Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
quod ad ipsum monasterium domni Petri, vel monachis ibidem deservientibus dono, per hujus texti vigorem inserendum putavi, hoc est bacchoaicha pura sigillata transmarina pensantia pondo libras X, quorum unus habet in medio crucem auream. Dono et scutellam, quae habet in medio effigiem capitis hominis simili modo auream; idemque et duas scutellas minores massilienses deauratas, quae habent in medio cruces niellatas. Quae species argenti in jure et dominatione memorati monasterii domni Petri perenniter permaneant volo. De vestimentis vero, quae in paupertate mea habere videor, praeter id quod superius basilicae domni Aniani delegavi, reliquum quod superfuerit, pars domni Petri Floriacensis recipiat ad possidendum. Spero autem non futurum, nec quolibet modo fieri posse credo ut aliquis de haeredibus meis, aut quaelibet persona contra praesentem venire tentet epistolam. Quod si fecerit et factum meum irrumpere conatus fuerit, in primis iram coelestis incurrat Trinitatis, et insuper partibus basilicae domni Aniani, et basilicae domnae Mariae, vel monasterio sancti Petri, quod est constructum Floriaco, duplum quod ad ipsas basilicas dedi, juxta quod res ipsae melioratae fuerint, ipsis abbatibus vel monachis ibidem deservientibus reformet, et fisci juribus auri libras III, argenti pondo XX teneatur obnoxius. Quam donationem, ut firmior habeatur, gestis municipalibus alligare decrevi, et duas epistolas uno tenore conscriptas feci de re superius nominata; una quae in archivo domni resideat Aniani, aliam vero pars monasterii domni Petri per futura tempora reservandam recipiat, qualiter monachi ibidem Deo servientes, id quod eis per ipsam dedi defensare valeant. Et praesens nihilominus a me facta donatio, firma omni tempore et inviolata permaneat, stipulatione in omnibus comprehensa. Actum Aurelianis publice. Addi vero convenit quod superius intimare debueramus, ut quidquid praefato monasterio domni Petri Floriacensis, quod nos a novo construximus, delegavimus et a timoratis viris delegatum fuerit in posterum; quidquid abbas, qui ibidem praefuerit, exinde voluerit facere, pro usu aut utilitate monasterii ipsius, vel lucro animae aut fratrum necessitate, liberam habeat potestatem absque detrimento et impedimento saepe dicti monasterii. Leodebodus peccator abbas, epistola a me facta. Audoenus peccator episcopus, rogante venerabili viro, Leodebodo abbate, hanc epistolam relegi et subscripsi. Leodegarius, ac si indignus episcopus, rogante Leodebodo abbate, hanc devotionis ejus epistolam firmavi in Christi nomine. Beccelenus abba. Ado abba. Salomon abba. Leotsindus abba. Burgulfus presbyter. Higecius diaconus et vicedominus. Martinus diaconus. Boso diaconus. Agneramnus. Dagobertus. Mummolenus. Vapingus. Sigirigus. Framesindus. Autbertus. Salomon sive Boso. Pappolus. Sisobaldus sive Saxo. Amnegisilus testis. Manasses. Authacarius. Nonno. Hildulfus. Grimoldus. Segonius. Anno Incarnationis Dominicae 623, data in mense Junio, anno II domni Clodovei Francorum regis, filii Dagoberti Senioris, sanctorum Dionysii sociorumque ejus loci mirifici constructoris. Hic autem praecipuus abba Leodebodus, quantum locum Floriacensem dilexerit, in quibusdam suis factis agnosci valet. Nam in Camberon et Rosdon villis a se S. Petro datis, hanc ipse consuetudinem tenuit et fratribus Floriacensibus tenendam reliquit, ut quilibet Ecclesias, in quarum parochiis ipsae villae sunt, possideret, media pars decimae agrorum et vinearum in quibusdam locis ipsarum villarum, in aliquibus vero tota ad dominium perveniret fratrum. Qui videlicet usus hactenus servatur. Quodque magis eum divitem fuisse declarat, non est omittendum, emisse videlicet illum haereditatem Thomae, cujusdam Parisiaci civis, obrizi auri mille et sexcentis solidis. Testatur hoc charta memorati venditoris ad ipsum domnum Leodebodum facta, in nostris archivis recondita, licet vetustate consumpta. Cujus haereditatis in territorio Aurelianorum sitae media pars ab eo huic sacro collata est loco, alia medietate monasterio sanctae Mariae remanente, quod quidam Joannes, ut supra scriptum est, a fundamentis construxerat, cujusque idem Dei famulus Leodebobus abba exstitit, habens sub se Fulchaldum nobilem virum. Quartam quoque partem de Suncanto atque villam Warentiarias a Machilde femina CCC probatis auri solidis, Rosdon ab Auderanno CC ejusdem metalli emit solidis. Ipse vero usque ad octavum decimum annum memorati regis Clodovei perdurans, postmodum laudabilis vitae cursum sancto fine conclusit. Reperiuntur autem ab Incarnatione Domini non plures quam 620 praeteriisse anni, donec a domno Leodebodo fabrica hujus sacri coepta est coenobii, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat. #Explicit
null
2cd47243-a0c6-4fcf-a86e-9622cd7add28
latin_170m_raw
null
None
None
None
testamentum Leodebodi abbatis monasterii sancti Aniani, quod factum est sub Clodoveo rege Francorum filio Dagoberti Senioris. Fiat. Fiat.@# INCIPIT EPITOMA VITAE REGIS ROTBERTI PII. PRAEFATIO. Coelestis imperii dignitas, cui spiritus superbiae aequalis voluit esse potestas, elegit in hoc saeculo principes, qui regerent hujus saeculi sceptra potentes. Et sicut sancta Ecclesia, quae est mater nostra, obtinuit sibi ad regendum populum Dei pontifices, abbates et caeteros sacri ordinis ministros, ita et in hoc mundo elegit imperatores, reges et principes « ad vindictam malefactorum » et ad reprimendam proterviam iniquorum, ut laudaretur Deus in saecula saeculorum. Et quia a patribus monasterii domni Aniani sermo sumpsit exordium, necessarium est et utile ut unus adhuc praecipuus pater sumatur pro omnibus, ut habeat de eo levamen omnis mundus, quia eum bonum elegit Christi Domini pietas et « constituit super familiam suam » divina majestas. Ad quid ista protulerimus, dicamus. Omnipotentia igitur omnipotentis Dei volente et beato Aniano auxiliante, memoriam domni et venerandi Leodebodi abbatis monasterii saepedicti sancti Aniani fecimus per testamentum, quod de suis rebus propriis sancto Petro Aurelianensi, domnae Mariae et sancto Petro Floriacensi contulit; nunc huic scripto addere curavimus quod, in omnes terras sonus exiens pietatis et bonitatis Rotberti, suavissimi et piissimi regis Francorum, filii Hugonis regis, hunc sanctum, in quantum potuit, exornavit, dilexit et excoluit. Quo eoncedente, vitam hujus excellentissimi regis adoriri cupimus praesentibus et futuris imitabilem. Nam hic languentes animae perspicient quid charitatis, humilitatis et misericordiae valeant opera, sine quibus nullus ad regna poterit pervenire coelestia. In quibus ita enituit, ut post sanctissimum regem prophetamque David nullus ei aequaretur, praecipue in sancta humilitate, quae semper Deo proxima amatores suos corpore simul Deo conjungit et spiritu. Initio autem descriptionis omnem vultus illius habitudinem corporisve elegantiam, prout ipsi perspeximus, propalamus, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui, ubi vult, et quomodo et cui vult, inolita bonitate aspirat. EXPLICIT PRAEFATIO. INCIPIT VITA. In tempore, quo respexit Deus super filios hominum, ut videret, si esset intelligens aut requirens Deum, fuit rex Francorum Rotbertus, origine natus nobilissima, patre illustri Hugone, matre Adhelaide vocitata, quae adeo bene laudata tanti filii digna exstitit praerogativa. Ejus inclyta progenies, sicuti ipse suis sanctis et humillimis asserebat verbis, ab Ausoniae partibus descenderat. Probis hic actibus decoratus, crescebat quotidie meritorum lumine qui erat insignitus totius scientiae perfectione. Hujus gitur statura corporis eminens, caesaries admodum plana et bene ducta, oculi humiles, nares porrectae et patulae, os suave et dulce ad dandum sanctae pacis osculum, barba satis honesta, humeri hujus in altum porrecti. Corona capiti imposita decernebat eum avis et atavis stirpe processisse regia. Sedens equo regio, mirabile dictu, pene jungebant pedum digiti calcaneo, et hoc erat videntibus in saeculo pro miraculo. Erat in eo jugis et frequens ad Deum oratio, genuum flexio innumerabilis erat pro certe, et, ut verbis Aurelii Victorini loquar, ad humanae conversationis exemplum, per laboris genera universa, vir provectus ad summa. Sistens in consistorio clientem se esse libentissime fatebatur. Nunquam injuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem, communi se affatu et convivio et incessu praebebat. Eloquentiae tantum incumbens, ut nullus laberetur dies quin legeret Psalterium, et exoraret cum sancto Davide Deum altissimum. Exstitit mitis, gratus, civilis animi et lepidi, magis beneficus quam blandus. Fuit idem rex sapientissimus litterarum; cujus prudentissimo cordi erant insita a Deo data perfectae scientiae dona. Nam a piissima matre scholae Remensi traditus, domno Girberto ad erudiendum est datus, qui eum sufficienter liberalibus instrueret disciplinis, ut in omnibus Deo omnipotenti complaceret virtutibus almis. Factumque est. Is quippe Girbertus, pro maximo suae sapientiae merito, qua toto radiabat in mundo, donativo regis Hugonis munere pontificium adeptus Remense, non multis annis illud adornavit splendide in his quae forent necessaria Ecclesiae sanctae. Eo namque derelicto, Ravennatium factus est rector ab Ottone III. De quo ad apostolatum Petri apostoli sanctissimi festinus conscendens, multa in eo virtutum operatus est insignia et praecipue in eleemosyna sancta, quam fortiter tenuit, dum fideliter vixit. Inter caetera de se laetus et hilaris ita in R. littera lusit: #Scandit
null
47589879-15b6-47b7-b0ed-ef0207f68d35
latin_170m_raw
null
None
None
None
ab R. Girbertus in R. post papa viget R.@# Hoc aperte demonstrans quod hi tres episcopatus honores, quos professione regularis vitae patris Benedicti monachus factus suscepit, rexit et tenuit, hujus R. litterae signo in capite sunt declarati. In addiscendis vero artibus hic vir Dei humillimus domnum Ingonem collegam habuit, quem abbatia S. Martini Masciacensis remuneratum, post abbatia S. Germani Parisiacensis inclytum saeculo reddidit, ut decebat tantum virum. Quantum autem in eo harum virtutum incrementa viguerint nos brevitati studentes paucis adnotare curavimus. Quodam tempore palatio Compendii, hic vir misericordiae, vir pietatis, positus, unum quoddam ibi in uno operatus est, quod omni saeculo patuit et cunctis pro ipsa pietate et misericordia imitabile reliquit. Sanctum Pascha illo in loco rex amabilis celebraturus in die coenae Domini, a duodecim iniquae conspirationis ducibus mors ei juramento promittitur, vita abstrahitur, honor regius tollitur. Capi eos et adduci ante se jubet rex mitissimus. Percontatus eos mandat servari domo Caroli Calvi, regalibus dapibus opulenter refici et in die sanctae Resurrectionis perceptione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi insigniter praemuniri. Secunda autem Sabbati proferuntur in medium, judicantur, damnantur, et super eos tot sententiae quot homines. Audivit ista princeps Dei, pius et prudens, sciens et intelligens, et ipsos propter benignum Jesum absolvit, dicens non debere damnari qui fuerant praemuniti cibo potuque coelesti. Sed ne amplius talia in aliquo gererent, suis sanctis imperat verbis, et sic eos illaesos ad sua regredi jussit. In latrociniis vero pauperum clericorum et laicorum sibi illatis, adplene erat consentiens, quae pro certo erant in auro vel argento et pretiosissimis ornamentis. Volentibus ea investigare minas dabat virtute, jurans Domini fidem, ne perderent quae asportaverant. Stampis castro regina Constantia palatium construxerat nobile, simul cum oratorio. Quo delectatus rex ad prandendum cum suis assedit, impleri domum sanctis pauperibus jussit. Inter quos ad pedes ejus unus se collocans, ab eo sub mensa satiatus est. Qui non obliviosus factus ornamentum, quod erat in sex unciis auri dependens a genibus, et quod nos lingua rustica labellos vocamus, ipso conspiciente, cultello diripit, quantocius discessurus. Liberata vacuatur domus a pauperum caterva, imperat longe a se expelli, qui jam satiati fuerant carnium esu simul et poculo. Cumque surgerent a mensa, aspicit regina Dominum suum fraudatum gloria. Et turbata contra sanctum Dei non constantia protulit verba: « Heu, senior bone! quis inimicorum Dei vos aureo vestitu deturpavit honesto? Me, inquit, aliquis non deturpavit, sed illi qui abstulit necessarium magis quam nobis, volente Deo, proficiet. » Sedatis his vocibus, collocat se in oratorio rex, Dei dono laetificans se de suo perdito et de suae conjugis dicto, astantibus ibi domno Guillelmo Divionensium abbate, simul et Odone comite et non minimis Francorum primoribus. Quaedam adhuc de ejus non minima pietate narranda sunt. Praesuli cuidam [Leothorico Senonensi archiepiscopo] de Domino non bene sentienti et quaerenti pro quibusdam causis probationem in corpore Domini nostri Jesu Christi indigne tulit rex amator bonitatis et scripsit ei in his verbis: « Cum sit tibi nomen scientiae et non luceat in te lumen sapientiae, miror qua ratione quaesieris pro tuis iniquissimis imperiis et pro infestato odio quod erga Dei servos habes examinationem in corpore et sanguine Domini; et cum hoc sit quod a dante sacerdote dicitur: #Corpus Domini nostri Jesu Christi sit tibi salus animae et corporis,@# cur tu temerario ore et polluto dicas: #Si dignus es accipe,@# cum sit nullus qui habeatur dignus? Cur divinitati attribuis aerumnas corporis et infirmum doloris humani divinae connectis naturae? Jurans Domini fidem, princeps Dei, privaberis, inquit, honore pontificis, nisi ab his resipueris, et damnaberis cum his qui dixerunt Domino: #Recede a nobis,@# et non communicabis his quibus dicitur: #Appropinquante Deo, et appropinquabit vobis.@# « His verbis praesul non bene doctus, a rege pio et bono sapienter instructus, quievit, obmutuit et siluit a dogmate perverso, quod erat contrarium omni bono et jam crescebat in saeculo. In sinu matris Ecclesiae collocatus iste Dei servus, factus est Dominici corporis et sanguinis vasorumque ejus custos fortissimus. Ad unguem ita perordinans cuncta, quasi videretur Deus suscipi non
null
94967c58-cbd1-4ea2-9852-713507c95599
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut in alterius, sed in propria sanctae majestatis gloria. Haec ejus devotio, haec erat fortis provisio, ut corde mundo et vestitu candido Deus immolaretur pro totius mundi piaculo. Hoc servitutis obsequio delectabatur terris positus jam in coelis. Jucundabatur in sanctorum pignoribus a se auro et argento bene ornatis vestibus albis, sacerdotalibus indumentis, crucibus pretiosis, calicibus auro bono fabricatis, thuribulis electum thymiama proferentibus, vasis argenteis ad emundationem manuum sacerdotis, qui stabat illa hora fundens preces ad Deum pro totius populi delictis. Et quid? Vas vinarium ex argento factum, quod canthara dicitur, a suo quodam clerico fuerat furatum; quod eum omnimodis tristem reddidit. Non sic autem ut turbaretur clericus qui postea fuit illi pretiosus. Examinationem furti minitans rex fieri, volens nolens clericus, mali patrator operis, quaesivit, redemit et suo illud loco restituit. In hoc rex Dei amicus alludens clerico dicebat: « Melius esse in domo propria apportare quam exportare, ne efficeretur similis Judae, qui fur erat, et loculos habens ea quae mittebantur exportabat (Joan. XII, 6). » Habuit enim postea hunc suae utilitati proximum, et sui boni consilii dignum. Sciebat hic piissimus Dei virtute sua et aliena curare vulnera, secundum patris Benedicti mandata, non detegere et publicare. Hujus igitur peccata pro tali facto sua Deus deleat quaesumus clementia, ut, sanctis omnibus intercedentibus, possideat justorum gaudia repromissa. Pergratum mihi est et hoc auribus intimare fidelium, quod est omnino narratu dignissimum. Provocabit nos Deum amantes in hoc liberalis istius serenissimi regis memoria, et ejus operatio digna, cum cordibus fidelium et infidelium tinnierit tuba, non illa quae ex aeramento, sed quae procedit de coelesti thesauro, et aperiens os suum dicit: #Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15) @#. Haec de tali viro cogitantes, occurrunt nobis plura cogitatione, auditu et sermone, quae non possunt ascribi prae multitudine, quia illa solus Deus agnovit sua forti prudentia et scientia, ingenio et arte, quae non possunt comprehendi miserabilis hominis virtute. Et quia a nobis diligitur mundus, delectamur in hujus excellentissimi regis operibus, in quibus, ut credimus, laudatur Deus, Rex gloriosus, cujus regni haeres erit perpetuus qui fuit mentis et corporis integra bonitate conspicuus. Quia ejus jucunda et delectabili vita adhuc frueretur mundus, credat orbis universus, si voluisset Dei Filius pro peccatoribus occisus. Aliquando proficiscente eo ad ecclesiam et prostrato in oratione coram Deo, quiddam verecundiae in ornamentis pellium a sancto collo dependentium sustinuit rex mitis et corde humilis. Fundente eo preces ad Deum, astat e proximo Rapaton latro, non ille fortissimus princeps latronum, qui tenet lectione principatum in libro Regum. Nam medictatem finalium chlamidis regis auferens haec ab eo suscepit mansuetissima et omni melle dulciora mandata: « Recede abhinc, recede; sufficiat tibi quod abstulisti, quia et alteri necessarium erit quod reliquum est. » Confusus latro abscessit ad imperium sancti viri, qui periclitantibus et pauperrimis hoc consentiebat ex more pro Dei amore, ut haberet eos apud Deum intercessores quos sciebat jam esse factos Dei cives. Sedes regalis, Pisciacus dicta, supra Sequanam posita, Francorum regibus satis est opportuna. In ea monasteria tria ab antiquis viris didicimus facta, unum in honorem sanctae Mariae, aliud sancti Joannis, tertium sancti Martini confessoris. E quibus unum in honore sanctae Mariae matris Domini rex bonus assumens et a novo aedificans, illud in ornamentis et clericis, auro et argento satis honorabile reddidit. Quo laudandi Deum nunquam finem habuit. Porro orationibus ibi adhaerens Deo, cum ad locum repausationis sui humillimi corporis reverteretur, post assuetos in oratione lacrymarum imbres fusos, invenit ibi suam lanceam a conjuge gloriosa bene argento paratam. Hanc considerans aspicit a foris si quempiam reperiret argentum hoc cui necessarium foret. Inveniensque quemdam pauperrimum, interrogat caute si haberet aliquid ferramenti quo posset auferri argentum. Pauperi inscio ad quid ita requireret ait Dei famulus ut perquirat quantocius. Inter haec orationi vacabat. Adveniens is qui missus fuerat ferramentum offert tali operi satis congruum. Obserantur ostia domus et rex cum paupere argentum a lancea auferens pauperculo dat bene faciens, et suis ipse sanctis manibus ei in sacculum mittens dat in mandatis, sicut
null
d47d9ce8-111f-4c71-ac48-6e7c13788c72
latin_170m_raw
null
None
None
None
mos erat, ut sibi in redeundo prospiceret ne uxor ejus eum videre posset. Obaudivit praeceptis regis necessitas pauperis. Peractis his, advenit regina mirans quod factum fuerit de lancea, quae sic erat destructa, de qua sperabat dominum suum forti laetificari gloria. Ad haec Domini fidem jurans rex joco hujus se non esse facti conscium, inter eos amicabilis est exorta contentio quibus eleemosynae largitio profuit et proderit, faciente Deo, mortuis saeculo, viventibus Deo. Quaedam adhuc de ejus non minima pietate narranda sunt. Clericus quidam pauperculus de regno Lotharii exiens, ad hunc de quo loquimur servum Dei veniens, est receptus. Is nempe clericus Oggerius dicebatur. Qui eum nimia bonitate suscipiens, suo sanctorum collegio sociavit clericorum et eum sufficienter in his quae debuit, adornavit, sperans secum habitaturum non paucis diebus et annis. Verum in his quae praevidere noluit inventus est. Nam super eum dicta David prophetae merito dicta sunt: #Verba oris ejus iniquitas et dolus. Noluit intelligere, ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo. Astitit omni viae non bonae, malitiam autem non audivit (Psal. XXXV, 4, 5) @#. Splendebat quippe in eo species Judae traditoris Domini, qui loculos habens, ea quae mittebantur exportabat. Nam quodam tempore advesperascente hora dici, coena cum suis sumpta, incumbentibus jam noctis tenebris, dum ad complenda, et quae sunt Deo reddenda cogitaret, ad domum Dei de more processit, praeeuntibus ante se clericis cum ceroferariis non minimi ponderis. Quibus positis, significavit rex humilis ne accederent ad excelsa. Stat rex in angulo, et corde tacito Deo suo reddit vota jucundo. Meditans ergo in conspectu Domini, aspicit jam dictum Oggerium ad altare accedere, cereum ad terram deponere, candelabrum sinu contegere. Turbantur clerici, qui hujus latrocinii debuerant esse custodes. Inquirunt dominum regem de furto; quibus se respondit nescire ullo modo. Pervenit hoc ad aures Constantiae reginae ejus conjugis, de qua quidam ad nomen ejus lusit dicens: Constans et fortis, quae non Constantia ludit. Haec accensa furore jurat per animam Willelmi sui genitoris custodibus mala se irrogaturam fore, luminibus privari et malis aliis deturpari, ni reddant quod ablatum fuerat de thesauro sancti et justi. Hoc ubi audivit in quo erat requies pietatis, cum qui erat latrunculus advocans, ita ad eum locutus est: « Amice Oggeri, abi hinc jam, ne te consumat inconstans Constantia uxor mea. Sufficiunt enim quae habes, donec intres in terram nativitatis tuae. Sit Dominus tecum ubicunque perrexeris. » Ubi hoc audivit furti dominus, cadens ad pedes piissimi regis volutabatur clamans: « Succurre mihi, domine, succurre. » Ipse vero volens eum eripere, dicebat: « Transi, transi, noli hic permanere, » dans ei et alia cum his quae absportaverat, ne deficeret in via. Post aliquot dies idem Dei famulus credens illum jam posse suum attigisse solum, conversus ad suos lepide et jucundissime dixit: « O bone Theudo (hic enim ei erat familiaris) ut quid tantum laboras in quaerendo candelabro, cum Deus omnipotens illud suo attribuerit pauperculo? Scias etenim tu et tui quod illi plus quam nobis necessarium fuerat, cum Deus nobis peccatoribus omnia quae sunt in terris attribuerit, ut subveniamus pauperibus, orphanis, viduis et omni populo Dei. » Palatium insigne, quod est Parisius, suo construxerant jussu officiales ejus. Quod volens praesentia sui die sancto Paschae nobilitari, more regali jussit mensam parari. Cumque aquam ad abluendas manus praesto haberet, adest caecus quidam inter pauperum multitudinem coram eo assistentium, qui illius erant memoriale continuum, qui ut illi aquam jactaret in faciem humillimam effert precem. At ille continuo, velut pro joco ducens pauperis precem, dum primum in manibus accepit aquam, illius projecit in faciem. Qui mox, videntibus cunctis optimatibus qui astabant, cum respersione aquae amissa oculorum caecitate, congratulantibus cunctis in Domino, laetior inter convivas discubuit prandio. Fuitque discumbentibus tota die hujusce rei confabulatio ad omnipotentis laudem Dei; quorum verba forte fuissent vana et otiosa, nisi tanto lumine forent illustrati illo die. Nec immerito sane potest existimari quod palatium illud frequenti regio conventu sit honorandum, quod divina virtus tali decoravit miraculo et populi sacravit jubilo, dum
null
8f435991-98bd-493f-9d3d-b470278dfa41
latin_170m_raw
null
None
None
None
vesci voluit ibi devotissimus rex die primo. Vigore justitiae vigens idem rex serenissimus studebat non continuari os suum mendacio, sed veritatem corde et ore proferre, Domini Dei fidem jurans assidue. Unde nimirum suos, a quibus sacramentum recipiebat, volens justificare quemadmodum seipsum, fecerat unum phylacterium olocristallinum, in gyro auro puro adornatum, absque alicujus sancti pignorum inclusione, super quod jurabant sui primates, hac pia fraude nescii. Aliud quoque jussit parari argento, in quo posuit ovum cujusdam avis quae vocatur grippis, super quod minus potentes et rusticos jurare praecipiebat. O quam bene et congrue huic sancto viro concordant illius sancti dicta prophetae dicentis: #Habitabit in tabernaculum Altissimi, qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversum proximum suum (Psal. XIV, 3) @#. Cui utique bono illum adhaesisse tota cordis intentione certissimum est, ut mereretur esse in superna haereditate beatorum cohaeres. Quanta vero humilitatis virtus in eo fuerit paucis edicendum est verbis. Colloquium cum episcopis sui regni habens rex humilis, inter colloquium unumquemque aspiciens, vidit quemdam eorum mole carnis gravatum, pedes suos dependere ab alto. Pietate ductus a longe quaerens subpedaneum reperit unum. Quod manibus Deo et hominibus charus apprehendens, illud tanto pontifici offerre non recusavit et sub pedibus ejus ponere non est dedignatus. Erat autem hic episcopus Lingonensis, Lambertus nomine dictus, scientia, religione et bonitate pollens. In magna etenim ex hoc admiratione pro tali facto omnes episcopi et principes habuere saepefatum Rotbertum humillimum et inclytum regem. Is quippe rex Deo dilectus Rotbertus semper meminit sanctae legis, quia memor fuit operis Dei in omnibus viis suis. Sciebat etenim scriptum: « Scientia, virtus; custos virtutis, humilitas sancta. » Et illud beati papae Gregorii: « Qui sine humilitate virtutes congregat, quasi in ventum pulverem portat. » Legerat quid dixerit quidam ex Patribus: « Omnis labor sine humilitate vanus est; humilitatis signum dat regnum coelorum. » Nos ergo oremus omnipotentem Deum, ut hic electus, qui deposito omni tumore superbiae conjunctus est Christo Deo sanctae humilitatis virtute, ita illi jungatur in saeculo venturo, ut in judicio a sinistra parte disjunctus, non inveniat in eo Jesus Christus quod damnet in poena, sed quod pietate multiplici provebat ad coronam, quam promisit diligentibus se ad gloriam. Hic etenim vir Dei tantus ac talis quod amavit, quod cupiit, quod credidit, Deus est Rex regum, Dominus dominorum spes utique certa fidelium. Jactantiam superbae mentis a se rejiciens rex humilis et cum multiplici pietate nominandus Rotbertus studebat illi semper placere virtutibus bonis qui habitat in excelsis. Devitans sublimes suscipiebat quos poterat humiles, qui certis temporibus veras vero Deo redderent laudes. Suscepit in hoc et exemplum ab Ambrosio Mediolanensium civitatis venerabili episcopo, qui binos Ecclesiae suae, cui praesidebat, clericos pro incessu superbo gravibus tradidit lamentis, donec, calcato tumore superbiae, addiscerent humilitate pergere, qui erant correcti virga sacerdotalis disciplinae. Idem namque beatus pontifex, in tractatu De diluvio et arca Noe, habitus hoc modo arrogantium curavit edicere, scilicet quales describit Isaias Judaeae filias, oculorum micantes nutibus et alta se cervice jactantes. Sunt enim hujusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, cervice resupina, qui solum quidem pedum praestringant vestigiis, toto autem se librant corpore et inani suspendunt texamine. In priora gressu prodeunt, in posteriora verticem reclinantes, coelum spectant: terram autem fastidiunt, tanquam cervicis dolore suffixi, ut eam inclinare non possint. Hos igitur delevit Deus de libro vitae, dicens: #Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11) @#. Nec inter merita sanctorum commentis [ #al.,@# commeritis] facit adhaerere coelestibus. Haec idcirco diximus, ut cognoscant omnes quis in tanto Francorum imperatore mundi fuerit despectus, qui humilitate sancta coelorum possedit regna. Hujus igitur inclyti regis avus Hugo, pro pietate, bonitate, fortitudine Magnus dictus, monasterium S. Maglorii confessoris Christi in civitate Parisius simul cum filio construens nobiliter, monachos sub regula patris Benedicti vivere paratos ibi collocat, et in auro vel argento locum ipsum dicat, et caeteris ornamentis, pro salute sua et filii ac futurae posteritatis. Mater quoque ejus
null
f89e7535-fa52-4eab-9c8d-2c58bdca3bde
latin_170m_raw
null
None
None
None
supradicta Adhelaidis, admiranda satis in sancta devotione regina, fecit monasterium sancti Frambaldi in civitate Silvanectensi, ubi duodecim ad serviendum Domino clericos misit et de quibus viverent abunde subministravit. Construxit et monasterium in territorio Parisiensi, villa quae dicitur Argentoilus, ubi numerum ancillarum Dei non minimum sub norma sancti Benedicti vivere paratas adunavit; ad laudem et gloriam bonorum omnium Inspiratoris et sub honore sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae omnipotenti Domino dedicari et consecrari voluit. Fecit nihilominus sancto pontifici Martino casulam auro operatam optimo, inter scapulas majestatem veri pontificis continentem, Cherubim quoque ac Seraphim colla Dominatori omnium submittentia. In pectore vero Agnum Dei, nostrae redemptionis hostiam; quatuor e regione praefigens animalia Dominum gloriae adorantia. Fecit et eidem beato confessori cappam unam intextam auro; duas vero ex argento. Speciali autem suo post Dominum amicorum amico, beato videlicet Dionysio, casulam miro itidem opere factam contulit. Cui et aliud, ut tantam decebat feminam, ornamentum contexuit, quod vocatur orbis terrarum, illi Caroli Calvi dissimillimum. Sperabat enim se Deo fidelis regina partem habituram cum eo, cui promiserat Deus sermone non casso impetraturum pro quibuscunque petiisset. Etenim illius universa progenies famulam se tanti martyris in omni opere proclamabat, reddens Domino suo quae sunt servi debitae servitutis obsequio. Erant siquidem huic generationi speciales amici, sancta videlicet Maria, et pater et dux monachorum sanctus Benedictus, sanctus quoque Martinus, sanctus nec ne Anianus atque victoriosi martyres Christi Cornelius et Cyprianus; optatissimus vero gloriosus martyr Dionysius ac inclyta virgo beata Genovefa. Fertur autem dixisse moriens bonus Pater: « O optime fili, per sanctam et individuam Trinitatem te obtestor, ne quando animus subripiat acquiescere consiliis adulantium, vel muneribus donisque venenatis te ad vota sua maligna adducere cupientium ex his abbatiis quae tibi post Deum perpetualiter delego; neve animi levitate ductus quolibet modo distrahas, diripias aut ira excitante dissipes. Specialiter vero tibi inculco nullo pacto ducem omnium, Patrem dico Benedictum, a te patiaris divelli, illum apud communem Judicem salutis aditum, tranquillitatis portum postque carnis obitum securitatis asylum. » Quae autem haec ancilla Dei, mater prudentissimi regis Rotberti, opera bona fecerit, paucis adnotare libet. Ipse juvenis laborabat forti infirmitate corporis, de qua erat patri et matri in timore periculum. Pro quo fecit in seniori ecclesia Aurelianensis civitatis, quam sanctus Evurtius per Dei dexteram fundavit et more ecclesiastico benedixit in sanctae et vivificae Crucis honore imaginem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi pendentis in cruce, ex auro puro, ut liberaretur a mortis periculo, quem Deus omnipotens jam apud se decreverat regnaturum in mundo. Nam et ejus virtute liberatus est. Dederat autem et pater pro filio unico sanctae Crucis loco urceum argenteum pensantem LX libras, qui usque ad haec nostra tempora permansit in domo Dei sancta. Crescens quippe aetate et vir factus virtute totam terram sanctae Crucis, quam Fulco episcopus pro adjutorio sui Hugoni potentissimo Belvacensi dederat; hic vir Dei, qui laude et verbo omnipotenti complacebat Deo, moesto factus animo, per saecula celebrando salutiferae Crucis loco suo reddidit dono. Hunc denique locum, Aurelianensem scilicet sedem, specialius semper dilexit, quia in ea natus adolevit, et post regeneratus ex aqua et Spiritu sancto, ibi assumptionis suae in Regem solemnem utique percepit benedictionem. Domnus etiam Theodericus ejusdem civitatis episcopus, cujus vox laudem Domini digne et laudabiliter eructabat, volens haberi memoriam sui nominis in monasterio sanctae Crucis, jubet vas fieri ex centum solidis auri optimi, in quo consecraretur sanguis Domini nostri Jesu Christi. Junxerat se tanto pontifici rex mente humili, qui superno tactus amore fecit in ipso sancto calice patenam ad conficiendum in ea corpus Redemptoris mundi, ut esset ei crucis signaculum in auxilium et sancta passio vera animae carnisque redemptio. Nihilominus et domnum Odolricum episcopum in sacerdotali vestimento sic honoravit, ut astans in sacrificio Domini circumtectus ex omni parte auro et purpura videretur. Urceolum ex onichino factum, quod comparaverat rex ditissimus pretio LX librarum, iterum ipsi sanctae Crucis loco contulit simul cum alio argenteo et manipulo. Dedit etiam et pallia tria pretiosa in ornatu ecclesiae, pro sua suorumque filiorum salute, et alia multa quae non possunt littera notari nec numero comprehendi. Sanctorum enim corpora martyrum pretiosorum Saviniani et Potentiani, qui passi sunt acerrime in Senonensi urbe, auro
null
f6a77669-e7e2-4b54-a434-12b29bb715c2
latin_170m_raw
null
None
None
None
, argento, gemmis ita vestivit ut in his delectaretur omnis mundus, quos in terris rex honorificaverat, laude dignis. Praeterea Patri Benedicto et suis, cui semper totis adhaeserat praecordiis, pro sua in tota mundi latitudine admirabili vita, piscatoriam Ligeritti fluminis benignissimus attribuit, scripto firmavit et ex his nil aliud quam intercessionis illius quaesivit suffragia. Sed et praeceptum de immunitate Floriaci loci, seu de his quae monasterii competunt utilitatibus, auctoritate regia firmavit et sigillo suo ut bonus et sapiens insignivit. In ornamentis quippe ecclesiasticis Patrem Benedictum honorans, quo eo amore dilexerit manifestissime aperuit. Nam altare sanctae Dei genitricis Mariae pallio pretiosissimo post ignem, qui fuit immensa nostri sancti loci calamitas, cooperuit et thymiamaterio usquequaque satis mirabili, auro et gemmis bene elevato in sublimi, hunc sanctum devotissime nobilitavit. Erat enim et hoc adplene conveniens thymiamaterium thuribulo aureo a Gauzlino abbate mirabilium factore patrato, cujus opus splendescit prae omnibus quae vidimus ipsi qui haec scribimus, in Floriaco loco. Monasterium S. Cassiani confessoris summi in Hedua civitate, quae et Augustodunus, nimia dirutum vetustate a novo aedificavit et in eo Dei ministros collocans abbatiam, sicut prius, construxit, praebens sumptus his qui ibidem Deo deservirent. Hoc ei studium, haec ejus semper fuit in opere Dei voluntas. Palatio Compendii damnum accidit regi in furto nobili. Instabat tunc dies Pentecostes, quo Spiritus sanctus replens animas mundat fidelium corda, ut placeant Patri et Filio, quibus aequalis Spiritus sancti portio. Volens illo die pater rex gloriosus filium suum statuere in regem, nomine Hugonem, strenuissimae nobilitatis juvenem, pro immensa patris et filii bonitate, quae erat divulgata toto terrarum orbe, ad faciendum eum festinabat omnis mundus, quia delectabatur in talibus. Fuit enim hic bonus juvenis excellentissimae probitatis, omnes complectens, omnes diligens, nullum despiciens, dilectus a cunctis et semper amatus. Die autem primo perfecta benedictione mirabili, pater laetus factus de filio, exsultabat gaudio immenso. Admonitio patris eo die talis facta est in filio bono: « Vide, fili, semper sis memor Dei, qui te hodie participem sui fecit regni, ut aequitatis et justitiae in semitis delecteris. Quod, quaeso, attribuat mihi Deus ut videam, et tibi ut facias juxta ejus voluntatem, quae omnibus desiderantibus eam semper adest. » Inter haec festiva solemnia quidam clericorum, vesano corde meditatus perversa, accelerat perficere ea. Speciem cervi ex argento mero facti vir Dei habens in thesauris suis eo delectabatur solemnibus festis. Acceperat hoc munus a duce Normannorum Richardo ad usus humanos, quod benignus ore, benignus corde, benigno non distulit conferre Deo. Erat huic ornamento adjunctus scyphus corneus, quo deferebatur vinum ad celebrandum sacrificium. Haec aspiciens quidam pestifer et nequam clericus, arripit, caligis recondit, huc illucque vadens non invenit cui ea venditione contribueret, vel quomodo illam speciem cervi destruere posset. Credendum est cunctis ea pii regis servata meritis, qui toto corde erat Deo fidelis. Nam tertia Sabbati in oratorio Turris Caroli colloquens cum quodam familiaritate perfecta sibi conjuncto, ecce fur veniens ante altare se collocat, preces inutiles spargit et longa protrahens suspiria, facistergio altaris prolixo operit, simul cum scypho, et sic verecundus abiit, nesciens miser quorum oculi super eum erant defixi. Cessans rex a colloquio vadit ad altare pede levi cum amico vero, et sua accipiens reddit laetus ministro, interminans socio ne, dum adviveret, nomen ejus saeculo innotesceret et tanto viro verecundiam faceret. Verum quia opponit se nostrae narrationi quorumdam perversae mentis intentio, qui omne bonum quod ipsi nequeunt assequi aliis invidere et malignitatis caleaneo, prout possunt, premere non erubescunt, quique, si quid excessus humanitus admissum est, eo cuncta boni operis succedentia germina canino dente oblatrant suffocari, hunc sanctissimum virum lacerare non pertimescentes: Non, inquiunt, haec quae prolata sunt bona de eo opera ad salutem illius provenient animae, quoniam non exhorruit facinus copulationis illicitae, dum commatrem et sibi consanguinitatis vinculo nexam duxit uxorem. Quorum irrationabilitatem placet evidenti sanctae Scripturae indicio convincere. Sed, ne forte loquendi proclament aditum sibi intercludi, dent nobis aliquem sine prolapsione delicti. Quis vero castum se habere cor gloriabitur? cum nec unius diei infans mundus esse Scripturae testimonio comprobetur? Siquidem ob inertiam desipientium comprimendam haec dixerim
null
e02ea900-c637-477b-af58-730c434db3ed
latin_170m_raw
null
None
None
None
, non ut viri ultro poenitentis culpam occultem. Sicut enim sanctus David, lege prohibibitus, Bethsabee contra fas concupivit et rapuit, ita et iste, contra sacrae fidei jura agens, praefatam mulierem nefarie sibi copulavit uxorem. Illi non solum satis fuit in mulierem peccasse, sed molita viri innoxii nece incurrit duplex peccatum. Huic profecto magis libuit Deum offendisse, quam a muliere duplici sibi lege prohibita torum servare immaculatum. Sed utriusque peccati vulnus verus humani generis benigna dispositione sanavit Medicus: illum per Nathan prophetam suum, dum pauperis viri unius oviculae et divitis ovium abundantis multitudine paradigmate objecto, se reum agnoscens dixit peccasse; istum aeque per domnum et venerabilem Abbonem, Floriacensium a Deo praeelectum abbatem, nunc, Christi favente gratia, miraculis coruscum, spreta mortis formidine dure increpatum privatim et publice. Cujus sancti viri increpatio tam diu perstitit donec rex mitissimus reatum suum agnosceret, et quam male sibi copulaverat mulierem prorsus derelinqueret, et peccati maculam grata Deo satisfactione dilueret. Uterque igitur rex Deo acceptus, utpote ab illo coronatus. Quos nudos peperit natura mundo, sancta dispositione sui gloriosos habere voluit et inclytos saeculo. Et quia, ut ait Scriptura, permittit Deus fieri quod non vult, permisit benigna dispensatio sic eos occumbere peccato, ut se humanitate aequales subjectis recognoscerent, et reliquum vitae tempus vigiliis et orationibus inhaerendo transigerent, varias corporum passiones sustinerent, ut adimpleretur in eis sacrae Scripturae testimonium, quae ait: #Corripit Deus quem diligit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6) @#. Uterque peccavit, quod solent reges; sed a Deo visitati poenituerunt, fleverunt, ingemuerunt, quod non solent reges. Siquidem exemplo beati David, domnus iste noster Rotbertus confessus est culpam, obsecravit indulgentiam, deploravit aerumnam, jejunavit, oravit et confessionis suae testimonium in perpetua saecula vulgato dolore transmisit. Quod non erubescunt facere privati rex non erubuit confiteri. Qui tenentur legibus audent suum negare peccatum, dedignantur rogare indulgentiam quam petebat qui nullis legibus tenebatur humanis. Quod peccavit conditionis est; quod supplicavit correctionis. Lapsus communis, sed confessio specialis. Culpam itaque incidisse naturae est, diluisse virtutis. Ob hoc nimirum ista facere non despexit, quia sciebat Deum pusillis et magnis fore timendum et potentem quemque divina admoneri Scriptura: #Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam.@# His igitur rex humilis, legibus absolutus, suae tamen reus fuit conscientiae. Quibus vinculis se edomare desiderans, divinum sibi precatur auxilium, ut ab omni criminis labe mundetur. Et revera, cum mitis et corde mansuetus egregia semper habuerit sanctus rex suae mansuetudinis et pietatis insignia, ita ut adversariis suis frequenter ignoverit atque ab eorum nece abstinendum putaverit, non est mirum quod tam graviter doleat noxium sibi obrepsisse peccatum. Et ideo a peccatis mortalibus liberari se postulavit, laudavit Dominum Deum suum, justitiam Domini praedicavit, et exsultavit ejus lingua justitia de coelo prospicientis, quae processit de utero intactae Virginis. Unum vero quiddam memoria dignum a patre hujus inclyti regis et a Deo electi patratum, huic lectioni inserere dignum duxi. In eo namque sacerdotes veridici, abbates et monachi, sanctae normae non nescii, exemplar virtutem, quod non solum imitari, sed etiam admirari valeant, invenient. Ante omnia autem pietatis et misericordiae omni laude extollenda insignia. Quodam namque tempore sanctum diem Paschae in civitate Parisius solemniter celebrans, secunda Sabbati ad domum suam apud Sanctum Dionysium laetus regressus est, ibique solemnes exegit dies. Tertia autem Sabbati adveniente hora, qua laudibus laudaretur per omnia saecula Deus, surgit a lecto et ad ecclesiam ire disponit. Aspiciens ergo videt duos ex adverso jacentes in angulo, operi insistentes nefario. Horum fragilitati condolens, ornamentum pellium, quod erat pretiosissimum, tollit a collo et super peccatores projicit corde benigno. Quo facto, ecclesiam sanctorum omnipotentem Deum rogaturus intravit, ubi pro ipsis peccatoribus ne perirent oravit. Prolongata vero oratione et sperans jam abiisse mortuos peccatores, qui poenitentia viverent Deo, evocat sui corporis custodem, et ut aliud sibi ejusdem generis deferat ornamentum humillimis verbis imperat, mandans hoc minis imperialibus, ut neque conjugi gloriosae, neque alicui istud unquam manifestaretur. O quam perfectus, qui sic suo peccatores protexit vestimento! quam sanctus sacerdos! quam
null
a18b0497-54eb-4b99-a215-8d6bdd1bea03
latin_170m_raw
null
None
None
None
pius abbas religiosusque monachus! quam rectissima virtutis et perfectionis norma, cui inniti potest justitiae concupiscens semitas! Tali quippe mandat monachorum pater et dux confiteri peccata, qui sciret sua et aliena curare vulnera, non autem detegere et publicare. O felix participatione Dei pietas et misericordia, quae sic floruerunt in tanto et tali viro! quas et ipse Rotbertus noster quasi haereditario jure a patre relictas possedit. Ingo summae ingenuitatis vir et bonitatis, abbas Sancti Germani Parisius civitate constituti monasterii, ad hunc Dei famulum pro sua et fratrum utilitate Aurelianis duos boni testimonii direxit fratres. Qui ab eo visi pacis honorati sunt osculo, ut ei mos erat, interrogatique sunt benignissime qua causa ad eum properassent. Vocabantur autem propriis nominibus Herbertus unus, alter vero Gauzfredus, haud infimi ordinis monastici viri. Quibus pio de more imperat ut post matutinos hymnos sua praesentia assisterent et de quibus vellent audientiam haberent. Quibus jussa observantibus contigit ut in ipsa ecclesia, in qua consederant, his cernentibus, candela exstingueretur. Qua exstincta, religiosum virum, Theudonem clericum proximum suum a lecto evocat candelamque porrigens ad requirendum lumen quantocius dirigit. Interea devotissimus rex psalmis et orationibus vacans, dum qui missus fuerat revertitur, videt virum Domini candelam ardentem tenere in manibus, qui tenebat charitatem in moribus. Quod admirans et Deum hymnisonis vocibus laudare cupiens, omnimodis illum prohibet, ut a jactantia superbae mentis ex toto se liberans, Dei in omnibus collaudans virtutem diceret cum David: #Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis (Psal. XXI, 7) @#. Et iterum: #Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum (Psal. CXVIII, 107) @#. Legimus in divinis Voluminibus quod #servire Deo regnare est.@# Quod pro certo cognovit qui admonuit, dicens: #Servite Domino in timore (Psal. II, 11) @#. Quod utique iste noster, de quo loquimur, vir beatus adimplevit pro posse et velle. Et sicut Moyses Dei famulus, precibus humillimis, manibus extensis prostravit Amalech; ita et hic verus Dei amicus, suis devictis hostibus virtute sancti Spiritus, semper Deum habuit adjutorem, qui est salus omnium. Resplendebat quippe in eo animi dulcedo, qua omnem sibi conciliabat hominem. Erat ei sapientia salutaris, qua delectabatur cum suis. Docebat quosdam in lectionibus, alios in hymnis et laudibus, et ad talia semper exhortans, omne secundum apostolum omnibus fiebat, ut cunctos lucrifaceret (I Cor. IX, 22). Caeterum quod pontifices ipsi abbatesque facere pigritabant, quorum est errantes corrigere et bonos quosque exemplo suo ad meliora provocare, ipse verus Dei amicus audebat; de cujus cordis thesauro procedebat vox exsultationis et salutis, qua delectari gaudebat cum omnibus sanctis, secundum Apostolum carnem suam crucifigendo cum vitiis et concupiscentiis mundi hujus (Gal. V, 24), delectabile semper divinitati seipsum praeparans templum. Ad divinum officium primus, ad laudandum Deum sedulus. Quocunque illi erat eundum praeparabatur vehiculum, quod deportaret divini ministerii tentorium. Quo in terram fixo, deponebantur ibi sancta, ut quia secundum Psalmistam: #Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1) @#, proderet se devotum famulum, quovis in loco Deo devotas persolvere laudes. Erant enim fixa et bene plantata in corde mansuetissimi et Deum bene amantis regis beatissimi Antonii verba: « Jesum Christum semper desiderate, quia in omni sede terrarum constituta regna coelorum. » Sanctas noctes, hoc est nativitatis Domini, sancti Paschae et Pentecostes, sic totas ducebat insomnes usque ad summum mane ut nec sedens vel stans somnum caperet, donec quam exspectabat et desiderabat salutiferam corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi perceptionem perciperet. Probata de eo res ista et in omni saeculo manifestata. Solemnitate vero nativitatis sancti Joannis Baptistae, hanc quam in nativitate Domini tenebat consuetudinem ut post laudationem Domini, quae est in hymno #Te Deum laudamus,@# missa celebraretur devote, quae sanctis est libris praenotata, in primo mane. Hoc sancta constituit auctoritas Gregorii Magni et aliorum in missa; Amalarii vero iterum doctrina, quam assumpsit ex dictis sanctorum Patrum. Quis autem ei mos fuerit dandae eleemosynae in sui regni sedibus non praetermittimus. In Parisius civitate
null
5f21b0bf-4750-45ce-9936-81cb65094463
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Silvanectis, Aurelianis, Divione, Antissiodoro, Avalone, Meloduno, Stampis, in unaquaque harum sede, trecentis, vel, quod est verius, mille pauperibus dabatur panis et vini abundantia, et hoc specialius ipso quo ad Deum transiit anno, qui est incarnationis Dominicae millesimus tricesimus secundus. Praeter haec, quo ibat quotidie in sancta Quadragesima C aut CC jubebat pauperibus dari panem, piscium et vini cibaria. In die autem Coenae Domini, non videntibus incredibile, V dentibus vero et servientibus in tali negotio satis admirabile, cum non minus quam trecenti ipsa die sua providentia congregati, de ejus sancta manu flexo poplite in terram, unusquisque legumen, piscem, panem, denarium unum sumebat in manibus. Et hoc hora diei tertia. Hora itidem sexta. Itidem centum clericis pauperibus praebendam panis, piscis, et vini concedebat; duodecim unumquemque eorum honorans denariis, corde et ore Davidicos semper decantans psalmos. Post mensam vero praeparans se ad Dei servitium rex humilis ponebat vestimenta sua, indutus ad carnem cilicio, adjunctoque clericorum collegio centum sexaginta et eo amplius numero, ad exemplum Domini eorum pedes lavans capillis capitis sui tergebat, et ad mandatum Domini singulos eorum duobus solidis remunerans, clero praesente et diacono astante, qui lectionem legeret secundum Joannem in Coena Domini dictam et factam. Talibus factis occupabat se rex meritis gloriosus, loca sanctorum perlustrando toto die sancto Parasceve et crucem Domini adorando usque iu vigilia sanctae Resurrectionis, in qua assumebat statim sacrificium laudis, quae non defuit ab ejus ore in omnibus saeculis. His et hujuscemodi virtutum meritis bonorumque operum exhibitionibus gloriosus et toto orbe praedicandus Rotbertus rex se mirabilem mundo praebuit, cunctis posteris imitabilem dereliquit. Hic autem post Deum specialis gloria regum, pro sacrato sanctorum apostolorum numero, quos semper amabat corde benigno et quorum solemnes festivitates votivo praeveniebat jejunio, ad horum exemplum duodecim pauperes secum ducebat, quos specialius diligebat. Quibus ipse erat vera requies post labores. Nam his sanctis pauperibus comparans fortissimos asinorum pullos, ante se, ubicunque pergebat, laetantes, Deum laudantes et animam suam benedicentes dirigebat. In his nempe et aliis innumerabilibus pauperibus recreandis nunquam habuit nolle, sed semper velle. Morituris his fortis erat provisio, ne quis minueretur de numero, eratque eis vivorum successio et apud Deum tanti regis oblatio. Hoc studium, haec ejus semper fuit bona voluntas, cui semper adhaeserat, participatione summi boni; vera bonitas, in qua clarissimus versificator his versibus est delectatus: #Major cura boni est fratrum relevare labores,@# #Et fieri optatum tristibus auxilium.@# #Pascere jejunos, nudos vestire, ligatos@# #Solvere, discordes conciliare sibi.@# #Et quaecunque homines miseri solatia quaerunt,@# #Haec, ut possibile est, promere corde pio.@# #Ut recte vere cupidus vereque benignus@# #Quae mala sunt fugiat, quae bona sunt faciat.@# Haec omnia in tanto viro fuisse omnis cognovit mundus, quia eum semper dilexit Deus. Praeterea construxit a novo in urbe Aureliana monasterium sancti Aniani singularis sui apud Deum advocati. Qui quam pium sanctae devotionis amorem erga eumdem habuerit nullus edicere valet, quia illum suum semper post Deum adjutorem, protectorem et defensorem habere voluit, ad quoscunque potuisset pergere gressus. Nam uno die a quodam suo speciali amicorum amico interpellatus ut quid talem ac tantum pontificem et non alios sic sanctos suis sanctis laudibus extolleret, respondisse humillima et piissima voce fertur: Quis est Anianus? Anianus, Anianus pro certo est vera nostrorum consolatio, laborantium fortitudo, regum protectio, principum defensio, pontificum exsultatio, clericorum, monachorum, orphanorum et viduarum egregia et inenarrabilis sublevatio. Et illudens ad circumstantes pueros ait: Num et iste, de quo loquimur, Arianus. a poenis virgarum vobis pueris non est frequens, vera et probata liberatio? Ardens tanti pontificis honore hic redolens flos et decus Ecclesiae sanctae, et gratia Dei desiderio eum in altiori volens constituere loco, domum Domini super eum in melius construere coepit et, Deo cooperante et sancto Aniano auxilia praebente, ad finem usque perduxit. Habet namque ipsa domus in longitudine tensas quadraginta duas, in latitudine duodecim, in alto decem, fenestras centum viginti tres. Fecit et altaria in ipso monasterio ad laudem sanctorum numero novemdecim, quorum memoriam hic adnotare curavimus; principale
null
296f207d-3b01-4bfc-a253-fc1c4f898259
latin_170m_raw
null
None
None
None
, in honorem apostoli Petri, cui supradictus rex associavit coapostolum Paulum in benedictione, cum non antea ibi nisi solius sancti Petri esset veneratio; ad caput S. Aniani, unum; ad pedes, aliud; aliud in honore S. Benedicti; caetera sunt in honore eorum quorum nomina sunt ascripta, sancti videlicet Evurtii, sancti Laurentii, S. Georgii omniumque sanctorum, item S. Martini, S. Mauritii, S. Stephani, S. Antonii, S. Vincentii, sanctae Mariae, sancti Joannis, sancti Salvatoris, S. Mamerti, S. Nicolai et S. Michaelis. Caput autem ipsius monasterii fecit miro opere in similitudinem monasterii sanctae Mariae matris Domini et sanctorum Agricolae et Vitalis in Claromonte constituti. Lecticam ipsius S. Aniani a fronte auro bono et optimo, et lapidibus pretiosis et argento mero praeoccupavit. Tabulam ad altare S. Petri, in cujus honore exstat locus, auro bono totam cooperuit, de qua Constantia, nobilis regina, ejus conjux gloriosa, post mortem viri sui sanctissimi Deo et sancto attribuit Aniano summam, scilicet librarum septem ipsius metalli in meliorandis a se monasterii facti tectis; quibus ab imis ad superiora apertis, coelum melius cerneretur quam terra. Exstitit in ea quantitas auri quindecim librarum probati. Quod reliquum fuit in quibus debuit distribuit, quia erat ei sollicitudo Ecclesiarum Dei, juxta utile senioris sui velle. Post quae omnia cupidus sanctae benedictionis rex Rotbertus gloriosus, suae ordinationis, benedictionis et assumptionis in regem anno tricesimo sexto, jussione imperatoria evocavit archipraesules Gauzlinum Bituricensem et abbatem Floriacensem, Leothericum Senonensem, necnon et Arnulphum Turonensem. Quorum praesentiam subsequuntur praesules Odolricus Aurelianensis, Theodoricus Carnotensis, Bernerius Meldensis, Guarinus Belvacensis, et Rodulfus Silvanectensis. Non defuit etiam praesentia domni et venerabilis Odilonis, Cluniacensium abbatis, et aliorum bonorum virorum non minimi meriti, cum quibus semper desiderabat colloqui. Ab his pro certo et aliis Dei ministris levatur illud nobile corpus amici Dei Aniani sanctissimi de sepulcro cum corporibus sanctorum Euspicii, Monitoris et Flosculi confessorum, Baudelii et Scubilii martyrum et Agiae matris S. Lupi confessoris; et ab ipso glorioso rege et aliis, quos jam praenotavit littera, qui pro tali negotio advenerant, custoditur, laudatur, et decantatur in hymnis et laudibus in ecclesia S. Martini quoadusque praepararentur utilia et necessaria sanctae benedictioni. Praeparatis ergo omnibus, ab ipsis sanctis sacerdotibus locum ipsum benedici et consecrari solemniter fecit, anno Dominicae incarnationis millesimo vicesimo nono, indictione duodecima. Sumitur itaque humeris inclyti regis gaudentium simul et laetantium populorum et transfertur cum laudibus in templum novum, quod ipse inclytus Rotbertus aedificaverat, laudantes Dominum et S. Anianum in tympano et choro, in chordis et organo, et eum in loco collocant sancto ad honorem, gloriam et laudem Jesu Christi Domini nostri et famuli sui Aniani, speciali gloria decorati. Expleta benedictione solemni et omnibus quae ad dedicationem sancti templi pertinebant, vadit jam cum reverentia nominandus pater patriae Rotbertus ante altare sanctissimi Petri et dilecti domni Aniani, in conspectu omnium populorum, et exuens se vestimento purpureo, quod lingua rustica dicitur rocus, utroque genu fixo in terram, toto de corde ad Deum supplicem fudit precem in his verbis: « Gratias, inquit, ago tibi, bone Deus, qui ad effectum meam voluntatem hodie meritis S. Aniani perduxisti, laetificans animam meam de corporibus sanctorum cum eo hodierna die triumphantium. Da ergo, Domine, per hos sanctos tuos vivis delictorum indulgentiam, defunctis omnibus vitam et requiem sempiternam. Tempora nostra prospice, regnum tuum, quod tua pietate, misericordia, bonitate nobis datum est, rege, dispone, custodi ad laudem et gloriam nominis tui, S. Aniani virtute mirabili patris patriae ab inimicis mirabiliter liberatae. » Peracta oratione, ad sua quisque laetus regreditur et de suis donariis ipso die locus insigniter nobilitatur, in quatuor scilicet palliis pretiosissimis, et urceo argenteo et capella, quam post obitum suum Deo omnipotenti et sanctissimo confessori delegavit Aniano. Capella autem hujus piissimi, prudentissimi, potentissimi regis Rotberti, talis fuit: Cappae octodecim bonae, optimae et bene paratae. Libri Evangeliorum aurei duo, argentei duo, et alii duo parvi, cum missali uno transmarino, bene parato ebore et argento. Philacteria aurea duodecim. Altare unum auro
