait: « O mi Deus meus, quot sunt in terra convicia et gravamina tui plasmatis! Bene ergo dicitur: « Vae, vae, vae habitantibus in terra (Apoc. VIII, 13). » Et cum dixisset, lutum cum sputo miscuit, more nostri Salvatoris (Joan. IX, 6), et linivit oculos ejus, dicens: « O Domine Jesu Christe, qui in conspectu discipulorum tuorum lutum ex sputo fecisti, linivistique oculos caeci cujusdam, et vidit; illumina etiam oculos hujus pauperculae tuae, ut confiteatur nomini tuo, et glorietur in praedigna laude tua (Psal. CV, 47). » His sic actis et dictis, mulier coepit sanctum virum intueri, ceciditque ad pedes ejus, dicens: « Viderunt oculi mei salutare Dei: » et prona osculabatur pedes ejus; et ivit ad propria, laudans Deum pro virtutibus et meritis sancti viri. 65. Contigit quadam vice, ut sanctus Godehardus pertransiret oppidum Strawigen [Stravubingen] dioecesis Ratisbonensis, et obviavit ei quaedam caeca mulier mendica ostiatim quaerens panem, quae forsan equorum nitebatur declinare strepitum, et in lapide laedens pedem, cecidit graviter nimis. Sanctus autem Godehardus, hoc viso, subito descendit de equo, et accurrens amplexando eam relevavit, et, quantum potuit, luti sorditiem de mantello mulierculae tersit diligenter, et ait: « Quare cecidisti, mater?
null
7595ee39-5a6c-4f33-a0fb-23145d1fa814
latin_170m_raw
null
None
None
None
» Et illa dixit: « Caeca sum, amice, et ideo offendicula viarum cavere non valeo, nec possum devitare. » Sanctus autem Pater sibi ex corde compatiens, ait: « O mi Deus meus, quot sunt in terra convicia et gravamina tui plasmatis! Bene ergo dicitur: « Vae, vae, vae habitantibus in terra (Apoc. VIII, 13). » Et cum dixisset, lutum cum sputo miscuit, more nostri Salvatoris (Joan. IX, 6), et linivit oculos ejus, dicens: « O Domine Jesu Christe, qui in conspectu discipulorum tuorum lutum ex sputo fecisti, linivistique oculos caeci cujusdam, et vidit; illumina etiam oculos hujus pauperculae tuae, ut confiteatur nomini tuo, et glorietur in praedigna laude tua (Psal. CV, 47). » His sic actis et dictis, mulier coepit sanctum virum intueri, ceciditque ad pedes ejus, dicens: « Viderunt oculi mei salutare Dei: » et prona osculabatur pedes ejus; et ivit ad propria, laudans Deum pro virtutibus et meritis sancti viri. IX. #De obsessa sanata meritis sancti Godehardi.@# 66. In civitate Ratisbona, quodam tempore, sanctus Godehardus morabatur pro negotio forsan sui monasterii: ubi quaedam obsessa a daemonio ad eum ducebatur, ut sanaretur ab eo. Quam vir Dei inspiciens, ait: « Responde mihi, immunde spiritus, ad ea quae a te quaero. Quid hic agis in creatura Dei? » At daemon ait: « Pleno jure est anima ipsius mea, quod incantatrix est, et per eam multas animas lucratus sum. » Et ait vir sanctus: « Quare propter incantationem tua est? » Et daemon ait: « Nonne legisti quia Dominus pythones, divinos et incantatores jussit exterminari? Quid enim tales faciunt, nisi quod mihi meisque principibus deserviunt, idololatrae enim sunt; vix etiam aliquos tanto jure possidere possumus, quanto hujusmodi vitiis irretitos. Nunquid ignoras, quod inter mille incantatrices aut divinos, vix una invenitur, quae vel qui velit hoc vitium confiteri? sic enim ora ipsorum claudimus, ut de talibus loqui nihil valeant quovis modo. » Et ait vir sanctus: « Scio, quia magna est malitia tua et tuorum similium; nec tamen dubito, quod major bonitas Dei est et clementia. Ergo, immunde spiritus, da honorem Deo, et recede ab hac creatura ejus, ut redeat ad gratiam, quam tu ab ea abstulisti. » Et daemon ait: « Cur me in tantam agis violentiam? Quid feci tibi, aut quid habes contra me? » Et ille ait: « Audi, proterve et immunde spiritus: In illa aeterna patria, de qua tu superbiens cecidisti, tanta mihi erit laetitia de bono communi, ut de meo proprio, imo et multo major: et ideo hic dolere convenit de malo alieno multo fortius quam de malo proprio. Per hoc enim vitam aeternam promerebor. Habeo ergo contra te justam causam quod minus juste possides, et punis sororem meam, plasma Dei creatoris tui. Non enim, ut asseris, ago tibi violentiam; sed pro gloria Dei et amore plasmatis ejus, pro quo Unigenitus ejus sanguinem suum fundens, amatissimam mortem sustinuit, contra te non pugil, sed victor gloriosus [decerto]. Ergo, tibi praecipio, superbe et immunde spiritus, in nomine Jesu Christi recede ab ea, et non praesumas amodo creaturam Dei molestare. » Et sic spiritus ille malignus abscessit, et mulier ut mortua cecidit. Sed vir sanctus subito eam erexit: erecta vero publice vitium incantationis, quod dudum multoties perfecerat, cum lacrymis est confessa; quam et vir sanctus absolvit virtute passionis Jesu Christi. 66. In civitate Ratisbona, quodam tempore, sanctus Godehardus morabatur pro negotio forsan sui monasterii: ubi quaedam obsessa a daemonio ad eum ducebatur, ut sanaretur ab eo. Quam vir Dei inspiciens, ait: « Responde mihi, immunde spiritus, ad ea quae a te quaero. Quid hic agis in creatura Dei? » At daemon ait: « Pleno jure est anima ipsius mea, quod incantatrix est, et per eam multas animas lucratus sum. » Et ait vir sanctus: « Quare propter incantationem tua est? » Et daemon ait
null
93a074e2-8343-4031-8017-f1489e357827
latin_170m_raw
null
None
None
None
: « Nonne legisti quia Dominus pythones, divinos et incantatores jussit exterminari? Quid enim tales faciunt, nisi quod mihi meisque principibus deserviunt, idololatrae enim sunt; vix etiam aliquos tanto jure possidere possumus, quanto hujusmodi vitiis irretitos. Nunquid ignoras, quod inter mille incantatrices aut divinos, vix una invenitur, quae vel qui velit hoc vitium confiteri? sic enim ora ipsorum claudimus, ut de talibus loqui nihil valeant quovis modo. » Et ait vir sanctus: « Scio, quia magna est malitia tua et tuorum similium; nec tamen dubito, quod major bonitas Dei est et clementia. Ergo, immunde spiritus, da honorem Deo, et recede ab hac creatura ejus, ut redeat ad gratiam, quam tu ab ea abstulisti. » Et daemon ait: « Cur me in tantam agis violentiam? Quid feci tibi, aut quid habes contra me? » Et ille ait: « Audi, proterve et immunde spiritus: In illa aeterna patria, de qua tu superbiens cecidisti, tanta mihi erit laetitia de bono communi, ut de meo proprio, imo et multo major: et ideo hic dolere convenit de malo alieno multo fortius quam de malo proprio. Per hoc enim vitam aeternam promerebor. Habeo ergo contra te justam causam quod minus juste possides, et punis sororem meam, plasma Dei creatoris tui. Non enim, ut asseris, ago tibi violentiam; sed pro gloria Dei et amore plasmatis ejus, pro quo Unigenitus ejus sanguinem suum fundens, amatissimam mortem sustinuit, contra te non pugil, sed victor gloriosus [decerto]. Ergo, tibi praecipio, superbe et immunde spiritus, in nomine Jesu Christi recede ab ea, et non praesumas amodo creaturam Dei molestare. » Et sic spiritus ille malignus abscessit, et mulier ut mortua cecidit. Sed vir sanctus subito eam erexit: erecta vero publice vitium incantationis, quod dudum multoties perfecerat, cum lacrymis est confessa; quam et vir sanctus absolvit virtute passionis Jesu Christi. X. #De puero multum hebete, quem oratione sua docilem fecit.@# 67. In civitate Patavia erat quidam civis dives valde, qui habuit filium quem tenerrime dilexit: qui puer adeo hebes erat, ut in tribus annis non potuit efficere ut disceret minus alphabetum. Unde pater ejus sanctum Godehardum adiit, retulitque ei duritiam cordis filii sui, petens obnixius ut pro eo suppliciter orare dignetur, quatenus Deus omnipotens eum illuminare dignaretur. Sanctus vero Godehardus, vocato ad se puero, super eum legit quae sequuntur: « Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. I, 1); » cum collecta: « Deus qui per coaeternam tibi Sapientiam, hominem cum non esset condidisti, » etc. Et addidit: « Vade, fili; et ille magistrorum optimus, qui subito docuit apostolos, te instruat, et in via recta ad agnitionem perducat clariorem. » Qui puer ita mutatus est, ut in brevi tempore omnes suos consanguineos, et omnes sibi coaetaneos, imo seniores atque doctiores se sapientiae plenitudine anteiret. Qui postea, propter intellectus et sapientiae profunditatem, in episcopum Pataviensem est electus atque ordinatus; unde sibi et subditis pro animarum salute instantissime laboravit. Sequens miraculum factum est, cum esset episcopus. #De mortuis, qui ad praeceptum sancti praesulis surrexerunt de sepulcris, exeuntes de ecclesia, quia excommunicati, quod vivi facere noluerunt.@# 68. Accidit ut sanctus praesul Godehardus quosdam de suis subditis, ob eorum rebellionem, post monitiones consuetas excommunicaret; quorum aliqui, malitiae suae veneno excitati, ipso celebrante, ecclesiam intraverunt arroganter et proterve. Quo cognito, se divertit ab altari, dicens: « Praecipio vobis omnibus, qui estis excommunicati, in virtute Spiritus sancti et sanctae obedientiae ut exeatis de ecclesia. » Rebelles autem et excommunicati hoc praeceptum non curantes perstiterunt, remanentes in ecclesia. Sed quidam de mortuis, qui multis annis quieverant in monumentis, qui et forsan, ignorantibus eis qui eos sepelierunt, in excommunicatione sepulti fuerant, surrexerunt et de ecclesia exierunt. Quod videntes illi rebelles erubuerunt, et post mortuos exierunt. Sanctus autem praesul, finita missa, ad eos exiens, dixit: « Audite, rebelles et increduli, et videte justum Dei judicium contra vos. Ecce mortui
null
a007bcdd-078f-40ee-a366-3a34ad4c7f74
latin_170m_raw
null
None
None
None
Deo in suo vicario obediunt, vos autem superbo referti spiritu obedire contempsistis. Surgent igitur mortui isti contra vos in judicio, et sententiam damnationis allegabunt contra vos, nisi plenam et condignam poenitentiam egeritis. » Et, his dictis, convertit se ad mortuos, dicens: « Ego vos, fratres, auctoritate Domini nostri Jesu Christi absolvo a sententia excommunicationis, qua huc usque fueratis innodati, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ite, revertimini ad loca, et in pace requiescite, adventum Judicis praestolantes. » Mortui autem, inclinatis capitibus et junctis manibus, quasi gratias agentes ad loca sua remeaverunt et quieverunt. 67. In civitate Patavia erat quidam civis dives valde, qui habuit filium quem tenerrime dilexit: qui puer adeo hebes erat, ut in tribus annis non potuit efficere ut disceret minus alphabetum. Unde pater ejus sanctum Godehardum adiit, retulitque ei duritiam cordis filii sui, petens obnixius ut pro eo suppliciter orare dignetur, quatenus Deus omnipotens eum illuminare dignaretur. Sanctus vero Godehardus, vocato ad se puero, super eum legit quae sequuntur: « Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. I, 1); » cum collecta: « Deus qui per coaeternam tibi Sapientiam, hominem cum non esset condidisti, » etc. Et addidit: « Vade, fili; et ille magistrorum optimus, qui subito docuit apostolos, te instruat, et in via recta ad agnitionem perducat clariorem. » Qui puer ita mutatus est, ut in brevi tempore omnes suos consanguineos, et omnes sibi coaetaneos, imo seniores atque doctiores se sapientiae plenitudine anteiret. Qui postea, propter intellectus et sapientiae profunditatem, in episcopum Pataviensem est electus atque ordinatus; unde sibi et subditis pro animarum salute instantissime laboravit. Sequens miraculum factum est, cum esset episcopus. #De mortuis, qui ad praeceptum sancti praesulis surrexerunt de sepulcris, exeuntes de ecclesia, quia excommunicati, quod vivi facere noluerunt.@# 68. Accidit ut sanctus praesul Godehardus quosdam de suis subditis, ob eorum rebellionem, post monitiones consuetas excommunicaret; quorum aliqui, malitiae suae veneno excitati, ipso celebrante, ecclesiam intraverunt arroganter et proterve. Quo cognito, se divertit ab altari, dicens: « Praecipio vobis omnibus, qui estis excommunicati, in virtute Spiritus sancti et sanctae obedientiae ut exeatis de ecclesia. » Rebelles autem et excommunicati hoc praeceptum non curantes perstiterunt, remanentes in ecclesia. Sed quidam de mortuis, qui multis annis quieverant in monumentis, qui et forsan, ignorantibus eis qui eos sepelierunt, in excommunicatione sepulti fuerant, surrexerunt et de ecclesia exierunt. Quod videntes illi rebelles erubuerunt, et post mortuos exierunt. Sanctus autem praesul, finita missa, ad eos exiens, dixit: « Audite, rebelles et increduli, et videte justum Dei judicium contra vos. Ecce mortui Deo in suo vicario obediunt, vos autem superbo referti spiritu obedire contempsistis. Surgent igitur mortui isti contra vos in judicio, et sententiam damnationis allegabunt contra vos, nisi plenam et condignam poenitentiam egeritis. » Et, his dictis, convertit se ad mortuos, dicens: « Ego vos, fratres, auctoritate Domini nostri Jesu Christi absolvo a sententia excommunicationis, qua huc usque fueratis innodati, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ite, revertimini ad loca, et in pace requiescite, adventum Judicis praestolantes. » Mortui autem, inclinatis capitibus et junctis manibus, quasi gratias agentes ad loca sua remeaverunt et quieverunt.
null
c06f3ce3-65e3-4e7d-8d5e-09ee7550a2f9
latin_170m_raw
null
None
None
None
CAPUT I.-- #De electione Vasonis.@# Post hunc ( #Nithardum@# ) domnus Vaso secundum canonica instituta electus, licet diu multumque reclamans, per vim obedientiae sibi ab archiepiscopo impositam, vix tandem ad suscipiendam episcopalem virgam est attractus; quamvis multo ante, non episcopus, consiliis et sapientia totum episcopatum gubernaverit. Hoc qualiter fecerit, qualiter ante episcopatum vixerit, quam paucis absolvam. CAPUT II.-- #Qualiter in scholarum magisterio se habuerit.@# Capellanus primum sub Nochero, postea ab eodem donatus est scholarum magisterio; in quarum studio tam morum quam litterarum vigilantissime exercuit disciplinam, eos qui probis moribus essent, licet minus litteratos, longe his anteponens, quibus, ut in plerisque solet, scientia litterarum vanae gloriae peperisset stultitiam. Adventantibus quidem quibusque de diversis terrarum partibus, implens quod scriptum est: #Probate spiritus si ex Deo sunt;@# plerisque quidem difficiles sui objiciebat accessus. Si quos autem vere ob studia venisse cognovisset, gratantissime suscipiebat quandiu morari vellent, et nonnunquam vestitus solatia impendebat. Discedebant alii litteris, moribus et religione instructi; accedebant alii nihilominus instruendi: cerneres quasi ex diversis alvearibus apes ad hanc florigeram arborem convolare, ut inde suis quaeque cellis referret, unde arentibus favis nectar melliflui roris posset infundere. Haud aliter ex ignotis et notis regionibus ad virum bonos Christi odores spirantem undique studiosorum confluebant agmina, et alter quodammodo Salomon ad se videndum et desiderabiliter audiendum religiosos cujusque generis invitabat. Et cum multi, exemplo reginae Austri pretiosissima Jerosolymam conferentis, ne immunes apparerent, huic suo Salomoni spontanea offerrent xenia, ille ita manus suas studebat excutere ab omni munere, sicut econtrario solent fenoris exactores debita cum usuris extorquere, evangelicum illud corde tenens, ore proferens: #Gratis accepistis, gratis date;@# et illud: #Beatius est dare quam accipere.@# Munificentiam in eo laudari non est necesse, quia ita erat sedulus erga hospites et peregrinos, ut non opes expendere, sed de pleno gurgite haustas fundere videretur, non sine admiratione aemulorum indignantium nobiliores et ditiores minus potentis virtute et gloria superari. Quid multis immorer? Cum scholaris officii labore sub Baldrico episcopo decanatus non sponte sublimatur honore, in quo modestum ita se exhibere studebat, et in subjectos pius, contra superbos et potentes in virtutis culmine cum justitiae armis staret erectus. Unde contigit ut Joannem praepositum, antea sibi in amicitiis familiariter junctum, scripto non sit veritus arguere, eo quod contra elationis malum ob vanum praepositi nomen parum consuluerit, et tyrannicam potentiam a religione semper profanam in disponendis pro libito rebus ecclesiae sibi arrogaverit. Quod ad confutandam malorum praepositorum contumaciam aptissimum huic opusculo non pigebit intexere. Verum si quis mihi ideo succenseat, ipse sibi quia malus est, testis erit. Scripsit itaque sic memorato Joanni, noviter concessa sibi missione a scholaris officii administratione. CAP. III.-- #Controversia ad Joannem praepositum@#. « Fratri Joanni secundum sua merita non suus VASO. In veteris amicitiae memoriam cogor te, frater, adhuc compellare, quamvis apud nos nil dignum merearis gratiae. Hactenus te venustabat aliquantulum litterarum scientia; efferebat etiam in constituendis negotiis rationis justitia; nunc quod bona fortuna uteris, priora praesentibus confundere mihi videris. Quidquid boni prius habueras, adjudicamus simulationi, quia fortuna bonis superveniens solet meliores operari. Enimvero divitias per se neque bonas neque malas nuncupamus, nisi a possessoribus suis hoc translative promamus. Archidiaconatus enim caeteraque mundi vanitas suo contagio te non infecit, sed quam versipellis prius latebas, suis operibus exposuit. Ultionem male vivendi forsitan reformidares, nisi plurimum saeculari potentiae confideres. Cumque multa in te punienda possim recensere, unum quod me contingit, volo, si queam, refellere. Dicis te praepositum potenter esse constitutum, claustralia negotia domi sine consilio decani fratrumque, sicut volueris, dispensaturum. Cum gladio non utaris, cur potenter magis quam regulariter dicis? Si tua dignitas est a Deo, cur illam non commendas scripto? In confusionem meam, praelatum et praepositum unum esse dicis; obviare veritati, gratiae deserviens, minime reverens. Quid est, quaeso, aliud, veritatem scienter fraudare, quam Christum pati, secundo crucifigere? #Vae qui dicunt malum bonum, et veritatem commutant in mendacium.@# Ergo cum Christus veritatem se esse dicat, quisquis veritatem laedit, Christum procul
null
48e23053-93b8-4916-9c54-cb33f5aa47dd
latin_170m_raw
null
None
None
None
dubio sauciat. Sancti Patres, zelo justitiae ferventes, claustralem regulam divinitus illustrati conscripserunt; nihil superfluum addentes, vel necessarium subtrahentes, neque ad dexteram, neque ad sinistram declinaverunt. Praelati et praepositi tulerunt omnem controversiam, si tibi ambitionem, mihique lenieris invidiam. Dic, dic, quaeso, si regula singillatim titulat episcopum, praelatum, praepositum, cantorem, cellarium, portarium, usque ad pistores et coquos; si praelatus et praepositus unum est, quare praetermittit decanum? Non debuit ille diligentius scribi, qui magis obnoxius est deservire religioni? Irrationabiliter ergo videbitur esse regula composita, si non exsequitur omnia claustralia secundum propositum necessaria? Sed quis sanum sapiens audebit hoc asseverare, cum #Spiritus sanctus@# auctor regulae #figmentum effugiat disciplinae?@# Noli, frater, noli male interpretari scripturam regulae sufficientem; praelati et praepositi, velis nolis, necessariam tene distinctionem. Quia si praelati et praepositi unum esset subjectum, potius unum quam duo scriberetur capitulum; ut sicut praesulis et episcopi duum nominum fit unum capitulum, sic praelati et praepositi fieret, si esset unum. Quia ergo duae personae intelliguntur in praelati et praepositi significatione, merito duas sententias placuit regulae scriptoribus annexere. Praesertim nomen decani, quod regula non posuit, minime te moveat, quod solum militaris disciplina, et regula sancti Benedicti, a decem militibus vel monachis, litteris sacris tacentibus, frequentant. Quoniam quidem cum regularis diligentia triginta, quadraginta vel his amplius canonicos simul admittat, nomen decani, quod supra denarium res agitur, irrationabiliter ponere devitat. Erit ergo praelatus secundum spiritualis vitae administrationem prior in claustro; et consequenter praepositus propter exteriorum procurationem ordine secundo. Spiritualia enim saecularibus digne praeponuntur, quantum stolido corpori rationalis anima principatur: hanc institutionem immobiliter servant Occidentalia claustra, et monachorum quotquot sunt ubi coenobia. Quippe quia pluris existimas opes religione, veneraris praepositum, suppressa decani celebratione quoniamque gloriaris te praepositum esse, praesumis claustralia negotia fratribus inconsultis dispensare: non ut utiliores fratres ad haec promoveantur, sed qui gratia tua solummodo participantur: hinc religionis divinae, proh dolor! ruina suboritur, litteralis disciplinae studium penitus destituitur. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non comedit? Quis nihil proficiens religioni, disciplinaeque operam dabit? Hanc institutionem Pater coelestis non plantavit, mater Ecclesia scriptis suis non animavit. Necesse est ergo spirituali cultro succidere spuria vitulamina, et regularibus monitis assensum praebere per omnia. Praecipit namque regula praepositum sub praelato agere, sibi injuncta fratribus humiliter fideliterque cum bonae conversationis exemplo administrare; sed si is resultaverit, ab officio removeri aliumque loco ejus aptiorem constitui. Ad haec, frater, vide, quaeso, subjectionem praepositi; vide fidelitatem, humilitatem, periculum quoque ministerii. Et si praesumis claustralia bona inconsultis fratribus dare, ubi est subjectio, fidelitas, humilitas obedientiae? Unde illa tanta dominandi sublimitas, si perdendae dignitatis tam prona facultas? Non poterunt fratres consiliorum esse participes, qui institutionis depositionisque tuae possunt esse opifices? praesertim cum domno pontifici, qui singulariter domnus vocatur, ecclesiastica non liceat sine clericorum consilio definire; ut quid subjectus minister audebis bona fratrum secundum libitum tuum dissipare? Domnus abbas jubetur in consilium totam congregationem adducere. consilioque omnia definire; tu dedigneris confratres tuos super communibus bonis consulere? Jubetur etiam inter plures monasterii bona dividere, ne solus praepositus, tenens omnia, possit superbire; alioquin, si id licenter feceris, jam non praees canonicis, sed servis et eleemosynariis tuis. Quis, rogo, erit sufficiens quoquo modo vivere, qui dignetur in eleemosynae tuae stipendia transire? Utquid fratrum nomine fiunt traditiones possessionum, si tu solus singulariter super his vindicas dominium? Hactenus eramus pauperes Christi, matris ecclesiae canonici; reliquum est famulemur tibi servi emptitii. Desine frater, quaeso, desine insolenter agere, officiique tui modum humiliter recognosce. Vide etiam quid regula praecipue dedicet praeposito, scilicet subjectos illustrare canonicae conversationis exemplo. Ergo si regulare mandatum est, canonicos chorum, refectorium, dormitorium frequentare; cur, dum facultas est, subtrahis te, quasi prohibearis ab hac societate: cum sis sanus, validus plerumque etiam otiosus; ne erubescas religiosus esse; quia qui Christum erubuerit et sermones suos, poenaliter afficietur in die calamitatis et miseriae. A mane in vesperam non pudet te saecularibus negotiis
null
fc10d3d3-239c-4a60-8b4b-4766d6d6ebac
latin_170m_raw
null
None
None
None
desudare; et semel per hebdomadam et mensem choro confunderis interesse? #Qui non laborat, nec manducet,@# scribit Apostolus; tu nihil vel parum laborans, omnia colliges solus? Si otiosis etiam cibus interdicitur naturalis, quid tu negligens praepositus operibus laborantium dominaris? Ecce per Apostolum derogatur tibi vitae communio, unde tibi tantae dominationis abusio? #Si qui altari deserviunt, de altario debent vivere,@# consequenter qui nihil servis, nil debes accipere. #Qui parce seminat, parce et metet, et unusquisque secundum laborem proprium mercedem accipiet.@# Porro si religiosissimus esses, per humilitatem hanc dominationis ambitionem cavere deberes [ sicut Veritas docet apostolos: #Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus.@# Sic David, parvulus in oculis Dei, sublimatur in regem; Saul, arroganter agens, contumeliosam incidit in mortem. #Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur@# ]. Si Paulus, #plus omnibus laborans,@# profitetur se minimum et abortivum, cur tu nihil laborans, econtrario singulare praeoccupas dominium? Si sententia Pauli per omnia est laudabilis, universaliter praesumptio tua fit detestabilis. Dicis te esse potentem praepositum, omnia bona claustri sine consilio praelati et canonicorum in domo tua sicut volueris dispensaturum. #Quem teipsum facis? Quid habes quod non acceperis? Si gloriaris, in Domino glorieris; non enim qui seipsum commendat, ille probatur, sed qui a Deo commendatur.@# Gloriam tuam mater justitia pariat, humilitatis custodia non derelinquat. Non te metiaris adulantium lingua; quid sis, non quid voceris, diligenter examina. Si Deus homo venit ministrare, non ministrari, cur tanto fastu quaeris dominari? Cum Deus esset, #semetipsum exinanivit formam servi accipiens;@# tu, cinis et pulvis, contendis vocari praepositus potens? Enimvero nequaquam poteris ejus esse discipulus, nisi prius, deposito dominationis fastigio, fias parvulus. Certe si nullus claustralis praepositus, nisi ex regulari canonico debet ordinari, profecto non debes esse praepositus, nisi canonicam vitam duxeris claustri. Distat ergo inter clericum et canonicum, quod canonico, non clerico debetur claustrum; omnis enim canonicus clericus, non consequenter ut omnis clericus canonicus. Ex canonico enim, non ex clerico regulariter constituitur praepositus; ac ideo necesse est, si praepositus es, choro, refectorio, dormitorio, nisi per licentiam, sis assiduus. Igitur quia maxime praeposituram amas, cur claustri fastidis militiam? Quapropter aut cum praepositura habebis religionem, vel dignitas praepositi vertetur in villicationem; non enim erit necesse constitui ex canonico praepositum, si idem ministerium aeque possit ministrari per laicum. Sis ergo, consulto, praepositus cum religione; saltem vel religiosos velis amare, ut sicut qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, sic irreligiositatem tuam saltem religiosorum amor commendet; quia nimis profanum constat utrumque, te irreligiosum esse, religiososque vexare. [ Ad haec, frater, praepositi subjectionem, fidelitatem, humilitatem, administrationem secundum regulam, non dominat onem collige; de bonis tibi commissis consilium decani fratrumque ne asperneris appetere. Per subjectionem et humilitatem quaerito consilium, etiam mandatum; per fidelitatem et administrationem, quidquid praeter beneficium inveneris, redde totum. Utquid beneficium accipis, si ad caetera omnia non es fidelis?] Quidquid ministerio tuo juste superlucratus fueris, in vita tua teneas: non tamen fratribus hoc palam facere, ne furti arguaris, supersedeas; [ sic fructum habebis ex tua rationabilitate, si fratribus notitiam feceris ebaboratae summae. Quod si silentio presseris, successori tuo, non fratribus furtum lucraris]. Ego in duabus villis mihi invito commissis, quadringentorum mansorum servitium justa ratione superlucratus, fratribus annuntiavi, et statim servitium feci; quantoque me in gaudio pro fidelitate intrare sperabam, tanto tribulationibus invidiaeque magis succubui. Servus evangelicus talentum duplicans a domino collaudatus meruit donari: ego quadruplicans, multis modis impetitus et circumventus, addictus sum paupertati. [Cum multa bona claustri teneas sine quaestione redditibus parvis, cur fidelitatem nostram, quasi furtum persequens, ulcisceris? Tuarum rerum ministros infideliter agentes dure punis; et res claustri cur non simili diligentia prosequeris? Quomodo probaris fratres sicut teipsum diligere, si tuas atque illorum res dispari tractas affectione? Si apud idololatras olim Romanos fraus rei publicae sacrilegii suppliciis expiabatur,
null
6ae39cfa-707d-43f1-85fb-1117805be931
latin_170m_raw
null
None
None
None
quo tormento legibus exquisito fraus claustri deprehensa digne multabitur?] Ergo, frater, omnes in commune accingamur humilitate, fidelitateque, regulariter, et res claustri, sicut oportet, tractemus irreprehensibiliter. Quanto majores sumus in saeculi dignitatibus, tanto nos humiliemus in omnibus: avaritiae, dominationisque altitudinem fugiamus studiose, quae religionem disciplinamque naturaliter solent propulsare. Noli praesumptionis tuae defensionem Coloniensis claustri exemplo roborare; quia, sicut experimento didici, Deo gratias, nil penitus in eo invenitur tale. Ipse domnus archiepiscopus. remota dominationis suae sublimitate, claustrum saepe deambulans, scholas visitat; propositis dissolutisque quaestionibus, quos utiliores invenit, gratia donisque magnificat. Sic omnium delectationem sibi concilians studia nutrit; in pelago divitiarum, clavo sese humilitatis regit. Praepositus et praelatus in choro primi stantes, officiose satagunt interesse, ne quid difficultatis et negligentiae provenerit. Quisque per se curiosius agit: disciplina claustri specialius appenditur praelato; nec tamen deest invitatus praepositus, instante scrupulo. Stipendium quotidianum cum caeteris officialibus exhibet praepositus; si quid defuerit, sine inimicitiis exigit praelatus. Cellararius annonam, vinum, pulmenta suscipiens a praeposito, quaeque dispensat impune praelati seniorumque mandato. Liber est praepositus a tributis, quae dederit cellarario; aeque cellararius ab his quibus paruerit praelato. Sic unanimitas praelati et praepositi, in claustri aedificatione cooperatur; quia non ambitiosa charitas, quae Dei sunt, non quae sua, rimatur. Lugenda nobis acrius esset, frater, claustri nostri recens oborta discordia, nisi in sanitate capitis coalescerent etiam aegrotantium membra. Et ne tibi fraternae consolationis in ullo munia subtraham, precor, archidiaconatus tui paulisper moderare gloriolam. Quia divina pietas pluribus bonis te donavit, quibus rationabiliter honoreris in archidiaconatu decretis ecclesiasticis praescripto, quid effereris? Quia diaconus es? Dic unde tibi nomen archidiaconi? Si non potes, ulterius desine gloriari. Chorepiscopos propter insolentiam removit Ecclesia; unde his caret usque in praesens metropolis Colonia et tota provincia. Canon vetat diaconum injussum ante presbyterum sedere; et tu presbyteros praesumis judicare atque etiam verberare? Tantam ergo habes auctoritatem in judicando, ut nulla scriptura, nulla possit resistere ratio? Quoniam quidem voluntas tua necessario nobis est lex et regula, quaeso per Deum dirigas eam semper cum justitia. Si is qui vaccam rapit, jure excommunicatur, quid fiet illi qui justitiam vendit vel depraedatur? Ergo quia justitia melior est omni pecude bruto, necesse est deterior sit praedone omnis pecoris justitiae praedo. Quoniamque luce clarius patet pessimum esse justitiam vexare, de omnibus bonis episcopii constituendis, cum quatuor episcopis gratiosus essem, non habui, quamvis imputes, pretium unius siliquae. Cumque in nullo, exceptis peccatis, quae nimia sunt, possis me legaliter redarguere, quare in signum malevolentiae tuae me soles iracundum vocare? #Si ira viri justitiam Dei non operatur,@# vel injustitiam meam dic, vel veritas tua cassatur. Sed quia verba mea vel negotia mea, lege derelicta, tuis pravis consiliis, ne confundar, nolo dedere, imputas mihi propter iracundiae magnitudinem vestrique obstinationem penitus hoc agere. Sed malo dici, nec esse iracundus, quam tuorum consiliorum semper alumnus. Aeque potes me furem, sacrilegum, homicidam vocare, cum rerum gestarum veritatem nullatenus possis astruere. Ista, frater, in pristinae familiaritatis pignus meditanda tibi liberali studio devovimus, ne quid dictum sit in gratiae detrimentum, quia ratio sic poscebat, obnixe supplicamus. Si non placet, animam meam in manu mea posui, paratus in claustri fidelitatem damna, verbera, mortem etiam pati. Haec ago non ut superiorem vel parem praeposito, cum regulariter possim, decanum comparem, sed ut in claustralibus clausis ordinandis praecipuum cum justitia consiliarium monstrem. Quod si probabiliter constiterit praelatum decanum esse, quod nequit refelli, quaeso mihi praelato cum cellarario regulariter agere non prohiberi. Alioquin si mandatis regulae niteris contraire, consequentem maximam poenam incurris Ecclesiae. Sacerdotium etiam praepositura et archidiaconatu convincitur pluris haberi, quia hoc [ #f.@# non minus] minus a sex episcopis, illa possunt a singulis abjudicari. Necesse est ergo robustius concuti, quidquid firmius constat ordinari. Igitur me praelatum et presbyterum, quamvis indignum, regulariter, quaeso, velis honorare; vel cum aemulis meis nolis, quia nil infideliter egi, saltem conculcare. Scholaris obedientiae ministerium, cum nullum studium
null
3dace6bd-8722-448b-937d-fe92a5966a20
latin_170m_raw
null
None
None
None
discendi, nulla facultas coercendi, ne improbes rationabiliter subterfugi; quia cum caeteris difficultatibus acolythum bis in necem meam grassatum, pro viginti furtis confessis damnatum, sine mea conscientia restitutum, et a scholis liberum ferre nequivi: etsi mihi emerito vel veterano nulla portio secundum solitum remansit beneficium; tamen, ne periculo disciplinae fama nostra tabesceret, congaudeo solutioni. Nunquid fortitudo lapidum fortitudo mea, ut sustineam; aut caro mea aenea, ut patienter agam? Confundat Deus, confundat Achitofel consilium, et liberet David de manibus pueri Absalon. Quique luciferum superbientem detrusit in infernum, potentiam claustri, praevalente regula, deducat ad nihilum. » CAP. IV.-- #Quid a rusticis sit perpessus.@# Haec scribens procul ab omni invidia et odio, dum unum hominem a tortitudine morum ad rectitudinis tramitem revocare studuit, omnibus praepositis formam irreprehensibilis vitae, cui imprimi debeant, exhibuit; quidquid illis devitandum, quidve actitandum sit, ut in hoc quasi speculo praevideant benignissime providit, quae sua sunt non quaerens, sed quae Jesu Christi: quod haud secus esse patuit paulo post in praepositurae et postmodum in episcopatus administratione. Ille autem cui hoc scripsit, Joannes praepositus, ob hoc amplius in eum aestibus invidiae exarsit, et persuasibilibus terrenae sapientiae verbis episcopi caeterorumque priorum animos nihilominus in ejus odium accendit, quaeque fideliter ab eo gesta potius deputans studio litigii quam fidelitatis devotioni. Et ne quid in insontis viri insidiis intentatum relinqueret, incolas possessionis illius cujus curam ob augendam fratribus vini rationem susceperat, per nuntium in ejus rebellionem animavit, ut praecepta illius nihili penderent instigavit. Rustici autem et prius quidem procuratori suo infensi, eo quod per cautelam ejus debita fratrum defraudandi nullus esset locus, tum vero accepta confidentia ab instinctu majoris praepositi, in tantam temeritatem sunt adducti, ut domum fratrum in qua idem domnus Vaso cum suis quiescebat, inopinato nocturnis horis undique armis cingere flammisque exurere certatim instarent. Sed qui sperantes in se non deserit omnipotens Deus, justitiae et veritatis cultorem mirabiliter a periculo incendii liberavit; nam amissis licet vestibus, et diversa rerum supellectile, ad hoc non minima vini copia, quam in inferiores ejusdem domus partes ad opus fratrum providus contraxerat, nec unus quidem ex hominibus, Deo donante, crepitantibus circumquaque flammarum globis succubuit. At vir Dei tanta adversitate nequaquam frangitur, sed potius boni propositi tenacior efficitur, victorque tot ingruentium contra se tentationum, tanto abundantius de coelo sperat auxilium, quanto ab hominibus sustinuisset obstaculum. CAP. V.-- #Quod capellanus Conradi imperatoris est effectus.@# Cumque pro bene et fideliter gestis apud suos intolerabilibus agitaretur insidiis, quosdam tamen religiosos cum plerisque episcopis ob constantissimam in eo boni operis intentionem, licet longe positos, adeo charitati ejus devinxit, ut et magnopere studium ejus approbarent, et ne inefficax foret auxilium opportuno tempore et loco conferre non desisterent. Qui videlicet necessarii ejus veriti satis ne solus non posset sufficere ad resistendum diu suorum invidiae, exquisito haud incongrue consilio, quatenus auctoritas imperatoria felicibus actis contra invidos esset tutela, hoc apud imperatorem Conradum efficiunt, ut eum sibi a Reginhardo episcopo capellanum concedi expeteret et impetraret. Sic sic nimirum quandoque tot adversariorum ad horam cessit invidiae, non ita ut adversitati succumberet, sed ut bonae intentioni vires interim repararet, quibuscum optime coeptis absque difficultate tandem acquireret efficaciam. Ita suffecto decanatus vicario, ex consensu fratrum et episcopi, imperatoris Conradi servitio obstringitur; ubi per novem menses nullo acquirendi episcopatus desiderio, nulloque alio dominandi ambitu, sed potius ut ecclesiam cum rebus suis in libertatem vindicaret elaborare studuit. Quid pluribus immorer. Imperatori in brevi fit gratissimus; pro sanctitatis et sapientiae excellentis merito tam archiepiscopis quam episcopis et acceptus: qui in solvendis sacrae Scripturae quaestionibus magistrum, aliarumque cuasarum disceptationibus sequestrum, eum assumere gaudebant; quem archiepiscopi duo moribus et genere nobilissimi, Aribo Moguntiensis, et Piligrinus Coloniensis, vicissim assurgentes, alternatim in sedibus suis alterutrum stantes, sibi assedere cogebant, desiderabiliter eum audientes, subinde et interrogantes. CAP. VI.-- #Quod Judaeum scientia Veteris Testamenti vicerit.@# Ea tempestate Judaeus quidam in arte medicinae praecipuus, et ob hoc imperatori Conrado satis acceptus, in paternae legis traditione ferebatur esse perfectus. Is aliquando quaestionibus ex veteri lege domnum Vasonem aggrediens, eo usque contra eum litigando progressus est,
null
29d2bc43-b096-44f5-963a-65854b1c670e
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut, revadiata sibi hama vini, digitum dexterae manus abscidendum se ei praebiturum sponderet, si sententia ejus Scripturae testimonio comprobari non posset. Quid plura? Venitur ad Veteris Testamenti volumen; locus unde controversia habebatur inquiritur; atque illo evidenter Vasonis parti consentiente, ipso fatente adversario, digitus victori adjudicatur: qui cum a devicto sponsore nequaquam abnegari potuisset, usquequo eum repetere vellet, commendatum retinere gavisus est. Sicque hic bellator Christi novum Christiano nomini a praecipuo doctore gentis Judaicae gloriose retulit tropaeum, habitumque est celebre in curte regia Judaeum in sapientia famosum a Vasone esse devictum. Hunc idem imperator Conradus memorato Ariboni archiepiscopo defuncto in sede Moguntiacensi substituere cogitabat, sed omnipotentis Dei misericordia Leodiensem Ecclesiam suo fraudare noluit alumno; qui hunc multis saepe exercitatum periculorum tentamentis ex bono filio optimum sibi patrem futurum reservavit. CAP. VII.-- #Quod, defunctis praepositis Joanne et Lamberto, praepositus efficitur.@# Dum haec in curte regia aguntur, Joannem praepositum hic obiisse repente nuntiatur. Hic domnus Vaso, etsi jam dudum curiales tumultus evasisse, et claustri quieti sese inclusisse exoptaverat; tamen usque dum substitutum aliquem in praepositura audiret, cum discedendi causa satis in promptu esset, domum repetere neglexit, ne non quietem repetere, sed potius suscipiendae praepositurae se videretur ingessisse. Nec multo post audito quod Lambertus archidiaconus praepositus factus esset, circa autumnum claustrum revisit, cum paulo post idem Lambertus trium tantummodo mensium praepositus obiit, res suas disponendas per manus fidei Vasonis decani dereliquit. Alioquin Natale Domini, sicut mandatum acceperat ab imperatore, Poderbrunno celebraturus erat, nisi hujusmodi eum defuncti fratris causa in fide suscepta retardasset. Sed longe alia vis, ut credimus, divina scilicet nescientem urget dispensatio; ut qui pro fidelitate claustri tot et tanta a praepositis perpessus fuerat, tanto vigilantius commissa sibi praepositura Ecclesiae utilitatibus consuleret, quanto in antecessoribus perniciosa cum fraude negligentiam pernotasset. Concurritur undique a fidelibus filiis Ecclesiae ad Reginardum episcopum; ab omnibus ut Vaso praepositura donetur obnixe postulatur, neminem digniorem hujus officii posse inveniri. At contra fuere nonnulli qui primo quidem nutantis animo episcopi ne hoc fieret dissuadere conarentur; virum tam fortis constantiae praepositum facere, consilium non esse, qui se eidem episcopo aequiparare, aut etiam superiorem forsitan facere ob insuperabilem consciae virtutis fiduciam haberet contendere; mitiorem potius quemlibet eligeret, qui in nullo voluntati illius reniti auderet. Rapitur medius inter diversas linguarum aura fluctuans praesulis animus, quem tandem tanta consilii soliditate roborat, ut nulli alii praeter Vasonem praeposituram concedendam esse censeat: fertur etiam ad hoc non parum valuisse quod idem episcopus motus incurrisset imperatoris, quibus profecto mitigandis tali honore sublimando dilectum ejus capellanum deservierit. Cumque hoc circa episcopum elaboratum esset, non minori sudore erga Vasonem ad susceptionem praepositurae sollicitandum opus erat; qui vehementer insistentibus amicis spiritualibus ut ultro invitatus ad dispensandam Dominicis ovibus annonam accederet, multo vehementius est reluctatus, divitiarum sibi satis superque esse, praepositura se nequaquam indigere. Praevidens autem se utilitatibus fratrum necessarium fore; ad hoc cernens honesta apud Deum et homines vocatione ad id officii sese invitari, post sexdecim decanatus annos, in quibus regiam incedendo viam, neque ad dexteram neque ad sinistram declinaverat, cum archidiaconatu diu multumque recusato onus praepositurae humiliter consensit subire. CAP. VIII.-- #Praepositus factus ut se habuerit, et quod praebendam fratrum melioraverit.@# Inter has nimirum graduum ascensiones, ita vir Dei curabat humilitatis scalas in corde disponere, ut quanto videretur major, tanto secum esset humilior, integrum se custodire nitens ab his vitiis quibus ejus nominis homines sese implicare solent, quaeque retro in humiliori loco positus, notare non timuerat in prioribus, superbia videlicet et rerum ecclesiasticarum rapina: proque superbia, humilitatem qua omnibus erat affabilis; pro indignatione de falsa justitia gloriantium, cujuscunque modis afflictis benignissimus Christi imitator compassionem exhibebat. Quo enim iste infirmato non est infirmatus? Quo scandalizato non est ustus? Sic nimirum alienae infirmitati condescensionem idem in se atque in aliis sentiebat. Jam vero quid in dispensanda familiae Domini annona dixerim? Testes sunt pene quotquot Leodium novere; quia cum ante eum unus tantum panis singulis fratribus quotidie daretur, et non amplius quam quadraginta carratae vini in potu eorum per annum expenderentur, hic ex polenta nivei coloris quam similam vocant, quinque marcas appendentem insuper adjecit panem, centumque quadraginta carratas vini
null
40bf1cc5-3e57-4596-9b16-43a2ebab092b
latin_170m_raw
null
None
None
None
