Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
Quomodo de arithmetica procedit musica
Quinque sunt in Arithmetica inaequalitatis genera.
Ex quibus tria postrema respuens musica primum
tantum et secundum admittit, id est multiplex et
superparticulare. Est vero multiplex, ubi major
numerus minorem numerum habet in se totum vel
bis vel ter vel quater ac deinceps, nihilque deest et
nihil exuberat. Ex hujus generis radice oritur prima
et perfectissima symphonia, quae dicitur diapason, et
est in dupla proportione, et bis diapason quae quadrupla
proportione colligitur. Superparticulare vero
est, quando major numerus minorem habet in se
totum, et unam ejus aliquam partem, eamque vel
dimidiam, ut tria ad duo et vocatur sesquialtera, vel
sescupla, vel emiolia proportio. Vel tertiam, ut quatuor
ad tria et vocatur sesquitertia vel epitrita proportio
et deinceps. Ex hujus generis radice oriuntur
duae symphoniae diapente et diatessaron. Et diapente
sesquialtera, diatessaron vero sesquitertia vocatur.
Tonus quoque ex eodem genere procedens sesquioctava
proportione colligitur. Reliqua autem inaequalitatis
genera rejiciuntur, quia dum major numerus
minorem non parte sed partibus superat, evenit ut
voces etiam his mensuratae confusae et absonae fiant.
Versatur igitur in multiplici genere dupla, tripla,
quadruplaque proportio. Et dupla facit diapason, ut
sunt IV ad VIII. Tripla vero, ut sunt II ad VI.
Quadrupla etiam, ut IV ad XVI bis diapason constituit.
Versatur vero in superparticulari genere sesquialtera
vel sesquitertia et sesquioctava proportio. Et
sesquialtera, ut sunt VI ad IX vel VIII ad XII diapente.
Sesquitertia autem ut VI ad VIII vel IX ad
XII diatessaron. Mista vero sesquialtera et sesquitertia
faciunt diapason,
Sesquioctava vero, ut sunt VIII ad IX tonum efficit.
Multiplex ergo inaequalitatis genus diapason per
duplum, ut I ad II diapason et diapente per triplam,
ut I ad III bis diapason per quadruplam ut I ad IV
generat proportionem. Superparticulare autem inaequalitatis
genus diapente per sesquialteram diatessaron
per sesquitertiam, tonum per sesquioctavam
creat proportionem.
#De Vocibus VII.@#
Septem sunt diversae voces, quae iterum sicut
septimanae dies repetitae duo diapason complent.
Ultra haec duo diapason monochordum non debet
extendi, quia omnis chorda gravioris diapason alteram
in acuto diapason sibi concinentem habet. Ideo
etiam infra sesquitertium idem diatessaron non potest
coaptari, quia cum diapason V tonorum et duorum
semitoniorum, diapente trium tonorum et
unius semitonii diatessaron duorum tonorum et
unius semitonii capax est, in duobus diapason quatuor
troporum quaterna positio invenitur. Sic haec
partim speciales sunt, ut graves subjugalibus, excellentes
authenticis; partim communes tam subjugalibus
quam authenticis, ut finales et superiores, in
quibus subjugales cum magistris, #id est@# diapente,
ad hoc etiam #Saeculorum amen@# quamvis non
eisdem chordis, in eisdem tamen tetrachordia fines
quoque quos et magistri sortiuntur.
#De Tropis sive tonis.@#
Tropi quos abusive tonos nominamus quatuor sunt
natura secundum gentium vocabula. Sunt autem
dicti dorius, phrygius, lidius, mixolidius. Secundum
monochordi vero positionem sic sunt vocati: Protus,
deuterus, tritus, tetrardus, secundum litterarum
autem ordinem sic:
Protus hac ratione
constat ab A in d. Deuterus a B in E. Tritus a c
in f. Tetrardus a D in G. Sed cum acumen gravitatem,
gravitas acumen confunderet, consilium fuit,
ut quisque tropus partiretur in duos, ut gravia gravibus,
acuta convenirent acutis. Et acuti authentici:
graves vero Graece plagae, Latine subjugales vel laterales
vocarentur. Horum primus hypodorius cantatur
ab A in a. Secundus hypophrygius a B in tertius
hypolidius a C in c. Quartus hypomixolidius a D in
d. Dorius item authenticus a D in d. Phrygius ab E
in e. Lidius ab F in f. Mixolidius a G in g. Quatuor
hi modi ita naturaliter sunt disjuncti, ut alter alteri
in sua sede locum non tribuat, alter alterius neumam
aut nunquam recipiat, aut transformet. Ut sunt
haec in offertoriis. #Jubilate. Ipse est Deus,@# etc. #Deo
nostro. Filiae regum. Varietate. Justitiae Domini.
Factus est,@# etc. #In ea sanctific.,@# etc. #Filiorum,@# etc.
Omnis ergo diatessaron vel diapente vel diapason
species a quovis tropo, cujus est, incipit, et in
eumdem desinit. Quapropter illae species, quae ab
uno | null | b0e9dde7-a20a-4b75-ab6b-7ee0ecc6f05e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
incipiunt et in alium desinunt, licet quidem regularem
tonorum et semitonii positionem habeant,
tamen non sunt omnino naturales, ut D et G E et a.
Aliae quoque quae, in quo incipiunt, non finiuntur
tropo, nec consuetam diatessaron habent positionem,
id est, duos tonos et semitonium ut est f et
omnino abjiciendae sunt. Similiter et diapente B et f
quae non habent III tonorum et semitonii positionem,
non sunt recipiendae. Unde omnes regulares diatessaron
species a gravibus, diapente vero a finalibus
oriuntur.
Tetrachorda in monochordo bifariam fiunt, scilicet
secundum mensuram et secundum troporum institutionem.
Quae autem secundum mensuram construuntur,
habent s in ultimo. Nam ita numerantur
t [o] t [o] s. habent quoque conjunctionem tetrachorda,
quod Graece dicitur synaphe in E. Disjunctos vero
tonos, quod graece dicitur diezeusis, inter A et B.
Quae vero secundum troporum institutionem construuntur,
habent s. in medio. Nam ita numerantur.
t [o] s t [o] Habent quoque synaphe in D et d diezeusin
vero in A et G et inter a et g. In hac tetrachordorum
institutione cujusque tetrachordi prima littera
proti est, secunda deuteri, tertia triti, quarta communis
proto et tetrardo, ut D et d vel specialis tetrardi,
ut G et g. Protus habet diatesseron A D a d
deuterus vero B E e tritus quoque C F c f tetrardo
servit D G et d g.
Dorius est authenticus, hypodorius subjugalis,
phrygius authenticus, hypophrygius subjugalis, lidius
authenticus, hypolidius subjugalis, mixolidius
dicitur authenticus, hypomixolidius subjugalis.
Quod itaque tropi vocantur protus, deuterus, tritus,
tetrardus, id est primus, secundus, tertius,
quartus, hoc fit positione monochordi, non pro dignitate.
Quisque enim illorum per se authenticus est,
id est auctoralis sive magister.
Ab A usque D omnes diatessaron species construuntur
naturaliter, quia in quarto spatio totius
monochordi diatessaron reperitur. Prima autem
diatesseron species est proti, ab A in D constans
t [o] s t [o]. Secunda est deuteri a B in E constans s t [o] t [o].
Tertia est triti a C in F constans t [o] t [o] s. Quarta est
communis proto et tetrardo constans eadem forma
qua prima, ut a D in G. Si ea protus utitur ascendendo
ut est: #Fac mecum.@# Tetrardus vero descendendo,
ut est: #Dabo in Sion Judaea et Jerusalem.@# Si
quam aliam diatessaron speciem inveneris, quia in
hac regulari institutione locum non habet, repudianda
est, ut est ab F in constans t [o] t [o] t [o].
#Qualiter diapason species construuntur.@#
Omnes diapason species ita construuntur, ut a
priori diapason incipiant, et in posteriori desinant;
quia in secundo totius monochordi spatio diapason
reperitur. Sciendum est, quod omnis cantilenae legalis
ascensus et descensus per diapason construitur.
Prima autem diapason species est subjugalis proti
ab A in a media D secunda est subjugalis deuteri
a B in , media E. Tertia est subjugalis triti a C
in c media F. Quarta est communis proti et tetrardi
subjugalis a D in d media G. Hic est legitimus subjugalium
ascensus et descensus.
Item ad ascensum et descensum authenticorum
quatuor diapason species numerantur. Si de prima
dictum est, quod quarta sit, quantum ad subjugalem
tetrardi, prima quantum ad protum authenticum
haec est a D in d media a. Secunda est deuteri authentici
ab E in e media . Tertia est triti authentici,
a F in f media c. Quarta est tetrardi authentici
a G in g media d. Hic est legitimus authenticorum
ascensus et descensus. Reliquarum in utramvis partem
vocum adjectiones licentia vel auctoritate fiunt.
Duo sunt diapason. In utroque horum omnis tropus
duas habet litteras. Protus in priori habet A D
in secundo a d. Deuterus in priori habet B E in
secundo , e. Tritus in priori habet C F in secundo
c f tetrardus in priori habet D et G in secundo
d et g.
Subjugales in gravibus principantur, ab excellentibus
excluduntur, in finalibus et superioribus
communicant. Graves et superiores subjugalium finales
et | null | 12584d7a-55b8-42d9-a365-2548dadb9e36 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
excellentes limites sunt authenticorum. Tetrachordum
gravium est gravissimus cantilenae descensus.
Tetrachordum finalium est melodiae exitus.
Tetrachordum superiorum dat initia differentiarum,
id est #saeculorum amen,@# excipitur #saeculorum amen@#
secundi toni. Tetrachordum excellentium est altissimus
cantilenae ascensus.
Authentici in finalibus terminantur, in superioribus
mediantur, et per #saeculorum amen@# initiantur, in excellentibus
exaltantur, subjugales in gravibus deponuntur,
in finalibus mediantur, et terminantur, in
superioribus exaltantur.
Protus in authentica ratione constans a D in d
habet mediam a. Deuterus in authentica ratione
constans ab E in e habet mediam . Tritus in authentica
ratione constans ab F in f habet mediam C.
Tetrardus in authentica ratione constans a G in g
habet mediam d. In subjugalibus medietates et fines
unum sunt.
In authenticis medietates et #saeculorum amen@# idem
sunt. Protus indifferenter constans ab A in d habet
duas medias d et a. Deuturus indifferenter constans
a B in e habet duas medias E et . Tritus indifferenter
constans a C in F habet duas medias F et c. Tetrardus
indifferenter constans a D in g habet duas
medias G et d. Subjugales a gravibus per finales in
superiores ascendunt. Authentici a finalibus per superiores
in excellentes scandunt. Subjugales diatessaron
infra, diapente supra, authentici autem
diapente infra, diatessaron habent supra.
#De agnitione quatuor modorum.@#
Primus modus vocum fit, ubicunque vox tono poterit
remitti, et prima specie diapente intendi, ut in A et
D, a et d principalibus chordis proti valet agnosci,
ut haec probat antiphona #Prophetae praedicaverunt,@#
Secundum modum vox ditono remissa, et secunda
specie diatessaron intensa pandit, qui fit in B et E,
et e principalibus chordis deuteri, hunc plagaliter
haec pandit antiphona #Gloria haec est.@# Tertius modus
tertia specie diatessaron remittitur, et ditono intenditur,
sicut triti speciales chordae C F c et f declaclarant.
Hujus modi indicium est in hac plagali
antiphona: #Modicum et non videbitis.@# Quartum
modum vocum tono intensum, et quarta specie
diapente remissum tetrardo aptamus: quia ipsius
principales chordae D et G d et g illum conficiunt,
qui modus et authentice et plagaliter dignoscitur in
Antiphona: #Si vere fratres. Multi veniunt.@# Notandum
est, quod cum quisque troporum in propria chorda #saeculorum amen@#
habeat, utpote protus in a tritus
in c tetrardus in d solus deuterus #saeculorum amen@#
propter imperfectionem semitonii a transfert in c.
Nullus autem subjugalis cum suo magistro in eadem
littera #saeculorum amen@# collocat, sed semper inferius,
utpote protus in a sola ejus plaga in f deuterus in
c plaga ejus in a tritus in c plaga ejus in a tetrardus
solus d plaga ejus in c.
Quaeritur de specie diapason, quae est a D in d
cum sit tam proto, quam tetrardo communis, quare
non unum, sed duos modos efficiat. Quod ita solvitur,
protus habet finem in D mediam distinctionem
in a tetrardi subjugales habet tam finem quam mediam
distinctionem in G protus vero versans in
subdistinctionibus, mediisque distinctionibus, et fine
circa a vel D propriam quoque diatessaron et diapente
speciem frequentat; subjugalis autem tetrardi
suis quoque speciebus intentus per cola, et commata
maxime circa G versans, diversos omnino modos
efficiunt, protus saepius intendendo, tetrardus vero
saepius remittendo.
Sola littera D in monochordo bis principalis est,
est enim proti eadem principalis. Ipsius enim diatessaron
a et d circumscribitur. Est etiam eadem D
ejusdem proti cantilenae finalis. Littera ipsa d principalis
est tertrardi. Per ipsam enim et per specialem
suam g ejus diatesseron circumscribitur. Unde
eadem quarta diatessaron species proti est tantum
in forma, propria autem tetrardi, quia ejus principalibus
chordis d et g clauditur. Est communis
eadem D, quia est ultima gravium et prima finalium.
Est et finis proti, et gravissimus tetrardi D per
diatessaron descensus. Littera superius d altissimus
est proti ascensus ac tetrardi #saeculorum amen,@# et
ultima est superiorum, et prima excellentium.
Omnis vox ad sibi vicinam et jusum vel susum
semitonium est aut tonus, omnis vox ad tertiam a
se semiditonus est, aut ditonus. Omnis vox ad quartam
a se, diatessaron est, exceptis F et quadrato.
Omnis vox ad | null | e3e72dc0-f106-44ae-8c3b-43aeb9773f97 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quintam a se diapente est, exceptis
B et F b et f.
Omnis cantus una vel duabus vocibus infra finalem
descendens et super diapente aliquam vel omnes
suas voces si attigerit, authentici erit. Omnis
cantus, qui IV. sive V vocibus infra finalem descenderit,
et nihil super diapente tetigerit, subjugalis
erit. Omnis cantus, qui plene plagalem depositionem
habuerit, si super diapente unam vel duas
voces tetigerit, subjugalis erit. Omnis cantus infra
finalem unam vocem habens, et supra diapente non
vadens, subjugalis erit. Omnis cantus in V vocibus
tantum se continens potest esse communis, sed ei
tribuatur, cujus frequentior habetur. Omnis cantus
ad V voces non pertingens pro sui imperfectione
subjugalis erit.
#De inventione synemenon.@#
Vult ita synemenon vocum gravitas ut acumen,
Illud ab hac duplici poterit ratione probari.
Respicit octavum quia quaevis vocula nervum
Vult quoque synemenon resonare suum diapason
Et propria specie stat quisque tropus diapente
Authentus supra, lateralis habet suus infra.
Vult protus ex prima, deutrus constare secunda,
Tertius ex trita specie, quartus quoque quarta.
Ecce proti deutri lateralis item quoque triti.
More suo jam non fieret nisi per synemenon.
Id cantus multi solidabunt Gregoriani.
Imperitat chordis primis protus in tetrachordis
Scilicet A D G quae designantur et a d.
Stans prima specie diatessaron et diapente.
Sic tetrachordorum voces habet ordo troporum
Stat deutris deutrus, quia vocibus ut speciebus
Sicut cuique datur series sua, sic variatur.
#De speciebus diatessaron.@#
Se diapente quater variat, diatessaron ut ter,
Stat natura tribus diatessaron in speciebus.
Limmate prima tono constat utrinque dato
Limma secunda tonis, postponit formula binis.
Tertia limma tonos collocat ante duos.
A D diatessaron
B E diatessaron.
Γ C diatessaron.
#De speciebus diapente.@#
Sunt ita distinctae species quas fert diapente
Prima fit ex ditono, limmate, deque tono - ut a Γ ad D.
Et tritono deutra cum limmate tertia contra.
Constat quarta tono, limmate cum ditono.
#De proprietatibus troporum.@#
Nobilitas primi juvat anfractusque secundi
Quarti garrulitas placet, et tua trite voluptas
#Ubi tetrachordum et diezeuxis.@#
Ex his D G d tetrachorda notantur utrinque
Inter G simul A diezeusis bis patet una.
#De VI symphontis.@#
Symphoniae simplae sunt tres, totidem quoque junctae
Diapason simplae, diatessaron, et diapente
Dicuntur junctae, diapason cum diapente
Cum diapente tonus, diatessaron ad diapason.
#De cognatione proti et tetrardi.@#
Hinc aut inde tonum, si junxeris ad tetrachordum
Vel prima specie, quartave datur diapente
Inde prioratus primi patet atque tetrardi.
Quomodo de arithmetica procedit musica
Quinque sunt in Arithmetica inaequalitatis genera.
Ex quibus tria postrema respuens musica primum
tantum et secundum admittit, id est multiplex et
superparticulare. Est vero multiplex, ubi major
numerus minorem numerum habet in se totum vel
bis vel ter vel quater ac deinceps, nihilque deest et
nihil exuberat. Ex hujus generis radice oritur prima
et perfectissima symphonia, quae dicitur diapason, et
est in dupla proportione, et bis diapason quae quadrupla
proportione colligitur. Superparticulare vero
est, quando major numerus minorem habet in se
totum, et unam ejus aliquam partem, eamque vel
dimidiam, ut tria ad duo et vocatur sesquialtera, vel
sescupla, vel emiolia proportio. Vel tertiam, ut quatuor
ad tria et vocatur sesquitertia vel epitrita proportio
et deinceps. Ex hujus generis radice oriuntur
duae symphoniae diapente et diatessaron. Et diapente
sesquialtera, diatessaron vero sesquitertia vocatur.
Tonus quoque ex eodem genere procedens sesquioctava
proportione colligitur. Reliqua autem inaequalitatis
genera rejiciuntur, quia dum major numerus
minorem non parte sed partibus superat, evenit ut
voces etiam his mensuratae confusae et absonae fiant.
Versatur igitur in multiplici genere dupla, tripla,
quadruplaque proportio. Et dupla facit diapason, ut
sunt IV ad VIII. Tripla vero, ut sunt II ad VI.
Quadrupla etiam, ut IV ad XVI bis diapason constituit.
Versatur vero in superparticulari genere sesquialtera
vel sesquitertia et sesquioctava proportio. Et
sesquialtera, ut sunt VI ad IX vel VIII ad XII diapente.
Sesquitertia autem ut VI ad VIII vel IX ad
XII diatessaron. Mista vero sesquialtera et sesquitertia
faciunt diapason,
Sesquioctava vero, ut sunt VIII ad IX tonum efficit.
Multiplex ergo inaequalitatis | null | 8a1cf4ab-b4c1-4121-9210-9fe16e0d69eb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
genus diapason per
duplum, ut I ad II diapason et diapente per triplam,
ut I ad III bis diapason per quadruplam ut I ad IV
generat proportionem. Superparticulare autem inaequalitatis
genus diapente per sesquialteram diatessaron
per sesquitertiam, tonum per sesquioctavam
creat proportionem.
#De Vocibus VII.@#
Septem sunt diversae voces, quae iterum sicut
septimanae dies repetitae duo diapason complent.
Ultra haec duo diapason monochordum non debet
extendi, quia omnis chorda gravioris diapason alteram
in acuto diapason sibi concinentem habet. Ideo
etiam infra sesquitertium idem diatessaron non potest
coaptari, quia cum diapason V tonorum et duorum
semitoniorum, diapente trium tonorum et
unius semitonii diatessaron duorum tonorum et
unius semitonii capax est, in duobus diapason quatuor
troporum quaterna positio invenitur. Sic haec
partim speciales sunt, ut graves subjugalibus, excellentes
authenticis; partim communes tam subjugalibus
quam authenticis, ut finales et superiores, in
quibus subjugales cum magistris, #id est@# diapente,
ad hoc etiam #Saeculorum amen@# quamvis non
eisdem chordis, in eisdem tamen tetrachordia fines
quoque quos et magistri sortiuntur.
#De Tropis sive tonis.@#
Tropi quos abusive tonos nominamus quatuor sunt
natura secundum gentium vocabula. Sunt autem
dicti dorius, phrygius, lidius, mixolidius. Secundum
monochordi vero positionem sic sunt vocati: Protus,
deuterus, tritus, tetrardus, secundum litterarum
autem ordinem sic:
Protus hac ratione
constat ab A in d. Deuterus a B in E. Tritus a c
in f. Tetrardus a D in G. Sed cum acumen gravitatem,
gravitas acumen confunderet, consilium fuit,
ut quisque tropus partiretur in duos, ut gravia gravibus,
acuta convenirent acutis. Et acuti authentici:
graves vero Graece plagae, Latine subjugales vel laterales
vocarentur. Horum primus hypodorius cantatur
ab A in a. Secundus hypophrygius a B in tertius
hypolidius a C in c. Quartus hypomixolidius a D in
d. Dorius item authenticus a D in d. Phrygius ab E
in e. Lidius ab F in f. Mixolidius a G in g. Quatuor
hi modi ita naturaliter sunt disjuncti, ut alter alteri
in sua sede locum non tribuat, alter alterius neumam
aut nunquam recipiat, aut transformet. Ut sunt
haec in offertoriis. #Jubilate. Ipse est Deus,@# etc. #Deo
nostro. Filiae regum. Varietate. Justitiae Domini.
Factus est,@# etc. #In ea sanctific.,@# etc. #Filiorum,@# etc.
Omnis ergo diatessaron vel diapente vel diapason
species a quovis tropo, cujus est, incipit, et in
eumdem desinit. Quapropter illae species, quae ab
uno incipiunt et in alium desinunt, licet quidem regularem
tonorum et semitonii positionem habeant,
tamen non sunt omnino naturales, ut D et G E et a.
Aliae quoque quae, in quo incipiunt, non finiuntur
tropo, nec consuetam diatessaron habent positionem,
id est, duos tonos et semitonium ut est f et
omnino abjiciendae sunt. Similiter et diapente B et f
quae non habent III tonorum et semitonii positionem,
non sunt recipiendae. Unde omnes regulares diatessaron
species a gravibus, diapente vero a finalibus
oriuntur.
Tetrachorda in monochordo bifariam fiunt, scilicet
secundum mensuram et secundum troporum institutionem.
Quae autem secundum mensuram construuntur,
habent s in ultimo. Nam ita numerantur
t [o] t [o] s. habent quoque conjunctionem tetrachorda,
quod Graece dicitur synaphe in E. Disjunctos vero
tonos, quod graece dicitur diezeusis, inter A et B.
Quae vero secundum troporum institutionem construuntur,
habent s. in medio. Nam ita numerantur.
t [o] s t [o] Habent quoque synaphe in D et d diezeusin
vero in A et G et inter a et g. In hac tetrachordorum
institutione cujusque tetrachordi prima littera
proti est, secunda deuteri, tertia triti, quarta communis
proto et tetrardo, ut D et d vel specialis tetrardi,
ut G et g. Protus habet diatesseron A D a d
deuterus vero B E e tritus quoque C F c f tetrardo
servit D G et d g.
Dorius est authenticus, hypodorius subjugalis,
phrygius authenticus, hypophrygius subjugalis, lidius
authenticus, hypolidius subjugalis, mixolidius
dicitur authenticus, hypomixolidius subjugalis.
Quod itaque tropi vocantur protus, deuterus, tritus | null | cafc2fcb-2694-45b0-9233-6950e10b984f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
tetrardus, id est primus, secundus, tertius,
quartus, hoc fit positione monochordi, non pro dignitate.
Quisque enim illorum per se authenticus est,
id est auctoralis sive magister.
Ab A usque D omnes diatessaron species construuntur
naturaliter, quia in quarto spatio totius
monochordi diatessaron reperitur. Prima autem
diatesseron species est proti, ab A in D constans
t [o] s t [o]. Secunda est deuteri a B in E constans s t [o] t [o].
Tertia est triti a C in F constans t [o] t [o] s. Quarta est
communis proto et tetrardo constans eadem forma
qua prima, ut a D in G. Si ea protus utitur ascendendo
ut est: #Fac mecum.@# Tetrardus vero descendendo,
ut est: #Dabo in Sion Judaea et Jerusalem.@# Si
quam aliam diatessaron speciem inveneris, quia in
hac regulari institutione locum non habet, repudianda
est, ut est ab F in constans t [o] t [o] t [o].
#Qualiter diapason species construuntur.@#
Omnes diapason species ita construuntur, ut a
priori diapason incipiant, et in posteriori desinant;
quia in secundo totius monochordi spatio diapason
reperitur. Sciendum est, quod omnis cantilenae legalis
ascensus et descensus per diapason construitur.
Prima autem diapason species est subjugalis proti
ab A in a media D secunda est subjugalis deuteri
a B in , media E. Tertia est subjugalis triti a C
in c media F. Quarta est communis proti et tetrardi
subjugalis a D in d media G. Hic est legitimus subjugalium
ascensus et descensus.
Item ad ascensum et descensum authenticorum
quatuor diapason species numerantur. Si de prima
dictum est, quod quarta sit, quantum ad subjugalem
tetrardi, prima quantum ad protum authenticum
haec est a D in d media a. Secunda est deuteri authentici
ab E in e media . Tertia est triti authentici,
a F in f media c. Quarta est tetrardi authentici
a G in g media d. Hic est legitimus authenticorum
ascensus et descensus. Reliquarum in utramvis partem
vocum adjectiones licentia vel auctoritate fiunt.
Duo sunt diapason. In utroque horum omnis tropus
duas habet litteras. Protus in priori habet A D
in secundo a d. Deuterus in priori habet B E in
secundo , e. Tritus in priori habet C F in secundo
c f tetrardus in priori habet D et G in secundo
d et g.
Subjugales in gravibus principantur, ab excellentibus
excluduntur, in finalibus et superioribus
communicant. Graves et superiores subjugalium finales
et excellentes limites sunt authenticorum. Tetrachordum
gravium est gravissimus cantilenae descensus.
Tetrachordum finalium est melodiae exitus.
Tetrachordum superiorum dat initia differentiarum,
id est #saeculorum amen,@# excipitur #saeculorum amen@#
secundi toni. Tetrachordum excellentium est altissimus
cantilenae ascensus.
Authentici in finalibus terminantur, in superioribus
mediantur, et per #saeculorum amen@# initiantur, in excellentibus
exaltantur, subjugales in gravibus deponuntur,
in finalibus mediantur, et terminantur, in
superioribus exaltantur.
Protus in authentica ratione constans a D in d
habet mediam a. Deuterus in authentica ratione
constans ab E in e habet mediam . Tritus in authentica
ratione constans ab F in f habet mediam C.
Tetrardus in authentica ratione constans a G in g
habet mediam d. In subjugalibus medietates et fines
unum sunt.
In authenticis medietates et #saeculorum amen@# idem
sunt. Protus indifferenter constans ab A in d habet
duas medias d et a. Deuturus indifferenter constans
a B in e habet duas medias E et . Tritus indifferenter
constans a C in F habet duas medias F et c. Tetrardus
indifferenter constans a D in g habet duas
medias G et d. Subjugales a gravibus per finales in
superiores ascendunt. Authentici a finalibus per superiores
in excellentes scandunt. Subjugales diatessaron
infra, diapente supra, authentici autem
diapente infra, diatessaron habent supra.
#De agnitione quatuor modorum.@#
Primus modus vocum fit, ubicunque vox tono poterit
remitti, et prima specie diapente intendi, ut in A et
D, a et d principalibus chordis proti valet agnosci,
ut haec probat antiphona #Prophetae praedicaverunt,@#
Secundum modum vox ditono remissa, et secunda
specie diatessaron intensa pandit, qui | null | 5c7efb3f-5091-4fbf-b20f-388e23002813 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fit in B et E,
et e principalibus chordis deuteri, hunc plagaliter
haec pandit antiphona #Gloria haec est.@# Tertius modus
tertia specie diatessaron remittitur, et ditono intenditur,
sicut triti speciales chordae C F c et f declaclarant.
Hujus modi indicium est in hac plagali
antiphona: #Modicum et non videbitis.@# Quartum
modum vocum tono intensum, et quarta specie
diapente remissum tetrardo aptamus: quia ipsius
principales chordae D et G d et g illum conficiunt,
qui modus et authentice et plagaliter dignoscitur in
Antiphona: #Si vere fratres. Multi veniunt.@# Notandum
est, quod cum quisque troporum in propria chorda #saeculorum amen@#
habeat, utpote protus in a tritus
in c tetrardus in d solus deuterus #saeculorum amen@#
propter imperfectionem semitonii a transfert in c.
Nullus autem subjugalis cum suo magistro in eadem
littera #saeculorum amen@# collocat, sed semper inferius,
utpote protus in a sola ejus plaga in f deuterus in
c plaga ejus in a tritus in c plaga ejus in a tetrardus
solus d plaga ejus in c.
Quaeritur de specie diapason, quae est a D in d
cum sit tam proto, quam tetrardo communis, quare
non unum, sed duos modos efficiat. Quod ita solvitur,
protus habet finem in D mediam distinctionem
in a tetrardi subjugales habet tam finem quam mediam
distinctionem in G protus vero versans in
subdistinctionibus, mediisque distinctionibus, et fine
circa a vel D propriam quoque diatessaron et diapente
speciem frequentat; subjugalis autem tetrardi
suis quoque speciebus intentus per cola, et commata
maxime circa G versans, diversos omnino modos
efficiunt, protus saepius intendendo, tetrardus vero
saepius remittendo.
Sola littera D in monochordo bis principalis est,
est enim proti eadem principalis. Ipsius enim diatessaron
a et d circumscribitur. Est etiam eadem D
ejusdem proti cantilenae finalis. Littera ipsa d principalis
est tertrardi. Per ipsam enim et per specialem
suam g ejus diatesseron circumscribitur. Unde
eadem quarta diatessaron species proti est tantum
in forma, propria autem tetrardi, quia ejus principalibus
chordis d et g clauditur. Est communis
eadem D, quia est ultima gravium et prima finalium.
Est et finis proti, et gravissimus tetrardi D per
diatessaron descensus. Littera superius d altissimus
est proti ascensus ac tetrardi #saeculorum amen,@# et
ultima est superiorum, et prima excellentium.
Omnis vox ad sibi vicinam et jusum vel susum
semitonium est aut tonus, omnis vox ad tertiam a
se semiditonus est, aut ditonus. Omnis vox ad quartam
a se, diatessaron est, exceptis F et quadrato.
Omnis vox ad quintam a se diapente est, exceptis
B et F b et f.
Omnis cantus una vel duabus vocibus infra finalem
descendens et super diapente aliquam vel omnes
suas voces si attigerit, authentici erit. Omnis
cantus, qui IV. sive V vocibus infra finalem descenderit,
et nihil super diapente tetigerit, subjugalis
erit. Omnis cantus, qui plene plagalem depositionem
habuerit, si super diapente unam vel duas
voces tetigerit, subjugalis erit. Omnis cantus infra
finalem unam vocem habens, et supra diapente non
vadens, subjugalis erit. Omnis cantus in V vocibus
tantum se continens potest esse communis, sed ei
tribuatur, cujus frequentior habetur. Omnis cantus
ad V voces non pertingens pro sui imperfectione
subjugalis erit.
#De inventione synemenon.@#
Vult ita synemenon vocum gravitas ut acumen,
Illud ab hac duplici poterit ratione probari.
Respicit octavum quia quaevis vocula nervum
Vult quoque synemenon resonare suum diapason
Et propria specie stat quisque tropus diapente
Authentus supra, lateralis habet suus infra.
Vult protus ex prima, deutrus constare secunda,
Tertius ex trita specie, quartus quoque quarta.
Ecce proti deutri lateralis item quoque triti.
More suo jam non fieret nisi per synemenon.
Id cantus multi solidabunt Gregoriani.
Imperitat chordis primis protus in tetrachordis
Scilicet A D G quae designantur et a d.
Stans prima specie diatessaron et diapente.
Sic tetrachordorum voces habet ordo troporum
Stat deutris deutrus, quia vocibus ut speciebus
Sicut cuique datur series sua, sic variatur.
#De speciebus diatessaron.@#
Se diapente quater variat, diatessaron ut ter,
Stat natura tribus diatessaron in speciebus.
Limmate prima tono constat utrinque dato
Limma secunda tonis, postponit formula binis.
Tertia | null | e6dd6c17-bfc2-4a14-880e-3b91edb16455 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
limma tonos collocat ante duos.
A D diatessaron
B E diatessaron.
Γ C diatessaron.
#De speciebus diapente.@#
Sunt ita distinctae species quas fert diapente
Prima fit ex ditono, limmate, deque tono - ut a Γ ad D.
Et tritono deutra cum limmate tertia contra.
Constat quarta tono, limmate cum ditono.
#De proprietatibus troporum.@#
Nobilitas primi juvat anfractusque secundi
Quarti garrulitas placet, et tua trite voluptas
#Ubi tetrachordum et diezeuxis.@#
Ex his D G d tetrachorda notantur utrinque
Inter G simul A diezeusis bis patet una.
#De VI symphontis.@#
Symphoniae simplae sunt tres, totidem quoque junctae
Diapason simplae, diatessaron, et diapente
Dicuntur junctae, diapason cum diapente
Cum diapente tonus, diatessaron ad diapason.
#De cognatione proti et tetrardi.@#
Hinc aut inde tonum, si junxeris ad tetrachordum
Vel prima specie, quartave datur diapente
Inde prioratus primi patet atque tetrardi. | null | 1a00d65f-72f7-4997-a96a-fa3c27c29bbc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Regulae de ignoto cantu
Temporibus nostris super omnes homines fatui
sunt cantores; in omni enim arte valde plura sunt,
quae nostro sensu cognoscimus, quam ea, quae a magistro
didicimus. Perlecto enim solo psalterio omnium
librorum lectiones cognoscunt pueruli, et agriculturae
scientiam subito intelligunt rustici. Qui enim
unam vineam putare, unam arbusculam inserere,
unum asinum onerare cognoverit, sicut in uno facit,
in omnibus similiter, aut etiam melius facere non
dubitabit. Mirabiles autem cantores et cantorum
discipuli etiamsi per centum annos quotidie cantent,
nunquam per se sine magistro unam vel saltem parvulam
antiphonam cantabunt, tantum tempus in
cantando perdentes, in quanto et divinam et secularem
scripturam potuissent plene cognoscere.
Et quod super omnia mala magis est periculosum,
multi religiosi ordinis clerici et monachi psalmos et
sacras lectiones et nocturnas cum puritate vigilias,
et reliqua pietatis opera, per quae ad sempiternam
gloriam provocamur et ducimur, negligunt; dum
cantandi scientiam, quam consequi nunquam possunt,
labore assiduo et stultissimo persequuntur.
Illud quoque quis non defleat, quod tam gravis
error est in sancta Ecclesia, tamque periculosa
discordia, ut quando divinum officium celebramus,
saepe non Deum laudare, sed inter nos certare videamur.
Vix denique unus concordat alteri, non
magistro discipulus, nec discipulus condiscipulis:
unde factum est, ut non jam unum aut saltem pauca,
sed tam multa sint antiphonaria, quam multi
sunt per singulas ecclesias magistri, vulgoque jam
dicitur antiphonarium non Gregorii, sed Leonis aut
Alberti, aut cujuscumque alterius; cumque unum
discere sit valde difficile, de multis non est dubium,
quin sit impossibile.
Qua in re cum pro sua ipsi voluntate multa commutent,
aut parum aut nihil mihi indignari debent,
si a communi usu vix in paucis abscedo, ut ad communem
artis regulam uniformiter omnis cantilena
recurrat. Quoniam vero haec omnia mala et multa
alia eorum culpa eveniunt, qui antiphonaria faciunt,
valde moneo et contestor, ne aliquis amplius praesumat
antiphonarium neumare, nisi qui secundum
subjectas regulas bene potest et sapit ipsam artem
perficere; alioquin certissime erit magister erroris,
quicumque non prius fuerit discipulus veritatis.
Taliter etenim Deo auxiliante hoc antiphonarium
notare disposui, ut per eum posthac leviter aliquis
sensatus et studiosus cantum discat; et postquam
partem ejus per magistrum bene cognoverit, reliqua
per se sine magistro indubitanter agnoscit. De quo
si quis me mentiri putat, veniat, experiatur et videat,
quod tale hoc apud nos pueruli faciunt, qui
pro psalmorum et vulgarium litterarum ignorantia
saeva adhuc suscipiunt flagella, qui saepe et ipsius
antiphonae, quam per se sine magistro recte possunt
cantare, verba et syllabas nesciunt pronuntiare:
quod cum Dei adjutorio leviter sensatus et studiosus
aliquis poterit facere, si, cum quanto studio
neumae disponantur, curet agnoscere.
Ita igitur disponuntur voces, ut unusquisque sonus,
quantumlibet in cantu repetatur, in uno semper
et suo ordine inveniatur. Quos ordines, ut melius
possis discernere, spissae ducuntur lineae, et
quidam ordines vocum in ipsis fiunt lineis, quidam
vero inter lineas in medio intervallo et spatio linearum.
Quanticumque ergo soni in una linea vel in uno
spatio sunt, omnes similiter sonant. Ut autem et
illud intelligas, quantae lineae vel spatia unum habent
sonum, quibuslibet lineis vel spatiis quaedam litterae
de monochordo praefigurantur, atque etiam colores
superducuntur: unde datur intelligi, quia in toto
antiphonario et in omni cantu quantaecumque lineae
vel spatia unam eamdemque habent litteram vel
eumdem colorem, ita per omnia similiter sonant,
tamquam si omnes in una linea fuissent, quia sicut
linea unitatem sonorum, ita per omnia littera vel
color unitatem significat linearum, ac per hoc etiam
sonorum.
Quodsi secundum ordinem sonorum ab ipsa littera
vel colorata linea ubique inspicias, et illud aperte
cognosces, quia in omnibus secundis ordinibus eadem
vocum et neumarum est unitas. Similiter de
tertio vel quarto ordine et reliquis intellige, sive
superiores sive inferiores ordines cernas.
Igitur certissime constat, quia omnes neumae vel
soni in ejusdem litterae vel coloris lineis similiter positi,
vel dissimiliter litterata vel colorata linea pariter
elongati, per omnia similiter sonant: in diversis
autem lineis vel spatiis etiam similiter factae neumae
nequaquam similiter sonant. Ideoque quamvis perfecta
sit positura neumarum, caeca omnino est, et
nihil valet sine adjunctione litterarum vel colorum | null | f2165da4-3ad6-4f3e-8cef-e33f6d571cbc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Duos enim colores ponimus, crocum scilicet et rubeum,
per quos colores valde utilem tibi regulam
trado, per quam aptissime cognosces de omni neuma
et unaquaque voce, de quali tono sit, et de quali
littera monochordi: si tamen, ut valde est opportunum,
monochordum et tonorum formulas in frequenti
habeas usu.
Septem vero sunt litterae monochordi, sicut plenius
postea monstrabo. Ubicumque ergo videris crocum,
ipsa est littera tertia C. et ubicumque videris
minium, ipsa est littera sexta F. sive in lineis, sive
inter lineas ipsi ducantur colores. Igitur tertio ordine
sub croco prima est littera A. in qua tonus primus
(et) vel secundus: super hanc juxta crocum
secunda littera B. in qua est tonus tertius vel quartus.
Deinde in ipso croco est vox (id est) vel littera
tertia C. in qua est tonus quintus et sextus. Vicina
super crocum et tertia sub minio, est littera quarta
D. in qua est tonus primus vel secundus. Proxima
est minio quinta E. in qua tonus tertius vel quartus.
In ipso est minio littera sexta F. in qua tonus quintus
vel sextus. Juxta super minium septima est G.
in qua tonus septimus vel octavus. Deinde prima
repetitur a. tertio ordine super minium et tertio
subter crocum, in qua tonus primus (et) vel secundus,
ut dictum est. Post quam omnes aliae reiterantur
prioribus in nullo dissimiles. Quae omnia plenius
haec te figura docebit.
I.
d [d]
II.
V.
c [c]
VI.
III.
[ ]
IV.
I.
a [a]
II.
VII.
g
VIII.
V.
f
VI.
III.
e
IIII.
I.
d.
II.
V.
c.
VI.
III.
IIII.
I.
a
II.
VII.
G
VIII.
V.
F
VI.
III.
E
IIII.
I.
D
II.
V.
C
VI.
III.
B
IIII.
I.
A
II.
VII.
Γ
VIII.
Quamvis autem duo semper toni in una sint littera
vel voce, tamen multo melius et frequentius
conveniunt singulis neumis ac sonis formulae secundi
toni, quarti, sexti et octavi. Nam formulae primi,
tertii, quinti et septimi non conveniunt, nisi cum
cantus ab alto descendens in gravem devenerit finem.
Illud tandem cognosce, quod si vis in his notis
proficere, necesse est ut aliquantos cantus ita memoriter
discas, ut per singulas neumas modos vel
sonos omnes, qui, vel quales sint, memoriter sentias.
Quod quidem longe aliud est memoriter sapere,
quam memoriter canere, cum illud soli habeant sapientes,
hoc vel saepe faciant imprudentes. Et simplicibus
quidem ad cognoscendas simpliciter neumas
ista sufficiant. Quomodo autem liquescant voces, et
an adhaerenter vel discrete sonent. Quaeve sint morosae
et tremulae, et subitaneae, vel quomodo cantilena
distinctionibus dividatur, et an vox sequens ad
praecedentem gravior, vel acutior, vel aequisona sit,
facili colloquio in ipsa neumarum figura monstratur,
si, ut debent, ex industria componantur.
EPILOGUS. #De modorum formulis et cantuum qualitatibus.@#
Vocum modus, veterum editus voto, disgregatus a
vero et recto cantionis genere, et in chromaticam
mollitiem deductus ob rationis penuriam num ad
priorem statum labore haud facili reductus est.
Etenim quia (qui) ab auctoribus est editus, moderaminis
jamjamque gravitate carebat. Nec mirum;
cum enim existerent quidam, qui illum aurium arbitrio
commiserint, quidam vero potiori agentes
consilio rationibus adsignarint, utrique, prout voluntas
tulit, diversi diversa scripserunt. Itaque
prout possumus, rationis speculatores sequentes,
breviter et strictim prosequamur.
CAPITULA.
1. De motione et vocis acumine, seu gravitate.
2. De integritate et diminutione.
3. De consonantia, seu minus convenientia vocum
earumdem.
4. De affinitatibus diversarum vocum. De proprio
vel adjectivo accidenti unicuique.
De modorum quatuor generibus, eorumque partitione
cum differentibus distinctionibus.
De formulis differentiarum, et earum proprietatibus.
I.
Vox est aer ictus auditu sensibilis, quantum in
ipso est. Omnis autem vox aut est continua, aut divisa.
Continua est, ubi sic se vocum sequitur ordo,
ut unius finis | null | 20b0b42e-1a40-4c45-97e4-e79357719c44 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, alteriusque principium discerni facile
non possit; sicut fit cum in coelesti arcu colorum
habitudines spectamus. Sic enim rubens cernitur,
ut tamen ejus initium vel finis comprehendi non valeat.
Sic est in reliquis. Divisa vero, quae singillatim
profertur. Nulla vero vox fit, nisi motus praecedat.
Praecedente autem motu, si fuerit velox, spissiores
et acutiores reddit voces, si autem rarus,
graves et grossiores.
Musica vox fit motione, motio autem habet in se
tenorem. Quod quantitatem motionis exsequitur; ita
ut si motus fuerit brevis, perparvus existat et
tenor: si major, ampliorem habebit tenorem. Musicus
autem motus fit sex solummodo modis, id est,
tono, semitonio, semiditono, vel trihemitonio, ditono,
diatessaron et diapente. Intueri ergo libet, ut
secundum quod creverit motus, crescat et tenor;
verbi gratia: Ditonus duplum tonum, propterea et
duplum habebit tenorem. Tenor autem est mora
uniuscujusque vocis, quem ut tempus grammatici in
syllabis brevibus et longioribus superscribunt.
II.
Ex supradictis autem motibus alii existunt integri,
id est, qui monochordum regulariter partiuntur,
ut tonus, et reliqui: alii autem ab integritate
deficiunt, qui monochordum aequis ponderibus
dividi nequeunt, ut semiditonus. Tonus ergo integra
dimensio est, quia per sesquioctavam proportionem
regularis monochordi partionem assequitur; diatessaron
vero per sesquitertiam; diapente autem per
sesquialteram. Quapropter tonus omnis fit novenis
passibus, diatessaron quaternis, diapente vero ternis.
Diapason autem ubique fit duobus passibus,
cum et vicissim sibi in consonantiarum partibus
succedunt.
III.
Omnis autem cantilena septem dissimilibus
vocibus perficitur, ex quibus aliae sunt consonae,
aliae vero dissonae. Prima itaque et quarta vox ternas
in depositione, ac binas in elevatione simillimas
habent formulas. At secunda et quinta quatuor in
depositione, et unam in elevatione. Porro tertia et
sexta quatuor ab inferioribus similes habent formulas,
a superioribus nec unam. Post has quarta a septima
dissociatur amplius, nec ullam retinent proportionum
consonantiam ad se invicem. Itemque
prima et quinta a superioribus similes habent formulas,
a depositione autem neminem. Secunda vero
ac sexta quaternis formulis similibus elevantur, ac
una deponuntur: unde et utraque proto adscribuntur.
Tertia vero et septima ternas elevationes ac
binas depositiones habent, similesque deuteri modi
exstant. Nam ergo quarta cum octava minus in una
elevatione conveniunt. Notandumque, quia unius hae
esse dicantur modi, quae elevatione magis conveniunt.
Quae quamvis unius esse dicantur modi, habentes
similes elevationes et depositiones, nullatenus
tamen aliqua ex his cum aliqua sibi depositione
concordanti elevatione concordat, aut convenienti
in elevatione depositioni concordat.
IV.
Unaquaeque vero vocum habet aliquid proprium,
dum earum affinitas non ex toto acumine vel
gravitate concordant, et aliqua semper similitudine
cum extraneis admiscentur, id est, cum eis, qui alterius
modi sunt, utpote D. et A. quae affines sunt, id
est, unius modi non sunt proto tum similes, sed singillatim
proprias retinent qualitates, dum D. deponitur
tono, semitonio, et iterum elevatur tono, semitonio,
tritono, et semiditono usque ad aliud d. acutum.
Itemque A. ditono deponitur et semiditono,
elevatur autem per tonum, semitonium et ditonum
usque ad aliud a. acutum. Sed satis nunc ostensam
esse dissimilitudinem inter affines voces arbitror.
Nunc et similium vocum edisseram similitudinem:
dum enim D. sit protus, et G. tetrardus, utraque
tamen semitonio et ditono deponuntur, et ea symphonia,
quae D. continetur, si sit depositiva, tum
modo et G. cani potest; quod exemplo patet in antiphona
hac.
#Spiritus [c] alme illustrator omnium.@#
V.
Sunt autem modi vocum quatuor, id est, protus,
deuterus, tritus, tetrardus, qui et totidem subjugales
habent; et principales quidem authentos
dicimus, subjugales autem plagis nominamus.
Eorum differentia talis est. Cum quilibet cantus octo
vocibus ascendat, descendat vero quinque, atque inter
omnes sint XII. una ex his bis annumerata graves
omnes cum aliqua parte acutarum plagis attribuunt.
Porro authentis cunctae acutae cum aliquantis
gravium conveniunt. Notatoque, quod sint tres ordines
vocum, id est, graves, mediae et acutae. Ex
quibus mediae semper annectuntur utrisque, acutae
autem conveniunt authentis, | null | 2b2c3727-31a8-4feb-9cc8-24a289a372a5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et graves plagibus. Et
sic semper tres ex ambabus partibus utrorum sunt
propriae.
VI.
Differentiarum autem horum modorum formulae
secundum principia cantuum dispositae sunt.
Et quemadmodum finalis vox aliquem proprium
modum metitur, sic et rationabiliter principia eorumdem
cantuum aptiores sibi formulas coaptent,
quatenus sit pulchra connexio quae secundum proprios
in unaquaque dirigatur motus.
Quos motus nempe diximus fore sex, qui cum
tribus applicantur adherectionibus, in unoquoque
modo diversas et ampliores, et in quibusdam
districtiores formulas efficiunt, secundum quod unicuique
motiones cum adherectionibus adjungere
possunt. Nec aliquis modorum ampliores permittitur
habere formulas, nisi quae ex ipso regulariter generari
poterunt; ut sit cautela permaxima in vocum modulis,
dum qualitatibus et quantitatibus excreverint.
Quocirca musicus motus continet qualitatem et
quantitatem. Quod si desierit qualitatem quantitatemque
motus habere, jam non musicus motus erit.
Qualitas autem motus est, utrum sit protus vel
deuterus, aut quilibet alius modus. Quantitas autem,
utrumnam sit duplus, sesquialter aut sesquitertius.
Qualitas in modorum speciebus, quantitas in magnitudine
praescribitur motuum. Praeterea et modorum
diversae species non minima praepollent quantitate
seu qualitate, dum unus in modum historiae recto
et tranquillo feratur cursu; alter vero anfractis saltibus
concinatur; alius videatur garrulus, et saevus
in sublime extollens audientium animos. Item vero
placidus laetitiamque indicans morum; quod cuique
prudenti satis patebit, curare si studuerit.
Diversas autem habent formulas singuli modorum,
quas regulariter sic de unoquoque producimus
modo. Primo omnium constituatur musicus motus,
in quo sit qualitas et quantitas, ex quo regularis
vox oritur. Ex qualitate autem modi et ex quantitate
singuli procreantur motus. Vox autem fit praepositiva,
appositiva et subpositiva. Quae dum simul
permixtae fuerint, regulares et probatissimas in unoquoque
modo confert formulas. Quod ut facilius pateat,
figuram subjecimus, quo facilior per oculos via sit.
Igitur protus decem habet regulares formulas, id
est sex praepositivas, et tres appositivas, unamque
subpositivam. Et hae quidem, quae praepositivae sunt,
fiunt tono, ditono, semiditono vel trihemitonio, et
diapente. Appositivae sunt, quae in eadem voce, qua
formula finitur, antiphonae principium ponitur. Et
hae quidem duobus modis fiunt, id est aliquando in
prima voce, id est, ea quae finem terminat: interdum in
affinibus, in his videlicet quae finali voce per sex supradictas
consonantias conveniunt. Subpositivae, autem
fiunt semiditono. Et dicuntur subpositivae eo quod fines
formularum sub principia ducantur antiphonarum.
Quoniam vero protus duas diversas in una terminatione
habere videtur formulas, libet intueri uberius,
quibus distinctionibus utraque discerni valeant,
cum una ex his sit authentica, altera plagalis. Et
secundum quod in proto diffinitum fuerit, teneatur
et in reliquis. Formulas igitur authenti proti quinto
loco a finali voce disponimus; quod et in reliquis
authentis similiter facimus. Formulas autem ejusdem
plagae tertia a finali voce constituimus. Hinc
itaque custodiendum, ut in plagis distinctionum
fines vel principia nullo modo super formulas sibi
attributas ponantur. Quod si evenerit, mox in authenti
transit potestatem, quia solis authentis licet
intendere fines, principiave distinctionum ad quintas.
Et quemadmodum illicitum est plagis super
proprias formulas distinctionum summam intendere:
ita et authentis non est opportunum, summam
earumdem plagarum intendere, nisi transferantur.
Sicque singuli propriam amittunt vim, dum alterius
nituntur adsumere gradum.
Protus adest denis formarum nexus habenis,
Quae modum authenticum nectunt undique totum.
Hae tibi sint cordi, jugiter habeantur in ore.
Has, quaeso, ne minuas, poteris si addere curas.
Regulae de ignoto cantu
Temporibus nostris super omnes homines fatui
sunt cantores; in omni enim arte valde plura sunt,
quae nostro sensu cognoscimus, quam ea, quae a magistro
didicimus. Perlecto enim solo psalterio omnium
librorum lectiones cognoscunt pueruli, et agriculturae
scientiam subito intelligunt rustici. Qui enim
unam vineam putare, unam arbusculam inserere,
unum asinum onerare cognoverit, sicut in uno facit,
in omnibus similiter, aut etiam melius facere non
dubitabit. Mirabiles autem cantores et cantorum
discipuli etiamsi per centum annos quotidie cantent,
nunquam per se sine magistro unam vel saltem parvulam
antiphonam cantabunt, tantum tempus in
cantando perdentes, in quanto et divinam et secularem
scripturam potuissent plene cognoscere.
Et quod super omnia mala magis est periculosum,
multi religiosi ordinis clerici et monachi | null | cbfab03a-1c7e-4160-b3fa-badedca9d5c8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
psalmos et
sacras lectiones et nocturnas cum puritate vigilias,
et reliqua pietatis opera, per quae ad sempiternam
gloriam provocamur et ducimur, negligunt; dum
cantandi scientiam, quam consequi nunquam possunt,
labore assiduo et stultissimo persequuntur.
Illud quoque quis non defleat, quod tam gravis
error est in sancta Ecclesia, tamque periculosa
discordia, ut quando divinum officium celebramus,
saepe non Deum laudare, sed inter nos certare videamur.
Vix denique unus concordat alteri, non
magistro discipulus, nec discipulus condiscipulis:
unde factum est, ut non jam unum aut saltem pauca,
sed tam multa sint antiphonaria, quam multi
sunt per singulas ecclesias magistri, vulgoque jam
dicitur antiphonarium non Gregorii, sed Leonis aut
Alberti, aut cujuscumque alterius; cumque unum
discere sit valde difficile, de multis non est dubium,
quin sit impossibile.
Qua in re cum pro sua ipsi voluntate multa commutent,
aut parum aut nihil mihi indignari debent,
si a communi usu vix in paucis abscedo, ut ad communem
artis regulam uniformiter omnis cantilena
recurrat. Quoniam vero haec omnia mala et multa
alia eorum culpa eveniunt, qui antiphonaria faciunt,
valde moneo et contestor, ne aliquis amplius praesumat
antiphonarium neumare, nisi qui secundum
subjectas regulas bene potest et sapit ipsam artem
perficere; alioquin certissime erit magister erroris,
quicumque non prius fuerit discipulus veritatis.
Taliter etenim Deo auxiliante hoc antiphonarium
notare disposui, ut per eum posthac leviter aliquis
sensatus et studiosus cantum discat; et postquam
partem ejus per magistrum bene cognoverit, reliqua
per se sine magistro indubitanter agnoscit. De quo
si quis me mentiri putat, veniat, experiatur et videat,
quod tale hoc apud nos pueruli faciunt, qui
pro psalmorum et vulgarium litterarum ignorantia
saeva adhuc suscipiunt flagella, qui saepe et ipsius
antiphonae, quam per se sine magistro recte possunt
cantare, verba et syllabas nesciunt pronuntiare:
quod cum Dei adjutorio leviter sensatus et studiosus
aliquis poterit facere, si, cum quanto studio
neumae disponantur, curet agnoscere.
Ita igitur disponuntur voces, ut unusquisque sonus,
quantumlibet in cantu repetatur, in uno semper
et suo ordine inveniatur. Quos ordines, ut melius
possis discernere, spissae ducuntur lineae, et
quidam ordines vocum in ipsis fiunt lineis, quidam
vero inter lineas in medio intervallo et spatio linearum.
Quanticumque ergo soni in una linea vel in uno
spatio sunt, omnes similiter sonant. Ut autem et
illud intelligas, quantae lineae vel spatia unum habent
sonum, quibuslibet lineis vel spatiis quaedam litterae
de monochordo praefigurantur, atque etiam colores
superducuntur: unde datur intelligi, quia in toto
antiphonario et in omni cantu quantaecumque lineae
vel spatia unam eamdemque habent litteram vel
eumdem colorem, ita per omnia similiter sonant,
tamquam si omnes in una linea fuissent, quia sicut
linea unitatem sonorum, ita per omnia littera vel
color unitatem significat linearum, ac per hoc etiam
sonorum.
Quodsi secundum ordinem sonorum ab ipsa littera
vel colorata linea ubique inspicias, et illud aperte
cognosces, quia in omnibus secundis ordinibus eadem
vocum et neumarum est unitas. Similiter de
tertio vel quarto ordine et reliquis intellige, sive
superiores sive inferiores ordines cernas.
Igitur certissime constat, quia omnes neumae vel
soni in ejusdem litterae vel coloris lineis similiter positi,
vel dissimiliter litterata vel colorata linea pariter
elongati, per omnia similiter sonant: in diversis
autem lineis vel spatiis etiam similiter factae neumae
nequaquam similiter sonant. Ideoque quamvis perfecta
sit positura neumarum, caeca omnino est, et
nihil valet sine adjunctione litterarum vel colorum.
Duos enim colores ponimus, crocum scilicet et rubeum,
per quos colores valde utilem tibi regulam
trado, per quam aptissime cognosces de omni neuma
et unaquaque voce, de quali tono sit, et de quali
littera monochordi: si tamen, ut valde est opportunum,
monochordum et tonorum formulas in frequenti
habeas usu.
Septem vero sunt litterae monochordi, sicut plenius
postea monstrabo. Ubicumque ergo videris crocum,
ipsa est littera tertia C. et ubicumque videris
minium, ipsa est littera sexta F. sive in lineis, sive
inter lineas ipsi ducantur colores. Igitur tertio ordine
sub croco prima est littera A. in qua tonus primus
(et) vel secundus: super hanc juxta crocum
secunda littera B. in qua est tonus tertius vel quartus. | null | 85397ef4-a977-4c3f-9739-ec7a2d35d517 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Deinde in ipso croco est vox (id est) vel littera
tertia C. in qua est tonus quintus et sextus. Vicina
super crocum et tertia sub minio, est littera quarta
D. in qua est tonus primus vel secundus. Proxima
est minio quinta E. in qua tonus tertius vel quartus.