null
ea92d7e0-dd2f-46fc-8e18-7bbe0747a35e
latin_170m_raw
null
None
None
None
et argento mirabiliter paratum, continens in medio petram laudabilem, quae dicitur onichinus. Cruces aureae tres. Major ex his continet in se libras auri puri septem. Signa quinque. Unum ex his satis mirabile, in quo duo millenaria metalli et sexcentae librae fuerunt, cui imprimi jussit signum baptismi de oleo et chrismate facti, sicut ordo deposcit ecclesiasticus, et ut vocaretur Rotbertus attribueret Spiritus sanctus. Dedit etiam et huic sancto ecclesias duas, Sentiliacum et Rutinagum, cum villis et omnibus quae ad ipsas pertinent, quas praecepto regali firmavit et corroborari jussit. Promeruit autem et a domno Theodorico venerabili Aurelianorum episcopo altaria ipsarum ecclesiarum cum pontificali privilegio de ipsis a se facto, quod sancto contulit Aniano et regi inclyto, qui eum in voce exsultationis semper dilexerat de corde bono. Castrum Crispiacus dictum a Waltero potenti nobiliter constructum Suessionico in territorio, Abbatiam sancti Arnulfi a se factam nobilis nobilem et per saecula reddidit illustrem. Nostra enim aetate ibi abbatem quemdam, Lezcelinum nomine, constituit, boni testimonii virum, professione regularis vitae monachum, quotannis venientem ad hunc Dei virum. Suscipiebatur ab eo ut Dei servus, et colloquium habentes de coelestibus, post in redeundo honorabatur ab eo honorabilibus muneribus quam splendide, quae erant juncta coelestibus perfectae charitatis virtute. Quodam autem tempore sanctae Quadragesimae Pisciaco ad regem de more properans, temporales simul et spiritales sumpserunt cibos. Avita se posthaec conjungentes bonitate, offert regi charitatem Dei abbas bonus, pro relevatione corporis ejus humillimi, ut haberet levamen ciborum, qui precibus pulsans ostia coelorum fieret consors sanctorum. Hoc renuens vir pietatis et incumbens se terris omnimodis orabat ne vi eum opprimeret, quia talibus obediens nullum adhuc Deo jejunii votum obtulisset. Abba hoc audiens taciturnitatis vincula suscepit, et meditans corde quod esset perfectus virtute, pro jejunii ejus observatione, suscepit eum in multimodam et non numerosam missarum celebrationem, ut attribueret ei Deus in his firmam devotionem. His laetus rex donis a sancto viro perceptis, Deo gratias egit et sanctum celebravit continuo jejunium, exspectans Dei et Domini nostri Jesu Christi resurrectionem. Erat et hoc amatori bonorum in religione pro suarum emundatione culparum quod, a sancto Septuagesimo usque in pascha, nulla usus culcita frequenter eum suscipiebat ad jacendum fortissima terra, tendentem indesinenter ad aethera. Prosit tamen pro his et aliis anima ejus subscripta et brevis oratio: Priorum actuum ejus maculas Deus tergat, oblivioni perpetuae tradat, partem ei in resurrectione prima concedat qui est resurrectio mortuorum Jesus Christus vivens et regnans in saecula saeculorum. Cordi meo quid dulcius, quid jucundius potest jungi quam ut praeceptorem, adjutorem meum, in omnibus Dei operibus collaudem? Redeo, redeo et, sicut solebam in diebus quibus nos simul respiciebamus, ejus mihi amabilem et desideratissimam recipio bonitatem. Delector etiam in illa et experior quid utilitatis mihi illa fuerit. In illa, ut meae est recordationis, nil accipio, nil sentio quam ut bonus filius de patre bono, amicus de amico, dilectus de dilecto. Erubesco tamen valde in hujus admirabilis viri operum bonorum narratione, cum in eo semper floruerint quae sunt fixa summis coelorum, pro lucratione animarum et corporum. Quempiam videns desudare in Dei opere, hunc exhortabatur voce, clanculo allevans munere, cujus erat donum promissis pauperrimum, dato permaximum. In fundo monasterii Floriacensis loci paterna imitabilis abbatis mei Gauzlini jussione ecclesiam coepi aedificare, modicam quidem, sed festivam; ad quam occurrebat populus amore quorum erat sacranda condigna benedictione. Licet esset imperfecta, quamvis lignea, tamen promovit se rex vir coelestium desideriorum a Vitriaco castro, desiderans eam videre aspectu sanctissimo. Fuerat jam jussu domni et amabilis Odolrici pontificis a venerabili Bituricensium archiepiscopo Gauzlino benedicta, dante eo in circuitu plenissime terram ipsi ecclesiae perutilem. Intrans in ea rex et orans pallium quatuor librarum super altare posuit; quod quia in honore sanctorum Dionysii, Rustici et Eleutherii, consecratum fuit, procul dubio ejus cordi ita insedit ut suis piis aspicientibus oculis, post ad eum Parisius me veniente, de reliquiis ipsorum martyrum, almi scilicet Dionysii, Rustici et Eleutherii, splendide exornaret, intercessionibus ditaret. Protectionis eorum dona haec sunt: De casula sancti Dionysii, dalmatica sancti Rustici, casula sancti Eleutherii, de vestimentis eorum sanguine aspersis, de carnium eorum pulvere et funiculo triplici, quo fuit
null
56ebb5c5-2857-439f-a68b-56921f55a86a
latin_170m_raw
null
None
None
None
astrictus Dionysius martyr Domini pretiosus. His et aliis sanctorum pignoribus a rege amante Deum nobiliter insignitus est locus. Susceptae sunt autem ipsae sanctorum supra dictorum pretiosissimae reliquiae in Floriaco monasterio a domno Gauzlino abbate, in dando et accipiendo satis honorabili viro, die Kalendarum Octobrium, quo celebris agitur in omnibus saeculis sanctorum Germani, Remigii atque Vedasti solemnitas confessorum. Sane peccatis existentibus ipsa ecclesia post ignibus adusta, iterum a me misero, auxiliatrice manu Domini operante, sanctae Mariae matris Domini, Patris quoque Benedicti et eorumdem sanctorum adjuvantibus meritis, quae erat lignea facta est lapidea, quam magnae bonitatis gloriosus episcopus Odolricus sua, non alterius, ut prius, manu Domino Deo et suis sanctis dedicari et consecrari voluit. Fecit ut decebat talem virum. Quippe qui sic me protexit amore omni quo advixit tempore, operante Dei virtute, ut in his quaecunque volui nunquam ejus habuerim nolle, sed semper quod est honestum et utile. Haereditatem sanctorum sacerdotum, quam semper hic sacerdos inclytus honore pontificatus consequi desiderabat, hanc quaesumus ei tribuere dignetur Pontifex summus, Deus et Dominus noster Jesus Christus. Hujus peccata destruat, collocet in coelestibus, jungat coelorum civibus Redemptor et Conditor, et sanctarum animarum mitissimus liberator. Intrantes hanc ecclesiam prae oculis habent subscriptos versiculos, memoriam sancti Dionysii et factoris loci retinentes, quos binis partibus divisos agnoscunt altaria, quorum sunt honore sacrata. Ad sinistram partem altaris sancti Dionysii hi sunt: #Ista Dionysius penetrantes limina sanctus,@# #Auxilio sancto consociet Domino.@# #Quem quicunque petis Dominum deposce tonantem,@# #Quatenus Helgaudum servet amore suum.@# #Cujus amor Christo sic sic venerabile templum@# #Construxit Domino atque Dionysio.@# Item ad dexteram: #Est domus ista Deo sine fine dicata superno,@# #Helgaudi studio consilioque boni.@# #Hinc paradisiaci pulsatur janua regni:@# #Hinc pia plebs Domino conjubilat supero.@# #Intrantes pariter Christus conservet Jesus.@# #Dicite, cuncti, voce fideli omne per aevum:@# Sic fiat: Amen, amen, amen. Hujus certe temporibus, cujus adjuvante Deo facta describimus, fulsit in monasterio Floriacensi loco celebri splendidus mundo Gauzlinus abbas merito, sanctis Deo conjunctus operibus, pollens scientia spiritali simul et humana. Inerant ejus cordi Abonis magistri prolati sanctae Scripturae flores boni, de quibus honestissime imbutus ita eructabat omnibus, ut possent delectari in coelestibus. In sanctis eleemosynis ita largissimus, ut ipse positus in fortissimis frigoribus a se vestes pellium abjiciens, pauperes Christi indueret, ut a remuneratore bonorum praemium perciperet, de quo audiret: #Nudus fui, et vos operuistis me. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34-38) @#. Hunc perfectus rex ita suis affixit obtutibus, ut cum prae caeteris diligens suis eum specialiter devinceceret consiliis, quae ab eo probe probata, semper ea habuit honesta, nunquam tamen injusta. In honoribus saeculi eum honorans attribuit illi honores non minimos, abbatiam S. Benedicti, quae est caput totius ordinis monastici et episcopatum Bituricensem sancti protomartyris Stephani, principatum tenentis totius Aquitaniae, qui fuit et est honor et decus Franciae. In quibus quae peccavit vera charitas et eleemosyna, quae in eum floruerunt virtute magna, perpetuae tradent oblivioni actione felicis boni, quod habuit participatione summi boni. In diebus quippe Septuagesimae residens rex illustris Parisius civitate misit ad eum abbas humilis ex more pro sacratissimi loci utilitate. Qui missi erant his propriis appellabantur nominibus: Albericus unus sacerdotii gloria decoratus, largifluae charitatis vir; cui adjunctus Dei dono et excellentissimi patris Gauzlini imperio, frater de nomine dictus Helgaudus, quem iste princeps Dei affectu diligebat paterno; tertium secum habentes in obsequio fraternitatis laborantem, Hisembertum nomine, conversione dignum factum monachum. Dies autem sanctae Quadragesimae Pisciaco celebraturus, iter accelerat nobiscum proficiscentibus ejus praeceptis imperialibus, in quo erat rationem redditurus, de quibus eum adieramus. Cum ecce venientes ad portum Sequanae, qui dicitur Carolivenna, hoc est piscatoria, quae erat difficultate transmeabilis, jussione ejus sancta soli naviculam intravimus, ipso aspiciente et considerante quis finis non assumeret, quos ad se venire alacres et incolumes exspectabat. Affuit nobis miseris hujus intercessione regis, qui laudatur, benedicitur et adoratur ubique Deus
null
7e6ec176-54f8-4db6-b2cc-325350a9e6c8
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Navigantibus nobis et equos nostros juxta lintrem frenis trahentibus, contigit unum sonipedem, indomitum et nunquam talia id actum, in mediis fluctibus duos in navi anteriores posuisse pedes; cujus forti rabie navis periclitabatur, trahens nos jam in profundum. Inclamans rex post Deum altissimum cum suis et virtutes coelorum, dat voces immensas ad coelum nostro pro periculo. Pronuntiat grandi voce frena relinquere, et equos longe a navi arceri. Ad cujus amabilem vocem laxatis frenis, ut jusserat, et equi pedibus de navi ejectis, coepimus ad littus evehi. Ipse quoque sanctum Dionysium sanctumque Benedictum et omnes sanctos Dei in adjutorium nostrum provocabat, lacrymis perfusus oculis. Cujus precem audivit is qui est in saecula benedictus Deus. Factum est ut voluit, et deducta navi ad terram, suscepit nos per Dei gratiam incolumes, qui eramus simul cum eo mirabilem Deum laudantes. Ex quo facto habuit nos Deus omnipotens omni tempore laudatores. Mansimus autem cum ipso Dei viro illo in loco triduo, delectati dulci ejus colloquio, sicut et aspectu jucundo. Cujus, quaesumus, sanctissimam animam suo collocet in regno, qui eam redemit sanguine pretioso! Adhuc in majori quam ingressi sumus loco placet ponere pedem, ad ejus gloriosum festinantes transitum in describendo, quem laudibus veracissimis et non falsis, apertis et non fictis, Domino nostro audebimus commendare, sancti Spiritus virtute ut mereatur evadere diem ultionis extremae, insignitus signaculo Trinitatis sanctae. Sed quia adhuc quaedam de ejus mira operatione, quae sunt verae humilitati sociata, nos scripsimus et quae multis prosunt et proderunt ad salutem, restat ut, his manifestatis, non teneat nos otiosos ejus sanctissimus obitus, qui dono Dei exstitit laudabilis et gloriosus. Habens desiderium mori saeculo et vivere Christo Deo, Rex strenuissimus eum, cui est omne quod est et cui attribuimus omne quod scribimus, desiderans videre, voluit terris habere socium, quem non potest capere coelum. Proficiscente eo quadam Quadragesima ad sanctos, Dei servitio sibi conjunctos, adit, orat, honorat, aures eorum precibus humillimis et salutaribus pulsat ut cum ipsis et sanctis omnibus inveniri posset in Dei laudibus dignus. Laborabat in hoc carnis et spiritus fortitudine, ut evinceret Dei virtute. Intrans fines Bituricum suscipit eum sanctus protomartyr Stephanus cum sancto Maiolo meritis praecipuo, sancta Maria, cum celebri Juliano martyre summo, iterum ipsa piissima virginum virgo Maria, cum sancto Egidio confessore magno. Inclytus vero Saturninus cum forti Vincentio, dignus Antoninus cum Fidi martyre, sanctus Domini Giraldus ipsum jam revertentem ad propria sancto iterum reddit incolumem Stephano glorioso, cum quo terris laetum deducens diem Palmarum, properat Aurelianis, ibi in Pascha percepturus Auctorem nostrae salutis. Quo itinere, multa ab eo fuerunt dona sanctis data, a pauperibus vero ejus manus nunquam fuit vacua. Nam ipsa terra multos habens infirmos et praecipue leprosos, hos vir Dei non abhorruit, quia in Scripturis sanctis legit Domiminum Christum multoties in speciem leprosorum hospitio susceptum. Ad hos avida mente properans et intrans, manu propria dabat denariorum summam et ore proprio figens eorum manibus oscula, in omnibus Deum collaudabat, memor verborum Domini dicentis: #Memento quia pulvis es et in pulverem reverteris (Gen. XIII, 19) @#. Caeteris autem mittebat devote pro Dei omnipotentis amore, qui operatur magna ubi est. Tantam quippe gratiam in medendis corporibus perfecto viro contulit divina virtus ut, sua piissima manu infirmis locum tangens vulneris et illis imprimens signum sanctae crucis, omnem auferret ab eis dolorem infirmitatis. Charitatis integrae non immemor servus Dei considerabat pretiosa Martyrii monachi facta, qui proprio leprosum astringens vestimento illumque suo levans humero, dum ei servitutis officia dare voluit, repente ad aethera rediit et ei ascendens dixit Christus, qui in specie leprosi fuerat susceptus: « Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super coelos. » Habeat hic, de quo loquimur, praestante Deo, partem cum sancto Martyrio, qui istis et aliis bonis operibus festinabat se sociari Christo Deo. In aedificationibus vero ecclesiarum Dei hic temporali simul et spiritali oleo inunctus rex, sanctae benedictionis dono suam potentiam et voluntatem adimplere desiderans et ad aeternae beatitudinis palmam consequendam anhelans, inter alia cogitare coepit et post cogitata ad effectum perducere, sancti Dei, cujus sublimitatis, cujus meriti quave essent honorandi
null
5d1af336-cf1f-46d5-b53f-3602b3905d47
latin_170m_raw
null
None
None
None
et extollendi laude, de quibus nulla ei cunctis temporibus loquendi laudandive fuit satietas. Enimvero apparebit in his quae subter sunt adnexa, descripta et superioribus juncta, quia omnia semper fuerunt ei curae, scilicet quae sunt pudica, quae sunt casta, quae sunt sancta, et quae habet virgo vere mater Ecclesia sancta. Attamen nunquam fuit illi Deus obliviosus. In ipsa autem civitate Aurelianis aedificavit monasterium in honore sancti Aniani, ut diximus; item, aliud in honore sanctae Mariae matris Domini nostri Jesu Christi et S. Hilarii confessoris summi. Sanctae itidem Mariae genitricis Dei, cognomento Fabricatae. Fecit inibi et monasterium sancti Vincentii martyris Christi; monasterium S. Pauli apostoli, in Cantogilo villa; monasterium S. Medardi, in Vitriaco castro; monasterium S. Leodegarii, in silva Aquilina; monasterium sanctae Mariae in Miliduno castro cum alia ecclesia; monasterium S. Petri et S. Reguli, in civitate Silvanectensi; monasterium sanctae Mariae in Stampensi castro; item in ipso castro, ecclesiam unam, in palatio; in civitate Parisius, ecclesiam in honore S. Nicolai pontificis in palatio; monasterium S. Germani Antissiodorensis, S. Michaelis ecclesiam, in silva cognominata Bieria; item monasterium S. Germani Parisiacensis cum ecclesia S. Vincentii, in silva cognominata Ledia; in villa, quae dicitur Gomedus, ecclesiam in honore S. Aniani; item in villa Faida, ecclesiam in honore S. Aniani; monasterium sanctae Mariae, in Pisciaco; monasterium S. Cassiani in Augustiduno. Pro his omnibus et aliis innumerabilibus quae per Domini virtutem operatus est bonis, oremus singuli, oremus omnes et dicamus: « Deus, qui inter sanctissimos reges famulum tuum Robertum regali fecisti dignitate vigere, praesta, quaesumus, ut quorum vicem ad horam gerebat in terris, intercedente gloriosa Dei genitrice Maria cum omnibus sanctis, eorum quoque perpetuo consortio laetetur in coelis. Per eumdem Dominum nostrum. » Ante suum sane sanctissimum obitum, qui tertio decimo Kalendis Augusti exstitit, die passionis apostolorum sanctorum Petri et Pauli, sol ad similitudinem quartae lunae subtractis radiis fuscatus apparuit in toto mundo, hora diei sexta pallescens super homines. Quorum visus ita obnubilavit ut nullus alium recognosceret, donec quoddam recognoscendi transiret spatium. Quid autem portenderit, in proximo patuit, cum nil nobis miserius aluit quam de sua morte dolorem intolerabilem reliquerit. A die enim S. Petri ad sui sanctissimi transitus diem viginti et unus dies supputantur. In quibus diebus sancta David canens meditabatur legem Domini die ac nocte, ut procul dubio ei concordari queat illud quod de sanctissimo Patre Benedicto specialiter dictum est: #Psalmicen assiduus nunquam dabat otia plectro,@# #Sacra canens obiit psalmicen asiduus.@# Cognoverat autem hic miles beatus tunc Dei servis pacem esse liberam, quietem tranquillam, quando de hujus mundi turbinibus abstracti ad sedem et securitatem aeterni portus intrarent et absorpta morte ad immortalitatem venirent. Festinabat enim supra nominatis virtutibus de praesenti tristitia ad laetitiam venire perennem. Dicebat illi perfectum esse gaudium, qui elaboraret ut videre posset Christum Deum. Exire ipse de hoc saeculo paratus, Dominum Jesum suae salutis atque utilitatis magistrum semper invocabat. Ad videndam regis aeterni insuperabilem potentiam angelos, archangelos et omnes Dei sanctos in auxilium suum venire voce, signis, indesinenter orabat, muniens se semper in fronte et oculis, naribus et labiis, gutture et auribus per signum sanctae crucis, memoria Dominicae incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis et gratiae Spiritus sancti. Habuit hoc ex more in vita, cui nunquam defuit voluntate aqua benedicta. His vero aliisque refertus bonis virtutibus, sexagenarius, ut credimus, opperiebat mortem intrepidus. Et invalescente validae febris languore, petiit viaticum salutare et salubre vivifici corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Sumpto eo et, parvo intervallo facto, ad Regem regum et Dominum dominorum demigrans, felix feliciter felicia promeruit regna. Obdormivit autem, ut diximus, in Domino decimo tertio Kal. Augusti, lucescente aurora diei tertiae Sabbati, Miliduno castro; et Parisius deportatus apud S. Dionysium juxta patrem suum sepelitur ante altare sanctae Trinitatis. Fuerat ibi ingens luctus, intolerabilis dolor, dum monachorum ingemiscens turba pro absentia tanti Patris, clericorum innumerabilis multitudo aerumnas suas ab ipso sancto pie relevatas dolens, viduarum et orphanorum infinitus numerus
null
b16ccfbc-6a9e-4997-99c8-9028f4eb5fbe
latin_170m_raw
null
None
None
None
, beneficia ab eo percepta deplorans, dabat voces ad coelum immensas. Una pro certo omnium vox: « Rex magne, Deus bone, ut quid nos interficis, cum nobis Patrem bonum abstrahis, et tibi adjungis? » Pugnis enim pectora percutientes ibant et revertebantur ad sancti tumulum, repetentes jam dicti sermonis versiculum, adjicientes ut misereretur ei Deus in bonum precibus omnium sanctorum in saeculum sempiternum. In cujus morte, heu! proh dolor! ingeminatis vocibus acclamatum est: « Rotberto imperante et regente, securi viximus, neminem timuimus. Patri pio, patri senatus, patri omnium bonorum, felix anima et salus, felix ad superna ascensus, felix cum Christo rege regum per saecula cohabitatio. » Hujus igitur mirabilis regis portio in coelesti regno fuit Dominus Deus. Etenim narranda est. Fastigio regni erectus in sublimi, hic humillimus vir Dei abjecit a se jactantiam inhonestae mentis, quae sunt honorum sublimia, mundi gloriam et in coelis suum collocans thesaurum, propter hoc hujus portio factus est Deus. Magnus apud Deum ejus thesaurus, egregius sanctarum divitiarum cumulus, cubile requietionis sanctae perpetuum, cujus est Deus propitiatio qui fuit totius mundi liberatio. Inter alia unum quiddam doloris nobis hoc affert quod talis ac tantus vir sine titulo ornati lapidis, sine nomine, sine litteris jacet, cujus in toto terrarum orbe gloria et memoria in benedictione est. Proinde omni saeculo profuit et proderit hujus serenissimi regis ratio, cui indesinenter adhaesit ecclesiasticus et sibi semper amabilis monasticus ordo. Hunc Christus Deus bonum omnibus dederat patrem. Attamen libet adnotare paucis in fine hujus Operis innumerosam hujus mirabilis bonitatem regis. Sermocinans quis cum eo non est laetificatus gaudio magno? Pacem quis desiderans in ejus conspectu non abhorruit iram? Vultus sui praesentiam aspiciens quis non est oblitus dolos? Orationibus ejus quis monachorum non habuit requiem et non est amatus, dilectus et veneratus? Ejus sanctissima admonitione quis clericorum non fuit amator castimoniae? Ipsius amicabilia verba quibus non fuerunt medicamina? Aspectus ejus quibus non profuit insipientibus, ut virga? Oculos ejus humiles quis aspiciens non est meditatus coelestia? Pauper et esuriens quis non satiatus ab ejus recessit mensa? Mortuus quis suo termino non ejus vestitus est vestimento? Hebes quis non est ab eo factus sapiens? Viduae et pauperes, ad exemplum bonae Dorcadis, non ab eo datas ostenderunt vestes? (Act. IX, 39.) Omnis miserorum multitudo, non eum patrem et nutricium inclamavit? Incidens quis in peccatum, non hujus sanctae consolationis habuit auxilium? Dormitans quis prae taedio non est evigilatus a somno? Laudans quis Deum hunc non habuit in exemplum? Eleemosynam quis facere desiderans hunc non accipit imitatorem, quasi alium Joannem? Joannem dico Alexandrinum patriarcham qui pro ejus immensa, quae fuit super miseros et pauperes misericordia, misericors dici et esse meruit sua in vita simul et in omni terra. Enimvero non fuit ei similis post sanctum David de cunctis regibus terrae in sanctis virtutibus, humilitate, misericordia, pietate et charitate, quae super omnes est et sine qua nemo videbit Deum, quia semper adhaesit Domino et non recessit a mandatis ejus corde perfecto. Caetera, quae sunt de saeculi militiis, hostibus devictis, honoribus virtute et ingenio acquisitis, historiographis scribenda relinquimus. Qui si fuerint et ea scriptitaverint, invenient in eis patrem et filios bellis inclytos et insigni gloria gloriosos. Jam nunc monachorum, clericorum, viduarum, orphanorum et omnium pauperum Christi ex parte habeas perpetuum vale, noster praecordialis amor Rotberte, et profer preces pro servo propitiabili Christo Deo, cui complacuisti laudabili vita et servitio et per sanctarum virtutum merita promeruisti coelestia regna. Annuat hoc Deus omnipotens qui justificat impios, et vivificat mortuos, et sanctissimis regibus ornat coelos, cujus regnum et imperium permanet in saecula saeculorum. PRAEFATIO. Coelestis imperii dignitas, cui spiritus superbiae aequalis voluit esse potestas, elegit in hoc saeculo principes, qui regerent hujus saeculi sceptra potentes. Et sicut sancta Ecclesia, quae est mater nostra, obtinuit sibi ad regendum populum Dei pontifices, abbates et caeteros sacri ordinis ministros, ita et in hoc mundo elegit imperatores, reges et principes « ad vindictam malefactorum » et ad reprimendam proterviam iniquorum, ut laudaretur Deus in saecula saeculorum. Et quia a patribus monasterii domni Aniani sermo sumpsit
null
30e4bf7e-3f2a-424a-80fb-3b4748a95045
latin_170m_raw
null
None
None
None
exordium, necessarium est et utile ut unus adhuc praecipuus pater sumatur pro omnibus, ut habeat de eo levamen omnis mundus, quia eum bonum elegit Christi Domini pietas et « constituit super familiam suam » divina majestas. Ad quid ista protulerimus, dicamus. Omnipotentia igitur omnipotentis Dei volente et beato Aniano auxiliante, memoriam domni et venerandi Leodebodi abbatis monasterii saepedicti sancti Aniani fecimus per testamentum, quod de suis rebus propriis sancto Petro Aurelianensi, domnae Mariae et sancto Petro Floriacensi contulit; nunc huic scripto addere curavimus quod, in omnes terras sonus exiens pietatis et bonitatis Rotberti, suavissimi et piissimi regis Francorum, filii Hugonis regis, hunc sanctum, in quantum potuit, exornavit, dilexit et excoluit. Quo eoncedente, vitam hujus excellentissimi regis adoriri cupimus praesentibus et futuris imitabilem. Nam hic languentes animae perspicient quid charitatis, humilitatis et misericordiae valeant opera, sine quibus nullus ad regna poterit pervenire coelestia. In quibus ita enituit, ut post sanctissimum regem prophetamque David nullus ei aequaretur, praecipue in sancta humilitate, quae semper Deo proxima amatores suos corpore simul Deo conjungit et spiritu. Initio autem descriptionis omnem vultus illius habitudinem corporisve elegantiam, prout ipsi perspeximus, propalamus, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui, ubi vult, et quomodo et cui vult, inolita bonitate aspirat. EXPLICIT PRAEFATIO. INCIPIT VITA. In tempore, quo respexit Deus super filios hominum, ut videret, si esset intelligens aut requirens Deum, fuit rex Francorum Rotbertus, origine natus nobilissima, patre illustri Hugone, matre Adhelaide vocitata, quae adeo bene laudata tanti filii digna exstitit praerogativa. Ejus inclyta progenies, sicuti ipse suis sanctis et humillimis asserebat verbis, ab Ausoniae partibus descenderat. Probis hic actibus decoratus, crescebat quotidie meritorum lumine qui erat insignitus totius scientiae perfectione. Hujus gitur statura corporis eminens, caesaries admodum plana et bene ducta, oculi humiles, nares porrectae et patulae, os suave et dulce ad dandum sanctae pacis osculum, barba satis honesta, humeri hujus in altum porrecti. Corona capiti imposita decernebat eum avis et atavis stirpe processisse regia. Sedens equo regio, mirabile dictu, pene jungebant pedum digiti calcaneo, et hoc erat videntibus in saeculo pro miraculo. Erat in eo jugis et frequens ad Deum oratio, genuum flexio innumerabilis erat pro certe, et, ut verbis Aurelii Victorini loquar, ad humanae conversationis exemplum, per laboris genera universa, vir provectus ad summa. Sistens in consistorio clientem se esse libentissime fatebatur. Nunquam injuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem, communi se affatu et convivio et incessu praebebat. Eloquentiae tantum incumbens, ut nullus laberetur dies quin legeret Psalterium, et exoraret cum sancto Davide Deum altissimum. Exstitit mitis, gratus, civilis animi et lepidi, magis beneficus quam blandus. Fuit idem rex sapientissimus litterarum; cujus prudentissimo cordi erant insita a Deo data perfectae scientiae dona. Nam a piissima matre scholae Remensi traditus, domno Girberto ad erudiendum est datus, qui eum sufficienter liberalibus instrueret disciplinis, ut in omnibus Deo omnipotenti complaceret virtutibus almis. Factumque est. Is quippe Girbertus, pro maximo suae sapientiae merito, qua toto radiabat in mundo, donativo regis Hugonis munere pontificium adeptus Remense, non multis annis illud adornavit splendide in his quae forent necessaria Ecclesiae sanctae. Eo namque derelicto, Ravennatium factus est rector ab Ottone III. De quo ad apostolatum Petri apostoli sanctissimi festinus conscendens, multa in eo virtutum operatus est insignia et praecipue in eleemosyna sancta, quam fortiter tenuit, dum fideliter vixit. Inter caetera de se laetus et hilaris ita in R. littera lusit: #Scandit ab R. Girbertus in R. post papa viget R.@# Hoc aperte demonstrans quod hi tres episcopatus honores, quos professione regularis vitae patris Benedicti monachus factus suscepit, rexit et tenuit, hujus R. litterae signo in capite sunt declarati. In addiscendis vero artibus hic vir Dei humillimus domnum Ingonem collegam habuit, quem abbatia S. Martini Masciacensis remuneratum, post abbatia S. Germani Parisiacensis inclytum saeculo reddidit, ut decebat tantum virum. Quantum autem in eo harum virtutum incrementa viguerint nos brevitati studentes paucis adnotare curavimus. Quodam tempore palatio Compendii, hic vir misericordiae, vir pietatis, positus, unum quoddam ibi in uno operatus est, quod
null
7575b1a2-29f6-43b9-8398-404b091a4c71
latin_170m_raw
null
None
None
None
omni saeculo patuit et cunctis pro ipsa pietate et misericordia imitabile reliquit. Sanctum Pascha illo in loco rex amabilis celebraturus in die coenae Domini, a duodecim iniquae conspirationis ducibus mors ei juramento promittitur, vita abstrahitur, honor regius tollitur. Capi eos et adduci ante se jubet rex mitissimus. Percontatus eos mandat servari domo Caroli Calvi, regalibus dapibus opulenter refici et in die sanctae Resurrectionis perceptione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi insigniter praemuniri. Secunda autem Sabbati proferuntur in medium, judicantur, damnantur, et super eos tot sententiae quot homines. Audivit ista princeps Dei, pius et prudens, sciens et intelligens, et ipsos propter benignum Jesum absolvit, dicens non debere damnari qui fuerant praemuniti cibo potuque coelesti. Sed ne amplius talia in aliquo gererent, suis sanctis imperat verbis, et sic eos illaesos ad sua regredi jussit. In latrociniis vero pauperum clericorum et laicorum sibi illatis, adplene erat consentiens, quae pro certo erant in auro vel argento et pretiosissimis ornamentis. Volentibus ea investigare minas dabat virtute, jurans Domini fidem, ne perderent quae asportaverant. Stampis castro regina Constantia palatium construxerat nobile, simul cum oratorio. Quo delectatus rex ad prandendum cum suis assedit, impleri domum sanctis pauperibus jussit. Inter quos ad pedes ejus unus se collocans, ab eo sub mensa satiatus est. Qui non obliviosus factus ornamentum, quod erat in sex unciis auri dependens a genibus, et quod nos lingua rustica labellos vocamus, ipso conspiciente, cultello diripit, quantocius discessurus. Liberata vacuatur domus a pauperum caterva, imperat longe a se expelli, qui jam satiati fuerant carnium esu simul et poculo. Cumque surgerent a mensa, aspicit regina Dominum suum fraudatum gloria. Et turbata contra sanctum Dei non constantia protulit verba: « Heu, senior bone! quis inimicorum Dei vos aureo vestitu deturpavit honesto? Me, inquit, aliquis non deturpavit, sed illi qui abstulit necessarium magis quam nobis, volente Deo, proficiet. » Sedatis his vocibus, collocat se in oratorio rex, Dei dono laetificans se de suo perdito et de suae conjugis dicto, astantibus ibi domno Guillelmo Divionensium abbate, simul et Odone comite et non minimis Francorum primoribus. Quaedam adhuc de ejus non minima pietate narranda sunt. Praesuli cuidam [Leothorico Senonensi archiepiscopo] de Domino non bene sentienti et quaerenti pro quibusdam causis probationem in corpore Domini nostri Jesu Christi indigne tulit rex amator bonitatis et scripsit ei in his verbis: « Cum sit tibi nomen scientiae et non luceat in te lumen sapientiae, miror qua ratione quaesieris pro tuis iniquissimis imperiis et pro infestato odio quod erga Dei servos habes examinationem in corpore et sanguine Domini; et cum hoc sit quod a dante sacerdote dicitur: #Corpus Domini nostri Jesu Christi sit tibi salus animae et corporis,@# cur tu temerario ore et polluto dicas: #Si dignus es accipe,@# cum sit nullus qui habeatur dignus? Cur divinitati attribuis aerumnas corporis et infirmum doloris humani divinae connectis naturae? Jurans Domini fidem, princeps Dei, privaberis, inquit, honore pontificis, nisi ab his resipueris, et damnaberis cum his qui dixerunt Domino: #Recede a nobis,@# et non communicabis his quibus dicitur: #Appropinquante Deo, et appropinquabit vobis.@# « His verbis praesul non bene doctus, a rege pio et bono sapienter instructus, quievit, obmutuit et siluit a dogmate perverso, quod erat contrarium omni bono et jam crescebat in saeculo. In sinu matris Ecclesiae collocatus iste Dei servus, factus est Dominici corporis et sanguinis vasorumque ejus custos fortissimus. Ad unguem ita perordinans cuncta, quasi videretur Deus suscipi non ut in alterius, sed in propria sanctae majestatis gloria. Haec ejus devotio, haec erat fortis provisio, ut corde mundo et vestitu candido Deus immolaretur pro totius mundi piaculo. Hoc servitutis obsequio delectabatur terris positus jam in coelis. Jucundabatur in sanctorum pignoribus a se auro et argento bene ornatis vestibus albis, sacerdotalibus indumentis, crucibus pretiosis, calicibus auro bono fabricatis, thuribulis electum thymiama proferentibus, vasis argenteis ad emundationem manuum sacerdotis, qui stabat illa hora fundens preces ad Deum pro totius populi delictis. Et quid? Vas vinarium ex argento factum, quod canthara dicitur, a suo quodam clerico fuerat furatum; quod eum omnimodis tristem reddidit.
null
0625a163-5eac-462c-9146-6517af5c09e0
latin_170m_raw
null
None
None
None
Non sic autem ut turbaretur clericus qui postea fuit illi pretiosus. Examinationem furti minitans rex fieri, volens nolens clericus, mali patrator operis, quaesivit, redemit et suo illud loco restituit. In hoc rex Dei amicus alludens clerico dicebat: « Melius esse in domo propria apportare quam exportare, ne efficeretur similis Judae, qui fur erat, et loculos habens ea quae mittebantur exportabat (Joan. XII, 6). » Habuit enim postea hunc suae utilitati proximum, et sui boni consilii dignum. Sciebat hic piissimus Dei virtute sua et aliena curare vulnera, secundum patris Benedicti mandata, non detegere et publicare. Hujus igitur peccata pro tali facto sua Deus deleat quaesumus clementia, ut, sanctis omnibus intercedentibus, possideat justorum gaudia repromissa. Pergratum mihi est et hoc auribus intimare fidelium, quod est omnino narratu dignissimum. Provocabit nos Deum amantes in hoc liberalis istius serenissimi regis memoria, et ejus operatio digna, cum cordibus fidelium et infidelium tinnierit tuba, non illa quae ex aeramento, sed quae procedit de coelesti thesauro, et aperiens os suum dicit: #Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15) @#. Haec de tali viro cogitantes, occurrunt nobis plura cogitatione, auditu et sermone, quae non possunt ascribi prae multitudine, quia illa solus Deus agnovit sua forti prudentia et scientia, ingenio et arte, quae non possunt comprehendi miserabilis hominis virtute. Et quia a nobis diligitur mundus, delectamur in hujus excellentissimi regis operibus, in quibus, ut credimus, laudatur Deus, Rex gloriosus, cujus regni haeres erit perpetuus qui fuit mentis et corporis integra bonitate conspicuus. Quia ejus jucunda et delectabili vita adhuc frueretur mundus, credat orbis universus, si voluisset Dei Filius pro peccatoribus occisus. Aliquando proficiscente eo ad ecclesiam et prostrato in oratione coram Deo, quiddam verecundiae in ornamentis pellium a sancto collo dependentium sustinuit rex mitis et corde humilis. Fundente eo preces ad Deum, astat e proximo Rapaton latro, non ille fortissimus princeps latronum, qui tenet lectione principatum in libro Regum. Nam medictatem finalium chlamidis regis auferens haec ab eo suscepit mansuetissima et omni melle dulciora mandata: « Recede abhinc, recede; sufficiat tibi quod abstulisti, quia et alteri necessarium erit quod reliquum est. » Confusus latro abscessit ad imperium sancti viri, qui periclitantibus et pauperrimis hoc consentiebat ex more pro Dei amore, ut haberet eos apud Deum intercessores quos sciebat jam esse factos Dei cives. Sedes regalis, Pisciacus dicta, supra Sequanam posita, Francorum regibus satis est opportuna. In ea monasteria tria ab antiquis viris didicimus facta, unum in honorem sanctae Mariae, aliud sancti Joannis, tertium sancti Martini confessoris. E quibus unum in honore sanctae Mariae matris Domini rex bonus assumens et a novo aedificans, illud in ornamentis et clericis, auro et argento satis honorabile reddidit. Quo laudandi Deum nunquam finem habuit. Porro orationibus ibi adhaerens Deo, cum ad locum repausationis sui humillimi corporis reverteretur, post assuetos in oratione lacrymarum imbres fusos, invenit ibi suam lanceam a conjuge gloriosa bene argento paratam. Hanc considerans aspicit a foris si quempiam reperiret argentum hoc cui necessarium foret. Inveniensque quemdam pauperrimum, interrogat caute si haberet aliquid ferramenti quo posset auferri argentum. Pauperi inscio ad quid ita requireret ait Dei famulus ut perquirat quantocius. Inter haec orationi vacabat. Adveniens is qui missus fuerat ferramentum offert tali operi satis congruum. Obserantur ostia domus et rex cum paupere argentum a lancea auferens pauperculo dat bene faciens, et suis ipse sanctis manibus ei in sacculum mittens dat in mandatis, sicut mos erat, ut sibi in redeundo prospiceret ne uxor ejus eum videre posset. Obaudivit praeceptis regis necessitas pauperis. Peractis his, advenit regina mirans quod factum fuerit de lancea, quae sic erat destructa, de qua sperabat dominum suum forti laetificari gloria. Ad haec Domini fidem jurans rex joco hujus se non esse facti conscium, inter eos amicabilis est exorta contentio quibus eleemosynae largitio profuit et proderit, faciente Deo, mortuis saeculo, viventibus Deo. Quaedam adhuc de ejus non minima pietate narranda sunt. Clericus quidam pauperculus de regno Lotharii exiens, ad hunc de quo loquimur servum Dei veniens, est receptus. Is nempe clericus Oggerius dicebatur.
null
b7da83d8-a2f8-40fe-a11d-523752288d37
latin_170m_raw
null
None
None
None
Qui eum nimia bonitate suscipiens, suo sanctorum collegio sociavit clericorum et eum sufficienter in his quae debuit, adornavit, sperans secum habitaturum non paucis diebus et annis. Verum in his quae praevidere noluit inventus est. Nam super eum dicta David prophetae merito dicta sunt: #Verba oris ejus iniquitas et dolus. Noluit intelligere, ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo. Astitit omni viae non bonae, malitiam autem non audivit (Psal. XXXV, 4, 5) @#. Splendebat quippe in eo species Judae traditoris Domini, qui loculos habens, ea quae mittebantur exportabat. Nam quodam tempore advesperascente hora dici, coena cum suis sumpta, incumbentibus jam noctis tenebris, dum ad complenda, et quae sunt Deo reddenda cogitaret, ad domum Dei de more processit, praeeuntibus ante se clericis cum ceroferariis non minimi ponderis. Quibus positis, significavit rex humilis ne accederent ad excelsa. Stat rex in angulo, et corde tacito Deo suo reddit vota jucundo. Meditans ergo in conspectu Domini, aspicit jam dictum Oggerium ad altare accedere, cereum ad terram deponere, candelabrum sinu contegere. Turbantur clerici, qui hujus latrocinii debuerant esse custodes. Inquirunt dominum regem de furto; quibus se respondit nescire ullo modo. Pervenit hoc ad aures Constantiae reginae ejus conjugis, de qua quidam ad nomen ejus lusit dicens: Constans et fortis, quae non Constantia ludit. Haec accensa furore jurat per animam Willelmi sui genitoris custodibus mala se irrogaturam fore, luminibus privari et malis aliis deturpari, ni reddant quod ablatum fuerat de thesauro sancti et justi. Hoc ubi audivit in quo erat requies pietatis, cum qui erat latrunculus advocans, ita ad eum locutus est: « Amice Oggeri, abi hinc jam, ne te consumat inconstans Constantia uxor mea. Sufficiunt enim quae habes, donec intres in terram nativitatis tuae. Sit Dominus tecum ubicunque perrexeris. » Ubi hoc audivit furti dominus, cadens ad pedes piissimi regis volutabatur clamans: « Succurre mihi, domine, succurre. » Ipse vero volens eum eripere, dicebat: « Transi, transi, noli hic permanere, » dans ei et alia cum his quae absportaverat, ne deficeret in via. Post aliquot dies idem Dei famulus credens illum jam posse suum attigisse solum, conversus ad suos lepide et jucundissime dixit: « O bone Theudo (hic enim ei erat familiaris) ut quid tantum laboras in quaerendo candelabro, cum Deus omnipotens illud suo attribuerit pauperculo? Scias etenim tu et tui quod illi plus quam nobis necessarium fuerat, cum Deus nobis peccatoribus omnia quae sunt in terris attribuerit, ut subveniamus pauperibus, orphanis, viduis et omni populo Dei. » Palatium insigne, quod est Parisius, suo construxerant jussu officiales ejus. Quod volens praesentia sui die sancto Paschae nobilitari, more regali jussit mensam parari. Cumque aquam ad abluendas manus praesto haberet, adest caecus quidam inter pauperum multitudinem coram eo assistentium, qui illius erant memoriale continuum, qui ut illi aquam jactaret in faciem humillimam effert precem. At ille continuo, velut pro joco ducens pauperis precem, dum primum in manibus accepit aquam, illius projecit in faciem. Qui mox, videntibus cunctis optimatibus qui astabant, cum respersione aquae amissa oculorum caecitate, congratulantibus cunctis in Domino, laetior inter convivas discubuit prandio. Fuitque discumbentibus tota die hujusce rei confabulatio ad omnipotentis laudem Dei; quorum verba forte fuissent vana et otiosa, nisi tanto lumine forent illustrati illo die. Nec immerito sane potest existimari quod palatium illud frequenti regio conventu sit honorandum, quod divina virtus tali decoravit miraculo et populi sacravit jubilo, dum vesci voluit ibi devotissimus rex die primo. Vigore justitiae vigens idem rex serenissimus studebat non continuari os suum mendacio, sed veritatem corde et ore proferre, Domini Dei fidem jurans assidue. Unde nimirum suos, a quibus sacramentum recipiebat, volens justificare quemadmodum seipsum, fecerat unum phylacterium olocristallinum, in gyro auro puro adornatum, absque alicujus sancti pignorum inclusione, super quod jurabant sui primates, hac pia fraude nescii. Aliud quoque jussit parari argento, in quo posuit ovum cujusdam avis quae vocatur grippis, super quod minus potentes et rusticos jurare praecipiebat. O quam bene et congrue huic sancto viro concordant illius sancti dicta prophetae dicentis: #Habitabit in
null
99d11cbd-7b99-47e4-aba0-f52eb9079daf
latin_170m_raw
null
None
None
None
tabernaculum Altissimi, qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversum proximum suum (Psal. XIV, 3) @#. Cui utique bono illum adhaesisse tota cordis intentione certissimum est, ut mereretur esse in superna haereditate beatorum cohaeres. Quanta vero humilitatis virtus in eo fuerit paucis edicendum est verbis. Colloquium cum episcopis sui regni habens rex humilis, inter colloquium unumquemque aspiciens, vidit quemdam eorum mole carnis gravatum, pedes suos dependere ab alto. Pietate ductus a longe quaerens subpedaneum reperit unum. Quod manibus Deo et hominibus charus apprehendens, illud tanto pontifici offerre non recusavit et sub pedibus ejus ponere non est dedignatus. Erat autem hic episcopus Lingonensis, Lambertus nomine dictus, scientia, religione et bonitate pollens. In magna etenim ex hoc admiratione pro tali facto omnes episcopi et principes habuere saepefatum Rotbertum humillimum et inclytum regem. Is quippe rex Deo dilectus Rotbertus semper meminit sanctae legis, quia memor fuit operis Dei in omnibus viis suis. Sciebat etenim scriptum: « Scientia, virtus; custos virtutis, humilitas sancta. » Et illud beati papae Gregorii: « Qui sine humilitate virtutes congregat, quasi in ventum pulverem portat. » Legerat quid dixerit quidam ex Patribus: « Omnis labor sine humilitate vanus est; humilitatis signum dat regnum coelorum. » Nos ergo oremus omnipotentem Deum, ut hic electus, qui deposito omni tumore superbiae conjunctus est Christo Deo sanctae humilitatis virtute, ita illi jungatur in saeculo venturo, ut in judicio a sinistra parte disjunctus, non inveniat in eo Jesus Christus quod damnet in poena, sed quod pietate multiplici provebat ad coronam, quam promisit diligentibus se ad gloriam. Hic etenim vir Dei tantus ac talis quod amavit, quod cupiit, quod credidit, Deus est Rex regum, Dominus dominorum spes utique certa fidelium. Jactantiam superbae mentis a se rejiciens rex humilis et cum multiplici pietate nominandus Rotbertus studebat illi semper placere virtutibus bonis qui habitat in excelsis. Devitans sublimes suscipiebat quos poterat humiles, qui certis temporibus veras vero Deo redderent laudes. Suscepit in hoc et exemplum ab Ambrosio Mediolanensium civitatis venerabili episcopo, qui binos Ecclesiae suae, cui praesidebat, clericos pro incessu superbo gravibus tradidit lamentis, donec, calcato tumore superbiae, addiscerent humilitate pergere, qui erant correcti virga sacerdotalis disciplinae. Idem namque beatus pontifex, in tractatu De diluvio et arca Noe, habitus hoc modo arrogantium curavit edicere, scilicet quales describit Isaias Judaeae filias, oculorum micantes nutibus et alta se cervice jactantes. Sunt enim hujusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, cervice resupina, qui solum quidem pedum praestringant vestigiis, toto autem se librant corpore et inani suspendunt texamine. In priora gressu prodeunt, in posteriora verticem reclinantes, coelum spectant: terram autem fastidiunt, tanquam cervicis dolore suffixi, ut eam inclinare non possint. Hos igitur delevit Deus de libro vitae, dicens: #Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11) @#. Nec inter merita sanctorum commentis [ #al.,@# commeritis] facit adhaerere coelestibus. Haec idcirco diximus, ut cognoscant omnes quis in tanto Francorum imperatore mundi fuerit despectus, qui humilitate sancta coelorum possedit regna. Hujus igitur inclyti regis avus Hugo, pro pietate, bonitate, fortitudine Magnus dictus, monasterium S. Maglorii confessoris Christi in civitate Parisius simul cum filio construens nobiliter, monachos sub regula patris Benedicti vivere paratos ibi collocat, et in auro vel argento locum ipsum dicat, et caeteris ornamentis, pro salute sua et filii ac futurae posteritatis. Mater quoque ejus supradicta Adhelaidis, admiranda satis in sancta devotione regina, fecit monasterium sancti Frambaldi in civitate Silvanectensi, ubi duodecim ad serviendum Domino clericos misit et de quibus viverent abunde subministravit. Construxit et monasterium in territorio Parisiensi, villa quae dicitur Argentoilus, ubi numerum ancillarum Dei non minimum sub norma sancti Benedicti vivere paratas adunavit; ad laudem et gloriam bonorum omnium Inspiratoris et sub honore sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae omnipotenti Domino dedicari et consecrari voluit. Fecit nihilominus sancto pontifici Martino casulam auro operatam optimo, inter scapulas majestatem veri pontificis continentem, Cherubim quoque ac Seraphim colla Dominatori omnium submittentia. In pectore vero Agnum Dei, nostrae redemptionis hostiam; quatuor
null
0f7e8041-3f03-421d-887b-a72a19ea7e8e
latin_170m_raw
null
None
None
None
e regione praefigens animalia Dominum gloriae adorantia. Fecit et eidem beato confessori cappam unam intextam auro; duas vero ex argento. Speciali autem suo post Dominum amicorum amico, beato videlicet Dionysio, casulam miro itidem opere factam contulit. Cui et aliud, ut tantam decebat feminam, ornamentum contexuit, quod vocatur orbis terrarum, illi Caroli Calvi dissimillimum. Sperabat enim se Deo fidelis regina partem habituram cum eo, cui promiserat Deus sermone non casso impetraturum pro quibuscunque petiisset. Etenim illius universa progenies famulam se tanti martyris in omni opere proclamabat, reddens Domino suo quae sunt servi debitae servitutis obsequio. Erant siquidem huic generationi speciales amici, sancta videlicet Maria, et pater et dux monachorum sanctus Benedictus, sanctus quoque Martinus, sanctus nec ne Anianus atque victoriosi martyres Christi Cornelius et Cyprianus; optatissimus vero gloriosus martyr Dionysius ac inclyta virgo beata Genovefa. Fertur autem dixisse moriens bonus Pater: « O optime fili, per sanctam et individuam Trinitatem te obtestor, ne quando animus subripiat acquiescere consiliis adulantium, vel muneribus donisque venenatis te ad vota sua maligna adducere cupientium ex his abbatiis quae tibi post Deum perpetualiter delego; neve animi levitate ductus quolibet modo distrahas, diripias aut ira excitante dissipes. Specialiter vero tibi inculco nullo pacto ducem omnium, Patrem dico Benedictum, a te patiaris divelli, illum apud communem Judicem salutis aditum, tranquillitatis portum postque carnis obitum securitatis asylum. » Quae autem haec ancilla Dei, mater prudentissimi regis Rotberti, opera bona fecerit, paucis adnotare libet. Ipse juvenis laborabat forti infirmitate corporis, de qua erat patri et matri in timore periculum. Pro quo fecit in seniori ecclesia Aurelianensis civitatis, quam sanctus Evurtius per Dei dexteram fundavit et more ecclesiastico benedixit in sanctae et vivificae Crucis honore imaginem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi pendentis in cruce, ex auro puro, ut liberaretur a mortis periculo, quem Deus omnipotens jam apud se decreverat regnaturum in mundo. Nam et ejus virtute liberatus est. Dederat autem et pater pro filio unico sanctae Crucis loco urceum argenteum pensantem LX libras, qui usque ad haec nostra tempora permansit in domo Dei sancta. Crescens quippe aetate et vir factus virtute totam terram sanctae Crucis, quam Fulco episcopus pro adjutorio sui Hugoni potentissimo Belvacensi dederat; hic vir Dei, qui laude et verbo omnipotenti complacebat Deo, moesto factus animo, per saecula celebrando salutiferae Crucis loco suo reddidit dono. Hunc denique locum, Aurelianensem scilicet sedem, specialius semper dilexit, quia in ea natus adolevit, et post regeneratus ex aqua et Spiritu sancto, ibi assumptionis suae in Regem solemnem utique percepit benedictionem. Domnus etiam Theodericus ejusdem civitatis episcopus, cujus vox laudem Domini digne et laudabiliter eructabat, volens haberi memoriam sui nominis in monasterio sanctae Crucis, jubet vas fieri ex centum solidis auri optimi, in quo consecraretur sanguis Domini nostri Jesu Christi. Junxerat se tanto pontifici rex mente humili, qui superno tactus amore fecit in ipso sancto calice patenam ad conficiendum in ea corpus Redemptoris mundi, ut esset ei crucis signaculum in auxilium et sancta passio vera animae carnisque redemptio. Nihilominus et domnum Odolricum episcopum in sacerdotali vestimento sic honoravit, ut astans in sacrificio Domini circumtectus ex omni parte auro et purpura videretur. Urceolum ex onichino factum, quod comparaverat rex ditissimus pretio LX librarum, iterum ipsi sanctae Crucis loco contulit simul cum alio argenteo et manipulo. Dedit etiam et pallia tria pretiosa in ornatu ecclesiae, pro sua suorumque filiorum salute, et alia multa quae non possunt littera notari nec numero comprehendi. Sanctorum enim corpora martyrum pretiosorum Saviniani et Potentiani, qui passi sunt acerrime in Senonensi urbe, auro, argento, gemmis ita vestivit ut in his delectaretur omnis mundus, quos in terris rex honorificaverat, laude dignis. Praeterea Patri Benedicto et suis, cui semper totis adhaeserat praecordiis, pro sua in tota mundi latitudine admirabili vita, piscatoriam Ligeritti fluminis benignissimus attribuit, scripto firmavit et ex his nil aliud quam intercessionis illius quaesivit suffragia. Sed et praeceptum de immunitate Floriaci loci, seu de his quae monasterii competunt utilitatibus, auctoritate regia firmavit et sigillo suo ut bonus et sapiens insignivit. In ornamentis quippe ecclesiasticis Patrem Benedictum honorans, quo eo amore dilexerit manifestissime aperuit. Nam altare sanctae Dei genitricis Mariae pallio pretiosissimo post ignem, qui fuit immensa
null
1d70865d-0f79-494a-89b8-f7249b09bac6
latin_170m_raw
null
None
None
None