per annum cellarario fratrum jure perpetuo absque ulla sterilitatis excusatione dandas destinavit; quatenus inde et rationabiliter mensura potus augeretur, et ex reliquo fratribus ecclesiarum, quibus vinum non esset, consuleretur; dicens, juste ex majoris ecclesiae abundantia minorum necessitatibus esse suppeditandum. Sic praebendam fratrum retro neglectam, pane, vino addito, insuper largiori vestitus solatio amplificavit, et ex vili optimam reddidit. CAP. IX.-- #Qualiter exteriora administraverit.@# Duodecim pauperibus vel peregrinis quotidie coram fratribus reficiendis sufficientia alimenta constituit, asserens hoc etiam parum esse, cum traditio sanctorum Patrum dimidiam partem vel etiam ecclesiasticarum facultatum pauperibus et peregrinis censeat deberi. Praeterea hospitale, quo conferuntur nonae sive decimae de episcopii agris, ipsius erat creditum providentiae. Quod ille tam fideliter stabilire curavit, ut triginta pauperes per annum inde commode sustentarentur, et ex ecclesia quam domnus Baldricus episcopus viginti quatuor eleemosynariis sustentandis destinaverat, duodecim insuper reficiendi adjicerentur, omnes peregrini supervenientes sine equis reciperentur, eos qui cum equis venissent recipere autumans episcopi interesse. Adeo sacrilegii reum ducebat, si commissa sibi officia suo labore non augmentaret. Interea, ac si hosti infestissimo, frequentes corpori indicuntur abstinentiae, pauperibus Christi largiores augentur impensae. Recreantur quotidie utrique assidentes lateri, hinc clericorum, hinc pauperum catervae. Referuntur ab ejus mensa utriusque hominis cibaria, ipseque hilaris conviva parcissime refectus et fere jejunus, esuriens semper et sitiens justitiam, alios sufficienter expletos dimittebat. Divitias suas communi utilitati quam sibi deservire malebat, quas in omnia pietatis opera inflectere optabat; sentiebant humanitatem ejus aegritudines decumbentium, labores exsulum; senio confecti, a divitiis in paupertatem devoluti, indesinenter ejus suffulti sunt suffragio. Sicque vir ecclesiasticus, omnibus omnia factus, oculus erat caeco et pes claudo; hunc pupilli parentem, hunc viduae invenere maritum. Haec in administratione exteriorum. CAP. X.-- #Qualis interius fuerit.@# Interius autem regularibus subditos institutis, ut charissimos fovebat filios; rebelles ut severissimus judex disciplinae gladio animadvertebat, in utrosque pietatis servans viscera; dum hos ad meliora provocaret, illos vero a pravitate compesceret. Nec timebat miles Christi si hominem offenderet; tantum interno judici, servando aequum et rectum, non displiceret, memorans illud Apostoli: #Si hominibus placerem, Christi servus non essem.@# Et illud Psalmistae: #Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.@# Unde contigit ut ob defensionem veritatis, pro qua ne mori quidem metuebat, nonnunquam aliorum, qui terrenae potestatis culmine viderentur sublimiores esse, offensam incurrerit; adeo ut illi multimodae ob hoc tenderentur insidiae, saepiusque de vitae ipsius periculo a necessariis ejus haud injuria timeretur. Sed quia ex sententia Salomonis, #Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum,@# iste, pennatum animal Dei, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, probra, minas, pericula, postremo omnia virtuti obsistentia libero volatu evadebat tentamina; primo quidem aequanimiter ea tolerando, suo autem loco et tempore eadem rationabiliter confutando, uti semper spiculo rationis adversariorum confodere solebat pectora. Erat enim hoc in eo, prae caeteris nostrae memoriae mortalibus, tam laudabile quam mirabile, quod in quocunque negotio contra quemlibet sumeret controversiam, inexpugnabilis rationis ope munitus assequeretur victoriam. Hoc autem ideo fiebat, quia circumspectum ex omni parte animal Dei ante et retro oculos in intentionem boni direxerat, in cujus sese cum veritate et ratione ita defixerat, ut nec odio, nec gratia inde moveri posset: ac si videas contemnere ventos, saxa, Rhodopes; aut ceu procellis obstat Marpesia cautes. Vitam suam Deo sibique notam ita disposuerat, ut noctes atque dies praeter horam somni atque cibi, aut psallendo, aut legendo, aut rationabilibus ex causis disputando, in Dei laudibus continuaret. Raro aut neutiquam accessit, qui non congrua aetati et naturae suae condimenta retulerit. Lacte potabat infirmos, pane cibabat validos; vino et carnibus vescens, ut attestari solebat abbas Poppo, solus quorumdam secretorum ejus conscius, monachorum omnium sibi cognitorum vincebat abstinentiam; dum non quid sine concupiscentia, sed quantum comederet pensans, saturitatis malum cautius viperino sanguine devitaret. Vestes suas adeo moderebatur, ut nec ante alios ambitiosis, sed nec plurimum abjectis indutus, totius superstitionis typhum a se constanter abjiceret, satius ducens potentis imperio animi, quam asperitate cilicii corporis membra domari,
null
4c3b645d-5616-4ff7-a063-aa0738f97059
latin_170m_raw
null
None
None
None
quibus nunquam lavacrum, raro molle praebebat stratum. Et quod sine lacrymis reminisci non possumus, solemne quiddam in consuetudine habebat secretum: adest veritas Christi me nihil fingere. Cum his et multis aliis difficultatibus jamjam prae senio exsangue premeret corpus, certis diebus durissima sibi jubebat verbera affligi, coacto correctori suo in verbo Domini terribiliter edicens, ut non parceret, et secretum vulgare non praesumeret. Quod ille suppressum diu etiam post obitum ejus tenuit, sed indignissimo sanctitatis ejus servo tanti pignus thesauri revelare non refugit. In tanta virtutum efficientia studebat semper, etsi in hac parte nequaquam in se, alias tamen ubique auream tenere mediocritatem. Et vere praecipuum discretionis speculum, regiam viam inter laevum dextrumque media vitae suae lucerna praemonstrabat incedendam. CAP. XI. #Quod, defuncto Reginhardo, imperator Conradus illum episcopatu donare voluerit.@# Hunc defuncto Reginhardo episcopo maxima pars filiorum Ecclesiae sibi episcopum fieri peroptabant: quorum ille sententiam ut a se longissime removeret, multum redarguendo eos, qui sibi majoris ecclesiae praeposito eligendi praesulis primatum praeripuissent, Nithardum custodem in episcopum elegit, omnem clerum et populum in sententiam suam venire coegit. Adeo primatus sui auctoritatem non in se praeferendo, sed in juniore sibi praeponendo, fortiter vindicare studuit, usus auctoritate potestatis ad retinendum humilitatis propositum, non ad arripiendum sublimitatis locum. Nec mora, cum electo et virga episcopali imperatorem Conradum adiit, qui tunc forte in Italia hiemabat; repertoque Nonantulis oppido, petitionem Ecclesiae nostrae idem ipse auctor et legatus fideliter profert. Praesentato electo, hunc ad hoc onus suscipiendum idoneum esse, idque unanimiter a clero et populo postulari asseverat. Imperator autem: « Hunc, quem mihi, inquit, offertis, nequaquam agnosco, sed vobis mihi haud ignoto hunc honorem lubens cupio. » Ille e contrario modis omnibus ut se posthabito episcopatus in electum retorqueretur annitebatur; illum digniorem, illum aptiorem, utpote juvenem, agilem et promptum exsecutionibus imperialis servitii; sibi frigido, senii gravedine confecto, jamque silicernio, deinceps potius cogitandum de tumulo. Cumque imperator nequaquam sententiam mutare vellet, eumque ad suscipiendum episcopatum vehementer urgeret: « Parcat, inquit, majestas vestra, hujus decrepiti senis parcat, obsecro, famae in id aetatis productae Dei gratia absque perfidiae nota. Si unius cujuslibet hominis legationem suscepissem, cui posthac foret fida nostra fides, si hanc ad commodum meum retorquerem? Quanto magis si matris Ecclesiae unum populum petitione et electione sua fraudavero? Juste enim fraudis et perfidiae accusabor, si contra communem nostratum consensum hanc indignus dignitatem praesumpsero. At ne aliquo animus vester super electi vita et moribus moveatur scrupulo, mihi totum imputetur, in me hoc animadvertatur. » Superatus vix tandem imperator, tam splendida eluctantis se ab episcopatu Vasonis nimietate, uti petebatur, Nithardo episcopatum concedit. Vaso autem timens exterius honoribus proficere, ne interius moribus incipiat deficere, ei cujus magister fuerat patienter ac benigne gavisus est subesse: sicque ea quae retro sunt oblitus, et in anteriora extentus, per quatuordecim praepositurae annos ad bravium supernae vocationis prosequebatur. CAP. XII. #Qualiter in episcopum electus fuerit.@# Hunc talem ac tantum athletam suum Dominus diutius noluit esse occultum; sed quem infra unius claustri septa dederat esse perfectum, quasi in certaminis campum strenuum jussit prodire militem, ut in tempore iracundiae suae laboranti populo fieret reconciliatio, et belli famisque tempestate periclitanti patriae foret remedio. Oblatum jam antea sibi praesulatum recusaverat; Nithardum, ut dictum est, sibi praetulerat: quo defuncto, item a clero et populo ad episcopatum reposcitur. Ille e contra credi non potest quantas moras suae electioni innectere, quanto annisu ne fieret studuerit insistere; electionem regi displicituram, parum valere super hoc negotio, magis ejus exspectandum esse dicens arbitrium. Taliter renitentis et excusantis sententia non auditur, invitus a cunctis unanimiter eligitur, Ratisbonam mittitur, ubi forte Henricus tunc rex, postea imperator, Bohemiam cum exercitu aggressurus aderat. Virga episcopalis cum Ecclesiae nostrae litteris praesentatur; res agenda in crastinum differtur: postera die a rege cum episcopis et reliquis palatii principibus consulitur. Nec defuere adulantium linguae, qui electionem sine regio favore factam assererent cassam fore; ex capellanis potius episcopum constituendum, Vasonem nunquam in curte regia desudasse, ut talem promereretur honorem: quod vero nefas sit alium episcopari, nisi quem
null
7fd201e9-4ff4-4a50-9a82-fc5932dae4fe
latin_170m_raw
null
None
None
None
constiterit in curte regia evagari; ac non potius talem eligi oportere, qui informatus subjectione claustralis obedientiae, non tam praeesse quam prodesse didicerit. Qua sententia adulatorum facile inductus juvenilis regis animus, nescio quem barbarum cervicibus nostris praeparabat imponere, cum inspirante, ut credimus, Deo, ex omni illo consiliariorum coetu, soli Herimannus archiepiscopus et Bruno Wirzeburgensis episcopus tam inutili sententiae saniori consilio ausi sunt obviare. Nec prius veritatis assertores Deique cooperatores absistunt, donec vix tandem regiae majestati petitionem nostram conciliant, et procerum animos in sententiam suam trajiciunt. Sed manet adhuc sapientes architectos labor longe operosior: nam ac si de immanissimo monte columnam conentur excidere, haud aliter boni artifices nostri omnibus modis insistunt elaborare ut vir iste in virtutibus totus teres atque rotundus consentiat sibi imponi onus ecclesiae. Perstat diu immobile pietatis illud pectus in proposito humilitatis; quod profecto, ut ait beatus Gregorius, pietatis pectus non esset, si hoc pietas non vicisset. Intellexerat enim si episcopatum non reciperet, ejusdem potitum fore quemdam aetate et moribus juvenem, qui forsitan Dominici gregis stipem, quae in laudem Dei, se duce, fructificaverat, dissiparet, si ad pontificale culmen aspiraret. Unde contigit ut dum sublimitatis locum mente fugeret, jussu ac precatu pontificum sollicitatus, ea vero quam dixi necessitate potissimum coactus, tandem pastor Ecclesiae fieri acquiesceret. Sic sic intrat per ostium in ovile, nec ascendit aliunde factus pastor ovium; quique irreprehensibiliter intravit, procul dubio irreprehensibiliter vixit. In sedem episcopii reducitur, honorifice, ut decebat, suscipitur: ubi vero ad cathedram venitur atque in ea solemniter locatur, nisi praesens vidissem, nullo modo crederem cum quanto gemitu eruperit in lacrymas, quas haud secus ac puer septennis sub magistri ferula edere videbatur. Mirati sunt omnes qui aderant, quomodo ferreum, ut putabant, ejus viri pectus in tantas posset scindi lacrymas; et anteactam ejus vitam ignorantes, inde veraciter probant pastoris sui animum de sublimitate ejusmodi non gaudere, sed salutifero dolore torqueri. CAP. XIII. #Quod episcopus factus vigilanter sanctam religionem exsequebatur.@# Aliquandiu protracta episcopalis consecratio expetitur ab archiepiscopo de expeditione reverso, pro qua re vir Dei comitantibus diversorum ordinum clericis sanctam adiit Coloniam; sanctorum limina, quorum numerus nulli praeter Romam loco aeque est concessus, piis pulsat precibus. Post triduum sacro chrismate in episcopum perungitur, et ex bono filio in sponsum matri suae Leodicensi Ecclesiae confirmatur. Tum vero explicare non possum quam arduum sanctitatis montem, evangelizaturus Sion, arripere studuerit; quanta servitute corpus spiritui servire coegerit, imo quanto annisu totus in Dei laudem excreverit. Abjectus secum in oculis Dei, inter humiles et subjectos se episcopum esse nesciebat; scholas, singulorum explorando studia, frequentabat; quaestiones proponendo, rationabiliter vinci quam vincere malebat; seque in hoc quasi otium a turbine curarum conferens, gaudebat, ut ipse fatebatur, sese invenisse refrigerium. Et cum divinae legis arcana excellentis ingenii praerogativa nosset rimari, de Donati, vel Prisciani regulis scholares adolescentulos non dedignabatur interrogare; quos et vicissim desiderabiliter cupiebat audire, eos qui recte sensissent praeferre, laudare; utiliores gratia et donis honestare, tardiores increpare, corrigere, superiorum exemplo provocare: omnes postremo se meliores Deoque acceptiores fieri optabat, dicens cum beato Moyse: #Quis mihi det ut omnis populus Deum prophetet?@# Nec inter haec praetereundum existimo de vigiliarum, matutinorum et completorii officiis, quibus celebrandis quotidie in choro cum caeteris fratribus nemo prius illo occurrebat, nemo devotius intererat, nemo serior abscedebat. Reliquas diei horas in ecclesiasticis expendebat negotiis, licet in quadragesimali tempore vel a choro, vel ab aliquo fratrum conventu, nullo modo se excusare voluerit. Quo etiam tempore secretum cubiculi penitus praeter ecclesiam ignorabat, saxeo sedili pro lecto, mattula utens pro lectisternio; cum ad horam refectionis pane avenario fabaque modice praegustata senilem sustentaret imbecillitatem, in potu sumens cervisiam, saepius aquam puram. In tanto abstinentiae rigore, nec facies angelica macie est confecta, nec gratia roseae conspersionis est immutata: adeo virum desideriorum, Danielem videlicet nostrum, quem voluntas propria instar crucis Christi affligebat, divina pietas interna dulcedine satiabat. CAP. XIV. #Quam largus fuerit tempore sterilitatis.@# Pauca referens plura praetereo, quorum aliqua brevitatis studio me constat negligere, aliqua quae a me nesciuntur, necesse est
null
2d164e18-d5c8-4586-bb06-3fc36073d3ff
latin_170m_raw
null
None
None
None
reticeri, quia nemini concessum esse, arbitror, omnes hominis istius nosse virtutes. Statim primo episcopatus sui anno, omni peste crudelior fames incubuit, quae sex fere continuis annis Galliae et Germaniae populum noscitur oppressisse, cujus foeda ubivis fas est adhuc cernere vestigia. Eademque tempestate prudentia nostri Joseph undique frumenta coemere, et tutis apothecis recondere curabat; non quod inde terrena sectari lucra quaereret, sed ut gratis ad sufficientiam suo tempore esurienti familiae Domini cibos fidelis dispensator distribueret: praeter stipendia pauperum quibus quotidie libra denariorum expendebatur, cum aliis adeo multis, quae enumerare non sufficio, verecundioribus prae pudore a mendicitate abstinentibus, prout quisque erat, aliis denos, aliis vicenos, aliis tricenos, aliis sexagenos, aliis centenos annonae modios per occultos hujus rei opifices destinare curabat. Sed nec ingenuorum rem privatam hac dira necessitate extenuatam excellentis viri larga praeteriit munificentia, qua annitente et summopere juvante, pro alimentis amplae domus aurum sponsale, vestes, praedia distrahere opus non fuit. Quid dicam de congregationibus clericorum, monachorum, et sanctimonialium, erga quarum necessitates tanta boni pastoris vigilabat solertia, ut quae prae anxietate famis de statuto victu deessent, de suo libentissime suppeditaret? Nihilominus pii Patris industria ruricolarum laboriosam respicit inopiam; ad cujus malum temperandum, toto hoc famis tempore unicuique mansionario per singulas hebdomadas binos dari constituit denarios, ne prae instante angustia boves vendere, aut de caetero terram nativam relinquere cogerentur, sicque aerumnosam vitam aut mendicando ducere, aut mortem omni gladio saeviorem cum omni domo miserabiliter incurrere. CAP. XV. #De bello et charitate Virdunensibus impensa.@# Huic calamitati accessit alia pestis aeque intolerabilis, bellum videlicet quod Godefridus maxime in Virdunensem et nostram exercuit Ecclesiam; quarum Virdunensis, dum praeda et incendio vastante urbem et domum sanctae Dei Genitricis cum omni suo ornatu penitus eversa fuisset, ille in longinquo positus, graviter egregiae urbis casum doluit, et licet in similis periculi metu positus esset, hilaris tamen dator, dirutae urbi non distulit esse levamini, suppresso suo nomine mandata mittens inter haec verba: « Sancta Maria Leodicensis mittit quinquaginta libras denariorum sanctae Mariae Virdunensi: medietatem canonicis fratribus, medietatem vero ad reparationem ecclesiae. » Hoc primum omnibus bonis suis exspoliati loci illius canonici, tantae cladis ex divino munere suscepere remedium; et, ne tanto largitori essent ingrati, publicas orationes et viventi et defuncto in perpetuum devovere. Haec itaque, quam diximus, bellorum tempestas residuum famis consumens, et divites cum pauperibus una calamitate conficiens, communem totius patriae ruinam minabatur: et rueret procul dubio, rueret, inquam, tunc temporis inclyta Lotharingia, aut irrecuperabili excidio: quippe quae sine defensore esset, aut, quod pejus est, in regem infidelitatis perjurio, nisi Dominus suum Josue ad resistendum hostibus Ecclesiae confortaret, et a bonis justitiae partes contra factiosos defendendas esse insinuaret. CAP. XVI. #Quod belli tempestatem maxima ex parte sedavit.@# Jam immanissimi praedones res ecclesiae invaserant; omnia praeterea, quae ante memor pontificis prudentia in urbem contraxerat, vastaverant; quisque praedia ecclesiae quae sibi usurpasset, tenere ut propria disponebat, cum ecce bellator Christi inexpugnabilis et imperterritus lorica justitiae induitur, gladio spirituali accingitur, praevia cruce Christi in omnibus periculis pro lancea utitur, dicens cum beato Martino: #Ego signo crucis, non clypeo protectus, aut galea, hostium cuneos penetrabo securus.@# Succenditur ergo egregius iste aemulator pietatis et justitiae, eo nimirum zelo, quo Mathatias ob aemulationem paternae legis praevaricantem Judaeum in ipsis aris obtruncare non exhorruit, et non alio modo cessantibus undique ducum et comitum armis, sola spe gratiae adjutus, sibi et fidelitati Ecclesiae paucos satellites sacramento confirmat. Primi enim bellorum successus et ad modicum prospere provenientes, multos militum nostrorum in adversam partem rapuerunt; frustra arbitratos fore, si se novi flagitii complices esse contingeret, per vim beneficii, imo totius episcopatus pro libito potituros. Sed cum res illis in contrarium cesserit, nos quoque propugnatoris nostri industriam prosequamur. Urbem pro tempore et loco munitam, per statutos in arce vigiles et claustra portarum jugiter serata, noctu dieque ab incursu hostium tutam reddidit, et domos tam clericorum quam laicorum armis refertas esse, cives nonnunquam in armis esse praecepit. Ipseque continuus assidens episcopio nihilque de solitae religionis negligens penso, per gnaros indices hostium machinamenta
null
1f2a8ec8-437f-4406-ba18-469da05f4341
latin_170m_raw
null
None
None
None
explorabat; contra quae omnia seque suosque scuto prudentiae satagebat protegere. Ita nimirum more Argi, si fabulae fas est credere, centum oculis insignitus, mala exteriora coercebat ut bona interiora non modo non minueret, verum insuper augmentaret; bona de die in diem desiderabiliter appetens, mala vero fidelibus Christi, quibus maxime timebat, diligentissime praecavens: in quo solo, ut fidenter dicam, animus divisus ad plura, non apparebat minor ad singula, integer et potens omnia, secundum Apostolum, qui illum confortabat. Cumque ab amicis etiam in longinquo positis moneretur per epistolas, ut relicto Leodio in Hoium se conferret, castellum situ loci munitissimum: Absit, inquit, ut gregem Domini fugiens deseram, et locum aliquem in tanta rerum turba sine eis tutum esse credamus, ex quibus cum sanctorum apud Deum patrocinio pendet omne, si quid commodi, si quid honoris videtur nobis adesse bello aut tranquillitate: quos si reliquero, audacior hostis invadere tentabit, et non sine magno dedecore nostro insultabit effugio. Hic potius quoad licebit est vivendum, istic moriendum: quibus cum bonis jucundati sumus, cum eis et periculis subjacebimus. Nimirum religionis et charitatis catena erga filios devinctus, non facile ab eorum praesentia divelli poterat. CAP. XVII. #Quod castella praedonum everterit.@# Fregit autem laudabiliter quandoque hunc propositi rigorem pietas, miseria inopum et gemitu pauperum excitata, et a quiete solita eum exsurgere et in auxilium eorum compulit properare, suadens hoc opere nihil esse beatius, nihil Deo acceptius, si efferatam praedonum rabiem ab innocentis vulgi oppressione compesceret. Quorum magna pars in paludibus, sive rupibus, firmissima sibi receptacula communiverant; quibus freti aliena per circuitum praedia usurpaverant, incolas possessione privatos intolerabili servituti addixerant. In hac vero belli tempestate quanto liberius, tanto latius in omnem circa regionem vastitatis mucrone desaeviebant. Haec nempe oppidula multis ante saeculis, sed tunc plurimum damnosa, decernit vindex Dei, si possit, humo coaequare et ab his latrociniis fatigatam diu patriam liberare. Atque eo spiritu inflammatus, quo Amalecitem Agag a Samuele, ab Elia Thesbite prophetas Baal constat esse mactatos, raro tantum contentus milite, modo hoc, modo illud castrum fortissimus heros noster cingere pergit obsidione. At interius latrunculi, vallis et paludibus temere confisi, metum primo dissimulare sui periculi, contemnere, nostros probris lacessere, eos amentes vocare, qui domum ipsa natura firmatam venissent impugnare. Econtra nostri, monitis tam praeclari ducis animati, certatim instant vimineas crates texere, fasces quisque comportare, per invia machinis novum iter facere: sicque rem natura difficilem in brevi devicit laboris improbitas cum industria; fit solum palus ranis et piscibus notissima, parat exitialem latrunculis machinam, quibus tutas hactenus praebuerat latebras. Quae ubi eo loci appulsa est unde certis ictibus illa latronum spelunca posset feriri, dies atque noctes sine interstitio aeque adversas habuere, dum succedentes sibi vicissim ad laborem nostri, creberrimis saxorum nimbis atria domus, omnes prorsus intestinas hostium latebras quassare non cessant. Ipse episcopus praesens vigiliarum et psalmodiae vota omnipotenti Deo cum tali opere persolvebat. Quid plura? Godefrido frustra nitente ad auxilium suis venire, obsessi de vita et membris paciscuntur, castellum funditus captum evertitur: inde aliud atque aliud castellum absque retractatione simili strage conficitur. Sed neque hoc silendum puto, quod inter obsidendum saepe millenis, saepe pluribus, raro paucioribus, antiquo Romanorum more quotidianos sumptus praebebat armatis, gregario militi interim concedens usum mactandarum pecudum, absque eis quae agrario operi essent necessariae; ipsumque damnum ipse singulis possessorum ex integro supplebat, nullum injustitiae locum esse patiens etiam in tanta rerum difficultate. Qua ex re liquet quam tenax aequi et recti alias fuerit, quandoquidem eo tempore quo maxime captandus erat favor populi, ut fit in tali negotio, vel summa necessitudo rigidum Catonem a justitia divellere nequiverit. CAP. XVIII. #De divisione gratiarum huic homini collata.@# Libet in hoc homine divitias divinae bonitatis intueri, et in unius cordis latitudine divisiones gratiarum admirari; quas adeo discreta studiorum vicissitudine nitebatur administrare, ut cum uni intentus esset negotio, aliis identidem obnoxius, nisi sciretur, nullo modo crederetur. Nam si episcopum respicio, videor mihi videre supparem Gregorio; si militaria agentem, non imparem esse contemplor Machabaeo. Hunc in sapientia Salomonem, in disputando accipio Augustinum
null
1a7bd575-4eb8-42c8-96e4-5876d6d338b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
; in cordis humilitate, continentia et vigiliarum assiduitate, pauper spiritu quemlibet sanctorum anochoretarum referebat. Necessitate magis quam voluntate ita agebat ea quae sunt saeculi, ut omnino caveret displicere Creatori. Suo judicio inutilem et dierum malitiae plenam creberrimis causabatur suspiriis canitiem, sentiens cum beato Job nihil aliud quam #tentationem esse vitam hominis super terram.@# Unde et familiare habebat psallere cum beato David: #Quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei?@# et illud Doctoris gentium: #Cupio dissolvi et cum Christo esse.@# Nec est dubitandum si is Neronianae persecutionis seu Decianae tempora nactus foret, quin ultro se persecutorum praetoriis ingereret et damnandus astaret judicando sublimior, jugulo cervicem daret feriendo fortior: qui dum ambiretur auxiliariis armatorum catervis, solam crucem Christi manibus proferens, medium sese armatis hostibus inferre, et si voluntas Dei foret taliter morte occumbere paratus fuit, imitari desiderans eum qui dixit: #Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis.@# Tanta propugnatoris nostri virtute exterrita adversariorum paulatim defecit insania; qui, sicut ipsi adhuc testari solent, quoties efferatis animis in nos grassarentur, statim ad urbem ut possent nostram et sanctorum oratoria conspicere mens illis divinitus mutabatur, ut non modo malum non inferre, verum etiam pro reverentia ipsi loco pias impendere lacrymas liberet. Unde contigit ut qui cum periculo animarum alienis invadendis inhiabant, vix salva sui incolumitate, tandem contenti essent propria retinere, modo cogente, modo obsecrante verenabili Patre Wazone, postremo omnibus modis ut resipiscerent instante. Sic nimirum omnipotentis Dei pietas Ecclesiae suae navim, ejusmodi tempestatibus vexatam, per efficacem prudentis naucleri industriam misericorditer dignatus est ad tempus liberare: licet in tanta factione, non tamen ut prius metuenda, bellum contra imperatorem fuit, bonis viris deferentibus. CAP. XIX. #Ut imperatori suspectus fuerit.@# In quo, eo quod aliquando dementius in viros Ecclesiae nostrae insanitum fuerit, bonis viris deferentibus, vir Dei apud imperatorem falsi criminis est accusatus quod, data fide Godefrido, contra imperatoriam majestatem regnique salutem pactum fecerit, et, quod de tanto viro nefas est opinari, eidem confidentiam dederit belligerandi. Haec quam fuerint a veritate aliena clamant alia facta ejus venerabilia: sed quia difficile est ut mentis oculus, hinc gloria et divitiis, hinc variis dispensandae reipublicae curis, hinc mille adulantium linguis in diversa raptatus, aliquando a veritatis luce non caecutiat, persuasum est imperatori a deferentibus ut in his quae vere fideliter gesserat domnus Wazo, non communis commodi seu imperatoriae fidelitatis gratia, sed ex contentionis usu propriae inservierit arrogantiae. Accessit ad suspicionem libera sacerdotis auctoritas, quae, totius duplicitatis exsors, a veritatis tramite neque ad dexteram neque ad sinistram declinare noverat; quique pro veritate agendo cujuscunque facilius incurrere non trepidavit offensam, quam tacita veritate potentis gratiae assentari voluerit. Unde unum refero quod parvitati nostrae per diaconum ejus, qui hoc idem ab ore ipsius didicerat, contigit innotuisse. In quo arbitrati sunt quidam imperatorem illi non minimum succensuisse, eo quod discutiendas episcoporum super ecclesiasticis ordinibus causas nequaquam illi, utpote laico, sed summo pontifici assignaverit. CAP. XX. #Quid in causa episcopi Ravennatis senserit@#. Quidam spectabilis genere Coloniensis canonicus, Wigerus nomine, archiepiscopatum Ravennatem ab ipso imperatore Heinrico acceperat: isque, antequam episcopus ordinaretur, biennio presbyter tantum, cum dalmatica et sandaliis missarum solemnia celebraverat. Unde pro multis inconsulte ab ipso ibidem gestis, et pro hac maxime quasi temeritate accusatus ad palatium evocatur, ab imperatore quod ejusmodi praesumptionem admiserit graviter insimulatur. Cumque id semper ejus Ecclesiae presbyteris ex sanctorum Patrum auctoritate licuisse respondisset, super his judicium episcoporum exquiritur: respondentibus quibusdam ad voluntatem imperatoris, quibusdam vero haesitantibus, venitur ad Wazonem episcopum. Illo multum excusante, Italicum episcopum nequaquam a se Cisalpino debere judicari, imperator iterum ut admonitus per obedientiam super hoc facto judicii sententiam edicat vehementer insistit. Ita coactus, tandem quid super his sentiret aperuit - Summo, inquiens, pontifici obedientiam, vobis autem debemus fidelitatem; vobis de saecularibus, illi rationem reddere debemus de his quae ad divinum officium attinere videntur; ideoque mea sententia, quidquid iste contra ecclesiasticum ordinem admiserit, id discutere pronuntio apostolici tantummodo interesse: si quid autem in saecularibus quae a vobis illi credita sunt negligenter sive infideliter gessit, procul dubio ad vestra refert exigere. Consentientibus huic
null
2807edc2-f949-4a35-ac72-5f92b17d051c
latin_170m_raw
null
None
None
None
sententiae caeteris episcopis, nullius judicio eo die episcopatum perdidisset, nisi ipse ultro imperatori redderet baculum cum annulo. CAP. XXI. #Qualiter a comitissa montis Castrorum tentatus fuerit.@# Duo praeterea non abs re arbitror esse referenda, in quibus dissimiliter justitia viri Dei manifeste est probata. Nam in altero quidem, quasi pro imperatore fideliter acturus, contra Deum et religionem Christianam ut infideliter ageret est tentatus; in altero autem, licet aliquantum laesus ab ipso imperatore, seipsum tamen pro ipsius fidelitate libenter impendere praesto esse est probatus. Quodam tempore Herimannus, montis qui dicitur Castrorum locus comes et marchio, pactum cum Balduino Flandrensi jurejurando firmaverat, cum uxor illius, magis ex muliebris instabilitate animi, quam justarum partium ducta favore (varium enim est et mutabile animal femina, ut ipsa est mille fraudium commentatrix versutissima), ut quasi maritum sic a perjurio solveret, seipsam ejusdem mariti sui proditione polluere, Deique sacerdotis conscientiam hujus sceleris consensui implicare est machinata; mandans illi per nuntium ut cum armatis veniat, locum et tempus, ubi et quando maritum capiat ut imperatori tradat, denuntiat. Ille autem ultra quam credi potest hujus novitatem facinoris abhorrens: Nec fama, inquit, nec lectione compertum habemus, uxorem aliquando aut ex veritate, aut ex simulatione maritum impune tradidisse: quod enim tam aperte abhorreret ab humana conditione, perniciosum est quoquomodo fingere. Ita nimirum vir Dei, specie virtutis palliatam lynceis prudentiae perspiciens oculis nequitiam, virus lethiferum quod per usitatum fraudis suae vasculum hostis humani generis propinare parabat, mellito affatim sapientiae condimento ore constanter respuit. Nimirum pugilem suum Dominus hostes mutare, et per duros certaminum labores virile pugnatoris robur spectatoribus exponere voluit, dum multiformes antiqui illius serpentis facies tanto durius calcaneo ejus insidiari permisit, quanto ipse impotentior hactenus caput damnabile hujus bellatoris ex divino auxilio pedibus subdiderat. CAP. XXII. #Quod sollicitatus sit per litteras imperatori resistere.@# Alio itidem tempore cum fama esset offensum illi esse imperatorem, perlatae sunt litterae ad domnum Wazonem episcopum, unde aut a quo transmissae parum est nobis cognitum, quibus inerant verba ad sollicitandum persuasibilia, ut tria millia pugnatorum in munitionibus urbium et oppidorum suorum recipiat, qui belligerando illatas sibi ab imperatore molestias facile vindicarent. Ille autem, uti jucunda nonnunquam seriis rebus solebat laxare diludia, inter colloquendum cum quibusdam necessariis suis hujus rei mentionem habuit, sibique satis congrue facultatem belligerandi suppetere jucundissime aggarriendo ingeminabat. Cumque illi quilibet ex his quibuscum secretius confabulari solebat ex ausu familiaritatis suggessisset, canos ejus ad id aetatis a primis adolescentiae annis sine querela perductos nunquam ad hoc devolvi oportere, ut jam sub ipsum vitae terminum talibus animum applicare debeat consiliis: « Nemo mihi, inquit, aliud quam quod suades animo esse credat; domino imperatori secundum scire et posse meum nemo me fidelem esse, quomodocunque ab eo tracter, diffidat. Cujus etiam si eo usque animi motus processissent ut dextrum ejus jussu oculum amisissem, quidquid sinistro providere possem ad ejus tamen honorem et fidelitatem reflectere non desisterem. » Quae cum ita sint, sileat cum Judaeis Christo derogantibus improba Wazoni detrahentium lingua, mirenturque cum bonis neminem nostri temporis episcopum in sancta religione vigilantius desudantem, neminem ducem, marchionem aut comitem pro imperii Romani fidelitate, pro patriae salute studiosius decertasse. Quis enim nisi ille cum Dei adjutorio conjurationem adversus imperatorem factam prudenter dissipavit? Quis castella natura et arte munita stravit? Godefridum cum maxima militum factiosorum parte, hinc minis perterrendo, hinc donis inde promissis sollicitando, exarmavit? CAP. XXIII. #Quod regem Francorum, ne Aquasgrani invaderet, per litteras absterruerit.@# Sed ecce dum brevitati studens materiae succumbere timui, multa dicenda praeterii, ex quibus est unum quod multis arbitror esse incognitum, factum illud memorabile, quod, longe positus et facie forsitan ignotus, regis Francorum animos jam pervasam animo Lotharingiam sibi usurpare deliberantis, more Pauli, per litteras mitigavit et pene ab ipso incoepti impetu revocavit. Quod, vel quomodo contigerit, retro seriem rerum repetentes disseramus. Rex noster Heinricus, nondum imperator, in Italiam profectus fuerat Romam accessurus, a summo pontifice benedictionem apostolicam cum imperii insignibus percepturus. Rarus apud nos miles et securus agricola, nullius interim metuentes incursionis, grata terebant otia; cum ecce antistiti nostro cum Maria sedenti ad pedes Domini, nec
null
0a667191-c8c9-4671-81cd-8e3a0ecceb04
latin_170m_raw
null
None
None
None
tamen Marthae sedulitatem deserenti, significantur ab occidentalis Franciae partibus ejusdem gentis maximi motus, importune insistentium et regi suo suggerentium ut Aquisgrani palatium, juri suo, ut aiunt, olim appendicium, cum magnis armorum copiis invadat; regem et principes nostros abesse, raros hic milites nil contra moliri posse, postremo nihil obstare quin possessa principali sede in partem regni sui caetera deinceps cedat Lotharingia. Pavet audito patriae periculo sancti Patris sollicitudo, cui quia per vim resistendi copia non fuit potentiae hominis, tali temporis opportunitate abuti volentis, ingenio et ratione obviandum esse opus intellexit, quod et instanter agere omnino sollicitus fuit. Mittuntur ad regem, ut dictum est, efferatum animo, supplices ab eo litterae, veteres utrorumque regnorum et eorumdem rectorum commendantes amicitias; duo haec regna, si invicem ut hactenus fuerint pacata, cunctis terrarum nationibus timori fore, nihil praeter Deum formidantia; proinde alterutris pacem necessariam esse, concordia crescere res minimas, discordia vero dilabi maximas. Ille acceptas et auditas primo negligere, despicere, regem nostrum arcessere perfidiae, injuriarum caeterorumque criminum quae non attinet dicere: sed velle sibi vindicare regnum et palatium ab antecessoribus haereditario sibi jure debitum. Diem insuper satis procaciter mandat, quo haec facere deliberaverit: cui econtrario noster Cicero inter alia talia rescriptitat: « Novit, inquiens, vestrae majestatis excellentia, quam turpi poena saecularis lex condemnet furti admissa; quae si in potentes cadere contigerit, licet apud homines alio nomine videantur honestari, tamen in interni arbitrii conspectu eadem, imo in magnis eo magis exstant damnabilia, quo minori ut ea admitterent necessitate fuerant adducti. Pensate igitur, quaese, quam sit Deo exsecrabile et indignum vestrae regiae liberalitati, longissime absentis comparis sedem et regnum velle furari; et ab istiusmodi, quaeso, intentione animum revocate quae manifeste repugnat vestrae dignitati. Quin potius si quid fortiter, si quid potenter contra nos animo vestro sedet actitandum, exspectetur reditus regis nostri, ut quod expediat tunc a vobis fiat decentius. Sed esto, sedes regni antecessoribus dolo circumventis sublata tibi est jure haereditario repetenda: nunquid per interjecta tot terrarum spatia solus es, aut sine multitudine iturus? minime; imo vero infinita militia, miseris parcere nescia, comitaberis, qui etiam te nolente et frustra prohibente mille hominum millia consumere habebunt incredibili vastitate. Unde certus esto, si manus a clade innocentium quam mente incoepisti non continueris, tot homicidiorum reus in oculis Altissimi teneberis, quot hominum corpora vita carebunt si hoc perfeceris. » Qua sententia viri Dei audita, tyrannica rabies confestim est sedata, et subito immutatus mente rex jubet episcoporum adesse coetum. Epistolam mandat viri Dei coram se recitari: recitata hunc recte dici sacerdotem, hunc verum protestatur esse episcopum, qui extraneus extraneo sibi prae cunctis ex debito fidelibus sanum dedisset consilium. Nesciens forsitan iste imitatus est Theodosium imperatorem, qui publice arguentem se et excommunicantem omnibus id temporis episcopis veridica beatum Ambrosium praetulit sententia. Cui exhibendae amplius reverentiae ex ipsa sua contumelia occasionem invenit regia dignitate sublimior nobilissima cordis humilitas. Ita certe facinus, ad quod multa satellitum millia rapinis inhiantium impellebant fluctuantem regis animum, Deo inspirante, dissuadere potuerunt longe positi unius hominis litterae: quae eousque pacis amorem in ipsius reformaverunt pectore, ut nil tale ultra concipiens animo imperatori mox ex Italia reverso in reliquum dexteram cum sacramento dederit et receperit. CAP. XXIV. #Episcopus Catalaunensis eum per litteras consulit quid de haereticis censeat agendum.@# Praeterea apostolica sublimitas praesulem nostrum crebra litterarum visitatione est dignata, quas ille reverentissime excipere solebat; humiliter, si qua forte per easdem interrogaretur, respondebat. Diversi etiam pro diversis consulendis egregium sapientiae symmystam episcopi frequentabant per epistolas, quorum nullus utilia percunctatus super inquisitis prudenti responso est fraudatus: ex quibus Catalaunensium episcopus pro periculo animarum sibi creditarum sanctitatem ejus consulere aliquando necessarium habuit, quod hujusmodi esse per litteras fatebatur. Aiebat enim in quadam parte dioecesis suae quosdam rusticos esse, qui perversum Manichaeorum dogma sectantes, furtiva sibi frequentarent conventicula, nescio quae obscena et dictu turpia quadam sua solemnitate actitantes et per sacrilegam manuum impositionem dari Spiritum sanctum mentientes, quem ad astruendam errori suo fidem, non alias a Deo missum quam in haeresiarcha suo Mani, quasi nihil aliud sit Manes nisi Spiritus sanctus, falsissime dogmatizarent, incidentes in illam blasphemiam quam juxta
null
53e7be7b-1016-45ee-8dc0-f721377ee4c1
latin_170m_raw
null
None
None
None
Veritatis vocem et hic et in futuro impossibile est remitti. Hi tales, ut dicebat, cogebant quos possent in suam concedere turbam, nuptias abominantes, esum carnium non modo devitantes, sed et quodcunque animal occidere profanum dicentes; tutelam errori suo assumere praesumentes sententiam Domini in veteri lege occidere prohibentis. Si quos vero idiotas et infacundos hujus erroris sectatoribus adjungi contingeret, statim eruditissimis etiam catholicis facundiores fieri asseverabat, ita ut sincera sane sapientium eloquentia pene eorum loquacitate superari posse videretur. Addidit etiam plus de quotidiana perversione sese aliorum dolere quam de ipsorum perditione. Quid de talibus praestet agendum anxius praesul certum sapientiae consuluit secretarium, an terrenae potestatis gladio in eos sit animadvertendum, necne; modico fermento, nisi exterminentur, totam massam posse corrumpi; cui antistes noster inter rescribens ait: CAP. XXV. #Responsio. Ejus quae super hoc sedeat sententia@#. « De quibus scripsistis, eorum quidem manifestus est error, antiquitus a sanctis Patribus ventilatus et luculentissimis eorum sententiis confutatus. Nam ut omittamus insanissimas, quibus de Spiritu sancto sibi mentiuntur, blasphemias, accipiat dilectio vestra, quantis se inopportunitatibus rerum sese ipsi implicare studeant, male intellecto Domini praecepto quo in veteri lege dicitur: #Ne occidas;@# in quo, nisi solam hominis occisionem prohibitam esse intellexerint, simili modo esum eorum quibus se licite vesci existimant, qualia sunt frumentum, legumina et vinum, sibi videant interdictum, quae ut essent ex creditis terrae seminibus sua vivendi specie coaluerunt, et nisi a viriditatis suae vita interfecta humanis usibus servire nequiverunt. Praetermissis saecularium scriptis, hujus rei testis est Psalmista dicens: #Et occidit in grandine vineas eorum;@# itemque Apostolus: #Insipiens tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur.@# Ipsa quoque Veritas: #Nisi,@# inquit, #granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.@# Restat igitur ut necessario fateantur vixisse quae accidentibus ex causis constat posse mortificari. Eligant ergo quod voluerint, aut more catholicorum de solo homine scriptum esse credant: #Non occides,@# et nobiscum mactandarum pecudum eopia licite utantur; aut si hanc sibi negari contenderint, nos quoque ex ipsa erroris sui sententia, panis, leguminum et caeterorum hujusmodi eis usum inficiabimur; quoniam ea nisi suo modo interficerentur, nullo modo humanis usibus aptarentur. Haec licet Christiana abhorreat religio, et cum Arianae haereseos damnet sacrilegio, tamen imitata Salvatorem suum, qui mitis et humilis corde non venit clamare neque contendere, sed potius opprobria, sputa, alapas, postremo crucis mortem subire, jubetur interim tales quodammodo tolerare, quia, ut ait beatus Gregorius: Nequaquam innocentiam obtinuit Abel quem Cain malitia non exercuit, nec uva nisi calcibus tusa in vini saporem liquatur. Ut autem in promptu sit quid de talibus velit fieri misericors et miserator Dominus, qui peccantes non statim judicat, sed ad poenitentiam aequanimiter exspectat, audiamus quid in Evangelio suo exponendo parabolam tritici et zizaniorum agri, discipulos, imo in illis nos dignatus est docere: #Homo,@# inquiens, #qui seminavit bonum semen in agro suo, est Filius hominis.@# Bonum semen, hi filii sunt regni; ager autem, hic mundus: #Inimicus homo, qui superseminavit zizania, est diabolus. Zizania autem, hi filii sunt nequam; messis autem consummatio saeculi est; messores vero angeli sunt.@# Quid autem per servos primo apparentia zizania vellicare volentes, nisi praedicatorum ordo signatur? Qui dum bonos a malis seorsum esse in Ecclesia desiderant, quasi de bona tritici segete zizania eradicare quaerunt. Sed sub magna discretionis censura paterfamilias ille prona eorum coercet studia: #Nolite,@# inquiens, #ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem; et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea per fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum.@# Quid his verbis, nisi patientiam suam Dominus ostendit quam praedicatores suos erga errantes proximos exhibere desiderat? Maxime cum hi qui hodie zizania sunt possibile sit cras converti et esse triticum. Ad horum profecto servorum vos pertinere numerum, ardens in pectore vestro pro animabus diabolica fraude deceptis spiritualis zeli fervor indicat, quo ne a malis boni corrumpantur, judicii sarculo triticeam segetem zizaniis purgare quaeritis. Quod tamen ne a vobis
null
9b6074a3-56ef-4198-ad96-4d73edf172a1
latin_170m_raw
null
None
None
None
