Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
aut profanatam
reconciliare? Sed nec oratorii quidem domum
vobis aedificare, nisi per episcopum licet. Positi
namque estis omnino sub potestate ipsius, qui, ut
ait Hieronymus, potestatem habet peccantem monachum
tradere Satanae in interitum carnis. Sed ne
parva auctoritate fretus haec dicere videar, testem
mihi allego magnam synodum Chalcedonensem duodetriginta
episcoporum sub papa Leone sub Martiano
principe celebratam, in qua Eutyches abbas
Constantinopolitanus condemnatus est. In qua etiam
de supradictis causis sancitum est: Placuit neminem
aut aedificare, aut constituere monasterii domum
sine conscientia ipsius civitatis episcopi: eos vero
qui per singulas civitates seu possessiones in monasteriis
sunt, subjectos esse debere episcopo, et quieti
operam dare, atque observare jejunia et orationes
in locis in quibus semel Deo se devoverunt permanentes:
et neque communicare, ecclesiasticas saeculares
aliquas attrectare actiones, relinquentes propria
monasteria, nisi forte jubeantur propter urgentes
necessitates ab ipsius civitatis episcopo. Item in
eadem: Jubemus monasteriis aut martyriis constitutis,
ut in potestate sint ejus qui in ea est civitate
episcopus secundum traditionem sanctorum
Patrum, ne per praesumptionem recedant a suo episcopo.
Eos vero qui ausi fuerint rescindere hujus
modi institutionem, quocunque modo, vel si noluerint
subjacere proprio episcopo: si quidem fuerint
clerici personarum ordinatione subjaceant condemnationibus
canonum: si vero laici vel monachi
fuerint, communione priventur. Poteram alia multa
de legibus divinis huic rationi firmamenta subnectere,
sed brevem me scribere memini. Et, ut ait
Isidorus, sicut militi illa arma sufficiunt, quae ferre
ad tempus congruenter potest, sic nobis de multis
sententiis paucae, prout tempus exegerit. Nunc vobis
charitative volo suadere ut sano consilio praebeatis
assensum; ad subjectionem episcopi vestri simpliciter
redeatis. De praeterita culpa requiratis veniam;
de futura assumatis cautelam, ut et vobis fiat quies
de obedientia, et nobis de vestra quiete laetitia. Alioquin
pro certo sciatis quia si, quod absit! in contumacia
contra illum manseritis, in proximo conventu
episcoporum grave dispendium incurretis.
Valete.
EPISTOLA XCII [ #olim.@# XCII]. (Anno 1025)
#Regi sacerdos, domino fidelis,@# ROBERTO FULBERTUS.
Ut vobis proximo Sabbato Turonis occurrerem,
quia sero commonitorium accepi, non parui. Si quae
aliae causae sunt tacentur ad praesens, quia minus
vos tacitae quam expositae laedunt. Vale nunc et
semper
EPISTOLA XCIII [ #olim@# XCVI]. (Circa annum 1025.)
#Odonis comitis ad Robertum Francorum regem.@#
(Vide infra in ROBERTO rege.)
EPISTOLA XCIV [ #olim@# XCIX]. (Circa annum 1025.)
FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus,@# FULCONI #comiti salutem.@#
Doleo super te, nobilis homo, cum te audio errare
et periclitari. Errare dico, quod cum debeas Deum
timere, sanctos honorare, Ecclesiam defendere,
contemnis Deum, sanctos inhonoras, res Ecclesiae
invadis et aufers: periclitari, quoniam qui talia
agunt, non habent partem in regno Dei. Propter haec
peccata monuit archiepiscopus Turonensis omnes
episcopos nostros, et inter alios me pusillum, ut te
excommunicaremus. Sed ego censui pium esse, ut te
prius monerem: et deprecor, ut habeas misericordiam
de anima tua, placans Deum. Jam enim prope
est tuus finis. Festina igitur, quaeso, reconciliari
Christo Salvatori nostro; quia non est salus homini
nisi per ipsum. Tene in memoria verbum hoc: Qui
confitendo et poenitendo finem facit peccatis suis,
antequam moriatur, finem habebit in altero saeculo
poena ipsius; et qui peccatis mortalibus poenitendo
non facit finem, poena ipsius erit sine fine. Evigila
igitur propter temetipsum, sicut homo in proximo
moriturus: et reconciliare Christo, ne moriaris
apostolica auctoritate damnatus. Vale et remanda
mihi velociter atque veraciter voluntatem tuam.
EPISTOLA XCV [ #olim@# C] (Circa an. eumd.)
FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus comiti@#
FULCONI #commonitorium salutis.@#
Tam horrendo facinore praesentiam domini regis
qui dedecoravere satellites, ut mundani judices asserant
capitale te quoque reum majestatis, qui eis
postea patrocinium tuum et receptacula praebuisti.
Proinde rogabatur a multis, ut die sacro Pentecostes,
et te et illos excommunicaremus. Sed nos
tuae providentes saluti, trium hebdomadarum ab
ipso die petivimus inducias, ut litteris te convenire
possemus. Talem etiam a rege conditionem impetravimus,
si veneris in judicium, ut non super vitas,
aut | null | 5bf0c4f0-0507-4e2b-9565-aec419a9f555 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
super membra, sed super facultates ultio reflectatur.
Unde te commonemus, ut ante praescriptum
terminum auctores tanti sceleris aut in judicium
adducas, aut propter honorem regis repudies:
temetipsum deinde, sicut per abbatem sancti Albini
promisisti, expurges, et humili satisfactione regis
animum places. Quod si reos ipsos nec ad justitiam
ducere, nec propter seniorem tuum repudiare volueris,
Christianam communionem nobiscum ulterius
non habebis. Vigila ergo sicut pro temetipso, et
quid habeas animi cito mihi remanda. Optimam
partem consilii det tibi Deus eligere.
EPISTOLA XCVI [ #olim@# XI]. (Circa annum 1026.)
#Venerando Parisiorum antistiti@# FRANCONI, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensis episcopus, totius prosperitatis
munus.@#
Laudunensem illam sacrilegam, res Ecclesiae vestrae
diripientem, propter has causas excommunicare
distulimus: Primo, quia defuit qui ipsi ferre auderet
nostram excommunicationem. Deinde quia parum
vobis aut nihil fortassis prodesset, si illa nesciens
excommunicaretur in Ecclesia nostra. Tertio, quia exspectavimus
ut in conventu nostrorum comprovincialium
episcoporum utilius hoc fieret. Quod etiam adhuc
spectandum vobis videtur, si animi vestri serenitas
acquiescat. De Lisiardo autem archidiacono
vestro, quem scripsistis in vos superbum ac rebellem
esse, non opus est nos consulere, cum optime noverit
prudentia vestra quid de hujusmodi lex divina sentiat,
neque nos oporteat quemquam absentem, et causa
indiscussa, judicare. Volumus autem vos scire quod
Adeoldus noster de Novigento, cui anathematis sententiam
intentatis, propter querelam quam habent
contra eum monachi sancti Dionysii, dicit se paratum
esse ad justificandum in audientia vestra, atque nostra.
Proinde si litem hanc cito justoque fine determinare
vultis, constituite diem, quo vobis et monachis sancti
Dionysii apud sanctum Arnulphum occurrere valeamus,
qui locus vobis ad conveniendum opportunior
esse videtur. Valete.
EPISTOLA XCVII [ #olim.@# XXXIV]. (Circa annum 1026)
LEUTHERICUS #Senonensium archiepiscopus et@# FULBERTUS #Carnotensium episcopus clero sanctae Parisiensis
Ecclesiae temperantiam in prosperis, fortitudinem
in adversis, charitatem ubique.@#
Audivimus, charissimi, famam injuriarum quas
patitur episcopus vester, et corde compatimur: vos
quoque illas ita sentire credimus, sicut fideles filios,
et bono capiti bene cohaerentia membra. Sed miramur
quare in tanto moerore constituti, nec ad nos
petendae consolationis causa venistis, nec saltem litteras
direxistis. Nam neque plaga vestra tanta est,
ut invenire nequeat consolationis remedium, neque
verus medicus ille dereliquit Ecclesiam, qui se nobis
omnibus diebus usque ad consummationem saeculi
promisit adfuturum. Miramur iterum cur impios homines,
qui divinis sanctionibus adversantur et in
vestrum pastorem contumaces existunt, in communionem
recipitis contra canonicam regulam, quam
vobis ignorare nefas est et periculosum solvere. Quod
si putatis eos tandiu vobis in communione habendos,
quousque ab episcopo vestro palam excommunicentur,
corrigit hanc aestimationem Petrus apostolus
in sermone habito ad Romanos de ordinatione Clementis
his verbis: « Quaedam, inquit, fratres,
ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt quae
vester episcopus propter insidias malorum hominum
non posset evidentius et manifestius proloqui? verbi
gratia, si inimicus est alicui pro actibus suis, vos
nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, sed prudenter
observare debetis, et voluntati ejus absque commonitione
obsecundare, et avertere vos ab eo cui ipsum
sentitis adversum. » Haec et plura hujusmodi beatus
Petrus in praedicto sermone. Nos autem, fratres,
dum talia vobis proponimus, nolite aestimare, absit
enim! ut sinistrum aliquid de vobis suspicemur, sed
officium nostrum facimus cum aut vos aut alios
fratres nostros ad cautelae vigilantiam excitamus.
Non enim sine causa scriptum est propheticum illud
de pennatis animalibus, quae se invicem alarum
commotione contingunt. Unde nos quoque invicem
nobis rependi postulantes, agili penna exhortationis
vos ad hoc excitare cupimus, ut sitis in lege Domini
studiosi ad obedientiam et suffragium vestri pastoris
pro amore devoti; ad resistendum vero adversariis
ejus sagaciter instructi, fideliter animati. Inter quos
videlicet adversarios unus est nomine Lisiardus
olim quidem archidiaconus: qui cum esse deberet
oculus episcopi sui, dispensator pauperum, catechizator
insipientium, apostatavit ab omnibus his, et
factus est episcopo suo quasi clavus in oculum, praedo
pauperibus, dux erroris insipientibus: quia superba
et contumeliosa maledicta in episcopum suum
jaculans, serenitatem speculationis ejus turbat, decimas
et oblationes altarium, stipem videlicet pauperum,
suo episcopo inconsulto, saeculari militiae | null | 80b91e78-f15d-45fb-82cc-6723ee6fd2d7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tradit.
Et cum talia facit, dat insipientibus erroris et
perditionis exemplum, quibus impendere debuerat
verae scientiae catechismum. Quid dicemus de juramento
fidelitatis, quod ita contaminat, ut episcopo
suo non corde, nec verbo, nec opere fidelis existat?
Non autem temere de corde ipsius judicamus, cum
veraciter in sacro poemate dictum est:
Ex operum specie clarescunt intima cordis
is itaque pro contumacia sua qua poena dignus
sit, si ruina angeli non sufficit ad exemplum, contumacis
Core manifestat interitus. Pro perfidia vero
sua et contumeliosa maledictione, quid meruerit,
suspendium Judae, et sororis Aaron lepra testatur.
O hominem infelicem nimium, cui tam horrenda
tempestas divinae ultionis incumbit! Condemnat illum
Testamentum Vetus his verbis: #Qui maledixerit
patri, morte moriatur (Exod. XXI, 17)
@#. Condemnat
illum lex Christianorum judicum hac sententia:
Si quis episcopo aliquam injuriam, aut injustam
dehonorationem fecerit, de vita componat, et omnia
quae habere visus fuerit, Ecclesiae cui praeesse dignoscitur,
integerrime socientur. Excommunicat
illum Gangrense concilium c. 7 et 8; degradat illum
Carthaginense concilium cap. 57, sed et alia plura.
Quapropter et nos a sanctorum Patrum sententia
discrepare nolentes, consequenter illum a communione
separamus, quantum nostrae potestati conceditur,
donec resipiscat et episcopo suo digne humiliatus
satisfaciat: et nisi cito resipiscens ad
satisfactionem venerit, in plenaria synodo perpetuo
anathemate feriatur. Mandamus autem vobis ut ipsi
Lisiardo has litteras ostendatis, ut tam horrenda
pericula, vel graviter admonitus exire meminerit.
Patet enim adhuc evadendi locus, dicente Domino
per Ezechielem: #Si impius egerit poenitentiam ab
omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit
universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam,
vita vivet, et non morietur (Ezech. XVIII, 21)
@#. Et per
Joannem: #Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis,
et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem
Jesum justum, ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1)
@#.
Et ipse Dominus ait: #Gaudium est
angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente,
quam super nonaginta novem justis, qui non indigent
poenitentia (Luc. XV. 10)
@#. Certum enim habet catholica
fides, ut verbis beati Fulgentii utar, quia quocunque
tempore homo egerit poenitentiam, quamlibet
annosus, si toto corde renuntiaverit peccatis praeteritis,
et pro eis in conspectu Dei non solnm corporis
sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum
operum maculas bonis operibus diluere curaverit,
omnium peccatorum indulgentiam mox habebit.
Verum, ut ait Pater Augustinus, qui veniam poenitenti
promisit, dissimulanti diem crastinum non
spopondit. Rogamus etiam, fratres, ut domnum F.
venerabilem episcopum vice nostra salutare et confortare
memineritis; certo scientes sua tristia nostra
esse, nostra prospera sua. Valete cum ipso.
EPISTOLA XCVIII [ #olim@# XXXV]. (Circa an. eumd.) #Dilecto Patri et coepiscopo suo@# G., FULBERTUS #vivere, et valere.@#
Vester clericus propinquus noster F. ad nos veniens
eo se gratiosiorem exhibuit, quo de vobis
bene per omnia nuntiavit. Unde nunc illum salutationis
gerulum facientes, et claritati vestrae comparati
munusculis exorare volumus, si non est importunum,
ut eam gratiam sibi sentiat prodesse, quam
apud vos jamdudum nos credimus habuisse. Vale.
EPISTOLA XCIX [ #olim@# XXXVI]. (Circa an. eumd.)
#Charo Patri et coepiscopo suo@# GUIDONI, FULBERTUS.
Si diacono qui se presbyterum simulavit, missamque
celebrare praesumpsit, modum poenitentiae
in divinis legibus proprie statutum non invenimus,
per ratiocinationem similium sic aestimare possumus.
Core, Dathan et Abiron judicio Dei condemnati, et
horribili morte mulctati sunt, eo quod Aaron sacerdoti
se comparare ejusque officium usurpare praesumpserunt.
Hic autem levita more illorum illicite
sibi sacerdotium usurpavit. Quis ergo in isto dubitet
esse mortale commissum, qui in illis Deo judice
videt morte punitum? At quia jam Salvator noster,
qui venit salvare quod perierat, non vult mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat, clementer
agitur ut degradentur hujusmodi, et inter laicos
poenitentiam agant. Sed ne nimis austeritatem veteris
legis haec ratiocinatio sapere videatur, proponamus
et nova. Legitur in quodam capitulo: Statutum
saepissime et inhibitum est, ut missarum
celebrationes | null | 195dd4e6-7a39-4586-814f-2465dd8a0d29 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in locis incongruentibus omnino non
fiant. Et quibusdam interpositis sequitur: Quia
sicut non est concessum, ut alii missam cantent et
sacrificia consecrent, quam illi qui ad hoc ab episcopis
sunt consecrati: ita non est licitum ut in aliis
domibus, vel altaribus, aut locis missas celebrare
praesumant, quam ab episcopis consecratis etc. In
fine capituli: Si quis ergo post tot prohibitiones haec
decreta apostolica, et synodali auctoritate renovata
temerare praesumpserit, gradus sui periculo subjacebit.
Videmus ergo capitulum novae legis vetustae
congruere, nec opus est amplius quid de illo diacono
faciendum sit dubitare. Est enim procul dubio extra
chorum deponendus, poenitentia plectendus. Quod
si de longitudine poenitentiae quaestio fiat, meminisse
debemus illius sententiae, quae ad hanc quaestionem
respondet hoc modo: Mensuram temporis in agenda
poenitentia idcirco non satis attente praefigunt canones
pro unoquoque crimine, sed magis in arbitrio
antistitis statuendum relinquunt, quia apud Dominum
non tantum valet mensura temporis, quam doloris;
nec abstinentia tantum ciborum, sed mortificatio
potius vitiorum. In vestra ergo manu situm est,
poenitentiam ejus vel breviare, vel protelare, juxta
quod eum in poenitendo diligentem, seu negligentem
videritis. Valeat sanctitas vestra.
EPISTOLA C [ #olim@# LXXXIX]. Circa annum 1026.)
#Dilectissimo domino regique@# ROBERTO, FULBERTUS #humilis
episcopus humilitatem in prosperis, fiduciam
in adversis.@#
De Lisiardo clerico, qui Meldensis episcopii res
odiosa importunitate pervasit, tale consilium damus:
Praecipite archiepiscopo Senonensi, ut vel episcopium
ipse visitet, vestraeque et suae ditioni revocet,
ut dignum est; vel, si id facere prohibeatur, mandet
praedicto L. per litteras ex sua et nostra, suorum
videlicet suffraganeorum parte conscriptas, ut cedat
loco et rebus stulte pervasis, et de praesumptione
sua nobis satisfacere studeat ante proximam festivitatem
sancti Petri apostolorum principis. Quod si
facere neglexerit, ex tunc in antea a nobis omnibus
excommunicatus sit. Valete.
EPISTOLA CI [ #olim.@# XCI]. (Circa annum 1026.)
#Serenissimo regi Francorum@# ROBERTO FULBERTUS #humilis Carnotensium episcopus, quod decet et
prodest.@#
Gratulor tibi, domine mi, quod fonte bonitatis, ut
semper irrigans, negotium Dei mandasti mihi tractare
ut expedit. Talia denique te regem praecipere
decus est, subditosque tibi capescere tutum. Sed
illud miror, quod Odonem comitem in mea deliberatione
vel posuisse vel positurum esse dixisti, quid
facere debeat de receptione Meldensis episcopi, cum
abhinc anno fere dimidio nec ipsum viderim, nec de
tali negotio legationem ejus acceperim. Attamen si
aspirante Deo ad nos venire et consiliis meis acquiescere
voluerit, desinet procul dubio praedictam Ecclesiam
lacerando divinam ultionem in se provocare,
tuisque sacris ordinationibus contraire. Vale.
EPISTOLA CII [ #olim@# LX]. (Anno 1027.)
#Venerabili patri et coepiscopo suo@# G. FULBERTUS.
Ad benedictionem Henrici regiae prolis voto
quidem rapior, sed adversa me corporis valetudo
retardat. Tentarem tamen utcunque moderatis
equitationibus eo pervenire, si non abstorreret saevitia
matris ejus, cui satis creditur cum mala promittit,
fidem facientibus gestis ejus. Qua difficultate
prohibitus, rogo vestram charitatem, dilectissime,
ut vice mea suadeatis domno archiepiscopo Remensi
caeterisque primoribus, ne qua occasione differant
benedictionem juvenis supradicti. Spero enim illum
Deo, et bonis hominibus placiturum. Vale.
EPISTOLA CIII [ #olim.@# LXV]. (Anno 1027.)
#Dilectissimo coepiscopo suo@# ODOLRICO FULBERTUS, #ex
animo quidquid verus amicus.@#
Primum gratias ago, charissime, quod nobis ad
concilium et comitatum et obsequium pollicemini.
Quod dum facitis, ingenita benignitate vestra multum
nos hilaratis: et nobis quidem desiderium
esset memorato concilio interesse, sicut etiam venerabili
archiepiscopo nostro Leutherico in audientia
vestra nos dixisse meminimus, sed difficultates ex
malitia hujus temporis obortae non sinunt. Quod
etiam vos illi notum facere precamur, ne sit nostra
exspectatione suspensus. Caeterum exoptabilis colloquii
vestri opportunitatem in praesens non habemus,
nisi forte vobis Novigentum placuerit propinquare.
Vale.
EPISTOLA CIV [ #olim@# LXVI]. (Circa annum 1027.)
#Dilecto suo@# O. FULBERTUS.
Quod vobis olim, charissime, per veredarium vestrum
litteras non remisi, id causae fuit quia vos
quamprimum visere destinabam, idque etsi diu distuli,
desiderare non destiti. Sed interim vos scire
volo quod utique velle | null | 066e22c2-51e5-4cfa-9260-731646d4a8df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
scio: me scilicet ad praesens
Dei gratia bene valere vestris obsequiis spiritualiter
instantem corporaliter apparatum, sicut nemo fidelius,
excepto illo sancto monachorum archangelo
Odilone, cui me in nullo comparare praesumo. Cujus
etiam charitas si qualiter afficiat animam tuam
aggrediar dicere, deficit, ne rem inenarrabilem videar
velle narrare. Plura me scribere prohibuit tam
multiplex negotiorum occupatio, quam etiam legatus
morarum impatiens. Sed hoc unum tandem apud
vestram benignitatem deprecor, ut cum nostrum
archangelum vice nostra salutaveritis, cum simplicitate
monastica hilaritatem angelicam quae vobis
praesto est induatis. Valete prospere in virtute Dei.
EPISTOLA CV [ #olim@# LXVII]. (Circa annum 1027.)
#Venerabili Patri suo@# ODILONI, FULBERTUS #sacerdos
non meriti confidentia, sed pietatis affectu, praesumptum
orationis suffragium.@#
Magnum mihi desiderium fuit, et adhuc quidem
est ad vos veniendi, sed obortae nuper in nostro
episcopatu dissensionum causae propositum iter
omittere coegerunt. Quod vobis quamprimum his
pauculis apicibus significare curavi, ne sublimitas
vestra sit ad praesens de meae pusillitatis exspectatione
suspensa. Veniam autem aliquando si licuerit
ad vos, quos vere inhabitat Spiritus sanctus, consilium
divini oraculi petiturus. Valete in Domino semper,
iterum dico valete.
EPISTOLA CVI [ #olim@# LXVIII]. (Circa annum 1027.)
#Prudenter et praeclare magnifico Patri@# O. FULBERTUS #suus.@#
Ut ab alio liberaliter acceptus, sic nunc quas opere
nequeo, affectu saltem gratias recompenso. Tali
enim apparatu in epistola tua dignatus sum, quali
non festivior exspectetur in ferculo Salomonis inter
organa vatum, et ardentes cincendelas virginum.
Angelicum mihi manna posuisti non sine mystica
dape columbarum ac turturum. Propinabas interea
charitatis nectar. Quo inhianter hausto et ad cordis
interiora transmisso, si non prophetice ut David verbum
bonum, panegyrice tamen ut fit, et imprecatorie
sicut filio refocillatus Israel, tibi Patri filius
eructare gaudebam. Paterna deinde cura significasti
te meae valetudinis habitum sagaciter explorasse,
atque ubi vitalis calor aliquod in me dabat sospitatis
indicium gratulari, dolere morbi signum et formidare
periculum. Nec vero tandem benignitas tua
plagam meam relinquere passa est suae curationis
exsortem, quin arte divina mirabiliter usus liquorem
quemdam instar vini Samii prius infudisti, qui
indigestum humorem excoqueret, dehinc alterum
olivo persimilem, quo totus omnino tumor atque
dolor mitigatus abscederet. Nunc ergo tua curatus
industria, tuis epulis recreatus, dignum duco ut omnes
meae vires tuae voluntatis semper adminiculentur
effectui. Nec aliquatenus a tua sententia discrepatum
ire statuo, quae te cum Domino quantum homini
datur, idem velle atque nolle confido. Decet
itaque, Pater, ut tu quoque vicissim me tuum servulum
de te pendentem, teque non sine magna fiducia
respectantem, sacris intercessionibus adjuves.
Sum enim valde miserabilis homo, qui cum ad propriam
non sufficerem, ad publicam curam nescio
qua seu ratione, seu temeritate perductus sum, idque
certe est neque dissimules, quod te specialiter
mihi facit consilii atque auxilii debitorem qui te
suasore non desero hunc laborem. Vale.
EPISTOLA CVII [ #olim@# LXIX].
#Sanctissimo atque dilectissimo Patri@# O., FULBERTUS #humilis sacerdos, orationis suffragium.@#
Volebam vobis occurrere, Pater, ut mandavi per
R. diaconem meum: sed domestici mei novo quodam
rumore permoti, nec me iter ad praesens agere,
nec se itineris mei fore comites acquiescunt, donec
tutius id fieri posse perpendant.
EPISTOLA CVIII. [ #olim@# LXXXXVI]. (Anno 1027.)
#Regi sacerdos@# ROBERTO, FULBERTUS, #fidelis et pronus.@#
Accepta legatione vestra per R. sanctae Crucis
oeconomum destinatum, peregrinationem iterum
intermisi. Nunc quid me velit serenitas tua colloquio
magis, si fieri possit, quam legatis aut litteris cupiam
edoceri. Venirem autem ipse protinus ad vos
hujus rei gratia, si commode possem, sed venire in
armis sacrum tempus abnuit ac religio nostri ordinis.
Venire inermes, longa via interminatur, ac malitia
saecularis. Est enim mihi O. coluber in via,
R. cerastes in semita. Caeterum ex arbitrio vestro
pendeat, amodo quo pacto voluntatem vestram mihi
placeat indicare, quoniam apud me definitum voluntati
vestrae, quae vobis non noceat, convenire.
Valete regaliter.
EPISTOLA CIX [ #olim@# CVI]. (Circa annum 1027.)
#Dilectissimo domino suo@# FULBERTO #episcopo@# | null | 6098f23f-a4bf-4d35-a4e5-bf5174c24dc9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
H., #ejus
fidelis juxta Domini praeceptum, serpentinam prudentiam
columbina simplicitate praeditam.@#
Quod tuo, beatissime Pater, aliorumque multorum
relatu perceperam, id ipsum nuper, domino Berardo
Suessionis episcopo referente, cognovi: scilicet incurrisse
te gravissimum reginae odium faventem potius
marito suo, de constituendo rege majore filio,
quem dicunt simulatorem esse, segnem, mollem, in
negligendo jure patrissaturum, fratri suo juniori
attribuentes his contraria. Te quoque plurimi episcoporum
mordent clanculum vel ab eis ac caeteris
quasi quintum malleum a quatuor Pythagoricis pro
hac causa dissonantem. Unde quantum ex verbis
supradicti praesulis adverti, sententiam coepiscoporum
tuorum Francigenarum super hoc agendum negotium
intimare tibi non me piguit; ut si forte sanior
est, ei ne refrageris, et a periculo tibi caveas.
Est autem haec eorum ad componendam utrinque
litem sententia: patre vivente nullum regem sibi
creari; quod si acrius institerit in vita patris hoc
fieri, quem meliorem senserit, ad regem debere sublimari.
Videris, Pater prudentissime, ne sis plus
aequo justus, nec a sanctis consacerdotibus tuis perperam
dissideas.
Insani nomen sanus feret, aequus iniqui,
Ultra quam satis est, virtutem si petat ipsam.
Invidiam nimio cultu vitare memento
Quae si non laedit, tamen hanc sufferre molestum est.
Adsit tibi in omnibus magni consilii angelus.
Mihi quoque tribuat videre faciem tuam desideratissimam.
Si quid forte insolenti susurro tecum ago,
facilem, quaeso, apud te veniae locum obtineam, cum
magis ex prompta fidelitate quam improba temeritate
peccaverim.
EPISTOLA CX [ #olim@# CVII]. (Circa annum 1027.)
Certum est omnibus qui fundamenta catholicae
puritatis noverunt, totius Ecclesiae soliditatem in
pace consistere, et signum Christi discipulatus in
dilectione. Nam sicut in Evangelio Dominum dixisse
legimus: #Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27)
@#;
et iterum: #In hoc cognoscent
omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis
ad invicem (Joan. XIII, 35)
@#; liquet ergo neminem
fore Christi discipulum, nisi signo dilectionis ac pacis
fuerit insignitus. Hoc vero signaculum non adipiscitur,
nisi ab iis in quibus fuerit unitas voluntatum.
Unitas autem voluntatum inveniri non potest,
nisi in his qui suum velle et nolle in unius praepositi
judicio constituunt. Unde et auctor pacis nullum ordinem
in Ecclesia sine praelati regimine relinquens,
pro certo insinuat nulla alia ratione fragilitatem
humanae labilitatis ad unitatem spiritus posse redigi,
sive in pace conservari. Quare nos pauci fratres in
coenobio, cui Cella Boboni nomen, et Deo pro posse
famulantes, quia vinculum pacis et signaculum Christianae
disciplinae dilectionem per unitatem cordis
vel animae possidere cupimus, post obitum domini
Garini abbatis viri religiosi elegimus fratrem quemdam
morum probitate ornatum Bernardum, quem
nobis vice Patris praeesse volumus; et in definitione
ejus sententiarum nostrarum uniri diversitatem, ne
diversa sentientes, a Christi doctrina inveniamur
extranei. Facta est autem electio ista consilio atque
auctoritate domni abbatis Majoris Monasterii post
excessum gloriosi principis Odonis, a quo hujus rei
curam susceperat. Qui hoc in conventu monachorum
ritu celebri peracto, obtulit etiam fratrem praedictum
nobilissimae H. comitissae, sub cujus ditione locus
ipse consistit, et Stephano comiti ejus filio, a quibus
donum rerum temporalium ad idem pertinentium
coenobium suscepit. Dehinc vero statuit eum venerabili
Mainardo, Trecassinorum praesuli, cujus ecclesiastica
auctoritate electionem hujusmodi corroborari
oportuit atque ab ipso animarum curam suscipi,
nec non abbatis benedictionem secundum institutionem
Patrum celebrari. Quod ipse benignissime
annuit, et omnia, prout mos expostulat ecclesiasticus,
utpote vir prudentissimus atque eruditione clarus,
complevit.
EPISTOLA CXI [ #olim@# CVIII.] (Circa annum 1027.)
#Odilonis Cluniacensis abbatis ad Fulbertum.@#
(Vide Patrologiae tom. CXLII, inter epistolas S. Odilonis.)
EPISTOLA CXII. FULBERTI CARNOTENSIS EPISCOPI AD HILDEGARIUM. #De episcopis ad bella procedentibus.@# (MARTENE, #Thesaurus Anecdotorum,@# tom. I, col. 150, ex. ms. S. Remigii Remensis.)
FULBERTUS, Carnotensium episcopus humilis, HILDEGARIO
fratri salutem.
Decreveram quidem tibi, licet saepius petenti, nequaquam
scribere, non quod dilectioni tuae quidquam
vel cum meo pudore negare debuerim, imo
nec debeam; sed quod consultius arbitrabar linguae
januam obserare, quam ea in lucem proferre quae
incurrant multorum offensam. Idcirco hactenus
apud | null | 97db428e-c0d4-469e-9092-c12a4ee151b2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
te mutus fui, quod obtrectatorum invidiam
contra me provocare nolebam. Scio quippe non defuturos,
qui haec quae dicturi sumus, quasi inclementius
dicta in suam referant contumeliam. Verum
quia obstinacius in pulsando persistis, et litteris crebris
importunum te exhibere non desinis. aperiam
tibi prout Spiritus sanctus annuerit quae postulas;
imo ea ipsa revolvam quae sanctorum Patrum sanxit
auctoritas, quorum dictis refragari, veritatem respuere
est.
Quaeris quid sentiam de episcopis qui, spreta ecclesiasticae
pacis tranquillitate, seditiones quaerunt,
bella sectantur? Sane nequaquam audeo illos episcopos
nominare, ne religioso nomini injuriam faciam.
Tyrannos potius appellabo, qui bellicis occupati
negotiis, multo stipati latus milite, solidarios
pretio conducunt, ut nullos saeculi reges aut principes
noverim adeo instructos bellorum legibus,
totam armorum disciplinam in procinctu militiae
servare, digerere turmas, ordines componere ad
turbandam Ecclesiae pacem, et Christianorum, licet
hostium, sanguinem effundendum. Quibus si de his
dudum ab orthodoxis Patribus prolata testimonia
proferas, illos non armis, sed ecclesiasticae paci
debere esse intentos, non excidia viventium, sed
regimen suscepisse animarum, statim praetendunt
justitiae causas, se invitos arma suscipere, hostium
catervas de collo pendere, imminere cervicibus
gladios, libertatem se quaerere armis
quam pace obtinere non possunt. Quare non magis
secundum Apostolum injuriam sustinent? quare non
magis fraudem patiuntur? #Arma enim militiae nostrae
non carnalia sunt; sed potentia Deo ad destructionem
munitionum, cogitationes destruentes, et omnem
altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei (II
Cor. X, 4, 5)
@#. Orationibus siquidem instare deberent,
et Pauli consilio acquiescere dicentis: #Non vosmetipsos
defendentes, charissimi, sed date locum irae (Rom. XII, 19)
@#.
Et Dominus ad discipulos loquitur: #Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in
aliam
(Matth. X, 23)
@#. Et: #Qui te percusserit in dextram
maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39)
@#.
Et: #Qui vult tecum judicio contendere, et tunicam
tuam tollere, remitte ei et pallium (Ibid., 40)
@#. Et
iterum: #In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19)
@#.
Scimus enim qui dixit: #Mihi vindictam
et ego retribuam (Rom. XII, 19)
@#. In veteri instrumento
oratione Moysi hostilem exercitum vincebat Israel,
etc.; contrario, manus illo remittente, hostibus
cedebat victoria (Exod. XVII, 11). Unde colligere
possumus quod melius patientia et oratione praeliamur,
quam gladiis et seditionibus. Ipse quoque
magister veritatis, cujus vestigia sequi debemus,
sicut Joannes apostolus scribit: #Qui dicit se in
Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse
ambulare (I Joan. II. 6)
@#, cum justissimam haberet
causam, nec minorem potestatem suos fulminandi
adversarios, sicut ipse ante passionem suam protestatus
est dicens, exhiberi sibi a Patre, si vellet, plusquam
duodecim legiones angelorum (Matth. XXVI, 53);
cum etiam ad imperium ejus totus orbis pugnaret pro
eo contra insensatos, quippe qui contra eum insurrexerant,
qui vere innocens erat, et in cujus ore non est
inventus dolus (I Petr. II, 22), volens tamen nos,
quorum infirmitati in omnibus consuluit, invitare ad
patientiam, ductus ad victimam quasi mitissimus
agnus nec aperuit os suum (Isa. LIII, 7). Nam cum
fidelis discipulus pro Magistro dimicare pararet ac
librans ensem e vagina jam in pugna ageretur, ut
sciret non in gladio sed in Deo esse victoriam,
audit a Magistro: #Converte gladium tuum in locum
suum: omnes enim qui acceperint gladium, gladio
peribunt (Matth. XXVI, 32)
@#. Unde et B. Augustinus
in libro Quaestionum Veteris ac Novi Testamenti:
« Apostolo Petro usque ad hoc permissum est,
quod dolorem faceret, non occideret. » Quia enim
sancta Ecclesia non habet gladium nisi spiritualem,
nec occidere debet, sed vivificare, testatur
Nicolaus papa dicens: « Sancta Dei Ecclesia
mundanis nunquam constringetur legibus; gladium
non habet nisi spiritualem, non occidit, sed
vivificat. » Et B. Hieronymus in epistola ad Ageruchiam:
« Olim praecipiebatur reddi oculum pro oculo,
dentem pro dente (Matth. V, 38); nunc verberanti | null | 71574954-627d-4ca3-9b96-bdbb2493344d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
maxillam praebemus et alteram (Ibid., 39). Illo in
tempore bellatoribus dicebatur: #Accingere gladio
tuo super femur tuum, potentissime (Psal. XLIV, 4)
@#;
modo audit Petrus: Conde gladium tuum in vaginam:
qui enim gladio percusserit, gladio peribit (Matth. XXVI, 32).
» -- « Debent quippe episcopi, sicut
Isidorus ait in libro de Officiis, principatum in populo
non sanguine defendere, sed vitae meritis. » Et alibi:
« Episcopi speciale officium est Scripturas legere,
percurrere canones, exempla sanctorum imitari
vigiliis, jejuniis incumbere, cum fratribus habere
pacem, nec quemquam ex membris suis discerpere,
nullum damnare nisi probatum, nullum excommunicare
nisi discussum. »
Qui itaque talibus officiis vacare debet, quam
illicite et contra gradum suum ad arma humanae
militiae consurgat, omnis qui sanum sapit intelligit.
Unde B. Ambrosius sacerdotibus dare volens exemplum
patientiae, in epistola contra Auxentium de
tradendis basilicis civibus scribit: « Video vos
praeter solitum esse turbatos solito. Sed quid turbamini?
Volens nunquam vos deseram, coactus repugnare
non novi, dolere potero, flere potero, gemere
potero, adversus milites Gothos arma quoque lacrymae
meae sunt. Talia monumenta sunt sacerdotis:
aliter non debeo, nec possum resistere. » Item de
eadem re in eadem epistola: « Si patrimonium
petitur, invadatur; si corpus, occurram. Vultis in
vincula rapere, vultis in mortem? voluntati mihi est.
Non ego me vallabo circumfusione populorum, nec
altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus
gratius immolabor. » Origenes quoque exponens
illud de Evangelio: #Attendite a falsis prophetis, qui
veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem
sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. IX, 15)
@#,
sic dicit: « Apostoli et martyres
sancti non persecutionem fecerunt, sed persecutionem
pertulerunt; non maledixerunt, sed maledicta
sustinuerunt; non blasphemaverunt, sed a blasphematoribus
interfecti sunt. » Et B. Gregorius papa
in quadam homilia informans nos ad conservandam
innocentiam ita dicit: « Utinam si ad praedicationis
virtutem non sufficimus, loci nostri officium in
innocentia vitae teneamus. In Evangelio quippe
Dominus ait: #Ecce ego mitto vos sicut agnos inter
lupos (Matth. X, 16)
@#. Igitur sicut agni inter lupos
mittimur, ut sensum servantes innocentiae, morsum
malitiae non habeamus. Qui enim locum praedicationis
suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare,
ut ex ipsa sua mansuetudine iram saevientium mitiget,
et peccatorum vulnera in aliis afflictionibus
ipse vulneratus sanet. » Idem etiam papa docet nullo
modo, neque pro justa etiam causa, episcopum debere
armis inservire: volens aliis suo satisfacere
exemplo, scribit super hoc Sabiniano diacono dicens:
« Unum est quod breviter suggeras serenissimis
dominis nostris imperatoribus; quia si ego servus
eorum in morte vel Langobardorum me miscere
voluissem, hodie Langobardorum gens nec regem,
nec duces, nec comites haberet, atque in summa
confusione esset divisa. Sed quia Deum timeo, in
morte cujuslibet hominis me miscere formido. »
Unde liquido colligere potes, quandoquidem ille
tuas tam efficaciter ulcisci praevalens injurias, metu
tamen divino elegit scutum patientiae, ne hominum
mortibus se misceret, quod isti timore Dei abjecto
nefarie caedibus hominum se interserunt, et cruentas
strages contaminatis obtutibus aspiciunt. Quod
beatissimus Martinus magnopere fugiens, abdicatis
armis, quibus sub terreno rege militabat, suae fidei
tirocinium mansuetudinis et innocentiae proposito
dedicavit, et nondum clericalis ordinis gradum aliquem
sortitus, multis tamen merito praeferendus
episcopis, militiae constanter renuntiavit, dicens:
« Christi miles sum, pugnare mihi non licet. » Breviter
docuit non solum episcopos aut sacri ordinis
ministros a praeliis cohiberi, verum etiam qui Christo
semel militare coeperit, etiam ab ipsis bellorum
occasionibus omnimodis abstinendum fore. Idem
etiam in episcopatus culmine positus non solum aliquem
non insectatus est inimicum, verum etiam
mortem meritos inaestimabili charitatis affectu ab
imminenti clade plerumque eripuit, memor illius
praecepti: #Erue eos qui ducuntur ad mortem.@# Nec
hoc dico ut maleficos et vita ipsa indignos ab ultione
prohibeam; sed regibus hoc licet ac saeculi potestatibus,
et quibus a legibus permissum est. Aliae quippe
sunt leges Caesaris, alii mores ecclesiasticae dignitatis.
Unde dicit B. Augustinus in libro Quaestionum
Veteris ac | null | 5928f35a-c52c-43c3-ab17-bedcfd73426b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Novi Testamenti: « Quare sententia data
est? Ut quid qui accipit gladium gladio pereat, nisi
quia nulli licet, excepto judice, gladio quemquam
occidere? » Et beatus Hieronymus, super Ezechielem
libro III: « Qui malos percutit, in eo quod mali
sunt, et habet vasa interfectionis ut occidat pessimos,
minister est Domini. » Et Haimo, super
Epistolam ad Romanos: « Sunt quaedam enormia
flagitia quae potius per mundi judices quam per
antistites et rectores ecclesiarum judicantur, sicut
est cum quis interficit apostolicum, episcopum, presbyterum,
diaconum. Hujusmodi reos reges et principes
mundi damnant. Ergo non sine causa portat
gladium, qui talia scelera dijudicat. » Sicut ergo
episcopis et sacri ordinis ministris omnino prohibitum
est aliquem occidere, ita saeculi principibus
hoc licet absque reatu facere, sicut Hieronymus testatur
super Epistolam ad Galatas, libro XI: « Judex
non est auctor sceleris, neque homines vinciendo,
neque homines perimendo. » Liquet itaque solis
mundi potestatibus attributam potestatem eradicandi
impios de terra, sicut beatissimus martyr
Cyprianus scribit in nono genere abusionis. « Rex,
inquit, debet furta cohibere, adulteria punire, impios
de terra perdere, patricidas et pejerantes non
sinere vivere, filios suos non sinere impie agere.
Episcopi vero in sua mansuetudine et ecclesiastica
severitate et praedicatione verbi Dei stabiles permaneant,
sicut in Actibus apostolorum scriptum est:
#Non est aequum relinquere verbum Dei et ministrare
mensis
(Act. VI, 2)
@#. » Qui sic etiam docere debent,
sicut Hieronymus ait, ut vita eorum irreprehensibilis
sit. Perdit enim auctoritatem docendi, cujus
sermo opere destruitur. Proinde sciant sibi omnino
inhibitum ad bella procedere, nisi quibusdam ex
causis quae in subsequenti Caroli regis edicto patebunt:
« Carolus Dei gratia rex regnique Francorum
rector, et devotus sanctae defensor Ecclesiae, atque
adjutor in omnibus apostolicae sedis. Hortatu omnium
fidelium nostrorum, et maxime episcoporum
ac reliquorum sacerdotum consultu, servis Dei per
omnia omnibus armaturam portare vel pugnare, aut
in exercitum et in hostem pergere, omnino prohibemus;
nisi illis tantummodo qui propter divinum
ministerium missarum scilicet solemnia adimplenda
et SS. patrocinia portanda ad hoc electi sunt, id est
unus vel duo episcopi cum capellanis presbyteris;
et unusquisque princeps unum presbyterum secum
habeat, qui peccata confitentibus indicare et indicere
poenitentiam possit. »
Haec omnia isti parvipendunt, imo etiam evangelica
instituta contemnentes, plerumque, ut audivimus,
adhuc illitis recens facta caede manibus, non
solum ecclesiam intrare sed ad ipsa Christi sacramenta
nefario ausu praesumunt accedere, non dijucantes
corpus et sanguinem Domini: nimirum non
attendentes quod idem Christus non alieno cruore,
sed proprio sanguine introivit semel in sancta, a Deo
miserationum ubertate redundans, ut pro ipsis suis
persecutoribus, licet misericordia indignis, ad Patrem
diceret: #Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt (Luc. XXIII, 34)
@#. Meminisse quoque deberent
quod David rex quondam potentissimus, de quo
Dominus: #Inveni,@# inquit, #virum secundum cor meum,
qui faciat omnem voluntatem meam (Psal. LXXXVIII,
21)
@#; tamen propter mortem Uriae et populum recensitum
et frequentes expeditiones prohibitus est aedificare
templum Domino, quod ipso mortuo Salomon, id
est rex pacificus, aedificare meruit (I Par. XXVIII). Ipsi
itaque non timent quod Apostolus dicit: #Qui indigne
manducat, judicium sibi manducat (I Cor. XI, 29)
@#.
Unde admonens nos Ambrosius dicit: « Vide quid
agas, sacerdos: ne febricitanti manu Christi corpus
attingas; prius curare, ut possis ministrare. » Et
B. Hieronymus in Psalmo: « Electos Israel impedivit,
impediuntur et nunc electi Ecclesiae si non
ipsi quoque sacerdotes innocenter sacrificia percipiant. »
Quia igitur illicita praesumunt, merito suae
actionis ante oculos superni Judicis dignitatis suae
honore privantur, qui falso pastorum nomine ante
homines gloriantur. Unde noverint se non habere
illam apostolis atque apostolico exemplo viventibus
episcopis collatam a Deo potestatem ligandi atque
solvendi, juxta beatum Augustinum in canonica
regula ita dicentem: « Illi soli ligandi atque solvendi,
sicut sancti apostoli habent potestatem, qui
illorum exempla cum doctrina tenent, et secundum
regulam apostolicam omnia communia habent. »
Beatus quoque papa Gregorius in Dialogo: « Petri
vicem in ligando et solvendo obtinent, | null | 20b8f387-7983-4457-b8fa-ee20d304f9e4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui locum
sancti regiminis fide et moribus tenent. » Et alibi:
« Jure privilegium meretur amittere, qui auctoritate
usurpat illicita. » Quod si ad excusandas excusationes
in peccatis iniquitatem suam quorumlibet
similium imitatione palliare voluerint, qui tanquam
religiosi fuerint, et tamen ab expeditionibus non
abstinuerint, etiamsi aliquem magnae auctoritatis in
assensum suum attraxerint, ego magis credo evangelicae
fidei, sanctorum Patrum veritati, quam alicui
adversus tam vera testimonia oblatranti, et cum
apostolo dicere consultius arbitror: #Si quis annuntiaverit
vobis aliquid praeter quam quod Evangelio
datum est vobis, anathema sit (Gal. I, 8)
@#. Qui etiam
episcopum jubet esse sine crimine, non percussorem.
Quibus breviter dico, si tueri se [volunt] pravo
alicujus exemplo, noverint quia singularis personae
vel causae non praejudicant [, sed] communi legi et
universali sententiae. Illi itaque solliciti sint episcopi
circa gregem suum, pascant pauperes ecclesiae et
domesticos fidei, et causa viduarum et pupillorum
ingrediatur ad eos, vestiant nudos, egentium animas
refocillent, et caetera paternitatis obsequia filiis
suis impendant. Sed omnimodis hoc caveant, ne ea
quae ob indigentium necessitatem Ecclesia congregat
et servat aliquando tollant et in alios usus nefarie
effundant, Christi filiorum panem canes comedant,
quod omnino non expedit animabus eorum.
Invenies et alia innumera divinae paginae testimonia;
sed ipse tibi ex parte mea haec pauca destinavi, ut
desiderio tuo satisfacerem. Tu vero, si sapiens fueris,
in paucis multa cogitare poteris. Vale.
EPISTOLA CXIII. FULBERTI CARNOTENSIS EPISCOPI AD HILDEGARIUM. [Apud GALLAND., #Bibliotheca Vet. Patr.,@# tom. XIV, pag. 190.]
FULBERTUS, Carnotensium episcopus, HILDEGARIO
salutem ab illo qui mandat salutes Jacob.
Epistolari brevitate coactus interrogationi tuae
compendiose respondeo. De ecclesiasticis rebus Hieronymus
dicit ad Nepotianum (epist. 52): « Amico
quidpiam rapere furtum est, Ecclesiam fraudare
sacrilegium est, accepisse pauperibus erogandum,
et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum,
aut, quod apertissimi sceleris est, aliquid
exinde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem
superat. » Item ad Pammachium (epist. 48): « Ubi
ditior est largitore cui largiendum est, pars sacrilegii
est rem pauperum dare non pauperibus. »
Unde Isidorus: « Magnum scelus est res pauperum
praestare divitibus, et de sumptibus inopum acquirere
favores potentium. » Considera itaque quia
nullum Scriptura excipit, non episcopum, non abbatem,
non aliquem domus Dei oeconomum. Quisquis
sibi commissae Ecclesiae bona subtrahit, intelligat se
jam non pastorem sed invasorem esse omnique
praedone crudeliorem, furemque domesticum, ac
familiarem inimicum. Qui enim ea quae solis omnino
pauperibus eroganda suscepit, in alienos usus temere
dilapidat, non vult in deserto hujus saeculi
turbam pauperum esurientem reficere, sed cum
sceleratissimo Juda loculos sibi constituit, et ea
quae in pauperum cibos aggregamus, fur improbus
asportat.
Debent quippe nosse sacerdotes, Ecclesiarum substantiam
pauperum esse, non suam, nec abutantur
in tyrannicae effusionis morem creditam sibi degentium
dispensationem. Unde Hieronymus dicit ad
Paulinum (epist. 13, sub med.): « Jam nunc non
sunt tua quae possides, sed dispensatio tibi credita
est. Memento Ananiae et Sapphyrae: illi timide sua
servaverunt. Tu considera ne Christi substantiam
imprudenter effundas, id est, ne immoderato judicio
rem pauperum tribuas non pauperibus, et secundum
dictum prudentissimi viri, liberalitate liberalitas
pereat. » Debemus quoque considerare quid cui
tribuendum sit, sicut idem paulo superius ad eumdem
scribit: « Praeter victum et vestimentum et
manifestas necessitates, nihil unquam alicui tribuas,
ne filiorum panem canes comedant. » Sicut ergo
pium est et justum bona Ecclesiae servare solummodo
ad opus pauperum et captivorum, ita sacrilegium
est in propriam voluntatem, et in alienos
usus distribuere, et a Christiana devotione semotum.
Quod ipse quoque Hieronymus testatur in Matthaeum:
« Omnes qui stipendiis templi, et his quae
conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus,
quibus suam expleant voluntatem, similes sunt
Scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium
et sanguinem Salvatoris. » Scire debet itaque pia
sollicitudo pastorum quia nihil omnino agere debent
de rebus Ecclesiarum sine consilio et consensu
subditorum, quoniam prudentiae eorum commissum
est ministrandi officium, non dispergendi arbitrium.
His praelibatis, ad vasa Ecclesiae veniamus, de
quibus potissimum interrogas. Cum enim dicatur
sacrilegium | null | 309be34d-bbb5-4319-9993-cafeea45dbe0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
incurrere qui aliquid de bonis Ecclesiae
in expletionem voluntatis suae contraxit, perpendere
potes quantum delinquit qui vasa sacris dicata mysteriis
abstulerit
Primum, si tanta pauperum et captivorum necessitas
incumbit, tribuenda sunt caetera quae in thesauris
Ecclesiae reposita sunt, deinde ipsa vasa frustatim
comminuenda sunt, et in operibus misericordiae
eroganda. Unde dicit Ambrosius in libro de
Officiis (lib. II, cap. 28 sub init.): « Aurum Ecclesia
habet, non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in
necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil
adjuvat? An ignoramus quantum auri et argenti de
templo Domini Assyrii sustulerunt? Nonne melius
conflat sacerdos propter alimoniam pauperum, si
alia subsidia desint, quam sacrilegus contaminet, et
asportet hostis? » Et post pauca: « Nunquid dictum
est sancto Laurentio: « Non debuisti erogare thesauros
Ecclesiae, vasa sacramentorum vendere? »
Opus est ut quis fide sincera et perspicaci providentia
munus hoc impleat. Sane si in suum aliquis
derivet emolumentum, crimen est; sin vero pauperi
eroget, captivum redimat, humandis fidelium reliquiis
spatia amplificet, misericordia est. In his tribus
generibus vasa Ecclesiae etiam initiata confringere,
conflare, vendere licet. » Breviter mihi depinxisse
videtur quid agendum sit de rebus Ecclesiae. Sed
neque licitum est de Ecclesiae tutela vasa sacra abstrahere,
et aliquorum manibus loco vadimonii tradere,
sicut idem quoque testatur (Ibid.): « Opus
est ut de Ecclesia mystici populi forma non exeat,
ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur.
Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt
vasa quae initiata non essent; deinde comminuta,
postremo conflata, per minutas erogationes dispensata
egentibus, captivorum pretiis profecerunt. »
Quod si desint nova, et quae nondum initiata videantur,
in hujusmodi, quos supradixi usus, omnia
arbitror pie posse converti. Prius ergo usuale argentum
in supradictis necessitatibus distribui debet,
sicut beatus Gregorius dicit domino episcopo Messanae (lib. VI, epist. 35):
« Fraternitas vestra multum
debet esse sollicita, ut, si quidem in Ecclesia
vestra usuale argentum est, prius illud erogetur in
redemptione captivorum: alioquin de sacratis vos
vasis praebere necesse. Nam, sicut omnino grave est
frustra ecclesiastica venumdare ministeria, sic iterum
culpa est, imminente hujusmodi necessitate,
res etiam desolatae Ecclesiae captivis suis praeponere,
et in eorum redemptione cessare. » Item idem Fortunato
episcopo Phanensi (Ibid., epist. 13): « Sicut
reprehensibile et ultione dignum est sacrata quemquam
vasa, praeter in his quae lex et sacri canones
praecipiunt, venundare; ita nulla est objurgatione
vel vindicta plectendum, si pietatis causa pro captivorum
fuerint redemptione distracta. » Notandum
quod beatus Gregorius dicit quia omnino grave est
frustra ecclesiastica ministeria, id est candelabra,
thuribula et caetera hujusmodi venundare, nisi praeter
illa tantum quae lex et sacri canones praecipiunt,
scilicet pro redemptione captivorum, et eleemosynis
nihil penitus habentium. Qui ergo in alia expendit,
contra canones facit. Unde etiam sacerdotali dignitate
quisquis ille est, noverit se indignum, juxta
ejusdem papae sententiam scribentis Joanni episcopo
Larissaeo (lib. II, epist. 7, ante fin.): « Consona
sanctis Patribus diffinitione sancimus, ut qui sanctis
nescit obedire canonibus, nec sacris administrare,
vel communionem capere, sit dignus altaribus. »
Ex superioribus itaque, quantum conjicio, perpendere
potes quia, si omnino grave est vendi ea
scilicet quae minora sunt Ecclesiae ministeria sine
certa necessitate, sacrilegium est, et omnino gravissimum,
absque maxima pauperum indigentia, excellentiora
illa videlicet vasa sacrata et cruces venundare.
Quapropter noverint omnes ministri Ecclesiae
quia gregi cui praesunt, ut puta his qui sunt
pauperes Christi, scilicet monachis, et canonicis
regularibus, vel religiosis quibusque communiter
viventibus, prius omnia necessaria ministrare moderata
distributione debent; id summopere praecaventes
ne nimium prodiga superfluitate talis necessitas
proveniat quae thesauros Ecclesiae expendi
compellat. Si enim immoderate effundunt, peccant;
quia inconsiderata effusio, totius domus ruina est.
Enimvero caeteris in operibus misericordiae distributis,
si tanta necessitas obvenerit ut aliquod vas
Ecclesiae capiendum sit, ad hoc tantummodo alteri
Ecclesiae venundari potest ut in ipso idem officium
quod antea celebretur, et ex ipsa pecuniae distractione
aliud in loco ejus restituatur, vel pauperibus
erogetur. Ita ergo, ut praediximus, vendi potest,
aut secundum supradicta sanctorum Patrum testimonia | null | 16fe0de1-ae7b-4fa8-ba65-70b79f4a5714 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in frusta comminui; sed incongruum est ut
in vadimonium ponatur. Etenim saeculares personae
debitam reverentiam sacris mysteriis nesciunt impendere,
quoniam hic usus non est eis commissus.
Fortasse autem contingere potest ut prope arcam
vel in ea domo in qua vasa abscondita sunt, committantur
adulteria et fornicationes et ea crimina
quae iram Dei provocent. Nam cum in historia Regum
legimus Ozam, eo quod calcitrantibus bobus
arcam Domini tetigerit, illico interiisse; et in Levitico
praeceptum sit Aaron et filiis ejus ne permitterent
filiis Caath vasa sanctuarii ferre vel tangere,
ne forte perirent de medio Levitarum; quomodo
audet quispiam extra Ecclesiam suam cuicunque
personae, sive clerico sive laico, aram Christi vel
sepulcrum ejus in vadimonium dare? Quid enim
crux est, nisi ara Christi? Et quid calix, nisi sepulcrum
ejusdem Domini nostri? Qui ergo aram et
sepulcrum in vadimonium ponit, cum Juda Christum
vendit; et qui in vadimonium accipit, cum
militibus, ne Christi resurrectionem et gloriam,
quam ad sepulcrum Domini viderant, praedicarent,
pecuniam a sceleratis Judaeis suscipit. Legimus
quoque in Daniele regem gentilem Balthasar, eo
quod in vasis, quae de templo Domini pater ejus
sustulerat, concubinis suis potum ministraverit,
subito manum scriptitantem vidisse, et de scripturae
interpretatione cognovisse mortem sibi instare et
divisionem regni sui.
Ego ipse, ut de praesentibus interim loquar,
unum tibi breviter exempli causa proferam quod
nuper audivi, nescio an ad te quoque fama pervenerit.
Accidit in Britannia minori quoddam miraculum.
Nam quidam nummularius vasa Ecclesiae sibi
loco vadimonii in arca reposita servabat; casu
pueri parvuli super eamdem arcam ascenderunt,
qui illico in amentiam versi sunt; sed et canes
forte ascenderant, et in rabiem efferati fuerunt.
Sensit dominus ultionem divinam esse eo quod
vasa sacrata, non his deputanda locis vel pactis,
pro accommodata pecunia accepisset; nimiumque
perterritus fugit ad ecclesiam, quid factum fuerat
omnibus intimavit, et sacra vasa quantocius a se
emisit, non minori formidine quam olim Philistii
arcam foederis Domini propter imminentem cladem
a se expulerunt. Quae res adeo terrae incolas exterruit,
ut sceleratiorem quolibet idololatra praedicent
qui sacra vasa deinceps in vadimonium posuerit vel
acceperit. Perpende ergo quanta culpa sit vasa de
sinu ecclesiae rapere, et saecularium manibus committere.
Caveant itaque praelati Ecclesiae ne res sibi
commissas et susceptam pauperum dispensationem
negligenter tractantes, incurrant detrimentum animae
suae. Audivi enim de quibusdam episcopis,
sicut in quadam epistola me scripsisse tibi memini,
quia saecularia arma complectuntur, et militares
copias pretio conducunt, et alia similia nequaquam
eis convenientia sequuntur. De quibus non ego sed
Propheta: #Principes,@# inquit, #vestri socii furum,@#
qui sibi creditam Ecclesiarum substantiam in supradictos
usus nefarie effundunt. Spreto quippe
episcopali officio, ea appetunt quae omnimodo fugere
oporteret. Unde consilio meo praelati quique, in
quantum praevalent, omnes a se occasiones abscidant,
quibus innumera damna filiis suis et rebus
ecclesiasticis provenire solent, ut bene ministrantes
ab eo mercedem recipiant, cujus et locum tenent, et
vestigia sequi deberent. Vale. | null | 89915d46-827b-44f1-b127-636988d78b7e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
I. HYMNUS SEU PROSA DE SANCTO PANTALEONE.
Quantas caedes Christiani gregis inhorruerit, sub
Maximiani quondam impia tyrannide, revolutae manifestant
scripturarum paginae.
Tunc Eustorchius senator quidam Nicomediae habitabat,
quidam et natus nomine Pantaleon, et decore
corporali clarus et ingenio.
Unde pater, more patrum, laetus ac sollicitus
fecit eum liberales artes apprehendere, ut non esset
speciosa lampas sine lumine.
Tum discendae salutaris disciplinae gratia, medico
Maximiani tradidit Euphrosino, quo ductore coepit
esse frequens in palatio.
