Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
gradu voluptas incedit; per quam scilicet ita illecebris carnis suae resolvitur, ut ei illa voluptuosorum sententia merito coaptetur: #Manducemus et bibamus, cras enim moriemur;@# et: #Coronemus nos rosis, antequam marcescant;@# et: #Ubique quaeramus signa laetitiae; et nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.@# Sed dum infelix anima taliter in sua voluptate resolvitur, incipit vehementer metuere, ne scilicet id quod eam tantopere delectat, ab ea subito auferatur. Unde bene loco secundi quaternionis, metus cum suis satellitibus subrogatur, quorum I est sollicitudo, II inconstantia, III fictio, IV irrationabilitas. Quod videlicet frustra sic ordinavimus, si non rationem quoque cur taliter sint ordinati reddamus. Sollicitudo namque metum primo gradu subsequitur, quia metuentis animus, dum aliquid quod vehementer amplectitur, amittere trepidat, immensa illum suspicionum varietas turbat; quae menti trepidae dum damna ventura proponit, omnia illi per cogitationem irrogat quae posse irrogare confingit. Sollicitudinem autem inconstantia comitatur, qua, dum ea quae pati metuit, intolerabilia fore praeponderat, effeminatus per ignaviam, nulla se tolerantiae virtute confortat. Cum vero se ad tanta discrimina praevidet virtutis robore non posse subsistere, tentat magnopere si ea saltem per fictionem valeat devitare. Ac proinde post inconstantiam fictio numeratur, quia metu concussus animus, de campo confidentiae fugiens, in duplicitatis angulo occultatur. Post fictionem autem irrationabilitas subrogatur, quia idcirco animum tam densa perturbationum nebula circumfudit, eo quod, amisso humanitatis consilio, nulla se rationis moderatione componit. Huic jam dolor, quem tertium quaternionem diximus, cum suo agmine ad captivi custodiam subrogatur. Est autem satellitum ejus primus livor, secundus amaritudo, tertius clamor, quartus crudelitas. Dolorem quippe primus livor prosequitur; quia cum alter adipiscitur quod alter amiserit, amittens in adipiscentem livore invidiae succenditur. Livori autem amaritudo succedit, quia invidentis animus tanto ad omnes amarescit exterius, quanto, exurente invidia radices ejus intimas, succus alicujus infundit. Post amaritudinem quoque clamor non incongrue numeratur, quia amaricatus animus, cum jam flammas suas apud se ipse tolerare non sufficit, exterius eas cum clamoris vociferatione profundit, tantoque eas altius jaculatur, quanto id quod amissum est charius amabatur. Quartus in hoc agmine satellitum, crudelitas nominatur, quia exasperatus per dolorem animus, qui dolorem suum sub livoris tegmine diutius enutrivit, cum hunc clamores efferendo plene non satiat, studet inhianter ut verbis crudelibus opera crudelitatis adjungat; quae nimirum crudelitas eousque doloris immensitate se dilatat, ut in eumdem ipsum qui dolet doloris poenas retorqueat. Plerisque etenim accidit ut, vel rerum vel pignorum amissione turbati, dum doloris sui vulnus lenire rationis medicamine neglexerunt, in eos perturbationum fluctus inciderint, ut vel sensum communem amitterent, vel in seipsos crudeliter manus injicerent. Ecce quousque per satellites suos dolor saevit, ut, quasi parum sit ei quietem animae perturbare, studeat illam etiam de ipso habitaculo corporis effugare! Restat quartus quaternio, quem veteres gaudium nominaverunt, post dolorem congrue collocatus, quia, sicut dolor de re generatur adempta, ita et gaudium de re generatur adepta. Sed videndum cur majorum auctoritas, inter eas perturbationes quae statum mentis solent avertere, gaudium numeravit, cum hoc inter fructus justitiae sanctus Paulus apostolus computaverit, dicens: #Fructus autem spiritus, est gaudium, pax,@# etc. Unde noverimus gaudium, si quando in mala significatione ponitur, non proprie, sed abusive nominari. Unde et apud Isaiam (Isai. XLVIII, 22), ubi nostra translatio habet: #Non est pax impiis, dicit Dominus,@# alia translatio habet: #Non est gaudere impiis, dicit Dominus.@# Verumtamen Apostolus cum de charitate loqueretur, hoc verbum abusive posuit, dicens: #Non gaudet super iniquitate;@# cum certe quicunque super iniquitate laetatur, non gaudere, sed potius gestire dicendus est. Gaudere etenim tantummodo hominum est, gestire autem non solum hominum, verum etiam irrationabilium animalium est: unde et catuli gestire dicuntur, cum internam alacritatem gestibus caudae vel aliorum membrorum ostentare videntur. Hoc itaque loco cum gaudium inter perturbationes animi numeratur, non proprie gaudium, sed potius gestus quidam irrationabilis est accipiendus; qui et mentem per immoderatam laetitiam a gravitatis pondere levigat, et hanc eamdem levitatem per signa exteriora demonstrat. Unde, quia per dissolutionem