immature, ne ante tempus fieri debeat, divinae potius est obediendum sententiae; ne dum justitiam in puniendis praevaricatoribus nos exercere putamus, ex impietate specie severitatis velata ei praejudicium faciamus, qui non vult mortem peccatorum nec laetatur in perditione morientium, sed per patientiam et longanimitatem suam novit peccatores ad poenitentiam reducere. Cesset ergo judicium pulveris, audita sententia condemnatoris; nec eos quaeramus per saecularis potentiae gladium huic vitae subtrahere, quibus vult idem Creator et Redemptor Deus, sicut novit, parcere: ut resipiscant a diaboli laqueis quibus captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Sic, sic nimirum tales ultimae illius patrisfamilias messi a nobis convenit reservari quidquid messores suos facere jubeat, sicut et de nobismetipsis cum timore et tremore oportet exspectari; quia horum quoslibet, quos mundi hujus ager zizania habet, messis illa forsitan triticum inveniet; et quos in via Domini adversarios nunc habemus, possibile omnipotenti Deo est in illa coelesti patria nobis etiam facere superiores. Certe legimus Saulum magis omnibus saevientem beati Stephani protomartyris lapidatoribus interfuisse; et quem hic habuit persecutorem, utpote martyr apostolum, illic se gaudet habere priorem. Interim nihilominus meminisse debemus quod nos qui episcopi dicimur gladium in ordinatione, quod est saecularis potentiae, non accipimus: ideoque non ad mortificandum, sed potius ad vivificandum auctore Deo inungimur. Est tamen aliud quod sollicite de praedictis agendum est schismaticis, quod et vos nequaquam ignoratis, ut ipsi eisque communicantes catholica communione priventur, caeterisque omnibus publice denuntientur ut, secundum propheticam admonitionem, exeant de medio eorum et immundissimam eorum sectam ne tetigerint; quoniam qui tetigerit picem inquinabitur ab ea. » Haec tantopere vir Dei exemplo beati Martini studebat inculcare, ut praecipitem Francigenarum rabiem caedes anhelare solitam a crudelitate quodammodo refrenaret. Audierat enim eos solo pallore notare haereticos, quasi quos pallere constaret, haereticos esse certum esset; sicque per errorem simulque furorem eorum, plerosque vere catholicorum fuisse aliquando interemptos. CAP. XXVI. #De haereticis nequaquam interficiendis@# . Cum haec ita se habeant, cumque tam aperte ratione evangelica sanctione subnixa nil aeque rationabiliter valeat contradici; videant quibus vacat, quomodo irreprehensibiliter actum sit quod cum Goslarii quidam hujusmodi erroris sectatores essent deprehensi, post multam superstitionis suae discussionem, justamque pro pertinacia erroris excommunicationem, suspendio insuper sint addicti. Cujus discussionis ordinem cum diligenter sciscitaremur, non aliam condemnationis eorum causam cognoscere potuimus, quam quia cuilibet episcoporum jubenti ut pullum occiderent inobedientes exstiterant. Vere, fatebor enim, nec silebo, Wazonem nostrum, si haec tempora contigisset, huic sententiae assensum nequaquam praebiturum, exemplo beati Martini, qui ut intercederet pro Priscillianistis, maximi imperatoris turpiter adulantium sacerdotum consilio depravati edicto damnatis, maluit excellentissimae virtutis suae detrimentum incurrere quam eripiendis etiam haereticis non consulere. Haec dicimus, non quia errorem haereticorum tutari velimus; sed quia hoc in divinis legibus nusquam sancitum non approbare monstremus. CAP. XXVII. #De apostolico eligendo quid sibi videatur imperatori respondet.@# Inter haec ad mentem redit quod cum papa Clemens ex episcopo Bavenbergensi in apostolica sede sublimatus de hac vita discessisset, imperator de subrogando in locum illius alio consilium ejus quaerere animum induxit. Ille autem, ut erat in omnibus, et in talibus maxime scrutator studiosissimus, vigilanter cum aliis cum quibus laboris hujus partes expenderat, hinc gesta pontificum Romanorum, hinc eorumdem decreta, hinc authenticos canones, capitulare recensere sollicitus fuit. In quibus diligenter revolutis nihil aliud quam summum pontificem, cujuscunque vitae fuerit, summo honore haberi, eum a nemine unquam judicari oportere, imo nullius inferioris gradus accusationem adversus superiorem recipi debere invenire potuit; et quoniam condictum erat hanc electionem apostolici pontificis in Natale Dominico futuram, audacissimus purae veritatis assertor responsalem suum illo transmisit, et ingrato imperatori inter alia confidenter deferri jussit mandamina quae fuere hujusmodi: « Recogitet, inquit, serenitas vestra ne forte summi pontificis sedes depositi a quibus non oportuit ipsi divinitus sit reservata; cum is quem vice ejus ordinari jussistis, defunctus cessisse videatur eidem adhuc superstiti. Quocirca, quandoquidem nostram super his flagitare placuit sententiam, desinat sublimitas vestra aliquem in ejus locum qui superstes est velle substituere; quia nec divinas nec humanas leges certum est concedere hoc, astipulantibus ubique sanctorum Patrum tam dictis quam scriptis, summum pontificem a nemine nisi a solo Deo dijudicari debere. Testor Dominum, et quod
null
0da4b54f-30a5-4f99-a0f7-6a788aa96c8d
latin_170m_raw
null
None
None
None
ego indignus sacerdos vobis juravi sacramentum, super hoc negotio nihil hac sententia verius, nihil praestantius a me excogitari vel inveniri posse. » Adventante autem memorato responsali antistitis nostri ad curtem regiam, Poppo [qui] et Bruno Brixionensis episcopus in summum pontificium jam pridem electus fuerat, qui postea a Romanis Damasus est appellatus: incertus ille quid faceret, nam res transacta erat, cujus transferendae causa mandata ad imperatorem susceperat; accessit tamen, et alia, quam facete, ut noverat, imperatori praefert mandamina. Postque omnia: « Adhuc, inquit, unum superest quod domnus mandat episcopus, quod quia res est exacta, vobis exponere non est in causa. » Quo ille audito, ut est curiosus audire multa, et sententias diversorum colligere, a legato multum excusante rem propensius insistit extorquere. Responsalis autem ex industria moras redimere, et quasi inde diverticula quaerere; et tacite quodammodo hominem potentem prius ambire nitebatur ut, sicut bene noverat, rerum anticipatione, si qua subinde in corde oriri posset, frangeret iracundiam. Quid plura? Spondet rex quidquid id foret se nequaquam succensurum, omnem proinde offensam adversus quantumlibet aspera mandantem remissurum. Postremo, si quod periculum gratiae mittentis episcopi fore illi contigerit, eo quod reticenda prodiderit, sese omnimo lis obviaturum. Tandem securus nuntius quae jussus fuerat exsequitur mandamina, quae quantum vera, homini voluntatem juxta potentiam suam metiri affectanti, fere tantum essent odiosa, si praelibatae pactionis praeoccupatio non obstitisset. CAP. XXVIII. #Insimulatus ab imperatore quid fecerit, quidve responderit.@# Alio quodam tempore dum edictum fuisset ut gens Fresonum, quae duce Theoderico imperatori repugnabat, navali undique bello peteretur, ille, uti erat paterno affectu, timens militiae nullum e navibus praeliandi usum assecutae, simul ne paratas sibi ab hostibus incideret insidias, praesertim cum ad condictum congregandi exercitus locum per ducenta, aut eo amplius milliaria triduo eundo accepisset mandatum, concurrentibus tot rationabilium causarum difficultatibus ne quoquam discederet, neu fideles Ecclesiae frustra vexaret, consilium habuit. Itur ergo in Fresoniam et reditur ab exercitu navalibus armis instructo, cum non multo post colloquium habetur; ad quod pontifex noster accersitus, transgressionis imperatorii edicti aliorumque aut negligenter aut infideliter gestorum graviter arcessitur, accusantibus injuste ipsis qui ejusdem saepenumero magnifice usi fuerant beneficiis. Cumque ad singula quae objiciebantur rationabiliter sese purgare paratus esset, si excusandi copia daretur, succlamante hinc regiae partis adulatorum fremitu, hinc episcoporum consilia exhibentium adhortante coetu, soli in tanto turbine deprehenso, diutius reniti imperatoris voluntati nequaquam constantia fuit. Tandemque, quia potentis animi indignatio non aliter visa est posse leniri, ad pedes ejus invitus acquievit incurvari, atque pro culpis redimendis quae non erant trecentas argenti libras coactus est revadiare. Quod quidem omni reliquo vitae tempore eum poenituit fecisse; et licet imperator postea placatus omnia illi cum gratia donaverit, semper tamen dolendo, identidem in se redarguebat cur talis culpae suspicionem constantissime etiam usque ad sanguinem non removerit. Sed licet episcoporum consiliis obtemperans in hac parte quodammodo succubuisse videretur, tamen sacerdotali auctoritate ipso die et in eodem conventu curialium dictus est hoc modo contra imperatorem usus fuisse. Namque dum in tanta tamque diutina disceptatione illi tam podagrae morbo quam senio gravato nulla ad sedendum copia fuisset, quiescente vix demum insano fragore obstrepentium: « Vel nunc tamen, inquit, majestas vestra mihi decrepito et imbecilli sessum dignetur concedere: nam etsi Wazo, rugis confectus et senio, indignus est honorari, tamen sacerdotem et sacro chrismate inunctum dedecet inter populares tam inhoneste fatigari. » Imperator autem, utpote qui ejusmodi homo esset, qui sibi super episcopos potestatem nimis carnaliter, ne dicam ambitiose, quaereret usurpare: « Ego vero, inquit, similiter sacro oleo, data mihi prae caeteris imperandi potestate, sum perunctus. » Quem econtra antistes veritatis zelo justitiaeque fervore vehementer accensus talibus breviter instruendum esse censuit: « Alia, inquiens, est et longe a sacerdotali differens vestra haec quam asseritis unctio; quia per eam vos ad mortificandum, nos auctore Deo ad vivificandum ornati sumus: unde quantum vita morte praestantior, tantum nostra vestra unctione sine dubio est excellentior. » Talibus fluctuantis mundi jactatus procellis, peritus nauta navim suam odoris virtutum pomis refertam ad innocentis vitae et conscientiae bonae reflexit portum; et fortis in adversis humilisque in prosperis sicut
null
da5f8c72-e52e-4229-b40b-516db21e6a97
latin_170m_raw
null
None
None
None
mundi lenociniis nequivit frangi, sic nec terroribus valuit concuti, dicens cum Psalmista: #Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo.@# CAPUT. XXIX. #Quos et quales praebendarios constituerit.@# Redit igitur calcato mundi turbine ad tui ovilis, beata Dei Genitrix, et martyris Lamberti caulas, omnibus palatiis regum gratiores; et pastor bonus ad aeterna pascua oves Dominicas agere contendebat, atque in hujus interim vitae via multis difficultatum asperitatibus consita, tota animi intentione in eis quod confractum fuerat, alligabat, et quod infirmum consolidabat, et quod firmum et forte custodiebat, judicans se non sibi, sed illis totum esse et vivere. Vidimus viginti quinque praebendas ab eo in uno die datas, quarum quindecim deservitores canonicos in ecclesia victoriosissimae Crucis, decem in Bartholomaei apostoli ecclesia ex bonis majori ex parte a sese acquisitis constituit, nihil ab eis quaerens nisi probos mores et utilitatem divinae servitutis; simul cum interminatione anathematis edicens ne quis praepositus, vel decanus praeter haec alterius emolumentum lucri exigere auderet. Praeterea si quando aliquis in locum fratris defuncti quaereret substitui, quia nobiscum res stabiliendorum stipendiorum respicit ad episcopum, offerebantur saepe ab illis qui parentes aut filios canonicos fieri quaerebant, aut fertilium agrorum fundi, aut multa numeratae pecuniae summa. Quibus clementissimus Pater ait: « Nolite; Ecclesiae cui haec offerre nitimini, fundi et pecuniarum est abunde; fratres illi potius quaerimus utiles et morigeratos; cujus qui se servitio in perpetuo dederit, necesse non habemus quod est vilius, temporale scilicet, ab eo expetere. Quid enim? Nunquid dare aliquis valeat seipso charius? Injurii ergo mea sententia erimus, si ab eo qui seipsum dat, quod sibi est praestantius, importune abjectiora quaeramus. Liceat tamen prius experiri si quibus studiis eorum exercitata fuerint negotia: quae si, ut expedit, valere constiterit, quae petuntur gratuito dare parati sumus. Et ne difficultatem rei interposuisse videamur, litteras qui ad nos accedere desiderant afferant. Hoc tantum ab eis munus ut sit materia examinationis exposcimus. » Haec fidelis promissor diversae aetatis, et ingenuis, et ex familia Ecclesiae progenitis exhibebat, nonnullis insuper additis praeter stipendia beneficiis; cum ne puerorum quidem minus intelligibilem aetatem, quos videret indolis esse, et pro captu suo sciolos ab hac largitatis suae janua excluserit. Talibus pietatis suae beneficiis ad amorem studii multorum animi accenduntur, et nonnullos qui mobilitati animum dedissent vidimus ad studia conversos, obque improbitatem laboris cum perfectionis gratia a tanto largitore canonicam Ecclesiae stipem assecutos CAP. XXX. #De impendiis ab eo ad aedificia datis, et vitae ejus perfectione.@# Jam vero si cui ex clero aut etiam ex laicis aedificia struere animus esset, hilaris dator largissimam gravemque aere porrigendo manum ad id laboris sese volebat admitti cooperatorem. Quod ego bonum ejus multis ante et post impensum indigno mihi et non merenti, cum benignissime tum largissime exhibitum in simili opere sum expertus, accipiens a tam munifico largitore munus octo librarum cum aliis multis ad haec necessariis; cum non multo post nil speranti, quippe qui minimum promeruissem, mediocritati meae congruum satis insuper adjecit beneficium. Parum est quod dico, majora memorabo. Miserum me, vix fateri audeo, cum me indignissimum et confusione plenum dulcissimo illo suo excellentis scientiae et elegantis ingenii sale condito dignaretur alloquio, nonnunquam psalmodiae et orationis non repellebar secreto; licet saepius quanto solitarie, tanto devote nocte et mane soli Deo in orationibus vacare solitus esset. Praeterea certis in hebdomada feriis, vel certe jejuniorum tempore ex consuetudine solemni nulla unquam hiemis tempestate retardatus, patrocinia pedes nudus sanctorum circuibat; cum inter eundum semper eleemosyna ejus in manu secum deambulantis desudaret, donec occurreret cui ea etiam nescienti tanquam Christo committeretur. Refectionis vero hora quaecunque parata erant pulmenta, ac si epulaturo, nullis reservatis qui vel a se, vel a simul discumbentibus eo die comedi poterant, vel exquisitissimis cibis, omnia pauperum alimentis insumebantur. Sicque manus eleemosynarum cum jejunii votiva castigatione charitatis igne concremata ad coelos orationum levabat aromata. Quotidianam sane conversationem suam perseverantia et temperamento jugis abstinentiae, potentia vigiliarum ac caeterorum pro Christo laborum irreprehensibilem coram Deo et hominibus exhibere studebat; nullum nec sibi, nec aliis familiaribus secreta praesentiae suae frequentantibus vacuum ab opere Dei tempus esse patiens, quo non aut psalleret, oraret,
null
ae850cb1-4ddf-457b-bb3f-3038d7f1a8e7
latin_170m_raw
null
None
None
None
aut legeret, aut de aliqua utilitate conferret, aut certe de sacrae Scripturae quaestionibus disputaret: in quibus dissolvendis quam alacer, quam efficax, quam promptus erat et facilis! Postremo in omni confabulatione ejus, si quando etiam a seriae esset rei rigore laxata, quantam dignitatem, quantamque jucunditatem inesse liquido erat respicere! qui vix raro aut nunquam cibo, vel somno, nisi quantum naturae necessitas cogeret, indulserit. Sed quis omnia dicta ejus, vel facta memoratu digna, vel eruditissimus stylo comprehenderet? Adeo meritis ejus omnia minorata sunt, quae de tanto viro elinguis parvitas nostra vix sufficit explicare. Sed et alia quae dici possent de vita pontificis nostri insignia; quae si enumerare velimus per singula, non jam breviarium, ut polliciti sumus, sed proposito majorem codicis incurrimus quantitatem; ac si qui stagnantis lacus parva lintre nimium securus pergit sulcare, dum nescit, vicinis aequoris metuendis absorbetur aestibus, et a mediis periculis post dorsum respiciens, sero reminiscitur magna parvis tentare adminiculis quantae fuerit temeritatis. Sed praestat interim, dum res in tranquillitate sunt, ad littoris sinus clavo fragilem lembum reflectere, ne si quod vires excedat tentaverimus, non tam cursum agere, sed fluctibus miserabiliter obrui videamur. CAP. XXXI. #De imminente corporis ejus dissolutione.@# [Praetermissis igitur, ut dictum est, pluribus tam dictis quam factis ejusdem venerabilis viri admodum memoratu dignis, termino chartae finem vitae ejus explicare studeamus, qua morte homo hic Dei terrena linquens, coelestia penetrans, feliciter exivit; et gregem Domini insolabili moerore confectum suavissima sui praesentia egregius pastor desolavit. Quem quidem omnipotentem Deum ab eo precibus exoratum esse, nemo qui vitam ejus novit ambigat, cum hoc et frequentes in oratione testarentur lacrymae, et ipse communi nonnunquam sermone cum his qui sibi familiarius adhaerebant, annos suos ac si dierum malitiae plenos sit causatus, etiam tempus esse quo infelicem exueret hominem sit protestatus]. Sextum ab ordinatione sua in regimine episcopatus agebat annum, et, ut dictum est, fidelis summi patrisfamilias dispensator sua quibusque reddebat, servata diligentissime in omnibus disciplina; cum superveniente apostolorum Petri et Pauli solemnitate, jucundus ipsorum interfuit vigiliis, missisque priori et postera die solemniter celebratis in singulorum ecclesiis, in illorum servitio religionis finem accipiens, per quos beata mater Ecclesia religionis sumpsit exordium, ad mensam rediens inter prandendum primo tremore, deinde gravi tactus est calore. Quo caeteris sensim artubus subrepente, licet ante remota non surgeret fercula, toto corpore tanto confectus est dolore ut praeter solitum proximae noctis abesset vigiliis. Sed iterum resumptis viribus, sicut semper, ut credo, ultra omnes mortales infirmitati corporeae solebat reluctari, sequentis diei, hoc est Sabbati, vigiliis et matutinis adfuit; nec ex eo amplius choro et dilecto fratrum conventui interesse valens, nihilominus intra domus suae penetralia invictissimum psalmodiae et lectionis nota dulcedine reficiebat spiritum, quem corpusculo febribus fatiscenti potentissime imperitantem ad optatum diu praemuniebat exitum: nihil aliud nisi defectum sentire se in toto corpore protestatus. Ita ingravescente amplius morbo, spiritu tamen, ut diximus, totus robustus et integer, a Sabbato ad quartum productus est feriam in qua apostolorum celebrantur octavae. Cujus diei summo mane jubet accersiri presbyterum qui erga ecclesiastica pervigili cura solebat excubare; cui cum sese ab invicem separandos esse praediceret, eam quam infirmis beatus Jacobus apostolus jubet fieri unctionem se libenter velle accipere adjecit; ea quae huic operi forent necessaria mandat parari; abbates et presbyteros cum nonnullis ordine inferioribus clericis in capellam quae cubiculo contigua est jubet recipi, ut his coram de rebus Ecclesiae disponeret, confessionem suam Deo illis testibus offerret, ipsisque orantibus et psallentibus, sacram unctionem susciperet. Ipse cum duobus tantum hujus secreti arbitris, memorato videlicet presbytero et subdiacono, item ejus camerario, remota omni voluptate carnis, quippe quae ad mortem usque esset afflicta, in solam spem beatae resurrectionis lavat corpus multis retro annis lavacro incognitum, cupitque fortissimus contemptor sui, addita insuper infirmitati poena, nunc circa se fieri quod in sanitate devitare studuerat ne noxiae serviret voluptati. Lotus vero albisque vestibus indutus, exspectantibus in praedicto oratorio a nemine sustentatus sese infert fratribus; sedili locatur, cui insidens psalmodiae vel lectioni vacare consueverat: missam audit, sacrosancto Domini corporis viatico felicem animam praemunit jamdudum pulsanti Domino aperire paratam. Interim res Ecclesiae per
null
3d46b610-b739-4571-b16f-7a02965ce6e0
latin_170m_raw
null
None
None
None
fideimanus disponuntur, quarum partem unam successori suo, alteram pauperibus et Deo servientibus fidelis testator delegavit; nulli cognato vel amico egregius Pater, caeteros omnes in Christo aequaliter diligens, dereliquit. Cumque reverenter a prioribus nostris admoneretur ut parentibus de his quae Deus sibi donasset largiretur, idque nusquam a sacra auctoritate vetitum esse suggessissent: « Parentes meos, inquit, quos superstites relinquo, illi commendo cui me quoque non fundos, non servos, non pecuniam ex haereditate habentem antecessores nostri reliquere; quos utrum degere privatos necne, idem Deus et Dominus noster voluerit, ipsius melius permittimus misericordiae. » Praeterea si quid severius dictante ratione in quoslibet ab ipso incolumi judicatum fuerat, nullo mortis metu mutare, imo inconvulsum esse post obitum suum volebat, et inflexibilem propositi rigiditatem fortiter usque ad mortem retinuit; conscius utique sibi, quia bona animi intentione omnia fecerat, nihil de his justo Judici ad quem festinabat displicere, ipso hoc in Evangelio suo attestante: #Si oculus,@# inquit, #tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit:@# oculi nomine #intentionem;@# corporis, #sequentes@# significans #actiones;@# qui sicut oculo incedentis reguntur vestigia, sic nimirum praevia intentione, si bona est in bonum, si mala est in malum, qualiacunque agentis sequuntur opera. CAP. XXXII. #De confessione ejus et unctione.@# Dispositis igitur prudenter omnibus, abbas Olbertus ab ipsis pueritiae annis coaevus et collega nec non consecretalis illi divinae legis meditator, ad agenda circa eum haec Christianae religionis ministeria veste sacerdotali induitur, cupiens et ipse eunti ad Christum sese addere comitem, quem in via Dei unanimi dilectione habuit consortem. At ubi psallendo et orando eo ventum est, ubi oleum imponi infirmo praecipit ordo, totus mente et spiritu vividus, licet carne praemortuus, quantulo adnisu valuit e lectulo surrexit, coram altari genua fixit, et ut scriptum est: #Justus in primis accusator est sui,@# se peccatorem esse, sese non taliter vixisse uti deceret episcopum et verum Christianum est confessus. Cumque et de aliis satis et diu sese coram Deo accusaret admissis, sine quibus irreprehensibilis sanctorum vita, aut vix, aut nullo modo transigi potest; suggeritur ab abbate memorato ausu illius sanctae suae familiaritatis, si quid aliquando in imperatorem sive verbis vel etiam occultis cogitationibus deliquisset, Deo confiteri non tardaret, ut securus ab omni insidiatoris accusatione cordium scrutatori Deo intrepide mereretur praesentari. Ad haec ille confidenter: « Non reprehendit me, inquit, conscientia mea in omni vita mea me in aliquo contra imperatorem deliquisse; quinimo semper honorem ejus cupivi et cupio, isque ut in dies cum Dei adjutorio augmentaretur quantum nostra intererat elaboravimus. Caeterum quod nos libentissime honestati ejus deservientes, ipsius gratiae minus accepti fuimus, aliis profecto peccatis imputamus. Verum hoc maxime poenitentia dignum me egisse ipse reprehendo, quod immunis ab omnibus in ipsum infideliter gestis, quasi reus coram omnibus ad pedes ejus sim provolutus, et hujusmodi humiliatione suspicionem talis culpae, quae Deo teste nulla est, multitudini de me ingesserim, sicque nomen episcopi nota falsi criminis infecerim. Sed heu! pudet ac poenitet; succlamantibus cunctis, etiam religiosis viris, uti in me graviter commoto satisfacerem, solus diutius reluctari non potui, et victus, fateor, turpiter cessi. Unde quia invicte persistendo falso imputati criminis suspicionem non removi, plango et vehementer doleo. » His dictis, si qua contra eos qui praesentes essent fratres deliquisset, sibi donari petiit. Contra assistentis cleri devotio a Domino Deo pontifici suo veniam petiit, ipsamque quantum sua intererat ex se libentissime non sine multis lacrymis impendit, idemque sibi ab ipso fieri suppliciter implorat. Quo facto solemniter cum psalmis et orationibus ad id officii pertinentibus ab abbate quem supra memoravimus, per sacram olei unctionem in viam pacis et beatae quietis dirigitur. CAP. XXXIII. #Quod abbas Olbertus ne septem dies post eum faceret exoravit.@# Singulis deinde in sua redeuntibus, vir Dei sic manet in lecto decubans, nihil sese nisi defectum pati asserens, exspectatque ita ut nunquam in sanitate hilarior, exoptatam diu horam qua vocantem migret ad Dominum. Testatique sunt presbyteri et capellani qui ei excubantes pro exspectatione gloriosi exitus assistebant, psalmodiam et orationes ipsis
null
53999ee5-16fe-48c6-bd8b-e6d3d92bcb80
latin_170m_raw
null
None
None
None
quibus incolumis solebat horis a praemortuo illius ore palpitante lingua saepius iterari. Nimirum quanto usu vivens et incolumis imperitanti servire consueverat spiritui, caro jam moriens approbabat. Quarta feria, scilicet apostolicarum octavarum dies transierat; quinta deinde feria superfuerat: et cum jam vicina exitus, ut putabatur, hora a concurrentibus devotissime ad eum senioribus exspectaretur, atque obnixe ut a lecto se sineret deponi, ut morientibus solet fieri Christianis, efflagitaretur: « Nolite, inquit, hodie frustra fatigari, sed cras discessuro mihi in Dei nomine occurrite. » Quam ejus vocem quotquot adfuerunt, audiere; sed et abbas memoratus qui pridie eum unxerat, hoc praenuntiatae ab eo mortis indictum pio excipit gemitu: « Si discedis, inquit, Omnipotentis misericordia non sinat me septem dies super te in hoc mundo facere. » Quae verba petitionis, ut probavit rei exitus, ad aures pii auditoris ascendisse credimus: nam statim ad monasterium beati Jacobi regressus, ubi ipse praeter alium quem gerebat Gemblacensis coenobii gregem, multorum Pater exstitit monachorum; subrepente totis artubus molestia, sentit optabilem sibi cum pontifice, eodemque unanimo fratre dissolutionem corporis imminere; fastidiens jam confragosa hujus vitae dispendia, quae ulterius sibi sine tanti conviatoris solatio restarent calcanda; Christi potius manifesta contemplatione cum illo cupiens satiari, quicum visionis ejus dulcedinem nondum re, sed spe cognitam inter conferendum de notis sacrae Scripturae mysteriis suspirare solebat. Alter nobiscum corona clericorum, alter decus monachorum. Alter licet inter fluctuantis saeculi procellas practicae vitae actus propensius regendos suscepit, divina tamen contemplatione suspendi et vitaliter exterioribus mortificari: alter vero tum professione, tum animi intentione mortuus saeculo, et duplicem duorum ovilium gregem pascebat Domino, et benignissima tam ecclesiasticarum facultatum quam consiliorum largitione prudenter dispensata, exterioribus nequaquam deerat solatio. Ambo divina et humana sapientia imbuti, ambo robustissimae in templo Dei columnae. Uterque in utroque Deo servientium ordine reginae dextra divinam sponsi majestatem astanti auro vestem texere, ipsamque jucundissima varietatum distinctione gnari circumdare, idque studiose quoad viverent decertantes actitare. Sub tantis tuta custodibus, tantisque communita propugnatoribus intra honestissima bonarum artium quiescebat otia, nec clandestinas latronum insidias, nec aperte impugnantium formidans incursus, tunc quidem felix Legia, sed nunc amissa hac felicitate multo infelicior. Sexta igitur feria illucescente, octavo scilicet Idus Julii, beatam pastor noster, ut praedixerat, Creatori reddidit animam. Postque illum septimo die, sicut a Deo poposcerat, memorati abbatis anima voti compos episcopum est secuta, ut constaret evidenter hoc mystico dierum numero ob aequalis vitae meritum in unam aeternae beatitudinis requiem hos tantos patres a mundi hujus voragine esse receptos. Migrant igitur, migrant ad Dominum factorem suum felices justorum animae, multiplicibus pietatis studiis exercitatae: vivi utique lapides ad coelestis Jerusalem aedificium colliguntur et, malitia remanentium exigente, hi qui tenero gregi multo adhuc tempore poterant prodesse, heu! nimis festine subtrahuntur. CAP. XXXIV. #Quod Legia tanto pastore orbatur.@# Relinquit itaque ex matre filiam filio beatam, ac postmodum eodem patre multo beatiorem, miseram pastor bonus cum pupillis suis Legiam. Quae etiamsi lapides possent lacrymas fundere, irrecuperabile ablati Wazonis damnum nequaquam sufficienter valeret plangere; quippe cui post Deum hoc noscitur debere ut singularis nominis praerogativa inter majores circumquaque urbes sola vocaretur fons sapientiae. Quae autem regio tam abstrusa in terris, quam, pervolitante fama, Wazonis Legiae nomen non penetraverit? Parum est quod trifida te celsam tanto patre novit Gallia. Te Alpina gerens corpora nequaquam ignorat Germania. Experimentum acceperunt gloriae tuae Pannonii, et nihilominus Hiberi. Nec latet extremo diffusos orbe Britannos, Aquitanos cum Arvernis, tanti rectoris auctoritate quam alte caput extuleris. Tibi cedunt praepontificis virtute circumcirca urbes nobilissimae; sed nec olim Roma potens indignum ducit se tua superari gloria, quae moderno tempore, ex orthodoxis neminem huic tuo parem habuit superstitem. At nunc heu! tanto pastore viduata stas magni nominis umbra, et adhuc prioris famae tenore multos studii amatores ad opinatum disciplinae invitas gymnasium, sperantes se cum liberali studio victus et vestitus solatio gratuito sustentari. Ea enim spe patriae finibus se excitos autumant, credentes illis referentibus qui talia praesentes apud nos experti forent: qui plerumque litterarum exercitio non frustra expetito, cum solus Wazo omnes recipere solitus esset et omnia suppeditare, quod fateri rubor est et negare fallacia, nullus eorum ab
null
57512feb-b123-4e81-ac70-b59442c44ab4
latin_170m_raw
null
None
None
None
omnibus nobis hujus loci indigentis sustentatur. Adeo pietatis opera quae unus indeficienter agebat, omnes simul exercere, etsi volumus, non possumus. CAP. XXXV. #Apostrophia ad Legiam.@# Age ergo nunc, o dulcis Legia, si qua est tibi cordi pietas in Deum aut honestatis amor ad saeculum, ardentissime quaeso, saltem antiquae religionis vestigia amplecti contendito; quia etsi orbata es Patribus, pro ipsis tamen nati sunt tibi filii, quos omnipotens Deus, licet adhuc teneros et rudes, exemplo bonorum Patrum ad sanctae religionis culmen potens est informare. Tibi enim, Domine, derelicti sunt pauperes, pupillis tu eris adjutor. Sed est quod inter haec, o dulcis nutricula, in cujus gremio ego inter verae philosophiae tirones solus inutilis vernula coalui, paucis es admonenda ne dona Domini tui, si qua tibi sunt, meritis tuis arrogare incipias; sed potius temet aestimatione infirmitatis tuae omnium Ecclesiarum pedibus substernas, et maxime matris tuae sanctae et venerabilis Coloniae quam Dominus post urbem Romam, tum infinito diversi generis sanctorum numero, tum jucundissime distincta sanctae religionis corona dignatus est insignire. Hanc tu venerare ceu dominam, ut te non dedignetur agnoscere filiam; quatenus te pro humilitate, illam pro charitatis remuneratione aethereus ille claviger praevius ambarum dux et patronus, cum utrarumque ovibus ad gaudia Domini sui intromittat, et ad videndum Deum deorum in Sion, in coelestis Jerusalem sedibus componat, praestante ipso Deo vivo et vero, qui unus in trinitate et trinus in unitate, solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Cui regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, laus et gloria in saecula saeculorum. Amen. CAPUT I.-- #De electione Vasonis.@# Post hunc ( #Nithardum@# ) domnus Vaso secundum canonica instituta electus, licet diu multumque reclamans, per vim obedientiae sibi ab archiepiscopo impositam, vix tandem ad suscipiendam episcopalem virgam est attractus; quamvis multo ante, non episcopus, consiliis et sapientia totum episcopatum gubernaverit. Hoc qualiter fecerit, qualiter ante episcopatum vixerit, quam paucis absolvam. CAPUT II.-- #Qualiter in scholarum magisterio se habuerit.@# Capellanus primum sub Nochero, postea ab eodem donatus est scholarum magisterio; in quarum studio tam morum quam litterarum vigilantissime exercuit disciplinam, eos qui probis moribus essent, licet minus litteratos, longe his anteponens, quibus, ut in plerisque solet, scientia litterarum vanae gloriae peperisset stultitiam. Adventantibus quidem quibusque de diversis terrarum partibus, implens quod scriptum est: #Probate spiritus si ex Deo sunt;@# plerisque quidem difficiles sui objiciebat accessus. Si quos autem vere ob studia venisse cognovisset, gratantissime suscipiebat quandiu morari vellent, et nonnunquam vestitus solatia impendebat. Discedebant alii litteris, moribus et religione instructi; accedebant alii nihilominus instruendi: cerneres quasi ex diversis alvearibus apes ad hanc florigeram arborem convolare, ut inde suis quaeque cellis referret, unde arentibus favis nectar melliflui roris posset infundere. Haud aliter ex ignotis et notis regionibus ad virum bonos Christi odores spirantem undique studiosorum confluebant agmina, et alter quodammodo Salomon ad se videndum et desiderabiliter audiendum religiosos cujusque generis invitabat. Et cum multi, exemplo reginae Austri pretiosissima Jerosolymam conferentis, ne immunes apparerent, huic suo Salomoni spontanea offerrent xenia, ille ita manus suas studebat excutere ab omni munere, sicut econtrario solent fenoris exactores debita cum usuris extorquere, evangelicum illud corde tenens, ore proferens: #Gratis accepistis, gratis date;@# et illud: #Beatius est dare quam accipere.@# Munificentiam in eo laudari non est necesse, quia ita erat sedulus erga hospites et peregrinos, ut non opes expendere, sed de pleno gurgite haustas fundere videretur, non sine admiratione aemulorum indignantium nobiliores et ditiores minus potentis virtute et gloria superari. Quid multis immorer? Cum scholaris officii labore sub Baldrico episcopo decanatus non sponte sublimatur honore, in quo modestum ita se exhibere studebat, et in subjectos pius, contra superbos et potentes in virtutis culmine cum justitiae armis staret erectus. Unde contigit ut Joannem praepositum, antea sibi in amicitiis familiariter junctum, scripto non sit veritus arguere, eo quod contra elationis malum ob vanum praepositi nomen parum consuluerit, et tyrannicam potentiam a religione semper profanam in disponendis pro libito rebus ecclesiae sibi arrogaverit. Quod ad confutandam malorum praepositorum contumaciam aptissimum huic opusculo non pigebit
null
dcf28ad8-de3f-419e-9f86-7acd4f3c2c68
latin_170m_raw
null
None
None
None
intexere. Verum si quis mihi ideo succenseat, ipse sibi quia malus est, testis erit. Scripsit itaque sic memorato Joanni, noviter concessa sibi missione a scholaris officii administratione. CAP. III.-- #Controversia ad Joannem praepositum@#. « Fratri Joanni secundum sua merita non suus VASO. In veteris amicitiae memoriam cogor te, frater, adhuc compellare, quamvis apud nos nil dignum merearis gratiae. Hactenus te venustabat aliquantulum litterarum scientia; efferebat etiam in constituendis negotiis rationis justitia; nunc quod bona fortuna uteris, priora praesentibus confundere mihi videris. Quidquid boni prius habueras, adjudicamus simulationi, quia fortuna bonis superveniens solet meliores operari. Enimvero divitias per se neque bonas neque malas nuncupamus, nisi a possessoribus suis hoc translative promamus. Archidiaconatus enim caeteraque mundi vanitas suo contagio te non infecit, sed quam versipellis prius latebas, suis operibus exposuit. Ultionem male vivendi forsitan reformidares, nisi plurimum saeculari potentiae confideres. Cumque multa in te punienda possim recensere, unum quod me contingit, volo, si queam, refellere. Dicis te praepositum potenter esse constitutum, claustralia negotia domi sine consilio decani fratrumque, sicut volueris, dispensaturum. Cum gladio non utaris, cur potenter magis quam regulariter dicis? Si tua dignitas est a Deo, cur illam non commendas scripto? In confusionem meam, praelatum et praepositum unum esse dicis; obviare veritati, gratiae deserviens, minime reverens. Quid est, quaeso, aliud, veritatem scienter fraudare, quam Christum pati, secundo crucifigere? #Vae qui dicunt malum bonum, et veritatem commutant in mendacium.@# Ergo cum Christus veritatem se esse dicat, quisquis veritatem laedit, Christum procul dubio sauciat. Sancti Patres, zelo justitiae ferventes, claustralem regulam divinitus illustrati conscripserunt; nihil superfluum addentes, vel necessarium subtrahentes, neque ad dexteram, neque ad sinistram declinaverunt. Praelati et praepositi tulerunt omnem controversiam, si tibi ambitionem, mihique lenieris invidiam. Dic, dic, quaeso, si regula singillatim titulat episcopum, praelatum, praepositum, cantorem, cellarium, portarium, usque ad pistores et coquos; si praelatus et praepositus unum est, quare praetermittit decanum? Non debuit ille diligentius scribi, qui magis obnoxius est deservire religioni? Irrationabiliter ergo videbitur esse regula composita, si non exsequitur omnia claustralia secundum propositum necessaria? Sed quis sanum sapiens audebit hoc asseverare, cum #Spiritus sanctus@# auctor regulae #figmentum effugiat disciplinae?@# Noli, frater, noli male interpretari scripturam regulae sufficientem; praelati et praepositi, velis nolis, necessariam tene distinctionem. Quia si praelati et praepositi unum esset subjectum, potius unum quam duo scriberetur capitulum; ut sicut praesulis et episcopi duum nominum fit unum capitulum, sic praelati et praepositi fieret, si esset unum. Quia ergo duae personae intelliguntur in praelati et praepositi significatione, merito duas sententias placuit regulae scriptoribus annexere. Praesertim nomen decani, quod regula non posuit, minime te moveat, quod solum militaris disciplina, et regula sancti Benedicti, a decem militibus vel monachis, litteris sacris tacentibus, frequentant. Quoniam quidem cum regularis diligentia triginta, quadraginta vel his amplius canonicos simul admittat, nomen decani, quod supra denarium res agitur, irrationabiliter ponere devitat. Erit ergo praelatus secundum spiritualis vitae administrationem prior in claustro; et consequenter praepositus propter exteriorum procurationem ordine secundo. Spiritualia enim saecularibus digne praeponuntur, quantum stolido corpori rationalis anima principatur: hanc institutionem immobiliter servant Occidentalia claustra, et monachorum quotquot sunt ubi coenobia. Quippe quia pluris existimas opes religione, veneraris praepositum, suppressa decani celebratione quoniamque gloriaris te praepositum esse, praesumis claustralia negotia fratribus inconsultis dispensare: non ut utiliores fratres ad haec promoveantur, sed qui gratia tua solummodo participantur: hinc religionis divinae, proh dolor! ruina suboritur, litteralis disciplinae studium penitus destituitur. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non comedit? Quis nihil proficiens religioni, disciplinaeque operam dabit? Hanc institutionem Pater coelestis non plantavit, mater Ecclesia scriptis suis non animavit. Necesse est ergo spirituali cultro succidere spuria vitulamina, et regularibus monitis assensum praebere per omnia. Praecipit namque regula praepositum sub praelato agere, sibi injuncta fratribus humiliter fideliterque cum bonae conversationis exemplo administrare; sed si is resultaverit, ab officio removeri aliumque loco ejus aptiorem constitui. Ad haec, frater, vide
null
5cbf0a34-8a2f-47d7-94b5-2a60d74890dd
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quaeso, subjectionem praepositi; vide fidelitatem, humilitatem, periculum quoque ministerii. Et si praesumis claustralia bona inconsultis fratribus dare, ubi est subjectio, fidelitas, humilitas obedientiae? Unde illa tanta dominandi sublimitas, si perdendae dignitatis tam prona facultas? Non poterunt fratres consiliorum esse participes, qui institutionis depositionisque tuae possunt esse opifices? praesertim cum domno pontifici, qui singulariter domnus vocatur, ecclesiastica non liceat sine clericorum consilio definire; ut quid subjectus minister audebis bona fratrum secundum libitum tuum dissipare? Domnus abbas jubetur in consilium totam congregationem adducere. consilioque omnia definire; tu dedigneris confratres tuos super communibus bonis consulere? Jubetur etiam inter plures monasterii bona dividere, ne solus praepositus, tenens omnia, possit superbire; alioquin, si id licenter feceris, jam non praees canonicis, sed servis et eleemosynariis tuis. Quis, rogo, erit sufficiens quoquo modo vivere, qui dignetur in eleemosynae tuae stipendia transire? Utquid fratrum nomine fiunt traditiones possessionum, si tu solus singulariter super his vindicas dominium? Hactenus eramus pauperes Christi, matris ecclesiae canonici; reliquum est famulemur tibi servi emptitii. Desine frater, quaeso, desine insolenter agere, officiique tui modum humiliter recognosce. Vide etiam quid regula praecipue dedicet praeposito, scilicet subjectos illustrare canonicae conversationis exemplo. Ergo si regulare mandatum est, canonicos chorum, refectorium, dormitorium frequentare; cur, dum facultas est, subtrahis te, quasi prohibearis ab hac societate: cum sis sanus, validus plerumque etiam otiosus; ne erubescas religiosus esse; quia qui Christum erubuerit et sermones suos, poenaliter afficietur in die calamitatis et miseriae. A mane in vesperam non pudet te saecularibus negotiis desudare; et semel per hebdomadam et mensem choro confunderis interesse? #Qui non laborat, nec manducet,@# scribit Apostolus; tu nihil vel parum laborans, omnia colliges solus? Si otiosis etiam cibus interdicitur naturalis, quid tu negligens praepositus operibus laborantium dominaris? Ecce per Apostolum derogatur tibi vitae communio, unde tibi tantae dominationis abusio? #Si qui altari deserviunt, de altario debent vivere,@# consequenter qui nihil servis, nil debes accipere. #Qui parce seminat, parce et metet, et unusquisque secundum laborem proprium mercedem accipiet.@# Porro si religiosissimus esses, per humilitatem hanc dominationis ambitionem cavere deberes [ sicut Veritas docet apostolos: #Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus.@# Sic David, parvulus in oculis Dei, sublimatur in regem; Saul, arroganter agens, contumeliosam incidit in mortem. #Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur@# ]. Si Paulus, #plus omnibus laborans,@# profitetur se minimum et abortivum, cur tu nihil laborans, econtrario singulare praeoccupas dominium? Si sententia Pauli per omnia est laudabilis, universaliter praesumptio tua fit detestabilis. Dicis te esse potentem praepositum, omnia bona claustri sine consilio praelati et canonicorum in domo tua sicut volueris dispensaturum. #Quem teipsum facis? Quid habes quod non acceperis? Si gloriaris, in Domino glorieris; non enim qui seipsum commendat, ille probatur, sed qui a Deo commendatur.@# Gloriam tuam mater justitia pariat, humilitatis custodia non derelinquat. Non te metiaris adulantium lingua; quid sis, non quid voceris, diligenter examina. Si Deus homo venit ministrare, non ministrari, cur tanto fastu quaeris dominari? Cum Deus esset, #semetipsum exinanivit formam servi accipiens;@# tu, cinis et pulvis, contendis vocari praepositus potens? Enimvero nequaquam poteris ejus esse discipulus, nisi prius, deposito dominationis fastigio, fias parvulus. Certe si nullus claustralis praepositus, nisi ex regulari canonico debet ordinari, profecto non debes esse praepositus, nisi canonicam vitam duxeris claustri. Distat ergo inter clericum et canonicum, quod canonico, non clerico debetur claustrum; omnis enim canonicus clericus, non consequenter ut omnis clericus canonicus. Ex canonico enim, non ex clerico regulariter constituitur praepositus; ac ideo necesse est, si praepositus es, choro, refectorio, dormitorio, nisi per licentiam, sis assiduus. Igitur quia maxime praeposituram amas, cur claustri fastidis militiam? Quapropter aut cum praepositura habebis religionem, vel dignitas praepositi vertetur in villicationem; non enim erit necesse constitui ex canonico praepositum, si idem ministerium aeque possit ministrari per laicum.