In ipso est minio littera sexta F. in qua tonus quintus
vel sextus. Juxta super minium septima est G.
in qua tonus septimus vel octavus. Deinde prima
repetitur a. tertio ordine super minium et tertio
subter crocum, in qua tonus primus (et) vel secundus,
ut dictum est. Post quam omnes aliae reiterantur
prioribus in nullo dissimiles. Quae omnia plenius
haec te figura docebit.
I.
d [d]
II.
V.
c [c]
VI.
III.
[ ]
IV.
I.
a [a]
II.
VII.
g
VIII.
V.
f
VI.
III.
e
IIII.
I.
d.
II.
V.
c.
VI.
III.
IIII.
I.
a
II.
VII.
G
VIII.
V.
F
VI.
III.
E
IIII.
I.
D
II.
V.
C
VI.
III.
B
IIII.
I.
A
II.
VII.
Γ
VIII.
Quamvis autem duo semper toni in una sint littera
vel voce, tamen multo melius et frequentius
conveniunt singulis neumis ac sonis formulae secundi
toni, quarti, sexti et octavi. Nam formulae primi,
tertii, quinti et septimi non conveniunt, nisi cum
cantus ab alto descendens in gravem devenerit finem.
Illud tandem cognosce, quod si vis in his notis
proficere, necesse est ut aliquantos cantus ita memoriter
discas, ut per singulas neumas modos vel
sonos omnes, qui, vel quales sint, memoriter sentias.
Quod quidem longe aliud est memoriter sapere,
quam memoriter canere, cum illud soli habeant sapientes,
hoc vel saepe faciant imprudentes. Et simplicibus
quidem ad cognoscendas simpliciter neumas
ista sufficiant. Quomodo autem liquescant voces, et
an adhaerenter vel discrete sonent. Quaeve sint morosae
et tremulae, et subitaneae, vel quomodo cantilena
distinctionibus dividatur, et an vox sequens ad
praecedentem gravior, vel acutior, vel aequisona sit,
facili colloquio in ipsa neumarum figura monstratur,
si, ut debent, ex industria componantur.
EPILOGUS. #De modorum formulis et cantuum qualitatibus.@#
Vocum modus, veterum editus voto, disgregatus a
vero et recto cantionis genere, et in chromaticam
mollitiem deductus ob rationis penuriam num ad
priorem statum labore haud facili reductus est.
Etenim quia (qui) ab auctoribus est editus, moderaminis
jamjamque gravitate carebat. Nec mirum;
cum enim existerent quidam, qui illum aurium arbitrio
commiserint, quidam vero potiori agentes
consilio rationibus adsignarint, utrique, prout voluntas
tulit, diversi diversa scripserunt. Itaque
prout possumus, rationis speculatores sequentes,
breviter et strictim prosequamur.
CAPITULA.
1. De motione et vocis acumine, seu gravitate.
2. De integritate et diminutione.
3. De consonantia, seu minus convenientia vocum
earumdem.
4. De affinitatibus diversarum vocum. De proprio
vel adjectivo accidenti unicuique.
De modorum quatuor generibus, eorumque partitione
cum differentibus distinctionibus.
De formulis differentiarum, et earum proprietatibus.
I.
Vox est aer ictus auditu sensibilis, quantum in
ipso est. Omnis autem vox aut est continua, aut divisa.
Continua est, ubi sic se vocum sequitur ordo,
ut unius finis, alteriusque principium discerni facile
non possit; sicut fit cum in coelesti arcu colorum
habitudines spectamus. Sic enim rubens cernitur,
ut tamen ejus initium vel finis comprehendi non valeat.
Sic est in reliquis. Divisa vero, quae singillatim
profertur. Nulla vero vox fit, nisi motus praecedat.
Praecedente autem motu, si fuerit velox, spissiores
et acutiores reddit voces, si autem rarus,
graves et grossiores.
Musica vox fit motione, motio autem habet in se
tenorem. Quod quantitatem motionis exsequitur; ita
ut si motus fuerit brevis, perparvus existat et
tenor: si major, ampliorem habebit tenorem. Musicus
autem motus fit sex solummodo modis, id est,
tono, semitonio, semiditono, vel trihemitonio, ditono,
diatessaron et diapente. Intueri | null | 089561fb-0263-499f-a6d7-0e29c2a43bc9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ergo libet, ut
secundum quod creverit motus, crescat et tenor;
verbi gratia: Ditonus duplum tonum, propterea et
duplum habebit tenorem. Tenor autem est mora
uniuscujusque vocis, quem ut tempus grammatici in
syllabis brevibus et longioribus superscribunt.
II.
Ex supradictis autem motibus alii existunt integri,
id est, qui monochordum regulariter partiuntur,
ut tonus, et reliqui: alii autem ab integritate
deficiunt, qui monochordum aequis ponderibus
dividi nequeunt, ut semiditonus. Tonus ergo integra
dimensio est, quia per sesquioctavam proportionem
regularis monochordi partionem assequitur; diatessaron
vero per sesquitertiam; diapente autem per
sesquialteram. Quapropter tonus omnis fit novenis
passibus, diatessaron quaternis, diapente vero ternis.
Diapason autem ubique fit duobus passibus,
cum et vicissim sibi in consonantiarum partibus
succedunt.
III.
Omnis autem cantilena septem dissimilibus
vocibus perficitur, ex quibus aliae sunt consonae,
aliae vero dissonae. Prima itaque et quarta vox ternas
in depositione, ac binas in elevatione simillimas
habent formulas. At secunda et quinta quatuor in
depositione, et unam in elevatione. Porro tertia et
sexta quatuor ab inferioribus similes habent formulas,
a superioribus nec unam. Post has quarta a septima
dissociatur amplius, nec ullam retinent proportionum
consonantiam ad se invicem. Itemque
prima et quinta a superioribus similes habent formulas,
a depositione autem neminem. Secunda vero
ac sexta quaternis formulis similibus elevantur, ac
una deponuntur: unde et utraque proto adscribuntur.
Tertia vero et septima ternas elevationes ac
binas depositiones habent, similesque deuteri modi
exstant. Nam ergo quarta cum octava minus in una
elevatione conveniunt. Notandumque, quia unius hae
esse dicantur modi, quae elevatione magis conveniunt.
Quae quamvis unius esse dicantur modi, habentes
similes elevationes et depositiones, nullatenus
tamen aliqua ex his cum aliqua sibi depositione
concordanti elevatione concordat, aut convenienti
in elevatione depositioni concordat.
IV.
Unaquaeque vero vocum habet aliquid proprium,
dum earum affinitas non ex toto acumine vel
gravitate concordant, et aliqua semper similitudine
cum extraneis admiscentur, id est, cum eis, qui alterius
modi sunt, utpote D. et A. quae affines sunt, id
est, unius modi non sunt proto tum similes, sed singillatim
proprias retinent qualitates, dum D. deponitur
tono, semitonio, et iterum elevatur tono, semitonio,
tritono, et semiditono usque ad aliud d. acutum.
Itemque A. ditono deponitur et semiditono,
elevatur autem per tonum, semitonium et ditonum
usque ad aliud a. acutum. Sed satis nunc ostensam
esse dissimilitudinem inter affines voces arbitror.
Nunc et similium vocum edisseram similitudinem:
dum enim D. sit protus, et G. tetrardus, utraque
tamen semitonio et ditono deponuntur, et ea symphonia,
quae D. continetur, si sit depositiva, tum
modo et G. cani potest; quod exemplo patet in antiphona
hac.
#Spiritus [c] alme illustrator omnium.@#
V.
Sunt autem modi vocum quatuor, id est, protus,
deuterus, tritus, tetrardus, qui et totidem subjugales
habent; et principales quidem authentos
dicimus, subjugales autem plagis nominamus.
Eorum differentia talis est. Cum quilibet cantus octo
vocibus ascendat, descendat vero quinque, atque inter
omnes sint XII. una ex his bis annumerata graves
omnes cum aliqua parte acutarum plagis attribuunt.
Porro authentis cunctae acutae cum aliquantis
gravium conveniunt. Notatoque, quod sint tres ordines
vocum, id est, graves, mediae et acutae. Ex
quibus mediae semper annectuntur utrisque, acutae
autem conveniunt authentis, et graves plagibus. Et
sic semper tres ex ambabus partibus utrorum sunt
propriae.
VI.
Differentiarum autem horum modorum formulae
secundum principia cantuum dispositae sunt.
Et quemadmodum finalis vox aliquem proprium
modum metitur, sic et rationabiliter principia eorumdem
cantuum aptiores sibi formulas coaptent,
quatenus sit pulchra connexio quae secundum proprios
in unaquaque dirigatur motus.
Quos motus nempe diximus fore sex, qui cum
tribus applicantur adherectionibus, in unoquoque
modo diversas et ampliores, et in quibusdam
districtiores formulas efficiunt, secundum quod unicuique
motiones cum adherectionibus adjungere
possunt. Nec aliquis modorum ampliores permittitur
habere formulas, nisi quae ex ipso regulariter generari
poterunt; ut sit cautela permaxima in vocum modulis,
dum qualitatibus et quantitatibus excreverint.
Quocirca musicus motus continet qualitatem et
quantitatem. Quod si desierit qualitatem quantitatemque | null | c046197d-fcbf-4482-8689-0eee75686d7c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
motus habere, jam non musicus motus erit.
Qualitas autem motus est, utrum sit protus vel
deuterus, aut quilibet alius modus. Quantitas autem,
utrumnam sit duplus, sesquialter aut sesquitertius.
Qualitas in modorum speciebus, quantitas in magnitudine
praescribitur motuum. Praeterea et modorum
diversae species non minima praepollent quantitate
seu qualitate, dum unus in modum historiae recto
et tranquillo feratur cursu; alter vero anfractis saltibus
concinatur; alius videatur garrulus, et saevus
in sublime extollens audientium animos. Item vero
placidus laetitiamque indicans morum; quod cuique
prudenti satis patebit, curare si studuerit.
Diversas autem habent formulas singuli modorum,
quas regulariter sic de unoquoque producimus
modo. Primo omnium constituatur musicus motus,
in quo sit qualitas et quantitas, ex quo regularis
vox oritur. Ex qualitate autem modi et ex quantitate
singuli procreantur motus. Vox autem fit praepositiva,
appositiva et subpositiva. Quae dum simul
permixtae fuerint, regulares et probatissimas in unoquoque
modo confert formulas. Quod ut facilius pateat,
figuram subjecimus, quo facilior per oculos via sit.
Igitur protus decem habet regulares formulas, id
est sex praepositivas, et tres appositivas, unamque
subpositivam. Et hae quidem, quae praepositivae sunt,
fiunt tono, ditono, semiditono vel trihemitonio, et
diapente. Appositivae sunt, quae in eadem voce, qua
formula finitur, antiphonae principium ponitur. Et
hae quidem duobus modis fiunt, id est aliquando in
prima voce, id est, ea quae finem terminat: interdum in
affinibus, in his videlicet quae finali voce per sex supradictas
consonantias conveniunt. Subpositivae, autem
fiunt semiditono. Et dicuntur subpositivae eo quod fines
formularum sub principia ducantur antiphonarum.
Quoniam vero protus duas diversas in una terminatione
habere videtur formulas, libet intueri uberius,
quibus distinctionibus utraque discerni valeant,
cum una ex his sit authentica, altera plagalis. Et
secundum quod in proto diffinitum fuerit, teneatur
et in reliquis. Formulas igitur authenti proti quinto
loco a finali voce disponimus; quod et in reliquis
authentis similiter facimus. Formulas autem ejusdem
plagae tertia a finali voce constituimus. Hinc
itaque custodiendum, ut in plagis distinctionum
fines vel principia nullo modo super formulas sibi
attributas ponantur. Quod si evenerit, mox in authenti
transit potestatem, quia solis authentis licet
intendere fines, principiave distinctionum ad quintas.
Et quemadmodum illicitum est plagis super
proprias formulas distinctionum summam intendere:
ita et authentis non est opportunum, summam
earumdem plagarum intendere, nisi transferantur.
Sicque singuli propriam amittunt vim, dum alterius
nituntur adsumere gradum.
Protus adest denis formarum nexus habenis,
Quae modum authenticum nectunt undique totum.
Hae tibi sint cordi, jugiter habeantur in ore.
Has, quaeso, ne minuas, poteris si addere curas.
I.
Vox est aer ictus auditu sensibilis, quantum in
ipso est. Omnis autem vox aut est continua, aut divisa.
Continua est, ubi sic se vocum sequitur ordo,
ut unius finis, alteriusque principium discerni facile
non possit; sicut fit cum in coelesti arcu colorum
habitudines spectamus. Sic enim rubens cernitur,
ut tamen ejus initium vel finis comprehendi non valeat.
Sic est in reliquis. Divisa vero, quae singillatim
profertur. Nulla vero vox fit, nisi motus praecedat.
Praecedente autem motu, si fuerit velox, spissiores
et acutiores reddit voces, si autem rarus,
graves et grossiores.
Musica vox fit motione, motio autem habet in se
tenorem. Quod quantitatem motionis exsequitur; ita
ut si motus fuerit brevis, perparvus existat et
tenor: si major, ampliorem habebit tenorem. Musicus
autem motus fit sex solummodo modis, id est,
tono, semitonio, semiditono, vel trihemitonio, ditono,
diatessaron et diapente. Intueri ergo libet, ut
secundum quod creverit motus, crescat et tenor;
verbi gratia: Ditonus duplum tonum, propterea et
duplum habebit tenorem. Tenor autem est mora
uniuscujusque vocis, quem ut tempus grammatici in
syllabis brevibus et longioribus superscribunt.
II.
Ex supradictis autem motibus alii existunt integri,
id est, qui monochordum regulariter partiuntur,
ut tonus, et reliqui: alii autem ab integritate
deficiunt, qui monochordum aequis ponderibus
dividi nequeunt, ut semiditonus. Tonus ergo integra
dimensio est, quia per sesquioctavam proportionem
regularis monochordi partionem assequitur; diatessaron
vero per | null | 43d11c66-9137-4001-8c08-a9274cfe65c0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sesquitertiam; diapente autem per
sesquialteram. Quapropter tonus omnis fit novenis
passibus, diatessaron quaternis, diapente vero ternis.
Diapason autem ubique fit duobus passibus,
cum et vicissim sibi in consonantiarum partibus
succedunt.
III.
Omnis autem cantilena septem dissimilibus
vocibus perficitur, ex quibus aliae sunt consonae,
aliae vero dissonae. Prima itaque et quarta vox ternas
in depositione, ac binas in elevatione simillimas
habent formulas. At secunda et quinta quatuor in
depositione, et unam in elevatione. Porro tertia et
sexta quatuor ab inferioribus similes habent formulas,
a superioribus nec unam. Post has quarta a septima
dissociatur amplius, nec ullam retinent proportionum
consonantiam ad se invicem. Itemque
prima et quinta a superioribus similes habent formulas,
a depositione autem neminem. Secunda vero
ac sexta quaternis formulis similibus elevantur, ac
una deponuntur: unde et utraque proto adscribuntur.
Tertia vero et septima ternas elevationes ac
binas depositiones habent, similesque deuteri modi
exstant. Nam ergo quarta cum octava minus in una
elevatione conveniunt. Notandumque, quia unius hae
esse dicantur modi, quae elevatione magis conveniunt.
Quae quamvis unius esse dicantur modi, habentes
similes elevationes et depositiones, nullatenus
tamen aliqua ex his cum aliqua sibi depositione
concordanti elevatione concordat, aut convenienti
in elevatione depositioni concordat.
IV.
Unaquaeque vero vocum habet aliquid proprium,
dum earum affinitas non ex toto acumine vel
gravitate concordant, et aliqua semper similitudine
cum extraneis admiscentur, id est, cum eis, qui alterius
modi sunt, utpote D. et A. quae affines sunt, id
est, unius modi non sunt proto tum similes, sed singillatim
proprias retinent qualitates, dum D. deponitur
tono, semitonio, et iterum elevatur tono, semitonio,
tritono, et semiditono usque ad aliud d. acutum.
Itemque A. ditono deponitur et semiditono,
elevatur autem per tonum, semitonium et ditonum
usque ad aliud a. acutum. Sed satis nunc ostensam
esse dissimilitudinem inter affines voces arbitror.
Nunc et similium vocum edisseram similitudinem:
dum enim D. sit protus, et G. tetrardus, utraque
tamen semitonio et ditono deponuntur, et ea symphonia,
quae D. continetur, si sit depositiva, tum
modo et G. cani potest; quod exemplo patet in antiphona
hac.
#Spiritus [c] alme illustrator omnium.@#
V.
Sunt autem modi vocum quatuor, id est, protus,
deuterus, tritus, tetrardus, qui et totidem subjugales
habent; et principales quidem authentos
dicimus, subjugales autem plagis nominamus.
Eorum differentia talis est. Cum quilibet cantus octo
vocibus ascendat, descendat vero quinque, atque inter
omnes sint XII. una ex his bis annumerata graves
omnes cum aliqua parte acutarum plagis attribuunt.
Porro authentis cunctae acutae cum aliquantis
gravium conveniunt. Notatoque, quod sint tres ordines
vocum, id est, graves, mediae et acutae. Ex
quibus mediae semper annectuntur utrisque, acutae
autem conveniunt authentis, et graves plagibus. Et
sic semper tres ex ambabus partibus utrorum sunt
propriae.
VI.
Differentiarum autem horum modorum formulae
secundum principia cantuum dispositae sunt.
Et quemadmodum finalis vox aliquem proprium
modum metitur, sic et rationabiliter principia eorumdem
cantuum aptiores sibi formulas coaptent,
quatenus sit pulchra connexio quae secundum proprios
in unaquaque dirigatur motus.
Quos motus nempe diximus fore sex, qui cum
tribus applicantur adherectionibus, in unoquoque
modo diversas et ampliores, et in quibusdam
districtiores formulas efficiunt, secundum quod unicuique
motiones cum adherectionibus adjungere
possunt. Nec aliquis modorum ampliores permittitur
habere formulas, nisi quae ex ipso regulariter generari
poterunt; ut sit cautela permaxima in vocum modulis,
dum qualitatibus et quantitatibus excreverint.
Quocirca musicus motus continet qualitatem et
quantitatem. Quod si desierit qualitatem quantitatemque
motus habere, jam non musicus motus erit.
Qualitas autem motus est, utrum sit protus vel
deuterus, aut quilibet alius modus. Quantitas autem,
utrumnam sit duplus, sesquialter aut sesquitertius.
Qualitas in modorum speciebus, quantitas in magnitudine
praescribitur motuum. Praeterea et modorum
diversae species non minima praepollent quantitate
seu qualitate, dum unus in modum historiae recto
et tranquillo feratur cursu; alter vero anfractis saltibus
concinatur; alius videatur garrulus, et saevus
in sublime extollens audientium animos. Item vero
placidus laetitiamque indicans morum; quod cuique
prudenti satis patebit, curare | null | 6a2b4200-7d8b-49c8-a10f-067106c2ca43 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
si studuerit.
Diversas autem habent formulas singuli modorum,
quas regulariter sic de unoquoque producimus
modo. Primo omnium constituatur musicus motus,
in quo sit qualitas et quantitas, ex quo regularis
vox oritur. Ex qualitate autem modi et ex quantitate
singuli procreantur motus. Vox autem fit praepositiva,
appositiva et subpositiva. Quae dum simul
permixtae fuerint, regulares et probatissimas in unoquoque
modo confert formulas. Quod ut facilius pateat,
figuram subjecimus, quo facilior per oculos via sit.
Igitur protus decem habet regulares formulas, id
est sex praepositivas, et tres appositivas, unamque
subpositivam. Et hae quidem, quae praepositivae sunt,
fiunt tono, ditono, semiditono vel trihemitonio, et
diapente. Appositivae sunt, quae in eadem voce, qua
formula finitur, antiphonae principium ponitur. Et
hae quidem duobus modis fiunt, id est aliquando in
prima voce, id est, ea quae finem terminat: interdum in
affinibus, in his videlicet quae finali voce per sex supradictas
consonantias conveniunt. Subpositivae, autem
fiunt semiditono. Et dicuntur subpositivae eo quod fines
formularum sub principia ducantur antiphonarum.
Quoniam vero protus duas diversas in una terminatione
habere videtur formulas, libet intueri uberius,
quibus distinctionibus utraque discerni valeant,
cum una ex his sit authentica, altera plagalis. Et
secundum quod in proto diffinitum fuerit, teneatur
et in reliquis. Formulas igitur authenti proti quinto
loco a finali voce disponimus; quod et in reliquis
authentis similiter facimus. Formulas autem ejusdem
plagae tertia a finali voce constituimus. Hinc
itaque custodiendum, ut in plagis distinctionum
fines vel principia nullo modo super formulas sibi
attributas ponantur. Quod si evenerit, mox in authenti
transit potestatem, quia solis authentis licet
intendere fines, principiave distinctionum ad quintas.
Et quemadmodum illicitum est plagis super
proprias formulas distinctionum summam intendere:
ita et authentis non est opportunum, summam
earumdem plagarum intendere, nisi transferantur.
Sicque singuli propriam amittunt vim, dum alterius
nituntur adsumere gradum.
Protus adest denis formarum nexus habenis,
Quae modum authenticum nectunt undique totum.
Hae tibi sint cordi, jugiter habeantur in ore.
Has, quaeso, ne minuas, poteris si addere curas. | null | 6d4105d2-e32d-44dd-a02f-a275a8fd8efc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Tractatus correctorius multorum errorum in cantu Gregoriano
Multorum considerans errorem coactus sum
Gregorii cantum, quem multis in locis plures enormiter
depravarunt, Dei juvamine veris suis, finalibus
scilicet, tropis adducere. Cogitavi dolens de diversorum
in choro cavillatione, credentes se veram
habere cantus semitam, alter alterum injuste maleque
canere reprehendit, jactationem vero veritatis
seu falsitatis, atque troporum finales, quos cerno
nimium depravatos, alter alteri minime secundum
musicae practicam assignans.
Multotiens etiam novi, quod per quorumdam ignorantiam
saepius cantus depravatur, quemadmodum
tam plures habemus depravatos, quos revera non ita,
ut nunc in ecclesiis canunt, modulantis auctoritas
protulit, sed pravae hominum voces motum animi sui
sequentium recte composita pervertere, perversaque
in usum incorrigibilem deduxerunt adeo, ut jam
pessimus usus servetur pro auctoritate et conservetur.
Sunt etiam plerique clerici vel monachi, qui artem
musicae jucundissimae neque sciunt, neque scire
volunt, et quod gravius est, scientes refutant et abhorrent,
et quod si aliquis musicus eos de cantu,
quem vel non rite vel incomposite proferunt, compellat,
impudenter irati obstrepunt, nec veritati adquiescere
volunt, suumque errorum suo conamine
defendunt. Talium igitur bestialitati meo pro posse
succurrere proposui, volens quemlibet cantum per
eos depravatum terminis musicalibus suum ad tropum,
non vocabulis graecis velut speculatione, sed
positiva recitatione reducere. Plures etenim tropos
vel modos vocant tonos, quos Gregorius in suo
libello musicae redarguit dicens: abusivum esse tropos
tonos vocare, ostendens etiam tropum dici a
Graeco tropos, quod interpretatur conversus vel conversio,
eo quod quisque tropus convertit se a caeteris
tropis ad suas regulas, et ad proprias figuras vel
modos. Et tonum affirmat dici a tonando aut sonando.
Ea igitur proportione, qua quis major numerus
minorem superat, vel minor superatur a majore in
gravitate ejusdem, et ejus vocis prior sonus superat
posteriorem, vel posterior superatur a priore. Hic
tonus contingit ex (sesqui) octava proportione, ubi
major numerus, ut jam dictum est, minorem totum
in se continet, et ejus octavam partem, ut octonarium
novenarius.
Talibus speculationibus praesenter omissis, etiam
nominibus appellatis, scilicet proslambanomenos,
hypate hypaton, item positiva declaratione, prout
necessitas requirit, tantumque missarum solemnitatibus
communiter insistimus, quem Gradale sancta
mater appellat Ecclesia, non advertens multum
aliquarum notarum subtractionem vel additionem,
sed quosdam cantus, quod ad suos veros finales seu
tropos perducere teneor, titulabo. Cantores vero et
lectores hujusmodi, ut non arrogantem, rogito, me
putent, sed ne tanti auctoris positio per depravatores
totaliter obfuscetur, hanc correctionem et productionem
aliqualiter aggressurum.
Omnium quidem cantuum libri Gradalis prolixum
esset errorem eradere, nam quidam in cantus
inceptione, alii in medio, alii in fine, alii in troporum
seu modorum elevatione depressioneque contra
regulas musicorum peccaverunt, ut in hoc introitu: #Populus Sion,@#
quem plerique a finali inceptione in
diapente elevant, quidam in c acuto sumunt principium,
quidam in his dictionibus, scilicet: #et
auditam faciet,@# diversis modulantur modis, per
quem errorem in magnam pervenit dictus introitus
tropi septimi falsitatem. Juxta regulas musicorum
in practica laborantium, Theogeri, caeterorumque
idem Introitus incipiendus est in G gravi, transiliens
in diatessaron, scil. c acutum, et sic in heptachordo
acuto modulando rite et rationabiliter in F
gravi sedem suam perducit ad finalem.
Graduale #Qui sedes.@# Hic cantus a multis dignoscitur
depravatus, scilicet in principio et in hac dictione #super,@#
quae tetrardo authentico naturaliter
deputatur. In F gravi et in c acutum elevatus sine
dubio est incipiendus, et haec syllaba #su@# c acuto
deputabitur, g acutum gradatim visitans, ut haec
syllaba #per@# ab c acuto a acutum suum diapente
immediate visitat, et artificiali cursu G grave, ut
authentum decet, requirit et recipit pro finali.
Graduale #Tollite portas.@# Hujus cantus modulatio
ab idiotis magnifice depravatus cognoscitur. Nam
cum iste cantus sit proti plagalis, hujus inceptionem
sumunt in G gravi, ut praesens graduale #Tollite,@#
vel in E gravi, ut hoc graduale: #In sole
posuit,@# cum potius in A gravi vel in D gravi sumere
deberent: et sic eumdem cantum finiunt in a
acuto, ponentes sedem proti plagalis ad ipsorum
beneplacitum. Nondum enim legerunt Theogeri
verba super | null | 750a0451-1807-45f0-a3cb-c02cca7e4271 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hac modulatione dicentis: « Hoc modo
synemmenon in gravibus minus necessarium quibusdam
videtur, et contenditur ut videtur. Sed in
nostro cantu, quem Gregorianum nos jactamus,
vitari nullo modo potest, ut in hoc cantu: #In sole
posuit,@# et in aliis, qui ejusmodi canuntur symphonia,
et in caeteris quamplurimis; alioquin cantus ex
magna parte mutabitur, aut non rite finietur. Et
quia voces in speciebus diapason eaedem esse dicuntur,
ideo nimirum non videmus, si tetrachordum
synemmenon in acutis inter f et d locum
habeat, quando etiam in gravibus inter Γ et D habere
possit et debeat. » Haec sunt ad litteram verba
Theogeri. Reducatur igitur secundum ejus doctrinam
hujusmodi modulatio ad veram formam: dum
enim sic, ut dictum est, proti plagalis incipiendus
est in D gravi, ut #Tollite@# in A gravi, ut #A summo
coelo,@# et in E. gravi ejus sede rationabiliter finiendus:
sequitur, quod secundum hujusmodi eorum
inceptiones prosequendo ambo in eorum propria
sede finali, quae est D grave, finem habebunt. In
quibus, sicut in omnibus caeteris gradualibus, quae
hujusmodi melodia cantantur. B grave a sono proprio
liquescit descendendo in tonum, sicut hoc
idem etiam in aliis locis nonnunquam contingit.
Graduale #Ostende nobis.@# Error hujus cantus est in
hoc loco: #misericordiam tuam,@# ut secundum artem
dicatur, si haec dictio #tuam@# vocem finalem hujus
dictionis #misericordiam@# repetierit ascendendo, irregulariter
terminatur, quia in C gravi primus semitonium
terminaret, quod non est sedes proti plagalis,
cum tamen hic cantus sit secundi modi. Ut
autem artificialiter reducatur ad sedem, incipiendus
est in G gravi, et finalis vox hujus dictionis #misericordiam@#
erit D grave, et sequens dictio,
scilicet, #tuam,@# incipienda erit in D gravi, et ita
prosequendo plagaliter in E gravi finietur, finalis
vero vox harum dictionum: #tuum et avertisti@# fungitur
ratione praelibata cantus #Tollite,@# et caeterorum
hujusmodi symphonia.
Grad. #Salvum fac servum.@# Quidam hoc gradale
in F gravi incipiunt, et enormiter, cum proti sit
authenti, in a acuto finiunt. Qui quidem finalis
est contra omnes musicos; et absque formidine dico
musicos; nam infiniti sunt, qui se dicunt musicos,
tantum scientes, vel ita putantes se scire vocum
discrimina, ut illi, qui vocibus imponunt signa vel
nomina, dicentes ut, re, mi, fa, sol, la. Tales in
musicae falsitatibus laborant, et gloriantur, quia
omnibus istis signis interemptis adhuc vocum naturam
mactant. Noto etenim illos esse musicos, ut
Boetius affirmat musicum his verbis: « Is vero est
musicus, qui ratione perpensa canendi scientiam
non servitio, sed imperio speculationis, assumpsit. »
Redeundo ad propositum, contra tales musicos, est
illa finalis vox pro sede proti. Illi autem sunt et
dicuntur vituperatores, ut contradictores scilicet,
erga ea non sunt digni. Conveniunt enim omnes
musici, in hoc enim omnis cantus est in his quatuor
vocibus finiendus, scilicet D E F G gravibus. Sed
iste cantus secundum depravatores in neutra harum
finietur. Cur autem tantum in his quatuor
finiatur, brevitatis causa omittitur. Incipiendum est
hoc gradale in C gravi, et modulandum per tonum
et semiditonum et semitonum et semiditonum et
tonum et tonum et semiditonum et semiditonum et
tonum et tonum et tonum, scilicet ista duo verba:
#salvum fac@#
et sic artificialiter producitur ad finalem.
Introitus #Deus in adjutorium.@# Raro hic introitus
rite canitur, et hoc propter diversam inchoationem;
nam quidam in G gravi inchoant, et statim in his
dictionibus, scilicet #Domine@# cum sequentibus enormiter
errant, et finaliter perveniunt in D grave,
quod non est sedes tetrardi authenti, cujus tropi
est dictus introitus. Etiam quidam inchoant in c
acuto, et sic prosequuntur, et tunc finiunt in G
gravi, sed perverse incipiunt. Utens auctoritate
Joannis Anglici dicentis: « Tota vis cantus ad finales
respicit, et quocunque modo variatur, semper ei
modus adjudicandus est, in cujus finali cessaverit: »
unde idem, quomodocunque cantus sit falsificatus
vel qualitercunque variatus, ad suum tropum convenienter
reducatur; dico dictum introitum taliter
reduci: Incipiatur in G | null | 95a41def-02a2-4525-9b77-04042c633c34 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
gravi, et haec dictio #Domine@#
incipiatur in C gravi, et cantetur intensive
per tonum et tonum, et semitonum et semitonum,
et haec dictio #ad@# inchoetur in d acuto, et haec dictio #adjuvandum@#
inchoetur in d acuto, et moduletur
per tonum et tonum, et tonum et semitonum,
et semiditonum et tonum; et haec dictio #me@# finiat c
acutum visitando f acutum, et sic prosequendo
convenienter reducitur ad suum tropum, scilicet
tetrardum authentum.
Communio #Passer invenit.@# Rarissime haec communio
juste canitur. Errant in hoc, quod eam incipiunt
in G gravi, et perducunt in c acutum vel
in d acutum, et in medio hujus cantus proprietatem
proti pervertunt in proprietatem triti; et ex
quo tanti sit erroris ad proprietatem proti authenti
taliter reducatur. Incipiatur jam dicta communio
in D gravi, et perducatur prima syllaba in G
grave, et finita hac dictione #domum@# in G gravi,
sequens dictio et recipiat G grave, et sequens dictio,
scil. #turtur@# cantetur per F et G graves. Similiter
et sequens dictio scil. #nidum@# cum sequentibus
dictionibus modulentur in unisono, et secundam
syllabam hujus dictionis scil. #reponat,@# visitet
b rotundum acutum, et haec dictio #pullos@# per G et
F graves cantetur. Haec dictio #suos@# cantetur per
F G D graves, et haec dictio #altaria@# inchoetur in
F gravi, et cantetur ascendendo per tonum et semiditonum,
et sic prosequatur ad finem, et procul dubio
in D gravi #raro permanebit.@#
#Aufer a me.@# Communionem hanc multi incipiunt
in c acuto, et in a acuto finiunt, quorum neutrum
tamen est alicujus modi, quod evidentissime
omnibus liquet musicis. Igitur falsificaverunt usuales
jam dictum tonum, et alios infinitos, ignorantia
ipsa haec causante. Hic cantus, cum sit modi tetrardi,
incipiendus est in G gravi, et idem cantus
in principio immediate d acutum suum diapente
visitans transit usque ad finalem dictionem, scilicet #est,@#
quae modulatur per a acutum et G grave tantum,
et sic modi tetrardi permanebit.
Graduale #Domine praevenisti.@# Etiam hoc gradale
absque depravatione nequivit permanere. Similiter
et aliud gradale, scilicet #Benedicta et venerabilis,@#
ejusdem melodiae, licet frequentius in ecclesiis decantetur.
Depravatio hujusmodi patet in hac dictione #pretioso,@#
quae finiri debet in G gravi, quia talis
melodia est proti modi, sed infiniti finiunt in C
gravi. Statim versus gradalis hoc esse falsum demonstrat,
quia finitur in D gravi. Etiam omnes
proprietates proti concurrunt in eadem symphonia,
per quas aperte cognoscitur dictae melodiae depravatio.
Canta igitur, ut ad protum possis pervenire,
praedictam dictionem, scilicet #pretioso,@# per G D F E
F D E D D graves, et ab a acuto G E G F E D E F
D D. et sic regulariter finietur.
Sequentia #Eia recolamus.@# Hujus sequentiae sedes
est G grave, et finito hoc versu, scil. #Deus qui
creavit@# in d. acuto, sequens versus, scil. #mirabilis,@#
non incipiatur in g acuto, velut usuales depravaverunt,
sed in d acuto, et haec dictio #mirabilis@# per
d c e et prosequenda est, secundum quod haec
sequentia in hoc libro demoratur et finitur in
G. gravi et ejus tetrardus.
Sequentia #Sancti Baptistae.@# Haec sequentia dignoscitur
depravata in hoc versu: #placatus,@# et etiam
in hoc versu: #et agni;@# nam quidam hunc versum #placatus@#
diversimode inchoant, et contendunt quomodo
inchoetur, sicut et de hoc versu: #et agni.@#
Sed quia praesens sequentia est proti authenti, merito
hic versus, scil. #placatus,@# inchoatur in a acuto,
et tunc ultima dictio ejusdem versus vel ejus consortis
manet in d acuto, et sic regulariter perducitur
ad suum finale, scilicet D grave.
Sequentia #Laus tibi Christe.@# Peccaverunt usuales
in hac sequentia, et specialiter in hoc versu: #Aphorisco;@#
quem incipiunt in c acuto, et sic prosequendo
finiunt etiam in c acuto. Attamen eam in F gravi
terminare debuissent, ex quo triti sit authenti. Dimitte
usualem ululatum in hoc | null | 9885e979-afb0-4543-a046-3099a85c1183 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
versu, et eum incipe
in F gravi, et ita prosequendo sequentiam in F
gravi rationabiliter terminabis. Idem judicium erit
de hac sequentia: #Psallite regi,@# quia ejusdem est
symphoniae.
#Laus tibi Christe Patris.@# Etiam haec sequentia est
depravata in hoc versu: #Ut liceat,@# nam quidam praedictum
versum inchoant in a acuto, cum tamen ipsa
in D gravi finiri deberet, eo quod sit ipsa proti authenti.
Ut igitur dicta sequentia reducatur ad suum
finalem, finito versu #nobis terrena,@# in a acuto, sequens
versus, scilicet #ut liceat,@# incipiatur in D
gravi, et moduletur sic: D G F c G a F G F E E E F
G G F E d E D D F E E D D, quo versu et ejus consorte
finitis ultimus versus ita moduletur: D E F G
F F E E G a G F E D F E C E F D D, et sic ad
suum regulariter perducitur finalem.
Tractatus correctorius multorum errorum in cantu Gregoriano
Multorum considerans errorem coactus sum
Gregorii cantum, quem multis in locis plures enormiter
depravarunt, Dei juvamine veris suis, finalibus
scilicet, tropis adducere. Cogitavi dolens de diversorum
in choro cavillatione, credentes se veram
habere cantus semitam, alter alterum injuste maleque
canere reprehendit, jactationem vero veritatis
seu falsitatis, atque troporum finales, quos cerno
nimium depravatos, alter alteri minime secundum
musicae practicam assignans.
Multotiens etiam novi, quod per quorumdam ignorantiam
saepius cantus depravatur, quemadmodum
tam plures habemus depravatos, quos revera non ita,
ut nunc in ecclesiis canunt, modulantis auctoritas
protulit, sed pravae hominum voces motum animi sui
sequentium recte composita pervertere, perversaque
in usum incorrigibilem deduxerunt adeo, ut jam
pessimus usus servetur pro auctoritate et conservetur.
Sunt etiam plerique clerici vel monachi, qui artem
musicae jucundissimae neque sciunt, neque scire
volunt, et quod gravius est, scientes refutant et abhorrent,
et quod si aliquis musicus eos de cantu,
quem vel non rite vel incomposite proferunt, compellat,
impudenter irati obstrepunt, nec veritati adquiescere
volunt, suumque errorum suo conamine
defendunt. Talium igitur bestialitati meo pro posse
succurrere proposui, volens quemlibet cantum per
eos depravatum terminis musicalibus suum ad tropum,
non vocabulis graecis velut speculatione, sed
positiva recitatione reducere. Plures etenim tropos
vel modos vocant tonos, quos Gregorius in suo
libello musicae redarguit dicens: abusivum esse tropos
tonos vocare, ostendens etiam tropum dici a
Graeco tropos, quod interpretatur conversus vel conversio,
eo quod quisque tropus convertit se a caeteris
tropis ad suas regulas, et ad proprias figuras vel
modos. Et tonum affirmat dici a tonando aut sonando.
Ea igitur proportione, qua quis major numerus
minorem superat, vel minor superatur a majore in
gravitate ejusdem, et ejus vocis prior sonus superat
posteriorem, vel posterior superatur a priore. Hic
tonus contingit ex (sesqui) octava proportione, ubi
major numerus, ut jam dictum est, minorem totum
in se continet, et ejus octavam partem, ut octonarium
novenarius.
Talibus speculationibus praesenter omissis, etiam
nominibus appellatis, scilicet proslambanomenos,
hypate hypaton, item positiva declaratione, prout
necessitas requirit, tantumque missarum solemnitatibus
communiter insistimus, quem Gradale sancta
mater appellat Ecclesia, non advertens multum
aliquarum notarum subtractionem vel additionem,
sed quosdam cantus, quod ad suos veros finales seu
tropos perducere teneor, titulabo. Cantores vero et
lectores hujusmodi, ut non arrogantem, rogito, me
putent, sed ne tanti auctoris positio per depravatores
totaliter obfuscetur, hanc correctionem et productionem
aliqualiter aggressurum.
Omnium quidem cantuum libri Gradalis prolixum
esset errorem eradere, nam quidam in cantus
inceptione, alii in medio, alii in fine, alii in troporum
seu modorum elevatione depressioneque contra
regulas musicorum peccaverunt, ut in hoc introitu: #Populus Sion,@#
quem plerique a finali inceptione in
diapente elevant, quidam in c acuto sumunt principium,
quidam in his dictionibus, scilicet: #et
auditam faciet,@# diversis modulantur modis, per
quem errorem in magnam pervenit dictus introitus
tropi septimi falsitatem. Juxta regulas musicorum
in practica laborantium, Theogeri, caeterorumque
idem Introitus incipiendus est in G gravi, transiliens
in diatessaron, scil. c acutum, et sic in heptachordo
acuto modulando rite | null | 3656e515-3cd8-4f92-92ca-36dbfa22edc4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et rationabiliter in F
gravi sedem suam perducit ad finalem.
Graduale #Qui sedes.@# Hic cantus a multis dignoscitur
depravatus, scilicet in principio et in hac dictione #super,@#
quae tetrardo authentico naturaliter
deputatur. In F gravi et in c acutum elevatus sine
dubio est incipiendus, et haec syllaba #su@# c acuto
deputabitur, g acutum gradatim visitans, ut haec
syllaba #per@# ab c acuto a acutum suum diapente
immediate visitat, et artificiali cursu G grave, ut
authentum decet, requirit et recipit pro finali.
Graduale #Tollite portas.@# Hujus cantus modulatio
ab idiotis magnifice depravatus cognoscitur. Nam
cum iste cantus sit proti plagalis, hujus inceptionem
sumunt in G gravi, ut praesens graduale #Tollite,@#
vel in E gravi, ut hoc graduale: #In sole
posuit,@# cum potius in A gravi vel in D gravi sumere
deberent: et sic eumdem cantum finiunt in a
acuto, ponentes sedem proti plagalis ad ipsorum
beneplacitum. Nondum enim legerunt Theogeri
verba super hac modulatione dicentis: « Hoc modo
synemmenon in gravibus minus necessarium quibusdam
videtur, et contenditur ut videtur. Sed in
nostro cantu, quem Gregorianum nos jactamus,
vitari nullo modo potest, ut in hoc cantu: #In sole
posuit,@# et in aliis, qui ejusmodi canuntur symphonia,
et in caeteris quamplurimis; alioquin cantus ex
magna parte mutabitur, aut non rite finietur. Et
quia voces in speciebus diapason eaedem esse dicuntur,
ideo nimirum non videmus, si tetrachordum
synemmenon in acutis inter f et d locum
habeat, quando etiam in gravibus inter Γ et D habere
possit et debeat. » Haec sunt ad litteram verba
Theogeri. Reducatur igitur secundum ejus doctrinam
hujusmodi modulatio ad veram formam: dum
enim sic, ut dictum est, proti plagalis incipiendus
est in D gravi, ut #Tollite@# in A gravi, ut #A summo
coelo,@# et in E. gravi ejus sede rationabiliter finiendus:
sequitur, quod secundum hujusmodi eorum
inceptiones prosequendo ambo in eorum propria
sede finali, quae est D grave, finem habebunt. In
quibus, sicut in omnibus caeteris gradualibus, quae
hujusmodi melodia cantantur. B grave a sono proprio
liquescit descendendo in tonum, sicut hoc
idem etiam in aliis locis nonnunquam contingit.
Graduale #Ostende nobis.@# Error hujus cantus est in
hoc loco: #misericordiam tuam,@# ut secundum artem
dicatur, si haec dictio #tuam@# vocem finalem hujus
dictionis #misericordiam@# repetierit ascendendo, irregulariter
terminatur, quia in C gravi primus semitonium
terminaret, quod non est sedes proti plagalis,
cum tamen hic cantus sit secundi modi. Ut
autem artificialiter reducatur ad sedem, incipiendus
est in G gravi, et finalis vox hujus dictionis #misericordiam@#
erit D grave, et sequens dictio,
scilicet, #tuam,@# incipienda erit in D gravi, et ita
prosequendo plagaliter in E gravi finietur, finalis
vero vox harum dictionum: #tuum et avertisti@# fungitur
ratione praelibata cantus #Tollite,@# et caeterorum
hujusmodi symphonia.
Grad. #Salvum fac servum.@# Quidam hoc gradale
in F gravi incipiunt, et enormiter, cum proti sit
authenti, in a acuto finiunt. Qui quidem finalis
est contra omnes musicos; et absque formidine dico
musicos; nam infiniti sunt, qui se dicunt musicos,
tantum scientes, vel ita putantes se scire vocum
discrimina, ut illi, qui vocibus imponunt signa vel
nomina, dicentes ut, re, mi, fa, sol, la. Tales in
musicae falsitatibus laborant, et gloriantur, quia
omnibus istis signis interemptis adhuc vocum naturam
mactant. Noto etenim illos esse musicos, ut
Boetius affirmat musicum his verbis: « Is vero est
musicus, qui ratione perpensa canendi scientiam
non servitio, sed imperio speculationis, assumpsit. »
Redeundo ad propositum, contra tales musicos, est
illa finalis vox pro sede proti. Illi autem sunt et
dicuntur vituperatores, ut contradictores scilicet,
erga ea non sunt digni. Conveniunt enim omnes
musici, in hoc enim omnis cantus est in his quatuor
vocibus finiendus, scilicet D E F G gravibus. Sed
iste cantus secundum depravatores in neutra harum
finietur. Cur autem tantum in his quatuor
finiatur, brevitatis causa omittitur. Incipiendum est
hoc gradale in | null | 475e76ba-d125-4073-92db-024edae9a857 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
C gravi, et modulandum per tonum
et semiditonum et semitonum et semiditonum et
tonum et tonum et semiditonum et semiditonum et
tonum et tonum et tonum, scilicet ista duo verba:
#salvum fac@#
et sic artificialiter producitur ad finalem.
Introitus #Deus in adjutorium.@# Raro hic introitus
rite canitur, et hoc propter diversam inchoationem;
nam quidam in G gravi inchoant, et statim in his
dictionibus, scilicet #Domine@# cum sequentibus enormiter
errant, et finaliter perveniunt in D grave,
quod non est sedes tetrardi authenti, cujus tropi
est dictus introitus. Etiam quidam inchoant in c
acuto, et sic prosequuntur, et tunc finiunt in G
gravi, sed perverse incipiunt. Utens auctoritate
Joannis Anglici dicentis: « Tota vis cantus ad finales
respicit, et quocunque modo variatur, semper ei
modus adjudicandus est, in cujus finali cessaverit: »
unde idem, quomodocunque cantus sit falsificatus
vel qualitercunque variatus, ad suum tropum convenienter
reducatur; dico dictum introitum taliter
reduci: Incipiatur in G gravi, et haec dictio #Domine@#
incipiatur in C gravi, et cantetur intensive
per tonum et tonum, et semitonum et semitonum,
et haec dictio #ad@# inchoetur in d acuto, et haec dictio #adjuvandum@#
inchoetur in d acuto, et moduletur
per tonum et tonum, et tonum et semitonum,
et semiditonum et tonum; et haec dictio #me@# finiat c
acutum visitando f acutum, et sic prosequendo
convenienter reducitur ad suum tropum, scilicet
tetrardum authentum.
Communio #Passer invenit.@# Rarissime haec communio
juste canitur. Errant in hoc, quod eam incipiunt
in G gravi, et perducunt in c acutum vel
in d acutum, et in medio hujus cantus proprietatem
proti pervertunt in proprietatem triti; et ex
quo tanti sit erroris ad proprietatem proti authenti
taliter reducatur. Incipiatur jam dicta communio
in D gravi, et perducatur prima syllaba in G
grave, et finita hac dictione #domum@# in G gravi,
sequens dictio et recipiat G grave, et sequens dictio,
scil. #turtur@# cantetur per F et G graves. Similiter
et sequens dictio scil. #nidum@# cum sequentibus
dictionibus modulentur in unisono, et secundam
syllabam hujus dictionis scil. #reponat,@# visitet
b rotundum acutum, et haec dictio #pullos@# per G et
F graves cantetur. Haec dictio #suos@# cantetur per
F G D graves, et haec dictio #altaria@# inchoetur in
F gravi, et cantetur ascendendo per tonum et semiditonum,
et sic prosequatur ad finem, et procul dubio
in D gravi #raro permanebit.@#
#Aufer a me.@# Communionem hanc multi incipiunt
in c acuto, et in a acuto finiunt, quorum neutrum
tamen est alicujus modi, quod evidentissime
omnibus liquet musicis. Igitur falsificaverunt usuales
jam dictum tonum, et alios infinitos, ignorantia
ipsa haec causante. Hic cantus, cum sit modi tetrardi,
incipiendus est in G gravi, et idem cantus
in principio immediate d acutum suum diapente
visitans transit usque ad finalem dictionem, scilicet #est,@#
quae modulatur per a acutum et G grave tantum,
et sic modi tetrardi permanebit.
Graduale #Domine praevenisti.@# Etiam hoc gradale
absque depravatione nequivit permanere. Similiter
et aliud gradale, scilicet #Benedicta et venerabilis,@#
ejusdem melodiae, licet frequentius in ecclesiis decantetur.
Depravatio hujusmodi patet in hac dictione #pretioso,@#
quae finiri debet in G gravi, quia talis
melodia est proti modi, sed infiniti finiunt in C
gravi. Statim versus gradalis hoc esse falsum demonstrat,
quia finitur in D gravi. Etiam omnes
proprietates proti concurrunt in eadem symphonia,
per quas aperte cognoscitur dictae melodiae depravatio.
Canta igitur, ut ad protum possis pervenire,
praedictam dictionem, scilicet #pretioso,@# per G D F E
F D E D D graves, et ab a acuto G E G F E D E F
D D. et sic regulariter finietur.
Sequentia #Eia recolamus.@# Hujus sequentiae sedes
est G grave, et finito hoc versu, scil. #Deus qui
creavit@# in d. acuto, sequens versus, scil. #mirabilis,@#
non incipiatur in g acuto, velut usuales depravaverunt,
sed in d acuto, et haec dictio | null | f65f142f-7781-419c-bcab-dad66c5020ef | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#mirabilis@# per
d c e et prosequenda est, secundum quod haec
sequentia in hoc libro demoratur et finitur in
G. gravi et ejus tetrardus.
Sequentia #Sancti Baptistae.@# Haec sequentia dignoscitur
depravata in hoc versu: #placatus,@# et etiam
in hoc versu: #et agni;@# nam quidam hunc versum #placatus@#
diversimode inchoant, et contendunt quomodo
inchoetur, sicut et de hoc versu: #et agni.@#
Sed quia praesens sequentia est proti authenti, merito
hic versus, scil. #placatus,@# inchoatur in a acuto,
et tunc ultima dictio ejusdem versus vel ejus consortis
manet in d acuto, et sic regulariter perducitur
ad suum finale, scilicet D grave.
Sequentia #Laus tibi Christe.@# Peccaverunt usuales
in hac sequentia, et specialiter in hoc versu: #Aphorisco;@#
quem incipiunt in c acuto, et sic prosequendo
finiunt etiam in c acuto. Attamen eam in F gravi
terminare debuissent, ex quo triti sit authenti. Dimitte
usualem ululatum in hoc versu, et eum incipe
in F gravi, et ita prosequendo sequentiam in F
gravi rationabiliter terminabis. Idem judicium erit
de hac sequentia: #Psallite regi,@# quia ejusdem est
symphoniae.
#Laus tibi Christe Patris.@# Etiam haec sequentia est
depravata in hoc versu: #Ut liceat,@# nam quidam praedictum
versum inchoant in a acuto, cum tamen ipsa
in D gravi finiri deberet, eo quod sit ipsa proti authenti.
Ut igitur dicta sequentia reducatur ad suum
finalem, finito versu #nobis terrena,@# in a acuto, sequens
versus, scilicet #ut liceat,@# incipiatur in D
gravi, et moduletur sic: D G F c G a F G F E E E F
G G F E d E D D F E E D D, quo versu et ejus consorte
finitis ultimus versus ita moduletur: D E F G
F F E E G a G F E D F E C E F D D, et sic ad
suum regulariter perducitur finalem. | null | dd467e7e-3293-4a85-aaf8-03c12efd3f84 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Charta ad fratres monasterii S. Germani a Pratis
Noverint Sancti Germani Parisiensis Ecclesiae professi
quod domnus Guillelmus (sc. primus) abbas assensu
totius capituli statuit quod omni die anniversaria
nomina defunctorum fratrum in capitulo pronuntientur,
et quotidie V psalmi, #Verba mea@# scilicet,
ad capitulum finiendum canantur. Quae quidem consuetudo
pro quibusdam causis depravata erat. Constituerant
enim abbates sui praedecessores quod ipse
mutare noluit: ut scilicet quotidie una praebenda de
pane et vino pro defunctis daretur. Ipse tamen adjecit
quatenus a diebus suis usque in finem saeculi
pro fratribus morientibus tricesimus plenarius in
refectorio et in ecclesia agatur, et similiter diebus
eorum anniversariis in refectorio fiat, et in capitulo
pronuntientur. Qui hanc constitutionem depravaverit,
in caput ejus redundet.
Id actum et consilio est testimonio Baldrici Burguliensis
abbatis.

| null | 3003d674-47cc-4407-843b-a08300ab95d0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Epistola ad Odilonem
Melle favoque dulciori domno Patri O. frater W.
cum caeteris fratribus, summae felicitatis munus.
Omnes quae circa vos sunt flagranti desiderio certi
esse cupientes, litterulas vobis misimus, horum quae
apud nos geruntur indices. Interius quidem, divina
gratia, vestrisque meritis suffragantibus, bene valemus;
exterius vero quibusdam infortuniis graviter
fatigamur. Audistis jam, ut credimus, rebus humanis
excessisse comitem Willelmum, et apud Divionem
sepultum. De obitu comitis Richardi missum
non habuimus, nec aliquid didicimus, nisi quantum
a dicentibus audivimus. Praeter ea innotescimus
paternitati vestrae quod monasterium Viziliacense,
agente Landrico comite, monachis ejusdem loci cum
abbate turpiter ejectis, domnus Oddo suscepit sine
consultu episcopi Augustodunensis. Hac de causa in
tanta ira contra vos et nos locumque nostrum concitatus
est, ut non solum mala quae per se suosque
poterit minatur nobis irrogare, monasterium videlicet
Magabrense auferendo, et omnia altaria quae in
suo episcopatu habemus, excommunicando; sed et
omnes, quotquot potest, episcopos, clericos, laicos,
cujuscunque ordinis aut dignitatis, in nostras inimicitias
commovendo. Excommunicavit etiam nostrae
congregationis fratres, ut nullus jam dicto loco
inhabitet, ecclesiamque ingrediatur, vel aliquod divinum
obsequium in ea celebrare praesumat. Ipsi
vero, fidentes apostolicis privilegiis quibus libertas
ejusdem loci ab antecessoribus provisa est, pro nihilo
ejus sententiam computaverunt, et nihil de interdictis
dimittere curaverunt; sed litteras hac de
causa ab eo directas despectui habentes, in terram
pedibus conculcandas projecerunt. Unde non solum
ipse majori ira accensus est, sed et apud omnes
longe lateque haec audientes grandis calumnia contra
nos exorta est. Universi enim qui haec audiunt,
non solum inimici, sed et qui ante videbantur amici,
illius injustitiam contra nos auctorizant, nosque
inauditae praesumptionis et etiam apud saeculares
horrendae cupiditatis inculpant, dicentes non licere
qualemcunque abbatem a proprio honore qualibet
ex causa amovere sine canonica examinatione et
judicio episcopi ad cujus dioecesim noscitur pertinere.
Haec et ejusmodi quamplura non modo ab
aemulis, verum et a consentaneis audientes, et ab
episcopo vinculo anathematis quo fratres ligaverat,
ut absolveret, nullo modo antequam relicto loco
cum suis omnibus ad vos reverterentur, impetrare
valentes, aliud consilium salubrius invenire nequivimus,
praeter quod ex vestra parte eis mandavimus
ut ad vos revertantur quantocius, ne aliquis periculo
excommunicationis subjaceat subita morte praeventus.
Haec vero an comes Landricus permittat, vel
ipsi velint facere, nobis manet incertum. Quae cuncta
vobis intimare curavimus, cupientes vestram
voluntatem et jussionem de his omnibus littera vestra
cognoscere quantocius. Valete.

inauditae praesumptionis et | null | 2242ade0-ed4c-46c9-b27b-5ed5a564b204 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
etiam apud saeculares
horrendae cupiditatis inculpant, dicentes non licere
qualemcunque abbatem a proprio honore qualibet
ex causa amovere sine canonica examinatione et
judicio episcopi ad cujus dioecesim noscitur pertinere.
Haec et ejusmodi quamplura non modo ab
aemulis, verum et a consentaneis audientes, et ab
episcopo vinculo anathematis quo fratres ligaverat,
ut absolveret, nullo modo antequam relicto loco
cum suis omnibus ad vos reverterentur, impetrare
valentes, aliud consilium salubrius invenire nequivimus,
praeter quod ex vestra parte eis mandavimus
ut ad vos revertantur quantocius, ne aliquis periculo
excommunicationis subjaceat subita morte praeventus.
Haec vero an comes Landricus permittat, vel
ipsi velint facere, nobis manet incertum. Quae cuncta
vobis intimare curavimus, cupientes vestram
voluntatem et jussionem de his omnibus littera vestra
cognoscere quantocius. Valete. | null | 01732c51-a07f-4cd2-920c-34be83682a81 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Privilegium pro monasterio Fructuariensi
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum
fieri volumus fratribus nostris, tam praesentibus
quam futuris, et omnibus sanctae Ecclesiae filiis, cujuscunque
ordinis, honoris et dignitatis, quod monasterium
noviter constructum in loco qui Fructuaria
antiquo nuncupatur vocabulo, liberrimum atque
absolutissimum consistat ab omni subjectione debita
cuique dioecesi vel monasterio, cujus rei causas
exponere et manifestare curamus, ne cuiquam subrepat
malae et inconsideratae occasionis tumultus.
Quidam frater noster carnali germanitate, Gottofredus
nomine, cum esset sub habitu saeculari, et
libere degeret in paterna haereditate, elegit funditus
saeculum relinquere, et post Deum ire. Denique expetens
sanctum Divionense coenobium, illuc, volente
Deo, suscepit habitum monasticum. Verum
omnes fratres ejusdem loci, qui praesentes fuerunt,
et oculis hoc viderunt, hoc sciunt, et scire possunt,
quomodo idem domnus Gottofredus in praedicto loco
nullam fecit legalem donationem ex proprio, quod
reliquerat, patrimonio, quia in eo successerat frater
ejus Nitardus jure haereditario; qui non multo post
secutus est fratrem suum in praetitulato Divionensi
monasterio. Denique Robertus, qui solus ex fratribus
suis remansit laicus, inter caetera suae possessionis
dona, ipse, et praedictus frater ejus Nitardus,
quae Domino contulerunt ad construendum monasterium
specialiter locum, Fructuaria dictum, ita
ut possidebant quietum et solidum Gontardo venerabili
viro Taurinensi archidiacono tradiderunt, ut
inde faceret legale testamentum, quod appellatur
Judicatus [ #al.@# Indicatus]. Quod et factum est eo rationis
tenore ut, postquam praefatorum fratrum possessio
transiret in Domini possessionem, nullo modo
primam et antiquam perderet libertatis dignitatem.