nostri sancti loci calamitas, cooperuit et thymiamaterio usquequaque satis mirabili, auro et gemmis bene elevato in sublimi, hunc sanctum devotissime nobilitavit. Erat enim et hoc adplene conveniens thymiamaterium thuribulo aureo a Gauzlino abbate mirabilium factore patrato, cujus opus splendescit prae omnibus quae vidimus ipsi qui haec scribimus, in Floriaco loco. Monasterium S. Cassiani confessoris summi in Hedua civitate, quae et Augustodunus, nimia dirutum vetustate a novo aedificavit et in eo Dei ministros collocans abbatiam, sicut prius, construxit, praebens sumptus his qui ibidem Deo deservirent. Hoc ei studium, haec ejus semper fuit in opere Dei voluntas. Palatio Compendii damnum accidit regi in furto nobili. Instabat tunc dies Pentecostes, quo Spiritus sanctus replens animas mundat fidelium corda, ut placeant Patri et Filio, quibus aequalis Spiritus sancti portio. Volens illo die pater rex gloriosus filium suum statuere in regem, nomine Hugonem, strenuissimae nobilitatis juvenem, pro immensa patris et filii bonitate, quae erat divulgata toto terrarum orbe, ad faciendum eum festinabat omnis mundus, quia delectabatur in talibus. Fuit enim hic bonus juvenis excellentissimae probitatis, omnes complectens, omnes diligens, nullum despiciens, dilectus a cunctis et semper amatus. Die autem primo perfecta benedictione mirabili, pater laetus factus de filio, exsultabat gaudio immenso. Admonitio patris eo die talis facta est in filio bono: « Vide, fili, semper sis memor Dei, qui te hodie participem sui fecit regni, ut aequitatis et justitiae in semitis delecteris. Quod, quaeso, attribuat mihi Deus ut videam, et tibi ut facias juxta ejus voluntatem, quae omnibus desiderantibus eam semper adest. » Inter haec festiva solemnia quidam clericorum, vesano corde meditatus perversa, accelerat perficere ea. Speciem cervi ex argento mero facti vir Dei habens in thesauris suis eo delectabatur solemnibus festis. Acceperat hoc munus a duce Normannorum Richardo ad usus humanos, quod benignus ore, benignus corde, benigno non distulit conferre Deo. Erat huic ornamento adjunctus scyphus corneus, quo deferebatur vinum ad celebrandum sacrificium. Haec aspiciens quidam pestifer et nequam clericus, arripit, caligis recondit, huc illucque vadens non invenit cui ea venditione contribueret, vel quomodo illam speciem cervi destruere posset. Credendum est cunctis ea pii regis servata meritis, qui toto corde erat Deo fidelis. Nam tertia Sabbati in oratorio Turris Caroli colloquens cum quodam familiaritate perfecta sibi conjuncto, ecce fur veniens ante altare se collocat, preces inutiles spargit et longa protrahens suspiria, facistergio altaris prolixo operit, simul cum scypho, et sic verecundus abiit, nesciens miser quorum oculi super eum erant defixi. Cessans rex a colloquio vadit ad altare pede levi cum amico vero, et sua accipiens reddit laetus ministro, interminans socio ne, dum adviveret, nomen ejus saeculo innotesceret et tanto viro verecundiam faceret. Verum quia opponit se nostrae narrationi quorumdam perversae mentis intentio, qui omne bonum quod ipsi nequeunt assequi aliis invidere et malignitatis caleaneo, prout possunt, premere non erubescunt, quique, si quid excessus humanitus admissum est, eo cuncta boni operis succedentia germina canino dente oblatrant suffocari, hunc sanctissimum virum lacerare non pertimescentes: Non, inquiunt, haec quae prolata sunt bona de eo opera ad salutem illius provenient animae, quoniam non exhorruit facinus copulationis illicitae, dum commatrem et sibi consanguinitatis vinculo nexam duxit uxorem. Quorum irrationabilitatem placet evidenti sanctae Scripturae indicio convincere. Sed, ne forte loquendi proclament aditum sibi intercludi, dent nobis aliquem sine prolapsione delicti. Quis vero castum se habere cor gloriabitur? cum nec unius diei infans mundus esse Scripturae testimonio comprobetur? Siquidem ob inertiam desipientium comprimendam haec dixerim, non ut viri ultro poenitentis culpam occultem. Sicut enim sanctus David, lege prohibibitus, Bethsabee contra fas concupivit et rapuit, ita et iste, contra sacrae fidei jura agens, praefatam mulierem nefarie sibi copulavit uxorem. Illi non solum satis fuit in mulierem peccasse, sed molita viri innoxii nece incurrit duplex peccatum. Huic profecto magis libuit Deum offendisse, quam a muliere duplici sibi lege prohibita torum servare immaculatum. Sed utriusque peccati vulnus verus humani generis benigna dispositione sanavit Medicus: illum per Nathan prophetam suum, dum pauperis viri unius oviculae et divitis ovium abundantis multitudine paradigmate objecto, se reum agnoscens dixit peccasse; istum aeque per domnum et
null
32e2d250-03ed-4a66-b7ba-0def6b320dcb
latin_170m_raw
null
None
None
None
venerabilem Abbonem, Floriacensium a Deo praeelectum abbatem, nunc, Christi favente gratia, miraculis coruscum, spreta mortis formidine dure increpatum privatim et publice. Cujus sancti viri increpatio tam diu perstitit donec rex mitissimus reatum suum agnosceret, et quam male sibi copulaverat mulierem prorsus derelinqueret, et peccati maculam grata Deo satisfactione dilueret. Uterque igitur rex Deo acceptus, utpote ab illo coronatus. Quos nudos peperit natura mundo, sancta dispositione sui gloriosos habere voluit et inclytos saeculo. Et quia, ut ait Scriptura, permittit Deus fieri quod non vult, permisit benigna dispensatio sic eos occumbere peccato, ut se humanitate aequales subjectis recognoscerent, et reliquum vitae tempus vigiliis et orationibus inhaerendo transigerent, varias corporum passiones sustinerent, ut adimpleretur in eis sacrae Scripturae testimonium, quae ait: #Corripit Deus quem diligit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6) @#. Uterque peccavit, quod solent reges; sed a Deo visitati poenituerunt, fleverunt, ingemuerunt, quod non solent reges. Siquidem exemplo beati David, domnus iste noster Rotbertus confessus est culpam, obsecravit indulgentiam, deploravit aerumnam, jejunavit, oravit et confessionis suae testimonium in perpetua saecula vulgato dolore transmisit. Quod non erubescunt facere privati rex non erubuit confiteri. Qui tenentur legibus audent suum negare peccatum, dedignantur rogare indulgentiam quam petebat qui nullis legibus tenebatur humanis. Quod peccavit conditionis est; quod supplicavit correctionis. Lapsus communis, sed confessio specialis. Culpam itaque incidisse naturae est, diluisse virtutis. Ob hoc nimirum ista facere non despexit, quia sciebat Deum pusillis et magnis fore timendum et potentem quemque divina admoneri Scriptura: #Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam.@# His igitur rex humilis, legibus absolutus, suae tamen reus fuit conscientiae. Quibus vinculis se edomare desiderans, divinum sibi precatur auxilium, ut ab omni criminis labe mundetur. Et revera, cum mitis et corde mansuetus egregia semper habuerit sanctus rex suae mansuetudinis et pietatis insignia, ita ut adversariis suis frequenter ignoverit atque ab eorum nece abstinendum putaverit, non est mirum quod tam graviter doleat noxium sibi obrepsisse peccatum. Et ideo a peccatis mortalibus liberari se postulavit, laudavit Dominum Deum suum, justitiam Domini praedicavit, et exsultavit ejus lingua justitia de coelo prospicientis, quae processit de utero intactae Virginis. Unum vero quiddam memoria dignum a patre hujus inclyti regis et a Deo electi patratum, huic lectioni inserere dignum duxi. In eo namque sacerdotes veridici, abbates et monachi, sanctae normae non nescii, exemplar virtutem, quod non solum imitari, sed etiam admirari valeant, invenient. Ante omnia autem pietatis et misericordiae omni laude extollenda insignia. Quodam namque tempore sanctum diem Paschae in civitate Parisius solemniter celebrans, secunda Sabbati ad domum suam apud Sanctum Dionysium laetus regressus est, ibique solemnes exegit dies. Tertia autem Sabbati adveniente hora, qua laudibus laudaretur per omnia saecula Deus, surgit a lecto et ad ecclesiam ire disponit. Aspiciens ergo videt duos ex adverso jacentes in angulo, operi insistentes nefario. Horum fragilitati condolens, ornamentum pellium, quod erat pretiosissimum, tollit a collo et super peccatores projicit corde benigno. Quo facto, ecclesiam sanctorum omnipotentem Deum rogaturus intravit, ubi pro ipsis peccatoribus ne perirent oravit. Prolongata vero oratione et sperans jam abiisse mortuos peccatores, qui poenitentia viverent Deo, evocat sui corporis custodem, et ut aliud sibi ejusdem generis deferat ornamentum humillimis verbis imperat, mandans hoc minis imperialibus, ut neque conjugi gloriosae, neque alicui istud unquam manifestaretur. O quam perfectus, qui sic suo peccatores protexit vestimento! quam sanctus sacerdos! quam pius abbas religiosusque monachus! quam rectissima virtutis et perfectionis norma, cui inniti potest justitiae concupiscens semitas! Tali quippe mandat monachorum pater et dux confiteri peccata, qui sciret sua et aliena curare vulnera, non autem detegere et publicare. O felix participatione Dei pietas et misericordia, quae sic floruerunt in tanto et tali viro! quas et ipse Rotbertus noster quasi haereditario jure a patre relictas possedit. Ingo summae ingenuitatis vir et bonitatis, abbas Sancti Germani Parisius civitate constituti monasterii, ad hunc Dei famulum pro sua et fratrum utilitate Aurelianis duos boni testimonii direxit fratres. Qui ab eo visi pacis honorati sunt osculo, ut ei mos erat, interrogatique
null
25c9d8af-e0f5-4405-87af-b2ba61cb43fd
latin_170m_raw
null
None
None
None
sunt benignissime qua causa ad eum properassent. Vocabantur autem propriis nominibus Herbertus unus, alter vero Gauzfredus, haud infimi ordinis monastici viri. Quibus pio de more imperat ut post matutinos hymnos sua praesentia assisterent et de quibus vellent audientiam haberent. Quibus jussa observantibus contigit ut in ipsa ecclesia, in qua consederant, his cernentibus, candela exstingueretur. Qua exstincta, religiosum virum, Theudonem clericum proximum suum a lecto evocat candelamque porrigens ad requirendum lumen quantocius dirigit. Interea devotissimus rex psalmis et orationibus vacans, dum qui missus fuerat revertitur, videt virum Domini candelam ardentem tenere in manibus, qui tenebat charitatem in moribus. Quod admirans et Deum hymnisonis vocibus laudare cupiens, omnimodis illum prohibet, ut a jactantia superbae mentis ex toto se liberans, Dei in omnibus collaudans virtutem diceret cum David: #Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis (Psal. XXI, 7) @#. Et iterum: #Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum (Psal. CXVIII, 107) @#. Legimus in divinis Voluminibus quod #servire Deo regnare est.@# Quod pro certo cognovit qui admonuit, dicens: #Servite Domino in timore (Psal. II, 11) @#. Quod utique iste noster, de quo loquimur, vir beatus adimplevit pro posse et velle. Et sicut Moyses Dei famulus, precibus humillimis, manibus extensis prostravit Amalech; ita et hic verus Dei amicus, suis devictis hostibus virtute sancti Spiritus, semper Deum habuit adjutorem, qui est salus omnium. Resplendebat quippe in eo animi dulcedo, qua omnem sibi conciliabat hominem. Erat ei sapientia salutaris, qua delectabatur cum suis. Docebat quosdam in lectionibus, alios in hymnis et laudibus, et ad talia semper exhortans, omne secundum apostolum omnibus fiebat, ut cunctos lucrifaceret (I Cor. IX, 22). Caeterum quod pontifices ipsi abbatesque facere pigritabant, quorum est errantes corrigere et bonos quosque exemplo suo ad meliora provocare, ipse verus Dei amicus audebat; de cujus cordis thesauro procedebat vox exsultationis et salutis, qua delectari gaudebat cum omnibus sanctis, secundum Apostolum carnem suam crucifigendo cum vitiis et concupiscentiis mundi hujus (Gal. V, 24), delectabile semper divinitati seipsum praeparans templum. Ad divinum officium primus, ad laudandum Deum sedulus. Quocunque illi erat eundum praeparabatur vehiculum, quod deportaret divini ministerii tentorium. Quo in terram fixo, deponebantur ibi sancta, ut quia secundum Psalmistam: #Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1) @#, proderet se devotum famulum, quovis in loco Deo devotas persolvere laudes. Erant enim fixa et bene plantata in corde mansuetissimi et Deum bene amantis regis beatissimi Antonii verba: « Jesum Christum semper desiderate, quia in omni sede terrarum constituta regna coelorum. » Sanctas noctes, hoc est nativitatis Domini, sancti Paschae et Pentecostes, sic totas ducebat insomnes usque ad summum mane ut nec sedens vel stans somnum caperet, donec quam exspectabat et desiderabat salutiferam corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi perceptionem perciperet. Probata de eo res ista et in omni saeculo manifestata. Solemnitate vero nativitatis sancti Joannis Baptistae, hanc quam in nativitate Domini tenebat consuetudinem ut post laudationem Domini, quae est in hymno #Te Deum laudamus,@# missa celebraretur devote, quae sanctis est libris praenotata, in primo mane. Hoc sancta constituit auctoritas Gregorii Magni et aliorum in missa; Amalarii vero iterum doctrina, quam assumpsit ex dictis sanctorum Patrum. Quis autem ei mos fuerit dandae eleemosynae in sui regni sedibus non praetermittimus. In Parisius civitate, Silvanectis, Aurelianis, Divione, Antissiodoro, Avalone, Meloduno, Stampis, in unaquaque harum sede, trecentis, vel, quod est verius, mille pauperibus dabatur panis et vini abundantia, et hoc specialius ipso quo ad Deum transiit anno, qui est incarnationis Dominicae millesimus tricesimus secundus. Praeter haec, quo ibat quotidie in sancta Quadragesima C aut CC jubebat pauperibus dari panem, piscium et vini cibaria. In die autem Coenae Domini, non videntibus incredibile, V dentibus vero et servientibus in tali negotio satis admirabile, cum non minus quam trecenti ipsa die sua providentia congregati, de ejus sancta manu flexo poplite in terram, unusquisque legumen
null
f404f3ea-f210-4433-b192-51d7a065fa8f
latin_170m_raw
null
None
None
None
, piscem, panem, denarium unum sumebat in manibus. Et hoc hora diei tertia. Hora itidem sexta. Itidem centum clericis pauperibus praebendam panis, piscis, et vini concedebat; duodecim unumquemque eorum honorans denariis, corde et ore Davidicos semper decantans psalmos. Post mensam vero praeparans se ad Dei servitium rex humilis ponebat vestimenta sua, indutus ad carnem cilicio, adjunctoque clericorum collegio centum sexaginta et eo amplius numero, ad exemplum Domini eorum pedes lavans capillis capitis sui tergebat, et ad mandatum Domini singulos eorum duobus solidis remunerans, clero praesente et diacono astante, qui lectionem legeret secundum Joannem in Coena Domini dictam et factam. Talibus factis occupabat se rex meritis gloriosus, loca sanctorum perlustrando toto die sancto Parasceve et crucem Domini adorando usque iu vigilia sanctae Resurrectionis, in qua assumebat statim sacrificium laudis, quae non defuit ab ejus ore in omnibus saeculis. His et hujuscemodi virtutum meritis bonorumque operum exhibitionibus gloriosus et toto orbe praedicandus Rotbertus rex se mirabilem mundo praebuit, cunctis posteris imitabilem dereliquit. Hic autem post Deum specialis gloria regum, pro sacrato sanctorum apostolorum numero, quos semper amabat corde benigno et quorum solemnes festivitates votivo praeveniebat jejunio, ad horum exemplum duodecim pauperes secum ducebat, quos specialius diligebat. Quibus ipse erat vera requies post labores. Nam his sanctis pauperibus comparans fortissimos asinorum pullos, ante se, ubicunque pergebat, laetantes, Deum laudantes et animam suam benedicentes dirigebat. In his nempe et aliis innumerabilibus pauperibus recreandis nunquam habuit nolle, sed semper velle. Morituris his fortis erat provisio, ne quis minueretur de numero, eratque eis vivorum successio et apud Deum tanti regis oblatio. Hoc studium, haec ejus semper fuit bona voluntas, cui semper adhaeserat, participatione summi boni; vera bonitas, in qua clarissimus versificator his versibus est delectatus: #Major cura boni est fratrum relevare labores,@# #Et fieri optatum tristibus auxilium.@# #Pascere jejunos, nudos vestire, ligatos@# #Solvere, discordes conciliare sibi.@# #Et quaecunque homines miseri solatia quaerunt,@# #Haec, ut possibile est, promere corde pio.@# #Ut recte vere cupidus vereque benignus@# #Quae mala sunt fugiat, quae bona sunt faciat.@# Haec omnia in tanto viro fuisse omnis cognovit mundus, quia eum semper dilexit Deus. Praeterea construxit a novo in urbe Aureliana monasterium sancti Aniani singularis sui apud Deum advocati. Qui quam pium sanctae devotionis amorem erga eumdem habuerit nullus edicere valet, quia illum suum semper post Deum adjutorem, protectorem et defensorem habere voluit, ad quoscunque potuisset pergere gressus. Nam uno die a quodam suo speciali amicorum amico interpellatus ut quid talem ac tantum pontificem et non alios sic sanctos suis sanctis laudibus extolleret, respondisse humillima et piissima voce fertur: Quis est Anianus? Anianus, Anianus pro certo est vera nostrorum consolatio, laborantium fortitudo, regum protectio, principum defensio, pontificum exsultatio, clericorum, monachorum, orphanorum et viduarum egregia et inenarrabilis sublevatio. Et illudens ad circumstantes pueros ait: Num et iste, de quo loquimur, Arianus. a poenis virgarum vobis pueris non est frequens, vera et probata liberatio? Ardens tanti pontificis honore hic redolens flos et decus Ecclesiae sanctae, et gratia Dei desiderio eum in altiori volens constituere loco, domum Domini super eum in melius construere coepit et, Deo cooperante et sancto Aniano auxilia praebente, ad finem usque perduxit. Habet namque ipsa domus in longitudine tensas quadraginta duas, in latitudine duodecim, in alto decem, fenestras centum viginti tres. Fecit et altaria in ipso monasterio ad laudem sanctorum numero novemdecim, quorum memoriam hic adnotare curavimus; principale, in honorem apostoli Petri, cui supradictus rex associavit coapostolum Paulum in benedictione, cum non antea ibi nisi solius sancti Petri esset veneratio; ad caput S. Aniani, unum; ad pedes, aliud; aliud in honore S. Benedicti; caetera sunt in honore eorum quorum nomina sunt ascripta, sancti videlicet Evurtii, sancti Laurentii, S. Georgii omniumque sanctorum, item S. Martini, S. Mauritii, S. Stephani, S. Antonii, S. Vincentii, sanctae Mariae, sancti Joannis, sancti Salvatoris, S. Mamerti, S. Nicolai et S. Michaelis. Caput autem ipsius monasterii fecit miro opere in
null
6124e079-3550-4b44-871d-9970945d8263
latin_170m_raw
null
None
None
None
similitudinem monasterii sanctae Mariae matris Domini et sanctorum Agricolae et Vitalis in Claromonte constituti. Lecticam ipsius S. Aniani a fronte auro bono et optimo, et lapidibus pretiosis et argento mero praeoccupavit. Tabulam ad altare S. Petri, in cujus honore exstat locus, auro bono totam cooperuit, de qua Constantia, nobilis regina, ejus conjux gloriosa, post mortem viri sui sanctissimi Deo et sancto attribuit Aniano summam, scilicet librarum septem ipsius metalli in meliorandis a se monasterii facti tectis; quibus ab imis ad superiora apertis, coelum melius cerneretur quam terra. Exstitit in ea quantitas auri quindecim librarum probati. Quod reliquum fuit in quibus debuit distribuit, quia erat ei sollicitudo Ecclesiarum Dei, juxta utile senioris sui velle. Post quae omnia cupidus sanctae benedictionis rex Rotbertus gloriosus, suae ordinationis, benedictionis et assumptionis in regem anno tricesimo sexto, jussione imperatoria evocavit archipraesules Gauzlinum Bituricensem et abbatem Floriacensem, Leothericum Senonensem, necnon et Arnulphum Turonensem. Quorum praesentiam subsequuntur praesules Odolricus Aurelianensis, Theodoricus Carnotensis, Bernerius Meldensis, Guarinus Belvacensis, et Rodulfus Silvanectensis. Non defuit etiam praesentia domni et venerabilis Odilonis, Cluniacensium abbatis, et aliorum bonorum virorum non minimi meriti, cum quibus semper desiderabat colloqui. Ab his pro certo et aliis Dei ministris levatur illud nobile corpus amici Dei Aniani sanctissimi de sepulcro cum corporibus sanctorum Euspicii, Monitoris et Flosculi confessorum, Baudelii et Scubilii martyrum et Agiae matris S. Lupi confessoris; et ab ipso glorioso rege et aliis, quos jam praenotavit littera, qui pro tali negotio advenerant, custoditur, laudatur, et decantatur in hymnis et laudibus in ecclesia S. Martini quoadusque praepararentur utilia et necessaria sanctae benedictioni. Praeparatis ergo omnibus, ab ipsis sanctis sacerdotibus locum ipsum benedici et consecrari solemniter fecit, anno Dominicae incarnationis millesimo vicesimo nono, indictione duodecima. Sumitur itaque humeris inclyti regis gaudentium simul et laetantium populorum et transfertur cum laudibus in templum novum, quod ipse inclytus Rotbertus aedificaverat, laudantes Dominum et S. Anianum in tympano et choro, in chordis et organo, et eum in loco collocant sancto ad honorem, gloriam et laudem Jesu Christi Domini nostri et famuli sui Aniani, speciali gloria decorati. Expleta benedictione solemni et omnibus quae ad dedicationem sancti templi pertinebant, vadit jam cum reverentia nominandus pater patriae Rotbertus ante altare sanctissimi Petri et dilecti domni Aniani, in conspectu omnium populorum, et exuens se vestimento purpureo, quod lingua rustica dicitur rocus, utroque genu fixo in terram, toto de corde ad Deum supplicem fudit precem in his verbis: « Gratias, inquit, ago tibi, bone Deus, qui ad effectum meam voluntatem hodie meritis S. Aniani perduxisti, laetificans animam meam de corporibus sanctorum cum eo hodierna die triumphantium. Da ergo, Domine, per hos sanctos tuos vivis delictorum indulgentiam, defunctis omnibus vitam et requiem sempiternam. Tempora nostra prospice, regnum tuum, quod tua pietate, misericordia, bonitate nobis datum est, rege, dispone, custodi ad laudem et gloriam nominis tui, S. Aniani virtute mirabili patris patriae ab inimicis mirabiliter liberatae. » Peracta oratione, ad sua quisque laetus regreditur et de suis donariis ipso die locus insigniter nobilitatur, in quatuor scilicet palliis pretiosissimis, et urceo argenteo et capella, quam post obitum suum Deo omnipotenti et sanctissimo confessori delegavit Aniano. Capella autem hujus piissimi, prudentissimi, potentissimi regis Rotberti, talis fuit: Cappae octodecim bonae, optimae et bene paratae. Libri Evangeliorum aurei duo, argentei duo, et alii duo parvi, cum missali uno transmarino, bene parato ebore et argento. Philacteria aurea duodecim. Altare unum auro et argento mirabiliter paratum, continens in medio petram laudabilem, quae dicitur onichinus. Cruces aureae tres. Major ex his continet in se libras auri puri septem. Signa quinque. Unum ex his satis mirabile, in quo duo millenaria metalli et sexcentae librae fuerunt, cui imprimi jussit signum baptismi de oleo et chrismate facti, sicut ordo deposcit ecclesiasticus, et ut vocaretur Rotbertus attribueret Spiritus sanctus. Dedit etiam et huic sancto ecclesias duas, Sentiliacum et Rutinagum, cum villis et omnibus quae ad ipsas pertinent, quas praecepto regali firmavit et corroborari jussit. Promeruit autem et a domno Theodorico venerabili Aurelianorum episcopo altaria ipsarum ecclesiarum cum pontificali privilegio de ipsis
null
83f207b6-ef3b-4845-95a2-2c3b93c42a21
latin_170m_raw
null
None
None
None
a se facto, quod sancto contulit Aniano et regi inclyto, qui eum in voce exsultationis semper dilexerat de corde bono. Castrum Crispiacus dictum a Waltero potenti nobiliter constructum Suessionico in territorio, Abbatiam sancti Arnulfi a se factam nobilis nobilem et per saecula reddidit illustrem. Nostra enim aetate ibi abbatem quemdam, Lezcelinum nomine, constituit, boni testimonii virum, professione regularis vitae monachum, quotannis venientem ad hunc Dei virum. Suscipiebatur ab eo ut Dei servus, et colloquium habentes de coelestibus, post in redeundo honorabatur ab eo honorabilibus muneribus quam splendide, quae erant juncta coelestibus perfectae charitatis virtute. Quodam autem tempore sanctae Quadragesimae Pisciaco ad regem de more properans, temporales simul et spiritales sumpserunt cibos. Avita se posthaec conjungentes bonitate, offert regi charitatem Dei abbas bonus, pro relevatione corporis ejus humillimi, ut haberet levamen ciborum, qui precibus pulsans ostia coelorum fieret consors sanctorum. Hoc renuens vir pietatis et incumbens se terris omnimodis orabat ne vi eum opprimeret, quia talibus obediens nullum adhuc Deo jejunii votum obtulisset. Abba hoc audiens taciturnitatis vincula suscepit, et meditans corde quod esset perfectus virtute, pro jejunii ejus observatione, suscepit eum in multimodam et non numerosam missarum celebrationem, ut attribueret ei Deus in his firmam devotionem. His laetus rex donis a sancto viro perceptis, Deo gratias egit et sanctum celebravit continuo jejunium, exspectans Dei et Domini nostri Jesu Christi resurrectionem. Erat et hoc amatori bonorum in religione pro suarum emundatione culparum quod, a sancto Septuagesimo usque in pascha, nulla usus culcita frequenter eum suscipiebat ad jacendum fortissima terra, tendentem indesinenter ad aethera. Prosit tamen pro his et aliis anima ejus subscripta et brevis oratio: Priorum actuum ejus maculas Deus tergat, oblivioni perpetuae tradat, partem ei in resurrectione prima concedat qui est resurrectio mortuorum Jesus Christus vivens et regnans in saecula saeculorum. Cordi meo quid dulcius, quid jucundius potest jungi quam ut praeceptorem, adjutorem meum, in omnibus Dei operibus collaudem? Redeo, redeo et, sicut solebam in diebus quibus nos simul respiciebamus, ejus mihi amabilem et desideratissimam recipio bonitatem. Delector etiam in illa et experior quid utilitatis mihi illa fuerit. In illa, ut meae est recordationis, nil accipio, nil sentio quam ut bonus filius de patre bono, amicus de amico, dilectus de dilecto. Erubesco tamen valde in hujus admirabilis viri operum bonorum narratione, cum in eo semper floruerint quae sunt fixa summis coelorum, pro lucratione animarum et corporum. Quempiam videns desudare in Dei opere, hunc exhortabatur voce, clanculo allevans munere, cujus erat donum promissis pauperrimum, dato permaximum. In fundo monasterii Floriacensis loci paterna imitabilis abbatis mei Gauzlini jussione ecclesiam coepi aedificare, modicam quidem, sed festivam; ad quam occurrebat populus amore quorum erat sacranda condigna benedictione. Licet esset imperfecta, quamvis lignea, tamen promovit se rex vir coelestium desideriorum a Vitriaco castro, desiderans eam videre aspectu sanctissimo. Fuerat jam jussu domni et amabilis Odolrici pontificis a venerabili Bituricensium archiepiscopo Gauzlino benedicta, dante eo in circuitu plenissime terram ipsi ecclesiae perutilem. Intrans in ea rex et orans pallium quatuor librarum super altare posuit; quod quia in honore sanctorum Dionysii, Rustici et Eleutherii, consecratum fuit, procul dubio ejus cordi ita insedit ut suis piis aspicientibus oculis, post ad eum Parisius me veniente, de reliquiis ipsorum martyrum, almi scilicet Dionysii, Rustici et Eleutherii, splendide exornaret, intercessionibus ditaret. Protectionis eorum dona haec sunt: De casula sancti Dionysii, dalmatica sancti Rustici, casula sancti Eleutherii, de vestimentis eorum sanguine aspersis, de carnium eorum pulvere et funiculo triplici, quo fuit astrictus Dionysius martyr Domini pretiosus. His et aliis sanctorum pignoribus a rege amante Deum nobiliter insignitus est locus. Susceptae sunt autem ipsae sanctorum supra dictorum pretiosissimae reliquiae in Floriaco monasterio a domno Gauzlino abbate, in dando et accipiendo satis honorabili viro, die Kalendarum Octobrium, quo celebris agitur in omnibus saeculis sanctorum Germani, Remigii atque Vedasti solemnitas confessorum. Sane peccatis existentibus ipsa ecclesia post ignibus adusta, iterum a me misero, auxiliatrice manu Domini operante, sanctae Mariae matris Domini, Patris quoque Benedicti et eorumdem sanctorum adjuvantibus meritis, quae erat lignea facta est lapidea, quam magnae bonitatis gloriosus episcopus Odolricus sua, non alterius, ut prius, manu
null
dd6a62c0-3bc9-4aba-bbd5-35bb3954031b
latin_170m_raw
null
None
None
None
Domino Deo et suis sanctis dedicari et consecrari voluit. Fecit ut decebat talem virum. Quippe qui sic me protexit amore omni quo advixit tempore, operante Dei virtute, ut in his quaecunque volui nunquam ejus habuerim nolle, sed semper quod est honestum et utile. Haereditatem sanctorum sacerdotum, quam semper hic sacerdos inclytus honore pontificatus consequi desiderabat, hanc quaesumus ei tribuere dignetur Pontifex summus, Deus et Dominus noster Jesus Christus. Hujus peccata destruat, collocet in coelestibus, jungat coelorum civibus Redemptor et Conditor, et sanctarum animarum mitissimus liberator. Intrantes hanc ecclesiam prae oculis habent subscriptos versiculos, memoriam sancti Dionysii et factoris loci retinentes, quos binis partibus divisos agnoscunt altaria, quorum sunt honore sacrata. Ad sinistram partem altaris sancti Dionysii hi sunt: #Ista Dionysius penetrantes limina sanctus,@# #Auxilio sancto consociet Domino.@# #Quem quicunque petis Dominum deposce tonantem,@# #Quatenus Helgaudum servet amore suum.@# #Cujus amor Christo sic sic venerabile templum@# #Construxit Domino atque Dionysio.@# Item ad dexteram: #Est domus ista Deo sine fine dicata superno,@# #Helgaudi studio consilioque boni.@# #Hinc paradisiaci pulsatur janua regni:@# #Hinc pia plebs Domino conjubilat supero.@# #Intrantes pariter Christus conservet Jesus.@# #Dicite, cuncti, voce fideli omne per aevum:@# Sic fiat: Amen, amen, amen. Hujus certe temporibus, cujus adjuvante Deo facta describimus, fulsit in monasterio Floriacensi loco celebri splendidus mundo Gauzlinus abbas merito, sanctis Deo conjunctus operibus, pollens scientia spiritali simul et humana. Inerant ejus cordi Abonis magistri prolati sanctae Scripturae flores boni, de quibus honestissime imbutus ita eructabat omnibus, ut possent delectari in coelestibus. In sanctis eleemosynis ita largissimus, ut ipse positus in fortissimis frigoribus a se vestes pellium abjiciens, pauperes Christi indueret, ut a remuneratore bonorum praemium perciperet, de quo audiret: #Nudus fui, et vos operuistis me. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34-38) @#. Hunc perfectus rex ita suis affixit obtutibus, ut cum prae caeteris diligens suis eum specialiter devinceceret consiliis, quae ab eo probe probata, semper ea habuit honesta, nunquam tamen injusta. In honoribus saeculi eum honorans attribuit illi honores non minimos, abbatiam S. Benedicti, quae est caput totius ordinis monastici et episcopatum Bituricensem sancti protomartyris Stephani, principatum tenentis totius Aquitaniae, qui fuit et est honor et decus Franciae. In quibus quae peccavit vera charitas et eleemosyna, quae in eum floruerunt virtute magna, perpetuae tradent oblivioni actione felicis boni, quod habuit participatione summi boni. In diebus quippe Septuagesimae residens rex illustris Parisius civitate misit ad eum abbas humilis ex more pro sacratissimi loci utilitate. Qui missi erant his propriis appellabantur nominibus: Albericus unus sacerdotii gloria decoratus, largifluae charitatis vir; cui adjunctus Dei dono et excellentissimi patris Gauzlini imperio, frater de nomine dictus Helgaudus, quem iste princeps Dei affectu diligebat paterno; tertium secum habentes in obsequio fraternitatis laborantem, Hisembertum nomine, conversione dignum factum monachum. Dies autem sanctae Quadragesimae Pisciaco celebraturus, iter accelerat nobiscum proficiscentibus ejus praeceptis imperialibus, in quo erat rationem redditurus, de quibus eum adieramus. Cum ecce venientes ad portum Sequanae, qui dicitur Carolivenna, hoc est piscatoria, quae erat difficultate transmeabilis, jussione ejus sancta soli naviculam intravimus, ipso aspiciente et considerante quis finis non assumeret, quos ad se venire alacres et incolumes exspectabat. Affuit nobis miseris hujus intercessione regis, qui laudatur, benedicitur et adoratur ubique Deus. Navigantibus nobis et equos nostros juxta lintrem frenis trahentibus, contigit unum sonipedem, indomitum et nunquam talia id actum, in mediis fluctibus duos in navi anteriores posuisse pedes; cujus forti rabie navis periclitabatur, trahens nos jam in profundum. Inclamans rex post Deum altissimum cum suis et virtutes coelorum, dat voces immensas ad coelum nostro pro periculo. Pronuntiat grandi voce frena relinquere, et equos longe a navi arceri. Ad cujus amabilem vocem laxatis frenis, ut jusserat, et equi pedibus de navi ejectis, coepimus ad littus evehi. Ipse quoque sanctum Dionysium sanctumque Benedictum et omnes sanctos Dei in adjutorium nostrum provocabat, lacrymis perfusus oculis. Cujus
null
bbef1119-816d-4ff0-95f8-21316e39f1b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
precem audivit is qui est in saecula benedictus Deus. Factum est ut voluit, et deducta navi ad terram, suscepit nos per Dei gratiam incolumes, qui eramus simul cum eo mirabilem Deum laudantes. Ex quo facto habuit nos Deus omnipotens omni tempore laudatores. Mansimus autem cum ipso Dei viro illo in loco triduo, delectati dulci ejus colloquio, sicut et aspectu jucundo. Cujus, quaesumus, sanctissimam animam suo collocet in regno, qui eam redemit sanguine pretioso! Adhuc in majori quam ingressi sumus loco placet ponere pedem, ad ejus gloriosum festinantes transitum in describendo, quem laudibus veracissimis et non falsis, apertis et non fictis, Domino nostro audebimus commendare, sancti Spiritus virtute ut mereatur evadere diem ultionis extremae, insignitus signaculo Trinitatis sanctae. Sed quia adhuc quaedam de ejus mira operatione, quae sunt verae humilitati sociata, nos scripsimus et quae multis prosunt et proderunt ad salutem, restat ut, his manifestatis, non teneat nos otiosos ejus sanctissimus obitus, qui dono Dei exstitit laudabilis et gloriosus. Habens desiderium mori saeculo et vivere Christo Deo, Rex strenuissimus eum, cui est omne quod est et cui attribuimus omne quod scribimus, desiderans videre, voluit terris habere socium, quem non potest capere coelum. Proficiscente eo quadam Quadragesima ad sanctos, Dei servitio sibi conjunctos, adit, orat, honorat, aures eorum precibus humillimis et salutaribus pulsat ut cum ipsis et sanctis omnibus inveniri posset in Dei laudibus dignus. Laborabat in hoc carnis et spiritus fortitudine, ut evinceret Dei virtute. Intrans fines Bituricum suscipit eum sanctus protomartyr Stephanus cum sancto Maiolo meritis praecipuo, sancta Maria, cum celebri Juliano martyre summo, iterum ipsa piissima virginum virgo Maria, cum sancto Egidio confessore magno. Inclytus vero Saturninus cum forti Vincentio, dignus Antoninus cum Fidi martyre, sanctus Domini Giraldus ipsum jam revertentem ad propria sancto iterum reddit incolumem Stephano glorioso, cum quo terris laetum deducens diem Palmarum, properat Aurelianis, ibi in Pascha percepturus Auctorem nostrae salutis. Quo itinere, multa ab eo fuerunt dona sanctis data, a pauperibus vero ejus manus nunquam fuit vacua. Nam ipsa terra multos habens infirmos et praecipue leprosos, hos vir Dei non abhorruit, quia in Scripturis sanctis legit Domiminum Christum multoties in speciem leprosorum hospitio susceptum. Ad hos avida mente properans et intrans, manu propria dabat denariorum summam et ore proprio figens eorum manibus oscula, in omnibus Deum collaudabat, memor verborum Domini dicentis: #Memento quia pulvis es et in pulverem reverteris (Gen. XIII, 19) @#. Caeteris autem mittebat devote pro Dei omnipotentis amore, qui operatur magna ubi est. Tantam quippe gratiam in medendis corporibus perfecto viro contulit divina virtus ut, sua piissima manu infirmis locum tangens vulneris et illis imprimens signum sanctae crucis, omnem auferret ab eis dolorem infirmitatis. Charitatis integrae non immemor servus Dei considerabat pretiosa Martyrii monachi facta, qui proprio leprosum astringens vestimento illumque suo levans humero, dum ei servitutis officia dare voluit, repente ad aethera rediit et ei ascendens dixit Christus, qui in specie leprosi fuerat susceptus: « Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super coelos. » Habeat hic, de quo loquimur, praestante Deo, partem cum sancto Martyrio, qui istis et aliis bonis operibus festinabat se sociari Christo Deo. In aedificationibus vero ecclesiarum Dei hic temporali simul et spiritali oleo inunctus rex, sanctae benedictionis dono suam potentiam et voluntatem adimplere desiderans et ad aeternae beatitudinis palmam consequendam anhelans, inter alia cogitare coepit et post cogitata ad effectum perducere, sancti Dei, cujus sublimitatis, cujus meriti quave essent honorandi et extollendi laude, de quibus nulla ei cunctis temporibus loquendi laudandive fuit satietas. Enimvero apparebit in his quae subter sunt adnexa, descripta et superioribus juncta, quia omnia semper fuerunt ei curae, scilicet quae sunt pudica, quae sunt casta, quae sunt sancta, et quae habet virgo vere mater Ecclesia sancta. Attamen nunquam fuit illi Deus obliviosus. In ipsa autem civitate Aurelianis aedificavit monasterium in honore sancti Aniani, ut diximus; item, aliud in honore sanctae Mariae matris Domini nostri Jesu Christi et S. Hilarii confessoris summi. Sanctae itidem Mariae genitricis Dei, cognomento Fabricatae. Fecit inibi et monasterium sancti Vincentii martyris Christi; monasterium S
null
f43fc12f-90a4-4498-a282-250a8c4f6eb3
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Pauli apostoli, in Cantogilo villa; monasterium S. Medardi, in Vitriaco castro; monasterium S. Leodegarii, in silva Aquilina; monasterium sanctae Mariae in Miliduno castro cum alia ecclesia; monasterium S. Petri et S. Reguli, in civitate Silvanectensi; monasterium sanctae Mariae in Stampensi castro; item in ipso castro, ecclesiam unam, in palatio; in civitate Parisius, ecclesiam in honore S. Nicolai pontificis in palatio; monasterium S. Germani Antissiodorensis, S. Michaelis ecclesiam, in silva cognominata Bieria; item monasterium S. Germani Parisiacensis cum ecclesia S. Vincentii, in silva cognominata Ledia; in villa, quae dicitur Gomedus, ecclesiam in honore S. Aniani; item in villa Faida, ecclesiam in honore S. Aniani; monasterium sanctae Mariae, in Pisciaco; monasterium S. Cassiani in Augustiduno. Pro his omnibus et aliis innumerabilibus quae per Domini virtutem operatus est bonis, oremus singuli, oremus omnes et dicamus: « Deus, qui inter sanctissimos reges famulum tuum Robertum regali fecisti dignitate vigere, praesta, quaesumus, ut quorum vicem ad horam gerebat in terris, intercedente gloriosa Dei genitrice Maria cum omnibus sanctis, eorum quoque perpetuo consortio laetetur in coelis. Per eumdem Dominum nostrum. » Ante suum sane sanctissimum obitum, qui tertio decimo Kalendis Augusti exstitit, die passionis apostolorum sanctorum Petri et Pauli, sol ad similitudinem quartae lunae subtractis radiis fuscatus apparuit in toto mundo, hora diei sexta pallescens super homines. Quorum visus ita obnubilavit ut nullus alium recognosceret, donec quoddam recognoscendi transiret spatium. Quid autem portenderit, in proximo patuit, cum nil nobis miserius aluit quam de sua morte dolorem intolerabilem reliquerit. A die enim S. Petri ad sui sanctissimi transitus diem viginti et unus dies supputantur. In quibus diebus sancta David canens meditabatur legem Domini die ac nocte, ut procul dubio ei concordari queat illud quod de sanctissimo Patre Benedicto specialiter dictum est: #Psalmicen assiduus nunquam dabat otia plectro,@# #Sacra canens obiit psalmicen asiduus.@# Cognoverat autem hic miles beatus tunc Dei servis pacem esse liberam, quietem tranquillam, quando de hujus mundi turbinibus abstracti ad sedem et securitatem aeterni portus intrarent et absorpta morte ad immortalitatem venirent. Festinabat enim supra nominatis virtutibus de praesenti tristitia ad laetitiam venire perennem. Dicebat illi perfectum esse gaudium, qui elaboraret ut videre posset Christum Deum. Exire ipse de hoc saeculo paratus, Dominum Jesum suae salutis atque utilitatis magistrum semper invocabat. Ad videndam regis aeterni insuperabilem potentiam angelos, archangelos et omnes Dei sanctos in auxilium suum venire voce, signis, indesinenter orabat, muniens se semper in fronte et oculis, naribus et labiis, gutture et auribus per signum sanctae crucis, memoria Dominicae incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis et gratiae Spiritus sancti. Habuit hoc ex more in vita, cui nunquam defuit voluntate aqua benedicta. His vero aliisque refertus bonis virtutibus, sexagenarius, ut credimus, opperiebat mortem intrepidus. Et invalescente validae febris languore, petiit viaticum salutare et salubre vivifici corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Sumpto eo et, parvo intervallo facto, ad Regem regum et Dominum dominorum demigrans, felix feliciter felicia promeruit regna. Obdormivit autem, ut diximus, in Domino decimo tertio Kal. Augusti, lucescente aurora diei tertiae Sabbati, Miliduno castro; et Parisius deportatus apud S. Dionysium juxta patrem suum sepelitur ante altare sanctae Trinitatis. Fuerat ibi ingens luctus, intolerabilis dolor, dum monachorum ingemiscens turba pro absentia tanti Patris, clericorum innumerabilis multitudo aerumnas suas ab ipso sancto pie relevatas dolens, viduarum et orphanorum infinitus numerus, beneficia ab eo percepta deplorans, dabat voces ad coelum immensas. Una pro certo omnium vox: « Rex magne, Deus bone, ut quid nos interficis, cum nobis Patrem bonum abstrahis, et tibi adjungis? » Pugnis enim pectora percutientes ibant et revertebantur ad sancti tumulum, repetentes jam dicti sermonis versiculum, adjicientes ut misereretur ei Deus in bonum precibus omnium sanctorum in saeculum sempiternum. In cujus morte, heu! proh dolor! ingeminatis vocibus acclamatum est: « Rotberto imperante et regente, securi viximus, neminem timuimus. Patri pio, patri senatus, patri omnium bonorum, felix anima et salus, felix ad superna ascensus,
null
ca3f3be5-3b6a-4a26-a392-04bce6deb6a8
latin_170m_raw
null
None
None
None
felix cum Christo rege regum per saecula cohabitatio. » Hujus igitur mirabilis regis portio in coelesti regno fuit Dominus Deus. Etenim narranda est. Fastigio regni erectus in sublimi, hic humillimus vir Dei abjecit a se jactantiam inhonestae mentis, quae sunt honorum sublimia, mundi gloriam et in coelis suum collocans thesaurum, propter hoc hujus portio factus est Deus. Magnus apud Deum ejus thesaurus, egregius sanctarum divitiarum cumulus, cubile requietionis sanctae perpetuum, cujus est Deus propitiatio qui fuit totius mundi liberatio. Inter alia unum quiddam doloris nobis hoc affert quod talis ac tantus vir sine titulo ornati lapidis, sine nomine, sine litteris jacet, cujus in toto terrarum orbe gloria et memoria in benedictione est. Proinde omni saeculo profuit et proderit hujus serenissimi regis ratio, cui indesinenter adhaesit ecclesiasticus et sibi semper amabilis monasticus ordo. Hunc Christus Deus bonum omnibus dederat patrem. Attamen libet adnotare paucis in fine hujus Operis innumerosam hujus mirabilis bonitatem regis. Sermocinans quis cum eo non est laetificatus gaudio magno? Pacem quis desiderans in ejus conspectu non abhorruit iram? Vultus sui praesentiam aspiciens quis non est oblitus dolos? Orationibus ejus quis monachorum non habuit requiem et non est amatus, dilectus et veneratus? Ejus sanctissima admonitione quis clericorum non fuit amator castimoniae? Ipsius amicabilia verba quibus non fuerunt medicamina? Aspectus ejus quibus non profuit insipientibus, ut virga? Oculos ejus humiles quis aspiciens non est meditatus coelestia? Pauper et esuriens quis non satiatus ab ejus recessit mensa? Mortuus quis suo termino non ejus vestitus est vestimento? Hebes quis non est ab eo factus sapiens? Viduae et pauperes, ad exemplum bonae Dorcadis, non ab eo datas ostenderunt vestes? (Act. IX, 39.) Omnis miserorum multitudo, non eum patrem et nutricium inclamavit? Incidens quis in peccatum, non hujus sanctae consolationis habuit auxilium? Dormitans quis prae taedio non est evigilatus a somno? Laudans quis Deum hunc non habuit in exemplum? Eleemosynam quis facere desiderans hunc non accipit imitatorem, quasi alium Joannem? Joannem dico Alexandrinum patriarcham qui pro ejus immensa, quae fuit super miseros et pauperes misericordia, misericors dici et esse meruit sua in vita simul et in omni terra. Enimvero non fuit ei similis post sanctum David de cunctis regibus terrae in sanctis virtutibus, humilitate, misericordia, pietate et charitate, quae super omnes est et sine qua nemo videbit Deum, quia semper adhaesit Domino et non recessit a mandatis ejus corde perfecto. Caetera, quae sunt de saeculi militiis, hostibus devictis, honoribus virtute et ingenio acquisitis, historiographis scribenda relinquimus. Qui si fuerint et ea scriptitaverint, invenient in eis patrem et filios bellis inclytos et insigni gloria gloriosos. Jam nunc monachorum, clericorum, viduarum, orphanorum et omnium pauperum Christi ex parte habeas perpetuum vale, noster praecordialis amor Rotberte, et profer preces pro servo propitiabili Christo Deo, cui complacuisti laudabili vita et servitio et per sanctarum virtutum merita promeruisti coelestia regna. Annuat hoc Deus omnipotens qui justificat impios, et vivificat mortuos, et sanctissimis regibus ornat coelos, cujus regnum et imperium permanet in saecula saeculorum.
null
68195191-614b-43eb-81dd-3e7e04cdcbbf
latin_170m_raw
null
None
None
None
NOTA. Heribertus, episcopus Eichstettensis XV, annis viginti uno rexit Ecclesiam, electus anno 1021, anno vero 1042, IX Kal. Augusti defunctus. Hunc traditio Eichstettensis ex comitibus de Rothenburg Franconicis natum refert. De eo anonymus Hasenriedianus qui anno 1075 ad canonicum Herbipolensem epistolam de episcopis Eichstettensibus direxit: « Heribertus, nobilis genere, nobilior moribus, vir eleganter litteratus, sancti illius Heriberti Coloniensis archiepiscopi cognatus et aequivocus, divina favente gratia, factus est episcopus. Hic Herbipoli nutritus, edoctus, egregia dictandi dulcedine in tantum enituit, ut tunc temporis hac in arte nulli secundus fuerit. Hic Spiritu sancto afflatus, sex hymnos pulcherrimos composuit: unum de sancta cruce, #Salve, cruz sancta;@# alterum de S. Wilibaldo, #mare, fons, ostium;@# tertium de S. Walpurga, #Ave, flos virginum;@# quartum de S. Stephani inventione, #Deus deorum, Domine;@# quintum de S. Laurentio: #Conscendat usque sidera;@# sextum de omnibus sanctis: #Omnes superni ordines.@# De sancta Maria vero fecit quinque intimas orationes, quarum omnium commune initium est: #Ave, Maria gratia plena.@# Fecit etiam duas has initiatas modulationes: #Advertite, omnes populi,@# et: #Peccatores, peccatrices quondam.@# » Hymnos ex Breviario Eichstettensi, quod primum typis excusum est, subjicimus, excepto hymno de S. Stephano, quem apud Daniel in Thesauro hymnologico, Halis 1841, p. 289, invenimus. Plura de Vita Heriberti videtis apud Gretser. l. c. et Andr. Straus in opere De viris scriptis, eruditione ac pietate insignibus quos Eichstadium vel genuit vel aluit. Eichst. 1709, p. 172. HERIBERTI HYMNI. I. #De sancta cruce.@# Salve, crux sancta, Salve, mundi gloria, Vera spes nostra, Vera ferens gaudia, Signum salutis, Salus in periculis, Vitale lignum, Vitam portans omnium. Te adorandam, Te crucem vivificam, In te redempti, Dulce decus saeculi, Semper laudamus, Semper tibi canimus, Per lignum servi, Per te lignum liberi Originale crimen Necans in cruce, Nos a privatis, Christe, munda maculis; Humanitatem Miseratus fragilem Per crucem sanctam Lapsis dona veniam. Protege, salva, Benedic, sanctifica Populum cunctum Crucis per signaculum; Morbos averte Corporis et animae; Hoc contra signum Nullum stet periculum. Laus Deo Patri Sit in cruce Filii; Laus coaequalis Sit sancto Spiritui; Civibus summis Gaudium sit angelis, Honor in mundo Sit crucis inventio [exaltatio] Amen. II. #De S. Wilibaldo.@# Mare, fons, ostium Atque terrarum, Deus, tu omnium Caput bonorum, A te bona fluunt, Ad te recurrunt. Longe ab insulis Pars bona maris Ad fontem rediit Teque requirit, Jesu, viventium Fontem aquarum. Maris fons est Deus, Pars Willibaldus, Quem procul patriis Sitit ab oris: Cervi more suum Tendit ad haustum. Angelorum insulae Felix alumne, Nos prece sedula Dignos fac aqua, Quam quisquis biberit Sitim post nescit. Mundos baptismate Fraudes iniquae Semper inficiunt, Maleque mergunt Per stagnum criminis In poenam mortis. Sed tuis precibus Omnes rogamus, De saeva eripi Noxa Charybdis, Tangentes lacrymis Portum salutis. Laus tibi, Trinitas, Laus et potestas; Te laudant flumina, Coeli ac terra; A mari ad mare Laus sit hac die. Amen. III. #De sancta Walburga.@# Ave, flos virginum, Soror magnorum Fratrum Willibaldi Et Wunebaldi, Ave, virginei Sponsa decoris. Inter innumeros Quos misit sanctos, Te laeta genuit Laetaque misit, Florem angelicum, Anglia mater. Te mater Domini, Mater et virgo, Choreis virginum Virginem junxit, Filioque suo, Sponsa, dicavit Ingressa thalamum Regis coelorum Audis angelicum Carmen jocundum: Intra, virgo, tui Gaudium Sponsi Laus tibi, Trinitas, Laus et potestas; Te laudant virgines Quinque prudentes; Te oret pro nobis Virgo Walpurgis. Amen. IV. #De S. Laurentio.@# Conscendat usque sidera Coelique pulset intima Vox atque cantus omnium Te Deum collaudantium. Adest namque festivitas Et dies venerabilis, In quo coelum pro meritis Laurentius ingressus est. Qui, superatis ignibus Et impiis tortoribus, Devictis saevis hostibus, Nunc
null
ffc79025-3fb7-4f9b-a048-ed36e7625d94
latin_170m_raw
null
None
None
None
gaudet in coelestibus. Ipse dignetur Dominum Rogare clementissimum, Ut ab aeternis ignibus Nos salvet et daemonibus. Deo Patri sit gloria Ejusque soli Filio Cum Spiritu Paraclito Et nunc et in perpetuum. Amen. V. #De omnibus sanctis.@# Omnes superni ordines, Quibus dicatur hic dies, Mille milleni millies, Vestros audite supplices Primum virtutes igneae, Mox repletae scientiae, Exin juvate nos prece, Sessiones dominicae. Hinc dicati virtutibus, Vosque tremendi mutibus (nutibus?) Et fulgurosi vultibus, Christi favete plebibus. Tu, pater, adsis Abraham, Claram gerens prosapiam, Cum ipsis necessariam Nobis precando veniam. Sacer adesto claviger, Et novae pacis legifer, Omnisque Christi crucifer Actus mundate pariter. Deo Patri sit gloria Ejusque soli Filio Cum Spiritu Paraclito Et nunc et in perpetuum. Amen. VI. #De inventione S. Stephani.@# Deus deorum, Domine, Rex sempiternae gloriae, Rex invictorum militum, Carmen exaudi supplicum. Terra tegens absconditum Dulcis thesauri pretium, Invento protomartyre, Mundo reddit spem gratiae. Omnes devoti martyres, Laudate protomartyrem; Vestris dignus est laudibus, Vestri dux belli praevius. Donatur primus laurea In acie Dominica, Quem prostratum lapidibus Dei assumpsit Filius. Jam protomartyr Stephane, Preces devotas accipe, Quibus per te nos quaesumus Deo placari coelitus. Quem pro persecutoribus Exaudiebat Dominus, Et pro tuis supplicibus Exaudiet propitius. Vosque juncto Nicodemo Gamaliel et Abibon Pro populi excessibus Finem non date precibus. Summo Parenti gloria Natoque laus quam maxima Cum sancto sit Spiramine Nunc et per omne saeculum. Amen. NOTA. Heribertus, episcopus Eichstettensis XV, annis viginti uno rexit Ecclesiam, electus anno 1021, anno vero 1042, IX Kal. Augusti defunctus. Hunc traditio Eichstettensis ex comitibus de Rothenburg Franconicis natum refert. De eo anonymus Hasenriedianus qui anno 1075 ad canonicum Herbipolensem epistolam de episcopis Eichstettensibus direxit: « Heribertus, nobilis genere, nobilior moribus, vir eleganter litteratus, sancti illius Heriberti Coloniensis archiepiscopi cognatus et aequivocus, divina favente gratia, factus est episcopus. Hic Herbipoli nutritus, edoctus, egregia dictandi dulcedine in tantum enituit, ut tunc temporis hac in arte nulli secundus fuerit. Hic Spiritu sancto afflatus, sex hymnos pulcherrimos composuit: unum de sancta cruce, #Salve, cruz sancta;@# alterum de S. Wilibaldo, #mare, fons, ostium;@# tertium de S. Walpurga, #Ave, flos virginum;@# quartum de S. Stephani inventione, #Deus deorum, Domine;@# quintum de S. Laurentio: #Conscendat usque sidera;@# sextum de omnibus sanctis: #Omnes superni ordines.@# De sancta Maria vero fecit quinque intimas orationes, quarum omnium commune initium est: #Ave, Maria gratia plena.@# Fecit etiam duas has initiatas modulationes: #Advertite, omnes populi,@# et: #Peccatores, peccatrices quondam.@# » Hymnos ex Breviario Eichstettensi, quod primum typis excusum est, subjicimus, excepto hymno de S. Stephano, quem apud Daniel in Thesauro hymnologico, Halis 1841, p. 289, invenimus. Plura de Vita Heriberti videtis apud Gretser. l. c. et Andr. Straus in opere De viris scriptis, eruditione ac pietate insignibus quos Eichstadium vel genuit vel aluit. Eichst. 1709, p. 172. HERIBERTI HYMNI. I. #De sancta cruce.@# Salve, crux sancta, Salve, mundi gloria, Vera spes nostra, Vera ferens gaudia, Signum salutis, Salus in periculis, Vitale lignum, Vitam portans omnium. Te adorandam, Te crucem vivificam, In te redempti, Dulce decus saeculi, Semper laudamus, Semper tibi canimus, Per lignum servi, Per te lignum liberi Originale crimen Necans in cruce, Nos a privatis, Christe, munda maculis; Humanitatem Miseratus fragilem Per crucem sanctam Lapsis dona veniam. Protege, salva, Benedic, sanctifica Populum cunctum Crucis per signaculum; Morbos averte Corporis et animae; Hoc contra signum Nullum stet periculum. Laus Deo Patri Sit in cruce Filii; Laus coaequalis Sit sancto Spiritui; Civibus summis Gaudium sit angelis, Honor in mundo Sit crucis inventio [exaltatio] Amen. II. #De S. Wilibaldo.@# Mare, fons, ostium Atque terrarum, Deus, tu omnium Caput bonorum, A
null
af19ff94-8d3b-4a9e-a1a5-3ad3b74f639a
latin_170m_raw
null
None
None
None
te bona fluunt, Ad te recurrunt. Longe ab insulis Pars bona maris Ad fontem rediit Teque requirit, Jesu, viventium Fontem aquarum. Maris fons est Deus, Pars Willibaldus, Quem procul patriis Sitit ab oris: Cervi more suum Tendit ad haustum. Angelorum insulae Felix alumne, Nos prece sedula Dignos fac aqua, Quam quisquis biberit Sitim post nescit. Mundos baptismate Fraudes iniquae Semper inficiunt, Maleque mergunt Per stagnum criminis In poenam mortis. Sed tuis precibus Omnes rogamus, De saeva eripi Noxa Charybdis, Tangentes lacrymis Portum salutis. Laus tibi, Trinitas, Laus et potestas; Te laudant flumina, Coeli ac terra; A mari ad mare Laus sit hac die. Amen. III. #De sancta Walburga.@# Ave, flos virginum, Soror magnorum Fratrum Willibaldi Et Wunebaldi, Ave, virginei Sponsa decoris. Inter innumeros Quos misit sanctos, Te laeta genuit Laetaque misit, Florem angelicum, Anglia mater. Te mater Domini, Mater et virgo, Choreis virginum Virginem junxit, Filioque suo, Sponsa, dicavit Ingressa thalamum Regis coelorum Audis angelicum Carmen jocundum: Intra, virgo, tui Gaudium Sponsi Laus tibi, Trinitas, Laus et potestas; Te laudant virgines Quinque prudentes; Te oret pro nobis Virgo Walpurgis. Amen. IV. #De S. Laurentio.@# Conscendat usque sidera Coelique pulset intima Vox atque cantus omnium Te Deum collaudantium. Adest namque festivitas Et dies venerabilis, In quo coelum pro meritis Laurentius ingressus est. Qui, superatis ignibus Et impiis tortoribus, Devictis saevis hostibus, Nunc gaudet in coelestibus. Ipse dignetur Dominum Rogare clementissimum, Ut ab aeternis ignibus Nos salvet et daemonibus. Deo Patri sit gloria Ejusque soli Filio Cum Spiritu Paraclito Et nunc et in perpetuum. Amen. V. #De omnibus sanctis.@# Omnes superni ordines, Quibus dicatur hic dies, Mille milleni millies, Vestros audite supplices Primum virtutes igneae, Mox repletae scientiae, Exin juvate nos prece, Sessiones dominicae. Hinc dicati virtutibus, Vosque tremendi mutibus (nutibus?) Et fulgurosi vultibus, Christi favete plebibus. Tu, pater, adsis Abraham, Claram gerens prosapiam, Cum ipsis necessariam Nobis precando veniam. Sacer adesto claviger, Et novae pacis legifer, Omnisque Christi crucifer Actus mundate pariter. Deo Patri sit gloria Ejusque soli Filio Cum Spiritu Paraclito Et nunc et in perpetuum. Amen. VI. #De inventione S. Stephani.@# Deus deorum, Domine, Rex sempiternae gloriae, Rex invictorum militum, Carmen exaudi supplicum. Terra tegens absconditum Dulcis thesauri pretium, Invento protomartyre, Mundo reddit spem gratiae. Omnes devoti martyres, Laudate protomartyrem; Vestris dignus est laudibus, Vestri dux belli praevius. Donatur primus laurea In acie Dominica, Quem prostratum lapidibus Dei assumpsit Filius. Jam protomartyr Stephane, Preces devotas accipe, Quibus per te nos quaesumus Deo placari coelitus. Quem pro persecutoribus Exaudiebat Dominus, Et pro tuis supplicibus Exaudiet propitius. Vosque juncto Nicodemo Gamaliel et Abibon Pro populi excessibus Finem non date precibus. Summo Parenti gloria Natoque laus quam maxima Cum sancto sit Spiramine Nunc et per omne saeculum. Amen.