null
d30c0683-0dee-4e82-967b-073f4d332d9d
latin_170m_raw
null
None
None
None
Sis ergo, consulto, praepositus cum religione; saltem vel religiosos velis amare, ut sicut qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, sic irreligiositatem tuam saltem religiosorum amor commendet; quia nimis profanum constat utrumque, te irreligiosum esse, religiososque vexare. [ Ad haec, frater, praepositi subjectionem, fidelitatem, humilitatem, administrationem secundum regulam, non dominat onem collige; de bonis tibi commissis consilium decani fratrumque ne asperneris appetere. Per subjectionem et humilitatem quaerito consilium, etiam mandatum; per fidelitatem et administrationem, quidquid praeter beneficium inveneris, redde totum. Utquid beneficium accipis, si ad caetera omnia non es fidelis?] Quidquid ministerio tuo juste superlucratus fueris, in vita tua teneas: non tamen fratribus hoc palam facere, ne furti arguaris, supersedeas; [ sic fructum habebis ex tua rationabilitate, si fratribus notitiam feceris ebaboratae summae. Quod si silentio presseris, successori tuo, non fratribus furtum lucraris]. Ego in duabus villis mihi invito commissis, quadringentorum mansorum servitium justa ratione superlucratus, fratribus annuntiavi, et statim servitium feci; quantoque me in gaudio pro fidelitate intrare sperabam, tanto tribulationibus invidiaeque magis succubui. Servus evangelicus talentum duplicans a domino collaudatus meruit donari: ego quadruplicans, multis modis impetitus et circumventus, addictus sum paupertati. [Cum multa bona claustri teneas sine quaestione redditibus parvis, cur fidelitatem nostram, quasi furtum persequens, ulcisceris? Tuarum rerum ministros infideliter agentes dure punis; et res claustri cur non simili diligentia prosequeris? Quomodo probaris fratres sicut teipsum diligere, si tuas atque illorum res dispari tractas affectione? Si apud idololatras olim Romanos fraus rei publicae sacrilegii suppliciis expiabatur, quo tormento legibus exquisito fraus claustri deprehensa digne multabitur?] Ergo, frater, omnes in commune accingamur humilitate, fidelitateque, regulariter, et res claustri, sicut oportet, tractemus irreprehensibiliter. Quanto majores sumus in saeculi dignitatibus, tanto nos humiliemus in omnibus: avaritiae, dominationisque altitudinem fugiamus studiose, quae religionem disciplinamque naturaliter solent propulsare. Noli praesumptionis tuae defensionem Coloniensis claustri exemplo roborare; quia, sicut experimento didici, Deo gratias, nil penitus in eo invenitur tale. Ipse domnus archiepiscopus. remota dominationis suae sublimitate, claustrum saepe deambulans, scholas visitat; propositis dissolutisque quaestionibus, quos utiliores invenit, gratia donisque magnificat. Sic omnium delectationem sibi concilians studia nutrit; in pelago divitiarum, clavo sese humilitatis regit. Praepositus et praelatus in choro primi stantes, officiose satagunt interesse, ne quid difficultatis et negligentiae provenerit. Quisque per se curiosius agit: disciplina claustri specialius appenditur praelato; nec tamen deest invitatus praepositus, instante scrupulo. Stipendium quotidianum cum caeteris officialibus exhibet praepositus; si quid defuerit, sine inimicitiis exigit praelatus. Cellararius annonam, vinum, pulmenta suscipiens a praeposito, quaeque dispensat impune praelati seniorumque mandato. Liber est praepositus a tributis, quae dederit cellarario; aeque cellararius ab his quibus paruerit praelato. Sic unanimitas praelati et praepositi, in claustri aedificatione cooperatur; quia non ambitiosa charitas, quae Dei sunt, non quae sua, rimatur. Lugenda nobis acrius esset, frater, claustri nostri recens oborta discordia, nisi in sanitate capitis coalescerent etiam aegrotantium membra. Et ne tibi fraternae consolationis in ullo munia subtraham, precor, archidiaconatus tui paulisper moderare gloriolam. Quia divina pietas pluribus bonis te donavit, quibus rationabiliter honoreris in archidiaconatu decretis ecclesiasticis praescripto, quid effereris? Quia diaconus es? Dic unde tibi nomen archidiaconi? Si non potes, ulterius desine gloriari. Chorepiscopos propter insolentiam removit Ecclesia; unde his caret usque in praesens metropolis Colonia et tota provincia. Canon vetat diaconum injussum ante presbyterum sedere; et tu presbyteros praesumis judicare atque etiam verberare? Tantam ergo habes auctoritatem in judicando, ut nulla scriptura, nulla possit resistere ratio? Quoniam quidem voluntas tua necessario nobis est lex et regula, quaeso per Deum dirigas eam semper cum justitia. Si is qui vaccam rapit, jure excommunicatur, quid fiet illi qui justitiam vendit vel depraedatur? Ergo quia justitia melior est omni pecude bruto, necesse est deterior sit praedone omnis pecoris justitiae praedo. Quoniamque luce clarius patet pessimum esse justitiam vexare, de omnibus bonis episcopii constituendis, cum quatuor episcopis gratiosus essem, non habui, quamvis imputes, pretium unius siliquae. Cumque in nullo, exceptis
null
4912f681-b0cc-4a0d-b44e-94c5b512d21f
latin_170m_raw
null
None
None
None
peccatis, quae nimia sunt, possis me legaliter redarguere, quare in signum malevolentiae tuae me soles iracundum vocare? #Si ira viri justitiam Dei non operatur,@# vel injustitiam meam dic, vel veritas tua cassatur. Sed quia verba mea vel negotia mea, lege derelicta, tuis pravis consiliis, ne confundar, nolo dedere, imputas mihi propter iracundiae magnitudinem vestrique obstinationem penitus hoc agere. Sed malo dici, nec esse iracundus, quam tuorum consiliorum semper alumnus. Aeque potes me furem, sacrilegum, homicidam vocare, cum rerum gestarum veritatem nullatenus possis astruere. Ista, frater, in pristinae familiaritatis pignus meditanda tibi liberali studio devovimus, ne quid dictum sit in gratiae detrimentum, quia ratio sic poscebat, obnixe supplicamus. Si non placet, animam meam in manu mea posui, paratus in claustri fidelitatem damna, verbera, mortem etiam pati. Haec ago non ut superiorem vel parem praeposito, cum regulariter possim, decanum comparem, sed ut in claustralibus clausis ordinandis praecipuum cum justitia consiliarium monstrem. Quod si probabiliter constiterit praelatum decanum esse, quod nequit refelli, quaeso mihi praelato cum cellarario regulariter agere non prohiberi. Alioquin si mandatis regulae niteris contraire, consequentem maximam poenam incurris Ecclesiae. Sacerdotium etiam praepositura et archidiaconatu convincitur pluris haberi, quia hoc [ #f.@# non minus] minus a sex episcopis, illa possunt a singulis abjudicari. Necesse est ergo robustius concuti, quidquid firmius constat ordinari. Igitur me praelatum et presbyterum, quamvis indignum, regulariter, quaeso, velis honorare; vel cum aemulis meis nolis, quia nil infideliter egi, saltem conculcare. Scholaris obedientiae ministerium, cum nullum studium discendi, nulla facultas coercendi, ne improbes rationabiliter subterfugi; quia cum caeteris difficultatibus acolythum bis in necem meam grassatum, pro viginti furtis confessis damnatum, sine mea conscientia restitutum, et a scholis liberum ferre nequivi: etsi mihi emerito vel veterano nulla portio secundum solitum remansit beneficium; tamen, ne periculo disciplinae fama nostra tabesceret, congaudeo solutioni. Nunquid fortitudo lapidum fortitudo mea, ut sustineam; aut caro mea aenea, ut patienter agam? Confundat Deus, confundat Achitofel consilium, et liberet David de manibus pueri Absalon. Quique luciferum superbientem detrusit in infernum, potentiam claustri, praevalente regula, deducat ad nihilum. » CAP. IV.-- #Quid a rusticis sit perpessus.@# Haec scribens procul ab omni invidia et odio, dum unum hominem a tortitudine morum ad rectitudinis tramitem revocare studuit, omnibus praepositis formam irreprehensibilis vitae, cui imprimi debeant, exhibuit; quidquid illis devitandum, quidve actitandum sit, ut in hoc quasi speculo praevideant benignissime providit, quae sua sunt non quaerens, sed quae Jesu Christi: quod haud secus esse patuit paulo post in praepositurae et postmodum in episcopatus administratione. Ille autem cui hoc scripsit, Joannes praepositus, ob hoc amplius in eum aestibus invidiae exarsit, et persuasibilibus terrenae sapientiae verbis episcopi caeterorumque priorum animos nihilominus in ejus odium accendit, quaeque fideliter ab eo gesta potius deputans studio litigii quam fidelitatis devotioni. Et ne quid in insontis viri insidiis intentatum relinqueret, incolas possessionis illius cujus curam ob augendam fratribus vini rationem susceperat, per nuntium in ejus rebellionem animavit, ut praecepta illius nihili penderent instigavit. Rustici autem et prius quidem procuratori suo infensi, eo quod per cautelam ejus debita fratrum defraudandi nullus esset locus, tum vero accepta confidentia ab instinctu majoris praepositi, in tantam temeritatem sunt adducti, ut domum fratrum in qua idem domnus Vaso cum suis quiescebat, inopinato nocturnis horis undique armis cingere flammisque exurere certatim instarent. Sed qui sperantes in se non deserit omnipotens Deus, justitiae et veritatis cultorem mirabiliter a periculo incendii liberavit; nam amissis licet vestibus, et diversa rerum supellectile, ad hoc non minima vini copia, quam in inferiores ejusdem domus partes ad opus fratrum providus contraxerat, nec unus quidem ex hominibus, Deo donante, crepitantibus circumquaque flammarum globis succubuit. At vir Dei tanta adversitate nequaquam frangitur, sed potius boni propositi tenacior efficitur, victorque tot ingruentium contra se tentationum, tanto abundantius de coelo sperat auxilium, quanto ab hominibus sustinuisset obstaculum. CAP. V.-- #Quod capellanus Conradi imperatoris est effectus.@# Cumque pro bene et fideliter gestis apud suos intolerabilibus agitaretur insidiis, quosdam tamen religiosos cum plerisque
null
10aa1519-c5ee-47fd-b2c4-93ff5a0476fc
latin_170m_raw
null
None
None
None
episcopis ob constantissimam in eo boni operis intentionem, licet longe positos, adeo charitati ejus devinxit, ut et magnopere studium ejus approbarent, et ne inefficax foret auxilium opportuno tempore et loco conferre non desisterent. Qui videlicet necessarii ejus veriti satis ne solus non posset sufficere ad resistendum diu suorum invidiae, exquisito haud incongrue consilio, quatenus auctoritas imperatoria felicibus actis contra invidos esset tutela, hoc apud imperatorem Conradum efficiunt, ut eum sibi a Reginhardo episcopo capellanum concedi expeteret et impetraret. Sic sic nimirum quandoque tot adversariorum ad horam cessit invidiae, non ita ut adversitati succumberet, sed ut bonae intentioni vires interim repararet, quibuscum optime coeptis absque difficultate tandem acquireret efficaciam. Ita suffecto decanatus vicario, ex consensu fratrum et episcopi, imperatoris Conradi servitio obstringitur; ubi per novem menses nullo acquirendi episcopatus desiderio, nulloque alio dominandi ambitu, sed potius ut ecclesiam cum rebus suis in libertatem vindicaret elaborare studuit. Quid pluribus immorer. Imperatori in brevi fit gratissimus; pro sanctitatis et sapientiae excellentis merito tam archiepiscopis quam episcopis et acceptus: qui in solvendis sacrae Scripturae quaestionibus magistrum, aliarumque cuasarum disceptationibus sequestrum, eum assumere gaudebant; quem archiepiscopi duo moribus et genere nobilissimi, Aribo Moguntiensis, et Piligrinus Coloniensis, vicissim assurgentes, alternatim in sedibus suis alterutrum stantes, sibi assedere cogebant, desiderabiliter eum audientes, subinde et interrogantes. CAP. VI.-- #Quod Judaeum scientia Veteris Testamenti vicerit.@# Ea tempestate Judaeus quidam in arte medicinae praecipuus, et ob hoc imperatori Conrado satis acceptus, in paternae legis traditione ferebatur esse perfectus. Is aliquando quaestionibus ex veteri lege domnum Vasonem aggrediens, eo usque contra eum litigando progressus est, ut, revadiata sibi hama vini, digitum dexterae manus abscidendum se ei praebiturum sponderet, si sententia ejus Scripturae testimonio comprobari non posset. Quid plura? Venitur ad Veteris Testamenti volumen; locus unde controversia habebatur inquiritur; atque illo evidenter Vasonis parti consentiente, ipso fatente adversario, digitus victori adjudicatur: qui cum a devicto sponsore nequaquam abnegari potuisset, usquequo eum repetere vellet, commendatum retinere gavisus est. Sicque hic bellator Christi novum Christiano nomini a praecipuo doctore gentis Judaicae gloriose retulit tropaeum, habitumque est celebre in curte regia Judaeum in sapientia famosum a Vasone esse devictum. Hunc idem imperator Conradus memorato Ariboni archiepiscopo defuncto in sede Moguntiacensi substituere cogitabat, sed omnipotentis Dei misericordia Leodiensem Ecclesiam suo fraudare noluit alumno; qui hunc multis saepe exercitatum periculorum tentamentis ex bono filio optimum sibi patrem futurum reservavit. CAP. VII.-- #Quod, defunctis praepositis Joanne et Lamberto, praepositus efficitur.@# Dum haec in curte regia aguntur, Joannem praepositum hic obiisse repente nuntiatur. Hic domnus Vaso, etsi jam dudum curiales tumultus evasisse, et claustri quieti sese inclusisse exoptaverat; tamen usque dum substitutum aliquem in praepositura audiret, cum discedendi causa satis in promptu esset, domum repetere neglexit, ne non quietem repetere, sed potius suscipiendae praepositurae se videretur ingessisse. Nec multo post audito quod Lambertus archidiaconus praepositus factus esset, circa autumnum claustrum revisit, cum paulo post idem Lambertus trium tantummodo mensium praepositus obiit, res suas disponendas per manus fidei Vasonis decani dereliquit. Alioquin Natale Domini, sicut mandatum acceperat ab imperatore, Poderbrunno celebraturus erat, nisi hujusmodi eum defuncti fratris causa in fide suscepta retardasset. Sed longe alia vis, ut credimus, divina scilicet nescientem urget dispensatio; ut qui pro fidelitate claustri tot et tanta a praepositis perpessus fuerat, tanto vigilantius commissa sibi praepositura Ecclesiae utilitatibus consuleret, quanto in antecessoribus perniciosa cum fraude negligentiam pernotasset. Concurritur undique a fidelibus filiis Ecclesiae ad Reginardum episcopum; ab omnibus ut Vaso praepositura donetur obnixe postulatur, neminem digniorem hujus officii posse inveniri. At contra fuere nonnulli qui primo quidem nutantis animo episcopi ne hoc fieret dissuadere conarentur; virum tam fortis constantiae praepositum facere, consilium non esse, qui se eidem episcopo aequiparare, aut etiam superiorem forsitan facere ob insuperabilem consciae virtutis fiduciam haberet contendere; mitiorem potius quemlibet eligeret, qui in nullo voluntati illius reniti auderet. Rapitur medius inter diversas linguarum aura fluctuans praesulis animus, quem tandem tanta consilii soliditate roborat, ut nulli alii praeter Vasonem praeposituram concedendam esse censeat: fertur etiam ad hoc non parum valuisse quod idem episcopus motus incurrisset imperatoris, quibus profecto mitigandis tali honore sublimando dilectum ejus capellanum deservierit
null
ba70132e-760f-47b4-9c7b-25f682ae5c46
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Cumque hoc circa episcopum elaboratum esset, non minori sudore erga Vasonem ad susceptionem praepositurae sollicitandum opus erat; qui vehementer insistentibus amicis spiritualibus ut ultro invitatus ad dispensandam Dominicis ovibus annonam accederet, multo vehementius est reluctatus, divitiarum sibi satis superque esse, praepositura se nequaquam indigere. Praevidens autem se utilitatibus fratrum necessarium fore; ad hoc cernens honesta apud Deum et homines vocatione ad id officii sese invitari, post sexdecim decanatus annos, in quibus regiam incedendo viam, neque ad dexteram neque ad sinistram declinaverat, cum archidiaconatu diu multumque recusato onus praepositurae humiliter consensit subire. CAP. VIII.-- #Praepositus factus ut se habuerit, et quod praebendam fratrum melioraverit.@# Inter has nimirum graduum ascensiones, ita vir Dei curabat humilitatis scalas in corde disponere, ut quanto videretur major, tanto secum esset humilior, integrum se custodire nitens ab his vitiis quibus ejus nominis homines sese implicare solent, quaeque retro in humiliori loco positus, notare non timuerat in prioribus, superbia videlicet et rerum ecclesiasticarum rapina: proque superbia, humilitatem qua omnibus erat affabilis; pro indignatione de falsa justitia gloriantium, cujuscunque modis afflictis benignissimus Christi imitator compassionem exhibebat. Quo enim iste infirmato non est infirmatus? Quo scandalizato non est ustus? Sic nimirum alienae infirmitati condescensionem idem in se atque in aliis sentiebat. Jam vero quid in dispensanda familiae Domini annona dixerim? Testes sunt pene quotquot Leodium novere; quia cum ante eum unus tantum panis singulis fratribus quotidie daretur, et non amplius quam quadraginta carratae vini in potu eorum per annum expenderentur, hic ex polenta nivei coloris quam similam vocant, quinque marcas appendentem insuper adjecit panem, centumque quadraginta carratas vini per annum cellarario fratrum jure perpetuo absque ulla sterilitatis excusatione dandas destinavit; quatenus inde et rationabiliter mensura potus augeretur, et ex reliquo fratribus ecclesiarum, quibus vinum non esset, consuleretur; dicens, juste ex majoris ecclesiae abundantia minorum necessitatibus esse suppeditandum. Sic praebendam fratrum retro neglectam, pane, vino addito, insuper largiori vestitus solatio amplificavit, et ex vili optimam reddidit. CAP. IX.-- #Qualiter exteriora administraverit.@# Duodecim pauperibus vel peregrinis quotidie coram fratribus reficiendis sufficientia alimenta constituit, asserens hoc etiam parum esse, cum traditio sanctorum Patrum dimidiam partem vel etiam ecclesiasticarum facultatum pauperibus et peregrinis censeat deberi. Praeterea hospitale, quo conferuntur nonae sive decimae de episcopii agris, ipsius erat creditum providentiae. Quod ille tam fideliter stabilire curavit, ut triginta pauperes per annum inde commode sustentarentur, et ex ecclesia quam domnus Baldricus episcopus viginti quatuor eleemosynariis sustentandis destinaverat, duodecim insuper reficiendi adjicerentur, omnes peregrini supervenientes sine equis reciperentur, eos qui cum equis venissent recipere autumans episcopi interesse. Adeo sacrilegii reum ducebat, si commissa sibi officia suo labore non augmentaret. Interea, ac si hosti infestissimo, frequentes corpori indicuntur abstinentiae, pauperibus Christi largiores augentur impensae. Recreantur quotidie utrique assidentes lateri, hinc clericorum, hinc pauperum catervae. Referuntur ab ejus mensa utriusque hominis cibaria, ipseque hilaris conviva parcissime refectus et fere jejunus, esuriens semper et sitiens justitiam, alios sufficienter expletos dimittebat. Divitias suas communi utilitati quam sibi deservire malebat, quas in omnia pietatis opera inflectere optabat; sentiebant humanitatem ejus aegritudines decumbentium, labores exsulum; senio confecti, a divitiis in paupertatem devoluti, indesinenter ejus suffulti sunt suffragio. Sicque vir ecclesiasticus, omnibus omnia factus, oculus erat caeco et pes claudo; hunc pupilli parentem, hunc viduae invenere maritum. Haec in administratione exteriorum. CAP. X.-- #Qualis interius fuerit.@# Interius autem regularibus subditos institutis, ut charissimos fovebat filios; rebelles ut severissimus judex disciplinae gladio animadvertebat, in utrosque pietatis servans viscera; dum hos ad meliora provocaret, illos vero a pravitate compesceret. Nec timebat miles Christi si hominem offenderet; tantum interno judici, servando aequum et rectum, non displiceret, memorans illud Apostoli: #Si hominibus placerem, Christi servus non essem.@# Et illud Psalmistae: #Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.@# Unde contigit ut ob defensionem veritatis, pro qua ne mori quidem metuebat, nonnunquam aliorum, qui terrenae potestatis culmine viderentur sublimiores esse, offensam incurrerit; adeo ut illi multimodae ob hoc tenderentur insidiae, saepiusque de vitae ipsius periculo a necessariis ejus haud injuria timeretur. Sed quia
null
917c0beb-4de6-43a3-93b9-a2f8a2cf16ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
ex sententia Salomonis, #Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum,@# iste, pennatum animal Dei, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, probra, minas, pericula, postremo omnia virtuti obsistentia libero volatu evadebat tentamina; primo quidem aequanimiter ea tolerando, suo autem loco et tempore eadem rationabiliter confutando, uti semper spiculo rationis adversariorum confodere solebat pectora. Erat enim hoc in eo, prae caeteris nostrae memoriae mortalibus, tam laudabile quam mirabile, quod in quocunque negotio contra quemlibet sumeret controversiam, inexpugnabilis rationis ope munitus assequeretur victoriam. Hoc autem ideo fiebat, quia circumspectum ex omni parte animal Dei ante et retro oculos in intentionem boni direxerat, in cujus sese cum veritate et ratione ita defixerat, ut nec odio, nec gratia inde moveri posset: ac si videas contemnere ventos, saxa, Rhodopes; aut ceu procellis obstat Marpesia cautes. Vitam suam Deo sibique notam ita disposuerat, ut noctes atque dies praeter horam somni atque cibi, aut psallendo, aut legendo, aut rationabilibus ex causis disputando, in Dei laudibus continuaret. Raro aut neutiquam accessit, qui non congrua aetati et naturae suae condimenta retulerit. Lacte potabat infirmos, pane cibabat validos; vino et carnibus vescens, ut attestari solebat abbas Poppo, solus quorumdam secretorum ejus conscius, monachorum omnium sibi cognitorum vincebat abstinentiam; dum non quid sine concupiscentia, sed quantum comederet pensans, saturitatis malum cautius viperino sanguine devitaret. Vestes suas adeo moderebatur, ut nec ante alios ambitiosis, sed nec plurimum abjectis indutus, totius superstitionis typhum a se constanter abjiceret, satius ducens potentis imperio animi, quam asperitate cilicii corporis membra domari, quibus nunquam lavacrum, raro molle praebebat stratum. Et quod sine lacrymis reminisci non possumus, solemne quiddam in consuetudine habebat secretum: adest veritas Christi me nihil fingere. Cum his et multis aliis difficultatibus jamjam prae senio exsangue premeret corpus, certis diebus durissima sibi jubebat verbera affligi, coacto correctori suo in verbo Domini terribiliter edicens, ut non parceret, et secretum vulgare non praesumeret. Quod ille suppressum diu etiam post obitum ejus tenuit, sed indignissimo sanctitatis ejus servo tanti pignus thesauri revelare non refugit. In tanta virtutum efficientia studebat semper, etsi in hac parte nequaquam in se, alias tamen ubique auream tenere mediocritatem. Et vere praecipuum discretionis speculum, regiam viam inter laevum dextrumque media vitae suae lucerna praemonstrabat incedendam. CAP. XI. #Quod, defuncto Reginhardo, imperator Conradus illum episcopatu donare voluerit.@# Hunc defuncto Reginhardo episcopo maxima pars filiorum Ecclesiae sibi episcopum fieri peroptabant: quorum ille sententiam ut a se longissime removeret, multum redarguendo eos, qui sibi majoris ecclesiae praeposito eligendi praesulis primatum praeripuissent, Nithardum custodem in episcopum elegit, omnem clerum et populum in sententiam suam venire coegit. Adeo primatus sui auctoritatem non in se praeferendo, sed in juniore sibi praeponendo, fortiter vindicare studuit, usus auctoritate potestatis ad retinendum humilitatis propositum, non ad arripiendum sublimitatis locum. Nec mora, cum electo et virga episcopali imperatorem Conradum adiit, qui tunc forte in Italia hiemabat; repertoque Nonantulis oppido, petitionem Ecclesiae nostrae idem ipse auctor et legatus fideliter profert. Praesentato electo, hunc ad hoc onus suscipiendum idoneum esse, idque unanimiter a clero et populo postulari asseverat. Imperator autem: « Hunc, quem mihi, inquit, offertis, nequaquam agnosco, sed vobis mihi haud ignoto hunc honorem lubens cupio. » Ille e contrario modis omnibus ut se posthabito episcopatus in electum retorqueretur annitebatur; illum digniorem, illum aptiorem, utpote juvenem, agilem et promptum exsecutionibus imperialis servitii; sibi frigido, senii gravedine confecto, jamque silicernio, deinceps potius cogitandum de tumulo. Cumque imperator nequaquam sententiam mutare vellet, eumque ad suscipiendum episcopatum vehementer urgeret: « Parcat, inquit, majestas vestra, hujus decrepiti senis parcat, obsecro, famae in id aetatis productae Dei gratia absque perfidiae nota. Si unius cujuslibet hominis legationem suscepissem, cui posthac foret fida nostra fides, si hanc ad commodum meum retorquerem? Quanto magis si matris Ecclesiae unum populum petitione et electione sua fraudavero? Juste enim fraudis et perfidiae accusabor, si contra communem nostratum consensum hanc indignus dignitatem praesumpsero. At ne aliquo animus vester super electi vita et moribus moveatur scrupulo, mihi totum imputetur, in
null
3d0ffaae-2e52-464a-a6ff-861860faab56
latin_170m_raw
null
None
None
None
me hoc animadvertatur. » Superatus vix tandem imperator, tam splendida eluctantis se ab episcopatu Vasonis nimietate, uti petebatur, Nithardo episcopatum concedit. Vaso autem timens exterius honoribus proficere, ne interius moribus incipiat deficere, ei cujus magister fuerat patienter ac benigne gavisus est subesse: sicque ea quae retro sunt oblitus, et in anteriora extentus, per quatuordecim praepositurae annos ad bravium supernae vocationis prosequebatur. CAP. XII. #Qualiter in episcopum electus fuerit.@# Hunc talem ac tantum athletam suum Dominus diutius noluit esse occultum; sed quem infra unius claustri septa dederat esse perfectum, quasi in certaminis campum strenuum jussit prodire militem, ut in tempore iracundiae suae laboranti populo fieret reconciliatio, et belli famisque tempestate periclitanti patriae foret remedio. Oblatum jam antea sibi praesulatum recusaverat; Nithardum, ut dictum est, sibi praetulerat: quo defuncto, item a clero et populo ad episcopatum reposcitur. Ille e contra credi non potest quantas moras suae electioni innectere, quanto annisu ne fieret studuerit insistere; electionem regi displicituram, parum valere super hoc negotio, magis ejus exspectandum esse dicens arbitrium. Taliter renitentis et excusantis sententia non auditur, invitus a cunctis unanimiter eligitur, Ratisbonam mittitur, ubi forte Henricus tunc rex, postea imperator, Bohemiam cum exercitu aggressurus aderat. Virga episcopalis cum Ecclesiae nostrae litteris praesentatur; res agenda in crastinum differtur: postera die a rege cum episcopis et reliquis palatii principibus consulitur. Nec defuere adulantium linguae, qui electionem sine regio favore factam assererent cassam fore; ex capellanis potius episcopum constituendum, Vasonem nunquam in curte regia desudasse, ut talem promereretur honorem: quod vero nefas sit alium episcopari, nisi quem constiterit in curte regia evagari; ac non potius talem eligi oportere, qui informatus subjectione claustralis obedientiae, non tam praeesse quam prodesse didicerit. Qua sententia adulatorum facile inductus juvenilis regis animus, nescio quem barbarum cervicibus nostris praeparabat imponere, cum inspirante, ut credimus, Deo, ex omni illo consiliariorum coetu, soli Herimannus archiepiscopus et Bruno Wirzeburgensis episcopus tam inutili sententiae saniori consilio ausi sunt obviare. Nec prius veritatis assertores Deique cooperatores absistunt, donec vix tandem regiae majestati petitionem nostram conciliant, et procerum animos in sententiam suam trajiciunt. Sed manet adhuc sapientes architectos labor longe operosior: nam ac si de immanissimo monte columnam conentur excidere, haud aliter boni artifices nostri omnibus modis insistunt elaborare ut vir iste in virtutibus totus teres atque rotundus consentiat sibi imponi onus ecclesiae. Perstat diu immobile pietatis illud pectus in proposito humilitatis; quod profecto, ut ait beatus Gregorius, pietatis pectus non esset, si hoc pietas non vicisset. Intellexerat enim si episcopatum non reciperet, ejusdem potitum fore quemdam aetate et moribus juvenem, qui forsitan Dominici gregis stipem, quae in laudem Dei, se duce, fructificaverat, dissiparet, si ad pontificale culmen aspiraret. Unde contigit ut dum sublimitatis locum mente fugeret, jussu ac precatu pontificum sollicitatus, ea vero quam dixi necessitate potissimum coactus, tandem pastor Ecclesiae fieri acquiesceret. Sic sic intrat per ostium in ovile, nec ascendit aliunde factus pastor ovium; quique irreprehensibiliter intravit, procul dubio irreprehensibiliter vixit. In sedem episcopii reducitur, honorifice, ut decebat, suscipitur: ubi vero ad cathedram venitur atque in ea solemniter locatur, nisi praesens vidissem, nullo modo crederem cum quanto gemitu eruperit in lacrymas, quas haud secus ac puer septennis sub magistri ferula edere videbatur. Mirati sunt omnes qui aderant, quomodo ferreum, ut putabant, ejus viri pectus in tantas posset scindi lacrymas; et anteactam ejus vitam ignorantes, inde veraciter probant pastoris sui animum de sublimitate ejusmodi non gaudere, sed salutifero dolore torqueri. CAP. XIII. #Quod episcopus factus vigilanter sanctam religionem exsequebatur.@# Aliquandiu protracta episcopalis consecratio expetitur ab archiepiscopo de expeditione reverso, pro qua re vir Dei comitantibus diversorum ordinum clericis sanctam adiit Coloniam; sanctorum limina, quorum numerus nulli praeter Romam loco aeque est concessus, piis pulsat precibus. Post triduum sacro chrismate in episcopum perungitur, et ex bono filio in sponsum matri suae Leodicensi Ecclesiae confirmatur. Tum vero explicare non possum quam arduum sanctitatis montem, evangelizaturus Sion, arripere studuerit; quanta servitute corpus spiritui servire coegerit, imo quanto annisu totus in Dei laudem excreverit. Abjectus secum in oculis Dei, inter humiles et
null
ad826942-908c-43c0-a2a4-df425c7d6478
latin_170m_raw
null
None
None
None
subjectos se episcopum esse nesciebat; scholas, singulorum explorando studia, frequentabat; quaestiones proponendo, rationabiliter vinci quam vincere malebat; seque in hoc quasi otium a turbine curarum conferens, gaudebat, ut ipse fatebatur, sese invenisse refrigerium. Et cum divinae legis arcana excellentis ingenii praerogativa nosset rimari, de Donati, vel Prisciani regulis scholares adolescentulos non dedignabatur interrogare; quos et vicissim desiderabiliter cupiebat audire, eos qui recte sensissent praeferre, laudare; utiliores gratia et donis honestare, tardiores increpare, corrigere, superiorum exemplo provocare: omnes postremo se meliores Deoque acceptiores fieri optabat, dicens cum beato Moyse: #Quis mihi det ut omnis populus Deum prophetet?@# Nec inter haec praetereundum existimo de vigiliarum, matutinorum et completorii officiis, quibus celebrandis quotidie in choro cum caeteris fratribus nemo prius illo occurrebat, nemo devotius intererat, nemo serior abscedebat. Reliquas diei horas in ecclesiasticis expendebat negotiis, licet in quadragesimali tempore vel a choro, vel ab aliquo fratrum conventu, nullo modo se excusare voluerit. Quo etiam tempore secretum cubiculi penitus praeter ecclesiam ignorabat, saxeo sedili pro lecto, mattula utens pro lectisternio; cum ad horam refectionis pane avenario fabaque modice praegustata senilem sustentaret imbecillitatem, in potu sumens cervisiam, saepius aquam puram. In tanto abstinentiae rigore, nec facies angelica macie est confecta, nec gratia roseae conspersionis est immutata: adeo virum desideriorum, Danielem videlicet nostrum, quem voluntas propria instar crucis Christi affligebat, divina pietas interna dulcedine satiabat. CAP. XIV. #Quam largus fuerit tempore sterilitatis.@# Pauca referens plura praetereo, quorum aliqua brevitatis studio me constat negligere, aliqua quae a me nesciuntur, necesse est reticeri, quia nemini concessum esse, arbitror, omnes hominis istius nosse virtutes. Statim primo episcopatus sui anno, omni peste crudelior fames incubuit, quae sex fere continuis annis Galliae et Germaniae populum noscitur oppressisse, cujus foeda ubivis fas est adhuc cernere vestigia. Eademque tempestate prudentia nostri Joseph undique frumenta coemere, et tutis apothecis recondere curabat; non quod inde terrena sectari lucra quaereret, sed ut gratis ad sufficientiam suo tempore esurienti familiae Domini cibos fidelis dispensator distribueret: praeter stipendia pauperum quibus quotidie libra denariorum expendebatur, cum aliis adeo multis, quae enumerare non sufficio, verecundioribus prae pudore a mendicitate abstinentibus, prout quisque erat, aliis denos, aliis vicenos, aliis tricenos, aliis sexagenos, aliis centenos annonae modios per occultos hujus rei opifices destinare curabat. Sed nec ingenuorum rem privatam hac dira necessitate extenuatam excellentis viri larga praeteriit munificentia, qua annitente et summopere juvante, pro alimentis amplae domus aurum sponsale, vestes, praedia distrahere opus non fuit. Quid dicam de congregationibus clericorum, monachorum, et sanctimonialium, erga quarum necessitates tanta boni pastoris vigilabat solertia, ut quae prae anxietate famis de statuto victu deessent, de suo libentissime suppeditaret? Nihilominus pii Patris industria ruricolarum laboriosam respicit inopiam; ad cujus malum temperandum, toto hoc famis tempore unicuique mansionario per singulas hebdomadas binos dari constituit denarios, ne prae instante angustia boves vendere, aut de caetero terram nativam relinquere cogerentur, sicque aerumnosam vitam aut mendicando ducere, aut mortem omni gladio saeviorem cum omni domo miserabiliter incurrere. CAP. XV. #De bello et charitate Virdunensibus impensa.@# Huic calamitati accessit alia pestis aeque intolerabilis, bellum videlicet quod Godefridus maxime in Virdunensem et nostram exercuit Ecclesiam; quarum Virdunensis, dum praeda et incendio vastante urbem et domum sanctae Dei Genitricis cum omni suo ornatu penitus eversa fuisset, ille in longinquo positus, graviter egregiae urbis casum doluit, et licet in similis periculi metu positus esset, hilaris tamen dator, dirutae urbi non distulit esse levamini, suppresso suo nomine mandata mittens inter haec verba: « Sancta Maria Leodicensis mittit quinquaginta libras denariorum sanctae Mariae Virdunensi: medietatem canonicis fratribus, medietatem vero ad reparationem ecclesiae. » Hoc primum omnibus bonis suis exspoliati loci illius canonici, tantae cladis ex divino munere suscepere remedium; et, ne tanto largitori essent ingrati, publicas orationes et viventi et defuncto in perpetuum devovere. Haec itaque, quam diximus, bellorum tempestas residuum famis consumens, et divites cum pauperibus una calamitate conficiens, communem totius patriae ruinam minabatur: et rueret procul dubio, rueret, inquam, tunc temporis inclyta Lotharingia, aut irrecuperabili excidio: quippe quae
null
f89ff34a-79be-4601-8ed8-d5e353c6357d
latin_170m_raw
null
None
None
None
sine defensore esset, aut, quod pejus est, in regem infidelitatis perjurio, nisi Dominus suum Josue ad resistendum hostibus Ecclesiae confortaret, et a bonis justitiae partes contra factiosos defendendas esse insinuaret. CAP. XVI. #Quod belli tempestatem maxima ex parte sedavit.@# Jam immanissimi praedones res ecclesiae invaserant; omnia praeterea, quae ante memor pontificis prudentia in urbem contraxerat, vastaverant; quisque praedia ecclesiae quae sibi usurpasset, tenere ut propria disponebat, cum ecce bellator Christi inexpugnabilis et imperterritus lorica justitiae induitur, gladio spirituali accingitur, praevia cruce Christi in omnibus periculis pro lancea utitur, dicens cum beato Martino: #Ego signo crucis, non clypeo protectus, aut galea, hostium cuneos penetrabo securus.@# Succenditur ergo egregius iste aemulator pietatis et justitiae, eo nimirum zelo, quo Mathatias ob aemulationem paternae legis praevaricantem Judaeum in ipsis aris obtruncare non exhorruit, et non alio modo cessantibus undique ducum et comitum armis, sola spe gratiae adjutus, sibi et fidelitati Ecclesiae paucos satellites sacramento confirmat. Primi enim bellorum successus et ad modicum prospere provenientes, multos militum nostrorum in adversam partem rapuerunt; frustra arbitratos fore, si se novi flagitii complices esse contingeret, per vim beneficii, imo totius episcopatus pro libito potituros. Sed cum res illis in contrarium cesserit, nos quoque propugnatoris nostri industriam prosequamur. Urbem pro tempore et loco munitam, per statutos in arce vigiles et claustra portarum jugiter serata, noctu dieque ab incursu hostium tutam reddidit, et domos tam clericorum quam laicorum armis refertas esse, cives nonnunquam in armis esse praecepit. Ipseque continuus assidens episcopio nihilque de solitae religionis negligens penso, per gnaros indices hostium machinamenta explorabat; contra quae omnia seque suosque scuto prudentiae satagebat protegere. Ita nimirum more Argi, si fabulae fas est credere, centum oculis insignitus, mala exteriora coercebat ut bona interiora non modo non minueret, verum insuper augmentaret; bona de die in diem desiderabiliter appetens, mala vero fidelibus Christi, quibus maxime timebat, diligentissime praecavens: in quo solo, ut fidenter dicam, animus divisus ad plura, non apparebat minor ad singula, integer et potens omnia, secundum Apostolum, qui illum confortabat. Cumque ab amicis etiam in longinquo positis moneretur per epistolas, ut relicto Leodio in Hoium se conferret, castellum situ loci munitissimum: Absit, inquit, ut gregem Domini fugiens deseram, et locum aliquem in tanta rerum turba sine eis tutum esse credamus, ex quibus cum sanctorum apud Deum patrocinio pendet omne, si quid commodi, si quid honoris videtur nobis adesse bello aut tranquillitate: quos si reliquero, audacior hostis invadere tentabit, et non sine magno dedecore nostro insultabit effugio. Hic potius quoad licebit est vivendum, istic moriendum: quibus cum bonis jucundati sumus, cum eis et periculis subjacebimus. Nimirum religionis et charitatis catena erga filios devinctus, non facile ab eorum praesentia divelli poterat. CAP. XVII. #Quod castella praedonum everterit.@# Fregit autem laudabiliter quandoque hunc propositi rigorem pietas, miseria inopum et gemitu pauperum excitata, et a quiete solita eum exsurgere et in auxilium eorum compulit properare, suadens hoc opere nihil esse beatius, nihil Deo acceptius, si efferatam praedonum rabiem ab innocentis vulgi oppressione compesceret. Quorum magna pars in paludibus, sive rupibus, firmissima sibi receptacula communiverant; quibus freti aliena per circuitum praedia usurpaverant, incolas possessione privatos intolerabili servituti addixerant. In hac vero belli tempestate quanto liberius, tanto latius in omnem circa regionem vastitatis mucrone desaeviebant. Haec nempe oppidula multis ante saeculis, sed tunc plurimum damnosa, decernit vindex Dei, si possit, humo coaequare et ab his latrociniis fatigatam diu patriam liberare. Atque eo spiritu inflammatus, quo Amalecitem Agag a Samuele, ab Elia Thesbite prophetas Baal constat esse mactatos, raro tantum contentus milite, modo hoc, modo illud castrum fortissimus heros noster cingere pergit obsidione. At interius latrunculi, vallis et paludibus temere confisi, metum primo dissimulare sui periculi, contemnere, nostros probris lacessere, eos amentes vocare, qui domum ipsa natura firmatam venissent impugnare. Econtra nostri, monitis tam praeclari ducis animati, certatim instant vimineas crates texere, fasces quisque comportare, per invia machinis novum iter facere: sicque rem natura difficilem in brevi devicit laboris improbitas cum industria; fit solum palus
null
c498263c-546a-416a-bad6-7e46d5c049ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