Imperator autem, ejus honestate cognita, asserit,
ac consequenter attestantur alii, digna quod persona
talis sit astare Caesari.
Inter haec, quidam sacerdos in eodem oppido, nuncupatus
Hermolaus, metu saevi principis, latebra se
recondebat obsoletae tegetis.
Qua Pantaleonem saepe transeuntem conspicans,
vas electionis esse comperit per Spiritum, et modeste
provocavit intus ad colloquium.
Quaerit ergo nomen, genus studiumque pueri,
quaerit sectam. Ille notans quaesitorum ordinem,
diligenter contrapensat responsorum seriem.
Solvit primum ac secundum; tunc exponens
caetera: « Scrutor, inquit, documenta Hippocratis
medici, atque magni praecessoris ejus Aesculapii.
« Hos putamus esse deos, qui vivaci numine, quae
descripta reliquerunt, prosequentes approbant, dum
langore fatigatis sanitatem reparant. »
Ad haec senex Hermolaus, os maturum reserans,
non contendo replicare omnia quae protulit, sed quae
breviter dixisse non absurde potuit.
« Chare fili, verba mea vigilanter accipe, fortiterque
cerebrosa retine memoria: nam magistros
credo tuos non docere talia.
« Duas esse medicinas Christiani novimus, unam
quidem de terrenis, de supernis alteram; quarum ut
diversos ortus, sic et efficaciam.
« Medici terreni longam per experientiam, surculorum
didicerunt vires, et similium quae permutant
qualitates humanorum corporum.
« Nullus tamen in hac arte sic probatus exstitit,
cui non essent ad curandum aliae difficiles, aliaeque
passionum prorsus incurabiles.
« Hoc testatur ille vir Hippocrates, qui fuit hoc de
coelo sublimatus vir Aesculapius, quibus nemo ventilatur
major esse medicus.
« At supernae medicinae Christus auctor emicat,
qui curare sola potest jussione morbidos, et ad
vitam de sepulcro revocare mortuos.
« Qui dederat caeco nato, post creata lumina, ac
de tumba jam fetente suscitatus Lazarus, caeteraque
mira gesta, quorum non est numerus.
« Sed de Christo quid dicatur, cum nos ejus servuli
mira quaeque faciamus in ipsius nomine, tibi
quoque non negando fore sane crederetur.
« Tu te ergo, chare fili, sapienter collige, argumenta
manifestis sumens ab operibus, quis eorum
sit habendus Deus atque Dominus. »
Coepit autem ratione tali puer allici, postquam
singulis diebus sacerdotem visere, ac de Christo
sciscitari multa, plura dicere.
Quadam ergo die solus a magistro rediens, dum
de via declinaret, interemptum puerum, atque juxta
vidit ejus peremptorem colubrum.
Quo spectaculo parumper tremefactus abstitit, sed
quam primum resipiscens vivide referbuit, sicque
precem Deo vero primitivam obtulit:
« O Jesu, quem posse cuncta Christiani perhibent,
si collegio tuorum me dignaris jungere, praesta,
quaeso, quod fidenter jam praesumo poscere.
« Precor, ergo, per virtutem tui magni nominis, ut
revivat iste puer, crepet iste coluber; quod proberis
esse vitae atque mortis arbiter. »
Ad hanc vocem, o fides! o mira Dei bonitas!
mortuus resurgit infans, et chelydrus finditur, laus
praeclara de gentili ore Deo funditur.
« Te nunc, inquit, benedico, Jesu potentissime,
non te semel benedicam, Deus atque Domine; tu sis
omni benedictus saeculorum tempore. »
Currit ergo laetabundus tiro Christi nobilis, et ad
pedes Hermolai procedit presbyteri, instans sibi non
tardari sacri fontem lavacri.
II. DE SANCTO PIATO HYMNUS.
In tellure Beneventi claris ortus patribus, insignis
mundo Piatus, sacris fultus moribus,
Mox puer Christum sequendo admirandis nisibus,
post adultus vilipendit vanam mundi gloriam, de suis
nihil reservans, praeter vestem simplicem.
Sed quaecumque possidebat dans fomentis pauperum,
nescius Romam pergit, jam vir exstans, illic
et conjungitur Dionysio, suisque sanctis consodalibus.
Sic in coetum tantorum virorum lumen viget additus
Dionysio, his perfectis praedicare Christum
genti Gallicae.
Tornacum versus Piatus se direxit inclytus, cum
Parisios iret beatus Dionysius.
Tornaco ergo diffundendo late sancti verbi semina,
Christo convertit virorum | null | a7c256e5-0967-41e0-bd54-fa9803789cbb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ter dena millia.
Praeter parvos, et secundi sexus turbam maximam
Christicolum, genuinis inter haec coruscans virtutum
miraculis.
Edomabat parcitate duras vires corporis, ut, frangendo
roboratus, hosti non succumberet, et illum
fortiter debellaret.
At Caesar Maximianus, ut Piati hausit famam virulentis
auribus, comprehendi jussit eum, ad necandum
protinus.
Utque fama est, ille militare promptus, atque
vinci nescius, nexus vicit, flagra vicit et omnes impetus.
Decollatur namque tandem laeto coetu martyrum,
palmam gessit laureatus ad coeli palatium.
Dumque gleba conderetur gloriosi corpus martyris,
fusus odor est superni circum circa nectaris.
Ne quid mundus haesitaret de salute spiritus, cujus
caro tunc probabat hunc regnare coelitus.
III. PROSA DE NATIVITATE DOMINI.
Sonent regi nato nova cantica, cujus Pater fecit
omnia, mater est Virgo sacratissima.
Generans nescit hic feminam, illa est sine viro
gravida.
Verbum corde Patris gemtum ante saecula.
Alvo matris prodit corporatum post tempora.
O mira genitura! o stupenda nativitas! o proles
gloriosa!
Humanata divinitas, sic te nasciturum Filium Dei,
vates tuo docti Spiritu praedixerant.
Sic te oriente ex Virgine sacra, pacem terris angeli
nuntiant.
Elementa vultus exhilarant, omnes sancti clamantes
jubilant.
Salve clamando, nosque salva, Deitas, in personis
trina simplex exousia.
IV. HYMNUS DE TRINITATE.
Verbum Dei Spiritumque legifer in Genesi, rex
David secundo psalmo post tricenum cecinit, sic
uterque Trinitatem unitatis prodidit.
Sapiens, cum genitore sancto suo, Salomon, plane
verbo declaravit, esse Deo Filium, Verbum scilicet
aeternum, corde ejus genitum.
Moysi et Isaiae testis est Psalmographus, quia
Filius cum Patre Deus est et Dominus, nil enim Patre
Deo gignitur nisi Deus.
Deum hominem futurum esse, sicut exstitit, post
Psalmistam Isaias liquido perdocuit; dispensatio
salutem illa nobis edidit.
Quodque Deus nasciturus esset matre Virgine,
idem ante Gabrielem jussus est praedicere; talis
porro decet ortus auctorem munditiae.
Legislator Danielque notaverunt terminum, quando
Rex venturus esset exspectatus gentium: is neglectus
perdidit male populum Judaicum.
Summum regem adfuturum pauperem et humilem
ostendit propheta quasi jam visibilem, corruit superbus
hostis ante cujus faciem.
V. IN FESTO SANCTI AEGIDII ABBATIS, AD MATUTINUM INVITATORIUM.
Adoramus regem totius bonitatis auctorem, qui
sanctum Aegidium exornat et gratiae donis, et justitiae
praemiis.
VI. IN MATUTINIS LAUDIBUS RESPONSORIA.
Dominum semper et ubique regnantem, in sancto
suo Aegidio mirificum praedicemus. Jubilemus
Deo gratulantibus animis, qui patronum nostrum
Aegidium decoravit gratia sanctitatis. Deus, ut tandem
nos vigilantes invenias, chari tui Aegidii nobis
merita suffragentur. Benedictus sit universalis Dominus,
quem beatus nobiscum benedicit Aegidius.
Laus jucunda resonet Deo vivo et vero in sancti sui
Aegidii miraculis gloriosi. Sancte confessor et patrone
noster Aegidi, per cujus merita Dominum glorificamus,
apud illum pro nobis te intercedere sentiamus.
Benedicimus te, clementissime Deus, qui
diem festum beati Aegidii in laudem tuam nobis expendere
tribuisti, teque suppliciter exoramus ut
sanctis tuis, quibus honorificentiam exhibemus, virtute
ac praemio sociari mereamur.
VII. PROSA ET ALIA RESPONSORIA.
Sanctus Aegidius natione Graecus praeclaris parentibus
originem duxit, corpore valens et acer ingenio.
Feliciter adultus est ac liberaliter eruditus.
In rerum quoque possessione non tenuis, sed ingentem
copiam provida largitas erogavit. Hinc inter
prospera voluptate non est resolutus, nec inter aspera
a diabolo est superatus. Inediam, sitim, algores
et vigilias, pro Christi amore delicias computabat.
Affectus injuriis, et graviter sauciatus, affligentibus
se deprecabatur veniam. Credebat, quod didicerat
a vero magistro, in patientia tandem animas possideri.
Virtute itaque vectus ad sublimia, sacerdotali
meruit infula decorari. Obtinuit enim illud sapientis,
quod in tempore irae factus est reconciliatio.
Fidelis Christi confessor Aegidius, genere clarus,
sed scientia, virtute et opere longe clarior exstitit.
Legitur quidem regia stirpe fuisse progenitus. Sed
hic aevo tener, ad liberalia rudimenta dispositus,
doctores summos brevi aequiparavit. Dum potentis
ingenii motum nec levitas praecipitem ageret, nec
desidia tardum, docto docili quoque puero gratia
Dei non defuit, vitam ejus omni morum honestate
commendans. Jam jamque foris scintillabat indiciis,
succensa velut lampas charitatis. Vestem aegro cuidam
mendicanti, qua non superflua tegebatur, quamvis
adhuc paedagogi sententiam sibi | null | d8286eac-cc54-459d-bac7-1a42e329034e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aestimaret formidabilem,
dedit. Prodiit extemplo quoddam memorabile
signum, quo Deum Aegidio cooperari compertum
est. Nam, ut aeger attigit oblatam sibi vestem,
simul recepit pristinam sanitatem. Parentibus autem
in pace defunctis, patrimonii sui Christum fecit
haeredem, mirabili modo pauperando ditescens, dum
temporalium impendiis aeterna lucratur. At ubi sancti
viri virtus prae magnitudine sua latere non potuit,
confluebant plurimi, corporis animaeque beneficia
postulantes. Nec vero, ubi dator hilaris et quod
daretur abunde non aderat, suo munere frustrabantur.
Cumque mira gesta laudum praeconia sequerentur,
mari transito natalem Graeciam sua praesentia
viduavit, incautum esse judicans levis famae pretio
thesaurum bonae conscientiae venditare, in natali
permanens. Mirabile quidem est quanto in eo succreverit
parcimoniae virtus, cum multo tempore ab
ipsius quoque panis abstineret edulio. Unde facile
patet eum nec pulmentaria nec quaelibet gulae irritamenta
quaerentem ad superna evolasse regna
VIII. PROSA DE DIVO MARTINO.
Inter Patres monachalis vel clericalis ordinis,
virtutis excellentia Martinus notabilis. Non quilibet
de pluribus, sed ille solitarius. Primo deinde Turonicae
praesul paterque patriae. Diserta quem prudentia,
fortisque temperantia, quin universa sanctitas
ornavit, hoc est, charitas. Is pauperi quam dividit,
se veste Christus induit, dans signa tantae gratiae
necdum renato cernere. Mox fonte coeli roscido
sancto repletus Spiritu, divoque fretus numine, et
ut potens Apostolus, confutat ortas haereses, jussu
repellit daemones, medetur leprae osculo, et mortuis
precario. Quid igne rapto coelitus, cremasse fana
funditus, gravesque moles per fidem, hunc transtulisse
praedicem? Dedisse caecis sidera, sentire surdis
organa, mutisque praecinentibus, aptasse claudos
saltibus? Quot gesserit hujusmodi miraculorum
millia, fugit ligari calculo, velut saburra pontica.
IX. DE SANCTO LAMBERTO.
Magna vox laude sonora te decet per omnia, quo
poli chorea aucta tali compare, terra plaudit et
resultat digna tanto praesule. O sacer Lamberte martyr,
vota nostra suscipe.
X. PRO REGE.
Regum princeps atque virtus, cujus nutu mundi
coelum gyrat, terra perstat, disponuntur saecula: regi
Roberto nato stirpe nobilissima, sic domare des superbos
et subjectis parcere, ut hic regnans gloriosus
quondam vivat in aethere.
XI. DE BEATA VIRGINE.
Solem justitiae Regem paritura supremum,
Stella Maria maris hodie processit ad ortum:
Cernere divinum lumen gaudete fideles.
#Resp.@#
Stirps Jesse virgam produxit, virgaque florem
Et super hunc florem requiescit Spiritus almus;
Virgo Dei genitrix virga est, flos filius ejus
#Resp.@#
Ad nutum Domini nostrum ditantis honorem,
Sicut spina rosam, genuit Judaea Mariam,
Ut vitium virtus operiret, gratia culpam.
XII. DE SANCTA CRUCE.
Vexillum regis venerabile cuncta regentis,
O crux sancta, micans super omnia sidera coeli,
Mortifero lapsis gustu, quae sola reportas
Antidotum vitae, fructum suspensa perennem,
Te colo, te fateor venerans, te pronus adoro.
Christus, principium, finis, surrectio, vita,
Merces, lux, requies, sanctorum doxa, corona,
Pro servis Dominus redimendis hostia factus,
In te suspendens [ #pro@# suspensus], per lignum toxica ligni
Purgavit, clausae reserando limina vitae.
Tantae pars ego sum libertatis, bone Pastor;
Sed, mala semper agens, nunquam tibi digna rependi.
Heu! mihi jam bibulae numerum transcendit arenae
Sarcina multorum, mihi quae crevere, malorum.
Sed quia peccantis potius bona quam mala quaeris,
Plusque tibi peccat spem qui peccando relinquit,
Ad te confugio, tibi supplico confiteorque;
Parce, precor, miserere mei, miserere meorum,
Defuncti qui sunt, et in hac qui luce, parentum:
Qui bona fecerunt, his per te centupla redde,
Qui, mala convertens peccamina, cuncta remittis,
Omnes hoc signo qui te venerantur et orant
Dirige, sustenta, custodi, protege, salva,
Da procul a nobis, elatio sistat ut omnis,
Quo tibi submissi placeamus pectore puro.
Protege nos jugiter, ventosae laudis ab aura,
Et nobis dignas confer tibi solvere grates.
Invidiae maculam de mentibus ablue nostris,
Infundens nobis ignem coelestis amoris;
Irae compescens stimulos, fac nos patientes,
Tristitiamque fugans, in damnis spem retinentes;
Crimen avaritiae nobis dona fugiamus,
Ut pietatis opus placitae tibi ferre queamus;
Ingluviem ventris nos vincere sobrietate | null | a98dd340-c241-4c11-bf7b-425aa69ab6c5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
Luxuriaeque luem casto concede pudore,
Ut per te mundi, per te quoque viribus aucti,
Constanter vitam studeamus adire supernam.
XIII. DE TIMORE, SPE ET AMORE.
Primus ab illicitis hominum se continet ordo,
Aut poenae metuens, aut providus emolumenti,
Aut bene complacitae captus virtutis amore.
Qui spectare licet finem videantur ad unum,
Ut vitium vitent, velut exitiale venenum;
In paritate tamen meriti discretius absunt;
Unde nec unitae veniunt ad praemia palmae.
Primus enim coleret, genium si posset inulte;
Sed vehementer ait: Zelantis abhorreo vultum
Judicis, et dirae flammis ardere gehennae.
Anne secundus idem faciat, si praemia desint?
Sed vigili ratione sagax dum gaudia pensat
Vera, voluptatem caute postponit inertem,
Tertius ingenue bonus egregieque decorus
Te contemplatur, te diligit, aurea virtus:
Malit nempe mori, quam vivens te viduari.
Sunt igitur species ex affectu venientes
De quibus effugiant, ut ab ordine discrepet ordo.
Nam quis sollicito dubitet praeferre timori
Securam spei requiem? sed ipse decenter
Ut praecellenti venerans assurgit amori.
Interea Pater optimus haec, speculatus ab alto
Cujus judicii nihil est quod fallat acumen:
Ille inquit, meus est, vernaculus iste satelles.
Haec mea conformis, mea dilectissima proles.
Tunc variis meritis distantia praemia librans,
Magna quidem primo tribuit, majora secundo,
In solo totum confert probitatis amico.
XIV. DE EADEM RE BREVIUS.
Tres causae faciunt homines peccata cavere:
Horror supplicii, spes mercis, amor probitatis.
Quae quamvis finem videantur tendere ad unum,
Scilicet ut vitio careant, distant tamen hoc, quod
Servulus et miles seu regis filius; atqui
Principium timidus, cupidus habet incrementum,
Virtutis totam summam sincerus amator.
At si proficiat timor in spem, spes in amorem,
De sermo miles venit et de milite proles.
Probra cavet, vel flagra pavens, vel praemia captans,
Vel virtutis amans; distant, ut calo, satelles,
Rex; duo proficiunt, status est tibi, tertie, summus.
XV. FULBERTUS DE SEIPSO.
Mi factor, mea vita, salus, fiducia sola,
Da mihi consilium et votum viresque sequendi,
Ambiguus quid agam, quo tandem fine quiescam:
Nam vereor temere suscepto pontificatu
Servandis ovibus, mage quam prodesse, nocere;
Atque ideo puto cedendum melioribus esse.
Sed recolens quod non opibus, neque sanguine fretus,
Conscendi cathedram, pauper de sorde levatus,
Arbitror hoc a te factum sicut tuus est mos,
Nec mutare locum, nisi significaveris, ausim.
Quamvis illaesae moneat mens conscia vitae,
Tu scis, sancte Pater, quid sit tibi gratius horum,
Utiliusque mihi: precor inde tuam pietatem,
Ut mihi digneris hoc inspirare labenti,
Consilium, praesensque juves ad perficiendum.
XVI. IDEM DE SEIPSO.
Te de pauperibus natum suscepit alendum
Christus, et immeritum sic enutrivit et auxit,
Ut collata tibi miretur munera mundus,
Nam puero faciles providit adesse magistros,
Et juvenem perduxit ad hoc, ut episcopus esses.
Reges, pontifices, populi, te magnificabant,
Servum censentes prudentem satque fidelem
Esse pii Domini, sed, proh pudor! ipse, nefande,
Prudens nec fidus fueras, ut res manifestat;
Nam contra memorare pudet quam nequiter ipsum
Laeseris, et sanctos ejus tua prava tuentes;
Quae vix ulla satis possunt tormenta piare.
Praestolatur adhuc Dominus tamen ille benignus
Et te vivere perpetitur, si forte resciscens,
Segnitiem zelo perimas, meritoque reatum.
Virtus est, Domino parendi firma voluntas,
Virtus est, medium retinendi accepta voluntas.
XVII. DE SIGNIS, ET MENSIBUS, ET DIEBUS, ET NORIS, COMPENDIUM COMPUTI.
Annum sol duodena means per signa rotundat,
Cunctaque ter denis percurrit signa diebus,
Atque decem horis, et dimidium faciuntque
Partes hae duodenario si multiplicentur,
Tercentum sexagenos, et quinque dies, et
Sex horas, quas quadrantem liquet esse diei.
Hoc igitur numero proprium sol perficit annum.
Sed quia planius est toto quam parte diei,
Annum metiri voluit chorus astrologorum,
Tercentum sexagenis et quinque diebus:
Claudi tres annos, quarto superaddier unum,
Qui de quatuor annorum quadrantibus exit.
Hunc bissextilem dixerunt propter hoc annum,
His quando sexto Martis notat ante Kalendas,
Annos praeteritos supplens, redimensque futuros | null | 8880dc2f-4f31-4af6-bf8e-37088df8e1ed | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
Per menses anni soles ita distribuerunt:
Janus et Augustus jaculoque December acutus,
Fert quarto nonas, nono decimoque Kalendas:
Post Idus soles triginta scilicet unum,
Mars, Maius, Julius, libripens, October et aequus:
Sexto nonas septeno decimoque Kalendas:
Post Idus soles triginta, rursus et unum,
Junius, Aprilem, post Septembremque November,
Quarto nonas octavo decimoque Kalendas,
Post Idus soles triginta, Februus autem,
Fert quarto nonas, sexto decimoque Kalendas,
Post Idus soles viginti pauper et octo
Sed per bissextum gaudet sibi crescere nonum.
Annumerat proprias mensis sibi quisque Kalendas,
Nullus et octavo mensis non computet Idus.
Mensis habet numerum normalem quisque notatum.
Annus habet concurrentes qui convenientes
Donant scire dies, qui menses rite Kalendant;
Hi sunt normales numeri qui mensibus haerent,
Quinque placent Marti, nec displicet unus Aprili,
Maius habet ternos, duplicat sibi Junius ipsos,
Unus item Julio, tibi sunt, Auguste, quaterni;
September septem binis October agit rem,
Quinque November abhinc, repetens septemque December,
Nec cupiunt Jano tres nec sex tollere Febro.
Huic alter numerus concurrit ad inveniendum,
Qua sibi quisque die mensis velit esse Kalendas
Septem lineolis ipsum tibi cerne notatum,
Harum septem lineolarum quaelibet una
Spectatur numeri summas gestare quaternas,
Et sic viginti summae numeruntur et octo
Divisae totidem certa ratione per annos,
Hae quoque summae solares vocitantur epactae,
Hi concurrentes numeri versantur in annis
Unus bissexto, duo non, neque tres, neque quadri,
Sex sunt bissexto, non vos septem une gemelli
Quadri ad bissextum, quini sex, septem aliorsum,
Seni ad bissextum, tres quadri, quinque seorsum,
Septem bissextant, quatuor, duo tresque recusant,
Quini bissextant, sex septem unusque rejectant,
Tres bissexte quadris quinis nec jungito senis.
XVIII. DE PHILOMELA.
Aurea personet lyra clara modulamina,
Simplex chorda sit extensa voce quindenaria,
Primum sonum nunc reddat lege Hypodorica,
Philomelae demus laudes in voce organica,
Dulce melos decantantes sicut docet musica,
Sine cujus arte vera nulla valent cantica.
Cum telluris vere novo producuntur germina,
Nemorosa circum circa frondescunt et brachia,
Flagrat odor cum suavis florida per gramina
Hilarescit philomela dulcis sonus conscia,
Et extendens modulando gutturis spiramina,
Reddit veris et aestivi temporis praeconia:
Instat nocti et diei voce sub dulcisona,
Soporatis dans quietem cantus per discrimina,
Necnon pulchra viatori laboris solatia,
Vocis ejus pulchritudo clarior quam cythara.
Vincitur omnis cantitando volucrum catervula,
Implet silvas atque cuncta modulis arbustula,
Gloriosa valde facta veris prae laetitia,
Volitando scandit alta arborum cacumina,
Ac festiva satis gliscit sibilare carmina.
Cedit anceps ad frondosa resonans umbracula,
Cedit olor, et suavis ipsius melodia,
Cedit tibi timpanistra et sonora tibia:
Quamvis enim videaris corpore permodica,
Tamen cuncti capiuntur tua melodia.
Nemo dedit voci tuae haec dulcia carmina,
Nisi solus Rex coelestis qui gubernat omnia.
XIX. DE SANCTO CARAUNO.
Carus abunde Caraune nites
Idque vocamine significas,
Lyricos ideo tibi versiculos canimus hilares,
Et amore pio tu, pie martyr,
Posce nobis veniam.
Roma, superba suis titulis, hunc genitoribus
Eximium tulit ingenii validi puerum,
Animo facilem, specie nitidum,
Tu quoque, martyr, posce nobis veniam.
Prandia lauta modum turbant plerumque diaetae;
Indulges stomacho, mentem male crapula vexat:
Si parcas epulis, sequitur detractio vel laus.
Ut medium teneas labor est, et valde cavendum,
Ne tibi tristitiam pariat, sicut suus est mos.
Si possis igitur, prorsus haec prandia vita,
At si non liceat, hilaris cautusque recumbe,
Et liba cuncta parum, tua quae tibi regula dictat;
Nec summam nimiam conjectent multa minuta.
XX. HYMNUS.
Sanctum simpliciter Patrem cole,
Pauperum caterva,
Quantumque nosti laudibus honora;
Ad normam redigit qui subdita
Saecla pravitati,
Potens novandi, sicut et creandi,
Et gratiae damnati, longi tibi
Subvenit laboris,
Opem ferendo pacis et quietis.
Jam proceres legum rationibus
Ante desueti
Quae recte discunt, strenue capessunt,
Praedo manum cohibet, furcae memor,
Et latrone coram,
Inermis alte praecinit viator,
Dente saturnali restringitur
Evagata vitis,
Cultuque tellus senta Mansuescit.
Gaudet lancea falx, gaudet spatha
Devenire vomer;
Pax ditat imos, pauperat superbos, | null | fbc8654c-573c-46cc-904f-bd31c5cc46b9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Salve, summe Pater, fer et omnibus
Integram salutem,
Quicunque pacis diligunt quietem,
Et qui bella volunt, hos contere
Dextera potenti,
Prudens gehennae filios maligni.
XXI. CASTITATIS GRADUS.
Sex gradibus consummatur perfectio casta:
Primum dum vigilas fluxum nescire petulcum;
Quem sequitur, lasciva diu non volvere corde;
Tum ne vel leviter speciem cernendo cupiscas;
Quartus erit nec simpliciter genitale moveri,
Quintus ob auditum veneris nil mente vagari;
Ultimus, in somnis nullo phantasmate ludi:
Hoc sibi nemo rapit, sed Christi gratia praestat,
Est servanda tamen diuturna medela diaetae,
Libra cibi solidi, simplex hemina falerni;
Praeterea labor, excubiae, rogatio crebra,
Ne caro languentem necet incrassata pudorem.
Castus agit, quem nulla libido movet vigilantem,
Nec violare potest sopitum illusio foeda.
XXII. PRECATIO AD DEUM.
Tu qui de nihilo mundum finxisse probaris
(Nam tibi materies nulla coaeva fuit),
Et nutu facili, noto tibi tempore, solves;
Tam diuturne dehinc, quam prius exstiteras.
Quantulus hic noster modus est, quo saecula volvi
Cum vitiisque jubes, strenua bella geri.
Regem militibus propriis te semper adesse,
Ad bene certandum, nos vegetando proba
XXIII. PRECES ALIAE.
Kyrie, Rex genitor ingenite, vera essentia, eleison.
Kyrie, luminis fons et rerum conditor, eleison.
Kyrie, qui nos tuae imaginis signasti specie, eleison.
Kyrie, qui perfecta es sapientia, eleison.
Kyrie, lux oriens, per quem sunt omnia, eleison.
Kyrie, Dei forma humanae particeps, eleison.
Kyrie, Spiritus, vivificae vitae vis, eleison.
Kyrie, utriusque vita, in quo cuncta sunt, eleison.
Kyrie, expurgator scelerum, largitor gratiae; propter
nostras offensas noli nos relinquere, o consolator
dolentis animae, eleison.
XXIV. HYMNUS.
Nuntium vobis fero de supernis,
Natus est Christus, dominator orbis,
In Bethleem Judae, sic enim propheta
Dixerat ante.
Hunc canit laetus chorus angelorum,
Stella declarat, veniunt Eoi
Principes, dignum celebrare cultum.
Mystica dona,
Thus Deo, myrrham tribuunt sepulchro,
Auream regi speciem decenti;
Dum colunt unum, meminere trino
Tres dare terna.
Gloriam trinae monadi canamus,
Cum Deo divae Genitore Proli,
Flamini nec non ab utroque fuso
Corde fideli.
XXV. LEGENDA.
In Vitis Patrum veterum quiddam legi jucundum,
Exemplo tamen habile, quod vobis dico rhythmice:
Joannes abbas, parvulus statura, non virtutibus,
Ita majori socio, qui cum erat in eremo,
« Volo, dicebat, vivere sicut angelus secure,
Nec veste nec cibo frui qui laboretur manibus. »
Respondit frater: « Moneo, ne sis incoepti properus,
Quod tibi postmodum sit non cepisse satius. »
At ille: « Qui non dimicat, non cadit neque superat, »
Et nudus eremum interiorem penetrat.
Septem dies gramineo vix ibi durat pabulo,
Octava fames imperat ut ad sodalem redeat,
Qui sero clausa janua, tutus sedet in cellula.
Cum minor voce debili appellat: « Frater, aperi,
Joannes, opis indigus, notis assistit foribus;
Ne spernat tua pietas, quem redigit necessitas. »
Respondet ille deintus: « Joannes factus est angelus.
Miratur coeli cardines, ultra non curat homines. »
Foris Joannes excubat, malamque noctem tolerat,
Et praeter voluntariam hanc agit poenitentiam.
Facto mane recipitur satisque verbis uritur,
Sic intentus ad crustela fert patienter omnia.
Refocillatus Domino grates agit ac socio;
Dehinc rastellum brachiis tentat movere languidis,
Castigatus angustia de levitate nimia,
Cum angelus non potuit, vir bonus esse didicit.
XXVI. HYMNUS.
Organum mentis tibi, quaeso, nostrae,
Temperans plectro moderare linguae,
Cujus ad laudem cupide movemur,
Spiritus alme.
Tu Dei Patris Genitique pura
Charitas, qua se pariter benigne
Confovent, et quae bona audit auctor,
Esse creata.
Tu fidem spiras, sacra jura dictas.
Gratiae largus, venia reperta,
Victor errorum, probae veritatis
Testificator.
Cum venis, culpam lacrymae sequaces
Diluunt; vitae recalescit ignis,
Atque compuncti cremat ara cordis
Thus pietatis.
Gloriam trinae monadi canamus,
Cum Deo divae Genitore Proli;
Flamini, nec non ab utroque fuso
Corde fideli.
XXVII. HYMNUS PASCHALIS. (DANIEL | null | 677da286-8f30-4b2d-9b94-a24d7ab29cb5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, Thesaurus hymnologicus, I, 221.)
Chorus novae Hierusalem
Novam meli dulcedinem
Promat, colens cum sobriis
Paschale festum gaudiis.
Quo Christus, invictus leo
Dracone surgens obruto,
Dum voce viva personat
A morte functos excitat.
Quam devorarat improbus
Praedam refudit tartarus,
Captivitate libera
Jesum sequuntur agmina
Triumphat ille splendide
Et dignus amplitudine,
Soli polique patriam
Unam facit rempublicam.
Ipsum canendo supplices
Regem precemur milites,
Ut in suo clarissimo
Nos ordinet palatio.
Per saecla metae nescia
Patri supremo gloria,
Honorque sit cum Filio
Et Spiritu paraclito.
I. HYMNUS SEU PROSA DE SANCTO PANTALEONE.
Quantas caedes Christiani gregis inhorruerit, sub
Maximiani quondam impia tyrannide, revolutae manifestant
scripturarum paginae.
Tunc Eustorchius senator quidam Nicomediae habitabat,
quidam et natus nomine Pantaleon, et decore
corporali clarus et ingenio.
Unde pater, more patrum, laetus ac sollicitus
fecit eum liberales artes apprehendere, ut non esset
speciosa lampas sine lumine.
Tum discendae salutaris disciplinae gratia, medico
Maximiani tradidit Euphrosino, quo ductore coepit
esse frequens in palatio.
Imperator autem, ejus honestate cognita, asserit,
ac consequenter attestantur alii, digna quod persona
talis sit astare Caesari.
Inter haec, quidam sacerdos in eodem oppido, nuncupatus
Hermolaus, metu saevi principis, latebra se
recondebat obsoletae tegetis.
Qua Pantaleonem saepe transeuntem conspicans,
vas electionis esse comperit per Spiritum, et modeste
provocavit intus ad colloquium.
Quaerit ergo nomen, genus studiumque pueri,
quaerit sectam. Ille notans quaesitorum ordinem,
diligenter contrapensat responsorum seriem.
Solvit primum ac secundum; tunc exponens
caetera: « Scrutor, inquit, documenta Hippocratis
medici, atque magni praecessoris ejus Aesculapii.
« Hos putamus esse deos, qui vivaci numine, quae
descripta reliquerunt, prosequentes approbant, dum
langore fatigatis sanitatem reparant. »
Ad haec senex Hermolaus, os maturum reserans,
non contendo replicare omnia quae protulit, sed quae
breviter dixisse non absurde potuit.
« Chare fili, verba mea vigilanter accipe, fortiterque
cerebrosa retine memoria: nam magistros
credo tuos non docere talia.
« Duas esse medicinas Christiani novimus, unam
quidem de terrenis, de supernis alteram; quarum ut
diversos ortus, sic et efficaciam.
« Medici terreni longam per experientiam, surculorum
didicerunt vires, et similium quae permutant
qualitates humanorum corporum.
« Nullus tamen in hac arte sic probatus exstitit,
cui non essent ad curandum aliae difficiles, aliaeque
passionum prorsus incurabiles.
« Hoc testatur ille vir Hippocrates, qui fuit hoc de
coelo sublimatus vir Aesculapius, quibus nemo ventilatur
major esse medicus.
« At supernae medicinae Christus auctor emicat,
qui curare sola potest jussione morbidos, et ad
vitam de sepulcro revocare mortuos.
« Qui dederat caeco nato, post creata lumina, ac
de tumba jam fetente suscitatus Lazarus, caeteraque
mira gesta, quorum non est numerus.
« Sed de Christo quid dicatur, cum nos ejus servuli
mira quaeque faciamus in ipsius nomine, tibi
quoque non negando fore sane crederetur.
« Tu te ergo, chare fili, sapienter collige, argumenta
manifestis sumens ab operibus, quis eorum
sit habendus Deus atque Dominus. »
Coepit autem ratione tali puer allici, postquam
singulis diebus sacerdotem visere, ac de Christo
sciscitari multa, plura dicere.
Quadam ergo die solus a magistro rediens, dum
de via declinaret, interemptum puerum, atque juxta
vidit ejus peremptorem colubrum.
Quo spectaculo parumper tremefactus abstitit, sed
quam primum resipiscens vivide referbuit, sicque
precem Deo vero primitivam obtulit:
« O Jesu, quem posse cuncta Christiani perhibent,
si collegio tuorum me dignaris jungere, praesta,
quaeso, quod fidenter jam praesumo poscere.
« Precor, ergo, per virtutem tui magni nominis, ut
revivat iste puer, crepet iste coluber; quod proberis
esse vitae atque mortis arbiter. »
Ad hanc vocem, o fides! o mira Dei bonitas!
mortuus resurgit infans, et chelydrus finditur, laus
praeclara de gentili ore Deo funditur.
« Te nunc, inquit, benedico, Jesu potentissime,
non te semel benedicam, Deus atque Domine; tu sis
omni benedictus saeculorum tempore. »
Currit ergo laetabundus tiro Christi nobilis, et ad
pedes Hermolai procedit presbyteri, instans sibi non
tardari sacri fontem lavacri.
II. DE SANCTO PIATO HYMNUS.
In tellure Beneventi claris ortus | null | 3ccdbb3a-ab25-499c-80e8-788e673d84bc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
patribus, insignis
mundo Piatus, sacris fultus moribus,
Mox puer Christum sequendo admirandis nisibus,
post adultus vilipendit vanam mundi gloriam, de suis
nihil reservans, praeter vestem simplicem.
Sed quaecumque possidebat dans fomentis pauperum,
nescius Romam pergit, jam vir exstans, illic
et conjungitur Dionysio, suisque sanctis consodalibus.
Sic in coetum tantorum virorum lumen viget additus
Dionysio, his perfectis praedicare Christum
genti Gallicae.
Tornacum versus Piatus se direxit inclytus, cum
Parisios iret beatus Dionysius.
Tornaco ergo diffundendo late sancti verbi semina,
Christo convertit virorum ter dena millia.
Praeter parvos, et secundi sexus turbam maximam
Christicolum, genuinis inter haec coruscans virtutum
miraculis.
Edomabat parcitate duras vires corporis, ut, frangendo
roboratus, hosti non succumberet, et illum
fortiter debellaret.
At Caesar Maximianus, ut Piati hausit famam virulentis
auribus, comprehendi jussit eum, ad necandum
protinus.
Utque fama est, ille militare promptus, atque
vinci nescius, nexus vicit, flagra vicit et omnes impetus.
Decollatur namque tandem laeto coetu martyrum,
palmam gessit laureatus ad coeli palatium.
Dumque gleba conderetur gloriosi corpus martyris,
fusus odor est superni circum circa nectaris.
Ne quid mundus haesitaret de salute spiritus, cujus
caro tunc probabat hunc regnare coelitus.
III. PROSA DE NATIVITATE DOMINI.
Sonent regi nato nova cantica, cujus Pater fecit
omnia, mater est Virgo sacratissima.
Generans nescit hic feminam, illa est sine viro
gravida.
Verbum corde Patris gemtum ante saecula.
Alvo matris prodit corporatum post tempora.
O mira genitura! o stupenda nativitas! o proles
gloriosa!
Humanata divinitas, sic te nasciturum Filium Dei,
vates tuo docti Spiritu praedixerant.
Sic te oriente ex Virgine sacra, pacem terris angeli
nuntiant.
Elementa vultus exhilarant, omnes sancti clamantes
jubilant.
Salve clamando, nosque salva, Deitas, in personis
trina simplex exousia.
IV. HYMNUS DE TRINITATE.
Verbum Dei Spiritumque legifer in Genesi, rex
David secundo psalmo post tricenum cecinit, sic
uterque Trinitatem unitatis prodidit.
Sapiens, cum genitore sancto suo, Salomon, plane
verbo declaravit, esse Deo Filium, Verbum scilicet
aeternum, corde ejus genitum.
Moysi et Isaiae testis est Psalmographus, quia
Filius cum Patre Deus est et Dominus, nil enim Patre
Deo gignitur nisi Deus.
Deum hominem futurum esse, sicut exstitit, post
Psalmistam Isaias liquido perdocuit; dispensatio
salutem illa nobis edidit.
Quodque Deus nasciturus esset matre Virgine,
idem ante Gabrielem jussus est praedicere; talis
porro decet ortus auctorem munditiae.
Legislator Danielque notaverunt terminum, quando
Rex venturus esset exspectatus gentium: is neglectus
perdidit male populum Judaicum.
Summum regem adfuturum pauperem et humilem
ostendit propheta quasi jam visibilem, corruit superbus
hostis ante cujus faciem.
V. IN FESTO SANCTI AEGIDII ABBATIS, AD MATUTINUM INVITATORIUM.
Adoramus regem totius bonitatis auctorem, qui
sanctum Aegidium exornat et gratiae donis, et justitiae
praemiis.
VI. IN MATUTINIS LAUDIBUS RESPONSORIA.
Dominum semper et ubique regnantem, in sancto
suo Aegidio mirificum praedicemus. Jubilemus
Deo gratulantibus animis, qui patronum nostrum
Aegidium decoravit gratia sanctitatis. Deus, ut tandem
nos vigilantes invenias, chari tui Aegidii nobis
merita suffragentur. Benedictus sit universalis Dominus,
quem beatus nobiscum benedicit Aegidius.
Laus jucunda resonet Deo vivo et vero in sancti sui
Aegidii miraculis gloriosi. Sancte confessor et patrone
noster Aegidi, per cujus merita Dominum glorificamus,
apud illum pro nobis te intercedere sentiamus.
Benedicimus te, clementissime Deus, qui
diem festum beati Aegidii in laudem tuam nobis expendere
tribuisti, teque suppliciter exoramus ut
sanctis tuis, quibus honorificentiam exhibemus, virtute
ac praemio sociari mereamur.
VII. PROSA ET ALIA RESPONSORIA.
Sanctus Aegidius natione Graecus praeclaris parentibus
originem duxit, corpore valens et acer ingenio.
Feliciter adultus est ac liberaliter eruditus.
In rerum quoque possessione non tenuis, sed ingentem
copiam provida largitas erogavit. Hinc inter
prospera voluptate non est resolutus, nec inter aspera
a diabolo est superatus. Inediam, sitim, algores
et vigilias, pro Christi amore delicias computabat.
Affectus injuriis, et graviter sauciatus, affligentibus
se deprecabatur veniam. Credebat, quod didicerat
a vero magistro, in patientia tandem animas possideri.
Virtute itaque vectus ad sublimia, sacerdotali
meruit infula decorari. Obtinuit enim illud sapientis,
quod in tempore irae factus | null | fc8d4e23-8b0e-481e-bd67-849f97edfb47 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est reconciliatio.
Fidelis Christi confessor Aegidius, genere clarus,
sed scientia, virtute et opere longe clarior exstitit.
Legitur quidem regia stirpe fuisse progenitus. Sed
hic aevo tener, ad liberalia rudimenta dispositus,
doctores summos brevi aequiparavit. Dum potentis
ingenii motum nec levitas praecipitem ageret, nec
desidia tardum, docto docili quoque puero gratia
Dei non defuit, vitam ejus omni morum honestate
commendans. Jam jamque foris scintillabat indiciis,
succensa velut lampas charitatis. Vestem aegro cuidam
mendicanti, qua non superflua tegebatur, quamvis
adhuc paedagogi sententiam sibi aestimaret formidabilem,
dedit. Prodiit extemplo quoddam memorabile
signum, quo Deum Aegidio cooperari compertum
est. Nam, ut aeger attigit oblatam sibi vestem,
simul recepit pristinam sanitatem. Parentibus autem
in pace defunctis, patrimonii sui Christum fecit
haeredem, mirabili modo pauperando ditescens, dum
temporalium impendiis aeterna lucratur. At ubi sancti
viri virtus prae magnitudine sua latere non potuit,
confluebant plurimi, corporis animaeque beneficia
postulantes. Nec vero, ubi dator hilaris et quod
daretur abunde non aderat, suo munere frustrabantur.
Cumque mira gesta laudum praeconia sequerentur,
mari transito natalem Graeciam sua praesentia
viduavit, incautum esse judicans levis famae pretio
thesaurum bonae conscientiae venditare, in natali
permanens. Mirabile quidem est quanto in eo succreverit
parcimoniae virtus, cum multo tempore ab
ipsius quoque panis abstineret edulio. Unde facile
patet eum nec pulmentaria nec quaelibet gulae irritamenta
quaerentem ad superna evolasse regna
VIII. PROSA DE DIVO MARTINO.
Inter Patres monachalis vel clericalis ordinis,
virtutis excellentia Martinus notabilis. Non quilibet
de pluribus, sed ille solitarius. Primo deinde Turonicae
praesul paterque patriae. Diserta quem prudentia,
fortisque temperantia, quin universa sanctitas
ornavit, hoc est, charitas. Is pauperi quam dividit,
se veste Christus induit, dans signa tantae gratiae
necdum renato cernere. Mox fonte coeli roscido
sancto repletus Spiritu, divoque fretus numine, et
ut potens Apostolus, confutat ortas haereses, jussu
repellit daemones, medetur leprae osculo, et mortuis
precario. Quid igne rapto coelitus, cremasse fana
funditus, gravesque moles per fidem, hunc transtulisse
praedicem? Dedisse caecis sidera, sentire surdis
organa, mutisque praecinentibus, aptasse claudos
saltibus? Quot gesserit hujusmodi miraculorum
millia, fugit ligari calculo, velut saburra pontica.
IX. DE SANCTO LAMBERTO.
Magna vox laude sonora te decet per omnia, quo
poli chorea aucta tali compare, terra plaudit et
resultat digna tanto praesule. O sacer Lamberte martyr,
vota nostra suscipe.
X. PRO REGE.
Regum princeps atque virtus, cujus nutu mundi
coelum gyrat, terra perstat, disponuntur saecula: regi
Roberto nato stirpe nobilissima, sic domare des superbos
et subjectis parcere, ut hic regnans gloriosus
quondam vivat in aethere.
XI. DE BEATA VIRGINE.
Solem justitiae Regem paritura supremum,
Stella Maria maris hodie processit ad ortum:
Cernere divinum lumen gaudete fideles.
#Resp.@#
Stirps Jesse virgam produxit, virgaque florem
Et super hunc florem requiescit Spiritus almus;
Virgo Dei genitrix virga est, flos filius ejus
#Resp.@#
Ad nutum Domini nostrum ditantis honorem,
Sicut spina rosam, genuit Judaea Mariam,
Ut vitium virtus operiret, gratia culpam.
XII. DE SANCTA CRUCE.
Vexillum regis venerabile cuncta regentis,
O crux sancta, micans super omnia sidera coeli,
Mortifero lapsis gustu, quae sola reportas
Antidotum vitae, fructum suspensa perennem,
Te colo, te fateor venerans, te pronus adoro.
Christus, principium, finis, surrectio, vita,
Merces, lux, requies, sanctorum doxa, corona,
Pro servis Dominus redimendis hostia factus,
In te suspendens [ #pro@# suspensus], per lignum toxica ligni
Purgavit, clausae reserando limina vitae.
Tantae pars ego sum libertatis, bone Pastor;
Sed, mala semper agens, nunquam tibi digna rependi.
Heu! mihi jam bibulae numerum transcendit arenae
Sarcina multorum, mihi quae crevere, malorum.
Sed quia peccantis potius bona quam mala quaeris,
Plusque tibi peccat spem qui peccando relinquit,
Ad te confugio, tibi supplico confiteorque;
Parce, precor, miserere mei, miserere meorum,
Defuncti qui sunt, et in hac qui luce, parentum:
Qui bona fecerunt, his per te centupla redde,
Qui, mala convertens peccamina, cuncta remittis,
Omnes hoc | null | 13370513-3211-45b9-9ba4-6e3e38fe43b4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
signo qui te venerantur et orant
Dirige, sustenta, custodi, protege, salva,
Da procul a nobis, elatio sistat ut omnis,
Quo tibi submissi placeamus pectore puro.
Protege nos jugiter, ventosae laudis ab aura,
Et nobis dignas confer tibi solvere grates.
Invidiae maculam de mentibus ablue nostris,
Infundens nobis ignem coelestis amoris;
Irae compescens stimulos, fac nos patientes,
Tristitiamque fugans, in damnis spem retinentes;
Crimen avaritiae nobis dona fugiamus,
Ut pietatis opus placitae tibi ferre queamus;
Ingluviem ventris nos vincere sobrietate,
Luxuriaeque luem casto concede pudore,
Ut per te mundi, per te quoque viribus aucti,
Constanter vitam studeamus adire supernam.
XIII. DE TIMORE, SPE ET AMORE.
Primus ab illicitis hominum se continet ordo,
Aut poenae metuens, aut providus emolumenti,
Aut bene complacitae captus virtutis amore.
Qui spectare licet finem videantur ad unum,
Ut vitium vitent, velut exitiale venenum;
In paritate tamen meriti discretius absunt;
Unde nec unitae veniunt ad praemia palmae.
Primus enim coleret, genium si posset inulte;
Sed vehementer ait: Zelantis abhorreo vultum
Judicis, et dirae flammis ardere gehennae.
Anne secundus idem faciat, si praemia desint?
Sed vigili ratione sagax dum gaudia pensat
Vera, voluptatem caute postponit inertem,
Tertius ingenue bonus egregieque decorus
Te contemplatur, te diligit, aurea virtus:
Malit nempe mori, quam vivens te viduari.
Sunt igitur species ex affectu venientes
De quibus effugiant, ut ab ordine discrepet ordo.
Nam quis sollicito dubitet praeferre timori
Securam spei requiem? sed ipse decenter
Ut praecellenti venerans assurgit amori.
Interea Pater optimus haec, speculatus ab alto
Cujus judicii nihil est quod fallat acumen:
Ille inquit, meus est, vernaculus iste satelles.
Haec mea conformis, mea dilectissima proles.
Tunc variis meritis distantia praemia librans,
Magna quidem primo tribuit, majora secundo,
In solo totum confert probitatis amico.
XIV. DE EADEM RE BREVIUS.
Tres causae faciunt homines peccata cavere:
Horror supplicii, spes mercis, amor probitatis.
Quae quamvis finem videantur tendere ad unum,
Scilicet ut vitio careant, distant tamen hoc, quod
Servulus et miles seu regis filius; atqui
Principium timidus, cupidus habet incrementum,
Virtutis totam summam sincerus amator.
At si proficiat timor in spem, spes in amorem,
De sermo miles venit et de milite proles.
Probra cavet, vel flagra pavens, vel praemia captans,
Vel virtutis amans; distant, ut calo, satelles,
Rex; duo proficiunt, status est tibi, tertie, summus.
XV. FULBERTUS DE SEIPSO.
Mi factor, mea vita, salus, fiducia sola,
Da mihi consilium et votum viresque sequendi,
Ambiguus quid agam, quo tandem fine quiescam:
Nam vereor temere suscepto pontificatu
Servandis ovibus, mage quam prodesse, nocere;
Atque ideo puto cedendum melioribus esse.
Sed recolens quod non opibus, neque sanguine fretus,
Conscendi cathedram, pauper de sorde levatus,
Arbitror hoc a te factum sicut tuus est mos,
Nec mutare locum, nisi significaveris, ausim.
Quamvis illaesae moneat mens conscia vitae,
Tu scis, sancte Pater, quid sit tibi gratius horum,
Utiliusque mihi: precor inde tuam pietatem,
Ut mihi digneris hoc inspirare labenti,
Consilium, praesensque juves ad perficiendum.
XVI. IDEM DE SEIPSO.
Te de pauperibus natum suscepit alendum
Christus, et immeritum sic enutrivit et auxit,
Ut collata tibi miretur munera mundus,
Nam puero faciles providit adesse magistros,
Et juvenem perduxit ad hoc, ut episcopus esses.
Reges, pontifices, populi, te magnificabant,
Servum censentes prudentem satque fidelem
Esse pii Domini, sed, proh pudor! ipse, nefande,
Prudens nec fidus fueras, ut res manifestat;
Nam contra memorare pudet quam nequiter ipsum
Laeseris, et sanctos ejus tua prava tuentes;
Quae vix ulla satis possunt tormenta piare.
Praestolatur adhuc Dominus tamen ille benignus
Et te vivere perpetitur, si forte resciscens,
Segnitiem zelo perimas, meritoque reatum.
Virtus est, Domino parendi firma voluntas,
Virtus est, medium retinendi accepta voluntas.
XVII. DE SIGNIS, ET MENSIBUS, ET DIEBUS, ET NORIS, COMPENDIUM COMPUTI.
Annum sol duodena means per signa rotundat,
Cunctaque ter denis percurrit | null | c282528f-cc17-4a90-9779-dae987f321e1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
signa diebus,
Atque decem horis, et dimidium faciuntque
Partes hae duodenario si multiplicentur,
Tercentum sexagenos, et quinque dies, et
Sex horas, quas quadrantem liquet esse diei.
Hoc igitur numero proprium sol perficit annum.
Sed quia planius est toto quam parte diei,
Annum metiri voluit chorus astrologorum,
Tercentum sexagenis et quinque diebus:
Claudi tres annos, quarto superaddier unum,
Qui de quatuor annorum quadrantibus exit.
Hunc bissextilem dixerunt propter hoc annum,
His quando sexto Martis notat ante Kalendas,
Annos praeteritos supplens, redimensque futuros,
Per menses anni soles ita distribuerunt:
Janus et Augustus jaculoque December acutus,
Fert quarto nonas, nono decimoque Kalendas:
Post Idus soles triginta scilicet unum,
Mars, Maius, Julius, libripens, October et aequus:
Sexto nonas septeno decimoque Kalendas:
Post Idus soles triginta, rursus et unum,
Junius, Aprilem, post Septembremque November,
Quarto nonas octavo decimoque Kalendas,
Post Idus soles triginta, Februus autem,
Fert quarto nonas, sexto decimoque Kalendas,
Post Idus soles viginti pauper et octo
Sed per bissextum gaudet sibi crescere nonum.
Annumerat proprias mensis sibi quisque Kalendas,
Nullus et octavo mensis non computet Idus.
Mensis habet numerum normalem quisque notatum.
Annus habet concurrentes qui convenientes
Donant scire dies, qui menses rite Kalendant;
Hi sunt normales numeri qui mensibus haerent,
Quinque placent Marti, nec displicet unus Aprili,
Maius habet ternos, duplicat sibi Junius ipsos,
Unus item Julio, tibi sunt, Auguste, quaterni;
September septem binis October agit rem,
Quinque November abhinc, repetens septemque December,
Nec cupiunt Jano tres nec sex tollere Febro.
Huic alter numerus concurrit ad inveniendum,
Qua sibi quisque die mensis velit esse Kalendas
Septem lineolis ipsum tibi cerne notatum,
Harum septem lineolarum quaelibet una
Spectatur numeri summas gestare quaternas,
Et sic viginti summae numeruntur et octo
Divisae totidem certa ratione per annos,
Hae quoque summae solares vocitantur epactae,
Hi concurrentes numeri versantur in annis
Unus bissexto, duo non, neque tres, neque quadri,
Sex sunt bissexto, non vos septem une gemelli
Quadri ad bissextum, quini sex, septem aliorsum,
Seni ad bissextum, tres quadri, quinque seorsum,
Septem bissextant, quatuor, duo tresque recusant,
Quini bissextant, sex septem unusque rejectant,
Tres bissexte quadris quinis nec jungito senis.
XVIII. DE PHILOMELA.
Aurea personet lyra clara modulamina,
Simplex chorda sit extensa voce quindenaria,
Primum sonum nunc reddat lege Hypodorica,
Philomelae demus laudes in voce organica,
Dulce melos decantantes sicut docet musica,
Sine cujus arte vera nulla valent cantica.
Cum telluris vere novo producuntur germina,
Nemorosa circum circa frondescunt et brachia,
Flagrat odor cum suavis florida per gramina
Hilarescit philomela dulcis sonus conscia,
Et extendens modulando gutturis spiramina,
Reddit veris et aestivi temporis praeconia:
Instat nocti et diei voce sub dulcisona,
Soporatis dans quietem cantus per discrimina,
Necnon pulchra viatori laboris solatia,
Vocis ejus pulchritudo clarior quam cythara.
Vincitur omnis cantitando volucrum catervula,
Implet silvas atque cuncta modulis arbustula,
Gloriosa valde facta veris prae laetitia,
Volitando scandit alta arborum cacumina,
Ac festiva satis gliscit sibilare carmina.
Cedit anceps ad frondosa resonans umbracula,
Cedit olor, et suavis ipsius melodia,
Cedit tibi timpanistra et sonora tibia:
Quamvis enim videaris corpore permodica,
Tamen cuncti capiuntur tua melodia.
Nemo dedit voci tuae haec dulcia carmina,
Nisi solus Rex coelestis qui gubernat omnia.
XIX. DE SANCTO CARAUNO.
Carus abunde Caraune nites
Idque vocamine significas,
Lyricos ideo tibi versiculos canimus hilares,
Et amore pio tu, pie martyr,
Posce nobis veniam.
Roma, superba suis titulis, hunc genitoribus
Eximium tulit ingenii validi puerum,
Animo facilem, specie nitidum,
Tu quoque, martyr, posce nobis veniam.
Prandia lauta modum turbant plerumque diaetae;
Indulges stomacho, mentem male crapula vexat:
Si parcas epulis, sequitur detractio vel laus.
Ut medium teneas labor est, et valde cavendum,
Ne tibi tristitiam pariat, sicut suus est mos.
Si possis igitur, prorsus haec prandia vita,
At si non liceat, hilaris cautusque recumbe,
Et liba cuncta parum, tua quae tibi regula dictat;
Nec summam nimiam conjectent multa minuta.
XX. HYMNUS.
Sanctum | null | e1457f16-7baf-4d5f-8025-42b5c2ace7f2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
simpliciter Patrem cole,
Pauperum caterva,
Quantumque nosti laudibus honora;
Ad normam redigit qui subdita
Saecla pravitati,
Potens novandi, sicut et creandi,
Et gratiae damnati, longi tibi
Subvenit laboris,
Opem ferendo pacis et quietis.
Jam proceres legum rationibus
Ante desueti
Quae recte discunt, strenue capessunt,
Praedo manum cohibet, furcae memor,
Et latrone coram,
Inermis alte praecinit viator,
Dente saturnali restringitur
Evagata vitis,
Cultuque tellus senta Mansuescit.
Gaudet lancea falx, gaudet spatha
Devenire vomer;
Pax ditat imos, pauperat superbos,
Salve, summe Pater, fer et omnibus
Integram salutem,
Quicunque pacis diligunt quietem,
Et qui bella volunt, hos contere
Dextera potenti,
Prudens gehennae filios maligni.
XXI. CASTITATIS GRADUS.
Sex gradibus consummatur perfectio casta:
Primum dum vigilas fluxum nescire petulcum;
Quem sequitur, lasciva diu non volvere corde;
Tum ne vel leviter speciem cernendo cupiscas;
Quartus erit nec simpliciter genitale moveri,
Quintus ob auditum veneris nil mente vagari;
Ultimus, in somnis nullo phantasmate ludi:
Hoc sibi nemo rapit, sed Christi gratia praestat,
Est servanda tamen diuturna medela diaetae,
Libra cibi solidi, simplex hemina falerni;
Praeterea labor, excubiae, rogatio crebra,
Ne caro languentem necet incrassata pudorem.
Castus agit, quem nulla libido movet vigilantem,
Nec violare potest sopitum illusio foeda.
XXII. PRECATIO AD DEUM.
Tu qui de nihilo mundum finxisse probaris
(Nam tibi materies nulla coaeva fuit),
Et nutu facili, noto tibi tempore, solves;
Tam diuturne dehinc, quam prius exstiteras.
Quantulus hic noster modus est, quo saecula volvi
Cum vitiisque jubes, strenua bella geri.
Regem militibus propriis te semper adesse,
Ad bene certandum, nos vegetando proba
XXIII. PRECES ALIAE.
Kyrie, Rex genitor ingenite, vera essentia, eleison.
Kyrie, luminis fons et rerum conditor, eleison.
Kyrie, qui nos tuae imaginis signasti specie, eleison.
Kyrie, qui perfecta es sapientia, eleison.
Kyrie, lux oriens, per quem sunt omnia, eleison.
Kyrie, Dei forma humanae particeps, eleison.
Kyrie, Spiritus, vivificae vitae vis, eleison.
Kyrie, utriusque vita, in quo cuncta sunt, eleison.
Kyrie, expurgator scelerum, largitor gratiae; propter
nostras offensas noli nos relinquere, o consolator
dolentis animae, eleison.
XXIV. HYMNUS.
Nuntium vobis fero de supernis,
Natus est Christus, dominator orbis,
In Bethleem Judae, sic enim propheta
Dixerat ante.
Hunc canit laetus chorus angelorum,
Stella declarat, veniunt Eoi
Principes, dignum celebrare cultum.
Mystica dona,
Thus Deo, myrrham tribuunt sepulchro,
Auream regi speciem decenti;
Dum colunt unum, meminere trino
Tres dare terna.
Gloriam trinae monadi canamus,
Cum Deo divae Genitore Proli,
Flamini nec non ab utroque fuso
Corde fideli.
XXV. LEGENDA.
In Vitis Patrum veterum quiddam legi jucundum,
Exemplo tamen habile, quod vobis dico rhythmice:
Joannes abbas, parvulus statura, non virtutibus,
Ita majori socio, qui cum erat in eremo,
« Volo, dicebat, vivere sicut angelus secure,
Nec veste nec cibo frui qui laboretur manibus. »
Respondit frater: « Moneo, ne sis incoepti properus,
Quod tibi postmodum sit non cepisse satius. »
At ille: « Qui non dimicat, non cadit neque superat, »
Et nudus eremum interiorem penetrat.