null
ea2f900b-fdf3-4c75-979d-d00c40c03f96
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #Joannis XIX papae privilegium pro Ecclesia Portuensi.@# (Anno 1025.)[MARINI #Papiri diplomatichi,@# I, 70.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Domino Jesu Christo filio BENEDICTO, sanctae Portuensis Ecclesiae episcopo successoribusque suis in perpetuum. Quoniam semper sunt concedenda quae rationabiliter a fidelibus fiunt postulata, oportet nos in concedendis privilegiis nostram benevolentiam largiri et munificentiam. Et quia a perfectionis culmine, saecularibus praepediti negotiis, valde distamus, ex eo nos potissimum ab omnipotenti Deo veniam promereri et gratiam adipisci confidimus, si rectitudinis normam tenentibus et evangelica conversatione pollentibus defensionis et nostro munimine subrogamus. Unde, quia tua dilectio a nostra sublimitate humiliter expetiit, quatenus concederemus et confirmaremus vobis vestrisque successoribus in perpetuum episcopatum supradictum cum pertinentiis suis; inclinati precibus vestris, per hujus praecepti seriem concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum praedictum episcopium, scilicet Portuensis Ecclesiae, quod positum esse videtur foris praedictam civitatem Portuensem, cui vocabulum est sancti Hyppoliti, cum vineis et hortis qui sunt in circuitu ejusdem ecclesiae, pariter et clausuram ( #clusuram de vinea una@# ), et vineam unam in integrum, sitam in Cardeto, et in Finilia clausuras duas cum vineis, et terris infra se. Omnia haec posita in insula majore, imo et ecclesiam S. Mariae ( #parvamque@# ) pariterque ecclesiam S. Laurentii cum episcopio, et cum cellis, et hortis atque vineis, clausuras quinque; in una quidem est ecclesia S. Petri, et S. Georgii, et S. Theodori; in alia vero est ecclesia S. Viti sicuti a muro, et a (flumine Tiberino) #fluvio Tiberis,@# atque limitibus circumdatur, tertia super ripam fluminis, quarta juxta S. Laurentium, et usque in praedium Trajanum. Necnon clausuram de vinea in loco qui vocatur Scarajo, et aliam petiam quae appellatur Clusura, et vineae petiam unam in Turre Cucuzuta ( #Cucuzina@# ), et aliam in Monton. Verum etiam et fundum unum in integrum qui dicitur Bacatu (Bacani) cum appendice sua, quae vocatur Scriptula ( #Criptulis@# ), in qua sunt cisternae antiquae positae juxta eamdem civitatem Portuensem, sicuti incipit a primo latere ab arbore quae dicitur Tramarice ( #Tumarice@# ), dirigitur in Colunnella, quae in campo stare videtur milliario secundo distante ab eadem civitate, et deinde pergente recto itinere per Salariam, et usque ad attegiam piscatoriam, et ex inde remeante ad mare per Buccinam, et circumeunte littus maris usque ad Sanctam Nympham, et usque ad Focem Miccinam, cum locis qui dicuntur Juncera ( #Jonceta@# ) usque ad balnearia, et usque ad locum qui Portus Trajani vocatur, et usque ad palatium qui vocatur Progesta, et usque ad civitatem ipsam vetustissimam cum lacu Trajani. Nec non et castellum aliud minus in integrum cum omnibus ad illud pertinentibus; et in civitate Constantiniana omnia quae ibidem praedictum episcopium habere dignoscitur, una cum Ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli destructa, cum cryptis, ubi animalia ipsius Ecclesiae manere videntur, ( #deinde et vadit@# ad) extendentibus se usque S. Mariam, quae ponitur in arcu cum ( #crypta et domo@# ) cisterna, et usque ad domum quae vocatur Balneum Veneris, et usque ad viam publicam infra ipsum castellum, atque cannetum de ipsa civitate, scilicet monasterium S. ( #Aguntii@# ) Agnetis cum salariis et vineis quae (in terra, in Cere) infra se habere videtur. Porro et fundum in integrum qui vocatur Palmis, cum casis, vineis, terris et pascuis, extendentem se usque ad Furnum antiquum, qui est juris supradicti episcopii; et in eodem fundo monumentum antiquum, esse videtur, positum via Portuensi milliario ab urbe Roma plus vel minus decimo. Itemque insulam minorem in integrum, cum vineis et casis, seu terris, cum loco qui vocatur Scarajo, qui olim fuit portus Trajani, cohaerente eidem fundo Baccani, et cum omnibus ad eum pertinentibus; pariterque et fundum in integrum qui vocatur Judaeorum, et fundum qui vocatur Gualdus ( #Galdus@# ) cum omnibus eorum pertinentibus positum juxta praedictam civitatem antiquam, etiam et filum salinae in integrum, situm in VII fila. Item et in Baccani et in Generula (Genestula)
null
6ce6a26a-fdc0-4a79-9e77-a2d617f3bd46
latin_170m_raw
null
None
None
None
fila novem, omnia fila salinarum quae ad vestrum episcopium pertinere noscuntur; seu et fundum in integrum, qui vocatur Gualdus Major, cum ecclesia S. Aureae et monumento suo, et terra sementaritia quae appellatur Planura, in qua cisternae videntur esse ( #constitutum inter flumen Tiberis@# ) positum infra fluvium, et formam quae vocatur Arcioni. Nec non et confirmamus vobis curtem in integrum, quae dicitur Galeria, in qua est ecclesia S. Mariae cum caminatis seu orticliniis (tricliniis), atque diversis cubiculis, et omnibus suis aedificiis quae infra se et circa se habere dignoscitur, cum omnibus finibus, terminis, limitibusque suis, terris casalibus, silvis, atque pantacicis (Pantonis) cum ponte, et ipsum rivum qui vocatur Galeria, usque ad flumen, una cum campis, pratis, pascuis, salictis, arboribus fructiferis et infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus cum locis ad aquimola facienda, vel cum omnibus ad praedictam curtem, quae vocatur Galeria, pertinentibus. Simulque pratum in integrum cultum et assolatum, situm in campo qui vocatur Merul, et vadit per montem quem olim detinuit Joannes de Miccina, et haeredes (quondam) Stephani Numemculatoris, et exinde ducitur (ultra viam) per casale quem olim detinuit Joannes de Sergio, et transit (per) aliam viam Carrariam, et venit in casale quem detinent haeredes Transtiberini, sicut per affines marmoreos designatur; et exinde vadit in casale monasterii sanctorum Cosmae et Damiani, et pergit per fossatum antiquum, quod verni tempore ducit aquam in rivum Galeriae, (et pergit per medium rivum de Galeria usque) pergentem ad molam de Silva, et revolventem (revolvit se) per viam carrariam usque ad vallem mediam de monte qui vocatur Zunul, et pergentem (pergit) usque ad Staffilem, qui stat in Lintiscino, et usque in caput de valle (valle Stabla et per fossatum ipsius vallis pergit a pede filorum salinarum) concludentem totum campum usque in pedicam quae vocatur (Ticoli) Ticli, et piscinam Galiardam concludentem ipsam pedicam, ubi sunt fila XXX pergentem juxta fila quae sunt monasterii (de Mirandi) di Miranda usque in Stagnum Majus, et (tertiam partem praedicti Stagni Majoris et per ripam ipsius) per ripam Stagni usque in Bordunariam, et a (pede antiquorum) pede filorum usque in Baccani, et usque in terra de praedicti episcopii, et usque in formam quae vocatur Arcion., et per ipsam formam usque in rivum qui vocatur Galeria, et ultra Galeriam per formam usque in praedictum primum affinem de Prata Caraci. Infra hos vero fines loca et vocabula sunt haec sequentes: Caesarius, Palmis, Sorbilianus, Pantanum majus, Clusa vetere (vetus curia de Galeria Panianum majus), Meodian ( #Rugnosum Mons de Canaparia celsa Longerie@# ), Ruginosus mons Cannoparius, Celza, Limes major (major campus publicum), Stagnellum maledictum, Ticeli, Piscina Galiarda, Olibastrum, Stagnellum peregrinum cum omnibus eorum pertinentiis. Nec non et confirmamus vobis vestrisque successoribus Perpetualiter quatuor in integrum principales untias, quod est tertia pars de toto stagno majore Portuensi. Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus turrem in integrum quae vocatur de Albo, cum casis, vineis, hortis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, pantanis et rivis, cultis et incultis, vacuis et plenis, et cum omnibus ad praedictam (turrem et Gualdum Longeriae) turrem generaliter et in integrum pertinentibus, sicuti affines ejus designant, a primo latere rivus qui vocatur Galeria, et a secundo latere fluvius qui vocatur Tiberis, et a tertio latere Pulverinula, et a quarto latere forma quae vocatur Arction. Concedimus etiam ipsis hominibus qui pro tempore habitaturi sunt in praedicta Turre, ita ut nullius potestati, nullius ditioni sint subditi, aut alicui homini serviant, aut hostem faciant nisi episcopo, qui jam in dicto episcopio fuerit. Nec non et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnes res et facultates, mobiles et immobiles de illis hominibus qui sine haerede et intestati ac subito praeoccupati judicio ( #judicio Dei@# ) mortui fuerint, et minime per se ordinare ex eorum facultatibus possunt in lota Portuensem civitatem, seu in ( #regione Transtiberim@# ) Transtiberim, vel in insula Licaonia,
null
c46c8ac6-e616-4b2d-b3c3-30a5a9a8b624
latin_170m_raw
null
None
None
None
sive ubicunque vestri episcopii jura esse videntur. Ipsam sanctam matrem Ecclesiam Portuensem constituimus ( #atque@# ), itaque confirmamus (haeredem ita ut episcopus qui per ipsam in jam) habere haereditatem, qui per tempora in jam dicto episcopio ordinati fuerint, quomodo eis placuerit ordinandi et disponendi habeat licentiam ut non in aeternum pereant, sed in quantum poterint eorum semper orationibus (opportunitatibus) adjuventur. Insuper concedimus vobis, vestrisque successoribus in perpetuum ex jure sacri nostri palatii Lateranensis quod ad publicum nostrum pertinet totum (Castaldanum) Castaldaticum in integrum Portuensem, vel quidquid usque hactenus nostri casteldiones de tota Portuensi civitate, sive de portis vel de navibus, nec non de tota Burdunaria, vel quidquid extra vel infra ubicunque illis pertinuit; de jam dicto ministerio vobis vestrisque successoribus perpetuis temporibus tribuimus (possessionem) possidendam, ita ut qualemcunque hominem ibidem constituere volueritis castaldum aut mandatarium, vestrae potestati consistat, et quidquid ex ipso ministerio acquisierit vel habere poterit, vobis vestrisque successoribus deferatur, quidquid vobis placuerit exinde faciendi, tamen si nostro comiti, vel nostrorum successoribus placuerit de illo, quod ad nostrum palatium pertinet, fidelitatem juret. Ipsi namque comites, qui per tempora (ipsam) ibidem fuerint (a nobis vel a nostris successoribus) nullo modo alium castaldum aut mandatarium audeam ordinare vel constituere, praeter illos quos vos vel vestri successores ordinatis vel constitutis. Quod si fecerint, vel de jam dicto castaldatico aliquid violenter abstulerint, vel quae a nobis vobis vestrisque successoribus tradita sunt frangere aut contraire voluerint, unusquisque IV lib. auri persolvat; medietatem vero episcopatui, et medietatem in nostro palatio, et quod ab eis in ( #castaldatu@# ) nostrum castaldionem, vel in (mandatariis) mandatarium ordinatum fuerit evacuetur. Si vero contumax exstiterit, usque ad veram (vestram) satisfactionem excommunicatus existat. Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum de civitate Portuense duos piscatores et duos curiales, quales vos vel vestri successores eligere volueritis de ipsis hominibus qui ibidem fuerint, aut inveniri potuerint. Vestrae itaque religiositati haec omnia in perpetuum concedimus et confirmamus. Item statuimus quod ipsi duo (ipsi namque duo piscatores et duo curiales) ulterius nullam dotationem aut servitium faciant, nec ad placitum distringantur ab aliquo, qui pro tempore in ipsa civitate Portuensi dominatum tenuerit, sed tuae tuorumque successorum illos submittimus potestati. Item confirmamus vobis vestrisque successoribus casale unum in integrum, quod vocatur Genisianum (in loco qui Maliana dicitur) et Malian. Cum insula modica ultra rivum in ipso loco positum, cum omnibus sibi pertinentibus, positum via Portuensi (in praedicto loco qui vocatur Malliana) juxta Malian. juris monasterii S. Pancracii. Etiam et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum totam insulam quae vocatur Licaonia, in qua est ecclesia Beati Joannis Baptistae (cum turre et oratorio infra eamdem curtem cum) ecclesia Sancti Adelberti cum casis et oratoriis infra eamdem curtem, cum hortis et aquimolis pertinentiis suis infra hanc urbem Romam sitam sicuti (a Plantone pontis extenditur usque) extenditur ab uno capite usque in aliud caput ipsius insulae, ubi flumen dividitur. Et sic inferius usque ad terminum vestri episcopii et sub praelibato ponte ad triginta pedes inferius per aquam et siccum. Simulque concedimus et confirmamus vobis Manum S. Mariae, Sanctique Baptistae Joannis, cum horto vineato, sicuti in chartulas acquisitionis vel offertionis in Leone piae memoriae presbytero fascicula contineri videtur, scilicet domibus, tricliniis et parientinis, una cum porta et puteo aquae vivae, seu attegiis, nec non et hortis cum universis arboribus pomarum atque olivarum, posita Romae regione septima, in loco qui vocatur Proba juxta monasterium S. Agathae super Sobora, affines vero ab utroque latere viae publicae. Praeterea confirmamus vobis vestrisque successoribus in eadem ecclesia horta, caeparia, seu olearia, una cum terra seminaritia quae ponitur in monte Albino, et aliam terram sementaritiam in integrum cum parietinis, et omnibus suis pertinentiis, positam foris portam Salariam ad clivum cucumeris. Pari modo concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnem ordinationem episcopalem, tam de presbyteris quam diaconibus vel diaconissis seu subdiaconibus, ecclesiis, vel altaribus quae in tota Transtiberi necessaria fuerit faciendum, nisi forte cardinalis presbyter, vel cardinalis diaconus, vel subdiaconus, vel acolytus sacri palatii Lateranensis efficiatur (alia vero
null
0d4fabd7-b70b-4fae-adb8-4f56c5c24334
latin_170m_raw
null
None
None
None
vobis vestrisque) sed omnia tibi tuisque successoribus, vel episcopis qui a vobis invitati fuerint ordinandi, benedicendi, consecrandive concedimus potestatem, et ne parochia vestra aliquo pervadatur episcopo, fines ejus per hoc nostrum apostolicum privilegium intimare, tuaeque ecclesiae confirmare curamus incipiente (igitur) quoque primo termino a fracto ponte, ubi unda dividitur (Antonina dicitur, unda ducitur), per murum videlicet Transtiberinae urbis per Septinianam portam et per portam S. Pancratii, per silicem vero ipsius portae usque ad pontem marmoreum, qui est super Arronem, et ducente per ipsam silicem usque ad Paritorum, indeque revolvente per paludes usque in mare, indeque veniente per mare usque ad duo milliaria ultra Farum, et usque in (focem) fontem majorem; indeque remeante per medium flumen majus venit usque ad (Romam in medio) Ramum fracti pontis, qui est juxta Marmoratam, indeque ad medium pontem S. Mariae, et ad medium pontem, ubi Judaei habitare videntur (solebant), et redit per medium pontem praedictum fractum, ubi jam (undam Antoninam) de unda diximus, qui est primus affinis absque Transtiberinis catholicis ecclesiis S. Mariae videlicet in Transtiberi, S. Chrysogoni, et sanctae Caeciliae, vel monasterio S. Pancracii, et sanctorum Cosmae et Damiani, tamen in praedictis ecclesiis et monasteriis quidquid ibidem ab episcopis necesse fuerit faciendi Portuensibus episcopis, vel ab ipsis invitatis tribuimus potestatem. Itemque concedimus et confirmamus in jam dicto episcopio plebem S. Mariae, et S. Apollinaris in mola rupta, et plebem S. Stephani in Pauzi, et plebem S. Mariae in Apruniana ( #Aproniana@# ), vel omnes ecclesias exiguas vel magnas cujuslibet nominis, quae infra jam dictos affines sunt vel esse possunt, absque illis quas jam diximus Transtiberi sitis. Interea sancientes jubemus, sicuti a nostris praedecessoribus jussum est, ut in flumine toto, qui juxta urbem Portuensem decurrit, nullus audeat molendina aut pontem, praeter jussionem tuam vel successorum tuorum episcoporum, juxta priscam consuetudinem, quoquo modo constituere (construere), et cum vel a vobis, vel ab aliis quibus tamen vos faciendum injunxeritis constitutum (restitutum), aut factum fuerit, ipsa molendina vel pons vestro (pontoneis in vestro) arbitrio dispensentur. Per pontem vero civitatis ipsius (de pontone vero per pontem civitatis ipsius) si factus fuerit cum plaustro onusto vino vel victu nemo audeat nec hinc illuc, nec inde huc penitus transmeare. Iterum (item) sancientes jubemus ut nullus presb . . . vel cujuslibet ordinis clericum aliquis audeat de toto praefato episcopatu ad placitum constringere, aut ad contentionem finiendam (faciendam) compellere. aut aliquod servitium ab eis requirere, praeter episcopos Portuenses, in cujus parochia sunt. Quicunque vero praesumptor sive dux, sive comes, vel vicecomes, aut cubicularius, vel a nostra apostolica sede missus, aut qualiscunque interveniens potestas, quae de ipsa civitate Portuensi dominatum tenuerint, de quocunque fuerint ordine, praedicta omnia immobilia loca, aut praenominatum castoldatium, vel duos piscatores, et duos curiales, vel omnes praedictos clericos a jure et potestate atque ditione praefati episcopii auferre vel minuere voluerit, vel parochiam infringere tentaverit, aut homines in praedicta turre habitantes, vel ubicunque proprietas hujus episcopii mentionata fuerit, ad publicum servitium revocaverit, sciat se compositurum episcopo ipso ( #sic@# ) qui per tempora fuerit auri purissimi libr. XX et insuper anathemati subjaceat. Statuentes quippe apostolica censura auctoritate beati Petri apostolorum principis sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictionibus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, vel alia quaelibet magna parvaque persona ea quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate vel augmento praedicti episcopii statuta sunt, refragari, aut in quoquam transgredi, aut aliquid exinde minuere audeat, sed sicut superius a nobis statutum vel concessum est, ita perennibus ac perpetuis temporibus sine aliqua minuatione permittat finetenus permanere. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum privilegium venire, aut in quoquam ire praesumpserit, et sicut superius a nobis statutum est, ita firmiter permanere non dimiserit, et in omnibus non observaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et beati Petri apostolorum principis, atque nostra, qui ejus fungimur vicariatione, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum
null
e59c6e96-d76f-4ed0-9ef0-a7da8c9a9d00
latin_170m_raw
null
None
None
None
, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et omnibus pompis ejus omnino incendio concremandum. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii in omnibus exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam a justo Judice Domino Deo nostro, et ab omnibus sanctis ejus consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manum Sergii sanctae Romanae Ecclesiae scriniarii, mense Maio, indictione VIII. II. #Joannes XIX Bisantio archiepiscopo Canusino@# [i. e. #Barensi] pallium concedit juraque ejus confirmat.@# (Anno 1025.) [UGHELLI, #Italia sacra@# VII, 601.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo confratri ac nostro spirituali filio BISANTIO, sanctae Canusinae Ecclesiae a nobis consecrato archiepiscopo omnibus diebus vitae tuae. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impartire assensum. Ex hoc enim lucri potissimum primum a Conditore omnium Deo in sidereis arcibus praescribitur remuneratio, quando egregia ac venerabilia loca ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur, quia postulasti a nobis quatenus ob tuam reverentiam, atque amabilem fraternitatem, concederemus et confirmaremus cunctis diebus vitae tuae praefatum archiepiscopatum sanctae Canusinae Ecclesiae cum omnibus sibi adjacentiis vel pertinentiis, videlicet duodecim episcopatus quemadmodum abolita tempora, scilicet nostris antecessoribus sanctae memoriae, decreverant ut archiepiscopus duodecim sub se ordinaret episcopos. Unde nunc juste precantium votis favemus ut et vobis praenominato Bisantio Angelico archiepiscopo consecrarem in praefatae ecclesiae sanctae Canusinae cum universis civitatibus, et castellis, hoc scilicet Canusinae, Bari, Medunco, Juvenacio, Melficta, Rubo, Trane, Canni, Minerbino, Aquatecta, Monte Melioris, Labellotatum, Cisternae, Bitalbae, Salpi, Cupersano, Puliniano simul et Catera, et aliarum civitatum atque castrorum sibi adjacentium, vel longe lateque ibi positae, donec impleatur duodecimus episcopus. Itaque confirmamus vobis omnes fundos et casales una cum casis et vincis, servos et ancillas, una cum massis et massariciis atque molendinis, littora cum portu, montibus et collibus, atque planitiis et pratis, simulque plebibus, sive ecclesiis cum omnibus titulis, sive capellis suis. Verum etiam monasteria virorum seu puellarum, tam Graeca quam Latina, cum universis ordinibus ecclesiasticis, diaconis, subdiaconis, lectoribus, presbyteris, et omnia, et universa praedia, et possessiones, cultum, vel incultum, atque cum omnibus quae dici et nominari rura solent generaliter, et integro pertinentibus, constitutis a termino Apuliae. Praeterea concedimus cum auctoritate beatorum apostolorum principis Petri et Pauli, et caeteris simul, qui eorum fungimur vicariatum, quatenus licentiam habeas cunctis diebus vitae tuae utere pallium, et episcopos consecrare cum omni humilitate atque reverentia, quia tale hoc tantum pastoralis officium arripere, si sine interiori vigilantia perpendatur, plus est oneris quam honoris; quippe cum propria non sufficit curare, nisi et salubriter gesserit alienum. His ita breviter praelibatis, nunc benigne et in Christo amantissime, esto forma omni bonitate, esto forma cunctis videntibus seu audientibus, imitare suorum vestigia in terris, ut eorum consortes esse mereatis in coelis. Quem vero superscriptum archiepiscopatum Canusinum cum omnibus suis pertinentiis, et episcopos ipsos per manus vestras consecrandi, atque usu pallii per auctoritatem apostolicam utendi a praesenti octava indictione omnibus diebus vitae tuae concedimus, atque confirmamus tenendum atque dominandum, et omni cum Dei timore regendum et gubernandum, ita ut nullus patritius, seu catapanus, atque excubitus, vel qualiscunque honoris seu dignitatis imperialis sit, audeat vel praesumat dijudicare, vel molestare, aut inquietare de ulla re, etiam nullus clericus, nullusque laicus, vel quaelibet persona hujusmodi audeat vel praesumat ibidem aliqua molesta vel contraria facere. Statuentes quippe apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictionibus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, sive regum, vel imperatorum, aut cujuslibet magnae, parvaeque potestatis audeat interdicere, vel confringere hoc quod a nobis constitutum et ordinatum est. Si quis autem, quod non credimus, temerario ausu contra hoc nostrum instrumentum, apostolicum privilegium exstiterit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et Beati Petri apostolorum principis, et caeteris, anathematis vinculo esse innodatum et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et omnibus impiis socius sit in infernum. Qui vero pro intuitu custos et
null
f8e1a9ba-4c61-4d59-a103-00734ae67fe9
latin_170m_raw
null
None
None
None
observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam a Domino percipere mereatur in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manus Rogerii notarii regionarii, atque scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae mense Junio indict. octava. Valete. III. #Bulla Joannis XIX papae ad omnes reges, episcopos, duces, comites,@# etc. (Circa annum 1025.) [ #Mémoires et Documents historiques de la Suisse,@# tom. III, p. 429. Lausanne 1838. 8º] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus regibus, episcopis, ducibus, comitibus atque omnibus principibus, in quorum potestate Romanense coenobium videtur habere aliquas ecclesias, aut aliquas terras, salutem a Deo et apostolicam benedictionem. Precor omnem in commune vestram fraternitatem ut pio Dei et sancti Petri nostroque amore, praedictum Romanense coenobium, et omnia ad ipsum pertinentes ( #sic@# ) protegere studeatis, et in omnibus tueamini et defendatis. Si vero aliquis in vestris potestatibus aut terris exstiterit, qui supra dicto loco vel terris ad eum pertinentibus aliquam injuriam aut molestiam inferre tentaverit, rogo vestram in commune fraternitatem ut supradicto loco justitiam et rectum judicium facere studeatis. Si vero contempserint et in sua malitia perseverare voluerint, sciant se a nobis apostolica auctoritate excommunicandos atque maledicendos, nec non et a liminibus sanctae Ecclesiae arcendos et societate omnium christianorum segregandos, et cum Datan et Abiron, quos vivos terra deglutivit, in inferno demergendos, nisi cito ad emendationem venerint S. Petri Romani monasterii, suique excommunicati atque anathematizati ex parte S. Petri apostoli, qui potestatem a Domino accepit ligandi atque solvendi, qui terras ejusdem S. Petri injuste tenent et nolunt reddere: et illi similiter excommunicati, qui eas celant et nolunt indicare vel manifestare ministris SS. Petri, terras ejusdem. Eruntque miseri in inferno damnati cum Juda, qui Dominum nostrum impiis Judaeis tradidit, et cum Pilato, qui ipsum Dominum jussit crucifigi, et cum Herode, qui se ipsum interfecit, cum his sint omnes illi homines damnati, qui terras S. Petri Romani monasterii injuste tenent vel celant; tradat eos Dominus corruentes ante hostes suos, per unam viam egrediantur contra eos et per septem fugiant ab eis et dispergantur per omnia regna terrae, sitque cadaver eorum in escam cunctis volatilibus coeli et estiis terrae, et non sit qui abigat. Percutiat eos Dominus amentia, et caecitate ac furore mentis; et palpent in meridie, sicut balpare solet caecus in tenebris, et non dirigant vias suas, omnique tempore calumniam sustineant, et opprimantur violentia nec habeant qui liberet eos; uxores accipiant et alius dormiat cum eis videntibus illis. Domos aedificent et non habitent in eis. Plantent vineas et non vindemient eas. Et veniant omnes maledictiones istae et multae aliae super omnes homines qui terras S. Petri Romani monasterii injuste tenent, vel qui eas celant, nisi cito ad emendationem venerit. IV. #Joannes XIX Ecclesiae Silvae Candidae possessiones, petente Petro episcopo, confirmat.@# (Anno 1026.) [UGHELLI, #Italia Sacra,@# I. 93] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO, Domini gratia, episcopo Silvae Candidae Ecclesiae, et per te eidem venerabili episcopio successoribusque tuis episcopis in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud Conditorem omnium Deum promerebimus, quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia dilectio tuae filiationis postulavit quatenus concederemus et confirmaremus tibi tuoque venerabili episcopio ea quae a praedecessoribus nostris pontificibus, ob restaurationem et restitutionem sacri loci ipsius, et remedium animarum suarum et suorum successorum, in praefatum usum tui episcopii concesserunt atque confirmaverunt, nos, simili clementia praemoniti, et inclinati precibus vestris, per hujus nostri apostolici privilegii seriem concedimus et confirmamus tibi, supradicto filio dilecto Petro episcopo, supradictum tuum episcopatum in integrum cum omni integritate sua, cum universis plebibus, titulis, clericis, capellis, massis, curtibus, fundis et casalibus, villis, vineis, terris, vel omnia quae sub jure et dominio ejusdem episcopatus adjacere vel pertinere dignoscuntur, in primis videlicet massam in integrum, quae appellatur Caesarea, cum fundis et colonis suis, qui dicuntur Furculae
null
768a0702-ca20-41e7-af10-a41d42d377b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Tondiliani, Martiniani. Item coloniam de Salaro, et de Cortina et de Gradulsi; coloniam de Valle, et de Fontana et de Sancto, et coloniam de Coriliano et de Lauro, simulque coloniam de Casa Nova, colonia de Tribuno et de Masopane, et coloniam de Castanea cupa et de Cobellis, coloniam de Caesario, sive quibus aliis vocabulis nuncupantur, cum omnibus suis vineis, casalibus et appendiciis; et cum omnibus finibus et terminis, limitibus, scilicet terris, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis et infructiferis, diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus, aedificiis, parietinis, arenariis, adjunctis, adjacentibusque suis, et ecclesiam S. Andreae apostoli, infra ipsam massam aedificatam, una cum colonis atque massaritiis, tributariis et angarialibus, masculis et feminis, filiis et filiabus ac nepotibus ibidem residentibus aut exinde provenientibus, ubicunque inventi fuerint, et cum omni censu et dationibus atque functionibus, nec non et angariis pertinentibus positis in territorio Nepesino, milliarium ab urbe Romae viginti, ex corpore patrimonii Thusciae juris S. nostrae Romanae (cui Deo auctore praesidemus) Ecclesiae, et inter affines, ab uno latere, terra monasterii S. Stephani Minoris a S. Petro, et, secundo latere, silva et terra quae sunt de Joanne grammatico, et a tertio latere, pastoritia Donica, et a quarto latere, massa Claudiana. Itemque concedimus et confirmamus vobis fundum in integrum, qui vocatur Buxus, in quo basilica SS. Rufinae et Secundae constructa esse videtur, et fundum in integrum, qui vocatur Artronum, et montem Jordani, cum casis, vineis et terris, silvis, cultum et incultum, una cum servis et ancillis, atque colonis ibidem residentibus utriusque sexus et aetatis, vel cum omnibus eorum pertinentibus, situ, territorio Silvae Candidae, et inter affines, a primo latere, terra supradicta S. episcopii, a secundo latere, rivus, qui vocatur Galeria, a tertio latere, Bibaro, a quarto latere, Criptulae; nec non fundum in integrum, qui dicitur Mons Aureus, cum omnibus suis pertinentiis, ab uno latere mons qui vocatur Jordanus, a secundo latere, Criptulae, a tertio latere casale quod vocatur Palmira, a quarto latere, fundus, qui dicitur Lauret, et a quinto latere, terra et monasterium S. Martini, seu fundum qui appellatur Mons Grundul cum omnibus ad eum pertinentibus; inter affines, ab uno latere, fundus Aquilin. a secundo latere, fundus Palmi, a tertio latere, fundus Montis Aurei, et a quarto latere, fundus Criptulae, et Bibariolae atque fundum qui dicitur Oripo, cum omnibus ad eum pertinentibus, inter affines, ab uno latere, bona monasterii S. Martini, et a secundo latere, fundus qui vocatur Insula Sancta, et a tertio latere, curtis S. Petri, et fundus Montis Grunduli, et a quarto latere, insula de curte S. Petri. Verum etiam fundus qui vocatur Criptulus, et Palmis, cum omnibus eorum pertinentiis, ab uno latere, fundus Fulisanus, et a secundo latere, fundus Lauret, et a tertio latere, terra S. Martini, et a quarto latere, fundus Seriani; in imo, fundus Isidori cum omnibus pertinentibus suis, ab uno latere, terra monasterii S, Martini, a secundo latere Castagnetol, et a tertio latere, Insula Sancta, denique et ipsum fundum Insulam Sanctam, cum omnibus ad eum pertinentibus, ab uno latere, casale quod vocatur Bruce, a secundo latere Donicus, et a tertio latere Musanus, et a quarto latere Sanctus Laurentius de Panti; pari modo fundum S. Basilii cum omnibus ad eum pertinentibus, ab uno latere, casale S. Petri, qui appellatur Pauli, a secundo latere, vallis quae vocatur Intensonosa, et a tertio latere, Barbarol, a quarto latere, monasterium S. Stephani. Porro fundum Panori, cum omnibus suis pertinentibus, ab uno latere, fundus Aprunianus, a secundo latere Silva Candida, et a tertio latere, Musanellus, et a quarto latere Camiliar, et a quinto latere turris Aureliana, et silex S. Stephani, cum salinaria
null
79ea3d78-01dc-4e16-aec2-72ed13fd0f12
latin_170m_raw
null
None
None
None
, atque fundum Laureti, ab uno latere, terra S. Petri, a secundo latere, terra S. Martini, a tertio latere, mons Iliodori, a quarto latere, fundus Oripi, seu casale quod vocatur, Pauli, et fundum Serianum cum omnibus eorum pertinentiis, ab uno latere, terra S. Martini, a secundo latere, Silva Candida, a tertio latere Insula Sancta, et a quarto latere silva S. Petri, nec non casale quod dicitur Castagnolum, ab uno latere sancti quatuor Fratres, a secundo fundus Orbanula, a tertio Mussan, a quarto Massanell., atque silva quae vocatur Magia, cum omnibus pertinentibus suis, ab uno latere rivus de Galesia, a secundo latere, monasterium Veneris, quod vocatur Huppla Ancilla Dei. Omnes vero illos fundos, et casaliacum terris, campis, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, positis in territorio Silvae Candidae, milliarium ab urbe Romae plus minus duodecim. Verum etiam aquimolum molentem in integrum in vico qui vocatur Galeria, cum omnibus sibi pertinentibus, et terra Simitaritia, quae vocatur Pastina, longe ab uno latere, Gualdus Donicus, a secundo terra S. Petri quae appellatur campus Massanus, a tertio latere, mons Actionus, a quarto, mons Pauninus constitutus juxta supradictum episcopium, sive alium aquimolum in ipso rivo cum omnibus sibi pertinentibus, juris ipsius episcopii. Itemque concedimus et confirmamus vobis omnes plebes et ecclesias, parochiasque cum omnibus eorum pertinentibus vel adjacentiis, scilicet plebem S. Mariae in Silva Candida cum titulis suis, titulum SS. Joannis et Pauli in Lutino, et titulum S. Angeli in Musano, titulum S. Donati in Majorata, atque plebem S. Gregorii in ipso loco, titulum S. Anastasii in Musano et plebem S. Angeli in Ruscindo cum terris suis, simulque plebem S. Joannis in nono cum terris et titulis suis, titulum S. Martiani in ipso burgo cum terris suis, titulum S. Andreae cum titulis suis, nec non titulum S. Mariae cum terris suis, titulum S. Nicolai, qui est in castello de monte Depini, titulum S. Mariae qui appellatur Insirigus, cum terris suis, titulum S. Pancratii cum terris et titulis suis, S. Mariae in Insula cum terris suis, plebem S. Mariae Lutiae cum terris suis, insulam S. Joannis cum titulo et terra sua, titulum S. Gregorii in ipso loco; similiter plebem S. Pauli in Formello, cum terris, vineis, hortis, et olivetis atque titulis suis, titulum S. Sylvestri in columna cum terris et vineis suis, titulum S. Angeli in Mubiano cum terris et hortis suis, titulum S. Martini cum terris suis, titulum S. Genesii in Dalmatia cum terris suis, titulum S. Laurentii in Formello cum terris et hortis suis, titulum S Joannis in ipso loco cum terra sua, titulum S. Petri cum terra sua, titulum S. Angeli in Laureto, titulum S. Valentini in Criptullo; item plebem S. Cornelii in Crapario. Et per hujus privilegii nostri et decreti paginam, in perpetuum confirmamus S. praedicto vestro episcopio Silvae Candidae, cum terris, vineis, et olivetis et titulis suis, titulum S. Pancratii cum terris suis, titulum S. Mariae cum terris et prato suo, titulum S. Valentini cum terris et oliveto suo atque prato, titulum S. Donati cum terris suis, titulum S. Mariae cum terris suis, titulum S. Laurentii cum terris suis, titulum S. Anastasii in Cannetalo, cum terris et vineis suis, titulum S. Viti cum terris suis, plebem S. Pauli cum terris, vineis et juribus suis, titulum S. Sylvestri, et S. Angeli cum terris et vineis, et olivetis et juribus suis, titulum S. Mariae cum terris et vineis, titulum S. Christianae cum terris, vineis et silvis suis, titulum S. Georgii, titulum S. Martini cum terris et vineis suis, titulum S. Casiani cum terris et vineis, et familiis tribus, titulum S. Anastasii, cum terris et vineis, titulum S. Justinae cum terris et vineis, titulum S
null
e0417ad3-fe98-4136-948b-c773b9b4b570
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Angeli cum terris suis, titulum S. Gregorii cum terris suis et vineis; similiter plebem S. Marcelli in Quarto decimo cum terris et vineis, et oliveto majore atque titulis suis, titulum S. Mariae in Scrofano cum terris et vineis, titulum S. Stephani in Matera, titulum S. Mariae in Matera, titulum S. Blasii in Scrofano, titulum S. Joannis in ipso Scrofano, et S. Eugeniae cum terris et vineis, simulque plebem S. Mariae in Molmula cum terris et vineis et titulo suo, et S. Angeli cum terris et vineis. Confirmamus etiam vobis casalia et colonias, atque castellum in integrum, qui appellatur Dalmachia, Balneo, Stabla, Massaviliana, vel si qui aliis vocabulis nuncupatur, una cum familiis, masculis et feminis, seu colonis per singula loca pertinentibus, cum casis, vineis, terris, silvis et pratis, aquis perennibus, vel cum omnibus ad supradicta casalia, et colonias atque castellum pertinentibus, positum in territorio Nepesino milliarium ab urbe Roma plus minus viginti; inter affines ab uno latere via, quae est inter militiam de turre de Crapacorio et terram de Pastoritia S. Petri, ab alio latere terra de monte Arsitio, et Focapran, qui vocatur Columella, et terra de turre de Crapacorio, quae appellatur Matera, et a quarto latere terra S. Laurentii, quae appellatur Salicara, et rivus qui pergit per Bussetum et Malcan. Itemque concedimus, et confirmamus vobis in perpetuum ecclesiam SS. Rufinae et Secundae, sitam Romae juxta palatium nostrum, cum omnibus ad eam pertinentibus. Etiam concedimus et confirmamus vobis in perpetuum ecclesiam S. Mariae, cum omnibus suis pertinentibus infra hanc civitatem Romanam, non longe a monte qui Augustus dicitur. Pariter concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum, sicuti a memorato sanctissimo papa, sive a certis praedecessoribus nostris pontificibus concessa et confirmata fuerunt, videlicet, monasteria quinque S. Stephani Majoris, et Minoris, Sanctorumque Joannis et Pauli, et B. Martini, atque Theclae, constituta juxta magnam ecclesiam S. Petri, cum omnibus eorum pertinentiis, omnesque consecrationes quae ibidem sunt, aut in praedicta alma ecclesia S. Petri, aut in caeteris ecclesiis, quae sunt constitutae in tota civitate Leonina, et si necessarium fuerit eas consecrare, nullus alius episcopus ad tale ministerium, vel consecrationem accedere praesumat, nisi vos vestrique successores episcopi S. Silvae Candidae ecclesiae in perpetuum. Concedimus autem et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum S. diem Sabbati ad baptismi sacramentum celebrandum, et totum officium faciendum, in ecclesia B. Petri apostoli, et supra magnum altare, in quo toto ven. altari, seu in confessione, quidquid auri, vel argenti, pallii, vel cerae, sive aliarum rerum positum, vel oblatum, vel jactatum fuerit, vel vobis oblatum, ab hora videlicet diei tertia, qua ingredi ecclesiam ad ordinandum et peragendum divinum officium vos volumus, et usquequo expletam S. Dominicae diei missam habueritis per vestros curatores in vestram vestrorumque successorum, remota omni contradictione, deveniat potestatem. Et quia usque ad nostrum tempus in praefata ecclesia S. Petri, a qua pene omnes ecclesiae doctrinam acceperunt, sicut a magistra et Domina, dies Dominica Palmarum, et dies Coenae Domini et Parasceve tam irreverenter colebantur, ut nec processio cum palmis in ipsa die Dominica ibi fieret, neque in die Coenae Domini #Gloria in excelsis Deo@# diceretur, et in Paraseeve non tam reverenter uti decebat officium ibi fiebat. Condoluimus, et meliorare hoc cupientes per vos vestrosque successores, statuimus ut omni annua die Dominica Palmarum cum processione ab ecclesia S. Mariae in Turri exeatis, et venientes ad magnum altare S. Petri missam celebretis. Similiter, et omni anno in die Coenae Domini vos vestrosque successores missam super eodem Altare S. Petri celebrare, #Gloria in excelsis Deo@# dicere, S. chrisma conficere, et quod ad episcopum pertinet, agere volumus, et omni anno die Parasceve supra ipsum altare majus S. Petri totum officium reverenter, ut decet vos vestrosque successores facere volumus, in quibus tribus missis, scilicet in missa Palmarum, seu in missa Coenae Domini, et in officio Parasceve, quidquid auri vel
null
5a83498b-e805-4263-b2b7-c680679f24f2
latin_170m_raw
null
None
None
None
argenti, pallii, seu cerae, vel aliarum rerum supra jam dicto sacro altari S. Petri, sive in confessione positum, aut jactatum fuerit vel vobis oblatum, ab hora qua ipsa missa, et officium inchoata fuerint, et expleta per nostros custodes in vestram, vestrorumque successorum similiter, remota omni contradictione, deveniat potestatem, in quibus quinque diebus si vobis vestrisque successoribus utile visum fuerit aliquem diaconorum nostrorum ministrare ob honorem S. Petri vestram reverentiam volumus petere; potestatem autem ejusdem ecclesiae S. Petri et supradictorum suorum monasteriorum, et cuncta ecclesiastica judicia ipsorum, seu totius civitatis Leoninae vobis vestrisque successoribus concedimus et confirmamus, similique modo ad inungendum et consecrandum imperatorem primum vestram et vestrorum successorum episcoporum fraternitatem convocamus, ut quibus regimen totius Ecclesiae S. Petri et civitatis Leoninae commissum est ab his primum sit benedictum. Nec non cuncta sacra officia, seu mysteria, quae nos et successores nostri facere debemus, si aegritudine, vel aliqua cura impediti facere non possumus, tam in supradicta Ecclesia S. Petri, et monasteriis suis quam per totam civitatem Leoninam, per vos vestrosque successores fieri apostolica auctoritate decernimus. Consecrationem vero altarium ecclesiae S. Petri et aliorum monasteriorum, nec non consecrationem ecclesiarum, altarium, sacerdotum, diaconorum, seu diaconistarum totius civitatis Leoninae vobis, vestrisque successoribus in perpetuum, sicut praelibatum est, concedimus et confirmamus. Superque etiam ecclesiae SS. Rufinae et Secundae, cui Deo auctore praesidetis, vobis vestrisque successoribus in perpetuum concedimus et confirmamus etiam ecclesiam S. Adalberti et Paulini cum ecclesia S. Benedicti, et omni sua integritate et pertinentiis, et sicut ad manus vestras hodie tenetis posita infra hanc civitatem Romanam in insula Lycaonia, ut sit vobis vestrisque successoribus cum volueritis episcopale domicilium, et congruum receptaculum opportunumque habitaculum, quemadmodum interesse videtur Portuensem ecclesiam, S. Joannem inter duos pontes, presbyteros vero et clericos, qui pro tempore in eadem ecclesia S. Adalberti, Paulini, et Benedicti fuerint, ita subjectos vobis esse volumus ut proprios filios ecclesiae vestrae, et ab omni jure illos subtrahimus, tuae paternitati tamen eos committentes, ut solummodo vestrum judicium exspectent, vestro dominio famulentur, et per omnia vestris rationalibus obsecundent mandatis, ut, quomodo vobis placet, eos ordinare, secundum decet, regere, informare et emendare nostra apostolica auctoritate in perpetuum liceat, praedictis vero omnibus locis, et familiis cum omnibus eorum pertinentibus, sicut superius missa sunt, a praesenti decima indictione, tibi, tuisque successoribus in eodem venerabili episcopio in perpetuum donamus, largimur, concedimus et confirmamus, atque stabilimus perenniter in usum et utilitatem ipsius venerabilis episcopii, et episcoporum qui per tempora tenuerint ipsam ecclesiam. Statuentes quippe apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdicto, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel qui publicas functi fuerint actiones, vel alia quaelibet magna, parvaque persona audeat vel praesumat aliquid de omnibus quae supra continentur, contra hoc nostrum pontificale privilegium agere, vel alienare aut auferre, scilicet potius firma atque stabilia perpetuis temporibus, sicuti a nobis statuta et confirmata sunt, decernimus permanenda. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum apostolicum privilegium in quoquam transgressor esse praesumpserit vel frangere ausus fuerit, et in omnibus obediens et observator esse noluerit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis et domini nostri apostolorum principis Petri, cujus, licet immeriti, Dei tamen dignatione gerimus vices, anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi et omnibus impiis socius sit in inferno. Qui vero pro intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, meritis atque precibus B. Petri apostolorum principis, et SS. martyrum Rufinae et Secundae in aethereis arcibus praemia, et benedictionis gratiam atque misericordiam, a justo judice Domino Deo nostro, vitam aeternam percipere, et invenire mereatur in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manum Georgii notarii regionarii atque scriptoris S. R. Ecclesiae in mense Decembris, et indictione supra scripta X. Thebaldus Bell. tren. Ecclesiae episcopus. Theobaldus episcopus sanctae Alban. Ecclesiae. Dominicus S. Lavican. Eccl. episc. Petrus Praenest. Eccl. episc. Petrus episc. S. Ostiens. Ecclesiae. Stephanus presbyter tituli sanctae Caeciliae. Benedictus
null
dc4015fd-a40b-433a-ac67-95968e9782f5
latin_170m_raw
null
None
None
None
archidiaconus. Ugo diaconus. Petrus card. tit. S. Damasi. Crescentius diaconus. Joannes subdiaconus Joannes card. tit. S. Marci. Joannes Domini gratia diaconus. Joannes subdiaconus de Mira. Joannes presbyter tit. S. Callixti in Transtiberim. Crescentius diaconus. Rodulphus indignus presbyter, et abbas ex monasterio S. Laurentii, qui ponitur in Clausura. Joannes presbyter card. tit. S. Grisogoni. Franco diaconus. Raynerius diaconus. Datum XVI Kal. Januarii, per manus Benedicti episcopi Portuensis, et vice Peregrini Coloniens, archiepiscopi bibliothecarii S. apostolicae sedis, anno pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis, et universalis XIX papae in sacratissima sede B. Petri apostoli, tertio mense Decemb., indictione X. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel injustis vexationibus fatigare, scilicet omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si quae igitur in futurum ecclesiastica, saecularis, vel alia persona, hanc nostrae constitutionis paginam, sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judice existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. V. #Joannes XIX in concilio Petrum, episcopum Silvae Candidae, accepta virga, de universa terra omnium ecclesiarum Galeriae, investit.@# (Anno 1026.) [UGHELLI, #ibid.,@# pag. 98.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen. Ego JOANNES divina providentia XIX papa Romanus, sciens pene cuncta oblivioni dari ob nimiam fragilitatem humanam, quae ad honorem et utilitatem SS. Rufinae et Secundae martyrum temporibus gesta sunt, litteris pandenda mandavimus, ut posteri devotionem erga nostra loca cognoscant, et si qui rebelles fuerint, contabescant et erubescant. Defuncto igitur Gregorio episcopo supradictarum martyrum Rufinae et Secundae, Petrum consecravimus episcopum, post cujus consecrationem, nondum transactis tribus annis presbyteri S. Nicolai de Galeria coeperunt gerere eumdem episcopum de presbyteris S. Andreae, presbyteri vero S. Andreae rogaverunt episcopum ut illuc iret, et in praedicta ecclesia S. Andreae altaria aedificaret. Quibus episcopus respondit non debere ibi altaria consecrare, quia de ipsa ecclesia litigatur presbyter S. Nicolai, prius igitur veniant utraeque partes ante nos, et legibus finiatur, et tunc si canonice potero, ad servitium S. Ecclesiae faciendum libenter ibo. His auditis reversi sunt, et archipresbytero et caeteris presbyteris nuntiaverunt, qui iterum atque iterum canonice vocati, tandem utraeque partes venerunt ante suum episcopum, quorum causam volens praelibatus Petrus episcopus ita finire ut nunquam magis lis inde oriretur, ante nostram praesentiam illos conduxit, nos vero residentes in ecclesia S. Sylvestri, quae est infra palatium Lateranense, una cum Theobaldo Belliternens., Petro Praenestino, Benedicto Portuensi, Theobaldo Albanensi, Petro Ostiensi, Dominico Lavican. Benedicto archidiacono, Crescentio, atque Raynerio, Gregorio diaconibus, Petro card. S. Damasi, Francone card. S. Sixti, Tuidisco card. S. Marcelli, aliisque quamplurimis sacerdotibus, et clericis adstantibus autem Benedicto Primicerio, et alio Benedicto Secundicerio, Crescentio nomenclatore, Petro primo defensore, Stephano Protoscriniario, Joanne Deubaldo Dativo judice, seu fratre nostro Domino Alberico comite palatii, et Joanne Tocco comite Galeriae, dictos presbyteros utrarumque ecclesiarum introire fecimus cum paucis laicis Galeranis, videlicet Joanne filio Rodulphi, Baldo; tunc episcopus veniens ad pedes nostros coepit exponere quomodo, et qualiter, et qua pro causa vocasset eos, et coepimus causam quaerere, quae illos movebat, tranquilla mente dirimere et tractare. Quae cum protelaretur, ut reor, suggestione Spiritus sancti, venit mihi in mentem quod multum lucri episcopus S. Rufinae haberet de tot sacerdotibus et tam magno populo Galerano, hoc cogitans infra me ipsum, et volens addiscere quantitatem
null
c33fe520-a9f8-4ae7-8cd3-699affbf752e
latin_170m_raw
null
None
None
None
redditus praedictae Galeriae, taliter episcopum interrogavi. Credo quidem multum redditus habere episcopum S. Rufinae de tot sacerdotibus, et tam amplo populo Galerano. Episcopus respondit: A sacerdotibus S. Nicolai XIV solidos per annum, et a presbyteris S. Andreae XXX denarios consequitur episcopus, nihil amplius. Quod nos audientes maxima tristitia affecti sumus, et relinquentes causam quam tractabamus, omnes uno spiritu, una mente, cogente tanta impietate, ad hoc tractandum conversi sumus. Tunc archipresbyterum vocavimus S. Nicolai cum suis, et syndicum S. Andreae cum suis, quia archipresbyter absens, erat infirmitatis causa, nos taliter aggressi sumus: « Dicite nobis quare tam parum episcopo redditis, et quare vel tertiam non redditis sibi, sicut et alia loca faciunt? » Qui responderunt: « Consuetudo nostra fuit. » Et nos contra: « Habetis ab aliquo episcopo inde aliquid scriptum? » Qui responderunt per omnia: « Domine, nullum. » Tunc nos interrogavimus, residentes episcopos, sacerdotes, diaconos, judices, quid deberet de hoc fieri, et praelibatus episcopus procedens ad pedes nostros, talia coepit: « Domine, si vestri gratia est, ad eam causam redite, pro qua huc venimus, istam opportuno tempore reservate. » Tunc nos commoti et valde irati contra eum, quia nolebat nos proponere quod ipse quaerere debebat, diximus: « Miror, cum sis prudens ac potens, quare ecclesiam tuam non sublevas, sed magis opprimis? quare non dixisti hoc per tot dies, et quare illam consuetudinem, quam omnes Ecclesiae habent, non exigis ab ipsis? Mihi adeo non imputabitur quod in ea est Ecclesia: ego eam vobis dedi, si tu non vis tertiam ab eis exigere, ego illam exigam, ut Ecclesia tibi commissa meo et tuo tempore non decrescat. » His verbis Petrus episcopus correptus respondit: « Domine, quid vos et sanctum hoc concilium judicat, recipere paratus sim. » Tunc ab omni concilio definitum et judicatum est ut, cunctis postpositis, prius ecclesia S. Rufinae, et episcopus suus honoretur, et per me de tertia cunctae Galeriae episcopus ministretur, refutantibus ea presbyteris, et dare integram promittentibus sibi, suisque successoribus in perpetuum, et sic ad inchoatam causam presbyterum redire, quod et factum est. Nam accepta ego virga, investivi episcopum Petrum, et per se suosque successores de universa tertia omnium ecclesiarum Galeriae, assuetaque datione, consentientibus presbyteris utriusque Ecclesiae, et refutantibus, atque dare eam promittentibus, ac dicentibus quod se illam prius sponte darent. Iterumque judicatum est ut sub interdictione anathematis hoc poneretur, et confirmaretur, et factum est, nam nostra jussione, et omnium praedictorum sacerdotum, episcoporum, diaconorum accepta stola Benedictus Portuensis episcopus dixit: Auctoritate Patris, Filii, et Spiritus sancti, et auctoritate B. Petri apostoli, et D. N. Joannis papae hoc S. concilio praesidentis, et auctoritate hujus S. concilii maledicimus, et excommunicamus, et perpetuo anathematis vinculo obligamus, quicunque sacerdotum, sive clericorum, sive laicorum, seu qualiscunque persona mortalium tertiam universarum ecclesiarum Galeriae Petro episcopo, suisque successoribus aliquo modo contendere praesumpserit, vel aliquo modo fraudare disposuerit, et hoc quod de Galeria judicavimus ab omnibus locis praedicti episcopatus S. Rufinae, et ab omnibus sacerdotibus, et clericis, vel laicis, et ab omni persona observari sub simili anathemate apostolica auctoritate sancimus, et statuimus in perpetuum, postquam ter a Petro episcopo vel suis successoribus supradicta tertia requisita fuerit, et ab omnibus clamatum est, Fiat, fiat, amen, amen. Et ut diligentius observetur, et clarius cognoscatur, totum per ordinem Gregorio scrivanio S. R. E. scribere praecepimus, et ab omnibus qui interfuerunt propriis manibus roborare voluimus. Benedictus archidiaconus interfui, et in perpetuum valere judico. Petrus Praenestinus episcopus interfui, et in perpetuum valere judico. Ego Benedictus episcopus Portuensis interfui, et in perpetuum valere judico. Datum XIX Kalend. Januarii per manus Bosonis episcopi S. Tiburtinae Ecclesiae et bibliothecarii S. A. S. interfui, et in perpetuum valere judico, Raynerius diaconus de diaconia S. Georgii, et Leon episcopus Ostiensis Ecclesiae interfui et in perpetuum valere judico. Gregorius S. Luciae interfui, et in
null
9805d83b-d777-4c33-8ecd-18e68f2ddf99
latin_170m_raw
null
None
None
None