ranis et piscibus notissima, parat exitialem latrunculis machinam, quibus tutas hactenus praebuerat latebras. Quae ubi eo loci appulsa est unde certis ictibus illa latronum spelunca posset feriri, dies atque noctes sine interstitio aeque adversas habuere, dum succedentes sibi vicissim ad laborem nostri, creberrimis saxorum nimbis atria domus, omnes prorsus intestinas hostium latebras quassare non cessant. Ipse episcopus praesens vigiliarum et psalmodiae vota omnipotenti Deo cum tali opere persolvebat. Quid plura? Godefrido frustra nitente ad auxilium suis venire, obsessi de vita et membris paciscuntur, castellum funditus captum evertitur: inde aliud atque aliud castellum absque retractatione simili strage conficitur. Sed neque hoc silendum puto, quod inter obsidendum saepe millenis, saepe pluribus, raro paucioribus, antiquo Romanorum more quotidianos sumptus praebebat armatis, gregario militi interim concedens usum mactandarum pecudum, absque eis quae agrario operi essent necessariae; ipsumque damnum ipse singulis possessorum ex integro supplebat, nullum injustitiae locum esse patiens etiam in tanta rerum difficultate. Qua ex re liquet quam tenax aequi et recti alias fuerit, quandoquidem eo tempore quo maxime captandus erat favor populi, ut fit in tali negotio, vel summa necessitudo rigidum Catonem a justitia divellere nequiverit. CAP. XVIII. #De divisione gratiarum huic homini collata.@# Libet in hoc homine divitias divinae bonitatis intueri, et in unius cordis latitudine divisiones gratiarum admirari; quas adeo discreta studiorum vicissitudine nitebatur administrare, ut cum uni intentus esset negotio, aliis identidem obnoxius, nisi sciretur, nullo modo crederetur. Nam si episcopum respicio, videor mihi videre supparem Gregorio; si militaria agentem, non imparem esse contemplor Machabaeo. Hunc in sapientia Salomonem, in disputando accipio Augustinum; in cordis humilitate, continentia et vigiliarum assiduitate, pauper spiritu quemlibet sanctorum anochoretarum referebat. Necessitate magis quam voluntate ita agebat ea quae sunt saeculi, ut omnino caveret displicere Creatori. Suo judicio inutilem et dierum malitiae plenam creberrimis causabatur suspiriis canitiem, sentiens cum beato Job nihil aliud quam #tentationem esse vitam hominis super terram.@# Unde et familiare habebat psallere cum beato David: #Quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei?@# et illud Doctoris gentium: #Cupio dissolvi et cum Christo esse.@# Nec est dubitandum si is Neronianae persecutionis seu Decianae tempora nactus foret, quin ultro se persecutorum praetoriis ingereret et damnandus astaret judicando sublimior, jugulo cervicem daret feriendo fortior: qui dum ambiretur auxiliariis armatorum catervis, solam crucem Christi manibus proferens, medium sese armatis hostibus inferre, et si voluntas Dei foret taliter morte occumbere paratus fuit, imitari desiderans eum qui dixit: #Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis.@# Tanta propugnatoris nostri virtute exterrita adversariorum paulatim defecit insania; qui, sicut ipsi adhuc testari solent, quoties efferatis animis in nos grassarentur, statim ad urbem ut possent nostram et sanctorum oratoria conspicere mens illis divinitus mutabatur, ut non modo malum non inferre, verum etiam pro reverentia ipsi loco pias impendere lacrymas liberet. Unde contigit ut qui cum periculo animarum alienis invadendis inhiabant, vix salva sui incolumitate, tandem contenti essent propria retinere, modo cogente, modo obsecrante verenabili Patre Wazone, postremo omnibus modis ut resipiscerent instante. Sic nimirum omnipotentis Dei pietas Ecclesiae suae navim, ejusmodi tempestatibus vexatam, per efficacem prudentis naucleri industriam misericorditer dignatus est ad tempus liberare: licet in tanta factione, non tamen ut prius metuenda, bellum contra imperatorem fuit, bonis viris deferentibus. CAP. XIX. #Ut imperatori suspectus fuerit.@# In quo, eo quod aliquando dementius in viros Ecclesiae nostrae insanitum fuerit, bonis viris deferentibus, vir Dei apud imperatorem falsi criminis est accusatus quod, data fide Godefrido, contra imperatoriam majestatem regnique salutem pactum fecerit, et, quod de tanto viro nefas est opinari, eidem confidentiam dederit belligerandi. Haec quam fuerint a veritate aliena clamant alia facta ejus venerabilia: sed quia difficile est ut mentis oculus, hinc gloria et divitiis, hinc variis dispensandae reipublicae curis, hinc mille adulantium linguis in diversa raptatus, aliquando a veritatis luce non caecutiat, persuasum est imperatori a deferentibus ut in his quae vere fideliter gesserat domnus Wazo, non communis commodi seu imperatoriae fidelitatis gratia, sed ex contentionis usu propriae inservierit arrogantiae. Accessit ad suspicionem libera sacerdotis auctoritas, quae, totius duplicitatis exsors, a veritatis tramite neque ad
null
027cc7d8-f412-4565-876b-915ee58538af
latin_170m_raw
null
None
None
None
dexteram neque ad sinistram declinare noverat; quique pro veritate agendo cujuscunque facilius incurrere non trepidavit offensam, quam tacita veritate potentis gratiae assentari voluerit. Unde unum refero quod parvitati nostrae per diaconum ejus, qui hoc idem ab ore ipsius didicerat, contigit innotuisse. In quo arbitrati sunt quidam imperatorem illi non minimum succensuisse, eo quod discutiendas episcoporum super ecclesiasticis ordinibus causas nequaquam illi, utpote laico, sed summo pontifici assignaverit. CAP. XX. #Quid in causa episcopi Ravennatis senserit@#. Quidam spectabilis genere Coloniensis canonicus, Wigerus nomine, archiepiscopatum Ravennatem ab ipso imperatore Heinrico acceperat: isque, antequam episcopus ordinaretur, biennio presbyter tantum, cum dalmatica et sandaliis missarum solemnia celebraverat. Unde pro multis inconsulte ab ipso ibidem gestis, et pro hac maxime quasi temeritate accusatus ad palatium evocatur, ab imperatore quod ejusmodi praesumptionem admiserit graviter insimulatur. Cumque id semper ejus Ecclesiae presbyteris ex sanctorum Patrum auctoritate licuisse respondisset, super his judicium episcoporum exquiritur: respondentibus quibusdam ad voluntatem imperatoris, quibusdam vero haesitantibus, venitur ad Wazonem episcopum. Illo multum excusante, Italicum episcopum nequaquam a se Cisalpino debere judicari, imperator iterum ut admonitus per obedientiam super hoc facto judicii sententiam edicat vehementer insistit. Ita coactus, tandem quid super his sentiret aperuit - Summo, inquiens, pontifici obedientiam, vobis autem debemus fidelitatem; vobis de saecularibus, illi rationem reddere debemus de his quae ad divinum officium attinere videntur; ideoque mea sententia, quidquid iste contra ecclesiasticum ordinem admiserit, id discutere pronuntio apostolici tantummodo interesse: si quid autem in saecularibus quae a vobis illi credita sunt negligenter sive infideliter gessit, procul dubio ad vestra refert exigere. Consentientibus huic sententiae caeteris episcopis, nullius judicio eo die episcopatum perdidisset, nisi ipse ultro imperatori redderet baculum cum annulo. CAP. XXI. #Qualiter a comitissa montis Castrorum tentatus fuerit.@# Duo praeterea non abs re arbitror esse referenda, in quibus dissimiliter justitia viri Dei manifeste est probata. Nam in altero quidem, quasi pro imperatore fideliter acturus, contra Deum et religionem Christianam ut infideliter ageret est tentatus; in altero autem, licet aliquantum laesus ab ipso imperatore, seipsum tamen pro ipsius fidelitate libenter impendere praesto esse est probatus. Quodam tempore Herimannus, montis qui dicitur Castrorum locus comes et marchio, pactum cum Balduino Flandrensi jurejurando firmaverat, cum uxor illius, magis ex muliebris instabilitate animi, quam justarum partium ducta favore (varium enim est et mutabile animal femina, ut ipsa est mille fraudium commentatrix versutissima), ut quasi maritum sic a perjurio solveret, seipsam ejusdem mariti sui proditione polluere, Deique sacerdotis conscientiam hujus sceleris consensui implicare est machinata; mandans illi per nuntium ut cum armatis veniat, locum et tempus, ubi et quando maritum capiat ut imperatori tradat, denuntiat. Ille autem ultra quam credi potest hujus novitatem facinoris abhorrens: Nec fama, inquit, nec lectione compertum habemus, uxorem aliquando aut ex veritate, aut ex simulatione maritum impune tradidisse: quod enim tam aperte abhorreret ab humana conditione, perniciosum est quoquomodo fingere. Ita nimirum vir Dei, specie virtutis palliatam lynceis prudentiae perspiciens oculis nequitiam, virus lethiferum quod per usitatum fraudis suae vasculum hostis humani generis propinare parabat, mellito affatim sapientiae condimento ore constanter respuit. Nimirum pugilem suum Dominus hostes mutare, et per duros certaminum labores virile pugnatoris robur spectatoribus exponere voluit, dum multiformes antiqui illius serpentis facies tanto durius calcaneo ejus insidiari permisit, quanto ipse impotentior hactenus caput damnabile hujus bellatoris ex divino auxilio pedibus subdiderat. CAP. XXII. #Quod sollicitatus sit per litteras imperatori resistere.@# Alio itidem tempore cum fama esset offensum illi esse imperatorem, perlatae sunt litterae ad domnum Wazonem episcopum, unde aut a quo transmissae parum est nobis cognitum, quibus inerant verba ad sollicitandum persuasibilia, ut tria millia pugnatorum in munitionibus urbium et oppidorum suorum recipiat, qui belligerando illatas sibi ab imperatore molestias facile vindicarent. Ille autem, uti jucunda nonnunquam seriis rebus solebat laxare diludia, inter colloquendum cum quibusdam necessariis suis hujus rei mentionem habuit, sibique satis congrue facultatem belligerandi suppetere jucundissime aggarriendo ingeminabat. Cumque illi quilibet ex his quibuscum secretius confabulari solebat ex ausu familiaritatis suggessisset, canos ejus ad id aetatis a primis adolescentiae annis sine querela perductos nunquam ad hoc devolvi oportere, ut jam sub ipsum vitae terminum talibus
null
3b6a1782-664b-4cc1-859c-3cd97dcee6e6
latin_170m_raw
null
None
None
None
animum applicare debeat consiliis: « Nemo mihi, inquit, aliud quam quod suades animo esse credat; domino imperatori secundum scire et posse meum nemo me fidelem esse, quomodocunque ab eo tracter, diffidat. Cujus etiam si eo usque animi motus processissent ut dextrum ejus jussu oculum amisissem, quidquid sinistro providere possem ad ejus tamen honorem et fidelitatem reflectere non desisterem. » Quae cum ita sint, sileat cum Judaeis Christo derogantibus improba Wazoni detrahentium lingua, mirenturque cum bonis neminem nostri temporis episcopum in sancta religione vigilantius desudantem, neminem ducem, marchionem aut comitem pro imperii Romani fidelitate, pro patriae salute studiosius decertasse. Quis enim nisi ille cum Dei adjutorio conjurationem adversus imperatorem factam prudenter dissipavit? Quis castella natura et arte munita stravit? Godefridum cum maxima militum factiosorum parte, hinc minis perterrendo, hinc donis inde promissis sollicitando, exarmavit? CAP. XXIII. #Quod regem Francorum, ne Aquasgrani invaderet, per litteras absterruerit.@# Sed ecce dum brevitati studens materiae succumbere timui, multa dicenda praeterii, ex quibus est unum quod multis arbitror esse incognitum, factum illud memorabile, quod, longe positus et facie forsitan ignotus, regis Francorum animos jam pervasam animo Lotharingiam sibi usurpare deliberantis, more Pauli, per litteras mitigavit et pene ab ipso incoepti impetu revocavit. Quod, vel quomodo contigerit, retro seriem rerum repetentes disseramus. Rex noster Heinricus, nondum imperator, in Italiam profectus fuerat Romam accessurus, a summo pontifice benedictionem apostolicam cum imperii insignibus percepturus. Rarus apud nos miles et securus agricola, nullius interim metuentes incursionis, grata terebant otia; cum ecce antistiti nostro cum Maria sedenti ad pedes Domini, nec tamen Marthae sedulitatem deserenti, significantur ab occidentalis Franciae partibus ejusdem gentis maximi motus, importune insistentium et regi suo suggerentium ut Aquisgrani palatium, juri suo, ut aiunt, olim appendicium, cum magnis armorum copiis invadat; regem et principes nostros abesse, raros hic milites nil contra moliri posse, postremo nihil obstare quin possessa principali sede in partem regni sui caetera deinceps cedat Lotharingia. Pavet audito patriae periculo sancti Patris sollicitudo, cui quia per vim resistendi copia non fuit potentiae hominis, tali temporis opportunitate abuti volentis, ingenio et ratione obviandum esse opus intellexit, quod et instanter agere omnino sollicitus fuit. Mittuntur ad regem, ut dictum est, efferatum animo, supplices ab eo litterae, veteres utrorumque regnorum et eorumdem rectorum commendantes amicitias; duo haec regna, si invicem ut hactenus fuerint pacata, cunctis terrarum nationibus timori fore, nihil praeter Deum formidantia; proinde alterutris pacem necessariam esse, concordia crescere res minimas, discordia vero dilabi maximas. Ille acceptas et auditas primo negligere, despicere, regem nostrum arcessere perfidiae, injuriarum caeterorumque criminum quae non attinet dicere: sed velle sibi vindicare regnum et palatium ab antecessoribus haereditario sibi jure debitum. Diem insuper satis procaciter mandat, quo haec facere deliberaverit: cui econtrario noster Cicero inter alia talia rescriptitat: « Novit, inquiens, vestrae majestatis excellentia, quam turpi poena saecularis lex condemnet furti admissa; quae si in potentes cadere contigerit, licet apud homines alio nomine videantur honestari, tamen in interni arbitrii conspectu eadem, imo in magnis eo magis exstant damnabilia, quo minori ut ea admitterent necessitate fuerant adducti. Pensate igitur, quaese, quam sit Deo exsecrabile et indignum vestrae regiae liberalitati, longissime absentis comparis sedem et regnum velle furari; et ab istiusmodi, quaeso, intentione animum revocate quae manifeste repugnat vestrae dignitati. Quin potius si quid fortiter, si quid potenter contra nos animo vestro sedet actitandum, exspectetur reditus regis nostri, ut quod expediat tunc a vobis fiat decentius. Sed esto, sedes regni antecessoribus dolo circumventis sublata tibi est jure haereditario repetenda: nunquid per interjecta tot terrarum spatia solus es, aut sine multitudine iturus? minime; imo vero infinita militia, miseris parcere nescia, comitaberis, qui etiam te nolente et frustra prohibente mille hominum millia consumere habebunt incredibili vastitate. Unde certus esto, si manus a clade innocentium quam mente incoepisti non continueris, tot homicidiorum reus in oculis Altissimi teneberis, quot hominum corpora vita carebunt si hoc perfeceris. » Qua sententia viri Dei audita, tyrannica rabies confestim est sedata, et subito immutatus mente rex jubet episcoporum adesse coetum. Epistolam mandat viri
null
ce68aec7-dd32-4ef1-a5c2-e3b1ab3e89fe
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dei coram se recitari: recitata hunc recte dici sacerdotem, hunc verum protestatur esse episcopum, qui extraneus extraneo sibi prae cunctis ex debito fidelibus sanum dedisset consilium. Nesciens forsitan iste imitatus est Theodosium imperatorem, qui publice arguentem se et excommunicantem omnibus id temporis episcopis veridica beatum Ambrosium praetulit sententia. Cui exhibendae amplius reverentiae ex ipsa sua contumelia occasionem invenit regia dignitate sublimior nobilissima cordis humilitas. Ita certe facinus, ad quod multa satellitum millia rapinis inhiantium impellebant fluctuantem regis animum, Deo inspirante, dissuadere potuerunt longe positi unius hominis litterae: quae eousque pacis amorem in ipsius reformaverunt pectore, ut nil tale ultra concipiens animo imperatori mox ex Italia reverso in reliquum dexteram cum sacramento dederit et receperit. CAP. XXIV. #Episcopus Catalaunensis eum per litteras consulit quid de haereticis censeat agendum.@# Praeterea apostolica sublimitas praesulem nostrum crebra litterarum visitatione est dignata, quas ille reverentissime excipere solebat; humiliter, si qua forte per easdem interrogaretur, respondebat. Diversi etiam pro diversis consulendis egregium sapientiae symmystam episcopi frequentabant per epistolas, quorum nullus utilia percunctatus super inquisitis prudenti responso est fraudatus: ex quibus Catalaunensium episcopus pro periculo animarum sibi creditarum sanctitatem ejus consulere aliquando necessarium habuit, quod hujusmodi esse per litteras fatebatur. Aiebat enim in quadam parte dioecesis suae quosdam rusticos esse, qui perversum Manichaeorum dogma sectantes, furtiva sibi frequentarent conventicula, nescio quae obscena et dictu turpia quadam sua solemnitate actitantes et per sacrilegam manuum impositionem dari Spiritum sanctum mentientes, quem ad astruendam errori suo fidem, non alias a Deo missum quam in haeresiarcha suo Mani, quasi nihil aliud sit Manes nisi Spiritus sanctus, falsissime dogmatizarent, incidentes in illam blasphemiam quam juxta Veritatis vocem et hic et in futuro impossibile est remitti. Hi tales, ut dicebat, cogebant quos possent in suam concedere turbam, nuptias abominantes, esum carnium non modo devitantes, sed et quodcunque animal occidere profanum dicentes; tutelam errori suo assumere praesumentes sententiam Domini in veteri lege occidere prohibentis. Si quos vero idiotas et infacundos hujus erroris sectatoribus adjungi contingeret, statim eruditissimis etiam catholicis facundiores fieri asseverabat, ita ut sincera sane sapientium eloquentia pene eorum loquacitate superari posse videretur. Addidit etiam plus de quotidiana perversione sese aliorum dolere quam de ipsorum perditione. Quid de talibus praestet agendum anxius praesul certum sapientiae consuluit secretarium, an terrenae potestatis gladio in eos sit animadvertendum, necne; modico fermento, nisi exterminentur, totam massam posse corrumpi; cui antistes noster inter rescribens ait: CAP. XXV. #Responsio. Ejus quae super hoc sedeat sententia@#. « De quibus scripsistis, eorum quidem manifestus est error, antiquitus a sanctis Patribus ventilatus et luculentissimis eorum sententiis confutatus. Nam ut omittamus insanissimas, quibus de Spiritu sancto sibi mentiuntur, blasphemias, accipiat dilectio vestra, quantis se inopportunitatibus rerum sese ipsi implicare studeant, male intellecto Domini praecepto quo in veteri lege dicitur: #Ne occidas;@# in quo, nisi solam hominis occisionem prohibitam esse intellexerint, simili modo esum eorum quibus se licite vesci existimant, qualia sunt frumentum, legumina et vinum, sibi videant interdictum, quae ut essent ex creditis terrae seminibus sua vivendi specie coaluerunt, et nisi a viriditatis suae vita interfecta humanis usibus servire nequiverunt. Praetermissis saecularium scriptis, hujus rei testis est Psalmista dicens: #Et occidit in grandine vineas eorum;@# itemque Apostolus: #Insipiens tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur.@# Ipsa quoque Veritas: #Nisi,@# inquit, #granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.@# Restat igitur ut necessario fateantur vixisse quae accidentibus ex causis constat posse mortificari. Eligant ergo quod voluerint, aut more catholicorum de solo homine scriptum esse credant: #Non occides,@# et nobiscum mactandarum pecudum eopia licite utantur; aut si hanc sibi negari contenderint, nos quoque ex ipsa erroris sui sententia, panis, leguminum et caeterorum hujusmodi eis usum inficiabimur; quoniam ea nisi suo modo interficerentur, nullo modo humanis usibus aptarentur. Haec licet Christiana abhorreat religio, et cum Arianae haereseos damnet sacrilegio, tamen imitata Salvatorem suum, qui mitis et humilis corde non venit clamare neque contendere, sed potius opprobria, sputa, alapas, postremo crucis mortem subire, jubetur interim tales quodammodo tolerare, quia, ut ait beatus Gregorius: Nequaquam innocentiam obtinuit
null
fe944d32-ee66-44de-9514-15372738e241
latin_170m_raw
null
None
None
None
Abel quem Cain malitia non exercuit, nec uva nisi calcibus tusa in vini saporem liquatur. Ut autem in promptu sit quid de talibus velit fieri misericors et miserator Dominus, qui peccantes non statim judicat, sed ad poenitentiam aequanimiter exspectat, audiamus quid in Evangelio suo exponendo parabolam tritici et zizaniorum agri, discipulos, imo in illis nos dignatus est docere: #Homo,@# inquiens, #qui seminavit bonum semen in agro suo, est Filius hominis.@# Bonum semen, hi filii sunt regni; ager autem, hic mundus: #Inimicus homo, qui superseminavit zizania, est diabolus. Zizania autem, hi filii sunt nequam; messis autem consummatio saeculi est; messores vero angeli sunt.@# Quid autem per servos primo apparentia zizania vellicare volentes, nisi praedicatorum ordo signatur? Qui dum bonos a malis seorsum esse in Ecclesia desiderant, quasi de bona tritici segete zizania eradicare quaerunt. Sed sub magna discretionis censura paterfamilias ille prona eorum coercet studia: #Nolite,@# inquiens, #ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem; et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea per fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum.@# Quid his verbis, nisi patientiam suam Dominus ostendit quam praedicatores suos erga errantes proximos exhibere desiderat? Maxime cum hi qui hodie zizania sunt possibile sit cras converti et esse triticum. Ad horum profecto servorum vos pertinere numerum, ardens in pectore vestro pro animabus diabolica fraude deceptis spiritualis zeli fervor indicat, quo ne a malis boni corrumpantur, judicii sarculo triticeam segetem zizaniis purgare quaeritis. Quod tamen ne a vobis immature, ne ante tempus fieri debeat, divinae potius est obediendum sententiae; ne dum justitiam in puniendis praevaricatoribus nos exercere putamus, ex impietate specie severitatis velata ei praejudicium faciamus, qui non vult mortem peccatorum nec laetatur in perditione morientium, sed per patientiam et longanimitatem suam novit peccatores ad poenitentiam reducere. Cesset ergo judicium pulveris, audita sententia condemnatoris; nec eos quaeramus per saecularis potentiae gladium huic vitae subtrahere, quibus vult idem Creator et Redemptor Deus, sicut novit, parcere: ut resipiscant a diaboli laqueis quibus captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Sic, sic nimirum tales ultimae illius patrisfamilias messi a nobis convenit reservari quidquid messores suos facere jubeat, sicut et de nobismetipsis cum timore et tremore oportet exspectari; quia horum quoslibet, quos mundi hujus ager zizania habet, messis illa forsitan triticum inveniet; et quos in via Domini adversarios nunc habemus, possibile omnipotenti Deo est in illa coelesti patria nobis etiam facere superiores. Certe legimus Saulum magis omnibus saevientem beati Stephani protomartyris lapidatoribus interfuisse; et quem hic habuit persecutorem, utpote martyr apostolum, illic se gaudet habere priorem. Interim nihilominus meminisse debemus quod nos qui episcopi dicimur gladium in ordinatione, quod est saecularis potentiae, non accipimus: ideoque non ad mortificandum, sed potius ad vivificandum auctore Deo inungimur. Est tamen aliud quod sollicite de praedictis agendum est schismaticis, quod et vos nequaquam ignoratis, ut ipsi eisque communicantes catholica communione priventur, caeterisque omnibus publice denuntientur ut, secundum propheticam admonitionem, exeant de medio eorum et immundissimam eorum sectam ne tetigerint; quoniam qui tetigerit picem inquinabitur ab ea. » Haec tantopere vir Dei exemplo beati Martini studebat inculcare, ut praecipitem Francigenarum rabiem caedes anhelare solitam a crudelitate quodammodo refrenaret. Audierat enim eos solo pallore notare haereticos, quasi quos pallere constaret, haereticos esse certum esset; sicque per errorem simulque furorem eorum, plerosque vere catholicorum fuisse aliquando interemptos. CAP. XXVI. #De haereticis nequaquam interficiendis@# . Cum haec ita se habeant, cumque tam aperte ratione evangelica sanctione subnixa nil aeque rationabiliter valeat contradici; videant quibus vacat, quomodo irreprehensibiliter actum sit quod cum Goslarii quidam hujusmodi erroris sectatores essent deprehensi, post multam superstitionis suae discussionem, justamque pro pertinacia erroris excommunicationem, suspendio insuper sint addicti. Cujus discussionis ordinem cum diligenter sciscitaremur, non aliam condemnationis eorum causam cognoscere potuimus, quam quia cuilibet episcoporum jubenti ut pullum occiderent inobedientes exstiterant. Vere, fatebor enim, nec silebo, Wazonem nostrum, si haec tempora contigisset, huic sententiae assensum nequaquam praebiturum, exemplo beati Martini, qui ut intercederet pro Priscillianistis, maximi imperatoris turpiter adulantium sacerdotum consilio depravati
null
e16fedfe-5f83-4616-a83a-de09710a4573
latin_170m_raw
null
None
None
None
edicto damnatis, maluit excellentissimae virtutis suae detrimentum incurrere quam eripiendis etiam haereticis non consulere. Haec dicimus, non quia errorem haereticorum tutari velimus; sed quia hoc in divinis legibus nusquam sancitum non approbare monstremus. CAP. XXVII. #De apostolico eligendo quid sibi videatur imperatori respondet.@# Inter haec ad mentem redit quod cum papa Clemens ex episcopo Bavenbergensi in apostolica sede sublimatus de hac vita discessisset, imperator de subrogando in locum illius alio consilium ejus quaerere animum induxit. Ille autem, ut erat in omnibus, et in talibus maxime scrutator studiosissimus, vigilanter cum aliis cum quibus laboris hujus partes expenderat, hinc gesta pontificum Romanorum, hinc eorumdem decreta, hinc authenticos canones, capitulare recensere sollicitus fuit. In quibus diligenter revolutis nihil aliud quam summum pontificem, cujuscunque vitae fuerit, summo honore haberi, eum a nemine unquam judicari oportere, imo nullius inferioris gradus accusationem adversus superiorem recipi debere invenire potuit; et quoniam condictum erat hanc electionem apostolici pontificis in Natale Dominico futuram, audacissimus purae veritatis assertor responsalem suum illo transmisit, et ingrato imperatori inter alia confidenter deferri jussit mandamina quae fuere hujusmodi: « Recogitet, inquit, serenitas vestra ne forte summi pontificis sedes depositi a quibus non oportuit ipsi divinitus sit reservata; cum is quem vice ejus ordinari jussistis, defunctus cessisse videatur eidem adhuc superstiti. Quocirca, quandoquidem nostram super his flagitare placuit sententiam, desinat sublimitas vestra aliquem in ejus locum qui superstes est velle substituere; quia nec divinas nec humanas leges certum est concedere hoc, astipulantibus ubique sanctorum Patrum tam dictis quam scriptis, summum pontificem a nemine nisi a solo Deo dijudicari debere. Testor Dominum, et quod ego indignus sacerdos vobis juravi sacramentum, super hoc negotio nihil hac sententia verius, nihil praestantius a me excogitari vel inveniri posse. » Adventante autem memorato responsali antistitis nostri ad curtem regiam, Poppo [qui] et Bruno Brixionensis episcopus in summum pontificium jam pridem electus fuerat, qui postea a Romanis Damasus est appellatus: incertus ille quid faceret, nam res transacta erat, cujus transferendae causa mandata ad imperatorem susceperat; accessit tamen, et alia, quam facete, ut noverat, imperatori praefert mandamina. Postque omnia: « Adhuc, inquit, unum superest quod domnus mandat episcopus, quod quia res est exacta, vobis exponere non est in causa. » Quo ille audito, ut est curiosus audire multa, et sententias diversorum colligere, a legato multum excusante rem propensius insistit extorquere. Responsalis autem ex industria moras redimere, et quasi inde diverticula quaerere; et tacite quodammodo hominem potentem prius ambire nitebatur ut, sicut bene noverat, rerum anticipatione, si qua subinde in corde oriri posset, frangeret iracundiam. Quid plura? Spondet rex quidquid id foret se nequaquam succensurum, omnem proinde offensam adversus quantumlibet aspera mandantem remissurum. Postremo, si quod periculum gratiae mittentis episcopi fore illi contigerit, eo quod reticenda prodiderit, sese omnimo lis obviaturum. Tandem securus nuntius quae jussus fuerat exsequitur mandamina, quae quantum vera, homini voluntatem juxta potentiam suam metiri affectanti, fere tantum essent odiosa, si praelibatae pactionis praeoccupatio non obstitisset. CAP. XXVIII. #Insimulatus ab imperatore quid fecerit, quidve responderit.@# Alio quodam tempore dum edictum fuisset ut gens Fresonum, quae duce Theoderico imperatori repugnabat, navali undique bello peteretur, ille, uti erat paterno affectu, timens militiae nullum e navibus praeliandi usum assecutae, simul ne paratas sibi ab hostibus incideret insidias, praesertim cum ad condictum congregandi exercitus locum per ducenta, aut eo amplius milliaria triduo eundo accepisset mandatum, concurrentibus tot rationabilium causarum difficultatibus ne quoquam discederet, neu fideles Ecclesiae frustra vexaret, consilium habuit. Itur ergo in Fresoniam et reditur ab exercitu navalibus armis instructo, cum non multo post colloquium habetur; ad quod pontifex noster accersitus, transgressionis imperatorii edicti aliorumque aut negligenter aut infideliter gestorum graviter arcessitur, accusantibus injuste ipsis qui ejusdem saepenumero magnifice usi fuerant beneficiis. Cumque ad singula quae objiciebantur rationabiliter sese purgare paratus esset, si excusandi copia daretur, succlamante hinc regiae partis adulatorum fremitu, hinc episcoporum consilia exhibentium adhortante coetu, soli in tanto turbine deprehenso, diutius reniti imperatoris voluntati nequaquam constantia fuit. Tandemque, quia potentis animi indignatio non aliter visa est posse leniri, ad pedes ejus invitus acquievit incurvari
null
e14c926b-be26-4869-a6b7-cc065a8da0ba
latin_170m_raw
null
None
None
None
, atque pro culpis redimendis quae non erant trecentas argenti libras coactus est revadiare. Quod quidem omni reliquo vitae tempore eum poenituit fecisse; et licet imperator postea placatus omnia illi cum gratia donaverit, semper tamen dolendo, identidem in se redarguebat cur talis culpae suspicionem constantissime etiam usque ad sanguinem non removerit. Sed licet episcoporum consiliis obtemperans in hac parte quodammodo succubuisse videretur, tamen sacerdotali auctoritate ipso die et in eodem conventu curialium dictus est hoc modo contra imperatorem usus fuisse. Namque dum in tanta tamque diutina disceptatione illi tam podagrae morbo quam senio gravato nulla ad sedendum copia fuisset, quiescente vix demum insano fragore obstrepentium: « Vel nunc tamen, inquit, majestas vestra mihi decrepito et imbecilli sessum dignetur concedere: nam etsi Wazo, rugis confectus et senio, indignus est honorari, tamen sacerdotem et sacro chrismate inunctum dedecet inter populares tam inhoneste fatigari. » Imperator autem, utpote qui ejusmodi homo esset, qui sibi super episcopos potestatem nimis carnaliter, ne dicam ambitiose, quaereret usurpare: « Ego vero, inquit, similiter sacro oleo, data mihi prae caeteris imperandi potestate, sum perunctus. » Quem econtra antistes veritatis zelo justitiaeque fervore vehementer accensus talibus breviter instruendum esse censuit: « Alia, inquiens, est et longe a sacerdotali differens vestra haec quam asseritis unctio; quia per eam vos ad mortificandum, nos auctore Deo ad vivificandum ornati sumus: unde quantum vita morte praestantior, tantum nostra vestra unctione sine dubio est excellentior. » Talibus fluctuantis mundi jactatus procellis, peritus nauta navim suam odoris virtutum pomis refertam ad innocentis vitae et conscientiae bonae reflexit portum; et fortis in adversis humilisque in prosperis sicut mundi lenociniis nequivit frangi, sic nec terroribus valuit concuti, dicens cum Psalmista: #Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo.@# CAPUT. XXIX. #Quos et quales praebendarios constituerit.@# Redit igitur calcato mundi turbine ad tui ovilis, beata Dei Genitrix, et martyris Lamberti caulas, omnibus palatiis regum gratiores; et pastor bonus ad aeterna pascua oves Dominicas agere contendebat, atque in hujus interim vitae via multis difficultatum asperitatibus consita, tota animi intentione in eis quod confractum fuerat, alligabat, et quod infirmum consolidabat, et quod firmum et forte custodiebat, judicans se non sibi, sed illis totum esse et vivere. Vidimus viginti quinque praebendas ab eo in uno die datas, quarum quindecim deservitores canonicos in ecclesia victoriosissimae Crucis, decem in Bartholomaei apostoli ecclesia ex bonis majori ex parte a sese acquisitis constituit, nihil ab eis quaerens nisi probos mores et utilitatem divinae servitutis; simul cum interminatione anathematis edicens ne quis praepositus, vel decanus praeter haec alterius emolumentum lucri exigere auderet. Praeterea si quando aliquis in locum fratris defuncti quaereret substitui, quia nobiscum res stabiliendorum stipendiorum respicit ad episcopum, offerebantur saepe ab illis qui parentes aut filios canonicos fieri quaerebant, aut fertilium agrorum fundi, aut multa numeratae pecuniae summa. Quibus clementissimus Pater ait: « Nolite; Ecclesiae cui haec offerre nitimini, fundi et pecuniarum est abunde; fratres illi potius quaerimus utiles et morigeratos; cujus qui se servitio in perpetuo dederit, necesse non habemus quod est vilius, temporale scilicet, ab eo expetere. Quid enim? Nunquid dare aliquis valeat seipso charius? Injurii ergo mea sententia erimus, si ab eo qui seipsum dat, quod sibi est praestantius, importune abjectiora quaeramus. Liceat tamen prius experiri si quibus studiis eorum exercitata fuerint negotia: quae si, ut expedit, valere constiterit, quae petuntur gratuito dare parati sumus. Et ne difficultatem rei interposuisse videamur, litteras qui ad nos accedere desiderant afferant. Hoc tantum ab eis munus ut sit materia examinationis exposcimus. » Haec fidelis promissor diversae aetatis, et ingenuis, et ex familia Ecclesiae progenitis exhibebat, nonnullis insuper additis praeter stipendia beneficiis; cum ne puerorum quidem minus intelligibilem aetatem, quos videret indolis esse, et pro captu suo sciolos ab hac largitatis suae janua excluserit. Talibus pietatis suae beneficiis ad amorem studii multorum animi accenduntur, et nonnullos qui mobilitati animum dedissent vidimus ad studia conversos, obque improbitatem laboris cum perfectionis gratia a tanto largitore canonicam Ecclesiae stipem assecutos CAP. XXX. #De impendiis ab eo ad aedificia datis, et vitae ejus perfectione.@# Jam vero si cui ex
null
d788b254-be32-43ff-9249-d78e8afb543b
latin_170m_raw
null
None
None
None
clero aut etiam ex laicis aedificia struere animus esset, hilaris dator largissimam gravemque aere porrigendo manum ad id laboris sese volebat admitti cooperatorem. Quod ego bonum ejus multis ante et post impensum indigno mihi et non merenti, cum benignissime tum largissime exhibitum in simili opere sum expertus, accipiens a tam munifico largitore munus octo librarum cum aliis multis ad haec necessariis; cum non multo post nil speranti, quippe qui minimum promeruissem, mediocritati meae congruum satis insuper adjecit beneficium. Parum est quod dico, majora memorabo. Miserum me, vix fateri audeo, cum me indignissimum et confusione plenum dulcissimo illo suo excellentis scientiae et elegantis ingenii sale condito dignaretur alloquio, nonnunquam psalmodiae et orationis non repellebar secreto; licet saepius quanto solitarie, tanto devote nocte et mane soli Deo in orationibus vacare solitus esset. Praeterea certis in hebdomada feriis, vel certe jejuniorum tempore ex consuetudine solemni nulla unquam hiemis tempestate retardatus, patrocinia pedes nudus sanctorum circuibat; cum inter eundum semper eleemosyna ejus in manu secum deambulantis desudaret, donec occurreret cui ea etiam nescienti tanquam Christo committeretur. Refectionis vero hora quaecunque parata erant pulmenta, ac si epulaturo, nullis reservatis qui vel a se, vel a simul discumbentibus eo die comedi poterant, vel exquisitissimis cibis, omnia pauperum alimentis insumebantur. Sicque manus eleemosynarum cum jejunii votiva castigatione charitatis igne concremata ad coelos orationum levabat aromata. Quotidianam sane conversationem suam perseverantia et temperamento jugis abstinentiae, potentia vigiliarum ac caeterorum pro Christo laborum irreprehensibilem coram Deo et hominibus exhibere studebat; nullum nec sibi, nec aliis familiaribus secreta praesentiae suae frequentantibus vacuum ab opere Dei tempus esse patiens, quo non aut psalleret, oraret, aut legeret, aut de aliqua utilitate conferret, aut certe de sacrae Scripturae quaestionibus disputaret: in quibus dissolvendis quam alacer, quam efficax, quam promptus erat et facilis! Postremo in omni confabulatione ejus, si quando etiam a seriae esset rei rigore laxata, quantam dignitatem, quantamque jucunditatem inesse liquido erat respicere! qui vix raro aut nunquam cibo, vel somno, nisi quantum naturae necessitas cogeret, indulserit. Sed quis omnia dicta ejus, vel facta memoratu digna, vel eruditissimus stylo comprehenderet? Adeo meritis ejus omnia minorata sunt, quae de tanto viro elinguis parvitas nostra vix sufficit explicare. Sed et alia quae dici possent de vita pontificis nostri insignia; quae si enumerare velimus per singula, non jam breviarium, ut polliciti sumus, sed proposito majorem codicis incurrimus quantitatem; ac si qui stagnantis lacus parva lintre nimium securus pergit sulcare, dum nescit, vicinis aequoris metuendis absorbetur aestibus, et a mediis periculis post dorsum respiciens, sero reminiscitur magna parvis tentare adminiculis quantae fuerit temeritatis. Sed praestat interim, dum res in tranquillitate sunt, ad littoris sinus clavo fragilem lembum reflectere, ne si quod vires excedat tentaverimus, non tam cursum agere, sed fluctibus miserabiliter obrui videamur. CAP. XXXI. #De imminente corporis ejus dissolutione.@# [Praetermissis igitur, ut dictum est, pluribus tam dictis quam factis ejusdem venerabilis viri admodum memoratu dignis, termino chartae finem vitae ejus explicare studeamus, qua morte homo hic Dei terrena linquens, coelestia penetrans, feliciter exivit; et gregem Domini insolabili moerore confectum suavissima sui praesentia egregius pastor desolavit. Quem quidem omnipotentem Deum ab eo precibus exoratum esse, nemo qui vitam ejus novit ambigat, cum hoc et frequentes in oratione testarentur lacrymae, et ipse communi nonnunquam sermone cum his qui sibi familiarius adhaerebant, annos suos ac si dierum malitiae plenos sit causatus, etiam tempus esse quo infelicem exueret hominem sit protestatus]. Sextum ab ordinatione sua in regimine episcopatus agebat annum, et, ut dictum est, fidelis summi patrisfamilias dispensator sua quibusque reddebat, servata diligentissime in omnibus disciplina; cum superveniente apostolorum Petri et Pauli solemnitate, jucundus ipsorum interfuit vigiliis, missisque priori et postera die solemniter celebratis in singulorum ecclesiis, in illorum servitio religionis finem accipiens, per quos beata mater Ecclesia religionis sumpsit exordium, ad mensam rediens inter prandendum primo tremore, deinde gravi tactus est calore. Quo caeteris sensim artubus subrepente, licet ante remota non surgeret fercula, toto corpore tanto confectus est dolore ut praeter solitum proximae noctis abesset vigiliis. Sed iterum resumptis viribus, sicut semper, ut credo, ultra omnes mortales infirmitati corporeae solebat
null
0f77b539-b409-4bfb-8300-a18de8aceed2
latin_170m_raw
null
None
None
None