Septem dies gramineo vix ibi durat pabulo,
Octava fames imperat ut ad sodalem redeat,
Qui sero clausa janua, tutus sedet in cellula.
Cum minor voce debili appellat: « Frater, aperi,
Joannes, opis indigus, notis assistit foribus;
Ne spernat tua pietas, quem redigit necessitas. »
Respondet ille deintus: « Joannes factus est angelus.
Miratur coeli cardines, ultra non curat homines. »
Foris Joannes excubat, malamque noctem tolerat,
Et praeter voluntariam hanc agit poenitentiam.
Facto mane recipitur satisque verbis uritur,
Sic intentus ad crustela fert patienter omnia.
Refocillatus Domino grates agit ac socio;
Dehinc rastellum brachiis tentat movere languidis,
Castigatus angustia de levitate nimia,
Cum angelus non potuit, vir bonus esse didicit.
XXVI. HYMNUS.
Organum mentis tibi, quaeso, nostrae,
Temperans plectro moderare linguae,
Cujus ad | null | 5ece1eea-5b32-4472-b9c9-75b1b02dd7c3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
laudem cupide movemur,
Spiritus alme.
Tu Dei Patris Genitique pura
Charitas, qua se pariter benigne
Confovent, et quae bona audit auctor,
Esse creata.
Tu fidem spiras, sacra jura dictas.
Gratiae largus, venia reperta,
Victor errorum, probae veritatis
Testificator.
Cum venis, culpam lacrymae sequaces
Diluunt; vitae recalescit ignis,
Atque compuncti cremat ara cordis
Thus pietatis.
Gloriam trinae monadi canamus,
Cum Deo divae Genitore Proli;
Flamini, nec non ab utroque fuso
Corde fideli.
XXVII. HYMNUS PASCHALIS. (DANIEL, Thesaurus hymnologicus, I, 221.)
Chorus novae Hierusalem
Novam meli dulcedinem
Promat, colens cum sobriis
Paschale festum gaudiis.
Quo Christus, invictus leo
Dracone surgens obruto,
Dum voce viva personat
A morte functos excitat.
Quam devorarat improbus
Praedam refudit tartarus,
Captivitate libera
Jesum sequuntur agmina
Triumphat ille splendide
Et dignus amplitudine,
Soli polique patriam
Unam facit rempublicam.
Ipsum canendo supplices
Regem precemur milites,
Ut in suo clarissimo
Nos ordinet palatio.
Per saecla metae nescia
Patri supremo gloria,
Honorque sit cum Filio
Et Spiritu paraclito. | null | 48efab2d-9c36-4c15-9810-009d40c383d2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Proclamatio
In spiritu humilitatis et in animo contrito ante
sanctum altare tuum et sacratissimum corpus et
sanguinem tuum, Domine Jesu, Redemptor mundi,
accedimus, et de peccatis nostris, pro quibus juste
affligimur, culpabiles coram te nos reddimus. Ad te,
Domine Jesu, venimus, ad te prostrati clamamus,
quia iniqui et superbi, suisque viribus confisi, undique
super nos insurgunt. #Terras Sancti Joannis et
Sancti Stephani invadunt, depraedantur et vastant.@#
Pauperes tuos cultores earum in dolore et fame atque
nuditate vivere faciunt. Tormentis etiam et
gladiis occidunt: nostras etiam res unde vivere
debemus in tuo sancto servitio, et quas beatae animae
huic loco pro salute sua reliquerunt, diripiunt, nobis
etiam violenter auferunt. Ecclesia tua haec, Domine,
quam priscis temporibus fundasti, et in honore
sanctorum Joannis apostoli et Stephani protomartyris
tui sublimasti, sedet in tristitia, nec est qui consoletur
eam et liberet, nisi tu, Deus noster. Exsurge,
Domine Jesu, in adjutorium nostrum, conforta nos
et auxiliare nobis. Expugna impugnantes nos. Frange
etiam superbiam illorum qui hunc locum et nos affligunt,
et affligere cupiunt. Tu scis, Domine, qui
sunt illi, et nomina eorum; corpora et corda, antequam
nascerentur, tibi sunt cognita. Quapropter
eos, Domine, sicut scis, justifica in virtute tua; fac
eos recognoscere, prout tibi placet, sua malefacta,
et libera nos in misericordia tua. Ne despicias nos,
Domine, clamantes ad te, sed propter gloriam nominis
tui et misericordiam visita nos in pace, et
erue nos a praesenti angustia.

| null | a707ae47-4d53-4c34-b056-6095438d85d9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
SERMO PRIMUS.
Patres venerabiles, chari fratres, filii Dei, aliquid
vobis volumus memorare de iis quae nunquam vos
oblivisci oportet, videlicet quomodo credere debeatis
et vivere, et si quis peccaverit, quomodo possit
recuperare. Tria sunt haec: fides catholica haec est,
ut unum Dominum in Trinitate, et Trinitatem in
unitate veneremur. Multi sunt autem qui non possunt
hoc intelligere, nisi per quasdam quasi similitudines
inducantur. Quapropter dicamus et nos aliquid
tale. In sole sunt tres naturaliter, sphaera, claritas,
calor. Sphaera solis naturaliter est splendens
et calens. Summus Pater naturaliter est sapiens, et
amans; sphaera solis, et splendor, et calor, non sunt
tres soles, sed unus sol; summus Pater et sapientia
ejus, et amor ejus non sunt tres dii, sed unus est
Deus; sapientia Filius Dei est, Spiritus sanctus amor
est: Pater itaque et Filius, et Spiritus sanctus unus
Deus est; hic Deus ante saecula et nunc, et semper
fecit omnia visibilia et invisibilia.
Quaeritur autem cur Deus Pater Filium suum, id
est sapientiam, hominem fieri voluit? Respondeamus
quam brevissime possumus, propter hominem utique
redimendum, qui culpa sua perierat, et per se non
poterat reparari. Nam antequam peccaret homo,
erat prudens et immortalis, et arbitrio liber, fuit
tamen tanta calliditas diaboli, ut seduceret eum et
redderet insipientem, mortalem et fragilem: quomodo
ergo posset, stultus, et fragilis, et mortalis
effectus, diabolum revincere, et recuperare per se
quod perdiderat, qui quaeque sibi adhuc validus non
defendit? nullo modo erat tamen impossibile non impleri
quod volebat Omnipotens.
SERMO II.
Fratres, credo quod omnes qui praesenti basilica
continemur, per fidem Christiani sumus. Reddamus
ergo in primis Deo gratias, qui nos ad fidem suam
vocare dignatus est, et per baptismi gratiam a peccato
mundare, et a diabolo liberare. Dicite Deo gratias,
fratres: si permansissemus in illa munditia
quae nobis per baptismum data est, vere felices essemus.
Sed non permansimus, cecidimus enim per
nostram culpam, non solum in peccata, sed etiam in
crimina propter quae peccatores ab Ecclesia separantur,
qualia sunt homocidia, adulteria, fornicationes,
sacrilegia, rapinae, furta, falsa testimonia, superbia,
invidia, avaritia, diutina iracundia, ebrietas
assidua. Sicut ergo Deo gratias egimus pro bonitate
sua, sic nos culpabiles confiteamur pro malitia nostra,
et dicamus singuli: peccatores sumus. Fratres,
vere tales sumus coram Deo et sanctis ejus, sed misericordia
ejus magna est, qui nobis adhuc donat
locum sive tempus emendationis.
Emendemus ergo in melius, juxta Scripturam,
quae ignorando peccavimus; quod si nescitis qualiter
emendare debeatis, dicendum est vobis. In primis
peccare desistite: quandiu enim quis Dominum offendere
non cessat, nec ejus poenitentia fructuosa
est, et qui in hac vita criminali peccato finem non
imposuerit, veniam in altera non habebit. Quapropter,
ut dixi, necessarium est in primis crimini
finem dare, deinde vero commissa delere per poenitentiam,
per eleemosynam, per orationem. Modum
poenitentiae vobis constituent sacerdotes. Modus eleemosynae
est, secundum facultatem et bonam voluntatem
vestram. Modum orationis constituit nobis
Christus diversa sub conditione, quam nostis, videlicet
ut dimittat sicut et nos, etc. Hortamur itaque,
fratres, ut crimina fugiatis, injunctam vobis poenitentiam
alacriter suscipiatis, strenue peragatis. #Non
sunt enim condignae passiones hujus temporis ad futuram
gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18)
@#. Eleemosynam
quoque pro posse faciatis, quia sicut aqua
exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum.
Oremus tam pro invicem quam pro nobis, dicente
apostolo: #Confitemini alterutrum peccata vestra, et
orate pro invicem ut salvemini (Jac. V, 16)
@#. Novimus
autem per poenitentiam multos evasisse periculum
mortis, alios per orationem. Enitamur etiam, fratres,
inter tales inveniri, quia #regnum coelorum vim
patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12)
@#.
Praestet vires imbecillitati nostrae ille qui dixit: #Confidite, ego vici mundum
(Joan. XVI, 23)
@#, Dominus
noster Jesus Christus qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat Deus per infinita saeculorum
saecula. Amen. | null | 05377a8f-4e4b-443d-82c1-a3932e886ceb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
SERMO III. DE PURIFICATIONE BEATAE MARIAE.
Volumus vobis breviter exponere, fratres, unde
coepit solemnitas Purificationis, quam hodie celebratis,
et quid cerei significent quos offertis. Solemnitas
ergo ista processit ex lege. Praecepit enim
Deus in lege ut mulier quae de viri sui conceptu primogenitum
pareret, quadragesimo die nativitatis
praesentaret eum Domino in templo, cum hostiis:
et hic dies Purificationis vocatur. Quod praeceptum
Purificationis et oblationis impleverunt aliae matres
ex necessitate, quia pollutae et peccatrices erant:
quando vero Christus natus est de beatissima Virgine
Maria, ipsa non indigebat legali purificatione, quia
munda erat et sancta. Humilitatis tamen et obedientiae
causa legi se subdens, obedire legi quamvis
non indigeret, obtulit in templo Dei filium suum
cum hostiis quadragesimo die nativitatis, sicut est
hodie. Sed praesentatio illa insignis et gloriosa fuit:
movente enim Spiritu sancto, occurrerunt ei sanctus
propheta Simeon et Anna sancta vidua et prophetissa,
laudantes et benedicentes Dominum de adventu
Christi, sicut legitur in Evangelio, miracula
praebentes. Christus namque in carne veniens, fratres,
ostendebat pariter et humilitatis exemplum, et
divinae pietatis indicia. Sicut in nativitate sua, cum
jaceret humiliter in praesepio, nova stella, et laudibus
angelicis celebrabatur in coelo: sic et modo cum
parvulus infantulus praesentaretur in templo, ad declarandam
divinitatem suam in carne latitantem
corda prophetarum illuminabat Spiritus sanctus. Nos
ergo qui illum verum Dominum et hominem adoramus,
in memoriam Praesentationis ejus in templo
celebramus hunc diem cum oblatione cereorum:
per lumen cerei, divinitatem, per ceram significantes
carnem ipsius virginalem. Apis enim et mellis,
et cerae opifex sine coitu maris et feminae procreatur.
Patet ergo quia Praesentatio Christi in templo
processit ex obedientia legis, et nostra significativa
oblatio est, ex dulci et venerabili memoria suae
praesentationis. Nunc ergo scientes, quam ex bonis
principiis solemnitas ista prodiit, et quam piam
sanctamque significationem nostra oblatio gerit,
solemnitatem divinis laudibus et operibus exornemus,
et oblationem pio celebremus affectu, rogantes
piissimam Dei Matrem ut ipsa nos, et munera nostra,
Filio suo gratificare dignetur, et ad similitudinem
oblationis nostrae, quae munda, clara et fervida esse
videtur, deposcat nobis ab ipso munditiam cordis et
corporis, lumen scientiae, fervorem fidei et charitatis,
quatenus suae gratiae dono accensi, per Spiritum
sanctum illuminati, purificatis mentibus in
templo sancto gloriae suae valeamus apparere, per
eumdem Dominum nostrum Jesum Christum.
SERMO IV. DE NATIVITATE BEATISSIMAE MARIAE VIRGINIS.
Approbatae consuetudinis est apud Christianos
sanctorum Patrum dies natalitios observare diligenter,
et praecipue virtutes eorum assignatas litteris in
Ecclesia recitare ad laudem Dei, ex cujus munere
sunt, et ad instrumenta minorum. Inter omnes sanctos,
memoria beatissimae Virginis eo frequentius
agitur atque festivius, quo majorem gratiam apud
Dominum creditur invenisse. Unde post alia quaedam
ipsius antiquiora solemnia, non fuit contenta devotio
fidelium, quin nativitatis solemne superadderet
hodiernum. Hac itaque die peculiariter in Ecclesia
recitandus esse videtur ille liber, qui de ortu ejus
et vita scriptus inveniebatur, si non judicassent eum
Patres inter apocrypha numerandum. At quoniam
magnis ac sapientibus viris ita visum est, nos alia
quaedam, sed non aliena legentes, ecclesiasticum
morem debitis officiis exsequamur. Beata ergo Domini
Mater et perpetua Virgo Maria, priusquam nasceretur
oraculis enuntiata est, et designata miraculis, nata
vero progenie divinitus ordinata, privilegio virtutum
insignis enituit, Salvatorem edidit a quo glorificata
in coelo, nunquam terrigenis patrocinari desistit.
Propositionem sequatur ordine sua narratio. Jamque
referamus unum de praetaxatis oraculis, ac deinde
paucis expediamus. Dixit Aeternus ad veterem, Deus
ad serpentem: #Inimicitias ponam inter te et mulierem,
et semen tuum, et semen illius (Gen. III, 15)
@#.
Quid est, fratres, in hoc loco serpentis caput conterere,
nisi principalem diaboli suggestionem, id est
concupiscentiam, resistendo superare? Si ergo quaeratur
quaenam mulier hujusmodi victoriam operata
sit? profecto non reperitur in linea generationis
humanae, donec perveniatur ad illam de qua agimus
sanctarum sanctam. At si interrogetur, in quo serpentis
caput vel ipsa contriverit? nimirum in eo
quod virginitatem simul et humilitatem Deo sacrificavit.
Virginitate namque servata probatur exstinxisse
concupiscentiam carnis; humilitate, quae facit
pauperem spiritu, concupiscentiam mentis. Sicque
principali suggestione diaboli victa, vitiosum caput
virtutis | null | 63f3ac96-ad19-4f0d-ada4-68fce8ae79ac | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pede contrivit. Non tamen hoc solo, sed eo
quam maxime triumphavit, quod de sua mundissima
carne corporata sapientia dicit, Usquequaque malitiam
attingens a fine usque ad finem fortiter, et
disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Haec est ergo
mulier ad quam divinum illud intendebat oraculum,
hanc quandoque nascituram innuebat, hanc
singulariter intimabat. Expedito quam paucis oraculo,
unum quodque de miraculis absolvatur.
Acceptae sunt a sancto Moyse singulae virgae de
singulis tribubus Israel, nominibus earum inscriptae,
jubente Domino, et positae in tabernaculo ejus:
inter quas una quae fuerat Aaroni inventa est sequenti
die germinasse, floruisse, fronduisse, et peperisse
amygdala. Sciens ergo Dominus hoc opus
suum magni esse mysterii, jussit servari virgam ad
monimentum. Monebantur enim filii Israel praesentia
virgae, quaerere sollicite quid significaret tam
mirabile factum, quod longo post aperiens divinus
Isaias: #Egredietur,@# inquit, #virga de radice Jesse, et
flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum
Spiritus Domini (Isa. XI, 1)
@#. Ad haec verba tanquam
auditores ejus dicerent: O pater Isaia, obscure loqueris,
dic nobis, quaeso, ipsam rem manifeste, adjecit
claritatem et ait: #Ecce virgo concipiet et pariet filium,
et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. VII, 14)
@#. Filium
quoque Virginis, id est Emmanuelem, praeclare
describens: #Puer,@# inquit, #natus est nobis, filius datus
est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis,
Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps
pacis: multiplicabitur ejus imperium et regni ejus non
erit finis (Isa. IX, 6)
@#. Quod ergo Deus designavit
miraculo, hoc a secreto Isaias prodit vaticinio. Et
quod vates cecinit, consequenter rei exitus approbavit.
Nam sicut illa virga sine radice, sine quolibet
naturae vel artis adminiculo fructificavit: ita Virgo
Maria sine conjugali opere filium procreavit, filium
sane flore designatum et fructu; flore, propter speciem,
fructu, propter utilitatem. Est enim #speciosus
forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3)
@#, et vitalis
refectio non solum hominum, sed etiam angelorum.
Hinc breviter asserta propositionis particula prima,
quod sequitur attingamus.
Nata est igitur beatissima Virgo, sicut legimus,
patre Nazareno, matre Bethlehemita, quas urbes
Christi nativitati vel conversationi destinatas esse
prophetae non tacuerant. Descendit autem ab radice
illius fide praeclari Abrahae, cui superne promissa
fuerat benedictio omnium gentium in semine suo, et
ab stirpe David, quem Deus propter notam sibi probitatem
egregia laude sublimavit, dicens: #Inveni
virum secundum cor meum (Act. XIII, 22)
@#. De regali
nempe tribu simul et sacerdotali duxit originem,
quae summum Regem atque Pontificem erat paritura.
Non tamen haec idcirco dixerimus, quod Dominus
qui peccatores vocare venit, dedignatus sit matrem
suam peccatores habere cognatos, inter quos speciosa
velut inter spinas lilium appareret. Haec itaque
electa et insignis inter filias, non fortuitu quidem,
aut solo placito parentum ut plerique, sed divina
dispensatione nomen accepit, ita ut ipsa quoque vocabuli
sui figura magnum quiddam innueret: interpretatur
enim #maris stella.@# Quid ergo mysticum haec
interpretatio gerat, per similitudinem ostendamus.
Nautis quippe mare transeuntibus, notare opus est
stellam hanc, longe a summo coeli cardine coruscantem,
et ex respectu illius aestimare atque dirigere
cursum suum, ut portum destinatum apprehendere
possint. Simili modo, fratres, oportet universos
Christicolas, inter fluctus hujus saeculi remigantes,
attendere maris stellam hanc, id est Mariam, quae
supremo rerum cardini Deo proxima est, et respectu
exempli ejus cursum vitae dirigere. Quod qui fecerit
non jactabitur vanae gloriae vento, nec frangetur
scopulis adversorum, nec absorbebitur scyllaea voragine
voluptatum, sed prospere veniet ad portum
quietis aeternae. Hic si quis interroget dicens, quid
ergo putas qualis olim in anima fuerit, vel nunc sit,
haec persona, quae sic omnibus sanctis spectanda
atque imitanda proponitur? veraciter respondemus,
quia longe perfectior quam nostra oratione demonstrari
possit. Tamen ne ibi nihil dicere arguamur,
ubi major affluit copia dicendorum, reservantes
multa atque magna facundis, saltem pauca dicamus
super hoc, et quae facile probentur audita. Hoc igitur
in primis astruere fas est, quod anima | null | 3d002554-290c-4935-b330-3ec729577a04 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ipsius et
caro quam elegit, et habitaculum sibi fecit Sapientia
Dei Patris, ab omni malitia et immunditia purissimae
fuerunt, affirmante Scriptura: #Quoniam in malevolam
animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore
subdito peccatis (Sap. I, 4)
@#. Item econtra confidenter
asserimus, quia nullo virtutum genere vacabat,
cui plenitudinem gratiae Dei nuntius asserebat
inesse. Quod, attestante archangelo, quamvis nemo
sana mente discredat, tamen si quis adhuc pio desiderio
quaerat argumenta virtutum ex verbis et factis
ejus quae Scriptura commemorat, tanto sibi facilius
occurrent, quanto ipse in quaerendo fidelior erit.
Sunt autem ex eis quaedam omni fere Christiano perspicua.
Quis enim est qui cum jucunda admiratione
non speculetur ipsius maturae adolescentis fortitudinem,
et prudentiam, et fidem in colloquio angelico,
ubi tam constanter eloquitur, tam prudenter interrogat,
tam facile credit? Quis enim non videat ac
videndo miretur justitiam ejus, qua sic universa praecepta
divinae legis satagebat implere, ut nec ad se
pertinentia inexpleta relinqueret? Verbi gratia: post
partum enim purificatione legali quam agebat, non
egebat, quia virum in concipiendo non noverat. De
temperantia quoque ipsius superius dictum est, quae
Deo virginitatis lilium in humilitatis valle produxit.
Cum ergo virtutibus supradictis facta ejus plena sunt
atque dicta, manifestum est non solum attestatione
angelica, sed etiam rerum argumento nullum virtutis
beatissimae Virgini defuisse. Depromebant itaque
virtutes in cogitatione et affectu cordis ejus ineffabilem
harmoniam, quam ipsa creatrix et inhabitatrix
ejus Dei sapientia delectabatur audire; coruscabant
foris in superficie sermonis et actus, unde
merito possent homines glorificare Deum, et exempla
salutis accipere. Tali ergo tantaeque personae,
quid tandem ad honoris cumulum potuit accedere
majus: eo quod Dei Filium Virgo concepit, Virgo mater
edidit, hac nempe dignitate venerabilis facta est
ipsis quoque sanctorum ordinibus angelorum. Quod
opere manifesto declaravit ille magnus atque fortis
archangelus Gabriel, qui eam antequam Dei mater
fieret, quia futuram noverat, tanta veneratione salutando
praevenit, hac eadem dignitate facta est
etiam imperiosa, secundum charitatem erga superos,
ac super inferos per discretionem. Unde plurima
scripta sunt exemplorum argumenta, de quibus
ad praesens quaedam sufficiat memorare. Illa igitur
olim in auxilium magni Patris Basilii misit sanctum
angelum, et mortuum suscitavit, qui male viventem
pessumdedit persecutorem ejus Julianum apostatam,
et haec historia notissima est. Illa etiam te, o peccator
quondam Theophile, poenitentem et suppliciter
invocantem ab ipsis diaboli faucibus potenter
eripuit. Sed quid gravemur hujus lapsi reparationem
paucis effari, cum audire sit operae pretium?
Is ergo Theophilus incedens olim in patria cujusdam
episcopi ciliciorum, ut scriptura quaedam testatur,
propter infortunia sua in tristitiam cecidit,
unde contulit sese ad quemdam Judaeum maleficum,
ejus consilium et auxilium petens. Hoc mediatore
locutus cum diabolo Christianitatem abnegavit, diabolum
adoravit, eique de sua mancipatione chirographum
tradidit annulo suo signatum. Postea vero
facti poenitens, multumque se animo angens quid
faceret, quo se verteret, tandem collectis fidei et
spei viribus, confugit ad ecclesiam quamdam beatae
Mariae matris Domini memoriae dedicatam, ubi quadraginta
dierum afflictione mactatus animo contrito
nomen ejus invocabat jugiter, ac patrocinium implorabat.
Quid multa? Respexit hunc propitia misericordiae
Mater, et per visionem illi apparens de
impietate coarguit, ad Christi confessionem excitans.
Consolata est dolentem pollicendo veniam, et ne
dubitaret de promisso, supradictum chirographum
diabolo potenter ereptum captivo reddidit in pignus
libertatis. Quod cum evigilans supra pectus suum
positum inveniret, quam laetus exstiterit, quam pio
affectu voces exsultationis et confessionis ediderit,
non est facile dictu. Noctem vero illam consecuta
est Dominica dies, qua Theophilus, quasi cum Domino
a mortuis resurgens, episcopo se coram populo
praesentavit, et rem sicut erat exposuit. Videres
populum modo ex auditu tam horrendi sceleris expavere,
modo considerata macie vultuque poenitentis
collacrymari. Sed audito quantam et quam celerem
misericordiam fuerat consecutus, omnes qui mala
conscientia territi pene defecerant, ad spem veniae
cum gaudio respirabant. Jam vero ut rem brevi fine
concludamus, episcopo jubente male cautum chirographum
Theophilus igne cremavit. Deinde suffragante
clero et populo ductus ad altare, cum sacrosanctam
communionem de manu episcopi ore susciperet,
facies refulsit ut sol. Peractoque deinceps
triduo, cum laudibus in ecclesia piae Matris Domini,
per quam reconciliatus fuerat, a laboribus suis beato | null | e8dc87d9-39d6-4bc9-9ce3-8c2c8cbcbc5f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fine quievit.
Talibus ergo factis approbatur quia Domini Mater
ubique imperiosa est, ubique magnifica, certe cui
pronum est sanctos angelos in ministerium mittere,
et ad beneplacitum suum inferorum pacta cassare;
his quoque et aliis infiniti numeri beneficiis quae
vel scripta sunt, vel passim jugi sentiuntur effectu,
quod et justis et peccatoribus fideliter invocantibus
se praesto est, et nunquam eis opitulari desistit.
Veniant igitur ad eam justi cum Basilio laudantes
ac benedicentes, effectumque celerem suis sanctis
desideriis postulantes sine dubio percepturi. Veniant
peccatores cum. Theophilo tundentes rea pectora
cum interno fletu, ipsi quoque, si vere poeniteant,
desideratam veniam adepturi, de quorum numero
tibi assistentibus nobis ut subvenire jam et auxiliari
digneris, imploramus, o praeelecta! o sancta! venerabilis
et imperiosa! o clemens et propitia Domina
nostra, quo possimus recuperare et habere perpetuam
gratiam filii tui Jesu Christi Domini nostri,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat unus
Deus in aeternum. Amen.
SERMO V. ITEM DE NATIVITATE MARIAE VIRGINIS.
Fratres charissimi, in hac die celebramus natale
gloriosae Dominae nostrae Mariae videlicet Redemptoris
nostri Matris. Volumus vobis aliquid referre breviter
de natalibus ejus, et vita et fine, et adjutoriis quae
ipsa Christianis et justis et peccatoribus impendere
solet. Haec itaque nata est de stirpe Abrahae atque
David regis, quibus a Deo promissio facta est, quod
in semine ipsorum, id est in Christo, benedicendae
forent omnes tribus terrae. Nata est autem juxta
relationem et scripturas sanctorum Patrum in
civitate Nazareth, patre nomine Joachim ex eadem
urbe oriundo, matre vero Anna nomine oriunda ex
civitate Bethlehem. Vita quorum simplex et recta
ante Dominum, apud homines irreprehensibilis et
pia erat. Nam omnem substantiam suam trifarie
dividebant, unam partem templo et templi servitoribus
impendebant, aliam peregrinis et pauperibus
erogabant, tertiam sibi et suae familiae usibus
reservabant. Ita justi Deo, et hominibus pauperes,
annos circiter viginti, castum Domini conjugium,
sine liberorum procreatione exercebant.
Voverunt tamen, si forte Deus donaret eis sobolem,
eam se Domini servitio mancipaturos. Evolutis ergo
tot annorum curriculis, missus est angelus Domini
prius ad Joachim, demum ad Annam, nuntians eis
nascituram filiam nomine Mariam, cui similis sanctitate
nec antea nata fuerit nec postea nasceretur.
Factum est itaque juxta verbum angeli: nata est in
civitate Nazareth sanctissima Virgo Maria, et mansit
ibi tribus annis in paterna domo; postea vero, sicut
parentes illam Deo voverant, ducta Hierosolymis in
templo Domini conservata est usque ad quartum
decimum annum, jejuniis et orationibus serviens
die ac nocte, et virginitatem suam vovens, quod
ante virgo ulla non fecerat, angelicis colloquiis
frequenter utens. Deinde cum esset reversa ad domum
parentum suorum in civitatem Nazareth, missus
est ad eam angelus Gabriel a Deo nuntians ei
conceptionem Filii Dei. Fuit ergo conceptus Dei
Filius in Nazareth, natus in Bethlehem. Post nativitatem
vero Christi mansit cum filio usque ad
passionem crucis, ubi Christus Virginem matrem
virgini discipulo Joanni apostolo commendavit. Hic
ministravit ei post passionem et resurrectionem et
ascensionem Domini in finem. Fuit autem sepulta
sanctissima in valle Josaphat, ubi est aedificata
ecclesia in honorem ejus, et sanctus Joannes sepultus
est Epheso. Post vero cum religiosi Christiani
reliquias matris ejus, videlicet Domini, respicere
vellent, sepulcrum vacuum invenerunt; sed
et in sepulcro beati Joannis respicientes, non invenerunt
nisi manna. Credit itaque Christiana pietas
quia Christus Deus Dei Filius Matrem suam gloriose
ressuscitaverit et exaltaverit super coelos, et
quod beatus Joannes virgo et evangelista, qui ei
ministravit in terra, gloriam ejus participare mereatur
in coelo. Est autem ineffabile quam gratiam
et gloriam dederit Dominus Matri suae; hoc tamen
certo scimus quia justi quidquid ab eo postulant,
per intercessionem matris celerius impetrant, peccatores
quoque saepius misericordiam sunt consecuti:
habemus plura exempla de utrisque, sed ad
praesens haec sufficiant.
SERMO VI. IN ORTU ALMAE VIRGINIS MARIAE INVIOLATAE.
Mutuae dilectionis amore et sedulae adhortationis
nutu a quibusdam Deo sacratissimis et dilectis cogimur
de sanctissima, et ultra quam dici possit
dilecta Virgine, sponsa scilicet et matre Domini
Maria, aliquam allocutionem facere, de ortu videlicet
ejus, non historialiter texere, sed mysticis
exornare laudibus, et beneficiis congratulari, ad
cujus tanti mysterii materiam nec omnis potest | null | 550f899c-598a-4ba4-91da-eaac77ef05d0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sufficere
mundus, si in unum etiam coeat ordinem.
Erit autem eis inceptum, et exsecutio meritum,
quorum obtentu pervenerit ad portum sine naufragio
remigium. Igitur nimis amabilem ac salutiferam
omnibus saeculis et terricolis veri aeternique
Regis ac Domini nostri nativitatem cernua humilitate
recensentes, et annua orbita recolentes solemnia,
primo ratum duximus utrorumque sexuum
collegia etiam ad divinam et gloriosam festivitatem
quibusdam adhortationibus invitare, ut dum utrarumque
partium devotio his sacris festis nefas
duxerit non interesse, una omnium vota capacius
ejusdem sacrae Virginis circa se persentiant adesse
juvamina.
Est enim ista suspecta festivitas, non modicis nec
paucis praefulgens mysteriis, aut reliquorum sanctorum
festivitatibus coaequanda, sed tantum est
excellentior, quantum constat eam omnibus hominibus
praeferendam, cujus hodie praelucida recitantur
nativitatis initia. Ad cujus ergo magnificentiam
collaudandam, et gloriam perferendam, tanta
valeant exuberare praeconia, quantum illi congruit,
quae cunctas superexcellit in praeeminendo creaturas,
et angelicam dignitatem. Et ubi usquam inveniri
poterat locus, qui infra se concluderet majestatem
coaequalem Patri, auctorem omnium rerum,
nisi uterus Mariae ante saecula praescitus? in hunc
siquidem tota divinitas cum humanitate versata est.
Et qui in coaequalitate cuncta disponebat coelestia,
et terrestria, in virginea perangusta septa venturam
et promissam praeparabat carnis suae redemptionem.
Felix talis partus et ortus, de cujus substantia
assumpta est talis virgo, quae tolleret veternas parentum
offensas, et relevaret concussum orbem
qui sub saevo duri erat hostis dominio. Cujus itaque
partus, ut censemus, ad nihil exstitit, nisi ut fieret
ejus sancta pudicitia domus et susceptio Filii Altissimi.
Ad quid enim aliud? ergone hujus castitas
aut ante partum, vel post dignum pignus genitum,
foedata est aliquo contagio? Hanc enim nulla gravitas
aut effeta successio filiorum fregit, ut solet
eis contingere quae humanam sobolem maternis egerunt
visceribus. Felix enim culpa, sed sancta conjugalis
societas, quae tale ac tantum specialeque vel
singulare decus profudit in orbe, de concesso nuptiali
contubernio.
Denique in hujus conceptione necessaria haud
dubium est quin utrumque parentem vivificus et
ardens Spiritus singulari munere repleverit, quodque
ab eis sanctorum angelorum custodia seu visitatio
nunquam abfuerit. Merito si quidem hujus
sanctae Virginis multum adeo laudandi sunt et extollendi
sanctissimi procreatores, qui in cunctis
institutionibus tantos ac tales se praestiterunt, ut
non immerito de eorum stirpe prodiret talis successio,
quae fieret et priscis aetatibus et subsequentibus
exemplum totius bonitatis. Felix, et prae caeteris
patribus felicior, qui tantae prolis meruit vocitari
patrator. Felix etiam qui non plures, sed unam
promeruit suscipere natam, quae unicum conciperet
et proferret Dei Filium. Nec enim decebat ut hujus
singularis Virginis sanctissimi progenitores foedarentur
plurimorum propagatione filiorum, qui erant
futuri unicae matris Domini provisores et educatores
egregii. Vere beata et omni veneratione habenda,
et quodam privilegio sacro praedicanda, mater hujus
sanctae, quae omnium antecessit matres in concipiendo
et generando eam quae suum et omnium
generaret creatorem. Gaude et laetare, o felix pro
tali filia, quoniam tali dote donata es, qua nulla
ante te postea meruit antecelli. Quanta putamus
provisio fuerit sanctorum angelorum, circa tam Deo
gratissimos parentes, ab initio suae procreationis,
et excubatio super tam ingentem sobolem? Nunquid
abfuisse credendus est Spiritus sanctus ab ista
eximia puella, quam sua obumbrare disponebat virtute?
Nulli enim fidelium dubium est quod circa eam
omnis frequentia coelestium agminum invigilabat,
utpote quam supra se exaltandam minime ambigebant.
O nimis superque beata Virgo, quae nulli comparanda
est merito, nec coaequanda castitatis titulo?
Vere etenim beata illa saecula, quae ex sacrato utero
te meruerint excipere suo in tempore. Sane si qui
sollicita mente et studiosa investigatione perquirant
cur sanctorum praecedentium memoriae hujus praefatae
Virginis temporanea initia suis fidelibus sequacibus
enucleatim non exornaverunt, ut ad omnium
notitiam vulgarent, noverint non ignaros eos exstitisse
haereseos, quae pro insigni et admirando hujus
sacrae puellae praeconio exortura erat, et ob id, si
quid ex ejus ortu protulerunt, sagaci industria celandum
aemulis et infidelibus decreverunt, ne inveniret
caeca garrulitas perfidorum unde maternum
sinum Ecclesiae verberaret sua multiplici fallacia.
Nam et hoc quod levi et subtili relatione, aut forsitan
conscriptione de matris Domini nativitate et
infantia ejusdem Domini perceperunt, ita versuta et
argumentosa fallacia deturparunt, ut nec vera deinceps
a quibusdam ecclesiasticis doctoribus recitentur,
quamvis minime repudiantur.
Exstat vero quaedam | null | b47e9ada-ae91-4b0e-9fc7-6431ce0c5d02 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
non usitata relatio, quae
clarissimi interpretis Hieronymi praenotatur nomine,
referens beatum Matthaeum post editum Evangelium
ortum praefatae Virginis atque initiamenta puerilia
Jesu Christi, ita obscuris manu propria obsignasse
litteris Hebraicis ut nullis infidelium illud vellet patere
superfluis et mordacibus rictibus, quae tunc a
praelibato interprete feruntur transportata quibusdam
obnixe petentibus ad Latinae linguae notitiam. Et
quia haec relatio inter sacrae Scripturae canones non
habetur inserta, ideo unanimis Ecclesiae conventus
in recitando aperte nec omnino eligit, nec in non
recipiendo rejicit, cum nonnulla reperiantur dicta
vel facta quae in praefata serie impossibilia videantur,
quae tamen volentibus et amantibus legere, non
denegat fidelium industria. Nobis autem et omnibus
Ecclesiae filiis, satis superque sit fides et devota
credulitas, qua vere eam confitemur Virginem et in
ortu et in omni sua operatione. Hujus namque pater
et mater carnales fuisse feruntur, Joachim et Anna,
quae bene sibi de nominis interpretatione competunt:
Joachim quippe #praeparatio Domini@# dicitur, Anna
vero #gratia Dei@# interpretatur. In horum duorum
nominum interpretatione quid innuitur, nisi gratia
quam simul adepti sunt? ubi namque poterit esse
gratia, nisi ubi famulatur praeparatio conscientiae? et
ubi locum habebit praeparatio operationis, nisi ubi
ante praecesserit Dei largita gratia? Sic ergo in
unum duae compactae gratiae, disponente Dei nutu,
proferunt ex se gratiam non parvam, profuturam
valde cunctis hominibus.
Haec paucis dicta de sanctorum parentum digna
commemoratione satis sint. Nunc ad evolvenda ea
quae Christus dederit veniamus. Propterea honorificentissime
summi Auctoris et Creatoris Genitricem
cum mentis jubilatione recipientes omni conatu
elaborate, ut tanta hodierni diei jucunditas, dum
mundanis excolitur et honoratur obsequiis, hanc
interior et pura conscientia justis et consequentibus
prosequatur servitiis. Namque qui piorum
venerantur sacra merita, quique omnimodis
interesse peroptant supernorum agminum festis,
sic in praesentibus exerceantur sanctorum
natalitiis, ut non contingat illic eis abesse deinceps
de quorum hic congratulantur triumphis. Quapropter
praesenti celebratione, omnium prudentium
virginum reginam sedulis exposcite precibus, quae
principatum obtinet inter choros sanctarum virginum,
suo interventu efficiat possibile quo sanctae
Ecclesiae concentus, cum eam humili qua valet operatione,
percolit in terris, demum in laetitia perenni,
de ejus utraque congaudeat sublimatione et
gloria. Ista est enim praecipua festivitas, in qua
omnis angelorum militia exsultat, in qua prophetarum
panduntur vaticinia, in qua etiam gentilium
reserantur praenuntia scripta, in qua oritur sponsa
sine exemplo Deo conjuncta, de cujus casta corporis
materia oritur lumen in tenebris ad exturbandas
veterum piaculorum nebulas. Haec est, inquam,
dies in qua praelucida stella, imo lumen inseparabile
maris, hoc est hujus mundi, velut Eous, cum
decoris amoenitate ex mortali genitura cunctis qui
salvandi sunt illuxit. Haec est honoranda dies laetitiae,
in qua juxta mundi qualitates praeparatur vas
virgineum, divinis charismatibus ut margaritis ineffabiliter
ornatum, in quo qualitas Dei mista homini
compaginaretur corporaliter, non secundum propagationem,
sed secundum Spiritus sancti operationem.
Quis, quaeso, unquam aut ante hanc Virginem,
aut post hanc, in omni terrarum spatio audire valuit,
ut factor omnium rerum, possessor coeli et
terrae, Rex regum et Dominus dominorum, Sol justitiae,
lumen insuperabile, intra Virginis se arcta
concluderet septa! O magna et admirabilis ipsius
Dei distributio, imo miseratio! ut enim protoplastum
parentem et successionem filiorum ejus innovaret,
quem constat ob hoc editum, ut superbientium
angelorum suppleret numerum et ordinem,
non indigne pertulit intra Virginis alvum coelitus se
corporari, ut consocialem formam non secundum
divinae substantiae quantitatem vel qualitatem, sed
juxta corporeum incrementum absque macula peccati
sibi compactum eo erigeret unde et suasor et
ille succubuit, perfida fraudatione praecepti uterque
ejectus est. Ecce itaque cuncti qui ad sacram convenitis
Virginis nativitatem, omnes corporeos vobiscum
affertis sensus, fortassis et jam non desunt
vobis interiores cordis intellectus. Haud dubium
enim, cum dispertitor suarum virtutum unumquemque
vestrum suo donaverit dono, qui scit in singulis
ita dispertire sua dona et munera prout quisque
laborat, ut efficiatur ejus habitaculum. Operatur
autem hoc, ut ait Apostolus, unus atque idem Spiritus,
qui in cunctis secundum gratiarum rationem
spargitur, et in singulis unice invenitur. Erigite
ergo mentes vestras ad praesentis matris festivitatem,
ut nullum mentis vel corporis domicilium
seu jubilatio inveniatur, quae non tota concrepet
in tam praeclara procreatione. Congaudeat in hac | null | 62ea717b-5540-482e-84a3-50bbba4173ee | latin_170m_raw | null | None | None | None |
celebritate uterque sexus et conditio dominorum
seu subjectorum, quia per hanc Virginem utrorumque
venit redemptio, scilicet immaculatus Dominus
carnaliter prodiens de illius utero. Gaudeant senes
Deo placentes, quoniam ab aula coeli descendit ille
in ejus puellae viscera, qui novit non modo animas
tantum, verumetiam corpora, ad meliorem juventutem
referre a veteri ruina, juxta sententiam Davidicam, #Renovabitur ut aquilae juventus tua
(Psal. CII,
5)
@#: Imitentur etiam fidem antiquorum Patrum, ex
qua constat illos placuisse Deo, nec a memoria illorum
refugiat, quoniam per hujus Virginis partum
etiam in extrema eorum sorte conceditur illis repetitio
verae salutis. Laetentur juvenes fortes in hac
die, quoniam hodie prodiit in hanc lucem Virgo,
ex cujus secretis natus est juvenis, speciosus prae
natis hominum, de cujus labiis diffusa est omnis
gratia perlata per quadripartita mundi climata.
Virtutem quoque corporis in animi vigorem transmutent,
et per hujus sacrae Virginis obtentum suam
Christo commendent juventutem. Congratulentur
etiam pueri et infantes in hujus maxime puellae initio,
sua Christo et Mariae dicantes crescentia membra,
quoniam habent puerum castitatis, et puritatis
ministrum, et Mariam singularis pudicitiae, ex cujus
utero sancto Christi infantia est suscepta. Psallant
spirituali laetitia in hac die et illi qui forte exercuerunt
dominatum super saeculi negotia, quoniam per
Virginem venit Dominus omnium potestatum et
virtutum et dominationum. Gaudeant subditi, et si
quos premit alienum jugum, quoniam quandoque
exsolvet Filius Virginis, imo Dei, si ei placuerint,
iniqua juga a cervicibus illorum depellere, ac superiores
efficiet eos Dominus suis et per suae Matris
suffragium.
Cum ergo ad omnium virorum aetates nostra collocutio
atque exhortatio pervenerit, rectum videtur
ut ad illum sexum nostra denuo dirigatur
oratio, ex quo scimus Dominum carnalia initia
sumpsisse. Ille enim maledictionis notam primae
virginis in benedictionem secundae transmutavit
Virginis, qui ante rerum formam praesciverat ex
eodem sexu suum in fine temporum procreandum
fore Filium, qui universis omne afferret gaudium.
Vere beata collaudanda Dei beneficia, quae per illum
sexum decreverunt provenire nostra in tempora, a
quo primo terrigenae propinatum est iniquae suasionis
medicamentum. O Eva tunc infelix! non solum
pro inobedientiae piaculo, verumetiam pro maledictionis
titulo, nunc vero felix pro immutationis
largifluo dono. Laetare tu, mater omnium, non
solum quia evasisti proscriptionis excidium, sed
etiam quia de tua consimili prole profudisti eum in
saeculum, qui te tuamque progeniem mortis de
compede misericorditer eruit. Insultas denique ei
modo qui te dudum suo venefico suasu infecerat,
quia habes tuum plastem sive parentem propitium,
qui suo triumpho nobili procacem exturbavit tui
hostis dominatum. Exi nunc, o fallax et inventor
antiqui criminis, a secundo noxio sexu, quia ipse
qui sine carnali onere ab eodem pullulavit ordine,
suam hodie genitricem istam fecit prodire in lucem.
Terreat te procul secundae Virginis de coelo collapsa
benedictio, qui laetatus es in primae virginis opprobrio.
Namque qui gaudebas in articulo conditionis
humanae primos a suo felici incolatu exturbasse
colonos, nunc a secundo homine filio Virginis
aeterna exsultatione nexus es.
Quocirca, habentes ob oculos sacratissimae Virginis
sanctissimam diei venerationem, non in mundanis
laetitiis exercete corda vestra, sed totum mentis
ingenium figite in praeclarae Virginis superna
illa festa, in quibus diutina laude ab angelis festivis
honoratur servitiis. Procurate Principem vestram
festivis ut valetis laudibus et benignis operibus
prosequi, ut possitis cum ea absque coruscantium
defectione lampadarum Agnum sequi quocunque
ierit (Apoc. XIV, 4). Hodie primiceria et ductrix
Virginum a sanctis prophetis vaticinata oritur, congratulentur
ei cunctae virgines, quia nascitur pudica
puella, quae amatorem peperit integrae castitatis.
Felices illae, quae sine cognitionis ludibrio tam mirificam
Dei Genitricem quantum in ipsis est, prosecutae
fuerint puritatis commercio. Ergo quia gaudenter
suscipitis ejus ortum, ad cujus vos non haesitatis
pertinere colloquium, satagite vos ita exercere
in coelestibus negotiis, ut post exsuperatos
caducae pestis labores, dum ventum fuerit ad
praeoptatum divinae portae spectaculum, pulsantes
non repudiemini, ceu de ineptis virginibus dicitur,
quae a sponso reprobatae sunt propter suam inertiam,
dum in vasis suis habere oleum, hoc est bona
opera, neglexere; sed potius cum ipso ad coelestia
palatia simul, et cum beata Genitrice ejus progredi
valeatis Cum igitur ista solemnitas omnibus fidelibus
congrua ab omnium conventiculis catholicorum
debito honore prosequatur, praecipue tunc | null | 7447eb8c-eff8-4fcd-8cfe-ff91aa6c8e6a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
a
sacris virginibus valde prosequenda est, et percolenda,
quia hodie decus prudentum virginum, flos
campi, idem sanctae Ecclesiae, quae pretiosissimis
impletur margaritis, ex lilio convallium, idem humilium
hominum processit ad ortum. Gaudete per
omnem modum, omnes virgines, quae vos tam sancto
et praelucido dono Dei ditatas fore cognoscitis;
sperate in ea, quae hujus doni compos effecta est,
et ante partum et post parturitionem. Magnificate
eam indefessa morum exhibitione, quoniam pro
perseverantia virginis, cum tympanis exsultationis
et laetitiae, coram praesentia Matris Domini, quia in
sidereis cubilibus habebitis cum ea gratulari, si
coeptam animi corporisque integritatem sincera
probitate servaveritis. Hilares estote et vos, puellae
aevo tenerae, quia habetis et vos puellam angelorum
Dominam quasi primis auspiciis nunc pubescentem.
Advocate angelos ad custodiam puritatis vestrae,
quia ipsa in tenera sorte mundialiter posita, cum
regina ipsorum etiam futura secum eorum suffragia
sedula oratione contrahebat. Laetamini etiam
vos jam maturae virgines, et quae forte jam ad aniles
metas pervenistis, quia pro longaeva perseverantia
vestra, non solum pollicita praemia, verum
laudem egregiam cum praesenti captabitis apud
coelestem auctorem. Ne subtrahatis vos a praefatae
matris jubilatione, conjugatae, et conjugali jugo
subnexae, quoniam qui suae Matri, et omnibus piis
virginibus contribuit integritatis palmam, ipse vos
naturali foedere mutua copulatione junxit, quo
decentem et genuinum servantes modum castitatis
filios procreetis. Nec enim multum longe a castitatis
munere aberitis, si filios non pro appetitione libidinis,
sed pro amore successionis educatis. Ne
desperetis, o viri vel feminae quocunque modo
carnaliter corrupti, quoniam illa coelestis mansio,
non de virgineo tantum ordine, sed et de quibusdam
non solum justis, sed et publicanis, et ante peccatoribus
impletur. Quantoque vos conspicitis apud
majestatem Domini noxios existere, eo amplius
respirate ad Genitricem Domini plenam misericordiae:
habetis apud Patrem advocatum ipsum Filium
Virginis, et ipse propitiabitur peccatis vestris tantum,
ut veniam de ipso ac matre ejus speretis, qui
cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus.
Per omnia saecula saeculorum. Amen.
In natale tuo nobis, pia Mater, adesto,
Virtutes augens, culparum pondera delens.
SERMO VII. QUOD DEUS UNUS EST IN TRINITATE.
Moyses ait: « In principio fecit Deus coelum et
terram (Gen. I, 1). » Dixitque Deus: « Spiritus Domini
ferebatur super aquas (Ibid., 3). » David
inquit: « Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu
oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). »
Isaias ait: « Ego primus et ego novissimus. Manus
quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa
est coelos (Isa. XLVIII, 12, 13). » Et paulo post: « Et nunc
Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus (Ibid.,
16). » Aggaeus: « Spiritus meus erit in medio vestri
(Agg. II, 6).
» Postea: « Ecce ego commovebo
coelum et terram, et veniet desideratus cunctis gentibus (Ibid., 7).
» Isidorus: « Christus ex Patre
ita emicuit, velut splendor a lumine, velut verbum
ab ore, velut sapientia ex corde. »
Quod Christus a Deo sit genitus David inquit:
« Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie
genui te (Psal. II, 7). » Salomon in Proverbiis:
« Quis ascendit in coelum, atque descendit? Quis
continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit
aquas quasi vestimento? Quis suscitavit omnes terminos
terrae? Quod nomen est ei, et quod nomen
filii ejus, si nosti? (Prov. XXX, 4.) » Isaias: « Nunquid
qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus?
Et qui generationem aliis tribuo, sterilis ero?
ait Dominus (Isa. LXVI, 9). » Quod ante saecula genitus
est ineffabiliter, Micheas ait: « Egressus ejus
a principio a diebus aeternitatis (Mich. V, 2). » David:
« Ante solem permanet nomen ejus (Psal. LXX,
17). » Salomon in Proverbiis: « Nondum erant abyssi, et
ego concepta eram. Nec dum fontes aquarum eruperant,
et ego parturiebar. Quando praeparabat coelos,
aderam, cum eo | null | 906eb8c6-a82b-4076-92c1-fbc7aa836a32 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
componens omnia (Prov. VIII, 24,
25, 27, 30). » Isaias: « In humilitate judicium ejus
ablatum est. Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII, 8.)
» Job: « Sapientia Dei Patris unde
venit? Latet enim ab oculis hominum, et a volucribus
coeli absconsa est (Job XXVIII, 20, 21). »
Quod cum Patre et Dominus est, David inquit:
« Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga directionis
virga regni tui (Psal. XLIV, 7). » Moyses:
« Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad
imaginem Dei creavit illum (Gen. I, 27). » Zacharias:
« Post gloriam misit me ad gentes (Zach.
II, 8), » etc. Item: « Lauda et laetare, Sion, quia
ecce venio, et habitabo in medio tui, et scies quia
Dominus exercituum misit me (Zach. II, 10).
Quod in humilitate venturus esset, Isaias dixit:
« Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus,
sedens super asinum (Isa. LXII, 11; Matth. XXI, 5). »
Jeremias: « Tibi peccavimus, exspectatio Israel, salvator
ejus. Quare sicut colonus futurus es in terra,
et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus
es quasi vir vagus, et qui non potest salvare (Jerem. XIV, 7, 8, 9).
»
Quod occidendus esset, Isaias inquit « Sicut ovis
ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram
tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isa. LIII, 7; Act. VIII, 32).
» Daniel: « Vir Gabriel:
Post hebdomadas septuaginta occidetur Christus (Dan. IX, 26).
»
Quod resurrecturus esset, David ait: « Caro mea
requiescet in spe (Psal. XV, 9), » etc. Item: « Resurrexi,
et adhuc sum tecum (Psal. CXXXVIII, 18). »
Oseas: « Vivificabit nos post duos dies, et in die
tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus (Ose. VI, 3).
»
De termino adventus ejus Moyses vel Israel: « Non
auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus,
donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio
gentium (Gen. XLIX, 10). » Daniel: « Adhuc me
loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram
in visione a principio, cito volans tetigit me in
tempore sacrificii vespertini, et docuit me, et locutus
est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum
ut docerem te et intelligeres. Ab exordio precum
tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem
tibi, quia vir desideriorum es. Tu ergo animadverte
sermonem, et intellige visionem: Septuaginta
hebdomades abbreviatae sunt super populum
tuum, et super urbem sanctam, ut consummetur praevaricatio,
et finem accipiat peccatum, et deleatur
iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur
visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Scito ergo et animadverte: Ab exitu sermonis,
ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad Christum
ducem hebdomades septem, et hebdomades
sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea,
et muri in angustia temporum. Et post hebdomades
sexaginta duas occidetur Christus: et non erit ejus
populus, qui eum negaturus est. Et civitatem
et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo,
et finis ejus vastitas, et post finem belli
statuta desolatio. Confirmabit autem pactum
multis hebdomada una. Et in dimidio hebdomadis
deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit
abominatio desolationis, et usque ad consummationem
et finem perseverabit desolatio (Dan.
IX, 21-27). »
« Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium
Domini, cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum
coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non
est species ei neque decor: et vidimus eum, et non
erat aspectus, et desideravimus eum: despectum et
novissimum virorum, virum dolorum et scientem
infirmitatem; et quasi absconditus vultus ejus et despectus,
unde nec reputavimus eum. Vere languores
nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit,
et nos putavimus eum | null | 47d1ed7c-6bbc-435c-b6a1-a04d7bb7ed9b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quasi leprosum, et percussum
a Deo, et humiliatum. Ipse autem vulneratus est
propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera
nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et
livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus.
Unusquisque in viam suam declinavit: et
Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum.
Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum.
Sicut ovis ad occisionem ducetur quasi agnus
coram tondente se obmutescet, et non aperiet os
suum. De angustia et de judicio sublatus est. Generationem
ejus quis enarrabit? Quia abscissus est de
terra viventium. Propter scelus populi mei percussi
eum. Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro
morte sua: eo quod iniquitatem non fecerit, nec dolus
fuerit in ore ejus. Et Dominus voluit conterere
eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam
suam, videbit semen longaevum et voluntas Domini
in manu ejus dirigetur. Pro eo quod laboravit anima
ejus, videbit et saturabitur: in scientia sua justificabit
ipse justus servus meus multos, et iniquitates
eorum ipse portabit. Ideo dispertiam ei plurimos, et
fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem
animam suam, et cum sceleratis reputatus est.
Et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus
oravit (Isa. LIII), » ut non perirent, dicit
Dominus omnipotens.
Christus ait: « Gaudium est angelis super uno
peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta
novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7).
» Joan. Apost. sic ait, inter caetera
ad jam baptizatos: « Filioli, haec scribo vobis
ut non peccetis (I Joan. II, 1). » Et: « Si quis peccaverit,
advocatum habemus apud Patrem Jesum
justum: ipse est exoratio pro peccatis nostris (Ibid.,
2). » Jacobus ait: « Confitemini alterutrum peccata
vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jacob.,
V, 16) » Fulgentius: « Quocunque tempore homo
egerit poenitentiam, quamlibet annosus, si toto corde
renuntiaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu
Domini non solum corporis, sed etiam cordis
lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis
operibus diluere curaverit, omnium peccatorum
indulgentiam habebit. » Ezechiel: « Si impius egerit
poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus
est, et custodierit praecepta mea universa, et fecerit
justitiam, vita vivet, et non morietur: omnium iniquitatum
ejus, quas operatus est, non recordabor: in
justitia sua, quam operatus est, vivet. Nunquid voluntatis
meae est mors impii? dicit Dominus Deus,
et non ut convertatur a viis suis et vivat? Si autem
averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem
secundum omnes abominationes quas operari
solet impius, nunquid vivet? Omnes justitiae ejus,
quas fecerit, non recordabuntur: in praevaricatione
qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit,
in ipsis morietur. Unumquemque juxta vias suas
judicabo domus Israel, ait Dominus. Convertimini
et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris,
et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a
vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus
praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum
novum: et: quare moriemini, domus Israel?
quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus,
revertimini et vivite (Ezech. 21-24, 30-32). »
SERMO VIII. ( #Fragmentum.@# )
Hoc vero tempore postea quam resurrectio Domini
nostri Jesu Christi, manifestissimum judicium
nostrae libertatis, illuxit, nec eorum signorum quae
jam intelligimus operatione gravi onerati sumus,
sed quaedam pauca pro multis, eademque factu facillima
et observatione castissima, ipse Dominus et
apostolica tradidit disciplina. Sicuti et baptismi sacramentum
et celebratio corporis et sanguinis Domini,
quae unusquisque, cum percipit, quo referantur
imbutus agnoscit, ut ea non carnali servitute,
sed spirituali potius libertate veneremur.
#Nisi manducaveritis,@# inquit, #carnem filii hominis
et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis.@#
Facinus vel flagitium videtur jubere. Figura ergo
est, dicet haereticus, praecipiens Passioni Domini
esse communicandum tantum, et suaviter atque
utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis
caro ejus crucifixa et vulnerata sit.
#Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem | null | d06e2962-41ea-4599-af6d-daa27b75a530 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
habet vitam aeternam.@# Hic quandoque per
cibum et potum societatem vult intelligi corporis et
membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia, in
praedestinatis et vocatis et justificatis et glorificatis
sanctis et fidelibus ejus. Quorum primum jam factum
est id est praedestinatio: secundum et tertium
factum est, et fit et fiet, id est vocatio et justificatio:
quartum vero nunc in spe, in re autem
futurum est, id est glorificatio. Hujus rei sacramentum,
id est, unitatis corporis et sanguinis Christi,
alicubi quotidie certis intervallis dierum in Dominica
mensa praeparatur, et de mensa Dominica
sumitur: quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium.
Res vero ipsa cujus sacramentum est, omni
homini ad vitam, nulli ad exitium, quicunque ejus
particeps fuerit. Ipse Dominus paulo post exponit
quid sit manducare corpus ejus et sanguinem bibere. #Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem,
in me manet, et ego in illo.@#
Hoc est ergo manducare
illam escam, et illum potum bibere, in
Christo manere, et illum manentem in se habere.
Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non
manet Christus, procul dubio non manducat ejus
carnem, nec bibit ejus sanguinem, etiam si tantae
rei sacramentum ad judicium sibi manducet et bibat.
Item paulo post Augustinus tract. 26: « Signum
quia manducavit et bibit, hoc est: si manet et manetur,
si habitat ac inhabitatur, si haeret et non deseratur. »
#Haymo, super Epistolam ad Corinthios.@#
Caro quam Verbum Dei Patris assumpsit in utero
Virginali in unitate suae personae, et panis qui consecratur
in Ecclesia, unum corpus Christi: ita iste
panis transit in corpus Christi, nec sunt duo corpora,
sed unum corpus. Divinitatis enim plenitudo,
quae fuit in illo, replet istum panem; et ipsa divinitas
Verbi, quae implet coelum et terram et omnia
quae in eis sunt, ipsa replet corpus Christi quod a
multis sacerdotibus per universum orbem sanctificatur,
et facit unum corpus Christi esse. Et sicut
ille panis et sanguis in corpus Christi transeunt, ita
omnis qui in Ecclesia digne comedit illud, unum
corpus Christi est, sicut ipse dixit: #Qui manducat
carnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet,
et ego in illo (Joan. VI, 57)
@#. Tamen illa caro quam
assumpsit, et iste panis, omnisque Ecclesia, non
faciunt tria corpora Christi, sed unum corpus. Et
sicut qui corpori et sanguini Christi communicant,
unum corpus cum eo efficiuntur, sic et qui communicant
scienter de idolothytis, unum cum diabolo
corpus existunt.