Ergo quoniam de haereditate nostrorum carnalium
antecessorum fiebat haeres Christus per praedictorum
duorum nostrorum germanorum manus; tandem sicut
incoeptum est justo voto, ita decenter expletum est
adjuvante Deo. Interea confirmatum est et stabilitum
insolide et inconcusse ne subjaceat ulli episcopio,
sive monasterio, seu saeculari dominio, et corroboratum
imperialibus et regalibus, sive episcopalibus
praeceptis atque privilegiis. Insuper autem subnixum
scripto apostolico a summis pontificibus universalis
Ecclesiae, prius a domino papa Joanne, deinde ab
ejus successore domino papa Benedicto, ubi in Lateranensi
basilica sedebat undique circumfultus
plena synodo, in qua, exceptis abbatibus, vel reliquis
diversi ordinis, seu dignitatis fidelibus, quadraginta
adfuere episcopi cum sancti Petri Cardinalibus
qui omnes testamentum, quod dominus papa Benedictus
ipsi loco fecit, post eum confirmaverunt, et
signantes signaverunt, atque jaculo excommunicationis
et maledictionis pariter omnes illud damnaverunt.
Quicunque illam molestare tentaverit sanctionem
tantae auctoritatis, nemo movere debet ad occasionem
quempiam ex nostris fratribus, sive aliquem
loco insidiare volentem injustis conspirationibus,
ut materiam hujus libertatis calumniandae
inde sumere conentur, quod in coenobio, ubi superius
nominati fratres sanctae conversationis habitum
susceperunt, abbas sum ordinatus, et in aedificando
monasterio Fructuariensi apposuerim manus: quoniam
et me defendit, sicut supra monstratum est,
justa occasio, et locum tuetur ipsa restitutio, quia
ab ingenuis possessionibus antiqua libertate liber
est Deo donatus, et quia paupertacula eorumdem
fratrum et germanorum nostrorum non sufficiebat
ut stabiliretur, ab virorum multorum, praecipue Arduini
regis et Bertae uxoris ejus ministerio est fundatus.
Praeterea Nitardus inde per legale testamentum
successor effectus, patrimonium quod reliquerat
Gotofredus, postea Fructuariae legitima traditione
donavit funditus. Sed ne qualibet justa occasione
malae susceptioni detrahendis seminarium nasceretur,
cum beneplacito domini Brunonis episcopi, de
praedictis omnibus a voto nostro non discrepantis,
et fratrum amicorumque utriusque partis sumpta
insigniora ornamenta ab eodem monasterio, et in
memoriam ipsius ad eum consolandum Divionem
transmissa, scilicet textum unum auro, gemmis et
lapidibus mire ornatum, casulam auro decoratam,
et duae stolae deauratae cum earum manipulis, et
unum cingulum, atque quatuor amicti deaurati
Itaque causis redditis hujus descriptionis, superes
ut confirmetur subsequentibus idoneis testibus cun
certis testimoniis. Ad quam confirmationem, etc.,
ego frater Willelmus. dictus abbas veridica affectione,
sicuti coram ipso loquens testor Dei pro amore
in supradictis fideliter insudasse, et nunc propria
subscriptione hoc testamentum confirmans, omnes
subscribentes ad aequalem hujus retributionis mercedem
votis omnibus pro posse admitto, et sic praesentes
et absentes quamplures subscribere exoro testes.
Leoterius miseratione Dei archipraesul Senonum
subscribens suffraganeos nostros subscribere rogavi.
Goslinus archipraesul Bituricensis et abbas Sancti
Benedicti firmavi, Fulco Ambianensis firmavi. Fulbertus
episcopus Carnotis firmavi, Odilis [ #al.@# Odo] abbas
Cluniacensis firmavi, Everardus abbas Sancti Martini
firmavi | null | 18133645-b014-49e6-954a-dbb7b8ae6ce3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Gosbertus abbas Turonis Sancti Juliani
firmavi. Ego frater Arnulfus prior, etc. Teodertus
[ #f.@# Theodebertus] abbas. Osmundus episcopus,
Ecmonus, etc. Ego Rotbertus gratia Dei rex Franciae
meum et filii mei regis Ugonis nomen scribere
rogavi. Ego Rotbertus rex firmavi manu propria.
Ego Ugo rex Sfirmavi. Ego Erveus archiclavis Sancti
Martini Turonensis firmavi. Ego Ugo archipraesul
Turonensium firmavi. Ego Robertus Rotomagensis
archiepiscopus omni auctoritate firmo. Ego
Ugo Bajocacensis ecclesiae episcopus firmavi. Ego
Ugo Constantinensis episcopus firmavi. Ego Ugo
Ebrojacensis episcopus firmavi. Ego Norgaudus
Avrincacensis [Abrincensis] episcopus firmavi. Ego
Rotgerius Lisuncensis [Lexoviensis] episcopus firmavi,
Siefredus episcopus Saxicensis [Sagiensis]
firmavi.

unum | null | 6ec75dcd-302b-422d-8f1e-8e06ccb698c5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cingulum, atque quatuor amicti deaurati
Itaque causis redditis hujus descriptionis, superes
ut confirmetur subsequentibus idoneis testibus cun
certis testimoniis. Ad quam confirmationem, etc.,
ego frater Willelmus. dictus abbas veridica affectione,
sicuti coram ipso loquens testor Dei pro amore
in supradictis fideliter insudasse, et nunc propria
subscriptione hoc testamentum confirmans, omnes
subscribentes ad aequalem hujus retributionis mercedem
votis omnibus pro posse admitto, et sic praesentes
et absentes quamplures subscribere exoro testes.
Leoterius miseratione Dei archipraesul Senonum
subscribens suffraganeos nostros subscribere rogavi.
Goslinus archipraesul Bituricensis et abbas Sancti
Benedicti firmavi, Fulco Ambianensis firmavi. Fulbertus
episcopus Carnotis firmavi, Odilis [ #al.@# Odo] abbas
Cluniacensis firmavi, Everardus abbas Sancti Martini
firmavi. Gosbertus abbas Turonis Sancti Juliani
firmavi. Ego frater Arnulfus prior, etc. Teodertus
[ #f.@# Theodebertus] abbas. Osmundus episcopus,
Ecmonus, etc. Ego Rotbertus gratia Dei rex Franciae
meum et filii mei regis Ugonis nomen scribere
rogavi. Ego Rotbertus rex firmavi manu propria.
Ego Ugo rex Sfirmavi. Ego Erveus archiclavis Sancti
Martini Turonensis firmavi. Ego Ugo archipraesul
Turonensium firmavi. Ego Robertus Rotomagensis
archiepiscopus omni auctoritate firmo. Ego
Ugo Bajocacensis ecclesiae episcopus firmavi. Ego
Ugo Constantinensis episcopus firmavi. Ego Ugo
Ebrojacensis episcopus firmavi. Ego Norgaudus
Avrincacensis [Abrincensis] episcopus firmavi. Ego
Rotgerius Lisuncensis [Lexoviensis] episcopus firmavi,
Siefredus episcopus Saxicensis [Sagiensis]
firmavi. | null | 263e68cd-1ab8-4a8d-93ff-29d6a80ae0a3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Diploma de villa S. Marcharii
Ego in Dei nomine, GUILLELMUS, Dei dono dux Aquitaniae,
et uxor mea AREMBERGA, considero gravitatem
[gravitudinem] peccatorum meorum [et reminisco
bonitatem Dei dicentem: #Date eleemosynam, et ecce
omnia munda sunt vobis@# ], propterea concedo ad basilicam
S. Crucis Burdegalae salvitatem illius loci
et allodium liberum de omnem malam exactionem
et de omnem rapinam, et villam S. Macharii ubi
ipse B. Macharius tumulatum ejus corpus requiescit,
cum decima et cum omnes res, jus de terra et
ex mare, et cum justitia sanguinis (et de omnes res),
et cum pedagio et aliam salvitatem S. Mariae de
Macha [Machao] cum decima, et omne jus et consuetudines,
et eam prope adjacentem insulam, et
cum paduensa in terra et in mare, et alteram villam
S. Hilarii de Ortellano [Ortillano] cum decima [et
cum paduensa, de aquas et de ligna, et de terras],
et alteram villam quae vocatur Solaco cum oratorio
S. Genitr. Mariae, cum decimis et aquis dulcis, et
terris de mare Salissa usque ad mare de Girauda et
de Ubre de Syort usque ad Grava, cum marisco, et
cum montaneis, cum pineta, cum piscatione, cum
cuncta prata Salvicina capiente; cum servis et ancillis.
Ecce vero omnes istas villas cum justiciis sanguinis,
et de omnes res cum ecclesiis earum et cum
omnes consuetudines et jura, cum consuetudine
trium modiorum salis et cum la pojadas et la fromentada,
et cum totas pertinentias in pratis, in
consuetudinibus, in nemoribus, in vineis et in viis,
et in semitis, ad sacratissimum, seu et ad ipsius
congregationem Deo servientem, quod Burdegalae
situm est, dono, transfero atque transfundo in illorum
ibi degentiun monachorum ad stipendia et
congrua ipsorum trado, et do potestatem vel dominationem
ad habendum et libere possidendum, et
faciendum communiter quidquid voluerint, neminem
contradicentem. Si vero aliquis assurexerit deinceps
falso nomine comes, episcopus vel aliquis hujus
saeculi tyrannus, qui istas res supra ad suum opus
mittere non timuerit, et per violentiam aliquid abstulerit,
imprimis iram Dei omnipotentis incurrit,
et a consortio Christianorum extraneus fiat, et cum
Dathan et Abiron terra vivos absorbeat, et nunquam
ad sanctam resurrectionem cum justos appareat,
sed in Cocheti laqueis poena perpetua crucietur.
Et si aliquis adversariorum assurrexerit, si
salvitates violaverit, mille libras auri coactus fratribus
componat.
Haec donatio quippe facta est anno 1027 Incarnat.
Dom., praesente Fulconi-Gaufridi, et Truncardo baronis,
Combaudo Ostendi, et Guillelmo praeposito,
Eduardo et Guilberto milites et alius; assistente monasteriis
imprimitus Sanctae Crucis, et S. Mariae
de Solaco et S. Macharii, et ecclesiis aliis abbate
Gombaudo, et Ecclesiae Burdigalensi archiepiscopo
Godefredo.

omnes consuetudines et jura, cum | null | 5dc774bc-48bf-4964-a2e8-c71e32ddfeba | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consuetudine
trium modiorum salis et cum la pojadas et la fromentada,
et cum totas pertinentias in pratis, in
consuetudinibus, in nemoribus, in vineis et in viis,
et in semitis, ad sacratissimum, seu et ad ipsius
congregationem Deo servientem, quod Burdegalae
situm est, dono, transfero atque transfundo in illorum
ibi degentiun monachorum ad stipendia et
congrua ipsorum trado, et do potestatem vel dominationem
ad habendum et libere possidendum, et
faciendum communiter quidquid voluerint, neminem
contradicentem. Si vero aliquis assurexerit deinceps
falso nomine comes, episcopus vel aliquis hujus
saeculi tyrannus, qui istas res supra ad suum opus
mittere non timuerit, et per violentiam aliquid abstulerit,
imprimis iram Dei omnipotentis incurrit,
et a consortio Christianorum extraneus fiat, et cum
Dathan et Abiron terra vivos absorbeat, et nunquam
ad sanctam resurrectionem cum justos appareat,
sed in Cocheti laqueis poena perpetua crucietur.
Et si aliquis adversariorum assurrexerit, si
salvitates violaverit, mille libras auri coactus fratribus
componat.
Haec donatio quippe facta est anno 1027 Incarnat.
Dom., praesente Fulconi-Gaufridi, et Truncardo baronis,
Combaudo Ostendi, et Guillelmo praeposito,
Eduardo et Guilberto milites et alius; assistente monasteriis
imprimitus Sanctae Crucis, et S. Mariae
de Solaco et S. Macharii, et ecclesiis aliis abbate
Gombaudo, et Ecclesiae Burdigalensi archiepiscopo
Godefredo. | null | 50975ad6-407d-4e29-8cb2-349f8573fc46 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
EPISTOLA PRIMA GUILLELMI AD MAGINFREDUM MARCHIONEM ET EJUS UXOREM.
MAGEINFREDO marchioni clarissimo et uxori suae
B. prudentissimae, GUILLELMUS Dei gratia dux Aquitanorum
in perpetuum vigere.
Quod coeptum est de filio meo non videtur mihi
ratum fore, nec utile, nec honestum. Gens enim
vestra infida est, insidiae graves contra nos orientur.
Si eas vel cavere vel superare non possumus,
regnum nobis minime proderit, fama nostra periclitabitur.
In nostris etiam partibus diversi diversa
jam incoeptant, novis rebus animati, quibus nos ad
praesens intentos vident, et in futuro arctius occupari
putant. Quae fieri, nec posse reprimi, nobis alias
intentis, vos ipsi turpe et inutile decernitis. Quocirca
per fidem et amicitiam quae inter nos est obsecramus,
vos operam dare qualiter absque nostro et
vestro dedecore ab incoepto desistatur, caventes
ne filius meus, vel quilibet alius, hoc resciscat, donec
invicem secreto loquamur. Quod si Deo disponente
non dimittitur quin fiat, curate ut consensu
archiepiscopi Mediolanensis et episcopi Vercellensis,
et aliorum quorum interest, effectum obtineat.
Vale.
EPISTOLA II GUILLELMI AD LEONEM VERCELLENSEM EPISCOPUM.
GUILLELMUS Dei gratia dux Aquitaniae, domno
LEONI Vercellensium episcopo salutem.
Itali suaserunt mihi et filio meo nos intromittere
de regno Italiae, facientes nobis sacramentum et ipsius
regni et Romani imperii acquirendi, per rectam
fidem, quantum potuerunt. Unde mando vobis, et
precor vestram gratiam, ut adjuvetis nos de hac
causa sicut melius scitis et potestis. Modo pareat, si
verum est quod semper mihi dixistis, vos amicum
meum esse, et rerum mearum curam habiturum,
si opus esset. Hoc scitote quia si nostris partibus faveritis,
nunquam vidistis tam bonos dies quam illos
quibus nos in illum honorem mittetis. Nam omnia
nostra procul dubio vestra erunt. Remandate mihi
quam bene possum confidere in amore vestro et adjutorio.
Valete.
EPISTOLA III LEONIS VERCELLENSIS EPISCOPI AD GUILLELMUM DUCEM.
Domino GUILLELMO duci, frater LEO servitium.
Ne tristeris, amice charissime, si Longobardi te
deceperunt. Ego certe optimum tibi dabo consilium,
si mihi credere volueris. Esto vir fortis, et de praeteritis
ne cures, de futuris caveas. Per tuum fidelissimum
hominem mihi manda quid velis facere, et
ego optimum tibi dabo consilium. Mitte mihi mulam
mirabilem, et frenum pretiosum, et tapetum mirabile,
pro quo te rogavi ante sex annos. Amen dico
tibi, non perdes mercedem tuam, et quidquid volueris
dabo tibi. Vale.
EPISTOLA IV GUILLELMI AD LEONEM EPISCOPUM VERCELLENSEM.
Domino LEONI Vercellensium episcopo, GUILLELMUS
Pictavensis, amicus ejus clarissimus, salutem
et servitium.
Minime tristor, charissime, super Longobardorum
deceptione. Non enim deceperunt me, qui nequaquam
habuissem fidem promissis eorum. De
praeteritis eorum fallaciis ego non curo, de futuris
per Dei gratiam mihi cavebo. Non parum autem
minor de te qui et multam praeteritorum habes memoriam,
et non minus futurorum jactaris habere
providentiam, quod illius Cunonis partibus consensisti,
qui nec in sua terra aliquid tibi unquam donavit,
neque posse donare fertur, nec aliquid auferre
in regno Italiae. Sed quamvis in hac causa non
bene tibimet consuluisse videaris, et mihi amicos
meos probanti suffragium nullum praebueris, exspectabo
tamen illud optimum consilium quod mihi te
daturum promittis, si tibi credere voluero. Manda ergo
mihi per litteras quomodo vis ut tibi credam, et quae
beneficia mihi provenient per tuum consilium, ex
dono illius Cunonis, si regnum Italiae, quod mihi
promittitur, et quod adipisci possem, Deo volente,
si multum curarem, quaerere desiero. Mulam quam
rogasti non possum ad praesens tibi mittere, quia
non habeo talem qualem ad opus tuum vellem, nec
reperitur in nostris partibus mula cornuta, vel quae
tres caudas habeat, vel quinque pedes, vel alia hujusmodi,
ut congrue possis dicere eam mirabilem.
Mittam vero tibi, quam citius potero, unam optimam
ex melioribus quas reperire possim in nostra
patria, cum freno pretioso. Caeterum tapetum
tibi possem mittere, nisi fuissem oblitus quantae
longitudinis et latitudinis tapetum jam dudum requisisti.
Rememora ergo, precor, quam longum
et latum esse velis, et mittetur tibi, si invenire potuero.
Sin autem, jubebo tibi fieri quare volueris,
si consuetudo fuerit illud texi apud nostrates. Nec
pro his quaero mercedem illam | null | cd4108e7-7758-40a6-97b8-e2ada8ad4465 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quam polliceris, ut
dones mihi quaecunque voluero; quod fieri non potest.
Peto autem ut etiamsi nihil dedero tibi, memor
sis mei in orationibus tuis, et ores pro me ut
inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae
meae, ut videam voluntatem Domini, et protegar a
templo sancto ejus. Et illud optimum consilium,
quod mihi spondes, ne differas. Promissiones tuae
excitant me habere in te multam fiduciam, quia
meum est amico credere, et de promissis ejus non
diffidere; et meum est, aut nunquam promittere,
aut promissa adimplere. Superius sermone nostro
lusimus tecum, domne Leo, frater charissime;
nunc seria verba dicemus. Longobardos non arguo
deceptionis, quam in me exercere vellent quantum
in ipsis fuit. Partum erat mihi regnum Italiae, si
unum facere voluissem quod nefas judicavi, scilicet
ut ex voluntate eorum episcopos qui essent Italiae
deponerem, et alios rursum illorum arbitrio elevarem.
Sed absit a me rem hujusmodi facere, ut pastores
Ecclesiae, quibus mei patres semper honorem
exhibuerunt, et quos ipse quantum valui semper
exaltavi, sine crimine inhonorem. Sub hac conditione
vellent quidam primorum Italiae me seu filium
meum regem facere. Non laudavit mihi hanc vituperabilem
conditionem prudens marchio Meginfridus,
nec frater ejus Alricus bonus episcopus, quorum
me sanissimo plerumque uti consilio nunquam
poenituit. Quos supra omnes Italos praestantioris ingenii,
fidei, bonitatis esse censeo. Si quid rerum
mearum tibi pro certo placuerit, quod mittere possim,
aut debeam, non te frustrabitur spes tua.
Aequam mihi quaeso repende vicem, ut et ipse votis
meis imparem te non efficias. In proxima ventura
festivitate sanctae Dei Genitricis Mariae litteras tuas
opto videre, quibus animi tui secreta amico tuo fidissimo
pandantur. In Christo vivas, valeas, vivendo,
valendo.
EPISTOLA V GUILLELMI AD FULBERTUM CARNOTENSEM EPISCOPUM.
Domino FULBERTO venerabili Carnotensium episcopo,
GUILLELMUS Dei gratia dux Aquitaniae salutem
et charas amicitias.
Cum primum ad nos Pictavium, praesul optime,
venire dignatus es, et nostrae petitioni ut curam
loci Sancti Hilarii gereres acquiescere, gaudium
magnum fuit nobis. Sed huic gaudio multa intercedit
aegritudo, quod ad nos redire dissimulas. Unde
tuam precamur gratiam, noli dimittere quin venias,
si fieri potest in octavis Pentecosten. Sin autem, vel
octo diebus ante nativitatem sancti Joannis Baptistae
tutum iter paciscimur tibi ambulanti cum clericis
et domesticis tuis. Apud nos satis militum habebis.
Si non manseris nobiscum plus quam triduo,
in ipsius temporis articulo plurimum nos recreabis.
O si venisses in proxime praeteritis Rogationibus,
quantam nobis, et episcopis nostris, et optimatibus
consolationem et laetitiam fecisses! tempestive si
velles Carnotum ad diem festum Pentecosten reversurus,
vel si te subducere velles, ne ires ad curiam
domini regis, satis honestam causam habiturus.
Quem in praesenti adire dimitto, minores inimicitias
me suscepturum putans ob meam absentiam
quam si essem cum domino rege vel regina, non
consensurus in ordinando rege absque meo fratre
Odone comite. Quem enim ipse regem fieri voluerit,
ipsum et me velle pro certo noveritis. De ejus cum
domino rege concordia quidquid audieris, et ubi
sit, si nosti, peto rescribere, et si novi regis erit
sacratio, an non, et cujus. Vale.
EPISTOLA VI GUILLELMI AD ARIBERTUM ABBATEM.
Domino ARIBERTO sancto ac venerabili abbati,
GUILLELMUS Dei gratia dux Aquitaniae prospera
cuncta.
Charitatem vestram jam secundo interpellavi ut
mitteretis ad Carroficum monasterium quosdam ex
monachis vestris qui essent ferventes in observanda
regula sancti Benedicti, quorum sancta conversatio
fratribus ipsius loci bonum praeberet exemplum, et
eorum abbatem fasce regiminis levaret. Quoniam
vero petitioni meae nondum acquievistis, nunc quoque
tertio ad ostium vestrae charitatis pulso, instar
illius evangelici petitoris amicum obnixe rogantis:
ut si non propter amicitiam, saltem propter improbitatem
meam accommodetis mihi quotquot habeo
necessarios. Obsecro igitur vos in nomine sanctae
Trinitatis, quae Deus unus est, ut vel decem fratres
ex collegio vestri angelici ordinis mihi transmittatis,
memores tandem illius apostolici dicti, #Alter alterius
onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.@#
Valete cum omnibus vestris.
EPISTOLA VII GUILLELMI AD HILDEGARIUM.
HILDEGARIO GUILLELMUS bene optata consequi.
Tantam apud me tua prudens simplicitas invenit
gratiam, ut quod a me petisti, non magis ipse
[desideres] fieri quam ego velim. | null | 66690cc8-50ee-4ffa-8796-46e5c708f448 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Sed quoniam in
praesentiarum facultas non suppetit, animus meus
veretur me tibi suspectum esse, quasi verba dare
molientem: quod non esse meum credas, per fidem
quae inter nos est obsecro rogans te modicum tempus
adhuc sustinere donec gravissimis quibus impedior
officiis expeditus, operam tibi dare queam.
Quod si forte morarum impatiens mox ad me adveneris,
si votis tuis minus respondero, nequaquam
id mihi, causam praedoctus jure succensebis. Vale
nunc et semper. R. Turonensis
EPISTOLA PRIMA GUILLELMI AD MAGINFREDUM MARCHIONEM ET EJUS UXOREM.
MAGEINFREDO marchioni clarissimo et uxori suae
B. prudentissimae, GUILLELMUS Dei gratia dux Aquitanorum
in perpetuum vigere.
Quod coeptum est de filio meo non videtur mihi
ratum fore, nec utile, nec honestum. Gens enim
vestra infida est, insidiae graves contra nos orientur.
Si eas vel cavere vel superare non possumus,
regnum nobis minime proderit, fama nostra periclitabitur.
In nostris etiam partibus diversi diversa
jam incoeptant, novis rebus animati, quibus nos ad
praesens intentos vident, et in futuro arctius occupari
putant. Quae fieri, nec posse reprimi, nobis alias
intentis, vos ipsi turpe et inutile decernitis. Quocirca
per fidem et amicitiam quae inter nos est obsecramus,
vos operam dare qualiter absque nostro et
vestro dedecore ab incoepto desistatur, caventes
ne filius meus, vel quilibet alius, hoc resciscat, donec
invicem secreto loquamur. Quod si Deo disponente
non dimittitur quin fiat, curate ut consensu
archiepiscopi Mediolanensis et episcopi Vercellensis,
et aliorum quorum interest, effectum obtineat.
Vale.
EPISTOLA II GUILLELMI AD LEONEM VERCELLENSEM EPISCOPUM.
GUILLELMUS Dei gratia dux Aquitaniae, domno
LEONI Vercellensium episcopo salutem.
Itali suaserunt mihi et filio meo nos intromittere
de regno Italiae, facientes nobis sacramentum et ipsius
regni et Romani imperii acquirendi, per rectam
fidem, quantum potuerunt. Unde mando vobis, et
precor vestram gratiam, ut adjuvetis nos de hac
causa sicut melius scitis et potestis. Modo pareat, si
verum est quod semper mihi dixistis, vos amicum
meum esse, et rerum mearum curam habiturum,
si opus esset. Hoc scitote quia si nostris partibus faveritis,
nunquam vidistis tam bonos dies quam illos
quibus nos in illum honorem mittetis. Nam omnia
nostra procul dubio vestra erunt. Remandate mihi
quam bene possum confidere in amore vestro et adjutorio.
Valete.
EPISTOLA III LEONIS VERCELLENSIS EPISCOPI AD GUILLELMUM DUCEM.
Domino GUILLELMO duci, frater LEO servitium.
Ne tristeris, amice charissime, si Longobardi te
deceperunt. Ego certe optimum tibi dabo consilium,
si mihi credere volueris. Esto vir fortis, et de praeteritis
ne cures, de futuris caveas. Per tuum fidelissimum
hominem mihi manda quid velis facere, et
ego optimum tibi dabo consilium. Mitte mihi mulam
mirabilem, et frenum pretiosum, et tapetum mirabile,
pro quo te rogavi ante sex annos. Amen dico
tibi, non perdes mercedem tuam, et quidquid volueris
dabo tibi. Vale.
EPISTOLA IV GUILLELMI AD LEONEM EPISCOPUM VERCELLENSEM.
Domino LEONI Vercellensium episcopo, GUILLELMUS
Pictavensis, amicus ejus clarissimus, salutem
et servitium.
Minime tristor, charissime, super Longobardorum
deceptione. Non enim deceperunt me, qui nequaquam
habuissem fidem promissis eorum. De
praeteritis eorum fallaciis ego non curo, de futuris
per Dei gratiam mihi cavebo. Non parum autem
minor de te qui et multam praeteritorum habes memoriam,
et non minus futurorum jactaris habere
providentiam, quod illius Cunonis partibus consensisti,
qui nec in sua terra aliquid tibi unquam donavit,
neque posse donare fertur, nec aliquid auferre
in regno Italiae. Sed quamvis in hac causa non
bene tibimet consuluisse videaris, et mihi amicos
meos probanti suffragium nullum praebueris, exspectabo
tamen illud optimum consilium quod mihi te
daturum promittis, si tibi credere voluero. Manda ergo
mihi per litteras quomodo vis ut tibi credam, et quae
beneficia mihi provenient per tuum consilium, ex
dono illius Cunonis, si regnum Italiae, quod mihi
promittitur, et quod adipisci possem, Deo volente,
si multum curarem, quaerere desiero. Mulam quam
rogasti non possum ad praesens tibi mittere, quia
non habeo talem qualem ad opus tuum vellem, nec
reperitur in nostris partibus mula cornuta, vel quae
tres caudas habeat, vel quinque pedes, vel alia hujusmodi,
ut congrue possis dicere eam mirabilem | null | 3d6b1eaf-8797-4393-834d-6646c237d76f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Mittam vero tibi, quam citius potero, unam optimam
ex melioribus quas reperire possim in nostra
patria, cum freno pretioso. Caeterum tapetum
tibi possem mittere, nisi fuissem oblitus quantae
longitudinis et latitudinis tapetum jam dudum requisisti.
Rememora ergo, precor, quam longum
et latum esse velis, et mittetur tibi, si invenire potuero.
Sin autem, jubebo tibi fieri quare volueris,
si consuetudo fuerit illud texi apud nostrates. Nec
pro his quaero mercedem illam quam polliceris, ut
dones mihi quaecunque voluero; quod fieri non potest.
Peto autem ut etiamsi nihil dedero tibi, memor
sis mei in orationibus tuis, et ores pro me ut
inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae
meae, ut videam voluntatem Domini, et protegar a
templo sancto ejus. Et illud optimum consilium,
quod mihi spondes, ne differas. Promissiones tuae
excitant me habere in te multam fiduciam, quia
meum est amico credere, et de promissis ejus non
diffidere; et meum est, aut nunquam promittere,
aut promissa adimplere. Superius sermone nostro
lusimus tecum, domne Leo, frater charissime;
nunc seria verba dicemus. Longobardos non arguo
deceptionis, quam in me exercere vellent quantum
in ipsis fuit. Partum erat mihi regnum Italiae, si
unum facere voluissem quod nefas judicavi, scilicet
ut ex voluntate eorum episcopos qui essent Italiae
deponerem, et alios rursum illorum arbitrio elevarem.
Sed absit a me rem hujusmodi facere, ut pastores
Ecclesiae, quibus mei patres semper honorem
exhibuerunt, et quos ipse quantum valui semper
exaltavi, sine crimine inhonorem. Sub hac conditione
vellent quidam primorum Italiae me seu filium
meum regem facere. Non laudavit mihi hanc vituperabilem
conditionem prudens marchio Meginfridus,
nec frater ejus Alricus bonus episcopus, quorum
me sanissimo plerumque uti consilio nunquam
poenituit. Quos supra omnes Italos praestantioris ingenii,
fidei, bonitatis esse censeo. Si quid rerum
mearum tibi pro certo placuerit, quod mittere possim,
aut debeam, non te frustrabitur spes tua.
Aequam mihi quaeso repende vicem, ut et ipse votis
meis imparem te non efficias. In proxima ventura
festivitate sanctae Dei Genitricis Mariae litteras tuas
opto videre, quibus animi tui secreta amico tuo fidissimo
pandantur. In Christo vivas, valeas, vivendo,
valendo.
EPISTOLA V GUILLELMI AD FULBERTUM CARNOTENSEM EPISCOPUM.
Domino FULBERTO venerabili Carnotensium episcopo,
GUILLELMUS Dei gratia dux Aquitaniae salutem
et charas amicitias.
Cum primum ad nos Pictavium, praesul optime,
venire dignatus es, et nostrae petitioni ut curam
loci Sancti Hilarii gereres acquiescere, gaudium
magnum fuit nobis. Sed huic gaudio multa intercedit
aegritudo, quod ad nos redire dissimulas. Unde
tuam precamur gratiam, noli dimittere quin venias,
si fieri potest in octavis Pentecosten. Sin autem, vel
octo diebus ante nativitatem sancti Joannis Baptistae
tutum iter paciscimur tibi ambulanti cum clericis
et domesticis tuis. Apud nos satis militum habebis.
Si non manseris nobiscum plus quam triduo,
in ipsius temporis articulo plurimum nos recreabis.
O si venisses in proxime praeteritis Rogationibus,
quantam nobis, et episcopis nostris, et optimatibus
consolationem et laetitiam fecisses! tempestive si
velles Carnotum ad diem festum Pentecosten reversurus,
vel si te subducere velles, ne ires ad curiam
domini regis, satis honestam causam habiturus.
Quem in praesenti adire dimitto, minores inimicitias
me suscepturum putans ob meam absentiam
quam si essem cum domino rege vel regina, non
consensurus in ordinando rege absque meo fratre
Odone comite. Quem enim ipse regem fieri voluerit,
ipsum et me velle pro certo noveritis. De ejus cum
domino rege concordia quidquid audieris, et ubi
sit, si nosti, peto rescribere, et si novi regis erit
sacratio, an non, et cujus. Vale.
EPISTOLA VI GUILLELMI AD ARIBERTUM ABBATEM.
Domino ARIBERTO sancto ac venerabili abbati,
GUILLELMUS Dei gratia dux Aquitaniae prospera
cuncta.
Charitatem vestram jam secundo interpellavi ut
mitteretis ad Carroficum monasterium quosdam ex
monachis vestris qui essent ferventes in observanda
regula sancti Benedicti, quorum sancta conversatio
fratribus ipsius loci bonum praeberet exemplum, et
eorum abbatem fasce regiminis levaret. Quoniam
vero petitioni meae nondum acquievistis, nunc quoque
tertio ad ostium vestrae charitatis pulso, instar
illius evangelici petitoris amicum obnixe rogantis:
ut si non propter amicitiam, saltem propter improbitatem
meam accommodetis mihi quotquot habeo
necessarios. Obsecro | null | 62c5be62-af47-4cae-ab81-5d8f031e6506 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
igitur vos in nomine sanctae
Trinitatis, quae Deus unus est, ut vel decem fratres
ex collegio vestri angelici ordinis mihi transmittatis,
memores tandem illius apostolici dicti, #Alter alterius
onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.@#
Valete cum omnibus vestris.
EPISTOLA VII GUILLELMI AD HILDEGARIUM.
HILDEGARIO GUILLELMUS bene optata consequi.
Tantam apud me tua prudens simplicitas invenit
gratiam, ut quod a me petisti, non magis ipse
[desideres] fieri quam ego velim. Sed quoniam in
praesentiarum facultas non suppetit, animus meus
veretur me tibi suspectum esse, quasi verba dare
molientem: quod non esse meum credas, per fidem
quae inter nos est obsecro rogans te modicum tempus
adhuc sustinere donec gravissimis quibus impedior
officiis expeditus, operam tibi dare queam.
Quod si forte morarum impatiens mox ad me adveneris,
si votis tuis minus respondero, nequaquam
id mihi, causam praedoctus jure succensebis. Vale
nunc et semper. R. Turonensis | null | f082860c-1d4d-4f03-ba30-845671ade906 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
1.
Monasterium Centulense, quod a sancto Richario exstructum fuisse circa annum 625 diximus, labente
saeculo nono a barbaris dirutum fuit, remansitque pene incultum usque ad saeculi undecimi initia. Hujus
loci restaurator fuit Ingelardus, ex monacho Corbeiensi abbas Centulensis factus; cui Angelrannus noster,
seu ut alii pingunt, Ingelrannus, successit, vir non solum doctrina pro suo tempore praeditus, sed etiam
praeclare gestis et pietate insignis, unde ei #Sapientis@# cognomen inditum est. Ejus Vitam ex libro quarto
Chronici Centulensis exscripsimus, omissis nihilominus iis quae ad rem nostram non faciebant. Hujus
Chronici auctor est Hariulfus, qui paulo post Angelrannum in monasterio Centulensi vixit, quod ipsemet
non semel, potissimum in fine libri quarti attestatur, ubi se a Gervino secundo, Angelranni, medio Gervino
primo, successore, #monachizatum@# fuisse refert. Ex ejus vero epitaphio, quod tom. I, Analect. editum est,
discimus eum ex monacho Centulensi tertium Aldeburgensem abbatem factum fuisse.
2.
Angelranno inter scriptores ecclesiasticos locus debetur ob quaedam opuscula ab eo edita. Ex his
supersunt in ms. codice Centulensi quatuor libri De vita, miraculis et relatione sancti Richarii, quos, Fulberto,
quondam suo magistro, adhortante composuit, ut ipsemet in epistola ad ipsum Fulbertum nuncupatoria
testatur. Alia item opuscula metrice composuit Angelrannus, de quibus agit Chronici auctor infra
num. 15. Caeterum Scholastici nomen quod ipse sibi tribuit Angelrannus, tum etiam libri quos bibliothecae
Centulensi comparavit, magnam ejus in litteras arguunt propensionem; idem probant discipuli, quos in
monasterio Centulensi frequentes habuit, quae omnia in ejus Vita fusius exponuntur. Denique beatus Geraldus,
postea Silvae-Majoris abbas, in libro Miraculorum sancti Adhelardi, quem cum adhuc Corbeiae moraretur edidit, testatur Ingelrannum miraculo cuidam sancti Adhelardi interfuisse, qua occasione ejus
eruditionem his verbis extollit. #Intererat matutinis abbas Ingelrannus, qui eo tempore caeteris philosophabatur
altius, quemque hujus signi testem non fors miserat, sed cujus gregis pastor erat, sanctus Richarius.@#
3.
De anno aut die qui Angelranno supremi fuerunt, nulla difficultas: annum quippe ejus obitus 1045
diserte exprimit Hariulfus. Dies autem in monasterii Necrologio assignatur, nonus mensis Decembris, his
verbis: V #Idus Decembris obiit Angelrannus abbas.@#
4.
Sub Angelranno abbate prior erat monasterii Centulensis Odelgerus, cujus nomen cum #sancti@# titulo
exprimitur in catalogo fratrum conscriptorum Centulensium, ad diem quintam Februarii, his verbis: #Nonis Februarii obiit ille sanctus Odelgerus, monachus et prior.@#
Ipse tamen, sicut nec Angelrannus, nullo
cultu publico celebratur, imo et quo in loco eorum corpora jaceant, prorsus ignotum est; unde satis fuit
utrumque #Venerabilis@# titulo donare. Conjicimus nihilominus Angelranni festivitatem olim apud nostros
Centulenses fuisse celebratam, ex veteri catalogo, qui Hariulfi Chronico, alia quidem sed antiqua manu,
additus est, ubi haec leguntur: #Hae sunt solemnitates ad Centulam proprie pertinentes. Kalend. Jan. Dedicatio
Ecclesiae. v. Non. Mart. Gervini abbatis. v. Idus Decembris, Depositio sancti Angelranni abbatis nostri.@#
Quae indicasse sufficiat; jam ejus gesta exponenda sunt, inter quae Odelgeri encomium occurret.
INCIPIT VITA.
1.
Cum igitur omnis mundus Unigeniti Dei descensione
per carnis assumptionem se gratuletur redemptum,
sitque universalis exsultatio, liberatio communis,
proprium tamen quorumdam locorum dignoscitur
esse gaudium viros habuisse tales qui
sanctitatis ac doctrinae praerogativa Patres non immerito
vocentur et pastores. Hoc privilegio potita,
situ et nomine dulcis Pontiva provincia, praecelsorum
saepius laetata est virorum genitura. Ipsa denique
illud fulgentissimum sidus, beatum scilicet
Richarium, olim protulit, cujus patrocinio et corporali
praesentia se beatam exsultat Centula. Ipsa
etiam post illos quos supra meruisse legitur, gloriosae
recordationis virum protulisse scitur Angelrannum,
qui quoniam omnem sui temporis laudem
excedit, sui nominis memoriam usquaqueque protendit.
2.
Natus est Angelrannus deifer parentibus juxta
saeculi pompam non adeo generosis, quamvis omnino
ingenuis, sed plane Dei timore elegantissimis; qui
quantae opinionis quamque boni odoris foret futurus,
ante suam nativitatem divinitus praemonstratum
est. Vidit namque ejus genitrix, quadam dormiens
nocte, quasi ex se leniter sertum procedere, quod,
totius Centulae muros praecingens, omnium ora in
sui laudem et admirationem solvebat; quod postquam
religioso marito | null | 56ef3dac-4066-4f95-9c2f-f0e415f103ee | latin_170m_raw | null | None | None | None |
insinuavit, ille, gratia doni
coelestis afflatus, dixit pro certo hoc fore praesagium
optimae prolis quam Domini dono proxime essent
accepturi, quae bonorum odore operum universos
afflaret. Hic ergo, bonae indolis esse incipiens profundique
sensus acumine vigens, infra aevum puerile
repertus est in litteris discendis ferventissime
ardens. Jam enim, Deo se inspirante, idem puer
quinam futurus foret praesagio quodam ostentabat;
et cum scriptum sit: #Anima justi, sedes sapientiae,@#
Sapientia vero Dei Christus est, summae Sapientiae
praesignabat se templum fieri, dum litterarum non
poterat scientia satiari. Et quia non lasciviam mundi
amplecti, sed Dei servitio perpetim maluit mancipari,
monachili auctus est toga intra Sancti Richarii
monasterii claustra: dein divinis donis cum
aetate crescentibus, habitum quem humanis praeferebat
obtutibus, multimodae sanctitatis exornabat
speciebus. Inerat ei mater et nutrix virtutum humilitas,
praepollebat in eo obedientiae indicibilis qualitas,
conservabatur ab eo illa quae odisse quemquam
nescit charitas.
3.
Enimvero quia, ut supradictum est, in discendo
multum gliscebat, recepta a Patre loci, nomine
Ingelardo, non minima reverentia digno, licentia,
longe seposita scrutatus est scholarum magisteria,
more scilicet prudentissimae apis, quae circuit diversorum
florum arbusta, ut mellis dulcore sua repleat
receptacula. Denique multorum experientia probatum,
et liberalibus studiis ornatissimum civitatis
Carnotenae venerabilem episcopum, ac cum multo
honore vocitandum Fulbertum, praeceptorem adeptus
est atque didascalum; hic ei monitor, hic tam morum
quam litterarum fuit institutor. Gaudebat venerabilis
praesul de tanti discipuli solatio, relevabatur
tam idonei auditoris industria atque ingenio.
Tandem igitur grammatica, musica atque dialectica
optime instructum, Centulam remittit tironem
amicissimum, jam tunc sacerdotio ornatum, quem,
velut grandem thesaurum, recipit pia congregatio
Centulensium. Hinc jam, quod ingenti studio fuerat
quaesitum, profertur magnae scientiae praecipuum
margaritum, reparantur libri, conscribuntur necdum
conscripti, educantur pueri, dispertiuntur quam
plurimis sapientiae thesauri, illustratur patria, et ab
omnibus circumquaque felix vocatur Centula, quae
tanto praesagiebatur Patre beanda. Verum populi id
fieri gestientis voluntati et desiderio felix accessit
effectus.
4.
Eo tempore rex Robertus, prudentiae lumine
clarus, regni Francorum post patrem Hugonem
illustrabatur fascibus; cui nutu divino, ut credimus,
saepedictus vir tali modo refertur notificatus. Cum
enim adhuc in Franciae partibus detineretur disciplinis
scholaribus, supradictus rex ire Romam bonae
voluntatis devotione est coactus; dumque jussu ejus
diversis in locis quaererentur divini servitii plene
imbuti officiis, ab omnibus praedicatus est efficax
hac in re Angelrannus venerabilis. Itaque profectione
parata rex callem arripit, cui Angelrannus
honestissima vita comes accedit. Interim dum gradiuntur,
divitiae hactenus occultatae latius aperiuntur,
praedicationum verba procedunt, commeantium
corda infundunt; miratur rex ejus affamina, delectatur
continentis vitae munditia, obstupescunt omnes
linguae nitorem, reverentur animi puritatem.
Verum quod in ipso itinere relatum est gestum
fuisse, dignum videtur inseri historiae; si quidem
multimoda assertione insinuatus est ita per omnem
viam Deo regique in divino servitio militasse, ut
librorum nunquam indiguerit juvari solamine; quod
an fieri potuerit, non inertes judicent, sed studiosi
examinent. Igitur Romam perventum, atque inde
feliciter est remeatum.
5.
Hujus ergo eventu itineris, vir Dei Angelrannus
ad Regis notitiam venit; quapropter ipse rex
non eum inter infimos relinquere corde tenus ambivit.
Interim vero, dum rex perquirit quo eum
honore fulciat, semper venerandus Angelrannus
sua inhabitatione Centulam exaltat; et provenit Deo
ordinante, ut abbatia Centulensis paterna privaretur
sollicitudine. Fratrum ergo sanioris consilii concordi
electione id officii suscipere cogitur Angelrannus,
qui Domini praescientia ante omnia saecula
ad hoc fuerat praeparatus. Tunc rex ovans quod,
sicut cupierat, locum honorandi reperisset, saepe dictam
Centulam hac de causa concitato gradu devenit.
Enim vero famae velocitas, Angelranni aures
percellens, dicto citius timore salubri ejus praecordia
replet. Quid ageret non inveniebat; fratrum
unanimis electio, exstante admodum parva quorumdam
sua nobilitate inflatorum contradictione, pastoralitatem
suscipere cogebat, regia etiam auctoritas
ad hoc impulsura propinquabat. Sed ille, qui subesse
quam praeesse malebat, omnino se indignum
hujusce rei perceptione praejudicabat. Sumpto igitur
ausu silvarum lustra expetit, ibique se ne inveniretur
abditis quibusdam recondit. Rex adveniens
virum interrogat; furtim eum abscessisse monachorum
turba proclamat. Rex miratur intentionem,
praedicat humilitatem, jubetque ut citius pergatur,
ac electus Domini | null | d6413cc7-efb9-4ed9-821f-fd6dcd5ccacb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad se reducatur. Exeunt ergo militares
praeclarum Dei militem perquirentes, sciscitantur
a quibuscunque obviantibus sicubi visus
fuisset vir cluentissimus; tandem igitur, peracta
multa scrutatione, in silva Olnodioli dignoscitur latere.
Itur ocius, perquiritur, inventus adducitur, regisque
Roberti praesentiae sistitur. Rex itaque gaudens
ecclesiae basilicam intrat, omnique spectante
nobilium vel ignobilium caterva, per funes ad signa
pendentes ipsi totius loci dominationem delegat.
Dein jubetur ab ipso rege ut quantocius acceleraretur
benedictionis consecratio digna. Vere ergo iste
superni membrum capitis fuit, qui memor suum
Dominum, dum eum vellent populi facere regem,
fugisse in montem, ne supercilio praelationis extolleretur,
maluit subire cavernam.
6.
Jam vero, sumpto abbatis officio, quis ejus
bona digne potens sit explicare? Erat enim ei studium
juge propriae vitae naevis carere, coram Deo et
hominibus bona semper providere, commissorum
inepta resecare, tam exemplo quam verbo bona eorum
augere, quidquid bonum semper ambire, quidquid
pravum semper cavere. Nec ejus benevolentiae
sat est animarum salutem obtinere, sed curat etiam
terrenis aedificiis locum commissum honorare. Denique
moenia struxit, sacras aras auro et argento
vestivit, Christique vasa sacrosancta pro posse ampliavit.
Delectabatur plane sanctum ingenium bono
opere, pascebatur pia mens sancta exercitatione.
Interea Notkerus Leodicensis episcopus, cui a domno
Ingelardo abbate quaedam Sancti Richarii praedia
fuerant oppignerata, obierat, et post alios duos Durandus
ipsius sedis susceperat praesulatum. Hunc
itaque abbas Angelrannus adiit, et, ut conditionem
quam illius et suus fecerat antecessor renovaret, ne
infirmaretur, exoravit. Qui episcopus venerandi viri
precibus acquiescens, nam et a domno Ebalo Remorum
antistite idipsum facere fuerat exoratus, tale
denuo rescriptum promulgavit: In nomine sanctae,
etc. Acta sunt haec Leodio publice, sub die XIV
Kal. Octobris, anno Dominicae Incarnationis 1022,
imperii vero Henrici XIX, etc. Hac igitur pactione
utiliter reparata, monasterium reversus est.
7.
Aliquando etiam Neustriam ivit, et colloquio
marchionis Richardi usus, postulavit eumdem ducem,
ut pro salute suae animae Sancto Richario aliquid
largiretur. Qui, sciens virum esse prudentem
et monastici tramitis amatorem, benigne ei paruit,
conferens per ejus manum Sancto Richario casulam
pretiosae purpurae, et ecclesiam Scabellivillae, de cujus
donatione talem condidit descriptionem.
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego
Richardus divina concedente gratia Nortmannorum
dux. Compertum esse volumus omnium sanctae
Dei Ecclesiae fidelium industriae quod Angelrannus
abbas Centulensis coenobii, ubi venerabilis confessor
sanctus Richarius quiescit, clementiam nostram
expetierit quatenus ipsi sancto largitione nostrae
eleemosynae conferremus aliquid. Consilio ergo et
suggestu nostrorum fidelium, decrevimus tradere
perpetuo praedicto sancto et servis ejus ecclesiam
quae sita est in Scabelli villa. Praefatus vero abbas
et fratres, sub testificatione praesentis chirographi,
spoponderunt quod amore genitoris nostri, nostro,
et matris, conjugis et prolis, persona unius monachi
ipsius congregationis augeretur numerus, ea conditione
ut, illo decedente a saeculo, alterius per saecula
subsequatur successio; illud etiam ut, ab hodierna
die et deinceps, nos, nostrique filii supradictae congregationis
appellati socii, omnium quae ibi gesta
fuerint bonorum habeamur participes. Ut igitur haec
futuris temporibus donatio stabilis permaneat, sub
gravi anathemate facto ab archiepiscopo, me praesente,
vel a quibusdam episcopis cum suis sacerdotibus,
qui forte tunc nostrae aderant curiae, jussimus
roborari, et hanc insuper chartulam fieri, quam
signo manus propriae voluimus consignari. »
« Signum Richardi marchionis. S. Roberti archiepiscopi.
S. Gonnoridis matris eorum. S. Judith.
S. Richardi pueri. S. Roberti pueri. S. Willelmi
pueri. S. Malgeri. »
« Actum Rothomago II Idus Martii. »
Robertus quoque ipse Rothomagensis archiepiscopus,
virum bonum esse cognoscens domnum
Angelrannum, donavit ei unum bonum dorsale, quo
hodieque nostra ecclesia ornatur.
8.
At quia nunc Nortmanniam intravimus, libet
parumper subsistere, ut quoddam necessarium explicemus.
Retulimus, sub domno Ingelardo, beati
Vigoris episcopi corpus honorabile a Neustria Centulam
translatum; quod quia meruimus, Deo omnipotenti
ex corde intimo gratias rependamus. Securi
igitur de Dei munere in sancti corporis collata nobis
benedictione, jam modo contra illos agamus qui
tantum bonum nostrum obscurare nituntur. Est
enim quiddam sensibus nostris illatum, quod, Deo
auxiliante, abundanti ratione purgabitur, si tamen
faciente invidia obliquus | null | 403324eb-8ad9-43d4-b6f9-e6e8807d7057 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
non adsit auditor. Verum
nos singulariter neminem appetimus, omnibus semel
respondentes; dum enim quemquam nostratum
cum Neustrianis vel Silvanectensibus de sancti corpore
colloqui contingit, dicentibus istis quia noster
episcopus fuit, nobis quiescit; illis aeque referentibus
se hunc habere, noster a Deo nobis datus thesaurus
apud incertos quasi fuscari videtur. Unde satis
necessarie hanc modo rationem persolvimus,
qua scilicet apud nos illum esse veraciter comprobemus.
Quod si quisquam clarescentibus miraculis
hunc se habere defendat, et nos multo magnificentius
eadem experti sumus. Vere enim Christiana
fides fatetur omnes Deo conjunctos, non eo tantum
loco quo corpore habentur, sed ubicunque fideliter
rogantur, divina posse monstrare. Sed jam pergat
sermo in nomine Domini quo destinatum est, huncque
sanctum nos confirmemus habere, tametsi alias
magna operari videatur. Christus veritas nobis
astipulatur, ipsa sancti viri anima coelesti semper
haereditate beata testimonium reddet, imo de
verbis ejus verbi nostri testimonium fiet. Neustriani
tamen, qui et Nortmanni, sui episcopi non bene custoditi
arguendi videbantur; sed mentem remordet
quia: « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat
qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). » Ob hoc autem
illos sinentes alia expediamus, dum et thesauri quondam
habiti et modo perditi amissione constet eos
satis fuisse punitos. Silvanectis autem civibus de
sancti corpore inaniter superbis jam modo ora
claudamus. Quo primo igitur tempore sancti corporis
illatione beata est Centula, absque ullis
gestorum ejus adminiculis aliquandiu permansit.
Delator nempe, nomine et gradu atque civitate episcopi
ejus relatis, de caeteris conticuerat. Cum autem
Ingelardi abbatis de medio facti hic venerabilis
Angelrannus, cognomento Sapiens, vicem suscepisset,
fuit ei necessitas illa, quae supra exposita est, ire
Nortmanniam. His pro quibus ierat peroratis vel definitis,
a clericis ipsius provinciae et a monachis
sancti Audoeni coepit inquirere an nossent aliquem
sanctorum qui diceretur Vigor. Illi autem
optime hunc scientes, hoc solum mirati sunt quod
ipse abbas tantum confessorem nesciret, referentes
ortum, vitam, ejusque dignitatem. Tum abbas rogat
sibi monstrari Vitae scripturam, et describendi largiri
copiam. At illi cum annuissent, tali ab eo auditu
percelluntur: Coenobio, inquit, Centulae in monasterio
domini mei sancti Richarii hujus sancti corpus
habetur. Tum monachi beati Audoeni dixerunt
ei: In hoc, honorande Pater, te scito hunc revera
habere, si, ossa ipsa inspectans, mentum non inveneris
apud te: quod idcirco illuc tu non invenies,
quia Deo gratias illud nos habemus. At ubi patriam
nostram cum libello Vitae ejus repedavit, curavit insinuata
citius probare. Revolvit sancta membra, et
inventa tota ossium congerie, mentum deesse invenit.
Quia vero ipsius Vitae lectio docebat qua die
sanctus e mundo migrasset, haesitabat parum quid
faceret; quia eam diem Omnium Sanctorum festivitas
ex moderna Patrum institutione vindicabat.
Statuit autem ut sequenti die festivitas sua sancto
reexhiberetur. Factumque est ita, sed non sic ut
tantum decuisset confessorem. His proficue, ut speramus,
insertis, ad domni Angelranni Vitam transeamus,
alibi de sancto Vigore certiora, et quibus
obviari non possit, probamenta dicturi.
9.
Multo sudore et ingenio hic venerandus homo
semper studuit ad usum monasterii illa revocare
quae, vel desolationis tempore vel sub sui tempore
antecessoris, aliqua fuerant fraude subducta. Constantia
quippe internae fortitudinis, quae menti ejus
inerat, multam potentium superbiam edomabat;
quia fiducia sanctitatis se vallante, nullius potentiam
verebatur. Angelrannus denique comes Pontivorum,
Hugonis advocati filius, cum ob expertam in illo
sanctitatem compater ejus factus fuisset, magno
etiam timore erga illum agebatur, quippe apud quem
humani ingenii pravitati nihil successum sciebat.
Antiquitus servata est consuetudo, ut in festo sancti
Richarii tota Pontivorum militia Centulam veniret,
et veluti patriae domino; ac suae salutis tutori et advocato
solemnem curiam faciebant. Cum itaque jam
dictus comes inevitabiliter ad sancti Patris festum,
aut alia qualibet die monasterium intrasset, statim
ab abbate venerabili, si quid loco abstulerat, tanta
invectionis auctoritate arguebatur, ut miro modo
non comitem a monacho, sed servum a domino increpari
qualitate rerum putares. Si aliquando corripienti
non obediisset, abbas loci amator, qui dicere
poterat: #Zelus domus@# Dei #comedit me,@# continuo sese
in verbis exaggerans, illumque infidelem, illum
raptorem clamitans, nisi emendare sponderet, | null | 5f72f308-6661-4152-94e2-dd4f98b0a35f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
continuo
excommunicabat. Haec ejus animi fortitudo
plurimum contulit, et ut suo tempore nihil loco raperetur
obtinuit. Quod nos ideo sic didicimus, quia,
cum nostro aevo desint largitores, bene nobis res
agere videretur, si non pateremur infestissimos praedatores.
Venerabilis tamen Angelrannus non hoc
solum obtinuit ut sibi nihil tolleretur, sed et ut
multa per Dei gratiam sibi darentur et redderentur.
Angelrannus igitur comes, monitis ejus animatus,
villam quamdam sancto Richario delegavit, de cujus
deditione testamentum conficiens, regia auctoritate
confirmari voluit, ita se habens:
« In nomine sanctae et inviduae Trinitatis. Ego Angelrannus
compertum fore cupio cunctorum sanctae
Dei Ecclesiae fidelium industriae, quod, remorante
praecellentissimo rege Roberto Compendii palatio,
corroborandam in praesentia ejus obtuli quam feceram
sancto Richario quondam donationis chartulam.
Tradideram siquidem ipsi sancto in pago Pontivo
villam quae Comitis Villa vocatur, eo conditionis
pacto ut ego ipse, dum vixero, et post me unus haeres,
quem vivens designavero, teneam, atque in
festivitate sancti Richarii, quae VII Idus Octobris
celebratur, XII denarios in censu persolvam. Quod
si haeres a me designatus reddere neglexerit, aut legaliter
emendet aut perdat, quam concessionem in
praesentia regis regnique nobilium obtuli et regia
auctoritate confirmandam censui.
« Signum Roberti regis. Sig. Constantiae reginae.
Sig. Henrici ducis. Sig. Roberti. Sig. Odonis. Sig.
Angelranni comitis.
« Actum Compendii palatio Nonas Aprilis. »
10.
Hucbertus quidam miles, qui beneficiarie cum
jurejurando nostrati abbati famulari habebat, huic
venerabili Angelranno aliquoties causa probationis
exstitit. Siquidem aliqui ex suis parentibus sub
praestatione certi temporis tenuerant villam sancti
Richarii, vocabulo Noguerias, et tali occasione tanquam
haereditatem sibi vindicabat. Contradicente
abbate, et illo insaniente, multa dura contigit venerabilem
Angelrannum ejus immissione pati: nempe
quam forti amoris vinculo erga suos stringeretur,
hinc patuit, dum contra hunc Hucbertum, contraque
omnes qui fratrum possessiones rapere conabantur,
tam divinarum quam humanarum legum auctoritate
certare non destitit. Nam Dei et Domini nostri informatus
exemplo, et accensus amore, #qui pro suis
ovibus animam posuit;@# ipse quoque pro Ecclesiae
Centulensis villis vel praediis multa pericula, multasque
iniquorum insidias perpeti non formidavit:
pro illis certe qui sibi erant commissi animam posuisset,
si id necesse fuisset, qui pro eorumdem
re temporali, cum necesse fuit, multis injuriis affligi
non recusavit. Ut enim subjectorum animas
salvaret, ipse temporali suae saluti nunquam agnitus
est pepercisse. Nam non in tantum creverat tyrannorum
atrocitas, ut corpora perimendo animas effugarent;
sed ad hoc processerat eorum cupiditas,
ut eos, rebus spoliantes, miseros efficerent: et quia
isdem magnificus vir eorum saevitiae perpes contradictor
exstitit, ab eis multa perpessus, etiam gladii
percussionem Dei amator toleravit. Sed quia vere
fateri possumus justum confidere quasi leonem,
iste pro commissis, bona conscientia fretus, nullam
timuit passionem. Charitas enim in eo locum sibi
vindicabat priorem, quae foras utique propellebat
timorem. Tandiu itaque contra Hucbertum institit,
usquequo procerum judicio in regis praesentia, eam
quam diximus villam derationaret.