null
2332aed2-3b84-459f-8097-97dfc744d8c7
latin_170m_raw
null
None
None
None
exteriorem demonstratam levitas interna detegitur, non incongrue ipsa dissolutio huic quarto quaternioni pro primo milite deputatur. Cum enim mens conceptam intus laetitiam gravitatis freno retinere non curat, qualis apud se intrinsecus lateat motus exterior manifestat, qua scilicet manifestatione non minimum illi dispendium irrogatur; quia, cum motus exterior ab internae superfluitatis fontibus hauriat quidquid in externis obtutibus foris maneat, tanto jam mens vilior ab omnibus aestimatur, quanto interno ejus gazophylacio pretium gravitatis non inesse deprehenditur. Secundus in hac extrema acie miles, jactantia nominatur; quia nimium cum membra per motus inconditos dissolvuntur, lingua quoque, ruptis habenis silentii, per verba jactantiae diffrenatur. Pro tertio adhuc milite mendacium computatur, quia qui multa de se jactanter loquitur, fieri non potest ut non etiam quaedam interserat unde mentiatur. Mendacio autem superbia subrogatur, quae supradictis omnibus materiam subministret, et ultima superatur. Nam, sicut scriptum est: #Radix omnium malorum cupiditas,@# ita etiam scriptum legitur: #Initium omnis peccati superbia.@# Quae utraeque sententiae valde ab invicem discreparent, nisi aliquo modo unum essent; sed, quia una semper aliam gradu individuo comitatur, recte et #radix omnium malorum cupiditas,@# et #initium omnis peccati superbia@# perhibentur. Quia nisi cupidus per superbiam intumesceret, nequaquam divitiarum copia excaecare caeteros festinaret; et nisi superbus cupiditatis stimulis urgeretur, non utique ad apicem singularis potentiae tanto opere raperetur. VII. Sed quia hoc, quod apostolus comprehensus et quaternionibus traditus dicitur, uno modo tractavimus, libet hoc ipsum sub alia significatione exponere, et ejus judicio qui haec fortassis legere dignabitur, utramque expositionem relinquere. Nam qui jam per divinam gratiam illuminati sumus, non nobis utique jam congruit quod #Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.@# Et quia saeculum omne contempsimus, jam fortassis non nos cupiditas habendi inflammat, non metus amittendi sollicitat, non dolor amissi addicit, non gaudium recuperati extollit. Sunt autem alia vitia quae nos etiam fugientes de saeculo prosequuntur, quaeque nobis tanto importunius insistunt, quanto in nobis ipsis materiam importunitatis inveniunt. Ex his itaque unum assumamus, et, secundum ejus significationem, de istis quaternionibus pertractemus. Ponamus itaque aliquem qui per delectationis suae mollitiem in coenum luxuriae ceciderit: hunc sine dubio diabolus apprehendit, quia eum, libertate castitatis ablata, in servitute libidinis captivavit. Sed comprehensus peccator carceri mancipatur, si, post perpetrationem criminis, in suae conscientiae latebris occultatur. Nec tamen sufficit crudeli adversario suo quod captivum suum tenebris carceralibus damnat; insuper etiam custodes illi adhibet, ne evadat. Nam peccator, quem per admissum facinus diabolus captivavit, nonnunquam de ejus captione per confessionis foramen exire disponit; sed custodes adhibiti volentem exire retentant, quia difficultatum obstacula, quae supponit, illum ne possit exire retardant. Salva itaque veritate historiae, quaterniones quibus Petrus clausus carcere custoditur, ipsa sunt difficultatum obstacula, quibus, peccata confiteri deliberans, a confessione praepeditur. Quos nimirum quaterniones ut evidentius ostendamus, necesse est eos nominatim exprimere, et eis singulos suos milites assignare. Sed ut de aliis, sicut ordo processit, vidimus, nunc