reluctari, sequentis diei, hoc est Sabbati, vigiliis et matutinis adfuit; nec ex eo amplius choro et dilecto fratrum conventui interesse valens, nihilominus intra domus suae penetralia invictissimum psalmodiae et lectionis nota dulcedine reficiebat spiritum, quem corpusculo febribus fatiscenti potentissime imperitantem ad optatum diu praemuniebat exitum: nihil aliud nisi defectum sentire se in toto corpore protestatus. Ita ingravescente amplius morbo, spiritu tamen, ut diximus, totus robustus et integer, a Sabbato ad quartum productus est feriam in qua apostolorum celebrantur octavae. Cujus diei summo mane jubet accersiri presbyterum qui erga ecclesiastica pervigili cura solebat excubare; cui cum sese ab invicem separandos esse praediceret, eam quam infirmis beatus Jacobus apostolus jubet fieri unctionem se libenter velle accipere adjecit; ea quae huic operi forent necessaria mandat parari; abbates et presbyteros cum nonnullis ordine inferioribus clericis in capellam quae cubiculo contigua est jubet recipi, ut his coram de rebus Ecclesiae disponeret, confessionem suam Deo illis testibus offerret, ipsisque orantibus et psallentibus, sacram unctionem susciperet. Ipse cum duobus tantum hujus secreti arbitris, memorato videlicet presbytero et subdiacono, item ejus camerario, remota omni voluptate carnis, quippe quae ad mortem usque esset afflicta, in solam spem beatae resurrectionis lavat corpus multis retro annis lavacro incognitum, cupitque fortissimus contemptor sui, addita insuper infirmitati poena, nunc circa se fieri quod in sanitate devitare studuerat ne noxiae serviret voluptati. Lotus vero albisque vestibus indutus, exspectantibus in praedicto oratorio a nemine sustentatus sese infert fratribus; sedili locatur, cui insidens psalmodiae vel lectioni vacare consueverat: missam audit, sacrosancto Domini corporis viatico felicem animam praemunit jamdudum pulsanti Domino aperire paratam. Interim res Ecclesiae per fideimanus disponuntur, quarum partem unam successori suo, alteram pauperibus et Deo servientibus fidelis testator delegavit; nulli cognato vel amico egregius Pater, caeteros omnes in Christo aequaliter diligens, dereliquit. Cumque reverenter a prioribus nostris admoneretur ut parentibus de his quae Deus sibi donasset largiretur, idque nusquam a sacra auctoritate vetitum esse suggessissent: « Parentes meos, inquit, quos superstites relinquo, illi commendo cui me quoque non fundos, non servos, non pecuniam ex haereditate habentem antecessores nostri reliquere; quos utrum degere privatos necne, idem Deus et Dominus noster voluerit, ipsius melius permittimus misericordiae. » Praeterea si quid severius dictante ratione in quoslibet ab ipso incolumi judicatum fuerat, nullo mortis metu mutare, imo inconvulsum esse post obitum suum volebat, et inflexibilem propositi rigiditatem fortiter usque ad mortem retinuit; conscius utique sibi, quia bona animi intentione omnia fecerat, nihil de his justo Judici ad quem festinabat displicere, ipso hoc in Evangelio suo attestante: #Si oculus,@# inquit, #tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit:@# oculi nomine #intentionem;@# corporis, #sequentes@# significans #actiones;@# qui sicut oculo incedentis reguntur vestigia, sic nimirum praevia intentione, si bona est in bonum, si mala est in malum, qualiacunque agentis sequuntur opera. CAP. XXXII. #De confessione ejus et unctione.@# Dispositis igitur prudenter omnibus, abbas Olbertus ab ipsis pueritiae annis coaevus et collega nec non consecretalis illi divinae legis meditator, ad agenda circa eum haec Christianae religionis ministeria veste sacerdotali induitur, cupiens et ipse eunti ad Christum sese addere comitem, quem in via Dei unanimi dilectione habuit consortem. At ubi psallendo et orando eo ventum est, ubi oleum imponi infirmo praecipit ordo, totus mente et spiritu vividus, licet carne praemortuus, quantulo adnisu valuit e lectulo surrexit, coram altari genua fixit, et ut scriptum est: #Justus in primis accusator est sui,@# se peccatorem esse, sese non taliter vixisse uti deceret episcopum et verum Christianum est confessus. Cumque et de aliis satis et diu sese coram Deo accusaret admissis, sine quibus irreprehensibilis sanctorum vita, aut vix, aut nullo modo transigi potest; suggeritur ab abbate memorato ausu illius sanctae suae familiaritatis, si quid aliquando in imperatorem sive verbis vel etiam occultis cogitationibus deliquisset, Deo confiteri non tardaret, ut securus ab omni insidiatoris accusatione cordium scrutatori Deo intrepide mereretur praesentari. Ad haec ille confidenter: « Non reprehendit me, inquit, conscientia mea in omni vita mea me in aliquo contra imperatorem deliquisse; quinimo
null
8e7b3fad-8ab7-4c29-8be9-49b192561eaf
latin_170m_raw
null
None
None
None
semper honorem ejus cupivi et cupio, isque ut in dies cum Dei adjutorio augmentaretur quantum nostra intererat elaboravimus. Caeterum quod nos libentissime honestati ejus deservientes, ipsius gratiae minus accepti fuimus, aliis profecto peccatis imputamus. Verum hoc maxime poenitentia dignum me egisse ipse reprehendo, quod immunis ab omnibus in ipsum infideliter gestis, quasi reus coram omnibus ad pedes ejus sim provolutus, et hujusmodi humiliatione suspicionem talis culpae, quae Deo teste nulla est, multitudini de me ingesserim, sicque nomen episcopi nota falsi criminis infecerim. Sed heu! pudet ac poenitet; succlamantibus cunctis, etiam religiosis viris, uti in me graviter commoto satisfacerem, solus diutius reluctari non potui, et victus, fateor, turpiter cessi. Unde quia invicte persistendo falso imputati criminis suspicionem non removi, plango et vehementer doleo. » His dictis, si qua contra eos qui praesentes essent fratres deliquisset, sibi donari petiit. Contra assistentis cleri devotio a Domino Deo pontifici suo veniam petiit, ipsamque quantum sua intererat ex se libentissime non sine multis lacrymis impendit, idemque sibi ab ipso fieri suppliciter implorat. Quo facto solemniter cum psalmis et orationibus ad id officii pertinentibus ab abbate quem supra memoravimus, per sacram olei unctionem in viam pacis et beatae quietis dirigitur. CAP. XXXIII. #Quod abbas Olbertus ne septem dies post eum faceret exoravit.@# Singulis deinde in sua redeuntibus, vir Dei sic manet in lecto decubans, nihil sese nisi defectum pati asserens, exspectatque ita ut nunquam in sanitate hilarior, exoptatam diu horam qua vocantem migret ad Dominum. Testatique sunt presbyteri et capellani qui ei excubantes pro exspectatione gloriosi exitus assistebant, psalmodiam et orationes ipsis quibus incolumis solebat horis a praemortuo illius ore palpitante lingua saepius iterari. Nimirum quanto usu vivens et incolumis imperitanti servire consueverat spiritui, caro jam moriens approbabat. Quarta feria, scilicet apostolicarum octavarum dies transierat; quinta deinde feria superfuerat: et cum jam vicina exitus, ut putabatur, hora a concurrentibus devotissime ad eum senioribus exspectaretur, atque obnixe ut a lecto se sineret deponi, ut morientibus solet fieri Christianis, efflagitaretur: « Nolite, inquit, hodie frustra fatigari, sed cras discessuro mihi in Dei nomine occurrite. » Quam ejus vocem quotquot adfuerunt, audiere; sed et abbas memoratus qui pridie eum unxerat, hoc praenuntiatae ab eo mortis indictum pio excipit gemitu: « Si discedis, inquit, Omnipotentis misericordia non sinat me septem dies super te in hoc mundo facere. » Quae verba petitionis, ut probavit rei exitus, ad aures pii auditoris ascendisse credimus: nam statim ad monasterium beati Jacobi regressus, ubi ipse praeter alium quem gerebat Gemblacensis coenobii gregem, multorum Pater exstitit monachorum; subrepente totis artubus molestia, sentit optabilem sibi cum pontifice, eodemque unanimo fratre dissolutionem corporis imminere; fastidiens jam confragosa hujus vitae dispendia, quae ulterius sibi sine tanti conviatoris solatio restarent calcanda; Christi potius manifesta contemplatione cum illo cupiens satiari, quicum visionis ejus dulcedinem nondum re, sed spe cognitam inter conferendum de notis sacrae Scripturae mysteriis suspirare solebat. Alter nobiscum corona clericorum, alter decus monachorum. Alter licet inter fluctuantis saeculi procellas practicae vitae actus propensius regendos suscepit, divina tamen contemplatione suspendi et vitaliter exterioribus mortificari: alter vero tum professione, tum animi intentione mortuus saeculo, et duplicem duorum ovilium gregem pascebat Domino, et benignissima tam ecclesiasticarum facultatum quam consiliorum largitione prudenter dispensata, exterioribus nequaquam deerat solatio. Ambo divina et humana sapientia imbuti, ambo robustissimae in templo Dei columnae. Uterque in utroque Deo servientium ordine reginae dextra divinam sponsi majestatem astanti auro vestem texere, ipsamque jucundissima varietatum distinctione gnari circumdare, idque studiose quoad viverent decertantes actitare. Sub tantis tuta custodibus, tantisque communita propugnatoribus intra honestissima bonarum artium quiescebat otia, nec clandestinas latronum insidias, nec aperte impugnantium formidans incursus, tunc quidem felix Legia, sed nunc amissa hac felicitate multo infelicior. Sexta igitur feria illucescente, octavo scilicet Idus Julii, beatam pastor noster, ut praedixerat, Creatori reddidit animam. Postque illum septimo die, sicut a Deo poposcerat, memorati abbatis anima voti compos episcopum est secuta, ut constaret evidenter hoc mystico dierum numero ob aequalis vitae meritum in unam aeternae beatitudinis requiem hos tantos patres a mundi hujus voragine esse receptos. Migrant igitur, migrant ad Dominum factorem suum
null
126d9de0-60d4-47a5-aca2-c97672e5b667
latin_170m_raw
null
None
None
None
felices justorum animae, multiplicibus pietatis studiis exercitatae: vivi utique lapides ad coelestis Jerusalem aedificium colliguntur et, malitia remanentium exigente, hi qui tenero gregi multo adhuc tempore poterant prodesse, heu! nimis festine subtrahuntur. CAP. XXXIV. #Quod Legia tanto pastore orbatur.@# Relinquit itaque ex matre filiam filio beatam, ac postmodum eodem patre multo beatiorem, miseram pastor bonus cum pupillis suis Legiam. Quae etiamsi lapides possent lacrymas fundere, irrecuperabile ablati Wazonis damnum nequaquam sufficienter valeret plangere; quippe cui post Deum hoc noscitur debere ut singularis nominis praerogativa inter majores circumquaque urbes sola vocaretur fons sapientiae. Quae autem regio tam abstrusa in terris, quam, pervolitante fama, Wazonis Legiae nomen non penetraverit? Parum est quod trifida te celsam tanto patre novit Gallia. Te Alpina gerens corpora nequaquam ignorat Germania. Experimentum acceperunt gloriae tuae Pannonii, et nihilominus Hiberi. Nec latet extremo diffusos orbe Britannos, Aquitanos cum Arvernis, tanti rectoris auctoritate quam alte caput extuleris. Tibi cedunt praepontificis virtute circumcirca urbes nobilissimae; sed nec olim Roma potens indignum ducit se tua superari gloria, quae moderno tempore, ex orthodoxis neminem huic tuo parem habuit superstitem. At nunc heu! tanto pastore viduata stas magni nominis umbra, et adhuc prioris famae tenore multos studii amatores ad opinatum disciplinae invitas gymnasium, sperantes se cum liberali studio victus et vestitus solatio gratuito sustentari. Ea enim spe patriae finibus se excitos autumant, credentes illis referentibus qui talia praesentes apud nos experti forent: qui plerumque litterarum exercitio non frustra expetito, cum solus Wazo omnes recipere solitus esset et omnia suppeditare, quod fateri rubor est et negare fallacia, nullus eorum ab omnibus nobis hujus loci indigentis sustentatur. Adeo pietatis opera quae unus indeficienter agebat, omnes simul exercere, etsi volumus, non possumus. CAP. XXXV. #Apostrophia ad Legiam.@# Age ergo nunc, o dulcis Legia, si qua est tibi cordi pietas in Deum aut honestatis amor ad saeculum, ardentissime quaeso, saltem antiquae religionis vestigia amplecti contendito; quia etsi orbata es Patribus, pro ipsis tamen nati sunt tibi filii, quos omnipotens Deus, licet adhuc teneros et rudes, exemplo bonorum Patrum ad sanctae religionis culmen potens est informare. Tibi enim, Domine, derelicti sunt pauperes, pupillis tu eris adjutor. Sed est quod inter haec, o dulcis nutricula, in cujus gremio ego inter verae philosophiae tirones solus inutilis vernula coalui, paucis es admonenda ne dona Domini tui, si qua tibi sunt, meritis tuis arrogare incipias; sed potius temet aestimatione infirmitatis tuae omnium Ecclesiarum pedibus substernas, et maxime matris tuae sanctae et venerabilis Coloniae quam Dominus post urbem Romam, tum infinito diversi generis sanctorum numero, tum jucundissime distincta sanctae religionis corona dignatus est insignire. Hanc tu venerare ceu dominam, ut te non dedignetur agnoscere filiam; quatenus te pro humilitate, illam pro charitatis remuneratione aethereus ille claviger praevius ambarum dux et patronus, cum utrarumque ovibus ad gaudia Domini sui intromittat, et ad videndum Deum deorum in Sion, in coelestis Jerusalem sedibus componat, praestante ipso Deo vivo et vero, qui unus in trinitate et trinus in unitate, solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Cui regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, laus et gloria in saecula saeculorum. Amen.
null
d9b589e7-d86e-4d57-b06a-84097f788bc3
latin_170m_raw
null
None
None
None
#OBSERVATIONES PRAEVIAE.@# 1 Non semel jam his in Actis de percelebri archimonasterio Sancti Remigii apud Remos sermonem fecimus; verum nulla hactenus occasio occurrit quae ejus dignitatem adeo commendarit quam ejus basilicae dedicatio, a beato Leone IX summo pontifice facta. Nihil omnino praetermisit sanctissimus papa ut eam redderet celeberrimam, eo praecipue animo in Gallias accedens ut summam animi religionem, qua erga beatum Remigium tenebatur, palam coram universo orbe testatam faceret. Unde indicta synodo, quam in eadem basilica habuit, episcopos aliosque utriusque ordinis primores invitavit ut ad hanc celebritatem convenirent. Et licet quorumdam malevolorum invidia, rex Francorum rebellibus comprimendis intentus, huic solemnitati praesens non adfuerit, tanta tamen ad eam convenit omnium ordinum multitudo, ut vix eam plateae urbis amplissimae et basilicae frequentes capere potuerint. Huc ex omnibus fere Europae nationibus homines convenisse, praeter alios auctores, Wibertus archidiaconus, qui beati pontificis comes individuus fuit, disertis verbis affirmat. Nam praeter Italos et Germanos, qui ibi frequentes adfuerunt, sic de aliis populis loquitur libro II, cap. 4, Vitae sancti Leonis: « Invitatur, » Leo papa, « ab Herimaro abbate venerandi coenobii sancti Remorum pontificis, ad consecrandam ecclesiam in ejus honore constructam; ubi non est dictu facile quanta multitudo a finibus terrae, Hispanorum, Britannorum, Francorum, Anglorum, advenerit ejus invisere praesentiam. In qua praesentia adfuit etiam non modicus coetus pontificum. » 2. Hanc solemnitatem data opera descripsit Anselmus, monachus ejusdem coenobii Sancti Remigii, jussu Herimari abbatis, in libello singulari ea de re edito sub titulo Itinerarii papae Leonis, in quo omnia quae praesens viderat et audierat singillatim exponit. Hujus auctoris meminit Trithemius libro De scriptoribus ecclesiasticis, quem in Scripturis divinis exercitatissimum fuisse, et alia opuscula praeter Itinerarium edidisse, scribit. De itinerario autem sic habet: « Congessit in unum volumen gesta Leonis papae IX per Galliam in conciliis et conventibus facta, ut notificaret quanta auctoritate Remis vel in aliis urbibus synodum celebraverit, quanta industria et subtilitate examinaverit causas ecclesiasticas, quave districtione peccantes correxerit, quomodoque ei virtus divina cooperata sit, » etc. Haec mutuatus est Trithemius ex Sigeberto, qui eadem omnino verba habet in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Ejusdem quoque, post alios auctores vulgatos, meminit Marlotus, tom. II Historiae Remensis, inter viros illustres qui Remis sub Gervasio archiepiscopo claruerunt. Porro id opusculum jam per partes ferme editum, hic, et quidem integrum ex Remensibus manuscriptis edere visum est, ne tantae celebritatis, et fortasse omnium majoris quae in ecclesiarum dedicationibus unquam facta fuerit, descriptio in his Actis desideraretur. 3. Praeter Anselmum alii quoque scriptores basilicae Remigianae dedicationem et concilium ibidem habitum scriptis suis celebrarunt. Willelmus Gemmeticensis libro VII Historiae Normannorum integrum caput 15 ea de re habet, ubi quaedam de Ivone Sagiensi episcopo narrat, quae in Anselmi opusculo relata non sunt, quae ideo hic visum est proferre: « In illo tempore sanctus Leo papa Gallias expetiit, ecclesiam Sancti Remigii Remensis episcopi consecravit, ejusque corpus in ecclesiam nuper dedicatam transtulit. Tunc Remis idem papa grande concilium tenuit, et desides episcopos vel abbates acriter redarguit, inter quos, ut dicunt, propter combustionem ecclesiae Ivoni dixit: #Quid fecisti, perfide? qua lege damnari debes, qui matrem tuam cremare ausus es?@# Eloquens Ivo palam confessus est se quidem malum fecisse, sed ad hoc scelus agendum se graviter coactum fuisse, ne deteriora fierent a scelerosis super filios Ecclesiae. Deinde poenitentiam secundum sagacis papae jussum accepit, ac de restituenda Sancti Gervasii ecclesia operam adhibuit. Igitur Apuliam et inde Constantinopolim perrexit . . . . . Reversus autem Sagium, ecclesiam tam magnam coepit aedificare, » etc. Non tamen malitiose ecclesiam suam incenderat Ivo, ut ex cap. 13 ejusdem libri patet; sed cum ea a seditiosis occupata fuisset, incensae sunt vicinae domus, et flante vento incendium adeo exarsit, ut ecclesia quoque simul cum illis cremata fuerit. Meminit ejusdem dedicationis et concilii ea occasione habiti Ordericus Vitalis, libro V Historiae ecclesiasticae, ubi observat presbyteros ex eo tempore consuetudinem arma deferendi sensim abjecisse. « Tunc, inquit, ibidem generale concilium tenuit, et, inter reliqua Ecclesiae commoda quae instituit, presbyteris arma ferre et conjuges habere prohibuit. Exinde consuetudo lethalis paulatim
null
c877d5a0-23bb-415c-8901-425f802b3bc6
latin_170m_raw
null
None
None
None
exinaniri coepit. Arma quidem ferre presbyteri jam gratanter desiere, sed a pellicibus adhuc nolunt abstinere, nec pudicitiae inhaerere. » Mirum autem est nihil de presbyteris concubinariis haberi inter canones concilii quos Anselmus retulit, nisi forte de iis intelligatur canon adversus incestuosas conjunctiones prolatus. Certum est tamen eo in concilio presbyterorum conjugia proscripta fuisse, quod alii etiam auctores praeter Ordericum observarunt. Nam Albericus in Chronico observat sancti Hugonis Cluniacensis abbatis consilio papam Leonem in concilio Remensi presbyterorum conjugia prohibuisse. Et quidem Raynaldus abbas Vezeliacensis in Vita ejusdem sancti Hugonis scribit beatum Leonem, « ob haereses Simoniacorum et Nicolaitarum a Galliis exstirpandas Remis synodum celebrasse. » Et in altera ejusdem sancti Vita, quam Hildebertus episcopus Cenomanensis Pontio abbati Cluniacensi nuncupavit, refertur Leonem nonum Remis #synodum@# celebrasse #generalem,@# ac, eo jubente, ibi Hugonem habuisse « sanctam et plenam gratiae orationem, qua et Simoniaci e male comparatis expulsi sunt dignitatibus, et de sacrario Domini fornicatores inhibiti sunt sacerdotes. » De hac autem Hugonis oratione in Remensi concilio habita loquuntur etiam alii ejus Vitae scriptores, sed nihil quidquam ex ea superest. Caeterum ante hos auctores Hermannus Contractus in Chronico suo jam notaverat « papam Leonem autumnali tempore synodum magnam Remis cum Galliarum episcopis habuisse. » 4. Sed illustrius est fragmentum libri fundationis monasterii Ramesiensis in Anglia quam ut a nobis praetermittatur; ex eo quippe discimus papam Leonem non solum Galliae, sed etiam aliarum gentium episcopos ad concilium Remense convocasse. Unde non mirum est si passim a vetustis auctoribus #concilium generale@# nuncupetur. Fragmentum istud edidit Spelmannus tomo I Conciliorum Anglicanorum, ad annum 1049, ubi sic habetur: « Acta sunt haec postquam supradictus abbas Ramesiensis Alfwinus repatriavit, revertens de magno concilio quod Remis a Leone papa, anno Verbi incarnati 1049, celebratum est, quo missi fuerant honorabiliter a rege Edwardo Duduc episcopus (Wellensis), et ipse Alfwinus Ramesiae, et Wilfricus de Sancto Augustino abbates, decreta Christianitatis quae ibi a sanctis Patribus statuebantur relaturi. Nec silentio praetereundum quod memoratus abbas Alfwinus in memorato concilio Remensi tantam in oculis domini papae Leonis gratiam invenit, ut, ad preces ipsius et instantiam, Ramesensem ecclesiam liberali protectionis apostolicae dono privilegiatam, et jura ejus et possessiones, tam habitas tunc quam in posterum justae acquisitionis titulo habendas, auctoritate suarum litterarum, contra malignantium infestationem communiret. » Ex hoc autem fragmento discimus nomen Duduci seu Duduconis, qui concilio Remensi cum duobus abbatibus Anglis mittente Edwardo rege adfuit. Hic Duduco inter Wellenses antistites decimus quartus numeratur, quam sedem amplius viginti septem annis tenuit. Porro etsi Rogerius Hovedenus in parte priori Annalium referat ab Edwardo Anglorum rege abbates duos ad synodum Remensem missos fuisse, nihil tamen habet de episcopo cum iis misso; observat autem praefectum Romae aliosque Urbis primores Leonem in hoc itinere comitatos fuisse. Haec sunt ejus verba. « Eodem anno, » inquit, id est 1049, « Leo papa, rogatu eximiae religionis abbatis Herimari, in Franciam venit, habens in comitatu suo praefectum et digniores quosque Romuleae urbis; et sancti Remigii Francorum apostoli monasterium Remis constitutum maximo cum honore dedicavit; et postmodum in ipsa urbe magnam synodum archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, sex diebus celebravit; in qua synodo fuit Aldwinus Ramesigensis, et abbas monasterii Sancti Augustini, a rege Anglorum Edwardo illo missus. Hac in synodo « divinam religionem nimium tepefactam studiose reparatam fuisse » testatur, qui ei interfuerat Odalricus, praepositus ecclesiae Remensis, in suo testamento, quod penes nos ex codice Remensis ecclesiae ms. habemus. 5. Alii denique auctores dedicationem ecclesiae Sancti Remigii passim scriptis suis celebrarunt, quos singillatim recensere nimis esset operosum. At hic omittere non licet ea occasione festum sancti Remigii, quod jam antea Kalendis Octobris celebrabatur, solemnius exinde evasisse, ex praescripto beati Leonis; qua in re sanctissimus pontifex antiquam ecclesiae Francicae in suum apostolum religionem, quae fortassis ob bellorum tumultus nonnihil imminuta fuerat, in pristinum vigorem revocavit, data ea de re bulla quam Anselmus noster in opusculi sui fine inseruit. Verum cum in plerisque Galliarum locis iterum tepuisset erga sanctissimum antistitem haec prisca veneratio, rursus excitata est decreto comitiorum generalium cleri Gallicani, quod agente piissimo antistite Felice Vialardo Catalaunensium episcopo, Remensis provinciae legato, die 17 mensis Martii, anno 1657, editum
null
06d8cfaf-aeab-4154-a5be-6e0e60b946e6
latin_170m_raw
null
None
None
None
est. Atque inde datae sunt, nomine cleri Gallicani, litterae ad universos episcopos, quibus innotesceret statutum fuisse ut in universo Galliarum regno beati Remigii festivitas sub duplici ritu celebris haberetur. Has litteras, simul cum privilegio altaris Remigiani, inferius integras exhibebimus. 6. Caeterum non modo beati Remigii festivitas ex Leonis decreto inde solemnis fuit, verum etiam et ipsum festum Dedicationis scilicet anniversarium. Quod praeter Martyrologia Remensia, alia etiam externa commemorant. Hoc Ferrarius in Catalogo generali omnium sanctorum ad diem secundam Octobris inseruit,sicut et Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano, Hugo Menardus in Benedictino, Bucelinus in Menologio, etc. PROLOGUS IN DEDICATIONE ECCLESIAE BEATI REMIGII REMENSIS. 1. Dilectis in Christo fratribus sub beati Remigii tutela Deo militantibus, subsequentis auctor opusculi magnam incircumscriptae dulcedinis multitudinem, quam timentibus se repromisit Deus. Cum vita nostra super terram tentatio sit, quia vetustatis deprimitur pondere, ad novitatis gaudium suspendi debemus in charitatis celsitudine, quam Deus commendavit in nobis, in unigeniti Filii sui humilitate. Quapropter ex imperio domini abbatis Herimari seriem dedicationis hujus sanctissimi Patris ecclesiae silentio non patiar oblitterari. Sed quoniam a beatae recordationis papa nono Leone, Deo auctore, facta est, eo magis dignam litteris tradam pro modulo ingenioli mei. Unde in primis paucis praelibabo quorum industria constructa fuerit anterior ecclesia, et ex cujus causa jam prae vetustate ruinam minitantis, haec quae nunc, Deo propitiante, subsistit, sumpsitque exordia. Additur etiam ut quia ex hujus dedicationis occasione a ministris diaboli multa excitata sunt scandala, et postea ex synodo ab eodem papa ibidem celebrata, multa provenerunt utilia. Deinde in fine hujus opusculi subjungam quae per pretiosum Francorum patronum Remigium, aut visu aut auditu didici post ipsam dedicationem facta miracula. Vos autem, fratres, quos sincerae devotionis fervor unanimiter in domo habitare facit divina . . . . . hoc quantulumcunque obsequium fraterna excipite benevolentia, nec in eis tantum venusti cultique sermonis gratiam considerabitis. Unde non vos pigeat hoc aliquando legere, quia licet aurea et argentea vasa in domo Dei vestri habeatis plurima, ex quibus hauritis grandiloquia et dulciflua sancti Spiritus pocula, tamen interdum haec, quamvis de fictili vase, vos recreare poterit aqua. INCIPIT NARRATIO. 2. Basilica igitur gloriosi confessoris Christi Remigii corpore insignita, quae usque ad haec moderna perduravit tempora, Remensium quondam archiepiscoporum studio inchoata, et a venerabilis memoriae Hincmaro eorum successore consummata, anno incarnati Verbi octingentesimo quinquagesimo secundo ab ipso est dedicata. Quae quidem non adeo operosi aedificii solidata est munitione,quoniam barbarae nationes, per id temporis hanc infestantes provinciam, frequenti incursione praefatos praesules ab hujusmodi praepediebant intentione; unde intra centum quinquaginta et duos annos tanta est attrita vetustate, ut jam ad casum propinquans reparationem sui videretur exigere. Anno vero Dominicae incarnationis millesimo quinto, post reparationem autem monasticae religionis per Hugonem pseudoepiscopum inibi factam sexagesimo secundo, ab Arnulfo archipraesule eidem loco ordinatus est Airardus abbas, post Hincmarum, praecipuae bonitatis virum et in coenobiali strenuum, ordine sextus. Qui Airardus cum sagaci intenderet animo plures Dominici gregis pastores sua aetate per Gallias enituisse, qui ecclesias suas ex vetustate in potiorem statum studuerant reformare, deliberavit et ipse operam adhibere in ejus quae sibi commissa erat renovatione. Quapropter viris qui architecturae periti ferebantur ascitis, futuri templi fabricam ex quadris lapidibus erigere coepit a fundamentis, multo quidem operosiorem illis quam praenotatum est in Gallico regno renovatas et ambitiosiorem, ideoque sibi et illius aevi hominibus inconsummabilem. Nam ubi per viginti et octo fere annos pastorale officium administravit, senio confectus coeptoque operi finem non imponens, vita decessit. 3. Hujus ergo tempore ad beati Remigii tumulum divina virtus se plurimis declaravit miraculis, quorum duo quaedam, quae ego puer conspexi, huic narrationi inserere operae pretium duxi. Debet enim dilectio vestra veniam dare, si praeter ea quae promisit prologus aliqua interseram, quae tamen si sciatis non sit inutile. In villa sancti Dionysii martyris quae dicitur Curtis Superior ( #Consevreu@# ), erat quidam mendicus occulto Dei judicio tantae calamitatis infortunio pressus, ut pedes illi ambulandi subsidium denegarent, et calcanei ejus retro inflexi natibus quasi naturaliter inhaererent. Unde sicut aliis contractis mos est, non valens sese per terram scabellis ad mendicandum trahere, vehiculo quodam per sancta loca tam petendae stipis, quam recuperandae
null
b57ef678-9b76-4184-a104-69f1318c41b9
latin_170m_raw
null
None
None
None
salutis gratia, a suo circumducebatur fratre. Qua de re factum est ut etiam ad saepe memorandi protectoris nostri Remigii basilicam deduceretur, et in hora qua sacra missarum solemnia celebrabantur, ante sanctum altare ab eodem germano suo deportaretur. Cumque jam a ministris illud incorruptum perciperetur epulum, ab illo miserationum indeficienti fonte salutis emanavit donum. Calcanei a posterioribus, quibus impacti erant, in momento coeperunt avelli, eisque ad congruum divino nutu redeuntibus ordinem, ad indicium miraculi inde effluxerunt sanguinum rivi. Quae Dei magnalia fratres qui aderant considerantes, signis pulsatis, operatrici majestati devotas concinunt laudes. 4. Accrescit devotioni devotio, et omnipotentis virtus dilecti sui Remigii merita reciproco declarat miraculo. Postquam enim super pedes paulatim firmatos idem constitit pauper, ecce scabellulis trahens sese contractus adveniebat alter, qui, comperta Dominici operis novitate super invalido, ingressus est properanter, ut et ipse mereretur perfrui recuperatae sanitatis emolumento. Nec diutius cassa spes properantis exstitit; sed antequam ad sancti perveniat sepulcrum, optata salus adfuit: nervi sub genibus, qui jamdudum retracti diriguerant, extenduntur, officio pedum diu insueto qui acclinis advenerat, se superna gratia erigente nititur, et ante sacros illius artus per cujus interventum sibi salus proveniebat gratias acturus ingreditur. Haec videns fratrum conventus divinas ingeminat laudes, et qui in vicino positi ea audiunt, ad tam jucundum spectaculum confluunt alacres. Duos inopes paulo ante corruptionis humanae miseria licet dispari compeditos, illic expeditos aspiciunt, indeque Deum in sanctis suis mirabilem collaudantes ad sua laeti redeunt. Eorum autem unus, qui majori exemptus erat infortunio, intercessoris sui amore agglutinatus praecipuo, usque ad mortem in monasterii obsequiis perseveravit: alter vero pistoribus solatium aliquanto tempore exhibens, tandem discessit. 5. His igitur omissis, ut ad propositae narrationis seriem redeamus. abbati Airardo, ut praefatum est, vita exempto successit Theodericus, a Widone Remensi archiepiscopo ibidem ordinatus. Qui cum plurima ecclesiasticae utilitati profutura decerneret disponere, deliberavit reparationi ecclesiae suae, quam suus praedecessor incoeperat, manum perfectionis imponere. Verum quia grave nimis et inexplebile sibi illud erat incoeptum, deliberatio quoque sua, si id intenderet implere, videbatur non habitura effectum. Quocirca eorum qui inter sibi commissos prudentiores habebantur, et seniorum Remensis provinciae consilio usus, difficulter aggressus est inchoatum diruere opus: quo pene diruto, et fundamentis quibusdam relictis, quae architectis visa sunt necessaria fore futuris aedificiis, divinam domum coepit faciliori quidem structura, sed non indecentiore construere, ut aspectum adhibentibus facile est cernere. Qua incoepta feliciter anno quinto suae ordinationis, accensi sunt plures catholici viri fervore divinae religionis, ut pro facinorum suorum abolitione parentumque suorum, quorum corpora ibi humata erant, requie, pro posse ad id opus condigna subsidia studerent suppeditare. Nonnulli etiam de ecclesiastica familia suum auxilium prompta impenderunt benevolentia, suisque plaustris et bobus, tantis incoeptis competentia advexerunt onera; sicque fundamentis in quibus locis non erant locatis, et columnis ex diruto priori aedificio competenter dispositis, arcus super eas diligenter voluti consurgere, et basilicae fabrica inter manus artificum coepit clarescere. Tunc jam vestibulorum parietibus undique erectis, et interioris templi fastigiis altius elevatis, vetusta ecclesia ab Hincmaro archiepiscopo, ut dictum est, antiquitus dedicata, est eversa funditus; et vilis interim tecti coopertoriolum fabricatum super chorum fratrum, ubi absque inquietudine ventorum et pluviarum divinis possent vacare laudibus. Supra sepulcrum vero beati Remigii crypta constructa est, licet parva, ideoque toto corpori suo incongrua, pulchre tamen columnis et arcubus fulta. Praefatus namque abbas assiduus hortator assistens, conabatur summopere quatenus idem opus ad summam perfectionis consurgeret suae vitae tempore, maximoque aestuabat desiderio ut papa Romano, si quomodo valeret, in Gallias evocato, illud consecrari faceret apostolica benedictione. Quod licet ex affectu piae voluntatis processerit, divina tamen dispositio hoc differens, ejus successori peragendum reservavit. Nam morte immatura praeventus diem clausit extremum, moeroris maximi se diligentibus relinquens infortunium, expletis in regimine monasterii annis undecim et mensibus octo. Qui cum deducta a proavis polleret generositate, morum etiam vigebat eximia nobilitate; sibi reverentiam exhibentibus se praecipua humilians lenitate; subditos suos et maxime sanctae religionis amatores devota excolens devotione, quibusque magnis et minimis affabilis; ideoque quam plurimis Francorum proceribus amabilis, honorem Ecclesiae sibi creditae pro posse exaltavit et exaltare voluit. Sed quoniam occasio mortis
null
6a5163e7-08ad-42a3-a647-edc1bc10be45
latin_170m_raw
null
None
None
None
interveniens effectum piae voluntatis abstulit, ejusdem loci praepositum, Herimarum nomine, adhuc vivens [ #Marl.,@# juvenem] sibi successorem delegit; ipsum quippe quod habuerat in desiderio credidit adimpleturum strenue qui sibi adjutor et cooperator exstiterat ante omnes in praefati operis exsecutione, maximaque suppeditarat subsidia ex redditu villarum suae commissarum providentiae. 6. Hic ergo loco defuncti Patris subrogatus, fratrum pene omnium unanimi sententia, ordinatu memorati Widonis Remorum archipraesulis, non diu passus est interruptum pendere memorabile coeptum sui antecessoris, sed primo quidem dexteram basilicae crucem, maxima ex parte jam inchoatam, et sinistram nihil adhuc praeter fundamenta habentem, cum cocleis, quibus ad superiora esset ascensus, fecit aedificari. Crypta autem quae super beati Remigii sepulcrum constructa fuerat, quia, ut superius relatum est, prae parvitate sui alterius operis incongrua videbatur, dirui et aliam eminentiorem fecit restitui. Deinde trabibus de saltu juxta Orbacis monasterium sito advectis, fastigia ejusdem consequuntur templi, sicque decentissima domus tota apparuit in partibus suis. 7. Quapropter idem abbas Herimarus cum quibusque sapientibus Remensis provinciae prudenti coepit tractare consilio quatenus eamdem apostolica faciens consecrari benedictione, ut scilicet praedecessoris sui devoto satisfaceret desiderio, cui ut facultas non deesset optata peragendi, opportunitatem temporis obtulit dignatio divinae dispositionis. Defuncto siquidem papa Damaso, qui in civitate Brixenorum, quae est in provincia Histriae, fuerat episcopus, et in apostolica sede inthronizatus, triginta solummodo ibi vixerat diebus; Romani, legatione de ejus obitu ad imperatorem Henricum directa, petierunt ut Ecclesiae pastore viduatae ab eo subrogaretur alius. Qui super hoc negotio episcoporum et optimatum imperii sui quaerens consilium, invenit inter caeteros domnum Brunonem Tullensem praesulem ad idem officium subeundum esse idoneum, utpote qui aetatis maturitate, morumque et scientiae claritudine videbatur conspicuus, sibique sanguinis affinitate proximus. Unde apostolicae dignitatis ei adjudicata sunt insignia, jussusque ab Augusto ut ad haec secundum ecclesiasticas sanctiones suscipienda Romana inviseret moenia; sed quia solemnia imminebant nativitatis Dominicae, haec cum clero, cujus fuerat pastor. disposuit celebrare, eisque celebratis quo erat praeceptum abire. Hujus itaque pontificis notitiam in colloquio a praefato imperatore et Francorum rege, de pacis et amicitiae confirmandae gratia, ante non multum tempus habito, memoratus abbas Herimarus fuerat consecutus, a quo etiam promissum acceperat quod in proximo quadragesimali jejunio beati Remigii sepulcrum absque equi solatio foret expetiturus, quia cum eorumdem regum aliquando familiaria ab invicem perferens mandata, per contiguam regionem transierit, ipsius sancti locum orationis gratia invisere neglexerit. Quod idem abbas, sagaciter recolens animo, sua dirigens scripta illi suggerit ut, quoniam pro delegato sibi apostolici primatus officio Romam ire disponit, si quando ad cognatos fines certo Ecclesiae revocetur emolumento, non fiat irrita Francorum apostolo ab eo facta promissio. Mittit vero ei in munere vas ad bibendum idoneum, intus et exterius auro decentissime decoratum, insinuans ei de ipsius sancti ecclesia dedicanda suum cum petitione desiderium. Ad haec idem episcopus benigne refert quia etsi alia nulla se revocet Ecclesiae utilitas vel pro solo amore sancti Remigii reversurum ad Gallias, et ejus basilicam dedicaturum, si divina annuerit benignitas. Celebratis ergo in sede civitatis Leuchorum duobus Dominicae nativitatis diebus, in tertio clero suo valefaciens, iter capere Romam ducens aggreditur. Quo perveniens, cum favore totius populi honorabiliter excipitur apostolicaeque dignitatis infulis insignitur, in hypapanti Domini in cathedra beati Petri inthronizatur, et Leo papa, Romano more, nuncupatur. Hic digne administrans quae sui sunt officii, instanterque disponens quaeque videntur accommoda divinae religioni, quadragesimalis temporis explet jejunia, succedentiaque Dominicae resurrectionis ibi celebrat solemnia; quibus elapsis synodum convocat episcoporum Italiae, et ibi quaelibet perversa in eorum episcopiis pullulantia aut corrigit, aut hortatur corrigere. 8. Aliquanto autem temporis interlabente curriculo, Gallicum revisere solum, tam beato Remigio facta promissio quam orthodoxae fidei, in illis partibus adeo tepefactae, persuadet intentio. Unde a Romanis expetita licentia, per quasdam Latii urbes iter agens, in eis multa disponit ecclesiasticae honestati congrua, tandemque adit imperatorem Henricum, in regione commorantem Saxonica. Interea memoratus abbas, desiderii sui compotem se futurum ex ipsius papae certus pollicitatione, regi Francorum Laudunum venienti occurrit in Pentecostes solemnitate, ejusque consilium et favorem expetit de praefato templo apostolica consecrando benedictione, monens et postulans ut his agendis suam praesentiam exhibeat et episcopos regnique sui principes secum intereresse faciat
null
20e100b8-6094-434a-bfba-567bec06e072