11.
Sed quae non mortalium corda rapacitas urget,
si adsit locus? Rex enim Henricus illectus cupiditate,
postquam fuerat definitum ut Hucbertus
non haberet in proprium jus, villam tulit, et quinquennio
illius reditibus usus est. Sed cum ab abbate
frequenter argueretur, tandem metu judiciorum Dei
coactus, et venerabilis Angelranni assidua interminatione
fractus, nobis eam cessit, et super ejus redditione
testamentum confecit, quod nos quoque utiliter
hic consignamus:
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Henricus
Dei gratia Francorum rex, omnibus catholicae
Ecclesiae filiis, quibus est cura animae et corporis.
« Notum esse volumus cunctis futuris et praesentibus
qualem reditum sancto Richario pro animabus
nostris et successorum permiserimus. Miles quidam,
Hucbertus nomine, Noguenariam cum suis appendiciis,
quamdam sancti Richarii villam, tenebat suae
invasionis tortitudine. Quotquot vero antecessores
ejus tenuerant, sancto Richario per praestationis occasionem
tollebant; iste vero quasi propriam volens
invadere, repulsus est aliquantum abbatis et fratrum
reclamatione; et illo funditus repulso, censura
judicii nostri decidit in nostram jussionem; quinquennio
tenui solidam et quietam habuit. Posthaec
memor animae meae, et, licet modicum cogitans de
ejus redemptione, inclinatus etiam ab abbate et
monachorum collegio, tradidi eam sancto | null | e2808b8e-1558-4896-8680-aa416c746723 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Richario.
Addidit etiam comes Angelrannus ejusdem loci advocatus
suam petitionem, cui ego eo tenore annui,
ut nunquam inde acciperet aliquam consuetudinem.
Quod ne quis etiam successorum meorum audeat
infringere, Hezelini Parisiacensis episcopi perculsi
[percussi] anathemate, et omnium qui mecum erant
Francigenae, nec ipsum excepi abbatem, ut alicui
per aliquam tradat occasionem, ne aliqua iterum
erratio nostrae animae fiat periculo. Prohibemus ergo
iterum atque iterum nostro imperio, et omnium
episcoporum nostrorum interminatione, ne aliquis
malefactorum aliquo modo audeat usurpare, ut non
fiat mihi in illa reprobatio necessitate, ubi merita
mea non potuerunt me juvare. Prorsus ne aliquis
dubitet imperium, videat scripto imperantis edictum.
« Actum est anno Dominicae Incarnationis 1035,
regnante Henrico rege, anno regni illius III. Abbas
Angelrannus subscripsit; Rollandus monachus subscripsit,
Gualterus subscripsit; Algisus subscripsit,
etc. Hi etiam sunt testes omnium episcoporum
excommunicationis, praecipue Hezelini Parisiacensis.
Qui deinceps infregerit ista, cum Dathan et
Abiron fiat ei anathema maranatha. Amen. #Hic
omittimus restitutionem molendini, eidem monasterio
a Raginero milite factam.@# »
12.
Cum in omnibus erga hunc sanctum locum
Angelranni abbatis cura provida semper haberetur,
non tamen ejus benevolentia sublevandae pauperum
necessitati deerat. Fuit igitur ei pietas comes inseparabilis,
per quam, Dei gratia se auxiliante, miserorum
consolator splenduit singularis. Multoties
enim e claustro processit, ut miserendi locum quoquomodo
posset nancisci; et cum pro alicujus utilitatis
ordinatione putaretur egredi, ille, justitiae famelicus,
misericordiae actibus cupiebat saginari.
Enimvero gestabat nonnunquam pius latro sacculum
misericordiae gazis refertum, et dum hinc ac
inde cerneret pauperem quemlibet proximare, antequam
contra illum pervenisset, sumptos denarios in
terram solebat jactare, illumque volentem transire,
ad se Pater misericors evocabat, et, quasi nescius,
quid illud esse posset quod solo tenus jacebat sciscitabatur.
Ille qui ignorabat actum: Domine, aiebat,
video nummos super terram jacere. Tum ille bene
fraudulentus, et pie deceptor, ire jubebat et sibi
tollere, dicens a Domino illi esse praeparatos. O virum
vere Deo dignum! o animum omni laude jugiter
attollendum! ne enim vitae expers maneret, piis
actibus continue instabat; et ne eum laus transitoria
percelleret, ipsos pios actus occultabat. Libet
parumper nostram pravitatem, nostraeque intueri
mentis tortitudinem. Nam et cum bona non facimus,
cupimus laudari; et si parum quid contigerit nos
boni facere, ab omnibus cupimus praedicari. Nos
nec actu nec virtute qualibet resplendemus, et velut
sanctiores pro solo habitu honorem extorquemus.
Damnanda prorsus miseria, non esse sanctum, et
sanctitatis requirere debitum! Verus itaque Dei cultor
Angelrannus bonorum operum exercitiis illustratus,
hospitalitatis amator devotus, humilitatis servator
assiduus, charitatis etiam obses mansit aeternus.
13.
Verum ingenii ipsius sagacis non facere mentionem,
impiissimum duco errorem. Nam, praecipiente
sibi venerabili suo quondam magistro, domno
scilicet Fulberto Carnotensi episcopo, almiflui confessoris
Christi Richarii Vitam ab antiquis compendiose
descriptam, versu heroico jucundiorem fecit;
nihil pene extrinsecus addens, sed eumdem sensum
per omnia repraesentans. Sane miracula, quae Dominus
ac Salvator noster per ejusdem sancti merita
suo tempore exhibuit, in uno libello compingens,
antiquis ejus miraculis compaginavit; in quorum
capite postea quae supra texuerat sic exorsus est
fari:
#Nunc ea complectar proprius quae vidit ocellus.@# Subsequenterque intexit illam sancti Richarii relationem,
quae in praecedenti libello a nobis plenius
exposita est.
14.
Hujus autem Deo tam chari vita exceliens
multorum studia ad supernorum amorem accenderat:
unde nunc aequissimum judicamus in ejus discipulorum
actibus quanta Dei gratia viguerit
ostendere; ut quem jam monstravimus vere sanctum,
ac per hoc Deo proximum, inde magis ejus bonitas
resplendeat, quo non suis solis, sed et commissorum
provectibus magnificus comprobatur. Erat ergo
in hoc sancto coenobio venerabilis vitae vir, nomine
Odelgerus, qui abstinentiae mirae, obedientiae summae,
suique custos oris, magnum religionis per Dei
gratiam praebebat lumen: qui a puero quidem sacris
fuerat sub domno Ingelardo abbate disciplinis informatus,
sed sub reverendissimo Angelranno, decani
vel prioris potiebatur ministerio. Hic ergo assidue
lectioni et orationi insistens, animi quoque
simplicitati et puritati studens, magnae vitae studiis
pollebat. In exterioribus etiam ministrandis satis
probus ac valde aptus exstitit. Consuetudo autem ei
fuerat perpetua ut, quando fratres | null | 9eee037e-5935-4a8a-bb6d-c18d64066765 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ex indulgentia
remissioris vitae, aliquid saeculare aut etiam irreligiosum
in communi sermocinarentur, secederet in
ecclesiam, ibique, psalmodiae et compunctioni intentus,
sedule Domino jungebatur. Qui etiam ne aliquo
impulsu, aut alicujus occursu praepediretur,
superiora templi conscendere procurabat, ibique
liber et remotus, quasi de proximo ac de vicino, divinis
obtutibus laudum et precum holocausta offerebat.
Hic itaque post longam in sancto proposito
exactam vitam, ad extrema pervenit. Qui cum
morti proximus existeret, et a fratribus vel a famulis
ecclesiae circumdaretur, repente exclamavit et dixit:
Ecce chorus adest angelorum. Ut enim omnipotens
et pius Deus ostenderet quam devote ei servierat,
voluit suae divinitatis ei morituro ministros transmittere,
ut in eorum conspectu atque praesentia, sine
gravi metu et dolore de corpore exiret. Hac autem
vice, omnibus qui aderant stupefactis, repente iterum
subjunxit, et ait: Ecce chorus prophetarum.
Silentioque parumper habito, sic intulit: Ecce chorus
apostolorum; ac deinde: Ecce, ait, chorus martyrum.
Cumque paululum conticuisset: Ecce, inquit,
chorus confessorum; novissime vero cum
denuntiasset, dicens: Ecce chorus virginum, eodem
momento spiritum emisit. Et quia veraciter coelestis
patriae cives ad se suscipiendum venisse vidisset,
sequendo testatus est. Reverendissimus vero abbas
Angelrannus eum, ut decebat, vere sanctum, in ecclesiola
Sancti Vincentii martyris, quae erat claustro
contigua, venerabiliter sepelivit, et super ejus bustum
tale epitaphium composuit:
#Justitiae cultor fuit, et bonitatis amator@#
#Odelgerus, in hoc qui recubat tumulo.@#
#Subtraxit vitae quem lux Februaria nona,@#
#Ut spes est, regno misit et aethereo.@#
15.
Angelrannus venerabilis inter suae magnae
sapientiae monimenta, in sancti Richarii honore,
quamvis antiqui abundarent, quosdam cantus dulciori
composuit melodia; nec non sanctorum Walarici
abbatis, et Wlfranni archiepiscopi honori proprios
cantus coaptavit: beati quoque Vincentii martyris
Passionem metrice composuit, sanctaeque virginis
Austrebertae Vitam metro subegit. Et quia
tantus scientiae fulgor non facile poterat abscondi,
multi nobiles ejus se subdidere magistratui: e quibus
fuerunt duo honorifici viri, Guido praesul
Ambianensis, et Drogo episcopus Tarvennensis.
Hi ejus se discipulos; hi, quoad vixerunt, semper
gratulati sunt se ejus prudentia illustratos. In
tantum enim disciplinae ejus bonitas [se, ED. P.]
sparserat, ut ubique ab omnibus Angelrannus Sapiens
specialiter non immerito vocaretur.
16.
Cum igitur tantis et talibus bonae famae opinionibus
miro modo polleret, implereturque in eo
ille apostolicus sermo: #Christi bonus odor sumus
Deo in omni loco (II Cor. II, 15)
@#; inspector ille cordium,
videns eumdem suum famulum infatigabili
desiderio sibi velle sociari, ut puriorem quandoque
susciperet, imo ut meritorum copiam ei accumularet,
statuit eum adhuc tentationis lima polire, ac
super incudem corporeae infirmitatis, malleo propriae
percussionis interrogare. Denique tanta eum
paralysis acerbitate perculit, ut non manum ad os
ducere, non in lectulo se deinceps quiverit movere.
Religantur manus innocentes supernae districtionis
vinculo, et, quae in bonis se semper exercuerant, ac
mala studiosius caverant, haec vel illa, bona dico
vel mala, ne contingant, arctantur. Semper igitur
gratias retulit Conditori, et cui antea in omni bona
operatione se devotum exhibuerat, nunc valetudine
pressus, corde et lingua laudis sacrificium victimabat;
et cum hoc morbo sic vinculatus esset ut omnino
sui impotens maneret, tamen ejus ubique auctoritas
metuebatur, ejus ubique nomen reverebatur.
Saepe autem accidit ut quolibet residens uberrime
fleret, et cum ab assistentibus interrogaretur
quaenam esset causa ploratus, se peccatorum poenas
formidando cogitare respondebat, quas intra tartari
claustra, diabolo ministrante, patiebantur, et ob
hoc modo non posse omitti quin fleret. Ita etiam
cum alternantibus vicibus se laetissimum praemonstraret,
interrogarentque famulantes quidnam rei
esset quod tam alacer videretur, aiebat de coelestium
gaudiis angelorum, deque sanctorum felicitate
perpetua hanc sibi emanasse exsultationem.
17.
Senescente autem illo, cum multis utile videretur
ut eidem rector substitueretur, quidam
secundum carnem nobilis, filius nempe Angelranni
Pontivorum comitis, nomine Fulco, ejusdem loci
alumnus, parentum auxilio, saepe dicti loci Centulensis
regimen sibimet usurpare tentabat. Sed enim
cum rex Francorum Henricus, quo nescio casu accidente,
Pontivum devenisset, idem Fulco, intercedente
jam dicto comite patre suo, | null | b16308ce-6dc2-4c46-857f-cffd863c63a7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cupiebat obtinere
ab eodem rege totius loci dominationem: quod et
factum est, ignorante penitus domno Angelranno
abbate. Jam dictus vero Fulco, cum ob donum regium
se abbatem fore auspicaretur, sumpta audacia
impudenti, quibusdam militaribus in fratrum refectorio,
more scilicet incompetenti, convivium opulens
exhibuit, quo sibi faceret fideliores, et ad
acquirendum sibi honorem promptiores. At ubi
nuntiatum est istud patri Angelranno, ministros vocat,
protinusque se illuc deportari mandat. Manibus
ergo famulorum ad ostium usque refectorii devehitur;
ibique figens gradum, ex auctoritate omnipotentis
Dei eos qui convenerant anathematizat.
Hinc vero omnis illa eorum factio inchoat dissipari.
Cerneres enim meliores quosque, in quibus parum
quid timoris resederat, quasi reos ante judicem,
sic ante justi faciem pavitare, et incendio excommunicationis
ab eo illatae miro modo terreri. Vir
Dei itaque secedens inde Fulconem evocat, et an
abbas effici velit, minaci verbo sciscitatur. Cui prae
pudore nihil respondenti sententiam intulit, dicens
non posse eum fieri abbatem, quandiu scilicet
ipse in corpore moraretur. Et quamvis isdem Fulco
etiam alterius abbatiae donum a patre suo habuerit
nunquam tamen, quandiu vir beatus supervixit, effici
abbas ullatenus potuit, quia videlicet viri Dei
sermo obtinuit. Qua in re animadvertitur sanctus
vir prophetico spiritu actus fuisse, qui non absque
nutu divino praedixerat eumdem non posse fieri abbatem,
quandiu scilicet ipse in corpore moraretur.
Si quidem postquam venerabilis Pater Angelrannus
coelicas recessit ad aedes, idem Fulco abbatis officio
donatus est primo post ejus sepulturam die, praelatusque
monasterio Forestensi, quod ex antiquo,
ut in hoc opere lucide patet, fratrum sancti Richarii
cella fuerat; sed paulo ante a comitibus Pontivorum
subtractum, abbatiolae nomen sibi vindicat.
18.
Et quia ad id loci pervenimus, libet memorare,
ob rerum notitiam posteris intimandam, qualiter
idem locus nobis ablatus est. Ab ea die qua
beatus et sanctus Pater Richarius ibi finem vitae
mortalis accepit, et deinceps usque ad tempora Ingelardi
abbatis, in nostratum deguit ditione. Hugo
vero primo dux, postea rex, eo tempore quo propter
barbarorum cavendos incursus, Abbatis-villam
nobis auferens castrum effecit, eique Hugonem praeposuit
militem, Forestis cellam nostrae ditioni subripuit,
et eidem Hugoni perpetuo habendam contradidit,
quia videlicet ipsius ducis filiam, nomine
Gelam, uxorem duxerat. Antea igitur in eadem cella
clerici Domino militaverant; sed, Hugone postulante,
aliqui ex nostris illic monachis statuti sunt,
qui et abbatem meruerunt simili modo monachum
nostratem, nomine Guidonem, domni Angelranni
fratrem; quique cum aliquantis ibidem annis in
animarum regimine ministrasset, officii successorem
habuit, Hucbertum nomine, nostratem monachum.
Quandoquidem nobis ille locus tollebatur,
tamen ob amorem et honorem almi Richarii statutum
est, ut de nostris semper ibidem fierent abbates
monachis. Hucberto quoque mortuo, ejus loci regimen
suscepit hic Fulco quem nostri monasterii
dominium sibi usurpare voluisse notavimus. Libet
vero dicere de domno Guidone abbate, quod cum
egregiis moribus et Deo placitis fulgeret, oculorum
lumine, sicut et sanctus Tobias, privatus est, omnino
tamen perseverante in mente ejus divinae contemplationis
claritate. Mox vero ut hoc flagellum
cum gratiarum actione a pio patre Deo excepit, succedi
sibi poposcit; et rediens Centulam, quod superfuit
totius vitae in sancto ibidem explevit servitio.
Qui etiam VIII Kal. Maii dormitionem accepit,
et a venerabili fratre suo Angelranno juxta
sancti illius monachi Odelgeri corpus humatus est,
talique dictitio praenotatus:
#Mausoleum hic patrem recolendum rite Guidonem,@#
#Sculptus litterulis monstrat habere lapis.@#
#Extulit egregiae quem mundo gratia vitae:@#
#Sublimem mundus hunc faciat precibus.@#
Verum et illud placet referre, quod is de quo supra
diximus Hugo, non comes, sed advocatus dictus
fuerit, quod nomen illi erat insigne, ob hoc quod
ecclesiae Sancti Richarii defensor fuerit a rege Hugone
institutus. Quo etiam nomine filius ejus Angelrannus,
hujus Fulconis pater, fuit contentus,
donec permissu Dei Boloniensem comitem bello
peremit, ejusque relictam nobilissimam, nomine
Adeluiam, in matrimonium accepit. Et quia comitissam
duxit uxorem, idcirco deinceps comitis nomen
accepit, quod a successoribus ejus jam ex
consuetudine tritum perseveranter tenetur.
19.
Sed ad nostrum Angelrannum redeamus, et
qualiter bonus bonum habuerit successorem jam
dicere inchoemus. Cum, ut supra dictum est, comperisset
Fulconem parentum intercessu, | null | 4b6af970-1202-45ad-872a-58e026f455f0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et pretii
datione, praeripere voluisse regiminis ministrationem,
voluit adire regiam majestatem, ne animarum
cura venderetur oraturus. Quod quia aliter ob infirmitatem
non potuit, curru vectus implevit, et
regis auribus satis dura inferens, tormenta inferni
illum subire ob distractionem gratiae minatus est.
Et rex, qui bonae mentis habebatur, poenituit, reatusque
indulgentia rogata se spopondit emendaturum.
Non multi post haec fluxerant dies, cum ecce
ex divina, ut tenemus, voluntate, regali audientiae
interfuit Virdunensis abbas Richardus, reverendissimum
monachum, et merito bonitatis unice dilectum,
Gervinum secum habens capellanum. Et
quia iste est Gervinus, de cujus post Angelrannum
successione Centula gavisa est, decentissimum intuemur
a principio sursum quis fuerit referre, ut
homo diligendus, quo melius noscitur, melius et
ametur, etc.
20.
Rerum itaque conditor Deus, qui sui servi
desiderium jamjamque disposuerat coelesti regni
amoenitate mulcere, quique eum sibi habilem fecerat
longissimi purgatione languoris, interno sapientiae
suae consilio, quo omnem filium receptibilem
flagellat, ejusdem famuli sui valetudinem solito
acerbiorem effecit, et cui mox incomparabiliter dulcia
erat daturus, doloris diu tolerati fervorem multiplicat.
Sed, ut ostenderet quod non ex ira, sed ex
summa misericordia haec ejus processisset correptio,
evidentissimae benignitatis super eum signa praetendit.
Nam, cum isdem vir beatissimus sacrae Scripturae
studiis attentissime semper fuerit implicitus, nec
modo quidem cum gravissimo morbo urgeretur, a
divinis operibus affectus ejus et voluntas unquam
potuit inhiberi; modo psalmodiae indefessus insistebat;
modo sacris divinorum praeceptorum meditationibus
haerebat; modo missarum solemnia in lectulo
recubans, ac si ad altare staret, ore proprio
decantabat. Unde et contingebat quosdam mirari
ut vir, qui tantae sapientiae sciebatur, quasi dementitium
opus faceret, cum ille omnes quos inde mirari
audiebat, ineptos et totius boni nescios dijudicaret.
Accidit ergo ut quadam vice cum missam in
lecto recumbens protensis manibus decantasset, et
omnipotens Deus quid erga illum ageretur revelare
insciis voluisset, post missam finitam sitim se pati
insinuaret. Praecepit itaque ministro ut sibi vini
poculum ministraret. Ille concitus vinum detulit,
sed ex hoc se nolle bibere sanctus indicavit. Minister
regrediens aliud detulit, sed ad primum gustum,
et hoc beatus homo repudiavit. Cumque famulus
eum vidisset et semel et bis vinum repulisse,
aliudque se velle senior indicaret, minister
alia vina se non habere causatur. Tunc sanctus vir,
ipsa verba dicenda sunt: De illo, inquit, affer mihi
de quo nunc ad missam habui. Quo audito circumstantes
timore obrigescunt, et dulcissimo Patri cum
lacrymis responderunt: De illo, Pater, ulterius non
habebis, nisi tibi dederit qui et prius dedit. Si quidem
cum missam faciens extra se crederetur, dumque
ad ipsum locum veniretur, quando Dominici
corporis sacrosancta libatio agi solet, coelestibus
escis superno dono transmissis refovebatur. Igitur
animadvertens quod ipsi sui familiares rem secretam
agnovissent, volensque omni modo celare bonitatem
Dei in se peractam, quasi permotus jubet eos
citius recedere. Habent enim sancti viri hoc proprium,
ut cum bona faciunt, occultari velint: ne
scilicet, laudis transitoriae plausum recipientes, ante
Dei oculos operationis suae mercedem imminuant.
21.
Dum vero ista agerentur, et beatus homo
jamjam prae multa infirmitatis acerbitate corpore
putaretur absolvi, et ob hoc ab his quos nutrierat
sollicite observaretur, accidit necessitudo, pro qua
ad regalem curiam mittere necessarium fuit. Praecepit
itaque domnus Gervinus, qui jam loci dominatum
retinebat, uni e fratribus, ut id negotii expleret.
Ille vero qui desiderabat optimi Patris praesentialiter
illustrari transitu, et implicari exsequiis, omnimoda
excusatione se non id facturum respondit. Tunc
venerabilis Gervinus, tali responso coactus, sanctum
Dei virum Angelrannum quo jacebat adiit, eique
monachi inobedientiam intimavit. Ipse autem eumdem
monachum ad se vocari faciens, inquisivit cur
non praeceptum implesset, dein jubet etiam ut impleat.
Cumque adhuc ille nollet, sanctus abbas prophetici
spiritus gratia luminatus promisit, dicens:
Vade et fac quod tibi praecipitur, et scias hoc corpus
terram non intrare donec revertaris. Tali sponsione
exhilaratus frater viam arripuit, et ea propter
quae mittebatur apud regias aures optime allegavit.
Superveniente autem vocatione superna, qua coelestia
petens Angelrannus terrena desereret, sancta
illa anima, angelorum ministerio Dei obtutibus praesentanda,
V Idus Decembris carnis exiit claustra.
Jam vero ille qui | null | ab27b873-0fc5-4bc7-b150-7641b45ff33d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
multiformi argumento politus fuerat
lapis coelesti aedificio locatur; jam qui in valle
humilitatis superno rore humecta creverat, lilii flos
coeleste sertum exornat; jam quae inter diversas
gemma claruerat tonsiones, diadema supplet divinum.
Monachus autem, his pro quibus missus fuerat
expletis, revertebatur, cum subito in civitate
Ambianensi, quo causa hospitandi diverterat, de
obitu Patris dira eum nuntia percellunt. Tunc relicto
hospitio, et ciborum apparatu, nam vespertina
hora erat, et coenulae studebatur, certatimque conscensis
equis Centulam repedavit, invenitque sanctum
corpus jam exanime in monasterio positum,
fratrum excubiis venerabiliter circumdari, proxima
hora sepulturae tradendum. Adfuit ergo, obsecutus
est, et impleto ejus desiderio, etiam Patris prophetia
impleta est, qui promiserat corpus suum terram
non intrare, donec idem monachus de regis curia
reverteretur. Sepultum vero est sancti viri corpus
infra militis Christi sanctissimi Richarii venerabile
templum, eo loci in quo beati Laurentii veneratur
martyrium. Cujus tumulationi venerabilis ejus successor
abbas Gervinus tantum contulit decoris, ut
cujuslibet antiquorum Patrum sanctitati honor
tantae sepulturae sufficere posse crederetur; aequissimum
contemplatus, ut honore decenti servaretur
ejus corporis gleba, qui perenni lauro redimitus cum
coelicolis laudes Christo hymnizat in aeternum. Amen.
Acta sunt haec anno incarnati Filii Dei 1045,
ind. XII.
22.
At Christus Dominus, cui hic beatus homo
fideliter servierat, quanti apud se ejus servitium
penderetur, quantaque hunc remuneratio coelitus
exaltaret, claris indiciis mortalium notitiae pandere
dignatus est. Nempe in pago Vimmaco fuit mulier
habens filiam paralysi percussam, quae ad omne
opus inhabilis grabato moribunda tenebatur. Haec
comperta beati abbatis Angelranni sanctitate, et
fidei fervore succensa, salutisque filiae cupida, ad
tumbam ejus cum candela illam deduxit. Cumque
ipsa aegrota sepulcro hominis Dei candelam devote
obtulisset, sedit juxta sepulcrum, et somno paululum
indulsit. Deinde evigilans sanissima redditur,
et videntibus fratribus monasterii, Deumque laudantibus,
ad villam unde venerat, vocabulo Filcharias,
propriis sedibus alacriter cum gaudio rediit, omnibus
annuntians quanta sibi Deus per beatum Angelrannum
abbatem fecisset. Guido igitur tunc Ambianensis
Ecclesiae archidiaconus, postea ejusdem sedis episcopus,
qui illius fuerat in studio litterarum discipulus,
tali ejus tumbam epitaphio decoravit:
#Quem tegit hic tumulus, lectissimus Angelirannus,@#
#Hujus coenobii pastor et abba fuit:@#
#Dux gregis Ecclesiae, monachum spes inclyta vitae,@#
#Vixit, et in mundo nundus, et in Domino.@#
23.
Qui igitur nosse vult quantae penes hunc
sanctum locum fuerit utilitatis, versiculos intueatur,
qui de eodem, ut posteri scirent et imitarentur,
descripti sunt tali tenore:
#Abba Angelrannus loculo quae paucula nostro@#
#Contulit, hic retinet scriptus, qui cernitur albus.@#
#Sancti Vincenti, nec non sancti Benedicti@#
#Ecclesiam struxit, cellam infirmisque paravit@#
#A fundamentis instauravit paradisum:@#
#Altaris Petri tabulam componere fecit,@#
#Thuribula ex argento etiam conflare gemella,@#
#Librum Evangelii, sancti Vitamque Richari,@#
#Ipsius studium mero argento decoravit.@#
#Est et Episto-liber-larum, atque Evangeliorum@#
#Ipsius argento quem industria nempe paravit.@#
#Ipsius atque calix studio praeclarus haberi@#
#Cernitur, adjuncta sibimet cum lance decenti@#
#Praeter et hunc alius, quem in missis semper habebat:@#
#Unum dorsale, et tria pallia quam pretiosa.@#
#Terras servavit pervasas, atque redemit:@#
#Sicut Noguerias, Gaspannas, et Drusiacum,@#
#Guibrenti ecclesiam, Frocort, Montisque Rochonis,@#
#Ecclesiam Sacri-campi, discrimine diro,@#
#Dum plures trahitant, ut pars contraria vincat,@#
#Detractus multis multa et perpessus iniquis.@#
#Quae supra retuli, nec non quam plura peregit,@#
#Actum sic ut sit Domini scientia novit:@#
#Excedunt libri numerum quos ipse novavit,@#
#Insuper excedunt numerum quos ipse refecit.@#
#Talibus atque aliis coelestis praemia regni,@#
#Ut spes est, meruit, lector, quod posse monemus,@#
#Ultimus ipsius fuit hic finis studiorum.@#
#Ecclesiam sanctae reficit moriendo Mariae,@#
#Cujus apud Dominum nobis suffragia prosint.@#
#Ergo horum revocatori sint praemia vitae:@#
#Damnetur, cujus studio haec neglecta peribunt@#
24.
Is ipse honorabilis vir posteritati consulens
descripsit catalogum rhythmicum de Patribus sancti
hujus loci, non quidem omnes designans, sed tantummodo
illos memorans quorum | null | c5d8f808-071f-4b55-b892-a5a7bbbf5e82 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nomina vel
chartae, vel quaelibet pittaciola insinuare videbantur,
vel etiam Vita sancti Richarii specialiter notificabat.
Haec quidem honorabilis Angelrannus.
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
1.
Monasterium Centulense, quod a sancto Richario exstructum fuisse circa annum 625 diximus, labente
saeculo nono a barbaris dirutum fuit, remansitque pene incultum usque ad saeculi undecimi initia. Hujus
loci restaurator fuit Ingelardus, ex monacho Corbeiensi abbas Centulensis factus; cui Angelrannus noster,
seu ut alii pingunt, Ingelrannus, successit, vir non solum doctrina pro suo tempore praeditus, sed etiam
praeclare gestis et pietate insignis, unde ei #Sapientis@# cognomen inditum est. Ejus Vitam ex libro quarto
Chronici Centulensis exscripsimus, omissis nihilominus iis quae ad rem nostram non faciebant. Hujus
Chronici auctor est Hariulfus, qui paulo post Angelrannum in monasterio Centulensi vixit, quod ipsemet
non semel, potissimum in fine libri quarti attestatur, ubi se a Gervino secundo, Angelranni, medio Gervino
primo, successore, #monachizatum@# fuisse refert. Ex ejus vero epitaphio, quod tom. I, Analect. editum est,
discimus eum ex monacho Centulensi tertium Aldeburgensem abbatem factum fuisse.
2.
Angelranno inter scriptores ecclesiasticos locus debetur ob quaedam opuscula ab eo edita. Ex his
supersunt in ms. codice Centulensi quatuor libri De vita, miraculis et relatione sancti Richarii, quos, Fulberto,
quondam suo magistro, adhortante composuit, ut ipsemet in epistola ad ipsum Fulbertum nuncupatoria
testatur. Alia item opuscula metrice composuit Angelrannus, de quibus agit Chronici auctor infra
num. 15. Caeterum Scholastici nomen quod ipse sibi tribuit Angelrannus, tum etiam libri quos bibliothecae
Centulensi comparavit, magnam ejus in litteras arguunt propensionem; idem probant discipuli, quos in
monasterio Centulensi frequentes habuit, quae omnia in ejus Vita fusius exponuntur. Denique beatus Geraldus,
postea Silvae-Majoris abbas, in libro Miraculorum sancti Adhelardi, quem cum adhuc Corbeiae moraretur edidit, testatur Ingelrannum miraculo cuidam sancti Adhelardi interfuisse, qua occasione ejus
eruditionem his verbis extollit. #Intererat matutinis abbas Ingelrannus, qui eo tempore caeteris philosophabatur
altius, quemque hujus signi testem non fors miserat, sed cujus gregis pastor erat, sanctus Richarius.@#
3.
De anno aut die qui Angelranno supremi fuerunt, nulla difficultas: annum quippe ejus obitus 1045
diserte exprimit Hariulfus. Dies autem in monasterii Necrologio assignatur, nonus mensis Decembris, his
verbis: V #Idus Decembris obiit Angelrannus abbas.@#
4.
Sub Angelranno abbate prior erat monasterii Centulensis Odelgerus, cujus nomen cum #sancti@# titulo
exprimitur in catalogo fratrum conscriptorum Centulensium, ad diem quintam Februarii, his verbis: #Nonis Februarii obiit ille sanctus Odelgerus, monachus et prior.@#
Ipse tamen, sicut nec Angelrannus, nullo
cultu publico celebratur, imo et quo in loco eorum corpora jaceant, prorsus ignotum est; unde satis fuit
utrumque #Venerabilis@# titulo donare. Conjicimus nihilominus Angelranni festivitatem olim apud nostros
Centulenses fuisse celebratam, ex veteri catalogo, qui Hariulfi Chronico, alia quidem sed antiqua manu,
additus est, ubi haec leguntur: #Hae sunt solemnitates ad Centulam proprie pertinentes. Kalend. Jan. Dedicatio
Ecclesiae. v. Non. Mart. Gervini abbatis. v. Idus Decembris, Depositio sancti Angelranni abbatis nostri.@#
Quae indicasse sufficiat; jam ejus gesta exponenda sunt, inter quae Odelgeri encomium occurret.
1.
Monasterium Centulense, quod a sancto Richario exstructum fuisse circa annum 625 diximus, labente
saeculo nono a barbaris dirutum fuit, remansitque pene incultum usque ad saeculi undecimi initia. Hujus
loci restaurator fuit Ingelardus, ex monacho Corbeiensi abbas Centulensis factus; cui Angelrannus noster,
seu ut alii pingunt, Ingelrannus, successit, vir non solum doctrina pro suo tempore praeditus, sed etiam
praeclare gestis et pietate insignis, unde ei #Sapientis@# cognomen inditum est. Ejus Vitam ex libro quarto
Chronici Centulensis exscripsimus, omissis nihilominus iis quae ad rem nostram non faciebant. Hujus
Chronici auctor est Hariulfus, qui paulo post Angelrannum in monasterio Centulensi vixit, quod ipsemet
non semel, potissimum in fine libri quarti attestatur, ubi se a Gervino secundo, Angelranni, medio Gervino
primo, successore, #monachizatum@# fuisse refert. Ex ejus vero epitaphio, quod tom. I, Analect. editum est,
discimus eum ex monacho Centulensi tertium | null | 346d5261-e6fb-43b4-a5ee-0194f49f24b3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Aldeburgensem abbatem factum fuisse.
2.
Angelranno inter scriptores ecclesiasticos locus debetur ob quaedam opuscula ab eo edita. Ex his
supersunt in ms. codice Centulensi quatuor libri De vita, miraculis et relatione sancti Richarii, quos, Fulberto,
quondam suo magistro, adhortante composuit, ut ipsemet in epistola ad ipsum Fulbertum nuncupatoria
testatur. Alia item opuscula metrice composuit Angelrannus, de quibus agit Chronici auctor infra
num. 15. Caeterum Scholastici nomen quod ipse sibi tribuit Angelrannus, tum etiam libri quos bibliothecae
Centulensi comparavit, magnam ejus in litteras arguunt propensionem; idem probant discipuli, quos in
monasterio Centulensi frequentes habuit, quae omnia in ejus Vita fusius exponuntur. Denique beatus Geraldus,
postea Silvae-Majoris abbas, in libro Miraculorum sancti Adhelardi, quem cum adhuc Corbeiae moraretur edidit, testatur Ingelrannum miraculo cuidam sancti Adhelardi interfuisse, qua occasione ejus
eruditionem his verbis extollit. #Intererat matutinis abbas Ingelrannus, qui eo tempore caeteris philosophabatur
altius, quemque hujus signi testem non fors miserat, sed cujus gregis pastor erat, sanctus Richarius.@#
3.
De anno aut die qui Angelranno supremi fuerunt, nulla difficultas: annum quippe ejus obitus 1045
diserte exprimit Hariulfus. Dies autem in monasterii Necrologio assignatur, nonus mensis Decembris, his
verbis: V #Idus Decembris obiit Angelrannus abbas.@#
4.
Sub Angelranno abbate prior erat monasterii Centulensis Odelgerus, cujus nomen cum #sancti@# titulo
exprimitur in catalogo fratrum conscriptorum Centulensium, ad diem quintam Februarii, his verbis: #Nonis Februarii obiit ille sanctus Odelgerus, monachus et prior.@#
Ipse tamen, sicut nec Angelrannus, nullo
cultu publico celebratur, imo et quo in loco eorum corpora jaceant, prorsus ignotum est; unde satis fuit
utrumque #Venerabilis@# titulo donare. Conjicimus nihilominus Angelranni festivitatem olim apud nostros
Centulenses fuisse celebratam, ex veteri catalogo, qui Hariulfi Chronico, alia quidem sed antiqua manu,
additus est, ubi haec leguntur: #Hae sunt solemnitates ad Centulam proprie pertinentes. Kalend. Jan. Dedicatio
Ecclesiae. v. Non. Mart. Gervini abbatis. v. Idus Decembris, Depositio sancti Angelranni abbatis nostri.@#
Quae indicasse sufficiat; jam ejus gesta exponenda sunt, inter quae Odelgeri encomium occurret.
INCIPIT VITA.
1.
Cum igitur omnis mundus Unigeniti Dei descensione
per carnis assumptionem se gratuletur redemptum,
sitque universalis exsultatio, liberatio communis,
proprium tamen quorumdam locorum dignoscitur
esse gaudium viros habuisse tales qui
sanctitatis ac doctrinae praerogativa Patres non immerito
vocentur et pastores. Hoc privilegio potita,
situ et nomine dulcis Pontiva provincia, praecelsorum
saepius laetata est virorum genitura. Ipsa denique
illud fulgentissimum sidus, beatum scilicet
Richarium, olim protulit, cujus patrocinio et corporali
praesentia se beatam exsultat Centula. Ipsa
etiam post illos quos supra meruisse legitur, gloriosae
recordationis virum protulisse scitur Angelrannum,
qui quoniam omnem sui temporis laudem
excedit, sui nominis memoriam usquaqueque protendit.
2.
Natus est Angelrannus deifer parentibus juxta
saeculi pompam non adeo generosis, quamvis omnino
ingenuis, sed plane Dei timore elegantissimis; qui
quantae opinionis quamque boni odoris foret futurus,
ante suam nativitatem divinitus praemonstratum
est. Vidit namque ejus genitrix, quadam dormiens
nocte, quasi ex se leniter sertum procedere, quod,
totius Centulae muros praecingens, omnium ora in
sui laudem et admirationem solvebat; quod postquam
religioso marito insinuavit, ille, gratia doni
coelestis afflatus, dixit pro certo hoc fore praesagium
optimae prolis quam Domini dono proxime essent
accepturi, quae bonorum odore operum universos
afflaret. Hic ergo, bonae indolis esse incipiens profundique
sensus acumine vigens, infra aevum puerile
repertus est in litteris discendis ferventissime
ardens. Jam enim, Deo se inspirante, idem puer
quinam futurus foret praesagio quodam ostentabat;
et cum scriptum sit: #Anima justi, sedes sapientiae,@#
Sapientia vero Dei Christus est, summae Sapientiae
praesignabat se templum fieri, dum litterarum non
poterat scientia satiari. Et quia non lasciviam mundi
amplecti, sed Dei servitio perpetim maluit mancipari,
monachili auctus est toga intra Sancti Richarii
monasterii claustra: dein divinis donis cum
aetate crescentibus, habitum quem humanis praeferebat
obtutibus, multimodae sanctitatis exornabat
speciebus. Inerat ei mater et nutrix virtutum humilitas,
praepollebat in eo obedientiae indicibilis qualitas,
conservabatur ab eo illa quae odisse quemquam
nescit charitas.
3.
Enimvero quia, ut | null | 24b90dcb-bb61-4208-a7f4-94bcc56028f1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
supradictum est, in discendo
multum gliscebat, recepta a Patre loci, nomine
Ingelardo, non minima reverentia digno, licentia,
longe seposita scrutatus est scholarum magisteria,
more scilicet prudentissimae apis, quae circuit diversorum
florum arbusta, ut mellis dulcore sua repleat
receptacula. Denique multorum experientia probatum,
et liberalibus studiis ornatissimum civitatis
Carnotenae venerabilem episcopum, ac cum multo
honore vocitandum Fulbertum, praeceptorem adeptus
est atque didascalum; hic ei monitor, hic tam morum
quam litterarum fuit institutor. Gaudebat venerabilis
praesul de tanti discipuli solatio, relevabatur
tam idonei auditoris industria atque ingenio.
Tandem igitur grammatica, musica atque dialectica
optime instructum, Centulam remittit tironem
amicissimum, jam tunc sacerdotio ornatum, quem,
velut grandem thesaurum, recipit pia congregatio
Centulensium. Hinc jam, quod ingenti studio fuerat
quaesitum, profertur magnae scientiae praecipuum
margaritum, reparantur libri, conscribuntur necdum
conscripti, educantur pueri, dispertiuntur quam
plurimis sapientiae thesauri, illustratur patria, et ab
omnibus circumquaque felix vocatur Centula, quae
tanto praesagiebatur Patre beanda. Verum populi id
fieri gestientis voluntati et desiderio felix accessit
effectus.
4.
Eo tempore rex Robertus, prudentiae lumine
clarus, regni Francorum post patrem Hugonem
illustrabatur fascibus; cui nutu divino, ut credimus,
saepedictus vir tali modo refertur notificatus. Cum
enim adhuc in Franciae partibus detineretur disciplinis
scholaribus, supradictus rex ire Romam bonae
voluntatis devotione est coactus; dumque jussu ejus
diversis in locis quaererentur divini servitii plene
imbuti officiis, ab omnibus praedicatus est efficax
hac in re Angelrannus venerabilis. Itaque profectione
parata rex callem arripit, cui Angelrannus
honestissima vita comes accedit. Interim dum gradiuntur,
divitiae hactenus occultatae latius aperiuntur,
praedicationum verba procedunt, commeantium
corda infundunt; miratur rex ejus affamina, delectatur
continentis vitae munditia, obstupescunt omnes
linguae nitorem, reverentur animi puritatem.
Verum quod in ipso itinere relatum est gestum
fuisse, dignum videtur inseri historiae; si quidem
multimoda assertione insinuatus est ita per omnem
viam Deo regique in divino servitio militasse, ut
librorum nunquam indiguerit juvari solamine; quod
an fieri potuerit, non inertes judicent, sed studiosi
examinent. Igitur Romam perventum, atque inde
feliciter est remeatum.
5.
Hujus ergo eventu itineris, vir Dei Angelrannus
ad Regis notitiam venit; quapropter ipse rex
non eum inter infimos relinquere corde tenus ambivit.
Interim vero, dum rex perquirit quo eum
honore fulciat, semper venerandus Angelrannus
sua inhabitatione Centulam exaltat; et provenit Deo
ordinante, ut abbatia Centulensis paterna privaretur
sollicitudine. Fratrum ergo sanioris consilii concordi
electione id officii suscipere cogitur Angelrannus,
qui Domini praescientia ante omnia saecula
ad hoc fuerat praeparatus. Tunc rex ovans quod,
sicut cupierat, locum honorandi reperisset, saepe dictam
Centulam hac de causa concitato gradu devenit.
Enim vero famae velocitas, Angelranni aures
percellens, dicto citius timore salubri ejus praecordia
replet. Quid ageret non inveniebat; fratrum
unanimis electio, exstante admodum parva quorumdam
sua nobilitate inflatorum contradictione, pastoralitatem
suscipere cogebat, regia etiam auctoritas
ad hoc impulsura propinquabat. Sed ille, qui subesse
quam praeesse malebat, omnino se indignum
hujusce rei perceptione praejudicabat. Sumpto igitur
ausu silvarum lustra expetit, ibique se ne inveniretur
abditis quibusdam recondit. Rex adveniens
virum interrogat; furtim eum abscessisse monachorum
turba proclamat. Rex miratur intentionem,
praedicat humilitatem, jubetque ut citius pergatur,
ac electus Domini ad se reducatur. Exeunt ergo militares
praeclarum Dei militem perquirentes, sciscitantur
a quibuscunque obviantibus sicubi visus
fuisset vir cluentissimus; tandem igitur, peracta
multa scrutatione, in silva Olnodioli dignoscitur latere.
Itur ocius, perquiritur, inventus adducitur, regisque
Roberti praesentiae sistitur. Rex itaque gaudens
ecclesiae basilicam intrat, omnique spectante
nobilium vel ignobilium caterva, per funes ad signa
pendentes ipsi totius loci dominationem delegat.
Dein jubetur ab ipso rege ut quantocius acceleraretur
benedictionis consecratio digna. Vere ergo iste
superni membrum capitis fuit, qui memor suum
Dominum, dum eum vellent populi facere regem,
fugisse in montem, ne supercilio praelationis extolleretur,
maluit subire cavernam.
6.
Jam vero, sumpto abbatis officio, quis ejus
bona digne potens sit explicare? Erat enim ei studium
juge propriae vitae naevis carere, coram Deo et
hominibus bona semper providere, commissorum
inepta resecare, tam exemplo quam verbo bona eorum
augere, quidquid bonum semper ambire, quidquid
pravum semper cavere. | null | c4a2af74-4496-46e1-8877-5fd156add2f2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Nec ejus benevolentiae
sat est animarum salutem obtinere, sed curat etiam
terrenis aedificiis locum commissum honorare. Denique
moenia struxit, sacras aras auro et argento
vestivit, Christique vasa sacrosancta pro posse ampliavit.
Delectabatur plane sanctum ingenium bono
opere, pascebatur pia mens sancta exercitatione.
Interea Notkerus Leodicensis episcopus, cui a domno
Ingelardo abbate quaedam Sancti Richarii praedia
fuerant oppignerata, obierat, et post alios duos Durandus
ipsius sedis susceperat praesulatum. Hunc
itaque abbas Angelrannus adiit, et, ut conditionem
quam illius et suus fecerat antecessor renovaret, ne
infirmaretur, exoravit. Qui episcopus venerandi viri
precibus acquiescens, nam et a domno Ebalo Remorum
antistite idipsum facere fuerat exoratus, tale
denuo rescriptum promulgavit: In nomine sanctae,
etc. Acta sunt haec Leodio publice, sub die XIV
Kal. Octobris, anno Dominicae Incarnationis 1022,
imperii vero Henrici XIX, etc. Hac igitur pactione
utiliter reparata, monasterium reversus est.
7.
Aliquando etiam Neustriam ivit, et colloquio
marchionis Richardi usus, postulavit eumdem ducem,
ut pro salute suae animae Sancto Richario aliquid
largiretur. Qui, sciens virum esse prudentem
et monastici tramitis amatorem, benigne ei paruit,
conferens per ejus manum Sancto Richario casulam
pretiosae purpurae, et ecclesiam Scabellivillae, de cujus
donatione talem condidit descriptionem.
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego
Richardus divina concedente gratia Nortmannorum
dux. Compertum esse volumus omnium sanctae
Dei Ecclesiae fidelium industriae quod Angelrannus
abbas Centulensis coenobii, ubi venerabilis confessor
sanctus Richarius quiescit, clementiam nostram
expetierit quatenus ipsi sancto largitione nostrae
eleemosynae conferremus aliquid. Consilio ergo et
suggestu nostrorum fidelium, decrevimus tradere
perpetuo praedicto sancto et servis ejus ecclesiam
quae sita est in Scabelli villa. Praefatus vero abbas
et fratres, sub testificatione praesentis chirographi,
spoponderunt quod amore genitoris nostri, nostro,
et matris, conjugis et prolis, persona unius monachi
ipsius congregationis augeretur numerus, ea conditione
ut, illo decedente a saeculo, alterius per saecula
subsequatur successio; illud etiam ut, ab hodierna
die et deinceps, nos, nostrique filii supradictae congregationis
appellati socii, omnium quae ibi gesta
fuerint bonorum habeamur participes. Ut igitur haec
futuris temporibus donatio stabilis permaneat, sub
gravi anathemate facto ab archiepiscopo, me praesente,
vel a quibusdam episcopis cum suis sacerdotibus,
qui forte tunc nostrae aderant curiae, jussimus
roborari, et hanc insuper chartulam fieri, quam
signo manus propriae voluimus consignari. »
« Signum Richardi marchionis. S. Roberti archiepiscopi.
S. Gonnoridis matris eorum. S. Judith.
S. Richardi pueri. S. Roberti pueri. S. Willelmi
pueri. S. Malgeri. »
« Actum Rothomago II Idus Martii. »
Robertus quoque ipse Rothomagensis archiepiscopus,
virum bonum esse cognoscens domnum
Angelrannum, donavit ei unum bonum dorsale, quo
hodieque nostra ecclesia ornatur.
8.
At quia nunc Nortmanniam intravimus, libet
parumper subsistere, ut quoddam necessarium explicemus.
Retulimus, sub domno Ingelardo, beati
Vigoris episcopi corpus honorabile a Neustria Centulam
translatum; quod quia meruimus, Deo omnipotenti
ex corde intimo gratias rependamus. Securi
igitur de Dei munere in sancti corporis collata nobis
benedictione, jam modo contra illos agamus qui
tantum bonum nostrum obscurare nituntur. Est
enim quiddam sensibus nostris illatum, quod, Deo
auxiliante, abundanti ratione purgabitur, si tamen
faciente invidia obliquus non adsit auditor. Verum
nos singulariter neminem appetimus, omnibus semel
respondentes; dum enim quemquam nostratum
cum Neustrianis vel Silvanectensibus de sancti corpore
colloqui contingit, dicentibus istis quia noster
episcopus fuit, nobis quiescit; illis aeque referentibus
se hunc habere, noster a Deo nobis datus thesaurus
apud incertos quasi fuscari videtur. Unde satis
necessarie hanc modo rationem persolvimus,
qua scilicet apud nos illum esse veraciter comprobemus.
Quod si quisquam clarescentibus miraculis
hunc se habere defendat, et nos multo magnificentius
eadem experti sumus. Vere enim Christiana
fides fatetur omnes Deo conjunctos, non eo tantum
loco quo corpore habentur, sed ubicunque fideliter
rogantur, divina posse monstrare. Sed jam pergat
sermo in nomine Domini quo destinatum est, huncque
sanctum nos confirmemus habere, tametsi alias
magna operari videatur. Christus veritas nobis
astipulatur, ipsa sancti viri anima coelesti semper
haereditate beata testimonium reddet, imo de
verbis ejus verbi nostri testimonium fiet. Neustriani
tamen, qui et Nortmanni, sui episcopi | null | 225b24d7-0103-40dc-a1c9-44923f85c253 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
non bene custoditi
arguendi videbantur; sed mentem remordet
quia: « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat
qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). » Ob hoc autem
illos sinentes alia expediamus, dum et thesauri quondam
habiti et modo perditi amissione constet eos
satis fuisse punitos. Silvanectis autem civibus de
sancti corpore inaniter superbis jam modo ora
claudamus. Quo primo igitur tempore sancti corporis
illatione beata est Centula, absque ullis
gestorum ejus adminiculis aliquandiu permansit.
Delator nempe, nomine et gradu atque civitate episcopi
ejus relatis, de caeteris conticuerat. Cum autem
Ingelardi abbatis de medio facti hic venerabilis
Angelrannus, cognomento Sapiens, vicem suscepisset,
fuit ei necessitas illa, quae supra exposita est, ire
Nortmanniam. His pro quibus ierat peroratis vel definitis,
a clericis ipsius provinciae et a monachis
sancti Audoeni coepit inquirere an nossent aliquem
sanctorum qui diceretur Vigor. Illi autem
optime hunc scientes, hoc solum mirati sunt quod
ipse abbas tantum confessorem nesciret, referentes
ortum, vitam, ejusque dignitatem. Tum abbas rogat
sibi monstrari Vitae scripturam, et describendi largiri
copiam. At illi cum annuissent, tali ab eo auditu
percelluntur: Coenobio, inquit, Centulae in monasterio
domini mei sancti Richarii hujus sancti corpus
habetur. Tum monachi beati Audoeni dixerunt
ei: In hoc, honorande Pater, te scito hunc revera
habere, si, ossa ipsa inspectans, mentum non inveneris
apud te: quod idcirco illuc tu non invenies,
quia Deo gratias illud nos habemus. At ubi patriam
nostram cum libello Vitae ejus repedavit, curavit insinuata
citius probare. Revolvit sancta membra, et
inventa tota ossium congerie, mentum deesse invenit.
Quia vero ipsius Vitae lectio docebat qua die
sanctus e mundo migrasset, haesitabat parum quid
faceret; quia eam diem Omnium Sanctorum festivitas
ex moderna Patrum institutione vindicabat.
Statuit autem ut sequenti die festivitas sua sancto
reexhiberetur. Factumque est ita, sed non sic ut
tantum decuisset confessorem. His proficue, ut speramus,
insertis, ad domni Angelranni Vitam transeamus,
alibi de sancto Vigore certiora, et quibus
obviari non possit, probamenta dicturi.
9.
Multo sudore et ingenio hic venerandus homo
semper studuit ad usum monasterii illa revocare
quae, vel desolationis tempore vel sub sui tempore
antecessoris, aliqua fuerant fraude subducta. Constantia
quippe internae fortitudinis, quae menti ejus
inerat, multam potentium superbiam edomabat;
quia fiducia sanctitatis se vallante, nullius potentiam
verebatur. Angelrannus denique comes Pontivorum,
Hugonis advocati filius, cum ob expertam in illo
sanctitatem compater ejus factus fuisset, magno
etiam timore erga illum agebatur, quippe apud quem
humani ingenii pravitati nihil successum sciebat.
Antiquitus servata est consuetudo, ut in festo sancti
Richarii tota Pontivorum militia Centulam veniret,
et veluti patriae domino; ac suae salutis tutori et advocato
solemnem curiam faciebant. Cum itaque jam
dictus comes inevitabiliter ad sancti Patris festum,
aut alia qualibet die monasterium intrasset, statim
ab abbate venerabili, si quid loco abstulerat, tanta
invectionis auctoritate arguebatur, ut miro modo
non comitem a monacho, sed servum a domino increpari
qualitate rerum putares. Si aliquando corripienti
non obediisset, abbas loci amator, qui dicere
poterat: #Zelus domus@# Dei #comedit me,@# continuo sese
in verbis exaggerans, illumque infidelem, illum
raptorem clamitans, nisi emendare sponderet, continuo
excommunicabat. Haec ejus animi fortitudo
plurimum contulit, et ut suo tempore nihil loco raperetur
obtinuit. Quod nos ideo sic didicimus, quia,
cum nostro aevo desint largitores, bene nobis res
agere videretur, si non pateremur infestissimos praedatores.
Venerabilis tamen Angelrannus non hoc
solum obtinuit ut sibi nihil tolleretur, sed et ut
multa per Dei gratiam sibi darentur et redderentur.
Angelrannus igitur comes, monitis ejus animatus,
villam quamdam sancto Richario delegavit, de cujus
deditione testamentum conficiens, regia auctoritate
confirmari voluit, ita se habens:
« In nomine sanctae et inviduae Trinitatis. Ego Angelrannus
compertum fore cupio cunctorum sanctae
Dei Ecclesiae fidelium industriae, quod, remorante
praecellentissimo rege Roberto Compendii palatio,
corroborandam in praesentia ejus obtuli quam feceram
sancto Richario quondam donationis chartulam.
Tradideram siquidem ipsi sancto in pago Pontivo
villam quae Comitis Villa vocatur, eo conditionis
pacto ut ego ipse, dum vixero, et post me unus haeres,
quem vivens designavero, teneam, | null | 139b85b1-1449-49f3-9424-12f221c9f04d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
atque in
festivitate sancti Richarii, quae VII Idus Octobris
celebratur, XII denarios in censu persolvam. Quod
si haeres a me designatus reddere neglexerit, aut legaliter
emendet aut perdat, quam concessionem in
praesentia regis regnique nobilium obtuli et regia
auctoritate confirmandam censui.
« Signum Roberti regis. Sig. Constantiae reginae.
Sig. Henrici ducis. Sig. Roberti. Sig. Odonis. Sig.
Angelranni comitis.
« Actum Compendii palatio Nonas Aprilis. »
10.
Hucbertus quidam miles, qui beneficiarie cum
jurejurando nostrati abbati famulari habebat, huic
venerabili Angelranno aliquoties causa probationis
exstitit. Siquidem aliqui ex suis parentibus sub
praestatione certi temporis tenuerant villam sancti
Richarii, vocabulo Noguerias, et tali occasione tanquam
haereditatem sibi vindicabat. Contradicente
abbate, et illo insaniente, multa dura contigit venerabilem
Angelrannum ejus immissione pati: nempe
quam forti amoris vinculo erga suos stringeretur,
hinc patuit, dum contra hunc Hucbertum, contraque
omnes qui fratrum possessiones rapere conabantur,
tam divinarum quam humanarum legum auctoritate
certare non destitit. Nam Dei et Domini nostri informatus
exemplo, et accensus amore, #qui pro suis
ovibus animam posuit;@# ipse quoque pro Ecclesiae
Centulensis villis vel praediis multa pericula, multasque
iniquorum insidias perpeti non formidavit:
pro illis certe qui sibi erant commissi animam posuisset,
si id necesse fuisset, qui pro eorumdem
re temporali, cum necesse fuit, multis injuriis affligi
non recusavit. Ut enim subjectorum animas
salvaret, ipse temporali suae saluti nunquam agnitus
est pepercisse. Nam non in tantum creverat tyrannorum
atrocitas, ut corpora perimendo animas effugarent;
sed ad hoc processerat eorum cupiditas,
ut eos, rebus spoliantes, miseros efficerent: et quia
isdem magnificus vir eorum saevitiae perpes contradictor
exstitit, ab eis multa perpessus, etiam gladii
percussionem Dei amator toleravit. Sed quia vere
fateri possumus justum confidere quasi leonem,
iste pro commissis, bona conscientia fretus, nullam
timuit passionem. Charitas enim in eo locum sibi
vindicabat priorem, quae foras utique propellebat
timorem. Tandiu itaque contra Hucbertum institit,
usquequo procerum judicio in regis praesentia, eam
quam diximus villam derationaret.
11.