#In Symbolo Ephesini concilii.@#
Necessario et hoc addiscimus: annuntiantes enim
secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est
Jesu Christi, et resurrectionem ejus, et in coelis
ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus
in ecclesiis sacrificii servitutem. Sic etiam
ad mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur,
participes sancti corporis et pretiosi sanguinis
Christi, omnium nostrum Redemptoris effecti: non
ut communem carnem percipientes (quod absit!),
nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum
dignitatis unitatem, aut sic divinam possidentes habitationem,
sed vere vivificatricem et ipsius Verbi
propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus
existens, quia propriae carni unitus est, vivificatricem
eam esse professus est. Et ideo quamvis dicat ad
nos: #Amen, Amen dico vobis, nisi manducaveritis
carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem,@# etc.,
non tamen eam ut hominis unius ex nobis aestimare
debemus (quomodo enim juxta naturam suam vivificatrix
esse caro hominis poterit?) sed ut vere propriam
ejus factam, qui propter nos Filius hominis
et factus est et vocatus. Sylvester papa: « Primus
Adam suasu serpentis mortem incurrit, et, ejectus
de paradiso deliciarum Dei, in labore et sudore edit
panem. Terra autem de qua factus est, virgo erat.
Oportuit ergo secundum Adam de virgine nasci qui
serpentem tentantem se vinceret, et hominem de
captivitate ejus qui primum vicerat liberaret. Quoniam
qui Adae victor in paradiso exstiterat, ipse
tentator Domini factus est in deserto: ut qui vicerat
manducantem, vinceretur a jejunante. Et sicut
mortem non inveniunt nisi qui nati sunt ex carne
Adae, ita vitam non inveniunt nisi qui renati fuerunt
ex | null | 2a9f104c-e427-48a1-8a0a-333812b6cd2b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aqua et Spiritu sancto, et carnem Christi et sanguinem
suae carni et sanguini sociaverunt, qui vicit
diabolum, paradisum reddidit, et vitae aeternae
januam patefecit. »
SERMO IX. DE ANNUNTIATIONE DOMINICA.
( #Opp. S. Aug.@# tom. V, Append., serm. 194.)
1.
#Evae damna, et Mariae beneficia.@# Adest nobis,
dilectissimi, optatus dies beatae ac venerabilis semper
Virginis Mariae: ideo cum summa exsultatione gaudeat
terra nostra, tantae Virginis illustrata die solemni.
Haec est enim flos campi, de qua ortum est
pretiosum lilium convallium, per cujus partum mutatur
natura, protoplastorumque deletur et culpa.
Praecisum est in ea illud Evae infelicitatis elogium
quo dicitur, #In tristitia paries filios (Gen. III, 16)
@#:
quia ista in laetitia Dominum parturivit. Eva enim
luxit, ista exsultavit; Eva lacrymas, Maria gaudium
in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit
innocentem. Virgo quippe genuit, quia virgo concepit;
inviolata peperit, quia in conceptu libido non
fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida,
et in partu virgo puerpera. Descendit angelus
de coelo missus a Patre Deo in nostrae redemptionis
exordium, ad beatam salutandam Mariam: #Ave,@# inquit
angelus ad eam, #gratia plena, Dominus tecum.@#
Impleta est ergo Maria gratia, et Eva vacuata est a
culpa. Maledictio Evae in benedictionem mutatur
Mariae: #Ave, gratia plena, Dominus tecum.@# Tecum
Dominus in corde, tecum in ventre, tecum in utero,
tecum in auxilio.
2.
#Maria omnem superat laudem.@# Gratulare, beata
Virgo: Christus rex e coelo suo venit in uterum tuum,
ex sinu Patris in uterum dignatur descendere matris. #Benedicta,@#
inquit, #tu, in mulieribus,@# quae vitam
et viris et mulieribus peperisti. Mater generis nostri
poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem
attulit mundo. Auctrix peccati Eva; auctrix
meriti Maria; Eva occidendo obfuit, Maria vivificando
profuit. Illa percussit; ista sanavit. Pro inobedientia
enim obedientia commutatur, fides pro
perfidia compensatur. Laeta igitur Maria gestat infantem,
exsultans amplexatur filium, portat a quo
portabatur. Nec fortuitu, ut fingunt Sabelliani, reperit
parvulum; sed decursis novem mensibus peperit
Christum. Plaudat nunc organis Maria, et inter
veloces articulos tympana puerperae concrepent.
Concinant laetantes chori, et alternantibus modulis
dulcisona carmina misceantur. Audite igitur quemadmodum
tympanistria nostra cantaverit; ait
enim: #Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit
spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem
ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui
potens est.@# Causa igitur tantae invalescentis laetitiae
erat miraculum novum. Novus Mariae partus partum
Evae evicit, et Evae planctum Mariae cantus exclusit.
3.
#Mundi salus ex Mariae assensu pendet. Maria
Mater et Virgo. Nupsit ipsi Deo. Jeremiae de Maria
prophetia.@# Denique post illius benedictionis praesagium,
dum tacita secum Virgo mentis altercatione
confligeret, qualis esset ista salutatio, nuntius interim
coelestis exsequitur (Luc. I): #Netimeas, Maria;
invenisti gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero
et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.@# At illa: #Quomodo,@#
inquit, #fiet istud, quoniam virum non
cognosco?@# Et angelus ad eam: #Spiritus,@# ait, #sanctus
superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi;
ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius
Dei.@# Jam audisti #quomodo fiet hoc,@# responde nunc
verbum; ut quid turbaris modo? Audisti #quomodo
fiet hoc,@# quia #Spiritus sanctus superveniet in te,@# ut
prolem gignas, et virginitatem non perdas; filium
proferas, et post partum incorrupta permaneas. O
beata Maria, saeculum omne captivum tuum deprecatur
assensum: te, Domina, mundus suae fidei obsidem
fecit. Noli morari, Virgo: nuntio festinanter
responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et
senti virtutem. #Ecce,@# inquit, #ancilla Domini: fiat
mihi secundum verbum tuum.@# Nec mora, revertitur
nuntius, et virginalem thalamum ingreditur
Christus. Efficitur subito praegnans beata Dei
genitrix, et cuncta per saecula praedicatur hinc
felix. | null | 2ad491e2-34b4-4497-88d1-da40688059c0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Concepit mox ad credulitatem verbi, virilis
ignara consortii: impletur uterus nullo humano
pollutus amplexu. Exstat itaque virgo cum concipit,
virgo gravida, virgo cum parit, et virgo post partum.
Praeclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas.
Exsultat Maria, et matrem se laeta miratur, et de
Spiritu sancto se peperisse gaudet: nec quia peperit
innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione
miratur. Gaudeamus ergo et nos, fratres, in
die tantae Virginis, quae dum desponsaretur fabro,
coeli nupsit architecto. Promittitur enim ei filius
per visitationem sancti Spiritus. Haec illa audiens
gaudet, cupitque effici mater. Quid igitur mirum, si
sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur:
non enim decebat ut ille qui nobis afferebat
salutem, matri praeriperet integritatis dignitatem.
Nam qui terra, mari coeloque non capitur,
intra unius corpusculi membra suscipitur. Haec est
illa novitas Jeremiae prophetae vaticinio praenuntiata: #Faciet,@#
inquit, #Dominus novum super terram; femina
circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22)
@#. O femina super
feminas benedicta, quae virum omnino non novit,
et virum suo utero circumdedit! Circumdat virum
Maria angelo fidem dando; quia Eva perdidit virum
serpenti consentiendo.
4.
#Angeli ad Mariam verba. Mariae obedientia commendatur.@#
Salutat angelus puellam viri salutationis
ignaram; terretur Virgo novitate verborum. Ad quam
angelus, ut superius protulimus, dixit: #Ne timeas,
Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum.@# Ne,
inquit, a conspectu meo, Mater Domini mei, terrearis:
ego conceptionis tuae minister adveni, non
ut virginitatem amitteres interveni; ipse me misit
ad te, qui est nasciturus ex te. #Concipies@# enim #et
paries filium;@# non cujuslibet meriti hominem, sed
totius saeculi Salvatorem. Recole, Maria, in libro
Isaiae prophetae, virginem quam parituram legisti (Isa. VII, 14);
et gaude atque exsulta, quia tu esse
meruisti. Tu ibi praefigurata es Virgo, tu ecce concipies
in utero, non de viro, sed de Spiritu sancto:
et gravida eris, et incorrupta permanebis. Paries
quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum.
Efficieris gravida, et eris mater semper intacta.
Senties pondera ventris, et pudorem non perdes
castitatis. Intumescent ubera tua, et intacta manent
genitalia tua. At illa dixit: #Ecce ancilla Domini: fiat
mihi secundum verbum tuum.@# O felix obedientia, o
insignis gratia, quae dum fidem humiliter dedit, coeli
in se opificem corporavit! Implevit in ea Dominus,
quod dudum praedixerat: #Obedientiam malo quam
sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta (Osee VI, 6)
@#.
Haec fuit vera obedientia omni sacrificio
gratior, haec voluntas cunctis hostiis acceptior; hinc
promeruit gloriam, quam ipsa postmodum plausit: #Ecce,@#
ait, #ex hoc beatam me dicent omnes generationes.@#
5.
#Ad beatam Virginem precatio.@# O beata Maria,
quis tibi digne valeat jura gratiarum ac laudum praeconia
impendere, quae singulari tuo assensu mundo
succurristi perdito? Quas tibi laudes fragilitas
humani generis persolvat, quae solo tuo commercio
recuperandi aditum invenit? Accipe itaque quascunque
exiles, quascunque meritis tuis impares gratiarum
actiones: et cum susceperis vota, culpas
nostras orando excusa. Admitte nostras preces intra
sacrarium exauditionis, reporta nobis antidotum
reconciliationis. Sit per te excusabile quod per te
ingerimus: fiat impetrabile quod fida mente poscimus.
Accipe quod offerimus, redona quod rogamus;
excusa quod timemus. (Quia tu es spes unica peccatorum,
per te speramus veniam delictorum; et in
te, beatissima, nostrorum est exspectatio praemiorum.)
Sancta Maria, succurre miseris, juva pusillanimes,
refove flebiles, ora pro populo, interveni pro
clero intercede pro devoto femineo sexu. Sentiant
omnes tuum juvamen, quicunque celebrant tuam
commemorationem. Assiste parata votis poscentium,
et repende omnibus optatum effectum. Sit tibi studium
assidue orare pro populo Dei, quae meruisti
benedicta pretium ferre mundi qui vivit et regnat
in saecula saeculorum.
SERMO PRIMUS.
Patres venerabiles, chari fratres, filii Dei, aliquid
vobis volumus memorare de iis quae nunquam vos
oblivisci oportet, videlicet quomodo credere debeatis
et vivere, et si quis peccaverit, quomodo possit
recuperare. Tria sunt | null | 7ed5ce31-e7bb-4629-b6e6-049cc676f635 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
haec: fides catholica haec est,
ut unum Dominum in Trinitate, et Trinitatem in
unitate veneremur. Multi sunt autem qui non possunt
hoc intelligere, nisi per quasdam quasi similitudines
inducantur. Quapropter dicamus et nos aliquid
tale. In sole sunt tres naturaliter, sphaera, claritas,
calor. Sphaera solis naturaliter est splendens
et calens. Summus Pater naturaliter est sapiens, et
amans; sphaera solis, et splendor, et calor, non sunt
tres soles, sed unus sol; summus Pater et sapientia
ejus, et amor ejus non sunt tres dii, sed unus est
Deus; sapientia Filius Dei est, Spiritus sanctus amor
est: Pater itaque et Filius, et Spiritus sanctus unus
Deus est; hic Deus ante saecula et nunc, et semper
fecit omnia visibilia et invisibilia.
Quaeritur autem cur Deus Pater Filium suum, id
est sapientiam, hominem fieri voluit? Respondeamus
quam brevissime possumus, propter hominem utique
redimendum, qui culpa sua perierat, et per se non
poterat reparari. Nam antequam peccaret homo,
erat prudens et immortalis, et arbitrio liber, fuit
tamen tanta calliditas diaboli, ut seduceret eum et
redderet insipientem, mortalem et fragilem: quomodo
ergo posset, stultus, et fragilis, et mortalis
effectus, diabolum revincere, et recuperare per se
quod perdiderat, qui quaeque sibi adhuc validus non
defendit? nullo modo erat tamen impossibile non impleri
quod volebat Omnipotens.
SERMO II.
Fratres, credo quod omnes qui praesenti basilica
continemur, per fidem Christiani sumus. Reddamus
ergo in primis Deo gratias, qui nos ad fidem suam
vocare dignatus est, et per baptismi gratiam a peccato
mundare, et a diabolo liberare. Dicite Deo gratias,
fratres: si permansissemus in illa munditia
quae nobis per baptismum data est, vere felices essemus.
Sed non permansimus, cecidimus enim per
nostram culpam, non solum in peccata, sed etiam in
crimina propter quae peccatores ab Ecclesia separantur,
qualia sunt homocidia, adulteria, fornicationes,
sacrilegia, rapinae, furta, falsa testimonia, superbia,
invidia, avaritia, diutina iracundia, ebrietas
assidua. Sicut ergo Deo gratias egimus pro bonitate
sua, sic nos culpabiles confiteamur pro malitia nostra,
et dicamus singuli: peccatores sumus. Fratres,
vere tales sumus coram Deo et sanctis ejus, sed misericordia
ejus magna est, qui nobis adhuc donat
locum sive tempus emendationis.
Emendemus ergo in melius, juxta Scripturam,
quae ignorando peccavimus; quod si nescitis qualiter
emendare debeatis, dicendum est vobis. In primis
peccare desistite: quandiu enim quis Dominum offendere
non cessat, nec ejus poenitentia fructuosa
est, et qui in hac vita criminali peccato finem non
imposuerit, veniam in altera non habebit. Quapropter,
ut dixi, necessarium est in primis crimini
finem dare, deinde vero commissa delere per poenitentiam,
per eleemosynam, per orationem. Modum
poenitentiae vobis constituent sacerdotes. Modus eleemosynae
est, secundum facultatem et bonam voluntatem
vestram. Modum orationis constituit nobis
Christus diversa sub conditione, quam nostis, videlicet
ut dimittat sicut et nos, etc. Hortamur itaque,
fratres, ut crimina fugiatis, injunctam vobis poenitentiam
alacriter suscipiatis, strenue peragatis. #Non
sunt enim condignae passiones hujus temporis ad futuram
gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18)
@#. Eleemosynam
quoque pro posse faciatis, quia sicut aqua
exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum.
Oremus tam pro invicem quam pro nobis, dicente
apostolo: #Confitemini alterutrum peccata vestra, et
orate pro invicem ut salvemini (Jac. V, 16)
@#. Novimus
autem per poenitentiam multos evasisse periculum
mortis, alios per orationem. Enitamur etiam, fratres,
inter tales inveniri, quia #regnum coelorum vim
patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12)
@#.
Praestet vires imbecillitati nostrae ille qui dixit: #Confidite, ego vici mundum
(Joan. XVI, 23)
@#, Dominus
noster Jesus Christus qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat Deus per infinita saeculorum
saecula. Amen.
SERMO III. DE PURIFICATIONE BEATAE MARIAE.
Volumus vobis breviter exponere, fratres, unde
coepit solemnitas Purificationis, quam hodie celebratis,
et quid cerei significent quos offertis. Solemnitas
ergo ista processit ex lege. Praecepit enim
Deus in | null | f97c810c-e6b2-47e4-97c2-6c0476141350 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
lege ut mulier quae de viri sui conceptu primogenitum
pareret, quadragesimo die nativitatis
praesentaret eum Domino in templo, cum hostiis:
et hic dies Purificationis vocatur. Quod praeceptum
Purificationis et oblationis impleverunt aliae matres
ex necessitate, quia pollutae et peccatrices erant:
quando vero Christus natus est de beatissima Virgine
Maria, ipsa non indigebat legali purificatione, quia
munda erat et sancta. Humilitatis tamen et obedientiae
causa legi se subdens, obedire legi quamvis
non indigeret, obtulit in templo Dei filium suum
cum hostiis quadragesimo die nativitatis, sicut est
hodie. Sed praesentatio illa insignis et gloriosa fuit:
movente enim Spiritu sancto, occurrerunt ei sanctus
propheta Simeon et Anna sancta vidua et prophetissa,
laudantes et benedicentes Dominum de adventu
Christi, sicut legitur in Evangelio, miracula
praebentes. Christus namque in carne veniens, fratres,
ostendebat pariter et humilitatis exemplum, et
divinae pietatis indicia. Sicut in nativitate sua, cum
jaceret humiliter in praesepio, nova stella, et laudibus
angelicis celebrabatur in coelo: sic et modo cum
parvulus infantulus praesentaretur in templo, ad declarandam
divinitatem suam in carne latitantem
corda prophetarum illuminabat Spiritus sanctus. Nos
ergo qui illum verum Dominum et hominem adoramus,
in memoriam Praesentationis ejus in templo
celebramus hunc diem cum oblatione cereorum:
per lumen cerei, divinitatem, per ceram significantes
carnem ipsius virginalem. Apis enim et mellis,
et cerae opifex sine coitu maris et feminae procreatur.
Patet ergo quia Praesentatio Christi in templo
processit ex obedientia legis, et nostra significativa
oblatio est, ex dulci et venerabili memoria suae
praesentationis. Nunc ergo scientes, quam ex bonis
principiis solemnitas ista prodiit, et quam piam
sanctamque significationem nostra oblatio gerit,
solemnitatem divinis laudibus et operibus exornemus,
et oblationem pio celebremus affectu, rogantes
piissimam Dei Matrem ut ipsa nos, et munera nostra,
Filio suo gratificare dignetur, et ad similitudinem
oblationis nostrae, quae munda, clara et fervida esse
videtur, deposcat nobis ab ipso munditiam cordis et
corporis, lumen scientiae, fervorem fidei et charitatis,
quatenus suae gratiae dono accensi, per Spiritum
sanctum illuminati, purificatis mentibus in
templo sancto gloriae suae valeamus apparere, per
eumdem Dominum nostrum Jesum Christum.
SERMO IV. DE NATIVITATE BEATISSIMAE MARIAE VIRGINIS.
Approbatae consuetudinis est apud Christianos
sanctorum Patrum dies natalitios observare diligenter,
et praecipue virtutes eorum assignatas litteris in
Ecclesia recitare ad laudem Dei, ex cujus munere
sunt, et ad instrumenta minorum. Inter omnes sanctos,
memoria beatissimae Virginis eo frequentius
agitur atque festivius, quo majorem gratiam apud
Dominum creditur invenisse. Unde post alia quaedam
ipsius antiquiora solemnia, non fuit contenta devotio
fidelium, quin nativitatis solemne superadderet
hodiernum. Hac itaque die peculiariter in Ecclesia
recitandus esse videtur ille liber, qui de ortu ejus
et vita scriptus inveniebatur, si non judicassent eum
Patres inter apocrypha numerandum. At quoniam
magnis ac sapientibus viris ita visum est, nos alia
quaedam, sed non aliena legentes, ecclesiasticum
morem debitis officiis exsequamur. Beata ergo Domini
Mater et perpetua Virgo Maria, priusquam nasceretur
oraculis enuntiata est, et designata miraculis, nata
vero progenie divinitus ordinata, privilegio virtutum
insignis enituit, Salvatorem edidit a quo glorificata
in coelo, nunquam terrigenis patrocinari desistit.
Propositionem sequatur ordine sua narratio. Jamque
referamus unum de praetaxatis oraculis, ac deinde
paucis expediamus. Dixit Aeternus ad veterem, Deus
ad serpentem: #Inimicitias ponam inter te et mulierem,
et semen tuum, et semen illius (Gen. III, 15)
@#.
Quid est, fratres, in hoc loco serpentis caput conterere,
nisi principalem diaboli suggestionem, id est
concupiscentiam, resistendo superare? Si ergo quaeratur
quaenam mulier hujusmodi victoriam operata
sit? profecto non reperitur in linea generationis
humanae, donec perveniatur ad illam de qua agimus
sanctarum sanctam. At si interrogetur, in quo serpentis
caput vel ipsa contriverit? nimirum in eo
quod virginitatem simul et humilitatem Deo sacrificavit.
Virginitate namque servata probatur exstinxisse
concupiscentiam carnis; humilitate, quae facit
pauperem spiritu, concupiscentiam mentis. Sicque
principali suggestione diaboli victa, vitiosum caput
virtutis pede contrivit. Non tamen hoc solo, sed eo
quam maxime triumphavit, quod de sua mundissima
carne corporata sapientia dicit, Usquequaque malitiam
attingens a fine usque ad finem fortiter, et
disponens omnia suaviter (Sap. VIII, | null | 41402c8d-3144-4157-8cba-fac427685114 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
1). Haec est ergo
mulier ad quam divinum illud intendebat oraculum,
hanc quandoque nascituram innuebat, hanc
singulariter intimabat. Expedito quam paucis oraculo,
unum quodque de miraculis absolvatur.
Acceptae sunt a sancto Moyse singulae virgae de
singulis tribubus Israel, nominibus earum inscriptae,
jubente Domino, et positae in tabernaculo ejus:
inter quas una quae fuerat Aaroni inventa est sequenti
die germinasse, floruisse, fronduisse, et peperisse
amygdala. Sciens ergo Dominus hoc opus
suum magni esse mysterii, jussit servari virgam ad
monimentum. Monebantur enim filii Israel praesentia
virgae, quaerere sollicite quid significaret tam
mirabile factum, quod longo post aperiens divinus
Isaias: #Egredietur,@# inquit, #virga de radice Jesse, et
flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum
Spiritus Domini (Isa. XI, 1)
@#. Ad haec verba tanquam
auditores ejus dicerent: O pater Isaia, obscure loqueris,
dic nobis, quaeso, ipsam rem manifeste, adjecit
claritatem et ait: #Ecce virgo concipiet et pariet filium,
et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. VII, 14)
@#. Filium
quoque Virginis, id est Emmanuelem, praeclare
describens: #Puer,@# inquit, #natus est nobis, filius datus
est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis,
Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps
pacis: multiplicabitur ejus imperium et regni ejus non
erit finis (Isa. IX, 6)
@#. Quod ergo Deus designavit
miraculo, hoc a secreto Isaias prodit vaticinio. Et
quod vates cecinit, consequenter rei exitus approbavit.
Nam sicut illa virga sine radice, sine quolibet
naturae vel artis adminiculo fructificavit: ita Virgo
Maria sine conjugali opere filium procreavit, filium
sane flore designatum et fructu; flore, propter speciem,
fructu, propter utilitatem. Est enim #speciosus
forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3)
@#, et vitalis
refectio non solum hominum, sed etiam angelorum.
Hinc breviter asserta propositionis particula prima,
quod sequitur attingamus.
Nata est igitur beatissima Virgo, sicut legimus,
patre Nazareno, matre Bethlehemita, quas urbes
Christi nativitati vel conversationi destinatas esse
prophetae non tacuerant. Descendit autem ab radice
illius fide praeclari Abrahae, cui superne promissa
fuerat benedictio omnium gentium in semine suo, et
ab stirpe David, quem Deus propter notam sibi probitatem
egregia laude sublimavit, dicens: #Inveni
virum secundum cor meum (Act. XIII, 22)
@#. De regali
nempe tribu simul et sacerdotali duxit originem,
quae summum Regem atque Pontificem erat paritura.
Non tamen haec idcirco dixerimus, quod Dominus
qui peccatores vocare venit, dedignatus sit matrem
suam peccatores habere cognatos, inter quos speciosa
velut inter spinas lilium appareret. Haec itaque
electa et insignis inter filias, non fortuitu quidem,
aut solo placito parentum ut plerique, sed divina
dispensatione nomen accepit, ita ut ipsa quoque vocabuli
sui figura magnum quiddam innueret: interpretatur
enim #maris stella.@# Quid ergo mysticum haec
interpretatio gerat, per similitudinem ostendamus.
Nautis quippe mare transeuntibus, notare opus est
stellam hanc, longe a summo coeli cardine coruscantem,
et ex respectu illius aestimare atque dirigere
cursum suum, ut portum destinatum apprehendere
possint. Simili modo, fratres, oportet universos
Christicolas, inter fluctus hujus saeculi remigantes,
attendere maris stellam hanc, id est Mariam, quae
supremo rerum cardini Deo proxima est, et respectu
exempli ejus cursum vitae dirigere. Quod qui fecerit
non jactabitur vanae gloriae vento, nec frangetur
scopulis adversorum, nec absorbebitur scyllaea voragine
voluptatum, sed prospere veniet ad portum
quietis aeternae. Hic si quis interroget dicens, quid
ergo putas qualis olim in anima fuerit, vel nunc sit,
haec persona, quae sic omnibus sanctis spectanda
atque imitanda proponitur? veraciter respondemus,
quia longe perfectior quam nostra oratione demonstrari
possit. Tamen ne ibi nihil dicere arguamur,
ubi major affluit copia dicendorum, reservantes
multa atque magna facundis, saltem pauca dicamus
super hoc, et quae facile probentur audita. Hoc igitur
in primis astruere fas est, quod anima ipsius et
caro quam elegit, et habitaculum sibi fecit Sapientia
Dei Patris, ab omni malitia et immunditia purissimae
fuerunt, affirmante Scriptura: #Quoniam in malevolam
animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore
subdito peccatis (Sap | null | 51897e7c-d4a3-40a9-8755-29ac6c6160d5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. I, 4)
@#. Item econtra confidenter
asserimus, quia nullo virtutum genere vacabat,
cui plenitudinem gratiae Dei nuntius asserebat
inesse. Quod, attestante archangelo, quamvis nemo
sana mente discredat, tamen si quis adhuc pio desiderio
quaerat argumenta virtutum ex verbis et factis
ejus quae Scriptura commemorat, tanto sibi facilius
occurrent, quanto ipse in quaerendo fidelior erit.
Sunt autem ex eis quaedam omni fere Christiano perspicua.
Quis enim est qui cum jucunda admiratione
non speculetur ipsius maturae adolescentis fortitudinem,
et prudentiam, et fidem in colloquio angelico,
ubi tam constanter eloquitur, tam prudenter interrogat,
tam facile credit? Quis enim non videat ac
videndo miretur justitiam ejus, qua sic universa praecepta
divinae legis satagebat implere, ut nec ad se
pertinentia inexpleta relinqueret? Verbi gratia: post
partum enim purificatione legali quam agebat, non
egebat, quia virum in concipiendo non noverat. De
temperantia quoque ipsius superius dictum est, quae
Deo virginitatis lilium in humilitatis valle produxit.
Cum ergo virtutibus supradictis facta ejus plena sunt
atque dicta, manifestum est non solum attestatione
angelica, sed etiam rerum argumento nullum virtutis
beatissimae Virgini defuisse. Depromebant itaque
virtutes in cogitatione et affectu cordis ejus ineffabilem
harmoniam, quam ipsa creatrix et inhabitatrix
ejus Dei sapientia delectabatur audire; coruscabant
foris in superficie sermonis et actus, unde
merito possent homines glorificare Deum, et exempla
salutis accipere. Tali ergo tantaeque personae,
quid tandem ad honoris cumulum potuit accedere
majus: eo quod Dei Filium Virgo concepit, Virgo mater
edidit, hac nempe dignitate venerabilis facta est
ipsis quoque sanctorum ordinibus angelorum. Quod
opere manifesto declaravit ille magnus atque fortis
archangelus Gabriel, qui eam antequam Dei mater
fieret, quia futuram noverat, tanta veneratione salutando
praevenit, hac eadem dignitate facta est
etiam imperiosa, secundum charitatem erga superos,
ac super inferos per discretionem. Unde plurima
scripta sunt exemplorum argumenta, de quibus
ad praesens quaedam sufficiat memorare. Illa igitur
olim in auxilium magni Patris Basilii misit sanctum
angelum, et mortuum suscitavit, qui male viventem
pessumdedit persecutorem ejus Julianum apostatam,
et haec historia notissima est. Illa etiam te, o peccator
quondam Theophile, poenitentem et suppliciter
invocantem ab ipsis diaboli faucibus potenter
eripuit. Sed quid gravemur hujus lapsi reparationem
paucis effari, cum audire sit operae pretium?
Is ergo Theophilus incedens olim in patria cujusdam
episcopi ciliciorum, ut scriptura quaedam testatur,
propter infortunia sua in tristitiam cecidit,
unde contulit sese ad quemdam Judaeum maleficum,
ejus consilium et auxilium petens. Hoc mediatore
locutus cum diabolo Christianitatem abnegavit, diabolum
adoravit, eique de sua mancipatione chirographum
tradidit annulo suo signatum. Postea vero
facti poenitens, multumque se animo angens quid
faceret, quo se verteret, tandem collectis fidei et
spei viribus, confugit ad ecclesiam quamdam beatae
Mariae matris Domini memoriae dedicatam, ubi quadraginta
dierum afflictione mactatus animo contrito
nomen ejus invocabat jugiter, ac patrocinium implorabat.
Quid multa? Respexit hunc propitia misericordiae
Mater, et per visionem illi apparens de
impietate coarguit, ad Christi confessionem excitans.
Consolata est dolentem pollicendo veniam, et ne
dubitaret de promisso, supradictum chirographum
diabolo potenter ereptum captivo reddidit in pignus
libertatis. Quod cum evigilans supra pectus suum
positum inveniret, quam laetus exstiterit, quam pio
affectu voces exsultationis et confessionis ediderit,
non est facile dictu. Noctem vero illam consecuta
est Dominica dies, qua Theophilus, quasi cum Domino
a mortuis resurgens, episcopo se coram populo
praesentavit, et rem sicut erat exposuit. Videres
populum modo ex auditu tam horrendi sceleris expavere,
modo considerata macie vultuque poenitentis
collacrymari. Sed audito quantam et quam celerem
misericordiam fuerat consecutus, omnes qui mala
conscientia territi pene defecerant, ad spem veniae
cum gaudio respirabant. Jam vero ut rem brevi fine
concludamus, episcopo jubente male cautum chirographum
Theophilus igne cremavit. Deinde suffragante
clero et populo ductus ad altare, cum sacrosanctam
communionem de manu episcopi ore susciperet,
facies refulsit ut sol. Peractoque deinceps
triduo, cum laudibus in ecclesia piae Matris Domini,
per quam reconciliatus fuerat, a laboribus suis beato
fine quievit.
Talibus ergo factis approbatur quia Domini Mater
ubique imperiosa est, ubique magnifica, certe cui
pronum est sanctos angelos in ministerium mittere,
et ad beneplacitum suum inferorum pacta cassare;
his quoque et aliis infiniti numeri beneficiis | null | c55bf7f8-f602-4371-a3c8-a827f424c771 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quae
vel scripta sunt, vel passim jugi sentiuntur effectu,
quod et justis et peccatoribus fideliter invocantibus
se praesto est, et nunquam eis opitulari desistit.
Veniant igitur ad eam justi cum Basilio laudantes
ac benedicentes, effectumque celerem suis sanctis
desideriis postulantes sine dubio percepturi. Veniant
peccatores cum. Theophilo tundentes rea pectora
cum interno fletu, ipsi quoque, si vere poeniteant,
desideratam veniam adepturi, de quorum numero
tibi assistentibus nobis ut subvenire jam et auxiliari
digneris, imploramus, o praeelecta! o sancta! venerabilis
et imperiosa! o clemens et propitia Domina
nostra, quo possimus recuperare et habere perpetuam
gratiam filii tui Jesu Christi Domini nostri,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat unus
Deus in aeternum. Amen.
SERMO V. ITEM DE NATIVITATE MARIAE VIRGINIS.
Fratres charissimi, in hac die celebramus natale
gloriosae Dominae nostrae Mariae videlicet Redemptoris
nostri Matris. Volumus vobis aliquid referre breviter
de natalibus ejus, et vita et fine, et adjutoriis quae
ipsa Christianis et justis et peccatoribus impendere
solet. Haec itaque nata est de stirpe Abrahae atque
David regis, quibus a Deo promissio facta est, quod
in semine ipsorum, id est in Christo, benedicendae
forent omnes tribus terrae. Nata est autem juxta
relationem et scripturas sanctorum Patrum in
civitate Nazareth, patre nomine Joachim ex eadem
urbe oriundo, matre vero Anna nomine oriunda ex
civitate Bethlehem. Vita quorum simplex et recta
ante Dominum, apud homines irreprehensibilis et
pia erat. Nam omnem substantiam suam trifarie
dividebant, unam partem templo et templi servitoribus
impendebant, aliam peregrinis et pauperibus
erogabant, tertiam sibi et suae familiae usibus
reservabant. Ita justi Deo, et hominibus pauperes,
annos circiter viginti, castum Domini conjugium,
sine liberorum procreatione exercebant.
Voverunt tamen, si forte Deus donaret eis sobolem,
eam se Domini servitio mancipaturos. Evolutis ergo
tot annorum curriculis, missus est angelus Domini
prius ad Joachim, demum ad Annam, nuntians eis
nascituram filiam nomine Mariam, cui similis sanctitate
nec antea nata fuerit nec postea nasceretur.
Factum est itaque juxta verbum angeli: nata est in
civitate Nazareth sanctissima Virgo Maria, et mansit
ibi tribus annis in paterna domo; postea vero, sicut
parentes illam Deo voverant, ducta Hierosolymis in
templo Domini conservata est usque ad quartum
decimum annum, jejuniis et orationibus serviens
die ac nocte, et virginitatem suam vovens, quod
ante virgo ulla non fecerat, angelicis colloquiis
frequenter utens. Deinde cum esset reversa ad domum
parentum suorum in civitatem Nazareth, missus
est ad eam angelus Gabriel a Deo nuntians ei
conceptionem Filii Dei. Fuit ergo conceptus Dei
Filius in Nazareth, natus in Bethlehem. Post nativitatem
vero Christi mansit cum filio usque ad
passionem crucis, ubi Christus Virginem matrem
virgini discipulo Joanni apostolo commendavit. Hic
ministravit ei post passionem et resurrectionem et
ascensionem Domini in finem. Fuit autem sepulta
sanctissima in valle Josaphat, ubi est aedificata
ecclesia in honorem ejus, et sanctus Joannes sepultus
est Epheso. Post vero cum religiosi Christiani
reliquias matris ejus, videlicet Domini, respicere
vellent, sepulcrum vacuum invenerunt; sed
et in sepulcro beati Joannis respicientes, non invenerunt
nisi manna. Credit itaque Christiana pietas
quia Christus Deus Dei Filius Matrem suam gloriose
ressuscitaverit et exaltaverit super coelos, et
quod beatus Joannes virgo et evangelista, qui ei
ministravit in terra, gloriam ejus participare mereatur
in coelo. Est autem ineffabile quam gratiam
et gloriam dederit Dominus Matri suae; hoc tamen
certo scimus quia justi quidquid ab eo postulant,
per intercessionem matris celerius impetrant, peccatores
quoque saepius misericordiam sunt consecuti:
habemus plura exempla de utrisque, sed ad
praesens haec sufficiant.
SERMO VI. IN ORTU ALMAE VIRGINIS MARIAE INVIOLATAE.
Mutuae dilectionis amore et sedulae adhortationis
nutu a quibusdam Deo sacratissimis et dilectis cogimur
de sanctissima, et ultra quam dici possit
dilecta Virgine, sponsa scilicet et matre Domini
Maria, aliquam allocutionem facere, de ortu videlicet
ejus, non historialiter texere, sed mysticis
exornare laudibus, et beneficiis congratulari, ad
cujus tanti mysterii materiam nec omnis potest sufficere
mundus, si in unum etiam coeat ordinem.
Erit autem eis inceptum, et exsecutio meritum,
quorum obtentu pervenerit ad portum sine naufragio
remigium. Igitur nimis amabilem ac salutiferam
omnibus saeculis et terricolis veri aeternique
Regis ac Domini | null | b23f2704-ac32-486c-92e6-40abce449e48 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nostri nativitatem cernua humilitate
recensentes, et annua orbita recolentes solemnia,
primo ratum duximus utrorumque sexuum
collegia etiam ad divinam et gloriosam festivitatem
quibusdam adhortationibus invitare, ut dum utrarumque
partium devotio his sacris festis nefas
duxerit non interesse, una omnium vota capacius
ejusdem sacrae Virginis circa se persentiant adesse
juvamina.
Est enim ista suspecta festivitas, non modicis nec
paucis praefulgens mysteriis, aut reliquorum sanctorum
festivitatibus coaequanda, sed tantum est
excellentior, quantum constat eam omnibus hominibus
praeferendam, cujus hodie praelucida recitantur
nativitatis initia. Ad cujus ergo magnificentiam
collaudandam, et gloriam perferendam, tanta
valeant exuberare praeconia, quantum illi congruit,
quae cunctas superexcellit in praeeminendo creaturas,
et angelicam dignitatem. Et ubi usquam inveniri
poterat locus, qui infra se concluderet majestatem
coaequalem Patri, auctorem omnium rerum,
nisi uterus Mariae ante saecula praescitus? in hunc
siquidem tota divinitas cum humanitate versata est.
Et qui in coaequalitate cuncta disponebat coelestia,
et terrestria, in virginea perangusta septa venturam
et promissam praeparabat carnis suae redemptionem.
Felix talis partus et ortus, de cujus substantia
assumpta est talis virgo, quae tolleret veternas parentum
offensas, et relevaret concussum orbem
qui sub saevo duri erat hostis dominio. Cujus itaque
partus, ut censemus, ad nihil exstitit, nisi ut fieret
ejus sancta pudicitia domus et susceptio Filii Altissimi.
Ad quid enim aliud? ergone hujus castitas
aut ante partum, vel post dignum pignus genitum,
foedata est aliquo contagio? Hanc enim nulla gravitas
aut effeta successio filiorum fregit, ut solet
eis contingere quae humanam sobolem maternis egerunt
visceribus. Felix enim culpa, sed sancta conjugalis
societas, quae tale ac tantum specialeque vel
singulare decus profudit in orbe, de concesso nuptiali
contubernio.
Denique in hujus conceptione necessaria haud
dubium est quin utrumque parentem vivificus et
ardens Spiritus singulari munere repleverit, quodque
ab eis sanctorum angelorum custodia seu visitatio
nunquam abfuerit. Merito si quidem hujus
sanctae Virginis multum adeo laudandi sunt et extollendi
sanctissimi procreatores, qui in cunctis
institutionibus tantos ac tales se praestiterunt, ut
non immerito de eorum stirpe prodiret talis successio,
quae fieret et priscis aetatibus et subsequentibus
exemplum totius bonitatis. Felix, et prae caeteris
patribus felicior, qui tantae prolis meruit vocitari
patrator. Felix etiam qui non plures, sed unam
promeruit suscipere natam, quae unicum conciperet
et proferret Dei Filium. Nec enim decebat ut hujus
singularis Virginis sanctissimi progenitores foedarentur
plurimorum propagatione filiorum, qui erant
futuri unicae matris Domini provisores et educatores
egregii. Vere beata et omni veneratione habenda,
et quodam privilegio sacro praedicanda, mater hujus
sanctae, quae omnium antecessit matres in concipiendo
et generando eam quae suum et omnium
generaret creatorem. Gaude et laetare, o felix pro
tali filia, quoniam tali dote donata es, qua nulla
ante te postea meruit antecelli. Quanta putamus
provisio fuerit sanctorum angelorum, circa tam Deo
gratissimos parentes, ab initio suae procreationis,
et excubatio super tam ingentem sobolem? Nunquid
abfuisse credendus est Spiritus sanctus ab ista
eximia puella, quam sua obumbrare disponebat virtute?
Nulli enim fidelium dubium est quod circa eam
omnis frequentia coelestium agminum invigilabat,
utpote quam supra se exaltandam minime ambigebant.
O nimis superque beata Virgo, quae nulli comparanda
est merito, nec coaequanda castitatis titulo?
Vere etenim beata illa saecula, quae ex sacrato utero
te meruerint excipere suo in tempore. Sane si qui
sollicita mente et studiosa investigatione perquirant
cur sanctorum praecedentium memoriae hujus praefatae
Virginis temporanea initia suis fidelibus sequacibus
enucleatim non exornaverunt, ut ad omnium
notitiam vulgarent, noverint non ignaros eos exstitisse
haereseos, quae pro insigni et admirando hujus
sacrae puellae praeconio exortura erat, et ob id, si
quid ex ejus ortu protulerunt, sagaci industria celandum
aemulis et infidelibus decreverunt, ne inveniret
caeca garrulitas perfidorum unde maternum
sinum Ecclesiae verberaret sua multiplici fallacia.
Nam et hoc quod levi et subtili relatione, aut forsitan
conscriptione de matris Domini nativitate et
infantia ejusdem Domini perceperunt, ita versuta et
argumentosa fallacia deturparunt, ut nec vera deinceps
a quibusdam ecclesiasticis doctoribus recitentur,
quamvis minime repudiantur.
Exstat vero quaedam non usitata relatio, quae
clarissimi interpretis Hieronymi praenotatur nomine,
referens beatum Matthaeum post editum Evangelium
ortum praefatae Virginis atque initiamenta puerilia
Jesu Christi, ita obscuris manu propria obsignasse
litteris Hebraicis ut nullis infidelium illud vellet patere
superfluis et mordacibus | null | 464718a2-834e-48ee-982d-907b5e65d32e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
rictibus, quae tunc a
praelibato interprete feruntur transportata quibusdam
obnixe petentibus ad Latinae linguae notitiam. Et
quia haec relatio inter sacrae Scripturae canones non
habetur inserta, ideo unanimis Ecclesiae conventus
in recitando aperte nec omnino eligit, nec in non
recipiendo rejicit, cum nonnulla reperiantur dicta
vel facta quae in praefata serie impossibilia videantur,
quae tamen volentibus et amantibus legere, non
denegat fidelium industria. Nobis autem et omnibus
Ecclesiae filiis, satis superque sit fides et devota
credulitas, qua vere eam confitemur Virginem et in
ortu et in omni sua operatione. Hujus namque pater
et mater carnales fuisse feruntur, Joachim et Anna,
quae bene sibi de nominis interpretatione competunt:
Joachim quippe #praeparatio Domini@# dicitur, Anna
vero #gratia Dei@# interpretatur. In horum duorum
nominum interpretatione quid innuitur, nisi gratia
quam simul adepti sunt? ubi namque poterit esse
gratia, nisi ubi famulatur praeparatio conscientiae? et
ubi locum habebit praeparatio operationis, nisi ubi
ante praecesserit Dei largita gratia? Sic ergo in
unum duae compactae gratiae, disponente Dei nutu,
proferunt ex se gratiam non parvam, profuturam
valde cunctis hominibus.
Haec paucis dicta de sanctorum parentum digna
commemoratione satis sint. Nunc ad evolvenda ea
quae Christus dederit veniamus. Propterea honorificentissime
summi Auctoris et Creatoris Genitricem
cum mentis jubilatione recipientes omni conatu
elaborate, ut tanta hodierni diei jucunditas, dum
mundanis excolitur et honoratur obsequiis, hanc
interior et pura conscientia justis et consequentibus
prosequatur servitiis. Namque qui piorum
venerantur sacra merita, quique omnimodis
interesse peroptant supernorum agminum festis,
sic in praesentibus exerceantur sanctorum
natalitiis, ut non contingat illic eis abesse deinceps
de quorum hic congratulantur triumphis. Quapropter
praesenti celebratione, omnium prudentium
virginum reginam sedulis exposcite precibus, quae
principatum obtinet inter choros sanctarum virginum,
suo interventu efficiat possibile quo sanctae
Ecclesiae concentus, cum eam humili qua valet operatione,
percolit in terris, demum in laetitia perenni,
de ejus utraque congaudeat sublimatione et
gloria. Ista est enim praecipua festivitas, in qua
omnis angelorum militia exsultat, in qua prophetarum
panduntur vaticinia, in qua etiam gentilium
reserantur praenuntia scripta, in qua oritur sponsa
sine exemplo Deo conjuncta, de cujus casta corporis
materia oritur lumen in tenebris ad exturbandas
veterum piaculorum nebulas. Haec est, inquam,
dies in qua praelucida stella, imo lumen inseparabile
maris, hoc est hujus mundi, velut Eous, cum
decoris amoenitate ex mortali genitura cunctis qui
salvandi sunt illuxit. Haec est honoranda dies laetitiae,
in qua juxta mundi qualitates praeparatur vas
virgineum, divinis charismatibus ut margaritis ineffabiliter
ornatum, in quo qualitas Dei mista homini
compaginaretur corporaliter, non secundum propagationem,
sed secundum Spiritus sancti operationem.
Quis, quaeso, unquam aut ante hanc Virginem,
aut post hanc, in omni terrarum spatio audire valuit,
ut factor omnium rerum, possessor coeli et
terrae, Rex regum et Dominus dominorum, Sol justitiae,
lumen insuperabile, intra Virginis se arcta
concluderet septa! O magna et admirabilis ipsius
Dei distributio, imo miseratio! ut enim protoplastum
parentem et successionem filiorum ejus innovaret,
quem constat ob hoc editum, ut superbientium
angelorum suppleret numerum et ordinem,
non indigne pertulit intra Virginis alvum coelitus se
corporari, ut consocialem formam non secundum
divinae substantiae quantitatem vel qualitatem, sed
juxta corporeum incrementum absque macula peccati
sibi compactum eo erigeret unde et suasor et
ille succubuit, perfida fraudatione praecepti uterque
ejectus est. Ecce itaque cuncti qui ad sacram convenitis
Virginis nativitatem, omnes corporeos vobiscum
affertis sensus, fortassis et jam non desunt
vobis interiores cordis intellectus. Haud dubium
enim, cum dispertitor suarum virtutum unumquemque
vestrum suo donaverit dono, qui scit in singulis
ita dispertire sua dona et munera prout quisque
laborat, ut efficiatur ejus habitaculum. Operatur
autem hoc, ut ait Apostolus, unus atque idem Spiritus,
qui in cunctis secundum gratiarum rationem
spargitur, et in singulis unice invenitur. Erigite
ergo mentes vestras ad praesentis matris festivitatem,
ut nullum mentis vel corporis domicilium
seu jubilatio inveniatur, quae non tota concrepet
in tam praeclara procreatione. Congaudeat in hac
celebritate uterque sexus et conditio dominorum
seu subjectorum, quia per hanc Virginem utrorumque
venit redemptio, scilicet immaculatus Dominus
carnaliter prodiens de illius utero. Gaudeant senes
Deo placentes, quoniam ab aula coeli descendit ille
in ejus puellae viscera, | null | be579e94-7f06-4df7-b960-325161ad03b1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui novit non modo animas
tantum, verumetiam corpora, ad meliorem juventutem
referre a veteri ruina, juxta sententiam Davidicam, #Renovabitur ut aquilae juventus tua
(Psal. CII,
5)
@#: Imitentur etiam fidem antiquorum Patrum, ex
qua constat illos placuisse Deo, nec a memoria illorum
refugiat, quoniam per hujus Virginis partum
etiam in extrema eorum sorte conceditur illis repetitio
verae salutis. Laetentur juvenes fortes in hac
die, quoniam hodie prodiit in hanc lucem Virgo,
ex cujus secretis natus est juvenis, speciosus prae
natis hominum, de cujus labiis diffusa est omnis
gratia perlata per quadripartita mundi climata.
Virtutem quoque corporis in animi vigorem transmutent,
et per hujus sacrae Virginis obtentum suam
Christo commendent juventutem. Congratulentur
etiam pueri et infantes in hujus maxime puellae initio,
sua Christo et Mariae dicantes crescentia membra,
quoniam habent puerum castitatis, et puritatis
ministrum, et Mariam singularis pudicitiae, ex cujus
utero sancto Christi infantia est suscepta. Psallant
spirituali laetitia in hac die et illi qui forte exercuerunt
dominatum super saeculi negotia, quoniam per
Virginem venit Dominus omnium potestatum et
virtutum et dominationum. Gaudeant subditi, et si
quos premit alienum jugum, quoniam quandoque
exsolvet Filius Virginis, imo Dei, si ei placuerint,
iniqua juga a cervicibus illorum depellere, ac superiores
efficiet eos Dominus suis et per suae Matris
suffragium.
Cum ergo ad omnium virorum aetates nostra collocutio
atque exhortatio pervenerit, rectum videtur
ut ad illum sexum nostra denuo dirigatur
oratio, ex quo scimus Dominum carnalia initia
sumpsisse. Ille enim maledictionis notam primae
virginis in benedictionem secundae transmutavit
Virginis, qui ante rerum formam praesciverat ex
eodem sexu suum in fine temporum procreandum
fore Filium, qui universis omne afferret gaudium.
Vere beata collaudanda Dei beneficia, quae per illum
sexum decreverunt provenire nostra in tempora, a
quo primo terrigenae propinatum est iniquae suasionis
medicamentum. O Eva tunc infelix! non solum
pro inobedientiae piaculo, verumetiam pro maledictionis
titulo, nunc vero felix pro immutationis
largifluo dono. Laetare tu, mater omnium, non
solum quia evasisti proscriptionis excidium, sed
etiam quia de tua consimili prole profudisti eum in
saeculum, qui te tuamque progeniem mortis de
compede misericorditer eruit. Insultas denique ei
modo qui te dudum suo venefico suasu infecerat,
quia habes tuum plastem sive parentem propitium,
qui suo triumpho nobili procacem exturbavit tui
hostis dominatum. Exi nunc, o fallax et inventor
antiqui criminis, a secundo noxio sexu, quia ipse
qui sine carnali onere ab eodem pullulavit ordine,
suam hodie genitricem istam fecit prodire in lucem.
Terreat te procul secundae Virginis de coelo collapsa
benedictio, qui laetatus es in primae virginis opprobrio.
Namque qui gaudebas in articulo conditionis
humanae primos a suo felici incolatu exturbasse
colonos, nunc a secundo homine filio Virginis
aeterna exsultatione nexus es.
Quocirca, habentes ob oculos sacratissimae Virginis
sanctissimam diei venerationem, non in mundanis
laetitiis exercete corda vestra, sed totum mentis
ingenium figite in praeclarae Virginis superna
illa festa, in quibus diutina laude ab angelis festivis
honoratur servitiis. Procurate Principem vestram
festivis ut valetis laudibus et benignis operibus
prosequi, ut possitis cum ea absque coruscantium
defectione lampadarum Agnum sequi quocunque
ierit (Apoc. XIV, 4). Hodie primiceria et ductrix
Virginum a sanctis prophetis vaticinata oritur, congratulentur
ei cunctae virgines, quia nascitur pudica
puella, quae amatorem peperit integrae castitatis.
Felices illae, quae sine cognitionis ludibrio tam mirificam
Dei Genitricem quantum in ipsis est, prosecutae
fuerint puritatis commercio. Ergo quia gaudenter
suscipitis ejus ortum, ad cujus vos non haesitatis
pertinere colloquium, satagite vos ita exercere
in coelestibus negotiis, ut post exsuperatos
caducae pestis labores, dum ventum fuerit ad
praeoptatum divinae portae spectaculum, pulsantes
non repudiemini, ceu de ineptis virginibus dicitur,
quae a sponso reprobatae sunt propter suam inertiam,
dum in vasis suis habere oleum, hoc est bona
opera, neglexere; sed potius cum ipso ad coelestia
palatia simul, et cum beata Genitrice ejus progredi
valeatis Cum igitur ista solemnitas omnibus fidelibus
congrua ab omnium conventiculis catholicorum
debito honore prosequatur, praecipue tunc a
sacris virginibus valde prosequenda est, et percolenda,
quia hodie decus prudentum virginum, flos
campi, idem sanctae Ecclesiae, quae pretiosissimis
impletur margaritis, ex lilio convallium, idem humilium
hominum processit ad ortum. Gaudete per
omnem | null | 45d0931f-73ea-4a2b-a10e-d3e5ae74e2e6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
modum, omnes virgines, quae vos tam sancto
et praelucido dono Dei ditatas fore cognoscitis;
sperate in ea, quae hujus doni compos effecta est,
et ante partum et post parturitionem. Magnificate
eam indefessa morum exhibitione, quoniam pro
perseverantia virginis, cum tympanis exsultationis
et laetitiae, coram praesentia Matris Domini, quia in
sidereis cubilibus habebitis cum ea gratulari, si
coeptam animi corporisque integritatem sincera
probitate servaveritis. Hilares estote et vos, puellae
aevo tenerae, quia habetis et vos puellam angelorum
Dominam quasi primis auspiciis nunc pubescentem.
Advocate angelos ad custodiam puritatis vestrae,
quia ipsa in tenera sorte mundialiter posita, cum
regina ipsorum etiam futura secum eorum suffragia
sedula oratione contrahebat. Laetamini etiam
vos jam maturae virgines, et quae forte jam ad aniles
metas pervenistis, quia pro longaeva perseverantia
vestra, non solum pollicita praemia, verum
laudem egregiam cum praesenti captabitis apud
coelestem auctorem. Ne subtrahatis vos a praefatae
matris jubilatione, conjugatae, et conjugali jugo
subnexae, quoniam qui suae Matri, et omnibus piis
virginibus contribuit integritatis palmam, ipse vos
naturali foedere mutua copulatione junxit, quo
decentem et genuinum servantes modum castitatis
filios procreetis. Nec enim multum longe a castitatis
munere aberitis, si filios non pro appetitione libidinis,
sed pro amore successionis educatis. Ne
desperetis, o viri vel feminae quocunque modo
carnaliter corrupti, quoniam illa coelestis mansio,
non de virgineo tantum ordine, sed et de quibusdam
non solum justis, sed et publicanis, et ante peccatoribus
impletur. Quantoque vos conspicitis apud
majestatem Domini noxios existere, eo amplius
respirate ad Genitricem Domini plenam misericordiae:
habetis apud Patrem advocatum ipsum Filium
Virginis, et ipse propitiabitur peccatis vestris tantum,
ut veniam de ipso ac matre ejus speretis, qui
cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus.
Per omnia saecula saeculorum. Amen.
In natale tuo nobis, pia Mater, adesto,
Virtutes augens, culparum pondera delens.
SERMO VII. QUOD DEUS UNUS EST IN TRINITATE.
Moyses ait: « In principio fecit Deus coelum et
terram (Gen. I, 1). » Dixitque Deus: « Spiritus Domini
ferebatur super aquas (Ibid., 3). » David
inquit: « Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu
oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). »
Isaias ait: « Ego primus et ego novissimus. Manus
quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa
est coelos (Isa. XLVIII, 12, 13). » Et paulo post: « Et nunc
Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus (Ibid.,
16). » Aggaeus: « Spiritus meus erit in medio vestri
(Agg. II, 6).
» Postea: « Ecce ego commovebo
coelum et terram, et veniet desideratus cunctis gentibus (Ibid., 7).
» Isidorus: « Christus ex Patre
ita emicuit, velut splendor a lumine, velut verbum
ab ore, velut sapientia ex corde. »
Quod Christus a Deo sit genitus David inquit:
« Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie
genui te (Psal. II, 7). » Salomon in Proverbiis:
« Quis ascendit in coelum, atque descendit? Quis
continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit
aquas quasi vestimento? Quis suscitavit omnes terminos
terrae? Quod nomen est ei, et quod nomen
filii ejus, si nosti? (Prov. XXX, 4.) » Isaias: « Nunquid
qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus?
Et qui generationem aliis tribuo, sterilis ero?
ait Dominus (Isa. LXVI, 9). » Quod ante saecula genitus
est ineffabiliter, Micheas ait: « Egressus ejus
a principio a diebus aeternitatis (Mich. V, 2). » David:
« Ante solem permanet nomen ejus (Psal. LXX,
17). » Salomon in Proverbiis: « Nondum erant abyssi, et
ego concepta eram. Nec dum fontes aquarum eruperant,
et ego parturiebar. Quando praeparabat coelos,
aderam, cum eo componens omnia (Prov. VIII, 24,
25, 27, 30). » Isaias: « In humilitate judicium ejus
ablatum est. Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII, 8.)
» Job: « | null | 314e1a77-d40b-4c51-80b6-35d6285da02f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Sapientia Dei Patris unde
venit? Latet enim ab oculis hominum, et a volucribus
coeli absconsa est (Job XXVIII, 20, 21). »
Quod cum Patre et Dominus est, David inquit:
« Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga directionis
virga regni tui (Psal. XLIV, 7). » Moyses:
« Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad
imaginem Dei creavit illum (Gen. I, 27). » Zacharias:
« Post gloriam misit me ad gentes (Zach.
II, 8), » etc. Item: « Lauda et laetare, Sion, quia
ecce venio, et habitabo in medio tui, et scies quia
Dominus exercituum misit me (Zach. II, 10).
Quod in humilitate venturus esset, Isaias dixit:
« Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus,
sedens super asinum (Isa. LXII, 11; Matth. XXI, 5). »
Jeremias: « Tibi peccavimus, exspectatio Israel, salvator
ejus. Quare sicut colonus futurus es in terra,
et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus
es quasi vir vagus, et qui non potest salvare (Jerem. XIV, 7, 8, 9).
»
Quod occidendus esset, Isaias inquit « Sicut ovis
ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram
tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isa. LIII, 7; Act. VIII, 32).
» Daniel: « Vir Gabriel:
Post hebdomadas septuaginta occidetur Christus (Dan. IX, 26).
»
Quod resurrecturus esset, David ait: « Caro mea
requiescet in spe (Psal. XV, 9), » etc. Item: « Resurrexi,
et adhuc sum tecum (Psal. CXXXVIII, 18). »
Oseas: « Vivificabit nos post duos dies, et in die
tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus (Ose. VI, 3).
»
De termino adventus ejus Moyses vel Israel: « Non
auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus,
donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio
gentium (Gen. XLIX, 10). » Daniel: « Adhuc me
loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram
in visione a principio, cito volans tetigit me in
tempore sacrificii vespertini, et docuit me, et locutus
est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum
ut docerem te et intelligeres. Ab exordio precum
tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem
tibi, quia vir desideriorum es. Tu ergo animadverte
sermonem, et intellige visionem: Septuaginta
hebdomades abbreviatae sunt super populum
tuum, et super urbem sanctam, ut consummetur praevaricatio,
et finem accipiat peccatum, et deleatur
iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur
visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Scito ergo et animadverte: Ab exitu sermonis,
ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad Christum
ducem hebdomades septem, et hebdomades
sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea,
et muri in angustia temporum. Et post hebdomades
sexaginta duas occidetur Christus: et non erit ejus
populus, qui eum negaturus est. Et civitatem
et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo,
et finis ejus vastitas, et post finem belli
statuta desolatio. Confirmabit autem pactum
multis hebdomada una. Et in dimidio hebdomadis
deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit
abominatio desolationis, et usque ad consummationem
et finem perseverabit desolatio (Dan.
IX, 21-27). »
« Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium
Domini, cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum
coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non
est species ei neque decor: et vidimus eum, et non
erat aspectus, et desideravimus eum: despectum et
novissimum virorum, virum dolorum et scientem
infirmitatem; et quasi absconditus vultus ejus et despectus,
unde nec reputavimus eum. Vere languores
nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit,
et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum
a Deo, et humiliatum. Ipse autem vulneratus est
propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera
nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et
livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus | null | c420b3f3-7cac-44b0-827c-41cf91147a5e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Unusquisque in viam suam declinavit: et
Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum.
Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum.
Sicut ovis ad occisionem ducetur quasi agnus
coram tondente se obmutescet, et non aperiet os
suum. De angustia et de judicio sublatus est. Generationem
ejus quis enarrabit? Quia abscissus est de
terra viventium. Propter scelus populi mei percussi
eum. Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro
morte sua: eo quod iniquitatem non fecerit, nec dolus
fuerit in ore ejus. Et Dominus voluit conterere
eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam
suam, videbit semen longaevum et voluntas Domini
in manu ejus dirigetur. Pro eo quod laboravit anima
ejus, videbit et saturabitur: in scientia sua justificabit
ipse justus servus meus multos, et iniquitates
eorum ipse portabit. Ideo dispertiam ei plurimos, et
fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem
animam suam, et cum sceleratis reputatus est.