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Cui idem rex ad praesens [ #al.,@# preces] mente benigna annuit, seque, nisi alicujus impedimenti intercesserit casus, tantae festivitati adfuturum asserit. Ex quo promisso abbas laetificatus revertitur, indeque papae Coloniam-Agrippinam cum imperatore advenienti, in apostolorum Petri et Pauli natalitio fit obvius, a quo adventus sui ad Remense solum, gerendarumque ibi rerum tempus et ordinem investigat diligentius. Ille vero sibi notificans pandit quomodo prius deliberasset, ut octava die ab ipsius sancti festivitate, quae in Kalendis Octobris habetur celeberrima, illo veniret, et ipsius monasterium dedicans, postea ibidem ex episcopis Galliae congregatam synodum celebraret. Qua sententia mutata, ad eumdem locum in solemnitate sancti Michaelis archangeli se venturum et in ecclesia Beatae Mariae Remis missarum sacra in eadem die memorat celebraturum; festum vero gloriosi Patris Remigii, pretiosi corporis ejus elevationi, et subsequentem basilicae consecrationi, caeteros deinde tres synodi deputat celebrationi. Quibus auditis, ad suum coenobium rediit abbas, suaque scripta per Franciam eique contiguas direxit provincias, invitans sanctae Ecclesiae fideles ut ad tanti gaudii participationem concurrant mente promptissima, tam pro amore et veneratione ejusdem patroni sui quam ut benedictione muniri mererentur apostolica. Caeterum papa, Colonia digressus, Tullum in exaltatione Dominicae crucis venit, indeque circumjacentium regionum episcopis et abbatibus litteris suae auctoritatis mandari praecepit, ut in praefixa die sibi occurerent, ad synodum celebrandam in basilica praefati Francorum apostoli, ut per quem orthodoxae fidei initiati sunt rudimentis, in ejus praesentia consequerentur reparationem tepefactae in se divinae religionis. Hujusmodi mandatis gratulatur pia fidelium devotio, praeparans se studiose ad implendum quod ex apostolicae dignitatis sibi promulgatur edicto. 9. Venenatus autem serpens, qui ab exordio mundi ad humani generis inhiat praecipitium, tam salutari proposito commenti sui nititur opponere obstaculum. Ad complendam enim perfidiae suae voluntatem, quosdam potentes laicos excitat qui incestis conjugiis operam dando et aliorum criminum nefariis usibus se implicando violatores erant honestatis ecclesiasticae; ideoque verebantur reatuum suorum latebras in lucem prodere. Sed et nonnullos episcopos et abbates illis adjungit, qui in ovile Dominicum aliunde, non per ostium irruperant, et in Ecclesiis suis catholicorum Patrum sanctionibus contraria quaedam pullulare permiserant, quae condictae synodi examinatione resecanda manifestari metuebant, ut enim scriptum est: #Omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III, 20) @#, et ideo peccatis suis magis magisque occultationis adhibet obnubilationem. Tantae itaque perversitatis viri incentoris sui callida suggestione instructi, regi Francorum suggerunt regni sui decus adnihilari, si in eo Romani pontificis auctoritatem dominari permitteret; vel si eidem, ut decreverat, occurrens praesentiae suae favorem, ad cogendum concilium exhiberet. Addunt etiam quod nullus antecessorum ejus id reperiatur aliquando concessisse ut ob similem causam in Franciae urbes ingressus pateret alicui papae; his vero agendis pacis et tranquillitatis congrua sunt tempora, regni autem ejus status sit in perturbatione non modica, quibusdam viris potentibus dominationis ejus jugum detrectantibus, terrasque et castella quaelibet ab ipsius ditione abalienantibus. Quapropter regiae dignitati ferunt congruere, utilitati reipublicae sua sapientia consulere, potius quam synodis intendere; principes suos et totius exercitus sui potentiam commovere in rebelles, ipsos etiam episcopos et abbates, penes quos maxima pars facultatum regni est, censent immunes hujus expeditionis esse non debere. Ante alios abbatem Sancti Remigii, quem quasi de rerum suarum abundantia praesumentem, pro vanae gloriae amore, ad monasterium suum consecrandum calumniabantur Romanae urbis pontificem evocasse. Hac igitur versipelli persuasione rex emollitus, et ab honesto proposito ad seductionis devia flexus, papae per Silvanectensem mandat episcopum, se suosque pontifices cum abbatibus cogi ad comprimendam pervicaciam sibi resistentium, ideoque non posse occurrere ei in praefixo termino ad peragendum concilium. Unde adventum suum in Franciam in aliud tempus differat, quo, absolutus hujusmodi negotiis, eum debito cum honore suscipiat. Ad haec papa remandat promissionem beato factam Remigio nequire se irritam facere, sed ad basilicam ejus dedicandam procul dubio venturum, ubi si qui divinae religionis amatores convenerint, cum eis synodi rationem se fatetur habiturum. Cujus mandati ad regem relatione perlata, ipse tamen iter in rebelles aggreditur, coacta in unum ingenti exercitus sui militia. Sed et episcopis et plerisque abbatibus contra voluntatem suam illo euntibus, illis etiam perversis Ecclesiarum rectoribus ad id negotium ultro se ingerentibus, qui ut summi Pastoris vicarium actus eorum examinare venientem possent effugere
null
516eb1bd-9a18-4f8a-a28c-0bc867552eb3
latin_170m_raw
null
None
None
None
, eamdem expeditionem exitiali techna elaboraverant struere. Adducitur cum eis et memoratus abbas Sancti Remigii, moestus admodum et gemens, quasi non esset visurus effectum desiderii sui. Sed divinae consolationis ejus moerori non defuit potentia. Vix enim unius diei et dimidii itinere confecto, indulta est ei redeundi licentia; qui reversus celerrime Romanum antistitem adhuc Tullo remorantem expetit, eumque pro regiis mandatis, jam diu conceptum propositum non permutasse cognoscens, gratulabundus ad monasterium rediit, instanter praeparare satagens quae tanti Patris confluentiumque filiorum sanctae Ecclesiae forent necessaria conventui. Jam quippe dierum prope erat terminus, qui supradictae dispositionis completioni fuerat attributus 10. Denique domnus papa, a Leuchorum urbe digressus, iter ad Remensem ducens urbem arripuit, et in opportunis locis, singulis quibusque noctibus mansione accepta, in vigilia festivitatis sancti Michaelis ad Curmolensem villam venit, cui praefatus abbas, ibidem obvius factus, quaecunque necessarius expetiit usus illi omnique comitatui ejus affluenter suppeditavit. Die vero sequenti ad Sanctum pervenit Remigium archiepiscopis tribus comitatus, Trevirensi videlicet, Lugdunensi, Vesontionensi, aliisque viris honorabilibus, inter quos erat Joannes episcopus Portuensis, et Petrus Ecclesiae Romanae diaconus, et ipsius urbis praefectus. Hic protinus conglobatur in unum tota fratrum congregatio, et cum eis [ #al.,@# e cunctis] abbatum, monachorum, clericorum, qui jam ex multis confluxerant partibus, innumerosa [ #al.,@# numerosa] concio. Ex quibus omnibus in atrio basilicae disponitur decentissima processio, episcopis tribus, Silvanectensi videlicet, Andegavensi, Nivernensi, longe digestos ordines antecedentibus, textumque Evangelii cum aqua benedicta et aromatum odore ferentibus. Sic ergo dispositi papam advenientem suscipiunt, cui ecclesiam introeunti, responsorium #Laetentur coeli,@# cum digna modulatione concinunt; et dum ante altare Sanctae Crucis orat, aliud responsorium, #Summae Trinitati@# videlicet, concinentes finiunt. Progresso autem eo usque ad altare sancti Christophori, et ante venerandi Francorum apostoli sepulcrum orationem explente, iterum Hymnum #Te Deum laudamus,@# consona vocum jubilant vociferatione. Qui tamen in sede sibi decenter apparata paululum residens, astantes laetificavit benedictione apostolica: et exinde egressus, ab eisdem psallentium choris cum divinis laudibus deducitur usque ad civitatis moenia. Cui Remensis clerus cum archiepiscopo suo, aliisque quibusdam obviam procedens episcopis, perspicuae processionis numerosos disponit ordines in atrio. Sancti Dionysii martyris, ubi ad tanti pontificis susceptionem competentia concinens cantica, usque ad ecclesiam Sanctae Mariae illum comitatur cum maximae jubilationis gloria. Illic vero ante Sanctae crucis, et ejusdem Dei Genitricis altaria, completa oratione, in archiepiscopali aliquantulum resedit sede, archipraesule Remensi ad ejus dexteram, Trevirensi autem residente ad sinistram. Deinde ministris altaris praeparatis, quibusque pro officiorum congruentia, et ipse sacerdotalibus redimitus insignibus, processit ad missarum celebranda solemnia. Quibus expletis, et astante populo apostolica benedictione munito, praedicto Remorum archiepiscopo, sibi suisque necessarios sumptus suppeditante, refectionem percepit in majori palatio juxta ecclesiam sito. 11. Die autem subsequenti, metuens ne praepediretur frequentia circumfluentium populorum, duobus tantum comitatus capellanis, dum nocturnae a fratribus explerentur vigiliae, ad sanctum remeavit Remigium; factoque sibi balneo, lotus est et tonsus, utpote qui imminentem tanti Patris solemnitatem in crastino celebraturus, transferre disponebat tam pretiosae gemmae venerabile pignus, et praeparata sibi quadam domo contigua ecclesiae, illic secretum remorandi expetiit, quia metuebat ad publicum procedere. Ad sepulcrum enim sancti, quasi ex toto orbe excita tanta hominum confluebat numerositas, ut introeuntibus spatiosi templi vix sufficeret capacitas. Advolabant enim tam ex vicinis quam ex longinquis regionibus promiscui sexus innumerabiles, effundebat aspera Francia ad honorem gloriosi apostoli sui villanos opidanos et cives: sed et Gallia pene ex omnibus suis partibus huc transmittebat populorum millia. Inter quos accelerabant episcoporum, abbatum, monachorum, clericorum generosa agmina. Ignobilis nobili, aut inops cedere nesciebat diviti, sed omnes una conglobatim concurrebant intentione devota, bustoque coelestem margaritam continenti dulcia imprimentes oscula, oblationum suarum quisque pro posse offerebant donaria. Qui vero constipatorum violentia repulsi propius accedere non valebant, heu! quantum gementes se desiderii sui effectu privari, de longe projectis muneribus quae attulerant, quasi lapidibus, sancti sepulcrum pia devotione obruebant. Est autem ante fores ipsius basilicae quoddam spatiosum atrium, in quo quoties densitatem sui perpeti non poterat, frequentia tantorum se explicabat coetuum, eo ducta aviditate cernendi ipsum beati Petri
null
bf468397-335f-4af4-b6dc-cdcfc0a12a72
latin_170m_raw
null
None
None
None
vicarium; post beati enim Remigii captatum suffragium ad hujus summopere inhiabat aspectum, qui ut magnanimo desiderantium satisfaceret affectui, eminentius solarium domus in qua remorabatur petens, unde et astantes contueri, et ab eisdem conspici, et loquens possit audiri, apostolica benedictione eos laetificavit; hisque recedentibus, et aliis subinde atque aliis illud [ #al.,@# aliud] atrium catervatim replentibus, ter in eadem die, suae exhortationis monita impertiens salubria, liquido patefecit quae vitanda, quaeque ad salutem animarum suarum sibi forent expetibilia. In eadem denique domo sacra mysteria sibi fecit celebrari, quia non dabatur uspiam locus opportunus ecclesiam introeundi, nec ipsi fratres, prae importunitate plebium, solitum illic pensum divini valebant persolvere officii. Adveniente interea nocte, nec tamen confluentium rarescente, sed magis magisque crebrescente copia, domnus papa metuens ne in sacris vigiliis Deo famulantes importunitate plebis praepedirentur exsequi divinae servitutis solemnia, tum etiam ne sibi pretiosi corporis sancti ipsius transterendi ecclesiaeque dedicandae inhiberetur copia, delegatis clericis suis, ejusdem loci memorato abbati spatiositatem templi praecepit penitus evacuari, obseratisque diligenter foribus, omnibus intercludi facultatem introeundi; praecepit etiam ex sua parte hoc populis annuntiari, ut ad horam secederent, et absque ulla sui impetus inquietudine solemnes illius noctis excubias, cum digna devotione, a Deo militantibus celebrari sinerent; se procul dubio die subsequenti eorum desideriis promittit satisfacturum, et thesaurum desiderabilem, quem quaerebant, illorum conspectibus expositurum; si vero mandatis detrectarent annuere, infecto negotio propter quod advenisset, recessurum fore. Quod cum tandem maxima difficultate fuisset obtentum, pleraque tamen numerositas populorum cum copiosis luminaribus deforis excubans, ejusdem pollicitationis praestolaretur effectum, cereorum ubertate quasi multiplici siderum splendore interius irradiata ecclesia, Deo servientium chori in canticis spiritualibus decentissime illius noctis exegerunt spatia. 12. Mane autem facto, susceptus est a domno papa intra ecclesiam sanctus martyr Cornelius, quem cum aliis sanctorum pignoribus Compendienses clerici illo detulerant, pro multis violentiis quas ecclesia sua patiebatur a quibusdam malefactoribus. Circa horam deinde tertiam, redimitus idem apostolicus infulis sacerdotalibus, ad gloriosi Patris Remigii sepulcrum procedit cum thymiamateriis et crucibus, sociatis sibi archiepiscopis quatuor, Remensi videlicet, Treverensi, Lugdunensi, Vesontionensi, cum quibusdam aliis, sed et ipsius loci abbate, domnoque Hugone venerabili Patre coenobii Cluniacensis, et illius ordinis plurimis, cum quibus litania facta, et super sanctum corpus non modica thimiamatum accensa fragrantia, cecinit responsorium #Dirigatur oratio mea,@# quo cum versu expleto, feretrum sancti, ut praeparatis instrumentis aptatum ad ferendum redderetur habile, a suo loco paululum removit, et antiphonam #Confessor Domini, Remigi,@# decantavit. At ubi competenter, prout res exigebat, dispositum fuit, ipse ante alios cum praefatis archiepiscopis et abbatibus suppositis humeris illud devote lacrymans extulit, et responsorium #Iste est de sublimibus@# inchoavit; cujus vocem subsequentes chori psallentium, ovantes erumpunt in jubilationis tripudium, praeque alacritate cordis, o quantorum ora manantium rigavit redundantia fletuum! quantorumve mentes ad tanti Patris captanda suffragia sunt compunctae in suspiria beatorum gemituum! Tradens autem domnus papa eumdem pretiosum thesaurum se ultro ingerentium votis, ab inquietudine turbarum secessit in oratorium sanctae Trinitatis, quod ad meridianam plagam infra ambitum ipsius ecclesiae decenter constructum erat, Harduini cujusdam loci illius coenobitae studio, continens Dominicum sepulcrum eleganter imaginatum, instar illius Jerosolymitani, in quo nostra requievit salvatio. Hoc igitur Trevirensem archiepiscopum in sui praesentia eadem die consecrare fecit, ex consensu praefati Remorum archipraesulis, multorum sibi sanctorum collocatis reliquiis. Denique monasterii foribus patefactis, ubi illa coelestis gemma desiderantium populorum est exposita obtutibus. Tum vero cerneres promiscuum vulgus prae nimia exsultatione manibus plaudere, innumeros in divinas laudes gratulabunda vociferatione erumpere, potentes, impotentes, nobiles, ignobiles, quemque pro suis viribus summopere niti, ut tam optata gaudia propius mereretur contingere. Magna fides, magno procul dubio remuneranda praemio, quae ne tanti reddatur expers emolumenti, nec imminentis mortis revocatur periculo. Quidam enim prae nimia sui desiderii festinatione praecipites, dum inter constipatos cuneos corruunt, non valentes resurgere, suffocati et conculcati intereunt. Rapitur et jactatur potius quam portatur pretiosi corporis theca, tot millium undique propellente frequentia, velut navis aequoreorum fluctuum hac et illac agitata violentia: nunc hi, nunc illi extorquendo sibi felicia vindicant dona; et ut paucis multa concludantur, nec longis ambagibus legentium
null
f74ab92e-6249-4ebf-81aa-745c344adc0a
latin_170m_raw
null
None
None
None
deficiat intentio, toto interstitio quod civitatem et castellum ipsius sancti interjacet, tam jucunda agitatur contentio. Adest Remensis clerus cum civium multitudine, apostolum suum ad propriae urbis moenia elaborat devehere, quem vix ab hujuscemodi impetus densitate avulsum, sanctae Dei Genitricis infert ecclesiae, ut cui vivens in corpore dignis laboribus vitae praesentis multa comparaverat commoda, catholicaeque religionis competentia addiderat insignia, huic vel unius noctis morula exsultationem simul et sanctificationem suorum ossium exhiberet praesentia. Collocato ergo eo super sanctae crucis altare, archiepiscopus Vesontionensis ad altare beatae Mariae procedens, missarum solemnia cum eodem clero de ipsius gloriosi Patris celebravit festivitate. His autem expletis, dum concurrentium devotio magis et magis agglomeratur, diei interea elapso curriculo, nox subsequitur; cujus tamen caligine basilicae illius adyta nullo modo fiunt obscura. Tot gratulabundi conventus, suum quodammodo diem praeferentia, undique micant luminaria. Monachi ibidem circa patronum suum laetis invigilant excubiis, et matutinalem explent cursum cum duodecim lectionibus et responsoriis suis. Post quos easdem vigilias solemniter peragendas canonici suscipiunt, et cum novem lectionibus matutinorum officia consummantes, usque ad lucem protrahunt. Qui facto mane primam, tertiam, missamque cum sexta hora, ante solita decantantes tempora, venerabile corpus cum divinis laudibus efferunt a beatae Dei Genitricis ecclesia. Quod in circuitu civitatis cum jucunditate deportantes, congruas stationes per praefixa faciunt spatia. Cumque ad eum locum ventum esset ubi quondam fuerat porta, antiquo Patens nuncupata vocabulo, per quam idem sanctus hostem humani generis in eadem urbe visibilibus ignium debacchantem exterminiis, adhuc in carne vivens orationibus expulit; illic eosdem pretiosos artus deponunt, et ipsius miraculi memoriam digna devotione, et canticis spiritualibus agunt. Ad cujus facti memoriale ibidem basilica moderno est constructa tempore, quam quidam servus Dei, Constantius nomine, suis impensis eleganter composuit, et Dei famulos ad ejus obsequium, quot potuit dum viveret aggregavit, et in honore sanctae Mariae Magdalenae sanctique Remigii consecrari fecit. 13. Cum itaque agitur illa circuitio extra civitatis moenia, domnus papa, convocatis episcopis intra dedicandi monasterii abdita, singulis singula ad consecrandum delegavit altaria. Remensem vero archiepiscopum ternam circuitionem, cum crucibus et sanctorum reliquiis, secundum ecclesiasticum ordinem, exterius constituit agere, ibique consecrationis officium adimplere; ipse vero cum sibi necessariis remanens interius, divini tabernaculi sanctificationem strenue diligenterque exsequitur. Postquam igitur eo deventum est ubi, secundum orthodoxorum Patrum decreta, pignora sanctorum et sacra quaeque debent intra dedicatam ecclesiam recipi, praefati canonici, ut dictum est, deportato corpore beati Remigii per gyrum urbis et castelli, eique adjacentis municipii, pervenerunt cum eo usque ad portas monasterii, ubi tot millium excreverat frequentia, ut prae eorum densitate eidem glorisso Patri domum sibi praeparatam introeundi intercluderetur licentia. Ipse namque papa easdem januas vetuerat reserari, ne impetus cum eodem sancto irruentium, et sibi discrimini, et impedimento coeptae dedicationis foret consummationi. Quocirca aliquod diverticulum quo valeat intromitti perquiritur, tandemque vix a turbarum inquietudine abstractus, per fenestram quae est super Sanctae Trinitatis oratorium demittitur: quem domnus apostolicus, cum maxima devotione et canticis spiritualibus receptum, non ad praesens in proprio loco reposuit, sed super principale altare, quod in honore apostolorum Petri et Pauli, Clementisque et Christophori martyrum, et beati Remigii consecrarat, collocavit. Et cujus rei gratia hoc facere decreverit, dignam memoria rationis sententiam subintulit, videlicet ut evidens et conspicuus omnibus appareret oculis in celebranda synodo, in qua, si quis erroneus aliquid frivolum, vel ecclesiasticae religioni adversum asserere praesumeret, erga hunc vir Dei illius virtutis potentiam per sui corporis praesentiam exhiberet, quam adhuc in mundo vivens erga Arianum haereticum exhibuit, cui in conventu episcoporum catholicae fidei lucem nebulosi dogmatis umbra obnubilare molienti, ad adventum suum, divina virtute officium vocis extorsit; sed paulo post cum humili satisfactione reatum suum agnoscentem, animae corporisque eumdem sanitate donatum, ad filios adoptionis transtulit. Quae perorantis papae intentio ex superno instinctu procedens, effectu nullo modo caruit, velut hoc opusculum loco suo declarabit. Hac ergo de causa sic locato beati Remigii corpore, universis [ #al.,@# numerosis] agminibus episcoporum, abbatum, monachorum, clericorum, per choros decentissime dispositis, missarum solemnia idem pontifex ex dedicationis celebravit festivitate; lectoque Evangelio, pulpitum conscendens exhortationis sermonem fecit ad circumstantem populum, qui plurimus monasterii, ut dictum est
null
dd0c4008-9f5e-47c5-974c-849c9f43070d
latin_170m_raw
null
None
None
None
, foribus obseratis, per fenestras irrumpendo sibi fecerat aditum. Ad quem multa ex ipsius templi sanctificatione concionatus utilia, diem illam celebrem esse praecepit per Remensis episcopii confinia, anathematis poena damnans illos omnes qui ad eumdem locum hujus solemnitatis gratia per singulos annos confluentibus, vel inde redeuntibus, alicujus impedimenti irrogarent incommoda. Constituit etiam ut ad altare quod, ut praefatum est, in honore apostolorum Petri et Pauli, Clementis et Christophori martyrum, gloriosique confessoris Remigii consecraverat, non indiscrete a quibusque, sicut hactenus, sacrosancta mysteria agerentur, sed secundum morem Romanae Ecclesiae, septem tantummodo sacerdotes, qui in illa congregatione digniores haberentur, ad hoc officium deputarentur, soli Remensi archiepiscopo ipsiusque coenobii abbati, ibidem missas agendi potestate collata, et cui idem abbas daret licentiam, certe interdum rationis exigente gratia; nec non clero Remensi bis in anno, feria scilicet secunda paschalis festi, et vigilia Ascensionis Dominicae, quando solemnes illic stationes ex antiqua faciunt traditione. Haec decreta ne aliquando irrita fierent antiquitate temporis, litteris mandari, easque signari sigillo suae praecepit auctoritatis. Deinde memoratum populum, secundum institutionis ejus verba publicam de peccatis suis confessionem agentem, absolvit; explicitisque divinis officiis apostolica benedictione sanctificans illum dimisit. Pontifices autem, coenobiorumque rectores, et ceteros sacri ordinis ministros, qui ibi aderant, ad eumdem locum crastino jussit reverti, ut cum illis haberet rationem, quam condixerat, synodi. PRIMA DIES SYNODI. 14. Die vero altera, quae est quinto Nonas Octobris, congregati sunt in memorata basilica episcopi videlicet numero viginti, cum quinquaginta fere abbatibus, et aliis ecclesiastici ordinis complurimis. Ubi statim vetus querela inter Remensis et Treverensis archiepiscopi clericos est renovata; his astruentibus quia Remensis primas esset in Gallia, ideoque illi dispositio competeret synodica; e contra vero illi archiepiscopo Trevirensi eamdem dignitatem conabantur ascribere, primamque sedem post Romanae Ecclesiae praesulem in celebrando concilio acquirere. Domnus autem papa non arbitratus oportunum tempus quo his rationibus imponi valeret congruus finis, sed potius metuens hujusmodi controversiam prorumpere ad scandalum contentionis, in modum coronae sedilia episcoporum disponi, et in medio eorum suae sedis suggestum praecepit locari, cujus ordinationis modum ex arbitrio Remensis archipraesulis sanxit administrari; qui convocatis archidiaconis, et quibusque cleri sui praecipuis, cum eorum consilio, in modum, ut dictum est, coronae, pontificum sedilia, et in medio ejus apostolicae sedis apparari fecit insignia. His ita dispositis, domnus papa sacerdotalibus quasi ad celebrandam missam infulis redimitus, processit ex oratorio sanctae Trinitatis cum cruce et Evangelii libro, antecedentibus eum sacri ordinis ministris, sexque alii coram eo procedentes, ante sanctum altare ex integro cantaverunt antiphonam #Exaudi nos, Domine;@# qua expleta cum psalmo et #Gloria,@# archiepiscopus Trevirensis litaniam fecit: eaque finita, conventum diaconus, ut ad Deum preces effunderet, admonuit, et sic tempori congruentem domno apostolico orationem dicente, lectum est Evangelium #Dixit Simoni Petro Jesus: Si peccaverit in te frater tuus.@# Post haec consederunt omnes, ordine quo Remensis archipraesul disposuit, domnus quidem papa in medio, ut dictum est, chori, verso vultu ad sepulcrum beati Remigii, ante oculos autem ejus, ad orientalem plagam, (Wido) Remensis in dextera, (Eberhardus) Trevirensis vero in parte resedit sinistra. Post Remensem deinde secundum subnotatum ordinem resederunt Beroldus Suessionensis, Drogo Morinensis, Rollandus [ #al.,@# Frollandus] Silvanectensis, Adalbero Metensis; ad meridianam plagam, Aylenardus archiepiscopus Lugdunensis, Hugo Lingonensis, Joffridus Constantiensis, Ivo Sagensis, Herbertus Lisoiensis, Hugo Bajogacensis, Hugo Avringensis, Theodericus Virdunensis; ad septentrionalem vero plagam, Hugo archiepiscopus Vesontionensis, Hugo Nivernensis, Eusebius Andegavensis, Pudicus Nannetensis, episcopus Anglorum, et Joannes Portuensis. Post quorum terga in modum similiter coronae resederunt abbates hoc ordine: domnus scilicet abbas sancti Remigii Herimarus, domnus Hugo Cluniacensis, Sigefridus Gorziensis, Folco Corbiensis, Robertus Prumiensis, Rainoldus Sancti Medardi, Girvinus Sancti Richarii, Godfridus Verzelliacensis, Arnoldus Pultariensis, Rodulfus Mosomensis, Oylardus Catalaunensis, Milo Dervensis, Norgaudus Altvillarensis, Albertus Sancti Theoderici, Stephanus Sancti Urbani, Wlfricus Sancti Augustini Cantuariensis, Alwinus Sancti Benedicti de terra Anglorum; deinde caeteri qui, ut superius relatum est, simul fuerunt numero fere quinquaginta. Quibus ita residentibus, imperato silentio, ex praecepto domni papae
null
41920e3c-70dd-416d-b258-9c3124792f84
latin_170m_raw
null
None
None
None
surrexit Petrus sanctae Romanae Ecclesiae diaconus, expedito sermone proponens de quibus in eadem synodo sermo esset habendus. De multis videlicet illicitis quae contra canonum instituta in Gallicis finibus exercebantur, id est, de Simoniaca haeresi, de ministeriis ecclesiasticis et altaribus quae a laicis tenebantur, de pravis consuetudinibus quae ab eis in atriis ecclesiarum accipiebantur, de incestis conjugiis, et eis qui, legitimas relinquentes uxores, adulterinis iterum nuptiis implicabantur, de monachis et clericis a sancto proposito et habitu recedentibus, item de clericis mundiali militiae studentibus, de rapinis pauperumque injustis captionibus, de Sodomitico vitio, et quibusdam haeresibus quae in eisdem pullulaverant partibus. Quibus propositis, admonuit omnes qui aderant ut inde secum prudenti deliberatione tractarent consilium quae cum opportuno adjutorio domno papae praeberent, quomodo haec zizania divinae segetis semen suffocantia exstirpari valerent. Post haec ad episcopos converso sermone, commonuit illos sub anathemate apostolicae auctoritatis ut si quis eorum per Simoniacam haeresim ad sacros ordines pervenisset, vel praemio quemlibet ad eamdem dignitatem promovisset, publica confessione patefaceret. Primus ergo Trevirensis archiepiscopus ad haec verba surrexit, seque nec aliquid dedisse vel promisisse pro adepto episcopatu, neque alicui sacros ordines vendidisse, respondit. Deinde Lugdunensis et Vesontionensis surgentes, ab hujuscemodi culpa professi sunt se esse immunes. Tunc praefatus diaconus ad Remensem archiepiscopum se convertit, et quid de his ex quibus a caeteris facta fuerat purgatio ediceret requisivit. At ille surgens inducias petiit usque in crastinum, dicens se privatim velle loqui ad domnum apostolicum; cumque datae fuissent, caeteri omnes surrexerunt in ordine, secundum verba priorum purgantes se ab hujuscemodi suspicione, quatuor tantummodo exceptis, Lingonensi scilicet, Nivernensi, Constantiensi, Nannetensi; quorum causa eo die ad discutiendum relicta, diaconus sermonis cursum ad abbates qui aderant vertit, eosque ne forte et ipsi in ovile Dominicum aliunde, non per ostium, introissent, confiteri admonuit. Primus sancti Remigii abbas Herimarus surrexit, seque ab hujuscemodi culpa congrua responsione purgavit; deinde domnus Hugo Cluniacensis subsecutus hanc purgationis suae rationem subintulit, dicens: Pro adipiscendo abbatiae honore, Deo teste, nihil dedi, vel promisi, quod quidem caro voluit, sed mens et ratio repugnavit. Post hunc se quidam congrue excusare studuerunt . . . . . Alii vero nihil respondentes, reatum suum occulere quam patefacere maluerunt. Tunc Lingonensis episcopus surgens, super abbate Pultariensi dioecesano suo plurimum est conquestus, quod videlicet in fetore luxuriae vivens, pluribus flagitiis inserviebat; beato quoque Petro, ejusque vicario, Romanae scilicet Ecclesiae pontifici, cujus abbatia illa erat, debitum censum quotannis persolvere detrectaverat; et inde excommunicatus missarum sacramenta celebrare praesumpserat, excommunicationique adhuc subjacens eidem synodo intererat. Qui discussus, nec ab objectis se valens expugnare criminibus, ab honoris sui est dignitate depositus. His ita diffinitis, edictum est sub anathemate auctoritatis apostolicae ut si quis assidentium quempiam universalis Ecclesiae primatem praeter Romanae sedis antistitem esse assereret, ibidem publica satisfactione patefaceret. Cumque ad haec universi reticerent, lectis sententiis super hac re olim promulgatis ab orthodoxis Patribus, declaratum est quod solus Romanae sedis pontifex universalis Ecclesiae primas esset et apostolicus. Post haec domus papa sub excommunicatione prohibuit ne quis absque sui licentia recederet antequam tertia lux consummaretur in celebratione concilii; sicque jam nocte propinquante conventum dimisit. SECUNDA DIES SYNODI. 15. Sequenti autem die ad memoratam basilicam cum abbatibus et clero convenientibus episcopis, domnus papa cum quibusdam eorum secessit in oratorium sanctae Trinitatis, ubi dum cum eo confessionis suae privatum colloquium Remensis habuisset archiepiscopus, et de ecclesiasticae religionis profectu tractatum esset diutius, eo ordine quo et transacta die apostolicus inde processit, dictaque antiphona, et litania facta a Trevirense archipraesule, evangelium #Omnis arbor bona@# Diaconus legit. Universis deinde suo loco residentibus, Remensem archiepiscopum ut de Simoniaca haeresi, de qua hesternas obtinuerat inducias, rationem redderet, praefatus admonuit cancellarius, impetens etiam eum de multis quae se, fama vulgante, comperisse asserebat criminibus. Ad haec archiepiscopus surgens, ut sibi consiliandi facultas concederetur expetiit. Qua impetrata, Vesontionensem, Suessionensem, Andegavensem, Nivernensem, Silvanectensem, Morinensem episcopos convocans, cum eis mysterium habuit consilii sui; indeque reversus, ut causam suam Silvanectensis peroraret, a domno papa obtinuit. Surgens autem episcopus Silvanectensis, eumdem archiepiscopum respondit non esse reum Simoniacae haeresis. His auditis
null
659ad527-ed3f-49b6-aa00-cf99a066eee4
latin_170m_raw
null
None
None
None
, apostolicus praecepit ut haec ita esse sacramento probaret archiepiscopus, mandans etiam recitari sententiam qua Maximum Salonitanum episcopum, ex simili culpa notatum, pari modo se inde purgare beatus papa sanxit Gregorius. At ille canonicas inducias inde postulavit, seque post earum expletionem quod ratio purgationis posceret peracturum spopondit, quibus ei concessis, statutum est ut medio Aprili mense concilio quod Romae celebrandum erat interesset. Caetera vero quae ei objecta sunt, quia legitimi accusatoris videbantur delatione carere, decretum est ad praesens indiscussa remanere. Sic igitur hujusmodi diffinito negotio, super abbatia Dervensi domnus papa conquestus est, quia Tullensi subtracta fuerat episcopio, et hanc ad ipsius ecclesiae pertinere possessionem per privilegiorum quae inde habebat demonstravit recitationem: e contra Remensis archiepiscopus abbatiam illam respondit sui juris potius esse, et hoc antiquioribus privilegiis ecclesiae suae se testificari valere. Papa vero, quia in praesenti non erant eadem scripta ex quorum lectione valeret haec controversia finiri, jussit ea interim in archivis Remensis ecclesiae perquisita in crastino in medium afferri. Tunc Turonenses clerici per Lugdunensem archiepiscopum querelam intulerunt super Dolensi episcopo Britanniae, qui se cum septem suffraganeis a Turonensi archiepicopio subtraxerat, sibique archipraesulis nomen contra fas vindicaverat. Qui statim ex auctoritate apostolica vocatus est ad concilium, quod, ut praefatum est, medio mense Aprili Romae erat celebrandum, ut ibi rationis hujus agitaretur judicium. Post haec memoratus diaconus in episcopum Lingonensem invehitur, eumque episcopalem dignitatem per Simoniacam haeresim obtinuisse, sacros ordines vendidisse, bellica arma contra fas ferendo homicidia perpetrasse, alieni matrimonii jura violasse, in clericos suos tyrannidem exercuisse, Sodomitico etiam flagitio pollutum esse criminatur. Quibus verbis fidem praebebant plurimi delatores qui aderant, inter quos quidam clericus asseruit quod sibi adhuc laico conjugem suam violenter abstulerat, et post perpetratum cum ea adulterium monacham fecerat. Adfuit et presbyter quidam se ab eodem episcopo conquerens captum, et satellitum ejus fuisse potestati traditum, qui, eum multis suppliciis excruciantes, quod scelestius est, clavis acutissimis genitalia ejus confixerant, talique violentia ab eo decem libras denariorum extorserant. His auditis, episcopus consiliandi licentiam petit. Qua impetrata, archiepiscopos Vesontionensem et Lugdunensem accersit, eisque credens arcanum consilii sui, petit ut sibi sint causidici: sed qui, cum tantis flagitiis foret implicitus in oculis alterius magis quam in suis trabem videns fratrem quamvis culpabilem in hesterna synodo criminatus fuerat, ejusque ad damnationem et ipse merito damnandus aspiraverat, non solum se ab objectis nequit excusare criminibus, sed etiam ejus causidico, ne ad sui defensionem quidquam proferre valeat, linguae munus [ #al.,@# motus] adimitur divinitus. Vesontionensis quippe episcopus, dum susceptum ejus negotium perorare, et ad excusationem criminosi incongrua quaedam decerneret proponere, insperato sibi suffragium vocis divino sensit denegari numine. Procul dubio Magnus pater Remigius ob hoc ipsum, ut praedictum est, ante conspectum synodi expositus, a beatae fidei papa etiam hic ejusdem virtutis enituit potentia, quam olim, dum adhuc peregrinaretur in terris, Ariani illius exinanivit molimina. Tunc enim haereticum adversus catholicam fidem blasphemias deliberantem garrire, ne conata perageret, sed potius resipiscendo fidelis fieret, silentio condemnavit nunc autem virum, licet fidelem, ne sceleratum defendendo delinqueret, usu loquendi privavit. Et revera divinae sublimitatis incomprehensibilis virtus in utroque hoc facto mirabiliter enituit, quae et ibi gloriosae animae, licet corporeis adhuc involucris septae, tantum potestatis contulit, et quanta eam jam beatificaverit gloria, nunc circa ejus exanime corpus patenter ostendit. Postquam ergo praefatus Vesontionensis episcopus a suo conatu tali miraculo se prohiberi cognovit, Lugdunensi ut sui vice fratris causam peroraret innuit. Qui surgens ait eumdem Lingonensem episcopum confiteri quod sacros ordines vendiderit, et memoratam pecuniam ab illo presbytero extorserit, sed suppliciis quibus asserebat eum excruciari non fecerit; caetera vero quae sibi fuerant objecta hunc penitus denegare asseruit. His dictis, domnus papa videns eadem die non posse ad plenum hujusmodi negotium ventilari, jam enim nox instabat, quod in canonibus de sacrorum ordinum venditoribus sit decretum jussit tantummodo recitari; lectaque sententia ad praeceptum ejus ex concilio Chalcedonensi, capitulo videlicet secundo, soluta est synodus, dilato usque in crastinum hujus rationis judicio. TERTIA DIES SYNODI. 16. Mane autem facto, iterum ad eumdem locum episcopi convenere cum abbatibus et caeteris Ecclesiae ordinibus, ad quos domno papa procedente non est cantata antiphona #
null
f66dc2f5-cddc-4bb4-bf74-0e61290be510
latin_170m_raw
null
None
None
None
Exaudi nos, Domine,@# sicut heri et nudiustertius, sed ad ejus adventum clerus decentissime cecinit hymnum #Veni, creator Spiritus.@# Quo completo cum antiphona de sancto Remigio, litania facta est a Vesontionensi archiepiscopo, postquam de Spiritu sancto Collectam dixit domnus apostolicus; sicque lectum est Evangelium #Ego sum pastor bonus.@# Cumque universi consueto resedissent ordine, supradictus Romanae Ecclesiae diaconus ait consequens esse ut ubi hesterna synodus fuerat terminata, ibi rationis suae iteraret initia, a Lingonensis videlicet episcopi causa. Qui requisitus et a synodica examinatione se subduxisse repertus, ex parte Dei et beati Petri apostolorum principis, ejusque vicarii qui praesens aderat, ab eodem diacono tertio est vocatus. Directi sunt etiam episcopi Silvanectensis et Andegavensis ad illius hospitium, ut si forte eum ibi reperirent, revocarent ad concilium. Qui dum imperata accelerant peragere, ipsius referendarii allocutio fit ad illos qui nondum se a simoniaca haeresi debita purgaverant responsione. At Nivernensis episcopus surgens, pro suo episcopio plurimum pecuniae confessus est a parentibus datum fuisse, se tamen ignorante; eoque adepto, nonnulla ecclesiasticae religioni contraria commisisse; unde asserebat divinae ultionis vindictam pertimescere. Ideoque, si domno papae et praesenti conventui dignum videretur, idem officium velle dimittere potius quam in ejus retentione animam suam pessumdare. Quae ubi dixit, pastorale pedum ante pedes ipsius apostolici posuit. Ille vero tanti viri flexus devotione, favente synodo, eumdem, quod absque consensu suo eadem pecunia data fuerit, sacramento comprobare fecit, sicque illi per aliud pedum ministerium episcopale reddidit. Interea allatum est coram privilegium Remensis Ecclesiae de abbatia Dervensi, ex cujus lectione comprobatum est eam pertinere ad jus Remensis archiepiscopi. Redeuntes denique qui missi feurant ad revocandum Lingonensem episcopum, nuntiaverunt eum facinorum suorum metuentem discussionem, fugae arripuisse praesidium. Tunc ex praecepto ipsius papae, lectae sunt sententiae super hujuscemodi re promulgatae ab orthodoxis Patribus, sicque universi concilii judicio, excommunicationis est poena damnatus. Quod audiens archiepiscopus Vesontionensis surrexit, et quomodo pridie eumdem reum excusare nitens, ex divina virtute per beati Remigii merita silentio condemnatus sit, patefecit coram eodem conventu, satis devote veniam petens, quod ejusdem miraculi novitatem eo usque negligenter celarit. Hic ex pia devotione, et alacritate cordis, domnus papa in lacrymas compunctus, sic ait: ADHUC VIVIT BEATUS REMIGIUS. Tunc ex praecepto ejus omnes surrexerunt et cum eo ante ejusdem sancti sepulcrum prostrati, antiphonam #Sancte Remigi,@# ex integro devotissime cecinerunt. Post haec surgens Constantiensis episcopus confessus est se ignorante a quodam fratre suo emptum sibi episcopium fuisse. Quod cum rescisset, ne contra fas ordinationem illam susciperet, voluisse aufugere; sed ab eodem violenter captum, episcopali contra voluntatem suam dignitate esse donatum. Quod sacramento comprobare jussus, nec renuens, sic judicatus est simoniacae haeresis non incurrisse facinus. Accedens denique Namnetensis, confessus est genitorem suum episcopum fuisse suae civitatis, et in ejus vita donum episcopii se percepisse, mortuoque illi subrogatum per largitionem pecuniae. Quapropter judicio synodi, sublato annulo et pastorali pedo, privatus est pontificali ministerio, condonato ei, intervenientibus episcopis, tantummodo presbyteratus officio. Eorum igitur causa tali modo determinata, commonuit domnus papa archiepiscopos qui erant in praesentia, ut si quem suffraganeorum suorum simoniacae pestis esse reum scirent coram, omnibus notificare non renuerent. Quibus id omnino se scire denegantibus, habitus est sermo de episcopis qui invitati ad eamdem synodum venire noluerant, nec aliquod inde suae excusationis scriptum illo transmiserant. Unde competentibus ad haec Patrum recitatis sententiis, poena damnati sunt excommunicationis cum omnibus illis qui, ipsius papae formidantes adventum, hac de re profecti erant in expeditionem regis. Nominatim vero Senonensis archiepiscopus, Belvacensis et Ambianensis episcopus; sed et abbas sancti Medardi, quia absque licentia recesserat a conventu concilii. Excommunicatus est etiam sancti Jacobi archiepiscopus Galliciensis, quia contra fas sibi vindicaret culmen apostolici nominis. Post haec petentibus iis qui sanctae religionis amatores ibi aderant, plurima sanctorum Patrum decreta, quae jam per incuriam pro nihilo habebantur, praecepto suae auctoritatis renovavit; et multa quae in Gallicana Ecclesia exercebantur illicita, ne fierent ulterius, sub anathemate prohibuit, videlicet Ne quis sine electione cleri et populi ad regimen ecclesiasticum proveheretur. Ne quis sacros ordines aut ministeria ecclesiastica, vel altaria emeret aut venderet: et si quis clericorum quidlibet eorum emisset,
null
a596535e-d18e-45c3-8c7a-193c64f3d60d
latin_170m_raw
null
None
None
None