Sed quae non mortalium corda rapacitas urget,
si adsit locus? Rex enim Henricus illectus cupiditate,
postquam fuerat definitum ut Hucbertus
non haberet in proprium jus, villam tulit, et quinquennio
illius reditibus usus est. Sed cum ab abbate
frequenter argueretur, tandem metu judiciorum Dei
coactus, et venerabilis Angelranni assidua interminatione
fractus, nobis eam cessit, et super ejus redditione
testamentum confecit, quod nos quoque utiliter
hic consignamus:
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Henricus
Dei gratia Francorum rex, omnibus catholicae
Ecclesiae filiis, quibus est cura animae et corporis.
« Notum esse volumus cunctis futuris et praesentibus
qualem reditum sancto Richario pro animabus
nostris et successorum permiserimus. Miles quidam,
Hucbertus nomine, Noguenariam cum suis appendiciis,
quamdam sancti Richarii villam, tenebat suae
invasionis tortitudine. Quotquot vero antecessores
ejus tenuerant, sancto Richario per praestationis occasionem
tollebant; iste vero quasi propriam volens
invadere, repulsus est aliquantum abbatis et fratrum
reclamatione; et illo funditus repulso, censura
judicii nostri decidit in nostram jussionem; quinquennio
tenui solidam et quietam habuit. Posthaec
memor animae meae, et, licet modicum cogitans de
ejus redemptione, inclinatus etiam ab abbate et
monachorum collegio, tradidi eam sancto Richario.
Addidit etiam comes Angelrannus ejusdem loci advocatus
suam petitionem, cui ego eo tenore annui,
ut nunquam inde acciperet aliquam consuetudinem.
Quod ne quis etiam successorum meorum audeat
infringere, Hezelini Parisiacensis episcopi perculsi
[percussi] anathemate, et omnium qui mecum erant
Francigenae, nec ipsum excepi abbatem, ut alicui
per aliquam tradat occasionem, ne aliqua iterum
erratio nostrae animae fiat periculo. Prohibemus ergo
iterum atque iterum nostro imperio, et omnium
episcoporum nostrorum interminatione, ne aliquis
malefactorum aliquo modo audeat usurpare, ut non
fiat mihi in illa reprobatio necessitate, ubi merita
mea non potuerunt me juvare. Prorsus ne aliquis
dubitet imperium, videat scripto imperantis edictum.
« Actum est anno Dominicae Incarnationis 1035,
regnante Henrico rege, anno regni illius III. Abbas
Angelrannus subscripsit; Rollandus monachus subscripsit,
Gualterus subscripsit; Algisus subscripsit,
etc. Hi etiam sunt testes omnium episcoporum
excommunicationis, praecipue Hezelini Parisiacensis.
Qui deinceps infregerit ista, cum Dathan et
Abiron | null | debcfd55-9af5-4284-bda8-21d0acaa1f13 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fiat ei anathema maranatha. Amen. #Hic
omittimus restitutionem molendini, eidem monasterio
a Raginero milite factam.@# »
12.
Cum in omnibus erga hunc sanctum locum
Angelranni abbatis cura provida semper haberetur,
non tamen ejus benevolentia sublevandae pauperum
necessitati deerat. Fuit igitur ei pietas comes inseparabilis,
per quam, Dei gratia se auxiliante, miserorum
consolator splenduit singularis. Multoties
enim e claustro processit, ut miserendi locum quoquomodo
posset nancisci; et cum pro alicujus utilitatis
ordinatione putaretur egredi, ille, justitiae famelicus,
misericordiae actibus cupiebat saginari.
Enimvero gestabat nonnunquam pius latro sacculum
misericordiae gazis refertum, et dum hinc ac
inde cerneret pauperem quemlibet proximare, antequam
contra illum pervenisset, sumptos denarios in
terram solebat jactare, illumque volentem transire,
ad se Pater misericors evocabat, et, quasi nescius,
quid illud esse posset quod solo tenus jacebat sciscitabatur.
Ille qui ignorabat actum: Domine, aiebat,
video nummos super terram jacere. Tum ille bene
fraudulentus, et pie deceptor, ire jubebat et sibi
tollere, dicens a Domino illi esse praeparatos. O virum
vere Deo dignum! o animum omni laude jugiter
attollendum! ne enim vitae expers maneret, piis
actibus continue instabat; et ne eum laus transitoria
percelleret, ipsos pios actus occultabat. Libet
parumper nostram pravitatem, nostraeque intueri
mentis tortitudinem. Nam et cum bona non facimus,
cupimus laudari; et si parum quid contigerit nos
boni facere, ab omnibus cupimus praedicari. Nos
nec actu nec virtute qualibet resplendemus, et velut
sanctiores pro solo habitu honorem extorquemus.
Damnanda prorsus miseria, non esse sanctum, et
sanctitatis requirere debitum! Verus itaque Dei cultor
Angelrannus bonorum operum exercitiis illustratus,
hospitalitatis amator devotus, humilitatis servator
assiduus, charitatis etiam obses mansit aeternus.
13.
Verum ingenii ipsius sagacis non facere mentionem,
impiissimum duco errorem. Nam, praecipiente
sibi venerabili suo quondam magistro, domno
scilicet Fulberto Carnotensi episcopo, almiflui confessoris
Christi Richarii Vitam ab antiquis compendiose
descriptam, versu heroico jucundiorem fecit;
nihil pene extrinsecus addens, sed eumdem sensum
per omnia repraesentans. Sane miracula, quae Dominus
ac Salvator noster per ejusdem sancti merita
suo tempore exhibuit, in uno libello compingens,
antiquis ejus miraculis compaginavit; in quorum
capite postea quae supra texuerat sic exorsus est
fari:
#Nunc ea complectar proprius quae vidit ocellus.@# Subsequenterque intexit illam sancti Richarii relationem,
quae in praecedenti libello a nobis plenius
exposita est.
14.
Hujus autem Deo tam chari vita exceliens
multorum studia ad supernorum amorem accenderat:
unde nunc aequissimum judicamus in ejus discipulorum
actibus quanta Dei gratia viguerit
ostendere; ut quem jam monstravimus vere sanctum,
ac per hoc Deo proximum, inde magis ejus bonitas
resplendeat, quo non suis solis, sed et commissorum
provectibus magnificus comprobatur. Erat ergo
in hoc sancto coenobio venerabilis vitae vir, nomine
Odelgerus, qui abstinentiae mirae, obedientiae summae,
suique custos oris, magnum religionis per Dei
gratiam praebebat lumen: qui a puero quidem sacris
fuerat sub domno Ingelardo abbate disciplinis informatus,
sed sub reverendissimo Angelranno, decani
vel prioris potiebatur ministerio. Hic ergo assidue
lectioni et orationi insistens, animi quoque
simplicitati et puritati studens, magnae vitae studiis
pollebat. In exterioribus etiam ministrandis satis
probus ac valde aptus exstitit. Consuetudo autem ei
fuerat perpetua ut, quando fratres, ex indulgentia
remissioris vitae, aliquid saeculare aut etiam irreligiosum
in communi sermocinarentur, secederet in
ecclesiam, ibique, psalmodiae et compunctioni intentus,
sedule Domino jungebatur. Qui etiam ne aliquo
impulsu, aut alicujus occursu praepediretur,
superiora templi conscendere procurabat, ibique
liber et remotus, quasi de proximo ac de vicino, divinis
obtutibus laudum et precum holocausta offerebat.
Hic itaque post longam in sancto proposito
exactam vitam, ad extrema pervenit. Qui cum
morti proximus existeret, et a fratribus vel a famulis
ecclesiae circumdaretur, repente exclamavit et dixit:
Ecce chorus adest angelorum. Ut enim omnipotens
et pius Deus ostenderet quam devote ei servierat,
voluit suae divinitatis ei morituro ministros transmittere,
ut in eorum conspectu atque praesentia, sine
gravi metu et dolore de corpore exiret. Hac autem
vice, omnibus qui aderant stupefactis, repente iterum
subjunxit, et ait: Ecce chorus prophetarum.
Silentioque parumper habito, sic intulit: Ecce chorus
apostolorum; ac deinde: | null | 9ce3eea7-96bb-47d8-9e3f-b19d28d015e5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ecce, ait, chorus martyrum.
Cumque paululum conticuisset: Ecce, inquit,
chorus confessorum; novissime vero cum
denuntiasset, dicens: Ecce chorus virginum, eodem
momento spiritum emisit. Et quia veraciter coelestis
patriae cives ad se suscipiendum venisse vidisset,
sequendo testatus est. Reverendissimus vero abbas
Angelrannus eum, ut decebat, vere sanctum, in ecclesiola
Sancti Vincentii martyris, quae erat claustro
contigua, venerabiliter sepelivit, et super ejus bustum
tale epitaphium composuit:
#Justitiae cultor fuit, et bonitatis amator@#
#Odelgerus, in hoc qui recubat tumulo.@#
#Subtraxit vitae quem lux Februaria nona,@#
#Ut spes est, regno misit et aethereo.@#
15.
Angelrannus venerabilis inter suae magnae
sapientiae monimenta, in sancti Richarii honore,
quamvis antiqui abundarent, quosdam cantus dulciori
composuit melodia; nec non sanctorum Walarici
abbatis, et Wlfranni archiepiscopi honori proprios
cantus coaptavit: beati quoque Vincentii martyris
Passionem metrice composuit, sanctaeque virginis
Austrebertae Vitam metro subegit. Et quia
tantus scientiae fulgor non facile poterat abscondi,
multi nobiles ejus se subdidere magistratui: e quibus
fuerunt duo honorifici viri, Guido praesul
Ambianensis, et Drogo episcopus Tarvennensis.
Hi ejus se discipulos; hi, quoad vixerunt, semper
gratulati sunt se ejus prudentia illustratos. In
tantum enim disciplinae ejus bonitas [se, ED. P.]
sparserat, ut ubique ab omnibus Angelrannus Sapiens
specialiter non immerito vocaretur.
16.
Cum igitur tantis et talibus bonae famae opinionibus
miro modo polleret, implereturque in eo
ille apostolicus sermo: #Christi bonus odor sumus
Deo in omni loco (II Cor. II, 15)
@#; inspector ille cordium,
videns eumdem suum famulum infatigabili
desiderio sibi velle sociari, ut puriorem quandoque
susciperet, imo ut meritorum copiam ei accumularet,
statuit eum adhuc tentationis lima polire, ac
super incudem corporeae infirmitatis, malleo propriae
percussionis interrogare. Denique tanta eum
paralysis acerbitate perculit, ut non manum ad os
ducere, non in lectulo se deinceps quiverit movere.
Religantur manus innocentes supernae districtionis
vinculo, et, quae in bonis se semper exercuerant, ac
mala studiosius caverant, haec vel illa, bona dico
vel mala, ne contingant, arctantur. Semper igitur
gratias retulit Conditori, et cui antea in omni bona
operatione se devotum exhibuerat, nunc valetudine
pressus, corde et lingua laudis sacrificium victimabat;
et cum hoc morbo sic vinculatus esset ut omnino
sui impotens maneret, tamen ejus ubique auctoritas
metuebatur, ejus ubique nomen reverebatur.
Saepe autem accidit ut quolibet residens uberrime
fleret, et cum ab assistentibus interrogaretur
quaenam esset causa ploratus, se peccatorum poenas
formidando cogitare respondebat, quas intra tartari
claustra, diabolo ministrante, patiebantur, et ob
hoc modo non posse omitti quin fleret. Ita etiam
cum alternantibus vicibus se laetissimum praemonstraret,
interrogarentque famulantes quidnam rei
esset quod tam alacer videretur, aiebat de coelestium
gaudiis angelorum, deque sanctorum felicitate
perpetua hanc sibi emanasse exsultationem.
17.
Senescente autem illo, cum multis utile videretur
ut eidem rector substitueretur, quidam
secundum carnem nobilis, filius nempe Angelranni
Pontivorum comitis, nomine Fulco, ejusdem loci
alumnus, parentum auxilio, saepe dicti loci Centulensis
regimen sibimet usurpare tentabat. Sed enim
cum rex Francorum Henricus, quo nescio casu accidente,
Pontivum devenisset, idem Fulco, intercedente
jam dicto comite patre suo, cupiebat obtinere
ab eodem rege totius loci dominationem: quod et
factum est, ignorante penitus domno Angelranno
abbate. Jam dictus vero Fulco, cum ob donum regium
se abbatem fore auspicaretur, sumpta audacia
impudenti, quibusdam militaribus in fratrum refectorio,
more scilicet incompetenti, convivium opulens
exhibuit, quo sibi faceret fideliores, et ad
acquirendum sibi honorem promptiores. At ubi
nuntiatum est istud patri Angelranno, ministros vocat,
protinusque se illuc deportari mandat. Manibus
ergo famulorum ad ostium usque refectorii devehitur;
ibique figens gradum, ex auctoritate omnipotentis
Dei eos qui convenerant anathematizat.
Hinc vero omnis illa eorum factio inchoat dissipari.
Cerneres enim meliores quosque, in quibus parum
quid timoris resederat, quasi reos ante judicem,
sic ante justi faciem pavitare, et incendio excommunicationis
ab eo illatae miro modo terreri. Vir
Dei itaque secedens inde Fulconem evocat, et an
abbas effici velit, minaci verbo sciscitatur. Cui prae
pudore nihil respondenti sententiam intulit, dicens
non posse eum | null | 2ad05600-225f-4e33-b575-f94d50d3c1c6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fieri abbatem, quandiu scilicet
ipse in corpore moraretur. Et quamvis isdem Fulco
etiam alterius abbatiae donum a patre suo habuerit
nunquam tamen, quandiu vir beatus supervixit, effici
abbas ullatenus potuit, quia videlicet viri Dei
sermo obtinuit. Qua in re animadvertitur sanctus
vir prophetico spiritu actus fuisse, qui non absque
nutu divino praedixerat eumdem non posse fieri abbatem,
quandiu scilicet ipse in corpore moraretur.
Si quidem postquam venerabilis Pater Angelrannus
coelicas recessit ad aedes, idem Fulco abbatis officio
donatus est primo post ejus sepulturam die, praelatusque
monasterio Forestensi, quod ex antiquo,
ut in hoc opere lucide patet, fratrum sancti Richarii
cella fuerat; sed paulo ante a comitibus Pontivorum
subtractum, abbatiolae nomen sibi vindicat.
18.
Et quia ad id loci pervenimus, libet memorare,
ob rerum notitiam posteris intimandam, qualiter
idem locus nobis ablatus est. Ab ea die qua
beatus et sanctus Pater Richarius ibi finem vitae
mortalis accepit, et deinceps usque ad tempora Ingelardi
abbatis, in nostratum deguit ditione. Hugo
vero primo dux, postea rex, eo tempore quo propter
barbarorum cavendos incursus, Abbatis-villam
nobis auferens castrum effecit, eique Hugonem praeposuit
militem, Forestis cellam nostrae ditioni subripuit,
et eidem Hugoni perpetuo habendam contradidit,
quia videlicet ipsius ducis filiam, nomine
Gelam, uxorem duxerat. Antea igitur in eadem cella
clerici Domino militaverant; sed, Hugone postulante,
aliqui ex nostris illic monachis statuti sunt,
qui et abbatem meruerunt simili modo monachum
nostratem, nomine Guidonem, domni Angelranni
fratrem; quique cum aliquantis ibidem annis in
animarum regimine ministrasset, officii successorem
habuit, Hucbertum nomine, nostratem monachum.
Quandoquidem nobis ille locus tollebatur,
tamen ob amorem et honorem almi Richarii statutum
est, ut de nostris semper ibidem fierent abbates
monachis. Hucberto quoque mortuo, ejus loci regimen
suscepit hic Fulco quem nostri monasterii
dominium sibi usurpare voluisse notavimus. Libet
vero dicere de domno Guidone abbate, quod cum
egregiis moribus et Deo placitis fulgeret, oculorum
lumine, sicut et sanctus Tobias, privatus est, omnino
tamen perseverante in mente ejus divinae contemplationis
claritate. Mox vero ut hoc flagellum
cum gratiarum actione a pio patre Deo excepit, succedi
sibi poposcit; et rediens Centulam, quod superfuit
totius vitae in sancto ibidem explevit servitio.
Qui etiam VIII Kal. Maii dormitionem accepit,
et a venerabili fratre suo Angelranno juxta
sancti illius monachi Odelgeri corpus humatus est,
talique dictitio praenotatus:
#Mausoleum hic patrem recolendum rite Guidonem,@#
#Sculptus litterulis monstrat habere lapis.@#
#Extulit egregiae quem mundo gratia vitae:@#
#Sublimem mundus hunc faciat precibus.@#
Verum et illud placet referre, quod is de quo supra
diximus Hugo, non comes, sed advocatus dictus
fuerit, quod nomen illi erat insigne, ob hoc quod
ecclesiae Sancti Richarii defensor fuerit a rege Hugone
institutus. Quo etiam nomine filius ejus Angelrannus,
hujus Fulconis pater, fuit contentus,
donec permissu Dei Boloniensem comitem bello
peremit, ejusque relictam nobilissimam, nomine
Adeluiam, in matrimonium accepit. Et quia comitissam
duxit uxorem, idcirco deinceps comitis nomen
accepit, quod a successoribus ejus jam ex
consuetudine tritum perseveranter tenetur.
19.
Sed ad nostrum Angelrannum redeamus, et
qualiter bonus bonum habuerit successorem jam
dicere inchoemus. Cum, ut supra dictum est, comperisset
Fulconem parentum intercessu, et pretii
datione, praeripere voluisse regiminis ministrationem,
voluit adire regiam majestatem, ne animarum
cura venderetur oraturus. Quod quia aliter ob infirmitatem
non potuit, curru vectus implevit, et
regis auribus satis dura inferens, tormenta inferni
illum subire ob distractionem gratiae minatus est.
Et rex, qui bonae mentis habebatur, poenituit, reatusque
indulgentia rogata se spopondit emendaturum.
Non multi post haec fluxerant dies, cum ecce
ex divina, ut tenemus, voluntate, regali audientiae
interfuit Virdunensis abbas Richardus, reverendissimum
monachum, et merito bonitatis unice dilectum,
Gervinum secum habens capellanum. Et
quia iste est Gervinus, de cujus post Angelrannum
successione Centula gavisa est, decentissimum intuemur
a principio sursum quis fuerit referre, ut
homo diligendus, quo melius noscitur, melius et
ametur, etc.
20.
Rerum itaque conditor Deus, qui sui servi
desiderium jamjamque disposuerat coelesti regni
amoenitate mulcere, quique eum sibi habilem fecerat
longissimi purgatione languoris, interno sapientiae
suae consilio, quo | null | 3a68388f-57e5-4faa-b188-cf8afe05885e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
omnem filium receptibilem
flagellat, ejusdem famuli sui valetudinem solito
acerbiorem effecit, et cui mox incomparabiliter dulcia
erat daturus, doloris diu tolerati fervorem multiplicat.
Sed, ut ostenderet quod non ex ira, sed ex
summa misericordia haec ejus processisset correptio,
evidentissimae benignitatis super eum signa praetendit.
Nam, cum isdem vir beatissimus sacrae Scripturae
studiis attentissime semper fuerit implicitus, nec
modo quidem cum gravissimo morbo urgeretur, a
divinis operibus affectus ejus et voluntas unquam
potuit inhiberi; modo psalmodiae indefessus insistebat;
modo sacris divinorum praeceptorum meditationibus
haerebat; modo missarum solemnia in lectulo
recubans, ac si ad altare staret, ore proprio
decantabat. Unde et contingebat quosdam mirari
ut vir, qui tantae sapientiae sciebatur, quasi dementitium
opus faceret, cum ille omnes quos inde mirari
audiebat, ineptos et totius boni nescios dijudicaret.
Accidit ergo ut quadam vice cum missam in
lecto recumbens protensis manibus decantasset, et
omnipotens Deus quid erga illum ageretur revelare
insciis voluisset, post missam finitam sitim se pati
insinuaret. Praecepit itaque ministro ut sibi vini
poculum ministraret. Ille concitus vinum detulit,
sed ex hoc se nolle bibere sanctus indicavit. Minister
regrediens aliud detulit, sed ad primum gustum,
et hoc beatus homo repudiavit. Cumque famulus
eum vidisset et semel et bis vinum repulisse,
aliudque se velle senior indicaret, minister
alia vina se non habere causatur. Tunc sanctus vir,
ipsa verba dicenda sunt: De illo, inquit, affer mihi
de quo nunc ad missam habui. Quo audito circumstantes
timore obrigescunt, et dulcissimo Patri cum
lacrymis responderunt: De illo, Pater, ulterius non
habebis, nisi tibi dederit qui et prius dedit. Si quidem
cum missam faciens extra se crederetur, dumque
ad ipsum locum veniretur, quando Dominici
corporis sacrosancta libatio agi solet, coelestibus
escis superno dono transmissis refovebatur. Igitur
animadvertens quod ipsi sui familiares rem secretam
agnovissent, volensque omni modo celare bonitatem
Dei in se peractam, quasi permotus jubet eos
citius recedere. Habent enim sancti viri hoc proprium,
ut cum bona faciunt, occultari velint: ne
scilicet, laudis transitoriae plausum recipientes, ante
Dei oculos operationis suae mercedem imminuant.
21.
Dum vero ista agerentur, et beatus homo
jamjam prae multa infirmitatis acerbitate corpore
putaretur absolvi, et ob hoc ab his quos nutrierat
sollicite observaretur, accidit necessitudo, pro qua
ad regalem curiam mittere necessarium fuit. Praecepit
itaque domnus Gervinus, qui jam loci dominatum
retinebat, uni e fratribus, ut id negotii expleret.
Ille vero qui desiderabat optimi Patris praesentialiter
illustrari transitu, et implicari exsequiis, omnimoda
excusatione se non id facturum respondit. Tunc
venerabilis Gervinus, tali responso coactus, sanctum
Dei virum Angelrannum quo jacebat adiit, eique
monachi inobedientiam intimavit. Ipse autem eumdem
monachum ad se vocari faciens, inquisivit cur
non praeceptum implesset, dein jubet etiam ut impleat.
Cumque adhuc ille nollet, sanctus abbas prophetici
spiritus gratia luminatus promisit, dicens:
Vade et fac quod tibi praecipitur, et scias hoc corpus
terram non intrare donec revertaris. Tali sponsione
exhilaratus frater viam arripuit, et ea propter
quae mittebatur apud regias aures optime allegavit.
Superveniente autem vocatione superna, qua coelestia
petens Angelrannus terrena desereret, sancta
illa anima, angelorum ministerio Dei obtutibus praesentanda,
V Idus Decembris carnis exiit claustra.
Jam vero ille qui multiformi argumento politus fuerat
lapis coelesti aedificio locatur; jam qui in valle
humilitatis superno rore humecta creverat, lilii flos
coeleste sertum exornat; jam quae inter diversas
gemma claruerat tonsiones, diadema supplet divinum.
Monachus autem, his pro quibus missus fuerat
expletis, revertebatur, cum subito in civitate
Ambianensi, quo causa hospitandi diverterat, de
obitu Patris dira eum nuntia percellunt. Tunc relicto
hospitio, et ciborum apparatu, nam vespertina
hora erat, et coenulae studebatur, certatimque conscensis
equis Centulam repedavit, invenitque sanctum
corpus jam exanime in monasterio positum,
fratrum excubiis venerabiliter circumdari, proxima
hora sepulturae tradendum. Adfuit ergo, obsecutus
est, et impleto ejus desiderio, etiam Patris prophetia
impleta est, qui promiserat corpus suum terram
non intrare, donec idem monachus de regis curia
reverteretur. Sepultum vero est sancti viri corpus
infra militis Christi sanctissimi Richarii venerabile
templum, eo loci in quo beati Laurentii veneratur
martyrium. Cujus tumulationi venerabilis ejus successor
abbas Gervinus tantum contulit | null | 38574f5d-27a3-4990-bd50-99ff8c708ba2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
decoris, ut
cujuslibet antiquorum Patrum sanctitati honor
tantae sepulturae sufficere posse crederetur; aequissimum
contemplatus, ut honore decenti servaretur
ejus corporis gleba, qui perenni lauro redimitus cum
coelicolis laudes Christo hymnizat in aeternum. Amen.
Acta sunt haec anno incarnati Filii Dei 1045,
ind. XII.
22.
At Christus Dominus, cui hic beatus homo
fideliter servierat, quanti apud se ejus servitium
penderetur, quantaque hunc remuneratio coelitus
exaltaret, claris indiciis mortalium notitiae pandere
dignatus est. Nempe in pago Vimmaco fuit mulier
habens filiam paralysi percussam, quae ad omne
opus inhabilis grabato moribunda tenebatur. Haec
comperta beati abbatis Angelranni sanctitate, et
fidei fervore succensa, salutisque filiae cupida, ad
tumbam ejus cum candela illam deduxit. Cumque
ipsa aegrota sepulcro hominis Dei candelam devote
obtulisset, sedit juxta sepulcrum, et somno paululum
indulsit. Deinde evigilans sanissima redditur,
et videntibus fratribus monasterii, Deumque laudantibus,
ad villam unde venerat, vocabulo Filcharias,
propriis sedibus alacriter cum gaudio rediit, omnibus
annuntians quanta sibi Deus per beatum Angelrannum
abbatem fecisset. Guido igitur tunc Ambianensis
Ecclesiae archidiaconus, postea ejusdem sedis episcopus,
qui illius fuerat in studio litterarum discipulus,
tali ejus tumbam epitaphio decoravit:
#Quem tegit hic tumulus, lectissimus Angelirannus,@#
#Hujus coenobii pastor et abba fuit:@#
#Dux gregis Ecclesiae, monachum spes inclyta vitae,@#
#Vixit, et in mundo nundus, et in Domino.@#
23.
Qui igitur nosse vult quantae penes hunc
sanctum locum fuerit utilitatis, versiculos intueatur,
qui de eodem, ut posteri scirent et imitarentur,
descripti sunt tali tenore:
#Abba Angelrannus loculo quae paucula nostro@#
#Contulit, hic retinet scriptus, qui cernitur albus.@#
#Sancti Vincenti, nec non sancti Benedicti@#
#Ecclesiam struxit, cellam infirmisque paravit@#
#A fundamentis instauravit paradisum:@#
#Altaris Petri tabulam componere fecit,@#
#Thuribula ex argento etiam conflare gemella,@#
#Librum Evangelii, sancti Vitamque Richari,@#
#Ipsius studium mero argento decoravit.@#
#Est et Episto-liber-larum, atque Evangeliorum@#
#Ipsius argento quem industria nempe paravit.@#
#Ipsius atque calix studio praeclarus haberi@#
#Cernitur, adjuncta sibimet cum lance decenti@#
#Praeter et hunc alius, quem in missis semper habebat:@#
#Unum dorsale, et tria pallia quam pretiosa.@#
#Terras servavit pervasas, atque redemit:@#
#Sicut Noguerias, Gaspannas, et Drusiacum,@#
#Guibrenti ecclesiam, Frocort, Montisque Rochonis,@#
#Ecclesiam Sacri-campi, discrimine diro,@#
#Dum plures trahitant, ut pars contraria vincat,@#
#Detractus multis multa et perpessus iniquis.@#
#Quae supra retuli, nec non quam plura peregit,@#
#Actum sic ut sit Domini scientia novit:@#
#Excedunt libri numerum quos ipse novavit,@#
#Insuper excedunt numerum quos ipse refecit.@#
#Talibus atque aliis coelestis praemia regni,@#
#Ut spes est, meruit, lector, quod posse monemus,@#
#Ultimus ipsius fuit hic finis studiorum.@#
#Ecclesiam sanctae reficit moriendo Mariae,@#
#Cujus apud Dominum nobis suffragia prosint.@#
#Ergo horum revocatori sint praemia vitae:@#
#Damnetur, cujus studio haec neglecta peribunt@#
24.
Is ipse honorabilis vir posteritati consulens
descripsit catalogum rhythmicum de Patribus sancti
hujus loci, non quidem omnes designans, sed tantummodo
illos memorans quorum nomina vel
chartae, vel quaelibet pittaciola insinuare videbantur,
vel etiam Vita sancti Richarii specialiter notificabat.
Haec quidem honorabilis Angelrannus.
1.
Cum igitur omnis mundus Unigeniti Dei descensione
per carnis assumptionem se gratuletur redemptum,
sitque universalis exsultatio, liberatio communis,
proprium tamen quorumdam locorum dignoscitur
esse gaudium viros habuisse tales qui
sanctitatis ac doctrinae praerogativa Patres non immerito
vocentur et pastores. Hoc privilegio potita,
situ et nomine dulcis Pontiva provincia, praecelsorum
saepius laetata est virorum genitura. Ipsa denique
illud fulgentissimum sidus, beatum scilicet
Richarium, olim protulit, cujus patrocinio et corporali
praesentia se beatam exsultat Centula. Ipsa
etiam post illos quos supra meruisse legitur, gloriosae
recordationis virum protulisse scitur Angelrannum,
qui quoniam omnem sui temporis laudem
excedit, sui nominis memoriam usquaqueque protendit.
2.
Natus est Angelrannus deifer parentibus juxta
saeculi pompam non adeo generosis, quamvis omnino
ingenuis, sed plane Dei timore elegantissimis; qui
quantae opinionis quamque boni odoris foret futurus,
ante suam nativitatem | null | 66b4240a-038f-4c28-9f1c-e00f9d92b9b7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
divinitus praemonstratum
est. Vidit namque ejus genitrix, quadam dormiens
nocte, quasi ex se leniter sertum procedere, quod,
totius Centulae muros praecingens, omnium ora in
sui laudem et admirationem solvebat; quod postquam
religioso marito insinuavit, ille, gratia doni
coelestis afflatus, dixit pro certo hoc fore praesagium
optimae prolis quam Domini dono proxime essent
accepturi, quae bonorum odore operum universos
afflaret. Hic ergo, bonae indolis esse incipiens profundique
sensus acumine vigens, infra aevum puerile
repertus est in litteris discendis ferventissime
ardens. Jam enim, Deo se inspirante, idem puer
quinam futurus foret praesagio quodam ostentabat;
et cum scriptum sit: #Anima justi, sedes sapientiae,@#
Sapientia vero Dei Christus est, summae Sapientiae
praesignabat se templum fieri, dum litterarum non
poterat scientia satiari. Et quia non lasciviam mundi
amplecti, sed Dei servitio perpetim maluit mancipari,
monachili auctus est toga intra Sancti Richarii
monasterii claustra: dein divinis donis cum
aetate crescentibus, habitum quem humanis praeferebat
obtutibus, multimodae sanctitatis exornabat
speciebus. Inerat ei mater et nutrix virtutum humilitas,
praepollebat in eo obedientiae indicibilis qualitas,
conservabatur ab eo illa quae odisse quemquam
nescit charitas.
3.
Enimvero quia, ut supradictum est, in discendo
multum gliscebat, recepta a Patre loci, nomine
Ingelardo, non minima reverentia digno, licentia,
longe seposita scrutatus est scholarum magisteria,
more scilicet prudentissimae apis, quae circuit diversorum
florum arbusta, ut mellis dulcore sua repleat
receptacula. Denique multorum experientia probatum,
et liberalibus studiis ornatissimum civitatis
Carnotenae venerabilem episcopum, ac cum multo
honore vocitandum Fulbertum, praeceptorem adeptus
est atque didascalum; hic ei monitor, hic tam morum
quam litterarum fuit institutor. Gaudebat venerabilis
praesul de tanti discipuli solatio, relevabatur
tam idonei auditoris industria atque ingenio.
Tandem igitur grammatica, musica atque dialectica
optime instructum, Centulam remittit tironem
amicissimum, jam tunc sacerdotio ornatum, quem,
velut grandem thesaurum, recipit pia congregatio
Centulensium. Hinc jam, quod ingenti studio fuerat
quaesitum, profertur magnae scientiae praecipuum
margaritum, reparantur libri, conscribuntur necdum
conscripti, educantur pueri, dispertiuntur quam
plurimis sapientiae thesauri, illustratur patria, et ab
omnibus circumquaque felix vocatur Centula, quae
tanto praesagiebatur Patre beanda. Verum populi id
fieri gestientis voluntati et desiderio felix accessit
effectus.
4.
Eo tempore rex Robertus, prudentiae lumine
clarus, regni Francorum post patrem Hugonem
illustrabatur fascibus; cui nutu divino, ut credimus,
saepedictus vir tali modo refertur notificatus. Cum
enim adhuc in Franciae partibus detineretur disciplinis
scholaribus, supradictus rex ire Romam bonae
voluntatis devotione est coactus; dumque jussu ejus
diversis in locis quaererentur divini servitii plene
imbuti officiis, ab omnibus praedicatus est efficax
hac in re Angelrannus venerabilis. Itaque profectione
parata rex callem arripit, cui Angelrannus
honestissima vita comes accedit. Interim dum gradiuntur,
divitiae hactenus occultatae latius aperiuntur,
praedicationum verba procedunt, commeantium
corda infundunt; miratur rex ejus affamina, delectatur
continentis vitae munditia, obstupescunt omnes
linguae nitorem, reverentur animi puritatem.
Verum quod in ipso itinere relatum est gestum
fuisse, dignum videtur inseri historiae; si quidem
multimoda assertione insinuatus est ita per omnem
viam Deo regique in divino servitio militasse, ut
librorum nunquam indiguerit juvari solamine; quod
an fieri potuerit, non inertes judicent, sed studiosi
examinent. Igitur Romam perventum, atque inde
feliciter est remeatum.
5.
Hujus ergo eventu itineris, vir Dei Angelrannus
ad Regis notitiam venit; quapropter ipse rex
non eum inter infimos relinquere corde tenus ambivit.
Interim vero, dum rex perquirit quo eum
honore fulciat, semper venerandus Angelrannus
sua inhabitatione Centulam exaltat; et provenit Deo
ordinante, ut abbatia Centulensis paterna privaretur
sollicitudine. Fratrum ergo sanioris consilii concordi
electione id officii suscipere cogitur Angelrannus,
qui Domini praescientia ante omnia saecula
ad hoc fuerat praeparatus. Tunc rex ovans quod,
sicut cupierat, locum honorandi reperisset, saepe dictam
Centulam hac de causa concitato gradu devenit.
Enim vero famae velocitas, Angelranni aures
percellens, dicto citius timore salubri ejus praecordia
replet. Quid ageret non inveniebat; fratrum
unanimis electio, exstante admodum parva quorumdam
sua nobilitate inflatorum contradictione, pastoralitatem
suscipere cogebat, regia etiam auctoritas
ad hoc impulsura propinquabat. Sed ille, qui subesse
quam praeesse malebat, omnino se indignum
hujusce rei perceptione praejudicabat. Sumpto igitur | null | de0c17e7-83cb-48a4-aeb3-26de41ff8647 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ausu silvarum lustra expetit, ibique se ne inveniretur
abditis quibusdam recondit. Rex adveniens
virum interrogat; furtim eum abscessisse monachorum
turba proclamat. Rex miratur intentionem,
praedicat humilitatem, jubetque ut citius pergatur,
ac electus Domini ad se reducatur. Exeunt ergo militares
praeclarum Dei militem perquirentes, sciscitantur
a quibuscunque obviantibus sicubi visus
fuisset vir cluentissimus; tandem igitur, peracta
multa scrutatione, in silva Olnodioli dignoscitur latere.
Itur ocius, perquiritur, inventus adducitur, regisque
Roberti praesentiae sistitur. Rex itaque gaudens
ecclesiae basilicam intrat, omnique spectante
nobilium vel ignobilium caterva, per funes ad signa
pendentes ipsi totius loci dominationem delegat.
Dein jubetur ab ipso rege ut quantocius acceleraretur
benedictionis consecratio digna. Vere ergo iste
superni membrum capitis fuit, qui memor suum
Dominum, dum eum vellent populi facere regem,
fugisse in montem, ne supercilio praelationis extolleretur,
maluit subire cavernam.
6.
Jam vero, sumpto abbatis officio, quis ejus
bona digne potens sit explicare? Erat enim ei studium
juge propriae vitae naevis carere, coram Deo et
hominibus bona semper providere, commissorum
inepta resecare, tam exemplo quam verbo bona eorum
augere, quidquid bonum semper ambire, quidquid
pravum semper cavere. Nec ejus benevolentiae
sat est animarum salutem obtinere, sed curat etiam
terrenis aedificiis locum commissum honorare. Denique
moenia struxit, sacras aras auro et argento
vestivit, Christique vasa sacrosancta pro posse ampliavit.
Delectabatur plane sanctum ingenium bono
opere, pascebatur pia mens sancta exercitatione.
Interea Notkerus Leodicensis episcopus, cui a domno
Ingelardo abbate quaedam Sancti Richarii praedia
fuerant oppignerata, obierat, et post alios duos Durandus
ipsius sedis susceperat praesulatum. Hunc
itaque abbas Angelrannus adiit, et, ut conditionem
quam illius et suus fecerat antecessor renovaret, ne
infirmaretur, exoravit. Qui episcopus venerandi viri
precibus acquiescens, nam et a domno Ebalo Remorum
antistite idipsum facere fuerat exoratus, tale
denuo rescriptum promulgavit: In nomine sanctae,
etc. Acta sunt haec Leodio publice, sub die XIV
Kal. Octobris, anno Dominicae Incarnationis 1022,
imperii vero Henrici XIX, etc. Hac igitur pactione
utiliter reparata, monasterium reversus est.
7.
Aliquando etiam Neustriam ivit, et colloquio
marchionis Richardi usus, postulavit eumdem ducem,
ut pro salute suae animae Sancto Richario aliquid
largiretur. Qui, sciens virum esse prudentem
et monastici tramitis amatorem, benigne ei paruit,
conferens per ejus manum Sancto Richario casulam
pretiosae purpurae, et ecclesiam Scabellivillae, de cujus
donatione talem condidit descriptionem.
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego
Richardus divina concedente gratia Nortmannorum
dux. Compertum esse volumus omnium sanctae
Dei Ecclesiae fidelium industriae quod Angelrannus
abbas Centulensis coenobii, ubi venerabilis confessor
sanctus Richarius quiescit, clementiam nostram
expetierit quatenus ipsi sancto largitione nostrae
eleemosynae conferremus aliquid. Consilio ergo et
suggestu nostrorum fidelium, decrevimus tradere
perpetuo praedicto sancto et servis ejus ecclesiam
quae sita est in Scabelli villa. Praefatus vero abbas
et fratres, sub testificatione praesentis chirographi,
spoponderunt quod amore genitoris nostri, nostro,
et matris, conjugis et prolis, persona unius monachi
ipsius congregationis augeretur numerus, ea conditione
ut, illo decedente a saeculo, alterius per saecula
subsequatur successio; illud etiam ut, ab hodierna
die et deinceps, nos, nostrique filii supradictae congregationis
appellati socii, omnium quae ibi gesta
fuerint bonorum habeamur participes. Ut igitur haec
futuris temporibus donatio stabilis permaneat, sub
gravi anathemate facto ab archiepiscopo, me praesente,
vel a quibusdam episcopis cum suis sacerdotibus,
qui forte tunc nostrae aderant curiae, jussimus
roborari, et hanc insuper chartulam fieri, quam
signo manus propriae voluimus consignari. »
« Signum Richardi marchionis. S. Roberti archiepiscopi.
S. Gonnoridis matris eorum. S. Judith.
S. Richardi pueri. S. Roberti pueri. S. Willelmi
pueri. S. Malgeri. »
« Actum Rothomago II Idus Martii. »
Robertus quoque ipse Rothomagensis archiepiscopus,
virum bonum esse cognoscens domnum
Angelrannum, donavit ei unum bonum dorsale, quo
hodieque nostra ecclesia ornatur.
8.
At quia nunc Nortmanniam intravimus, libet
parumper subsistere, ut quoddam necessarium explicemus.
Retulimus, sub domno Ingelardo, beati
Vigoris episcopi corpus honorabile a Neustria Centulam
translatum; quod quia meruimus, Deo omnipotenti
ex corde intimo gratias rependamus. Securi
igitur de Dei munere | null | a1529ca2-b405-4312-8109-7702276596b7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in sancti corporis collata nobis
benedictione, jam modo contra illos agamus qui
tantum bonum nostrum obscurare nituntur. Est
enim quiddam sensibus nostris illatum, quod, Deo
auxiliante, abundanti ratione purgabitur, si tamen
faciente invidia obliquus non adsit auditor. Verum
nos singulariter neminem appetimus, omnibus semel
respondentes; dum enim quemquam nostratum
cum Neustrianis vel Silvanectensibus de sancti corpore
colloqui contingit, dicentibus istis quia noster
episcopus fuit, nobis quiescit; illis aeque referentibus
se hunc habere, noster a Deo nobis datus thesaurus
apud incertos quasi fuscari videtur. Unde satis
necessarie hanc modo rationem persolvimus,
qua scilicet apud nos illum esse veraciter comprobemus.
Quod si quisquam clarescentibus miraculis
hunc se habere defendat, et nos multo magnificentius
eadem experti sumus. Vere enim Christiana
fides fatetur omnes Deo conjunctos, non eo tantum
loco quo corpore habentur, sed ubicunque fideliter
rogantur, divina posse monstrare. Sed jam pergat
sermo in nomine Domini quo destinatum est, huncque
sanctum nos confirmemus habere, tametsi alias
magna operari videatur. Christus veritas nobis
astipulatur, ipsa sancti viri anima coelesti semper
haereditate beata testimonium reddet, imo de
verbis ejus verbi nostri testimonium fiet. Neustriani
tamen, qui et Nortmanni, sui episcopi non bene custoditi
arguendi videbantur; sed mentem remordet
quia: « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat
qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). » Ob hoc autem
illos sinentes alia expediamus, dum et thesauri quondam
habiti et modo perditi amissione constet eos
satis fuisse punitos. Silvanectis autem civibus de
sancti corpore inaniter superbis jam modo ora
claudamus. Quo primo igitur tempore sancti corporis
illatione beata est Centula, absque ullis
gestorum ejus adminiculis aliquandiu permansit.
Delator nempe, nomine et gradu atque civitate episcopi
ejus relatis, de caeteris conticuerat. Cum autem
Ingelardi abbatis de medio facti hic venerabilis
Angelrannus, cognomento Sapiens, vicem suscepisset,
fuit ei necessitas illa, quae supra exposita est, ire
Nortmanniam. His pro quibus ierat peroratis vel definitis,
a clericis ipsius provinciae et a monachis
sancti Audoeni coepit inquirere an nossent aliquem
sanctorum qui diceretur Vigor. Illi autem
optime hunc scientes, hoc solum mirati sunt quod
ipse abbas tantum confessorem nesciret, referentes
ortum, vitam, ejusque dignitatem. Tum abbas rogat
sibi monstrari Vitae scripturam, et describendi largiri
copiam. At illi cum annuissent, tali ab eo auditu
percelluntur: Coenobio, inquit, Centulae in monasterio
domini mei sancti Richarii hujus sancti corpus
habetur. Tum monachi beati Audoeni dixerunt
ei: In hoc, honorande Pater, te scito hunc revera
habere, si, ossa ipsa inspectans, mentum non inveneris
apud te: quod idcirco illuc tu non invenies,
quia Deo gratias illud nos habemus. At ubi patriam
nostram cum libello Vitae ejus repedavit, curavit insinuata
citius probare. Revolvit sancta membra, et
inventa tota ossium congerie, mentum deesse invenit.
Quia vero ipsius Vitae lectio docebat qua die
sanctus e mundo migrasset, haesitabat parum quid
faceret; quia eam diem Omnium Sanctorum festivitas
ex moderna Patrum institutione vindicabat.
Statuit autem ut sequenti die festivitas sua sancto
reexhiberetur. Factumque est ita, sed non sic ut
tantum decuisset confessorem. His proficue, ut speramus,
insertis, ad domni Angelranni Vitam transeamus,
alibi de sancto Vigore certiora, et quibus
obviari non possit, probamenta dicturi.
9.
Multo sudore et ingenio hic venerandus homo
semper studuit ad usum monasterii illa revocare
quae, vel desolationis tempore vel sub sui tempore
antecessoris, aliqua fuerant fraude subducta. Constantia
quippe internae fortitudinis, quae menti ejus
inerat, multam potentium superbiam edomabat;
quia fiducia sanctitatis se vallante, nullius potentiam
verebatur. Angelrannus denique comes Pontivorum,
Hugonis advocati filius, cum ob expertam in illo
sanctitatem compater ejus factus fuisset, magno
etiam timore erga illum agebatur, quippe apud quem
humani ingenii pravitati nihil successum sciebat.
Antiquitus servata est consuetudo, ut in festo sancti
Richarii tota Pontivorum militia Centulam veniret,
et veluti patriae domino; ac suae salutis tutori et advocato
solemnem curiam faciebant. Cum itaque jam
dictus comes inevitabiliter ad sancti Patris festum,
aut alia qualibet die monasterium intrasset, statim
ab abbate venerabili, si quid loco abstulerat, tanta
invectionis auctoritate arguebatur, ut miro modo
non comitem a monacho, sed servum a domino increpari
qualitate rerum putares. | null | f2457090-89cd-48a7-a163-3138159be63c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Si aliquando corripienti
non obediisset, abbas loci amator, qui dicere
poterat: #Zelus domus@# Dei #comedit me,@# continuo sese
in verbis exaggerans, illumque infidelem, illum
raptorem clamitans, nisi emendare sponderet, continuo
excommunicabat. Haec ejus animi fortitudo
plurimum contulit, et ut suo tempore nihil loco raperetur
obtinuit. Quod nos ideo sic didicimus, quia,
cum nostro aevo desint largitores, bene nobis res
agere videretur, si non pateremur infestissimos praedatores.
Venerabilis tamen Angelrannus non hoc
solum obtinuit ut sibi nihil tolleretur, sed et ut
multa per Dei gratiam sibi darentur et redderentur.
Angelrannus igitur comes, monitis ejus animatus,
villam quamdam sancto Richario delegavit, de cujus
deditione testamentum conficiens, regia auctoritate
confirmari voluit, ita se habens:
« In nomine sanctae et inviduae Trinitatis. Ego Angelrannus
compertum fore cupio cunctorum sanctae
Dei Ecclesiae fidelium industriae, quod, remorante
praecellentissimo rege Roberto Compendii palatio,
corroborandam in praesentia ejus obtuli quam feceram
sancto Richario quondam donationis chartulam.
Tradideram siquidem ipsi sancto in pago Pontivo
villam quae Comitis Villa vocatur, eo conditionis
pacto ut ego ipse, dum vixero, et post me unus haeres,
quem vivens designavero, teneam, atque in
festivitate sancti Richarii, quae VII Idus Octobris
celebratur, XII denarios in censu persolvam. Quod
si haeres a me designatus reddere neglexerit, aut legaliter
emendet aut perdat, quam concessionem in
praesentia regis regnique nobilium obtuli et regia
auctoritate confirmandam censui.
« Signum Roberti regis. Sig. Constantiae reginae.
Sig. Henrici ducis. Sig. Roberti. Sig. Odonis. Sig.
Angelranni comitis.
« Actum Compendii palatio Nonas Aprilis. »
10.
Hucbertus quidam miles, qui beneficiarie cum
jurejurando nostrati abbati famulari habebat, huic
venerabili Angelranno aliquoties causa probationis
exstitit. Siquidem aliqui ex suis parentibus sub
praestatione certi temporis tenuerant villam sancti
Richarii, vocabulo Noguerias, et tali occasione tanquam
haereditatem sibi vindicabat. Contradicente
abbate, et illo insaniente, multa dura contigit venerabilem
Angelrannum ejus immissione pati: nempe
quam forti amoris vinculo erga suos stringeretur,
hinc patuit, dum contra hunc Hucbertum, contraque
omnes qui fratrum possessiones rapere conabantur,
tam divinarum quam humanarum legum auctoritate
certare non destitit. Nam Dei et Domini nostri informatus
exemplo, et accensus amore, #qui pro suis
ovibus animam posuit;@# ipse quoque pro Ecclesiae
Centulensis villis vel praediis multa pericula, multasque
iniquorum insidias perpeti non formidavit:
pro illis certe qui sibi erant commissi animam posuisset,
si id necesse fuisset, qui pro eorumdem
re temporali, cum necesse fuit, multis injuriis affligi
non recusavit. Ut enim subjectorum animas
salvaret, ipse temporali suae saluti nunquam agnitus
est pepercisse. Nam non in tantum creverat tyrannorum
atrocitas, ut corpora perimendo animas effugarent;
sed ad hoc processerat eorum cupiditas,
ut eos, rebus spoliantes, miseros efficerent: et quia
isdem magnificus vir eorum saevitiae perpes contradictor
exstitit, ab eis multa perpessus, etiam gladii
percussionem Dei amator toleravit. Sed quia vere
fateri possumus justum confidere quasi leonem,
iste pro commissis, bona conscientia fretus, nullam
timuit passionem. Charitas enim in eo locum sibi
vindicabat priorem, quae foras utique propellebat
timorem. Tandiu itaque contra Hucbertum institit,
usquequo procerum judicio in regis praesentia, eam
quam diximus villam derationaret.
11.
Sed quae non mortalium corda rapacitas urget,
si adsit locus? Rex enim Henricus illectus cupiditate,
postquam fuerat definitum ut Hucbertus
non haberet in proprium jus, villam tulit, et quinquennio
illius reditibus usus est. Sed cum ab abbate
frequenter argueretur, tandem metu judiciorum Dei
coactus, et venerabilis Angelranni assidua interminatione
fractus, nobis eam cessit, et super ejus redditione
testamentum confecit, quod nos quoque utiliter
hic consignamus:
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Henricus
Dei gratia Francorum rex, omnibus catholicae
Ecclesiae filiis, quibus est cura animae et corporis.
« Notum esse volumus cunctis futuris et praesentibus
qualem reditum sancto Richario pro animabus
nostris et successorum permiserimus. Miles quidam,
Hucbertus nomine, Noguenariam cum suis appendiciis,
quamdam sancti Richarii villam, tenebat suae
invasionis tortitudine. Quotquot vero antecessores
ejus tenuerant, sancto Richario per praestationis occasionem
tollebant; iste vero quasi propriam volens
invadere, repulsus est aliquantum abbatis et fratrum
reclamatione; et illo funditus repulso, | null | d8f96077-9174-4426-b91d-c5170f2ae82a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
censura
judicii nostri decidit in nostram jussionem; quinquennio
tenui solidam et quietam habuit. Posthaec
memor animae meae, et, licet modicum cogitans de
ejus redemptione, inclinatus etiam ab abbate et
monachorum collegio, tradidi eam sancto Richario.
Addidit etiam comes Angelrannus ejusdem loci advocatus
suam petitionem, cui ego eo tenore annui,
ut nunquam inde acciperet aliquam consuetudinem.
Quod ne quis etiam successorum meorum audeat
infringere, Hezelini Parisiacensis episcopi perculsi
[percussi] anathemate, et omnium qui mecum erant
Francigenae, nec ipsum excepi abbatem, ut alicui
per aliquam tradat occasionem, ne aliqua iterum
erratio nostrae animae fiat periculo. Prohibemus ergo
iterum atque iterum nostro imperio, et omnium
episcoporum nostrorum interminatione, ne aliquis
malefactorum aliquo modo audeat usurpare, ut non
fiat mihi in illa reprobatio necessitate, ubi merita
mea non potuerunt me juvare. Prorsus ne aliquis
dubitet imperium, videat scripto imperantis edictum.
« Actum est anno Dominicae Incarnationis 1035,
regnante Henrico rege, anno regni illius III. Abbas
Angelrannus subscripsit; Rollandus monachus subscripsit,
Gualterus subscripsit; Algisus subscripsit,
etc. Hi etiam sunt testes omnium episcoporum
excommunicationis, praecipue Hezelini Parisiacensis.
Qui deinceps infregerit ista, cum Dathan et
Abiron fiat ei anathema maranatha. Amen. #Hic
omittimus restitutionem molendini, eidem monasterio
a Raginero milite factam.@# »
12.
Cum in omnibus erga hunc sanctum locum
Angelranni abbatis cura provida semper haberetur,
non tamen ejus benevolentia sublevandae pauperum
necessitati deerat. Fuit igitur ei pietas comes inseparabilis,
per quam, Dei gratia se auxiliante, miserorum
consolator splenduit singularis. Multoties
enim e claustro processit, ut miserendi locum quoquomodo
posset nancisci; et cum pro alicujus utilitatis
ordinatione putaretur egredi, ille, justitiae famelicus,
misericordiae actibus cupiebat saginari.
Enimvero gestabat nonnunquam pius latro sacculum
misericordiae gazis refertum, et dum hinc ac
inde cerneret pauperem quemlibet proximare, antequam
contra illum pervenisset, sumptos denarios in
terram solebat jactare, illumque volentem transire,
ad se Pater misericors evocabat, et, quasi nescius,
quid illud esse posset quod solo tenus jacebat sciscitabatur.
Ille qui ignorabat actum: Domine, aiebat,
video nummos super terram jacere. Tum ille bene
fraudulentus, et pie deceptor, ire jubebat et sibi
tollere, dicens a Domino illi esse praeparatos. O virum
vere Deo dignum! o animum omni laude jugiter
attollendum! ne enim vitae expers maneret, piis
actibus continue instabat; et ne eum laus transitoria
percelleret, ipsos pios actus occultabat. Libet
parumper nostram pravitatem, nostraeque intueri
mentis tortitudinem. Nam et cum bona non facimus,
cupimus laudari; et si parum quid contigerit nos
boni facere, ab omnibus cupimus praedicari. Nos
nec actu nec virtute qualibet resplendemus, et velut
sanctiores pro solo habitu honorem extorquemus.
Damnanda prorsus miseria, non esse sanctum, et
sanctitatis requirere debitum! Verus itaque Dei cultor
Angelrannus bonorum operum exercitiis illustratus,
hospitalitatis amator devotus, humilitatis servator
assiduus, charitatis etiam obses mansit aeternus.
13.
Verum ingenii ipsius sagacis non facere mentionem,
impiissimum duco errorem. Nam, praecipiente
sibi venerabili suo quondam magistro, domno
scilicet Fulberto Carnotensi episcopo, almiflui confessoris
Christi Richarii Vitam ab antiquis compendiose
descriptam, versu heroico jucundiorem fecit;
nihil pene extrinsecus addens, sed eumdem sensum
per omnia repraesentans. Sane miracula, quae Dominus
ac Salvator noster per ejusdem sancti merita
suo tempore exhibuit, in uno libello compingens,
antiquis ejus miraculis compaginavit; in quorum
capite postea quae supra texuerat sic exorsus est
fari:
#Nunc ea complectar proprius quae vidit ocellus.@# Subsequenterque intexit illam sancti Richarii relationem,
quae in praecedenti libello a nobis plenius
exposita est.
14.
Hujus autem Deo tam chari vita exceliens
multorum studia ad supernorum amorem accenderat:
unde nunc aequissimum judicamus in ejus discipulorum
actibus quanta Dei gratia viguerit
ostendere; ut quem jam monstravimus vere sanctum,
ac per hoc Deo proximum, inde magis ejus bonitas
resplendeat, quo non suis solis, sed et commissorum
provectibus magnificus comprobatur. Erat ergo
in hoc sancto coenobio venerabilis vitae vir, nomine
Odelgerus, qui abstinentiae mirae, obedientiae summae,
suique custos oris, magnum religionis per Dei
gratiam praebebat lumen: qui a puero quidem sacris
fuerat sub domno Ingelardo abbate disciplinis informatus,
sed sub reverendissimo Angelranno, decani
vel prioris potiebatur ministerio. | null | fd2609ae-27e5-465e-a652-e8d83632ea35 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Hic ergo assidue
lectioni et orationi insistens, animi quoque
simplicitati et puritati studens, magnae vitae studiis
pollebat. In exterioribus etiam ministrandis satis
probus ac valde aptus exstitit. Consuetudo autem ei
fuerat perpetua ut, quando fratres, ex indulgentia
remissioris vitae, aliquid saeculare aut etiam irreligiosum
in communi sermocinarentur, secederet in
ecclesiam, ibique, psalmodiae et compunctioni intentus,
sedule Domino jungebatur. Qui etiam ne aliquo
impulsu, aut alicujus occursu praepediretur,
superiora templi conscendere procurabat, ibique
liber et remotus, quasi de proximo ac de vicino, divinis
obtutibus laudum et precum holocausta offerebat.
Hic itaque post longam in sancto proposito
exactam vitam, ad extrema pervenit. Qui cum
morti proximus existeret, et a fratribus vel a famulis
ecclesiae circumdaretur, repente exclamavit et dixit:
Ecce chorus adest angelorum. Ut enim omnipotens
et pius Deus ostenderet quam devote ei servierat,
voluit suae divinitatis ei morituro ministros transmittere,
ut in eorum conspectu atque praesentia, sine
gravi metu et dolore de corpore exiret. Hac autem
vice, omnibus qui aderant stupefactis, repente iterum
subjunxit, et ait: Ecce chorus prophetarum.
Silentioque parumper habito, sic intulit: Ecce chorus
apostolorum; ac deinde: Ecce, ait, chorus martyrum.
Cumque paululum conticuisset: Ecce, inquit,
chorus confessorum; novissime vero cum
denuntiasset, dicens: Ecce chorus virginum, eodem
momento spiritum emisit. Et quia veraciter coelestis
patriae cives ad se suscipiendum venisse vidisset,
sequendo testatus est. Reverendissimus vero abbas
Angelrannus eum, ut decebat, vere sanctum, in ecclesiola
Sancti Vincentii martyris, quae erat claustro
contigua, venerabiliter sepelivit, et super ejus bustum
tale epitaphium composuit:
#Justitiae cultor fuit, et bonitatis amator@#
#Odelgerus, in hoc qui recubat tumulo.@#
#Subtraxit vitae quem lux Februaria nona,@#
#Ut spes est, regno misit et aethereo.@#
15.
Angelrannus venerabilis inter suae magnae
sapientiae monimenta, in sancti Richarii honore,
quamvis antiqui abundarent, quosdam cantus dulciori
composuit melodia; nec non sanctorum Walarici
abbatis, et Wlfranni archiepiscopi honori proprios
cantus coaptavit: beati quoque Vincentii martyris
Passionem metrice composuit, sanctaeque virginis
Austrebertae Vitam metro subegit. Et quia
tantus scientiae fulgor non facile poterat abscondi,
multi nobiles ejus se subdidere magistratui: e quibus
fuerunt duo honorifici viri, Guido praesul
Ambianensis, et Drogo episcopus Tarvennensis.