Et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus
oravit (Isa. LIII), » ut non perirent, dicit
Dominus omnipotens.
Christus ait: « Gaudium est angelis super uno
peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta
novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7).
» Joan. Apost. sic ait, inter caetera
ad jam baptizatos: « Filioli, haec scribo vobis
ut non peccetis (I Joan. II, 1). » Et: « Si quis peccaverit,
advocatum habemus apud Patrem Jesum
justum: ipse est exoratio pro peccatis nostris (Ibid.,
2). » Jacobus ait: « Confitemini alterutrum peccata
vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jacob.,
V, 16) » Fulgentius: « Quocunque tempore homo
egerit poenitentiam, quamlibet annosus, si toto corde
renuntiaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu
Domini non solum corporis, sed etiam cordis
lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis
operibus diluere curaverit, omnium peccatorum
indulgentiam habebit. » Ezechiel: « Si impius egerit
poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus
est, et custodierit praecepta mea universa, et fecerit
justitiam, vita vivet, et non morietur: omnium iniquitatum
ejus, quas operatus est, non recordabor: in
justitia sua, quam operatus est, vivet. Nunquid voluntatis
meae est mors impii? dicit Dominus Deus,
et non ut convertatur a viis suis et vivat? Si autem
averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem
secundum omnes abominationes quas operari
solet impius, nunquid vivet? Omnes justitiae ejus,
quas fecerit, non recordabuntur: in praevaricatione
qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit,
in ipsis morietur. Unumquemque juxta vias suas
judicabo domus Israel, ait Dominus. Convertimini
et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris,
et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a
vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus
praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum
novum: et: quare moriemini, domus Israel?
quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus,
revertimini et vivite (Ezech. 21-24, 30-32). »
SERMO VIII. ( #Fragmentum.@# )
Hoc vero tempore postea quam resurrectio Domini
nostri Jesu Christi, manifestissimum judicium
nostrae libertatis, illuxit, nec eorum signorum quae
jam intelligimus operatione gravi onerati sumus,
sed quaedam pauca pro multis, eademque factu facillima
et observatione castissima, ipse Dominus et
apostolica tradidit disciplina. Sicuti et baptismi sacramentum
et celebratio corporis et sanguinis Domini,
quae unusquisque, cum percipit, quo referantur
imbutus agnoscit, ut ea non carnali servitute,
sed spirituali potius libertate veneremur.
#Nisi manducaveritis,@# inquit, #carnem filii hominis
et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis.@#
Facinus vel flagitium videtur jubere. Figura ergo
est, dicet haereticus, praecipiens Passioni Domini
esse communicandum tantum, et suaviter atque
utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis
caro ejus crucifixa et vulnerata sit.
#Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem,
habet vitam aeternam.@# Hic quandoque per
cibum et potum societatem vult intelligi corporis et
membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia, in
praedestinatis et vocatis et justificatis et glorificatis
sanctis et fidelibus ejus. Quorum primum jam factum
est | null | 6a870637-9903-4d83-b4d0-b3baa2e88a6f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
id est praedestinatio: secundum et tertium
factum est, et fit et fiet, id est vocatio et justificatio:
quartum vero nunc in spe, in re autem
futurum est, id est glorificatio. Hujus rei sacramentum,
id est, unitatis corporis et sanguinis Christi,
alicubi quotidie certis intervallis dierum in Dominica
mensa praeparatur, et de mensa Dominica
sumitur: quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium.
Res vero ipsa cujus sacramentum est, omni
homini ad vitam, nulli ad exitium, quicunque ejus
particeps fuerit. Ipse Dominus paulo post exponit
quid sit manducare corpus ejus et sanguinem bibere. #Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem,
in me manet, et ego in illo.@#
Hoc est ergo manducare
illam escam, et illum potum bibere, in
Christo manere, et illum manentem in se habere.
Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non
manet Christus, procul dubio non manducat ejus
carnem, nec bibit ejus sanguinem, etiam si tantae
rei sacramentum ad judicium sibi manducet et bibat.
Item paulo post Augustinus tract. 26: « Signum
quia manducavit et bibit, hoc est: si manet et manetur,
si habitat ac inhabitatur, si haeret et non deseratur. »
#Haymo, super Epistolam ad Corinthios.@#
Caro quam Verbum Dei Patris assumpsit in utero
Virginali in unitate suae personae, et panis qui consecratur
in Ecclesia, unum corpus Christi: ita iste
panis transit in corpus Christi, nec sunt duo corpora,
sed unum corpus. Divinitatis enim plenitudo,
quae fuit in illo, replet istum panem; et ipsa divinitas
Verbi, quae implet coelum et terram et omnia
quae in eis sunt, ipsa replet corpus Christi quod a
multis sacerdotibus per universum orbem sanctificatur,
et facit unum corpus Christi esse. Et sicut
ille panis et sanguis in corpus Christi transeunt, ita
omnis qui in Ecclesia digne comedit illud, unum
corpus Christi est, sicut ipse dixit: #Qui manducat
carnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet,
et ego in illo (Joan. VI, 57)
@#. Tamen illa caro quam
assumpsit, et iste panis, omnisque Ecclesia, non
faciunt tria corpora Christi, sed unum corpus. Et
sicut qui corpori et sanguini Christi communicant,
unum corpus cum eo efficiuntur, sic et qui communicant
scienter de idolothytis, unum cum diabolo
corpus existunt.
#In Symbolo Ephesini concilii.@#
Necessario et hoc addiscimus: annuntiantes enim
secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est
Jesu Christi, et resurrectionem ejus, et in coelis
ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus
in ecclesiis sacrificii servitutem. Sic etiam
ad mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur,
participes sancti corporis et pretiosi sanguinis
Christi, omnium nostrum Redemptoris effecti: non
ut communem carnem percipientes (quod absit!),
nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum
dignitatis unitatem, aut sic divinam possidentes habitationem,
sed vere vivificatricem et ipsius Verbi
propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus
existens, quia propriae carni unitus est, vivificatricem
eam esse professus est. Et ideo quamvis dicat ad
nos: #Amen, Amen dico vobis, nisi manducaveritis
carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem,@# etc.,
non tamen eam ut hominis unius ex nobis aestimare
debemus (quomodo enim juxta naturam suam vivificatrix
esse caro hominis poterit?) sed ut vere propriam
ejus factam, qui propter nos Filius hominis
et factus est et vocatus. Sylvester papa: « Primus
Adam suasu serpentis mortem incurrit, et, ejectus
de paradiso deliciarum Dei, in labore et sudore edit
panem. Terra autem de qua factus est, virgo erat.
Oportuit ergo secundum Adam de virgine nasci qui
serpentem tentantem se vinceret, et hominem de
captivitate ejus qui primum vicerat liberaret. Quoniam
qui Adae victor in paradiso exstiterat, ipse
tentator Domini factus est in deserto: ut qui vicerat
manducantem, vinceretur a jejunante. Et sicut
mortem non inveniunt nisi qui nati sunt ex carne
Adae, ita vitam non inveniunt nisi qui renati fuerunt
ex aqua et Spiritu sancto, et carnem Christi et sanguinem
suae carni et sanguini sociaverunt, qui vicit
diabolum, paradisum reddidit, et vitae aeternae
januam patefecit. »
SERMO IX. DE ANNUNTIATIONE DOMINICA.
( #Opp. S | null | 6db06609-5c83-4495-b2f3-f5a986b781f8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Aug.@# tom. V, Append., serm. 194.)
1.
#Evae damna, et Mariae beneficia.@# Adest nobis,
dilectissimi, optatus dies beatae ac venerabilis semper
Virginis Mariae: ideo cum summa exsultatione gaudeat
terra nostra, tantae Virginis illustrata die solemni.
Haec est enim flos campi, de qua ortum est
pretiosum lilium convallium, per cujus partum mutatur
natura, protoplastorumque deletur et culpa.
Praecisum est in ea illud Evae infelicitatis elogium
quo dicitur, #In tristitia paries filios (Gen. III, 16)
@#:
quia ista in laetitia Dominum parturivit. Eva enim
luxit, ista exsultavit; Eva lacrymas, Maria gaudium
in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit
innocentem. Virgo quippe genuit, quia virgo concepit;
inviolata peperit, quia in conceptu libido non
fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida,
et in partu virgo puerpera. Descendit angelus
de coelo missus a Patre Deo in nostrae redemptionis
exordium, ad beatam salutandam Mariam: #Ave,@# inquit
angelus ad eam, #gratia plena, Dominus tecum.@#
Impleta est ergo Maria gratia, et Eva vacuata est a
culpa. Maledictio Evae in benedictionem mutatur
Mariae: #Ave, gratia plena, Dominus tecum.@# Tecum
Dominus in corde, tecum in ventre, tecum in utero,
tecum in auxilio.
2.
#Maria omnem superat laudem.@# Gratulare, beata
Virgo: Christus rex e coelo suo venit in uterum tuum,
ex sinu Patris in uterum dignatur descendere matris. #Benedicta,@#
inquit, #tu, in mulieribus,@# quae vitam
et viris et mulieribus peperisti. Mater generis nostri
poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem
attulit mundo. Auctrix peccati Eva; auctrix
meriti Maria; Eva occidendo obfuit, Maria vivificando
profuit. Illa percussit; ista sanavit. Pro inobedientia
enim obedientia commutatur, fides pro
perfidia compensatur. Laeta igitur Maria gestat infantem,
exsultans amplexatur filium, portat a quo
portabatur. Nec fortuitu, ut fingunt Sabelliani, reperit
parvulum; sed decursis novem mensibus peperit
Christum. Plaudat nunc organis Maria, et inter
veloces articulos tympana puerperae concrepent.
Concinant laetantes chori, et alternantibus modulis
dulcisona carmina misceantur. Audite igitur quemadmodum
tympanistria nostra cantaverit; ait
enim: #Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit
spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem
ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui
potens est.@# Causa igitur tantae invalescentis laetitiae
erat miraculum novum. Novus Mariae partus partum
Evae evicit, et Evae planctum Mariae cantus exclusit.
3.
#Mundi salus ex Mariae assensu pendet. Maria
Mater et Virgo. Nupsit ipsi Deo. Jeremiae de Maria
prophetia.@# Denique post illius benedictionis praesagium,
dum tacita secum Virgo mentis altercatione
confligeret, qualis esset ista salutatio, nuntius interim
coelestis exsequitur (Luc. I): #Netimeas, Maria;
invenisti gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero
et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.@# At illa: #Quomodo,@#
inquit, #fiet istud, quoniam virum non
cognosco?@# Et angelus ad eam: #Spiritus,@# ait, #sanctus
superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi;
ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius
Dei.@# Jam audisti #quomodo fiet hoc,@# responde nunc
verbum; ut quid turbaris modo? Audisti #quomodo
fiet hoc,@# quia #Spiritus sanctus superveniet in te,@# ut
prolem gignas, et virginitatem non perdas; filium
proferas, et post partum incorrupta permaneas. O
beata Maria, saeculum omne captivum tuum deprecatur
assensum: te, Domina, mundus suae fidei obsidem
fecit. Noli morari, Virgo: nuntio festinanter
responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et
senti virtutem. #Ecce,@# inquit, #ancilla Domini: fiat
mihi secundum verbum tuum.@# Nec mora, revertitur
nuntius, et virginalem thalamum ingreditur
Christus. Efficitur subito praegnans beata Dei
genitrix, et cuncta per saecula praedicatur hinc
felix. Concepit mox ad credulitatem verbi, virilis
ignara consortii: impletur uterus nullo humano
pollutus amplexu. Exstat itaque virgo cum concipit,
virgo gravida, virgo cum parit, et virgo post partum.
Praeclara ergo illa virginitas, et gloriosa | null | 7e320cda-3abc-49a8-94ee-f247881878ef | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fecunditas.
Exsultat Maria, et matrem se laeta miratur, et de
Spiritu sancto se peperisse gaudet: nec quia peperit
innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione
miratur. Gaudeamus ergo et nos, fratres, in
die tantae Virginis, quae dum desponsaretur fabro,
coeli nupsit architecto. Promittitur enim ei filius
per visitationem sancti Spiritus. Haec illa audiens
gaudet, cupitque effici mater. Quid igitur mirum, si
sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur:
non enim decebat ut ille qui nobis afferebat
salutem, matri praeriperet integritatis dignitatem.
Nam qui terra, mari coeloque non capitur,
intra unius corpusculi membra suscipitur. Haec est
illa novitas Jeremiae prophetae vaticinio praenuntiata: #Faciet,@#
inquit, #Dominus novum super terram; femina
circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22)
@#. O femina super
feminas benedicta, quae virum omnino non novit,
et virum suo utero circumdedit! Circumdat virum
Maria angelo fidem dando; quia Eva perdidit virum
serpenti consentiendo.
4.
#Angeli ad Mariam verba. Mariae obedientia commendatur.@#
Salutat angelus puellam viri salutationis
ignaram; terretur Virgo novitate verborum. Ad quam
angelus, ut superius protulimus, dixit: #Ne timeas,
Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum.@# Ne,
inquit, a conspectu meo, Mater Domini mei, terrearis:
ego conceptionis tuae minister adveni, non
ut virginitatem amitteres interveni; ipse me misit
ad te, qui est nasciturus ex te. #Concipies@# enim #et
paries filium;@# non cujuslibet meriti hominem, sed
totius saeculi Salvatorem. Recole, Maria, in libro
Isaiae prophetae, virginem quam parituram legisti (Isa. VII, 14);
et gaude atque exsulta, quia tu esse
meruisti. Tu ibi praefigurata es Virgo, tu ecce concipies
in utero, non de viro, sed de Spiritu sancto:
et gravida eris, et incorrupta permanebis. Paries
quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum.
Efficieris gravida, et eris mater semper intacta.
Senties pondera ventris, et pudorem non perdes
castitatis. Intumescent ubera tua, et intacta manent
genitalia tua. At illa dixit: #Ecce ancilla Domini: fiat
mihi secundum verbum tuum.@# O felix obedientia, o
insignis gratia, quae dum fidem humiliter dedit, coeli
in se opificem corporavit! Implevit in ea Dominus,
quod dudum praedixerat: #Obedientiam malo quam
sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta (Osee VI, 6)
@#.
Haec fuit vera obedientia omni sacrificio
gratior, haec voluntas cunctis hostiis acceptior; hinc
promeruit gloriam, quam ipsa postmodum plausit: #Ecce,@#
ait, #ex hoc beatam me dicent omnes generationes.@#
5.
#Ad beatam Virginem precatio.@# O beata Maria,
quis tibi digne valeat jura gratiarum ac laudum praeconia
impendere, quae singulari tuo assensu mundo
succurristi perdito? Quas tibi laudes fragilitas
humani generis persolvat, quae solo tuo commercio
recuperandi aditum invenit? Accipe itaque quascunque
exiles, quascunque meritis tuis impares gratiarum
actiones: et cum susceperis vota, culpas
nostras orando excusa. Admitte nostras preces intra
sacrarium exauditionis, reporta nobis antidotum
reconciliationis. Sit per te excusabile quod per te
ingerimus: fiat impetrabile quod fida mente poscimus.
Accipe quod offerimus, redona quod rogamus;
excusa quod timemus. (Quia tu es spes unica peccatorum,
per te speramus veniam delictorum; et in
te, beatissima, nostrorum est exspectatio praemiorum.)
Sancta Maria, succurre miseris, juva pusillanimes,
refove flebiles, ora pro populo, interveni pro
clero intercede pro devoto femineo sexu. Sentiant
omnes tuum juvamen, quicunque celebrant tuam
commemorationem. Assiste parata votis poscentium,
et repende omnibus optatum effectum. Sit tibi studium
assidue orare pro populo Dei, quae meruisti
benedicta pretium ferre mundi qui vivit et regnat
in saecula saeculorum.
1.
#Evae damna, et Mariae beneficia.@# Adest nobis,
dilectissimi, optatus dies beatae ac venerabilis semper
Virginis Mariae: ideo cum summa exsultatione gaudeat
terra nostra, tantae Virginis illustrata die solemni.
Haec est enim flos campi, de qua ortum est
pretiosum lilium convallium, per cujus partum mutatur
natura, protoplastorumque deletur et culpa.
Praecisum est in ea illud Evae infelicitatis elogium
quo dicitur, #In tristitia paries filios (Gen. III, | null | e81d702a-6e04-46e5-8c03-4ab22e5d61e9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
16)
@#:
quia ista in laetitia Dominum parturivit. Eva enim
luxit, ista exsultavit; Eva lacrymas, Maria gaudium
in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit
innocentem. Virgo quippe genuit, quia virgo concepit;
inviolata peperit, quia in conceptu libido non
fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida,
et in partu virgo puerpera. Descendit angelus
de coelo missus a Patre Deo in nostrae redemptionis
exordium, ad beatam salutandam Mariam: #Ave,@# inquit
angelus ad eam, #gratia plena, Dominus tecum.@#
Impleta est ergo Maria gratia, et Eva vacuata est a
culpa. Maledictio Evae in benedictionem mutatur
Mariae: #Ave, gratia plena, Dominus tecum.@# Tecum
Dominus in corde, tecum in ventre, tecum in utero,
tecum in auxilio.
2.
#Maria omnem superat laudem.@# Gratulare, beata
Virgo: Christus rex e coelo suo venit in uterum tuum,
ex sinu Patris in uterum dignatur descendere matris. #Benedicta,@#
inquit, #tu, in mulieribus,@# quae vitam
et viris et mulieribus peperisti. Mater generis nostri
poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem
attulit mundo. Auctrix peccati Eva; auctrix
meriti Maria; Eva occidendo obfuit, Maria vivificando
profuit. Illa percussit; ista sanavit. Pro inobedientia
enim obedientia commutatur, fides pro
perfidia compensatur. Laeta igitur Maria gestat infantem,
exsultans amplexatur filium, portat a quo
portabatur. Nec fortuitu, ut fingunt Sabelliani, reperit
parvulum; sed decursis novem mensibus peperit
Christum. Plaudat nunc organis Maria, et inter
veloces articulos tympana puerperae concrepent.
Concinant laetantes chori, et alternantibus modulis
dulcisona carmina misceantur. Audite igitur quemadmodum
tympanistria nostra cantaverit; ait
enim: #Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit
spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem
ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui
potens est.@# Causa igitur tantae invalescentis laetitiae
erat miraculum novum. Novus Mariae partus partum
Evae evicit, et Evae planctum Mariae cantus exclusit.
3.
#Mundi salus ex Mariae assensu pendet. Maria
Mater et Virgo. Nupsit ipsi Deo. Jeremiae de Maria
prophetia.@# Denique post illius benedictionis praesagium,
dum tacita secum Virgo mentis altercatione
confligeret, qualis esset ista salutatio, nuntius interim
coelestis exsequitur (Luc. I): #Netimeas, Maria;
invenisti gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero
et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.@# At illa: #Quomodo,@#
inquit, #fiet istud, quoniam virum non
cognosco?@# Et angelus ad eam: #Spiritus,@# ait, #sanctus
superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi;
ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius
Dei.@# Jam audisti #quomodo fiet hoc,@# responde nunc
verbum; ut quid turbaris modo? Audisti #quomodo
fiet hoc,@# quia #Spiritus sanctus superveniet in te,@# ut
prolem gignas, et virginitatem non perdas; filium
proferas, et post partum incorrupta permaneas. O
beata Maria, saeculum omne captivum tuum deprecatur
assensum: te, Domina, mundus suae fidei obsidem
fecit. Noli morari, Virgo: nuntio festinanter
responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et
senti virtutem. #Ecce,@# inquit, #ancilla Domini: fiat
mihi secundum verbum tuum.@# Nec mora, revertitur
nuntius, et virginalem thalamum ingreditur
Christus. Efficitur subito praegnans beata Dei
genitrix, et cuncta per saecula praedicatur hinc
felix. Concepit mox ad credulitatem verbi, virilis
ignara consortii: impletur uterus nullo humano
pollutus amplexu. Exstat itaque virgo cum concipit,
virgo gravida, virgo cum parit, et virgo post partum.
Praeclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas.
Exsultat Maria, et matrem se laeta miratur, et de
Spiritu sancto se peperisse gaudet: nec quia peperit
innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione
miratur. Gaudeamus ergo et nos, fratres, in
die tantae Virginis, quae dum desponsaretur fabro,
coeli nupsit architecto. Promittitur enim ei filius
per visitationem sancti Spiritus. Haec illa audiens
gaudet, cupitque effici mater. Quid igitur mirum, si
sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur:
non enim decebat ut ille qui nobis afferebat
salutem, | null | b676f748-7ca5-4f9e-b9eb-8ad948bee2d3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
matri praeriperet integritatis dignitatem.
Nam qui terra, mari coeloque non capitur,
intra unius corpusculi membra suscipitur. Haec est
illa novitas Jeremiae prophetae vaticinio praenuntiata: #Faciet,@#
inquit, #Dominus novum super terram; femina
circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22)
@#. O femina super
feminas benedicta, quae virum omnino non novit,
et virum suo utero circumdedit! Circumdat virum
Maria angelo fidem dando; quia Eva perdidit virum
serpenti consentiendo.
4.
#Angeli ad Mariam verba. Mariae obedientia commendatur.@#
Salutat angelus puellam viri salutationis
ignaram; terretur Virgo novitate verborum. Ad quam
angelus, ut superius protulimus, dixit: #Ne timeas,
Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum.@# Ne,
inquit, a conspectu meo, Mater Domini mei, terrearis:
ego conceptionis tuae minister adveni, non
ut virginitatem amitteres interveni; ipse me misit
ad te, qui est nasciturus ex te. #Concipies@# enim #et
paries filium;@# non cujuslibet meriti hominem, sed
totius saeculi Salvatorem. Recole, Maria, in libro
Isaiae prophetae, virginem quam parituram legisti (Isa. VII, 14);
et gaude atque exsulta, quia tu esse
meruisti. Tu ibi praefigurata es Virgo, tu ecce concipies
in utero, non de viro, sed de Spiritu sancto:
et gravida eris, et incorrupta permanebis. Paries
quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum.
Efficieris gravida, et eris mater semper intacta.
Senties pondera ventris, et pudorem non perdes
castitatis. Intumescent ubera tua, et intacta manent
genitalia tua. At illa dixit: #Ecce ancilla Domini: fiat
mihi secundum verbum tuum.@# O felix obedientia, o
insignis gratia, quae dum fidem humiliter dedit, coeli
in se opificem corporavit! Implevit in ea Dominus,
quod dudum praedixerat: #Obedientiam malo quam
sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta (Osee VI, 6)
@#.
Haec fuit vera obedientia omni sacrificio
gratior, haec voluntas cunctis hostiis acceptior; hinc
promeruit gloriam, quam ipsa postmodum plausit: #Ecce,@#
ait, #ex hoc beatam me dicent omnes generationes.@#
5.
#Ad beatam Virginem precatio.@# O beata Maria,
quis tibi digne valeat jura gratiarum ac laudum praeconia
impendere, quae singulari tuo assensu mundo
succurristi perdito? Quas tibi laudes fragilitas
humani generis persolvat, quae solo tuo commercio
recuperandi aditum invenit? Accipe itaque quascunque
exiles, quascunque meritis tuis impares gratiarum
actiones: et cum susceperis vota, culpas
nostras orando excusa. Admitte nostras preces intra
sacrarium exauditionis, reporta nobis antidotum
reconciliationis. Sit per te excusabile quod per te
ingerimus: fiat impetrabile quod fida mente poscimus.
Accipe quod offerimus, redona quod rogamus;
excusa quod timemus. (Quia tu es spes unica peccatorum,
per te speramus veniam delictorum; et in
te, beatissima, nostrorum est exspectatio praemiorum.)
Sancta Maria, succurre miseris, juva pusillanimes,
refove flebiles, ora pro populo, interveni pro
clero intercede pro devoto femineo sexu. Sentiant
omnes tuum juvamen, quicunque celebrant tuam
commemorationem. Assiste parata votis poscentium,
et repende omnibus optatum effectum. Sit tibi studium
assidue orare pro populo Dei, quae meruisti
benedicta pretium ferre mundi qui vivit et regnat
in saecula saeculorum. | null | 62c550b9-f19f-493f-aeb0-8690ae22ea83 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Tractatus contra Judaeos
I.
Filii Judaeorum dicunt: Non est mirum si modo
captivi sumus, si Jerusalem non tenentes regem
proprium non habemus; fuimus enim similiter pro
peccatis nostris in Babylone captivi, regem proprium
non habentes, et postea reversi in patriam
habuimus reges et principes. Haec est ergo spes
nostra, ut adhuc nobis similiter eveniat cum placuerit
Deo. Alii dicunt: Forsitan in aliqua parte mundi
nobis incognita potest esse congregata multitudo Judaeorum,
quae habeat proprium regem, ideoque non
ablatum adhuc est sceptrum de Juda. Alii dicunt esse
in regionibus Judaeos prudentes atque potentes, qui
virga directionis optime gubernant domos et familias
suas, ideoque non esse ablatum sceptrum de Juda.
Quibus nos primo respondemus, quoniam si ita accipienda
est prophetia illa, sicut illi dicunt, neque venit
Messias neque venturus est, donec omnes Judaei
patresfamilias vel mortui sint, vel ita impotentes, ut
nullus eorum sit in mundo, qui sciat vel possit regere
domum suam, quod quia futurum non est, usque ad
illum diem qui est finis omnium mortalium, nec Messias
ante veniet. Quod si ita est, ad quid putamus
Messias ultimo die ut veniat, quam ut eos omnes sepeliat
mortuos, quos sanaturus sperabatur infirmos?
Haeccine erat exspectatio gentium! quod non debent
sceptrum Juda tam commune facere, nec tot reges
quot patresfamilias in sua gente numerare, nusquam
ante factum, neque patriarcham suum ita delirum
fingere, ut grandaevus senex mox moriturus magnas
nugas cum magno conatu prolaturus diceret: #Congregamini,
filii,@# et caetera. Item si prophetia illa sic
intelligenda est, quid prophetavit ille patriarcha
suis Hebraeis, quod prophetare non posset quilibet
gentilis caeteris paganis? neque enim defuturi erant
eis patresfamilias usque ad finem. Item qui sic exponit,
regni majestatem minuit, prophetiae derogat,
certum de adventu Christi signum non dat, nisi bonorum
omnium interitum. Aliter nos primo respondemus,
quia male interpretantur prophetiam hanc,
singulariter enim enuntiatum sceptrum regni, pluraliter
exponendo, in baculos privatorum dissipant.
Sicque adultera sceptra sanctum et plenum Deo prophetam
ut fatuum et delirum senem reputari compellunt.
Quid enim Israel prophetasse videretur suis
Hebraeis, quod prophetare non posset quilibet Graecus,
Latinus, aut barbarus genti suae? Sequens profecto
sicut primus plane satagit, ut salutem perpetualiter
adventus Christi effugere possit. Si sciret uspiam
esse regem ex Judaeis, negabit venisse Christum
quia non putabit ablatum esse sceptrum de Juda; si
nescierit tantumdem valebit, quia licet nesciat, ubi
tamen credet esse alicubi, ideo Christum non venisse
credet. Nos vero ita respondere volumus ut demonstremus
quod ei nil prosit, ad negandum adventum
Christi, sive unum regem, sive plures ostendat de genere
Judaeorum qui non sunt reges Juda. Quod cum
demonstratum fuerit, de his qui alicubi sunt si forte
monstrentur, supervacaneum videbitur agere. Tria
ergo sunt sine quibus regnum esse non potest, terra
videlicet, in qua regnum sit; populus, qui terram ipsam
inhabitet; et persona regis electi, qui terram
vindicet, et populum regat. Terra autem regni de
quo agimus est provincia Hierosolymitana, quae dicitur
terra Juda. Populus hujus terrae fuit tribus Juda.
Reges ejus usque ad Christun omnes de tribu
Juda. Sicut ergo domus constat partibus suis . . .
Id est terra Juda, et rege de tribu Juda, et sicut non
est domus si desit fundamentum, aut parietes, aut
tectum, ita non est regnum si desit terra, aut populus,
aut rex. Ubi enim pars deest, totum esse non
potest. Et ubi totum est, partes quoque omnes
esse necesse est. Si ergo perdita una parte, totum
non est, quanto magis omnibus perditis, quod ad
nihilum redactum est. Regnum autem Juda terra
sua caruit, ex quo ipsa terra in manus alienigenarum
venit. Populo caruit, postquam tribus Juda in
omnes nationes dispersa est. Rege vero diu ante
caruerat. Sic regnum Juda omnibus partibus suis
dimissis regnum esse desiit. Est igitur ex tunc
ablatum plane sceptrum de Juda, et declaratum
quia Christus venit. Si ergo constituas, vel mendose
fingas, unum Judaeum, verbi gratia, Mardocheum,
in Babylonia regem vel certe in Samaria, ubi decem
tribus Judaeorum habitabant, habentes proprium
regem, qui dicebatur rex Israel | null | 7d9cad59-191a-4955-b205-06208635446a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, non erit tamen
rex Juda, sed rex Israel, vel Babyloniae, ad
quos nullum respectum habet prophaetia, quae dicit, #Non auferetur sceptrum de Juda.@#
Rursus regum
Juda causa effectiva erant sacerdotes qui ungebant
eos in reges. Populus autem Judaeorum sacerdotes cum
loco sacrificandi perdidit; regnum igitur ac sceptrum
indubitanter amisit. Ubi enim effectiva causa non est,
effectus qui ex ea nascatur esse nullatenus potest.
II.
Contra errores infidelium aliqua necessaria dicere
volentes, mox a Judaeis incipimus. Ipsi ergo nobis
catholicis in eo se consentire dicunt, quod unum
Dominum colimus omnium creatorem. Dissentiunt
autem in his, quod Trinitatem personarum in unitate
Deitatis non agnoscunt, et quod Christum negant
Deum esse, et quod eum nondum venisse dicunt. Nos
autem ab hac ultima parte contradicere inchoantes
gradatim veniamus ad summam. Christum venisse
probant innumerabilia. De quibus unum est vaticinium
patriarchae Jacob et legislatoris Moysis, qui certum
signum adventus ostenderunt in sceptro regni
Juda, dicentes: #Non auferetur sceptrum de Juda et
dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est,
et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10)
@#. Hanc
autem prophetiam idcirco duobus viris simul ascribimus,
quia unus illorum protulit, eam alter retulit
ac scribendo corroboravit. At ille qui protulit eam,
id est sanctus patriarcha Jacob, erat tunc advena
et peregrinus in Aegypto cum filiis suis, nihilque
regia dignitas pertinere videbatur ad eos, nisi promissio
tantum perficienda posteris ipsorum ad nos.
Praevidebat tamen ille vir spiritualis tale quoddam
regnum esse futurum de genere suo, quale in Exodo
legimus dicente Domino ad filios ipsius: #Si audieritis
vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis
mihi in peculium de cunctis populis. Mea est enim omnis
terra, et vos mihi eritis in regnum sacerdotale (Exod. XIX, 5)
@#.
Sacerdotale igitur regnum praevidebat,
in quo solo sacrificaretur Deo, et tale quod sine
sacerdotio subsistere non posset. Cujus regni locum
commendat Moyses in Deuteronomio dicens: #Cave ne
offeras hostiam tuam in omni loco quem videris, sed
in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum (Deut. XII, 13)
@#,
et de jam facta electione tribus et
loci canit rex Dei psaltes dicens: #Repulit tabernaculum
Joseph et tribum Ephraim non elegit, sed elegit
tribum Juda, montem Sion quem dilexit (Psal. LXXVII,
67)
@#. De hoc itaque vaticinans patriarcha et pro
fine ejus adventum Messiae significans, breviter loquebatur
dicens: #Non auferetur sceptrum de Juda et
dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et
ipse erit exspectatio gentium,@# sed sensus istius
prophetiae sic accipiendus est, ac si paulo pluribus
verbis explicaretur hoc modo: Domus Juda,
quae nunc modica est et peregrina, crescet olim in
populum magnum, et habebit in terra promissionis
Dominicae patriam suam et reges sive duces ex genere
suo: nec tolletur postea regimen sive ducamen
ipsius populi, de manu sui generis, ita ut transmutetur
in manum alieni rectoris, donec veniat Christus.
Cum ergo videritis, o Judaei, sceptrum Juda in manu
regis alienigenae transmutatum, hoc certo signo
Christum venisse cognoscite. Nec exspectetis ulterius
temporale regnum quod transiit, sed gaudete perpetualiter
conregnare Christo qui venit. Hujus itaque
prophetiae veritatem effectus rerum evidenter est
consecutus. Postquam enim Deus in terra promissionis
elegit sibi locum regni sacerdotalis, sicut
praescripserat Moyses, et sic David postea factum
esse cecinit, non fuit in sorte tribus Juda rector nisi
de genere legitimo usque ad tempus Herodis alienigenae
qui post Hircanum regnavit Hierosolymis sub
Caesare Augusto. Quo tempore natus est Dominus
Jesus in Bethlehem Judae. Sed ex illo tempore ablatum
est sceptrum de Juda temporale, et dux de femore
ejus. Ex tunc igitur prophetica veritate constat,
venisse Christum qui regnaturus erat in aeternum.
Christum etiam demonstrat venisse cessatio
veteris sacrificii facta in adventu ejus, sicut prophetaverat
Malachias his verbis: #Non est mihi voluntas
in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non
accipiam de manibus vestris, quia ab oriente sole, usque
ad occidentem, nomen meum clarum factum est
in gentibus, in omni loco offertur nomini meo sacrificium
mundum, quoniam magnum nomen meum in
gentibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 10 | null | 25584a1c-4a1d-40c6-b22c-2b0863ed8761 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
)
@#.
Huic prophetiae aliorum abunde praesagia consonabant.
Sed cum Judaei nullatenus eis acquiescere
vellent, sed semper inhiarent jugulare victimas, et
comedere carnes, compescuit Dominus superstitionem
ipsorum magna vi, extrudens eos de loco regni,
in quo solo, et nunquam alibi sacrificare concesserat
eis lex. Sicque tandem persenserunt inviti verum
esse praesagium defuncti sacerdotii sui, cum neque
extra haberent sacrificandi licentiam, nec intra
sua quondam moenia facultatem. Transacto itaque
veteri sacerdotio, quod ad tempus fuerat institutum,
successit novum atque sempiternum Christi sacerdotium,
de quo Psalmista praedixerat: #Juravit Dominus
et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum,
secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4)
@#.
Mutatio quoque legis Christum venisse demonstrat,
quae facta est ipso veniente, sicut supra dixerat divinus
Isaias his verbis: #Erit in novissimis diebus manifestus
mons domus Domini praeparatus in cacumine
montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum
universae gentes et dicent: Venite, ascendamus ad
montem Domini et ad domum Dei Jacob, et annuntiabit
nobis viam salutis, et ingrediemur in ea. Ex
Sion enim prodiet lex, et verbum Domini de Hierusalem (Isa. II, 2)
@#.
Quis autem adeo rudis, ut non intelligat
in his verbis montem elevatum super montes,
Christum esse regem super principes? In hujus
ergo regis adventu videbat propheta legem exituram
esse, non de monte Sina, ad erudiendam unam gentem
sicut prius, sed de monte Sion ad docendas
gentes sicut nunc factum esse videmus. Vetus autem
lex quinquagesimo die post immolationem paschalis
agni data est Moysi, nova lex quinquagesimo
die post occisionem et resurrectionem veri Agni,
sanctis apostolis inspirata est, de qua lege dicit
etiam sanctus Jeremias: #Ecce dies veniunt, dicit
Dominus, et confirmabo super domum Jacob testamentum
novum, non secundam testamentum quod
constitui patribus, in die qua apprehendi manum
eorum ut educerem eos de terra Aegypti,@# etc. (Jer.
VII, 32). Quoniam igitur in adventum Christi
novam legem ab ipso ferendam esse prophetae praedixerant,
et ipsa jamdudum prolata est, legislatorem
quoque Christum prius venisse manifestum est.
Sanctissimus quoque Daniel non solum venisse
Christum, verum etiam tempus unctionis et passionis
ejus, et finem sacerdotii perpetuamque desolationem
Judaeorum computando, demonstrat in persona
Gabrielis archangeli, ad se loquentis his verbis: #Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum
meum et super urbem sanctam tuam, ut consumatur
praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et
deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna,
et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus
sanctorum
(Dan. IX, 24)
@#. Et paulo post: #Occidetur,@#
inquit, #Christus, et non erit ejus populus qui eum
negaturus est (Ibid., 26)
@#; item paulo post: #Et in dimidio
hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in
templo erit abominatio disolationis, et usque ad consummationem
et finem perseverabit desolatio (Ibid.,
27)
@#. Hujus ergo prophetiae compendium est, quantum
ad praesentem rationem pertinet, quod in hebdomada
septuagesima ungendus et occidendus esset
Christus, et vetus sacerdotium defecturum. Haec
autem hebdomada evolvebatur perpetuaque desolatio
secutura erat, imperante Tiberio successore Aug.,
quando baptizatus et fuerit crucifixus Jesus Dominus.
Ex tunc igitur prophetica veritate non solum venisse
Christum, sed etiam unctum esse constat, et passum,
vetusque sacrificium defecisse desolatione
secuta. Item Christum venisse, et quis esset Christus
indicavit olim forma humilitatis ejus ac passionis
a multis vatibus particulatim descripta, et in
solo Jesu Domino nostro tota simul inventa. Nos
autem verbi gratia partem descriptionis illius subjicimus,
sicut est quod in Bethlehem nasci dignatus
est, juxta prophetiam Micheae: quod super asinum
sedens venit Hierosolymam, et in tempore passionis
veste rubea indutus est. #Et sicut ovis ad occisionem
ductus est, et cum iniquis reputatus est (Isa. LIII, 7)
@#,
sicut deploraverat Isaias. Quod triginta argenteis
venundatus est (Matth. XXVI, 15) ac spinis coronatus (Matth. XXVII, 29)
et lapide occlusus est (Thren.
III, 53), ut lamentatus fuerat Jeremias; quod transfixis
palmis ac pedibus, felle et aceto potatus est,
et divisa sunt vestimenta ejus, et super tunicam
ejus missa est sors (Matth. XXVII | null | 8132885c-6fde-4a52-855a-ed26d7b95a78 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, 23, 24), et ipse
collocatus in obscuris, sicut mortui saeculi (Psal.
CXLII, 3), deflente David; quod caesus est #(Matth.
XXVI, 67)@# et consputatus (Marc. XV, 19), et lancea
vulneratus (Joan. XIX, 34), dolente Job.
Talis itaque descriptio prophetarum de humilitate
et passione Christi, quoniam in solo Jesu Christo
Domino nostro tota inventa est, non solum venisse
Christum, sed ipsum solum vere esse Christum
ostendit. Item Christum venisse, et quis esset Christus
olim praesens indicatio contemporalium sibi
vatum ostendit, velut Zachariae et Elisabeth, Simeonis
et Annae, quorum gesta seu vaticinia nota sunt,
et Joannis Baptistae dicentis: #Ecce Agnus Dei, ecce
qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29)
@#. Quando enim
isti Dominum Jesum personaliter indicarunt, non
modo venisse Christum, sed qui esset Christus, sine
dubio ostenderunt. Item signa vel miracula, quae in
nativitate et baptismo et passione Domini nostri
Jesu quasi extrinsecus, sed tamen divinitus facta
sunt, non modo venisse Christum, sed ipsum vere
esse declaraverunt, sicut visiones angelorum laetantium
in Nativitate ejus, sicut stella nova rutilans
ad indicium ejus, sicut magi cum muneribus venientes
ad cunabula ejus, quae miracula sic turbaverunt
regem abusivum, ut in aemulationem Christi
nati coaevorum ejus infantium crudelissimam stragem
ederet. Praeterea sicut tonitruum paternae vocis, et
Spiritus sancti columbina species in baptismo ejus,
et sicut quando sol obscuratus est, et terra tremuit,
et velum templi scissum est in occisione ejus. Super
haec omnia Christum venisse demonstrant opera et
sermones ejus, de quibus ipse confutabat olim incredulitatem
Judaeorum dicens: #Si opera non fecissem
in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent (Joan. XV, 22)
@#.
Et de quibus corroborabat inter alios
fidem discipulorum Joannis Baptistae dicens: #Haec
dicite Joanni quae audistis et vidistis: Caeci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt,
mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Et beatus
est qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI, 5)
@#.
Haec enim et alia multa facturum esse Christum
prophetae praedixerant. Quae omnia quoniam a Domino
nostro Jesu Christo fieri videbantur, ipsum
vere Christum esse probabant. Caetera vero Christi
adventus argumenta sicut est, quod in omnem terram
exivit sonus apostolorum (Psal. XVIII, 5), et
quod in ipso benedici videntur omnes tribus terrae (Psal. LXXI, 17),
et alia innumerabilia sponte praeterimus,
quia satis copiose quod propositum fuerat demonstravimus,
id est, Christum tempore suo venisse.
Nec habet Judaeus quid hiscere contra. Nam si
dixerit sceptrum de Juda non esse ablatum, perspicue
falsus est, quia circiter annos mille dispersa est
tribus Juda in omnes ventos, et locum regni sacerdotalis
alieni possident. Quod si dixerit sacerdotium
ejus non esse defunctum, mentitur plane, quia nec
extra Hierusalem habet sacrificandi licentiam, nec
intra facultatem. At si dixerit testamentum non
esse finitum, et hoc praecipue falsum est, quia sine
sanguine sacrificii non stat jus Veteris Testamenti.
Si dixerit numerum sancti Danielis in tempore supradicto
non fuisse completum, hoc quoque falsum
esse rationes chronicarum facile probant. Si dixerit
illum non esse Christum, cui superius relata descriptio
convenit, cum testimonio prophetarum, tum
etiam eo falsus esse probatur, quod nullus est alius
cui convenire possit. Si novis et judicibus prophetis
obgannire tentaverit, refellunt eum veteres et circumfulgentia
signorum miracula. Si autem miracula
Nativitatis, et caetera facta fuisse non credit, arguit
eum innocentium caedes, et historiae multae. Magnifica
vero Christi opera obumbrare non valet, quia
litterarum, aedificiorum et aliis signis impressa vel
expressa sunt, ut sine ruina mundi disparere non
possint. Tanta igitur ratione convictus, tantisque
sanctorum testimoniis confutatus Judaeus, si legali
et propheticae auctoritati non acquiescit, extra synagogam
ejiciendus est. Hactenus expedito quia
venit Christus, et quando, et quis sit, ab hinc quia
verus Deus est ingrediamur ostendere.
Hoc ergo primum ponimus, Christum super omnes
homines alios excellere: sua quaedam gloriosa
propria manifestant, a prophetis exposita, velut hoc
quia est homo de virgine natus, Isaia teste: #Et Christus
est homo sine adjutorio inter mortuos liber,@# teste
David | null | 97affdb9-c8a1-4c2f-92c6-30da9f1e2a64 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Nec enim alium hominem virgo mater peperit,
nec alius virtute sua liber a mortuis resurrexit.
Deinde vero sunt alia Christi propria, quibus omnem
supereminet creaturam, sicut illud ab Isaia cum admiratione
prolatum: #Domine, quis credidit auditui
nostro et brachium Domini cui revelatum est? (Isa.
LIII, 1.)
@# Et illud Davidicum: #Dominus dixit ad me:
Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7)
@#.
Neque enim angelus, neque alia creatura Dei brachium
est, aut in aeterno die naturalis Dei filius est.
De qua filiatione vel generatione divina satis exstat
copiosa theologorum auctoritas; unde rex mire sapiens
subtilissimam quaestionem proponebat dicens: #Quis ascendit in coelum atque descendit? quis continuit
spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas
quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos
terrae? quod nomen filii ejus, si nosti?
(Prov. XXX, 4.)
@#
Ex his ergo propriis supradictis quae Christum a
creatura separant, sit pro ratione demonstratio divinitatis
ejus hoc modo. Quidquid est aut Creator,
aut creatura: proinde quod est, si creatura non est,
Creator est. Cum ergo Christus sit Dei brachium,
quod creatura non est, sine dubio Creator est. Item
filius naturalis, et si numero differt a Patre suo quoniam
alter est, naturali tamen definitione Patri suo
unum idemque est. At Christus Dei Filius naturalis
est, Christus igitur idem quod Pater, id est Deus est.
Liquet igitur Christum quia Dei brachium est Dominum
esse, et quia Dei Filius est esse Deum. Praeter
haec denique sunt vaticinia quaedam de Christi
divinitate sic aperta, ut in eorum tractatu non sit
opus uti ratiocinatione. Quoniam evidenter illum
ipso nomine Dominum clamant cum laudibus Deo dignis,
quamvis non sine commemoratione humanitatis
ejus, qua fit ut Deus verus, et homo simul
esse credatur. De quibus illud Davidicum: #Sedes tua,
Deus, in saeculum saeculi,@# et caetera (Psal. XLIV, 7).
Et illud Isaiae: #Parvulus natus est nobis, filius datus
est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius,
Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps
pacis: multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit
finis (Isa. IX, 6)
@#. Ubi in his verbis Isaiae cavenda est
falsa Judaeorum interpretatio, qua vaticinium istud
ad Ezechiae nomen inflectere laborant, quando cum
Christianis simplicibus altercantur: falsa certe,
quia non babetur scriptum in Hebraico, et vocabitur
nomen ejus Ezechias, quod interpretatur #fortis Domini,@#
sed vocabitur nomen ejus Elgiber, quod interpretatur #Deus fortis,@#
quod nomen, id est #El,@# soli
Deo convenit, et non Ezechiae, cui nec caetera quae
sequuntur convenire possunt. Caeterum in vaticino
David, simul cum divinitate Christi, diligenter attendenda
est distinctio Patris, Filii et Spriritus sancti.
Cum enim dicitur: #Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi:
virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam
et odisti iniquitatem (Psal. XLIV, 7, 8)
@#, ad Filium Domini
loquitur. Cum dicit: #Propterea unxit te Deus, Deus
tuus (Ibid., 8)
@#, de Deo Patre loquitur. Cum vero
subjungit, #oleo laetitiae (Ibid.)
@#, Spiritum sanctum
significat, nihilominus Deum, ut loco suo demonstrabitur.
III.
Magna dissensio est inter filios hominum cum
de multis aliis, tum etiam de confessione fidei. Quod
videns Apostolus dicebat: #Nos praedicamus Christum
crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem
stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Dei
virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24)
@#. Non solum
autem Gentiles et Judaei, sed et ipsi quidem qui
se Christianos appellari volunt, nimiam habent inter
se differentiam. Cum alii eorum catholici sint, alii
haeretici multis modis. Ego vero Fulbertus, qui pono
talia, licet peccator et indignus episcopus, tamen,
quia vel fide catholicum me esse desidero atque profiteor,
gratia Dei volo aliis, quibus potero, de mea
fide et suo errore aliquam portiunculam reddere rationis
ejus quae in me satis est et copiose. Et primum
quidem Judaeis. Hi ergo nobis consentire dicunt
in hoc: unum Deum confitemur | null | c749157f-3dec-411b-a744-5269d78c9fd1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
omnium Creatorem;
dissentiunt autem de multis, sed periculosius
fere de his quod Trinitatem personarum in unitate
divinitatis non agnoscunt, et quod Christum Deum
esse negant, vel quod nondum venisse dicunt. Qui
tamen de hoc ultimo sive tertio eos rationabiliter
convinceret, puto quod non habeat postea multum
laborare de caeteris. Probato enim quia venit Christus,
ipse poterit deinceps intimare quaerenti Judaeo,
quid sentire de caeteris vel quid facere debeat. Jam
ergo incipiamus.
Christum venisse probat impleta prophetia, quam
scripserat Moyses in haec verba: #Non auferetur
sceptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat
qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.@#
Non est enim ablatum regimen tribus
Juda de manu sui generis et transpositum in manus
regum alienigenarum usque ad adventum
Domini nostri Jesu Christi, quem nos catholici
Christiani suscepimus; est autem ex tunc revera
ablatum sceptrum de Juda, et transpositum in manus
extraneas ejusdem Domini nostri Jesu Christi. Ex
tunc igitur auctoritate prophetica patet venisse illum
qui mittendus erat, id est Christum. Ecce propositionem
nostram succincte conclusimus: nunc ad approbationem
ipsius historicam veritatem breviter
attingamus. Demonstrantes quales Judaeorum populus
de genere suo rectores habuerit, quando amiserit,
et quomodo sibi ablatio regiminis et adventus
Messiae concurrerint in diebus Herodis. Igitur post
Moysen, qui prophetiam hanc protulit, et Jesum
successorem ejus, rectores habuit populus Judaicus
de genere suo, qui judices appellati sunt, usque ad
tempus Samuelis prophetae. Deinde qui reges appellati
sunt, similiter de genere suo, Saulem, David et
plures alios, usque ad transmigrationem Babylonis.
In ipsa quoque transmigratione non defuerunt illi
de genere suo rectores et consolatores Deo pleni, et
ipsis regibus excellentiores, sicut Jeremias et Daniel
prophetae. Post reditum de Babylone fuerunt illi similiter
de genere suo bene disciplinata regimina
pontificum, usque ad Aristobuli tempus, qui pontifex
Judaici populi similiter de genere suo et rex ultimus
fuit. Hunc autem Aristobulum expugnata
Hierosolyma vinctum cum liberis Romam misit
Pompeius Romanorum dux, Hircano fratri ejus pontificatum
relinquens. Omnem vero Judaeorum gentem
ultimus pontifex per legitimam successionem
generis fuit. Herodes primus ex alieno genere rex
Judaeorum factus est per senatusconsultum, imperante
Augusto. Quo tempore Christus secundum
prophetiae fidem in Bethlehem natus est. Hactenus
ergo, id est, usque ad regnum Herodis et non postea,
rectores habuit legitime populus Judaicus de genere
suo: regno namque Judaeorum disrupto atque mutato,
sacerdotium quoque disruptum atque mutatum
est. Herodes enim postquam regnum Judaeorum a
Romanis accepit, antiquo jure, hoc est, per legitimam
successionem generis non constituebat pontifices,
sed promiscue quibusque ignobilibus sacerdotia
promittebat ad tempus. Sacra quoque veste summi
pontificis sub signaculo clausa nusquam usum ejus
pontificibus permittebat. Hunc ergo perversum morem
tenuit post ipsum Archelatus successor ejus.
Hunc deinceps tenuere Romani praepositi, donec
tandem post passionem Christi destructa Hierosolyma
et dispersa gente Judaeorum, neque civitas illis,
neque rex, neque pontifex, neque populus fuit.
Et ista desolatio jugis facta est usque in hodiernum
diem. Si ergo haec ita sunt, imo quia ita sunt,
quod ex prophetia concluseramus, per historiam
consequenter approbavimus, id est, ex tempore
quo regimen de Juda ablatum est et princeps de
femore ejus, venisse Messiam. Nunc si habent Judaei
quid contra murmurent, audiatur.
Hic solent autem trifariam verba dare contra rationem
istam quidam ex eis Judaei. « Primum non
credimus, inquiunt, venisse Christum, quia virgam
regiminis Juda non putamus ablatum. Sunt enim in
multis regionibus Judaei locupletes et ingeniosi qui
regant strenue familias suas, et quia tales rectores
adhuc esse videmus, dicimus nondum esse ablatum
sceptrum de Juda, neque venisse Christum adhuc. »
Potest eos quivis jocosa urbanitate deludere, simulque
ratione confutare hoc modo: O Judaei, felices
infortunio! si est verum quod dicitis, nunquid non
ille vos copiose mireve beavit, qui vos pessundedit
atque dissipavit, si, cum in patria unum regem amiseritis,
nunc in exsilio tam multa regum millia vel
invenistis vel recuperastis? Sed nullus eorum chrismate
legali vel spirituali unctus est, nullum populus
sequitur, nec ipse populo praeest, quapropter nullus
eorum neque rex neque pontifex, propheta neque
dux tribus Judae vel est vel certe appellari potest.
Unde enim causae effectivae desunt, ibi effectus illarum
esse | null | a7abe7be-fd2a-4672-bc1d-a78d25a25a75 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
minime possunt. O igitur dolor vel risus
contra stultam atque infelicem sortem partis Judaeorum,
qui, cum insolenter et inconfesse regimen
suum putant in turbam mittere, et applaudere sibi
de multitudine regum, nullum rectorem penitus
comprobantur habere! Sufficere possit ista ratio
quam diximus, ad confutationem primae partis. Sed
quia bonae causae satis nobis rationes abundant, non
pigeat illos iterato per impossibile oppugnare, hoc
modo: Prophetia de qua nunc agimus, aut respicit
ad tales reges, id est rusticos sive privatos, aut minime.
At si respicit, et propter illorum praesentem
existentiam in hac vita, constat inter vos nondum
venisse Christum, propterea idem constabit nunquam
esse venturum, donec omnes ita deleti sint ut
nullus eorum sit in mundo qui regat familiam suam.
Hoc autem quando erit? nisi in consummatione saeculi,
cum, defunctis omnibus, nullus erit jam neque
poenitentiae neque veniae locus: et quid putabimus
ut tunc veniat Messias, nisi mortuos sepelire? Haeccine
ergo erit exspectatio gentium? itane praemissa
prophetia redigetur ad nihilum? Absit! impossibile
est enim mentiri Deum qui repromisit certo termino
ante finem saeculi Christum suum ad salvandum genus
humanum mittere. Falsi sunt igitur illi, qui dicunt
prophetiam hanc ad finem talium rectorum
respicere, quales certum est usque in finem saeculi
perdurare.
His ita refutatis, de hac objectione refutati Judaei
transeunt ad alteram, dicentes: « Non credimus venisse
Christum, quia sceptrum de Juda non putamus
ablatum. Quis scit enim utrum in aliqua parte
mundi sit congregata multitudo Judaeorum quae
regem unctum atque sacratum habeat super se de
genere suo? » Ad hoc respondemus quod nullus
utrinque nostrum scit nec audivit in diebus nostris
Judaeum regem in ulla regione mundi regnare, sed
tamen si aliquis Judaeus regnaret in Judaea, nunc
nihilominus ablatum esset sceptrum de Juda. Per
se enim regnum Juda divisum est ab aliis regnis,
constans propria regione, quae dicitur terra Juda et
Benjamin, proprio rege, qui de tribu Juda. Et, sicut
domus quaelibet propriis partibus constat, id est
fundamento, parietibus et tecto, quarum si una defuerit,
domus esse non possit, ita regnum Juda
partibus supradictis. Nam sive patria, sive populus,
sive rex desit, regnum esse non possit. Ubi enim
pars deest, totum esse non potest; et contra, ubi totum
est, partes quoque esse necesse est. Quod si
una parte pereunte nomen totius perit, quanto magis
cunctis pereuntibus totum non subsistit? Regnum
autem Juda terram suam perdidit, quando ipsa
in manus extraneas venit; populo caruit, postquam
in omnes nationes dispersus est populus; rege vero
legitimo longe ante caruerat: sicque regnum Juda,
omnibus partibus suis amissis, regnum esse desivit;
manifestum est igitur, et ad extranea regna nihil
pertinere sceptrum de Juda, et de suo jure esse
ablatum. Quod si quis stultus putet esse vel dici
regnum Juda ubicunque regnat Judaeus super Judaeos,
refellitur et re et Scriptura. Nam cum regnarent
duo reges super gentem Judaeorum, unus in
Hierusalem super duas tribus, et alter in Samaria
super decem tribus, ille tantum vocabatur et erat
rex Juda, qui regnabat in Hierusalem; ille denique
rex Israel, qui regnabat in Samaria. Si ergo sceptrum
Juda non pertinet ad illum qui decem tribubus
Judaeorum praeest in Samaria, multo minus
pertinebit ad illum qui mendose fingitur rex esse
aliquot Judaeorum in India. Dicamus iterum: Rex
Juda est vir oriundus de tribu Juda, electus, et a
legitimo sacerdote sacro chrismate unctus ad regendum
populum qui habitat in terra Juda. Omnis
autem rex extraneus ab hac definitione alienus est.
Nullus igitur ipsorum rex Juda est. Non enim possunt
habere communem essentiam, quae non habent
communem definitionem. Porro conclusionem hanc
altera consequitur, hoc modo: Nam si de tribu Juda
legitime rex esse non poterat nisi quem sacerdos,
ipse quoque unctus atque sacratus, legitima unctione
sacraret, sacerdos autem in gente Judaeorum
non fuit, postquam chrisma perdiderunt et exsulaverunt
de loco in quo solo eis sacrificare licebat;
postquam sacerdotes qui reges unxerunt non exstiterunt,
nec reges quidem existere potuerunt. Ubi
enim causae effectivae desunt, effectus earum minime
esse possunt. Concluditur itaque non solum de Juda
sceptrum ablatum, sed ne regem quidem ibi postea
fieri potuisse | null | 70b164b3-a85e-4e9f-9de9-df00349931e3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Nunc veniamus ad tertium: « Non est
nobis, inquiunt, tanti signi, quod exsules sumus
nunc et sine rege, id est principe, ut propterea credamus
venisse Messiam. Fuimus enim similiter in
Babylone, non tamen ullo modo venit Messias, sed
postea reversi Hierosolymam habuimus regnum et
sacerdotium: haec est ergo spes nostra ut, similiter
nobis restitutis, cum placuerit Deo, rursus haec adveniant. »
Respondemus, quod nunc exsules et sine principe
vos esse dixistis, et verum est; ibi enim collectus
erat in unum populus Hierolosymis, id est,
tribus Juda et Benjamin, habens secum regem et
sacerdotes et prophetas suos, et promissionem datam
a Domino, quod post peractam poenitentiam
septuaginta annorum redituri essent in terram suam,
quam nondum tradiderat Dominus alienigenis ad habitandum,
sed sicut nunc deserta remanserat. Nunc
vero non est vobis collectus populus, sicut tunc,
neque rex, neque sacerdotes, neque prophetae, neque
terra deserta vobis reservata, nec promissio
data a Domino, quod post septuaginta annos illuc
redeatis, sicut tunc, sed est potius sententia data a
Domino, quod perpetua sit haec desolatio vestra,
quod in loco suo satis demonstratur, quae vobis jam
circiter annos mille persolvit, nil fraudatura vos de
caeteris, usque in finem.
Tractatus contra Judaeos
I.
Filii Judaeorum dicunt: Non est mirum si modo
captivi sumus, si Jerusalem non tenentes regem
proprium non habemus; fuimus enim similiter pro
peccatis nostris in Babylone captivi, regem proprium
non habentes, et postea reversi in patriam
habuimus reges et principes. Haec est ergo spes
nostra, ut adhuc nobis similiter eveniat cum placuerit
Deo. Alii dicunt: Forsitan in aliqua parte mundi
nobis incognita potest esse congregata multitudo Judaeorum,
quae habeat proprium regem, ideoque non
ablatum adhuc est sceptrum de Juda. Alii dicunt esse
in regionibus Judaeos prudentes atque potentes, qui
virga directionis optime gubernant domos et familias
suas, ideoque non esse ablatum sceptrum de Juda.
Quibus nos primo respondemus, quoniam si ita accipienda
est prophetia illa, sicut illi dicunt, neque venit
Messias neque venturus est, donec omnes Judaei
patresfamilias vel mortui sint, vel ita impotentes, ut
nullus eorum sit in mundo, qui sciat vel possit regere
domum suam, quod quia futurum non est, usque ad
illum diem qui est finis omnium mortalium, nec Messias
ante veniet. Quod si ita est, ad quid putamus
Messias ultimo die ut veniat, quam ut eos omnes sepeliat
mortuos, quos sanaturus sperabatur infirmos?