restat primus quo censeatur nomine et quo stipetur agmine videamus. Sit itaque quaternio primus, affectus peccandi: et habeat sub se milites suos, quorum primus vocetur recordatio praeteritae voluptatis, secundus excusatio fragilitatis, tertius imitatio pravitatis, quartus ratiocinatio conditionis. Recto autem ordine in quaternionum numero primus omnium affectus peccandi locatur; quia nimirum is qui in carcere est luxuriae retrusus, citius exinde progredi festinaret, nisi eum peccare iterum delectaret; sed, quia adhuc peccare affectat, non potest, confitendo peccatum, impugnare quod amat. Sub hoc autem primo quaternione, primus miles est, ut diximus, recordatio praeteritae voluptatis; quae quaternioni suo foedere copulatur, ut et cum illo ad peccatoris custodiam excubet, et eidem iterum peccandi materiam subministret. Quae nimirum recordatio tanto peccatorem ut iterum peccet violentius cogit, quanto illi expressius repraesentat voluptates suas, quas expertus est dum peccavit. Sed si per recordationem praeteritae voluptatis peccator ad repetendum peccatum urgetur, cur non ipsa in hoc agmine affectui peccandi praeponitur? Si enim ista illi materiam existendi, sicut praemisimus, subministrat, plus utique videtur esse quam ipse. Sed sciendum nobis est plus esse aliquid, peccandi habere affectum,
null
de442646-f5f4-4ed1-a41a-1e1dfd1295b5
latin_170m_raw
null
None
None
None
quam peccati habere recordationem. Ille etenim sic est vitium ut virtus esse omnino non possit, haec autem sic nunc inter vitia numeratur, ut nonnunquam etiam in virtutum numero computetur; nam quae peccatorem peccare volentem admonet ut iterum peccet, ipsa peccatorem peccasse dolentem admonet ut amplius ploret. Vel certe ideo affectui peccandi postponitur recordatio praeteritae voluptatis, quia recordari eorum proprie dicimur quae pridem aliquo modo experti sumus; affectare autem ea etiam possumus de quibus nullum adhuc experimentum tenemus. Unde recordatio eorum nobis nunc peccatorum delectationes repraesentat quae fecimus, affectus autem peccandi ad illa etiam nos pertrahit quae per sensum experientiae ignoramus. Qui ergo plus valere cognoscitur, dignum fuit ut primus in hoc agmine poneretur. Sub quo nimirum, loco secundi militis, militat excusatio fragilitatis: quia nonnunquam, dum perpetrato scelere peccator ipse quoque suo addicitur, haec, repente interveniens, quasi blando eum alloquio consolatur. Suggerit enim illi non esse mirum si peccato consentit, quippe quem ipsa carnis fragilitas ad peccatum impellit. Tertius miles imitatio pravitatis vocatur: quia perversa mens, quae culpam suam tegere velamento fragilitatis propriae nititur, hanc etiam aliquoties exemplo alienae iniquitatis tueri conatur; et, damnanda agens, inde se quasi minus damnabilem credit, quia plures socios in iniquitate invenit. Quarto gradu miles IV ingreditur, qui ratiocinatio conditionis vocatur; per quam videlicet ratiocinationem mens reproba in eam plerumque perversitatem prosilit ut reatum suum ratiocinando defendat; affirmans scilicet quia, si Deus misceri utrumque sexum noluisset, membra ipsi huic operi apta in humano corpore non locasset. Quid igitur hoc quarto satellite perversius, per quem peccator sic in tenebris interioribus coarctatur, ut totius justitiae auctorem suae injustitiae suspicetur? Hunc primum quaternionem sequitur alius, qui pudor confessionis vocatur, ordine, non crudelitate secundus. Ut quid enim in latebris conscientiae se peccator abscondit, nisi quia pudet eum confiteri quod fecit? Sub hoc secundo quaternione, I loco levigatio militat culpae, II longiturnitas vitae, III praesumptio veniae, IV torpor negligentiae. Primas enim excubias in hoc agmine levigatio culpae observat; quae, dum aut nihil aut parum esse quod perpetratum est persuadet, mentem, quae jam salubriter contristari coeperat, manu noxiae consolationis demulcet: sicque, dum apud ejus existimationem pondus peccati levigat, agit ut eam pondus judicii quandoque intolerabiliter premat. Loco autem secundi militis, longiturnitas vitae computatur, quia nimirum, dum mens longa sibi vitae spatia pollicetur, serius quam oportet de peccati sui carcere per ostium confessionis egreditur. Quam etiam ad confessionis dilationem ea nonnunquam cogitatio nutrit, quod, quandocunque convertatur, veniam sibi donari praesumit, sicut scriptum est: #In quacunque die peccator conversus fuerit, et ingemuerit, salvus erit.