Hi ejus se discipulos; hi, quoad vixerunt, semper
gratulati sunt se ejus prudentia illustratos. In
tantum enim disciplinae ejus bonitas [se, ED. P.]
sparserat, ut ubique ab omnibus Angelrannus Sapiens
specialiter non immerito vocaretur.
16.
Cum igitur tantis et talibus bonae famae opinionibus
miro modo polleret, implereturque in eo
ille apostolicus sermo: #Christi bonus odor sumus
Deo in omni loco (II Cor. II, 15)
@#; inspector ille cordium,
videns eumdem suum famulum infatigabili
desiderio sibi velle sociari, ut puriorem quandoque
susciperet, imo ut meritorum copiam ei accumularet,
statuit eum adhuc tentationis lima polire, ac
super incudem corporeae infirmitatis, malleo propriae
percussionis interrogare. Denique tanta eum
paralysis acerbitate perculit, ut non manum ad os
ducere, non in lectulo se deinceps quiverit movere.
Religantur manus innocentes supernae districtionis
vinculo, et, quae in bonis se semper exercuerant, ac
mala studiosius caverant, haec vel illa, bona dico
vel mala, ne contingant, arctantur. Semper igitur
gratias retulit Conditori, et cui antea in omni bona
operatione se devotum exhibuerat, nunc valetudine
pressus, corde et lingua laudis sacrificium victimabat;
et cum hoc morbo sic vinculatus esset ut omnino
sui impotens maneret, tamen ejus ubique auctoritas
metuebatur, ejus ubique nomen reverebatur.
Saepe autem accidit ut quolibet residens uberrime
fleret, et cum ab assistentibus interrogaretur
quaenam esset causa ploratus, se peccatorum poenas
formidando cogitare respondebat, quas intra tartari
claustra, diabolo ministrante, patiebantur, et ob
hoc modo non posse omitti quin fleret. Ita etiam
cum alternantibus vicibus se laetissimum praemonstraret,
interrogarentque famulantes quidnam rei
esset quod tam alacer videretur, aiebat de coelestium
gaudiis angelorum, deque sanctorum felicitate
perpetua hanc sibi emanasse exsultationem.
17.
Senescente autem illo, cum multis utile videretur
ut eidem rector substitueretur, quidam
secundum carnem nobilis, filius nempe Angelranni
Pontivorum comitis, nomine Fulco, ejusdem | null | f36fcaec-cb0c-410c-8110-4993933c6aeb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
loci
alumnus, parentum auxilio, saepe dicti loci Centulensis
regimen sibimet usurpare tentabat. Sed enim
cum rex Francorum Henricus, quo nescio casu accidente,
Pontivum devenisset, idem Fulco, intercedente
jam dicto comite patre suo, cupiebat obtinere
ab eodem rege totius loci dominationem: quod et
factum est, ignorante penitus domno Angelranno
abbate. Jam dictus vero Fulco, cum ob donum regium
se abbatem fore auspicaretur, sumpta audacia
impudenti, quibusdam militaribus in fratrum refectorio,
more scilicet incompetenti, convivium opulens
exhibuit, quo sibi faceret fideliores, et ad
acquirendum sibi honorem promptiores. At ubi
nuntiatum est istud patri Angelranno, ministros vocat,
protinusque se illuc deportari mandat. Manibus
ergo famulorum ad ostium usque refectorii devehitur;
ibique figens gradum, ex auctoritate omnipotentis
Dei eos qui convenerant anathematizat.
Hinc vero omnis illa eorum factio inchoat dissipari.
Cerneres enim meliores quosque, in quibus parum
quid timoris resederat, quasi reos ante judicem,
sic ante justi faciem pavitare, et incendio excommunicationis
ab eo illatae miro modo terreri. Vir
Dei itaque secedens inde Fulconem evocat, et an
abbas effici velit, minaci verbo sciscitatur. Cui prae
pudore nihil respondenti sententiam intulit, dicens
non posse eum fieri abbatem, quandiu scilicet
ipse in corpore moraretur. Et quamvis isdem Fulco
etiam alterius abbatiae donum a patre suo habuerit
nunquam tamen, quandiu vir beatus supervixit, effici
abbas ullatenus potuit, quia videlicet viri Dei
sermo obtinuit. Qua in re animadvertitur sanctus
vir prophetico spiritu actus fuisse, qui non absque
nutu divino praedixerat eumdem non posse fieri abbatem,
quandiu scilicet ipse in corpore moraretur.
Si quidem postquam venerabilis Pater Angelrannus
coelicas recessit ad aedes, idem Fulco abbatis officio
donatus est primo post ejus sepulturam die, praelatusque
monasterio Forestensi, quod ex antiquo,
ut in hoc opere lucide patet, fratrum sancti Richarii
cella fuerat; sed paulo ante a comitibus Pontivorum
subtractum, abbatiolae nomen sibi vindicat.
18.
Et quia ad id loci pervenimus, libet memorare,
ob rerum notitiam posteris intimandam, qualiter
idem locus nobis ablatus est. Ab ea die qua
beatus et sanctus Pater Richarius ibi finem vitae
mortalis accepit, et deinceps usque ad tempora Ingelardi
abbatis, in nostratum deguit ditione. Hugo
vero primo dux, postea rex, eo tempore quo propter
barbarorum cavendos incursus, Abbatis-villam
nobis auferens castrum effecit, eique Hugonem praeposuit
militem, Forestis cellam nostrae ditioni subripuit,
et eidem Hugoni perpetuo habendam contradidit,
quia videlicet ipsius ducis filiam, nomine
Gelam, uxorem duxerat. Antea igitur in eadem cella
clerici Domino militaverant; sed, Hugone postulante,
aliqui ex nostris illic monachis statuti sunt,
qui et abbatem meruerunt simili modo monachum
nostratem, nomine Guidonem, domni Angelranni
fratrem; quique cum aliquantis ibidem annis in
animarum regimine ministrasset, officii successorem
habuit, Hucbertum nomine, nostratem monachum.
Quandoquidem nobis ille locus tollebatur,
tamen ob amorem et honorem almi Richarii statutum
est, ut de nostris semper ibidem fierent abbates
monachis. Hucberto quoque mortuo, ejus loci regimen
suscepit hic Fulco quem nostri monasterii
dominium sibi usurpare voluisse notavimus. Libet
vero dicere de domno Guidone abbate, quod cum
egregiis moribus et Deo placitis fulgeret, oculorum
lumine, sicut et sanctus Tobias, privatus est, omnino
tamen perseverante in mente ejus divinae contemplationis
claritate. Mox vero ut hoc flagellum
cum gratiarum actione a pio patre Deo excepit, succedi
sibi poposcit; et rediens Centulam, quod superfuit
totius vitae in sancto ibidem explevit servitio.
Qui etiam VIII Kal. Maii dormitionem accepit,
et a venerabili fratre suo Angelranno juxta
sancti illius monachi Odelgeri corpus humatus est,
talique dictitio praenotatus:
#Mausoleum hic patrem recolendum rite Guidonem,@#
#Sculptus litterulis monstrat habere lapis.@#
#Extulit egregiae quem mundo gratia vitae:@#
#Sublimem mundus hunc faciat precibus.@#
Verum et illud placet referre, quod is de quo supra
diximus Hugo, non comes, sed advocatus dictus
fuerit, quod nomen illi erat insigne, ob hoc quod
ecclesiae Sancti Richarii defensor fuerit a rege Hugone
institutus. Quo etiam nomine filius ejus Angelrannus,
hujus Fulconis pater, fuit contentus,
donec permissu Dei Boloniensem comitem bello
peremit, ejusque relictam nobilissimam, nomine
Adeluiam, in matrimonium accepit. Et quia comitissam
duxit uxorem, idcirco deinceps comitis nomen
accepit, quod | null | ee42447d-a0e3-4731-a186-416e45dea3ad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
a successoribus ejus jam ex
consuetudine tritum perseveranter tenetur.
19.
Sed ad nostrum Angelrannum redeamus, et
qualiter bonus bonum habuerit successorem jam
dicere inchoemus. Cum, ut supra dictum est, comperisset
Fulconem parentum intercessu, et pretii
datione, praeripere voluisse regiminis ministrationem,
voluit adire regiam majestatem, ne animarum
cura venderetur oraturus. Quod quia aliter ob infirmitatem
non potuit, curru vectus implevit, et
regis auribus satis dura inferens, tormenta inferni
illum subire ob distractionem gratiae minatus est.
Et rex, qui bonae mentis habebatur, poenituit, reatusque
indulgentia rogata se spopondit emendaturum.
Non multi post haec fluxerant dies, cum ecce
ex divina, ut tenemus, voluntate, regali audientiae
interfuit Virdunensis abbas Richardus, reverendissimum
monachum, et merito bonitatis unice dilectum,
Gervinum secum habens capellanum. Et
quia iste est Gervinus, de cujus post Angelrannum
successione Centula gavisa est, decentissimum intuemur
a principio sursum quis fuerit referre, ut
homo diligendus, quo melius noscitur, melius et
ametur, etc.
20.
Rerum itaque conditor Deus, qui sui servi
desiderium jamjamque disposuerat coelesti regni
amoenitate mulcere, quique eum sibi habilem fecerat
longissimi purgatione languoris, interno sapientiae
suae consilio, quo omnem filium receptibilem
flagellat, ejusdem famuli sui valetudinem solito
acerbiorem effecit, et cui mox incomparabiliter dulcia
erat daturus, doloris diu tolerati fervorem multiplicat.
Sed, ut ostenderet quod non ex ira, sed ex
summa misericordia haec ejus processisset correptio,
evidentissimae benignitatis super eum signa praetendit.
Nam, cum isdem vir beatissimus sacrae Scripturae
studiis attentissime semper fuerit implicitus, nec
modo quidem cum gravissimo morbo urgeretur, a
divinis operibus affectus ejus et voluntas unquam
potuit inhiberi; modo psalmodiae indefessus insistebat;
modo sacris divinorum praeceptorum meditationibus
haerebat; modo missarum solemnia in lectulo
recubans, ac si ad altare staret, ore proprio
decantabat. Unde et contingebat quosdam mirari
ut vir, qui tantae sapientiae sciebatur, quasi dementitium
opus faceret, cum ille omnes quos inde mirari
audiebat, ineptos et totius boni nescios dijudicaret.
Accidit ergo ut quadam vice cum missam in
lecto recumbens protensis manibus decantasset, et
omnipotens Deus quid erga illum ageretur revelare
insciis voluisset, post missam finitam sitim se pati
insinuaret. Praecepit itaque ministro ut sibi vini
poculum ministraret. Ille concitus vinum detulit,
sed ex hoc se nolle bibere sanctus indicavit. Minister
regrediens aliud detulit, sed ad primum gustum,
et hoc beatus homo repudiavit. Cumque famulus
eum vidisset et semel et bis vinum repulisse,
aliudque se velle senior indicaret, minister
alia vina se non habere causatur. Tunc sanctus vir,
ipsa verba dicenda sunt: De illo, inquit, affer mihi
de quo nunc ad missam habui. Quo audito circumstantes
timore obrigescunt, et dulcissimo Patri cum
lacrymis responderunt: De illo, Pater, ulterius non
habebis, nisi tibi dederit qui et prius dedit. Si quidem
cum missam faciens extra se crederetur, dumque
ad ipsum locum veniretur, quando Dominici
corporis sacrosancta libatio agi solet, coelestibus
escis superno dono transmissis refovebatur. Igitur
animadvertens quod ipsi sui familiares rem secretam
agnovissent, volensque omni modo celare bonitatem
Dei in se peractam, quasi permotus jubet eos
citius recedere. Habent enim sancti viri hoc proprium,
ut cum bona faciunt, occultari velint: ne
scilicet, laudis transitoriae plausum recipientes, ante
Dei oculos operationis suae mercedem imminuant.
21.
Dum vero ista agerentur, et beatus homo
jamjam prae multa infirmitatis acerbitate corpore
putaretur absolvi, et ob hoc ab his quos nutrierat
sollicite observaretur, accidit necessitudo, pro qua
ad regalem curiam mittere necessarium fuit. Praecepit
itaque domnus Gervinus, qui jam loci dominatum
retinebat, uni e fratribus, ut id negotii expleret.
Ille vero qui desiderabat optimi Patris praesentialiter
illustrari transitu, et implicari exsequiis, omnimoda
excusatione se non id facturum respondit. Tunc
venerabilis Gervinus, tali responso coactus, sanctum
Dei virum Angelrannum quo jacebat adiit, eique
monachi inobedientiam intimavit. Ipse autem eumdem
monachum ad se vocari faciens, inquisivit cur
non praeceptum implesset, dein jubet etiam ut impleat.
Cumque adhuc ille nollet, sanctus abbas prophetici
spiritus gratia luminatus promisit, dicens:
Vade et fac quod tibi praecipitur, et scias hoc corpus
terram non intrare donec revertaris. Tali sponsione
exhilaratus frater viam arripuit, et ea propter
quae | null | 8e38a2e4-5bd4-4528-b7d8-f5abb7489d11 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mittebatur apud regias aures optime allegavit.
Superveniente autem vocatione superna, qua coelestia
petens Angelrannus terrena desereret, sancta
illa anima, angelorum ministerio Dei obtutibus praesentanda,
V Idus Decembris carnis exiit claustra.
Jam vero ille qui multiformi argumento politus fuerat
lapis coelesti aedificio locatur; jam qui in valle
humilitatis superno rore humecta creverat, lilii flos
coeleste sertum exornat; jam quae inter diversas
gemma claruerat tonsiones, diadema supplet divinum.
Monachus autem, his pro quibus missus fuerat
expletis, revertebatur, cum subito in civitate
Ambianensi, quo causa hospitandi diverterat, de
obitu Patris dira eum nuntia percellunt. Tunc relicto
hospitio, et ciborum apparatu, nam vespertina
hora erat, et coenulae studebatur, certatimque conscensis
equis Centulam repedavit, invenitque sanctum
corpus jam exanime in monasterio positum,
fratrum excubiis venerabiliter circumdari, proxima
hora sepulturae tradendum. Adfuit ergo, obsecutus
est, et impleto ejus desiderio, etiam Patris prophetia
impleta est, qui promiserat corpus suum terram
non intrare, donec idem monachus de regis curia
reverteretur. Sepultum vero est sancti viri corpus
infra militis Christi sanctissimi Richarii venerabile
templum, eo loci in quo beati Laurentii veneratur
martyrium. Cujus tumulationi venerabilis ejus successor
abbas Gervinus tantum contulit decoris, ut
cujuslibet antiquorum Patrum sanctitati honor
tantae sepulturae sufficere posse crederetur; aequissimum
contemplatus, ut honore decenti servaretur
ejus corporis gleba, qui perenni lauro redimitus cum
coelicolis laudes Christo hymnizat in aeternum. Amen.
Acta sunt haec anno incarnati Filii Dei 1045,
ind. XII.
22.
At Christus Dominus, cui hic beatus homo
fideliter servierat, quanti apud se ejus servitium
penderetur, quantaque hunc remuneratio coelitus
exaltaret, claris indiciis mortalium notitiae pandere
dignatus est. Nempe in pago Vimmaco fuit mulier
habens filiam paralysi percussam, quae ad omne
opus inhabilis grabato moribunda tenebatur. Haec
comperta beati abbatis Angelranni sanctitate, et
fidei fervore succensa, salutisque filiae cupida, ad
tumbam ejus cum candela illam deduxit. Cumque
ipsa aegrota sepulcro hominis Dei candelam devote
obtulisset, sedit juxta sepulcrum, et somno paululum
indulsit. Deinde evigilans sanissima redditur,
et videntibus fratribus monasterii, Deumque laudantibus,
ad villam unde venerat, vocabulo Filcharias,
propriis sedibus alacriter cum gaudio rediit, omnibus
annuntians quanta sibi Deus per beatum Angelrannum
abbatem fecisset. Guido igitur tunc Ambianensis
Ecclesiae archidiaconus, postea ejusdem sedis episcopus,
qui illius fuerat in studio litterarum discipulus,
tali ejus tumbam epitaphio decoravit:
#Quem tegit hic tumulus, lectissimus Angelirannus,@#
#Hujus coenobii pastor et abba fuit:@#
#Dux gregis Ecclesiae, monachum spes inclyta vitae,@#
#Vixit, et in mundo nundus, et in Domino.@#
23.
Qui igitur nosse vult quantae penes hunc
sanctum locum fuerit utilitatis, versiculos intueatur,
qui de eodem, ut posteri scirent et imitarentur,
descripti sunt tali tenore:
#Abba Angelrannus loculo quae paucula nostro@#
#Contulit, hic retinet scriptus, qui cernitur albus.@#
#Sancti Vincenti, nec non sancti Benedicti@#
#Ecclesiam struxit, cellam infirmisque paravit@#
#A fundamentis instauravit paradisum:@#
#Altaris Petri tabulam componere fecit,@#
#Thuribula ex argento etiam conflare gemella,@#
#Librum Evangelii, sancti Vitamque Richari,@#
#Ipsius studium mero argento decoravit.@#
#Est et Episto-liber-larum, atque Evangeliorum@#
#Ipsius argento quem industria nempe paravit.@#
#Ipsius atque calix studio praeclarus haberi@#
#Cernitur, adjuncta sibimet cum lance decenti@#
#Praeter et hunc alius, quem in missis semper habebat:@#
#Unum dorsale, et tria pallia quam pretiosa.@#
#Terras servavit pervasas, atque redemit:@#
#Sicut Noguerias, Gaspannas, et Drusiacum,@#
#Guibrenti ecclesiam, Frocort, Montisque Rochonis,@#
#Ecclesiam Sacri-campi, discrimine diro,@#
#Dum plures trahitant, ut pars contraria vincat,@#
#Detractus multis multa et perpessus iniquis.@#
#Quae supra retuli, nec non quam plura peregit,@#
#Actum sic ut sit Domini scientia novit:@#
#Excedunt libri numerum quos ipse novavit,@#
#Insuper excedunt numerum quos ipse refecit.@#
#Talibus atque aliis coelestis praemia regni,@#
#Ut spes est, meruit, lector, quod posse monemus,@#
#Ultimus ipsius fuit hic finis studiorum.@#
#Ecclesiam sanctae reficit moriendo Mariae,@#
#Cujus apud Dominum nobis suffragia prosint.@#
#Ergo horum revocatori | null | e97f12c2-a09d-4090-b66a-a33c7adf1d34 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sint praemia vitae:@#
#Damnetur, cujus studio haec neglecta peribunt@#
24.
Is ipse honorabilis vir posteritati consulens
descripsit catalogum rhythmicum de Patribus sancti
hujus loci, non quidem omnes designans, sed tantummodo
illos memorans quorum nomina vel
chartae, vel quaelibet pittaciola insinuare videbantur,
vel etiam Vita sancti Richarii specialiter notificabat.
Haec quidem honorabilis Angelrannus. | null | 6d30332d-f1af-4326-a7c1-bfae4fea81bf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
CAPUT PRIMUM. #Novatianus presbyter Romanus in secessu suo, tempore persecutionis Decianae, variis fratrum litteris provocatus, adversus Judaeos post superiores duas Epistolas de Circumcisione et de Sabbato, etiam hanc de Cibis Judaicis edidit.@#
Et si mihi, fratres sanctissimi, exoptatissimus dies
ille et inter praecipuos beatosque referendus est
quo litteras vestras et scripta suscipio; (quid enim
me aliud nunc faciat liberiorem?) tamen non minus
egregium diem et inter eximios arbitror computandum,
quo similes vobis affectu debitae charitatis
remittens, et ego ad vos compari voto litteras scribo.
Nihil enim me, fratres sanctissimi, tantis constrictum
vinculis tenet, nihil tantis curarum ac sollicitudinum
stimulis excitat et exagitat, quam ne jacturam vobis
quamdam per absentiam meam putetis illatam, cui
remedium connitor dare, dum elaboro vobis me
praesentem frequentibus litteris exhibere. Quamquam
ergo et officium debitum, et cura suscepta,
et ipsa ministerii imposita persona hanc a me litterarum
scribendarum exposcant necessitatem, tamen
vos illam plus exaggeratis, dum me ad scribendum
frequentioribus litteris provocatis, et pronum me
licet ad ista charitatis solemnia magis impellitis,
dum sine cessatione in Evangelio vos perstare monstratis:
ex quo efficitur, ut et ego vos litteris meis
non tam instruam jam cruditos, quam incitem paratos.
Nam qui sincerum Evangelium et excretum
ab omni perversae labe doctrinae non tantum tenetis,
verum etiam animose docetis, magistrum hominem
non quaeritis; qui rebus ipsis vos doctores esse
monstratis. Currentes igitur vos exhortor et vigilantes
excito, et #adversus spiritalia nequitiae (Ephes. VI, 12)
@#
dimicantes alloquor, et #ad brabium cursu vocationis in
Christo (Phil. III, 14)
@# tendentes impello: ut tam haereticorum
sacrilegis calumniis, quam etiam Judaeorum
otiosis fabulis calcatis et rejectis, traditionem solam
Christi doctrinamque teneatis, ut condigne auctoritatem
vobis ejus nominis vindicare possitis. Quam vero
sint perversi Judaei, et ab intellectu suae Legis
alieni, duabus epistolis superioribus, ut arbitror,
plene ostendi, in quibus probatum est prorsus ignorare
illos quae sit vera Circumcisio, et quid verum
Sabbatum; quorum adhuc magis ac magis caecitas
revincitur in hac epistola, in qua aliquid de Cibis
ipsorum breviter disseritur: hinc etenim se solos
sanctos, et caeteros omnes aestimant inquinatos.
CAPUT II. #In primis Legem spiritalem esse tradit; et proinde cum cibus primus hominibus, solus arborum fructus fuerit, et usus carnis accesserit: Legem postmodum subsecutam, quae cibos discernens, quaedam quasi munda concessit animalia, quaedam interdixit quasi non munda, spiritaliter esse intelligendam: praesertim cum pronuntiata sint omnia@# valde bona, #et etiam immunda animalia ad sobolem in arca Noe reservata sint; quae alioqui possent auferri, si propter inquinamentum suum aboleri debuissent.@#
Itaque in primis illud collocandum est, #Legem spiritalem
esse (Rom. VII, 14)
@#; quam si spiritalem negant,
utique blasphemant: si devitantes blasphemiam, spiritalem
confitentur; spiritaliter legant. Divina enim divine
sunt recipienda, et sancta utique asserenda. Caeterum
culpa gravis inuritur, si terrestris et humana
sacris et spiritalibus Litteris doctrina praestatur;
quod ut ne fiat cavendum est. Caveri autem potest,
si quae a Deo praecepta sunt sic tractentur, ne auctoritatem
ejus imminuant assumpta; ne dum quaedam
impura et non munda dicuntur, institutio illorum
infamem reddiderit institutorem. Videbitur
enim, reprobando quae fecit, opera propria damnasse,
quae quasi bona probaverat: et in utroque
inconstans, quod haeretici quidem volunt, videri
denotabitur; dum aut quae non erant munda benedixit,
aut quae benedixerat, quia et munda et bona,
postea reprobavit quasi non bona, quippe quia non
munda; cujus consequenter enormitas perpetua
manebit et controversia, si perseverat ista Judaica
doctrina, quae omnibus viribus amputanda est: ut,
dum quid enormiter ab ipsis traditur, a nobis tollatur:
et operum suorum competens dispositio, et
divinae Legis congruens et spiritalis illatio remittatur.
Sed ut ab exordio rerum, et unde oportet incipiam;
cibus primis hominibus solus arborum fuit
foetus et fructus (Gen. I, 29). Nam a pomis usum postea
ad fruges contulit culpa, conditionem conscientiae ipso
situ corporis approbante. Nam et innocentia decerpturos
alimenta ex arboribus, adhuc sibi bene
conscios homines ad superna subrexit, et commissum
delictum ad conquirenda frumenta homines terrae
soloque | null | 147ca3da-6320-4153-9f28-663eb77e9cf2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dejecit. Postea etiam (Ibid. IX, 3) usus carnis
accessit, divina gratia humanis necessitatibus competentia
ciborum genera prorsus opportunis temporibus
porrigente. Nam et teneros et rudes homimines
alere debebat mollior, cibus, et non sine labore
confectus, ad emendationem scilicet; ne iterum
liberet delinquere, si innocentiam impositus labor
non admoneret. Et quia jam non paradisus custodiendus,
sed mundus totus fuerat excolendus, robustior
cibus carnis offertur, ut ad emolumenta
culturae plus aliquid humanorum corporum viribus
adderetur. Haec omnia gratia (ut dixi) et dispositione
divina, ne aut minus redderetur robustior cibus
quo referti ad opera marcescerent, aut amplius
tenerior, quo pro modo virium oppressi ferre non
possent. Lex autem postmodum subsecuta cibos
carnis cum discretione disposuit: quaedam enim ad
usum, quasi munda contribuit et concessit animalia;
quaedam interdixit, quasi non munda, et ipsos
edentes inquinatura. Et mundorum quidem hanc formam
dedit, ut quae ruminatione ruminent et ungulas
findant, munda; immunda, quae neutrum horum vel
alterum faciant (Levit. XI, 3, 4). Sic in piscibus quoque
ea demum munda essent quae cooperta squamis et armata
remigiis (Levit. IX, 10); at quae contra, haec esse non
munda. Alitum quoque discrimen induxit (Ib. v. 13),
quidque aut reprobum judicaretur, aut mundum. Ita
Lex solertiam maximam faciendae animalium separationis
instituit, quae in unam benedictionis formam
constitutio antiqua contraxit. Quid igitur dicemus?
immunda ne ergo animalia? Quid est enim aliud,
non munda, quam quae Lex a ciborum usibus separavit?
Quid enim et illud quod jam diximus? Ergo
institutor non mundorum Deus, et culpa factorum
in artificem redundabit, qui non munda produxit:
quod utique dicere extremae summaeque dementiae
est, Deum accusare quasi instituerit immunda, et
divinae majestati crimen inferre, quasi fecerit reproba:
praesertim cum et pronuntiata sint #valde bona (Gen.
I, 31)@#, et quae bona ut #crescerent et multiplicarentur,@#
benedictionem ab ipso Deo sint consecuta. Insuper
etiam (Ibid. VII, 2) in arca Noe praecepto Creatoris
ipsorum ad sobolem reservata: ut et necessaria probarentur,
dum custodiuntur; et bona, dum necessaria,
probarentur: licet ibi quoque sit discrimen adjectum.
Sed tamen vel tunc institutio istorum non
mundorum funditus potuisset auferri, si propter inquinamentum
suum debuisset aboleri.
CAPUT III. #Non culpanda itaque immunda animalia, ne in Auctorem culpa revocetur: sed quando irrationale animal ob aliquid rejicitur, magis illud ipsum in eo qui rationalis est homine damnari: In animalibus proinde mores humanos actus et voluntates depingi.@#
Quatenus ergo (ut Apostolo auctore monstravimus)
spiritalis Lex ista spiritaliter recipienda est,
ut Legis ratio divina et certa praestetur? Primo credendum
est quidquid est a Deo institutum, mundum
esse, et ipsa institutionis auctoritate purgatum:
neque culpandum, ne in Auctorem culpa revocetur.
Deinde Legem ad hoc filiis Israel datam, ut per illam
proficerent et redirent ad mores bonos, quos
cum a Patribus accepissent, in Aegypto propter consuetudinem
barbarae gentis corruperant. Denique et
decem Sermones illi in tabulis nihil novum docent,
sed quod obliteratum fuerat admonent: ut justitia
in illis, ignium more, quasi afflatu quodam Legis,
sopita recalesceret. Proficere autem poterant intellecto
plns in hominibus vitia fugienda, quae Lex
damnasset etiam in pecoribus. Nam quando irrationale
animal ob aliquid rejicitur, magis illud ipsum
in eo qui rationalis est homine damnatur. Et si
in eo aliquid quod ex natura habet quasi inquinamentum
notatur; plus culpabile, cum illud contra
naturam in homine comperitur. Ergo, ut homines
mundarentur, pecora culpata sunt; scilicet ut et homines
qui eadem vitia haberent, aequales pecoribus
aestimarentur. Quo pacto factum est, ut nec animalia
damnarentur ab Institutore, sui culpa; et homines
in pecoribus eruditi ad immaculatam institutionis
suae possent redire naturam. Considerandum enim
quomodo Lex munda et non munda discernit: #Munda,@#
inquit, #et ruminant et ungulam findunt; immunda@#
neutrum faciunt, aut ex duobus unum aliquid. Omnia
ista unus artifex fecit; et qui fecit ipse benedixit.
Institutionem igitur mundam utriusque conspicio; quia
et qui instituit sanctus est, et quae instituta sunt culpam
non habent, dum hoc sunt | null | d8781a90-c7b8-4390-9682-6f08c04070b8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quod facta sunt. Crimen enim
numquam natura, sed voluntas perversa excipere consuevit.
Quid ergo est? In animalibus mores depinguntur
humani, et actus, et voluntates. Mundi,
si ruminent, id est in ore semper habeant quasi
cibum praecepta divina. Ungulam findunt, si firmo
gradu innocentiae, justitiae omnisque virtutis vitae
itinera conficiant. Eorum enim quae in duas ungulas
pedem dividunt, robustus semper incessus: dum
lubricum partis alterius ungulae firmamento fulcitur,
et in vestigii soliditate retinetur. Sic qui neutrum
faciunt, immundi sunt: quorum nec in virtutibus
firmus ingressus est, nec divinorum praeceptorum,
more illius ruminationis, teritur cibus.
Nam et qui alterum faciunt, nec ipsi mundi, dum
sunt ex altero debiles, nec in utroque perfecti. Hi
autem sunt aut utrumque facientes, ut Fideles, qui
mundi; aut alterum, ut Judaei et Haeretici, qui sunt
inquinati; aut neutrum, ut ethnici, qui sunt consequenter
immundi. Ita in animalibus, per Legem
quasi quoddam humanae vitae speculum constitutum
est, in quo imagines sanctionum considerent, ut plus
vitiosa quaeque hominibus contra naturam commissa
damnarentur, dum etiam naturaliter in pecoribus
constituta culpantur. Nam quod in piscibus squamis
aspera pro mundis habentur; asperi et hispidi
et hirti et firmi et graves mores hominum
probantur: quae autem sine his sunt, immunda;
quia leves et lubrici et infidi et effeminati mores
improbantur. Quid enim vult sibi Lex cum dicit #
(Levit.
XI, 4) Camelum non manducabis?@# Nisi quoniam
de exemplo animalis vitam damnat enervem et
criminibus tortuosam. Aut cum #
(Ibid. 7) suem@# cibo
prohibet assumi? Reprehendit utique coenosam
et luteam et gaudentem vitiorum sordibus vitam, bonum
suum non in animi generositate, sed in sola
carne ponentem. Aut cum #
(Ibid. 6) leporem?@# Accusat
deformatos in feminam viros. Quis autem #
(Ibid.
29, 30) mustelae@# corpus cibum faciat? Sed furta reprehendit.
Quis #lacertam?@# Sed odit vitae incertam
varietatem. Quis #stellionem?@# Sed maculas mentium
execratur. Quis #
(Ibid. 13, 14, 16) accipitrem,@#
quis #milvum,@# quis #aquilam?@# Sed odit raptores ac violentus,
scelere viventes. Quis #vulturem?@# Sed execratur
praedam de aliena morte quaerentes. Aut quis #
(Ibid. 15)
corvum?@# Sed versutas exsecratur voluntates. #Passerem@#
quoque cum interdicit, intemperantiam
coarguit: quando #
(Levit. XI, 16) noctuam,@# odit
lucifugas veritatis: quando #
(Ibid. 18) cygnum@# cervicis
altae superbos: quando #
(Ibid. 10) charadrium,@#
garrulam nimis linguae intemperantiam: Quando #vespertilionem,@#
quaerentes tenebras noctis simul et erroris.
Haec ergo et his paria Lex in animalibus execratur:
quae in illis quidem non criminosa, quia in hoc
nata sunt; in homine culpata, quia contra naturam,
non ex institutione, sed ex errore quaesita sunt.
CAPUT IV. #His accessisse et aliam causam, cur multa a Judaeis ciborum genera tollerentur; ad coercendam nimirum intemperantiam populi, uni Deo servituri.@#
His igitur ita se habentibus accesserunt et aliae
causae, quibus multa a Judaeis ciborum genera tollerentur:
quod ut fieret, immunda multa sunt dicta,
non ut illa damnarentur, sed ut isti coercerentur
servituri uni Deo: quia ad hoc assumptos frugalitas
decebat et gulae temperantia, quae semper
religioni deprehenditur esse vicina, immo (ut ita
dixerim) consanguinea potius atque cognata: sanctitati
enim inimica luxuria est. Quomodo enim per
illam parcetur religioni, cum non parcatur pudori?
Non recipit luxuria Dei timorem, dum praecipitantibus
illam voluptatibus, in solam fertur cupiditatum
temeritatem: effusis enim habenis, sine more
admotis sumptibus quasi pabulis crescit excedens
patrimonium cum pudore; aut ut torrens aliquis;
e montium jugis cadens, non tantum opposita transcendit,
sed illa ipsa in aliorum ruinam secum rapit.
Ad coercendam ergo intemperantiam populi, remedia
sunt ista quaesita; ut quantum luxuriae demeretur,
tantum bonis moribus adderetur. Nam quid aliud
merebantur, quam ut ne omnibus escarum voluptatibus
uterentur, qui divinis mannae epulis vilissimos
Aegyptiorum cibos praeferre ausi sunt, carnes jurulentas
inimicorum atque dominorum ante libertatem
ponentes? Digni sane quos optata servitus | null | a3308f4e-3973-4f97-8d3b-1b009542b636 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
saginaret, quibus male displicuerit et melior et liber
cibus.
CAPUT V. #Et vero fuerit tempus aliquod, quo istae umbrae vel figurae exercendae: postquam autem@# finis legis #Christus supervenit, omnia jam dici ab Apostolo munda mundis; et cibum verum et sanctum esse fidem rectam et immaculatam conscientiam.@#
Fuerit ergo tempus aliquod antiquum, quo
istae umbrae vel figurae exercendae, ut abstinendum
esset a cibis, quos institutio quidem commendaverat,
sed Lex interdixerat. Verum jam #
(Rom. X, 4) finis legis Christus@#
supervenit, cuncta legis obscura reserans,
omnia quae sacramentorum nebulis antiquitas
texerat. Magister enim venit insignis, et Doctor
coelestis, et Institutor consummatae veritatis, sub
quo merito jam dicitur: (Tit. I, 15): #Omnia munda
mundis, inquinatis autem et infidelibus nihil mundum,
sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.@# Item
alio loco (I Tim. IV, 4, 5): #Quia omnis creatura Dei
bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione
percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.@#
Rursum alibi (I Tim. IV, 1, 2, 3): #Spiritus
manifeste dicit, quod in novissimis diebus recedent quidam
a fide attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis
daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum cauteriatam
habentium conscientiam suam, prohibentium
nubere, et abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione fidelibus, et his qui
cognoverunt Deum.@# Adhuc in altera parte (I Cor. X,
25), #Omne quod in macello venit, manducate,
nihil requirentes.@# Ex quibus constat omnia ista suis
benedictionibus reddita, jam Lege finita: nec ad
solemnitates ciborum esse redeundum, quas et certa
imperaverat causa, et jam sustulit libertas Evangelica
manumissione revocata. Clamat Apostolus (Rom.
XIV, 17): #Non est regnum Dei potus et cibus, sed justitia
et pax et gaudium.@# Item alio loco (I Cor. VI, 13): #Esca ventri et venter escis; Deus autem et hunc et hanc
evacuabit: corpus autem non fornicationi, sed Domino,
et Dominus corpori.@#
Deus ventre non colitur, nec
cibis (Matth. XV, 17; Marc. VII, 19), quos Dominus dicit
perire, et in secessu naturali lege purgari. Nam
qui per escas Dominum colit, prope est, ut Dominum
habeat ventrem suum. Cibus, inquam, verus et sanctus,
et mundus est fides recta, immaculata conscientia,
et innocens anima: quisquis sic pascitur, Christo
convescitur; talis epulator conviva est Dei: istae
sunt epulae quae Angelos pascunt; istae sunt mensae
quae Martyres faciunt. Hinc est vox illa Legis (Deut.
VIII, 3): #Non in pane tantum vivit homo, sed in omni
verbo quod proficiscitur ex ore Dei.@# Hinc illa Christi: (Joan. IV, 34):
#Mea esca est, ut faciam voluntatem
ejus qui me misit, et ut consummem opus ejus.@# Hinc
(Joan. VI, 26, 27):
#Quaeritis me, non quia signa vidistis,
sed quia manducastis de panibus meis, et saturati estis.
Operamini autem non eam escam quae perit, sed escam
permanentem in vitam aeternam, quam Filius hominis
vobis dabit: hunc enim Pater signavit Deus.@# Justitia,
inquam, et continentia et reliquis Deus virtutibus colitur.
Nam et Zacharias refert (Zach., VII, 6): #Si manducetis,@#
inquit, #aut bibatis, nonne vos manducatis
aut bibitis?@# Exprimens cibos aut potus, non
ad Deum pervenire, sed ad hominem: nec enim carneus
Deus est, ut carne placetur; nec in has voluptates
attonitus, ut nostris gaudeat cibis. Deus
sola gaudet fide nostra, sola innocentia, sola veritate,
solis virtutibus nostris, quae habitant non in ventre,
sed in animo: quasque nobis acquirit divinus
timor et coelestis metus, non terrenus cibus. Ex
quibus congruenter insectatus est Apostolus #
(Coloss.
II, 18, 19) superstitionibus Angelorum servientes, inflatos
a sensu carnis suae, caput Christum non tenentes;
ex quo omne corpus per nexum concatenatum, et fibula
charitatis membris mutuis innexum atque concretum
crescit in Deum:@# sed illa servantes (Ibid. 21, | null | 53b86c98-12c5-4ce6-9576-2aedd3f9a657 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
23): #Ne tetigeritis,
neque gustaveritis, neque contrectaveritis;
quae imaginem quidem videantur habere religionis,
dum corpori non parcitur;@# nullum tamen emolumentum
omnino justitiae, dum ad elementa quibus
per Baptisma mortui sumus, voluntaria servitute
revocamur.
CAPUT VI. #Sed non ex hoc quia libertas ciborum concessa, luxuriam permissam esse, aut continentiam sublatam et jejunia: haec enim vel maxime decere Fideles, oraturos scilicet Deum, et acturos gratias non diebus tantum, sed et noctibus.@#
Sed non ex hoc statim quia libertas ciborum concessa,
luxuria permissa est: nec quia liberalius nobiscum
Evangelium gessit, continentiam sustulit.
Non, inquam, ex hoc ventri procuratum est, sed ciborum
forma monstrata est: ostensum est quid juris
esset, non quo in gurgitem cupiditatis iretur, sed quo
Legis ratio redderetur. Caeterum nihil ita intemperantiam
coercuit quam Evangelium: nec ita constrictas
quisquam gulae leges dedit, quam Christus: qui (Matth. V, 3, 6)
beatos legitur pronuntiasse, sed
egenos; et felices esurientes atque sitientes (Luc. VI,
24); miseros divites, quibus ad imperium ventris et
gulae servientibus voluptatum numquam posset materia
deficere, ne desinere servitus posset; argumentum
felicitatis putantes, concupiscere quantum
possint, nisi quod et sic minus possint, quam concupiscunt.
Nam et (Ibid. XVI, 19) Lazarum in ipsa
fame ipsisque ulceribus et canibus divitis praeferens,
carnifices salutis ventrem et gulam coercebat exemplis (I Tim. VI, 8).
Apostolus quoque #habentes,@# dicendo, #victum et vestitum, his contenti sumus,@#
frugalitatis
et continentiae legem dabat; parum existimans
profuturum esse quod scripserat, etiam exemplum
se scriptorum suorum dabat, subjiciens non immerito
esse #
(Ibid. 10) omnium malorum avaritiam radicem,@#
sequitur enim praecurrentem luxuriam. Quidquid
haec per vitia consumpserit, illa per scelera restituit,
orbe criminum recurso, ut rursum luxuria eximat,
quidquid avaritia congesserat. Nec tamen desunt
inter ista qui, cum sibi nominis Christiani vocem
induerint, exempla praebeant intemperantiae et
magisteria: quorum usque eo vitia venerunt, ut
et jejuni matutino tempore bibant, non putantes
Christianum esse potare post cibum, nisi in vacuas
et inanes adhuc venas infusa statim post somnum
vina descenderint: minus enim quae bibunt
sapere videntur, si inter vina cibi permisceantur.
Videas ergo tales novo genere adhuc jejunos et jam
ebrios, non ad popinam currentes, sed popinam
secum circumferentes: quorum quisquis salutat,
non osculum dat, sed propinat. Quid isti post
cibum faciant, quos ebrios invenit cibus? aut quales
istos sol in occasu relinquit, quos jam marcidos vino
oriens aspicit? Sed quae detestanda sunt, non sunt
nobis exempla ducenda. Sumenda sunt enim ea sola
quibus animus noster melior reddatur: et licet in
Evangelio per omnia ciborum redditus nobis usus
sit; tamen intelligitur redditus, sed cum lege frugalitatis
et continentiae. Haec enim vel maxime decent
Fideles, oraturos scilicet Deum, et acturos ei quidem
gratias, non diebus tantum, sed et ipsis noctibus:
quod fieri non poterit, si somnum gravem et molem
pectori impositam mens cibo vinoque sopita non valuerit
excutere.
CAPUT VII. #Cavendum etiam esse ne quis licentiam istam in tantum putet profusam, ut ad immolata idolis possit accedere.@#
Sed quod in usu ciborum vel maxime custodiendum
sit, cavendum est ne quis licentiam istam
putet in tantum profusam, ut et ad immolata simulachris
possit accedere. Quantum enim ad creaturam
Dei pertineat, omnis munda est: sed (I Cor. X,
20, 21) cum daemoniis immolata fuerit, inquinata est
tamdiu, quamdiu simulachris offeratur: quod mox
atque factum est, non est jam Dei, sed idoli; quae
dum in cibum sumitur, sumentem daemonio nutrit,
non Deo, convivam illum simulachro reddendo, non
Christo: ut merito faciunt et Judaei: quorum ciborum
ratione perspecta, et consilio Legis considerato,
et Evangelicae gratiae beneficio cognito, et temperantiae
rigore servato, et simulachris immolatorum
inquinamento repulso, regulam veritatis per omnia
custodientes, Deo gratias agere debemus per Jesum
Christum Filium ejus Dominum nostrum; cui laus et
honor et claritas in saecula saeculorum. Amen
CAPUT PRIMUM. #Novatianus presbyter Romanus in secessu suo, tempore persecutionis Decianae, variis fratrum litteris | null | cbe1a6cd-9671-420f-8165-9ff4fe2b2f99 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
provocatus, adversus Judaeos post superiores duas Epistolas de Circumcisione et de Sabbato, etiam hanc de Cibis Judaicis edidit.@#
Et si mihi, fratres sanctissimi, exoptatissimus dies
ille et inter praecipuos beatosque referendus est
quo litteras vestras et scripta suscipio; (quid enim
me aliud nunc faciat liberiorem?) tamen non minus
egregium diem et inter eximios arbitror computandum,
quo similes vobis affectu debitae charitatis
remittens, et ego ad vos compari voto litteras scribo.
Nihil enim me, fratres sanctissimi, tantis constrictum
vinculis tenet, nihil tantis curarum ac sollicitudinum
stimulis excitat et exagitat, quam ne jacturam vobis
quamdam per absentiam meam putetis illatam, cui
remedium connitor dare, dum elaboro vobis me
praesentem frequentibus litteris exhibere. Quamquam
ergo et officium debitum, et cura suscepta,
et ipsa ministerii imposita persona hanc a me litterarum
scribendarum exposcant necessitatem, tamen
vos illam plus exaggeratis, dum me ad scribendum
frequentioribus litteris provocatis, et pronum me
licet ad ista charitatis solemnia magis impellitis,
dum sine cessatione in Evangelio vos perstare monstratis:
ex quo efficitur, ut et ego vos litteris meis
non tam instruam jam cruditos, quam incitem paratos.
Nam qui sincerum Evangelium et excretum
ab omni perversae labe doctrinae non tantum tenetis,
verum etiam animose docetis, magistrum hominem
non quaeritis; qui rebus ipsis vos doctores esse
monstratis. Currentes igitur vos exhortor et vigilantes
excito, et #adversus spiritalia nequitiae (Ephes. VI, 12)
@#
dimicantes alloquor, et #ad brabium cursu vocationis in
Christo (Phil. III, 14)
@# tendentes impello: ut tam haereticorum
sacrilegis calumniis, quam etiam Judaeorum
otiosis fabulis calcatis et rejectis, traditionem solam
Christi doctrinamque teneatis, ut condigne auctoritatem
vobis ejus nominis vindicare possitis. Quam vero
sint perversi Judaei, et ab intellectu suae Legis
alieni, duabus epistolis superioribus, ut arbitror,
plene ostendi, in quibus probatum est prorsus ignorare
illos quae sit vera Circumcisio, et quid verum
Sabbatum; quorum adhuc magis ac magis caecitas
revincitur in hac epistola, in qua aliquid de Cibis
ipsorum breviter disseritur: hinc etenim se solos
sanctos, et caeteros omnes aestimant inquinatos.
CAPUT II. #In primis Legem spiritalem esse tradit; et proinde cum cibus primus hominibus, solus arborum fructus fuerit, et usus carnis accesserit: Legem postmodum subsecutam, quae cibos discernens, quaedam quasi munda concessit animalia, quaedam interdixit quasi non munda, spiritaliter esse intelligendam: praesertim cum pronuntiata sint omnia@# valde bona, #et etiam immunda animalia ad sobolem in arca Noe reservata sint; quae alioqui possent auferri, si propter inquinamentum suum aboleri debuissent.@#
Itaque in primis illud collocandum est, #Legem spiritalem
esse (Rom. VII, 14)
@#; quam si spiritalem negant,
utique blasphemant: si devitantes blasphemiam, spiritalem
confitentur; spiritaliter legant. Divina enim divine
sunt recipienda, et sancta utique asserenda. Caeterum
culpa gravis inuritur, si terrestris et humana
sacris et spiritalibus Litteris doctrina praestatur;
quod ut ne fiat cavendum est. Caveri autem potest,
si quae a Deo praecepta sunt sic tractentur, ne auctoritatem
ejus imminuant assumpta; ne dum quaedam
impura et non munda dicuntur, institutio illorum
infamem reddiderit institutorem. Videbitur
enim, reprobando quae fecit, opera propria damnasse,
quae quasi bona probaverat: et in utroque
inconstans, quod haeretici quidem volunt, videri
denotabitur; dum aut quae non erant munda benedixit,
aut quae benedixerat, quia et munda et bona,
postea reprobavit quasi non bona, quippe quia non
munda; cujus consequenter enormitas perpetua
manebit et controversia, si perseverat ista Judaica
doctrina, quae omnibus viribus amputanda est: ut,
dum quid enormiter ab ipsis traditur, a nobis tollatur:
et operum suorum competens dispositio, et
divinae Legis congruens et spiritalis illatio remittatur.
Sed ut ab exordio rerum, et unde oportet incipiam;
cibus primis hominibus solus arborum fuit
foetus et fructus (Gen. I, 29). Nam a pomis usum postea
ad fruges contulit culpa, conditionem conscientiae ipso
situ corporis approbante. Nam et innocentia decerpturos
alimenta ex arboribus, adhuc sibi bene
conscios homines ad superna subrexit, et commissum
delictum ad conquirenda frumenta homines terrae
soloque dejecit. Postea etiam (Ibid. IX, 3) usus carnis
accessit, divina gratia humanis | null | 58a0a296-a24a-4987-9874-5c404d5be6cf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
necessitatibus competentia
ciborum genera prorsus opportunis temporibus
porrigente. Nam et teneros et rudes homimines
alere debebat mollior, cibus, et non sine labore
confectus, ad emendationem scilicet; ne iterum
liberet delinquere, si innocentiam impositus labor
non admoneret. Et quia jam non paradisus custodiendus,
sed mundus totus fuerat excolendus, robustior
cibus carnis offertur, ut ad emolumenta
culturae plus aliquid humanorum corporum viribus
adderetur. Haec omnia gratia (ut dixi) et dispositione
divina, ne aut minus redderetur robustior cibus
quo referti ad opera marcescerent, aut amplius
tenerior, quo pro modo virium oppressi ferre non
possent. Lex autem postmodum subsecuta cibos
carnis cum discretione disposuit: quaedam enim ad
usum, quasi munda contribuit et concessit animalia;
quaedam interdixit, quasi non munda, et ipsos
edentes inquinatura. Et mundorum quidem hanc formam
dedit, ut quae ruminatione ruminent et ungulas
findant, munda; immunda, quae neutrum horum vel
alterum faciant (Levit. XI, 3, 4). Sic in piscibus quoque
ea demum munda essent quae cooperta squamis et armata
remigiis (Levit. IX, 10); at quae contra, haec esse non
munda. Alitum quoque discrimen induxit (Ib. v. 13),
quidque aut reprobum judicaretur, aut mundum. Ita
Lex solertiam maximam faciendae animalium separationis
instituit, quae in unam benedictionis formam
constitutio antiqua contraxit. Quid igitur dicemus?
immunda ne ergo animalia? Quid est enim aliud,
non munda, quam quae Lex a ciborum usibus separavit?
Quid enim et illud quod jam diximus? Ergo
institutor non mundorum Deus, et culpa factorum
in artificem redundabit, qui non munda produxit:
quod utique dicere extremae summaeque dementiae
est, Deum accusare quasi instituerit immunda, et
divinae majestati crimen inferre, quasi fecerit reproba:
praesertim cum et pronuntiata sint #valde bona (Gen.
I, 31)@#, et quae bona ut #crescerent et multiplicarentur,@#
benedictionem ab ipso Deo sint consecuta. Insuper
etiam (Ibid. VII, 2) in arca Noe praecepto Creatoris
ipsorum ad sobolem reservata: ut et necessaria probarentur,
dum custodiuntur; et bona, dum necessaria,
probarentur: licet ibi quoque sit discrimen adjectum.
Sed tamen vel tunc institutio istorum non
mundorum funditus potuisset auferri, si propter inquinamentum
suum debuisset aboleri.
CAPUT III. #Non culpanda itaque immunda animalia, ne in Auctorem culpa revocetur: sed quando irrationale animal ob aliquid rejicitur, magis illud ipsum in eo qui rationalis est homine damnari: In animalibus proinde mores humanos actus et voluntates depingi.@#
Quatenus ergo (ut Apostolo auctore monstravimus)
spiritalis Lex ista spiritaliter recipienda est,
ut Legis ratio divina et certa praestetur? Primo credendum
est quidquid est a Deo institutum, mundum
esse, et ipsa institutionis auctoritate purgatum:
neque culpandum, ne in Auctorem culpa revocetur.
Deinde Legem ad hoc filiis Israel datam, ut per illam
proficerent et redirent ad mores bonos, quos
cum a Patribus accepissent, in Aegypto propter consuetudinem
barbarae gentis corruperant. Denique et
decem Sermones illi in tabulis nihil novum docent,
sed quod obliteratum fuerat admonent: ut justitia
in illis, ignium more, quasi afflatu quodam Legis,
sopita recalesceret. Proficere autem poterant intellecto
plns in hominibus vitia fugienda, quae Lex
damnasset etiam in pecoribus. Nam quando irrationale
animal ob aliquid rejicitur, magis illud ipsum
in eo qui rationalis est homine damnatur. Et si
in eo aliquid quod ex natura habet quasi inquinamentum
notatur; plus culpabile, cum illud contra
naturam in homine comperitur. Ergo, ut homines
mundarentur, pecora culpata sunt; scilicet ut et homines
qui eadem vitia haberent, aequales pecoribus
aestimarentur. Quo pacto factum est, ut nec animalia
damnarentur ab Institutore, sui culpa; et homines
in pecoribus eruditi ad immaculatam institutionis
suae possent redire naturam. Considerandum enim
quomodo Lex munda et non munda discernit: #Munda,@#
inquit, #et ruminant et ungulam findunt; immunda@#
neutrum faciunt, aut ex duobus unum aliquid. Omnia
ista unus artifex fecit; et qui fecit ipse benedixit.
Institutionem igitur mundam utriusque conspicio; quia
et qui instituit sanctus est, et quae instituta sunt culpam
non habent, dum hoc sunt quod facta sunt. Crimen enim
numquam natura, sed voluntas perversa excipere consuevit.
Quid ergo est | null | 6a39b395-3775-4a1f-b80d-f1520e8e456d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
? In animalibus mores depinguntur
humani, et actus, et voluntates. Mundi,
si ruminent, id est in ore semper habeant quasi
cibum praecepta divina. Ungulam findunt, si firmo
gradu innocentiae, justitiae omnisque virtutis vitae
itinera conficiant. Eorum enim quae in duas ungulas
pedem dividunt, robustus semper incessus: dum
lubricum partis alterius ungulae firmamento fulcitur,
et in vestigii soliditate retinetur. Sic qui neutrum
faciunt, immundi sunt: quorum nec in virtutibus
firmus ingressus est, nec divinorum praeceptorum,
more illius ruminationis, teritur cibus.
Nam et qui alterum faciunt, nec ipsi mundi, dum
sunt ex altero debiles, nec in utroque perfecti. Hi
autem sunt aut utrumque facientes, ut Fideles, qui
mundi; aut alterum, ut Judaei et Haeretici, qui sunt
inquinati; aut neutrum, ut ethnici, qui sunt consequenter
immundi. Ita in animalibus, per Legem
quasi quoddam humanae vitae speculum constitutum
est, in quo imagines sanctionum considerent, ut plus
vitiosa quaeque hominibus contra naturam commissa
damnarentur, dum etiam naturaliter in pecoribus
constituta culpantur. Nam quod in piscibus squamis
aspera pro mundis habentur; asperi et hispidi
et hirti et firmi et graves mores hominum
probantur: quae autem sine his sunt, immunda;
quia leves et lubrici et infidi et effeminati mores
improbantur. Quid enim vult sibi Lex cum dicit #
(Levit.
XI, 4) Camelum non manducabis?@# Nisi quoniam
de exemplo animalis vitam damnat enervem et
criminibus tortuosam. Aut cum #
(Ibid. 7) suem@# cibo
prohibet assumi? Reprehendit utique coenosam
et luteam et gaudentem vitiorum sordibus vitam, bonum
suum non in animi generositate, sed in sola
carne ponentem. Aut cum #
(Ibid. 6) leporem?@# Accusat
deformatos in feminam viros. Quis autem #
(Ibid.
29, 30) mustelae@# corpus cibum faciat? Sed furta reprehendit.
Quis #lacertam?@# Sed odit vitae incertam
varietatem. Quis #stellionem?@# Sed maculas mentium
execratur. Quis #
(Ibid. 13, 14, 16) accipitrem,@#
quis #milvum,@# quis #aquilam?@# Sed odit raptores ac violentus,
scelere viventes. Quis #vulturem?@# Sed execratur
praedam de aliena morte quaerentes. Aut quis #
(Ibid. 15)
corvum?@# Sed versutas exsecratur voluntates. #Passerem@#
quoque cum interdicit, intemperantiam
coarguit: quando #
(Levit. XI, 16) noctuam,@# odit
lucifugas veritatis: quando #
(Ibid. 18) cygnum@# cervicis
altae superbos: quando #
(Ibid. 10) charadrium,@#
garrulam nimis linguae intemperantiam: Quando #vespertilionem,@#
quaerentes tenebras noctis simul et erroris.
Haec ergo et his paria Lex in animalibus execratur:
quae in illis quidem non criminosa, quia in hoc
nata sunt; in homine culpata, quia contra naturam,
non ex institutione, sed ex errore quaesita sunt.
CAPUT IV. #His accessisse et aliam causam, cur multa a Judaeis ciborum genera tollerentur; ad coercendam nimirum intemperantiam populi, uni Deo servituri.@#
His igitur ita se habentibus accesserunt et aliae
causae, quibus multa a Judaeis ciborum genera tollerentur:
quod ut fieret, immunda multa sunt dicta,
non ut illa damnarentur, sed ut isti coercerentur
servituri uni Deo: quia ad hoc assumptos frugalitas
decebat et gulae temperantia, quae semper
religioni deprehenditur esse vicina, immo (ut ita
dixerim) consanguinea potius atque cognata: sanctitati
enim inimica luxuria est. Quomodo enim per
illam parcetur religioni, cum non parcatur pudori?
Non recipit luxuria Dei timorem, dum praecipitantibus
illam voluptatibus, in solam fertur cupiditatum
temeritatem: effusis enim habenis, sine more
admotis sumptibus quasi pabulis crescit excedens
patrimonium cum pudore; aut ut torrens aliquis;
e montium jugis cadens, non tantum opposita transcendit,
sed illa ipsa in aliorum ruinam secum rapit.
Ad coercendam ergo intemperantiam populi, remedia
sunt ista quaesita; ut quantum luxuriae demeretur,
tantum bonis moribus adderetur. Nam quid aliud
merebantur, quam ut ne omnibus escarum voluptatibus
uterentur, qui divinis mannae epulis vilissimos
Aegyptiorum cibos praeferre ausi sunt, carnes jurulentas
inimicorum atque dominorum ante libertatem
ponentes? Digni sane quos optata servitus
saginaret, quibus male displicuerit et melior et liber
cibus.