perpetuum valere judico. Benedictus episcopus S. Anagninae ecclesiae interfui. Joann. episcopus S. Bledanae Ecclesiae interfui, et in perpetuum valere judico. Benedictus episcopus Ceren. hoc decretum firmum, et in perpetuum valere judico. Petrus cardinalis tituli S. Marci interfui, et in perpetuum valere judico. Raynerius episcopus Nepesinae ecclesiae hoc decretum firmum, et in perpetuum manere judico. Amasus episcopus atque capellanus domini papae. Franco cardinalis S. Sixti. Benedictus Domini gratia secundicerius S. A. S. Joannes cardinalis tit. S. Marcelli. Crescentius Domini gratia nomenclator S. A. S. Ego Stephanus Dei gratia scrivanius S. sedis apostolicae scripsi, etc. VI. #Privilegium Joannis papae XIX pro monasterio Cluniacensi.--Declarat se confirmare omnia monasteria et loca ad Cluniacense monasterium pertinentia, et ei ab aliquibus fidelibus Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus antea concessa. Prohibet quoque ne quis episcopus, vel sacerdos, pro aliqua ordinatione seu consecratione ecclesiae, presbyterorum, aut diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate Cluniacensi invitatus, veniat Cluniacum; sed liceat monachis Cluniacensibus cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque suo placuerit abbati. Similiter vetat ne quis episcopus vel sacerdos possit excommunicare fratres Cluniacenses ubicunque positos. Decernit praeterea Cluniacense monasterium omnibus ad se ob salutem confugientibus fore misericordiae sinum; et statuit quod si aliquis cujuscunque obligatus anathemate idem monasterium expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius suae utilitatis, et salutis gratia, benigniter excipiatur oleo medicamenti salutaris fovendus. Denique definit electionem abbatis Cluniacensis pertinere ad congregationem ipsius loci.@# (Anno 1027.) [ #Bullarium Cluniacense,@# pag. 8.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio ODILONI abbati monasterii quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum. Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat apostolicae charitatis gratia, multo magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter proprios et specialiter filios se gaudet habere sancta Romana mater Ecclesia, et suae utilitatis gratia, et praecedentium Patrum auctoritate egregia, quorum etiam desideriis et votis eo plenius parere debet auctoritatis apostolicae sublimitas, quo certius constat eos nonnisi illa desiderare et expetere quae sunt ad honestatem sanctae pietatis, et utilitatem verae religionis. Et quoties in suae necessitatis commodis nostrum assensum et solitae apostolicae auctoritatis audiverint humiliter requirere praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et rite pro integra securitate solidare; ut ex hoc nobis quoque potissimum praemium a conditore omnium Deo sidereis arcibus contribuatur. Et ideo quia postulastis a nobis ut praefatum monasterium apostolicae auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personae constabilire nostri privilegii pagina studeremus: propterea tuis flexus precibus, ob interventum domni invictissimi et pii Henrici imperatoris augusti, ejusque remedium animae, per hujus nostrae auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et monasteria ad praedictum Cluniacense coenobium pertinentia, quae ab aliquibus fidelissimis Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco sunt concessa, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita, Bernone videlicet, Odone, Aymardo, et beatae recordationis sancto Mayolo praedecessore tuo, vel quaecunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione, cum magna securitate debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione et confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili coenobio pro aliqua ordinatione, sive consecratione ecclesiae, presbyterorum, aut diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum praesumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicunque tibi, tuisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut isdem locus sub nullius cujuscunque episcopi vel sacerdotis deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis vel anathematis vinculo. Non enim patitur sanctae sedis apostolicae auctoritas, ut ullius cujuscunque personae obligatione proscindatur a se cuilibet concessa liberalis libertas: neque ipsius loci fratres ubicunque positi, cujuscunque episcopi maledictionis vel excommunicationis vinculo teneantur astricti. Inhonestum enim nobis videtur ut sine nostro judicio, a quoquam anathematizetur sanctae sedis apostolicae filius veluti cujuscunque subjectae Ecclesiae discipulus. Si qua vero competens
null
f3da7929-0b94-4003-9a00-7ba48392db39
latin_170m_raw
null
None
None
None
ratio adversus eos quemquam moverit, et hoc aliter determinari vel definiri nequiverit, judicium apostolicum, quod nulli praejudicium praetendere patitur, super hoc patienter praestoletur et humiliter requiratur. Decernimus etiam, et illius cujus vice quamvis indigne fungimur, auctoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se ob salutem confugientibus, sit misericordiae sinus, sit totius pietatis et salutis portus. Obtineat in eo locum justus, nec repellatur poenitere volens iniquus. Praebeatur innocentibus charitas mutuae fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis et indulgentia pietatis. Et si aliquis cujuscunque obligatus anathemate eumdem locum expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius suae utilitatis et salutis gratia, minime a venia et optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur. Quia et justum sic est, ut in domo pietatis et justo praebeatur dilectio sanctae fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiae et salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis, hic et in perpetuum divinae miserationis et pietatis refugium, et apostolicae benedictionis praesidium. Decernimus praeterea et omnino constituimus ut, praedicti loci obeunte abbate, non ibi alius cujuscunque personae violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa congregatione loci secundum timorem Dei, et institutionem legislatoris Benedicti, pater qui sibi praeesse debeat eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscunque illi placuerit, advocetur episcopus. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostrae apostolicae confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodandum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, in aeternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam aeternam a Domino consequatur, etc. Amen. VII. #Joannis XIX epistola ad Popponem patriarcham Aquileiensem.@# (Anno 1027.) [UGHELLI, #Italia sacra,@# V, 49.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri POPPONI sanctae Aquileiensis Ecclesiae patriarchae perpetuam salutem. Cum magna nobis sollicitudine insistit cura pro universis Ecclesiis Dei ac piis locis vigilandi, ne aliquam necessitatis jacturam sustineant, sed magis propriae utilitatis stipendia consequantur, ideo convenit nos tota mentis aviditate eorumdem veterum locorum stabilitatem ac integritatem maxime procurare, et sedulo eorum utilitatem ac subsidia illic contrahere, ut Deo nostro omnipotenti id quod pro ejus sancti nominis honore et laude, atque gloria ejus divinae majestatis, nostrarum rerum confirmare veteribus locis sit acceptabile, nobisque ab ejus locupletissima misericordia digna hujusmodi pii in sidereis conseri amoris arcibus remuneratione. Igitur quia postulatis a nobis quatenus patriarchatum sanctae Aquileiensis Ecclesiae cum omni suo honore, atque suis pertinentiis totum in unum vobis conferamus, sicuti olim a beato Petro principe apostolorum, nec non Eugenio, atque Gregorio, caeterisque praedecessoribus nostris hujus apostolicae sedis episcopis decretum est, inclinati namque precibus vestris apostolica auctoritate concedimus, et per hujus nostri privilegii paginam confirmamus vobis vestrisque successoribus patriarchatum sanctae Aquileiensis Ecclesiae fore caput et metropolim super omnes Italiae Ecclesias, quoniam ante omnes constitutam et in fide Christi fundatam fuisse cognoscimus; atque volumus S. Aquileiensem in cunctis fidei rebus peculiarem, et vicariam, et secundam esse post hanc almam Romanam sedem, sicuti olim a beato Petro apostolo concessum fuisse videtur. Insuper vobis vestrisque successoribus, apostolica auctoritate pallium concedimus, quo vos ad missarum solemnia celebranda uti volumus in Natali Domini, ac solemnitate Epiphaniae, et in quatuor S. Mariae festivitatibus, et in ejusdem Dedicatione ecclesiae, et in die Natalitii sui, et in Coena Domini, et in die S. Paschae, et in Ascensione Domini, et in die S. Pentecostes, et in Nativitate S. Joannis Baptistae, atque in festivitatibus omnium apostolorum, et in festivitate Omnium Sanctorum, et in caeteris omnibus praecipuis festivitatibus, nec non in consecratione episcoporum. De rationali autem idipsum praecipimus ut in caeteris festivitatibus utamini, quemadmodum et de pallio. Insuper autem vobis vestrisque successoribus apostolica auctoritate universos episcopos S. Aquileiensis Ecclesiae pertinentes, nec non monasteria . . . atque etiam parochias cunctas eidem patriarchatui pertinentes cum omnibus plebibus, titulis, ecclesiis, seu
null
626ee5ea-3aa3-4bc6-89c5-5b19db23062d
latin_170m_raw
null
None
None
None
capellis, castellis, villis, terris cultis et incultis, seu decimationibus eorum cum exitibus, vel redditibus eorum, seu cum omnibus utensilibus eorum, et appendiciis, quaesitis, vel inquirendis, quae dici vel nominari possunt, nec non confirmamus vobis vestrisque successoribus insulam, quae Gradus vocatur, cum omnibus suis pertinentiis, quae barbarico impetu ab eadem Aquileiensi Ecclesia subtracta fuerant, et falso patriarchali nomine utebatur, de qua multi antecessores vestri, temporibus meorum antecessorum, et multorum imperatorum per multas synodos proclamaverunt, ad quas aemulus tuus multoties synodali sententiae, et imperiali praecepto vocatus venire renuit, unde interventu etiam et petitione dilecti filii nostri Conradi imperatoris Augusti synodum congregavimus, in qua multi nostrates et Longobardi et Teutonici episcopi, et abbates interfuerunt, ad quam ipse canonice vocatus venire distulit. Unde judicio omnium episcoporum qui aderant, restituta est ibi eadem insula cum omnibus suis pertinentiis, ut secundum Deum et votum vestrum eam ordinare vobis liceat, vel omnia quae sub jure ac dominio patriarchatus praefati adjacere, vel pertinere noscuntur, quemadmodum beatissimus Petrus apostolus olim suo discipulo Marco evangelistae, ejusque sequaci eleganti viro Hermagorae contradidit. Statuentes igitur apostolica censura sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictu interdicimus ut nullus unquam nostrorum successorum pontifex, nullusque episcopus, nullaque magna parvaque persona in totis finibus vestri patriarchatus, vel episcoporum vestrorum dominio pertinentium, ordinationem quamlibet facere praesumant, nisi vestro vestrorumque successorum fuerit consensu, quatenus Ecclesiarum ordines cum Dei adjutorio sedule accrescant. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu hujus nostri apostolici privilegii transgressor exstiterit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis, et apostolorum principis Petri, et Pauli, et nostra, qui eorum fungimur vice, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei esse alienum; qui vero hujus nostrae Epistolae institutionis in omnibus observator exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam, et absolutionem omnium peccatorum suorum consequi mereatur a Deo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manus Joannis cardinalis, et cancellarii, vice Petri diaconi, mense Septembris, indictione decima. Datum per manus Bossonis episcopi et bibliothecarii S. R. E. in mense, et indictione suprascripta, in sacratissima sede beati Petri apostoli, anno IV, Deo propitio, pontificatus D. Joannis summi pontificis et universalis XIX papae. VIII. #Joannes XIX Ecclesiae Tiburtinae bona juraque, petente Benedicto episcopo, confirmat.@# (Fragm.--Anno 1029.) [UGHELLI, #Italia sacra,@# I, 1307.] Dilecto in Christo ac nostro spirituali filio BENEDICTO S. Tiburtinae Ecclesiae a nobis consecrato episcopo. . . . . Imo etiam ecclesias, quas Boso episcopus tuus antecessor isto praesente anno consecravit, videlicet S. Joannis et B. Juvenalis. In nomine . . . . Pontificatus D. Joannis XIX in sacratissima sede, etc., anno VII, indictione XIV, mense Januarii die VIII, Joannes episcopus S. Tiburtinae Ecclesiae, consentiente cuncta congregatione episcopii S. Laurentii martyris Christi, donat cuncto clero venerab. presbyter. omnem medietatem demortuorum civitatis Tiburtinae ad se pertinentem, in juga presbyterorum jurat, ut sup. poena auri obritiae unciae tres. Tedemandus vir et tabellio civitatis scripsit. + Joannes episcopus, servus servorum Dei, S. Tiburtinae Ecclesiae. IX. #Joannes XIX in synodo patriarchatum Gradensem, sub potestatem Popponis patriarchae Aquileiensis contra jus fasque redactum, Ursoni patriarchae Gradensi restituit.@# (Anno 1029.) [MANSI, #Concil.@# XIX, 491.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei. Si mortalibus inevitabiliter non immineret accidens ex protoplasti parentis vitio deficere, nulla penitus ratio cogeret acta eorumdem servanda futuris saeculis bona ad exemplum, vel improba ad cautelam stylo inextricabili commendare, illa minus idoneum foret auctores praesentes inspicere, et Acta exsequi exarata. Sed quia, ut praemissum est, primi parentis piaculo instantia caeterorum deficere coepit, provide eorum invenit humanitas, ne secum deperirent Gesta propria ad informationem sequentium saeculorum, vel ad evitationem, si obscura fuerint, debere adnotari, ut ipsa adnotatio immemores aetates superans significaret quid utile, quidve gestum fuisset inutile, et lucida indagatione verum a falso in tempore opportuno secerneret. Quod si est in saecularibus negotiis id servari sancitum, cautius, et diligentius in ecclesiasticis est observandum, qui tanto tempestatem saeculi horrent
null
9a20ba5c-8fbd-451b-9116-3ec795209e0a
latin_170m_raw
null
None
None
None
quanto quiete perpetua ardent, tanto inquietudinem refugiunt mortalium quanto soli viventi Deo in saecula saeculorum placere desiderant. Cujus rei gratia omnibus S. Dei Ecclesiae filiis notum esse volumus quod inter Ursonem patriarcham Gradensem, et Popponem Forojuliensem patriarcham, proh dolor! nostris temporibus zabulo ventilante commotum est, et ad quod usque perductum. Conspirante namque Veneticorum populo contra dominum suum ducem, et praelibatum patriarcham fratrem suum, uterque posthabitis dignitatibus et curis, quae ad se pertinebant, alias se receptarunt, donec sopitis saecularibus insolentiis ad sua repedare quivissent, sicuti postea rei probavit eventus. Interea vero antiquo zelo accensus hostis Forojuliensis patriarcha Poppo Gradensem civitatem adit, petens se recipi a civibus adjutorem confratris sui patriarchae Gradensis, et amici sui ducis. Cui cum nollent acquiescere per Deum et octo suorum sacramenta firmavit, sicut referente Ursone patriarcha, et quamplurimis Veneticorum nobilibus, ac tum provincialium episcopis didicimus, quod ad salvam faciendam duci et fratri suo patriarchae civitatem intraret. Ubi postquam intratum est, oblitus sacramentorum, gentilium more, ut de saecularibus audivimus, quidquid in ecclesia inventum est, unca manu depraedatum est, duorum monasteriorum sanctimoniales stupratae ac violatae a suis sunt, neque monachis pepercit. Quin etiam defunctorum corpora quietem desiderantia e propriis tumulis auferens ad civitatem suam inhonorata transtulit, reliquias minus tamen quam desiderabat similiter secum devexit, altaria confregit, thesauros abstulit, civitatem aliquibus patronis Gradensem licet destitutam munitam suis reliquit. Cui non sufficiens hoc apposuit iniquitates super iniquitates (Psal. LXVIII, 28), nos suis legatis petiit poscens confirmationem omnium locorum suorum a nobis, et nominatim Gradensis insulae: quibus cum responderem non sibi juste, et canonice, ac per antiqua privilegia pertinere, dixerunt: Non aliter ea petit dominus noster sibi confirmari, nisi quemadmodum per privilegia vestrorum antecessorum suis antecessoribus et Ecclesiae suae confirmata est, et sibi juste et canonice pertinere videtur, ac ipse probare potest, et promittit. His auditis, nec arbitrantes eum audere illudere apostolicae sedi, et magis quia novimus pro hac ratione Ursonem patriarcham a bonae memoriae domno Benedicto papa Romam vocatum fassum se venire non posse sub excusatione imperialis timoris, licet legatos suos mitteret petitionibus suis condescendentes privilegium sibi dare filio nostro Petro diacono et cancellario praecepimus. Sed et de insula Gradensi inseri jussimus, sicut audietis. Praeterea confirmamus vobis insulam Gradensem cum pertinentiis, sicut juste et canonice per antiqua privilegia vobis et Ecclesiae vestrae pertinere dignoscitur: et sicut tu ipse juste probare omni tempore potes, et promittis, ita ut secundum Deum tibi eam ordinare liceat. Quod totum in contrarium accidit, quia nec juste sibi pertinere convinctum est: qui vocatus ad satisfaciendum de hoc Gradensi patriarchae sicut promisit, venire distulit, nec secundum Deum dictam ordinavit insulam, neque antiqua per privilegia eam sibi pertinere, ut promiserat, ostendit. Privilegium, quod scriptum est sub praefata conditione manu nostra corroboratum, per suos remissum est nuntios. Post eorum reversionem nondum expleto triduo nuntius patriarchae Gradensis supervenit, flebilem nobis repraesentans epistolam, quam cum legissemus magno moerore affecti sumus; sed recuperata spe ex eo, quod probare omni tempore justitiam se habere promisit, nuntium nostrum Gregorium fide probatum, et omni eloquentia insignem ad utrumque misimus cum epistolis paterne vocantibus eos ad nostram synodum. Sed Poppo visis litteris commotus . . . . . sicut Gregorius retulit, quod nec etiam caput inclinaret, sed potius tenorem privilegii denegaret. Et, quia perditam Gradensem insulam haberet, querebatur, nec posse se venire ad nostram synodum nulla ratione interveniente profitebatur; sed de tenore privilegii in eodem loco vinctus est mendacem esse; quia exemplar demonstratum est a Gregorio: cui revertenti junxit se Urso patriarcha nos vocatus adiens. Quod cum cognovisset Poppo Forojuliensis patriarcha, monachum quemdam legatum ad nos misit, nulla probabili ratione, nec justa defensione, ut promiserat, munitum. Quem cum retinere audito adventu Ursonis patriarchae voluissem, fugam arripuit. Veniens autem ante nos patriarcha Gradensis triduo flebiliter questus est. Postea vero congregata synodo in ecclesia B. Sylvestri infra nostrum palatium residentibus nobiscum venerabilibus episcopis Petro Pipernensi, Benedicto Portuensi, Dominico Lavicanensi, Bosone Tiburtinensi, Reginerio Nephiensi, Benedicto Cerensi, Dodone Nucerensi, Petro Praenestinensi, Joanne Bledensi, Joanne Ortensi, Azo, Amato seu Benedicto episcopis ac diaconibus, Benedicto archidiacono, Crescentio diacono
null
9b87c1f6-883e-4c50-9549-e99a76a31a57
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Petro diacono archicancellario, Crescentio et Rainerio diaconibus et cardinalibus, Stephano, Petro, Joanne et alio Joanne, seu caeteris tam episcopis quam presbyteris, nec non diaconibus, quorum subtus manus ascriptae esse subcernuntur; omnes res per ordinem relatae sunt atque privilegia antecessorum nost., scil. sanctissimi Pelagii, Gregorii et Honorii, Stephani et Gregorii, Leonis, Sergii et Leonis, Benedicti, Adriani, Bonifacii, Romani, Theodori, Anastasii, Joannis, Sylvestri et Sergii ostensa, quorum imitantes quamplurima de eadem Gradensi sede instituta, talem definitionem promeruit, ut privilegium confirmationis judicio nostrorum episcoporum sibi, suisque successoribus de ejusdem sedis stabilitate perpetualiter faceremus. Quod et fecimus, statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestatione, ut nulli unquam in tempore praedictum Ursonem patriarcham, ac successores ejus de praedicto patriarchatu Gradensi, sive de rebus, ac possessionibus ejus inquietare, aut molestare praesumant; sed potius saepius nominatum patriarcham Gradensem cum sua integritate quietum remota omni contradictione ipse, suique successores perpetuis possideant temporibus, ita etiam ut absque suo suorumque successorum voluntario consensu nulli electionem suorum suffraganeorum facere liceat. Et quidquid ab eis juxta normam canonicam pro commissae sibi Ecclesiae cura prolatum fuerit, tam a suffraganeis sibi episcopis, quam a clero et populo custodiri praecipimus. Qui vero haec, quae a nobis pio intuitu promulgata sunt, infringere aut in aliquo transgredi praesumpserit, omnipotentis Dei iram incurrat, et nostro anathemate confossus pereat, sed et cum diabolo perpetuo damnatus gemat. Qui autem custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, gratiam mereatur SS. Trinitatis, et nostra benedictione fruatur, ac in saecula saeculorum laetetur. Scriptum per manus Georgii scriniarii S. R. E. in mense Decembri indictione VIII. + Bene valete. Ego Benedictus episcopus Portuensis interfui et subscr. Ego Bosus episcopus S. Tiburtinae Ecclesiae subscripsi. Ego Petrus episcopus Hostiensis subscr. Ego Dominicus episcopus Lavicanensis Ecclesiae subscripsi. Ego Benedictus S. Cerensis Ecclesiae episcopus subscr. Ego Joannes episcopus S. Ortanae Ecclesiae subscripsi. Ego Raynerius S. Nepesinae Ecclesiae episcopus subscr. Ego Petrus episcopus S. Pipernensis Ecclesiae subscripsi. Ego Benedictus episcopus de Portalatina subscr. Ego Dodo episcopus Nucerensis subscr Ego Azo episcopus Camerinensis subscr. Ego Joannes episcopus S. Bledanae Ecclesiae subscripsi. Ego Almatius . . . . subscr. Ego Leo S. Ficoclensis Ecclesiae episc. subscr. Ego Monaldus episcopus Ariminensis ex jussione D. Jo. papae subscr. Ego Berardus S. Fulgiliensis Ecclesiae episc. ex jussione D. Jo. papae subscr. Ego Benedictus archidiaconus, et vicedominus subscr. Ego Petrus diaconus S. R. E. et cancellarius sacri palatii subscr. Ego Crescentius diaconus subscr. Ego Riginerius diaconus subscr. Ego Stephanus cardinalis interfui. Ego Joannes cardinalis tit. S. Marcelli interfui. Ego Joannes cardinalis S. Marci interfui. X. #Joannis XIX papae epistola ad Petrum episcopum Gerundensem de privilegio pallii.@# (Anno 1030.) [FLOREZ, #Espana Sagrada,@# XLIII, 430.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, PETRO venerabili episcopo Gerundensis sanctae Ecclesiae et dilecto in Christo filio, perpetuam in Domino salutem et apostolicam benedictionem. Cum tui amoris causa aliquid agimus, tanto nos placere Deo devotius confidimus quanto tuam conversationem tam evangelicis quam et apostolicis glorificatam testimoniis scimus. Ad ejus namque laudem refertur illud quod dicitur: « Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. » Si ergo per charitatem in Deo manemus et Deus in nobis, et sine illa Deo placere non possumus, in omnibus nostris operibus sine intermissione illam praeferre debemus. Et quia urgente pastorali sollicitudine qua divinitus videmur praediti, si aliquos captivos ab Hispanis redimere possemus, te veniente ad limina apostolorum, interrogavimus; respondisti triginta captivos te velle et posse pro remedio animae nostrae redimere et libertati dare, si vel duodecim in anno vicibus tibi pallii usum concederemus. Zelo itaque Dei, qui eos proprio sanguine redemit, accensi, petitioni tuae condescendimus, palliumque gestandum duodecim in anno vicibus tibi solum modo concessimus, in Natale videlicet Domini, in Epiphania, in Coena Domini, in Resurrectione Domini, in die luna Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecosten, in festivitate Omnium Sanctorum, in Assumptione sanctae Mariae, et in festo
null
e5e28126-70bd-4761-a520-924bea9b7e8f
latin_170m_raw
null
None
None
None
sancti Saturnini, in uno concilio dioecesis vestrae. Cujus quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatinus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula. In ipsa, si qua tortitudo in illis injecta est, dirigantur; in ea quae imitentur, aspiciant; in ipsa semper considerando proficiant, ut tuum post Deum videatur esse bene quod vixerint. Cor ergo neque prospera quae temporaliter blandiuntur extollant, neque adversa dejiciant; sed quidquid illud fuerit virtute patientiae devincatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniant; districtum mali cognoscant, insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat, nocentem gratia non excuset. Remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod ultus non fueris perpetrari permittas. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et judicis severa districtio, unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos feriendos a pravitate compescat. Sed quoniam nonnunquam praepositorum zelus, dum districtus malorum vindex existere vult, transit in crudelitatem correctio, iram judicio refrena, et censuram disciplinae sic discute ut et culpas ferias, et a dilectione personarum quas corrigis non recedas. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe. Oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta correctio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipias, nullum quaerentem justitiam despicias. Custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia tua aliquid apud vos extra viam rationis suadeat audire, nec pauperem de re sua faciat humilitas desperare, quatenus Deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio praecipit, dicens: « Oportet episcopum irreprehensibilem esse. » Sed his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris; quam qui secutus fuerit a recto aliquando tramite non recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia, ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratia suae protectionis circumdet, atque ita in timoris sui via nos dirigat ut post vitae hujus amaritudines ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur. Scriptum per manum Sergi scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, mense Aprili, indictione tertia decima XI. #Epistola Joannis papae XIX ad Robertum regem Francorum de immunitate Cluniacensis monasterii.@# (Anno 1024-1031.) [ #Bullarium Cluniacense,@# pag. 7.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ROBERTO regi Francorum, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Quoniam, o religiosissime rex, multorum jam charitate frigescente, superabundante autem iniquitate, plurimis in locis non solum ab extraneis, verum etiam ab iis qui filii nomine tenus dicuntur, status Ecclesiae confunditur, sacrae religionis ordo contemnitur, pietas et forma justitiae dehonestatur, et privilegia apostolica seu etiam regalia praecepta, quantum ad substantiam, illorum temeritate irreverenter cassantur: oportet vestram sublimitatem vigilare, ut in regno vobis Deo auctore commisso catholicae fidei norma vigorem obtineat, sanctitas et religio contra inimicos veritatis trophaeum victoriae insigniter teneat, et sacer ritus praecedentium Patrum inviolabiliter permaneat, quatenus per haec et vestra fides plenitudinem bonorum percipiat, et devotio subditorum exinde ad incrementa virtutum magis ac magis proficiat. His enim rei sacramentum non solum a nobis exigitur, quibus pastoralis commissa est cura, verum etiam et a vobis, cui credita est, cum usuris exigenda maxima pompa et regiae sublimitatis potentia. Quod enim sine gravi dicere non valemus dolore, quibusdam vestrorum exsecrabili negotio ad sacerdotium introductis, non sufficit injuste acquisita, posthabito religionis ordine, per perimendos terrenae affectationis luxus distrahere, nisi etiam et ea loca quae a fidelibus, qui illa ex propriis possessionibus et sumptibus construxere, potestati solius Romanae Ecclesiae tradita sunt testamenti auctoritate, ad damnationis suae cumulum sibi conentur defendere, et suis usibus male applicare; qui profecto ipsum caput discerpere gestiunt, dum membra ab ipso separare volunt, et eos quos ut vernaculos habet injuriis et contumeliis lacessere non desinunt, ignorantes utique miseri quod hujus sanctae sedis decreta ita pia fide a filiis matris Ecclesiae accipienda sunt, et veneranda, ut tanquam regulae canonum ab eisdem absque ullo scrupulo admittantur, utpote quae de omni Ecclesiae fas habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus garrire decreto, nec judicare judicio. Cujus judicii sententiam eo magis oportet a nemine dissolvi, quo certius apostoli constat illam Petri
null
f263deec-6158-4dd3-8e29-fea057e41ec5
latin_170m_raw
null
None
None
None
firmitate et auctoritate solidari. Ait enim quodam in loco Leo papa venerabilis et sanctae institutionis doctor admirabilis: « Non parvae insaniae est contra eum aliquem mutire, qui clavigerum regni coelestis habet tutorem et patronum; quin eo magis si hic multa verba tumentis spiritus relaxentur, ne forte Petri vindicta in posterum reservetur. » Horum itaque rabiem et tumoris insolentiam a nostris locis, et maxime a Cluniensi coenobio specialiter et singulariter nobis proprio procul amovere cupientes, hoc privilegium apostolica auctoritate filio nostro charissimo Odiloni et sibi succedentibus in perpetuum facere voluimus; quod vestrae nobilitati idcirco cum his litteris mittimus, ut vestris vestrorumque sacerdotum vel optimatum in auribus recitetur, praeceptoque regali et auctoritate firmetur, corroboretur, et auctorizetur; ut nullius cujuscunque sacerdotis vel principis persona contra hoc apostolicae auctoritatis decretum in perpetuum garrire vel mutire audeat, ne apostolico percussus anathemate districtae ultionis poenas luat, et regalis transgressor praecepti cum suppliciis infernorum exsors etiam fiat temporalium bonorum. XII. #Epistola Joannis XIX papae ad Gauslenum episcopum Matisconensem pro tuenda libertate et immunitate monasterii Cluniacensis ab omni jurisdictione episcopali.@# (Anno 1024-1031.) [ #Bullarium Cluniacense,@# pag. 8.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GAUSLENO episcopo Matisconensi, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Cui, Deo auctore, praesidemus reliquarum Ecclesiarum caput et cardo sancta Romana Ecclesia tanto intolerabilius patitur quodcunque sibi ingeritur dedecus quanto unitati suae is, a quo ingestum est, videtur propinquior. Ex quo ad episcopalem gloriam deductus es, Romanae Ecclesiae filius et discipulus visus es, et tam a nobis quam ab antecessoribus nostris amodo sic computatus es; nunc vero nescimus qua nova temeritate illectus, inexstinguibili cupiditate accensus, matri tuae repugnas, et contra nos, meritis apostoli Petri magistrum tuum, levas calcaneum, cum coenobium Cluniacense, cunctis pene nationibus sanctitate praefulgens, nec non apostolicis privilegiis fultum et ab omnium ditione subtractum, solius principis apostolorum et vicariorum suorum judicio reservatum, commoves, venerandum etiam infidelibus Patrem domnum Odilonem, abbatem irreverenter appetis, fratres ibidem degentes pro adipiscenda perpetua transitoriam quietem optantes sollicitas, apostolica privilegia cassare contendis. Quod ita accipimus quemadmodum si ipsa membra nostra avide discerpere quaereres; et quod sine ruina tua esse nequit. Cave caute vel jam monitus animae, et nostrum monasterium singulare nobis relinque ne, dum particeps ejus contra nos esse cupis, ordinis nostri exsors apostolica auctoritate efficiaris. Si vero aliqua competens ratio adversus eum te commovet, nostrum judicium sub quo solo manet confidenter quaere; nos nempe qui eum tam a te quam et ab omnibus tuemur, nulli praejudicium praetendere patimur. XIII. #Epistola Joannis XIX papae ad Bochardum archiepiscopum Lugdunensem pro immunitate Cluniacensis monasterii.@# (Anno 1024-1031.) [ #Bullarium Cluniacense,@# pag. 9.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, BORCHARDO archiepiscopo Lugdunensi, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Gauslenum Matisconensem suffraganeum vestrum, Cluniacensis monasterii nostri ordinationem et consecrationem avide contra privilegia apostolica usurpare quaerentem, valde dolemus, ex eo magis quod tantorum apostolicorum excommunicationum reus sola cupiditate factus est. Et quia pro amore sancti Petri, cujus singulare monasterium est, suae parti favisse et favere vos intelleximus, gratias vobis apostolicis benedictionibus referimus cumulatas, et ut incessanter faciatis, petimus. Sub quae etiam rogamus ut eidem episcopo interdicatis, sicut nos litteris nostris fecimus consecrationem, ordinationem, vel aliquod jus in nostro monasterio quaerere, ne dum hoc injuste appetit, quod juste sibi licet pro sua inobedientia, iterata tantorum Patrum querela, apostolica auctoritate careat. XIV. #Joannes XIX monasterii Fuldensis privilegia, petente Richardo abbate, confirmat.@# (Anno 1031.) [DRONKE, #Cod. diplom. Fuld.,@# 351.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RICHARDO, abbati venerabilis monasterii Salvatoris nostri Jesu Christi et sancti Bonifacii martyris, siti in loco qui vocatur Boconia juxta ripam fluminis Fuldae, et per te omnibus tuis successoribus. Congruit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione assensum praebere. Igitur, quia postulasti a me, fili charissime, quatenus praedictum Fuldense monasterium privilegii sedis apostolicae infulis decoretur, ut sub jurisdictione sanctae Romanae Ecclesiae specialiter constitutum nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittatur: idcirco piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id quod exposcimur effectui mancipamus. Commendamus itaque tuae
null
51d88e12-e3c8-4979-8f36-f7aaa1a0453f
latin_170m_raw
null
None
None
None
fidei et discretioni praefatum monasterium cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus sibi pertinentibus quas nunc habet, vel in futurum Deo auxiliante habebit. Concedimus etiam atque donamus vobis monasterium Sancti Andreae, quod vocatur Exailum, situm juxta basilicam sanctae Mariae ad Praesepe, cum omnibus mansionibus suis. Monasterium ergo Fuldense, quod sanctus martyr Christi Bonifacius primitus construxit, et pluribus ornatibus ac praediis ditavit regumque ac principum defensionibus munivit, cum omnibus cellis, ecclesiis et curtibus cunctisque ad se pertinentibus nostri privilegii praeceptione confirmamus, hocque jubemus et statuimus ut nullus inde futurus abbas consecrationem usquam praesumat accipere nisi ab hac sede apostolica. Quem etiam idcirco specialiter ordinamus et consecramus atque privilegiis Romanae et apostolieae sedis insigniri volumus, ut noverint caeterae Ecclesiae Fuldensem Ecclesiam specialem sanctae Romanae Ecclesiae esse filiam. Tibi ergo, fili charissime, inter omnes abbates Galliae et Germaniae primatum sedendi et judicandi et concilium cum caeteris abbatibus habendi concedimus. Nulli episcoporum, archiepiscoporum, patriarcharum temere, nisi a vobis accepta licentia, super altare vestri patrocinii missarum solemnia celebrare liceat. Nullius persona principis neque totum neque partem de rebus ejusdem monasterii alicui mortalium subdere vel in beneficium praestare audeat, excepto solo abbate, qui legitima beneficia viris ac ministerialibus suis praestare habet; sed soli Romanae Ecclesiae specialis filia Fuldensis Ecclesia libere atque secure deserviat. Si, quod absit! aliquis abbas de vestro monasterio aliquo crimine infamis fuerit, praecipimus ut pulsationis judicium non sentiat, donec a nostra apostolica sede audiatur. Liceat etiam tibi, charissime fili, tuisque successoribus abbatibus ejusdem monasterii, episcoporum more, apostolicam sedem ad defensionem tui tuaeque Ecclesiae appellare, et contra omnes aemulos vestros Romanae majestatis scuto vos defendere. Praeterea ob amorem et reverentiam venerabilis Fuldensis Ecclesiae tibi, frater charissime, tuisque successoribus abbatibus usum dalmaticae et sandaliorum in celebratione missae concedimus, ut et in hoc prae caeteris nostri amoris privilegio specialiter insignitus appareas. Decrevimus quoque deliberantes ut congruis temporibus nostrae pro vobis sollicitudini intimetur qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur et concordia fratrum studio ecclesiasticae professionis custodiatur, ne forte, quod absit! sub hujus privilegii obtentu animus gressusque vestrae rectitudinis a norma justitiae aliquomodo retorqueatur. Interdicimus etiam, secundum petitionem sancti Bonifacii et decretum Zachariae antecessoris nostri, ne ulla femina idem venerabile monasterium ingrediatur. Sed et hoc summopere praecipimus et commonemus, ut nullus hominum de redditibus et fundis vel decimis caeterisque fidelium oblationibus seu familiis ad hospitale pauperum vel ad portam hospitum pertinentibus aliquid auferat, vel in beneficium suscipere praesumat; sed, sicut beatissimus Christi martyr Bonifacius instituit, omnia sint rata et ordinata, tam ea quae ad usus fratrum quam ea quae ad diversos officiorum cultus pertinere videntur. Super haec omnia constituimus per hujus decreti nostri paginam, ut quicunque cujuslibet Ecclesiae praesul vel quacunque dignitate praedita persona hanc nostri privilegii chartam, quam auctoritate principis apostolorum firmamus temerare tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrens a coetu omnium sanctorum extorris existat, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat apostolica auctoritate subnixa. Scriptum per manum Sergii scriniarii sanctae Romanae sedis, mense Martio, indictione XIV. XV. #Epistola Joannis XIX ad Jordanum Lemovicensem episcopum, caeterosque Galliarum episcopos, de S. Martialis apostolatu.@# (Anno 1031.) [MANSI, #Concil.@# XIX, 417.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, JORDANO episcopo, et ejus clero cunctisque episcopis Galliarum, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Ad pastoralem quidem sollicitudinem pertinet, cum aliquid controversiae in Ecclesia oritur, antequam vires recipiat, falcastro severae linguae exstirpare radicitus, et ea superserere tam divinis quam sanctissimis exemplis quae messem Dei faciant et laetificent. Cur enim talia suscepimus propalabunt subjecta. Beatissimus quidem Martialis, sicut in gestis ejus reperimus, docente Christo in mundo et praecipiente, a Petro apostolorum principe baptizatus est, et tanto sancti Spiritus igne inflammatus ut ex eo derelictis parentibus soli ipsi Filio Dei servire eligeret, et hunc Magistrum et Dominum, Petro apostolo confirmante, cujus sanguine cretus erat, desideraret: quod et factum est. Nam in resuscitatione Lazari praesens aderat, in coena interfuit, in lavatione pedum ministravit. Post passionem vero, quando putabant se spiritum videre, palpare manus et latus Thomam vidit. Quando apostolis dictum est: #Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii,
null
66238b6b-8486-41ff-b0cf-f64e3e1840f4
latin_170m_raw
null
None
None
None
et Spiritus sancti (Matth. XXVIII) @#, etc. #Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX) @#, audivit. Ascendentem in coelum vidit, Spiritum sanctum in igneis linguis descendentem et vidit et accepit, omnibusque linguis est usus. Deinde principi apostolorum adhaesit, utpote carne propinquus et baptismate filius, a quo, praecipiente Christo ad praedicandum provinciis Galliarum est destinatus, ubi infinitum populum a cultu idolorum removens, Christo sua doctrina dedicavit; quam piam sanctamque, tam gravitate et pietate morum, quam resuscitatione mortuorum, recuratione claudorum, caecorum illuminatione, et omnium mirabilium perpetratione confirmabat. Huic modo quidam vestrorum, ut audivimus, detrahere praesumunt, quasi nihil sit ei commune cum apostolis, sed confessoribus. Hi vero non loqui, sed insanire videntur, quia gravati fascibus peccatorum, in coelis judicare contendunt. Petrum denique nostrum, cui claves coelorum commissae sunt, confessorem dicimus quia Christum confessus est, dicens: #Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI) @#, et apostolum dicimus, quia ab ipso Domino ad praedicationem est missus; martyrem nominamus, quia praedicando Christum, martyrio vitam finivit; principem apostolorum credimus quia apostolos constituit, sicut est Marcus baptismate filius, et Mathias sorte electus, Lucas discipulus apostoli Pauli, et Barnabas, et quamplures. An forte nolunt hos recipi inter apostolos, eo quod ab apostolis sint electi et missi, qui Martialem, eo quod non sit de duodeno numero, apostolica dignitate nolunt clarum videri? Non putant alios apostolos, nisi illos duodecim; et ubi est quod dicit apostolus Paulus Philippensibus? #Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos (Philipp. II) @#. Silam quoque et Judam ab apostolis apostolos nominatos invenimus. Anglorum enim Ecclesia usque hactenus beatissimum Gregorium, quem nos confessorem dicimus, proprium suum apostolum nominat. Romani pontifices, quia vice apostoli funguntur, apostolici nominantur. Cum igitur apostoli nomen non sit numeri, sed suffragii, quicunque revelante Deo ad praedicandum mittitur, et sua pia exhortatione et exemplo commissum sibi divinitus populum a potestate diaboli liberat, non incongrue apostolus dici potest, quia apostolus #missus@# dicitur. Nos vero, in firma petra aedificati, hunc de quo loquimur Martialem, utrum inter confessores, an inter apostolos, Jesus Christus Dei Filius, cui corporaliter adhaesit, et cujus gloriam vidit et benedictione est usus, annumeret; apostolum nominari posse definimus, et aeque apostolica officia in divinis mysteriis exhiberi sibi censemus: nec de illius beatitudine dubitare quemquam posse confidimus, qui sibi respondente nomine sacris operibus apostolicam dignitatem subtrahere invidiose conatur. Ut autem reverentia et celebritas tanti apostoli in toto terrarum orbe excelsius recolatur, aedificatum et dedicatum est a nobis in ejus honorem pulcherrimum altare in basilica Sancti Petri apostoli Romae ad meridianam templi partem III Idus Maii, ubi quotidie ipsius sancti memoria devotissime veneratur, et praecipue in die natalitii ejus, quod est pridie Kalendas Julias, quotannis dulcius recolitur. XVI. #Joannis XIX epistola ad S. Odilonem Cluniacensem abbatem.--Redarguit quod Lugdunensem archiepiscopatum recusaverit.@# (Anno 1031.) [MANSI, #Concil.@# XIX, 418.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ODILONI abbati, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Docente beatissimo Gregorio, multa videntur bona, et non sunt. Verumtamen cum dicatur, si rogas, audies; quia omnia tua quae videbantur bona, bona non esse sentimus. Quid enim in monacho obedientia sanctius? Quid in Christiano acceptabilius? Nonne #melior est obedientia, sacrificio,@# secundum propheticum judicium? et voce Dominica dicitur: #Obedientiam volo, et non sacrificium.@# Quantum vero beatus Benedictus eam suis praeconiis extollat, non est dignum hic inserere, cum te non lateat. Percipimus igitur injuriam sanctae Ecclesiae Lugdunensis petentis te in conjugium, quia competebat: cui etiam salivam in facie jecisti. Omittimus injuriam sanctae plebis, cujus regimen, parcendo soli vitae tuae, refugisti, et refugis. Tacemus quod auctoritatem tantorum praesulum monentium, et rogantium ad episcopalem dignitatem accedere, posthabuisti, quod sanctae Romanae Ecclesiae et nobis inobedientem te reddidisti, et inultum relinquere nec debemus,
null
8066855e-fe3c-42a9-a58b-6f8ab9c5008b
latin_170m_raw
null
None
None
None
nec possumus, nisi forte obedientia diluat quae inobedientia maculavit, satisfactione purgetur quod transgressione inquinatum est, id est, nisi expetitum regimen jam dictae Ecclesiae, quod inobediendo usque hactenus sprevisti obedienter susceperis; quid amaritudinis, vel severitatis erga meritos sciat Romana Ecclesia injicere, senties. Nam hoc sacrum regimen sicut a nullo est temere usurpandum, ita petente Ecclesia a nullo tuo simili est vitandum. Quoniam tantorum perditionis reus eris, quantorum saluti exemplo et doctrina prodesse potuisses. Nota loquimur, et quae te scire pleniter confidimus. Ideoque taceat jam charta, et lingua loquatur, verum episcopi Gaudfridi, cui luce clarius voluntatem meam reserandam tam tibi, quam confratribus tuis, et omni Ecclesiae commisimus. Vale. XVII. #Litterae absolutionis Hugoni Antissiodorensi episcopo, a Joanne XIX concessae.@# (Anno 1032.) [MANSI, #Concil.@# XIX, 419.] JOANNES gratia Dei Romanae sedis episcopus, universis in orbe terrarum Ecclesiae filiis. Nullum in Ecclesia catholica majus potest esse nefas quam existimare alicujus naevum criminis, praecipue poenitentis, quod non queat dissolvere concessa Petro a Domino clavis. Debemus enim ante oculos mentis revocare lapsum ipsius primi pastoris qui, dum Magistrum negavit, protinus ut poenituit, non solum gradum, vel dignitatem apostolici culminis non amisit, sed potius sui ovilis custodiam Christus illi postmodum evidentius assignavit. Quod nihil aliud, ut credimus, quam lapsorum medicina fuit. Proinde fratri nostro Hugoni Antissiodorensi praesuli, Deo et nobis sua peccata confitenti, seseque culpabilem reddenti, plenariam a Deo pollicente promittimus consequi indulgentiae veniam, secundum sponsionem ejusdem, qua dixit: #Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX) @#. Ideoque nobis debet effici charissimus, quia Dei timore correptus, apparet humillimus, et quia in talibus requiescit Deus. XVIII. #Joannis XIX papae ad Bardonem archiepiscopum Moguntinum epistola.@# (Anno 1032.) [GUDENI, #Cod. diplom.@# I, 15.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, confratri et coepiscopo BARDONI, sanctae Moguntinae Ecclesiae venerabili archiepiscopo, perpetuam in Domino salutem Licet omnibus Christianis sit conveniens charitatem Christi sequi, a quo nomen ducunt, qui in tantum nos dilexit ut proprio sanguine a potestate diaboli liberaret, nos praecipue, qui sacerdotali dignitate fungimur, ita per omnia sequi charitatem debemus ut secundum divinum eloquium proximum sicut nos ipsos diligere demonstremus. Quod sequentes sanctissimi antecessores nostri, decus sacratissimum, singulariter in sede beati Petri apostoli praesulantibus divina providentia adinventum, pallium scilicet, gestandum inter missarum solemnia dignitatis et sanctitatis insigne et ad universorum honestorum morum cultum aliis coepiscopis, quos benigna opera caeteris clariores reddiderunt, indulgere honestum visum est certis festivitatibus. Hoc vero quia petiit fraternitas vestra, et antecessorum vestrorum ducit exemplo gestandum, vobis certis festivitatibus, et subjectis concedimus, videlicet in die Natalis Domini, in Epiphania, in die Coenae Domini, in die sancto Paschae, et in Ascensione Domini, in die sancto Pentecostes, in festivitatibus sanctae Mariae, in Natalitiis apostolorum, in festivitate sancti Martini et sanctorum Lamberti, Albani, Sergii, Bachi, Aurei et Justinae, in Ordinatione suffraganeorum tuorum episcoporum et clericorum, in die Natalis vestri et in Dedicatione ecclesiae vestrae. Crucem ante vos portandam fraternitati vestrae concedimus, et in stationibus festivis super equum equitandi licentiam damus. Et si quid in Ecclesia vestra, vel suffraganeorum vestrorum acciderit, quod judicium apostolicum vel apostolici legati praesentiam competenter expetat, et tanta necessitas vos urgeat ut exspectare nulla ratione valeatis, nostra vice terminare, vos apostolica auctoritate judicamus, servata tamen in hoc, et in supra scriptis ea mensura qua antecessores vestros usos esse per privilegia sanctissimorum antecessorum nostrorum cognoveritis. Quarum dignitatum honor cum modesta actuum vivacitate servandus est. Hortamur tamen ut ei cuncta morum vestrorum ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recto utrobique possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula; in ipsa, si qua tortitudo illis injecta est, dirigant, in ea quid imitentur aspiciant, in ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Deum, videatur esse bonum quoad vixerint. Cor ergo neque prospera quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant, sed quidquid illud fuerit, virtute patientiae vincatur. Iram judicio refrena, et mensura disciplinae sic utere ut et culpas ferias, et
null
2744bda4-4fdd-40da-9aaa-b1873617b36f
latin_170m_raw
null
None
None
None
a dilectione personarum quas corrigis non recedas. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe, oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta correctio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipies, nullum quaerentem justa despicias. Custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audire; nec pauperem de se sua faciat humilitas desperare, quatenus Deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio praecipit, dicens: #Oportet episcopum irreprehensibilem esse.@# Sed in his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris; quam qui secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, et praedictarum virtutum: quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam gratiae suae protectione circumdet; atque in timoris sui viam nos dirigat, ut post vitae hujus amaritudinem, ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur. Scriptum per manus Sergii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, mense Januario, indictione quinta decima. XIX. #Joannes XIX sedem episcopalem Ciza Numburgum translatam rogatu Hildiwardi episcopi confirmat.@# Anno 1032. [MANSI, #Concil.,@# tom. XIX, col. 481.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HILDIWARDO sanctae Nuemburgensis Ecclesiae episcopo, et omnibus successoribus tuis perpetuam in Domino salutem. Convenit apostolico moderamini pia religione petentibus benevola cooperatione succurrere, ac poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo procul dubio promeremur, si venerabilia loca opportune ordinata et ad meliorem per vos fuerint statum perducta. Sicut ergo, charissime fili, tibi absenti rogatu filii nostri Christianissimi imperatoris Conradi, et confratris nostri Hunfredi Magdeburgensis archiepiscopi, nec non illorum qui haereditatem suam ecclesiae contulerunt, videlicet Hermanni marchionis, et germani sui Ekkihardi, et maxime pro magna utilitate et securitate Ecclesiae tuae consilio episcoporum et clericorum nostrorum, sedem episcopalem de Ziza in Nuemburg transferre concessimus. Ita nunc quoque tibi praesenti cum clero tuo et dignioribus de populo et nuntiis praedicti imperatoris, et archiepiscopi consilio eorumdem archiepiscoporum et clericorum nostrorum factum probamus, et tam tibi quam omnibus successoribus tuis perpetua stabilitate confirmamus. Quod enim secundum canones pro necessitate saepe factum fuisse legimus, nostris quoque temporibus fieri non prohibemus. Quoniam igitur canonice, et communi consensu omnium ad quos attinebat, sedis tuae translatio facta est, absque omni contradictione universi successores tui a Nuemburgensi clero, et populo eligantur, atque ad eumdem titulum regulariter consecrentur, et Magdeburgensibus archiepiscopis, quorum dioecesim translatio non excedit, utpote metropolitanis suis omni pietatis devotione sint subjecti. Hoc quoque communicato concilio placet addere, quod Ecclesia Citicensis in honorem beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrata non omnimodis negligatur, sed in loco clericorum in Nuemburg transeuntium monachi vel canonici substituantur, qui integrius stipendiis ejusdem ecclesiae inibi Deo serviant, et sicut pacis filii matri suae Nuemburgensi Ecclesiae in Domino semper devote obediant. Si quis autem, quod minime credimus, temeraria praesumptione contra hoc nostrum apostolicum privilegium venire, aut in aliquo contraire praesumpserit, seu violator exstiterit, sciat se, auctoritate Dei omnipotentis et beati apostolorum principis Petri, ac nostra, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi socium futurum inferno, excommunicationique subjaceat, donec resipiscens ad satisfactionem et congruam emendationem revertatur. Qui vero suo intuitu curator et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam, et aeterni regni gaudia a Domino percipere mereatur in saecula saeculorum. Amen. XX. #Epistola Joannis XIX pro monasterio S. Joannis Angeriaco@# (Anno 1024-1033.) [ #Gallia Chritisana,@# tom. II, p. 466.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, urbis Romae vicarius beatorum Petri et Pauli apostolorum, omnibus archiepiscopis et episcopis Galliarum degentibus, cum WILLELMO religioso duce Aquitanorum, et GOFFREDO comite Engolismae civitatis commoranti; nec non ELIA comite Petragoricae urbis degenti, simulque filiis Hugonis castro Leziniaco habitantibus; itemque WILLELMO de Paterniaco, et alio WILLELMO de Talamonte, pariter cum WILLELMO vicecomite filio Kalonis de Castello-Oniaco, AIMERICO de Taleburgo, WILLELMO de Surgeriis, et ALBUINO, omnibusque senioribus, minoribusve Aquitaniae partibus commorantibus,
null
5d6944eb-2435-4fa0-833d-868de0e5976b
latin_170m_raw
null
None
None
None
salutem beatissimam cum benedictione apostolica. Rogamus vos omnes, suprascripti seniores, et qui hic nomine tenus non sunt positi, vos vestrique successores, usque in perpetuum custodire hujus nostrae textus, videlicet ut monasterium sanctissimi ac beatissimi praecursoris et martyris Christi Joannis, et confessoris domini Reverentii, positorum in loco qui dicitur Angeriaco, ab hac praesenti die Kal. Maiarum, defendere, ac benigne tractetis cum religioso domno Aymerico ejusdem Patre loci, cum cuncta caterva monachorum a Deo sibi credita, ita venerari, sicut decet in omnibus, maxime tamen pro eo quod regulam sanctissimi Patris Benedicti inviolabiliter audivimus custodiri. Quapropter obnixe precamur et praecipiendo praecipimus ut nullus sit ab hac hora inantea usque in saecula saeculorum res praedicti monasterii temerare [ausus], et quod absit! aliquid exinde auferre praesumat, nisi tantummodo ex consensu ejusdem loci Patris et omnium fratrum. Si quis autem hanc nostram assertionem custodire voluerit, habeat benedictionem a Filio S. Mariae et a praecursore ejusdem Domini nostri Jesu Christi, et absolutus sit a B. Petro apostolo, et a me ejusdem pastoris vicario, ab omnibus peccatorum vinculis, etc. Vos autem valete et pro me orate. XXI. #Epistola Joannis XIX papae ad Guillelmum comitem.@# (Circa a. 1030.) [ #Histoire générale du Languedoc@# tom. II, #Preuves,@# pag. 185, ex Chronico ms. Amymerici de Peyrat. Biblioth. Colbert.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, domino GUILLELMO glorioso comiti, charissimam salutem et apostolicam benedictionem. Mittimus ad tuam benignitatem veluti ad charissimum filium, ut audias nostram exhortationem, et benefacias monasterio sancti Petri de Moyssiaco, ut ipse beatus Petrus, qui est pastor et nutritor omnium fidelium, benefaciat de te cum a praesenti vita subtraxeris. Arnaldus Oddo vice comes Gasconiae, miles tuus, possidet injuste duas ecclesias quae pertinent jam dicto monasterio Sancti Petri; una est aedificata ad honorem sancti Martini, in loco qui dicitur Orriolo; alia sancti Saturnini, in Flamalingis. Manda Arnaldo ut reddat sancto Petro duas ecclesias cum omnibus pertinentiis illarum, ut fratres commorantes in praedicto monasterio habeant de eisdem ecclesiis quod rectum est, et propter tuam animam quotidie supplicent Domini clementiam, ut, cum per divinam vocationem de hac luce deportaberis ab angelis sanctis, aeternam habeas requiem. Quod si non peregeris secundum quod tibi per praesentem epistolam transmisimus, ex auctoritate Petri apostoli scias te esse excommunicatum, ita ut in ecclesiam nom ingrediaris, neque communionem accipias. Vale XXII. #Joannis XIX epistola qua omnes « bonum facientes » excitat ut in restituendam ecclesiam Magalonennensem incumbant.@# (Anno 1024-1033.) [MANSI, #Concil.@# tom XIX, col. 570.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus bonum facientibus in Ecclesia Magalonensi, ad honorem apostolorum Petri et doctoris gentium Pauli dedicata et dedicanda, salutem charissimam, cum benedictione apostolica et absolutione. Supradictam Magalonensem ecclesiam, peccatis exigentibus, ad nihilum redactam audivimus, unde valde dolemus, quia Ecclesiarum desolatio Christianorum detrimentum esse dignoscitur. Ob hoc quidem tam Ecclesiae supradictae quam et omnibus circumcirca degentibus suggerere volumus Christianis ut in restauratione hujus ecclesiae laborent: peccatorum namque suorum veniam et indulgentiam promereri a justo judice apostolica auctoritate spondemus, quicunque de propria haereditate vel de propriis bonis offerendo, aut de beneficiis reddendo, ecclesiam supradictam relevare nisus fuerit. Nam unam et similem mercedem accipiet qui propria offeret, et qui beneficia ecclesiastica reddet in commune, et benedictione pariter et absolutione apostolica fruetur. Quod si aliquis episcopus, vel cujusque dignitatis honore, quod ibidem ablatum fuerit, pravo ingenio alienare, usurpare vel vendere voluerit, maledictione anathematis percellatur, habeaturque extraneus a Christianorum consortio et regno Dei. Hoc vero decretum firmari ab omnibus volumus episcopis, quos Arnaldus invitaverit, sicut nos fecisse inferius cognoscent +. Bene valete. Aldericus Dei gratia Vercellencis episcopus. Reynaldus Dei gratia Papiensis episcopus. Petrus, quem dicunt episcopum sanctae Ruffinae, subscribens firmavit. Ismundus archiepiscopus Ebredunensis firmavit. Oldericus episcopus Aurelianensis Ecclesiae +. Raymundus episcopus de Rende. Deodatus episcopus Lunensis firmavit. Alcuius Astensis firmavit. Vaudinus Taurinensis firmavit. Bernardus Aggenensis firmavit. Deodatus episcopus Tholonensis firmavit. Petrus episcopus Massiliensis firmavit. I. #Joannis XIX papae privilegium pro Ecclesia Portuensi.@# (Anno 1025.)[MARINI #