@# Quia ergo per hoc quod, sibi de divina misericordia plus justo blandiens, veniam se mereri, quandocunque redeat, repromittit, non immerito ipsa praesumptio veniae, per quam confessio differtur, loco tertii militis numeratur. Quartus quoque miles est torpor negligentiae; quia, dum peccator, pudori suo carnaliter prospiciens, confiteri dissimulat; dum, sibi noxie blandiens, pondus sibi sui peccati levigat; dum, de divina longanimitate praesumens, converti detrectat: repente in torpore negligentiae resolutum dies extrema supplantat. Sed ut quid se homo in culpa tam molliter palpat? Ut quid eam tot velaminibus operit? nisi quia, amore privato se diligens, aequitatis regulam ut se diligat non assumit. Unde et amor ipse privatus, per quem homo ab intuitu rectitudinis avertitur, hoc in loco vice quaternionis tertii computatur. In hujus comitatu primus miles est appetitus famae, II rubor abjectionis, III rigor poenitentiae, IV metus perseverantiae. In istius itaque quaternionis acie primus militat appetitus famae, qui nimirum sic suo primicerio ad adjutorium copulatur, ut de illo etiam generetur. Nam quisquis privato amore se amat, ad hoc magnopere nititur ut per famam laudabilem nomen suae opinionis extendat; quae videncet opinionis extensio vultum confessionis praepedit, quia difficile, imo impossibile est ut culpas suas possit pure detegere confitendo quisquis adhuc apud aliorum aestimationem gloriosus appetit apparere. Unde de hoc quoque milite alius procreatur, qui pudor abjectionis vocatur; quia tanto se quisque in confessione tardius de commissis humiliat, quanto illum amplius aut loci aut ordinis altitudo delectat. Et dum abjectus videri exterius erubescit, in
null
95fdc424-577d-42a4-b397-f18b22b02d4f
latin_170m_raw
null
None
None
None
interni judicis obtutibus erubescendus haberi non metuit; magisque veretur ne inter consortes despectus appareat, quam ne eum aequus Arbiter extra consortium humilium mittat. Quocirca exemplo suo Psalmista nos instruit, dicens: #Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.@# Sed inter haec sciendum quia plerumque peccatorem nec appetitus famae, nec rubor abjectionis a confessione retrahit, sed rigor poenitentiae et metus perseverantiae. Unde et haec duo pro duobus qui restant militibus computantur, quia et ipsa maxime praepediunt ne is qui captus est ematur; quorum unum nascitur ex amore carnis, aliud ex immissione adversarii. Rigor enim poenitentiae qui peccatorem a confessione deterret, ex carnis amore nascitur; quia, dum apud se tacitus perpendit quanta sibi, si confessus fuerit, pro satisfactione criminis injungentur, carnis suae teneritudini parcens, a confessione retardatur. Metus autem perseverantiae ex immissione adversarii generatur; qui idcirco peccatorem de perseverantia reddit suspectum, ut semper illum teneat in iniquitate reclusum: ut scilicet nunquam bonum audeat inchoare, dum metuit ne possit in eo quod coepit perdurare. Quartus quaternio, qui profundum malorum dicitur, ultimus omnium excubat, ut commissum sibi de profundo malitiae in profundum poenae pertrahat. Habet enim et ipse IV satellites ad captivi custodiam deputatos: quorum I est contemptus, II obduratio cordis, III impoenitentia, IV caecitas mentis. De profundo enim malorum ante illos I contemptus exoritur, quia, sicut scriptum est: #Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit.@# Obduratio quoque cordis pro II milite numeratur, quia cum, considerata malorum suorum enormitate, veniam se jam non posse mereri confingit, per campos totius malitiae mente obdurata discurrit. Obdurationem quoque cordis III impoenitentia sequitur; per quam peccator, divitias divinae longanimitatis contemnens, dum peccata peccatis accumulat, iram sibi in die irae, juxta Apostorum, thesaurizat. Loco autem IV militis caecitas mentis accipitur: quia ad normam divinae rectitudinis pertinet ut peccator, qui saepe in culpam videndo et contemnendo praecipitatur, in eam quandoque etiam non videns impingatur; et qui per cor impoenitens antea perdidit bene vivere, postmodum per cor divinitus excaecatum perdat etiam bene scire. Ecce in quam saevam custodiam se retrudit qui, hostis persuasionibus consentiens, delectationi noxiae molliter acquiescit! Ecce quam non suae potestatis se efficit qui Satanae potestati peccando se tradit! Ecce quantis et quam saevis custodibus delegatur quisquis, confiteri dissimulans, in suae conscientiae latebris occultatur! Cavendum itaque summopere nobis est ne unquam delectatio prava in consensum transeat, et, usque ad affectum peccandi progrediens, Satanae nos laqueis jam captivos astringat. Si autem per nostram mollitiem jam capti tenemur, caveamus omnimodis ne in carcere retrudamur; sed quantocius ardore poenitentiae succensi, eos qui nos astringunt Satanae laqueos exuamus: ne forte, si tandiu differimus, tanto difficilior jam ad progrediendum aditus pateat, quanto nos multiplex custodia undique circumvallat. Sed Petro retruso in carcere, et quaternionibus deputato, videamus quid sequitur. VIII. #Volens post pascha producere eum populo.@# Ecce ad quid captivum suum diabolus tantopere servat; ecce cur eum carceri mancipat! Ecce cur tot et tantis eum apparitoribus delegat! ut scilicet eum populo ad spectaculum post pascha producat. Quia enim pascha #transitus@# dicitur, non incongrue per hoc vocabulum transitus uniuscujusque de hac vita signatur. Omnes quippe moriendo transimus; sed interest utrum per mortem ad mortem, an per mortem transeamus ad vitam. Per mortem enim ad mortem transeunt, quibus, post mortem carnis, restat aeternus interitus mortis. Ad vitam vero per mortem transeunt, quibus, post resolutionem corporis, gaudia aeterna succedunt. Ad hoc itaque captivum suum tam diligenter diabolus servat, ut eum populo ad spectaculum post pascha producat, quia ad hoc peccatorem usque ad mortem in peccato retentat, ut illum de hac vita transeuntem de carcere in carcerem mittat: de carcere scilicet tenebrosae conscientiae in carcerem poenalis gehennae. Si autem captionem istam ad eum qui, post susceptum religionis habitum, in crimen lethale corruit, proprie referamus, hoc quod ait: #Producere eum populo,@# non otiose additum advertemus. Certe enim ad illud extremum judicium non solum homines, sed et boni et mali angeli deducentur. Cum ergo illi extremo judicio et homines et angelos bonos et malos
null
7adbe86a-7bf0-4296-9c8f-c5c3c7b4d551
latin_170m_raw
null
None
None
None
adfuturos noverimus, cur religiosus in perpetrato crimine usque ad finem perdurans, soli populo produci ad spectaculum perhibetur? Videtur itaque ad ignominiam nostram, qui saeculo renuntiavimus, additum esse quod dicitur #Producere eum populo.@# Nam quia a populando populus dicitur, populari autem vastare dicimus, nobis, qui religiosi videmur, magna profecto ignominia erit, si, post transitum vitae hujus, illis etiam ad spectaculum derisionis producimur, qui, per lata voluptatum itinera discurrentes, vitam suam quotidie populantur. IX. Sequitur: #Et Petrus quidem servabatur in carcere, oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.@# Cum is qui in captionem diaboli detinetur, per se exinde exire aut non velit aut non valet, ad pietatis sanctae matris Ecclesiae pertinet sinum ut ei a Domino egrediendi imploret effectum. Utrumque enim a Domino necessario postulatur, quia peccator, in carcere peccati reclusus, tanta aliquoties insensibilitate obdurescit, tantis tenebris obumbratur, ut nec squalorem sui carceris sentiat, nec vincula quibus alligatus est videat. Unde quanto minus calamitatem qua punitur sensit, tanto minus ab ea desiderat liberari. Nonnunquam vero et miseriam suam videt, et erui ab illa exoptat; sed exire non praevalet, quia illa eum multiplex quaternionum custodia circumvallat. Sed, sive volens sive nolens teneatur in carcere, dignum est ut mater Ecclesia filium quem genuit recognoscat, et ei maternae pietatis viscera, pro eo orando, intendat. Quod qua instantia sit agendum, sententia interposita manifestat. Nam cum diceretur, #Oratio autem fiebat,@# interpositum est, #sine intermissione;@# quia nimirum tunc quod petimus impetramus, cum nulla impetrandi difficultate ab oratione lassamur. Unde, etiam juxta litteram, quantum orationes beato Petro profuerint, aperitur, cum subditur: X. #Cumque producturus esset eum Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus.@# Si juxta litteram ipsum ordinem apostolicae liberationis paulo diligentius intuemur, juxta interiorem sensum, quantum peccator divinae misericordiae debeat, evidenter instruimur. Quid enim innuit quod apostolus tunc refertur erutus de carcere, cum jam esset populo ad spectaculum producendus, nisi quod divina pietas plerumque tunc etiam peccatorem de sua captivitate liberat, cum jam proximum est ut eum diabolus eductum de corpore ad aeternam irrisionem perducat? #In ipsa nocte,@# inquit, #erat Petrus dormiens.@# Comprehensus Petrus in nocte dormit, quando vir fortis, in peccatum prolapsus, a cognitione sui mentis oculos claudit. Nox enim in qua dormit, ignorantia est: nisi enim seipsum et quae circa eum aguntur, ignoraret, in sui utique considerationem oculos aperiret; aperiens, periculum suum videret, videns sentiret, sentiens doleret, dolens ingemisceret, ingemiscens autem evadere festinaret. Sed comprehensus Petrus dormit, quia quid sibi immineat non attendit. Dormit inter duos milites, vinctus catenis duabus. Iterum cogimur investigare quinam sunt isti duo milites qui dormientis Petri latus utrumque ambiunt, vel quae sint catenae quae manus illas astringunt. Supra audivimus quod apostolus missus in carcerem quatuor quaternionibus sit ad custodiam delegatus; quod nos quoque quomodo specialiter intelligi possit, ostendimus. Sed cum dicitur quod inter duos milites dormiebat, intelligitur quod ei a dextro et a sinistro latere milites cohaerebant; usu autem quotidianae locutionis, pro dextro nos habere quidquid adjuvat, pro sinistro quidquid adversatur. Sit itaque miles qui dextro lateri assistit, praesumptio veniae quam pro III milite sub secundo quaternione supra posuimus; quae nimirum dum peccatori, quandocunque redeat, veniam repromittit, securum illum juxta se dormire facit. Miles ergo iste dextrum latus dormientis observat, quia illud scilicet pollicetur quod peccatorem, somno negligentiae resolutum, ad veniae praesumptionem adjuvare videtur. Sit etiam miles sinistro lateri assistens rubor abjectionis pro II milite superius quaternioni tertio deputatus; per quem videlicet ruborem abjectionis, dum peccator adversi aliquid se perpeti opinatur, eligit potius intus apud se qualicunque quiete quiescere, quam, foras exeundo, abjectionis verecundiam sustinere. Duae autem catenae quibus dormiens vincitur, sunt consuetudo et desperatio, quibus ne bonum aliquid faciat praepeditur. Catena enim malae consuetudinis, peccatoris manus obligantur; quia plerumque, dum ad bonum opus se conatur extendere, ab eisdem peccatis quae consuevit facere retinetur. Catena quoque desperationis manus ejus astringit; quia tanto pigrior ad omne opus
null
17e19e5a-78a0-4d16-85c6-aef4a930612a
latin_170m_raw
null
None
None
None
bonum efficitur, quanto jam sibi non posse prodesse quidquid boni fecerit suspicatur. XI. Sequitur: #Et custodes ante ostium custodiebant carcerem.@# Si ostium carceris aditum confessionis accipimus, custodes qui ante ostium excubant, sunt illa difficultatum obstacula quae jam supra nominatim in descriptione secundi quaternionis expressimus. Sed licet hic parum persistere, et captivi hujus miserias exprimere. Ecce etenim quia hosti blandienti consentit, ab eodem est atrociter apprehensus. Ecce quia confiteri distulit, in carcerem est retrusus! Ecce illi jam retruso multiplex quaternionum custodia exterius adhibetur. Ecce intra ipsum quoque carcerem catenis astrictus a militibus observatur! Quando ergo evadit, quem intus et extra tam multiplex custodia circumvallat? Sed ubi humana major miseria, ibi plerumque major claret divina misericordia; nam sequitur: XII. #Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo.@# Notandum magnopere video quod dicitur, #Et ecce. Ecce@# etenim dicere solemus, cum aliquid praeter spem subito contigisse monstramus. Unde per hoc quod dicitur, #Et ecce,@# repentina et inspirata subventio innuitur, quae plerumque tunc etiam captivum de sua captivitate liberat, quando ipse quoque jam se posse liberari desperat. Sed jam videamus quisnam sit iste angelus per quem de carcere suo peccator educitur. Ipse est utique de quo per Prophetam dicitur: #Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7) @#. Nam quia Graece angelus, Latine dicitur nuntius, recte is qui legem annuntiat, angelus appellatur. #Sacerdotis@# ergo #labia scientiam custodiunt,@# quia nimirum ille sacrum ducatum populis legendo ostendit, qui, quod novit sciendo, etiam vivendo custodit. #Ex cujus ore legem requirunt,@# quia praelatum suum subditus tanto reverentius audit, quanto eum intelligit non de praesumptionis, sed de scientiae certitudine proferre quod dicit. Qui bene #angelus Domini@# dicitur, quia per hoc quod legem Domini nuntiat, ad ejusdem Domini lucra, non ad suos favores, anhelat. Nam non jam proprie Domini, sed suus angelus esset, si ideo loqueretur, ut per vocem ejus exercitus Domini non cresceret, sed ut ipse, quam esset doctus et sapiens, appareret. Quia vero, per omne quod dicit, ad hoc principaliter intendit ut sui Domini exercitus augeatur, angelus Domini exercituum nominatur. De quo nimirum angelo magnopere notandum est quia non proprie stetisse, sed astitisse refertur: astare etenim proprie quasi juxta stare dicimus. Praedicator autem legem Domini nuntians, auditori suo stat quidem, sed nequaquam astat, quando ipse quidem recte juxta regulam fidei exhortatur, sed auditor id quod audit nullo amoris brachio complexatur. Valde itaque praedicator ab eo cui praedicat remotus est, quando ad cor ipsius praedicando appropinquare non valet. Unde et habitaculum talis carceris angelus non illustrat, quia, dum peccator non curat obedienter audire quod audit. lumen sanctae praedicationis tenebras illius conscientiae non expellit. Cum vero angelus astat, habitaculum carceris illustratur; quia cum praedicatio sancta a corde obedienti excipitur, tanto magis illud reddit perspicuum, quanto amplius per obedientiam sibi sentit propinquum. Tunc angelus non solum stat, sed etiam astat; quia vox praedicationis non solum exterius perstrepit, sed etiam interius juxta cor compunctum assistit. Potest tamen in hoc quod angelus in carcere astitisse dicitur, adhuc aliud figurari. Nam, quia stare laborantis est vel pugnantis, quid per stantem angelum, nisi labor poenitentiae signatur? Angelus itaque Petrum de carcere educturus, juxta eum astat: quia nimirum praedicator peccatorem ad magnum certamen provocat, cum eum ad congressum diaboli per poenitentiae laborem invitat. In quo nimirum congressu, etiam contra semetipsum pugnare compellitur, cum contra delectationes peccatorum quae se gessisse meminit reluctatur. Si enim nullus in statu poenitentiae labor esset, Psalmista utique non dixisset: #Laboravi in gemitu meo (Psal. VI, 7) @#. In gemitu enim suo peccator laborat, quando de malis quae perpetravit poenitentiae se dolore castigat. Sed ad hujus laboris congressum tunc fortius laboratur, quando ei per praedicationis vocem passio Redemptoris ad memoriam reducitur; unde bene de angelo typum praedicatoris tenente subjungitur: XIII. #Percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus ejus
null
da238012-2a4e-4b0b-82b3-5f6e806c05da
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# Sicut jam et ante nos dictum est, percussio lateris commemorationem designat Dominicae passionis. Nam quia aperto latere Redemptoris, sanguis et aqua manavit, quorum unum ad pretium, aliud vero ad lavacrum, recte haec utraque peccatori converso ad memoriam revocantur, ut et, dignitatem sui pretii perpendens, peccare ulterius dedignetur, et, inquinatus post lavacrum, poenitentiae fontibus iterum baptizetur. Vel certe ideo necesse est ut poenitens quisque angustias Dominicae passionis ante oculos mentis suae depingat, quatenus, exemplo illius, suum quoque animum ad tolerantiam passionum accingat. Unde quoque ipse beatus Petrus nos admonet, dicens: #Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.