Haeccine erat exspectatio gentium! quod non debent
sceptrum Juda tam commune facere, nec tot reges
quot patresfamilias in sua gente numerare, nusquam
ante factum, neque patriarcham suum ita delirum
fingere, ut grandaevus senex mox moriturus magnas
nugas cum magno conatu prolaturus diceret: #Congregamini,
filii,@# et caetera. Item si prophetia illa sic
intelligenda est, quid prophetavit ille patriarcha
suis Hebraeis, quod prophetare non posset quilibet
gentilis caeteris paganis? neque enim defuturi erant
eis patresfamilias usque ad finem. Item qui sic exponit,
regni majestatem minuit, prophetiae derogat,
certum de adventu Christi signum non dat, nisi bonorum
omnium interitum. Aliter nos primo respondemus,
quia male interpretantur prophetiam hanc,
singulariter enim enuntiatum sceptrum regni, pluraliter
exponendo, in baculos privatorum dissipant.
Sicque adultera sceptra sanctum et plenum Deo prophetam
ut fatuum et delirum senem reputari compellunt.
Quid enim Israel prophetasse videretur suis
Hebraeis, quod prophetare non posset quilibet Graecus,
Latinus, aut barbarus genti suae? Sequens profecto
sicut primus plane satagit, ut salutem perpetualiter
adventus Christi effugere possit. Si sciret uspiam
esse regem ex Judaeis, negabit venisse Christum
quia non putabit ablatum esse sceptrum de Juda; si
nescierit tantumdem valebit, quia licet nesciat, ubi
tamen credet esse alicubi, ideo Christum non venisse
credet. Nos vero ita respondere volumus ut demonstremus
quod ei nil prosit, ad negandum adventum
Christi, sive unum regem, sive plures ostendat de genere
Judaeorum qui non sunt reges Juda. Quod cum
demonstratum fuerit, de his qui alicubi sunt si forte
monstrentur, supervacaneum videbitur agere. Tria
ergo sunt sine quibus regnum esse non potest, terra
videlicet, in qua regnum sit; populus, qui terram ipsam
inhabitet; et persona regis electi | null | e03322b9-0a75-4e18-9d0f-abe61d5f423b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, qui terram
vindicet, et populum regat. Terra autem regni de
quo agimus est provincia Hierosolymitana, quae dicitur
terra Juda. Populus hujus terrae fuit tribus Juda.
Reges ejus usque ad Christun omnes de tribu
Juda. Sicut ergo domus constat partibus suis . . .
Id est terra Juda, et rege de tribu Juda, et sicut non
est domus si desit fundamentum, aut parietes, aut
tectum, ita non est regnum si desit terra, aut populus,
aut rex. Ubi enim pars deest, totum esse non
potest. Et ubi totum est, partes quoque omnes
esse necesse est. Si ergo perdita una parte, totum
non est, quanto magis omnibus perditis, quod ad
nihilum redactum est. Regnum autem Juda terra
sua caruit, ex quo ipsa terra in manus alienigenarum
venit. Populo caruit, postquam tribus Juda in
omnes nationes dispersa est. Rege vero diu ante
caruerat. Sic regnum Juda omnibus partibus suis
dimissis regnum esse desiit. Est igitur ex tunc
ablatum plane sceptrum de Juda, et declaratum
quia Christus venit. Si ergo constituas, vel mendose
fingas, unum Judaeum, verbi gratia, Mardocheum,
in Babylonia regem vel certe in Samaria, ubi decem
tribus Judaeorum habitabant, habentes proprium
regem, qui dicebatur rex Israel, non erit tamen
rex Juda, sed rex Israel, vel Babyloniae, ad
quos nullum respectum habet prophaetia, quae dicit, #Non auferetur sceptrum de Juda.@#
Rursus regum
Juda causa effectiva erant sacerdotes qui ungebant
eos in reges. Populus autem Judaeorum sacerdotes cum
loco sacrificandi perdidit; regnum igitur ac sceptrum
indubitanter amisit. Ubi enim effectiva causa non est,
effectus qui ex ea nascatur esse nullatenus potest.
II.
Contra errores infidelium aliqua necessaria dicere
volentes, mox a Judaeis incipimus. Ipsi ergo nobis
catholicis in eo se consentire dicunt, quod unum
Dominum colimus omnium creatorem. Dissentiunt
autem in his, quod Trinitatem personarum in unitate
Deitatis non agnoscunt, et quod Christum negant
Deum esse, et quod eum nondum venisse dicunt. Nos
autem ab hac ultima parte contradicere inchoantes
gradatim veniamus ad summam. Christum venisse
probant innumerabilia. De quibus unum est vaticinium
patriarchae Jacob et legislatoris Moysis, qui certum
signum adventus ostenderunt in sceptro regni
Juda, dicentes: #Non auferetur sceptrum de Juda et
dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est,
et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10)
@#. Hanc
autem prophetiam idcirco duobus viris simul ascribimus,
quia unus illorum protulit, eam alter retulit
ac scribendo corroboravit. At ille qui protulit eam,
id est sanctus patriarcha Jacob, erat tunc advena
et peregrinus in Aegypto cum filiis suis, nihilque
regia dignitas pertinere videbatur ad eos, nisi promissio
tantum perficienda posteris ipsorum ad nos.
Praevidebat tamen ille vir spiritualis tale quoddam
regnum esse futurum de genere suo, quale in Exodo
legimus dicente Domino ad filios ipsius: #Si audieritis
vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis
mihi in peculium de cunctis populis. Mea est enim omnis
terra, et vos mihi eritis in regnum sacerdotale (Exod. XIX, 5)
@#.
Sacerdotale igitur regnum praevidebat,
in quo solo sacrificaretur Deo, et tale quod sine
sacerdotio subsistere non posset. Cujus regni locum
commendat Moyses in Deuteronomio dicens: #Cave ne
offeras hostiam tuam in omni loco quem videris, sed
in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum (Deut. XII, 13)
@#,
et de jam facta electione tribus et
loci canit rex Dei psaltes dicens: #Repulit tabernaculum
Joseph et tribum Ephraim non elegit, sed elegit
tribum Juda, montem Sion quem dilexit (Psal. LXXVII,
67)
@#. De hoc itaque vaticinans patriarcha et pro
fine ejus adventum Messiae significans, breviter loquebatur
dicens: #Non auferetur sceptrum de Juda et
dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et
ipse erit exspectatio gentium,@# sed sensus istius
prophetiae sic accipiendus est, ac si paulo pluribus
verbis explicaretur hoc modo: Domus Juda,
quae nunc modica est et peregrina, crescet olim in
populum magnum, et habebit in terra promissionis
Dominicae patriam suam et reges sive duces ex genere
suo: nec tolletur postea regimen sive ducamen
ipsius populi, de manu sui generis | null | cf95fad7-091e-4fbe-be96-ac1c40da4378 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ita ut transmutetur
in manum alieni rectoris, donec veniat Christus.
Cum ergo videritis, o Judaei, sceptrum Juda in manu
regis alienigenae transmutatum, hoc certo signo
Christum venisse cognoscite. Nec exspectetis ulterius
temporale regnum quod transiit, sed gaudete perpetualiter
conregnare Christo qui venit. Hujus itaque
prophetiae veritatem effectus rerum evidenter est
consecutus. Postquam enim Deus in terra promissionis
elegit sibi locum regni sacerdotalis, sicut
praescripserat Moyses, et sic David postea factum
esse cecinit, non fuit in sorte tribus Juda rector nisi
de genere legitimo usque ad tempus Herodis alienigenae
qui post Hircanum regnavit Hierosolymis sub
Caesare Augusto. Quo tempore natus est Dominus
Jesus in Bethlehem Judae. Sed ex illo tempore ablatum
est sceptrum de Juda temporale, et dux de femore
ejus. Ex tunc igitur prophetica veritate constat,
venisse Christum qui regnaturus erat in aeternum.
Christum etiam demonstrat venisse cessatio
veteris sacrificii facta in adventu ejus, sicut prophetaverat
Malachias his verbis: #Non est mihi voluntas
in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non
accipiam de manibus vestris, quia ab oriente sole, usque
ad occidentem, nomen meum clarum factum est
in gentibus, in omni loco offertur nomini meo sacrificium
mundum, quoniam magnum nomen meum in
gentibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 10)
@#.
Huic prophetiae aliorum abunde praesagia consonabant.
Sed cum Judaei nullatenus eis acquiescere
vellent, sed semper inhiarent jugulare victimas, et
comedere carnes, compescuit Dominus superstitionem
ipsorum magna vi, extrudens eos de loco regni,
in quo solo, et nunquam alibi sacrificare concesserat
eis lex. Sicque tandem persenserunt inviti verum
esse praesagium defuncti sacerdotii sui, cum neque
extra haberent sacrificandi licentiam, nec intra
sua quondam moenia facultatem. Transacto itaque
veteri sacerdotio, quod ad tempus fuerat institutum,
successit novum atque sempiternum Christi sacerdotium,
de quo Psalmista praedixerat: #Juravit Dominus
et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum,
secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4)
@#.
Mutatio quoque legis Christum venisse demonstrat,
quae facta est ipso veniente, sicut supra dixerat divinus
Isaias his verbis: #Erit in novissimis diebus manifestus
mons domus Domini praeparatus in cacumine
montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum
universae gentes et dicent: Venite, ascendamus ad
montem Domini et ad domum Dei Jacob, et annuntiabit
nobis viam salutis, et ingrediemur in ea. Ex
Sion enim prodiet lex, et verbum Domini de Hierusalem (Isa. II, 2)
@#.
Quis autem adeo rudis, ut non intelligat
in his verbis montem elevatum super montes,
Christum esse regem super principes? In hujus
ergo regis adventu videbat propheta legem exituram
esse, non de monte Sina, ad erudiendam unam gentem
sicut prius, sed de monte Sion ad docendas
gentes sicut nunc factum esse videmus. Vetus autem
lex quinquagesimo die post immolationem paschalis
agni data est Moysi, nova lex quinquagesimo
die post occisionem et resurrectionem veri Agni,
sanctis apostolis inspirata est, de qua lege dicit
etiam sanctus Jeremias: #Ecce dies veniunt, dicit
Dominus, et confirmabo super domum Jacob testamentum
novum, non secundam testamentum quod
constitui patribus, in die qua apprehendi manum
eorum ut educerem eos de terra Aegypti,@# etc. (Jer.
VII, 32). Quoniam igitur in adventum Christi
novam legem ab ipso ferendam esse prophetae praedixerant,
et ipsa jamdudum prolata est, legislatorem
quoque Christum prius venisse manifestum est.
Sanctissimus quoque Daniel non solum venisse
Christum, verum etiam tempus unctionis et passionis
ejus, et finem sacerdotii perpetuamque desolationem
Judaeorum computando, demonstrat in persona
Gabrielis archangeli, ad se loquentis his verbis: #Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum
meum et super urbem sanctam tuam, ut consumatur
praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et
deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna,
et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus
sanctorum
(Dan. IX, 24)
@#. Et paulo post: #Occidetur,@#
inquit, #Christus, et non erit ejus populus qui eum
negaturus est (Ibid., 26)
@#; item paulo post: #Et in dimidio
hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in
templo erit abominatio disolationis, et usque ad consummationem
et finem perseverabit desolatio (Ibid.,
27)
@#. Hujus ergo prophetiae compendium | null | 1a4c33fd-62aa-40e6-b285-048cf363b1f7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est, quantum
ad praesentem rationem pertinet, quod in hebdomada
septuagesima ungendus et occidendus esset
Christus, et vetus sacerdotium defecturum. Haec
autem hebdomada evolvebatur perpetuaque desolatio
secutura erat, imperante Tiberio successore Aug.,
quando baptizatus et fuerit crucifixus Jesus Dominus.
Ex tunc igitur prophetica veritate non solum venisse
Christum, sed etiam unctum esse constat, et passum,
vetusque sacrificium defecisse desolatione
secuta. Item Christum venisse, et quis esset Christus
indicavit olim forma humilitatis ejus ac passionis
a multis vatibus particulatim descripta, et in
solo Jesu Domino nostro tota simul inventa. Nos
autem verbi gratia partem descriptionis illius subjicimus,
sicut est quod in Bethlehem nasci dignatus
est, juxta prophetiam Micheae: quod super asinum
sedens venit Hierosolymam, et in tempore passionis
veste rubea indutus est. #Et sicut ovis ad occisionem
ductus est, et cum iniquis reputatus est (Isa. LIII, 7)
@#,
sicut deploraverat Isaias. Quod triginta argenteis
venundatus est (Matth. XXVI, 15) ac spinis coronatus (Matth. XXVII, 29)
et lapide occlusus est (Thren.
III, 53), ut lamentatus fuerat Jeremias; quod transfixis
palmis ac pedibus, felle et aceto potatus est,
et divisa sunt vestimenta ejus, et super tunicam
ejus missa est sors (Matth. XXVII, 23, 24), et ipse
collocatus in obscuris, sicut mortui saeculi (Psal.
CXLII, 3), deflente David; quod caesus est #(Matth.
XXVI, 67)@# et consputatus (Marc. XV, 19), et lancea
vulneratus (Joan. XIX, 34), dolente Job.
Talis itaque descriptio prophetarum de humilitate
et passione Christi, quoniam in solo Jesu Christo
Domino nostro tota inventa est, non solum venisse
Christum, sed ipsum solum vere esse Christum
ostendit. Item Christum venisse, et quis esset Christus
olim praesens indicatio contemporalium sibi
vatum ostendit, velut Zachariae et Elisabeth, Simeonis
et Annae, quorum gesta seu vaticinia nota sunt,
et Joannis Baptistae dicentis: #Ecce Agnus Dei, ecce
qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29)
@#. Quando enim
isti Dominum Jesum personaliter indicarunt, non
modo venisse Christum, sed qui esset Christus, sine
dubio ostenderunt. Item signa vel miracula, quae in
nativitate et baptismo et passione Domini nostri
Jesu quasi extrinsecus, sed tamen divinitus facta
sunt, non modo venisse Christum, sed ipsum vere
esse declaraverunt, sicut visiones angelorum laetantium
in Nativitate ejus, sicut stella nova rutilans
ad indicium ejus, sicut magi cum muneribus venientes
ad cunabula ejus, quae miracula sic turbaverunt
regem abusivum, ut in aemulationem Christi
nati coaevorum ejus infantium crudelissimam stragem
ederet. Praeterea sicut tonitruum paternae vocis, et
Spiritus sancti columbina species in baptismo ejus,
et sicut quando sol obscuratus est, et terra tremuit,
et velum templi scissum est in occisione ejus. Super
haec omnia Christum venisse demonstrant opera et
sermones ejus, de quibus ipse confutabat olim incredulitatem
Judaeorum dicens: #Si opera non fecissem
in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent (Joan. XV, 22)
@#.
Et de quibus corroborabat inter alios
fidem discipulorum Joannis Baptistae dicens: #Haec
dicite Joanni quae audistis et vidistis: Caeci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt,
mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Et beatus
est qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI, 5)
@#.
Haec enim et alia multa facturum esse Christum
prophetae praedixerant. Quae omnia quoniam a Domino
nostro Jesu Christo fieri videbantur, ipsum
vere Christum esse probabant. Caetera vero Christi
adventus argumenta sicut est, quod in omnem terram
exivit sonus apostolorum (Psal. XVIII, 5), et
quod in ipso benedici videntur omnes tribus terrae (Psal. LXXI, 17),
et alia innumerabilia sponte praeterimus,
quia satis copiose quod propositum fuerat demonstravimus,
id est, Christum tempore suo venisse.
Nec habet Judaeus quid hiscere contra. Nam si
dixerit sceptrum de Juda non esse ablatum, perspicue
falsus est, quia circiter annos mille dispersa est
tribus Juda in omnes ventos, et locum regni sacerdotalis
alieni possident. Quod si dixerit sacerdotium
ejus non esse defunctum, mentitur plane, quia nec
extra Hierusalem habet sacrificandi licentiam, nec
intra facultatem. At si dixerit | null | 6a73e131-dfc4-48de-8592-c2069a631cf0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
testamentum non
esse finitum, et hoc praecipue falsum est, quia sine
sanguine sacrificii non stat jus Veteris Testamenti.
Si dixerit numerum sancti Danielis in tempore supradicto
non fuisse completum, hoc quoque falsum
esse rationes chronicarum facile probant. Si dixerit
illum non esse Christum, cui superius relata descriptio
convenit, cum testimonio prophetarum, tum
etiam eo falsus esse probatur, quod nullus est alius
cui convenire possit. Si novis et judicibus prophetis
obgannire tentaverit, refellunt eum veteres et circumfulgentia
signorum miracula. Si autem miracula
Nativitatis, et caetera facta fuisse non credit, arguit
eum innocentium caedes, et historiae multae. Magnifica
vero Christi opera obumbrare non valet, quia
litterarum, aedificiorum et aliis signis impressa vel
expressa sunt, ut sine ruina mundi disparere non
possint. Tanta igitur ratione convictus, tantisque
sanctorum testimoniis confutatus Judaeus, si legali
et propheticae auctoritati non acquiescit, extra synagogam
ejiciendus est. Hactenus expedito quia
venit Christus, et quando, et quis sit, ab hinc quia
verus Deus est ingrediamur ostendere.
Hoc ergo primum ponimus, Christum super omnes
homines alios excellere: sua quaedam gloriosa
propria manifestant, a prophetis exposita, velut hoc
quia est homo de virgine natus, Isaia teste: #Et Christus
est homo sine adjutorio inter mortuos liber,@# teste
David. Nec enim alium hominem virgo mater peperit,
nec alius virtute sua liber a mortuis resurrexit.
Deinde vero sunt alia Christi propria, quibus omnem
supereminet creaturam, sicut illud ab Isaia cum admiratione
prolatum: #Domine, quis credidit auditui
nostro et brachium Domini cui revelatum est? (Isa.
LIII, 1.)
@# Et illud Davidicum: #Dominus dixit ad me:
Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7)
@#.
Neque enim angelus, neque alia creatura Dei brachium
est, aut in aeterno die naturalis Dei filius est.
De qua filiatione vel generatione divina satis exstat
copiosa theologorum auctoritas; unde rex mire sapiens
subtilissimam quaestionem proponebat dicens: #Quis ascendit in coelum atque descendit? quis continuit
spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas
quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos
terrae? quod nomen filii ejus, si nosti?
(Prov. XXX, 4.)
@#
Ex his ergo propriis supradictis quae Christum a
creatura separant, sit pro ratione demonstratio divinitatis
ejus hoc modo. Quidquid est aut Creator,
aut creatura: proinde quod est, si creatura non est,
Creator est. Cum ergo Christus sit Dei brachium,
quod creatura non est, sine dubio Creator est. Item
filius naturalis, et si numero differt a Patre suo quoniam
alter est, naturali tamen definitione Patri suo
unum idemque est. At Christus Dei Filius naturalis
est, Christus igitur idem quod Pater, id est Deus est.
Liquet igitur Christum quia Dei brachium est Dominum
esse, et quia Dei Filius est esse Deum. Praeter
haec denique sunt vaticinia quaedam de Christi
divinitate sic aperta, ut in eorum tractatu non sit
opus uti ratiocinatione. Quoniam evidenter illum
ipso nomine Dominum clamant cum laudibus Deo dignis,
quamvis non sine commemoratione humanitatis
ejus, qua fit ut Deus verus, et homo simul
esse credatur. De quibus illud Davidicum: #Sedes tua,
Deus, in saeculum saeculi,@# et caetera (Psal. XLIV, 7).
Et illud Isaiae: #Parvulus natus est nobis, filius datus
est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius,
Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps
pacis: multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit
finis (Isa. IX, 6)
@#. Ubi in his verbis Isaiae cavenda est
falsa Judaeorum interpretatio, qua vaticinium istud
ad Ezechiae nomen inflectere laborant, quando cum
Christianis simplicibus altercantur: falsa certe,
quia non babetur scriptum in Hebraico, et vocabitur
nomen ejus Ezechias, quod interpretatur #fortis Domini,@#
sed vocabitur nomen ejus Elgiber, quod interpretatur #Deus fortis,@#
quod nomen, id est #El,@# soli
Deo convenit, et non Ezechiae, cui nec caetera quae
sequuntur convenire possunt. Caeterum in vaticino
David, simul cum divinitate Christi, diligenter attendenda
est distinctio Patris, Filii et Spriritus sancti.
Cum enim dicitur: #Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi:
virga directionis | null | 7170588a-d90f-4dbf-bd2e-404bc3c6971a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
virga regni tui. Dilexisti justitiam
et odisti iniquitatem (Psal. XLIV, 7, 8)
@#, ad Filium Domini
loquitur. Cum dicit: #Propterea unxit te Deus, Deus
tuus (Ibid., 8)
@#, de Deo Patre loquitur. Cum vero
subjungit, #oleo laetitiae (Ibid.)
@#, Spiritum sanctum
significat, nihilominus Deum, ut loco suo demonstrabitur.
III.
Magna dissensio est inter filios hominum cum
de multis aliis, tum etiam de confessione fidei. Quod
videns Apostolus dicebat: #Nos praedicamus Christum
crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem
stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Dei
virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24)
@#. Non solum
autem Gentiles et Judaei, sed et ipsi quidem qui
se Christianos appellari volunt, nimiam habent inter
se differentiam. Cum alii eorum catholici sint, alii
haeretici multis modis. Ego vero Fulbertus, qui pono
talia, licet peccator et indignus episcopus, tamen,
quia vel fide catholicum me esse desidero atque profiteor,
gratia Dei volo aliis, quibus potero, de mea
fide et suo errore aliquam portiunculam reddere rationis
ejus quae in me satis est et copiose. Et primum
quidem Judaeis. Hi ergo nobis consentire dicunt
in hoc: unum Deum confitemur omnium Creatorem;
dissentiunt autem de multis, sed periculosius
fere de his quod Trinitatem personarum in unitate
divinitatis non agnoscunt, et quod Christum Deum
esse negant, vel quod nondum venisse dicunt. Qui
tamen de hoc ultimo sive tertio eos rationabiliter
convinceret, puto quod non habeat postea multum
laborare de caeteris. Probato enim quia venit Christus,
ipse poterit deinceps intimare quaerenti Judaeo,
quid sentire de caeteris vel quid facere debeat. Jam
ergo incipiamus.
Christum venisse probat impleta prophetia, quam
scripserat Moyses in haec verba: #Non auferetur
sceptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat
qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.@#
Non est enim ablatum regimen tribus
Juda de manu sui generis et transpositum in manus
regum alienigenarum usque ad adventum
Domini nostri Jesu Christi, quem nos catholici
Christiani suscepimus; est autem ex tunc revera
ablatum sceptrum de Juda, et transpositum in manus
extraneas ejusdem Domini nostri Jesu Christi. Ex
tunc igitur auctoritate prophetica patet venisse illum
qui mittendus erat, id est Christum. Ecce propositionem
nostram succincte conclusimus: nunc ad approbationem
ipsius historicam veritatem breviter
attingamus. Demonstrantes quales Judaeorum populus
de genere suo rectores habuerit, quando amiserit,
et quomodo sibi ablatio regiminis et adventus
Messiae concurrerint in diebus Herodis. Igitur post
Moysen, qui prophetiam hanc protulit, et Jesum
successorem ejus, rectores habuit populus Judaicus
de genere suo, qui judices appellati sunt, usque ad
tempus Samuelis prophetae. Deinde qui reges appellati
sunt, similiter de genere suo, Saulem, David et
plures alios, usque ad transmigrationem Babylonis.
In ipsa quoque transmigratione non defuerunt illi
de genere suo rectores et consolatores Deo pleni, et
ipsis regibus excellentiores, sicut Jeremias et Daniel
prophetae. Post reditum de Babylone fuerunt illi similiter
de genere suo bene disciplinata regimina
pontificum, usque ad Aristobuli tempus, qui pontifex
Judaici populi similiter de genere suo et rex ultimus
fuit. Hunc autem Aristobulum expugnata
Hierosolyma vinctum cum liberis Romam misit
Pompeius Romanorum dux, Hircano fratri ejus pontificatum
relinquens. Omnem vero Judaeorum gentem
ultimus pontifex per legitimam successionem
generis fuit. Herodes primus ex alieno genere rex
Judaeorum factus est per senatusconsultum, imperante
Augusto. Quo tempore Christus secundum
prophetiae fidem in Bethlehem natus est. Hactenus
ergo, id est, usque ad regnum Herodis et non postea,
rectores habuit legitime populus Judaicus de genere
suo: regno namque Judaeorum disrupto atque mutato,
sacerdotium quoque disruptum atque mutatum
est. Herodes enim postquam regnum Judaeorum a
Romanis accepit, antiquo jure, hoc est, per legitimam
successionem generis non constituebat pontifices,
sed promiscue quibusque ignobilibus sacerdotia
promittebat ad tempus. Sacra quoque veste summi
pontificis sub signaculo clausa nusquam usum ejus
pontificibus permittebat. Hunc ergo perversum morem
tenuit post ipsum Archelatus successor ejus.
Hunc deinceps tenuere Romani praepositi, donec
tandem post passionem Christi destructa Hierosolyma
et dispersa gente Judaeorum, neque civitas illis,
neque rex, neque pontifex, neque populus fuit.
Et ista desolatio jugis facta est usque in | null | c806487b-e216-4ede-90b0-261e54897e7f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hodiernum
diem. Si ergo haec ita sunt, imo quia ita sunt,
quod ex prophetia concluseramus, per historiam
consequenter approbavimus, id est, ex tempore
quo regimen de Juda ablatum est et princeps de
femore ejus, venisse Messiam. Nunc si habent Judaei
quid contra murmurent, audiatur.
Hic solent autem trifariam verba dare contra rationem
istam quidam ex eis Judaei. « Primum non
credimus, inquiunt, venisse Christum, quia virgam
regiminis Juda non putamus ablatum. Sunt enim in
multis regionibus Judaei locupletes et ingeniosi qui
regant strenue familias suas, et quia tales rectores
adhuc esse videmus, dicimus nondum esse ablatum
sceptrum de Juda, neque venisse Christum adhuc. »
Potest eos quivis jocosa urbanitate deludere, simulque
ratione confutare hoc modo: O Judaei, felices
infortunio! si est verum quod dicitis, nunquid non
ille vos copiose mireve beavit, qui vos pessundedit
atque dissipavit, si, cum in patria unum regem amiseritis,
nunc in exsilio tam multa regum millia vel
invenistis vel recuperastis? Sed nullus eorum chrismate
legali vel spirituali unctus est, nullum populus
sequitur, nec ipse populo praeest, quapropter nullus
eorum neque rex neque pontifex, propheta neque
dux tribus Judae vel est vel certe appellari potest.
Unde enim causae effectivae desunt, ibi effectus illarum
esse minime possunt. O igitur dolor vel risus
contra stultam atque infelicem sortem partis Judaeorum,
qui, cum insolenter et inconfesse regimen
suum putant in turbam mittere, et applaudere sibi
de multitudine regum, nullum rectorem penitus
comprobantur habere! Sufficere possit ista ratio
quam diximus, ad confutationem primae partis. Sed
quia bonae causae satis nobis rationes abundant, non
pigeat illos iterato per impossibile oppugnare, hoc
modo: Prophetia de qua nunc agimus, aut respicit
ad tales reges, id est rusticos sive privatos, aut minime.
At si respicit, et propter illorum praesentem
existentiam in hac vita, constat inter vos nondum
venisse Christum, propterea idem constabit nunquam
esse venturum, donec omnes ita deleti sint ut
nullus eorum sit in mundo qui regat familiam suam.
Hoc autem quando erit? nisi in consummatione saeculi,
cum, defunctis omnibus, nullus erit jam neque
poenitentiae neque veniae locus: et quid putabimus
ut tunc veniat Messias, nisi mortuos sepelire? Haeccine
ergo erit exspectatio gentium? itane praemissa
prophetia redigetur ad nihilum? Absit! impossibile
est enim mentiri Deum qui repromisit certo termino
ante finem saeculi Christum suum ad salvandum genus
humanum mittere. Falsi sunt igitur illi, qui dicunt
prophetiam hanc ad finem talium rectorum
respicere, quales certum est usque in finem saeculi
perdurare.
His ita refutatis, de hac objectione refutati Judaei
transeunt ad alteram, dicentes: « Non credimus venisse
Christum, quia sceptrum de Juda non putamus
ablatum. Quis scit enim utrum in aliqua parte
mundi sit congregata multitudo Judaeorum quae
regem unctum atque sacratum habeat super se de
genere suo? » Ad hoc respondemus quod nullus
utrinque nostrum scit nec audivit in diebus nostris
Judaeum regem in ulla regione mundi regnare, sed
tamen si aliquis Judaeus regnaret in Judaea, nunc
nihilominus ablatum esset sceptrum de Juda. Per
se enim regnum Juda divisum est ab aliis regnis,
constans propria regione, quae dicitur terra Juda et
Benjamin, proprio rege, qui de tribu Juda. Et, sicut
domus quaelibet propriis partibus constat, id est
fundamento, parietibus et tecto, quarum si una defuerit,
domus esse non possit, ita regnum Juda
partibus supradictis. Nam sive patria, sive populus,
sive rex desit, regnum esse non possit. Ubi enim
pars deest, totum esse non potest; et contra, ubi totum
est, partes quoque esse necesse est. Quod si
una parte pereunte nomen totius perit, quanto magis
cunctis pereuntibus totum non subsistit? Regnum
autem Juda terram suam perdidit, quando ipsa
in manus extraneas venit; populo caruit, postquam
in omnes nationes dispersus est populus; rege vero
legitimo longe ante caruerat: sicque regnum Juda,
omnibus partibus suis amissis, regnum esse desivit;
manifestum est igitur, et ad extranea regna nihil
pertinere sceptrum de Juda, et de suo jure esse
ablatum. Quod si quis stultus putet esse vel dici
regnum Juda ubicunque regnat Judaeus super Judaeos,
refellitur et re et Scriptura. Nam cum regnarent
duo | null | a295c31c-f69f-4657-8d9b-ff96bd1e7471 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
reges super gentem Judaeorum, unus in
Hierusalem super duas tribus, et alter in Samaria
super decem tribus, ille tantum vocabatur et erat
rex Juda, qui regnabat in Hierusalem; ille denique
rex Israel, qui regnabat in Samaria. Si ergo sceptrum
Juda non pertinet ad illum qui decem tribubus
Judaeorum praeest in Samaria, multo minus
pertinebit ad illum qui mendose fingitur rex esse
aliquot Judaeorum in India. Dicamus iterum: Rex
Juda est vir oriundus de tribu Juda, electus, et a
legitimo sacerdote sacro chrismate unctus ad regendum
populum qui habitat in terra Juda. Omnis
autem rex extraneus ab hac definitione alienus est.
Nullus igitur ipsorum rex Juda est. Non enim possunt
habere communem essentiam, quae non habent
communem definitionem. Porro conclusionem hanc
altera consequitur, hoc modo: Nam si de tribu Juda
legitime rex esse non poterat nisi quem sacerdos,
ipse quoque unctus atque sacratus, legitima unctione
sacraret, sacerdos autem in gente Judaeorum
non fuit, postquam chrisma perdiderunt et exsulaverunt
de loco in quo solo eis sacrificare licebat;
postquam sacerdotes qui reges unxerunt non exstiterunt,
nec reges quidem existere potuerunt. Ubi
enim causae effectivae desunt, effectus earum minime
esse possunt. Concluditur itaque non solum de Juda
sceptrum ablatum, sed ne regem quidem ibi postea
fieri potuisse. Nunc veniamus ad tertium: « Non est
nobis, inquiunt, tanti signi, quod exsules sumus
nunc et sine rege, id est principe, ut propterea credamus
venisse Messiam. Fuimus enim similiter in
Babylone, non tamen ullo modo venit Messias, sed
postea reversi Hierosolymam habuimus regnum et
sacerdotium: haec est ergo spes nostra ut, similiter
nobis restitutis, cum placuerit Deo, rursus haec adveniant. »
Respondemus, quod nunc exsules et sine principe
vos esse dixistis, et verum est; ibi enim collectus
erat in unum populus Hierolosymis, id est,
tribus Juda et Benjamin, habens secum regem et
sacerdotes et prophetas suos, et promissionem datam
a Domino, quod post peractam poenitentiam
septuaginta annorum redituri essent in terram suam,
quam nondum tradiderat Dominus alienigenis ad habitandum,
sed sicut nunc deserta remanserat. Nunc
vero non est vobis collectus populus, sicut tunc,
neque rex, neque sacerdotes, neque prophetae, neque
terra deserta vobis reservata, nec promissio
data a Domino, quod post septuaginta annos illuc
redeatis, sicut tunc, sed est potius sententia data a
Domino, quod perpetua sit haec desolatio vestra,
quod in loco suo satis demonstratur, quae vobis jam
circiter annos mille persolvit, nil fraudatura vos de
caeteris, usque in finem.
I.
Filii Judaeorum dicunt: Non est mirum si modo
captivi sumus, si Jerusalem non tenentes regem
proprium non habemus; fuimus enim similiter pro
peccatis nostris in Babylone captivi, regem proprium
non habentes, et postea reversi in patriam
habuimus reges et principes. Haec est ergo spes
nostra, ut adhuc nobis similiter eveniat cum placuerit
Deo. Alii dicunt: Forsitan in aliqua parte mundi
nobis incognita potest esse congregata multitudo Judaeorum,
quae habeat proprium regem, ideoque non
ablatum adhuc est sceptrum de Juda. Alii dicunt esse
in regionibus Judaeos prudentes atque potentes, qui
virga directionis optime gubernant domos et familias
suas, ideoque non esse ablatum sceptrum de Juda.
Quibus nos primo respondemus, quoniam si ita accipienda
est prophetia illa, sicut illi dicunt, neque venit
Messias neque venturus est, donec omnes Judaei
patresfamilias vel mortui sint, vel ita impotentes, ut
nullus eorum sit in mundo, qui sciat vel possit regere
domum suam, quod quia futurum non est, usque ad
illum diem qui est finis omnium mortalium, nec Messias
ante veniet. Quod si ita est, ad quid putamus
Messias ultimo die ut veniat, quam ut eos omnes sepeliat
mortuos, quos sanaturus sperabatur infirmos?
Haeccine erat exspectatio gentium! quod non debent
sceptrum Juda tam commune facere, nec tot reges
quot patresfamilias in sua gente numerare, nusquam
ante factum, neque patriarcham suum ita delirum
fingere, ut grandaevus senex mox moriturus magnas
nugas cum magno conatu prolaturus diceret: #Congregamini,
filii,@# et caetera. Item si prophetia illa sic
intelligenda est, quid prophetavit ille patriarcha
suis Hebraeis, quod prophetare non posset quilibet
gentilis caeteris paganis? neque enim defuturi erant
eis | null | 1f288358-5eea-4a22-95cc-3c3e58cfa7b4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
patresfamilias usque ad finem. Item qui sic exponit,
regni majestatem minuit, prophetiae derogat,
certum de adventu Christi signum non dat, nisi bonorum
omnium interitum. Aliter nos primo respondemus,
quia male interpretantur prophetiam hanc,
singulariter enim enuntiatum sceptrum regni, pluraliter
exponendo, in baculos privatorum dissipant.
Sicque adultera sceptra sanctum et plenum Deo prophetam
ut fatuum et delirum senem reputari compellunt.
Quid enim Israel prophetasse videretur suis
Hebraeis, quod prophetare non posset quilibet Graecus,
Latinus, aut barbarus genti suae? Sequens profecto
sicut primus plane satagit, ut salutem perpetualiter
adventus Christi effugere possit. Si sciret uspiam
esse regem ex Judaeis, negabit venisse Christum
quia non putabit ablatum esse sceptrum de Juda; si
nescierit tantumdem valebit, quia licet nesciat, ubi
tamen credet esse alicubi, ideo Christum non venisse
credet. Nos vero ita respondere volumus ut demonstremus
quod ei nil prosit, ad negandum adventum
Christi, sive unum regem, sive plures ostendat de genere
Judaeorum qui non sunt reges Juda. Quod cum
demonstratum fuerit, de his qui alicubi sunt si forte
monstrentur, supervacaneum videbitur agere. Tria
ergo sunt sine quibus regnum esse non potest, terra
videlicet, in qua regnum sit; populus, qui terram ipsam
inhabitet; et persona regis electi, qui terram
vindicet, et populum regat. Terra autem regni de
quo agimus est provincia Hierosolymitana, quae dicitur
terra Juda. Populus hujus terrae fuit tribus Juda.
Reges ejus usque ad Christun omnes de tribu
Juda. Sicut ergo domus constat partibus suis . . .
Id est terra Juda, et rege de tribu Juda, et sicut non
est domus si desit fundamentum, aut parietes, aut
tectum, ita non est regnum si desit terra, aut populus,
aut rex. Ubi enim pars deest, totum esse non
potest. Et ubi totum est, partes quoque omnes
esse necesse est. Si ergo perdita una parte, totum
non est, quanto magis omnibus perditis, quod ad
nihilum redactum est. Regnum autem Juda terra
sua caruit, ex quo ipsa terra in manus alienigenarum
venit. Populo caruit, postquam tribus Juda in
omnes nationes dispersa est. Rege vero diu ante
caruerat. Sic regnum Juda omnibus partibus suis
dimissis regnum esse desiit. Est igitur ex tunc
ablatum plane sceptrum de Juda, et declaratum
quia Christus venit. Si ergo constituas, vel mendose
fingas, unum Judaeum, verbi gratia, Mardocheum,
in Babylonia regem vel certe in Samaria, ubi decem
tribus Judaeorum habitabant, habentes proprium
regem, qui dicebatur rex Israel, non erit tamen
rex Juda, sed rex Israel, vel Babyloniae, ad
quos nullum respectum habet prophaetia, quae dicit, #Non auferetur sceptrum de Juda.@#
Rursus regum
Juda causa effectiva erant sacerdotes qui ungebant
eos in reges. Populus autem Judaeorum sacerdotes cum
loco sacrificandi perdidit; regnum igitur ac sceptrum
indubitanter amisit. Ubi enim effectiva causa non est,
effectus qui ex ea nascatur esse nullatenus potest.
II.
Contra errores infidelium aliqua necessaria dicere
volentes, mox a Judaeis incipimus. Ipsi ergo nobis
catholicis in eo se consentire dicunt, quod unum
Dominum colimus omnium creatorem. Dissentiunt
autem in his, quod Trinitatem personarum in unitate
Deitatis non agnoscunt, et quod Christum negant
Deum esse, et quod eum nondum venisse dicunt. Nos
autem ab hac ultima parte contradicere inchoantes
gradatim veniamus ad summam. Christum venisse
probant innumerabilia. De quibus unum est vaticinium
patriarchae Jacob et legislatoris Moysis, qui certum
signum adventus ostenderunt in sceptro regni
Juda, dicentes: #Non auferetur sceptrum de Juda et
dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est,
et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10)
@#. Hanc
autem prophetiam idcirco duobus viris simul ascribimus,
quia unus illorum protulit, eam alter retulit
ac scribendo corroboravit. At ille qui protulit eam,
id est sanctus patriarcha Jacob, erat tunc advena
et peregrinus in Aegypto cum filiis suis, nihilque
regia dignitas pertinere videbatur ad eos, nisi promissio
tantum perficienda posteris ipsorum ad nos.
Praevidebat tamen ille vir spiritualis tale quoddam
regnum esse futurum de genere suo, quale in Exodo
legimus dicente Domino ad filios ipsius: #Si audieritis
vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis
mihi in | null | c672546c-54fc-4beb-98b0-1c3966920955 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
peculium de cunctis populis. Mea est enim omnis
terra, et vos mihi eritis in regnum sacerdotale (Exod. XIX, 5)
@#.
Sacerdotale igitur regnum praevidebat,
in quo solo sacrificaretur Deo, et tale quod sine
sacerdotio subsistere non posset. Cujus regni locum
commendat Moyses in Deuteronomio dicens: #Cave ne
offeras hostiam tuam in omni loco quem videris, sed
in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum (Deut. XII, 13)
@#,
et de jam facta electione tribus et
loci canit rex Dei psaltes dicens: #Repulit tabernaculum
Joseph et tribum Ephraim non elegit, sed elegit
tribum Juda, montem Sion quem dilexit (Psal. LXXVII,
67)
@#. De hoc itaque vaticinans patriarcha et pro
fine ejus adventum Messiae significans, breviter loquebatur
dicens: #Non auferetur sceptrum de Juda et
dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et
ipse erit exspectatio gentium,@# sed sensus istius
prophetiae sic accipiendus est, ac si paulo pluribus
verbis explicaretur hoc modo: Domus Juda,
quae nunc modica est et peregrina, crescet olim in
populum magnum, et habebit in terra promissionis
Dominicae patriam suam et reges sive duces ex genere
suo: nec tolletur postea regimen sive ducamen
ipsius populi, de manu sui generis, ita ut transmutetur
in manum alieni rectoris, donec veniat Christus.
Cum ergo videritis, o Judaei, sceptrum Juda in manu
regis alienigenae transmutatum, hoc certo signo
Christum venisse cognoscite. Nec exspectetis ulterius
temporale regnum quod transiit, sed gaudete perpetualiter
conregnare Christo qui venit. Hujus itaque
prophetiae veritatem effectus rerum evidenter est
consecutus. Postquam enim Deus in terra promissionis
elegit sibi locum regni sacerdotalis, sicut
praescripserat Moyses, et sic David postea factum
esse cecinit, non fuit in sorte tribus Juda rector nisi
de genere legitimo usque ad tempus Herodis alienigenae
qui post Hircanum regnavit Hierosolymis sub
Caesare Augusto. Quo tempore natus est Dominus
Jesus in Bethlehem Judae. Sed ex illo tempore ablatum
est sceptrum de Juda temporale, et dux de femore
ejus. Ex tunc igitur prophetica veritate constat,
venisse Christum qui regnaturus erat in aeternum.
Christum etiam demonstrat venisse cessatio
veteris sacrificii facta in adventu ejus, sicut prophetaverat
Malachias his verbis: #Non est mihi voluntas
in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non
accipiam de manibus vestris, quia ab oriente sole, usque
ad occidentem, nomen meum clarum factum est
in gentibus, in omni loco offertur nomini meo sacrificium
mundum, quoniam magnum nomen meum in
gentibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 10)
@#.
Huic prophetiae aliorum abunde praesagia consonabant.
Sed cum Judaei nullatenus eis acquiescere
vellent, sed semper inhiarent jugulare victimas, et
comedere carnes, compescuit Dominus superstitionem
ipsorum magna vi, extrudens eos de loco regni,
in quo solo, et nunquam alibi sacrificare concesserat
eis lex. Sicque tandem persenserunt inviti verum
esse praesagium defuncti sacerdotii sui, cum neque
extra haberent sacrificandi licentiam, nec intra
sua quondam moenia facultatem. Transacto itaque
veteri sacerdotio, quod ad tempus fuerat institutum,
successit novum atque sempiternum Christi sacerdotium,
de quo Psalmista praedixerat: #Juravit Dominus
et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum,
secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4)
@#.
Mutatio quoque legis Christum venisse demonstrat,
quae facta est ipso veniente, sicut supra dixerat divinus
Isaias his verbis: #Erit in novissimis diebus manifestus
mons domus Domini praeparatus in cacumine
montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum
universae gentes et dicent: Venite, ascendamus ad
montem Domini et ad domum Dei Jacob, et annuntiabit
nobis viam salutis, et ingrediemur in ea. Ex
Sion enim prodiet lex, et verbum Domini de Hierusalem (Isa. II, 2)
@#.
Quis autem adeo rudis, ut non intelligat
in his verbis montem elevatum super montes,
Christum esse regem super principes? In hujus
ergo regis adventu videbat propheta legem exituram
esse, non de monte Sina, ad erudiendam unam gentem
sicut prius, sed de monte Sion ad docendas
gentes sicut nunc factum esse videmus. Vetus autem
lex quinquagesimo die post immolationem paschalis
agni data est Moysi, nova lex quinquagesimo
die post occisionem et resurrectionem veri Agni,
sanctis apostolis inspirata est, de qua lege dicit | null | 9baf3867-15f9-4d46-a585-9f87bfba29b6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
etiam sanctus Jeremias: #Ecce dies veniunt, dicit
Dominus, et confirmabo super domum Jacob testamentum
novum, non secundam testamentum quod
constitui patribus, in die qua apprehendi manum
eorum ut educerem eos de terra Aegypti,@# etc. (Jer.
VII, 32). Quoniam igitur in adventum Christi
novam legem ab ipso ferendam esse prophetae praedixerant,
et ipsa jamdudum prolata est, legislatorem
quoque Christum prius venisse manifestum est.
Sanctissimus quoque Daniel non solum venisse
Christum, verum etiam tempus unctionis et passionis
ejus, et finem sacerdotii perpetuamque desolationem
Judaeorum computando, demonstrat in persona
Gabrielis archangeli, ad se loquentis his verbis: #Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum
meum et super urbem sanctam tuam, ut consumatur
praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et
deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna,
et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus
sanctorum
(Dan. IX, 24)
@#. Et paulo post: #Occidetur,@#
inquit, #Christus, et non erit ejus populus qui eum
negaturus est (Ibid., 26)
@#; item paulo post: #Et in dimidio
hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in
templo erit abominatio disolationis, et usque ad consummationem
et finem perseverabit desolatio (Ibid.,
27)
@#. Hujus ergo prophetiae compendium est, quantum
ad praesentem rationem pertinet, quod in hebdomada
septuagesima ungendus et occidendus esset
Christus, et vetus sacerdotium defecturum. Haec
autem hebdomada evolvebatur perpetuaque desolatio
secutura erat, imperante Tiberio successore Aug.,
quando baptizatus et fuerit crucifixus Jesus Dominus.
Ex tunc igitur prophetica veritate non solum venisse
Christum, sed etiam unctum esse constat, et passum,
vetusque sacrificium defecisse desolatione
secuta. Item Christum venisse, et quis esset Christus
indicavit olim forma humilitatis ejus ac passionis
a multis vatibus particulatim descripta, et in
solo Jesu Domino nostro tota simul inventa. Nos
autem verbi gratia partem descriptionis illius subjicimus,
sicut est quod in Bethlehem nasci dignatus
est, juxta prophetiam Micheae: quod super asinum
sedens venit Hierosolymam, et in tempore passionis
veste rubea indutus est. #Et sicut ovis ad occisionem
ductus est, et cum iniquis reputatus est (Isa. LIII, 7)
@#,
sicut deploraverat Isaias. Quod triginta argenteis
venundatus est (Matth. XXVI, 15) ac spinis coronatus (Matth. XXVII, 29)
et lapide occlusus est (Thren.
III, 53), ut lamentatus fuerat Jeremias; quod transfixis
palmis ac pedibus, felle et aceto potatus est,
et divisa sunt vestimenta ejus, et super tunicam
ejus missa est sors (Matth. XXVII, 23, 24), et ipse
collocatus in obscuris, sicut mortui saeculi (Psal.
CXLII, 3), deflente David; quod caesus est #(Matth.
XXVI, 67)@# et consputatus (Marc. XV, 19), et lancea
vulneratus (Joan. XIX, 34), dolente Job.
Talis itaque descriptio prophetarum de humilitate
et passione Christi, quoniam in solo Jesu Christo
Domino nostro tota inventa est, non solum venisse
Christum, sed ipsum solum vere esse Christum
ostendit. Item Christum venisse, et quis esset Christus
olim praesens indicatio contemporalium sibi
vatum ostendit, velut Zachariae et Elisabeth, Simeonis
et Annae, quorum gesta seu vaticinia nota sunt,
et Joannis Baptistae dicentis: #Ecce Agnus Dei, ecce
qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29)
@#. Quando enim
isti Dominum Jesum personaliter indicarunt, non
modo venisse Christum, sed qui esset Christus, sine
dubio ostenderunt. Item signa vel miracula, quae in
nativitate et baptismo et passione Domini nostri
Jesu quasi extrinsecus, sed tamen divinitus facta
sunt, non modo venisse Christum, sed ipsum vere
esse declaraverunt, sicut visiones angelorum laetantium
in Nativitate ejus, sicut stella nova rutilans
ad indicium ejus, sicut magi cum muneribus venientes
ad cunabula ejus, quae miracula sic turbaverunt
regem abusivum, ut in aemulationem Christi
nati coaevorum ejus infantium crudelissimam stragem
ederet. Praeterea sicut tonitruum paternae vocis, et
Spiritus sancti columbina species in baptismo ejus,
et sicut quando sol obscuratus est, et terra tremuit,
et velum templi scissum est in occisione ejus. Super
haec omnia Christum venisse demonstrant opera et
sermones ejus, de quibus ipse confutabat olim incredulitatem
Judaeorum dicens: #Si opera non fecissem
in | null | ab63f919-34a4-4e7b-9a44-c0f7a1446a5a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent (Joan. XV, 22)
@#.
Et de quibus corroborabat inter alios
fidem discipulorum Joannis Baptistae dicens: #Haec
dicite Joanni quae audistis et vidistis: Caeci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt,
mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Et beatus
est qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI, 5)
@#.
Haec enim et alia multa facturum esse Christum
prophetae praedixerant. Quae omnia quoniam a Domino
nostro Jesu Christo fieri videbantur, ipsum
vere Christum esse probabant. Caetera vero Christi
adventus argumenta sicut est, quod in omnem terram
exivit sonus apostolorum (Psal. XVIII, 5), et
quod in ipso benedici videntur omnes tribus terrae (Psal. LXXI, 17),
et alia innumerabilia sponte praeterimus,
quia satis copiose quod propositum fuerat demonstravimus,
id est, Christum tempore suo venisse.
Nec habet Judaeus quid hiscere contra. Nam si
dixerit sceptrum de Juda non esse ablatum, perspicue
falsus est, quia circiter annos mille dispersa est
tribus Juda in omnes ventos, et locum regni sacerdotalis
alieni possident. Quod si dixerit sacerdotium
ejus non esse defunctum, mentitur plane, quia nec
extra Hierusalem habet sacrificandi licentiam, nec
intra facultatem. At si dixerit testamentum non
esse finitum, et hoc praecipue falsum est, quia sine
sanguine sacrificii non stat jus Veteris Testamenti.
Si dixerit numerum sancti Danielis in tempore supradicto
non fuisse completum, hoc quoque falsum
esse rationes chronicarum facile probant. Si dixerit
illum non esse Christum, cui superius relata descriptio
convenit, cum testimonio prophetarum, tum
etiam eo falsus esse probatur, quod nullus est alius
cui convenire possit. Si novis et judicibus prophetis
obgannire tentaverit, refellunt eum veteres et circumfulgentia
signorum miracula. Si autem miracula
Nativitatis, et caetera facta fuisse non credit, arguit
eum innocentium caedes, et historiae multae. Magnifica
vero Christi opera obumbrare non valet, quia
litterarum, aedificiorum et aliis signis impressa vel
expressa sunt, ut sine ruina mundi disparere non
possint. Tanta igitur ratione convictus, tantisque
sanctorum testimoniis confutatus Judaeus, si legali
et propheticae auctoritati non acquiescit, extra synagogam
ejiciendus est. Hactenus expedito quia
venit Christus, et quando, et quis sit, ab hinc quia
verus Deus est ingrediamur ostendere.
Hoc ergo primum ponimus, Christum super omnes
homines alios excellere: sua quaedam gloriosa
propria manifestant, a prophetis exposita, velut hoc
quia est homo de virgine natus, Isaia teste: #Et Christus
est homo sine adjutorio inter mortuos liber,@# teste
David. Nec enim alium hominem virgo mater peperit,
nec alius virtute sua liber a mortuis resurrexit.
Deinde vero sunt alia Christi propria, quibus omnem
supereminet creaturam, sicut illud ab Isaia cum admiratione
prolatum: #Domine, quis credidit auditui
nostro et brachium Domini cui revelatum est? (Isa.
LIII, 1.)
@# Et illud Davidicum: #Dominus dixit ad me:
Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7)
@#.
Neque enim angelus, neque alia creatura Dei brachium
est, aut in aeterno die naturalis Dei filius est.
De qua filiatione vel generatione divina satis exstat
copiosa theologorum auctoritas; unde rex mire sapiens
subtilissimam quaestionem proponebat dicens: #Quis ascendit in coelum atque descendit? quis continuit
spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas
quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos
terrae? quod nomen filii ejus, si nosti?
(Prov. XXX, 4.)
@#
Ex his ergo propriis supradictis quae Christum a
creatura separant, sit pro ratione demonstratio divinitatis
ejus hoc modo. Quidquid est aut Creator,
aut creatura: proinde quod est, si creatura non est,
Creator est. Cum ergo Christus sit Dei brachium,
quod creatura non est, sine dubio Creator est. Item
filius naturalis, et si numero differt a Patre suo quoniam
alter est, naturali tamen definitione Patri suo
unum idemque est. At Christus Dei Filius naturalis
est, Christus igitur idem quod Pater, id est Deus est.
Liquet igitur Christum quia Dei brachium est Dominum
esse, et quia Dei Filius est esse Deum. Praeter
haec denique sunt vaticinia quaedam de Christi
divinitate sic aperta, ut in eorum tractatu non sit | null | 6d265975-0e5e-49b3-8399-986228a41ca6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
opus uti ratiocinatione. Quoniam evidenter illum
ipso nomine Dominum clamant cum laudibus Deo dignis,
quamvis non sine commemoratione humanitatis
ejus, qua fit ut Deus verus, et homo simul
esse credatur. De quibus illud Davidicum: #Sedes tua,
Deus, in saeculum saeculi,@# et caetera (Psal. XLIV, 7).
Et illud Isaiae: #Parvulus natus est nobis, filius datus
est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius,
Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps
pacis: multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit
finis (Isa. IX, 6)
@#. Ubi in his verbis Isaiae cavenda est
falsa Judaeorum interpretatio, qua vaticinium istud
ad Ezechiae nomen inflectere laborant, quando cum
Christianis simplicibus altercantur: falsa certe,
quia non babetur scriptum in Hebraico, et vocabitur
nomen ejus Ezechias, quod interpretatur #fortis Domini,@#
sed vocabitur nomen ejus Elgiber, quod interpretatur #Deus fortis,@#
quod nomen, id est #El,@# soli
Deo convenit, et non Ezechiae, cui nec caetera quae
sequuntur convenire possunt. Caeterum in vaticino
David, simul cum divinitate Christi, diligenter attendenda
est distinctio Patris, Filii et Spriritus sancti.
Cum enim dicitur: #Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi:
virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam
et odisti iniquitatem (Psal. XLIV, 7, 8)
@#, ad Filium Domini
loquitur. Cum dicit: #Propterea unxit te Deus, Deus
tuus (Ibid., 8)
@#, de Deo Patre loquitur. Cum vero
subjungit, #oleo laetitiae (Ibid.)
@#, Spiritum sanctum
significat, nihilominus Deum, ut loco suo demonstrabitur.
III.
Magna dissensio est inter filios hominum cum
de multis aliis, tum etiam de confessione fidei. Quod
videns Apostolus dicebat: #Nos praedicamus Christum
crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem
stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Dei
virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24)
@#. Non solum
autem Gentiles et Judaei, sed et ipsi quidem qui
se Christianos appellari volunt, nimiam habent inter
se differentiam. Cum alii eorum catholici sint, alii
haeretici multis modis. Ego vero Fulbertus, qui pono
talia, licet peccator et indignus episcopus, tamen,
quia vel fide catholicum me esse desidero atque profiteor,
gratia Dei volo aliis, quibus potero, de mea
fide et suo errore aliquam portiunculam reddere rationis
ejus quae in me satis est et copiose. Et primum
quidem Judaeis. Hi ergo nobis consentire dicunt
in hoc: unum Deum confitemur omnium Creatorem;
dissentiunt autem de multis, sed periculosius
fere de his quod Trinitatem personarum in unitate
divinitatis non agnoscunt, et quod Christum Deum
esse negant, vel quod nondum venisse dicunt. Qui
tamen de hoc ultimo sive tertio eos rationabiliter
convinceret, puto quod non habeat postea multum
laborare de caeteris. Probato enim quia venit Christus,
ipse poterit deinceps intimare quaerenti Judaeo,
quid sentire de caeteris vel quid facere debeat. Jam
ergo incipiamus.
Christum venisse probat impleta prophetia, quam
scripserat Moyses in haec verba: #Non auferetur
sceptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat
qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.@#
Non est enim ablatum regimen tribus
Juda de manu sui generis et transpositum in manus
regum alienigenarum usque ad adventum
Domini nostri Jesu Christi, quem nos catholici
Christiani suscepimus; est autem ex tunc revera
ablatum sceptrum de Juda, et transpositum in manus
extraneas ejusdem Domini nostri Jesu Christi. Ex
tunc igitur auctoritate prophetica patet venisse illum
qui mittendus erat, id est Christum. Ecce propositionem
nostram succincte conclusimus: nunc ad approbationem
ipsius historicam veritatem breviter
attingamus. Demonstrantes quales Judaeorum populus
de genere suo rectores habuerit, quando amiserit,
et quomodo sibi ablatio regiminis et adventus
Messiae concurrerint in diebus Herodis. Igitur post
Moysen, qui prophetiam hanc protulit, et Jesum
successorem ejus, rectores habuit populus Judaicus
de genere suo, qui judices appellati sunt, usque ad
tempus Samuelis prophetae. Deinde qui reges appellati
sunt, similiter de genere suo, Saulem, David et
plures alios, usque ad transmigrationem Babylonis.
In ipsa quoque transmigratione non defuerunt illi
de genere suo rectores et consolatores Deo pleni, et
ipsis regibus excellentiores, sicut Jeremias | null | 559166ce-3928-4efc-bc97-12dc73fb06da | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et Daniel
prophetae. Post reditum de Babylone fuerunt illi similiter
de genere suo bene disciplinata regimina
pontificum, usque ad Aristobuli tempus, qui pontifex
Judaici populi similiter de genere suo et rex ultimus
fuit. Hunc autem Aristobulum expugnata
Hierosolyma vinctum cum liberis Romam misit
Pompeius Romanorum dux, Hircano fratri ejus pontificatum
relinquens. Omnem vero Judaeorum gentem
ultimus pontifex per legitimam successionem
generis fuit. Herodes primus ex alieno genere rex
Judaeorum factus est per senatusconsultum, imperante
Augusto. Quo tempore Christus secundum
prophetiae fidem in Bethlehem natus est. Hactenus
ergo, id est, usque ad regnum Herodis et non postea,
rectores habuit legitime populus Judaicus de genere
suo: regno namque Judaeorum disrupto atque mutato,
sacerdotium quoque disruptum atque mutatum
est. Herodes enim postquam regnum Judaeorum a
Romanis accepit, antiquo jure, hoc est, per legitimam
successionem generis non constituebat pontifices,
sed promiscue quibusque ignobilibus sacerdotia
promittebat ad tempus. Sacra quoque veste summi
pontificis sub signaculo clausa nusquam usum ejus
pontificibus permittebat. Hunc ergo perversum morem
tenuit post ipsum Archelatus successor ejus.
Hunc deinceps tenuere Romani praepositi, donec
tandem post passionem Christi destructa Hierosolyma
et dispersa gente Judaeorum, neque civitas illis,
neque rex, neque pontifex, neque populus fuit.
Et ista desolatio jugis facta est usque in hodiernum
diem. Si ergo haec ita sunt, imo quia ita sunt,
quod ex prophetia concluseramus, per historiam
consequenter approbavimus, id est, ex tempore
quo regimen de Juda ablatum est et princeps de
femore ejus, venisse Messiam. Nunc si habent Judaei
quid contra murmurent, audiatur.