null
e5823aa6-b745-4343-9102-5a1e75498dcc
latin_170m_raw
null
None
None
None
Papiri diplomatichi,@# I, 70.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Domino Jesu Christo filio BENEDICTO, sanctae Portuensis Ecclesiae episcopo successoribusque suis in perpetuum. Quoniam semper sunt concedenda quae rationabiliter a fidelibus fiunt postulata, oportet nos in concedendis privilegiis nostram benevolentiam largiri et munificentiam. Et quia a perfectionis culmine, saecularibus praepediti negotiis, valde distamus, ex eo nos potissimum ab omnipotenti Deo veniam promereri et gratiam adipisci confidimus, si rectitudinis normam tenentibus et evangelica conversatione pollentibus defensionis et nostro munimine subrogamus. Unde, quia tua dilectio a nostra sublimitate humiliter expetiit, quatenus concederemus et confirmaremus vobis vestrisque successoribus in perpetuum episcopatum supradictum cum pertinentiis suis; inclinati precibus vestris, per hujus praecepti seriem concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum praedictum episcopium, scilicet Portuensis Ecclesiae, quod positum esse videtur foris praedictam civitatem Portuensem, cui vocabulum est sancti Hyppoliti, cum vineis et hortis qui sunt in circuitu ejusdem ecclesiae, pariter et clausuram ( #clusuram de vinea una@# ), et vineam unam in integrum, sitam in Cardeto, et in Finilia clausuras duas cum vineis, et terris infra se. Omnia haec posita in insula majore, imo et ecclesiam S. Mariae ( #parvamque@# ) pariterque ecclesiam S. Laurentii cum episcopio, et cum cellis, et hortis atque vineis, clausuras quinque; in una quidem est ecclesia S. Petri, et S. Georgii, et S. Theodori; in alia vero est ecclesia S. Viti sicuti a muro, et a (flumine Tiberino) #fluvio Tiberis,@# atque limitibus circumdatur, tertia super ripam fluminis, quarta juxta S. Laurentium, et usque in praedium Trajanum. Necnon clausuram de vinea in loco qui vocatur Scarajo, et aliam petiam quae appellatur Clusura, et vineae petiam unam in Turre Cucuzuta ( #Cucuzina@# ), et aliam in Monton. Verum etiam et fundum unum in integrum qui dicitur Bacatu (Bacani) cum appendice sua, quae vocatur Scriptula ( #Criptulis@# ), in qua sunt cisternae antiquae positae juxta eamdem civitatem Portuensem, sicuti incipit a primo latere ab arbore quae dicitur Tramarice ( #Tumarice@# ), dirigitur in Colunnella, quae in campo stare videtur milliario secundo distante ab eadem civitate, et deinde pergente recto itinere per Salariam, et usque ad attegiam piscatoriam, et ex inde remeante ad mare per Buccinam, et circumeunte littus maris usque ad Sanctam Nympham, et usque ad Focem Miccinam, cum locis qui dicuntur Juncera ( #Jonceta@# ) usque ad balnearia, et usque ad locum qui Portus Trajani vocatur, et usque ad palatium qui vocatur Progesta, et usque ad civitatem ipsam vetustissimam cum lacu Trajani. Nec non et castellum aliud minus in integrum cum omnibus ad illud pertinentibus; et in civitate Constantiniana omnia quae ibidem praedictum episcopium habere dignoscitur, una cum Ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli destructa, cum cryptis, ubi animalia ipsius Ecclesiae manere videntur, ( #deinde et vadit@# ad) extendentibus se usque S. Mariam, quae ponitur in arcu cum ( #crypta et domo@# ) cisterna, et usque ad domum quae vocatur Balneum Veneris, et usque ad viam publicam infra ipsum castellum, atque cannetum de ipsa civitate, scilicet monasterium S. ( #Aguntii@# ) Agnetis cum salariis et vineis quae (in terra, in Cere) infra se habere videtur. Porro et fundum in integrum qui vocatur Palmis, cum casis, vineis, terris et pascuis, extendentem se usque ad Furnum antiquum, qui est juris supradicti episcopii; et in eodem fundo monumentum antiquum, esse videtur, positum via Portuensi milliario ab urbe Roma plus vel minus decimo. Itemque insulam minorem in integrum, cum vineis et casis, seu terris, cum loco qui vocatur Scarajo, qui olim fuit portus Trajani, cohaerente eidem fundo Baccani, et cum omnibus ad eum pertinentibus; pariterque et fundum in integrum qui vocatur Judaeorum, et fundum qui vocatur Gualdus ( #Galdus@# ) cum omnibus eorum pertinentibus positum juxta praedictam civitatem antiquam, etiam et filum salinae in integrum, situm in VII fila. Item et in Baccani et in Generula (Genestula) fila novem, omnia fila salinarum quae ad vestrum episcopium pertinere noscuntur; seu et fundum in
null
bb873b16-8f0e-49a2-8e7c-4777cfd6e06e
latin_170m_raw
null
None
None
None
integrum, qui vocatur Gualdus Major, cum ecclesia S. Aureae et monumento suo, et terra sementaritia quae appellatur Planura, in qua cisternae videntur esse ( #constitutum inter flumen Tiberis@# ) positum infra fluvium, et formam quae vocatur Arcioni. Nec non et confirmamus vobis curtem in integrum, quae dicitur Galeria, in qua est ecclesia S. Mariae cum caminatis seu orticliniis (tricliniis), atque diversis cubiculis, et omnibus suis aedificiis quae infra se et circa se habere dignoscitur, cum omnibus finibus, terminis, limitibusque suis, terris casalibus, silvis, atque pantacicis (Pantonis) cum ponte, et ipsum rivum qui vocatur Galeria, usque ad flumen, una cum campis, pratis, pascuis, salictis, arboribus fructiferis et infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus cum locis ad aquimola facienda, vel cum omnibus ad praedictam curtem, quae vocatur Galeria, pertinentibus. Simulque pratum in integrum cultum et assolatum, situm in campo qui vocatur Merul, et vadit per montem quem olim detinuit Joannes de Miccina, et haeredes (quondam) Stephani Numemculatoris, et exinde ducitur (ultra viam) per casale quem olim detinuit Joannes de Sergio, et transit (per) aliam viam Carrariam, et venit in casale quem detinent haeredes Transtiberini, sicut per affines marmoreos designatur; et exinde vadit in casale monasterii sanctorum Cosmae et Damiani, et pergit per fossatum antiquum, quod verni tempore ducit aquam in rivum Galeriae, (et pergit per medium rivum de Galeria usque) pergentem ad molam de Silva, et revolventem (revolvit se) per viam carrariam usque ad vallem mediam de monte qui vocatur Zunul, et pergentem (pergit) usque ad Staffilem, qui stat in Lintiscino, et usque in caput de valle (valle Stabla et per fossatum ipsius vallis pergit a pede filorum salinarum) concludentem totum campum usque in pedicam quae vocatur (Ticoli) Ticli, et piscinam Galiardam concludentem ipsam pedicam, ubi sunt fila XXX pergentem juxta fila quae sunt monasterii (de Mirandi) di Miranda usque in Stagnum Majus, et (tertiam partem praedicti Stagni Majoris et per ripam ipsius) per ripam Stagni usque in Bordunariam, et a (pede antiquorum) pede filorum usque in Baccani, et usque in terra de praedicti episcopii, et usque in formam quae vocatur Arcion., et per ipsam formam usque in rivum qui vocatur Galeria, et ultra Galeriam per formam usque in praedictum primum affinem de Prata Caraci. Infra hos vero fines loca et vocabula sunt haec sequentes: Caesarius, Palmis, Sorbilianus, Pantanum majus, Clusa vetere (vetus curia de Galeria Panianum majus), Meodian ( #Rugnosum Mons de Canaparia celsa Longerie@# ), Ruginosus mons Cannoparius, Celza, Limes major (major campus publicum), Stagnellum maledictum, Ticeli, Piscina Galiarda, Olibastrum, Stagnellum peregrinum cum omnibus eorum pertinentiis. Nec non et confirmamus vobis vestrisque successoribus Perpetualiter quatuor in integrum principales untias, quod est tertia pars de toto stagno majore Portuensi. Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus turrem in integrum quae vocatur de Albo, cum casis, vineis, hortis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, pantanis et rivis, cultis et incultis, vacuis et plenis, et cum omnibus ad praedictam (turrem et Gualdum Longeriae) turrem generaliter et in integrum pertinentibus, sicuti affines ejus designant, a primo latere rivus qui vocatur Galeria, et a secundo latere fluvius qui vocatur Tiberis, et a tertio latere Pulverinula, et a quarto latere forma quae vocatur Arction. Concedimus etiam ipsis hominibus qui pro tempore habitaturi sunt in praedicta Turre, ita ut nullius potestati, nullius ditioni sint subditi, aut alicui homini serviant, aut hostem faciant nisi episcopo, qui jam in dicto episcopio fuerit. Nec non et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnes res et facultates, mobiles et immobiles de illis hominibus qui sine haerede et intestati ac subito praeoccupati judicio ( #judicio Dei@# ) mortui fuerint, et minime per se ordinare ex eorum facultatibus possunt in lota Portuensem civitatem, seu in ( #regione Transtiberim@# ) Transtiberim, vel in insula Licaonia, sive ubicunque vestri episcopii jura esse videntur. Ipsam sanctam matrem Ecclesiam Portuensem constituimus ( #atque
null
514cde68-9d97-4be0-8886-7e9b7f56787d
latin_170m_raw
null
None
None
None
@# ), itaque confirmamus (haeredem ita ut episcopus qui per ipsam in jam) habere haereditatem, qui per tempora in jam dicto episcopio ordinati fuerint, quomodo eis placuerit ordinandi et disponendi habeat licentiam ut non in aeternum pereant, sed in quantum poterint eorum semper orationibus (opportunitatibus) adjuventur. Insuper concedimus vobis, vestrisque successoribus in perpetuum ex jure sacri nostri palatii Lateranensis quod ad publicum nostrum pertinet totum (Castaldanum) Castaldaticum in integrum Portuensem, vel quidquid usque hactenus nostri casteldiones de tota Portuensi civitate, sive de portis vel de navibus, nec non de tota Burdunaria, vel quidquid extra vel infra ubicunque illis pertinuit; de jam dicto ministerio vobis vestrisque successoribus perpetuis temporibus tribuimus (possessionem) possidendam, ita ut qualemcunque hominem ibidem constituere volueritis castaldum aut mandatarium, vestrae potestati consistat, et quidquid ex ipso ministerio acquisierit vel habere poterit, vobis vestrisque successoribus deferatur, quidquid vobis placuerit exinde faciendi, tamen si nostro comiti, vel nostrorum successoribus placuerit de illo, quod ad nostrum palatium pertinet, fidelitatem juret. Ipsi namque comites, qui per tempora (ipsam) ibidem fuerint (a nobis vel a nostris successoribus) nullo modo alium castaldum aut mandatarium audeam ordinare vel constituere, praeter illos quos vos vel vestri successores ordinatis vel constitutis. Quod si fecerint, vel de jam dicto castaldatico aliquid violenter abstulerint, vel quae a nobis vobis vestrisque successoribus tradita sunt frangere aut contraire voluerint, unusquisque IV lib. auri persolvat; medietatem vero episcopatui, et medietatem in nostro palatio, et quod ab eis in ( #castaldatu@# ) nostrum castaldionem, vel in (mandatariis) mandatarium ordinatum fuerit evacuetur. Si vero contumax exstiterit, usque ad veram (vestram) satisfactionem excommunicatus existat. Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum de civitate Portuense duos piscatores et duos curiales, quales vos vel vestri successores eligere volueritis de ipsis hominibus qui ibidem fuerint, aut inveniri potuerint. Vestrae itaque religiositati haec omnia in perpetuum concedimus et confirmamus. Item statuimus quod ipsi duo (ipsi namque duo piscatores et duo curiales) ulterius nullam dotationem aut servitium faciant, nec ad placitum distringantur ab aliquo, qui pro tempore in ipsa civitate Portuensi dominatum tenuerit, sed tuae tuorumque successorum illos submittimus potestati. Item confirmamus vobis vestrisque successoribus casale unum in integrum, quod vocatur Genisianum (in loco qui Maliana dicitur) et Malian. Cum insula modica ultra rivum in ipso loco positum, cum omnibus sibi pertinentibus, positum via Portuensi (in praedicto loco qui vocatur Malliana) juxta Malian. juris monasterii S. Pancracii. Etiam et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum totam insulam quae vocatur Licaonia, in qua est ecclesia Beati Joannis Baptistae (cum turre et oratorio infra eamdem curtem cum) ecclesia Sancti Adelberti cum casis et oratoriis infra eamdem curtem, cum hortis et aquimolis pertinentiis suis infra hanc urbem Romam sitam sicuti (a Plantone pontis extenditur usque) extenditur ab uno capite usque in aliud caput ipsius insulae, ubi flumen dividitur. Et sic inferius usque ad terminum vestri episcopii et sub praelibato ponte ad triginta pedes inferius per aquam et siccum. Simulque concedimus et confirmamus vobis Manum S. Mariae, Sanctique Baptistae Joannis, cum horto vineato, sicuti in chartulas acquisitionis vel offertionis in Leone piae memoriae presbytero fascicula contineri videtur, scilicet domibus, tricliniis et parientinis, una cum porta et puteo aquae vivae, seu attegiis, nec non et hortis cum universis arboribus pomarum atque olivarum, posita Romae regione septima, in loco qui vocatur Proba juxta monasterium S. Agathae super Sobora, affines vero ab utroque latere viae publicae. Praeterea confirmamus vobis vestrisque successoribus in eadem ecclesia horta, caeparia, seu olearia, una cum terra seminaritia quae ponitur in monte Albino, et aliam terram sementaritiam in integrum cum parietinis, et omnibus suis pertinentiis, positam foris portam Salariam ad clivum cucumeris. Pari modo concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnem ordinationem episcopalem, tam de presbyteris quam diaconibus vel diaconissis seu subdiaconibus, ecclesiis, vel altaribus quae in tota Transtiberi necessaria fuerit faciendum, nisi forte cardinalis presbyter, vel cardinalis diaconus, vel subdiaconus, vel acolytus sacri palatii Lateranensis efficiatur (alia vero vobis vestrisque) sed omnia tibi tuisque successoribus, vel episcopis qui a vobis invitati fuerint ordinandi
null
ae626cd6-abc3-46d4-95b8-05cb64f5d2f7
latin_170m_raw
null
None
None
None
, benedicendi, consecrandive concedimus potestatem, et ne parochia vestra aliquo pervadatur episcopo, fines ejus per hoc nostrum apostolicum privilegium intimare, tuaeque ecclesiae confirmare curamus incipiente (igitur) quoque primo termino a fracto ponte, ubi unda dividitur (Antonina dicitur, unda ducitur), per murum videlicet Transtiberinae urbis per Septinianam portam et per portam S. Pancratii, per silicem vero ipsius portae usque ad pontem marmoreum, qui est super Arronem, et ducente per ipsam silicem usque ad Paritorum, indeque revolvente per paludes usque in mare, indeque veniente per mare usque ad duo milliaria ultra Farum, et usque in (focem) fontem majorem; indeque remeante per medium flumen majus venit usque ad (Romam in medio) Ramum fracti pontis, qui est juxta Marmoratam, indeque ad medium pontem S. Mariae, et ad medium pontem, ubi Judaei habitare videntur (solebant), et redit per medium pontem praedictum fractum, ubi jam (undam Antoninam) de unda diximus, qui est primus affinis absque Transtiberinis catholicis ecclesiis S. Mariae videlicet in Transtiberi, S. Chrysogoni, et sanctae Caeciliae, vel monasterio S. Pancracii, et sanctorum Cosmae et Damiani, tamen in praedictis ecclesiis et monasteriis quidquid ibidem ab episcopis necesse fuerit faciendi Portuensibus episcopis, vel ab ipsis invitatis tribuimus potestatem. Itemque concedimus et confirmamus in jam dicto episcopio plebem S. Mariae, et S. Apollinaris in mola rupta, et plebem S. Stephani in Pauzi, et plebem S. Mariae in Apruniana ( #Aproniana@# ), vel omnes ecclesias exiguas vel magnas cujuslibet nominis, quae infra jam dictos affines sunt vel esse possunt, absque illis quas jam diximus Transtiberi sitis. Interea sancientes jubemus, sicuti a nostris praedecessoribus jussum est, ut in flumine toto, qui juxta urbem Portuensem decurrit, nullus audeat molendina aut pontem, praeter jussionem tuam vel successorum tuorum episcoporum, juxta priscam consuetudinem, quoquo modo constituere (construere), et cum vel a vobis, vel ab aliis quibus tamen vos faciendum injunxeritis constitutum (restitutum), aut factum fuerit, ipsa molendina vel pons vestro (pontoneis in vestro) arbitrio dispensentur. Per pontem vero civitatis ipsius (de pontone vero per pontem civitatis ipsius) si factus fuerit cum plaustro onusto vino vel victu nemo audeat nec hinc illuc, nec inde huc penitus transmeare. Iterum (item) sancientes jubemus ut nullus presb . . . vel cujuslibet ordinis clericum aliquis audeat de toto praefato episcopatu ad placitum constringere, aut ad contentionem finiendam (faciendam) compellere. aut aliquod servitium ab eis requirere, praeter episcopos Portuenses, in cujus parochia sunt. Quicunque vero praesumptor sive dux, sive comes, vel vicecomes, aut cubicularius, vel a nostra apostolica sede missus, aut qualiscunque interveniens potestas, quae de ipsa civitate Portuensi dominatum tenuerint, de quocunque fuerint ordine, praedicta omnia immobilia loca, aut praenominatum castoldatium, vel duos piscatores, et duos curiales, vel omnes praedictos clericos a jure et potestate atque ditione praefati episcopii auferre vel minuere voluerit, vel parochiam infringere tentaverit, aut homines in praedicta turre habitantes, vel ubicunque proprietas hujus episcopii mentionata fuerit, ad publicum servitium revocaverit, sciat se compositurum episcopo ipso ( #sic@# ) qui per tempora fuerit auri purissimi libr. XX et insuper anathemati subjaceat. Statuentes quippe apostolica censura auctoritate beati Petri apostolorum principis sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictionibus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, vel alia quaelibet magna parvaque persona ea quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate vel augmento praedicti episcopii statuta sunt, refragari, aut in quoquam transgredi, aut aliquid exinde minuere audeat, sed sicut superius a nobis statutum vel concessum est, ita perennibus ac perpetuis temporibus sine aliqua minuatione permittat finetenus permanere. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum privilegium venire, aut in quoquam ire praesumpserit, et sicut superius a nobis statutum est, ita firmiter permanere non dimiserit, et in omnibus non observaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et beati Petri apostolorum principis, atque nostra, qui ejus fungimur vicariatione, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et omnibus pompis ejus omnino incendio concremandum
null
ae104db2-2e4c-4439-90bc-5383eebd6912
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii in omnibus exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam a justo Judice Domino Deo nostro, et ab omnibus sanctis ejus consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manum Sergii sanctae Romanae Ecclesiae scriniarii, mense Maio, indictione VIII. II. #Joannes XIX Bisantio archiepiscopo Canusino@# [i. e. #Barensi] pallium concedit juraque ejus confirmat.@# (Anno 1025.) [UGHELLI, #Italia sacra@# VII, 601.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo confratri ac nostro spirituali filio BISANTIO, sanctae Canusinae Ecclesiae a nobis consecrato archiepiscopo omnibus diebus vitae tuae. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impartire assensum. Ex hoc enim lucri potissimum primum a Conditore omnium Deo in sidereis arcibus praescribitur remuneratio, quando egregia ac venerabilia loca ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur, quia postulasti a nobis quatenus ob tuam reverentiam, atque amabilem fraternitatem, concederemus et confirmaremus cunctis diebus vitae tuae praefatum archiepiscopatum sanctae Canusinae Ecclesiae cum omnibus sibi adjacentiis vel pertinentiis, videlicet duodecim episcopatus quemadmodum abolita tempora, scilicet nostris antecessoribus sanctae memoriae, decreverant ut archiepiscopus duodecim sub se ordinaret episcopos. Unde nunc juste precantium votis favemus ut et vobis praenominato Bisantio Angelico archiepiscopo consecrarem in praefatae ecclesiae sanctae Canusinae cum universis civitatibus, et castellis, hoc scilicet Canusinae, Bari, Medunco, Juvenacio, Melficta, Rubo, Trane, Canni, Minerbino, Aquatecta, Monte Melioris, Labellotatum, Cisternae, Bitalbae, Salpi, Cupersano, Puliniano simul et Catera, et aliarum civitatum atque castrorum sibi adjacentium, vel longe lateque ibi positae, donec impleatur duodecimus episcopus. Itaque confirmamus vobis omnes fundos et casales una cum casis et vincis, servos et ancillas, una cum massis et massariciis atque molendinis, littora cum portu, montibus et collibus, atque planitiis et pratis, simulque plebibus, sive ecclesiis cum omnibus titulis, sive capellis suis. Verum etiam monasteria virorum seu puellarum, tam Graeca quam Latina, cum universis ordinibus ecclesiasticis, diaconis, subdiaconis, lectoribus, presbyteris, et omnia, et universa praedia, et possessiones, cultum, vel incultum, atque cum omnibus quae dici et nominari rura solent generaliter, et integro pertinentibus, constitutis a termino Apuliae. Praeterea concedimus cum auctoritate beatorum apostolorum principis Petri et Pauli, et caeteris simul, qui eorum fungimur vicariatum, quatenus licentiam habeas cunctis diebus vitae tuae utere pallium, et episcopos consecrare cum omni humilitate atque reverentia, quia tale hoc tantum pastoralis officium arripere, si sine interiori vigilantia perpendatur, plus est oneris quam honoris; quippe cum propria non sufficit curare, nisi et salubriter gesserit alienum. His ita breviter praelibatis, nunc benigne et in Christo amantissime, esto forma omni bonitate, esto forma cunctis videntibus seu audientibus, imitare suorum vestigia in terris, ut eorum consortes esse mereatis in coelis. Quem vero superscriptum archiepiscopatum Canusinum cum omnibus suis pertinentiis, et episcopos ipsos per manus vestras consecrandi, atque usu pallii per auctoritatem apostolicam utendi a praesenti octava indictione omnibus diebus vitae tuae concedimus, atque confirmamus tenendum atque dominandum, et omni cum Dei timore regendum et gubernandum, ita ut nullus patritius, seu catapanus, atque excubitus, vel qualiscunque honoris seu dignitatis imperialis sit, audeat vel praesumat dijudicare, vel molestare, aut inquietare de ulla re, etiam nullus clericus, nullusque laicus, vel quaelibet persona hujusmodi audeat vel praesumat ibidem aliqua molesta vel contraria facere. Statuentes quippe apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictionibus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, sive regum, vel imperatorum, aut cujuslibet magnae, parvaeque potestatis audeat interdicere, vel confringere hoc quod a nobis constitutum et ordinatum est. Si quis autem, quod non credimus, temerario ausu contra hoc nostrum instrumentum, apostolicum privilegium exstiterit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et Beati Petri apostolorum principis, et caeteris, anathematis vinculo esse innodatum et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et omnibus impiis socius sit in infernum. Qui vero pro intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam a Domino percipere mereatur in
null
e9420265-8347-4559-a8c0-4482991e9577
latin_170m_raw
null
None
None
None
saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manus Rogerii notarii regionarii, atque scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae mense Junio indict. octava. Valete. III. #Bulla Joannis XIX papae ad omnes reges, episcopos, duces, comites,@# etc. (Circa annum 1025.) [ #Mémoires et Documents historiques de la Suisse,@# tom. III, p. 429. Lausanne 1838. 8º] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus regibus, episcopis, ducibus, comitibus atque omnibus principibus, in quorum potestate Romanense coenobium videtur habere aliquas ecclesias, aut aliquas terras, salutem a Deo et apostolicam benedictionem. Precor omnem in commune vestram fraternitatem ut pio Dei et sancti Petri nostroque amore, praedictum Romanense coenobium, et omnia ad ipsum pertinentes ( #sic@# ) protegere studeatis, et in omnibus tueamini et defendatis. Si vero aliquis in vestris potestatibus aut terris exstiterit, qui supra dicto loco vel terris ad eum pertinentibus aliquam injuriam aut molestiam inferre tentaverit, rogo vestram in commune fraternitatem ut supradicto loco justitiam et rectum judicium facere studeatis. Si vero contempserint et in sua malitia perseverare voluerint, sciant se a nobis apostolica auctoritate excommunicandos atque maledicendos, nec non et a liminibus sanctae Ecclesiae arcendos et societate omnium christianorum segregandos, et cum Datan et Abiron, quos vivos terra deglutivit, in inferno demergendos, nisi cito ad emendationem venerint S. Petri Romani monasterii, suique excommunicati atque anathematizati ex parte S. Petri apostoli, qui potestatem a Domino accepit ligandi atque solvendi, qui terras ejusdem S. Petri injuste tenent et nolunt reddere: et illi similiter excommunicati, qui eas celant et nolunt indicare vel manifestare ministris SS. Petri, terras ejusdem. Eruntque miseri in inferno damnati cum Juda, qui Dominum nostrum impiis Judaeis tradidit, et cum Pilato, qui ipsum Dominum jussit crucifigi, et cum Herode, qui se ipsum interfecit, cum his sint omnes illi homines damnati, qui terras S. Petri Romani monasterii injuste tenent vel celant; tradat eos Dominus corruentes ante hostes suos, per unam viam egrediantur contra eos et per septem fugiant ab eis et dispergantur per omnia regna terrae, sitque cadaver eorum in escam cunctis volatilibus coeli et estiis terrae, et non sit qui abigat. Percutiat eos Dominus amentia, et caecitate ac furore mentis; et palpent in meridie, sicut balpare solet caecus in tenebris, et non dirigant vias suas, omnique tempore calumniam sustineant, et opprimantur violentia nec habeant qui liberet eos; uxores accipiant et alius dormiat cum eis videntibus illis. Domos aedificent et non habitent in eis. Plantent vineas et non vindemient eas. Et veniant omnes maledictiones istae et multae aliae super omnes homines qui terras S. Petri Romani monasterii injuste tenent, vel qui eas celant, nisi cito ad emendationem venerit. IV. #Joannes XIX Ecclesiae Silvae Candidae possessiones, petente Petro episcopo, confirmat.@# (Anno 1026.) [UGHELLI, #Italia Sacra,@# I. 93] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO, Domini gratia, episcopo Silvae Candidae Ecclesiae, et per te eidem venerabili episcopio successoribusque tuis episcopis in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud Conditorem omnium Deum promerebimus, quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia dilectio tuae filiationis postulavit quatenus concederemus et confirmaremus tibi tuoque venerabili episcopio ea quae a praedecessoribus nostris pontificibus, ob restaurationem et restitutionem sacri loci ipsius, et remedium animarum suarum et suorum successorum, in praefatum usum tui episcopii concesserunt atque confirmaverunt, nos, simili clementia praemoniti, et inclinati precibus vestris, per hujus nostri apostolici privilegii seriem concedimus et confirmamus tibi, supradicto filio dilecto Petro episcopo, supradictum tuum episcopatum in integrum cum omni integritate sua, cum universis plebibus, titulis, clericis, capellis, massis, curtibus, fundis et casalibus, villis, vineis, terris, vel omnia quae sub jure et dominio ejusdem episcopatus adjacere vel pertinere dignoscuntur, in primis videlicet massam in integrum, quae appellatur Caesarea, cum fundis et colonis suis, qui dicuntur Furculae, Tondiliani, Martiniani. Item coloniam de Salaro, et de Cortina et de Gradulsi;
null
b22297c0-2e7d-42fe-aed9-0f7e61df679e
latin_170m_raw
null
None
None
None
coloniam de Valle, et de Fontana et de Sancto, et coloniam de Coriliano et de Lauro, simulque coloniam de Casa Nova, colonia de Tribuno et de Masopane, et coloniam de Castanea cupa et de Cobellis, coloniam de Caesario, sive quibus aliis vocabulis nuncupantur, cum omnibus suis vineis, casalibus et appendiciis; et cum omnibus finibus et terminis, limitibus, scilicet terris, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis et infructiferis, diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus, aedificiis, parietinis, arenariis, adjunctis, adjacentibusque suis, et ecclesiam S. Andreae apostoli, infra ipsam massam aedificatam, una cum colonis atque massaritiis, tributariis et angarialibus, masculis et feminis, filiis et filiabus ac nepotibus ibidem residentibus aut exinde provenientibus, ubicunque inventi fuerint, et cum omni censu et dationibus atque functionibus, nec non et angariis pertinentibus positis in territorio Nepesino, milliarium ab urbe Romae viginti, ex corpore patrimonii Thusciae juris S. nostrae Romanae (cui Deo auctore praesidemus) Ecclesiae, et inter affines, ab uno latere, terra monasterii S. Stephani Minoris a S. Petro, et, secundo latere, silva et terra quae sunt de Joanne grammatico, et a tertio latere, pastoritia Donica, et a quarto latere, massa Claudiana. Itemque concedimus et confirmamus vobis fundum in integrum, qui vocatur Buxus, in quo basilica SS. Rufinae et Secundae constructa esse videtur, et fundum in integrum, qui vocatur Artronum, et montem Jordani, cum casis, vineis et terris, silvis, cultum et incultum, una cum servis et ancillis, atque colonis ibidem residentibus utriusque sexus et aetatis, vel cum omnibus eorum pertinentibus, situ, territorio Silvae Candidae, et inter affines, a primo latere, terra supradicta S. episcopii, a secundo latere, rivus, qui vocatur Galeria, a tertio latere, Bibaro, a quarto latere, Criptulae; nec non fundum in integrum, qui dicitur Mons Aureus, cum omnibus suis pertinentiis, ab uno latere mons qui vocatur Jordanus, a secundo latere, Criptulae, a tertio latere casale quod vocatur Palmira, a quarto latere, fundus, qui dicitur Lauret, et a quinto latere, terra et monasterium S. Martini, seu fundum qui appellatur Mons Grundul cum omnibus ad eum pertinentibus; inter affines, ab uno latere, fundus Aquilin. a secundo latere, fundus Palmi, a tertio latere, fundus Montis Aurei, et a quarto latere, fundus Criptulae, et Bibariolae atque fundum qui dicitur Oripo, cum omnibus ad eum pertinentibus, inter affines, ab uno latere, bona monasterii S. Martini, et a secundo latere, fundus qui vocatur Insula Sancta, et a tertio latere, curtis S. Petri, et fundus Montis Grunduli, et a quarto latere, insula de curte S. Petri. Verum etiam fundus qui vocatur Criptulus, et Palmis, cum omnibus eorum pertinentiis, ab uno latere, fundus Fulisanus, et a secundo latere, fundus Lauret, et a tertio latere, terra S. Martini, et a quarto latere, fundus Seriani; in imo, fundus Isidori cum omnibus pertinentibus suis, ab uno latere, terra monasterii S, Martini, a secundo latere Castagnetol, et a tertio latere, Insula Sancta, denique et ipsum fundum Insulam Sanctam, cum omnibus ad eum pertinentibus, ab uno latere, casale quod vocatur Bruce, a secundo latere Donicus, et a tertio latere Musanus, et a quarto latere Sanctus Laurentius de Panti; pari modo fundum S. Basilii cum omnibus ad eum pertinentibus, ab uno latere, casale S. Petri, qui appellatur Pauli, a secundo latere, vallis quae vocatur Intensonosa, et a tertio latere, Barbarol, a quarto latere, monasterium S. Stephani. Porro fundum Panori, cum omnibus suis pertinentibus, ab uno latere, fundus Aprunianus, a secundo latere Silva Candida, et a tertio latere, Musanellus, et a quarto latere Camiliar, et a quinto latere turris Aureliana, et silex S. Stephani, cum salinaria, atque fundum Laureti, ab uno latere, terra S. Petri, a secundo latere
null
5a43bb71-670b-426e-8cbd-d040a7aa23a5
latin_170m_raw
null
None
None
None
, terra S. Martini, a tertio latere, mons Iliodori, a quarto latere, fundus Oripi, seu casale quod vocatur, Pauli, et fundum Serianum cum omnibus eorum pertinentiis, ab uno latere, terra S. Martini, a secundo latere, Silva Candida, a tertio latere Insula Sancta, et a quarto latere silva S. Petri, nec non casale quod dicitur Castagnolum, ab uno latere sancti quatuor Fratres, a secundo fundus Orbanula, a tertio Mussan, a quarto Massanell., atque silva quae vocatur Magia, cum omnibus pertinentibus suis, ab uno latere rivus de Galesia, a secundo latere, monasterium Veneris, quod vocatur Huppla Ancilla Dei. Omnes vero illos fundos, et casaliacum terris, campis, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, positis in territorio Silvae Candidae, milliarium ab urbe Romae plus minus duodecim. Verum etiam aquimolum molentem in integrum in vico qui vocatur Galeria, cum omnibus sibi pertinentibus, et terra Simitaritia, quae vocatur Pastina, longe ab uno latere, Gualdus Donicus, a secundo terra S. Petri quae appellatur campus Massanus, a tertio latere, mons Actionus, a quarto, mons Pauninus constitutus juxta supradictum episcopium, sive alium aquimolum in ipso rivo cum omnibus sibi pertinentibus, juris ipsius episcopii. Itemque concedimus et confirmamus vobis omnes plebes et ecclesias, parochiasque cum omnibus eorum pertinentibus vel adjacentiis, scilicet plebem S. Mariae in Silva Candida cum titulis suis, titulum SS. Joannis et Pauli in Lutino, et titulum S. Angeli in Musano, titulum S. Donati in Majorata, atque plebem S. Gregorii in ipso loco, titulum S. Anastasii in Musano et plebem S. Angeli in Ruscindo cum terris suis, simulque plebem S. Joannis in nono cum terris et titulis suis, titulum S. Martiani in ipso burgo cum terris suis, titulum S. Andreae cum titulis suis, nec non titulum S. Mariae cum terris suis, titulum S. Nicolai, qui est in castello de monte Depini, titulum S. Mariae qui appellatur Insirigus, cum terris suis, titulum S. Pancratii cum terris et titulis suis, S. Mariae in Insula cum terris suis, plebem S. Mariae Lutiae cum terris suis, insulam S. Joannis cum titulo et terra sua, titulum S. Gregorii in ipso loco; similiter plebem S. Pauli in Formello, cum terris, vineis, hortis, et olivetis atque titulis suis, titulum S. Sylvestri in columna cum terris et vineis suis, titulum S. Angeli in Mubiano cum terris et hortis suis, titulum S. Martini cum terris suis, titulum S. Genesii in Dalmatia cum terris suis, titulum S. Laurentii in Formello cum terris et hortis suis, titulum S Joannis in ipso loco cum terra sua, titulum S. Petri cum terra sua, titulum S. Angeli in Laureto, titulum S. Valentini in Criptullo; item plebem S. Cornelii in Crapario. Et per hujus privilegii nostri et decreti paginam, in perpetuum confirmamus S. praedicto vestro episcopio Silvae Candidae, cum terris, vineis, et olivetis et titulis suis, titulum S. Pancratii cum terris suis, titulum S. Mariae cum terris et prato suo, titulum S. Valentini cum terris et oliveto suo atque prato, titulum S. Donati cum terris suis, titulum S. Mariae cum terris suis, titulum S. Laurentii cum terris suis, titulum S. Anastasii in Cannetalo, cum terris et vineis suis, titulum S. Viti cum terris suis, plebem S. Pauli cum terris, vineis et juribus suis, titulum S. Sylvestri, et S. Angeli cum terris et vineis, et olivetis et juribus suis, titulum S. Mariae cum terris et vineis, titulum S. Christianae cum terris, vineis et silvis suis, titulum S. Georgii, titulum S. Martini cum terris et vineis suis, titulum S. Casiani cum terris et vineis, et familiis tribus, titulum S. Anastasii, cum terris et vineis, titulum S. Justinae cum terris et vineis, titulum S. Angeli cum terris suis, titulum S. Gregorii cum terris suis et vineis; similiter
null
c50ab69b-a441-4984-858b-f975147725a1
latin_170m_raw
null
None
None
None
plebem S. Marcelli in Quarto decimo cum terris et vineis, et oliveto majore atque titulis suis, titulum S. Mariae in Scrofano cum terris et vineis, titulum S. Stephani in Matera, titulum S. Mariae in Matera, titulum S. Blasii in Scrofano, titulum S. Joannis in ipso Scrofano, et S. Eugeniae cum terris et vineis, simulque plebem S. Mariae in Molmula cum terris et vineis et titulo suo, et S. Angeli cum terris et vineis. Confirmamus etiam vobis casalia et colonias, atque castellum in integrum, qui appellatur Dalmachia, Balneo, Stabla, Massaviliana, vel si qui aliis vocabulis nuncupatur, una cum familiis, masculis et feminis, seu colonis per singula loca pertinentibus, cum casis, vineis, terris, silvis et pratis, aquis perennibus, vel cum omnibus ad supradicta casalia, et colonias atque castellum pertinentibus, positum in territorio Nepesino milliarium ab urbe Roma plus minus viginti; inter affines ab uno latere via, quae est inter militiam de turre de Crapacorio et terram de Pastoritia S. Petri, ab alio latere terra de monte Arsitio, et Focapran, qui vocatur Columella, et terra de turre de Crapacorio, quae appellatur Matera, et a quarto latere terra S. Laurentii, quae appellatur Salicara, et rivus qui pergit per Bussetum et Malcan. Itemque concedimus, et confirmamus vobis in perpetuum ecclesiam SS. Rufinae et Secundae, sitam Romae juxta palatium nostrum, cum omnibus ad eam pertinentibus. Etiam concedimus et confirmamus vobis in perpetuum ecclesiam S. Mariae, cum omnibus suis pertinentibus infra hanc civitatem Romanam, non longe a monte qui Augustus dicitur. Pariter concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum, sicuti a memorato sanctissimo papa, sive a certis praedecessoribus nostris pontificibus concessa et confirmata fuerunt, videlicet, monasteria quinque S. Stephani Majoris, et Minoris, Sanctorumque Joannis et Pauli, et B. Martini, atque Theclae, constituta juxta magnam ecclesiam S. Petri, cum omnibus eorum pertinentiis, omnesque consecrationes quae ibidem sunt, aut in praedicta alma ecclesia S. Petri, aut in caeteris ecclesiis, quae sunt constitutae in tota civitate Leonina, et si necessarium fuerit eas consecrare, nullus alius episcopus ad tale ministerium, vel consecrationem accedere praesumat, nisi vos vestrique successores episcopi S. Silvae Candidae ecclesiae in perpetuum. Concedimus autem et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum S. diem Sabbati ad baptismi sacramentum celebrandum, et totum officium faciendum, in ecclesia B. Petri apostoli, et supra magnum altare, in quo toto ven. altari, seu in confessione, quidquid auri, vel argenti, pallii, vel cerae, sive aliarum rerum positum, vel oblatum, vel jactatum fuerit, vel vobis oblatum, ab hora videlicet diei tertia, qua ingredi ecclesiam ad ordinandum et peragendum divinum officium vos volumus, et usquequo expletam S. Dominicae diei missam habueritis per vestros curatores in vestram vestrorumque successorum, remota omni contradictione, deveniat potestatem. Et quia usque ad nostrum tempus in praefata ecclesia S. Petri, a qua pene omnes ecclesiae doctrinam acceperunt, sicut a magistra et Domina, dies Dominica Palmarum, et dies Coenae Domini et Parasceve tam irreverenter colebantur, ut nec processio cum palmis in ipsa die Dominica ibi fieret, neque in die Coenae Domini #Gloria in excelsis Deo@# diceretur, et in Paraseeve non tam reverenter uti decebat officium ibi fiebat. Condoluimus, et meliorare hoc cupientes per vos vestrosque successores, statuimus ut omni annua die Dominica Palmarum cum processione ab ecclesia S. Mariae in Turri exeatis, et venientes ad magnum altare S. Petri missam celebretis. Similiter, et omni anno in die Coenae Domini vos vestrosque successores missam super eodem Altare S. Petri celebrare, #Gloria in excelsis Deo@# dicere, S. chrisma conficere, et quod ad episcopum pertinet, agere volumus, et omni anno die Parasceve supra ipsum altare majus S. Petri totum officium reverenter, ut decet vos vestrosque successores facere volumus, in quibus tribus missis, scilicet in missa Palmarum, seu in missa Coenae Domini, et in officio Parasceve, quidquid auri vel argenti, pallii, seu cerae, vel aliarum rerum supra jam dicto sacro altari S.
null
04682702-5e8c-43ab-9a58-ab2abea99910
latin_170m_raw
null
None
None
None
Petri, sive in confessione positum, aut jactatum fuerit vel vobis oblatum, ab hora qua ipsa missa, et officium inchoata fuerint, et expleta per nostros custodes in vestram, vestrorumque successorum similiter, remota omni contradictione, deveniat potestatem, in quibus quinque diebus si vobis vestrisque successoribus utile visum fuerit aliquem diaconorum nostrorum ministrare ob honorem S. Petri vestram reverentiam volumus petere; potestatem autem ejusdem ecclesiae S. Petri et supradictorum suorum monasteriorum, et cuncta ecclesiastica judicia ipsorum, seu totius civitatis Leoninae vobis vestrisque successoribus concedimus et confirmamus, similique modo ad inungendum et consecrandum imperatorem primum vestram et vestrorum successorum episcoporum fraternitatem convocamus, ut quibus regimen totius Ecclesiae S. Petri et civitatis Leoninae commissum est ab his primum sit benedictum. Nec non cuncta sacra officia, seu mysteria, quae nos et successores nostri facere debemus, si aegritudine, vel aliqua cura impediti facere non possumus, tam in supradicta Ecclesia S. Petri, et monasteriis suis quam per totam civitatem Leoninam, per vos vestrosque successores fieri apostolica auctoritate decernimus. Consecrationem vero altarium ecclesiae S. Petri et aliorum monasteriorum, nec non consecrationem ecclesiarum, altarium, sacerdotum, diaconorum, seu diaconistarum totius civitatis Leoninae vobis, vestrisque successoribus in perpetuum, sicut praelibatum est, concedimus et confirmamus. Superque etiam ecclesiae SS. Rufinae et Secundae, cui Deo auctore praesidetis, vobis vestrisque successoribus in perpetuum concedimus et confirmamus etiam ecclesiam S. Adalberti et Paulini cum ecclesia S. Benedicti, et omni sua integritate et pertinentiis, et sicut ad manus vestras hodie tenetis posita infra hanc civitatem Romanam in insula Lycaonia, ut sit vobis vestrisque successoribus cum volueritis episcopale domicilium, et congruum receptaculum opportunumque habitaculum, quemadmodum interesse videtur Portuensem ecclesiam, S. Joannem inter duos pontes, presbyteros vero et clericos, qui pro tempore in eadem ecclesia S. Adalberti, Paulini, et Benedicti fuerint, ita subjectos vobis esse volumus ut proprios filios ecclesiae vestrae, et ab omni jure illos subtrahimus, tuae paternitati tamen eos committentes, ut solummodo vestrum judicium exspectent, vestro dominio famulentur, et per omnia vestris rationalibus obsecundent mandatis, ut, quomodo vobis placet, eos ordinare, secundum decet, regere, informare et emendare nostra apostolica auctoritate in perpetuum liceat, praedictis vero omnibus locis, et familiis cum omnibus eorum pertinentibus, sicut superius missa sunt, a praesenti decima indictione, tibi, tuisque successoribus in eodem venerabili episcopio in perpetuum donamus, largimur, concedimus et confirmamus, atque stabilimus perenniter in usum et utilitatem ipsius venerabilis episcopii, et episcoporum qui per tempora tenuerint ipsam ecclesiam. Statuentes quippe apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdicto, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel qui publicas functi fuerint actiones, vel alia quaelibet magna, parvaque persona audeat vel praesumat aliquid de omnibus quae supra continentur, contra hoc nostrum pontificale privilegium agere, vel alienare aut auferre, scilicet potius firma atque stabilia perpetuis temporibus, sicuti a nobis statuta et confirmata sunt, decernimus permanenda. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum apostolicum privilegium in quoquam transgressor esse praesumpserit vel frangere ausus fuerit, et in omnibus obediens et observator esse noluerit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis et domini nostri apostolorum principis Petri, cujus, licet immeriti, Dei tamen dignatione gerimus vices, anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi et omnibus impiis socius sit in inferno. Qui vero pro intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, meritis atque precibus B. Petri apostolorum principis, et SS. martyrum Rufinae et Secundae in aethereis arcibus praemia, et benedictionis gratiam atque misericordiam, a justo judice Domino Deo nostro, vitam aeternam percipere, et invenire mereatur in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manum Georgii notarii regionarii atque scriptoris S. R. Ecclesiae in mense Decembris, et indictione supra scripta X. Thebaldus Bell. tren. Ecclesiae episcopus. Theobaldus episcopus sanctae Alban. Ecclesiae. Dominicus S. Lavican. Eccl. episc. Petrus Praenest. Eccl. episc. Petrus episc. S. Ostiens. Ecclesiae. Stephanus presbyter tituli sanctae Caeciliae. Benedictus archidiaconus. Ugo diaconus. Petrus card. tit. S. Damasi. Crescentius diaconus.
null
44d675f3-4dc4-4c9f-8c7c-55e9928ed971
latin_170m_raw
null
None
None
None
Joannes subdiaconus Joannes card. tit. S. Marci. Joannes Domini gratia diaconus. Joannes subdiaconus de Mira. Joannes presbyter tit. S. Callixti in Transtiberim. Crescentius diaconus. Rodulphus indignus presbyter, et abbas ex monasterio S. Laurentii, qui ponitur in Clausura. Joannes presbyter card. tit. S. Grisogoni. Franco diaconus. Raynerius diaconus. Datum XVI Kal. Januarii, per manus Benedicti episcopi Portuensis, et vice Peregrini Coloniens, archiepiscopi bibliothecarii S. apostolicae sedis, anno pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis, et universalis XIX papae in sacratissima sede B. Petri apostoli, tertio mense Decemb., indictione X. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel injustis vexationibus fatigare, scilicet omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si quae igitur in futurum ecclesiastica, saecularis, vel alia persona, hanc nostrae constitutionis paginam, sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judice existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. V. #Joannes XIX in concilio Petrum, episcopum Silvae Candidae, accepta virga, de universa terra omnium ecclesiarum Galeriae, investit.@# (Anno 1026.) [UGHELLI, #ibid.,@# pag. 98.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen. Ego JOANNES divina providentia XIX papa Romanus, sciens pene cuncta oblivioni dari ob nimiam fragilitatem humanam, quae ad honorem et utilitatem SS. Rufinae et Secundae martyrum temporibus gesta sunt, litteris pandenda mandavimus, ut posteri devotionem erga nostra loca cognoscant, et si qui rebelles fuerint, contabescant et erubescant. Defuncto igitur Gregorio episcopo supradictarum martyrum Rufinae et Secundae, Petrum consecravimus episcopum, post cujus consecrationem, nondum transactis tribus annis presbyteri S. Nicolai de Galeria coeperunt gerere eumdem episcopum de presbyteris S. Andreae, presbyteri vero S. Andreae rogaverunt episcopum ut illuc iret, et in praedicta ecclesia S. Andreae altaria aedificaret. Quibus episcopus respondit non debere ibi altaria consecrare, quia de ipsa ecclesia litigatur presbyter S. Nicolai, prius igitur veniant utraeque partes ante nos, et legibus finiatur, et tunc si canonice potero, ad servitium S. Ecclesiae faciendum libenter ibo. His auditis reversi sunt, et archipresbytero et caeteris presbyteris nuntiaverunt, qui iterum atque iterum canonice vocati, tandem utraeque partes venerunt ante suum episcopum, quorum causam volens praelibatus Petrus episcopus ita finire ut nunquam magis lis inde oriretur, ante nostram praesentiam illos conduxit, nos vero residentes in ecclesia S. Sylvestri, quae est infra palatium Lateranense, una cum Theobaldo Belliternens., Petro Praenestino, Benedicto Portuensi, Theobaldo Albanensi, Petro Ostiensi, Dominico Lavican. Benedicto archidiacono, Crescentio, atque Raynerio, Gregorio diaconibus, Petro card. S. Damasi, Francone card. S. Sixti, Tuidisco card. S. Marcelli, aliisque quamplurimis sacerdotibus, et clericis adstantibus autem Benedicto Primicerio, et alio Benedicto Secundicerio, Crescentio nomenclatore, Petro primo defensore, Stephano Protoscriniario, Joanne Deubaldo Dativo judice, seu fratre nostro Domino Alberico comite palatii, et Joanne Tocco comite Galeriae, dictos presbyteros utrarumque ecclesiarum introire fecimus cum paucis laicis Galeranis, videlicet Joanne filio Rodulphi, Baldo; tunc episcopus veniens ad pedes nostros coepit exponere quomodo, et qualiter, et qua pro causa vocasset eos, et coepimus causam quaerere, quae illos movebat, tranquilla mente dirimere et tractare. Quae cum protelaretur, ut reor, suggestione Spiritus sancti, venit mihi in mentem quod multum lucri episcopus S. Rufinae haberet de tot sacerdotibus et tam magno populo Galerano, hoc cogitans infra me ipsum, et volens addiscere quantitatem redditus praedictae Galeriae, taliter episcopum interrogavi. Credo quidem multum redditus habere episcopum S. Rufinae
null
d7cde49e-8ad6-4fbe-9b6d-9812d8a823e9
latin_170m_raw
null
None
None
None
de tot sacerdotibus, et tam amplo populo Galerano. Episcopus respondit: A sacerdotibus S. Nicolai XIV solidos per annum, et a presbyteris S. Andreae XXX denarios consequitur episcopus, nihil amplius. Quod nos audientes maxima tristitia affecti sumus, et relinquentes causam quam tractabamus, omnes uno spiritu, una mente, cogente tanta impietate, ad hoc tractandum conversi sumus. Tunc archipresbyterum vocavimus S. Nicolai cum suis, et syndicum S. Andreae cum suis, quia archipresbyter absens, erat infirmitatis causa, nos taliter aggressi sumus: « Dicite nobis quare tam parum episcopo redditis, et quare vel tertiam non redditis sibi, sicut et alia loca faciunt? » Qui responderunt: « Consuetudo nostra fuit. » Et nos contra: « Habetis ab aliquo episcopo inde aliquid scriptum? » Qui responderunt per omnia: « Domine, nullum. » Tunc nos interrogavimus, residentes episcopos, sacerdotes, diaconos, judices, quid deberet de hoc fieri, et praelibatus episcopus procedens ad pedes nostros, talia coepit: « Domine, si vestri gratia est, ad eam causam redite, pro qua huc venimus, istam opportuno tempore reservate. » Tunc nos commoti et valde irati contra eum, quia nolebat nos proponere quod ipse quaerere debebat, diximus: « Miror, cum sis prudens ac potens, quare ecclesiam tuam non sublevas, sed magis opprimis? quare non dixisti hoc per tot dies, et quare illam consuetudinem, quam omnes Ecclesiae habent, non exigis ab ipsis? Mihi adeo non imputabitur quod in ea est Ecclesia: ego eam vobis dedi, si tu non vis tertiam ab eis exigere, ego illam exigam, ut Ecclesia tibi commissa meo et tuo tempore non decrescat. » His verbis Petrus episcopus correptus respondit: « Domine, quid vos et sanctum hoc concilium judicat, recipere paratus sim. » Tunc ab omni concilio definitum et judicatum est ut, cunctis postpositis, prius ecclesia S. Rufinae, et episcopus suus honoretur, et per me de tertia cunctae Galeriae episcopus ministretur, refutantibus ea presbyteris, et dare integram promittentibus sibi, suisque successoribus in perpetuum, et sic ad inchoatam causam presbyterum redire, quod et factum est. Nam accepta ego virga, investivi episcopum Petrum, et per se suosque successores de universa tertia omnium ecclesiarum Galeriae, assuetaque datione, consentientibus presbyteris utriusque Ecclesiae, et refutantibus, atque dare eam promittentibus, ac dicentibus quod se illam prius sponte darent. Iterumque judicatum est ut sub interdictione anathematis hoc poneretur, et confirmaretur, et factum est, nam nostra jussione, et omnium praedictorum sacerdotum, episcoporum, diaconorum accepta stola Benedictus Portuensis episcopus dixit: Auctoritate Patris, Filii, et Spiritus sancti, et auctoritate B. Petri apostoli, et D. N. Joannis papae hoc S. concilio praesidentis, et auctoritate hujus S. concilii maledicimus, et excommunicamus, et perpetuo anathematis vinculo obligamus, quicunque sacerdotum, sive clericorum, sive laicorum, seu qualiscunque persona mortalium tertiam universarum ecclesiarum Galeriae Petro episcopo, suisque successoribus aliquo modo contendere praesumpserit, vel aliquo modo fraudare disposuerit, et hoc quod de Galeria judicavimus ab omnibus locis praedicti episcopatus S. Rufinae, et ab omnibus sacerdotibus, et clericis, vel laicis, et ab omni persona observari sub simili anathemate apostolica auctoritate sancimus, et statuimus in perpetuum, postquam ter a Petro episcopo vel suis successoribus supradicta tertia requisita fuerit, et ab omnibus clamatum est, Fiat, fiat, amen, amen. Et ut diligentius observetur, et clarius cognoscatur, totum per ordinem Gregorio scrivanio S. R. E. scribere praecepimus, et ab omnibus qui interfuerunt propriis manibus roborare voluimus. Benedictus archidiaconus interfui, et in perpetuum valere judico. Petrus Praenestinus episcopus interfui, et in perpetuum valere judico. Ego Benedictus episcopus Portuensis interfui, et in perpetuum valere judico. Datum XIX Kalend. Januarii per manus Bosonis episcopi S. Tiburtinae Ecclesiae et bibliothecarii S. A. S. interfui, et in perpetuum valere judico, Raynerius diaconus de diaconia S. Georgii, et Leon episcopus Ostiensis Ecclesiae interfui et in perpetuum valere judico. Gregorius S. Luciae interfui, et in perpetuum valere judico. Benedictus episcopus S. Anagninae ecclesiae interfui. Joann. episcopus S.