CAPUT V. #Et vero fuerit | null | af235ee1-a08c-498f-b5ab-53098bfd99e2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tempus aliquod, quo istae umbrae vel figurae exercendae: postquam autem@# finis legis #Christus supervenit, omnia jam dici ab Apostolo munda mundis; et cibum verum et sanctum esse fidem rectam et immaculatam conscientiam.@#
Fuerit ergo tempus aliquod antiquum, quo
istae umbrae vel figurae exercendae, ut abstinendum
esset a cibis, quos institutio quidem commendaverat,
sed Lex interdixerat. Verum jam #
(Rom. X, 4) finis legis Christus@#
supervenit, cuncta legis obscura reserans,
omnia quae sacramentorum nebulis antiquitas
texerat. Magister enim venit insignis, et Doctor
coelestis, et Institutor consummatae veritatis, sub
quo merito jam dicitur: (Tit. I, 15): #Omnia munda
mundis, inquinatis autem et infidelibus nihil mundum,
sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.@# Item
alio loco (I Tim. IV, 4, 5): #Quia omnis creatura Dei
bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione
percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.@#
Rursum alibi (I Tim. IV, 1, 2, 3): #Spiritus
manifeste dicit, quod in novissimis diebus recedent quidam
a fide attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis
daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum cauteriatam
habentium conscientiam suam, prohibentium
nubere, et abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione fidelibus, et his qui
cognoverunt Deum.@# Adhuc in altera parte (I Cor. X,
25), #Omne quod in macello venit, manducate,
nihil requirentes.@# Ex quibus constat omnia ista suis
benedictionibus reddita, jam Lege finita: nec ad
solemnitates ciborum esse redeundum, quas et certa
imperaverat causa, et jam sustulit libertas Evangelica
manumissione revocata. Clamat Apostolus (Rom.
XIV, 17): #Non est regnum Dei potus et cibus, sed justitia
et pax et gaudium.@# Item alio loco (I Cor. VI, 13): #Esca ventri et venter escis; Deus autem et hunc et hanc
evacuabit: corpus autem non fornicationi, sed Domino,
et Dominus corpori.@#
Deus ventre non colitur, nec
cibis (Matth. XV, 17; Marc. VII, 19), quos Dominus dicit
perire, et in secessu naturali lege purgari. Nam
qui per escas Dominum colit, prope est, ut Dominum
habeat ventrem suum. Cibus, inquam, verus et sanctus,
et mundus est fides recta, immaculata conscientia,
et innocens anima: quisquis sic pascitur, Christo
convescitur; talis epulator conviva est Dei: istae
sunt epulae quae Angelos pascunt; istae sunt mensae
quae Martyres faciunt. Hinc est vox illa Legis (Deut.
VIII, 3): #Non in pane tantum vivit homo, sed in omni
verbo quod proficiscitur ex ore Dei.@# Hinc illa Christi: (Joan. IV, 34):
#Mea esca est, ut faciam voluntatem
ejus qui me misit, et ut consummem opus ejus.@# Hinc
(Joan. VI, 26, 27):
#Quaeritis me, non quia signa vidistis,
sed quia manducastis de panibus meis, et saturati estis.
Operamini autem non eam escam quae perit, sed escam
permanentem in vitam aeternam, quam Filius hominis
vobis dabit: hunc enim Pater signavit Deus.@# Justitia,
inquam, et continentia et reliquis Deus virtutibus colitur.
Nam et Zacharias refert (Zach., VII, 6): #Si manducetis,@#
inquit, #aut bibatis, nonne vos manducatis
aut bibitis?@# Exprimens cibos aut potus, non
ad Deum pervenire, sed ad hominem: nec enim carneus
Deus est, ut carne placetur; nec in has voluptates
attonitus, ut nostris gaudeat cibis. Deus
sola gaudet fide nostra, sola innocentia, sola veritate,
solis virtutibus nostris, quae habitant non in ventre,
sed in animo: quasque nobis acquirit divinus
timor et coelestis metus, non terrenus cibus. Ex
quibus congruenter insectatus est Apostolus #
(Coloss.
II, 18, 19) superstitionibus Angelorum servientes, inflatos
a sensu carnis suae, caput Christum non tenentes;
ex quo omne corpus per nexum concatenatum, et fibula
charitatis membris mutuis innexum atque concretum
crescit in Deum:@# sed illa servantes (Ibid. 21, 23): #Ne tetigeritis,
neque gustaveritis, neque contrectaveritis;
quae imaginem quidem videantur habere religionis | null | 3d213c96-c181-4c3f-807b-f5dffd1e0796 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
dum corpori non parcitur;@# nullum tamen emolumentum
omnino justitiae, dum ad elementa quibus
per Baptisma mortui sumus, voluntaria servitute
revocamur.
CAPUT VI. #Sed non ex hoc quia libertas ciborum concessa, luxuriam permissam esse, aut continentiam sublatam et jejunia: haec enim vel maxime decere Fideles, oraturos scilicet Deum, et acturos gratias non diebus tantum, sed et noctibus.@#
Sed non ex hoc statim quia libertas ciborum concessa,
luxuria permissa est: nec quia liberalius nobiscum
Evangelium gessit, continentiam sustulit.
Non, inquam, ex hoc ventri procuratum est, sed ciborum
forma monstrata est: ostensum est quid juris
esset, non quo in gurgitem cupiditatis iretur, sed quo
Legis ratio redderetur. Caeterum nihil ita intemperantiam
coercuit quam Evangelium: nec ita constrictas
quisquam gulae leges dedit, quam Christus: qui (Matth. V, 3, 6)
beatos legitur pronuntiasse, sed
egenos; et felices esurientes atque sitientes (Luc. VI,
24); miseros divites, quibus ad imperium ventris et
gulae servientibus voluptatum numquam posset materia
deficere, ne desinere servitus posset; argumentum
felicitatis putantes, concupiscere quantum
possint, nisi quod et sic minus possint, quam concupiscunt.
Nam et (Ibid. XVI, 19) Lazarum in ipsa
fame ipsisque ulceribus et canibus divitis praeferens,
carnifices salutis ventrem et gulam coercebat exemplis (I Tim. VI, 8).
Apostolus quoque #habentes,@# dicendo, #victum et vestitum, his contenti sumus,@#
frugalitatis
et continentiae legem dabat; parum existimans
profuturum esse quod scripserat, etiam exemplum
se scriptorum suorum dabat, subjiciens non immerito
esse #
(Ibid. 10) omnium malorum avaritiam radicem,@#
sequitur enim praecurrentem luxuriam. Quidquid
haec per vitia consumpserit, illa per scelera restituit,
orbe criminum recurso, ut rursum luxuria eximat,
quidquid avaritia congesserat. Nec tamen desunt
inter ista qui, cum sibi nominis Christiani vocem
induerint, exempla praebeant intemperantiae et
magisteria: quorum usque eo vitia venerunt, ut
et jejuni matutino tempore bibant, non putantes
Christianum esse potare post cibum, nisi in vacuas
et inanes adhuc venas infusa statim post somnum
vina descenderint: minus enim quae bibunt
sapere videntur, si inter vina cibi permisceantur.
Videas ergo tales novo genere adhuc jejunos et jam
ebrios, non ad popinam currentes, sed popinam
secum circumferentes: quorum quisquis salutat,
non osculum dat, sed propinat. Quid isti post
cibum faciant, quos ebrios invenit cibus? aut quales
istos sol in occasu relinquit, quos jam marcidos vino
oriens aspicit? Sed quae detestanda sunt, non sunt
nobis exempla ducenda. Sumenda sunt enim ea sola
quibus animus noster melior reddatur: et licet in
Evangelio per omnia ciborum redditus nobis usus
sit; tamen intelligitur redditus, sed cum lege frugalitatis
et continentiae. Haec enim vel maxime decent
Fideles, oraturos scilicet Deum, et acturos ei quidem
gratias, non diebus tantum, sed et ipsis noctibus:
quod fieri non poterit, si somnum gravem et molem
pectori impositam mens cibo vinoque sopita non valuerit
excutere.
CAPUT VII. #Cavendum etiam esse ne quis licentiam istam in tantum putet profusam, ut ad immolata idolis possit accedere.@#
Sed quod in usu ciborum vel maxime custodiendum
sit, cavendum est ne quis licentiam istam
putet in tantum profusam, ut et ad immolata simulachris
possit accedere. Quantum enim ad creaturam
Dei pertineat, omnis munda est: sed (I Cor. X,
20, 21) cum daemoniis immolata fuerit, inquinata est
tamdiu, quamdiu simulachris offeratur: quod mox
atque factum est, non est jam Dei, sed idoli; quae
dum in cibum sumitur, sumentem daemonio nutrit,
non Deo, convivam illum simulachro reddendo, non
Christo: ut merito faciunt et Judaei: quorum ciborum
ratione perspecta, et consilio Legis considerato,
et Evangelicae gratiae beneficio cognito, et temperantiae
rigore servato, et simulachris immolatorum
inquinamento repulso, regulam veritatis per omnia
custodientes, Deo gratias agere debemus per Jesum
Christum Filium ejus Dominum nostrum; cui laus et
honor et claritas in saecula saeculorum. Amen | null | 407fdc37-16ff-441e-8bf1-f63f5085fd44 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
PROOEMIUM.
#Vir Domini, sanctissimus Anianus, inter caetera
quae a Deo possedit in hoc saeculo, praecipuos et non
segnes ad regendum suum sanctum Dei locum habuit
Patres. Ex quibus unus benignissime effloruit, Leodebodus
nomine, sanctitate, scientia, divitiis pollens
et gloria. Hic autem fuit temporibus Clotharii Francorum
regis, patris Dagoberti Senioris, et ejus in
diebus monasterii Sancti Aniani Pater est electus.
Sane mortuo Clothario et ejus filio Dagoberto, Clodoveus
inclytus ei successit in regno, justitiae et pietatis
amictus ornamento. Ad quem accedens memoratus
abbas facto et dicto impetravit vicum Floriacum
monachorum usibus praeparandum, dans pro eo agellum
Attiniacum cum cunctis sibi adjacentibus super
Axonam fluvium situm. Unde memor sui de his vestamentum
condidit, regia auctoritate munivit et eum in
archivo monasterii sancti Petri, quod ipse postea aedificavit,
custodiri fecit. In quo haeredes fecit Floriaci
fisci fratres Floriacenses ex toto, sicut et a rege eum
emerat corde devoto. Ubi quae et quanta regiae potestati
Jesu Christi, et domni Petri, et sancti Aniani
et Francorum regis Clodovei submiserit, subjecta declarat
epistola.@#
EXPLICIT PROOEMIUM.
INCIPIT TESTAMENTUM LEODEBODI ABBATIS.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Anno secundo regnante domno nostro Clodoveo
gloriosissimo rege, sub die V Kal. Junii, virtute et
firmissimo robore acquiritur ut agresti et doctae
menti testificatio suffragetur. Et quoniam ita est,
Dei protegente dextera, ego Leodebodus ista conscribo,
ac si indignus et peccator abba. Dum me
divina pietas basilicae domni Aniani, ubi ipse domnus
in corpore requiescit, abbatiae sublimatum honore
ejusdem loci custodem esse instituit, congruum
duxi et devotione plenissima mihi consensit voluntas,
ut de re proprietatis meae tam in ipsa basilica
quam et basilicae domnae Mariae, quam Joannes Floriacus
a novo quondam construxit, ubi venerabilis
vir Fulcaldus abba custos praeesse dignoscitur, seu
et in agro Floriaco, quem cum glorioso atque praecelso
domno Clodoveo rege et gloriosa domna uxore
ejus, Bathilde regina, visus sum de rebus meis propriis
commutasse, ubi pro salute regia, vel cuncto
populo exorandum, monasterium in honore sancti
Petri aedificare delibero, ubi jam dictus vir Dei,
sanctus videlicet praesul Anianus, condigne jacet tumulatus,
in quo monachi juxta regulam sanctissimi
Benedicti et domni Columbani consistere debeant,
singulariter de facultate proprietatis meae Christo
praesule conferre delibero. Domno igitur ante dictae
basilicae domni Aniani vel monachis ibidem deservientibus,
ubi ad praesens divinitate propitia funguntur
officio, et de jure meo in jus antedictae basilicae
a die praesenti transfundo portiones terrulae,
infra agrum Nogrometensem sitas, in territorio Biturico,
nuncupatas Litmaro et Mariniaco, quas de
Aviana et Prosperiana feminis per instrumenta
chartarum visus sum recepisse, cum domibus, aedificiis,
mancipiis, qui a me liberati non fuerint, vineis,
silvis, campis, pratis, pascuis, cum omni jure
et beneficio suo, vel omnigeno pecude ibidem residente,
sicut a me professum est; similiter portionem
meam, quae est infra agrum Littidum in Secalonia,
quam de Agana femina dato pretio per venditionis
titulum visus sum comparasse, cum domibus,
aedificiis, mancipiis, praeter quos ingenuos relaxavero,
vineis, silvis, campis, pratis, pascuis omnique
beneficio suo, sicut a me possessum est; itemque
et portionem meam quae est ad Vetulam casam,
quam de Abbone et filio suo Fraterno dato pretio
per venditionis titulum comparavi et quae per epistolas
donationis ad me pervenit, cum mansis, vineis,
campis, pratis, silvis, pascuis omnique genere
pecudum et beneficio suo, sicut a me possessum est;
simili modo et portionem meam, quae est in villa
Frietoni in Secalonia, sicut a me possessa est, cum
mansis, accolabus, silvis, pratis, campis, pascuis in
integrum, cum termino, vel omnigeno pecude ibidem
residente; simulque terras vel prata, quae ab
Albuna in pago Stampensi visus sum comparasse,
sicut a me possessum est in integrum.
Pari modo vasa dono argentea anacleta pensantia
libras VIII et uncias duas; duo sandalia ad missas,
et oralia ad mensam una cum cappis et omni apparatu,
et duo vela acu picta. Ista omnia, ut in potestate
et dominatione ipsius monasterii et monachorum
ibidem Deo servientium perenniter maneant,
integra devotione instituo. Simulque et quod in pago
Biturico, cognominato Monte | null | 6dc570ca-b674-4dee-b03b-19038c86585f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, qui est juxta Carbrias
vico, portionem terrulae, quam de Domolo et
uxore sua Ingara, vel de pluribus hominibus visus
sum comparasse, dono; vel quodcunque ibidem per
donationis epistolam aut quolibet contractu ad me
pervenit. Seu et quod in Bria, quae est super fluvium
Flironte, habeo, quae de pluribus hominibus
visus sum comparasse et ad ipsum montem subjungitur,
cum domibus, aedificiis, mancipiis, qui a me
liberati non fuerint, vineis, silvis, campis, pratis,
pascuis, cum omni jure et termino earum omnique
genere pecudum, sicut a me possessum est, dono.
Idemque et villam Camberon, quae est juxta terminum
Clariacense vel Ucello vico, quam de haeredibus
Mummoli dato pretio per venditionis titulum visus
sum comparasse, cum domibus, aedificiis, mancipiis,
qui a me liberati non fuerint, vineis, silvis, campis,
pratis, pascuis omnique genere pecudum, cum omni
jure et beneficio vel termino ad se pertinente, sicut
a me possessum est, dono sancto Petro Floriacensi.
Idemque et in Rausedone villa, quae est in pago
Magdunensi, quam de haeredibus Wagini dato pretio
comparavi, suprascripta pars ante dictae basilicae
domni Petri Floriacensis perpetuo jure atque proprietario,
ut possideat integra voluntate, decerno.
Idemque antedictae basilicae domnae Mariae portionem
meam, quae est juxta Columnae vicum, quartam
partem ex ipso agro Colommensi, cum mansis, accolabus,
campis cultis et incultis, cum omni genere
pecudum in integrum, sicut a me possessum est,
delego perpetualiter possidendum. Idemque in Simpliciacensi,
quod est in Secalonia, quod de homine
quodam, Aregisilo nomine, vel de aliis, dato pretio
per venditionis titulum visus sum comparasse, portionem
ipsam cum mansis, silvis, pratis, campis,
pascuis, vel omni genere pecudum et beneficio suo
sicut a me possessum est, basilicae domnae Mariae
tribuo, et ut in perpetuum possideat plenissima voluntate
exopto.
Pari modo et ad memoratum monasterium, quod
in honorem domni Petri, sicut praedictum est, in
agro Floriaco aedificare delibero, ubi monachi regulariter
consistere debeant, dono a praesenti fiscum
Floriacum, cum domibus, aedificiis, mancipiis, praeter
quos jugo servitutis non relaxavero, silvis, campis,
pratis, pascuis, vineis, aquis, aquarumve decursibus,
cum adjunctis et adjacentibus suis omnique genere
pecudum cum omni jure et termino suo, sicut acto
tempore ad fiscum fuit possessum vel ad nos pervenit.
Idemque in potestate Melliaco quod per venditioni,
titulum visus sum comparasse, cum domibus, aedificiis,
mancipiis, qui a me liberati non fuerint, cum
campis cultis et incultis, seu officina molendini, quod in
Malva in ipso territorio esse videtur, in integrum
cum termino suo et omi genere pecudum, sicut a me
possessum est, concedo; seu et quod de haeredibus
Pauloni negotiatoris quondam visus sum comparasse,
areas scilicet in oppido civitatis Aurelianensium,
cum domibus desuper positis, accolabus ibidem
residentibus, vel vineas ad oppidum ipsius civitatis
pertinentes, seu et locella villarum, cognominata
Curun, Canavarias, Simpliciaco et Caliace
ultra fluvium Ligeris, quod dato pretio anteacto
tempore visus sum comparasse. Unde et in judicio ante
virum apostolicum domnum Audoenum episcopum,
et illustrem virum Chrannulfum optimatem, vel reliquos
abbates convenit ut, ex omnibus tam in terris
quam in mancipiis, seu et vineis, medietatem exinde
pars basilicae domnae Mariae retineret, et aliam medietatem
in meo jure in integro deberem recipere.
Quam medietatem eorum judicio visus sum recepisse.
Ipsam enim in integrum ad memoratum monasterium
S. Petri Floriaco constructum delego perpetualiter
possidendam. Simulque et Asinarias villam,
quae est in valle, quae de ratione illustris viri
Trodovei per commutationis epistolas, quantum
textus earum declarat, ad me pervenit, dum ego
e contra portionem illam, quae est in Suncanto, vel
Warentias, quod de Machilde femina quondam dato
pretio per venditionis titulum comparavi; et hoc ad
vicem memorati Trodovei dedisse visus fui in ipsa
villa Asinarias, pars memorati monasterii domni
Petri, quod est Floriaco constructum, in integrum
absque cujuslibet impedimento, cum omni jure et
termino, sicut a me possessum est, omneque genus
pecudum ibidem residens recipiat possidendum.
Areas vero infra muros Aurelianis, quas de Cronulfo
clerico dato pretio per venditionis titulum visus
sum comparasse, ubi Leobastus | null | 16f8cc89-9609-447c-8b07-b57556bd806e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
accola commanere
videtur, ad praedictum monasterium domni Petri,
vel monachis ibidem degentibus, integra voluntate
dare decerno. Similiter et caballos XXX bonos,
greges equinos X cum emissariis eorum, boum
greges XX, vaccarum V, armentorum X.
Argentum, quod ad ipsum monasterium domni
Petri, vel monachis ibidem deservientibus dono, per
hujus texti vigorem inserendum putavi, hoc est
bacchoaicha pura sigillata transmarina pensantia
pondo libras X, quorum unus habet in medio crucem
auream. Dono et scutellam, quae habet in medio
effigiem capitis hominis simili modo auream; idemque
et duas scutellas minores massilienses deauratas,
quae habent in medio cruces niellatas. Quae species
argenti in jure et dominatione memorati monasterii
domni Petri perenniter permaneant volo. De
vestimentis vero, quae in paupertate mea habere
videor, praeter id quod superius basilicae domni
Aniani delegavi, reliquum quod superfuerit, pars
domni Petri Floriacensis recipiat ad possidendum.
Spero autem non futurum, nec quolibet modo fieri
posse credo ut aliquis de haeredibus meis, aut quaelibet
persona contra praesentem venire tentet epistolam.
Quod si fecerit et factum meum irrumpere conatus
fuerit, in primis iram coelestis incurrat Trinitatis,
et insuper partibus basilicae domni Aniani, et
basilicae domnae Mariae, vel monasterio sancti Petri,
quod est constructum Floriaco, duplum quod ad
ipsas basilicas dedi, juxta quod res ipsae melioratae
fuerint, ipsis abbatibus vel monachis ibidem deservientibus
reformet, et fisci juribus auri libras III,
argenti pondo XX teneatur obnoxius. Quam donationem,
ut firmior habeatur, gestis municipalibus alligare
decrevi, et duas epistolas uno tenore conscriptas
feci de re superius nominata; una quae in
archivo domni resideat Aniani, aliam vero pars monasterii
domni Petri per futura tempora reservandam
recipiat, qualiter monachi ibidem Deo servientes,
id quod eis per ipsam dedi defensare valeant.
Et praesens nihilominus a me facta donatio, firma
omni tempore et inviolata permaneat, stipulatione
in omnibus comprehensa. Actum Aurelianis publice.
Addi vero convenit quod superius intimare
debueramus, ut quidquid praefato monasterio domni
Petri Floriacensis, quod nos a novo construximus,
delegavimus et a timoratis viris delegatum fuerit in
posterum; quidquid abbas, qui ibidem praefuerit,
exinde voluerit facere, pro usu aut utilitate monasterii
ipsius, vel lucro animae aut fratrum necessitate,
liberam habeat potestatem absque detrimento
et impedimento saepe dicti monasterii.
Leodebodus peccator abbas, epistola a me facta.
Audoenus peccator episcopus, rogante venerabili
viro, Leodebodo abbate, hanc epistolam relegi et
subscripsi.
Leodegarius, ac si indignus episcopus, rogante
Leodebodo abbate, hanc devotionis ejus epistolam
firmavi in Christi nomine.
Beccelenus abba.
Ado abba.
Salomon abba.
Leotsindus abba.
Burgulfus presbyter.
Higecius diaconus et vicedominus.
Martinus diaconus.
Boso diaconus.
Agneramnus. Dagobertus.
Mummolenus. Vapingus.
Sigirigus. Framesindus.
Autbertus. Salomon sive Boso.
Pappolus. Sisobaldus sive Saxo.
Amnegisilus testis.
Manasses. Authacarius.
Nonno. Hildulfus.
Grimoldus. Segonius.
Anno Incarnationis Dominicae 623, data in mense
Junio, anno II domni Clodovei Francorum regis,
filii Dagoberti Senioris, sanctorum Dionysii sociorumque
ejus loci mirifici constructoris.
Hic autem praecipuus abba Leodebodus, quantum
locum Floriacensem dilexerit, in quibusdam suis
factis agnosci valet. Nam in Camberon et Rosdon
villis a se S. Petro datis, hanc ipse consuetudinem
tenuit et fratribus Floriacensibus tenendam reliquit,
ut quilibet Ecclesias, in quarum parochiis ipsae
villae sunt, possideret, media pars decimae agrorum
et vinearum in quibusdam locis ipsarum villarum,
in aliquibus vero tota ad dominium perveniret fratrum.
Qui videlicet usus hactenus servatur. Quodque
magis eum divitem fuisse declarat, non est omittendum,
emisse videlicet illum haereditatem Thomae,
cujusdam Parisiaci civis, obrizi auri mille et sexcentis
solidis. Testatur hoc charta memorati venditoris
ad ipsum domnum Leodebodum facta, in nostris
archivis recondita, licet vetustate consumpta. Cujus
haereditatis in territorio Aurelianorum sitae media
pars ab eo huic sacro collata est loco, alia medietate
monasterio sanctae Mariae remanente, quod quidam
Joannes, ut supra scriptum est, a fundamentis construxerat,
cujusque idem Dei famulus Leodebobus
abba exstitit, habens sub se Fulchaldum nobilem
virum. Quartam quoque partem de Suncanto atque villam
Warentiarias a Machilde femina CCC probatis auri
solidis, Rosdon ab Auderanno CC ejusdem metalli
emit solidis. Ipse vero usque ad octavum decimum
annum memorati regis Clodovei perdurans | null | a625ea5d-a899-463c-9641-02d6d1771ba0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, postmodum
laudabilis vitae cursum sancto fine conclusit.
Reperiuntur autem ab Incarnatione Domini non plures
quam 620 praeteriisse anni, donec a domno Leodebodo
fabrica hujus sacri coepta est coenobii, auxiliante
Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et
regnat.
#Explicit testamentum Leodebodi abbatis monasterii sancti Aniani, quod factum est sub Clodoveo rege
Francorum filio Dagoberti Senioris.
Fiat. Fiat.@#
INCIPIT EPITOMA VITAE REGIS ROTBERTI PII.
PRAEFATIO.
Coelestis imperii dignitas, cui spiritus superbiae
aequalis voluit esse potestas, elegit in hoc saeculo
principes, qui regerent hujus saeculi sceptra potentes.
Et sicut sancta Ecclesia, quae est mater nostra,
obtinuit sibi ad regendum populum Dei pontifices,
abbates et caeteros sacri ordinis ministros, ita et in
hoc mundo elegit imperatores, reges et principes
« ad vindictam malefactorum » et ad reprimendam
proterviam iniquorum, ut laudaretur Deus in saecula
saeculorum. Et quia a patribus monasterii domni
Aniani sermo sumpsit exordium, necessarium est et
utile ut unus adhuc praecipuus pater sumatur pro
omnibus, ut habeat de eo levamen omnis mundus,
quia eum bonum elegit Christi Domini pietas et
« constituit super familiam suam » divina majestas.
Ad quid ista protulerimus, dicamus.
Omnipotentia igitur omnipotentis Dei volente et
beato Aniano auxiliante, memoriam domni et venerandi
Leodebodi abbatis monasterii saepedicti sancti
Aniani fecimus per testamentum, quod de suis rebus
propriis sancto Petro Aurelianensi, domnae Mariae
et sancto Petro Floriacensi contulit; nunc huic
scripto addere curavimus quod, in omnes terras
sonus exiens pietatis et bonitatis Rotberti, suavissimi
et piissimi regis Francorum, filii Hugonis regis,
hunc sanctum, in quantum potuit, exornavit, dilexit
et excoluit. Quo eoncedente, vitam hujus excellentissimi
regis adoriri cupimus praesentibus et futuris
imitabilem. Nam hic languentes animae perspicient
quid charitatis, humilitatis et misericordiae valeant
opera, sine quibus nullus ad regna poterit pervenire
coelestia. In quibus ita enituit, ut post sanctissimum
regem prophetamque David nullus ei aequaretur,
praecipue in sancta humilitate, quae semper Deo
proxima amatores suos corpore simul Deo conjungit
et spiritu. Initio autem descriptionis omnem
vultus illius habitudinem corporisve elegantiam,
prout ipsi perspeximus, propalamus, adjuvante Domino
nostro Jesu Christo, qui, ubi vult, et quomodo
et cui vult, inolita bonitate aspirat.
EXPLICIT PRAEFATIO.
INCIPIT VITA.
In tempore, quo respexit Deus super filios hominum,
ut videret, si esset intelligens aut requirens
Deum, fuit rex Francorum Rotbertus, origine natus
nobilissima, patre illustri Hugone, matre Adhelaide
vocitata, quae adeo bene laudata tanti filii digna
exstitit praerogativa. Ejus inclyta progenies, sicuti
ipse suis sanctis et humillimis asserebat verbis, ab
Ausoniae partibus descenderat. Probis hic actibus
decoratus, crescebat quotidie meritorum lumine qui
erat insignitus totius scientiae perfectione. Hujus
gitur statura corporis eminens, caesaries admodum
plana et bene ducta, oculi humiles, nares porrectae
et patulae, os suave et dulce ad dandum sanctae pacis
osculum, barba satis honesta, humeri hujus in
altum porrecti. Corona capiti imposita decernebat
eum avis et atavis stirpe processisse regia. Sedens
equo regio, mirabile dictu, pene jungebant pedum
digiti calcaneo, et hoc erat videntibus in saeculo pro
miraculo. Erat in eo jugis et frequens ad Deum
oratio, genuum flexio innumerabilis erat pro certe,
et, ut verbis Aurelii Victorini loquar, ad humanae
conversationis exemplum, per laboris genera universa,
vir provectus ad summa. Sistens in consistorio
clientem se esse libentissime fatebatur. Nunquam
injuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat
simplicitatem, communi se affatu et convivio et
incessu praebebat. Eloquentiae tantum incumbens, ut
nullus laberetur dies quin legeret Psalterium, et
exoraret cum sancto Davide Deum altissimum. Exstitit
mitis, gratus, civilis animi et lepidi, magis
beneficus quam blandus.
Fuit idem rex sapientissimus litterarum; cujus
prudentissimo cordi erant insita a Deo data perfectae
scientiae dona. Nam a piissima matre scholae
Remensi traditus, domno Girberto ad erudiendum
est datus, qui eum sufficienter liberalibus instrueret
disciplinis, ut in omnibus Deo omnipotenti complaceret
virtutibus almis. Factumque est. Is quippe
Girbertus, pro maximo suae sapientiae merito, qua
toto radiabat in mundo, donativo regis Hugonis
munere pontificium adeptus Remense, non multis
annis illud adornavit splendide in his quae forent
necessaria Ecclesiae sanctae. Eo namque derelicto,
Ravennatium factus est rector ab Ottone III. De quo | null | 61110f04-20c2-4064-b5d6-31bffa89c17c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad
apostolatum Petri apostoli sanctissimi festinus conscendens,
multa in eo virtutum operatus est insignia
et praecipue in eleemosyna sancta, quam fortiter
tenuit, dum fideliter vixit. Inter caetera de se laetus
et hilaris ita in R. littera lusit:
#Scandit ab R. Girbertus in R. post papa viget R.@# Hoc aperte demonstrans quod hi tres episcopatus
honores, quos professione regularis vitae patris Benedicti
monachus factus suscepit, rexit et tenuit,
hujus R. litterae signo in capite sunt declarati. In
addiscendis vero artibus hic vir Dei humillimus
domnum Ingonem collegam habuit, quem abbatia
S. Martini Masciacensis remuneratum, post abbatia
S. Germani Parisiacensis inclytum saeculo reddidit,
ut decebat tantum virum. Quantum autem in eo harum
virtutum incrementa viguerint nos brevitati
studentes paucis adnotare curavimus.
Quodam tempore palatio Compendii, hic vir misericordiae,
vir pietatis, positus, unum quoddam ibi
in uno operatus est, quod omni saeculo patuit et
cunctis pro ipsa pietate et misericordia imitabile
reliquit. Sanctum Pascha illo in loco rex amabilis
celebraturus in die coenae Domini, a duodecim iniquae
conspirationis ducibus mors ei juramento promittitur,
vita abstrahitur, honor regius tollitur. Capi
eos et adduci ante se jubet rex mitissimus. Percontatus
eos mandat servari domo Caroli Calvi, regalibus
dapibus opulenter refici et in die sanctae Resurrectionis
perceptione corporis et sanguinis Domini
nostri Jesu Christi insigniter praemuniri. Secunda
autem Sabbati proferuntur in medium, judicantur,
damnantur, et super eos tot sententiae quot homines.
Audivit ista princeps Dei, pius et prudens,
sciens et intelligens, et ipsos propter benignum
Jesum absolvit, dicens non debere damnari qui
fuerant praemuniti cibo potuque coelesti. Sed ne amplius
talia in aliquo gererent, suis sanctis imperat
verbis, et sic eos illaesos ad sua regredi jussit. In
latrociniis vero pauperum clericorum et laicorum sibi
illatis, adplene erat consentiens, quae pro certo
erant in auro vel argento et pretiosissimis ornamentis.
Volentibus ea investigare minas dabat virtute,
jurans Domini fidem, ne perderent quae asportaverant.
Stampis castro regina Constantia palatium
construxerat nobile, simul cum oratorio. Quo
delectatus rex ad prandendum cum suis assedit,
impleri domum sanctis pauperibus jussit. Inter quos
ad pedes ejus unus se collocans, ab eo sub mensa
satiatus est. Qui non obliviosus factus ornamentum,
quod erat in sex unciis auri dependens a genibus,
et quod nos lingua rustica labellos vocamus,
ipso conspiciente, cultello diripit, quantocius discessurus.
Liberata vacuatur domus a pauperum caterva,
imperat longe a se expelli, qui jam satiati
fuerant carnium esu simul et poculo. Cumque surgerent
a mensa, aspicit regina Dominum suum fraudatum
gloria. Et turbata contra sanctum Dei non
constantia protulit verba: « Heu, senior bone! quis
inimicorum Dei vos aureo vestitu deturpavit honesto?
Me, inquit, aliquis non deturpavit, sed illi qui
abstulit necessarium magis quam nobis, volente Deo,
proficiet. » Sedatis his vocibus, collocat se in oratorio
rex, Dei dono laetificans se de suo perdito et de
suae conjugis dicto, astantibus ibi domno Guillelmo
Divionensium abbate, simul et Odone comite et non
minimis Francorum primoribus. Quaedam adhuc de
ejus non minima pietate narranda sunt. Praesuli
cuidam [Leothorico Senonensi archiepiscopo] de
Domino non bene sentienti et quaerenti pro quibusdam
causis probationem in corpore Domini nostri
Jesu Christi indigne tulit rex amator bonitatis et
scripsit ei in his verbis: « Cum sit tibi nomen
scientiae et non luceat in te lumen sapientiae, miror
qua ratione quaesieris pro tuis iniquissimis imperiis
et pro infestato odio quod erga Dei servos habes
examinationem in corpore et sanguine Domini; et
cum hoc sit quod a dante sacerdote dicitur: #Corpus
Domini nostri Jesu Christi sit tibi salus animae et
corporis,@# cur tu temerario ore et polluto dicas: #Si
dignus es accipe,@# cum sit nullus qui habeatur dignus?
Cur divinitati attribuis aerumnas corporis et
infirmum doloris humani divinae connectis naturae?
Jurans Domini fidem, princeps Dei, privaberis, inquit,
honore pontificis, nisi ab his resipueris, et
damnaberis cum his qui dixerunt Domino: #Recede
a nobis,@# et non communicabis his quibus dicitur: #Appropinquante Deo, et appropinquabit vobis.@#
« His
verbis praesul non bene doctus, a rege pio et bono
sapienter instructus, quievit, obmutuit et siluit a | null | ea681788-8373-49e7-b268-cf8953e164d6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dogmate perverso, quod erat contrarium omni bono
et jam crescebat in saeculo.
In sinu matris Ecclesiae collocatus iste Dei servus,
factus est Dominici corporis et sanguinis vasorumque
ejus custos fortissimus. Ad unguem ita perordinans
cuncta, quasi videretur Deus suscipi non ut
in alterius, sed in propria sanctae majestatis gloria.
Haec ejus devotio, haec erat fortis provisio, ut corde
mundo et vestitu candido Deus immolaretur pro
totius mundi piaculo. Hoc servitutis obsequio delectabatur
terris positus jam in coelis. Jucundabatur in
sanctorum pignoribus a se auro et argento bene ornatis
vestibus albis, sacerdotalibus indumentis, crucibus
pretiosis, calicibus auro bono fabricatis, thuribulis
electum thymiama proferentibus, vasis argenteis
ad emundationem manuum sacerdotis, qui
stabat illa hora fundens preces ad Deum pro totius
populi delictis. Et quid? Vas vinarium ex argento
factum, quod canthara dicitur, a suo quodam clerico
fuerat furatum; quod eum omnimodis tristem
reddidit. Non sic autem ut turbaretur clericus qui
postea fuit illi pretiosus. Examinationem furti minitans
rex fieri, volens nolens clericus, mali patrator
operis, quaesivit, redemit et suo illud loco restituit.
In hoc rex Dei amicus alludens clerico dicebat:
« Melius esse in domo propria apportare quam exportare,
ne efficeretur similis Judae, qui fur erat, et
loculos habens ea quae mittebantur exportabat (Joan.
XII, 6). » Habuit enim postea hunc suae utilitati
proximum, et sui boni consilii dignum. Sciebat hic
piissimus Dei virtute sua et aliena curare vulnera,
secundum patris Benedicti mandata, non detegere
et publicare. Hujus igitur peccata pro tali facto sua
Deus deleat quaesumus clementia, ut, sanctis omnibus
intercedentibus, possideat justorum gaudia repromissa.
Pergratum mihi est et hoc auribus intimare fidelium,
quod est omnino narratu dignissimum. Provocabit
nos Deum amantes in hoc liberalis istius
serenissimi regis memoria, et ejus operatio digna,
cum cordibus fidelium et infidelium tinnierit tuba,
non illa quae ex aeramento, sed quae procedit de
coelesti thesauro, et aperiens os suum dicit: #Conclude
eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa pro te
exorabit (Eccli. XXIX, 15)
@#. Haec de tali viro cogitantes,
occurrunt nobis plura cogitatione, auditu et
sermone, quae non possunt ascribi prae multitudine,
quia illa solus Deus agnovit sua forti prudentia et
scientia, ingenio et arte, quae non possunt comprehendi
miserabilis hominis virtute. Et quia a nobis
diligitur mundus, delectamur in hujus excellentissimi
regis operibus, in quibus, ut credimus, laudatur
Deus, Rex gloriosus, cujus regni haeres erit perpetuus
qui fuit mentis et corporis integra bonitate
conspicuus. Quia ejus jucunda et delectabili vita
adhuc frueretur mundus, credat orbis universus, si
voluisset Dei Filius pro peccatoribus occisus.
Aliquando proficiscente eo ad ecclesiam et prostrato
in oratione coram Deo, quiddam verecundiae
in ornamentis pellium a sancto collo dependentium
sustinuit rex mitis et corde humilis. Fundente eo
preces ad Deum, astat e proximo Rapaton latro,
non ille fortissimus princeps latronum, qui tenet
lectione principatum in libro Regum. Nam medictatem
finalium chlamidis regis auferens haec ab
eo suscepit mansuetissima et omni melle dulciora
mandata: « Recede abhinc, recede; sufficiat tibi
quod abstulisti, quia et alteri necessarium erit quod
reliquum est. » Confusus latro abscessit ad imperium
sancti viri, qui periclitantibus et pauperrimis
hoc consentiebat ex more pro Dei amore, ut haberet
eos apud Deum intercessores quos sciebat jam
esse factos Dei cives.
Sedes regalis, Pisciacus dicta, supra Sequanam
posita, Francorum regibus satis est opportuna. In
ea monasteria tria ab antiquis viris didicimus facta,
unum in honorem sanctae Mariae, aliud sancti
Joannis, tertium sancti Martini confessoris. E quibus
unum in honore sanctae Mariae matris Domini rex
bonus assumens et a novo aedificans, illud in ornamentis
et clericis, auro et argento satis honorabile
reddidit. Quo laudandi Deum nunquam finem habuit.
Porro orationibus ibi adhaerens Deo, cum ad
locum repausationis sui humillimi corporis reverteretur,
post assuetos in oratione lacrymarum imbres
fusos, invenit ibi suam lanceam a conjuge
gloriosa bene argento paratam. Hanc considerans
aspicit a foris si quempiam reperiret argentum hoc
cui necessarium foret. Inveniensque quemdam pauperrimum,
interrogat caute si haberet aliquid ferramenti
quo posset auferri argentum. Pauperi inscio
ad quid ita requireret ait Dei famulus ut perquirat
quantocius. Inter haec | null | e4f1b119-4391-410d-8a03-f087249e30ad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
orationi vacabat. Adveniens
is qui missus fuerat ferramentum offert tali operi
satis congruum. Obserantur ostia domus et rex cum
paupere argentum a lancea auferens pauperculo dat
bene faciens, et suis ipse sanctis manibus ei in
sacculum mittens dat in mandatis, sicut mos erat,
ut sibi in redeundo prospiceret ne uxor ejus eum
videre posset. Obaudivit praeceptis regis necessitas
pauperis. Peractis his, advenit regina mirans quod
factum fuerit de lancea, quae sic erat destructa, de
qua sperabat dominum suum forti laetificari gloria.
Ad haec Domini fidem jurans rex joco hujus se
non esse facti conscium, inter eos amicabilis est
exorta contentio quibus eleemosynae largitio profuit
et proderit, faciente Deo, mortuis saeculo, viventibus
Deo. Quaedam adhuc de ejus non minima pietate
narranda sunt.
Clericus quidam pauperculus de regno Lotharii
exiens, ad hunc de quo loquimur servum Dei
veniens, est receptus. Is nempe clericus Oggerius
dicebatur. Qui eum nimia bonitate suscipiens, suo
sanctorum collegio sociavit clericorum et eum
sufficienter in his quae debuit, adornavit, sperans
secum habitaturum non paucis diebus et annis.
Verum in his quae praevidere noluit inventus est.
Nam super eum dicta David prophetae merito dicta
sunt: #Verba oris ejus iniquitas et dolus. Noluit intelligere,
ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est
in cubili suo. Astitit omni viae non bonae, malitiam
autem non audivit (Psal. XXXV, 4, 5)
@#. Splendebat
quippe in eo species Judae traditoris Domini, qui
loculos habens, ea quae mittebantur exportabat.
Nam quodam tempore advesperascente hora dici,
coena cum suis sumpta, incumbentibus jam noctis
tenebris, dum ad complenda, et quae sunt Deo
reddenda cogitaret, ad domum Dei de more processit,
praeeuntibus ante se clericis cum ceroferariis
non minimi ponderis. Quibus positis, significavit
rex humilis ne accederent ad excelsa. Stat rex in
angulo, et corde tacito Deo suo reddit vota jucundo.
Meditans ergo in conspectu Domini, aspicit jam
dictum Oggerium ad altare accedere, cereum ad
terram deponere, candelabrum sinu contegere. Turbantur
clerici, qui hujus latrocinii debuerant esse
custodes. Inquirunt dominum regem de furto;
quibus se respondit nescire ullo modo. Pervenit
hoc ad aures Constantiae reginae ejus conjugis, de
qua quidam ad nomen ejus lusit dicens:
Constans et fortis, quae non Constantia ludit.
Haec accensa furore jurat per animam Willelmi
sui genitoris custodibus mala se irrogaturam fore,
luminibus privari et malis aliis deturpari, ni reddant
quod ablatum fuerat de thesauro sancti et
justi. Hoc ubi audivit in quo erat requies pietatis,
cum qui erat latrunculus advocans, ita ad eum
locutus est: « Amice Oggeri, abi hinc jam, ne te
consumat inconstans Constantia uxor mea. Sufficiunt
enim quae habes, donec intres in terram
nativitatis tuae. Sit Dominus tecum ubicunque
perrexeris. » Ubi hoc audivit furti dominus, cadens
ad pedes piissimi regis volutabatur clamans: « Succurre
mihi, domine, succurre. » Ipse vero volens
eum eripere, dicebat: « Transi, transi, noli hic
permanere, » dans ei et alia cum his quae absportaverat,
ne deficeret in via. Post aliquot dies idem
Dei famulus credens illum jam posse suum attigisse
solum, conversus ad suos lepide et jucundissime
dixit: « O bone Theudo (hic enim ei erat familiaris)
ut quid tantum laboras in quaerendo candelabro,
cum Deus omnipotens illud suo attribuerit
pauperculo? Scias etenim tu et tui quod illi plus
quam nobis necessarium fuerat, cum Deus nobis
peccatoribus omnia quae sunt in terris attribuerit,
ut subveniamus pauperibus, orphanis, viduis et omni
populo Dei. »
Palatium insigne, quod est Parisius, suo construxerant
jussu officiales ejus. Quod volens praesentia
sui die sancto Paschae nobilitari, more regali
jussit mensam parari. Cumque aquam ad abluendas
manus praesto haberet, adest caecus quidam inter
pauperum multitudinem coram eo assistentium,
qui illius erant memoriale continuum, qui ut illi
aquam jactaret in faciem humillimam effert precem.
At ille continuo, velut pro joco ducens pauperis precem,
dum primum in manibus accepit aquam, illius
projecit in faciem. Qui mox, videntibus cunctis optimatibus
qui astabant, cum respersione aquae amissa
oculorum caecitate, congratulantibus cunctis in Domino,
laetior inter convivas discubuit prandio. Fuitque
discumbentibus tota die hujusce rei confabulatio ad
omnipotentis | null | 7140a347-6555-4dfe-990e-baa86f117984 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
laudem Dei; quorum verba forte fuissent
vana et otiosa, nisi tanto lumine forent illustrati illo
die. Nec immerito sane potest existimari quod palatium
illud frequenti regio conventu sit honorandum,
quod divina virtus tali decoravit miraculo et populi
sacravit jubilo, dum vesci voluit ibi devotissimus rex
die primo.
Vigore justitiae vigens idem rex serenissimus
studebat non continuari os suum mendacio, sed
veritatem corde et ore proferre, Domini Dei fidem
jurans assidue. Unde nimirum suos, a quibus sacramentum
recipiebat, volens justificare quemadmodum
seipsum, fecerat unum phylacterium olocristallinum,
in gyro auro puro adornatum, absque
alicujus sancti pignorum inclusione, super quod
jurabant sui primates, hac pia fraude nescii. Aliud
quoque jussit parari argento, in quo posuit ovum
cujusdam avis quae vocatur grippis, super quod
minus potentes et rusticos jurare praecipiebat. O
quam bene et congrue huic sancto viro concordant
illius sancti dicta prophetae dicentis: #Habitabit in
tabernaculum Altissimi, qui loquitur veritatem in
corde suo: qui non egit dolum in lingua, nec fecit
proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversum
proximum suum (Psal. XIV, 3)
@#. Cui utique
bono illum adhaesisse tota cordis intentione certissimum
est, ut mereretur esse in superna haereditate
beatorum cohaeres.
Quanta vero humilitatis virtus in eo fuerit paucis
edicendum est verbis. Colloquium cum episcopis sui
regni habens rex humilis, inter colloquium unumquemque
aspiciens, vidit quemdam eorum mole
carnis gravatum, pedes suos dependere ab alto. Pietate
ductus a longe quaerens subpedaneum reperit
unum. Quod manibus Deo et hominibus charus apprehendens,
illud tanto pontifici offerre non recusavit
et sub pedibus ejus ponere non est dedignatus.
Erat autem hic episcopus Lingonensis, Lambertus
nomine dictus, scientia, religione et bonitate pollens.
In magna etenim ex hoc admiratione pro tali
facto omnes episcopi et principes habuere saepefatum
Rotbertum humillimum et inclytum regem.
Is quippe rex Deo dilectus Rotbertus semper meminit
sanctae legis, quia memor fuit operis Dei in
omnibus viis suis. Sciebat etenim scriptum: « Scientia,
virtus; custos virtutis, humilitas sancta. » Et
illud beati papae Gregorii: « Qui sine humilitate virtutes
congregat, quasi in ventum pulverem portat. »
Legerat quid dixerit quidam ex Patribus: « Omnis
labor sine humilitate vanus est; humilitatis signum
dat regnum coelorum. » Nos ergo oremus omnipotentem
Deum, ut hic electus, qui deposito omni tumore
superbiae conjunctus est Christo Deo sanctae
humilitatis virtute, ita illi jungatur in saeculo venturo,
ut in judicio a sinistra parte disjunctus, non
inveniat in eo Jesus Christus quod damnet in poena,
sed quod pietate multiplici provebat ad coronam,
quam promisit diligentibus se ad gloriam. Hic etenim
vir Dei tantus ac talis quod amavit, quod cupiit,
quod credidit, Deus est Rex regum, Dominus dominorum
spes utique certa fidelium.
Jactantiam superbae mentis a se rejiciens rex humilis
et cum multiplici pietate nominandus Rotbertus
studebat illi semper placere virtutibus bonis qui
habitat in excelsis. Devitans sublimes suscipiebat quos
poterat humiles, qui certis temporibus veras vero
Deo redderent laudes. Suscepit in hoc et exemplum
ab Ambrosio Mediolanensium civitatis venerabili
episcopo, qui binos Ecclesiae suae, cui praesidebat,
clericos pro incessu superbo gravibus tradidit lamentis,
donec, calcato tumore superbiae, addiscerent
humilitate pergere, qui erant correcti virga sacerdotalis
disciplinae. Idem namque beatus pontifex, in
tractatu De diluvio et arca Noe, habitus hoc modo
arrogantium curavit edicere, scilicet quales describit
Isaias Judaeae filias, oculorum micantes nutibus et
alta se cervice jactantes. Sunt enim hujusmodi erigentes
supercilia, inflato corde, elato pectore, cervice
resupina, qui solum quidem pedum praestringant
vestigiis, toto autem se librant corpore et
inani suspendunt texamine. In priora gressu prodeunt,
in posteriora verticem reclinantes, coelum
spectant: terram autem fastidiunt, tanquam cervicis
dolore suffixi, ut eam inclinare non possint. Hos
igitur delevit Deus de libro vitae, dicens: #Omnis qui
se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11)
@#. Nec inter merita
sanctorum commentis [ #al.,@# commeritis] facit
adhaerere coelestibus. Haec idcirco diximus, ut cognoscant
omnes quis in tanto Francorum imperatore
mundi fuerit despectus, qui humilitate sancta
coelorum possedit regna.
Hujus igitur inclyti regis avus Hugo, pro pietate,
bonitate, fortitudine Magnus dictus, monasterium
S. Maglorii confessoris | null | 2a06a3a4-fbfc-4878-a291-77761c4e3c14 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Christi in civitate Parisius
simul cum filio construens nobiliter, monachos sub
regula patris Benedicti vivere paratos ibi collocat, et
in auro vel argento locum ipsum dicat, et caeteris
ornamentis, pro salute sua et filii ac futurae posteritatis.
Mater quoque ejus supradicta Adhelaidis, admiranda
satis in sancta devotione regina, fecit monasterium
sancti Frambaldi in civitate Silvanectensi,
ubi duodecim ad serviendum Domino clericos
misit et de quibus viverent abunde subministravit.
Construxit et monasterium in territorio Parisiensi,
villa quae dicitur Argentoilus, ubi numerum
ancillarum Dei non minimum sub norma sancti Benedicti
vivere paratas adunavit; ad laudem et gloriam
bonorum omnium Inspiratoris et sub honore
sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae
omnipotenti Domino dedicari et consecrari voluit.
Fecit nihilominus sancto pontifici Martino casulam
auro operatam optimo, inter scapulas majestatem
veri pontificis continentem, Cherubim quoque ac
Seraphim colla Dominatori omnium submittentia.
In pectore vero Agnum Dei, nostrae redemptionis
hostiam; quatuor e regione praefigens animalia Dominum
gloriae adorantia. Fecit et eidem beato confessori
cappam unam intextam auro; duas vero ex
argento. Speciali autem suo post Dominum amicorum
amico, beato videlicet Dionysio, casulam miro
itidem opere factam contulit. Cui et aliud, ut tantam
decebat feminam, ornamentum contexuit, quod
vocatur orbis terrarum, illi Caroli Calvi dissimillimum.
Sperabat enim se Deo fidelis regina partem
habituram cum eo, cui promiserat Deus sermone
non casso impetraturum pro quibuscunque petiisset.
Etenim illius universa progenies famulam se tanti
martyris in omni opere proclamabat, reddens Domino
suo quae sunt servi debitae servitutis obsequio.
Erant siquidem huic generationi speciales amici,
sancta videlicet Maria, et pater et dux monachorum
sanctus Benedictus, sanctus quoque Martinus, sanctus
nec ne Anianus atque victoriosi martyres Christi
Cornelius et Cyprianus; optatissimus vero gloriosus
martyr Dionysius ac inclyta virgo beata Genovefa.
Fertur autem dixisse moriens bonus Pater:
« O optime fili, per sanctam et individuam Trinitatem
te obtestor, ne quando animus subripiat acquiescere
consiliis adulantium, vel muneribus donisque
venenatis te ad vota sua maligna adducere
cupientium ex his abbatiis quae tibi post Deum perpetualiter
delego; neve animi levitate ductus quolibet
modo distrahas, diripias aut ira excitante dissipes.
Specialiter vero tibi inculco nullo pacto ducem
omnium, Patrem dico Benedictum, a te patiaris divelli,
illum apud communem Judicem salutis aditum,
tranquillitatis portum postque carnis obitum
securitatis asylum. »
Quae autem haec ancilla Dei, mater prudentissimi
regis Rotberti, opera bona fecerit, paucis adnotare
libet. Ipse juvenis laborabat forti infirmitate corporis,
de qua erat patri et matri in timore periculum.
Pro quo fecit in seniori ecclesia Aurelianensis civitatis,
quam sanctus Evurtius per Dei dexteram fundavit
et more ecclesiastico benedixit in sanctae et
vivificae Crucis honore imaginem Domini et Salvatoris
nostri Jesu Christi pendentis in cruce, ex auro puro,
ut liberaretur a mortis periculo, quem Deus omnipotens
jam apud se decreverat regnaturum in mundo.
Nam et ejus virtute liberatus est. Dederat autem
et pater pro filio unico sanctae Crucis loco urceum
argenteum pensantem LX libras, qui usque
ad haec nostra tempora permansit in domo Dei sancta.
Crescens quippe aetate et vir factus virtute totam
terram sanctae Crucis, quam Fulco episcopus
pro adjutorio sui Hugoni potentissimo Belvacensi
dederat; hic vir Dei, qui laude et verbo omnipotenti
complacebat Deo, moesto factus animo, per saecula
celebrando salutiferae Crucis loco suo reddidit dono.
Hunc denique locum, Aurelianensem scilicet sedem,
specialius semper dilexit, quia in ea natus adolevit,
et post regeneratus ex aqua et Spiritu sancto, ibi
assumptionis suae in Regem solemnem utique percepit
benedictionem. Domnus etiam Theodericus
ejusdem civitatis episcopus, cujus vox laudem Domini
digne et laudabiliter eructabat, volens haberi
memoriam sui nominis in monasterio sanctae Crucis,
jubet vas fieri ex centum solidis auri optimi, in quo
consecraretur sanguis Domini nostri Jesu Christi.
Junxerat se tanto pontifici rex mente humili, qui
superno tactus amore fecit in ipso sancto calice patenam
ad conficiendum in ea corpus Redemptoris
mundi, ut esset ei crucis signaculum in auxilium
et sancta passio vera animae carnisque redemptio.
Nihilominus et domnum Odolricum episcopum in
sacerdotali vestimento sic honoravit, ut astans in sacrificio
Domini circumtectus ex omni parte auro et
purpura videretur. Urceolum ex onichino factum,
quod comparaverat rex ditissimus pretio LX librarum,
iterum ipsi sanctae Crucis loco contulit simul
cum alio argenteo et manipulo. Dedit | null | 6d9168ee-c0e9-4697-9048-35aadff97299 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
etiam et pallia
tria pretiosa in ornatu ecclesiae, pro sua suorumque
filiorum salute, et alia multa quae non possunt
littera notari nec numero comprehendi. Sanctorum
enim corpora martyrum pretiosorum Saviniani et
Potentiani, qui passi sunt acerrime in Senonensi
urbe, auro, argento, gemmis ita vestivit ut in his
delectaretur omnis mundus, quos in terris rex honorificaverat,
laude dignis. Praeterea Patri Benedicto
et suis, cui semper totis adhaeserat praecordiis, pro
sua in tota mundi latitudine admirabili vita, piscatoriam
Ligeritti fluminis benignissimus attribuit,
scripto firmavit et ex his nil aliud quam intercessionis
illius quaesivit suffragia. Sed et praeceptum de
immunitate Floriaci loci, seu de his quae monasterii
competunt utilitatibus, auctoritate regia firmavit
et sigillo suo ut bonus et sapiens insignivit. In ornamentis
quippe ecclesiasticis Patrem Benedictum
honorans, quo eo amore dilexerit manifestissime
aperuit. Nam altare sanctae Dei genitricis Mariae
pallio pretiosissimo post ignem, qui fuit immensa
nostri sancti loci calamitas, cooperuit et thymiamaterio
usquequaque satis mirabili, auro et gemmis
bene elevato in sublimi, hunc sanctum devotissime
nobilitavit. Erat enim et hoc adplene conveniens
thymiamaterium thuribulo aureo a Gauzlino abbate
mirabilium factore patrato, cujus opus splendescit
prae omnibus quae vidimus ipsi qui haec scribimus,
in Floriaco loco. Monasterium S. Cassiani confessoris
summi in Hedua civitate, quae et Augustodunus,
nimia dirutum vetustate a novo aedificavit et in eo
Dei ministros collocans abbatiam, sicut prius, construxit,
praebens sumptus his qui ibidem Deo deservirent.
Hoc ei studium, haec ejus semper fuit in
opere Dei voluntas.
Palatio Compendii damnum accidit regi in furto
nobili. Instabat tunc dies Pentecostes, quo Spiritus
sanctus replens animas mundat fidelium corda, ut
placeant Patri et Filio, quibus aequalis Spiritus sancti
portio. Volens illo die pater rex gloriosus filium
suum statuere in regem, nomine Hugonem, strenuissimae
nobilitatis juvenem, pro immensa patris et filii
bonitate, quae erat divulgata toto terrarum orbe, ad
faciendum eum festinabat omnis mundus, quia delectabatur
in talibus. Fuit enim hic bonus juvenis
excellentissimae probitatis, omnes complectens, omnes
diligens, nullum despiciens, dilectus a cunctis
et semper amatus. Die autem primo perfecta benedictione
mirabili, pater laetus factus de filio, exsultabat
gaudio immenso. Admonitio patris eo die talis
facta est in filio bono: « Vide, fili, semper sis memor
Dei, qui te hodie participem sui fecit regni, ut
aequitatis et justitiae in semitis delecteris. Quod,
quaeso, attribuat mihi Deus ut videam, et tibi ut facias
juxta ejus voluntatem, quae omnibus desiderantibus
eam semper adest. » Inter haec festiva solemnia
quidam clericorum, vesano corde meditatus
perversa, accelerat perficere ea. Speciem cervi ex
argento mero facti vir Dei habens in thesauris suis
eo delectabatur solemnibus festis. Acceperat hoc
munus a duce Normannorum Richardo ad usus humanos,
quod benignus ore, benignus corde, benigno
non distulit conferre Deo. Erat huic ornamento adjunctus
scyphus corneus, quo deferebatur vinum ad
celebrandum sacrificium. Haec aspiciens quidam
pestifer et nequam clericus, arripit, caligis recondit,
huc illucque vadens non invenit cui ea venditione
contribueret, vel quomodo illam speciem cervi
destruere posset. Credendum est cunctis ea pii regis
servata meritis, qui toto corde erat Deo fidelis.