Hic solent autem trifariam verba dare contra rationem
istam quidam ex eis Judaei. « Primum non
credimus, inquiunt, venisse Christum, quia virgam
regiminis Juda non putamus ablatum. Sunt enim in
multis regionibus Judaei locupletes et ingeniosi qui
regant strenue familias suas, et quia tales rectores
adhuc esse videmus, dicimus nondum esse ablatum
sceptrum de Juda, neque venisse Christum adhuc. »
Potest eos quivis jocosa urbanitate deludere, simulque
ratione confutare hoc modo: O Judaei, felices
infortunio! si est verum quod dicitis, nunquid non
ille vos copiose mireve beavit, qui vos pessundedit
atque dissipavit, si, cum in patria unum regem amiseritis,
nunc in exsilio tam multa regum millia vel
invenistis vel recuperastis? Sed nullus eorum chrismate
legali vel spirituali unctus est, nullum populus
sequitur, nec ipse populo praeest, quapropter nullus
eorum neque rex neque pontifex, propheta neque
dux tribus Judae vel est vel certe appellari potest.
Unde enim causae effectivae desunt, ibi effectus illarum
esse minime possunt. O igitur dolor vel risus
contra stultam atque infelicem sortem partis Judaeorum,
qui, cum insolenter et inconfesse regimen
suum putant in turbam mittere, et applaudere sibi
de multitudine regum, nullum rectorem penitus
comprobantur habere! Sufficere possit ista ratio
quam diximus, ad confutationem primae partis. Sed
quia bonae causae satis nobis rationes abundant, non
pigeat illos iterato per impossibile oppugnare, hoc
modo: Prophetia de qua nunc agimus, aut respicit
ad tales reges, id est rusticos sive privatos, aut minime.
At si respicit, et propter illorum praesentem
existentiam in hac vita, constat inter vos nondum
venisse Christum, propterea idem constabit nunquam
esse venturum, donec omnes ita deleti sint ut
nullus eorum sit in mundo qui regat familiam suam.
Hoc autem quando erit? nisi in consummatione saeculi,
cum, defunctis omnibus, nullus erit jam neque
poenitentiae neque veniae locus: et quid putabimus
ut tunc veniat Messias, nisi mortuos sepelire? Haeccine
ergo erit exspectatio gentium? itane praemissa
prophetia redigetur ad nihilum? Absit! impossibile
est enim mentiri Deum qui repromisit certo termino
ante finem saeculi Christum suum ad salvandum genus
humanum mittere. Falsi sunt igitur illi, qui dicunt
prophetiam hanc ad finem talium rectorum
respicere, quales certum est usque in finem saeculi
perdurare.
His ita refutatis, de hac objectione refutati Judaei
transeunt ad alteram, dicentes: « Non credimus venisse
Christum, quia sceptrum de Juda non putamus
ablatum. Quis scit enim utrum in aliqua parte
mundi sit congregata multitudo Judaeorum quae
regem unctum atque sacratum habeat super se de
genere suo? » Ad hoc respondemus quod nullus
utrinque nostrum scit nec audivit in diebus nostris
Judaeum regem in ulla regione mundi regnare | null | 1635beb2-0f9e-4eec-a13a-7bbb3edeb1a1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, sed
tamen si aliquis Judaeus regnaret in Judaea, nunc
nihilominus ablatum esset sceptrum de Juda. Per
se enim regnum Juda divisum est ab aliis regnis,
constans propria regione, quae dicitur terra Juda et
Benjamin, proprio rege, qui de tribu Juda. Et, sicut
domus quaelibet propriis partibus constat, id est
fundamento, parietibus et tecto, quarum si una defuerit,
domus esse non possit, ita regnum Juda
partibus supradictis. Nam sive patria, sive populus,
sive rex desit, regnum esse non possit. Ubi enim
pars deest, totum esse non potest; et contra, ubi totum
est, partes quoque esse necesse est. Quod si
una parte pereunte nomen totius perit, quanto magis
cunctis pereuntibus totum non subsistit? Regnum
autem Juda terram suam perdidit, quando ipsa
in manus extraneas venit; populo caruit, postquam
in omnes nationes dispersus est populus; rege vero
legitimo longe ante caruerat: sicque regnum Juda,
omnibus partibus suis amissis, regnum esse desivit;
manifestum est igitur, et ad extranea regna nihil
pertinere sceptrum de Juda, et de suo jure esse
ablatum. Quod si quis stultus putet esse vel dici
regnum Juda ubicunque regnat Judaeus super Judaeos,
refellitur et re et Scriptura. Nam cum regnarent
duo reges super gentem Judaeorum, unus in
Hierusalem super duas tribus, et alter in Samaria
super decem tribus, ille tantum vocabatur et erat
rex Juda, qui regnabat in Hierusalem; ille denique
rex Israel, qui regnabat in Samaria. Si ergo sceptrum
Juda non pertinet ad illum qui decem tribubus
Judaeorum praeest in Samaria, multo minus
pertinebit ad illum qui mendose fingitur rex esse
aliquot Judaeorum in India. Dicamus iterum: Rex
Juda est vir oriundus de tribu Juda, electus, et a
legitimo sacerdote sacro chrismate unctus ad regendum
populum qui habitat in terra Juda. Omnis
autem rex extraneus ab hac definitione alienus est.
Nullus igitur ipsorum rex Juda est. Non enim possunt
habere communem essentiam, quae non habent
communem definitionem. Porro conclusionem hanc
altera consequitur, hoc modo: Nam si de tribu Juda
legitime rex esse non poterat nisi quem sacerdos,
ipse quoque unctus atque sacratus, legitima unctione
sacraret, sacerdos autem in gente Judaeorum
non fuit, postquam chrisma perdiderunt et exsulaverunt
de loco in quo solo eis sacrificare licebat;
postquam sacerdotes qui reges unxerunt non exstiterunt,
nec reges quidem existere potuerunt. Ubi
enim causae effectivae desunt, effectus earum minime
esse possunt. Concluditur itaque non solum de Juda
sceptrum ablatum, sed ne regem quidem ibi postea
fieri potuisse. Nunc veniamus ad tertium: « Non est
nobis, inquiunt, tanti signi, quod exsules sumus
nunc et sine rege, id est principe, ut propterea credamus
venisse Messiam. Fuimus enim similiter in
Babylone, non tamen ullo modo venit Messias, sed
postea reversi Hierosolymam habuimus regnum et
sacerdotium: haec est ergo spes nostra ut, similiter
nobis restitutis, cum placuerit Deo, rursus haec adveniant. »
Respondemus, quod nunc exsules et sine principe
vos esse dixistis, et verum est; ibi enim collectus
erat in unum populus Hierolosymis, id est,
tribus Juda et Benjamin, habens secum regem et
sacerdotes et prophetas suos, et promissionem datam
a Domino, quod post peractam poenitentiam
septuaginta annorum redituri essent in terram suam,
quam nondum tradiderat Dominus alienigenis ad habitandum,
sed sicut nunc deserta remanserat. Nunc
vero non est vobis collectus populus, sicut tunc,
neque rex, neque sacerdotes, neque prophetae, neque
terra deserta vobis reservata, nec promissio
data a Domino, quod post septuaginta annos illuc
redeatis, sicut tunc, sed est potius sententia data a
Domino, quod perpetua sit haec desolatio vestra,
quod in loco suo satis demonstratur, quae vobis jam
circiter annos mille persolvit, nil fraudatura vos de
caeteris, usque in finem. | null | 37a6b21c-2af9-4796-a6fa-cdc8c39f917a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Tractatus in Actus Apostolorum XII I
Scripturam sacram recte, cum legit, intelligit qui
modos locutionum ejus non negligit. Hos autem
considerare non sufficit, nisi qui eam meditatione
continua frequentavit. Nam sicut, homini cuilibet
frequentius colloquendo, paulatim cujus sit qualitatis
advertimus, ita et morem Scripturae sacrae, saepius
eam retractando, cognoscimus. Ipsa enim, sicut
Patrum magisterio edocemur, nonnunquam, per
hoc quod vituperabiliter juxta historiam gestum
narrat, virtutem laude dignam juxta mysticum intellectum
significat. Hoc autem in eo vel maxime
claret, quod de David et Uria sacra Historia gestum
refert: ubi et Uriae innocens devotio, Judaeorum infidelitatem
designavit; et peccatum Davidis, sacramentum
magnum Christi et Ecclesiae figuravit.
Sciendum tamen quia in his quae historialiter acta
referuntur, agentium causae propter significationem
non mutantur: ita ut nec justo aliquid de justitia
sua minuat, etiamsi per quod ab eo laudabiliter
gestum est, malum aliquod designetur; nec injusto
justitiae meritum conferat, etiamsi per hoc quod improbabiliter
gessit, aliquod bonum figuretur. Neque
enim peccatum David ideo peccatum non fuit quia
bonum illud maximum figuravit, aut Uriae innocentia
malum fuit quia infidelis populi duritiam
designavit. Haec idcirco praemisimus, ne meritis apostolicis
derogasse ab aliquo judicemur, cum per ea
quae de illis in hodierna lectione narrantur, aliquid
quod sanctitati eorum non congruat, significare dixerimus.
Hodie namque nobis, de more Ecclesiae,
apostolorum Actuum lectio recitatur, in qua frater
Joannis Jacobus gladio narratur occisus, apostolus
quoque Petrus et comprehensus legitur et exceptus.
Digna prorsus fide historia est, etiam juxta litteram
venerabiliter amplectenda; verumtamen, quia
in spirituali libro Ecclesiae continetur, et ex illa
quaedam Patres spiritualiter intellexisse legimus;
non videtur incongruum si, historiae veritate servata,
quomodo spiritualiter tota possit intelligi demonstremus.
Sed jam audiamus exordium.
I.
#Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam
de Ecclesia (Act. XII, 1 seqq.)
@#. Quem sub Herodis
vocabulo accipere debeamus significatum, et nominis
ejus appellatione et operis crudelitate docemur.
Herodes quippe #pelliceus@# interpretatur, quo nomine
recte antiquus humani generis adversarius designatur;
cujus suasionibus dum primi homines crediderunt,
stola immortalitatis perdita, pelliceas tunicas
mortalitatis indices acceperunt. Nam, quia pelles
mortuis animalibus solent detrahi, non incongrue
per pelliceas tunicas dicitur mortalitas figurari. Quas
quidem tunicas Deus fecisse et homines induisse
legitur; non quod eos ipse mortales creaverit, de
quo Scriptura verax veraciter protestatur: #Quia
Deus mortem non fecit;@# sed quia, quos ad vitam
aeternam, si mandatum servarent, condidit, post
praevaricationem mortales factos ipsa vestis qualitate
monstravit. Sed hujus indumenti ipse proprie
hominibus auctor exstitit, qui eis culpam qua illud
mererentur promissione seductoria persuasit. Jure
igitur ipse pelliceus nominatur, cujus instinctu humana
natura pelliceis tunicis mortem significantibus
amicitur. Rex autem Herodes iste vocatur,
quia ipsum esse #regem super omnes filios superbiae@#
Scriptura testatur; qui et omnibus regimini suo
subjectis ad mortem perpetuam principatur, Cujus
Herodis manus sunt vel maligni spiritus qui illi
ad deceptionem obsequuntur, vel certe perversi homines,
in quibus, juxta Pauli vocem, #iniquitatis
mysterium operatur.@# Hostis quippe, humanae perditionis
insatiabiliter avidus, cum ei ad votum sua
solum nequitia non plenarie satisfacit, ad exsatiandam
famem suae malitiae socios sibi vel malignos
spiritus vel homines perversos adjungit. Qui nimirum
ad laesionem bonorum toties manus mittit,
quoties cordi eorum vel per subjectos spiritus immunda
desideria injicit, vel per humanam saevitiam
contra eos in exteriori acerbitate crudescit. Quod
enim contra caput nostrum semel egit, hoc etiam
contra nos membra ejus indesinenter agere non
omittit. Nam quia mentem ejus tentando penetrare
non potuit, ad perimendam carnem ipsius, manus
suas, videlicet Judaeos et milites Romanos, armavit.
Sic ergo etiam nunc, quoties a corde electorum
repellitur, ut eos saltem in corpore perimat, invidia
ardescente succenditur. Ad quid autem tantopere
saeviat, aperitur, cum subditur: #Ut affligeret quosdam
de Ecclesia.@# Ea enim quamprimum intentio
illum ad contemplandam electorum innocentiam
concitat, ut vel eos in culpam perversa suadendo
dejiciat, vel certe, dum ejus suasionibus resistunt,
eos requiescere non permittat. Justorum vero mens,
quae in superna contemplatione requiescere appetit,
hoc ipso vehementer affligitur quod occulto insidiatori
continua congressione repugnare compellitur;
quibus | null | cd5f6270-aa11-4523-bffc-89615bbc4c49 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
etsi numerositas triumphorum coronam victoriae
repromittit, hoc ipsum tamen quod crebro
dimicare coguntur, eos vehementer affligit. Scientes
namque humanam fragilitatem ad casum esse praecipitem,
valde suspecti sunt, ne hostis, qui eos ad
certamen frequentius provocat, remissius decertantes
quandoque devincat. Notandum interea quod
non dicitur: #Ut affligeret Ecclesiam,@# sed #quosdam
de Ecclesia;@# quia, etsi fideles omnes odio generali
persequitur, acerbitatem tamen illius illi gravius
sentiunt, qui levibus desideriis ejus matura gravitate
resistunt. Quos videlicet tanto atrocius impugnat,
quanto eos fortius repugnantes considerat. Vel
certe missis manibus quosdam specialiter Herodes
affligit, cum, tentamenta illius aliis evadentibus,
alios ad vitiorum praecipitia trahit.
II.
Sequitur: #Occidit autem Jacobum fratrem
Joannis gladio.@# Hanc quidem beati Jacobi passionem
omni veneratione suscipimus, credentes et
illum pro triumpho martyrii justitiae corona donatum,
et hostem ipsius pro sua crudelitate morte
aeterna mulctatum. Sed quod juxta historiam semel
factum audivimus, non frustra quomodo quotidie
fiat mystice, perscrutamur. Quia igitur Jacobus #luctator@#
et #supplantator@# interpretatur, et Joannes, #gratia Dei,@#
possunt per haec duo vocabula duo in
Ecclesia ordines figurari: unus scilicet incipientium,
qui adhuc in lucta fidei contra diabolum certat;
alius autem eorum qui, per gratiam Dei superato
adversario, nulla jam mentis instabilitate vacillat.
Is autem qui luctatur, modo supra, modo infra
inspicitur; ita et qui, necdum perfecte compressis
carnis motibus, contra diabolum luctantur, sic
illum interdum sibi subjicientes supplantant, ut ab
illo etiam aliquoties, saltem delectatione noxia,
supplantentur. Quae videlicet noxia delectatio si
non cito compescitur, protinus anima, vitalis flatu
justitiae perdito, consensus gladio trucidatur. Recte
ergo consensus delectationi succedens, gladius appellatur,
quia, intra sanctam Ecclesiam, illi quoque
qui blandimentis diaboli enormiter succumbunt,
cum illis qui per gratiam Dei in virtute perfecti
sunt, uno verbi semine concepti, uno sanctae matris
Ecclesiae utero sunt renati. Sicque illos meritorum
diversitas separat, ut tamen sacramentorum communio
quadam, ut ita dixerim, fidei consanguinitate
conjungat. Nec novum sane si semen verbum
dicitur, quia et Paulus, cum idem verbum super
corda Atheniensium spargeret, ab eisdem #Seminiverbius@#
vocatus est. Si autem per hanc Apostoli
necem non mors peccati, sed carnis, accipitur,
sciendum est quia crudelis adversarius, laesionem
bonorum semper esuriens, cum (ut supra dictum
est) ad interiorem mortem se praevalere non posse
considerat, eum qui sibi resistit, saltem corporaliter
trucidare festinat. Sed quolibet modo electis
noceat, ejus saevitia illis maxime placet quibus, pro
sua innocentia, vita fidelium displicet.
III.
Unde et sequitur: #Videns autem quia placeret
Judaeis, apposuit apprehendere et Petrum.@# Judaei
namque, qui #confitentes@# interpretantur, quos alios
hoc in loco designant, nisi eos qui, juxta Apostolum, #Confitentur se nosse Deum, factis autem negant?@#
Possunt tamen Judaeorum nomine etiam immundi
spiritus accipi, qui et ipsi in Evangelio, dum
de obsessis corporibus pellerentur, quanquam inviti
Christum Dei vivi Filium fatebantur. Sed sive
perversos homines, seu immundos spiritus Judaeorum
vocabulo designatos accipiamus, constat profecto
quia de bonorum afflictione utrique voto non
dispari gratulantur. Unde et idem caput iniquorum
ad persequendos bonos tanto expeditius accingit se,
quanto se per hoc votis suorum amplius satisfacere
sentit. Sed justo morte carnis perempto, pars iniqua
exsultat, quia videlicet ille e medio subtractus est
qui sub umbra suae protectionis multos ab aestu
malitiae defendebat. Justo vero in peccati mortem
delapso, tanto amplius laetitia perversis augetur,
quanto is qui lapsus est, per vitae meritum stare
altius videbatur. Sed sicut supra, beati Jacobi martyrium
juxta historiam venerabiliter amplexantes,
quomodo juxta internam intelligentiam accipi possit
ostendimus, sic nunc quoque, servato textu historiae,
quomodo juxta eumdem sensum haec beati Petri
comprehensio intelligi valeat ostendamus.
Ad investigandum mysterium comprehensionis,
viam nobis aperit ipsa ejus qui comprehensus est
appellatio nominis. Sicut enim fere omnes novimus,
a #petra@# Petrus nomen accepit. Quinam ergo hoc
nomine designantur, nisi qui per mentis constantiam
fortiter stare in virtutum soliditate videntur?
contra quos nimirum hostis tanto acrius pugnat,
quanto per illos etiam alios in virtute roborari dolens
pensat. Et, quia fortassis soliditatem | null | a495c632-39aa-46ef-8278-50c29af3e496 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mentis
eorum primo impetu tentationis labefactare non sufficit,
more aquae crebro superveniens, duram eorum
constantiam rumpit. Nam sicut quidam ait (OVID.
De Ponto, lib. IV):
Gutta cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo.
Quod etiam divina Scriptura testatur: #Lapides excavant
aquae, et alluvione paulatim terra consumitur (Job XIV, 19)
@#.
Cum itaque diabolus fortem virum
in laqueum peccati inducit, quasi ad comprehendendum
Petrum manus Herodes apponit. Ubi ipsa quoque
verborum proprietas est nobis magnopere perpendenda.
Nam qui supra, ut quosdam de Ecclesia
affligeret, manus misit, nunc, ut Petrum comprehenderet,
apposuit. Sciendum itaque quia tanto se
unusquisque a diabolo minus elongat, quanto ad
comprehendendum culmen perfectionis minus appropiat.
Unde cum aliquem ex talibus ad culpam
diabolus rapit, quasi juxta se manus mittit, quia ad
se eum qui non longe discesserat, retrahit. Cum
vero fortem quemque atque in virtute perfectum
decipere nititur et non valet, quasi ad comprehendendum
Petrum, manus (ut ita dicam) arctas habet.
Unde manus ut Petrum comprehendat apponit, quia
ut robustum quemque decipiat, multiplices deceptionum
laqueos nectit. Nulla autem callidi tentatoris
arte tam cito virtus pectoris infirmatur, quam
cum, roboris sui vires sibi arrogans, privata apud
se exsultatione laetatur. Nam mox, a superno protectore
desertus, in virtutum culmine diu minime perseverat,
quia eum exinde ventus elationum perturbat.
Ab alto vero corruentem adversarius excipit,
cum superno auxilio destitutum per quaelibet vitiorum
praecipitia trahit. Quasi ergo appositis manibus
Petrum Herodes apprehendit, cum illum qui per
virtutum iter gradiens procul a se discesserat, protensis
fraudum laqueis iterum irretivit. Ad quod
astruendum si exemplum quaeritur, non est opus ut
longius evagemur. Quia is ipse Petrus, cujus historiam
figurata interpretatione discutimus, in semetipso
partim est expertus quod dicimus. Nam cujus
carnem Herodes historiens apprehendit, ipsius animam
jampridem Herodes typicus trinae negationis
laqueo, quasi fune torto, tripliciter alligavit. Et
certe de suae firmitatis robore multa jam experimenta
tenebat: jam Christum Dei vivi Filium confessus
fuerat; jam beatum se ore Veritatis audiverat;
jam a soliditate inviolabilis petrae Petri agnomen
traxerat; jam claves regni coelestis acceperat: et
tamen, post tot et tanta divinae largitatis munera,
cum ad horam Dominicae passionis ventum est,
quia paulo amplius de sua firmitate praesumpsit, sibimet
relictus, protinus quisnam esset invenit. Qui
certe in aeternum periret, nisi illum benignus Jesus
intuitu benignitatis suae respiceret, respiciens emolliret,
emolliens ad amaras lacrymas commoveret,
commovendo ad lacrymas, crimen quod commiserat
indulgeret. Quo nimirum exemplo nos infirmi
ad cautelae vigilantiam evidenter instruimur, ut
mens nostra, etiam summis virtutibus praedita,
semper se in humilitate deprimat, semper non ex
se esse quod est, trepidare cognoscat: ne forte,
dum ultra se praesumptionis aura raptatur, quanto
se altius extulit, tanto gravius elidatur
IV.
Sequitur: #Erant autem dies azymorum.@# Juxta
litteram patet sensus, quod scilicet apostolus
infra Judaicae paschae septimanam sit ab Herode
comprehensus: dies quippe azymorum illi septem
proprie vocabantur qui quartum decimum
primi mensis, quo agnus immolabatur ad vesperam,
ex ordine sequebantur. Evangelistarum
tamen auctoritas et pascha pro azymis, et azyma
pro pascha ponere consuevit, sicut facile est ei
agnoscere qui eorum volumina studuerit recensere.
Sed nos haec paucis juxta historiam dixerimus;
nunc interiorem sensum hujusce sententiae videamus.
Ait ergo: #Erant autem dies azymorum.@# Dies
azymorum omne hoc tempus accipimus quod ab
adventu nostri Salvatoris usque ad finem mundi
evolvitur: in quo nimirum tempore verus ille
« Agnus, qui tollit peccata mundi, » immolatur;
per cujus sanguinem a peccati domino fidelis
populus liberatur. Unde etiam Paulus dicit:
#Pascha nostrum immolatus est Christus; itaque
epulemur non in fermento veteri, neque in fermento
malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis
et veritatis.@#
Non igitur otiose comprehensionem
apostoli, per quam fortis viri casus designatur, in
diebus azymorum contigisse, scriptum asserui; sed
nimirum significans quia, cum ab ipso humanae
conditionis primordio adversus homines invidia
diaboli exarsit, a tempore tamen incarnationis Dominicae
tanto acerbius saevit, quanto saevitiae suae
finem jamjamque imminere praesentit. Unde scriptum
est: #Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad
vos, habens | null | 62da4664-c69e-4080-be4a-0fe760f0908b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
iram magnam, sciens quia modicum
tempus habet (Apoc. XII, 12)
@#. Terrae quippe et maris
nomine carnales quique significantur, quia et
terrenis solis intendunt, et, undarum more, vicissim
se saltu superbiae superponunt; ad quos diabolus
habens iram magnam descendit, quia, electorum
corda deserens, in reproborum cordibus requiescit.
Qui, quia jam ad beatitudinem se non posse redire
considerat, quasi in solatium suae perditionis,
socios sibi, cum quibus vae in aeternum habeat,
coacervat.
V.
Sequitur: #Quem cum apprehendisset, misit in
carcerem.@# Comprehensum Petrum Herodes in carcerem
mittit, cum antiquus hostis justum, lethali
crimine captivatum, in latebris conscientiae peccatricis
abscondit. Recte autem peccatrix conscientia
appellatur carcer, quia ibi homo interior et vinculis
peccatorum astringitur, et, nocte interna caecatus,
videre Solem justitiae prohibetur.
VI.
Sequitur: #Tradens quatuor quaternionibus militum
custodiendum.@# Inter omnes hujus lectionis sententias,
ista est ad penetrandum obstrusior, quae et
ideo fortassis tam gravis ad intelligendum videtur,
quia per illam grave aliquid signatur. Gratiam itaque
suam nobis Dominus subministrare dignetur,
quatenus sic de illa loqui possimus, ut, si quis est
inter nos qui adhuc vinculis inimici teneatur
astrictus, de istis quaternionibus quantum expedit
audiat, audiens intelligat, intelligens doleat, dolens
ingemiscat, ingemiscens talibus se exsecutoribus
traditum perhorrescat, perhorrescens autem det
operam ut evadat. Quia utique unusquisque quaternio
quatuor sub se milites habet, quatuor quaterniones
cum sibi subjectis militibus, simul viginti
milites sunt. Qui numerus quia ex quinario et
denario conficitur (nam et quater quini, et bis deni,
viginti sunt), potest per illum universa vitiorum
multiplicitas designari, quae contra decalogi praecepta
per quinque corporis sensus perpetrantur. Sed
fortasse exigitur a nobis ut eosdem quaterniones,
et qui sub eis militant satellites, specialiter distinguamus.
Est quidem hoc aliquantulum operosum,
sed et hoc duplici ratione indagare conabimur. De
quibus nimirum quaternionibus ut secundum internam
intelligentiam loqui apertius valeamus, primum
oportet eos seorsum construere, ac deinde
singulis suos milites prout ratio dictaverit, assignare.
Ponamus itaque aliquem a diabolo ita omni prorsus
lumine rationis privatum, ut possit velut insipiens
dicere in corde suo: #Non est Deus;@# de quo
plane pronuntiare possumus quia per insipientiam
suam in infidelitatis est carcere mancipatus. Qui
nimirum, quia alterius bona vitae vel mala esse
aliqua omnino non credit, ad vitae praesentis bona
appetenda vel mala cavenda curam suam ex toto
inflectit. Unde fit ut animae illius, jam in infidelitatis
carcere retrusae, quatuor modos perturbationum
diabolus supponat, qui eam sub saeva custodia
clausam teneant, ne evadat. Quae nimirum perturbationes,
etiam in anima sapientis, vicissim sibi pro
causarum varietate succedunt; sed in anima insipientis
perturbationes sunt, quia per eas insipiens
perturbatur. In anima sapientis non tam perturbationes
quam affectiones vocantur, quia, ne perturbent,
ratione sapientiae moderantur. Primus itaque
perturbationum modus, cupere; secundus, metuere;
tertius, dolere; quartus, gaudere. Nec moveat quod
istos perturbationum modos non eo ordine posuimus
quo illos saecularis poeta locavit, quia Scripturae
nostrae auctoritatem judicamus potiorem, in qua
legitur: #Radix omnium malorum cupiditas.@# Sed nec
ipsi qui inter saeculi sapientes habentur, eodem
illos ordine in libris suis posuerunt, aut iisdem nominibus
nuncupaverunt. Ecce etenim unus eorum,
cum de animabus corpore exutis secundum suam
opinionem ageret, ait:
Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, etc
Alius autem, qui in scholis saecularibus legitur, ita
posuit:
gaudia pelle,
Pelle timorem; spemque fugato, nec dolor adsit.
Ecce quod ille ultimum, iste posuit primum; quod
ille primum, iste secundum; quod ille secundum,
iste, mutato loco et nomine, posuit tertium. Dolor
autem qui hic quarto loco est positus, ibi in tertio
ponitur. Jam autem verum constat quod his quatuor
perturbationibus, quasi quatuor quaternionibus, insipiens
in infidelitatis carcere custodiatur inclusus. Et
poeta, in eodem loco, ipsius quoque carceris fecerat
mentionem, ait enim:
Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, nec auras
Respiciunt, clausae tenebris et carcere caeco.
Auctoritate itaque Scripturae nostrae primum modum
perturbationis, quasi primum quaternionem,
ponimus cupiditatem; secundo loco, metum; tertio | null | 5dcb5d9d-83e8-45a0-899e-bf235086242d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
dolorem; quarto, gaudium: quod cur inter turbationes
animi numeretur, inferius ostendemus. Ecce
isti sunt quatuor quaterniones, quibus captivum
suum diabolus custodiendum committit, quem prius
in infidelitatis carcerem per insipientiae ostium
introduxit. Qui, ut praefati sumus, quia praeter hoc
quod corporeis oculis videt, nihil aliud credit,
bonis interioribus vacuus, totus in exteriora prolabitur.
Et primo quidem vallat eum cupiditas,
ut habeat; secundo metus, ne amittat: tertio dolor,
si amiserit; quarto gaudium, si recuperaverit.
Habent autem et isti quaterniones, ad servandum
captivum diaboli, singuli sub se milites suos. Vitia
etenim quae de unaquaque perturbatione quasi
originaliter nascuntur, ipsi sunt milites, qui unicuique
quaternioni, quasi pro adjutorio, ad peccatoris
custodiam deputantur. Sub primo itaque quaternione
quem cupiditatem nominavimus, primus
miles est tenacia, secundus multiplicatio, tertius
inaffectio, quartus voluptas. Recto siquidem ordine
cupiditatem tenacia sequitur, quia tanto quisque
studet strictius quod acquisitum est retinere,
quanto se meminit in acquirendo gravius laborasse.
Tenaciae vero multiplicatio subnectatur, quia,
dum longa sibi vitae spatia pollicetur, instat magnopere
ut quae jam parta sunt, quotidiano foenore
cumulentur. Quod cum ad votum multiplicari
contigerit, res quidem exterior dilatatur, sed ipse
interius angustatur. Unde et tertio loco inaffectio
subinfertur, quia tanto crudelius contra indigentiam
proximi induratur, quanto sibi soli credit vir posse
sufficere quae habentur. Sed inter haec cogitat
quia frustra in congregandis tantopere desudavit, si
sic ab eorum communione indigentem proximum
sublevat, ut ipse quoque ab eorum usu alienus existat.
Unde, quia post haec totum se in lasciviam
voluptatis dejecit, in commilitonum agmine quarto
gradu voluptas incedit; per quam scilicet ita
illecebris carnis suae resolvitur, ut ei illa voluptuosorum
sententia merito coaptetur: #Manducemus et
bibamus, cras enim moriemur;@# et: #Coronemus nos
rosis, antequam marcescant;@# et: #Ubique quaeramus
signa laetitiae; et nullum pratum sit quod non pertranseat
luxuria nostra.@# Sed dum infelix anima taliter
in sua voluptate resolvitur, incipit vehementer
metuere, ne scilicet id quod eam tantopere delectat,
ab ea subito auferatur. Unde bene loco secundi
quaternionis, metus cum suis satellitibus
subrogatur, quorum I est sollicitudo, II inconstantia,
III fictio, IV irrationabilitas. Quod videlicet
frustra sic ordinavimus, si non rationem quoque
cur taliter sint ordinati reddamus.
Sollicitudo namque metum primo gradu subsequitur,
quia metuentis animus, dum aliquid quod
vehementer amplectitur, amittere trepidat, immensa
illum suspicionum varietas turbat; quae menti
trepidae dum damna ventura proponit, omnia illi
per cogitationem irrogat quae posse irrogare confingit.
Sollicitudinem autem inconstantia comitatur,
qua, dum ea quae pati metuit, intolerabilia fore
praeponderat, effeminatus per ignaviam, nulla se
tolerantiae virtute confortat. Cum vero se ad tanta
discrimina praevidet virtutis robore non posse
subsistere, tentat magnopere si ea saltem per fictionem
valeat devitare. Ac proinde post inconstantiam
fictio numeratur, quia metu concussus animus, de
campo confidentiae fugiens, in duplicitatis angulo
occultatur. Post fictionem autem irrationabilitas
subrogatur, quia idcirco animum tam densa perturbationum
nebula circumfudit, eo quod, amisso humanitatis
consilio, nulla se rationis moderatione
componit. Huic jam dolor, quem tertium quaternionem
diximus, cum suo agmine ad captivi custodiam
subrogatur. Est autem satellitum ejus primus
livor, secundus amaritudo, tertius clamor,
quartus crudelitas. Dolorem quippe primus livor
prosequitur; quia cum alter adipiscitur quod alter
amiserit, amittens in adipiscentem livore invidiae
succenditur. Livori autem amaritudo succedit, quia
invidentis animus tanto ad omnes amarescit exterius,
quanto, exurente invidia radices ejus intimas,
succus alicujus infundit. Post amaritudinem quoque
clamor non incongrue numeratur, quia amaricatus
animus, cum jam flammas suas apud se ipse tolerare
non sufficit, exterius eas cum clamoris vociferatione
profundit, tantoque eas altius jaculatur, quanto
id quod amissum est charius amabatur. Quartus
in hoc agmine satellitum, crudelitas nominatur,
quia exasperatus per dolorem animus, qui dolorem
suum sub livoris tegmine diutius enutrivit,
cum hunc clamores efferendo plene non satiat, studet
inhianter ut verbis crudelibus opera crudelitatis
adjungat; quae nimirum crudelitas eousque doloris
immensitate se dilatat, ut in eumdem ipsum
qui dolet doloris poenas retorqueat. Plerisque etenim
accidit ut, vel rerum vel pignorum amissione
turbati, dum doloris sui | null | 844d9a39-ca2a-4318-8287-c8b5937b9c1d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vulnus lenire rationis medicamine
neglexerunt, in eos perturbationum fluctus
inciderint, ut vel sensum communem amitterent,
vel in seipsos crudeliter manus injicerent.
Ecce quousque per satellites suos dolor saevit, ut,
quasi parum sit ei quietem animae perturbare, studeat
illam etiam de ipso habitaculo corporis effugare!
Restat quartus quaternio, quem veteres gaudium
nominaverunt, post dolorem congrue collocatus,
quia, sicut dolor de re generatur adempta, ita et
gaudium de re generatur adepta. Sed videndum cur
majorum auctoritas, inter eas perturbationes quae
statum mentis solent avertere, gaudium numeravit,
cum hoc inter fructus justitiae sanctus Paulus
apostolus computaverit, dicens: #Fructus autem spiritus,
est gaudium, pax,@# etc. Unde noverimus gaudium,
si quando in mala significatione ponitur, non
proprie, sed abusive nominari. Unde et apud Isaiam (Isai. XLVIII, 22),
ubi nostra translatio habet: #Non est pax impiis, dicit Dominus,@#
alia translatio habet: #Non est gaudere impiis, dicit Dominus.@#
Verumtamen
Apostolus cum de charitate loqueretur, hoc
verbum abusive posuit, dicens: #Non gaudet super
iniquitate;@# cum certe quicunque super iniquitate
laetatur, non gaudere, sed potius gestire dicendus
est. Gaudere etenim tantummodo hominum est,
gestire autem non solum hominum, verum etiam
irrationabilium animalium est: unde et catuli gestire
dicuntur, cum internam alacritatem gestibus caudae
vel aliorum membrorum ostentare videntur. Hoc
itaque loco cum gaudium inter perturbationes animi
numeratur, non proprie gaudium, sed potius gestus
quidam irrationabilis est accipiendus; qui et mentem
per immoderatam laetitiam a gravitatis pondere
levigat, et hanc eamdem levitatem per signa exteriora
demonstrat. Unde, quia per dissolutionem
exteriorem demonstratam levitas interna detegitur,
non incongrue ipsa dissolutio huic quarto quaternioni
pro primo milite deputatur. Cum enim mens
conceptam intus laetitiam gravitatis freno retinere
non curat, qualis apud se intrinsecus lateat
motus exterior manifestat, qua scilicet manifestatione
non minimum illi dispendium irrogatur; quia,
cum motus exterior ab internae superfluitatis fontibus
hauriat quidquid in externis obtutibus foris maneat,
tanto jam mens vilior ab omnibus aestimatur,
quanto interno ejus gazophylacio pretium gravitatis
non inesse deprehenditur. Secundus in hac extrema
acie miles, jactantia nominatur; quia nimium cum
membra per motus inconditos dissolvuntur, lingua
quoque, ruptis habenis silentii, per verba jactantiae
diffrenatur. Pro tertio adhuc milite mendacium
computatur, quia qui multa de se jactanter loquitur,
fieri non potest ut non etiam quaedam interserat
unde mentiatur. Mendacio autem superbia subrogatur,
quae supradictis omnibus materiam subministret,
et ultima superatur. Nam, sicut scriptum est: #Radix
omnium malorum cupiditas,@# ita etiam scriptum legitur: #Initium omnis peccati superbia.@#
Quae utraeque
sententiae valde ab invicem discreparent, nisi aliquo
modo unum essent; sed, quia una semper aliam
gradu individuo comitatur, recte et #radix omnium
malorum cupiditas,@# et #initium omnis peccati superbia@#
perhibentur. Quia nisi cupidus per superbiam intumesceret,
nequaquam divitiarum copia excaecare
caeteros festinaret; et nisi superbus cupiditatis stimulis
urgeretur, non utique ad apicem singularis
potentiae tanto opere raperetur.
VII.
Sed quia hoc, quod apostolus comprehensus
et quaternionibus traditus dicitur, uno modo tractavimus,
libet hoc ipsum sub alia significatione exponere,
et ejus judicio qui haec fortassis legere dignabitur,
utramque expositionem relinquere. Nam qui
jam per divinam gratiam illuminati sumus, non nobis
utique jam congruit quod #Dixit insipiens in corde suo:
Non est Deus.@# Et quia saeculum omne contempsimus,
jam fortassis non nos cupiditas habendi inflammat,
non metus amittendi sollicitat, non dolor amissi addicit,
non gaudium recuperati extollit. Sunt autem
alia vitia quae nos etiam fugientes de saeculo prosequuntur,
quaeque nobis tanto importunius insistunt,
quanto in nobis ipsis materiam importunitatis inveniunt.
Ex his itaque unum assumamus, et, secundum
ejus significationem, de istis quaternionibus
pertractemus.
Ponamus itaque aliquem qui per delectationis suae
mollitiem in coenum luxuriae ceciderit: hunc sine
dubio diabolus apprehendit, quia eum, libertate castitatis
ablata, in servitute libidinis captivavit. Sed
comprehensus peccator carceri mancipatur, si, post
perpetrationem criminis, in suae conscientiae latebris
occultatur. Nec tamen sufficit crudeli adversario suo
quod captivum suum tenebris carceralibus damnat;
insuper etiam custodes illi adhibet, ne evadat. Nam
peccator, quem per admissum facinus diabolus captivavit,
nonnunquam | null | e8fc86f0-58ba-41d6-9374-113bd3d33d24 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
de ejus captione per confessionis
foramen exire disponit; sed custodes adhibiti volentem
exire retentant, quia difficultatum obstacula,
quae supponit, illum ne possit exire retardant. Salva
itaque veritate historiae, quaterniones quibus Petrus
clausus carcere custoditur, ipsa sunt difficultatum
obstacula, quibus, peccata confiteri deliberans, a
confessione praepeditur. Quos nimirum quaterniones
ut evidentius ostendamus, necesse est eos nominatim
exprimere, et eis singulos suos milites assignare.
Sed ut de aliis, sicut ordo processit, vidimus, nunc
restat primus quo censeatur nomine et quo stipetur
agmine videamus. Sit itaque quaternio primus, affectus
peccandi: et habeat sub se milites suos, quorum
primus vocetur recordatio praeteritae voluptatis,
secundus excusatio fragilitatis, tertius imitatio pravitatis,
quartus ratiocinatio conditionis. Recto autem
ordine in quaternionum numero primus omnium
affectus peccandi locatur; quia nimirum is qui in
carcere est luxuriae retrusus, citius exinde progredi
festinaret, nisi eum peccare iterum delectaret; sed,
quia adhuc peccare affectat, non potest, confitendo
peccatum, impugnare quod amat. Sub hoc autem
primo quaternione, primus miles est, ut diximus,
recordatio praeteritae voluptatis; quae quaternioni suo
foedere copulatur, ut et cum illo ad peccatoris custodiam
excubet, et eidem iterum peccandi materiam
subministret. Quae nimirum recordatio tanto
peccatorem ut iterum peccet violentius cogit, quanto
illi expressius repraesentat voluptates suas, quas expertus
est dum peccavit. Sed si per recordationem
praeteritae voluptatis peccator ad repetendum peccatum
urgetur, cur non ipsa in hoc agmine affectui
peccandi praeponitur? Si enim ista illi materiam
existendi, sicut praemisimus, subministrat, plus utique
videtur esse quam ipse. Sed sciendum nobis est
plus esse aliquid, peccandi habere affectum, quam
peccati habere recordationem. Ille etenim sic est
vitium ut virtus esse omnino non possit, haec autem
sic nunc inter vitia numeratur, ut nonnunquam
etiam in virtutum numero computetur; nam quae
peccatorem peccare volentem admonet ut iterum
peccet, ipsa peccatorem peccasse dolentem admonet
ut amplius ploret. Vel certe ideo affectui peccandi
postponitur recordatio praeteritae voluptatis, quia
recordari eorum proprie dicimur quae pridem aliquo
modo experti sumus; affectare autem ea etiam possumus
de quibus nullum adhuc experimentum tenemus.
Unde recordatio eorum nobis nunc peccatorum
delectationes repraesentat quae fecimus, affectus autem
peccandi ad illa etiam nos pertrahit quae per
sensum experientiae ignoramus. Qui ergo plus valere
cognoscitur, dignum fuit ut primus in hoc agmine
poneretur. Sub quo nimirum, loco secundi militis,
militat excusatio fragilitatis: quia nonnunquam,
dum perpetrato scelere peccator ipse quoque suo addicitur,
haec, repente interveniens, quasi blando eum
alloquio consolatur. Suggerit enim illi non esse mirum
si peccato consentit, quippe quem ipsa carnis
fragilitas ad peccatum impellit. Tertius miles imitatio
pravitatis vocatur: quia perversa mens, quae
culpam suam tegere velamento fragilitatis propriae
nititur, hanc etiam aliquoties exemplo alienae iniquitatis
tueri conatur; et, damnanda agens, inde se
quasi minus damnabilem credit, quia plures socios
in iniquitate invenit. Quarto gradu miles IV ingreditur,
qui ratiocinatio conditionis vocatur; per quam
videlicet ratiocinationem mens reproba in eam plerumque
perversitatem prosilit ut reatum suum ratiocinando
defendat; affirmans scilicet quia, si Deus
misceri utrumque sexum noluisset, membra ipsi
huic operi apta in humano corpore non locasset.
Quid igitur hoc quarto satellite perversius, per quem
peccator sic in tenebris interioribus coarctatur, ut
totius justitiae auctorem suae injustitiae suspicetur?
Hunc primum quaternionem sequitur alius, qui pudor
confessionis vocatur, ordine, non crudelitate
secundus. Ut quid enim in latebris conscientiae se
peccator abscondit, nisi quia pudet eum confiteri
quod fecit? Sub hoc secundo quaternione, I loco
levigatio militat culpae, II longiturnitas vitae, III praesumptio
veniae, IV torpor negligentiae. Primas enim
excubias in hoc agmine levigatio culpae observat;
quae, dum aut nihil aut parum esse quod perpetratum
est persuadet, mentem, quae jam salubriter contristari
coeperat, manu noxiae consolationis demulcet:
sicque, dum apud ejus existimationem pondus
peccati levigat, agit ut eam pondus judicii quandoque
intolerabiliter premat. Loco autem secundi militis,
longiturnitas vitae computatur, quia nimirum, dum
mens longa sibi vitae spatia pollicetur, serius quam
oportet de peccati sui carcere per ostium confessionis
egreditur. Quam etiam ad confessionis dilationem
ea nonnunquam cogitatio nutrit, quod, quandocunque
convertatur, veniam sibi donari praesumit, sicut
scriptum est | null | 1215d1eb-93af-478a-8ac4-b31cbfa1d1c0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
: #In quacunque die peccator conversus
fuerit, et ingemuerit, salvus erit.@# Quia ergo per hoc
quod, sibi de divina misericordia plus justo blandiens,
veniam se mereri, quandocunque redeat, repromittit,
non immerito ipsa praesumptio veniae, per
quam confessio differtur, loco tertii militis numeratur.
Quartus quoque miles est torpor negligentiae;
quia, dum peccator, pudori suo carnaliter prospiciens,
confiteri dissimulat; dum, sibi noxie blandiens,
pondus sibi sui peccati levigat; dum, de divina
longanimitate praesumens, converti detrectat:
repente in torpore negligentiae resolutum dies extrema
supplantat. Sed ut quid se homo in culpa
tam molliter palpat? Ut quid eam tot velaminibus
operit? nisi quia, amore privato se diligens, aequitatis
regulam ut se diligat non assumit.
Unde et amor ipse privatus, per quem homo ab
intuitu rectitudinis avertitur, hoc in loco vice quaternionis
tertii computatur. In hujus comitatu primus
miles est appetitus famae, II rubor abjectionis,
III rigor poenitentiae, IV metus perseverantiae. In
istius itaque quaternionis acie primus militat appetitus
famae, qui nimirum sic suo primicerio ad adjutorium
copulatur, ut de illo etiam generetur. Nam
quisquis privato amore se amat, ad hoc magnopere
nititur ut per famam laudabilem nomen suae opinionis
extendat; quae videncet opinionis extensio vultum
confessionis praepedit, quia difficile, imo impossibile
est ut culpas suas possit pure detegere confitendo
quisquis adhuc apud aliorum aestimationem
gloriosus appetit apparere. Unde de hoc quoque milite
alius procreatur, qui pudor abjectionis vocatur;
quia tanto se quisque in confessione tardius de commissis
humiliat, quanto illum amplius aut loci aut
ordinis altitudo delectat. Et dum abjectus videri exterius
erubescit, in interni judicis obtutibus erubescendus
haberi non metuit; magisque veretur ne
inter consortes despectus appareat, quam ne eum
aequus Arbiter extra consortium humilium mittat.
Quocirca exemplo suo Psalmista nos instruit, dicens: #Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis
quam habitare in tabernaculis peccatorum.@#
Sed inter
haec sciendum quia plerumque peccatorem nec appetitus
famae, nec rubor abjectionis a confessione retrahit,
sed rigor poenitentiae et metus perseverantiae.
Unde et haec duo pro duobus qui restant militibus
computantur, quia et ipsa maxime praepediunt ne is
qui captus est ematur; quorum unum nascitur ex
amore carnis, aliud ex immissione adversarii. Rigor
enim poenitentiae qui peccatorem a confessione deterret,
ex carnis amore nascitur; quia, dum apud se
tacitus perpendit quanta sibi, si confessus fuerit,
pro satisfactione criminis injungentur, carnis suae
teneritudini parcens, a confessione retardatur. Metus
autem perseverantiae ex immissione adversarii
generatur; qui idcirco peccatorem de perseverantia
reddit suspectum, ut semper illum teneat in iniquitate
reclusum: ut scilicet nunquam bonum audeat
inchoare, dum metuit ne possit in eo quod coepit
perdurare.
Quartus quaternio, qui profundum malorum dicitur,
ultimus omnium excubat, ut commissum sibi
de profundo malitiae in profundum poenae pertrahat.
Habet enim et ipse IV satellites ad captivi custodiam
deputatos: quorum I est contemptus, II obduratio
cordis, III impoenitentia, IV caecitas mentis. De profundo
enim malorum ante illos I contemptus exoritur,
quia, sicut scriptum est: #Peccator cum venerit
in profundum malorum, contemnit.@# Obduratio quoque
cordis pro II milite numeratur, quia cum, considerata
malorum suorum enormitate, veniam se jam
non posse mereri confingit, per campos totius malitiae
mente obdurata discurrit. Obdurationem quoque
cordis III impoenitentia sequitur; per quam peccator,
divitias divinae longanimitatis contemnens, dum peccata
peccatis accumulat, iram sibi in die irae, juxta
Apostorum, thesaurizat. Loco autem IV militis caecitas
mentis accipitur: quia ad normam divinae rectitudinis
pertinet ut peccator, qui saepe in culpam
videndo et contemnendo praecipitatur, in eam quandoque
etiam non videns impingatur; et qui per cor
impoenitens antea perdidit bene vivere, postmodum
per cor divinitus excaecatum perdat etiam bene scire.
Ecce in quam saevam custodiam se retrudit qui, hostis
persuasionibus consentiens, delectationi noxiae
molliter acquiescit! Ecce quam non suae potestatis
se efficit qui Satanae potestati peccando se tradit!
Ecce quantis et quam saevis custodibus delegatur
quisquis, confiteri dissimulans, in suae conscientiae
latebris occultatur! Cavendum itaque summopere
nobis est ne unquam delectatio prava in consensum
transeat, et, usque ad affectum peccandi progrediens,
Satanae nos laqueis jam captivos astringat. Si
autem per | null | 73489890-2857-49ef-8f92-aac3e7fb5706 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nostram mollitiem jam capti tenemur,
caveamus omnimodis ne in carcere retrudamur; sed
quantocius ardore poenitentiae succensi, eos qui nos
astringunt Satanae laqueos exuamus: ne forte, si
tandiu differimus, tanto difficilior jam ad progrediendum
aditus pateat, quanto nos multiplex custodia
undique circumvallat. Sed Petro retruso in carcere,
et quaternionibus deputato, videamus quid sequitur.
VIII.
#Volens post pascha producere eum populo.@#
Ecce ad quid captivum suum diabolus tantopere servat;
ecce cur eum carceri mancipat! Ecce cur tot
et tantis eum apparitoribus delegat! ut scilicet eum
populo ad spectaculum post pascha producat. Quia
enim pascha #transitus@# dicitur, non incongrue per
hoc vocabulum transitus uniuscujusque de hac vita
signatur. Omnes quippe moriendo transimus; sed
interest utrum per mortem ad mortem, an per mortem
transeamus ad vitam. Per mortem enim ad mortem
transeunt, quibus, post mortem carnis, restat
aeternus interitus mortis. Ad vitam vero per mortem
transeunt, quibus, post resolutionem corporis, gaudia
aeterna succedunt. Ad hoc itaque captivum suum
tam diligenter diabolus servat, ut eum populo ad
spectaculum post pascha producat, quia ad hoc peccatorem
usque ad mortem in peccato retentat, ut
illum de hac vita transeuntem de carcere in carcerem
mittat: de carcere scilicet tenebrosae conscientiae
in carcerem poenalis gehennae. Si autem captionem
istam ad eum qui, post susceptum religionis
habitum, in crimen lethale corruit, proprie referamus,
hoc quod ait: #Producere eum populo,@# non
otiose additum advertemus. Certe enim ad illud extremum
judicium non solum homines, sed et boni
et mali angeli deducentur. Cum ergo illi extremo
judicio et homines et angelos bonos et malos adfuturos
noverimus, cur religiosus in perpetrato crimine
usque ad finem perdurans, soli populo produci
ad spectaculum perhibetur? Videtur itaque ad ignominiam
nostram, qui saeculo renuntiavimus, additum
esse quod dicitur #Producere eum populo.@# Nam
quia a populando populus dicitur, populari autem
vastare dicimus, nobis, qui religiosi videmur, magna
profecto ignominia erit, si, post transitum vitae hujus,
illis etiam ad spectaculum derisionis producimur,
qui, per lata voluptatum itinera discurrentes,
vitam suam quotidie populantur.
IX.
Sequitur: #Et Petrus quidem servabatur in
carcere, oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia
ad Deum pro eo.@# Cum is qui in captionem
diaboli detinetur, per se exinde exire aut non velit
aut non valet, ad pietatis sanctae matris Ecclesiae
pertinet sinum ut ei a Domino egrediendi imploret
effectum. Utrumque enim a Domino necessario
postulatur, quia peccator, in carcere peccati reclusus,
tanta aliquoties insensibilitate obdurescit,
tantis tenebris obumbratur, ut nec squalorem sui
carceris sentiat, nec vincula quibus alligatus est
videat. Unde quanto minus calamitatem qua punitur
sensit, tanto minus ab ea desiderat liberari.
Nonnunquam vero et miseriam suam videt, et erui
ab illa exoptat; sed exire non praevalet, quia illa
eum multiplex quaternionum custodia circumvallat.
Sed, sive volens sive nolens teneatur in carcere,
dignum est ut mater Ecclesia filium quem genuit
recognoscat, et ei maternae pietatis viscera, pro eo
orando, intendat. Quod qua instantia sit agendum,
sententia interposita manifestat. Nam cum diceretur, #Oratio autem fiebat,@#
interpositum est, #sine
intermissione;@# quia nimirum tunc quod petimus
impetramus, cum nulla impetrandi difficultate ab
oratione lassamur. Unde, etiam juxta litteram,
quantum orationes beato Petro profuerint, aperitur,
cum subditur:
X.
#Cumque producturus esset eum Herodes, in
ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites,
vinctus catenis duabus.@# Si juxta litteram ipsum ordinem
apostolicae liberationis paulo diligentius intuemur,
juxta interiorem sensum, quantum peccator
divinae misericordiae debeat, evidenter instruimur.
Quid enim innuit quod apostolus tunc refertur
erutus de carcere, cum jam esset populo ad spectaculum
producendus, nisi quod divina pietas plerumque
tunc etiam peccatorem de sua captivitate liberat,
cum jam proximum est ut eum diabolus eductum de
corpore ad aeternam irrisionem perducat? #In ipsa
nocte,@# inquit, #erat Petrus dormiens.@# Comprehensus
Petrus in nocte dormit, quando vir fortis, in
peccatum prolapsus, a cognitione sui mentis oculos
claudit. Nox enim in qua dormit, ignorantia est:
nisi enim seipsum et quae circa eum aguntur,
ignoraret, in sui utique considerationem oculos
aperiret | null | e7714fcc-1355-49eb-a66b-228b3d845caf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; aperiens, periculum suum videret, videns
sentiret, sentiens doleret, dolens ingemisceret,
ingemiscens autem evadere festinaret. Sed comprehensus
Petrus dormit, quia quid sibi immineat
non attendit. Dormit inter duos milites, vinctus
catenis duabus. Iterum cogimur investigare quinam
sunt isti duo milites qui dormientis Petri latus
utrumque ambiunt, vel quae sint catenae quae
manus illas astringunt. Supra audivimus quod
apostolus missus in carcerem quatuor quaternionibus
sit ad custodiam delegatus; quod nos
quoque quomodo specialiter intelligi possit, ostendimus.
Sed cum dicitur quod inter duos milites
dormiebat, intelligitur quod ei a dextro et a sinistro
latere milites cohaerebant; usu autem quotidianae
locutionis, pro dextro nos habere quidquid adjuvat,
pro sinistro quidquid adversatur. Sit itaque miles
qui dextro lateri assistit, praesumptio veniae quam
pro III milite sub secundo quaternione supra
posuimus; quae nimirum dum peccatori, quandocunque
redeat, veniam repromittit, securum illum
juxta se dormire facit. Miles ergo iste dextrum
latus dormientis observat, quia illud scilicet pollicetur
quod peccatorem, somno negligentiae resolutum,
ad veniae praesumptionem adjuvare videtur. Sit
etiam miles sinistro lateri assistens rubor abjectionis
pro II milite superius quaternioni tertio
deputatus; per quem videlicet ruborem abjectionis,
dum peccator adversi aliquid se perpeti opinatur,
eligit potius intus apud se qualicunque quiete quiescere,
quam, foras exeundo, abjectionis verecundiam
sustinere. Duae autem catenae quibus dormiens
vincitur, sunt consuetudo et desperatio, quibus ne
bonum aliquid faciat praepeditur. Catena enim malae
consuetudinis, peccatoris manus obligantur; quia
plerumque, dum ad bonum opus se conatur extendere,
ab eisdem peccatis quae consuevit facere retinetur.
Catena quoque desperationis manus ejus
astringit; quia tanto pigrior ad omne opus bonum
efficitur, quanto jam sibi non posse prodesse quidquid
boni fecerit suspicatur.
XI.
Sequitur: #Et custodes ante ostium custodiebant
carcerem.@# Si ostium carceris aditum confessionis
accipimus, custodes qui ante ostium excubant,
sunt illa difficultatum obstacula quae jam supra nominatim
in descriptione secundi quaternionis expressimus.
Sed licet hic parum persistere, et captivi
hujus miserias exprimere. Ecce etenim quia hosti
blandienti consentit, ab eodem est atrociter apprehensus.
Ecce quia confiteri distulit, in carcerem est
retrusus! Ecce illi jam retruso multiplex quaternionum
custodia exterius adhibetur. Ecce intra ipsum
quoque carcerem catenis astrictus a militibus observatur!
Quando ergo evadit, quem intus et extra
tam multiplex custodia circumvallat? Sed ubi humana
major miseria, ibi plerumque major claret divina
misericordia; nam sequitur:
XII.
#Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit
in habitaculo.@# Notandum magnopere video
quod dicitur, #Et ecce. Ecce@# etenim dicere solemus,
cum aliquid praeter spem subito contigisse monstramus.
Unde per hoc quod dicitur, #Et ecce,@# repentina
et inspirata subventio innuitur, quae plerumque tunc
etiam captivum de sua captivitate liberat, quando
ipse quoque jam se posse liberari desperat. Sed jam
videamus quisnam sit iste angelus per quem de
carcere suo peccator educitur. Ipse est utique de
quo per Prophetam dicitur: #Labia sacerdotis custodiunt
scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia
angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7)
@#. Nam
quia Graece angelus, Latine dicitur nuntius, recte is
qui legem annuntiat, angelus appellatur. #Sacerdotis@#
ergo #labia scientiam custodiunt,@# quia nimirum ille
sacrum ducatum populis legendo ostendit, qui, quod
novit sciendo, etiam vivendo custodit. #Ex cujus ore
legem requirunt,@# quia praelatum suum subditus tanto
reverentius audit, quanto eum intelligit non de
praesumptionis, sed de scientiae certitudine proferre
quod dicit. Qui bene #angelus Domini@# dicitur, quia
per hoc quod legem Domini nuntiat, ad ejusdem
Domini lucra, non ad suos favores, anhelat. Nam
non jam proprie Domini, sed suus angelus esset, si
ideo loqueretur, ut per vocem ejus exercitus Domini
non cresceret, sed ut ipse, quam esset doctus et sapiens,
appareret. Quia vero, per omne quod dicit,
ad hoc principaliter intendit ut sui Domini exercitus
augeatur, angelus Domini exercituum nominatur.
De quo nimirum angelo magnopere notandum est
quia non proprie stetisse, sed astitisse refertur:
astare etenim proprie quasi juxta stare dicimus.
Praedicator autem legem Domini nuntians, auditori
suo stat quidem, sed nequaquam astat, quando ipse
quidem recte juxta | null | 466f5d1a-96e5-43cb-a696-4d6ae354048d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
regulam fidei exhortatur, sed
auditor id quod audit nullo amoris brachio complexatur.
Valde itaque praedicator ab eo cui praedicat
remotus est, quando ad cor ipsius praedicando
appropinquare non valet. Unde et habitaculum talis
carceris angelus non illustrat, quia, dum peccator
non curat obedienter audire quod audit. lumen sanctae
praedicationis tenebras illius conscientiae non
expellit. Cum vero angelus astat, habitaculum carceris
illustratur; quia cum praedicatio sancta a
corde obedienti excipitur, tanto magis illud reddit
perspicuum, quanto amplius per obedientiam sibi
sentit propinquum. Tunc angelus non solum stat,
sed etiam astat; quia vox praedicationis non solum
exterius perstrepit, sed etiam interius juxta cor
compunctum assistit.