null
a7c1fd09-993c-4f6a-bb11-6796c458a412
latin_170m_raw
null
None
None
None
Bledanae Ecclesiae interfui, et in perpetuum valere judico. Benedictus episcopus Ceren. hoc decretum firmum, et in perpetuum valere judico. Petrus cardinalis tituli S. Marci interfui, et in perpetuum valere judico. Raynerius episcopus Nepesinae ecclesiae hoc decretum firmum, et in perpetuum manere judico. Amasus episcopus atque capellanus domini papae. Franco cardinalis S. Sixti. Benedictus Domini gratia secundicerius S. A. S. Joannes cardinalis tit. S. Marcelli. Crescentius Domini gratia nomenclator S. A. S. Ego Stephanus Dei gratia scrivanius S. sedis apostolicae scripsi, etc. VI. #Privilegium Joannis papae XIX pro monasterio Cluniacensi.--Declarat se confirmare omnia monasteria et loca ad Cluniacense monasterium pertinentia, et ei ab aliquibus fidelibus Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus antea concessa. Prohibet quoque ne quis episcopus, vel sacerdos, pro aliqua ordinatione seu consecratione ecclesiae, presbyterorum, aut diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate Cluniacensi invitatus, veniat Cluniacum; sed liceat monachis Cluniacensibus cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque suo placuerit abbati. Similiter vetat ne quis episcopus vel sacerdos possit excommunicare fratres Cluniacenses ubicunque positos. Decernit praeterea Cluniacense monasterium omnibus ad se ob salutem confugientibus fore misericordiae sinum; et statuit quod si aliquis cujuscunque obligatus anathemate idem monasterium expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius suae utilitatis, et salutis gratia, benigniter excipiatur oleo medicamenti salutaris fovendus. Denique definit electionem abbatis Cluniacensis pertinere ad congregationem ipsius loci.@# (Anno 1027.) [ #Bullarium Cluniacense,@# pag. 8.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio ODILONI abbati monasterii quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum. Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat apostolicae charitatis gratia, multo magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter proprios et specialiter filios se gaudet habere sancta Romana mater Ecclesia, et suae utilitatis gratia, et praecedentium Patrum auctoritate egregia, quorum etiam desideriis et votis eo plenius parere debet auctoritatis apostolicae sublimitas, quo certius constat eos nonnisi illa desiderare et expetere quae sunt ad honestatem sanctae pietatis, et utilitatem verae religionis. Et quoties in suae necessitatis commodis nostrum assensum et solitae apostolicae auctoritatis audiverint humiliter requirere praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et rite pro integra securitate solidare; ut ex hoc nobis quoque potissimum praemium a conditore omnium Deo sidereis arcibus contribuatur. Et ideo quia postulastis a nobis ut praefatum monasterium apostolicae auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personae constabilire nostri privilegii pagina studeremus: propterea tuis flexus precibus, ob interventum domni invictissimi et pii Henrici imperatoris augusti, ejusque remedium animae, per hujus nostrae auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et monasteria ad praedictum Cluniacense coenobium pertinentia, quae ab aliquibus fidelissimis Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco sunt concessa, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita, Bernone videlicet, Odone, Aymardo, et beatae recordationis sancto Mayolo praedecessore tuo, vel quaecunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione, cum magna securitate debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione et confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili coenobio pro aliqua ordinatione, sive consecratione ecclesiae, presbyterorum, aut diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum praesumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicunque tibi, tuisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut isdem locus sub nullius cujuscunque episcopi vel sacerdotis deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis vel anathematis vinculo. Non enim patitur sanctae sedis apostolicae auctoritas, ut ullius cujuscunque personae obligatione proscindatur a se cuilibet concessa liberalis libertas: neque ipsius loci fratres ubicunque positi, cujuscunque episcopi maledictionis vel excommunicationis vinculo teneantur astricti. Inhonestum enim nobis videtur ut sine nostro judicio, a quoquam anathematizetur sanctae sedis apostolicae filius veluti cujuscunque subjectae Ecclesiae discipulus. Si qua vero competens ratio adversus eos quemquam moverit, et hoc aliter determinari vel definiri nequiverit, judicium apostolicum,
null
2c2998ac-97e9-4d7d-99cb-09934a90f108
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod nulli praejudicium praetendere patitur, super hoc patienter praestoletur et humiliter requiratur. Decernimus etiam, et illius cujus vice quamvis indigne fungimur, auctoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se ob salutem confugientibus, sit misericordiae sinus, sit totius pietatis et salutis portus. Obtineat in eo locum justus, nec repellatur poenitere volens iniquus. Praebeatur innocentibus charitas mutuae fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis et indulgentia pietatis. Et si aliquis cujuscunque obligatus anathemate eumdem locum expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius suae utilitatis et salutis gratia, minime a venia et optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur. Quia et justum sic est, ut in domo pietatis et justo praebeatur dilectio sanctae fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiae et salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis, hic et in perpetuum divinae miserationis et pietatis refugium, et apostolicae benedictionis praesidium. Decernimus praeterea et omnino constituimus ut, praedicti loci obeunte abbate, non ibi alius cujuscunque personae violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa congregatione loci secundum timorem Dei, et institutionem legislatoris Benedicti, pater qui sibi praeesse debeat eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscunque illi placuerit, advocetur episcopus. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostrae apostolicae confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodandum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, in aeternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam aeternam a Domino consequatur, etc. Amen. VII. #Joannis XIX epistola ad Popponem patriarcham Aquileiensem.@# (Anno 1027.) [UGHELLI, #Italia sacra,@# V, 49.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri POPPONI sanctae Aquileiensis Ecclesiae patriarchae perpetuam salutem. Cum magna nobis sollicitudine insistit cura pro universis Ecclesiis Dei ac piis locis vigilandi, ne aliquam necessitatis jacturam sustineant, sed magis propriae utilitatis stipendia consequantur, ideo convenit nos tota mentis aviditate eorumdem veterum locorum stabilitatem ac integritatem maxime procurare, et sedulo eorum utilitatem ac subsidia illic contrahere, ut Deo nostro omnipotenti id quod pro ejus sancti nominis honore et laude, atque gloria ejus divinae majestatis, nostrarum rerum confirmare veteribus locis sit acceptabile, nobisque ab ejus locupletissima misericordia digna hujusmodi pii in sidereis conseri amoris arcibus remuneratione. Igitur quia postulatis a nobis quatenus patriarchatum sanctae Aquileiensis Ecclesiae cum omni suo honore, atque suis pertinentiis totum in unum vobis conferamus, sicuti olim a beato Petro principe apostolorum, nec non Eugenio, atque Gregorio, caeterisque praedecessoribus nostris hujus apostolicae sedis episcopis decretum est, inclinati namque precibus vestris apostolica auctoritate concedimus, et per hujus nostri privilegii paginam confirmamus vobis vestrisque successoribus patriarchatum sanctae Aquileiensis Ecclesiae fore caput et metropolim super omnes Italiae Ecclesias, quoniam ante omnes constitutam et in fide Christi fundatam fuisse cognoscimus; atque volumus S. Aquileiensem in cunctis fidei rebus peculiarem, et vicariam, et secundam esse post hanc almam Romanam sedem, sicuti olim a beato Petro apostolo concessum fuisse videtur. Insuper vobis vestrisque successoribus, apostolica auctoritate pallium concedimus, quo vos ad missarum solemnia celebranda uti volumus in Natali Domini, ac solemnitate Epiphaniae, et in quatuor S. Mariae festivitatibus, et in ejusdem Dedicatione ecclesiae, et in die Natalitii sui, et in Coena Domini, et in die S. Paschae, et in Ascensione Domini, et in die S. Pentecostes, et in Nativitate S. Joannis Baptistae, atque in festivitatibus omnium apostolorum, et in festivitate Omnium Sanctorum, et in caeteris omnibus praecipuis festivitatibus, nec non in consecratione episcoporum. De rationali autem idipsum praecipimus ut in caeteris festivitatibus utamini, quemadmodum et de pallio. Insuper autem vobis vestrisque successoribus apostolica auctoritate universos episcopos S. Aquileiensis Ecclesiae pertinentes, nec non monasteria . . . atque etiam parochias cunctas eidem patriarchatui pertinentes cum omnibus plebibus, titulis, ecclesiis, seu capellis, castellis, villis, terris cultis et incultis, seu decimationibus eorum cum exitibus,
null
8cf09b8e-e629-4408-9777-7024f7780974
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel redditibus eorum, seu cum omnibus utensilibus eorum, et appendiciis, quaesitis, vel inquirendis, quae dici vel nominari possunt, nec non confirmamus vobis vestrisque successoribus insulam, quae Gradus vocatur, cum omnibus suis pertinentiis, quae barbarico impetu ab eadem Aquileiensi Ecclesia subtracta fuerant, et falso patriarchali nomine utebatur, de qua multi antecessores vestri, temporibus meorum antecessorum, et multorum imperatorum per multas synodos proclamaverunt, ad quas aemulus tuus multoties synodali sententiae, et imperiali praecepto vocatus venire renuit, unde interventu etiam et petitione dilecti filii nostri Conradi imperatoris Augusti synodum congregavimus, in qua multi nostrates et Longobardi et Teutonici episcopi, et abbates interfuerunt, ad quam ipse canonice vocatus venire distulit. Unde judicio omnium episcoporum qui aderant, restituta est ibi eadem insula cum omnibus suis pertinentiis, ut secundum Deum et votum vestrum eam ordinare vobis liceat, vel omnia quae sub jure ac dominio patriarchatus praefati adjacere, vel pertinere noscuntur, quemadmodum beatissimus Petrus apostolus olim suo discipulo Marco evangelistae, ejusque sequaci eleganti viro Hermagorae contradidit. Statuentes igitur apostolica censura sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictu interdicimus ut nullus unquam nostrorum successorum pontifex, nullusque episcopus, nullaque magna parvaque persona in totis finibus vestri patriarchatus, vel episcoporum vestrorum dominio pertinentium, ordinationem quamlibet facere praesumant, nisi vestro vestrorumque successorum fuerit consensu, quatenus Ecclesiarum ordines cum Dei adjutorio sedule accrescant. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu hujus nostri apostolici privilegii transgressor exstiterit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis, et apostolorum principis Petri, et Pauli, et nostra, qui eorum fungimur vice, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei esse alienum; qui vero hujus nostrae Epistolae institutionis in omnibus observator exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam, et absolutionem omnium peccatorum suorum consequi mereatur a Deo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manus Joannis cardinalis, et cancellarii, vice Petri diaconi, mense Septembris, indictione decima. Datum per manus Bossonis episcopi et bibliothecarii S. R. E. in mense, et indictione suprascripta, in sacratissima sede beati Petri apostoli, anno IV, Deo propitio, pontificatus D. Joannis summi pontificis et universalis XIX papae. VIII. #Joannes XIX Ecclesiae Tiburtinae bona juraque, petente Benedicto episcopo, confirmat.@# (Fragm.--Anno 1029.) [UGHELLI, #Italia sacra,@# I, 1307.] Dilecto in Christo ac nostro spirituali filio BENEDICTO S. Tiburtinae Ecclesiae a nobis consecrato episcopo. . . . . Imo etiam ecclesias, quas Boso episcopus tuus antecessor isto praesente anno consecravit, videlicet S. Joannis et B. Juvenalis. In nomine . . . . Pontificatus D. Joannis XIX in sacratissima sede, etc., anno VII, indictione XIV, mense Januarii die VIII, Joannes episcopus S. Tiburtinae Ecclesiae, consentiente cuncta congregatione episcopii S. Laurentii martyris Christi, donat cuncto clero venerab. presbyter. omnem medietatem demortuorum civitatis Tiburtinae ad se pertinentem, in juga presbyterorum jurat, ut sup. poena auri obritiae unciae tres. Tedemandus vir et tabellio civitatis scripsit. + Joannes episcopus, servus servorum Dei, S. Tiburtinae Ecclesiae. IX. #Joannes XIX in synodo patriarchatum Gradensem, sub potestatem Popponis patriarchae Aquileiensis contra jus fasque redactum, Ursoni patriarchae Gradensi restituit.@# (Anno 1029.) [MANSI, #Concil.@# XIX, 491.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei. Si mortalibus inevitabiliter non immineret accidens ex protoplasti parentis vitio deficere, nulla penitus ratio cogeret acta eorumdem servanda futuris saeculis bona ad exemplum, vel improba ad cautelam stylo inextricabili commendare, illa minus idoneum foret auctores praesentes inspicere, et Acta exsequi exarata. Sed quia, ut praemissum est, primi parentis piaculo instantia caeterorum deficere coepit, provide eorum invenit humanitas, ne secum deperirent Gesta propria ad informationem sequentium saeculorum, vel ad evitationem, si obscura fuerint, debere adnotari, ut ipsa adnotatio immemores aetates superans significaret quid utile, quidve gestum fuisset inutile, et lucida indagatione verum a falso in tempore opportuno secerneret. Quod si est in saecularibus negotiis id servari sancitum, cautius, et diligentius in ecclesiasticis est observandum, qui tanto tempestatem saeculi horrent quanto quiete perpetua ardent, tanto inquietudinem refugiunt mortalium quanto soli viventi Deo in saecula saeculorum placere
null
4fbce2ca-d205-410f-8906-b1c743db143f
latin_170m_raw
null
None
None
None
desiderant. Cujus rei gratia omnibus S. Dei Ecclesiae filiis notum esse volumus quod inter Ursonem patriarcham Gradensem, et Popponem Forojuliensem patriarcham, proh dolor! nostris temporibus zabulo ventilante commotum est, et ad quod usque perductum. Conspirante namque Veneticorum populo contra dominum suum ducem, et praelibatum patriarcham fratrem suum, uterque posthabitis dignitatibus et curis, quae ad se pertinebant, alias se receptarunt, donec sopitis saecularibus insolentiis ad sua repedare quivissent, sicuti postea rei probavit eventus. Interea vero antiquo zelo accensus hostis Forojuliensis patriarcha Poppo Gradensem civitatem adit, petens se recipi a civibus adjutorem confratris sui patriarchae Gradensis, et amici sui ducis. Cui cum nollent acquiescere per Deum et octo suorum sacramenta firmavit, sicut referente Ursone patriarcha, et quamplurimis Veneticorum nobilibus, ac tum provincialium episcopis didicimus, quod ad salvam faciendam duci et fratri suo patriarchae civitatem intraret. Ubi postquam intratum est, oblitus sacramentorum, gentilium more, ut de saecularibus audivimus, quidquid in ecclesia inventum est, unca manu depraedatum est, duorum monasteriorum sanctimoniales stupratae ac violatae a suis sunt, neque monachis pepercit. Quin etiam defunctorum corpora quietem desiderantia e propriis tumulis auferens ad civitatem suam inhonorata transtulit, reliquias minus tamen quam desiderabat similiter secum devexit, altaria confregit, thesauros abstulit, civitatem aliquibus patronis Gradensem licet destitutam munitam suis reliquit. Cui non sufficiens hoc apposuit iniquitates super iniquitates (Psal. LXVIII, 28), nos suis legatis petiit poscens confirmationem omnium locorum suorum a nobis, et nominatim Gradensis insulae: quibus cum responderem non sibi juste, et canonice, ac per antiqua privilegia pertinere, dixerunt: Non aliter ea petit dominus noster sibi confirmari, nisi quemadmodum per privilegia vestrorum antecessorum suis antecessoribus et Ecclesiae suae confirmata est, et sibi juste et canonice pertinere videtur, ac ipse probare potest, et promittit. His auditis, nec arbitrantes eum audere illudere apostolicae sedi, et magis quia novimus pro hac ratione Ursonem patriarcham a bonae memoriae domno Benedicto papa Romam vocatum fassum se venire non posse sub excusatione imperialis timoris, licet legatos suos mitteret petitionibus suis condescendentes privilegium sibi dare filio nostro Petro diacono et cancellario praecepimus. Sed et de insula Gradensi inseri jussimus, sicut audietis. Praeterea confirmamus vobis insulam Gradensem cum pertinentiis, sicut juste et canonice per antiqua privilegia vobis et Ecclesiae vestrae pertinere dignoscitur: et sicut tu ipse juste probare omni tempore potes, et promittis, ita ut secundum Deum tibi eam ordinare liceat. Quod totum in contrarium accidit, quia nec juste sibi pertinere convinctum est: qui vocatus ad satisfaciendum de hoc Gradensi patriarchae sicut promisit, venire distulit, nec secundum Deum dictam ordinavit insulam, neque antiqua per privilegia eam sibi pertinere, ut promiserat, ostendit. Privilegium, quod scriptum est sub praefata conditione manu nostra corroboratum, per suos remissum est nuntios. Post eorum reversionem nondum expleto triduo nuntius patriarchae Gradensis supervenit, flebilem nobis repraesentans epistolam, quam cum legissemus magno moerore affecti sumus; sed recuperata spe ex eo, quod probare omni tempore justitiam se habere promisit, nuntium nostrum Gregorium fide probatum, et omni eloquentia insignem ad utrumque misimus cum epistolis paterne vocantibus eos ad nostram synodum. Sed Poppo visis litteris commotus . . . . . sicut Gregorius retulit, quod nec etiam caput inclinaret, sed potius tenorem privilegii denegaret. Et, quia perditam Gradensem insulam haberet, querebatur, nec posse se venire ad nostram synodum nulla ratione interveniente profitebatur; sed de tenore privilegii in eodem loco vinctus est mendacem esse; quia exemplar demonstratum est a Gregorio: cui revertenti junxit se Urso patriarcha nos vocatus adiens. Quod cum cognovisset Poppo Forojuliensis patriarcha, monachum quemdam legatum ad nos misit, nulla probabili ratione, nec justa defensione, ut promiserat, munitum. Quem cum retinere audito adventu Ursonis patriarchae voluissem, fugam arripuit. Veniens autem ante nos patriarcha Gradensis triduo flebiliter questus est. Postea vero congregata synodo in ecclesia B. Sylvestri infra nostrum palatium residentibus nobiscum venerabilibus episcopis Petro Pipernensi, Benedicto Portuensi, Dominico Lavicanensi, Bosone Tiburtinensi, Reginerio Nephiensi, Benedicto Cerensi, Dodone Nucerensi, Petro Praenestinensi, Joanne Bledensi, Joanne Ortensi, Azo, Amato seu Benedicto episcopis ac diaconibus, Benedicto archidiacono, Crescentio diacono, Petro diacono archicancellario, Crescentio et Rainerio diaconibus et cardinalibus, Stephano, Petro, Joanne
null
b5deb2d7-1325-40c1-a64a-49cd02277cd7
latin_170m_raw
null
None
None
None
et alio Joanne, seu caeteris tam episcopis quam presbyteris, nec non diaconibus, quorum subtus manus ascriptae esse subcernuntur; omnes res per ordinem relatae sunt atque privilegia antecessorum nost., scil. sanctissimi Pelagii, Gregorii et Honorii, Stephani et Gregorii, Leonis, Sergii et Leonis, Benedicti, Adriani, Bonifacii, Romani, Theodori, Anastasii, Joannis, Sylvestri et Sergii ostensa, quorum imitantes quamplurima de eadem Gradensi sede instituta, talem definitionem promeruit, ut privilegium confirmationis judicio nostrorum episcoporum sibi, suisque successoribus de ejusdem sedis stabilitate perpetualiter faceremus. Quod et fecimus, statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestatione, ut nulli unquam in tempore praedictum Ursonem patriarcham, ac successores ejus de praedicto patriarchatu Gradensi, sive de rebus, ac possessionibus ejus inquietare, aut molestare praesumant; sed potius saepius nominatum patriarcham Gradensem cum sua integritate quietum remota omni contradictione ipse, suique successores perpetuis possideant temporibus, ita etiam ut absque suo suorumque successorum voluntario consensu nulli electionem suorum suffraganeorum facere liceat. Et quidquid ab eis juxta normam canonicam pro commissae sibi Ecclesiae cura prolatum fuerit, tam a suffraganeis sibi episcopis, quam a clero et populo custodiri praecipimus. Qui vero haec, quae a nobis pio intuitu promulgata sunt, infringere aut in aliquo transgredi praesumpserit, omnipotentis Dei iram incurrat, et nostro anathemate confossus pereat, sed et cum diabolo perpetuo damnatus gemat. Qui autem custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, gratiam mereatur SS. Trinitatis, et nostra benedictione fruatur, ac in saecula saeculorum laetetur. Scriptum per manus Georgii scriniarii S. R. E. in mense Decembri indictione VIII. + Bene valete. Ego Benedictus episcopus Portuensis interfui et subscr. Ego Bosus episcopus S. Tiburtinae Ecclesiae subscripsi. Ego Petrus episcopus Hostiensis subscr. Ego Dominicus episcopus Lavicanensis Ecclesiae subscripsi. Ego Benedictus S. Cerensis Ecclesiae episcopus subscr. Ego Joannes episcopus S. Ortanae Ecclesiae subscripsi. Ego Raynerius S. Nepesinae Ecclesiae episcopus subscr. Ego Petrus episcopus S. Pipernensis Ecclesiae subscripsi. Ego Benedictus episcopus de Portalatina subscr. Ego Dodo episcopus Nucerensis subscr Ego Azo episcopus Camerinensis subscr. Ego Joannes episcopus S. Bledanae Ecclesiae subscripsi. Ego Almatius . . . . subscr. Ego Leo S. Ficoclensis Ecclesiae episc. subscr. Ego Monaldus episcopus Ariminensis ex jussione D. Jo. papae subscr. Ego Berardus S. Fulgiliensis Ecclesiae episc. ex jussione D. Jo. papae subscr. Ego Benedictus archidiaconus, et vicedominus subscr. Ego Petrus diaconus S. R. E. et cancellarius sacri palatii subscr. Ego Crescentius diaconus subscr. Ego Riginerius diaconus subscr. Ego Stephanus cardinalis interfui. Ego Joannes cardinalis tit. S. Marcelli interfui. Ego Joannes cardinalis S. Marci interfui. X. #Joannis XIX papae epistola ad Petrum episcopum Gerundensem de privilegio pallii.@# (Anno 1030.) [FLOREZ, #Espana Sagrada,@# XLIII, 430.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, PETRO venerabili episcopo Gerundensis sanctae Ecclesiae et dilecto in Christo filio, perpetuam in Domino salutem et apostolicam benedictionem. Cum tui amoris causa aliquid agimus, tanto nos placere Deo devotius confidimus quanto tuam conversationem tam evangelicis quam et apostolicis glorificatam testimoniis scimus. Ad ejus namque laudem refertur illud quod dicitur: « Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. » Si ergo per charitatem in Deo manemus et Deus in nobis, et sine illa Deo placere non possumus, in omnibus nostris operibus sine intermissione illam praeferre debemus. Et quia urgente pastorali sollicitudine qua divinitus videmur praediti, si aliquos captivos ab Hispanis redimere possemus, te veniente ad limina apostolorum, interrogavimus; respondisti triginta captivos te velle et posse pro remedio animae nostrae redimere et libertati dare, si vel duodecim in anno vicibus tibi pallii usum concederemus. Zelo itaque Dei, qui eos proprio sanguine redemit, accensi, petitioni tuae condescendimus, palliumque gestandum duodecim in anno vicibus tibi solum modo concessimus, in Natale videlicet Domini, in Epiphania, in Coena Domini, in Resurrectione Domini, in die luna Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecosten, in festivitate Omnium Sanctorum, in Assumptione sanctae Mariae, et in festo sancti Saturnini, in uno concilio dioecesis vestrae. Cujus quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus
null
af834acb-1249-4054-bd98-5816126fec20
latin_170m_raw
null
None
None
None
est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatinus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula. In ipsa, si qua tortitudo in illis injecta est, dirigantur; in ea quae imitentur, aspiciant; in ipsa semper considerando proficiant, ut tuum post Deum videatur esse bene quod vixerint. Cor ergo neque prospera quae temporaliter blandiuntur extollant, neque adversa dejiciant; sed quidquid illud fuerit virtute patientiae devincatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniant; districtum mali cognoscant, insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat, nocentem gratia non excuset. Remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod ultus non fueris perpetrari permittas. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et judicis severa districtio, unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos feriendos a pravitate compescat. Sed quoniam nonnunquam praepositorum zelus, dum districtus malorum vindex existere vult, transit in crudelitatem correctio, iram judicio refrena, et censuram disciplinae sic discute ut et culpas ferias, et a dilectione personarum quas corrigis non recedas. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe. Oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta correctio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipias, nullum quaerentem justitiam despicias. Custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia tua aliquid apud vos extra viam rationis suadeat audire, nec pauperem de re sua faciat humilitas desperare, quatenus Deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio praecipit, dicens: « Oportet episcopum irreprehensibilem esse. » Sed his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris; quam qui secutus fuerit a recto aliquando tramite non recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia, ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratia suae protectionis circumdet, atque ita in timoris sui via nos dirigat ut post vitae hujus amaritudines ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur. Scriptum per manum Sergi scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, mense Aprili, indictione tertia decima XI. #Epistola Joannis papae XIX ad Robertum regem Francorum de immunitate Cluniacensis monasterii.@# (Anno 1024-1031.) [ #Bullarium Cluniacense,@# pag. 7.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ROBERTO regi Francorum, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Quoniam, o religiosissime rex, multorum jam charitate frigescente, superabundante autem iniquitate, plurimis in locis non solum ab extraneis, verum etiam ab iis qui filii nomine tenus dicuntur, status Ecclesiae confunditur, sacrae religionis ordo contemnitur, pietas et forma justitiae dehonestatur, et privilegia apostolica seu etiam regalia praecepta, quantum ad substantiam, illorum temeritate irreverenter cassantur: oportet vestram sublimitatem vigilare, ut in regno vobis Deo auctore commisso catholicae fidei norma vigorem obtineat, sanctitas et religio contra inimicos veritatis trophaeum victoriae insigniter teneat, et sacer ritus praecedentium Patrum inviolabiliter permaneat, quatenus per haec et vestra fides plenitudinem bonorum percipiat, et devotio subditorum exinde ad incrementa virtutum magis ac magis proficiat. His enim rei sacramentum non solum a nobis exigitur, quibus pastoralis commissa est cura, verum etiam et a vobis, cui credita est, cum usuris exigenda maxima pompa et regiae sublimitatis potentia. Quod enim sine gravi dicere non valemus dolore, quibusdam vestrorum exsecrabili negotio ad sacerdotium introductis, non sufficit injuste acquisita, posthabito religionis ordine, per perimendos terrenae affectationis luxus distrahere, nisi etiam et ea loca quae a fidelibus, qui illa ex propriis possessionibus et sumptibus construxere, potestati solius Romanae Ecclesiae tradita sunt testamenti auctoritate, ad damnationis suae cumulum sibi conentur defendere, et suis usibus male applicare; qui profecto ipsum caput discerpere gestiunt, dum membra ab ipso separare volunt, et eos quos ut vernaculos habet injuriis et contumeliis lacessere non desinunt, ignorantes utique miseri quod hujus sanctae sedis decreta ita pia fide a filiis matris Ecclesiae accipienda sunt, et veneranda, ut tanquam regulae canonum ab eisdem absque ullo scrupulo admittantur, utpote quae de omni Ecclesiae fas habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus garrire decreto, nec judicare judicio. Cujus judicii sententiam eo magis oportet a nemine dissolvi, quo certius apostoli constat illam Petri firmitate et auctoritate solidari. Ait enim quodam in loco Leo papa venerabilis et sanctae institutionis doctor
null
930bed38-2c1a-4e08-83ad-ab2b4f21b6a7
latin_170m_raw
null
None
None
None
admirabilis: « Non parvae insaniae est contra eum aliquem mutire, qui clavigerum regni coelestis habet tutorem et patronum; quin eo magis si hic multa verba tumentis spiritus relaxentur, ne forte Petri vindicta in posterum reservetur. » Horum itaque rabiem et tumoris insolentiam a nostris locis, et maxime a Cluniensi coenobio specialiter et singulariter nobis proprio procul amovere cupientes, hoc privilegium apostolica auctoritate filio nostro charissimo Odiloni et sibi succedentibus in perpetuum facere voluimus; quod vestrae nobilitati idcirco cum his litteris mittimus, ut vestris vestrorumque sacerdotum vel optimatum in auribus recitetur, praeceptoque regali et auctoritate firmetur, corroboretur, et auctorizetur; ut nullius cujuscunque sacerdotis vel principis persona contra hoc apostolicae auctoritatis decretum in perpetuum garrire vel mutire audeat, ne apostolico percussus anathemate districtae ultionis poenas luat, et regalis transgressor praecepti cum suppliciis infernorum exsors etiam fiat temporalium bonorum. XII. #Epistola Joannis XIX papae ad Gauslenum episcopum Matisconensem pro tuenda libertate et immunitate monasterii Cluniacensis ab omni jurisdictione episcopali.@# (Anno 1024-1031.) [ #Bullarium Cluniacense,@# pag. 8.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GAUSLENO episcopo Matisconensi, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Cui, Deo auctore, praesidemus reliquarum Ecclesiarum caput et cardo sancta Romana Ecclesia tanto intolerabilius patitur quodcunque sibi ingeritur dedecus quanto unitati suae is, a quo ingestum est, videtur propinquior. Ex quo ad episcopalem gloriam deductus es, Romanae Ecclesiae filius et discipulus visus es, et tam a nobis quam ab antecessoribus nostris amodo sic computatus es; nunc vero nescimus qua nova temeritate illectus, inexstinguibili cupiditate accensus, matri tuae repugnas, et contra nos, meritis apostoli Petri magistrum tuum, levas calcaneum, cum coenobium Cluniacense, cunctis pene nationibus sanctitate praefulgens, nec non apostolicis privilegiis fultum et ab omnium ditione subtractum, solius principis apostolorum et vicariorum suorum judicio reservatum, commoves, venerandum etiam infidelibus Patrem domnum Odilonem, abbatem irreverenter appetis, fratres ibidem degentes pro adipiscenda perpetua transitoriam quietem optantes sollicitas, apostolica privilegia cassare contendis. Quod ita accipimus quemadmodum si ipsa membra nostra avide discerpere quaereres; et quod sine ruina tua esse nequit. Cave caute vel jam monitus animae, et nostrum monasterium singulare nobis relinque ne, dum particeps ejus contra nos esse cupis, ordinis nostri exsors apostolica auctoritate efficiaris. Si vero aliqua competens ratio adversus eum te commovet, nostrum judicium sub quo solo manet confidenter quaere; nos nempe qui eum tam a te quam et ab omnibus tuemur, nulli praejudicium praetendere patimur. XIII. #Epistola Joannis XIX papae ad Bochardum archiepiscopum Lugdunensem pro immunitate Cluniacensis monasterii.@# (Anno 1024-1031.) [ #Bullarium Cluniacense,@# pag. 9.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, BORCHARDO archiepiscopo Lugdunensi, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Gauslenum Matisconensem suffraganeum vestrum, Cluniacensis monasterii nostri ordinationem et consecrationem avide contra privilegia apostolica usurpare quaerentem, valde dolemus, ex eo magis quod tantorum apostolicorum excommunicationum reus sola cupiditate factus est. Et quia pro amore sancti Petri, cujus singulare monasterium est, suae parti favisse et favere vos intelleximus, gratias vobis apostolicis benedictionibus referimus cumulatas, et ut incessanter faciatis, petimus. Sub quae etiam rogamus ut eidem episcopo interdicatis, sicut nos litteris nostris fecimus consecrationem, ordinationem, vel aliquod jus in nostro monasterio quaerere, ne dum hoc injuste appetit, quod juste sibi licet pro sua inobedientia, iterata tantorum Patrum querela, apostolica auctoritate careat. XIV. #Joannes XIX monasterii Fuldensis privilegia, petente Richardo abbate, confirmat.@# (Anno 1031.) [DRONKE, #Cod. diplom. Fuld.,@# 351.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RICHARDO, abbati venerabilis monasterii Salvatoris nostri Jesu Christi et sancti Bonifacii martyris, siti in loco qui vocatur Boconia juxta ripam fluminis Fuldae, et per te omnibus tuis successoribus. Congruit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione assensum praebere. Igitur, quia postulasti a me, fili charissime, quatenus praedictum Fuldense monasterium privilegii sedis apostolicae infulis decoretur, ut sub jurisdictione sanctae Romanae Ecclesiae specialiter constitutum nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittatur: idcirco piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id quod exposcimur effectui mancipamus. Commendamus itaque tuae fidei et discretioni praefatum monasterium cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus sibi pertinentibus quas nunc habet,
null
f9db33a2-1ca3-4964-995a-536c504d5da0
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel in futurum Deo auxiliante habebit. Concedimus etiam atque donamus vobis monasterium Sancti Andreae, quod vocatur Exailum, situm juxta basilicam sanctae Mariae ad Praesepe, cum omnibus mansionibus suis. Monasterium ergo Fuldense, quod sanctus martyr Christi Bonifacius primitus construxit, et pluribus ornatibus ac praediis ditavit regumque ac principum defensionibus munivit, cum omnibus cellis, ecclesiis et curtibus cunctisque ad se pertinentibus nostri privilegii praeceptione confirmamus, hocque jubemus et statuimus ut nullus inde futurus abbas consecrationem usquam praesumat accipere nisi ab hac sede apostolica. Quem etiam idcirco specialiter ordinamus et consecramus atque privilegiis Romanae et apostolieae sedis insigniri volumus, ut noverint caeterae Ecclesiae Fuldensem Ecclesiam specialem sanctae Romanae Ecclesiae esse filiam. Tibi ergo, fili charissime, inter omnes abbates Galliae et Germaniae primatum sedendi et judicandi et concilium cum caeteris abbatibus habendi concedimus. Nulli episcoporum, archiepiscoporum, patriarcharum temere, nisi a vobis accepta licentia, super altare vestri patrocinii missarum solemnia celebrare liceat. Nullius persona principis neque totum neque partem de rebus ejusdem monasterii alicui mortalium subdere vel in beneficium praestare audeat, excepto solo abbate, qui legitima beneficia viris ac ministerialibus suis praestare habet; sed soli Romanae Ecclesiae specialis filia Fuldensis Ecclesia libere atque secure deserviat. Si, quod absit! aliquis abbas de vestro monasterio aliquo crimine infamis fuerit, praecipimus ut pulsationis judicium non sentiat, donec a nostra apostolica sede audiatur. Liceat etiam tibi, charissime fili, tuisque successoribus abbatibus ejusdem monasterii, episcoporum more, apostolicam sedem ad defensionem tui tuaeque Ecclesiae appellare, et contra omnes aemulos vestros Romanae majestatis scuto vos defendere. Praeterea ob amorem et reverentiam venerabilis Fuldensis Ecclesiae tibi, frater charissime, tuisque successoribus abbatibus usum dalmaticae et sandaliorum in celebratione missae concedimus, ut et in hoc prae caeteris nostri amoris privilegio specialiter insignitus appareas. Decrevimus quoque deliberantes ut congruis temporibus nostrae pro vobis sollicitudini intimetur qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur et concordia fratrum studio ecclesiasticae professionis custodiatur, ne forte, quod absit! sub hujus privilegii obtentu animus gressusque vestrae rectitudinis a norma justitiae aliquomodo retorqueatur. Interdicimus etiam, secundum petitionem sancti Bonifacii et decretum Zachariae antecessoris nostri, ne ulla femina idem venerabile monasterium ingrediatur. Sed et hoc summopere praecipimus et commonemus, ut nullus hominum de redditibus et fundis vel decimis caeterisque fidelium oblationibus seu familiis ad hospitale pauperum vel ad portam hospitum pertinentibus aliquid auferat, vel in beneficium suscipere praesumat; sed, sicut beatissimus Christi martyr Bonifacius instituit, omnia sint rata et ordinata, tam ea quae ad usus fratrum quam ea quae ad diversos officiorum cultus pertinere videntur. Super haec omnia constituimus per hujus decreti nostri paginam, ut quicunque cujuslibet Ecclesiae praesul vel quacunque dignitate praedita persona hanc nostri privilegii chartam, quam auctoritate principis apostolorum firmamus temerare tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrens a coetu omnium sanctorum extorris existat, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat apostolica auctoritate subnixa. Scriptum per manum Sergii scriniarii sanctae Romanae sedis, mense Martio, indictione XIV. XV. #Epistola Joannis XIX ad Jordanum Lemovicensem episcopum, caeterosque Galliarum episcopos, de S. Martialis apostolatu.@# (Anno 1031.) [MANSI, #Concil.@# XIX, 417.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, JORDANO episcopo, et ejus clero cunctisque episcopis Galliarum, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Ad pastoralem quidem sollicitudinem pertinet, cum aliquid controversiae in Ecclesia oritur, antequam vires recipiat, falcastro severae linguae exstirpare radicitus, et ea superserere tam divinis quam sanctissimis exemplis quae messem Dei faciant et laetificent. Cur enim talia suscepimus propalabunt subjecta. Beatissimus quidem Martialis, sicut in gestis ejus reperimus, docente Christo in mundo et praecipiente, a Petro apostolorum principe baptizatus est, et tanto sancti Spiritus igne inflammatus ut ex eo derelictis parentibus soli ipsi Filio Dei servire eligeret, et hunc Magistrum et Dominum, Petro apostolo confirmante, cujus sanguine cretus erat, desideraret: quod et factum est. Nam in resuscitatione Lazari praesens aderat, in coena interfuit, in lavatione pedum ministravit. Post passionem vero, quando putabant se spiritum videre, palpare manus et latus Thomam vidit. Quando apostolis dictum est: #Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII) @#, etc. #Accipite Spiritum sanctum; quorum
null
32aec920-d43e-496f-950c-bdb175182f37
latin_170m_raw
null
None
None
None
remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX) @#, audivit. Ascendentem in coelum vidit, Spiritum sanctum in igneis linguis descendentem et vidit et accepit, omnibusque linguis est usus. Deinde principi apostolorum adhaesit, utpote carne propinquus et baptismate filius, a quo, praecipiente Christo ad praedicandum provinciis Galliarum est destinatus, ubi infinitum populum a cultu idolorum removens, Christo sua doctrina dedicavit; quam piam sanctamque, tam gravitate et pietate morum, quam resuscitatione mortuorum, recuratione claudorum, caecorum illuminatione, et omnium mirabilium perpetratione confirmabat. Huic modo quidam vestrorum, ut audivimus, detrahere praesumunt, quasi nihil sit ei commune cum apostolis, sed confessoribus. Hi vero non loqui, sed insanire videntur, quia gravati fascibus peccatorum, in coelis judicare contendunt. Petrum denique nostrum, cui claves coelorum commissae sunt, confessorem dicimus quia Christum confessus est, dicens: #Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI) @#, et apostolum dicimus, quia ab ipso Domino ad praedicationem est missus; martyrem nominamus, quia praedicando Christum, martyrio vitam finivit; principem apostolorum credimus quia apostolos constituit, sicut est Marcus baptismate filius, et Mathias sorte electus, Lucas discipulus apostoli Pauli, et Barnabas, et quamplures. An forte nolunt hos recipi inter apostolos, eo quod ab apostolis sint electi et missi, qui Martialem, eo quod non sit de duodeno numero, apostolica dignitate nolunt clarum videri? Non putant alios apostolos, nisi illos duodecim; et ubi est quod dicit apostolus Paulus Philippensibus? #Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos (Philipp. II) @#. Silam quoque et Judam ab apostolis apostolos nominatos invenimus. Anglorum enim Ecclesia usque hactenus beatissimum Gregorium, quem nos confessorem dicimus, proprium suum apostolum nominat. Romani pontifices, quia vice apostoli funguntur, apostolici nominantur. Cum igitur apostoli nomen non sit numeri, sed suffragii, quicunque revelante Deo ad praedicandum mittitur, et sua pia exhortatione et exemplo commissum sibi divinitus populum a potestate diaboli liberat, non incongrue apostolus dici potest, quia apostolus #missus@# dicitur. Nos vero, in firma petra aedificati, hunc de quo loquimur Martialem, utrum inter confessores, an inter apostolos, Jesus Christus Dei Filius, cui corporaliter adhaesit, et cujus gloriam vidit et benedictione est usus, annumeret; apostolum nominari posse definimus, et aeque apostolica officia in divinis mysteriis exhiberi sibi censemus: nec de illius beatitudine dubitare quemquam posse confidimus, qui sibi respondente nomine sacris operibus apostolicam dignitatem subtrahere invidiose conatur. Ut autem reverentia et celebritas tanti apostoli in toto terrarum orbe excelsius recolatur, aedificatum et dedicatum est a nobis in ejus honorem pulcherrimum altare in basilica Sancti Petri apostoli Romae ad meridianam templi partem III Idus Maii, ubi quotidie ipsius sancti memoria devotissime veneratur, et praecipue in die natalitii ejus, quod est pridie Kalendas Julias, quotannis dulcius recolitur. XVI. #Joannis XIX epistola ad S. Odilonem Cluniacensem abbatem.--Redarguit quod Lugdunensem archiepiscopatum recusaverit.@# (Anno 1031.) [MANSI, #Concil.@# XIX, 418.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ODILONI abbati, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Docente beatissimo Gregorio, multa videntur bona, et non sunt. Verumtamen cum dicatur, si rogas, audies; quia omnia tua quae videbantur bona, bona non esse sentimus. Quid enim in monacho obedientia sanctius? Quid in Christiano acceptabilius? Nonne #melior est obedientia, sacrificio,@# secundum propheticum judicium? et voce Dominica dicitur: #Obedientiam volo, et non sacrificium.@# Quantum vero beatus Benedictus eam suis praeconiis extollat, non est dignum hic inserere, cum te non lateat. Percipimus igitur injuriam sanctae Ecclesiae Lugdunensis petentis te in conjugium, quia competebat: cui etiam salivam in facie jecisti. Omittimus injuriam sanctae plebis, cujus regimen, parcendo soli vitae tuae, refugisti, et refugis. Tacemus quod auctoritatem tantorum praesulum monentium, et rogantium ad episcopalem dignitatem accedere, posthabuisti, quod sanctae Romanae Ecclesiae et nobis inobedientem te reddidisti, et inultum relinquere nec debemus, nec possumus, nisi forte obedientia diluat quae inobedientia maculavit, satisfactione purgetur quod transgressione inquinatum est
null
4a9238ba-a51c-4e87-b910-3b2ae7f77b96
latin_170m_raw
null
None
None
None
, id est, nisi expetitum regimen jam dictae Ecclesiae, quod inobediendo usque hactenus sprevisti obedienter susceperis; quid amaritudinis, vel severitatis erga meritos sciat Romana Ecclesia injicere, senties. Nam hoc sacrum regimen sicut a nullo est temere usurpandum, ita petente Ecclesia a nullo tuo simili est vitandum. Quoniam tantorum perditionis reus eris, quantorum saluti exemplo et doctrina prodesse potuisses. Nota loquimur, et quae te scire pleniter confidimus. Ideoque taceat jam charta, et lingua loquatur, verum episcopi Gaudfridi, cui luce clarius voluntatem meam reserandam tam tibi, quam confratribus tuis, et omni Ecclesiae commisimus. Vale. XVII. #Litterae absolutionis Hugoni Antissiodorensi episcopo, a Joanne XIX concessae.@# (Anno 1032.) [MANSI, #Concil.@# XIX, 419.] JOANNES gratia Dei Romanae sedis episcopus, universis in orbe terrarum Ecclesiae filiis. Nullum in Ecclesia catholica majus potest esse nefas quam existimare alicujus naevum criminis, praecipue poenitentis, quod non queat dissolvere concessa Petro a Domino clavis. Debemus enim ante oculos mentis revocare lapsum ipsius primi pastoris qui, dum Magistrum negavit, protinus ut poenituit, non solum gradum, vel dignitatem apostolici culminis non amisit, sed potius sui ovilis custodiam Christus illi postmodum evidentius assignavit. Quod nihil aliud, ut credimus, quam lapsorum medicina fuit. Proinde fratri nostro Hugoni Antissiodorensi praesuli, Deo et nobis sua peccata confitenti, seseque culpabilem reddenti, plenariam a Deo pollicente promittimus consequi indulgentiae veniam, secundum sponsionem ejusdem, qua dixit: #Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX) @#. Ideoque nobis debet effici charissimus, quia Dei timore correptus, apparet humillimus, et quia in talibus requiescit Deus. XVIII. #Joannis XIX papae ad Bardonem archiepiscopum Moguntinum epistola.@# (Anno 1032.) [GUDENI, #Cod. diplom.@# I, 15.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, confratri et coepiscopo BARDONI, sanctae Moguntinae Ecclesiae venerabili archiepiscopo, perpetuam in Domino salutem Licet omnibus Christianis sit conveniens charitatem Christi sequi, a quo nomen ducunt, qui in tantum nos dilexit ut proprio sanguine a potestate diaboli liberaret, nos praecipue, qui sacerdotali dignitate fungimur, ita per omnia sequi charitatem debemus ut secundum divinum eloquium proximum sicut nos ipsos diligere demonstremus. Quod sequentes sanctissimi antecessores nostri, decus sacratissimum, singulariter in sede beati Petri apostoli praesulantibus divina providentia adinventum, pallium scilicet, gestandum inter missarum solemnia dignitatis et sanctitatis insigne et ad universorum honestorum morum cultum aliis coepiscopis, quos benigna opera caeteris clariores reddiderunt, indulgere honestum visum est certis festivitatibus. Hoc vero quia petiit fraternitas vestra, et antecessorum vestrorum ducit exemplo gestandum, vobis certis festivitatibus, et subjectis concedimus, videlicet in die Natalis Domini, in Epiphania, in die Coenae Domini, in die sancto Paschae, et in Ascensione Domini, in die sancto Pentecostes, in festivitatibus sanctae Mariae, in Natalitiis apostolorum, in festivitate sancti Martini et sanctorum Lamberti, Albani, Sergii, Bachi, Aurei et Justinae, in Ordinatione suffraganeorum tuorum episcoporum et clericorum, in die Natalis vestri et in Dedicatione ecclesiae vestrae. Crucem ante vos portandam fraternitati vestrae concedimus, et in stationibus festivis super equum equitandi licentiam damus. Et si quid in Ecclesia vestra, vel suffraganeorum vestrorum acciderit, quod judicium apostolicum vel apostolici legati praesentiam competenter expetat, et tanta necessitas vos urgeat ut exspectare nulla ratione valeatis, nostra vice terminare, vos apostolica auctoritate judicamus, servata tamen in hoc, et in supra scriptis ea mensura qua antecessores vestros usos esse per privilegia sanctissimorum antecessorum nostrorum cognoveritis. Quarum dignitatum honor cum modesta actuum vivacitate servandus est. Hortamur tamen ut ei cuncta morum vestrorum ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recto utrobique possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula; in ipsa, si qua tortitudo illis injecta est, dirigant, in ea quid imitentur aspiciant, in ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Deum, videatur esse bonum quoad vixerint. Cor ergo neque prospera quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant, sed quidquid illud fuerit, virtute patientiae vincatur. Iram judicio refrena, et mensura disciplinae sic utere ut et culpas ferias, et a dilectione personarum quas corrigis non recedas. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe
null
ae56eaca-9651-4070-80f2-7b2d578a817d
latin_170m_raw
null
None
None
None
, oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta correctio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipies, nullum quaerentem justa despicias. Custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audire; nec pauperem de se sua faciat humilitas desperare, quatenus Deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio praecipit, dicens: #Oportet episcopum irreprehensibilem esse.@# Sed in his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris; quam qui secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, et praedictarum virtutum: quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam gratiae suae protectione circumdet; atque in timoris sui viam nos dirigat, ut post vitae hujus amaritudinem, ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur. Scriptum per manus Sergii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, mense Januario, indictione quinta decima. XIX. #Joannes XIX sedem episcopalem Ciza Numburgum translatam rogatu Hildiwardi episcopi confirmat.@# Anno 1032. [MANSI, #Concil.,@# tom. XIX, col. 481.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HILDIWARDO sanctae Nuemburgensis Ecclesiae episcopo, et omnibus successoribus tuis perpetuam in Domino salutem. Convenit apostolico moderamini pia religione petentibus benevola cooperatione succurrere, ac poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo procul dubio promeremur, si venerabilia loca opportune ordinata et ad meliorem per vos fuerint statum perducta. Sicut ergo, charissime fili, tibi absenti rogatu filii nostri Christianissimi imperatoris Conradi, et confratris nostri Hunfredi Magdeburgensis archiepiscopi, nec non illorum qui haereditatem suam ecclesiae contulerunt, videlicet Hermanni marchionis, et germani sui Ekkihardi, et maxime pro magna utilitate et securitate Ecclesiae tuae consilio episcoporum et clericorum nostrorum, sedem episcopalem de Ziza in Nuemburg transferre concessimus. Ita nunc quoque tibi praesenti cum clero tuo et dignioribus de populo et nuntiis praedicti imperatoris, et archiepiscopi consilio eorumdem archiepiscoporum et clericorum nostrorum factum probamus, et tam tibi quam omnibus successoribus tuis perpetua stabilitate confirmamus. Quod enim secundum canones pro necessitate saepe factum fuisse legimus, nostris quoque temporibus fieri non prohibemus. Quoniam igitur canonice, et communi consensu omnium ad quos attinebat, sedis tuae translatio facta est, absque omni contradictione universi successores tui a Nuemburgensi clero, et populo eligantur, atque ad eumdem titulum regulariter consecrentur, et Magdeburgensibus archiepiscopis, quorum dioecesim translatio non excedit, utpote metropolitanis suis omni pietatis devotione sint subjecti. Hoc quoque communicato concilio placet addere, quod Ecclesia Citicensis in honorem beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrata non omnimodis negligatur, sed in loco clericorum in Nuemburg transeuntium monachi vel canonici substituantur, qui integrius stipendiis ejusdem ecclesiae inibi Deo serviant, et sicut pacis filii matri suae Nuemburgensi Ecclesiae in Domino semper devote obediant. Si quis autem, quod minime credimus, temeraria praesumptione contra hoc nostrum apostolicum privilegium venire, aut in aliquo contraire praesumpserit, seu violator exstiterit, sciat se, auctoritate Dei omnipotentis et beati apostolorum principis Petri, ac nostra, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi socium futurum inferno, excommunicationique subjaceat, donec resipiscens ad satisfactionem et congruam emendationem revertatur. Qui vero suo intuitu curator et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam, et aeterni regni gaudia a Domino percipere mereatur in saecula saeculorum. Amen. XX. #Epistola Joannis XIX pro monasterio S. Joannis Angeriaco@# (Anno 1024-1033.) [ #Gallia Chritisana,@# tom. II, p. 466.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, urbis Romae vicarius beatorum Petri et Pauli apostolorum, omnibus archiepiscopis et episcopis Galliarum degentibus, cum WILLELMO religioso duce Aquitanorum, et GOFFREDO comite Engolismae civitatis commoranti; nec non ELIA comite Petragoricae urbis degenti, simulque filiis Hugonis castro Leziniaco habitantibus; itemque WILLELMO de Paterniaco, et alio WILLELMO de Talamonte, pariter cum WILLELMO vicecomite filio Kalonis de Castello-Oniaco, AIMERICO de Taleburgo, WILLELMO de Surgeriis, et ALBUINO, omnibusque senioribus, minoribusve Aquitaniae partibus commorantibus, salutem beatissimam cum benedictione apostolica. Rogamus vos omnes, suprascripti seniores, et qui hic nomine
null
bc59e7bf-3802-4f70-abfc-e70e8105fd0e
latin_170m_raw
null
None
None
None
tenus non sunt positi, vos vestrique successores, usque in perpetuum custodire hujus nostrae textus, videlicet ut monasterium sanctissimi ac beatissimi praecursoris et martyris Christi Joannis, et confessoris domini Reverentii, positorum in loco qui dicitur Angeriaco, ab hac praesenti die Kal. Maiarum, defendere, ac benigne tractetis cum religioso domno Aymerico ejusdem Patre loci, cum cuncta caterva monachorum a Deo sibi credita, ita venerari, sicut decet in omnibus, maxime tamen pro eo quod regulam sanctissimi Patris Benedicti inviolabiliter audivimus custodiri. Quapropter obnixe precamur et praecipiendo praecipimus ut nullus sit ab hac hora inantea usque in saecula saeculorum res praedicti monasterii temerare [ausus], et quod absit! aliquid exinde auferre praesumat, nisi tantummodo ex consensu ejusdem loci Patris et omnium fratrum. Si quis autem hanc nostram assertionem custodire voluerit, habeat benedictionem a Filio S. Mariae et a praecursore ejusdem Domini nostri Jesu Christi, et absolutus sit a B. Petro apostolo, et a me ejusdem pastoris vicario, ab omnibus peccatorum vinculis, etc. Vos autem valete et pro me orate. XXI. #Epistola Joannis XIX papae ad Guillelmum comitem.@# (Circa a. 1030.) [ #Histoire générale du Languedoc@# tom. II, #Preuves,@# pag. 185, ex Chronico ms. Amymerici de Peyrat. Biblioth. Colbert.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, domino GUILLELMO glorioso comiti, charissimam salutem et apostolicam benedictionem. Mittimus ad tuam benignitatem veluti ad charissimum filium, ut audias nostram exhortationem, et benefacias monasterio sancti Petri de Moyssiaco, ut ipse beatus Petrus, qui est pastor et nutritor omnium fidelium, benefaciat de te cum a praesenti vita subtraxeris. Arnaldus Oddo vice comes Gasconiae, miles tuus, possidet injuste duas ecclesias quae pertinent jam dicto monasterio Sancti Petri; una est aedificata ad honorem sancti Martini, in loco qui dicitur Orriolo; alia sancti Saturnini, in Flamalingis. Manda Arnaldo ut reddat sancto Petro duas ecclesias cum omnibus pertinentiis illarum, ut fratres commorantes in praedicto monasterio habeant de eisdem ecclesiis quod rectum est, et propter tuam animam quotidie supplicent Domini clementiam, ut, cum per divinam vocationem de hac luce deportaberis ab angelis sanctis, aeternam habeas requiem. Quod si non peregeris secundum quod tibi per praesentem epistolam transmisimus, ex auctoritate Petri apostoli scias te esse excommunicatum, ita ut in ecclesiam nom ingrediaris, neque communionem accipias. Vale XXII. #Joannis XIX epistola qua omnes « bonum facientes » excitat ut in restituendam ecclesiam Magalonennensem incumbant.@# (Anno 1024-1033.) [MANSI, #Concil.@# tom XIX, col. 570.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus bonum facientibus in Ecclesia Magalonensi, ad honorem apostolorum Petri et doctoris gentium Pauli dedicata et dedicanda, salutem charissimam, cum benedictione apostolica et absolutione. Supradictam Magalonensem ecclesiam, peccatis exigentibus, ad nihilum redactam audivimus, unde valde dolemus, quia Ecclesiarum desolatio Christianorum detrimentum esse dignoscitur. Ob hoc quidem tam Ecclesiae supradictae quam et omnibus circumcirca degentibus suggerere volumus Christianis ut in restauratione hujus ecclesiae laborent: peccatorum namque suorum veniam et indulgentiam promereri a justo judice apostolica auctoritate spondemus, quicunque de propria haereditate vel de propriis bonis offerendo, aut de beneficiis reddendo, ecclesiam supradictam relevare nisus fuerit. Nam unam et similem mercedem accipiet qui propria offeret, et qui beneficia ecclesiastica reddet in commune, et benedictione pariter et absolutione apostolica fruetur. Quod si aliquis episcopus, vel cujusque dignitatis honore, quod ibidem ablatum fuerit, pravo ingenio alienare, usurpare vel vendere voluerit, maledictione anathematis percellatur, habeaturque extraneus a Christianorum consortio et regno Dei. Hoc vero decretum firmari ab omnibus volumus episcopis, quos Arnaldus invitaverit, sicut nos fecisse inferius cognoscent +. Bene valete. Aldericus Dei gratia Vercellencis episcopus. Reynaldus Dei gratia Papiensis episcopus. Petrus, quem dicunt episcopum sanctae Ruffinae, subscribens firmavit. Ismundus archiepiscopus Ebredunensis firmavit. Oldericus episcopus Aurelianensis Ecclesiae +. Raymundus episcopus de Rende. Deodatus episcopus Lunensis firmavit. Alcuius Astensis firmavit. Vaudinus Taurinensis firmavit. Bernardus Aggenensis firmavit. Deodatus episcopus Tholonensis firmavit. Petrus episcopus Massiliensis firmavit.
null
aef8aa32-9c21-4000-bfe1-722339a4f661
latin_170m_raw
null
None
None
None
Constitutio de placito generali 1. Homo de generali placito tria placita debet in anno. Unum VI feria post Epiphaniam, aliud VI feria post octavas Paschae, tertium VI feria post festum S. Joannis Baptistae. In quibus placitis nulla extranea potestas debet venire, neque praesidere ad judicandum, neque comes, neque advocatus ullus, nisi tantum abbas aut praepositus. II. Quod si quis eminentioris potentiae, vel qui non sit de lege hujus generalis placiti, habuerit causam, volueritque clamare in placito, licet ei venire et clamare, et secundum legem placiti causa illius judicabitur recte; sicque egredietur, remanente placito in sua libertate. III. In hoc itaque generali placito, praesidente abbate seu praeposito, circumsedentibus etiam scabionibus, si quis adversus alterum habet querelam, stabit et faciet clamorem suum legitime super illum, audieturque clamor ejus, et diligenter discutietur, et secundum legem placiti res inter utrumque dijudicabitur. IV. Qui sacramentum acceperit, XX noctes de interstitio habebit. V. Qui vadem dederit V solidos de lege, dabit XXX den. de fredo, et hujus fredi duae partes erunt praepositi, tertiam vero partem habebit major placiti. Si autem lex abbatis vel praepositi fuerit, totum fredum major placiti habebit. At vero si quis causam clamoris habens, in praesenti clamare distulerit, usque ad diem alterius placiti omnino clamare non poterit. Abbas autem vel praepositus, si est unde velit clamare, potest omni tempore hominem de placito in camera sua mundare, et de catelo suo super eum clamare et legem facere, ipsaque lex quae in camera abbatis fiet, consuetudinem placiti debet tenere. Ad clamorem vero alterius, ut dictum est, nisi in placito nullum debet judicare. VI. Homo de generali placito non dat censum de capite suo, nullam dat neque debet advocaturam, quia liber est ab hac exactione sine inquietudine. Si uxorem ex lege sua acceperit, quinque solidos de comedo, id est licentia vir et femina dabit. Si extra legem suam uxorem acceperit, illicitam rem operatus est, tantum dabit quantum deprecari poterit. Si liberam feminam uxorem duxerit, nihil dabit, quia libertatem uxoris suae ad legem suam convertit. VII. Homo si mortuus fuerit, quinque solidos de mortua-manu dabit; femina cum mortua fuerit, nihil dabit, quia prolem suam in haereditatem dimittit. De his quoque V solidos tam de comedo quam de mortua-manu, decimum denarium major placiti habebit. VIII. Non licet homini de placito generali vendere aut in vadimonium mittere alodium placiti, aut alteri ecclesiae dare, nisi per licentiam abbatis vel praepositi; verum si qua necessitate compulsus, vendere vel in vadimonium mittere illud voluerit, veniet et offeret abbati; si placuerit illi ut redimat, levius habere debet quam quilibet alius; si noluerit vel non potuerit redimere, dabit ei licentiam vendendi, non alicui extraneo, sed proximo generis sui, aut alicui ejusdem legis, ne alodium placiti videatur exhaeredari. Quod si nesciente abbate vel praeposito hoc fecerit, et abbas cognoscens hoc insequi voluerit, nec illi remanebit qui emit, nec ad illum revertetur qui vendidit, sed ecclesia alodium suum jure sibi vindicabit. IX. Hanc ego Leduinus, abbas ecclesiae Beati Vedasti, rationem sive constitutionem placiti generalis, ut in libertate sua ratum et inconvulsum omni tempore permaneret, tam posteris quam praesentibus Ecclesiae filiis et fidelibus, scripto commendans notificare volui, consensu et dispositione tunc temporis advocatorum et aliorum Ecclesiae fidelium, quorum haec sunt nomina: Robertus, Pasciculus, et Helgotus advocati assenserunt. Stephanus Bechez, qui major erat hujus placiti, et fratres ejus Rainboldus, et Gontrannus, Varnerus Malnis. Wlago de Walenscurt, et Johannes frater ejus, Albricus castellanus, Gerricus de Herchingehen. Actum est autem tempore comitis Balduini Pulchrae-Barbae. Constitutio de placito generali 1. Homo de generali placito tria placita debet in anno. Unum VI feria post Epiphaniam, aliud VI feria post octavas Paschae, tertium VI feria post festum S. Joannis Baptistae. In quibus placitis nulla extranea potestas debet venire, neque praesidere ad judicandum, neque comes, neque advocatus ullus, nisi tantum abbas aut praepositus. II. Quod si quis eminentioris potentiae, vel qui non sit de lege hujus generalis placiti
null
a8c6e282-ffb0-49dc-98c9-cec1907ab153
latin_170m_raw
null
None
None
None
, habuerit causam, volueritque clamare in placito, licet ei venire et clamare, et secundum legem placiti causa illius judicabitur recte; sicque egredietur, remanente placito in sua libertate. III. In hoc itaque generali placito, praesidente abbate seu praeposito, circumsedentibus etiam scabionibus, si quis adversus alterum habet querelam, stabit et faciet clamorem suum legitime super illum, audieturque clamor ejus, et diligenter discutietur, et secundum legem placiti res inter utrumque dijudicabitur. IV. Qui sacramentum acceperit, XX noctes de interstitio habebit. V. Qui vadem dederit V solidos de lege, dabit XXX den. de fredo, et hujus fredi duae partes erunt praepositi, tertiam vero partem habebit major placiti. Si autem lex abbatis vel praepositi fuerit, totum fredum major placiti habebit. At vero si quis causam clamoris habens, in praesenti clamare distulerit, usque ad diem alterius placiti omnino clamare non poterit. Abbas autem vel praepositus, si est unde velit clamare, potest omni tempore hominem de placito in camera sua mundare, et de catelo suo super eum clamare et legem facere, ipsaque lex quae in camera abbatis fiet, consuetudinem placiti debet tenere. Ad clamorem vero alterius, ut dictum est, nisi in placito nullum debet judicare. VI. Homo de generali placito non dat censum de capite suo, nullam dat neque debet advocaturam, quia liber est ab hac exactione sine inquietudine. Si uxorem ex lege sua acceperit, quinque solidos de comedo, id est licentia vir et femina dabit. Si extra legem suam uxorem acceperit, illicitam rem operatus est, tantum dabit quantum deprecari poterit. Si liberam feminam uxorem duxerit, nihil dabit, quia libertatem uxoris suae ad legem suam convertit. VII. Homo si mortuus fuerit, quinque solidos de mortua-manu dabit; femina cum mortua fuerit, nihil dabit, quia prolem suam in haereditatem dimittit. De his quoque V solidos tam de comedo quam de mortua-manu, decimum denarium major placiti habebit. VIII. Non licet homini de placito generali vendere aut in vadimonium mittere alodium placiti, aut alteri ecclesiae dare, nisi per licentiam abbatis vel praepositi; verum si qua necessitate compulsus, vendere vel in vadimonium mittere illud voluerit, veniet et offeret abbati; si placuerit illi ut redimat, levius habere debet quam quilibet alius; si noluerit vel non potuerit redimere, dabit ei licentiam vendendi, non alicui extraneo, sed proximo generis sui, aut alicui ejusdem legis, ne alodium placiti videatur exhaeredari. Quod si nesciente abbate vel praeposito hoc fecerit, et abbas cognoscens hoc insequi voluerit, nec illi remanebit qui emit, nec ad illum revertetur qui vendidit, sed ecclesia alodium suum jure sibi vindicabit. IX. Hanc ego Leduinus, abbas ecclesiae Beati Vedasti, rationem sive constitutionem placiti generalis, ut in libertate sua ratum et inconvulsum omni tempore permaneret, tam posteris quam praesentibus Ecclesiae filiis et fidelibus, scripto commendans notificare volui, consensu et dispositione tunc temporis advocatorum et aliorum Ecclesiae fidelium, quorum haec sunt nomina: Robertus, Pasciculus, et Helgotus advocati assenserunt. Stephanus Bechez, qui major erat hujus placiti, et fratres ejus Rainboldus, et Gontrannus, Varnerus Malnis. Wlago de Walenscurt, et Johannes frater ejus, Albricus castellanus, Gerricus de Herchingehen. Actum est autem tempore comitis Balduini Pulchrae-Barbae. 1. Homo de generali placito tria placita debet in anno. Unum VI feria post Epiphaniam, aliud VI feria post octavas Paschae, tertium VI feria post festum S. Joannis Baptistae. In quibus placitis nulla extranea potestas debet venire, neque praesidere ad judicandum, neque comes, neque advocatus ullus, nisi tantum abbas aut praepositus. II. Quod si quis eminentioris potentiae, vel qui non sit de lege hujus generalis placiti, habuerit causam, volueritque clamare in placito, licet ei venire et clamare, et secundum legem placiti causa illius judicabitur recte; sicque egredietur, remanente placito in sua libertate. III. In hoc itaque generali placito, praesidente abbate seu praeposito, circumsedentibus etiam scabionibus, si quis adversus alterum habet querelam, stabit et faciet clamorem suum legitime super illum, audieturque clamor ejus, et diligenter discutietur, et secundum legem placiti res inter utrumque dijudicabitur. IV. Qui sacramentum
null
1d5848f7-1419-4d85-8285-d927027ec45c
latin_170m_raw
null
None
None
None
acceperit, XX noctes de interstitio habebit. V. Qui vadem dederit V solidos de lege, dabit XXX den. de fredo, et hujus fredi duae partes erunt praepositi, tertiam vero partem habebit major placiti. Si autem lex abbatis vel praepositi fuerit, totum fredum major placiti habebit. At vero si quis causam clamoris habens, in praesenti clamare distulerit, usque ad diem alterius placiti omnino clamare non poterit. Abbas autem vel praepositus, si est unde velit clamare, potest omni tempore hominem de placito in camera sua mundare, et de catelo suo super eum clamare et legem facere, ipsaque lex quae in camera abbatis fiet, consuetudinem placiti debet tenere. Ad clamorem vero alterius, ut dictum est, nisi in placito nullum debet judicare. VI. Homo de generali placito non dat censum de capite suo, nullam dat neque debet advocaturam, quia liber est ab hac exactione sine inquietudine. Si uxorem ex lege sua acceperit, quinque solidos de comedo, id est licentia vir et femina dabit. Si extra legem suam uxorem acceperit, illicitam rem operatus est, tantum dabit quantum deprecari poterit. Si liberam feminam uxorem duxerit, nihil dabit, quia libertatem uxoris suae ad legem suam convertit. VII. Homo si mortuus fuerit, quinque solidos de mortua-manu dabit; femina cum mortua fuerit, nihil dabit, quia prolem suam in haereditatem dimittit. De his quoque V solidos tam de comedo quam de mortua-manu, decimum denarium major placiti habebit. VIII. Non licet homini de placito generali vendere aut in vadimonium mittere alodium placiti, aut alteri ecclesiae dare, nisi per licentiam abbatis vel praepositi; verum si qua necessitate compulsus, vendere vel in vadimonium mittere illud voluerit, veniet et offeret abbati; si placuerit illi ut redimat, levius habere debet quam quilibet alius; si noluerit vel non potuerit redimere, dabit ei licentiam vendendi, non alicui extraneo, sed proximo generis sui, aut alicui ejusdem legis, ne alodium placiti videatur exhaeredari. Quod si nesciente abbate vel praeposito hoc fecerit, et abbas cognoscens hoc insequi voluerit, nec illi remanebit qui emit, nec ad illum revertetur qui vendidit, sed ecclesia alodium suum jure sibi vindicabit. IX. Hanc ego Leduinus, abbas ecclesiae Beati Vedasti, rationem sive constitutionem placiti generalis, ut in libertate sua ratum et inconvulsum omni tempore permaneret, tam posteris quam praesentibus Ecclesiae filiis et fidelibus, scripto commendans notificare volui, consensu et dispositione tunc temporis advocatorum et aliorum Ecclesiae fidelium, quorum haec sunt nomina: Robertus, Pasciculus, et Helgotus advocati assenserunt. Stephanus Bechez, qui major erat hujus placiti, et fratres ejus Rainboldus, et Gontrannus, Varnerus Malnis. Wlago de Walenscurt, et Johannes frater ejus, Albricus castellanus, Gerricus de Herchingehen. Actum est autem tempore comitis Balduini Pulchrae-Barbae.