id cum digna satisfactione suo episcopo redderet. Ne quis laicorum ecclesiasticum ministerium vel altaria teneret, nec episcoporum quilibet consentiret . Ne quis in atriis ecclesiarum, praeter episcopum et ejus ministrum, quaslibet consuetudines exigere praesumeret. Ne quis pro sepultura vel baptismo, sive pro eucharistia, aut infirmorum visitatione quidquam exigeret. Ne quis clericorum arma militaria gestaret, aut mundanae militiae deserviret. Ne quis clericus vel laicus usuras exerceret. Ne quis monachus vel clericus a suo gradu apostataret. Ne quis cum aliquibus sacri ordinis iter agentibus violentiam ullam inferre auderet. Ne quis pauperes homines rapinis vel captionibus vexaret. Ne quis incestuosae conjunctioni se copularet. Ne quis legitima uxore derelicta, aliam duceret. Et quia novi haeretici in Gallicanis partibus emerserant, eos excommunicavit, illis additis, qui ab eis aliquod munus vel servitium acciperent, aut quodlibet defensionis patrocinium illis impenderent. Pari modo damnavit et sodomitas. Excommunicavit etiam comites Angelrai [Engelrai], et Eustacium propter incestum, et Hugonem de Braina, quia legitimam uxorem dimiserat, et aliam sibi in matrimonio sociaverat. Interdixit et Balduino comiti Flandrensi ne filiam suam Wilhelmo Nortmanno nuptui daret, et ei ne eam acciperet. Vocavit etiam comitem Tetbaldum, quoniam suam dimiserat uxorem; vocavit et Gozfridum Andegavensem usque ad synodum futuram Moguntiae, ibi excommunicandum, nisi relaxaret quem captum tenebat domnum Gervasium, qui tunc erat praesul sedis Cenomannicae; postea vero ab ejusdem tyranni potestate exemptus, Widone archiepiscopo defuncto, a rege Francorum Henrico subrogatus est ad regimen Remensis Ecclesiae. Excommunicavit denique illos de quibus proclamationem fecerant Compendienses clerici, propter quorum injustitiam illuc detulerant corpus sancti martyris Cornelii; eos quoque, qui ab eadem synodo redeuntibus aliquid inferrent impedimenti. Privilegium autem quod fecerat sancto Remigio, ibidem in conspectu omnium recitatum confirmavit, et constituit omni tempore, sicut scriptum continebatur, inviolabiliter conservari, sicque data benedictione concilium solvit. 17. Hujusmodi ergo ordine beati Patris Remigii devotus Romanae sedis pontifex quartam celebravit translationem, et feliciter sexto Nonas Octobris consummavit divinae domus sanctificationem: quam etiam, ut declaratum est, trium dierum continuatione insignivit celebratione synodi, millesimo et quadragesimo nono anno felicissimae Incarnationis Domini nostri Jesu Christi. Quapropter, ut deliberaverat, ex divina dispositione compos effectus desiderii sui, die subsequenti post expletionem synodicam, venit in capitulum [ #ms.,@# capitolium] fratrum seque eis innotuit suum velle acccelerare reditum. Unde spiritualibus illos demulcens colloquiis, societatem eorum et devote petiit et accepit, suamque eis humiliter petentibus ipse largitus est, et prostratos ad publicam confessionem absolvit, et ex ordine omnes deosculatos apostolica benedictione sanctificavit. Post haec egressus, episcopos et abbates caeterosque ecclesiastici ordinis qui nondum recesserant convocavit, et cum eis ecclesiam ingressus, missarum solemnia celebrari fecit. Quibus expletis, ad sancti sepulcrum quod, ut dictum est, super altare sancti Christophori, post basilicae dedicationem collocaverat, cum humili devotione accessit, ibique oratione completa, illud suppositis humeris devote inde extulit, et in statione sibi decenter apparata cum divinis laudibus reposuit: ubi iterum atque iterum cum lacrymis se prosternens, tandem in viam suam exiit, et usque ad castelli aditum comitatus cum canticis spiritualibus a fratribus et innumeroso [ #al.,@# numeroso] conventu populi, omnibus valedicens, recessit. Recedens autem inde ad sui laboris recompensationem retulit fructum magnae mercedis, in arcano scilicet devoti pectoris ignem praecipuae dilectionis, quo ab illo tempore erga eumdem gloriosum Patrem Remigium magnopere dinoscitur flagrasse, ut idem ipse fatetur in quadam epistola directa postmodum episcopis Franciae, quam suo loco in subsequentibus curabimus ponere. Ex qua gratia etiam alterius gratiae adeptus est emolumentum, cum ei divina virtus de quibusdam qui ei impedimentum advenienti in Gallias conati erant inferre ultionem praestitit, per ipsius sancti cui fuerat famulatus meritum. Nam, ut multos praetermittamus qui ei fuere contrarii, Gibuinus Laudunensis episcopus et Hugo de Braina-castello, qui inter ejus derogatores quasi signiferi exstiterunt, eodem anno ignominiosa morte vitam finierunt. Ille enim, quia exitialem technam, ut apostolicam devitaret praesentiam regi suggessit, et hanc maxima parte cleri sui devote expetente, ipse a sua sede longe aufugit, nec Dominici corporis viatico, a malitia sua sanctificatus, nec ab eodem clero suo consolatione visitationis in extremis refocillatus, divino judicio extra fines episcopii sui solus obiit quasi peregrinus. Alter vero,
null
1251fe00-2eee-4ded-91a6-c201b947da47
latin_170m_raw
null
None
None
None
quia caput ministri Christi se abscissurum fuerat minitatus, ore sacrilego quo impia verba pro tulerat hostilis gladii abscisione est mutilatus. 18. Dignum est ad posterorum memoriam aliud miraculum supradictis addere, quod divina potentia in manibus hujus pontificis operata est, ex ea qua erga Patronum nostrum flagrabat devotione. Anno enim secundo post expletionem eorum quae praemissa sunt, cum Romae moraretur, casu accidente per pincernae incuriam, vas illud fractum est quod sibi datum esse a praefato abbate Herimaro in primordiis hujus opusculi memoratum est. Quod ubi pro certo agnovit, aliquantum graviter tulit. Licet enim multa haberet pluris pretii, prae caeteris tamen illud diligebat, quia in initio apostolatus sui ex parte sancti Remigii sibi missum asserebat; ideoque ad bibendum supra caetera quae erant in obsequio ejus illi delectabilius esse solebat. Dum ergo cum spiritualibus quibusdam viris qui ei praesentes erant, placido, ut semper erat, vultu, de eodem damno conquereretur, et aurifex peritus reficiendi hujusmodi fracturam ab eo perquiri praeciperetur, quidam corum alludentes, seria et alacri responsione dixerunt quod sanctus hic, in cujus illud tantopere amplectebatur devotione, tanti esset apud Deum meriti, ut ei idem vas integrum sua reformaret intercessione. At ille nihil se inde diffidere cum spirituali jucunditate respondens, ejusque virtutes multiplici sermone exaggerans, vas fractum sibi deferri praecepit. Quo delato, avulsam inde particulam suo loco reposuit, et, quasi aurifici ad reficiendum reservaretur, signum tamen crucis, ut fertur, ei caute imprimens, recondi jussit. Quod in crastino velut causa reficiendi coram delatum, ita operatione divina integrum est inventum, ut nullum in eo fracturae posset reperiri vestigium. Hoc itaque videns venerabilis papa, Dei omnipotentiam collaudavit, et hujus miraculi novitatem meritis beati Remigii ascripsit, per cujus interventum fidei ejus efficacia id obtinere meruit. Ne autem ex hac relatione arguamur mendacii, ideoque frivolum habeatur hujus scripti memoriale, proferimus tres idoneos testes, quorum judicio [ #al.,@# indicio] id nobis postmodum contigit agnoscere: Hugonem videlicet Nivernensem episcopum, et Hugonem Remensis ecclesiae diaconum, et quemdam clericum, Aylenardi quondam Lugdunensis archiepiscopi capellanum, nomine Benedictum: quorum duo primi concilio ab eodem papa, ut moris illi erat, quinto decimo die post Dominicam Resurrectionem Romae habito interfuerunt, et quod retulimus ab his qui praesentes viderunt id vere factum esse didicerunt; tertius vero cum domino suo praesens interfuit, et quod videndo comperit nobis post aliquot annos sciscitantibus indicavit. Vir denique venerabilis saepe dictum apostolum nostrum eo magis ferventi excolens dilectione, eumque summopere desiderans honorare, et illius monasterium sua auctoritate nobilitare, epistolam ejus laude refertam direxit sanetae Ecclesiae filiis in Francia constitutis, qua decrevit apud eos haberi celebrem ipsius sancti festivitatem, quae recolitur Kalendas Octobris. Plurima etiam ad ecclesiasticam utilitatem pertinentia, quae in praefata synodo in ejus basilica habita tractaverat, jussit apud eos capitulatim digeri, et inter orthodoxos canones numerari: cujus epistolae textum, quia ordo narrationis videtur exigere, huic operi dignum judicavimus inserere. Hujus vero exemplar hujusmodi est. #Epistola beati Leonis papae.@# Leo episcopus, etc. (Vide in S. LEONE IX, Patrologiae tom CXLIII.) #Privilegium altaris majoris ecclesiae Sancti Remigii Remensis.@# Leo episcopus, etc. ( #Vide ubi supra.@# ) #OBSERVATIONES PRAEVIAE.@# 1 Non semel jam his in Actis de percelebri archimonasterio Sancti Remigii apud Remos sermonem fecimus; verum nulla hactenus occasio occurrit quae ejus dignitatem adeo commendarit quam ejus basilicae dedicatio, a beato Leone IX summo pontifice facta. Nihil omnino praetermisit sanctissimus papa ut eam redderet celeberrimam, eo praecipue animo in Gallias accedens ut summam animi religionem, qua erga beatum Remigium tenebatur, palam coram universo orbe testatam faceret. Unde indicta synodo, quam in eadem basilica habuit, episcopos aliosque utriusque ordinis primores invitavit ut ad hanc celebritatem convenirent. Et licet quorumdam malevolorum invidia, rex Francorum rebellibus comprimendis intentus, huic solemnitati praesens non adfuerit, tanta tamen ad eam convenit omnium ordinum multitudo, ut vix eam plateae urbis amplissimae et basilicae frequentes capere potuerint. Huc ex omnibus fere Europae nationibus homines convenisse, praeter alios auctores, Wibertus archidiaconus, qui beati pontificis comes individuus fuit, disertis verbis affirmat. Nam praeter Italos et Germanos, qui ibi frequentes adfuerunt, sic de aliis populis loquitur libro II,
null
cc355b46-68d2-465e-9d63-21cc656bcd7f
latin_170m_raw
null
None
None
None
cap. 4, Vitae sancti Leonis: « Invitatur, » Leo papa, « ab Herimaro abbate venerandi coenobii sancti Remorum pontificis, ad consecrandam ecclesiam in ejus honore constructam; ubi non est dictu facile quanta multitudo a finibus terrae, Hispanorum, Britannorum, Francorum, Anglorum, advenerit ejus invisere praesentiam. In qua praesentia adfuit etiam non modicus coetus pontificum. » 2. Hanc solemnitatem data opera descripsit Anselmus, monachus ejusdem coenobii Sancti Remigii, jussu Herimari abbatis, in libello singulari ea de re edito sub titulo Itinerarii papae Leonis, in quo omnia quae praesens viderat et audierat singillatim exponit. Hujus auctoris meminit Trithemius libro De scriptoribus ecclesiasticis, quem in Scripturis divinis exercitatissimum fuisse, et alia opuscula praeter Itinerarium edidisse, scribit. De itinerario autem sic habet: « Congessit in unum volumen gesta Leonis papae IX per Galliam in conciliis et conventibus facta, ut notificaret quanta auctoritate Remis vel in aliis urbibus synodum celebraverit, quanta industria et subtilitate examinaverit causas ecclesiasticas, quave districtione peccantes correxerit, quomodoque ei virtus divina cooperata sit, » etc. Haec mutuatus est Trithemius ex Sigeberto, qui eadem omnino verba habet in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Ejusdem quoque, post alios auctores vulgatos, meminit Marlotus, tom. II Historiae Remensis, inter viros illustres qui Remis sub Gervasio archiepiscopo claruerunt. Porro id opusculum jam per partes ferme editum, hic, et quidem integrum ex Remensibus manuscriptis edere visum est, ne tantae celebritatis, et fortasse omnium majoris quae in ecclesiarum dedicationibus unquam facta fuerit, descriptio in his Actis desideraretur. 3. Praeter Anselmum alii quoque scriptores basilicae Remigianae dedicationem et concilium ibidem habitum scriptis suis celebrarunt. Willelmus Gemmeticensis libro VII Historiae Normannorum integrum caput 15 ea de re habet, ubi quaedam de Ivone Sagiensi episcopo narrat, quae in Anselmi opusculo relata non sunt, quae ideo hic visum est proferre: « In illo tempore sanctus Leo papa Gallias expetiit, ecclesiam Sancti Remigii Remensis episcopi consecravit, ejusque corpus in ecclesiam nuper dedicatam transtulit. Tunc Remis idem papa grande concilium tenuit, et desides episcopos vel abbates acriter redarguit, inter quos, ut dicunt, propter combustionem ecclesiae Ivoni dixit: #Quid fecisti, perfide? qua lege damnari debes, qui matrem tuam cremare ausus es?@# Eloquens Ivo palam confessus est se quidem malum fecisse, sed ad hoc scelus agendum se graviter coactum fuisse, ne deteriora fierent a scelerosis super filios Ecclesiae. Deinde poenitentiam secundum sagacis papae jussum accepit, ac de restituenda Sancti Gervasii ecclesia operam adhibuit. Igitur Apuliam et inde Constantinopolim perrexit . . . . . Reversus autem Sagium, ecclesiam tam magnam coepit aedificare, » etc. Non tamen malitiose ecclesiam suam incenderat Ivo, ut ex cap. 13 ejusdem libri patet; sed cum ea a seditiosis occupata fuisset, incensae sunt vicinae domus, et flante vento incendium adeo exarsit, ut ecclesia quoque simul cum illis cremata fuerit. Meminit ejusdem dedicationis et concilii ea occasione habiti Ordericus Vitalis, libro V Historiae ecclesiasticae, ubi observat presbyteros ex eo tempore consuetudinem arma deferendi sensim abjecisse. « Tunc, inquit, ibidem generale concilium tenuit, et, inter reliqua Ecclesiae commoda quae instituit, presbyteris arma ferre et conjuges habere prohibuit. Exinde consuetudo lethalis paulatim exinaniri coepit. Arma quidem ferre presbyteri jam gratanter desiere, sed a pellicibus adhuc nolunt abstinere, nec pudicitiae inhaerere. » Mirum autem est nihil de presbyteris concubinariis haberi inter canones concilii quos Anselmus retulit, nisi forte de iis intelligatur canon adversus incestuosas conjunctiones prolatus. Certum est tamen eo in concilio presbyterorum conjugia proscripta fuisse, quod alii etiam auctores praeter Ordericum observarunt. Nam Albericus in Chronico observat sancti Hugonis Cluniacensis abbatis consilio papam Leonem in concilio Remensi presbyterorum conjugia prohibuisse. Et quidem Raynaldus abbas Vezeliacensis in Vita ejusdem sancti Hugonis scribit beatum Leonem, « ob haereses Simoniacorum et Nicolaitarum a Galliis exstirpandas Remis synodum celebrasse. » Et in altera ejusdem sancti Vita, quam Hildebertus episcopus Cenomanensis Pontio abbati Cluniacensi nuncupavit, refertur Leonem nonum Remis #synodum@# celebrasse #generalem,@# ac, eo jubente, ibi Hugonem habuisse « sanctam et plenam gratiae orationem, qua et Simoniaci e male comparatis expulsi sunt dignitatibus, et de sacrario Domini fornicatores inhibiti sunt sacerdotes. » De hac autem Hugonis oratione in Remensi concilio
null
66d298c6-8890-48e1-8ea5-ac2ab93e1b82
latin_170m_raw
null
None
None
None
habita loquuntur etiam alii ejus Vitae scriptores, sed nihil quidquam ex ea superest. Caeterum ante hos auctores Hermannus Contractus in Chronico suo jam notaverat « papam Leonem autumnali tempore synodum magnam Remis cum Galliarum episcopis habuisse. » 4. Sed illustrius est fragmentum libri fundationis monasterii Ramesiensis in Anglia quam ut a nobis praetermittatur; ex eo quippe discimus papam Leonem non solum Galliae, sed etiam aliarum gentium episcopos ad concilium Remense convocasse. Unde non mirum est si passim a vetustis auctoribus #concilium generale@# nuncupetur. Fragmentum istud edidit Spelmannus tomo I Conciliorum Anglicanorum, ad annum 1049, ubi sic habetur: « Acta sunt haec postquam supradictus abbas Ramesiensis Alfwinus repatriavit, revertens de magno concilio quod Remis a Leone papa, anno Verbi incarnati 1049, celebratum est, quo missi fuerant honorabiliter a rege Edwardo Duduc episcopus (Wellensis), et ipse Alfwinus Ramesiae, et Wilfricus de Sancto Augustino abbates, decreta Christianitatis quae ibi a sanctis Patribus statuebantur relaturi. Nec silentio praetereundum quod memoratus abbas Alfwinus in memorato concilio Remensi tantam in oculis domini papae Leonis gratiam invenit, ut, ad preces ipsius et instantiam, Ramesensem ecclesiam liberali protectionis apostolicae dono privilegiatam, et jura ejus et possessiones, tam habitas tunc quam in posterum justae acquisitionis titulo habendas, auctoritate suarum litterarum, contra malignantium infestationem communiret. » Ex hoc autem fragmento discimus nomen Duduci seu Duduconis, qui concilio Remensi cum duobus abbatibus Anglis mittente Edwardo rege adfuit. Hic Duduco inter Wellenses antistites decimus quartus numeratur, quam sedem amplius viginti septem annis tenuit. Porro etsi Rogerius Hovedenus in parte priori Annalium referat ab Edwardo Anglorum rege abbates duos ad synodum Remensem missos fuisse, nihil tamen habet de episcopo cum iis misso; observat autem praefectum Romae aliosque Urbis primores Leonem in hoc itinere comitatos fuisse. Haec sunt ejus verba. « Eodem anno, » inquit, id est 1049, « Leo papa, rogatu eximiae religionis abbatis Herimari, in Franciam venit, habens in comitatu suo praefectum et digniores quosque Romuleae urbis; et sancti Remigii Francorum apostoli monasterium Remis constitutum maximo cum honore dedicavit; et postmodum in ipsa urbe magnam synodum archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, sex diebus celebravit; in qua synodo fuit Aldwinus Ramesigensis, et abbas monasterii Sancti Augustini, a rege Anglorum Edwardo illo missus. Hac in synodo « divinam religionem nimium tepefactam studiose reparatam fuisse » testatur, qui ei interfuerat Odalricus, praepositus ecclesiae Remensis, in suo testamento, quod penes nos ex codice Remensis ecclesiae ms. habemus. 5. Alii denique auctores dedicationem ecclesiae Sancti Remigii passim scriptis suis celebrarunt, quos singillatim recensere nimis esset operosum. At hic omittere non licet ea occasione festum sancti Remigii, quod jam antea Kalendis Octobris celebrabatur, solemnius exinde evasisse, ex praescripto beati Leonis; qua in re sanctissimus pontifex antiquam ecclesiae Francicae in suum apostolum religionem, quae fortassis ob bellorum tumultus nonnihil imminuta fuerat, in pristinum vigorem revocavit, data ea de re bulla quam Anselmus noster in opusculi sui fine inseruit. Verum cum in plerisque Galliarum locis iterum tepuisset erga sanctissimum antistitem haec prisca veneratio, rursus excitata est decreto comitiorum generalium cleri Gallicani, quod agente piissimo antistite Felice Vialardo Catalaunensium episcopo, Remensis provinciae legato, die 17 mensis Martii, anno 1657, editum est. Atque inde datae sunt, nomine cleri Gallicani, litterae ad universos episcopos, quibus innotesceret statutum fuisse ut in universo Galliarum regno beati Remigii festivitas sub duplici ritu celebris haberetur. Has litteras, simul cum privilegio altaris Remigiani, inferius integras exhibebimus. 6. Caeterum non modo beati Remigii festivitas ex Leonis decreto inde solemnis fuit, verum etiam et ipsum festum Dedicationis scilicet anniversarium. Quod praeter Martyrologia Remensia, alia etiam externa commemorant. Hoc Ferrarius in Catalogo generali omnium sanctorum ad diem secundam Octobris inseruit,sicut et Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano, Hugo Menardus in Benedictino, Bucelinus in Menologio, etc. 2. Hanc solemnitatem data opera descripsit Anselmus, monachus ejusdem coenobii Sancti Remigii, jussu Herimari abbatis, in libello singulari ea de re edito sub titulo Itinerarii papae Leonis, in quo omnia quae praesens viderat et audierat singillatim exponit. Hujus auctoris meminit Trithemius libro De scriptoribus ecclesiasticis, quem in Scripturis divinis exercitatissimum fuisse, et alia opuscula praeter Itinerarium edidisse, scribit. De itinerario autem sic
null
76de4c8c-1a0b-4ee8-889f-3d076f25c0ef
latin_170m_raw
null
None
None
None
habet: « Congessit in unum volumen gesta Leonis papae IX per Galliam in conciliis et conventibus facta, ut notificaret quanta auctoritate Remis vel in aliis urbibus synodum celebraverit, quanta industria et subtilitate examinaverit causas ecclesiasticas, quave districtione peccantes correxerit, quomodoque ei virtus divina cooperata sit, » etc. Haec mutuatus est Trithemius ex Sigeberto, qui eadem omnino verba habet in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Ejusdem quoque, post alios auctores vulgatos, meminit Marlotus, tom. II Historiae Remensis, inter viros illustres qui Remis sub Gervasio archiepiscopo claruerunt. Porro id opusculum jam per partes ferme editum, hic, et quidem integrum ex Remensibus manuscriptis edere visum est, ne tantae celebritatis, et fortasse omnium majoris quae in ecclesiarum dedicationibus unquam facta fuerit, descriptio in his Actis desideraretur. 3. Praeter Anselmum alii quoque scriptores basilicae Remigianae dedicationem et concilium ibidem habitum scriptis suis celebrarunt. Willelmus Gemmeticensis libro VII Historiae Normannorum integrum caput 15 ea de re habet, ubi quaedam de Ivone Sagiensi episcopo narrat, quae in Anselmi opusculo relata non sunt, quae ideo hic visum est proferre: « In illo tempore sanctus Leo papa Gallias expetiit, ecclesiam Sancti Remigii Remensis episcopi consecravit, ejusque corpus in ecclesiam nuper dedicatam transtulit. Tunc Remis idem papa grande concilium tenuit, et desides episcopos vel abbates acriter redarguit, inter quos, ut dicunt, propter combustionem ecclesiae Ivoni dixit: #Quid fecisti, perfide? qua lege damnari debes, qui matrem tuam cremare ausus es?@# Eloquens Ivo palam confessus est se quidem malum fecisse, sed ad hoc scelus agendum se graviter coactum fuisse, ne deteriora fierent a scelerosis super filios Ecclesiae. Deinde poenitentiam secundum sagacis papae jussum accepit, ac de restituenda Sancti Gervasii ecclesia operam adhibuit. Igitur Apuliam et inde Constantinopolim perrexit . . . . . Reversus autem Sagium, ecclesiam tam magnam coepit aedificare, » etc. Non tamen malitiose ecclesiam suam incenderat Ivo, ut ex cap. 13 ejusdem libri patet; sed cum ea a seditiosis occupata fuisset, incensae sunt vicinae domus, et flante vento incendium adeo exarsit, ut ecclesia quoque simul cum illis cremata fuerit. Meminit ejusdem dedicationis et concilii ea occasione habiti Ordericus Vitalis, libro V Historiae ecclesiasticae, ubi observat presbyteros ex eo tempore consuetudinem arma deferendi sensim abjecisse. « Tunc, inquit, ibidem generale concilium tenuit, et, inter reliqua Ecclesiae commoda quae instituit, presbyteris arma ferre et conjuges habere prohibuit. Exinde consuetudo lethalis paulatim exinaniri coepit. Arma quidem ferre presbyteri jam gratanter desiere, sed a pellicibus adhuc nolunt abstinere, nec pudicitiae inhaerere. » Mirum autem est nihil de presbyteris concubinariis haberi inter canones concilii quos Anselmus retulit, nisi forte de iis intelligatur canon adversus incestuosas conjunctiones prolatus. Certum est tamen eo in concilio presbyterorum conjugia proscripta fuisse, quod alii etiam auctores praeter Ordericum observarunt. Nam Albericus in Chronico observat sancti Hugonis Cluniacensis abbatis consilio papam Leonem in concilio Remensi presbyterorum conjugia prohibuisse. Et quidem Raynaldus abbas Vezeliacensis in Vita ejusdem sancti Hugonis scribit beatum Leonem, « ob haereses Simoniacorum et Nicolaitarum a Galliis exstirpandas Remis synodum celebrasse. » Et in altera ejusdem sancti Vita, quam Hildebertus episcopus Cenomanensis Pontio abbati Cluniacensi nuncupavit, refertur Leonem nonum Remis #synodum@# celebrasse #generalem,@# ac, eo jubente, ibi Hugonem habuisse « sanctam et plenam gratiae orationem, qua et Simoniaci e male comparatis expulsi sunt dignitatibus, et de sacrario Domini fornicatores inhibiti sunt sacerdotes. » De hac autem Hugonis oratione in Remensi concilio habita loquuntur etiam alii ejus Vitae scriptores, sed nihil quidquam ex ea superest. Caeterum ante hos auctores Hermannus Contractus in Chronico suo jam notaverat « papam Leonem autumnali tempore synodum magnam Remis cum Galliarum episcopis habuisse. » 4. Sed illustrius est fragmentum libri fundationis monasterii Ramesiensis in Anglia quam ut a nobis praetermittatur; ex eo quippe discimus papam Leonem non solum Galliae, sed etiam aliarum gentium episcopos ad concilium Remense convocasse. Unde non mirum est si passim a vetustis auctoribus #concilium generale@# nuncupetur. Fragmentum istud edidit Spelmannus tomo I Conciliorum Anglicanorum, ad annum 1049, ubi sic habetur: « Acta sunt haec postquam supradictus abbas Ramesiensis Alfwinus repatriavit, revertens de magno concilio quod Remis a Leone papa, anno Verbi incarnati 1049, celebratum est, quo
null
af9f1240-9582-4707-acd7-58e6c600af24
latin_170m_raw
null
None
None
None
missi fuerant honorabiliter a rege Edwardo Duduc episcopus (Wellensis), et ipse Alfwinus Ramesiae, et Wilfricus de Sancto Augustino abbates, decreta Christianitatis quae ibi a sanctis Patribus statuebantur relaturi. Nec silentio praetereundum quod memoratus abbas Alfwinus in memorato concilio Remensi tantam in oculis domini papae Leonis gratiam invenit, ut, ad preces ipsius et instantiam, Ramesensem ecclesiam liberali protectionis apostolicae dono privilegiatam, et jura ejus et possessiones, tam habitas tunc quam in posterum justae acquisitionis titulo habendas, auctoritate suarum litterarum, contra malignantium infestationem communiret. » Ex hoc autem fragmento discimus nomen Duduci seu Duduconis, qui concilio Remensi cum duobus abbatibus Anglis mittente Edwardo rege adfuit. Hic Duduco inter Wellenses antistites decimus quartus numeratur, quam sedem amplius viginti septem annis tenuit. Porro etsi Rogerius Hovedenus in parte priori Annalium referat ab Edwardo Anglorum rege abbates duos ad synodum Remensem missos fuisse, nihil tamen habet de episcopo cum iis misso; observat autem praefectum Romae aliosque Urbis primores Leonem in hoc itinere comitatos fuisse. Haec sunt ejus verba. « Eodem anno, » inquit, id est 1049, « Leo papa, rogatu eximiae religionis abbatis Herimari, in Franciam venit, habens in comitatu suo praefectum et digniores quosque Romuleae urbis; et sancti Remigii Francorum apostoli monasterium Remis constitutum maximo cum honore dedicavit; et postmodum in ipsa urbe magnam synodum archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, sex diebus celebravit; in qua synodo fuit Aldwinus Ramesigensis, et abbas monasterii Sancti Augustini, a rege Anglorum Edwardo illo missus. Hac in synodo « divinam religionem nimium tepefactam studiose reparatam fuisse » testatur, qui ei interfuerat Odalricus, praepositus ecclesiae Remensis, in suo testamento, quod penes nos ex codice Remensis ecclesiae ms. habemus. 5. Alii denique auctores dedicationem ecclesiae Sancti Remigii passim scriptis suis celebrarunt, quos singillatim recensere nimis esset operosum. At hic omittere non licet ea occasione festum sancti Remigii, quod jam antea Kalendis Octobris celebrabatur, solemnius exinde evasisse, ex praescripto beati Leonis; qua in re sanctissimus pontifex antiquam ecclesiae Francicae in suum apostolum religionem, quae fortassis ob bellorum tumultus nonnihil imminuta fuerat, in pristinum vigorem revocavit, data ea de re bulla quam Anselmus noster in opusculi sui fine inseruit. Verum cum in plerisque Galliarum locis iterum tepuisset erga sanctissimum antistitem haec prisca veneratio, rursus excitata est decreto comitiorum generalium cleri Gallicani, quod agente piissimo antistite Felice Vialardo Catalaunensium episcopo, Remensis provinciae legato, die 17 mensis Martii, anno 1657, editum est. Atque inde datae sunt, nomine cleri Gallicani, litterae ad universos episcopos, quibus innotesceret statutum fuisse ut in universo Galliarum regno beati Remigii festivitas sub duplici ritu celebris haberetur. Has litteras, simul cum privilegio altaris Remigiani, inferius integras exhibebimus. 6. Caeterum non modo beati Remigii festivitas ex Leonis decreto inde solemnis fuit, verum etiam et ipsum festum Dedicationis scilicet anniversarium. Quod praeter Martyrologia Remensia, alia etiam externa commemorant. Hoc Ferrarius in Catalogo generali omnium sanctorum ad diem secundam Octobris inseruit,sicut et Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano, Hugo Menardus in Benedictino, Bucelinus in Menologio, etc. PROLOGUS IN DEDICATIONE ECCLESIAE BEATI REMIGII REMENSIS. 1. Dilectis in Christo fratribus sub beati Remigii tutela Deo militantibus, subsequentis auctor opusculi magnam incircumscriptae dulcedinis multitudinem, quam timentibus se repromisit Deus. Cum vita nostra super terram tentatio sit, quia vetustatis deprimitur pondere, ad novitatis gaudium suspendi debemus in charitatis celsitudine, quam Deus commendavit in nobis, in unigeniti Filii sui humilitate. Quapropter ex imperio domini abbatis Herimari seriem dedicationis hujus sanctissimi Patris ecclesiae silentio non patiar oblitterari. Sed quoniam a beatae recordationis papa nono Leone, Deo auctore, facta est, eo magis dignam litteris tradam pro modulo ingenioli mei. Unde in primis paucis praelibabo quorum industria constructa fuerit anterior ecclesia, et ex cujus causa jam prae vetustate ruinam minitantis, haec quae nunc, Deo propitiante, subsistit, sumpsitque exordia. Additur etiam ut quia ex hujus dedicationis occasione a ministris diaboli multa excitata sunt scandala, et postea ex synodo ab eodem papa ibidem celebrata, multa provenerunt utilia. Deinde in fine hujus opusculi subjungam quae per pretiosum Francorum patronum Remigium, aut visu aut auditu didici post ipsam dedicationem facta miracula. Vos autem, fratres, quos sincerae devotionis fervor unanimiter in domo habitare
null
cbc1c693-80f1-4566-97ca-280197d5bc44
latin_170m_raw
null
None
None
None
facit divina . . . . . hoc quantulumcunque obsequium fraterna excipite benevolentia, nec in eis tantum venusti cultique sermonis gratiam considerabitis. Unde non vos pigeat hoc aliquando legere, quia licet aurea et argentea vasa in domo Dei vestri habeatis plurima, ex quibus hauritis grandiloquia et dulciflua sancti Spiritus pocula, tamen interdum haec, quamvis de fictili vase, vos recreare poterit aqua. 1. Dilectis in Christo fratribus sub beati Remigii tutela Deo militantibus, subsequentis auctor opusculi magnam incircumscriptae dulcedinis multitudinem, quam timentibus se repromisit Deus. Cum vita nostra super terram tentatio sit, quia vetustatis deprimitur pondere, ad novitatis gaudium suspendi debemus in charitatis celsitudine, quam Deus commendavit in nobis, in unigeniti Filii sui humilitate. Quapropter ex imperio domini abbatis Herimari seriem dedicationis hujus sanctissimi Patris ecclesiae silentio non patiar oblitterari. Sed quoniam a beatae recordationis papa nono Leone, Deo auctore, facta est, eo magis dignam litteris tradam pro modulo ingenioli mei. Unde in primis paucis praelibabo quorum industria constructa fuerit anterior ecclesia, et ex cujus causa jam prae vetustate ruinam minitantis, haec quae nunc, Deo propitiante, subsistit, sumpsitque exordia. Additur etiam ut quia ex hujus dedicationis occasione a ministris diaboli multa excitata sunt scandala, et postea ex synodo ab eodem papa ibidem celebrata, multa provenerunt utilia. Deinde in fine hujus opusculi subjungam quae per pretiosum Francorum patronum Remigium, aut visu aut auditu didici post ipsam dedicationem facta miracula. Vos autem, fratres, quos sincerae devotionis fervor unanimiter in domo habitare facit divina . . . . . hoc quantulumcunque obsequium fraterna excipite benevolentia, nec in eis tantum venusti cultique sermonis gratiam considerabitis. Unde non vos pigeat hoc aliquando legere, quia licet aurea et argentea vasa in domo Dei vestri habeatis plurima, ex quibus hauritis grandiloquia et dulciflua sancti Spiritus pocula, tamen interdum haec, quamvis de fictili vase, vos recreare poterit aqua. INCIPIT NARRATIO. 2. Basilica igitur gloriosi confessoris Christi Remigii corpore insignita, quae usque ad haec moderna perduravit tempora, Remensium quondam archiepiscoporum studio inchoata, et a venerabilis memoriae Hincmaro eorum successore consummata, anno incarnati Verbi octingentesimo quinquagesimo secundo ab ipso est dedicata. Quae quidem non adeo operosi aedificii solidata est munitione,quoniam barbarae nationes, per id temporis hanc infestantes provinciam, frequenti incursione praefatos praesules ab hujusmodi praepediebant intentione; unde intra centum quinquaginta et duos annos tanta est attrita vetustate, ut jam ad casum propinquans reparationem sui videretur exigere. Anno vero Dominicae incarnationis millesimo quinto, post reparationem autem monasticae religionis per Hugonem pseudoepiscopum inibi factam sexagesimo secundo, ab Arnulfo archipraesule eidem loco ordinatus est Airardus abbas, post Hincmarum, praecipuae bonitatis virum et in coenobiali strenuum, ordine sextus. Qui Airardus cum sagaci intenderet animo plures Dominici gregis pastores sua aetate per Gallias enituisse, qui ecclesias suas ex vetustate in potiorem statum studuerant reformare, deliberavit et ipse operam adhibere in ejus quae sibi commissa erat renovatione. Quapropter viris qui architecturae periti ferebantur ascitis, futuri templi fabricam ex quadris lapidibus erigere coepit a fundamentis, multo quidem operosiorem illis quam praenotatum est in Gallico regno renovatas et ambitiosiorem, ideoque sibi et illius aevi hominibus inconsummabilem. Nam ubi per viginti et octo fere annos pastorale officium administravit, senio confectus coeptoque operi finem non imponens, vita decessit. 3. Hujus ergo tempore ad beati Remigii tumulum divina virtus se plurimis declaravit miraculis, quorum duo quaedam, quae ego puer conspexi, huic narrationi inserere operae pretium duxi. Debet enim dilectio vestra veniam dare, si praeter ea quae promisit prologus aliqua interseram, quae tamen si sciatis non sit inutile. In villa sancti Dionysii martyris quae dicitur Curtis Superior ( #Consevreu@# ), erat quidam mendicus occulto Dei judicio tantae calamitatis infortunio pressus, ut pedes illi ambulandi subsidium denegarent, et calcanei ejus retro inflexi natibus quasi naturaliter inhaererent. Unde sicut aliis contractis mos est, non valens sese per terram scabellis ad mendicandum trahere, vehiculo quodam per sancta loca tam petendae stipis, quam recuperandae salutis gratia, a suo circumducebatur fratre. Qua de re factum est ut etiam ad saepe memorandi protectoris nostri Remigii basilicam deduceretur, et in hora qua sacra missarum solemnia celebrabantur, ante sanctum altare ab eodem germano suo deportaretur. Cumque jam a ministris illud incorruptum perciperetur epulum, ab
null
d9df8c1d-e36f-47a5-8976-293232e66bfd
latin_170m_raw
null
None
None
None
illo miserationum indeficienti fonte salutis emanavit donum. Calcanei a posterioribus, quibus impacti erant, in momento coeperunt avelli, eisque ad congruum divino nutu redeuntibus ordinem, ad indicium miraculi inde effluxerunt sanguinum rivi. Quae Dei magnalia fratres qui aderant considerantes, signis pulsatis, operatrici majestati devotas concinunt laudes. 4. Accrescit devotioni devotio, et omnipotentis virtus dilecti sui Remigii merita reciproco declarat miraculo. Postquam enim super pedes paulatim firmatos idem constitit pauper, ecce scabellulis trahens sese contractus adveniebat alter, qui, comperta Dominici operis novitate super invalido, ingressus est properanter, ut et ipse mereretur perfrui recuperatae sanitatis emolumento. Nec diutius cassa spes properantis exstitit; sed antequam ad sancti perveniat sepulcrum, optata salus adfuit: nervi sub genibus, qui jamdudum retracti diriguerant, extenduntur, officio pedum diu insueto qui acclinis advenerat, se superna gratia erigente nititur, et ante sacros illius artus per cujus interventum sibi salus proveniebat gratias acturus ingreditur. Haec videns fratrum conventus divinas ingeminat laudes, et qui in vicino positi ea audiunt, ad tam jucundum spectaculum confluunt alacres. Duos inopes paulo ante corruptionis humanae miseria licet dispari compeditos, illic expeditos aspiciunt, indeque Deum in sanctis suis mirabilem collaudantes ad sua laeti redeunt. Eorum autem unus, qui majori exemptus erat infortunio, intercessoris sui amore agglutinatus praecipuo, usque ad mortem in monasterii obsequiis perseveravit: alter vero pistoribus solatium aliquanto tempore exhibens, tandem discessit. 5. His igitur omissis, ut ad propositae narrationis seriem redeamus. abbati Airardo, ut praefatum est, vita exempto successit Theodericus, a Widone Remensi archiepiscopo ibidem ordinatus. Qui cum plurima ecclesiasticae utilitati profutura decerneret disponere, deliberavit reparationi ecclesiae suae, quam suus praedecessor incoeperat, manum perfectionis imponere. Verum quia grave nimis et inexplebile sibi illud erat incoeptum, deliberatio quoque sua, si id intenderet implere, videbatur non habitura effectum. Quocirca eorum qui inter sibi commissos prudentiores habebantur, et seniorum Remensis provinciae consilio usus, difficulter aggressus est inchoatum diruere opus: quo pene diruto, et fundamentis quibusdam relictis, quae architectis visa sunt necessaria fore futuris aedificiis, divinam domum coepit faciliori quidem structura, sed non indecentiore construere, ut aspectum adhibentibus facile est cernere. Qua incoepta feliciter anno quinto suae ordinationis, accensi sunt plures catholici viri fervore divinae religionis, ut pro facinorum suorum abolitione parentumque suorum, quorum corpora ibi humata erant, requie, pro posse ad id opus condigna subsidia studerent suppeditare. Nonnulli etiam de ecclesiastica familia suum auxilium prompta impenderunt benevolentia, suisque plaustris et bobus, tantis incoeptis competentia advexerunt onera; sicque fundamentis in quibus locis non erant locatis, et columnis ex diruto priori aedificio competenter dispositis, arcus super eas diligenter voluti consurgere, et basilicae fabrica inter manus artificum coepit clarescere. Tunc jam vestibulorum parietibus undique erectis, et interioris templi fastigiis altius elevatis, vetusta ecclesia ab Hincmaro archiepiscopo, ut dictum est, antiquitus dedicata, est eversa funditus; et vilis interim tecti coopertoriolum fabricatum super chorum fratrum, ubi absque inquietudine ventorum et pluviarum divinis possent vacare laudibus. Supra sepulcrum vero beati Remigii crypta constructa est, licet parva, ideoque toto corpori suo incongrua, pulchre tamen columnis et arcubus fulta. Praefatus namque abbas assiduus hortator assistens, conabatur summopere quatenus idem opus ad summam perfectionis consurgeret suae vitae tempore, maximoque aestuabat desiderio ut papa Romano, si quomodo valeret, in Gallias evocato, illud consecrari faceret apostolica benedictione. Quod licet ex affectu piae voluntatis processerit, divina tamen dispositio hoc differens, ejus successori peragendum reservavit. Nam morte immatura praeventus diem clausit extremum, moeroris maximi se diligentibus relinquens infortunium, expletis in regimine monasterii annis undecim et mensibus octo. Qui cum deducta a proavis polleret generositate, morum etiam vigebat eximia nobilitate; sibi reverentiam exhibentibus se praecipua humilians lenitate; subditos suos et maxime sanctae religionis amatores devota excolens devotione, quibusque magnis et minimis affabilis; ideoque quam plurimis Francorum proceribus amabilis, honorem Ecclesiae sibi creditae pro posse exaltavit et exaltare voluit. Sed quoniam occasio mortis interveniens effectum piae voluntatis abstulit, ejusdem loci praepositum, Herimarum nomine, adhuc vivens [ #Marl.,@# juvenem] sibi successorem delegit; ipsum quippe quod habuerat in desiderio credidit adimpleturum strenue qui sibi adjutor et cooperator exstiterat ante omnes in praefati operis exsecutione, maximaque suppeditarat subsidia ex redditu
null
0f50ef39-fc40-47c1-a6d6-7070a7e56019
latin_170m_raw
null
None
None
None