Potest tamen in hoc quod angelus in carcere astitisse
dicitur, adhuc aliud figurari. Nam, quia stare
laborantis est vel pugnantis, quid per stantem angelum,
nisi labor poenitentiae signatur? Angelus itaque
Petrum de carcere educturus, juxta eum astat: quia
nimirum praedicator peccatorem ad magnum certamen
provocat, cum eum ad congressum diaboli per
poenitentiae laborem invitat. In quo nimirum congressu,
etiam contra semetipsum pugnare compellitur,
cum contra delectationes peccatorum quae se
gessisse meminit reluctatur. Si enim nullus in statu
poenitentiae labor esset, Psalmista utique non dixisset: #Laboravi in gemitu meo
(Psal. VI, 7)
@#. In gemitu
enim suo peccator laborat, quando de malis quae
perpetravit poenitentiae se dolore castigat. Sed ad
hujus laboris congressum tunc fortius laboratur,
quando ei per praedicationis vocem passio Redemptoris
ad memoriam reducitur; unde bene de angelo
typum praedicatoris tenente subjungitur:
XIII.
#Percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens:
Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus
ejus.@# Sicut jam et ante nos dictum est, percussio
lateris commemorationem designat Dominicae
passionis. Nam quia aperto latere Redemptoris,
sanguis et aqua manavit, quorum unum ad pretium,
aliud vero ad lavacrum, recte haec utraque peccatori
converso ad memoriam revocantur, ut et,
dignitatem sui pretii perpendens, peccare ulterius
dedignetur, et, inquinatus post lavacrum, poenitentiae
fontibus iterum baptizetur. Vel certe ideo necesse
est ut poenitens quisque angustias Dominicae
passionis ante oculos mentis suae depingat, quatenus,
exemplo illius, suum quoque animum ad tolerantiam
passionum accingat. Unde quoque ipse
beatus Petrus nos admonet, dicens: #Christo igitur
passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.@#
Ac si aperte dicat: Qui peccatores estis, tanto
necesse est ut vestrum animum ad tolerantiam informetis,
quanto eum qui peccatum non fecit, talia
passum agnoscitis. Ergo quae et quanta in carne
vestra pro vobis sit perpessus Redemptor, attendite;
et ita demum vos ipsos ad eamdem patientiam
per cogitationem armate. Sed Petrus percussus in
latere expergiscitur, quia peccator per recordationem
Dominicae passionis a somno suae inertiae
excitatur; excitatus autem surgere velociter imperatur:
ut, qui eatenus prostratus in cubili iniquitatis
jacebat, nunc humiliatus per gratiam, mala
quae perpetravit relinquat. Ubi notandum quod non
solum surgere, sed etiam velociter surgere jubetur;
quia sunt nonnulli qui, etiam post illuminationem
gratiae, bonum quod per intellectum vident, pigre
exsequuntur. Sed velociter exsurgenti catenae de
manibus cadunt; quia qui bonum quod agnovit cum
fervore spiritus arripit, quidquid eum praepedire
poterat citius evanescit. Catenas enim superius esse
diximus, pravam consuetudinem et desperationem,
quae utraeque velociter exsurgenti de manibus cadunt;
quia, cum audita praedicatione de torporis
sui lecto sine mora peccator exsurgit, nec peccandi
consuetudo valet illum ad peccatum retrahere, nec
desperatio a speranda indulgentia deterrere.
XIV.
Sequitur: #Dixit autem angelus ad eum:
Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic.@#
Hic etiam, juxta litteram, de virtute discretionis
instruimur. Petrus enim, ut frigus noctis sibi aliquantulum
temperaret, vestimentum quo induebatur,
soluto cingulo, circa pedes dimisit. Exemplum
nobis infirmis praebens, cum vel humana saevitia
afficimur, vel corporis infirmitate gravamur, licere
nobis aliquid de propositi rigore laxare: ut, dum
fragilitati corporis in minimis condescendimus, vires
illinc majores ad exercendum certamen fidei
reparemus. Juxta internam vero intelligentiam praedicator
peccatorem praecingi imperat, cum illum
hortatur ut luxuriae fluxa cingulo castitatis restringat.
Hoc cingulo discipulos suos castitatis magister
praecingebat, cum diceret: #Sint lumbi vestri praecincti.@#
De hoc quoque cingulo ipse Petrus | null | 3d0a77da-a548-4b0a-9f3a-82c30eb990a3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nos admonet,
dicens: #Succincti lumbos mentis vestrae.@# Sed,
quia praedicator tunc congruentius praedicat cum
auditorem suum de antiquorum dictis et exemplis
informat, recte Petrum angelus non solum praecingi
sed etiam caligas calceare praecepit. Quid enim per
caligas quibus crura muniuntur, nisi Patrum dicta
et exempla signantur? quae nimirum nos et a vulnere
peccati custodiunt, et ad amorem Dei nos calefacientes
accendunt. Caligas itaque nostras calceamus,
cum, ex dictis et exemplis sanctorum, gressus nostrorum
operum contra vulnus peccati defendimus,
et ad supernam patriam, eorum imitatione calefacti,
ardenti desiderio anhelamus. Nec moveat quod
Ecclesiae caligae, nostrae dicuntur: dicta enim et
exempla Patrum, et sua sunt, quia per eos exhibita;
et nostra, quae nobis ad imitandum relicta. Sciendum
enim est quia hoc in loco Graecus codex non habet #caligas,@#
sed #sandalia,@# quae Latine dicuntur #soleae.@#
Est autem genus calceamentorum quae partem pedis
inferiorem ex toto contegunt, superiorem autem intectam
ostendunt. Quo nimirum genere calceamenti
et apostoli usi sunt, sicut in praesenti monstratur;
et episcopi hodie, non sine certi causa mysterii,
utuntur. Pars ergo hujus calceamenti quae per terram
trahitur, providentiam significat temporalium,
per quam subditis a praelatis terrena subsidia ministrantur
Pars autem superior, quae pedem intectum ex
parte ostentat, est contemplatio supernorum, per
quam et praelatus ipse divinis revelationibus pascitur,
et his qui sibi commissi sunt spiritualem alimoniam
impartitur. Haec sandalia Petrum angelus
calceare praecepit, quia et dignum valde est ut is ad
quem liberandum Dominus angelum suum mittit, ad
eam quandoque perfectionem attingat ut proximis
ad necessitatem utramque sufficiat. Si autem quod
dicitur: #Praecingere et calcea te caligas tuas,@# ad doctores
ecclesiasticos specialiter referimus, quibus et
dicitur: #Sint lumbi vestri praecincti;@# et: #Calceati pedes
in praeparatione Evangelii pacis,@# notandum summopere
est quod prius #praecingi@# et postmodum #calceari@#
praecipitur, quia nimirum rectum ordinem in sua
actione non servat qui prius pedes suos ad evangelizandum
calceat, quam renes suos balteo castitatis
restringat. Sed prius praecingatur, et postmodum
calceetur: ut prius in se luxuriae fluxum pudicitiae
rigore restringat, et postea, in seipso jam pacatus,
in praeparatione Evangelii pacis calceatis pedibus
incedat. Calceatos autem pedes habere praedicatores
jubentur, ut ad praedicandum parati semper esse
debere monstrentur. Nam quasi discalceatus praedicator
est qui non semper est ad docendum paratus;
quem cum subditus de aliqua necessaria quaestione
interrogat, hinc primum incipit quaerere, cum debeat
respondere. Hoc praedicationis calceamento magistros
Ecclesiae Petrus calceabat, cum diceret: #Parati
semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem
fidei, de ea quae in vobis est spe.@# Sed ad hanc
perfectionem ille quandoque pertingit qui, cum ad
bonum instruitur, institutoris sui monitis reverenter
obaudit. Unde post praeceptum angeli obedientia
Petri subinfertur, cum dicitur: #Et fecit sic.@# Ad
vocem enim praecipientis angeli Petrus sic facit,
cum auditor praedicatori suo tanta devotione obtemperat,
ut ad peragendum quod ei injungitur
moras nullas innectat. Cum vero auditorem suum
praedicator, ea quae jam didicit, studiose implere
considerat, magis magisque provocatur ut omnia illi
quae ad perfectionem ducunt innotescat. Unde et
sequitur:
XV.
#Dixit autem angelus ad eum: Circumda tibi
vestimentum tuum, et sequere me.@# Quod vestimentum
ad corpus, hoc est justitia ad animan. Vestimentum
enim tegit et calefacit, justitia quoque ab anima et
frigus malitiae expellit, et quae in ea per peccatum
sunt verenda, divino judicio abscondit. Si enim malitia
frigus non esset, propheta utique sub Judaeae
specie de mente reproba non dixisset: #Frigidam
facit cisterna aquam, sic frigidam fecit malitiam
suam.@# Et rursum si justitia vestimentum non esset,
Psalmista utique non dixisset: #Sacerdotes tui induantur
justitiam.@# Nos quippe sacerdotes Domini
sumus, quia membra summi sacerdotis exsistimus,
et per mortificationem carnis nos ipsos hostiam
vivam Domino immolamus. Qui nimirum tunc veracius
justitia induimur cum nulla quae sunt facienda
praetermittimus. Unde hic quoque notandum est quod
angelus Petro nequaquam ait: #Vesti vestimentum
tuum,@# sed #Circumda vestimentum tuum.@# Fieri enim
potest in aliquo genere vestimenti si ex una parte
tegamur, ut ex parte alia intecti videamur. Quando
autem sic vestimur ut nulla | null | 7b6580b3-4059-487f-b139-85c5feaf15cd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ex parte nudi remaneamus,
hinc non tantum vestimento vestiti, sed etiam
circumdati sumus. Qui igitur sic quaedam bona agit
ut alia negligat, et ex parte vestitus est et ex parte
nudus; quia profecto eam partem sui intectam relinquit,
quam velamento justitiae operire neglexit.
Petro itaque de carcere educendo praecipitur ut vestimentum
suum sibi circumdet; quia nimirum necesse
est ut qui perfecte a carcere peccatorum exire desiderat,
sic se undique vestimento justitiae circumtegat
ut nulla quae ad eum pertinent praetermittat. Sed
ecce carcerem jam quo tenebatur, adstans angelus
illustravit, quia lux sanctae praedicationis in conscientia
peccatoris emicuit. Ecce jam surrexit, quia
stratum peccati in quo jacebat reliquit; ecce jam
lumbos praecinxit, quia luxuriae fluxa restrinxit:
ecce jam se calciat, quia exemplis Patrum gressus
sacrorum operum communivit; ecce jam vestimentum
suum sibi circumdedit, quia nulla quae didicit
praetermisit. Quis jam imperfectus esse censendus
est, qui tantum profecit? Sed huic angelo adhuc nec
ista sufficiunt: adhuc instat, adhuc quae novit
superesse, inculcat; ut eum quem liberandum suscepit,
aut obedientem perfecte excipiat, aut si obedire
neglexerit, ab illius damnatione se immunem
reddat. Unde cum dixisset: #Circumda tibi vestimentum
tuum,@# protinus intulit dicens: #Et sequere me.@#
Circumdato autem Petro vestimento suo, Petrus
post angelum vadit, cum conversus peccator sic vestigiis
sanctae praedicationis inhaeret, et ab itinere
justitiae nullo diverticulo transitoriae intentionis abstinet.
Post circumdationem etenim vestimenti sui
angelum minime sequitur quisquis, post adimpletionem
boni operis, in se et non in Domino gloriatur.
Longe quippe a consectatu sui angeli deviat qui, per
bonum quod agit, aliud intendit quam est illud quod
singulariter appetendum ex ore sui praedicatoris
audivit. Opportune igitur angelus Petrum ut sequeretur
admonuit, quia sermo divinus, postquam de
omnibus quae pertinent ad nostram salutem instruit,
etiam qualiter appetitum inanis gloriae praeterire
debeamus ostendit. Sed cum ea quae Petrum facere
angelus monuit ad tantam perfectionem pertineant,
quaerit fortasse aliquis quomodo peccatori adhuc retruso
in carcere haec tantae perfectionis instituta
conveniant? Quod recte forsitan quaereretur, si nos
modo ageremus de peccatore adhuc in peccati sui
carcere dormiente, et non de illo potius cujus jam
carcerem angelus illustravit, quem jam Dominus per
compunctionis spiritum excitavit. Cui certe omne
quod de perfectione dicitur, tanto verius congruit,
quanto ipse se devotius per oppositum confessionis
accingit. Petrus itaque, adhuc in captione positus,
praecepta libertatis accipit, quia peccator tunc etiam
per os praedicatoris quaeque sibi agenda cognoscit,
cum adhuc per aliquam mentis debilitatem in suae
conscientiae latebris delitescit. Sed jam tandem
omnem nodum debilitatis abrumpat, jam angelum
praecedentem sequatur, jam praecepta perfectionis
non se frustra audisse testetur. Quid adhuc in carcere
facit, ad quem liberandum jam angelum suum
Dominus misit?
XVI.
Sequitur: #Et exiens sequebatur eum, et nesciebat
quia verum est quod fiebat per angelum; existimabat
autem se visum videre.@# Tanta fuerat custodia
circumseptus, ut visum se videre aestimaret, etiam
cum eum in veritate angelus liberaret. Solet enim in
animo humano, ex consideratione praeteritae tribulationis,
ista liberationis haesitatio generari; quia
cum immensitatem periculorum per quam transivit
reminiscitur, quomodo potuerit evadere, apud se
ipse quasi dubitando miratur. Unde est illa vox
beatorum martyrum per Psalmistam dicentium: #Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset
anima nostra aquam intolerabilem.@#
Non
enim idcirco dicitur #forsitan@# quasi vere de sua liberatione
dubitent; sed, verbo haesitationis illius per
quam transierunt, insinuant, quod bene etiam mysterio
significationis cooptatur. Nam quia in die clare
videmus, in nocte vero sub visu dubio caligamus,
quid per visionem divinam nisi manifesta veritas,
quid per nocturnam, nisi dubia designatur? In die
itaque non immerito jam esse dicuntur qui, remota
omnis corruptionis caligine, claritatem veritatis incommutabiliter
contuentur. Nos, qui adhuc in hujus
exsilii caecitate detinemur, sicut scilicet #ex parte scimus
et ex parte prophetamus,@# sic etiam ex parte
videmus. Quia etsi jam videmus per fidem, nondum tamen
per speciem. Per quam videlicet fidei visionem sic
jam in spe de nostra liberatione gaudemus, ut tamen,
de occulta super nos interni judicis dispositione solliciti,
liberationem nostram clare conspicere non possimus.
Nam, ut scriptum est: #Omnia in futurum | null | b9520275-205f-406f-8156-5439d3e39cd0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
servantur
incerta, et nescit homo utrum amore an odio dignus
sit.@# Petrus itaque, et cum angelum sequitur, visum
se videre arbitratur; quia peccator conversus etsi
jam carcerem exivit, quia culpas suas detexit, etsi
jam angelum sequitur, quia bona quae per praedicatorem
didicit operatur: oportet tamen ut omnes
profectuum suorum gradus quasi visionem nocturnam
existimet; quia, etsi ipse jam utique videt
quod agat, utrum in his tamen perseveraturus sit,
vel ab interno qualiter aestimetur, ignorat.
XVII.
Sequitur: #Transeuntes autem primam et
secundam custodiam, venerunt ad portam ferream,
quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis.@#
Supra legimus quod comprehensus Petrus traditus
fuerit quatuor quaternionibus, id est, simul viginti
militibus. Unde datur intelligi quod iidem ipsi qui
custodiendum susceperant, ut eum cautius observarent,
in binas se diviserunt custodias. Praeter
istos enim, alios illi custodes deputatos non legimus.
Quia ergo iidem ipsi in primam et secundam
custodiam distinguuntur, nos quoque juxta sensum
interiorem easdem custodias dividamus. Sed ab hac
divisione illos duos milites sequestremus, inter quos
eum dormire supra ostendimus. Illis ergo duobus
exceptis, quomodo reliqui in primam et secundam
custodiam dividi valeant videamus. Primum itaque
quaternionem, quem affectum peccandi nominavimus,
cum suo agmine pro prima custodia habeamus.
Recte etenim ipse et milites sui pro prima
custodia deputantur, quia scilicet, ut supra dictum
est, idcirco peccator de carcere suo exire detrectat,
quia eum peccare iterum delectat. Pro secunda
quoque custodia, secundum quaternionem, qui pudor
confessionis est, cum suis militibus deputemus.
Congruenter autem et ipse pro secunda custodia collocatur,
quia et prius nos in peccatum praecipitat
affectus peccandi, et subsequenter pudor confessionis
in peccato retentat. Sed quia angelum sequitur,
a neutra harum custodia detinetur; quia qui
praedicatorem veritatis obedienter auscultat, nec per
peccandi affectum peccatum iterat, nec per pudorem
confessionis ea quae commisit occultat. Cum
ergo post angelum vadit, utramque custodiam sine
laesione pertransit; quia praedicator suus ex Scripturis
sanctis ei assidue arma subministrat quibus se
contra pericula circumjecta defendat. Ne enim
illum peccandi affectus ad iterandum peccatum pertrahat,
sententia eum de Scripturis per praedicatorem
adhibita castigat: #Fili, peccasti? ne adjicias
iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittatur.@#
Et Apostolus: #Voluntarie peccantibus nobis
post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur
pro peccatis hostia (Hebr, X, 26)@#. Quid enim est #voluntarie
peccare,@# nisi peccandi voluntatem habere?
Quae videlicet peccandi voluntas per participium praesentis
temporis notatur. Sed ei qui voluntarie peccans
est, id est, cui peccandi voluntas semper in praesenti
est, pro peccatis hostia non relinquitur; quia
per oblationem corporis Christi peccatis ejus medicina
nulla confertur. Item ne per pudorem confessionis
peccata sua peccator abscondat, sententias
illi ex Scripturis praedicator opponat: #Fili, ne confundaris
confiteri peccata tua, est enim confusio adducens
peccatum, et est confusio adducens gloriam;@#
Et iterum: #Qui abscondit seelera sua, non dirigetur;
qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,
misericordiam consequetur.@# Et Psalmista: #Revela
Domino viam tuam, et spera in eo.@# Hinc Jacobus
apostolus: #Confitemini alterutrum peccata vestra,
et orate pro invicem, ut salvemini.@# Cum ergo haec
et ejusmodi exhortamenta auditori suo praedicator
adhibet, quid illum nisi et affectui peccandi et confusioni
confitendi resistere admonet, id est, qualiter
per primam et secundam custodiam transire debeat
docet?
Sed hic forte opponitur quomodo, cum eatenus
de IV quaternionibus tractaverimus, nunc de duobus
tantummodo tractare videamur? Unde sciendum
quia, si subtiliter inspicimus, in duobus istis
de quibus haec diximus, duo quoque alii continentur.
Et quia Scripturam sacram ille congruenter
exponit qui omnibus quae lectorem possunt movere,
providenter occurrit, ostendamus, si possumus,
quomodo in hac prima et secunda custodia, quam
de primo et secundo quaternione confecimus, duo
quoque quaterniones alii comprehendantur; ita ut
duobus illis transitis, duo quoque alii transeantur.
Ecce enim primum quaternionem peccandi affectum
diximus, et eumdem cum suis militibus in
prima custodia collocavimus. Est autem, ut praemisimus,
militum ejus primus, recordatio praeteritae
voluptatis; II excusatio fragilitatis; III imitatio
pravitatis; IV ratiocinatio conditionis. Quartum
quoque quaternionem | null | 013206f9-35b2-408f-a505-8b8cb1ccb264 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nominavimus profundum malorum,
in quod cum venerit peccator, contemnit,
obduratur, impoenitens efficitur, excaecatur. Videamus
ergo quomodo duo isti quaterniones et eorum
milites inter se vicissim contineantur, ita ut unus
cum suis, alter quoque cum suis pariter superetur.
Certe enim quia per affectum peccandi peccator
peccatum repetit, in profundum malorum descendit;
quia per recordationem praeteritae voluptatis
iniquitas illi in corde dulcescit, de malorum suorum
profundo redire contemnit; quia culpis suis excusationem
fragilitatis obtendit, paulatim adversus
viscera divinae misericordiae obdurescit; quia per
imitationem pravitatis exempla alienae iniquitatis attendit,
non curat per poenitentiae correctionem
emendare quod fecit; quia reatum suum ratiocinando
tueri conatur, justo judicio, rationis lumine
quod ad malum intorquet privatur. Ecce primum
et secundum quaternionem, utrorumque milites invicem
contulimus, ut qualiter in hanc primam custodiam
pariter conveniant, monstraremus. Nunc
etiam per hanc primam custodiam qualiter, duce
angelo, peccator transeat ostendamus. Itaque transito
peccandi affectu, profundum malorum transitur;
quia profecto peccata multiplicare iterando non potest
qui peccandi voluntatem non habet. Transita
recordatione praeteritae voluptatis, contemptus quoque
pariter pertransitur; quia, dum per laudabilem
oblivionem transactas delectationes a sua mente
obliterat, ad eum qui se diu toleravit, citius redire
postposito contemptu festinat. Transita excusatione
fragilitatis, obduratio quoque cordis pariter pertransitur;
quia cum, subducto excusationis velamine,
semetipsum accusare incipit, confestim, per respectum
divinae gratiae, cordis sui duritiam in lacrymis
liquefacit. Transita imitatione pravitatis, impoenitentia
quoque pertransitur; quia nequaquam ad
malum alienae nequitiae exemplo informatur, dum
diligenter quae poenitentes maneant intuetur: quin
imo ad poenitentiam tanto celerius currit, quanto
ne in malis suis deprehendatur, formidolosus pertimescit.
Transita ratiocinatione conditionis, caecitas
quoque mentis pariter pertransitur; quia dum lumen
rationis ad culpae defensionem nequaquam intorquet,
illuminatus per gratiam, quid sequi, quid
cavere debeat, lucidius videt. Ecce duo quaterniones,
cum suis militibus in primam custodiam convenientes,
qualiter transeantur ostendimus: nunc duo alii,
qualiter in secundam conveniant, ostendamus. Secundum
itaque quaternionem, qui pudor confessionis
dicitur, et tertium, quem amorem privatum nominavimus,
cum suis militibus pariter conferamus, et
eos in secundam custodiam, prout ratio dictaverit,
ordinemus. Sed, quia de istorum quaternionum agmine
sunt illi duo milites inter quos per significationem
captivus dormire superius dictus est, illis
duobus praetermissis, de aliis videamus. De agmine
itaque secundi quaternionis uno extra carcerem
excubante, reliqui tres sunt levigatio culpae, longiturnitas
vitae, torpor negligentiae. Item de agmine
tertii quaternionis, uno milite intra carcerem relicto,
residui tres sunt appetitus famae, rigor poenitentiae,
metus perseverantiae. Duo itaque isti quaterniones
ita sibi conveniunt. Ideo namque culpas suas confiteri
erubescit, quia privato amore se diligit; ideo
peccatum suum excusationibus levigat, ne, apud
aestimationem aliorum reprehensibilis convictus, nomen
famae, quod appetit, perdat; ideo rigorem
poenitentiae subire refugit, quia longa sibi vitae spatia
repromittit; ideo eum torpor negligentiae astringit,
quia metus eum ad frigus perseverantiae
suspectum reddit. Et ideo ne contingat ab iniquitate
redire, eligit potius semper in peccato torpere quam
benum aliquid, in quo perseverare nequeat, inchoare:
cum deberet et de sua bona voluntate incipere,
et de Deo perfectionem perseverantiae sperare.
Sed jam quia istos pariter contulimus, videamus
nunc quomodo nihilominus transeantur. Transito
itaque pudore confessionis, amor quoque privatus
pariter pertransitur; quia nimirum sui ipsius adversarius
efficitur, dum culpas suas detegens, salubri
odio insectatur. Transita levigatione culpae, appetitus
quoque famae pariter pertransitur; quia, dum
reatum suum ipse sibi aggravat, Deo soli placere
gestiens, de fama exteriori non curat. Transito rigore
poenitentiae, longaevitatis quoque promissio
pariter pertransitur; quia, dum illum quem offendit
placare citius concupiscit, seductoriae dilationis
inducias non admittit. Transito torpore negligentiae,
metus quoque perseverantiae pariter pertransitur;
quia, dum ferventi spiritu ipse bonum facere incipit,
ex divino adjutorio hoc posse consummare se
praesumit. Hoc itaque modo isti duo quaterniones
cum suis satellitibus in secundam custodiam rediguntur;
hoc etiam modo a peccatore converso,
duce angelo, transeuntur. Sed quia jam de carcere
exiit, quia primam et secundam custodiam transiit
ductorem suum sequendo, videamus quo venerit.
XVIII.
#Venerunt,@# inquit, #ad portam ferream, | null | ca479cfa-a43d-41d2-8848-a34a9901daf7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quae
ducit ad civitatem.@# Postquam de carcere tenebrosae
conscientiae peccator exiit, postquam primam et
secundam custodiam transiit, id est, obstacula vitiorum
quae se in peccato detinebant evadit, ad
portam ferream venit; quia sola peccatorum confessio
ad salutem non sufficit, si non etiam, pro his
quae commisit, per satisfactionis duritiam se affligit.
Videamus David de carcere exeuntem, et ad
portam ferream properantem, qui ait: #Iniquitatem
meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.@# Peccator
etenim, cum iniquitatem suam confitendo annuntiat,
de carcere exit; cum vero cogitat qualiter
Deo pro unoquoque peccato satisfaciat, ad portam
ferream tendit. Ipsa itaque satisfactio, qua Deo
pro peccatis nostris satisfacimus, porta ferrea non
inconvenienter accipitur; quia homini mollibus desideriis
olim dedito valde durum est, dum conversus
ad poenitentiam cogitur, eadem desideria relinquere,
carnem macerare, ingemiscere, flere, jejunare, saeculo
funditus renuntiare, remotam vitam expetere,
et deinceps ad alterius arbitrium vivere. Peccati
ergo satisfactio recte porta ferrea nominatur, per
quam homo, ut Deum sibi placatum reddat, quidquid
in se carnaliter vixit, ferro durae poenitentiae
necat. Unde et Joannes Baptista peccatores ad se
confluentes ad portam ferream invitabat, dicens: #Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a
ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae.@#
Dignos enim fructus poenitentiae facere, hoc est
ad portam ferream properare, hoc est ita plenariam
Deo satisfactionem offerre ut a licitis etiam debeat
abstinere qui se meminit illicita perpetrasse. Ad
hanc itaque portam ferream Petrum eductum de
carcere angelus ducit, quia sermo divinus, postquam
nos de carcere peccati per officium confessionis
extrahit, quam districta satisfactione Deum nobis
placare debeamus ostendit. Quae nimirum porta ferrea
ducit ad civitatem, quia satisfactionis angustia
ad latitudinem nos supernae civitatis intromittit. Ad
cujus nimirum civitatis gaudia cum conversus peccator
ferventi amore festinat, gressus desiderii ejus
quaelibet portae ferreae districtio non retardat. Unde
bene porta ferrea dicitur,
XIX.
#Quae ultro aperta est eis.@# Cum Petrus angelo
praeeunte ad portam venit, ante ipsum porta eadem
se ultro aperit; quia cum conversus peccator vestigia
sanctae praedicationis cum alacritate prosequitur,
cuncta illi fiunt facilia quae prius difficilia videbantur.
Et qui antea, peccatorum grossitudine dilatatus,
nonnisi per ampla voluptatum incedere potuit, nunc,
extenuatus lima poenitentiae, quaslibet augustias sine
difficultate pertransit. Sed quaerendum video cur sit
dictum, #aperta est eis,@# et non potius, #aperta est ei.@#
Certe angelus qui Petrum ducebat, spiritus erat, et
proinde, etiam non aperta porta eadem, per subtilitatem
spiritualis naturae transire poterat. Nam carcer
quoque de quo Petrum extraxit, clausus erat;
in quem tamen cum intrasset, non legitur aliqua
janua patefacta. Sed hic forte opponitur quia scilicet
non legitur aliquis aditus patefactus cum ad eum
intravit, ita nec tunc quidem dum cum eodem exivit;
ac proinde videri debere quod illum non reserato
aditu eduxerit. Sed haec opinio non mihi recipienda
videtur, nisi aliquo canonicae Scripturae testimonio
confirmetur; canonicam autem Scripturam nunc appello
eam quae in canone librorum Veteris et Novi
Testamenti continetur. In qua plane nusquam me
legisse recordor quod homo quispiam, mortali corpore
vestitus, per aliquem aditum non apertum
cum suo solido corpore transire potuerit, excepto
Domino nostro Jesu Christo, qui, et cum nasceretur,
non aperto ostio de ventre matris exivit, et cum
resurgeret, cum eodem suo immortali sed tamen
vero corpore, clausis januis, ad discipulos intravit.
Nam si quis illud opponit, quod de quodam apostolo
legitur, quod scilicet ad regem quemdam clausis
januis intravit, exemplum hoc non me tenet, non
me terret; quia ipsa quoque Scriptura in qua hoc
legitur, Patrum auctoritate inter apocrypha numeratur.
Potius itaque hoc credendum, quod angelus
qui ad Petrum in carcere non aperto aditu per subtilitatem
angelicae naturae intravit, idem ipse, ut
eum educeret, per virtutem Domini ostium carceris
patefecit. Sed quolibet modo eum eduxerit, viderit
ille qui fecit; nos ad propositam redeamus quaestionem.
Quaerebamus enim cur de porta pluraliter dictum
sit, #aperta est eis,@# et non potius singulariter, #aperta
est ei;@# cum utique non angelo, qui spiritus erat, sed
tantum Petro, qui solido corpore vestiebatur, necessaria
ista | null | 3bb6f865-5169-478c-b8e7-2a6cc88adfcf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
apertio videbatur. Sed ista litterae difficultate
ad internam intelligentiam mittimur, quam
si paulo diligentius intuemur, videbimus statim
quam congruenter ambobus aperta esse porta eadem
memoretur. Sicut enim supra jam diximus, vir fortis
prolapsus in peccatum per Petrum designatur,
per angelum quilibet praedicator demonstratur veritatis.
Jam nunc ergo investigemus quomodo praedicator
cum converso peccatore ad portam ferream
veniat, et quomodo portam istam cum eodem pertranseat.
Videamus angelum cum Petro suo ad portam
ferream properantem. Et quis verius dicendus
est angelus, quam ille de quo scriptum est: #Ecce
ego mitto angelum meum ante te, et praeparabit viam
tuam?@# qui nimirum cum diceret, #Facite fructus dignos
poenitentiae,@# quid aliud agebat nisi Petrum suum,
id est conversos peccatores, ad portam ferream properare
monebat? Videamus nunc si et ipse per eamdem
portam transierit. Et quis melius illo, imo quis
adeo sicut ille qui, in indicium poenitentiae et afflictionis,
pilis camelorum corpus suum limabat; qui
in signum mortificandae voluptatis zonam pelliceam
circa lumbos habebat; qui, in documentum singularis
abstinentiae, pane contempto, locustas et mel
silvestre edebat; qui, in exemplum remotae conversationis,
in eremo consistebat? Videamus alium angelum
cum Petro suo ad portam ferream properantem.
Quis enim verior angelus illo qui dixit: #An
experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur
Christus?@# Ipse itaque Petro suo, gentibus scilicet,
quas de carcere infidelitatis eduxerat, quid ait? #Sic
currite ut comprehendatis; omnis enim qui in agone
contendit, ab omnibus se abstinet.@# Cum ergo eos sic
currere ut comprehendant admonet, quid cum illis
agit, nisi ad portam illam quae ducit ad civitatem
ubi bravium recepturi sunt tendere persuadet?
Cum vero illos, exemplo saecularis athletae, ab
omnibus quae agonen impediunt praecipit abstinere,
quid cum illis agit, nisi quomodo per portam
ferream debeant intrare ostendit? Videamus nunc
si et ipse haec agat, ad quae agendum suos sequaces
informat. Ait: #Ego sic curro, non quasi in incertum;
sic pugno, non quasi aerem verberans: sed
castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne
forte, aliis praedicans, ipse reprobus efficiar.@# Cum
itaque et seipsum currere et pugnare insinuat,
quid nisi se quoque ad portam ferream properare
demonstrat? Bene ergo de hac porta dicitur, #quae
ultro aperta est eis;@# quia sancti praedicatores nostri,
qui nos de carcere peccatorum educunt, nobiscum
portam ferream intrant, cum ipsi quoque, ut nobis
exemplum poenitentiae praebeant, carnem suam cum
vitiis et dura afflictione castigant.
XX.
Sequitur: #Et exeuntes processerunt vicum
unum, et continuo discessit angelus ab eo.@# Quid per
vicum unum, nisi mors carnis accipitur? Quae videlicet
mors carnis, bene non vicus quidem, sed vicus
unus dicitur, quia per ipsam viam universitas carnis
transire compellitur. Unde et in Scripturis mors
eadem, via universae carnis vocatur. Angelus itaque
qui Petrum de carcere educit, quousque vicum
unum procedat, eum non deserit; quia sermo divinus,
qui nobis per ora praedicantium viam egrediendi
de peccato ostendit, tandiu nobis individuo
comitatu adhaeret, quousque, morte carnis pertrans
ita, eum nobis quem promiserat repraesentet. Nam
eousque necesse est ut nobiscum pergat; quia etiam
egressi de carcere citius erraremus, nisi per illum
nobis iter quo deberemus ingredi monstraretur.
Cum autem vicum unum procedimus, continuo angelus
a nobis discedit; quia cum ipso [ #an@# ipsum], qui
via, veritas, et vita est, vidimus, jam ductore ulterius
non egemus.
XXI.
Sequitur: #Et Petrus ad se reversus dixit:
Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum,
et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione
plebis Judaeorum.@# Juxta litteram patet sensus
quia Petrus ab illo mentis excessu in quem prae
gaudio super se raptus fuerat, ad hoc redit quod
intellectu communi et prius fuit. Sed si, quemadmodum
coepimus, haec quoque verba ad internam
intelligentiam referimus, magnam in eis futurae nostrae
ereptionis imaginem praevidemus, magnam et
in praesenti futurae nostrae exsultationis dulcedinem
praegustamus. Nos etenim, quandiu in hujus exsilii
religatione detinemur, nobiscum esse perfecte non
possumus; quia imaginem illam et similitudinem
quam a conditore accepimus, immunem a peccato
servare, | null | fb70b276-d26d-40ab-afa0-410efa25d872 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sicut condita est, non valemus. Nam quoties
peccamus, et nos sumus, et nobiscum sumus;
quia per peccatum subter nos lapsi, ab illius similitudine
qui super nos est degeneramus. Sed cum,
illis superius dictis periculis omnibus evitatis, ad
eum qui nos fecit venerimus, tunc etiam ad nos
ipsos perfecte revertimur, quia, peccatum nullum
habentes, quales nos condidit, tales sumus. Tunc
jam de nostra ereptione securi, in vocem exsultationis
erumpemus, dicentes:
XXII.
#Nunc scio vere quia misit Deus angelum
suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni
exspectatione plebis Judaeorum. De manu Herodis,@#
id est, de potestate diaboli tunc in veritate eripimur,
quando, de loco tentationis assumpti, ejus insidias
non ulterius timemus. #De omni quoque exspectatione
plebis Judaeorum eripimur;@# quia sive maligni
spiritus, sive perversi homines, qui bonorum
afflictionem inhianter exspectant, nostris casibus
jam deinceps non insultant. Nec sane negligenter
praetereundum videtur quod non ait #de exspectatione,@#
sed #de omni exspectatione.@# Adversariis enim
nostris toties ad spectaculum irridendi producimur,
quoties eis risum de nobis, perpetrato quolibet
crimine, exhibemus; quia aliud est spectaculum iracundiae,
aliud avaritiae, aliud gulae, aliud luxuriae,
aliud vanae gloriae, aliud superbiae. Hostes autem
qui nostram irrisionem inhianter exspectant, quanto
nos profundius lapsos aspiciunt, tanto, sibimet applaudentes,
insultationis cachinnos altius attollunt.
Quandiu vero in hac vita, quae tota tentatio est,
consistimus, etsi quaedam irrisionis eorum spectacula
devitamus, difficile tamen est ut non in aliquod
incidamus, unde tamen, per Dei gratiam ad poenitentiae
remedium recurrentes, quotidie liberamur.
Cum vero ad illam securitatem venerimus, tunc #De
omni exspectatione plebis Judaeorum perfecte eripimur;@#
quia, morte in victoria resurrectionis absorpta,
nec caro nostra ulli corruptioni exterius subjacebit,
nec mentem nostram interius ulla concupiscentia
titillabit. Tunc plane veraciter dicere poterimus: #Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum,@#
etc.
Magnifice enim dictum est #Nunc scio vere,@# ne quis
videlicet vere se receptum praesumat, quousque
ad illam libertatem gloriae filiorum Dei perveniat;
quia, etsi jam per fidem nos liberatos scimus, adhuc
tamen per speciem vere liberatos nos nescimus,
donec ipsi libertatis nostrae auctori aeterna societate
jungamur. Ad quam verae ereptionis scientiam nos
perducere dignetur ille magni consilii Angelus, qui
nos et prius per seipsum de tenebris et umbra mortis
eripuit, et quotidie per suos angelos eripit, Jesus
Christus Deus et Dominus noster, cui est cum Patre
et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum.
Amen.
Tractatus in Actus Apostolorum XII I
Scripturam sacram recte, cum legit, intelligit qui
modos locutionum ejus non negligit. Hos autem
considerare non sufficit, nisi qui eam meditatione
continua frequentavit. Nam sicut, homini cuilibet
frequentius colloquendo, paulatim cujus sit qualitatis
advertimus, ita et morem Scripturae sacrae, saepius
eam retractando, cognoscimus. Ipsa enim, sicut
Patrum magisterio edocemur, nonnunquam, per
hoc quod vituperabiliter juxta historiam gestum
narrat, virtutem laude dignam juxta mysticum intellectum
significat. Hoc autem in eo vel maxime
claret, quod de David et Uria sacra Historia gestum
refert: ubi et Uriae innocens devotio, Judaeorum infidelitatem
designavit; et peccatum Davidis, sacramentum
magnum Christi et Ecclesiae figuravit.
Sciendum tamen quia in his quae historialiter acta
referuntur, agentium causae propter significationem
non mutantur: ita ut nec justo aliquid de justitia
sua minuat, etiamsi per quod ab eo laudabiliter
gestum est, malum aliquod designetur; nec injusto
justitiae meritum conferat, etiamsi per hoc quod improbabiliter
gessit, aliquod bonum figuretur. Neque
enim peccatum David ideo peccatum non fuit quia
bonum illud maximum figuravit, aut Uriae innocentia
malum fuit quia infidelis populi duritiam
designavit. Haec idcirco praemisimus, ne meritis apostolicis
derogasse ab aliquo judicemur, cum per ea
quae de illis in hodierna lectione narrantur, aliquid
quod sanctitati eorum non congruat, significare dixerimus.
Hodie namque nobis, de more Ecclesiae,
apostolorum Actuum lectio recitatur, in qua frater
Joannis Jacobus gladio narratur occisus, apostolus
quoque Petrus et comprehensus legitur et exceptus.
Digna prorsus fide historia est, etiam juxta litteram
venerabiliter amplectenda; verumtamen, quia
in spirituali libro Ecclesiae continetur, et ex illa
quaedam Patres spiritualiter | null | 17767565-49a0-4a3b-a983-5fd7c5df710e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
intellexisse legimus;
non videtur incongruum si, historiae veritate servata,
quomodo spiritualiter tota possit intelligi demonstremus.
Sed jam audiamus exordium.
I.
#Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam
de Ecclesia (Act. XII, 1 seqq.)
@#. Quem sub Herodis
vocabulo accipere debeamus significatum, et nominis
ejus appellatione et operis crudelitate docemur.
Herodes quippe #pelliceus@# interpretatur, quo nomine
recte antiquus humani generis adversarius designatur;
cujus suasionibus dum primi homines crediderunt,
stola immortalitatis perdita, pelliceas tunicas
mortalitatis indices acceperunt. Nam, quia pelles
mortuis animalibus solent detrahi, non incongrue
per pelliceas tunicas dicitur mortalitas figurari. Quas
quidem tunicas Deus fecisse et homines induisse
legitur; non quod eos ipse mortales creaverit, de
quo Scriptura verax veraciter protestatur: #Quia
Deus mortem non fecit;@# sed quia, quos ad vitam
aeternam, si mandatum servarent, condidit, post
praevaricationem mortales factos ipsa vestis qualitate
monstravit. Sed hujus indumenti ipse proprie
hominibus auctor exstitit, qui eis culpam qua illud
mererentur promissione seductoria persuasit. Jure
igitur ipse pelliceus nominatur, cujus instinctu humana
natura pelliceis tunicis mortem significantibus
amicitur. Rex autem Herodes iste vocatur,
quia ipsum esse #regem super omnes filios superbiae@#
Scriptura testatur; qui et omnibus regimini suo
subjectis ad mortem perpetuam principatur, Cujus
Herodis manus sunt vel maligni spiritus qui illi
ad deceptionem obsequuntur, vel certe perversi homines,
in quibus, juxta Pauli vocem, #iniquitatis
mysterium operatur.@# Hostis quippe, humanae perditionis
insatiabiliter avidus, cum ei ad votum sua
solum nequitia non plenarie satisfacit, ad exsatiandam
famem suae malitiae socios sibi vel malignos
spiritus vel homines perversos adjungit. Qui nimirum
ad laesionem bonorum toties manus mittit,
quoties cordi eorum vel per subjectos spiritus immunda
desideria injicit, vel per humanam saevitiam
contra eos in exteriori acerbitate crudescit. Quod
enim contra caput nostrum semel egit, hoc etiam
contra nos membra ejus indesinenter agere non
omittit. Nam quia mentem ejus tentando penetrare
non potuit, ad perimendam carnem ipsius, manus
suas, videlicet Judaeos et milites Romanos, armavit.
Sic ergo etiam nunc, quoties a corde electorum
repellitur, ut eos saltem in corpore perimat, invidia
ardescente succenditur. Ad quid autem tantopere
saeviat, aperitur, cum subditur: #Ut affligeret quosdam
de Ecclesia.@# Ea enim quamprimum intentio
illum ad contemplandam electorum innocentiam
concitat, ut vel eos in culpam perversa suadendo
dejiciat, vel certe, dum ejus suasionibus resistunt,
eos requiescere non permittat. Justorum vero mens,
quae in superna contemplatione requiescere appetit,
hoc ipso vehementer affligitur quod occulto insidiatori
continua congressione repugnare compellitur;
quibus etsi numerositas triumphorum coronam victoriae
repromittit, hoc ipsum tamen quod crebro
dimicare coguntur, eos vehementer affligit. Scientes
namque humanam fragilitatem ad casum esse praecipitem,
valde suspecti sunt, ne hostis, qui eos ad
certamen frequentius provocat, remissius decertantes
quandoque devincat. Notandum interea quod
non dicitur: #Ut affligeret Ecclesiam,@# sed #quosdam
de Ecclesia;@# quia, etsi fideles omnes odio generali
persequitur, acerbitatem tamen illius illi gravius
sentiunt, qui levibus desideriis ejus matura gravitate
resistunt. Quos videlicet tanto atrocius impugnat,
quanto eos fortius repugnantes considerat. Vel
certe missis manibus quosdam specialiter Herodes
affligit, cum, tentamenta illius aliis evadentibus,
alios ad vitiorum praecipitia trahit.
II.
Sequitur: #Occidit autem Jacobum fratrem
Joannis gladio.@# Hanc quidem beati Jacobi passionem
omni veneratione suscipimus, credentes et
illum pro triumpho martyrii justitiae corona donatum,
et hostem ipsius pro sua crudelitate morte
aeterna mulctatum. Sed quod juxta historiam semel
factum audivimus, non frustra quomodo quotidie
fiat mystice, perscrutamur. Quia igitur Jacobus #luctator@#
et #supplantator@# interpretatur, et Joannes, #gratia Dei,@#
possunt per haec duo vocabula duo in
Ecclesia ordines figurari: unus scilicet incipientium,
qui adhuc in lucta fidei contra diabolum certat;
alius autem eorum qui, per gratiam Dei superato
adversario, nulla jam mentis instabilitate vacillat.
Is autem qui luctatur, modo supra, modo infra
inspicitur; ita et qui, necdum perfecte compressis
carnis motibus, contra diabolum luctantur, sic
illum interdum sibi subjicientes supplantant, ut ab
illo etiam aliquoties, saltem delectatione noxia,
supplantentur. Quae videlicet noxia delectatio si
non cito compescitur, protinus anima, vitalis flatu | null | 1e766a8b-ac43-4588-a595-4a7fce5d8cd9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
justitiae perdito, consensus gladio trucidatur. Recte
ergo consensus delectationi succedens, gladius appellatur,
quia, intra sanctam Ecclesiam, illi quoque
qui blandimentis diaboli enormiter succumbunt,
cum illis qui per gratiam Dei in virtute perfecti
sunt, uno verbi semine concepti, uno sanctae matris
Ecclesiae utero sunt renati. Sicque illos meritorum
diversitas separat, ut tamen sacramentorum communio
quadam, ut ita dixerim, fidei consanguinitate
conjungat. Nec novum sane si semen verbum
dicitur, quia et Paulus, cum idem verbum super
corda Atheniensium spargeret, ab eisdem #Seminiverbius@#
vocatus est. Si autem per hanc Apostoli
necem non mors peccati, sed carnis, accipitur,
sciendum est quia crudelis adversarius, laesionem
bonorum semper esuriens, cum (ut supra dictum
est) ad interiorem mortem se praevalere non posse
considerat, eum qui sibi resistit, saltem corporaliter
trucidare festinat. Sed quolibet modo electis
noceat, ejus saevitia illis maxime placet quibus, pro
sua innocentia, vita fidelium displicet.
III.
Unde et sequitur: #Videns autem quia placeret
Judaeis, apposuit apprehendere et Petrum.@# Judaei
namque, qui #confitentes@# interpretantur, quos alios
hoc in loco designant, nisi eos qui, juxta Apostolum, #Confitentur se nosse Deum, factis autem negant?@#
Possunt tamen Judaeorum nomine etiam immundi
spiritus accipi, qui et ipsi in Evangelio, dum
de obsessis corporibus pellerentur, quanquam inviti
Christum Dei vivi Filium fatebantur. Sed sive
perversos homines, seu immundos spiritus Judaeorum
vocabulo designatos accipiamus, constat profecto
quia de bonorum afflictione utrique voto non
dispari gratulantur. Unde et idem caput iniquorum
ad persequendos bonos tanto expeditius accingit se,
quanto se per hoc votis suorum amplius satisfacere
sentit. Sed justo morte carnis perempto, pars iniqua
exsultat, quia videlicet ille e medio subtractus est
qui sub umbra suae protectionis multos ab aestu
malitiae defendebat. Justo vero in peccati mortem
delapso, tanto amplius laetitia perversis augetur,
quanto is qui lapsus est, per vitae meritum stare
altius videbatur. Sed sicut supra, beati Jacobi martyrium
juxta historiam venerabiliter amplexantes,
quomodo juxta internam intelligentiam accipi possit
ostendimus, sic nunc quoque, servato textu historiae,
quomodo juxta eumdem sensum haec beati Petri
comprehensio intelligi valeat ostendamus.
Ad investigandum mysterium comprehensionis,
viam nobis aperit ipsa ejus qui comprehensus est
appellatio nominis. Sicut enim fere omnes novimus,
a #petra@# Petrus nomen accepit. Quinam ergo hoc
nomine designantur, nisi qui per mentis constantiam
fortiter stare in virtutum soliditate videntur?
contra quos nimirum hostis tanto acrius pugnat,
quanto per illos etiam alios in virtute roborari dolens
pensat. Et, quia fortassis soliditatem mentis
eorum primo impetu tentationis labefactare non sufficit,
more aquae crebro superveniens, duram eorum
constantiam rumpit. Nam sicut quidam ait (OVID.
De Ponto, lib. IV):
Gutta cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo.
Quod etiam divina Scriptura testatur: #Lapides excavant
aquae, et alluvione paulatim terra consumitur (Job XIV, 19)
@#.
Cum itaque diabolus fortem virum
in laqueum peccati inducit, quasi ad comprehendendum
Petrum manus Herodes apponit. Ubi ipsa quoque
verborum proprietas est nobis magnopere perpendenda.
Nam qui supra, ut quosdam de Ecclesia
affligeret, manus misit, nunc, ut Petrum comprehenderet,
apposuit. Sciendum itaque quia tanto se
unusquisque a diabolo minus elongat, quanto ad
comprehendendum culmen perfectionis minus appropiat.
Unde cum aliquem ex talibus ad culpam
diabolus rapit, quasi juxta se manus mittit, quia ad
se eum qui non longe discesserat, retrahit. Cum
vero fortem quemque atque in virtute perfectum
decipere nititur et non valet, quasi ad comprehendendum
Petrum, manus (ut ita dicam) arctas habet.
Unde manus ut Petrum comprehendat apponit, quia
ut robustum quemque decipiat, multiplices deceptionum
laqueos nectit. Nulla autem callidi tentatoris
arte tam cito virtus pectoris infirmatur, quam
cum, roboris sui vires sibi arrogans, privata apud
se exsultatione laetatur. Nam mox, a superno protectore
desertus, in virtutum culmine diu minime perseverat,
quia eum exinde ventus elationum perturbat.
Ab alto vero corruentem adversarius excipit,
cum superno auxilio destitutum per quaelibet vitiorum
praecipitia trahit. Quasi ergo appositis manibus
Petrum Herodes apprehendit, cum illum qui per
virtutum iter gradiens procul a se discesserat, protensis
fraudum laqueis iterum irretivit. | null | a616aff2-5e64-4ab1-9b18-fbf833b0f111 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ad quod
astruendum si exemplum quaeritur, non est opus ut
longius evagemur. Quia is ipse Petrus, cujus historiam
figurata interpretatione discutimus, in semetipso
partim est expertus quod dicimus. Nam cujus
carnem Herodes historiens apprehendit, ipsius animam
jampridem Herodes typicus trinae negationis
laqueo, quasi fune torto, tripliciter alligavit. Et
certe de suae firmitatis robore multa jam experimenta
tenebat: jam Christum Dei vivi Filium confessus
fuerat; jam beatum se ore Veritatis audiverat;
jam a soliditate inviolabilis petrae Petri agnomen
traxerat; jam claves regni coelestis acceperat: et
tamen, post tot et tanta divinae largitatis munera,
cum ad horam Dominicae passionis ventum est,
quia paulo amplius de sua firmitate praesumpsit, sibimet
relictus, protinus quisnam esset invenit. Qui
certe in aeternum periret, nisi illum benignus Jesus
intuitu benignitatis suae respiceret, respiciens emolliret,
emolliens ad amaras lacrymas commoveret,
commovendo ad lacrymas, crimen quod commiserat
indulgeret. Quo nimirum exemplo nos infirmi
ad cautelae vigilantiam evidenter instruimur, ut
mens nostra, etiam summis virtutibus praedita,
semper se in humilitate deprimat, semper non ex
se esse quod est, trepidare cognoscat: ne forte,
dum ultra se praesumptionis aura raptatur, quanto
se altius extulit, tanto gravius elidatur
IV.
Sequitur: #Erant autem dies azymorum.@# Juxta
litteram patet sensus, quod scilicet apostolus
infra Judaicae paschae septimanam sit ab Herode
comprehensus: dies quippe azymorum illi septem
proprie vocabantur qui quartum decimum
primi mensis, quo agnus immolabatur ad vesperam,
ex ordine sequebantur. Evangelistarum
tamen auctoritas et pascha pro azymis, et azyma
pro pascha ponere consuevit, sicut facile est ei
agnoscere qui eorum volumina studuerit recensere.
Sed nos haec paucis juxta historiam dixerimus;
nunc interiorem sensum hujusce sententiae videamus.
Ait ergo: #Erant autem dies azymorum.@# Dies
azymorum omne hoc tempus accipimus quod ab
adventu nostri Salvatoris usque ad finem mundi
evolvitur: in quo nimirum tempore verus ille
« Agnus, qui tollit peccata mundi, » immolatur;
per cujus sanguinem a peccati domino fidelis
populus liberatur. Unde etiam Paulus dicit:
#Pascha nostrum immolatus est Christus; itaque
epulemur non in fermento veteri, neque in fermento
malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis
et veritatis.@#
Non igitur otiose comprehensionem
apostoli, per quam fortis viri casus designatur, in
diebus azymorum contigisse, scriptum asserui; sed
nimirum significans quia, cum ab ipso humanae
conditionis primordio adversus homines invidia
diaboli exarsit, a tempore tamen incarnationis Dominicae
tanto acerbius saevit, quanto saevitiae suae
finem jamjamque imminere praesentit. Unde scriptum
est: #Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad
vos, habens iram magnam, sciens quia modicum
tempus habet (Apoc. XII, 12)
@#. Terrae quippe et maris
nomine carnales quique significantur, quia et
terrenis solis intendunt, et, undarum more, vicissim
se saltu superbiae superponunt; ad quos diabolus
habens iram magnam descendit, quia, electorum
corda deserens, in reproborum cordibus requiescit.
Qui, quia jam ad beatitudinem se non posse redire
considerat, quasi in solatium suae perditionis,
socios sibi, cum quibus vae in aeternum habeat,
coacervat.
V.
Sequitur: #Quem cum apprehendisset, misit in
carcerem.@# Comprehensum Petrum Herodes in carcerem
mittit, cum antiquus hostis justum, lethali
crimine captivatum, in latebris conscientiae peccatricis
abscondit. Recte autem peccatrix conscientia
appellatur carcer, quia ibi homo interior et vinculis
peccatorum astringitur, et, nocte interna caecatus,
videre Solem justitiae prohibetur.
VI.
Sequitur: #Tradens quatuor quaternionibus militum
custodiendum.@# Inter omnes hujus lectionis sententias,
ista est ad penetrandum obstrusior, quae et
ideo fortassis tam gravis ad intelligendum videtur,
quia per illam grave aliquid signatur. Gratiam itaque
suam nobis Dominus subministrare dignetur,
quatenus sic de illa loqui possimus, ut, si quis est
inter nos qui adhuc vinculis inimici teneatur
astrictus, de istis quaternionibus quantum expedit
audiat, audiens intelligat, intelligens doleat, dolens
ingemiscat, ingemiscens talibus se exsecutoribus
traditum perhorrescat, perhorrescens autem det
operam ut evadat. Quia utique unusquisque quaternio
quatuor sub se milites habet, quatuor quaterniones
cum sibi subjectis militibus, simul viginti
milites sunt. Qui numerus quia ex quinario et
denario conficitur (nam et quater quini, et bis deni,
viginti sunt), potest per illum universa | null | 26b49db0-dedd-4726-a258-34728027cd2b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vitiorum
multiplicitas designari, quae contra decalogi praecepta
per quinque corporis sensus perpetrantur. Sed
fortasse exigitur a nobis ut eosdem quaterniones,
et qui sub eis militant satellites, specialiter distinguamus.
Est quidem hoc aliquantulum operosum,
sed et hoc duplici ratione indagare conabimur. De
quibus nimirum quaternionibus ut secundum internam
intelligentiam loqui apertius valeamus, primum
oportet eos seorsum construere, ac deinde
singulis suos milites prout ratio dictaverit, assignare.
Ponamus itaque aliquem a diabolo ita omni prorsus
lumine rationis privatum, ut possit velut insipiens
dicere in corde suo: #Non est Deus;@# de quo
plane pronuntiare possumus quia per insipientiam
suam in infidelitatis est carcere mancipatus. Qui
nimirum, quia alterius bona vitae vel mala esse
aliqua omnino non credit, ad vitae praesentis bona
appetenda vel mala cavenda curam suam ex toto
inflectit. Unde fit ut animae illius, jam in infidelitatis
carcere retrusae, quatuor modos perturbationum
diabolus supponat, qui eam sub saeva custodia
clausam teneant, ne evadat. Quae nimirum perturbationes,
etiam in anima sapientis, vicissim sibi pro
causarum varietate succedunt; sed in anima insipientis
perturbationes sunt, quia per eas insipiens
perturbatur. In anima sapientis non tam perturbationes
quam affectiones vocantur, quia, ne perturbent,
ratione sapientiae moderantur. Primus itaque
perturbationum modus, cupere; secundus, metuere;
tertius, dolere; quartus, gaudere. Nec moveat quod
istos perturbationum modos non eo ordine posuimus
quo illos saecularis poeta locavit, quia Scripturae
nostrae auctoritatem judicamus potiorem, in qua
legitur: #Radix omnium malorum cupiditas.@# Sed nec
ipsi qui inter saeculi sapientes habentur, eodem
illos ordine in libris suis posuerunt, aut iisdem nominibus
nuncupaverunt. Ecce etenim unus eorum,
cum de animabus corpore exutis secundum suam
opinionem ageret, ait:
Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, etc
Alius autem, qui in scholis saecularibus legitur, ita
posuit:
gaudia pelle,
Pelle timorem; spemque fugato, nec dolor adsit.
Ecce quod ille ultimum, iste posuit primum; quod
ille primum, iste secundum; quod ille secundum,
iste, mutato loco et nomine, posuit tertium. Dolor
autem qui hic quarto loco est positus, ibi in tertio
ponitur. Jam autem verum constat quod his quatuor
perturbationibus, quasi quatuor quaternionibus, insipiens
in infidelitatis carcere custodiatur inclusus. Et
poeta, in eodem loco, ipsius quoque carceris fecerat
mentionem, ait enim:
Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, nec auras
Respiciunt, clausae tenebris et carcere caeco.
Auctoritate itaque Scripturae nostrae primum modum
perturbationis, quasi primum quaternionem,
ponimus cupiditatem; secundo loco, metum; tertio,
dolorem; quarto, gaudium: quod cur inter turbationes
animi numeretur, inferius ostendemus. Ecce
isti sunt quatuor quaterniones, quibus captivum
suum diabolus custodiendum committit, quem prius
in infidelitatis carcerem per insipientiae ostium
introduxit. Qui, ut praefati sumus, quia praeter hoc
quod corporeis oculis videt, nihil aliud credit,
bonis interioribus vacuus, totus in exteriora prolabitur.
Et primo quidem vallat eum cupiditas,
ut habeat; secundo metus, ne amittat: tertio dolor,
si amiserit; quarto gaudium, si recuperaverit.
Habent autem et isti quaterniones, ad servandum
captivum diaboli, singuli sub se milites suos. Vitia
etenim quae de unaquaque perturbatione quasi
originaliter nascuntur, ipsi sunt milites, qui unicuique
quaternioni, quasi pro adjutorio, ad peccatoris
custodiam deputantur. Sub primo itaque quaternione
quem cupiditatem nominavimus, primus
miles est tenacia, secundus multiplicatio, tertius
inaffectio, quartus voluptas. Recto siquidem ordine
cupiditatem tenacia sequitur, quia tanto quisque
studet strictius quod acquisitum est retinere,
quanto se meminit in acquirendo gravius laborasse.
Tenaciae vero multiplicatio subnectatur, quia,
dum longa sibi vitae spatia pollicetur, instat magnopere
ut quae jam parta sunt, quotidiano foenore
cumulentur. Quod cum ad votum multiplicari
contigerit, res quidem exterior dilatatur, sed ipse
interius angustatur. Unde et tertio loco inaffectio
subinfertur, quia tanto crudelius contra indigentiam
proximi induratur, quanto sibi soli credit vir posse
sufficere quae habentur. Sed inter haec cogitat
quia frustra in congregandis tantopere desudavit, si
sic ab eorum communione indigentem proximum
sublevat, ut ipse quoque ab eorum usu alienus existat.
Unde, quia post haec totum se in lasciviam
voluptatis dejecit, in commilitonum agmine quarto | null | 23e019da-94cc-4519-934d-cec2eadf8dad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.