null
50803c67-77ad-449d-9b2c-73008a7f5c1a
latin_170m_raw
null
None
None
None
AD PROVISOREM SANCTI EMMERAMMI, QUID DEBEAT IPSI ET RATIONI, P. A. [PURCHARDUM ABBATEM.] Domino Purchardo ad optima quaeque haud tardo, pro paterna quidem dignitate reverendo, ac plurigena probitate diligendo, Arnoldus adprime sibi utpote abbati, exin caeteris merito suppositus, verumtamen rebus monasterii praepositus, quidquid fidelis domino servus, seu magistro discipulus. #Vide infra in@# ARNOLDO #De miraculis S. Emmerammi init.@# INCIPIT EPISTOLA ET PROLOGUS MEGINFREDI PARTHENOPOLITANI MAGISTRI ET PRAEPOSITI AD ARNOLDUM S. EMMERAMMI MONACHUM EUMDEM ET PRAEPOSITUM ATQUE MAGISTRUM. Charissimo suo A. M. [Arnoldo magistro] salutem in Christo. Sanctorum dicta, quae videntur simplicia, vivifico fecunda spiritu, pondere veritatis religiosa, non illice compositionis sunt astu pomposa. Quae quando incommutabilium sunt signa virtutum, neque favor eis nutrit meritum, neque indignatio detrimentum; quibus velut ex sanctitate fluxit dignitas, ita ex rerum existentia venit integritas quorum sicut compositio spiritualis, sic potentia mirabilis, dum per eadem locutionis membra et ad genituram imaginis Dei gremium fidei maritat, et per fidei sinum indurat. Unde conjicere possum, frater, quam vera debeatur sanctitati religio, quam sancta veritati confessio; ne videar vel in spiritum esse praesumptor, vel in simplicitatem impostor. Sed quia mihi dilectio tua pondus imposuit, quod beati martyris et pontificis Emmerammi desiderio libenter subivi, et ab ipsius sanctitate et sanctitatis ejus scriptore veniam quaero; quatenus illius me reverentia cultorem, istius sapientia dignetur imitatorem. Equidem si sanctorum gesta non possumus imitari, licebit saltem meditari, licebit mirari, quod volumus, ut quandoque liceat velle, quod miramur. Non enim est circumscripta divina misericordia, quae juvat etiam ubi nulla sunt merita. Proinde flagito quatenus orationi meae succurras, ne vel professio mea debilitata succumbat, et per occasionem imperitiae, pia voluntas invidiae dentes imbuat, unde et tecum latere desiderat, ne in publico erubescat. #Explicit epistola.@# INCIPIT PROLOGUS. Militiam Christi licet varius pugnandi modus exerceat, diversa triumphandi gloria coronet, par est tamen disciplina, similis affectus, eadem forma; quomodo sui regis impressi patientiae sigillo, ad ipsum inrequietis anhelantes animis similitudinem suam, ad unam faciem primae pietatis instaurant. Unde patriarchae et prophetae latores legum, victores regum, Ecclesiam Novi Testamenti per mediatorem Jesum Christum, in unum corpus aduniendam benedicendo, piae prolis successionem sancti Spiritus oraculo et verae professionis organo de longe salutant, ut variis aut verborum aut rerum ostentis exprimant, quos sibi videlicet moribus concordes futuros esse praeviderant. Inter quos et sanctos martyres per exemplum praeteritorum, aliqui ita describunt, ut sole luceat splendidius, quod in omnibus unus fuerit spiritus. Hi ergo per contemptum cognati doloris et amarae necis, ad thronum aeternae charitatis familiarius aspirant; nam inter cruciatus libera spei contemplatio, pro difficili conditione processit ad altitudinem gloriae. Quare si ab illis tantum venerationis habuerunt cum adhuc non essent, quid a nobis habituri sunt, qui doctrinis eorum et exemplis instituti quotidie patrociniis fovemur. Ex quibus beatus pontifex Emmerammus, auream in saeculo famam dereliquit, qui pro fratre suo pretiosum sanguinem fudit. Et ut duplex pietatis foret auctoritas, crimen alienum innocentiae suae imposuit, quatenus eum liberaret a morte corporis, quem antea sustulerat ab interitu mentis. De cujus moribus, certamine, triumpho et meritis, quod scriptis et recenti memoria nobis potuit pervenire, futuris temporibus providemus. #Explicit prologus.@# INCIPIUNT CAPITULA. CAP. I. #Quomodo beatus Emmerammus apud Pictavium nutritur, ac litteris erudi ur, et universis factus est amabilis.@# CAP. II. #Quod post pueritiae flores, et adolescentiae bonos odores, pro morum maturitate sublimatur episcopatus dignitate.@# CAP. III. #Qualiter semetipsum palaestro virtutum exercuit et subditis et caeteris harum exemplar demonstravit.@# CAP. IV. #Quia non contentus cura ovium commissarum alias duxit in ovile Dominicum, et insuper pro nomine Christi desideravit peregrinari.@# CAP. V. #Quod post nobilem animi disceptationem exul veniens in Bajoariam intravit Radasponam.@# CAP. VI. #Quod a principe Pannoniam petendi licentiam postulavit, et hanc non obtinens dispositioni divinae animum supposuit.@# CAP. VII. #Qualiter Noricam adhuc in fide novitiam excoluit et post triennem in ea laborem, Romam ire disposuit.@# CAP. VIII. #Quod Dominicae
null
090de487-741a-41cc-a122-e128593e9489
latin_170m_raw
null
None
None
None
dilectionis exemplo alteritatis onera suscepit, et per Spiritum prophetiae ecclesiasticis ventura praedixit, sicque iter suum Romam direxit.@# CAP. IX. #Quod ducis filia est sceleris publicata, et quia Lambertus virum Dei est persecutus, pro inobedientia multatus est gravi sententia.@# CAP. X. #Quod praesul almus celebrat hymnos, et sermone confortat discipulos.@# CAP. XI. #Quod tyrannus sanctum Dei mordaciter excipiens, tradidit suis puniendum, et de fuga comitum.@# CAP. XII. #Quod vir Dei membratim sectus est, et quod duo e carnificibus per poenitens cor salvati sunt, et Vitalis presbyter.@# CAP. XIII. #De miraculo in membris viri Dei facto, et exitu sanctae illius animae, et quod apud Aschein sepultus est, et de natura orbis mutata.@# CAP. XIV. #Quod per revelationes ordine mirifico ad Hiatoscopolim, id est Ratisbonam, est translatus, ibique honorifice est humatus, et quia pax aetheris rediit.@# CAP. XV. #Quomodo hi tres interierunt carnifices, et eorum dominum qualis poena ceperit, seu qua miseria posteritas ejus affecta sit.@# CAP. XVI. #De miraculis locorum sectionis et vocationis.@# INCIPIT LIBER DE VITA ET VIRTUTIBUS B. EMMERAMMI. CAPUT PRIMUM. #Emmerammi patria.@# --Est in Aquitaniae partibus urbs virorum illustrium titulis celeberrima, nomine Pictavis, in qua B. Emmerammus sinu Christianorum parentum est nutritus, et ad discendas sacrae institutionis litteras scholis traditus: ubi quam docilis fuerit, finis disciplinae, virtutis socia dignitas ostendit. Nam in ipsa simplicitate, sic puerilis collatio mentem ad alta Scripturarum suspendit, ut cunctorum aestimatio, quid esset futurus, praesagiret, cunctorum oculi notarent, omnium affectus diligeret. Hic tamen oblatus ex patria, favor sic ab eo prudenter accipitur, et acceptus augetur, ut nec humilitas minueret gloriam, nec gravitas excitaret invidiam. CAPUT II. #Fit episcopus.@# --Successit igitur in tam perspicaci puero felix adolescentia, et incrementa temporum florent incremento virtutum; et praevenit virum maturitas morum, nam collactanea teneritudinis ejus prudentia facile suadebat juveni, rationis pondere, transitorium omne quam fuisset leve. Unde factum est ut nec ad spem et gaudia mundi inclinaret oculum, tristitiam quoque vel metum nullius haberet pensi. Quare fuit et in correctione amicorum liber animus, dulcis exhortatio, moderata locutio. Tum praeterea pretium cordis commendat pulchritudo corporis, et suavissima dona sapientia praebuit ex honestissimo ferculo. His ornamentis conspicuus, per ecclesiasticos gradus ascendens vir Dei, post dilectionem meruit reverentiam, donec disponente Domino, confessu cunctorum, morum custos et exemplum vitae ordinatur episcopus. CAPUT III. #Ejus virtutes.@# --Disposita vero in sublimi lucerna, quibus radiis effulserit, qua serenitate patriam illustraverit, omni orationi materiam dabit. Igitur et quis erga se ipsum, deinde qualis ad subditos, et ad caeteros fuerit proloquamur. Duplicem custodiam corpori, duplicem menti disposuit. Nam ne lex corporis enervaret legem mentis, et plena voluptas exhauriret ubertatem cordis, continuo jejuniorum et vigiliarum praesulatu praevidit. Porro lectionis et orationis vicaria successione, et expatiantis animi discursus inhibuit, et suggestionis adversae militiam exclusit; et inter agendum quid, solemnis ei semper ad utrumque fuit opus psalmodiae dilecta materia. Sane singularis pauperum thesaurus, pupillorum pater, refocillatio senum, viduarum unicus, desperatorum spes, medicina languentium, miserorum confugium, sic hospitalis, ut neque manum a munere domus exhausta retraheret, neque frequentia frontem rugaret; dum venientibus et animae delicias affatim, et naturae debita praeberet. Ad excubias commissi gregis pervigili sollicitudine porrectus, aditum tetrae rapacitatis ita pastoralibus armis obsedit, ut per vicos singulasque domos fidelium coelestis discursus sideris tenebras reverberaret et erroris. CAPUT IV. #Convertit ad fidem plurimos.@# --Nullus erat locus tam vilis, nulla persona tam humilis, quo eum non declinaret salus animarum, redimentem tempus ne ad horreum domini vacuus rediret. Sufficeret hoc quibusdam non immerito, si circumscriptum sibi terminum cultura sacerdotali tam diligenter ambiret, verum illi tanta sedulitas Dominicae messis inarsit, ut adjacentes Gallorum aliarumque gentium provincias ad littus solidae conversationis hamo Petri attraheret. Quapropter frequentabant sedem ejus religiosae simul et indifferentes personae complures, quas odor aromatum ejus a remotioribus locis adduxit, quibus fidelis dispensator ad mensuram cujusque depositum suum prudenter distribuit, ut
null
27dff7b6-3c1c-4f49-aa53-fe550d101e31
latin_170m_raw
null
None
None
None
non minus de illo quam de aliis apostolicis viris dici posset illud psalmi: « Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae (Psal. LXXVI). » Nam candens amoris igne superni dum in colligendis animabus singulis paucitatem fructus ad magnitudinem voluntatis excrevisse non cerneret, et indignatio secum reputantis studio suo nullius momenti donaret pretium, inter angustias disceptantis conscientiae perlatum est ad eum, Avares, quos aliis nominibus Hunos et Ungros appellamus, Pannoniae incolatu idololatriae squalere veterno, et in luce multarum id locorum gentium, hanc solam veritatis diem non habere. His auditis tanto compassus animarum dispendio, aegritudinem cordis spe recuperandae gentis interdum lenivit, interdum difficultates itinerum, peregrini mores locorum, affectus eorum, quos relicturus erat, respectus infirmitatis humanae, pedem aliquantulum retrahunt ab inceptis. Porro facultatem oblatam sibi, cum in sarrienda deceptae gentilitatis humo fidei sarculo uteretur impigre, nec posse nec oportere negligi putavit, quando et ipse hoc saepe optaverit, ut pro amore fraternitatis et Dei, periculum subiret. CAPUT V. #Bajoariam petit.@# --Vicit ergo in optimo ingenio, et ardua via, et potior causa: nam constituto pro se examinatae personae viro, ipse ad nova tyrocinia strenuus miles succingitur; et ascito inter alios necessitatis suae comites, quia linguam Teutonicam non noverat, Vitale quodam presbytero interprete, perrexit; in barbarie disciplinam, in exsilio patriam, inter immanes cognationem facturus. Quae omnia licet prius bene tenuerit, melius tamen dereliquit; et quae sine appetitu jucunde licerent, abdicata jocunditate cum licentia, ne ubi rerum praesens affluentia thesaurum beatae remunerationis obaeraret, pauperes divitias dives pauper exposuit. Inde viam, ne quo pigresceret otio inrequietus agricola, praesumit, et Galliam, qua tendebat iter, et #Rheni@# fluminis contigua, plantis verbi Dei silvescere et insitivam novi hominis gemmam, protoplasti e mortuo stipite, frondescere ipse quidem studuit; sed incrementi datorem Christum operis summa comprobavit: quippe qui, ubi Dei scientia meritis accessit, sobolem regenerationis edidit. Hoc igitur modo fidelis in Bajoarios fines, qui meridiem versus, Alpibus; ad orientem Ungris; ad aquilonem vero Hircano nemori limitem Germaniae protendunt, non hac conterritus meta, devenit. Ubi cum defluentis Histri fluminis imperium sequeretur, Ratisbonam accessit urbem quae olim totius Germaniae, et nomine et dignitate principum, et adhuc ejusdem gentis metropolis, antiquae prosapiae caput, adventu beatissimi sacerdotis ornatioribus illustravit fastus et insignia victoriosae gentis triumpho concepta, novo pacis praeconio in melius commutata, fidei spoliis et ornatu sanctae religionis ampliavit. CAPUT VI. #Pannoniam petit.--Fines inter Ungros et Bajorios deserti.@# --Hujus monarchiam Theodo dux provinciae, qui tunc possedit, comperto sancti pontificis introitu, adhibitoque conspectu, inter alia, quae sit causa exsilii, percontatus est. Qui nomine et natione exposita, incolatum nativi liminis propterea deseruisse se perhibuit, ut Pannoniae populos, qui gentili feritate adhuc effremuerant, conditori Christo reconciliaret, et in hoc proposito suam conjurasse sententiam, ut aut voti compos professionem vitae cum fructuosa pace finiret, aut devoto certamine, sanguinem martyr effunderet. Ad haec divino consilio praeventus, dux infit, se tam pio studio nihil opponere, nihil tantae virtuti resistere; nisi quod commeandi facultatem inpossibilitas quaedam obstrueret, propter discordiam scilicet, et longam inter se et Avares bellorum controversiam, fines in utroque limite desertos, ita ut circa Anesim fluvium urbes et loca olim cultissima, tantis bestiarum immanitatibus horrerent, ne viantibus ullus transeundi aditus pateret: monere autem potius et supplicare, quatenus apud se suosque B. Pater morari dignaretur, quos tam rudes et imperfectos in fide praeteriri fas non esset: maxime cum isti necessarium optarent, et illi forte quasi superfluum recusarent. Provideret autem ne indiscreta pietas praemium amitteret, si offerret invitis taedium, qui volentibus poterat afferre praesidium: neve sic diligeret impios, ut negligeret pios. Vir autem Dei, in sua sententia fixus, nullo nutu declinari potuit, ut aliud vellet, quam quod coeperat; nisi forte coelestis obviaret censurae contradictio. Quibus acceptis ducis prudentia populique frequentia cum exhortationes ejus adientium mentibus et pabulum sufficere docilitate, et dulcedine desiderium conspicerent, salutem suam, quam supplicatione non poterant, violenter obtinuerant, et ex verbis Salvatoris, vim passum est regnum coelorum (Matth. XI). Nam egrediendi provinciam, ne
null
ec4e98d0-fc66-43b4-bdc7-c6634f84d9b5
latin_170m_raw
null
None
None
None
beato viro occasio proveniret, obstiterant; et bene praevaluit humana praesumptio, quo ex fonte ejus salutis ascendit conditio. At Pater sanctus, quem prohibiti callis injuria conturbavit, aestimare coepit, quidnam haec justae voluntati difficultas obvia portenderet, maxime cum e sinu veritatis strenuis votis placabilis promitteretur effectus, quem ipse quoque non infirma fide prosequeretur. Haec agitantem subit exemplum apostolorum, quos aut responsis, aut difficultatibus superna moderatio nunc et ad quasdam gentes misit, nunc a quibusdam prohibuit. Gratulatus ergo, supernae dispositioni supposuit animum, et gentis studio praebuit consensum, et in altari obedientiae Deo consilium salutis oblaturus, mutua se charitate populo devinxit, cujus devotioni conflictum ministerii sui etiam vitae periculo diffinivit. CAPUT VII. #Romam vult ire.@# --Erant autem memoratae civitatis et patriae totius accolae affluentia quidem mundanae felicitatis illustres, sed noviter ad fidem adducti, delusae vetustatis frutices nondum radicitus exstirpabant, et consuetudinem tenaciter haerentem ignorantia fovit. Ad quod opus omnia ferramenta Christianae religionis robustus cultor succingitur, et excisis inutilibus paganismi surculis, erigitur sacramentum fidei, quod universo justitiae flore distinxit, et quoniam magnam circa perficiendam Deo plebem solertiam habuit, lucidissimo conversationis exemplo formam vivendi praebuit, et suavissimo loquendi modo edocuit. Unde non sufficiebat tam ardenti lampadi normam praedicationis communiter exhibere, quin omnium mores notavit, omnium ingenia discussit. Deposita non auctoritate, sed rigiditate, ad intrandam cujusque privati domum reverentiam episcopalem humiliavit. In Ecclesia, quae communia fuerunt, ordinavit, apud singulos de propriis admissis disceptavit, et cognoscere suos, et a suis cognosci, sicut pastor bonus maluit, ne taciturnitas vitiis permitteret assensum, perurgeret interitum. Itaque nemo subditotum ejus erat, qui vel de actibus vel a verbis magistri, lineam rectitudinis non traheret. Proinde celebris illi fuit contentio sobrietatis cum sobrio, extenuationis cum humili, liberalitatis cum omnibus. Verum in contumaces magnanimo conatu surrexit et superciliosae procacitati virgam auctoritatis intendit, spem votis proponens, ut in hac area certaminis per diversum agonem, quandoque perveniret ad palmam. His et horum similibus per triennium fines Bajoariae perlustrans, ad laudem coelestis patriae non ultima pars accessurus, per spiritum, qui loquitur ad cor Hierusalem, ad littus aeternae quietis tempora sua jam jam declinari praesensit, et ut judici pulsanti expeditius aperiret, pervigili custodia insidiosum tempus exspectabat, ne moram faciente sponso, fragilitas obdormiret humana. Et quia noverat fatigatione corporis excitatiorem animum reddi, et in negotiis honestae sollicitudinis minus obrepere somnum pigredinis, tum praeterea quatenus in via bonae intentionis eum fraus inimica calcaneo calceatum et cautum offenderet, licentiam a duce pariter et populo quaesivit, quatenus Romam ad beatorum limina apostolorum ire permitteretur, coelestis aulae janitorem, ut pulsationem [ #al.,@# supplicationem] suam intromitteret supplicaturus. CAPUT VIII. #Ejus praedictiones.@# --Sub idem tempus invida pars supremo congressu tanto periculosius conflictura, quanto gloriosius erat vincenda, subdola occasione nacta, tale pugnandi genus invenit, ubi aut viscera charitatis occludenda, aut infamia sacri ordinis, in Ecclesiae scandalum, foret displodenda. Nam supra memorati principis filia, nomine Uta, a cujusdam judicis filio Sigibaldo compressa, consuetae turpitudinis maculam utero ingravescente, detegendam non solum generositatis damno, verum etiam mensura mortis ponderabat. Quid facerent? quod consilium caperent? tempus urgebat partum, et culpa minabatur interitum. Supererant sola in beati Emmerammi et pietate fiducia, et in sanctitate consilia. Huc desperatio pallida provolvitur, pedes osculando demulcentur, crimen exponitur, venia rogatur. Postremo de vitae remedio pia paternitas consulitur, tantoque exstitit querelantium modus flebilior, quanto de admissis poenarum opinio praesentior. Horum beatus Pater acceptis gemitibus compati coepit interius, et licet parturiret spiritum doloris, obfirmavit tamen delictis faciem arguentis; laesum quippe ingenuae regenerationis pudorem referens magis erubescendum et aeternam justi judicis animadversionem vehementius esse pertimescendam, maxime cum hujus temporis supplicia sicut quantitate, sic etiam ab aeternis diversa sunt, qualitate. Proinde, sicut mos est, poenitentibus viam reconciliationis ostendit, ipse alto dilectionis consilio alteritatis onera suscepturus, mandavit secretius, ut maculam hanc in se transferrent, quo facilius furorem ducis evaderent; quem noverat inexorabilem, cum ignominia cumularet dolorem. Sed ne pietati providentia deesset, et innocentia muta fidem et exemplum culpae donaret, si alieno crimini sternens humeros, in offendiculum sui sileret, testificatae
null
716c1773-a13e-414f-887a-2252db283c60
latin_170m_raw
null
None
None
None
veritatis et verae aestimationis virum Wolflaicum quemdam presbyterum familiarius adscivit, cui secretum suum, quatenus divina revelatione noverat, cautius exposuit. Nam dixit articulum vitae praesentis propter crimen alienum diverso se cruciatu egressurum, et poenas pro quadam ficta culpa se laturum: rogatque ut post obitum suum cunctis Ecclesiae gradibus denuntiet, ne quis fidem hujus infamiae de eo contendat habere, et imitaturus exemplum impingat offendiculum, se autem vivo omnibus hoc esse celatum persuadet. Quod ille idem presbyter ita ut jusserat, testimonium innocentia ejus et fideliter tacuit, dum debuit; et aperte praedicavit, cum decuit. Post haec Deo dignus, accepta licentia principis et populi optatam arripuit viam, et ut par fuit, cum justo deducitur affectu. Nam ex tota urbe utriusque sexus effusa multitudo precibus lachrymisque prosequitur euntem, et in omnibus mensuram doloris expendit pretium acceptae charitatis, cum pariter et minoris fortunae populares aut amovendae paternitatis damno gemebant, aut pro reditu ei vota geminabant, et ab uno dilectionis fonte lachrymarum duplex inundat materies, mixtamque vim luctibus, et de reditu dubia spes, et de abscessu tristitia praesens administrat. Hos ille, sicut noverat pius pastor, amplo commendationis ordine demulcet, et salutatis omnibus, viam ingreditur. CAPUT IX. #Ducis filia stuprata.@# --Quo longius procedente, supra dicti ducis filia commissi sceleris publicata, et ante patris tribunal constituta, de auctore tam solemnis injuriae convenitur. Cumque diu, femineo metu, spiritus obtupesceret, et alternante timore pariter et amore lingua haereret, arguentium impetu coartata, in innocentis episcopi personam dedecus suum conjecit. Quo pater audito, tanto vehementiori indignatione flammescit, quanto altioris dignitatis fastu intumuit; acceptoque mucrone ad extinguendam propriam sobolem ruit, perficeretque facinus, nisi manus assistentium puellam imminenti periculo subduceret. Prosequitur autem tantum sententia furorem saeva, nam exhaeredatam in Ausoniae longinqua relegat, perpetuo puniendam exilio, quam nunquam miseratio paterna revocavit: quia inconsolabilis est dolor, quem altus nutriverat pudor. Huic judicio Lampertus puellae germanus interfuit, quem grandis, pro confusione sororis, invasit tristitia; et quod juventuti familiare est, pro falsa fide cepit eum temerarius furor, nam mixto dolore postquam bestialiter effremuit, iram subit amentia, fletuque deposito prosilit ad vindictam. Sumpto itaque comitatu non pauco, properat virum Dei persequi. CAPUT X. #Hymnos canit Emmerammus.@# --Interea sanctae memoriae Pater trium dierum cursum explicuit, et in vicum quemdam Helphandorf nuncupatum, ubi fons perspicuis manabat aquis, morarum causas innectit sociis, inventa gerendi quidlibet occasione. Mens enim divino amore lustrata, ubi certaminis campum invenit, in adventum temporis, arma fidei et constantiae, spei et orationis opera, subornavit, ita ut stupor discipulos invaderet, tantum quod pontificem gravaret. Igitur circiter horam diei tertiam celebrante illo canonicos hymnos, et debitum officium sub sanctarum testimonio reliquiarum solvente, juvenis praefatus superveniens praecipitium cordis vesano tumultu designavit, nam multitudinis arma collisa, minaciter inquirit nomen pontificis, comitatui ejus magnum pavorem incussit. Unde festina trepidatione, sicut fit, ad ostium domus occurrentes, postquam habitum furoris et turbam cognoverunt, illum haec inimica intendere timidi praenuntiabant. Quorum ille pavori ex arcano solidae spei retulit orsa, dicens, adventum eorum non afferre sibi timorem per quem et molestia pereat, et gaudia sine fine succedant: dolorem corporis, qui momento pertransit, esse brevem, et poenam, quae vitam perennem affert, esse levem. Discrimen est, inquit, parvum, mortis hujus hora, quam bonae fidei pectus dum patienter excipit aeternitatis desiderio transilit. Unde videndum est ne nos timor strangulet antequam timoris causa conveniat; cui si manus dantur, periculosius punit, quam interemptor. Hic etenim ex adversa militia tetricus pariter et turpissimus profligatur; quem ille ceperit, antea moritur quam puniatur. Moritur, inquam, non solum turpiter, verum infeliciter, quia et sponte simul et sine spe tollitur. Qui enim diversa pati pro justitia diffidit, et sine fide moritur et sine fine punitur. CAPUT XI. #Dux juvenis plecti jubet.@# --Haec eo prosequente funestus irrupit juvenis, et ut in ea domo lapis jacuit, super eum baculo inclinis stans, adduci sibi beatum Emmerammum turbulenter proclamat. Quo adducto ardentibus et oculis et animis exceptum mordaciter irridens generum appellat. Quod Dei sacerdos justa detestatione cum
null
ebcca810-8280-4a9f-81e8-0e509a2e4139
latin_170m_raw
null
None
None
None
denegaret, ille prosequitur, ira contumaciam dispumante et ignita jaculatur opprobria, tandemque intulit: « Ruinam nostrae domus sustulimus, calamitatem nostram proveximus, incendium gloriae nostrae in sinu fovimus. Utquid ergo patri filiam, mihi sororem meam foedasti? Plena libidinum tuarum virgo regia, dedecus generis et damnum pudoris exposuit. Risus hostium, moeror patris, luctus fratris, pignus nobile damnatur ut scortum. Hoccine est episcopum esse? Hoccine est amicum esse? Hoc est testimonium religionis? Hoc indicium pietatis tuae? Hanc gratiam meritis nostris rependis? qui te advenam et egenum nostris bonis in reverentiam totius populi aedificavimus. Sub haec miles Christi: Imo, inquit, fili, aliam et longe dissimilem gratiam et vestra merita et nostra voluntas exquirit. Proinde bonae spei, bonam fidem habere debuisti; nam illa suspicio non probatur, quae neque fidem trahit a praeteritis, neque causam habet ex meritis. Cur enim bene merentibus obessem, qui vel male merentibus saepe profueram? Proinde tu, quem neque propter minas timeo, neque propter timorem moneo, depone pertinaciam, differ animum suspicionis, et redi ad experimentum veritatis, ne propter temeritatem tuam incurras in exitium. Ad limina sanctorum apostolorum Romam ire decrevi, ubi cathedram Petrus habuit, quem in Ecclesia sua censorem veritatis Veritas ipsa disposuit. Hujus vicarius sicut ab eodem loco et ordine trahit honorem, sic ab eadem tenet auctoritatem et ejus judicium non fallitur, quod auctore Christo solidatur. Ibi ergo vel per te vel per nuntium canonicae examinationis pondus de objectis experiri licebit, quatenus obligatus aut absolutus inveniar. Accepto autem mansuetudinis oraculo, vim animositatis caeca tyranni praesumptio furore lavabat, baculumque, quem manu gestabat, tanti patris in pectus impegit, et non reveritus templo Domini funestas injicere manus, socios nefandis instigat vocibus, quatenus vinculatum deformiter traherent. Factumque est sic, ut assentatio semper declivem tyrannis impetum facit, ut a militibus illico vallatus, et religionis vestibus exutus, in hospitio ipsorum super scalam funibus stringeretur. Hoc ausu tam scelerato perterriti comites sancti viri, diffugiunt, exempli majoris imagine, propheticum implentes praesagium, quo dicitur: « Percute pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI). » Pretiosus autem Christi martyr, olim devotam animam oblatum iri Deo perpendens, quanto arctiori discrimine confligendum sibi cognovit, tanto attentiori sollicitudine, ad victoriae suae ducem Christum se contulit, foris patientia, precibus intus armatus, toto videlicet spiritu illi inhaerens, cujus amor animum deliniret, dum crudelis poena corpus laniaret. CAPUT XII. #Emmerammi corpus secatum.@# --Interea quinque carnificibus ad secandum membratim atque articulatim tanti sacerdotis corpusculum, ut bestialem tyranni animum multiplici vulnere pascerent, electis, divisa est sententia tortorum. Quippe duo ex ipsis, detestantes tam crudele officium, veniam postulabant, ne pro illo facinore puniret eos justitia, ad quod non voluntas, sed Domini sui cogeret saevitia; caeteri vero vana pro veris aestimantes, Manus, inquiunt, impudice mulieribus insertas, ad deterrenda incestorum facinora praecidi oportet. Itaque digitorum articulos vulneribus numerant, et simul nata dividunt, per tempora morti moras facientes, ut amarior per tormenta veniret. Sed cur moratur hic facundia, ubi locus est voci suspiriis interclusae, non compositionis arte depictae? Ergo pedibus et manibus abscissis, luminibus effossis, auribus amputatis, naribus truncatis, tandem pudicitia martyris est invasa, et secreta pudoris detestabili sunt acie recisa. Inter quae omnia in laudem Creatoris, vox quamvis modica, Davidicum melos exercuit. Quo ipsi invidentes linguam radicitus evulsam resecaverunt, relictoque tam multipliciter caeso recesserunt. Ipse vero Dei bellator in eodem victoriae campo cruore involvebatur, donec socii beati viri e latebris et angulis emersi, cum vicinis mulieribus causa humanitatis excitis, aderant. Quos adesse cognoscens, aquam ad refocillandum pectus requirit. Cui Vitalis supradictus presbyter: « Mirari satis nequeo, cunctis pene membris amissis, atque ipsum lucis limen egressurus, quidnam potum exoptes; quasi dilaniatae morulis vitae fruiturus, cum tot cruciatibus exhaustus, finem doloribus, potius quam spatium exoptare deberes. » Ad haec athleta Dei tam magnus ad prosternenda in subditis vitia, quam invictus ad patienda tormenta, spiritum collegit, et animosam virtutem rationis, parvo quo potuit corporis nisu erexit, temptatum robur mentis gravius ferens, quam membrorum sectiones. »
null
14d90877-4ffb-4b38-b457-ecb3139db9be
latin_170m_raw
null
None
None
None
Impatientis est, inquit, cogente dolore, quempiam velle metas vitae praesentis erumpere, et concessam poenitentiae salutaris hostiam fastidire, cum e contra magnae sit obedientiae sententiam judicis exspectare. At quomodo grave est pigritiae tuae, officium nobis humanitatis et exhausto tormentis pectori refrigerandi copiam praebere? dies tuos haec exactio torqueat, ut quoties cujuslibet generis potum sumas, alienationem mentis incurras, nulli periculum laturus, sed exemplum inobedientiae hoc typo futurus. » Cujus sententiae vim idem Vitalis multis, quibus postea vixerat annis, expertus est. Nam quoties aliquem gustabat potum, illico mente captus per urbis plateas perque loca petrarum abrupta, et monumenta mortuorum discurrendo terribiliter perstrepebat, et tamen ita stupidus, nulli fuit periculosus. Saepe quoque sic evagatus est, ut per cacumina turrium curreret, et praecipitium minime toleraret. Caeterum vir idem callem piae conversationis recte gradiebatur, et missarum officia caeteraque Ecclesiastica strenue peragendo, charitatis munia cuncta, quantum valuit, adimplevit: hoc tantum solum usque ad finem vitae, ut nobis aestimare conceditur, et pro exemplo et oro humilitatis custodia, pertulit. CAPUT XIII. #Emmerammi sepultura.@# --Interea locorum incolae pretiosa martyris membra humanitate compuncti in arborem, quae Spina Alba vocatur, collecta, dum conderent, conditisque non diu recessissent, duo pulcherrimi viri antea non visi viam regiam equitantes de utroque arantes latere, pro membris beati pontificis, ubi posita fuissent, conveniebant. Quibus in arbore praedicta monstratis, videntibus cunctis, illuc pervenientes, subito non comparuerunt. Hac disparitione, qui praesto fuerant omnes stupefacti, ad arborem illico convolantes membra paulo ante posita non invenerunt; factique sunt hujus rei testes et notitia et novitate pene omnes, qui ejusdem loci fuerant habitatores, consulente divina dispositione membris illis pretiosis, quae non amittit in sanctis etiam capillum capitis (Luc. XXI). Dum haec geruntur, qui circa sanctum Dei fuerant, tollentes eum de certaminis campo, in plaustro ponebant, perducturi eum in villam Ascheim, quae distabat inde XII milliaribus, ubi et ecclesia fuit B. Petro apostolorum principi dedicata, ne in vilibus rusticorum casis, tanta talisque persona deficeret. Proinde mulieres ex vicinia collectae, et viri circiter ducenti, venerabiles exequias prosecuti, viscera commiserationis votis indulsere fidelibus. Emensa jam magna itineris parte, in campum quemdam gramineum tribus millibus distantem a vico Ascheim perveniebant: et ecce transmigraturus ad coelestia beatus pontifex voce qua valuit ejulare coepit, innuens horam vocationis suae advenisse. Quod quidam commeantium subtiliter discernens, ut de plaustro levatum Christi martyrem dimitterent telluri, cum praemonuisset socios, mox herbido in aprico loco tremebunda religione resolvi coepit. In exitu vero sanctae animae illius de Aegypto hujus mundi, lucem quasi lampadis immensae ex ore sancti viri processisse, coelumque ipsum penetrasse, cuncti assistentes videbant, tantaque vis jubaris erat, ut intuentium oculos quasi fulminando reverberaret, pavorque membra eorum tremore concuteret, ut vix beati viri corpus in plaustrum auderent reponere. Itaque inde digna patre reverentia ad praefatum Ascheim perductum in ecclesia Beati Petri apostoli, confaventibus ejus loci populis, debito sepelierunt honore. Sed quoniam ejus resurrectionis diem beatissimus pontifex praestolari minime voluit, exigente justitia, ut quos fidei gremio nutrierat, eis quoque sacri corporis patrocinaretur reliquiis, coepit orbis natura moveri, atque elementorum violentia tanti sacerdotis nutum praedicare; nam coorta subito ventorum procella, lucida regio poli nubibus obducitur, et contenebratur coeli facies, mugitu tonitrui, fulguribusque, mortalium corda terrentibus; dissoluto interim in pluvias et defluentes amnes aere continuis quadraginta diebus. CAPUT XIV. #Ejus translatio.@# --Tunc sicut in angustia semper humanum genus de insuetis attendit, et de periculis requirit, consulta est divina potentia et pietas exorata, donec visu nocturnae revelationis declaratum est, deberi felices reliquias festinato ad urbem Ratisbonam inde transferri. Unde primates loci illius adunati, sublatum a sepulcro venerandum corpus ad Isuram fluvium navi imposuerunt, accensis, juxta religionis modum, caereis. Ibi cum defluum iter, amne in propria ruente, sequerentur, per ostia ipsius ad Danubium intraverunt. Inde contra ortum fluminis enitentibus, quod sine magno labore consuetodo naturae non praestat, tanta celeritate res immobilis contra mobilem meritis martyris propellitur, ac si velum ventus post flumen intenderet. Auxit hunc stuporem in eo comitatu res admodum mirabilis, sed tamen sancti viri moribus comparabilis
null
ef28f3c0-9d51-48c2-8272-65f515981cee
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Nam sicut ille in hoc mundo conversatus inter grassantis stultitiae turbines, nec ignem superni amoris, nec veritatis lumen amisit, ita candelae juxta sacrum illius corpus accensae tempestatum flamina atque imbrium flumina jugi sereno despexerant, consalutantibus tam clarum signum, et conjubilantibus utrisque littoribus. Hac alacritate urbem praedictam ingressi, obviam habuerunt sacros cleri ordines, et praevia religionis vexilla, cum reliquo processionis ritu, principemque Theodum provinciae cum optimatibus, effusa in adventum sui patroni tota regione; quorum hymnisonis vocibus tellus videbatur esse concussa. Itaque in Beati Gregorii [Georgii] martyris ecclesia, quam ipse quondam orationum familiaritate frequentabat, solempni celebritate composito truculentia furentis aurae quievit reditque pax aetheris et arbitrium luminis. Traditur autem firmaque assertione probatur, quod in illa via, qua levatus a navi ferebatur ad ecclesiam triginta signis divina eum pietas clarificaret. CAPUT XV. #Carnificum poena.@# --Quoniam de exercitio certaminis pontificis atque triumpho cognita et credita contexuit oratio, consequens esse videtur, quis rerum finis persecutores ejus praesentialiter ceperit, enarrare; quatenus et haec cognitio et fraenet improbos, et tueatur probos; dum non audent isti, quae volunt; et non patiantur illi, quae non debent. Sicut superius diximus, quinque sunt electi, qui eum torquerent, ex quibus duos facinus terruit, tres vero et ad audendum et ad perpetrandum scelus foris, imperium senioris incitat, atque insita medullitus iniquitas exacuit. Unde timidi duo illi, preces pro his fundente sancto martyre, venia donati, in pace deduxerunt tempora; reliqui vero intra septem dies spiritui cui servierunt in mundo traditi, atque horribiliter diuque vexati, tandem quodam intempestae noctis silentio in desertum ruunt; ubi per loca confragosa et inaccessibilia lymphando perierunt: neque postea aliquo in loco vel vivi, vel defuncti comparuerunt; duplici contritione, sicut ait propheta (Jerem. XVII), contriti. Sed et Lambertus eorum dominus, consurgente contra eum nata ex sceleribus suis occasione, perpetuo damnatus exilio, procul a suis digno despectu evanuit; hac in posteros haereditate poenarum relicta, ut infra paucos annos immature mortis falce praecisi, pene omnis vita difficulter extorta, pro innocuo martyris sanguine discerperentur. Qui vero superesse poterant, vel adhuc supersunt, eadem infelicitatis forma miseram testantur prosapiam, et calamitosam brevitatem imbecillis vitae suspiriis debent potius quam usibus. Et quid mirum? si consanguineos ejus sanguis innocens tetigit, cum et aedificia ipsius secundum illud propheticum: « Fiat habitatio ejus deserta, et in tabernaculo ejus non sit qui inhabitet (Psal. LXVIII), » damna impietatis ejus tulerint; ita ut virgultis et urticis ascendentibus ruinosa deformitate delapsa humana conversatione sint incongrua, damnabilemque ac detestandum hominem, et jam insensibilium neglecta figura declamet. CAPUT XVI. #Miracula.@# --Diximus de insensati hominis sedibus et loci ipsius aedibus, quia desolatione visibili testentur invisibilem ejus interitum; deinceps dicturi sumus ex adverso quanta gloria polleant area certaminis beati viri et locus vocationis, ut, dum locorum illorum reverentia praedicatur, quo incolatu martyris anima tripudiet, conjiciatur. Ergo ubi incisus est felix sacerdos, locum illum haec solemnitas colit atque haec immunitas tegit, scilicet ut in altitudinem cubiti unius excretus eminentia sua, fidem ibi sperandae veniae petentibus promittat: tum praeterea nescit jura saevientis aurae, neque nive candescit, nec autumno flacessit; non hieme gelatur, non aestu torretur; solum vernale decus, et semper virentia gramina, cespitem illum jucundum praebuerunt: unde etiam fidelium plebs vicina, ecclesiam ibi ob frequentes votivae congregationis accessus, in honorem ibidem triumphantis martyris construxerunt. Proinde locus ubi spiritus ejus sideream plagam adiit, multo tempore neglectui traditus, et pene oblivione obsoletus, hoc modo dignitatem suam vindicavit. Hiemali tempestate, sicut natura est Germaniae, cum totam terrae superficiem nivium operiret immensitas, sola corporis areola tali conditione libera, dum praetereuntibus hac et illac miraculi sui stuporem ingessit, causam pariter suae viriditatis, et memoriam obitus beati martyris edocuit. Quapropter et ibi basilicam posuit fides, quatenus efficacius animaretur spes, quae in utrisque locis ita votorum fructibus viguit, ut si numerari deberent, numerantis industriam premerent. AD PROVISOREM SANCTI EMMERAMMI, QUID DEBEAT IPSI ET RATIONI, P. A. [PURCHARDUM ABBATEM.] Domino Purchardo ad optima quaeque haud tardo, pro paterna quidem dignitate reverendo, ac plurigena probitate
null
ecbee2aa-5da3-4fcf-bf50-c586d455e504
latin_170m_raw
null
None
None
None
diligendo, Arnoldus adprime sibi utpote abbati, exin caeteris merito suppositus, verumtamen rebus monasterii praepositus, quidquid fidelis domino servus, seu magistro discipulus. #Vide infra in@# ARNOLDO #De miraculis S. Emmerammi init.@# INCIPIT EPISTOLA ET PROLOGUS MEGINFREDI PARTHENOPOLITANI MAGISTRI ET PRAEPOSITI AD ARNOLDUM S. EMMERAMMI MONACHUM EUMDEM ET PRAEPOSITUM ATQUE MAGISTRUM. Charissimo suo A. M. [Arnoldo magistro] salutem in Christo. Sanctorum dicta, quae videntur simplicia, vivifico fecunda spiritu, pondere veritatis religiosa, non illice compositionis sunt astu pomposa. Quae quando incommutabilium sunt signa virtutum, neque favor eis nutrit meritum, neque indignatio detrimentum; quibus velut ex sanctitate fluxit dignitas, ita ex rerum existentia venit integritas quorum sicut compositio spiritualis, sic potentia mirabilis, dum per eadem locutionis membra et ad genituram imaginis Dei gremium fidei maritat, et per fidei sinum indurat. Unde conjicere possum, frater, quam vera debeatur sanctitati religio, quam sancta veritati confessio; ne videar vel in spiritum esse praesumptor, vel in simplicitatem impostor. Sed quia mihi dilectio tua pondus imposuit, quod beati martyris et pontificis Emmerammi desiderio libenter subivi, et ab ipsius sanctitate et sanctitatis ejus scriptore veniam quaero; quatenus illius me reverentia cultorem, istius sapientia dignetur imitatorem. Equidem si sanctorum gesta non possumus imitari, licebit saltem meditari, licebit mirari, quod volumus, ut quandoque liceat velle, quod miramur. Non enim est circumscripta divina misericordia, quae juvat etiam ubi nulla sunt merita. Proinde flagito quatenus orationi meae succurras, ne vel professio mea debilitata succumbat, et per occasionem imperitiae, pia voluntas invidiae dentes imbuat, unde et tecum latere desiderat, ne in publico erubescat. #Explicit epistola.@# INCIPIT PROLOGUS. Militiam Christi licet varius pugnandi modus exerceat, diversa triumphandi gloria coronet, par est tamen disciplina, similis affectus, eadem forma; quomodo sui regis impressi patientiae sigillo, ad ipsum inrequietis anhelantes animis similitudinem suam, ad unam faciem primae pietatis instaurant. Unde patriarchae et prophetae latores legum, victores regum, Ecclesiam Novi Testamenti per mediatorem Jesum Christum, in unum corpus aduniendam benedicendo, piae prolis successionem sancti Spiritus oraculo et verae professionis organo de longe salutant, ut variis aut verborum aut rerum ostentis exprimant, quos sibi videlicet moribus concordes futuros esse praeviderant. Inter quos et sanctos martyres per exemplum praeteritorum, aliqui ita describunt, ut sole luceat splendidius, quod in omnibus unus fuerit spiritus. Hi ergo per contemptum cognati doloris et amarae necis, ad thronum aeternae charitatis familiarius aspirant; nam inter cruciatus libera spei contemplatio, pro difficili conditione processit ad altitudinem gloriae. Quare si ab illis tantum venerationis habuerunt cum adhuc non essent, quid a nobis habituri sunt, qui doctrinis eorum et exemplis instituti quotidie patrociniis fovemur. Ex quibus beatus pontifex Emmerammus, auream in saeculo famam dereliquit, qui pro fratre suo pretiosum sanguinem fudit. Et ut duplex pietatis foret auctoritas, crimen alienum innocentiae suae imposuit, quatenus eum liberaret a morte corporis, quem antea sustulerat ab interitu mentis. De cujus moribus, certamine, triumpho et meritis, quod scriptis et recenti memoria nobis potuit pervenire, futuris temporibus providemus. #Explicit prologus.@# INCIPIUNT CAPITULA. CAP. I. #Quomodo beatus Emmerammus apud Pictavium nutritur, ac litteris erudi ur, et universis factus est amabilis.@# CAP. II. #Quod post pueritiae flores, et adolescentiae bonos odores, pro morum maturitate sublimatur episcopatus dignitate.@# CAP. III. #Qualiter semetipsum palaestro virtutum exercuit et subditis et caeteris harum exemplar demonstravit.@# CAP. IV. #Quia non contentus cura ovium commissarum alias duxit in ovile Dominicum, et insuper pro nomine Christi desideravit peregrinari.@# CAP. V. #Quod post nobilem animi disceptationem exul veniens in Bajoariam intravit Radasponam.@# CAP. VI. #Quod a principe Pannoniam petendi licentiam postulavit, et hanc non obtinens dispositioni divinae animum supposuit.@# CAP. VII. #Qualiter Noricam adhuc in fide novitiam excoluit et post triennem in ea laborem, Romam ire disposuit.@# CAP. VIII. #Quod Dominicae dilectionis exemplo alteritatis onera suscepit, et per Spiritum prophetiae ecclesiasticis ventura praedixit, sicque iter suum Romam direxit.@# CAP. IX. #Quod ducis filia est sceleris publicata, et quia Lambertus virum
null
08c99ca3-f84d-43bb-924a-e8964dfce14b
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dei est persecutus, pro inobedientia multatus est gravi sententia.@# CAP. X. #Quod praesul almus celebrat hymnos, et sermone confortat discipulos.@# CAP. XI. #Quod tyrannus sanctum Dei mordaciter excipiens, tradidit suis puniendum, et de fuga comitum.@# CAP. XII. #Quod vir Dei membratim sectus est, et quod duo e carnificibus per poenitens cor salvati sunt, et Vitalis presbyter.@# CAP. XIII. #De miraculo in membris viri Dei facto, et exitu sanctae illius animae, et quod apud Aschein sepultus est, et de natura orbis mutata.@# CAP. XIV. #Quod per revelationes ordine mirifico ad Hiatoscopolim, id est Ratisbonam, est translatus, ibique honorifice est humatus, et quia pax aetheris rediit.@# CAP. XV. #Quomodo hi tres interierunt carnifices, et eorum dominum qualis poena ceperit, seu qua miseria posteritas ejus affecta sit.@# CAP. XVI. #De miraculis locorum sectionis et vocationis.@# INCIPIT LIBER DE VITA ET VIRTUTIBUS B. EMMERAMMI. CAPUT PRIMUM. #Emmerammi patria.@# --Est in Aquitaniae partibus urbs virorum illustrium titulis celeberrima, nomine Pictavis, in qua B. Emmerammus sinu Christianorum parentum est nutritus, et ad discendas sacrae institutionis litteras scholis traditus: ubi quam docilis fuerit, finis disciplinae, virtutis socia dignitas ostendit. Nam in ipsa simplicitate, sic puerilis collatio mentem ad alta Scripturarum suspendit, ut cunctorum aestimatio, quid esset futurus, praesagiret, cunctorum oculi notarent, omnium affectus diligeret. Hic tamen oblatus ex patria, favor sic ab eo prudenter accipitur, et acceptus augetur, ut nec humilitas minueret gloriam, nec gravitas excitaret invidiam. CAPUT II. #Fit episcopus.@# --Successit igitur in tam perspicaci puero felix adolescentia, et incrementa temporum florent incremento virtutum; et praevenit virum maturitas morum, nam collactanea teneritudinis ejus prudentia facile suadebat juveni, rationis pondere, transitorium omne quam fuisset leve. Unde factum est ut nec ad spem et gaudia mundi inclinaret oculum, tristitiam quoque vel metum nullius haberet pensi. Quare fuit et in correctione amicorum liber animus, dulcis exhortatio, moderata locutio. Tum praeterea pretium cordis commendat pulchritudo corporis, et suavissima dona sapientia praebuit ex honestissimo ferculo. His ornamentis conspicuus, per ecclesiasticos gradus ascendens vir Dei, post dilectionem meruit reverentiam, donec disponente Domino, confessu cunctorum, morum custos et exemplum vitae ordinatur episcopus. CAPUT III. #Ejus virtutes.@# --Disposita vero in sublimi lucerna, quibus radiis effulserit, qua serenitate patriam illustraverit, omni orationi materiam dabit. Igitur et quis erga se ipsum, deinde qualis ad subditos, et ad caeteros fuerit proloquamur. Duplicem custodiam corpori, duplicem menti disposuit. Nam ne lex corporis enervaret legem mentis, et plena voluptas exhauriret ubertatem cordis, continuo jejuniorum et vigiliarum praesulatu praevidit. Porro lectionis et orationis vicaria successione, et expatiantis animi discursus inhibuit, et suggestionis adversae militiam exclusit; et inter agendum quid, solemnis ei semper ad utrumque fuit opus psalmodiae dilecta materia. Sane singularis pauperum thesaurus, pupillorum pater, refocillatio senum, viduarum unicus, desperatorum spes, medicina languentium, miserorum confugium, sic hospitalis, ut neque manum a munere domus exhausta retraheret, neque frequentia frontem rugaret; dum venientibus et animae delicias affatim, et naturae debita praeberet. Ad excubias commissi gregis pervigili sollicitudine porrectus, aditum tetrae rapacitatis ita pastoralibus armis obsedit, ut per vicos singulasque domos fidelium coelestis discursus sideris tenebras reverberaret et erroris. CAPUT IV. #Convertit ad fidem plurimos.@# --Nullus erat locus tam vilis, nulla persona tam humilis, quo eum non declinaret salus animarum, redimentem tempus ne ad horreum domini vacuus rediret. Sufficeret hoc quibusdam non immerito, si circumscriptum sibi terminum cultura sacerdotali tam diligenter ambiret, verum illi tanta sedulitas Dominicae messis inarsit, ut adjacentes Gallorum aliarumque gentium provincias ad littus solidae conversationis hamo Petri attraheret. Quapropter frequentabant sedem ejus religiosae simul et indifferentes personae complures, quas odor aromatum ejus a remotioribus locis adduxit, quibus fidelis dispensator ad mensuram cujusque depositum suum prudenter distribuit, ut non minus de illo quam de aliis apostolicis viris dici posset illud psalmi: « Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae (Psal. LXXVI). » Nam candens amoris igne superni dum in colligendis animabus singulis
null
ab013a79-4039-4d8e-a621-1d1fb5251bd0
latin_170m_raw
null
None
None
None
paucitatem fructus ad magnitudinem voluntatis excrevisse non cerneret, et indignatio secum reputantis studio suo nullius momenti donaret pretium, inter angustias disceptantis conscientiae perlatum est ad eum, Avares, quos aliis nominibus Hunos et Ungros appellamus, Pannoniae incolatu idololatriae squalere veterno, et in luce multarum id locorum gentium, hanc solam veritatis diem non habere. His auditis tanto compassus animarum dispendio, aegritudinem cordis spe recuperandae gentis interdum lenivit, interdum difficultates itinerum, peregrini mores locorum, affectus eorum, quos relicturus erat, respectus infirmitatis humanae, pedem aliquantulum retrahunt ab inceptis. Porro facultatem oblatam sibi, cum in sarrienda deceptae gentilitatis humo fidei sarculo uteretur impigre, nec posse nec oportere negligi putavit, quando et ipse hoc saepe optaverit, ut pro amore fraternitatis et Dei, periculum subiret. CAPUT V. #Bajoariam petit.@# --Vicit ergo in optimo ingenio, et ardua via, et potior causa: nam constituto pro se examinatae personae viro, ipse ad nova tyrocinia strenuus miles succingitur; et ascito inter alios necessitatis suae comites, quia linguam Teutonicam non noverat, Vitale quodam presbytero interprete, perrexit; in barbarie disciplinam, in exsilio patriam, inter immanes cognationem facturus. Quae omnia licet prius bene tenuerit, melius tamen dereliquit; et quae sine appetitu jucunde licerent, abdicata jocunditate cum licentia, ne ubi rerum praesens affluentia thesaurum beatae remunerationis obaeraret, pauperes divitias dives pauper exposuit. Inde viam, ne quo pigresceret otio inrequietus agricola, praesumit, et Galliam, qua tendebat iter, et #Rheni@# fluminis contigua, plantis verbi Dei silvescere et insitivam novi hominis gemmam, protoplasti e mortuo stipite, frondescere ipse quidem studuit; sed incrementi datorem Christum operis summa comprobavit: quippe qui, ubi Dei scientia meritis accessit, sobolem regenerationis edidit. Hoc igitur modo fidelis in Bajoarios fines, qui meridiem versus, Alpibus; ad orientem Ungris; ad aquilonem vero Hircano nemori limitem Germaniae protendunt, non hac conterritus meta, devenit. Ubi cum defluentis Histri fluminis imperium sequeretur, Ratisbonam accessit urbem quae olim totius Germaniae, et nomine et dignitate principum, et adhuc ejusdem gentis metropolis, antiquae prosapiae caput, adventu beatissimi sacerdotis ornatioribus illustravit fastus et insignia victoriosae gentis triumpho concepta, novo pacis praeconio in melius commutata, fidei spoliis et ornatu sanctae religionis ampliavit. CAPUT VI. #Pannoniam petit.--Fines inter Ungros et Bajorios deserti.@# --Hujus monarchiam Theodo dux provinciae, qui tunc possedit, comperto sancti pontificis introitu, adhibitoque conspectu, inter alia, quae sit causa exsilii, percontatus est. Qui nomine et natione exposita, incolatum nativi liminis propterea deseruisse se perhibuit, ut Pannoniae populos, qui gentili feritate adhuc effremuerant, conditori Christo reconciliaret, et in hoc proposito suam conjurasse sententiam, ut aut voti compos professionem vitae cum fructuosa pace finiret, aut devoto certamine, sanguinem martyr effunderet. Ad haec divino consilio praeventus, dux infit, se tam pio studio nihil opponere, nihil tantae virtuti resistere; nisi quod commeandi facultatem inpossibilitas quaedam obstrueret, propter discordiam scilicet, et longam inter se et Avares bellorum controversiam, fines in utroque limite desertos, ita ut circa Anesim fluvium urbes et loca olim cultissima, tantis bestiarum immanitatibus horrerent, ne viantibus ullus transeundi aditus pateret: monere autem potius et supplicare, quatenus apud se suosque B. Pater morari dignaretur, quos tam rudes et imperfectos in fide praeteriri fas non esset: maxime cum isti necessarium optarent, et illi forte quasi superfluum recusarent. Provideret autem ne indiscreta pietas praemium amitteret, si offerret invitis taedium, qui volentibus poterat afferre praesidium: neve sic diligeret impios, ut negligeret pios. Vir autem Dei, in sua sententia fixus, nullo nutu declinari potuit, ut aliud vellet, quam quod coeperat; nisi forte coelestis obviaret censurae contradictio. Quibus acceptis ducis prudentia populique frequentia cum exhortationes ejus adientium mentibus et pabulum sufficere docilitate, et dulcedine desiderium conspicerent, salutem suam, quam supplicatione non poterant, violenter obtinuerant, et ex verbis Salvatoris, vim passum est regnum coelorum (Matth. XI). Nam egrediendi provinciam, ne beato viro occasio proveniret, obstiterant; et bene praevaluit humana praesumptio, quo ex fonte ejus salutis ascendit conditio. At Pater sanctus, quem prohibiti callis injuria conturbavit, aestimare coepit, quidnam haec
null
6c19d83e-9ba9-4041-b6c5-4d6a6ff02dce
latin_170m_raw
null
None
None
None
justae voluntati difficultas obvia portenderet, maxime cum e sinu veritatis strenuis votis placabilis promitteretur effectus, quem ipse quoque non infirma fide prosequeretur. Haec agitantem subit exemplum apostolorum, quos aut responsis, aut difficultatibus superna moderatio nunc et ad quasdam gentes misit, nunc a quibusdam prohibuit. Gratulatus ergo, supernae dispositioni supposuit animum, et gentis studio praebuit consensum, et in altari obedientiae Deo consilium salutis oblaturus, mutua se charitate populo devinxit, cujus devotioni conflictum ministerii sui etiam vitae periculo diffinivit. CAPUT VII. #Romam vult ire.@# --Erant autem memoratae civitatis et patriae totius accolae affluentia quidem mundanae felicitatis illustres, sed noviter ad fidem adducti, delusae vetustatis frutices nondum radicitus exstirpabant, et consuetudinem tenaciter haerentem ignorantia fovit. Ad quod opus omnia ferramenta Christianae religionis robustus cultor succingitur, et excisis inutilibus paganismi surculis, erigitur sacramentum fidei, quod universo justitiae flore distinxit, et quoniam magnam circa perficiendam Deo plebem solertiam habuit, lucidissimo conversationis exemplo formam vivendi praebuit, et suavissimo loquendi modo edocuit. Unde non sufficiebat tam ardenti lampadi normam praedicationis communiter exhibere, quin omnium mores notavit, omnium ingenia discussit. Deposita non auctoritate, sed rigiditate, ad intrandam cujusque privati domum reverentiam episcopalem humiliavit. In Ecclesia, quae communia fuerunt, ordinavit, apud singulos de propriis admissis disceptavit, et cognoscere suos, et a suis cognosci, sicut pastor bonus maluit, ne taciturnitas vitiis permitteret assensum, perurgeret interitum. Itaque nemo subditotum ejus erat, qui vel de actibus vel a verbis magistri, lineam rectitudinis non traheret. Proinde celebris illi fuit contentio sobrietatis cum sobrio, extenuationis cum humili, liberalitatis cum omnibus. Verum in contumaces magnanimo conatu surrexit et superciliosae procacitati virgam auctoritatis intendit, spem votis proponens, ut in hac area certaminis per diversum agonem, quandoque perveniret ad palmam. His et horum similibus per triennium fines Bajoariae perlustrans, ad laudem coelestis patriae non ultima pars accessurus, per spiritum, qui loquitur ad cor Hierusalem, ad littus aeternae quietis tempora sua jam jam declinari praesensit, et ut judici pulsanti expeditius aperiret, pervigili custodia insidiosum tempus exspectabat, ne moram faciente sponso, fragilitas obdormiret humana. Et quia noverat fatigatione corporis excitatiorem animum reddi, et in negotiis honestae sollicitudinis minus obrepere somnum pigredinis, tum praeterea quatenus in via bonae intentionis eum fraus inimica calcaneo calceatum et cautum offenderet, licentiam a duce pariter et populo quaesivit, quatenus Romam ad beatorum limina apostolorum ire permitteretur, coelestis aulae janitorem, ut pulsationem [ #al.,@# supplicationem] suam intromitteret supplicaturus. CAPUT VIII. #Ejus praedictiones.@# --Sub idem tempus invida pars supremo congressu tanto periculosius conflictura, quanto gloriosius erat vincenda, subdola occasione nacta, tale pugnandi genus invenit, ubi aut viscera charitatis occludenda, aut infamia sacri ordinis, in Ecclesiae scandalum, foret displodenda. Nam supra memorati principis filia, nomine Uta, a cujusdam judicis filio Sigibaldo compressa, consuetae turpitudinis maculam utero ingravescente, detegendam non solum generositatis damno, verum etiam mensura mortis ponderabat. Quid facerent? quod consilium caperent? tempus urgebat partum, et culpa minabatur interitum. Supererant sola in beati Emmerammi et pietate fiducia, et in sanctitate consilia. Huc desperatio pallida provolvitur, pedes osculando demulcentur, crimen exponitur, venia rogatur. Postremo de vitae remedio pia paternitas consulitur, tantoque exstitit querelantium modus flebilior, quanto de admissis poenarum opinio praesentior. Horum beatus Pater acceptis gemitibus compati coepit interius, et licet parturiret spiritum doloris, obfirmavit tamen delictis faciem arguentis; laesum quippe ingenuae regenerationis pudorem referens magis erubescendum et aeternam justi judicis animadversionem vehementius esse pertimescendam, maxime cum hujus temporis supplicia sicut quantitate, sic etiam ab aeternis diversa sunt, qualitate. Proinde, sicut mos est, poenitentibus viam reconciliationis ostendit, ipse alto dilectionis consilio alteritatis onera suscepturus, mandavit secretius, ut maculam hanc in se transferrent, quo facilius furorem ducis evaderent; quem noverat inexorabilem, cum ignominia cumularet dolorem. Sed ne pietati providentia deesset, et innocentia muta fidem et exemplum culpae donaret, si alieno crimini sternens humeros, in offendiculum sui sileret, testificatae veritatis et verae aestimationis virum Wolflaicum quemdam presbyterum familiarius adscivit, cui secretum suum, quatenus divina revelatione noverat, cautius exposuit. Nam dixit articulum vitae praesentis propter crimen alienum diverso se cruciatu egressurum,
null
be9ef42c-ef4a-4ccb-825d-043a03dac8d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
et poenas pro quadam ficta culpa se laturum: rogatque ut post obitum suum cunctis Ecclesiae gradibus denuntiet, ne quis fidem hujus infamiae de eo contendat habere, et imitaturus exemplum impingat offendiculum, se autem vivo omnibus hoc esse celatum persuadet. Quod ille idem presbyter ita ut jusserat, testimonium innocentia ejus et fideliter tacuit, dum debuit; et aperte praedicavit, cum decuit. Post haec Deo dignus, accepta licentia principis et populi optatam arripuit viam, et ut par fuit, cum justo deducitur affectu. Nam ex tota urbe utriusque sexus effusa multitudo precibus lachrymisque prosequitur euntem, et in omnibus mensuram doloris expendit pretium acceptae charitatis, cum pariter et minoris fortunae populares aut amovendae paternitatis damno gemebant, aut pro reditu ei vota geminabant, et ab uno dilectionis fonte lachrymarum duplex inundat materies, mixtamque vim luctibus, et de reditu dubia spes, et de abscessu tristitia praesens administrat. Hos ille, sicut noverat pius pastor, amplo commendationis ordine demulcet, et salutatis omnibus, viam ingreditur. CAPUT IX. #Ducis filia stuprata.@# --Quo longius procedente, supra dicti ducis filia commissi sceleris publicata, et ante patris tribunal constituta, de auctore tam solemnis injuriae convenitur. Cumque diu, femineo metu, spiritus obtupesceret, et alternante timore pariter et amore lingua haereret, arguentium impetu coartata, in innocentis episcopi personam dedecus suum conjecit. Quo pater audito, tanto vehementiori indignatione flammescit, quanto altioris dignitatis fastu intumuit; acceptoque mucrone ad extinguendam propriam sobolem ruit, perficeretque facinus, nisi manus assistentium puellam imminenti periculo subduceret. Prosequitur autem tantum sententia furorem saeva, nam exhaeredatam in Ausoniae longinqua relegat, perpetuo puniendam exilio, quam nunquam miseratio paterna revocavit: quia inconsolabilis est dolor, quem altus nutriverat pudor. Huic judicio Lampertus puellae germanus interfuit, quem grandis, pro confusione sororis, invasit tristitia; et quod juventuti familiare est, pro falsa fide cepit eum temerarius furor, nam mixto dolore postquam bestialiter effremuit, iram subit amentia, fletuque deposito prosilit ad vindictam. Sumpto itaque comitatu non pauco, properat virum Dei persequi. CAPUT X. #Hymnos canit Emmerammus.@# --Interea sanctae memoriae Pater trium dierum cursum explicuit, et in vicum quemdam Helphandorf nuncupatum, ubi fons perspicuis manabat aquis, morarum causas innectit sociis, inventa gerendi quidlibet occasione. Mens enim divino amore lustrata, ubi certaminis campum invenit, in adventum temporis, arma fidei et constantiae, spei et orationis opera, subornavit, ita ut stupor discipulos invaderet, tantum quod pontificem gravaret. Igitur circiter horam diei tertiam celebrante illo canonicos hymnos, et debitum officium sub sanctarum testimonio reliquiarum solvente, juvenis praefatus superveniens praecipitium cordis vesano tumultu designavit, nam multitudinis arma collisa, minaciter inquirit nomen pontificis, comitatui ejus magnum pavorem incussit. Unde festina trepidatione, sicut fit, ad ostium domus occurrentes, postquam habitum furoris et turbam cognoverunt, illum haec inimica intendere timidi praenuntiabant. Quorum ille pavori ex arcano solidae spei retulit orsa, dicens, adventum eorum non afferre sibi timorem per quem et molestia pereat, et gaudia sine fine succedant: dolorem corporis, qui momento pertransit, esse brevem, et poenam, quae vitam perennem affert, esse levem. Discrimen est, inquit, parvum, mortis hujus hora, quam bonae fidei pectus dum patienter excipit aeternitatis desiderio transilit. Unde videndum est ne nos timor strangulet antequam timoris causa conveniat; cui si manus dantur, periculosius punit, quam interemptor. Hic etenim ex adversa militia tetricus pariter et turpissimus profligatur; quem ille ceperit, antea moritur quam puniatur. Moritur, inquam, non solum turpiter, verum infeliciter, quia et sponte simul et sine spe tollitur. Qui enim diversa pati pro justitia diffidit, et sine fide moritur et sine fine punitur. CAPUT XI. #Dux juvenis plecti jubet.@# --Haec eo prosequente funestus irrupit juvenis, et ut in ea domo lapis jacuit, super eum baculo inclinis stans, adduci sibi beatum Emmerammum turbulenter proclamat. Quo adducto ardentibus et oculis et animis exceptum mordaciter irridens generum appellat. Quod Dei sacerdos justa detestatione cum denegaret, ille prosequitur, ira contumaciam dispumante et ignita jaculatur opprobria, tandemque intulit: « Ruinam nostrae domus sustulimus, calamitatem nostram proveximus, incendium gloriae nostrae in sinu fovimus. Utquid ergo patri
null
f2e83255-dc65-4b7c-b294-440c61e861ee
latin_170m_raw
null
None
None
None