Nam tertia Sabbati in oratorio Turris Caroli colloquens
cum quodam familiaritate perfecta sibi conjuncto,
ecce fur veniens ante altare se collocat, preces
inutiles spargit et longa protrahens suspiria, facistergio
altaris prolixo operit, simul cum scypho,
et sic verecundus abiit, nesciens miser quorum oculi
super eum erant defixi. Cessans rex a colloquio vadit
ad altare pede levi cum amico vero, et sua accipiens
reddit laetus ministro, interminans socio ne,
dum adviveret, nomen ejus saeculo innotesceret et
tanto viro verecundiam faceret.
Verum quia opponit se nostrae narrationi quorumdam
perversae mentis intentio, qui omne bonum
quod ipsi nequeunt assequi aliis invidere et malignitatis
caleaneo, prout possunt, premere non erubescunt,
quique, si quid excessus humanitus admissum
est, eo cuncta boni operis succedentia germina canino
dente oblatrant suffocari, hunc sanctissimum
virum lacerare non pertimescentes: Non, inquiunt,
haec quae prolata sunt bona de eo opera ad salutem
illius provenient animae, quoniam non exhorruit facinus
copulationis illicitae, dum commatrem et sibi
consanguinitatis vinculo nexam duxit uxorem. Quorum
irrationabilitatem placet evidenti sanctae Scripturae
indicio | null | 2c643e94-96d7-4206-b30f-85edc1e46af3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
convincere. Sed, ne forte loquendi
proclament aditum sibi intercludi, dent nobis aliquem
sine prolapsione delicti. Quis vero castum se
habere cor gloriabitur? cum nec unius diei infans
mundus esse Scripturae testimonio comprobetur?
Siquidem ob inertiam desipientium comprimendam
haec dixerim, non ut viri ultro poenitentis culpam
occultem. Sicut enim sanctus David, lege prohibibitus,
Bethsabee contra fas concupivit et rapuit, ita
et iste, contra sacrae fidei jura agens, praefatam mulierem
nefarie sibi copulavit uxorem. Illi non solum
satis fuit in mulierem peccasse, sed molita viri innoxii
nece incurrit duplex peccatum. Huic profecto
magis libuit Deum offendisse, quam a muliere duplici
sibi lege prohibita torum servare immaculatum.
Sed utriusque peccati vulnus verus humani
generis benigna dispositione sanavit Medicus: illum
per Nathan prophetam suum, dum pauperis viri
unius oviculae et divitis ovium abundantis multitudine
paradigmate objecto, se reum agnoscens dixit peccasse;
istum aeque per domnum et venerabilem Abbonem,
Floriacensium a Deo praeelectum abbatem,
nunc, Christi favente gratia, miraculis coruscum,
spreta mortis formidine dure increpatum privatim
et publice. Cujus sancti viri increpatio tam diu perstitit
donec rex mitissimus reatum suum agnosceret,
et quam male sibi copulaverat mulierem prorsus
derelinqueret, et peccati maculam grata Deo satisfactione
dilueret. Uterque igitur rex Deo acceptus,
utpote ab illo coronatus. Quos nudos peperit natura
mundo, sancta dispositione sui gloriosos habere
voluit et inclytos saeculo. Et quia, ut ait Scriptura,
permittit Deus fieri quod non vult, permisit benigna
dispensatio sic eos occumbere peccato, ut se
humanitate aequales subjectis recognoscerent, et reliquum
vitae tempus vigiliis et orationibus inhaerendo
transigerent, varias corporum passiones sustinerent,
ut adimpleretur in eis sacrae Scripturae testimonium,
quae ait: #Corripit Deus quem diligit, flagellat
autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6)
@#.
Uterque peccavit, quod solent reges; sed a Deo visitati
poenituerunt, fleverunt, ingemuerunt, quod non
solent reges. Siquidem exemplo beati David, domnus
iste noster Rotbertus confessus est culpam, obsecravit
indulgentiam, deploravit aerumnam, jejunavit,
oravit et confessionis suae testimonium in perpetua
saecula vulgato dolore transmisit. Quod non erubescunt
facere privati rex non erubuit confiteri. Qui
tenentur legibus audent suum negare peccatum, dedignantur
rogare indulgentiam quam petebat qui
nullis legibus tenebatur humanis. Quod peccavit
conditionis est; quod supplicavit correctionis. Lapsus
communis, sed confessio specialis. Culpam itaque
incidisse naturae est, diluisse virtutis. Ob hoc
nimirum ista facere non despexit, quia sciebat
Deum pusillis et magnis fore timendum et potentem
quemque divina admoneri Scriptura: #Quanto magnus
es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies
gratiam.@# His igitur rex humilis, legibus absolutus,
suae tamen reus fuit conscientiae. Quibus vinculis se
edomare desiderans, divinum sibi precatur auxilium,
ut ab omni criminis labe mundetur. Et revera,
cum mitis et corde mansuetus egregia semper
habuerit sanctus rex suae mansuetudinis et pietatis
insignia, ita ut adversariis suis frequenter ignoverit
atque ab eorum nece abstinendum putaverit, non est
mirum quod tam graviter doleat noxium sibi obrepsisse
peccatum. Et ideo a peccatis mortalibus liberari
se postulavit, laudavit Dominum Deum suum,
justitiam Domini praedicavit, et exsultavit ejus lingua
justitia de coelo prospicientis, quae processit de
utero intactae Virginis.
Unum vero quiddam memoria dignum a patre
hujus inclyti regis et a Deo electi patratum, huic
lectioni inserere dignum duxi. In eo namque sacerdotes
veridici, abbates et monachi, sanctae normae
non nescii, exemplar virtutem, quod non solum
imitari, sed etiam admirari valeant, invenient. Ante
omnia autem pietatis et misericordiae omni laude
extollenda insignia. Quodam namque tempore sanctum
diem Paschae in civitate Parisius solemniter
celebrans, secunda Sabbati ad domum suam apud
Sanctum Dionysium laetus regressus est, ibique solemnes
exegit dies. Tertia autem Sabbati adveniente
hora, qua laudibus laudaretur per omnia saecula
Deus, surgit a lecto et ad ecclesiam ire disponit.
Aspiciens ergo videt duos ex adverso jacentes in
angulo, operi insistentes nefario. Horum fragilitati
condolens, ornamentum pellium, quod erat pretiosissimum,
tollit a collo et super peccatores projicit
corde benigno. Quo facto, ecclesiam sanctorum
omnipotentem Deum rogaturus intravit, ubi pro
ipsis peccatoribus ne perirent oravit. Prolongata
vero oratione et sperans jam abiisse mortuos peccatores,
qui poenitentia viverent Deo, evocat sui corporis
custodem | null | dea4da7e-9de2-4f5a-83cb-6bd600dc3f32 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et ut aliud sibi ejusdem generis deferat
ornamentum humillimis verbis imperat, mandans
hoc minis imperialibus, ut neque conjugi gloriosae,
neque alicui istud unquam manifestaretur. O
quam perfectus, qui sic suo peccatores protexit
vestimento! quam sanctus sacerdos! quam pius abbas
religiosusque monachus! quam rectissima virtutis
et perfectionis norma, cui inniti potest justitiae
concupiscens semitas! Tali quippe mandat monachorum
pater et dux confiteri peccata, qui sciret
sua et aliena curare vulnera, non autem detegere
et publicare. O felix participatione Dei pietas et misericordia,
quae sic floruerunt in tanto et tali viro!
quas et ipse Rotbertus noster quasi haereditario
jure a patre relictas possedit.
Ingo summae ingenuitatis vir et bonitatis, abbas
Sancti Germani Parisius civitate constituti monasterii,
ad hunc Dei famulum pro sua et fratrum utilitate
Aurelianis duos boni testimonii direxit fratres.
Qui ab eo visi pacis honorati sunt osculo, ut ei mos
erat, interrogatique sunt benignissime qua causa ad
eum properassent. Vocabantur autem propriis nominibus
Herbertus unus, alter vero Gauzfredus, haud
infimi ordinis monastici viri. Quibus pio de more
imperat ut post matutinos hymnos sua praesentia
assisterent et de quibus vellent audientiam haberent.
Quibus jussa observantibus contigit ut in ipsa
ecclesia, in qua consederant, his cernentibus, candela
exstingueretur. Qua exstincta, religiosum virum,
Theudonem clericum proximum suum a lecto
evocat candelamque porrigens ad requirendum lumen
quantocius dirigit. Interea devotissimus rex
psalmis et orationibus vacans, dum qui missus fuerat
revertitur, videt virum Domini candelam ardentem
tenere in manibus, qui tenebat charitatem in
moribus. Quod admirans et Deum hymnisonis vocibus
laudare cupiens, omnimodis illum prohibet, ut
a jactantia superbae mentis ex toto se liberans, Dei
in omnibus collaudans virtutem diceret cum David: #Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum
et abjectio plebis
(Psal. XXI, 7)
@#. Et iterum: #Humiliatus
sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum
verbum tuum (Psal. CXVIII, 107)
@#.
Legimus in divinis Voluminibus quod #servire Deo
regnare est.@# Quod pro certo cognovit qui admonuit,
dicens: #Servite Domino in timore (Psal. II, 11)
@#.
Quod utique iste noster, de quo loquimur, vir beatus
adimplevit pro posse et velle. Et sicut Moyses
Dei famulus, precibus humillimis, manibus extensis
prostravit Amalech; ita et hic verus Dei amicus,
suis devictis hostibus virtute sancti Spiritus, semper
Deum habuit adjutorem, qui est salus omnium.
Resplendebat quippe in eo animi dulcedo, qua omnem
sibi conciliabat hominem. Erat ei sapientia
salutaris, qua delectabatur cum suis. Docebat quosdam
in lectionibus, alios in hymnis et laudibus,
et ad talia semper exhortans, omne secundum apostolum
omnibus fiebat, ut cunctos lucrifaceret (I Cor. IX, 22).
Caeterum quod pontifices ipsi abbatesque
facere pigritabant, quorum est errantes corrigere
et bonos quosque exemplo suo ad meliora
provocare, ipse verus Dei amicus audebat; de cujus
cordis thesauro procedebat vox exsultationis et salutis,
qua delectari gaudebat cum omnibus sanctis,
secundum Apostolum carnem suam crucifigendo
cum vitiis et concupiscentiis mundi hujus (Gal. V,
24), delectabile semper divinitati seipsum praeparans
templum. Ad divinum officium primus, ad laudandum
Deum sedulus. Quocunque illi erat eundum
praeparabatur vehiculum, quod deportaret divini
ministerii tentorium. Quo in terram fixo, deponebantur
ibi sancta, ut quia secundum Psalmistam: #Domini
est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi
qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1)
@#, proderet se
devotum famulum, quovis in loco Deo devotas persolvere
laudes. Erant enim fixa et bene plantata in
corde mansuetissimi et Deum bene amantis regis
beatissimi Antonii verba: « Jesum Christum semper
desiderate, quia in omni sede terrarum constituta
regna coelorum. » Sanctas noctes, hoc est nativitatis
Domini, sancti Paschae et Pentecostes, sic
totas ducebat insomnes usque ad summum mane ut
nec sedens vel stans somnum caperet, donec quam
exspectabat et desiderabat salutiferam corporis et
sanguinis Domini nostri Jesu Christi perceptionem
perciperet. Probata de eo res ista et in omni saeculo
manifestata. Solemnitate vero nativitatis sancti
Joannis Baptistae, hanc quam in nativitate Domini
tenebat consuetudinem ut post laudationem Domini,
quae est in hymno #Te Deum laudamus,@# missa celebraretur
devote, quae sanctis est libris praenotata | null | 527e3a8e-ed01-4ff9-ab3f-03b7d2516394 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, in
primo mane. Hoc sancta constituit auctoritas Gregorii
Magni et aliorum in missa; Amalarii vero iterum
doctrina, quam assumpsit ex dictis sanctorum
Patrum.
Quis autem ei mos fuerit dandae eleemosynae in
sui regni sedibus non praetermittimus. In Parisius
civitate, Silvanectis, Aurelianis, Divione, Antissiodoro,
Avalone, Meloduno, Stampis, in unaquaque
harum sede, trecentis, vel, quod est verius, mille pauperibus
dabatur panis et vini abundantia, et hoc specialius
ipso quo ad Deum transiit anno, qui est incarnationis
Dominicae millesimus tricesimus secundus.
Praeter haec, quo ibat quotidie in sancta Quadragesima
C aut CC jubebat pauperibus dari panem,
piscium et vini cibaria. In die autem Coenae Domini,
non videntibus incredibile, V dentibus vero et servientibus
in tali negotio satis admirabile, cum non
minus quam trecenti ipsa die sua providentia congregati,
de ejus sancta manu flexo poplite in terram,
unusquisque legumen, piscem, panem, denarium
unum sumebat in manibus. Et hoc hora diei tertia.
Hora itidem sexta. Itidem centum clericis pauperibus
praebendam panis, piscis, et vini concedebat;
duodecim unumquemque eorum honorans denariis,
corde et ore Davidicos semper decantans psalmos.
Post mensam vero praeparans se ad Dei servitium
rex humilis ponebat vestimenta sua, indutus ad carnem
cilicio, adjunctoque clericorum collegio centum
sexaginta et eo amplius numero, ad exemplum Domini
eorum pedes lavans capillis capitis sui tergebat,
et ad mandatum Domini singulos eorum duobus
solidis remunerans, clero praesente et diacono
astante, qui lectionem legeret secundum Joannem in
Coena Domini dictam et factam. Talibus factis occupabat
se rex meritis gloriosus, loca sanctorum
perlustrando toto die sancto Parasceve et crucem
Domini adorando usque iu vigilia sanctae Resurrectionis,
in qua assumebat statim sacrificium laudis,
quae non defuit ab ejus ore in omnibus saeculis. His
et hujuscemodi virtutum meritis bonorumque operum
exhibitionibus gloriosus et toto orbe praedicandus
Rotbertus rex se mirabilem mundo praebuit,
cunctis posteris imitabilem dereliquit.
Hic autem post Deum specialis gloria regum, pro
sacrato sanctorum apostolorum numero, quos semper
amabat corde benigno et quorum solemnes festivitates
votivo praeveniebat jejunio, ad horum exemplum
duodecim pauperes secum ducebat, quos specialius
diligebat. Quibus ipse erat vera requies post
labores. Nam his sanctis pauperibus comparans
fortissimos asinorum pullos, ante se, ubicunque pergebat,
laetantes, Deum laudantes et animam suam
benedicentes dirigebat. In his nempe et aliis innumerabilibus
pauperibus recreandis nunquam habuit
nolle, sed semper velle. Morituris his fortis erat provisio,
ne quis minueretur de numero, eratque eis
vivorum successio et apud Deum tanti regis oblatio.
Hoc studium, haec ejus semper fuit bona voluntas,
cui semper adhaeserat, participatione summi boni;
vera bonitas, in qua clarissimus versificator his
versibus est delectatus:
#Major cura boni est fratrum relevare labores,@#
#Et fieri optatum tristibus auxilium.@#
#Pascere jejunos, nudos vestire, ligatos@#
#Solvere, discordes conciliare sibi.@#
#Et quaecunque homines miseri solatia quaerunt,@#
#Haec, ut possibile est, promere corde pio.@#
#Ut recte vere cupidus vereque benignus@#
#Quae mala sunt fugiat, quae bona sunt faciat.@#
Haec omnia in tanto viro fuisse omnis cognovit
mundus, quia eum semper dilexit Deus.
Praeterea construxit a novo in urbe Aureliana monasterium
sancti Aniani singularis sui apud Deum
advocati. Qui quam pium sanctae devotionis amorem
erga eumdem habuerit nullus edicere valet,
quia illum suum semper post Deum adjutorem, protectorem
et defensorem habere voluit, ad quoscunque
potuisset pergere gressus. Nam uno die a quodam
suo speciali amicorum amico interpellatus ut
quid talem ac tantum pontificem et non alios sic
sanctos suis sanctis laudibus extolleret, respondisse
humillima et piissima voce fertur: Quis est Anianus?
Anianus, Anianus pro certo est vera nostrorum
consolatio, laborantium fortitudo, regum protectio,
principum defensio, pontificum exsultatio,
clericorum, monachorum, orphanorum et viduarum
egregia et inenarrabilis sublevatio. Et illudens
ad circumstantes pueros ait: Num et iste, de quo
loquimur, Arianus. a poenis virgarum vobis pueris
non est frequens, vera et probata liberatio?
Ardens tanti pontificis honore hic redolens flos et
decus Ecclesiae sanctae, et gratia Dei desiderio eum
in altiori volens constituere loco, domum Domini
super eum in melius construere coepit et, Deo cooperante
et sancto Aniano auxilia praebente, ad finem | null | 50cea8d9-458a-40de-b405-a6e9ff21e904 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
usque perduxit. Habet namque ipsa domus in
longitudine tensas quadraginta duas, in latitudine
duodecim, in alto decem, fenestras centum viginti
tres. Fecit et altaria in ipso monasterio ad laudem
sanctorum numero novemdecim, quorum memoriam
hic adnotare curavimus; principale, in honorem
apostoli Petri, cui supradictus rex associavit coapostolum
Paulum in benedictione, cum non antea ibi
nisi solius sancti Petri esset veneratio; ad caput S.
Aniani, unum; ad pedes, aliud; aliud in honore S.
Benedicti; caetera sunt in honore eorum quorum
nomina sunt ascripta, sancti videlicet Evurtii, sancti
Laurentii, S. Georgii omniumque sanctorum,
item S. Martini, S. Mauritii, S. Stephani, S. Antonii,
S. Vincentii, sanctae Mariae, sancti Joannis,
sancti Salvatoris, S. Mamerti, S. Nicolai et S. Michaelis.
Caput autem ipsius monasterii fecit miro
opere in similitudinem monasterii sanctae Mariae
matris Domini et sanctorum Agricolae et Vitalis in
Claromonte constituti. Lecticam ipsius S. Aniani a
fronte auro bono et optimo, et lapidibus pretiosis et
argento mero praeoccupavit. Tabulam ad altare S.
Petri, in cujus honore exstat locus, auro bono totam
cooperuit, de qua Constantia, nobilis regina,
ejus conjux gloriosa, post mortem viri sui sanctissimi
Deo et sancto attribuit Aniano summam, scilicet
librarum septem ipsius metalli in meliorandis a
se monasterii facti tectis; quibus ab imis ad superiora
apertis, coelum melius cerneretur quam terra.
Exstitit in ea quantitas auri quindecim librarum
probati. Quod reliquum fuit in quibus debuit distribuit,
quia erat ei sollicitudo Ecclesiarum Dei, juxta
utile senioris sui velle. Post quae omnia cupidus
sanctae benedictionis rex Rotbertus gloriosus, suae
ordinationis, benedictionis et assumptionis in regem
anno tricesimo sexto, jussione imperatoria evocavit
archipraesules Gauzlinum Bituricensem et abbatem
Floriacensem, Leothericum Senonensem,
necnon et Arnulphum Turonensem. Quorum praesentiam
subsequuntur praesules Odolricus Aurelianensis,
Theodoricus Carnotensis, Bernerius Meldensis,
Guarinus Belvacensis, et Rodulfus Silvanectensis.
Non defuit etiam praesentia domni et venerabilis
Odilonis, Cluniacensium abbatis, et aliorum
bonorum virorum non minimi meriti, cum quibus
semper desiderabat colloqui. Ab his pro certo et aliis
Dei ministris levatur illud nobile corpus amici Dei
Aniani sanctissimi de sepulcro cum corporibus sanctorum
Euspicii, Monitoris et Flosculi confessorum,
Baudelii et Scubilii martyrum et Agiae matris S. Lupi
confessoris; et ab ipso glorioso rege et aliis,
quos jam praenotavit littera, qui pro tali negotio
advenerant, custoditur, laudatur, et decantatur in
hymnis et laudibus in ecclesia S. Martini quoadusque
praepararentur utilia et necessaria sanctae benedictioni.
Praeparatis ergo omnibus, ab ipsis sanctis
sacerdotibus locum ipsum benedici et consecrari
solemniter fecit, anno Dominicae incarnationis millesimo
vicesimo nono, indictione duodecima. Sumitur
itaque humeris inclyti regis gaudentium simul et
laetantium populorum et transfertur cum laudibus
in templum novum, quod ipse inclytus Rotbertus
aedificaverat, laudantes Dominum et S. Anianum in
tympano et choro, in chordis et organo, et eum in
loco collocant sancto ad honorem, gloriam et laudem
Jesu Christi Domini nostri et famuli sui Aniani,
speciali gloria decorati.
Expleta benedictione solemni et omnibus quae ad
dedicationem sancti templi pertinebant, vadit jam
cum reverentia nominandus pater patriae Rotbertus
ante altare sanctissimi Petri et dilecti domni Aniani,
in conspectu omnium populorum, et exuens se
vestimento purpureo, quod lingua rustica dicitur
rocus, utroque genu fixo in terram, toto de corde ad
Deum supplicem fudit precem in his verbis: « Gratias,
inquit, ago tibi, bone Deus, qui ad effectum
meam voluntatem hodie meritis S. Aniani perduxisti,
laetificans animam meam de corporibus
sanctorum cum eo hodierna die triumphantium. Da
ergo, Domine, per hos sanctos tuos vivis delictorum
indulgentiam, defunctis omnibus vitam et requiem
sempiternam. Tempora nostra prospice, regnum
tuum, quod tua pietate, misericordia, bonitate nobis
datum est, rege, dispone, custodi ad laudem et gloriam
nominis tui, S. Aniani virtute mirabili patris
patriae ab inimicis mirabiliter liberatae. » Peracta
oratione, ad sua quisque laetus regreditur et de suis
donariis ipso die locus insigniter nobilitatur, in
quatuor scilicet palliis pretiosissimis, et urceo argenteo
et capella, quam post obitum suum Deo
omnipotenti et sanctissimo confessori delegavit
Aniano. Capella autem hujus piissimi, prudentissimi,
potentissimi regis | null | f6d1e2e0-0666-4863-b0e2-ca5f52978d38 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Rotberti, talis fuit: Cappae
octodecim bonae, optimae et bene paratae. Libri
Evangeliorum aurei duo, argentei duo, et alii duo
parvi, cum missali uno transmarino, bene parato
ebore et argento. Philacteria aurea duodecim. Altare
unum auro et argento mirabiliter paratum,
continens in medio petram laudabilem, quae dicitur
onichinus. Cruces aureae tres. Major ex his continet
in se libras auri puri septem. Signa quinque. Unum
ex his satis mirabile, in quo duo millenaria metalli
et sexcentae librae fuerunt, cui imprimi jussit
signum baptismi de oleo et chrismate facti, sicut
ordo deposcit ecclesiasticus, et ut vocaretur Rotbertus
attribueret Spiritus sanctus. Dedit etiam et
huic sancto ecclesias duas, Sentiliacum et Rutinagum,
cum villis et omnibus quae ad ipsas pertinent,
quas praecepto regali firmavit et corroborari jussit.
Promeruit autem et a domno Theodorico venerabili
Aurelianorum episcopo altaria ipsarum ecclesiarum
cum pontificali privilegio de ipsis a se facto, quod
sancto contulit Aniano et regi inclyto, qui eum in
voce exsultationis semper dilexerat de corde bono.
Castrum Crispiacus dictum a Waltero potenti nobiliter
constructum Suessionico in territorio, Abbatiam
sancti Arnulfi a se factam nobilis nobilem et per
saecula reddidit illustrem. Nostra enim aetate ibi abbatem
quemdam, Lezcelinum nomine, constituit, boni
testimonii virum, professione regularis vitae monachum,
quotannis venientem ad hunc Dei virum. Suscipiebatur
ab eo ut Dei servus, et colloquium habentes
de coelestibus, post in redeundo honorabatur
ab eo honorabilibus muneribus quam splendide,
quae erant juncta coelestibus perfectae charitatis virtute.
Quodam autem tempore sanctae Quadragesimae
Pisciaco ad regem de more properans, temporales
simul et spiritales sumpserunt cibos. Avita se
posthaec conjungentes bonitate, offert regi charitatem
Dei abbas bonus, pro relevatione corporis ejus
humillimi, ut haberet levamen ciborum, qui precibus
pulsans ostia coelorum fieret consors sanctorum.
Hoc renuens vir pietatis et incumbens se terris
omnimodis orabat ne vi eum opprimeret, quia
talibus obediens nullum adhuc Deo jejunii votum
obtulisset. Abba hoc audiens taciturnitatis vincula
suscepit, et meditans corde quod esset perfectus
virtute, pro jejunii ejus observatione, suscepit eum
in multimodam et non numerosam missarum celebrationem,
ut attribueret ei Deus in his firmam
devotionem. His laetus rex donis a sancto viro perceptis,
Deo gratias egit et sanctum celebravit continuo
jejunium, exspectans Dei et Domini nostri
Jesu Christi resurrectionem. Erat et hoc amatori
bonorum in religione pro suarum emundatione culparum
quod, a sancto Septuagesimo usque in pascha,
nulla usus culcita frequenter eum suscipiebat
ad jacendum fortissima terra, tendentem indesinenter
ad aethera. Prosit tamen pro his et aliis anima
ejus subscripta et brevis oratio: Priorum actuum
ejus maculas Deus tergat, oblivioni perpetuae tradat,
partem ei in resurrectione prima concedat qui
est resurrectio mortuorum Jesus Christus vivens et
regnans in saecula saeculorum.
Cordi meo quid dulcius, quid jucundius potest
jungi quam ut praeceptorem, adjutorem meum, in
omnibus Dei operibus collaudem? Redeo, redeo et,
sicut solebam in diebus quibus nos simul respiciebamus,
ejus mihi amabilem et desideratissimam
recipio bonitatem. Delector etiam in illa et experior
quid utilitatis mihi illa fuerit. In illa, ut meae est
recordationis, nil accipio, nil sentio quam ut bonus
filius de patre bono, amicus de amico, dilectus de
dilecto. Erubesco tamen valde in hujus admirabilis
viri operum bonorum narratione, cum in eo semper
floruerint quae sunt fixa summis coelorum, pro lucratione
animarum et corporum. Quempiam videns
desudare in Dei opere, hunc exhortabatur voce,
clanculo allevans munere, cujus erat donum promissis
pauperrimum, dato permaximum. In fundo
monasterii Floriacensis loci paterna imitabilis abbatis
mei Gauzlini jussione ecclesiam coepi aedificare,
modicam quidem, sed festivam; ad quam occurrebat
populus amore quorum erat sacranda condigna
benedictione. Licet esset imperfecta, quamvis
lignea, tamen promovit se rex vir coelestium
desideriorum a Vitriaco castro, desiderans eam
videre aspectu sanctissimo. Fuerat jam jussu domni
et amabilis Odolrici pontificis a venerabili Bituricensium
archiepiscopo Gauzlino benedicta, dante
eo in circuitu plenissime terram ipsi ecclesiae perutilem.
Intrans in ea rex et orans pallium quatuor
librarum super altare posuit; quod quia in honore
sanctorum Dionysii, Rustici et Eleutherii, consecratum
fuit, procul dubio ejus cordi ita insedit ut
suis piis aspicientibus oculis, post ad eum Parisius
me veniente, de reliquiis ipsorum martyrum, almi
scilicet Dionysii, | null | 0e63ccf3-691f-4d9f-84fb-88f3c0a1c653 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Rustici et Eleutherii, splendide
exornaret, intercessionibus ditaret. Protectionis eorum
dona haec sunt: De casula sancti Dionysii, dalmatica
sancti Rustici, casula sancti Eleutherii, de
vestimentis eorum sanguine aspersis, de carnium
eorum pulvere et funiculo triplici, quo fuit astrictus
Dionysius martyr Domini pretiosus. His et aliis
sanctorum pignoribus a rege amante Deum nobiliter
insignitus est locus. Susceptae sunt autem ipsae
sanctorum supra dictorum pretiosissimae reliquiae
in Floriaco monasterio a domno Gauzlino abbate,
in dando et accipiendo satis honorabili viro, die
Kalendarum Octobrium, quo celebris agitur in omnibus
saeculis sanctorum Germani, Remigii atque
Vedasti solemnitas confessorum. Sane peccatis
existentibus ipsa ecclesia post ignibus adusta,
iterum a me misero, auxiliatrice manu Domini operante,
sanctae Mariae matris Domini, Patris quoque
Benedicti et eorumdem sanctorum adjuvantibus meritis,
quae erat lignea facta est lapidea, quam magnae
bonitatis gloriosus episcopus Odolricus sua,
non alterius, ut prius, manu Domino Deo et suis
sanctis dedicari et consecrari voluit. Fecit ut decebat
talem virum. Quippe qui sic me protexit amore
omni quo advixit tempore, operante Dei virtute, ut
in his quaecunque volui nunquam ejus habuerim
nolle, sed semper quod est honestum et utile.
Haereditatem sanctorum sacerdotum, quam semper
hic sacerdos inclytus honore pontificatus consequi
desiderabat, hanc quaesumus ei tribuere dignetur
Pontifex summus, Deus et Dominus noster Jesus
Christus. Hujus peccata destruat, collocet in coelestibus,
jungat coelorum civibus Redemptor et Conditor,
et sanctarum animarum mitissimus liberator.
Intrantes hanc ecclesiam prae oculis habent subscriptos
versiculos, memoriam sancti Dionysii et
factoris loci retinentes, quos binis partibus divisos
agnoscunt altaria, quorum sunt honore sacrata.
Ad sinistram partem altaris sancti Dionysii hi
sunt:
#Ista Dionysius penetrantes limina sanctus,@#
#Auxilio sancto consociet Domino.@#
#Quem quicunque petis Dominum deposce tonantem,@#
#Quatenus Helgaudum servet amore suum.@#
#Cujus amor Christo sic sic venerabile templum@#
#Construxit Domino atque Dionysio.@#
Item ad dexteram:
#Est domus ista Deo sine fine dicata superno,@#
#Helgaudi studio consilioque boni.@#
#Hinc paradisiaci pulsatur janua regni:@#
#Hinc pia plebs Domino conjubilat supero.@#
#Intrantes pariter Christus conservet Jesus.@#
#Dicite, cuncti, voce fideli omne per aevum:@#
Sic fiat: Amen, amen, amen.
Hujus certe temporibus, cujus adjuvante Deo facta
describimus, fulsit in monasterio Floriacensi
loco celebri splendidus mundo Gauzlinus abbas merito,
sanctis Deo conjunctus operibus, pollens
scientia spiritali simul et humana. Inerant ejus
cordi Abonis magistri prolati sanctae Scripturae
flores boni, de quibus honestissime imbutus ita eructabat
omnibus, ut possent delectari in coelestibus.
In sanctis eleemosynis ita largissimus, ut ipse positus
in fortissimis frigoribus a se vestes pellium
abjiciens, pauperes Christi indueret, ut a remuneratore
bonorum praemium perciperet, de quo audiret: #Nudus fui, et vos operuistis me. Quod uni ex
minimis meis fecistis, mihi fecistis: Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab origine mundi
(Matth. XXV, 34-38)
@#.
Hunc perfectus rex ita suis affixit obtutibus, ut cum
prae caeteris diligens suis eum specialiter devinceceret
consiliis, quae ab eo probe probata, semper
ea habuit honesta, nunquam tamen injusta. In honoribus
saeculi eum honorans attribuit illi honores
non minimos, abbatiam S. Benedicti, quae est caput
totius ordinis monastici et episcopatum Bituricensem
sancti protomartyris Stephani, principatum
tenentis totius Aquitaniae, qui fuit et est honor et
decus Franciae. In quibus quae peccavit vera charitas
et eleemosyna, quae in eum floruerunt virtute
magna, perpetuae tradent oblivioni actione felicis
boni, quod habuit participatione summi boni. In
diebus quippe Septuagesimae residens rex illustris
Parisius civitate misit ad eum abbas humilis ex more
pro sacratissimi loci utilitate. Qui missi erant
his propriis appellabantur nominibus: Albericus
unus sacerdotii gloria decoratus, largifluae charitatis
vir; cui adjunctus Dei dono et excellentissimi
patris Gauzlini imperio, frater de nomine dictus
Helgaudus, quem iste princeps Dei affectu diligebat
paterno; tertium secum habentes in obsequio fraternitatis
laborantem, Hisembertum nomine, conversione
dignum factum monachum. Dies autem sanctae
Quadragesimae Pisciaco celebraturus, iter accelerat
nobiscum proficiscentibus ejus praeceptis imperialibus,
in quo erat rationem redditurus, de quibus
eum adieramus. Cum ecce venientes ad portum
Sequanae, qui dicitur Carolivenna, hoc est piscatoria, | null | 19b81e32-279c-4373-9a52-edeb8225518d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quae erat difficultate transmeabilis, jussione
ejus sancta soli naviculam intravimus, ipso aspiciente
et considerante quis finis non assumeret,
quos ad se venire alacres et incolumes exspectabat.
Affuit nobis miseris hujus intercessione regis, qui
laudatur, benedicitur et adoratur ubique Deus.
Navigantibus nobis et equos nostros juxta lintrem
frenis trahentibus, contigit unum sonipedem, indomitum
et nunquam talia id actum, in mediis fluctibus
duos in navi anteriores posuisse pedes; cujus
forti rabie navis periclitabatur, trahens nos jam in
profundum. Inclamans rex post Deum altissimum
cum suis et virtutes coelorum, dat voces immensas
ad coelum nostro pro periculo. Pronuntiat
grandi voce frena relinquere, et equos longe a navi
arceri. Ad cujus amabilem vocem laxatis frenis, ut
jusserat, et equi pedibus de navi ejectis, coepimus
ad littus evehi. Ipse quoque sanctum Dionysium
sanctumque Benedictum et omnes sanctos Dei in
adjutorium nostrum provocabat, lacrymis perfusus
oculis. Cujus precem audivit is qui est in saecula benedictus
Deus. Factum est ut voluit, et deducta navi
ad terram, suscepit nos per Dei gratiam incolumes,
qui eramus simul cum eo mirabilem Deum laudantes.
Ex quo facto habuit nos Deus omnipotens omni
tempore laudatores. Mansimus autem cum ipso Dei
viro illo in loco triduo, delectati dulci ejus colloquio,
sicut et aspectu jucundo. Cujus, quaesumus, sanctissimam
animam suo collocet in regno, qui eam redemit
sanguine pretioso!
Adhuc in majori quam ingressi sumus loco placet
ponere pedem, ad ejus gloriosum festinantes
transitum in describendo, quem laudibus veracissimis
et non falsis, apertis et non fictis, Domino nostro
audebimus commendare, sancti Spiritus virtute
ut mereatur evadere diem ultionis extremae, insignitus
signaculo Trinitatis sanctae. Sed quia adhuc
quaedam de ejus mira operatione, quae sunt verae
humilitati sociata, nos scripsimus et quae multis
prosunt et proderunt ad salutem, restat ut, his manifestatis,
non teneat nos otiosos ejus sanctissimus
obitus, qui dono Dei exstitit laudabilis et gloriosus.
Habens desiderium mori saeculo et vivere Christo
Deo, Rex strenuissimus eum, cui est omne quod est
et cui attribuimus omne quod scribimus, desiderans
videre, voluit terris habere socium, quem non
potest capere coelum. Proficiscente eo quadam Quadragesima
ad sanctos, Dei servitio sibi conjunctos,
adit, orat, honorat, aures eorum precibus humillimis
et salutaribus pulsat ut cum ipsis et sanctis omnibus
inveniri posset in Dei laudibus dignus. Laborabat
in hoc carnis et spiritus fortitudine, ut evinceret
Dei virtute. Intrans fines Bituricum suscipit
eum sanctus protomartyr Stephanus cum sancto
Maiolo meritis praecipuo, sancta Maria, cum celebri
Juliano martyre summo, iterum ipsa piissima virginum
virgo Maria, cum sancto Egidio confessore
magno. Inclytus vero Saturninus cum forti Vincentio,
dignus Antoninus cum Fidi martyre, sanctus
Domini Giraldus ipsum jam revertentem ad propria
sancto iterum reddit incolumem Stephano glorioso,
cum quo terris laetum deducens diem Palmarum,
properat Aurelianis, ibi in Pascha percepturus Auctorem
nostrae salutis. Quo itinere, multa ab eo
fuerunt dona sanctis data, a pauperibus vero ejus
manus nunquam fuit vacua. Nam ipsa terra multos
habens infirmos et praecipue leprosos, hos vir Dei
non abhorruit, quia in Scripturis sanctis legit Domiminum
Christum multoties in speciem leprosorum
hospitio susceptum. Ad hos avida mente properans
et intrans, manu propria dabat denariorum summam
et ore proprio figens eorum manibus oscula,
in omnibus Deum collaudabat, memor verborum
Domini dicentis: #Memento quia pulvis es et in pulverem
reverteris (Gen. XIII, 19)
@#. Caeteris autem mittebat
devote pro Dei omnipotentis amore, qui operatur
magna ubi est. Tantam quippe gratiam in
medendis corporibus perfecto viro contulit divina
virtus ut, sua piissima manu infirmis locum tangens
vulneris et illis imprimens signum sanctae crucis,
omnem auferret ab eis dolorem infirmitatis.
Charitatis integrae non immemor servus Dei considerabat
pretiosa Martyrii monachi facta, qui proprio
leprosum astringens vestimento illumque suo levans
humero, dum ei servitutis officia dare voluit, repente
ad aethera rediit et ei ascendens dixit Christus,
qui in specie leprosi fuerat susceptus: « Martyri,
tu me non erubuisti super terram, ego te non
erubescam super coelos. » Habeat hic, de quo loquimur,
praestante Deo, partem cum sancto Martyrio,
qui istis et aliis bonis operibus festinabat se
sociari Christo Deo.
In aedificationibus vero ecclesiarum Dei hic temporali
simul | null | c58e242a-308f-4a74-9da3-02c56aa355a0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et spiritali oleo inunctus rex, sanctae
benedictionis dono suam potentiam et voluntatem
adimplere desiderans et ad aeternae beatitudinis palmam
consequendam anhelans, inter alia cogitare
coepit et post cogitata ad effectum perducere, sancti
Dei, cujus sublimitatis, cujus meriti quave essent
honorandi et extollendi laude, de quibus nulla ei
cunctis temporibus loquendi laudandive fuit satietas.
Enimvero apparebit in his quae subter sunt adnexa,
descripta et superioribus juncta, quia omnia
semper fuerunt ei curae, scilicet quae sunt pudica,
quae sunt casta, quae sunt sancta, et quae habet
virgo vere mater Ecclesia sancta. Attamen nunquam
fuit illi Deus obliviosus. In ipsa autem civitate
Aurelianis aedificavit monasterium in honore sancti
Aniani, ut diximus; item, aliud in honore sanctae
Mariae matris Domini nostri Jesu Christi et S. Hilarii
confessoris summi. Sanctae itidem Mariae genitricis
Dei, cognomento Fabricatae. Fecit inibi et monasterium
sancti Vincentii martyris Christi; monasterium
S. Pauli apostoli, in Cantogilo villa; monasterium
S. Medardi, in Vitriaco castro; monasterium S. Leodegarii,
in silva Aquilina; monasterium sanctae Mariae
in Miliduno castro cum alia ecclesia; monasterium
S. Petri et S. Reguli, in civitate Silvanectensi;
monasterium sanctae Mariae in Stampensi castro; item
in ipso castro, ecclesiam unam, in palatio; in civitate
Parisius, ecclesiam in honore S. Nicolai pontificis
in palatio; monasterium S. Germani Antissiodorensis,
S. Michaelis ecclesiam, in silva cognominata
Bieria; item monasterium S. Germani Parisiacensis
cum ecclesia S. Vincentii, in silva cognominata Ledia;
in villa, quae dicitur Gomedus, ecclesiam in honore
S. Aniani; item in villa Faida, ecclesiam in
honore S. Aniani; monasterium sanctae Mariae, in
Pisciaco; monasterium S. Cassiani in Augustiduno.
Pro his omnibus et aliis innumerabilibus quae per
Domini virtutem operatus est bonis, oremus singuli,
oremus omnes et dicamus: « Deus, qui inter sanctissimos
reges famulum tuum Robertum regali fecisti
dignitate vigere, praesta, quaesumus, ut quorum
vicem ad horam gerebat in terris, intercedente gloriosa
Dei genitrice Maria cum omnibus sanctis,
eorum quoque perpetuo consortio laetetur in coelis.
Per eumdem Dominum nostrum. »
Ante suum sane sanctissimum obitum, qui tertio
decimo Kalendis Augusti exstitit, die passionis apostolorum
sanctorum Petri et Pauli, sol ad similitudinem
quartae lunae subtractis radiis fuscatus apparuit
in toto mundo, hora diei sexta pallescens super
homines. Quorum visus ita obnubilavit ut nullus
alium recognosceret, donec quoddam recognoscendi
transiret spatium. Quid autem portenderit, in proximo
patuit, cum nil nobis miserius aluit quam de
sua morte dolorem intolerabilem reliquerit. A die
enim S. Petri ad sui sanctissimi transitus diem
viginti et unus dies supputantur. In quibus diebus
sancta David canens meditabatur legem Domini die
ac nocte, ut procul dubio ei concordari queat illud
quod de sanctissimo Patre Benedicto specialiter dictum
est:
#Psalmicen assiduus nunquam dabat otia plectro,@#
#Sacra canens obiit psalmicen asiduus.@#
Cognoverat autem hic miles beatus tunc Dei servis
pacem esse liberam, quietem tranquillam, quando
de hujus mundi turbinibus abstracti ad sedem et securitatem
aeterni portus intrarent et absorpta morte
ad immortalitatem venirent. Festinabat enim supra
nominatis virtutibus de praesenti tristitia ad laetitiam
venire perennem. Dicebat illi perfectum esse
gaudium, qui elaboraret ut videre posset Christum
Deum. Exire ipse de hoc saeculo paratus, Dominum
Jesum suae salutis atque utilitatis magistrum semper
invocabat. Ad videndam regis aeterni insuperabilem
potentiam angelos, archangelos et omnes Dei
sanctos in auxilium suum venire voce, signis, indesinenter
orabat, muniens se semper in fronte et
oculis, naribus et labiis, gutture et auribus per signum
sanctae crucis, memoria Dominicae incarnationis,
nativitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis
et gratiae Spiritus sancti. Habuit hoc ex more
in vita, cui nunquam defuit voluntate aqua benedicta.
His vero aliisque refertus bonis virtutibus, sexagenarius,
ut credimus, opperiebat mortem intrepidus.
Et invalescente validae febris languore, petiit
viaticum salutare et salubre vivifici corporis et sanguinis
Domini nostri Jesu Christi. Sumpto eo et,
parvo intervallo facto, ad Regem regum et Dominum
dominorum demigrans, felix feliciter felicia promeruit
regna. Obdormivit autem, ut diximus, in Domino
decimo tertio Kal. Augusti, lucescente aurora
diei tertiae Sabbati, Miliduno castro; et Parisius deportatus
apud S | null | bd3647fe-1659-4075-8043-df2481152efa | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Dionysium juxta patrem suum sepelitur
ante altare sanctae Trinitatis. Fuerat ibi ingens
luctus, intolerabilis dolor, dum monachorum
ingemiscens turba pro absentia tanti Patris, clericorum
innumerabilis multitudo aerumnas suas ab
ipso sancto pie relevatas dolens, viduarum et orphanorum
infinitus numerus, beneficia ab eo percepta
deplorans, dabat voces ad coelum immensas. Una
pro certo omnium vox: « Rex magne, Deus bone,
ut quid nos interficis, cum nobis Patrem bonum
abstrahis, et tibi adjungis? » Pugnis enim pectora
percutientes ibant et revertebantur ad sancti tumulum,
repetentes jam dicti sermonis versiculum,
adjicientes ut misereretur ei Deus in bonum precibus
omnium sanctorum in saeculum sempiternum. In
cujus morte, heu! proh dolor! ingeminatis vocibus
acclamatum est: « Rotberto imperante et
regente, securi viximus, neminem timuimus. Patri
pio, patri senatus, patri omnium bonorum,
felix anima et salus, felix ad superna ascensus,
felix cum Christo rege regum per saecula cohabitatio. »
Hujus igitur mirabilis regis portio in coelesti regno
fuit Dominus Deus. Etenim narranda est. Fastigio
regni erectus in sublimi, hic humillimus vir Dei
abjecit a se jactantiam inhonestae mentis, quae sunt
honorum sublimia, mundi gloriam et in coelis suum
collocans thesaurum, propter hoc hujus portio factus
est Deus. Magnus apud Deum ejus thesaurus,
egregius sanctarum divitiarum cumulus, cubile requietionis
sanctae perpetuum, cujus est Deus propitiatio
qui fuit totius mundi liberatio. Inter alia
unum quiddam doloris nobis hoc affert quod talis ac
tantus vir sine titulo ornati lapidis, sine nomine,
sine litteris jacet, cujus in toto terrarum orbe gloria
et memoria in benedictione est. Proinde omni saeculo
profuit et proderit hujus serenissimi regis ratio,
cui indesinenter adhaesit ecclesiasticus et sibi
semper amabilis monasticus ordo. Hunc Christus
Deus bonum omnibus dederat patrem. Attamen libet
adnotare paucis in fine hujus Operis innumerosam
hujus mirabilis bonitatem regis. Sermocinans
quis cum eo non est laetificatus gaudio magno? Pacem
quis desiderans in ejus conspectu non abhorruit
iram? Vultus sui praesentiam aspiciens quis
non est oblitus dolos? Orationibus ejus quis monachorum
non habuit requiem et non est amatus, dilectus
et veneratus? Ejus sanctissima admonitione
quis clericorum non fuit amator castimoniae? Ipsius
amicabilia verba quibus non fuerunt medicamina?
Aspectus ejus quibus non profuit insipientibus, ut
virga? Oculos ejus humiles quis aspiciens non est meditatus
coelestia? Pauper et esuriens quis non satiatus
ab ejus recessit mensa? Mortuus quis suo termino
non ejus vestitus est vestimento? Hebes quis non
est ab eo factus sapiens? Viduae et pauperes, ad
exemplum bonae Dorcadis, non ab eo datas ostenderunt
vestes? (Act. IX, 39.) Omnis miserorum multitudo,
non eum patrem et nutricium inclamavit? Incidens
quis in peccatum, non hujus sanctae consolationis
habuit auxilium? Dormitans quis prae taedio
non est evigilatus a somno? Laudans quis Deum
hunc non habuit in exemplum? Eleemosynam quis
facere desiderans hunc non accipit imitatorem,
quasi alium Joannem? Joannem dico Alexandrinum
patriarcham qui pro ejus immensa, quae fuit super
miseros et pauperes misericordia, misericors dici et
esse meruit sua in vita simul et in omni terra.
Enimvero non fuit ei similis post sanctum David de
cunctis regibus terrae in sanctis virtutibus, humilitate,
misericordia, pietate et charitate, quae super
omnes est et sine qua nemo videbit Deum, quia semper
adhaesit Domino et non recessit a mandatis ejus
corde perfecto. Caetera, quae sunt de saeculi militiis,
hostibus devictis, honoribus virtute et ingenio acquisitis,
historiographis scribenda relinquimus. Qui si
fuerint et ea scriptitaverint, invenient in eis patrem
et filios bellis inclytos et insigni gloria gloriosos.
Jam nunc monachorum, clericorum, viduarum, orphanorum
et omnium pauperum Christi ex parte
habeas perpetuum vale, noster praecordialis amor
Rotberte, et profer preces pro servo propitiabili
Christo Deo, cui complacuisti laudabili vita et servitio
et per sanctarum virtutum merita promeruisti
coelestia regna. Annuat hoc Deus omnipotens qui
justificat impios, et vivificat mortuos, et sanctissimis
regibus ornat coelos, cujus regnum et
imperium permanet in saecula saeculorum.
PROOEMIUM.
#Vir Domini, sanctissimus Anianus, inter caetera
quae a Deo possedit in hoc saeculo, praecipuos et non
segnes ad regendum suum sanctum Dei locum habuit
Patres. Ex quibus unus benignissime effloruit, Leodebodus
nomine, sanctitate, scientia, | null | 3d97b13e-7b2e-48a0-86a1-3840f9842710 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
divitiis pollens
et gloria. Hic autem fuit temporibus Clotharii Francorum
regis, patris Dagoberti Senioris, et ejus in
diebus monasterii Sancti Aniani Pater est electus.
Sane mortuo Clothario et ejus filio Dagoberto, Clodoveus
inclytus ei successit in regno, justitiae et pietatis
amictus ornamento. Ad quem accedens memoratus
abbas facto et dicto impetravit vicum Floriacum
monachorum usibus praeparandum, dans pro eo agellum
Attiniacum cum cunctis sibi adjacentibus super
Axonam fluvium situm. Unde memor sui de his vestamentum
condidit, regia auctoritate munivit et eum in
archivo monasterii sancti Petri, quod ipse postea aedificavit,
custodiri fecit. In quo haeredes fecit Floriaci
fisci fratres Floriacenses ex toto, sicut et a rege eum
emerat corde devoto. Ubi quae et quanta regiae potestati
Jesu Christi, et domni Petri, et sancti Aniani
et Francorum regis Clodovei submiserit, subjecta declarat
epistola.@#
EXPLICIT PROOEMIUM.
INCIPIT TESTAMENTUM LEODEBODI ABBATIS.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Anno secundo regnante domno nostro Clodoveo
gloriosissimo rege, sub die V Kal. Junii, virtute et
firmissimo robore acquiritur ut agresti et doctae
menti testificatio suffragetur. Et quoniam ita est,
Dei protegente dextera, ego Leodebodus ista conscribo,
ac si indignus et peccator abba. Dum me
divina pietas basilicae domni Aniani, ubi ipse domnus
in corpore requiescit, abbatiae sublimatum honore
ejusdem loci custodem esse instituit, congruum
duxi et devotione plenissima mihi consensit voluntas,
ut de re proprietatis meae tam in ipsa basilica
quam et basilicae domnae Mariae, quam Joannes Floriacus
a novo quondam construxit, ubi venerabilis
vir Fulcaldus abba custos praeesse dignoscitur, seu
et in agro Floriaco, quem cum glorioso atque praecelso
domno Clodoveo rege et gloriosa domna uxore
ejus, Bathilde regina, visus sum de rebus meis propriis
commutasse, ubi pro salute regia, vel cuncto
populo exorandum, monasterium in honore sancti
Petri aedificare delibero, ubi jam dictus vir Dei,
sanctus videlicet praesul Anianus, condigne jacet tumulatus,
in quo monachi juxta regulam sanctissimi
Benedicti et domni Columbani consistere debeant,
singulariter de facultate proprietatis meae Christo
praesule conferre delibero. Domno igitur ante dictae
basilicae domni Aniani vel monachis ibidem deservientibus,
ubi ad praesens divinitate propitia funguntur
officio, et de jure meo in jus antedictae basilicae
a die praesenti transfundo portiones terrulae,
infra agrum Nogrometensem sitas, in territorio Biturico,
nuncupatas Litmaro et Mariniaco, quas de
Aviana et Prosperiana feminis per instrumenta
chartarum visus sum recepisse, cum domibus, aedificiis,
mancipiis, qui a me liberati non fuerint, vineis,
silvis, campis, pratis, pascuis, cum omni jure
et beneficio suo, vel omnigeno pecude ibidem residente,
sicut a me professum est; similiter portionem
meam, quae est infra agrum Littidum in Secalonia,
quam de Agana femina dato pretio per venditionis
titulum visus sum comparasse, cum domibus,
aedificiis, mancipiis, praeter quos ingenuos relaxavero,
vineis, silvis, campis, pratis, pascuis omnique
beneficio suo, sicut a me possessum est; itemque
et portionem meam quae est ad Vetulam casam,
quam de Abbone et filio suo Fraterno dato pretio
per venditionis titulum comparavi et quae per epistolas
donationis ad me pervenit, cum mansis, vineis,
campis, pratis, silvis, pascuis omnique genere
pecudum et beneficio suo, sicut a me possessum est;
simili modo et portionem meam, quae est in villa
Frietoni in Secalonia, sicut a me possessa est, cum
mansis, accolabus, silvis, pratis, campis, pascuis in
integrum, cum termino, vel omnigeno pecude ibidem
residente; simulque terras vel prata, quae ab
Albuna in pago Stampensi visus sum comparasse,
sicut a me possessum est in integrum.
Pari modo vasa dono argentea anacleta pensantia
libras VIII et uncias duas; duo sandalia ad missas,
et oralia ad mensam una cum cappis et omni apparatu,
et duo vela acu picta. Ista omnia, ut in potestate
et dominatione ipsius monasterii et monachorum
ibidem Deo servientium perenniter maneant,
integra devotione instituo. Simulque et quod in pago
Biturico, cognominato Monte, qui est juxta Carbrias
vico, portionem terrulae, quam de Domolo et
uxore sua Ingara, vel de pluribus hominibus visus
sum comparasse, dono; vel quodcunque ibidem per
donationis epistolam aut quolibet contractu ad me
pervenit. Seu et quod in | null | c06c72ae-f520-415a-8a9a-aedd3e809c49 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Bria, quae est super fluvium
Flironte, habeo, quae de pluribus hominibus
visus sum comparasse et ad ipsum montem subjungitur,
cum domibus, aedificiis, mancipiis, qui a me
liberati non fuerint, vineis, silvis, campis, pratis,
pascuis, cum omni jure et termino earum omnique
genere pecudum, sicut a me possessum est, dono.
Idemque et villam Camberon, quae est juxta terminum
Clariacense vel Ucello vico, quam de haeredibus
Mummoli dato pretio per venditionis titulum visus
sum comparasse, cum domibus, aedificiis, mancipiis,
qui a me liberati non fuerint, vineis, silvis, campis,
pratis, pascuis omnique genere pecudum, cum omni
jure et beneficio vel termino ad se pertinente, sicut
a me possessum est, dono sancto Petro Floriacensi.
Idemque et in Rausedone villa, quae est in pago
Magdunensi, quam de haeredibus Wagini dato pretio
comparavi, suprascripta pars ante dictae basilicae
domni Petri Floriacensis perpetuo jure atque proprietario,
ut possideat integra voluntate, decerno.
Idemque antedictae basilicae domnae Mariae portionem
meam, quae est juxta Columnae vicum, quartam
partem ex ipso agro Colommensi, cum mansis, accolabus,
campis cultis et incultis, cum omni genere
pecudum in integrum, sicut a me possessum est,
delego perpetualiter possidendum. Idemque in Simpliciacensi,
quod est in Secalonia, quod de homine
quodam, Aregisilo nomine, vel de aliis, dato pretio
per venditionis titulum visus sum comparasse, portionem
ipsam cum mansis, silvis, pratis, campis,
pascuis, vel omni genere pecudum et beneficio suo
sicut a me possessum est, basilicae domnae Mariae
tribuo, et ut in perpetuum possideat plenissima voluntate
exopto.
Pari modo et ad memoratum monasterium, quod
in honorem domni Petri, sicut praedictum est, in
agro Floriaco aedificare delibero, ubi monachi regulariter
consistere debeant, dono a praesenti fiscum
Floriacum, cum domibus, aedificiis, mancipiis, praeter
quos jugo servitutis non relaxavero, silvis, campis,
pratis, pascuis, vineis, aquis, aquarumve decursibus,
cum adjunctis et adjacentibus suis omnique genere
pecudum cum omni jure et termino suo, sicut acto
tempore ad fiscum fuit possessum vel ad nos pervenit.
Idemque in potestate Melliaco quod per venditioni,
titulum visus sum comparasse, cum domibus, aedificiis,
mancipiis, qui a me liberati non fuerint, cum
campis cultis et incultis, seu officina molendini, quod in
Malva in ipso territorio esse videtur, in integrum
cum termino suo et omi genere pecudum, sicut a me
possessum est, concedo; seu et quod de haeredibus
Pauloni negotiatoris quondam visus sum comparasse,
areas scilicet in oppido civitatis Aurelianensium,
cum domibus desuper positis, accolabus ibidem
residentibus, vel vineas ad oppidum ipsius civitatis
pertinentes, seu et locella villarum, cognominata
Curun, Canavarias, Simpliciaco et Caliace
ultra fluvium Ligeris, quod dato pretio anteacto
tempore visus sum comparasse. Unde et in judicio ante
virum apostolicum domnum Audoenum episcopum,
et illustrem virum Chrannulfum optimatem, vel reliquos
abbates convenit ut, ex omnibus tam in terris
quam in mancipiis, seu et vineis, medietatem exinde
pars basilicae domnae Mariae retineret, et aliam medietatem
in meo jure in integro deberem recipere.
Quam medietatem eorum judicio visus sum recepisse.
Ipsam enim in integrum ad memoratum monasterium
S. Petri Floriaco constructum delego perpetualiter
possidendam. Simulque et Asinarias villam,
quae est in valle, quae de ratione illustris viri
Trodovei per commutationis epistolas, quantum
textus earum declarat, ad me pervenit, dum ego
e contra portionem illam, quae est in Suncanto, vel
Warentias, quod de Machilde femina quondam dato
pretio per venditionis titulum comparavi; et hoc ad
vicem memorati Trodovei dedisse visus fui in ipsa
villa Asinarias, pars memorati monasterii domni
Petri, quod est Floriaco constructum, in integrum
absque cujuslibet impedimento, cum omni jure et
termino, sicut a me possessum est, omneque genus
pecudum ibidem residens recipiat possidendum.
Areas vero infra muros Aurelianis, quas de Cronulfo
clerico dato pretio per venditionis titulum visus
sum comparasse, ubi Leobastus accola commanere
videtur, ad praedictum monasterium domni Petri,
vel monachis ibidem degentibus, integra voluntate
dare decerno. Similiter et caballos XXX bonos,
greges equinos X cum emissariis eorum, boum
greges XX, vaccarum V, armentorum X.
Argentum, | null | 0708e8e9-e3cd-4824-9e0e-6a220f845d40 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.