@# Ac si aperte dicat: Qui peccatores estis, tanto necesse est ut vestrum animum ad tolerantiam informetis, quanto eum qui peccatum non fecit, talia passum agnoscitis. Ergo quae et quanta in carne vestra pro vobis sit perpessus Redemptor, attendite; et ita demum vos ipsos ad eamdem patientiam per cogitationem armate. Sed Petrus percussus in latere expergiscitur, quia peccator per recordationem Dominicae passionis a somno suae inertiae excitatur; excitatus autem surgere velociter imperatur: ut, qui eatenus prostratus in cubili iniquitatis jacebat, nunc humiliatus per gratiam, mala quae perpetravit relinquat. Ubi notandum quod non solum surgere, sed etiam velociter surgere jubetur; quia sunt nonnulli qui, etiam post illuminationem gratiae, bonum quod per intellectum vident, pigre exsequuntur. Sed velociter exsurgenti catenae de manibus cadunt; quia qui bonum quod agnovit cum fervore spiritus arripit, quidquid eum praepedire poterat citius evanescit. Catenas enim superius esse diximus, pravam consuetudinem et desperationem, quae utraeque velociter exsurgenti de manibus cadunt; quia, cum audita praedicatione de torporis sui lecto sine mora peccator exsurgit, nec peccandi consuetudo valet illum ad peccatum retrahere, nec desperatio a speranda indulgentia deterrere. XIV. Sequitur: #Dixit autem angelus ad eum: Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic.@# Hic etiam, juxta litteram, de virtute discretionis instruimur. Petrus enim, ut frigus noctis sibi aliquantulum temperaret, vestimentum quo induebatur, soluto cingulo, circa pedes dimisit. Exemplum nobis infirmis praebens, cum vel humana saevitia afficimur, vel corporis infirmitate gravamur, licere nobis aliquid de propositi rigore laxare: ut, dum fragilitati corporis in minimis condescendimus, vires illinc majores ad exercendum certamen fidei reparemus. Juxta internam vero intelligentiam praedicator peccatorem praecingi imperat, cum illum hortatur ut luxuriae fluxa cingulo castitatis restringat. Hoc cingulo discipulos suos castitatis magister praecingebat, cum diceret: #Sint lumbi vestri praecincti.@# De hoc quoque cingulo ipse Petrus nos admonet, dicens: #Succincti lumbos mentis vestrae.@# Sed, quia praedicator tunc congruentius praedicat cum auditorem suum de antiquorum dictis et exemplis informat, recte Petrum angelus non solum praecingi sed etiam caligas calceare praecepit. Quid enim per caligas quibus crura muniuntur, nisi Patrum dicta et exempla signantur? quae nimirum nos et a vulnere peccati custodiunt, et ad amorem Dei nos calefacientes accendunt. Caligas itaque nostras calceamus, cum, ex dictis et exemplis sanctorum, gressus nostrorum operum contra vulnus peccati defendimus, et ad supernam patriam, eorum imitatione calefacti, ardenti desiderio anhelamus. Nec moveat quod Ecclesiae caligae, nostrae dicuntur: dicta enim et exempla Patrum, et sua sunt, quia per eos exhibita; et nostra, quae nobis ad imitandum relicta. Sciendum enim est quia hoc in loco Graecus codex non habet #caligas,@# sed #sandalia,@# quae Latine dicuntur #soleae.@# Est autem genus calceamentorum quae partem pedis inferiorem ex toto contegunt, superiorem autem intectam ostendunt. Quo nimirum genere calceamenti et apostoli usi sunt, sicut in praesenti monstratur; et episcopi hodie, non sine certi causa mysterii, utuntur. Pars ergo hujus calceamenti quae per terram trahitur, providentiam significat temporalium, per quam subditis a praelatis terrena subsidia ministrantur Pars autem superior, quae pedem intectum ex parte ostentat, est contemplatio supernorum, per quam et praelatus ipse divinis revelationibus pascitur, et his qui sibi commissi sunt spiritualem alimoniam impartitur. Haec sandalia Petrum angelus calceare praecepit, quia et dignum valde est ut is ad quem liberandum Dominus angelum suum mittit, ad eam quandoque perfectionem attingat ut proximis ad necessitatem utramque sufficiat. Si autem quod dicitur
null
6bc159e2-6700-40c0-9c6c-5cb2d98a4c5f
latin_170m_raw
null
None
None
None
: #Praecingere et calcea te caligas tuas,@# ad doctores ecclesiasticos specialiter referimus, quibus et dicitur: #Sint lumbi vestri praecincti;@# et: #Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis,@# notandum summopere est quod prius #praecingi@# et postmodum #calceari@# praecipitur, quia nimirum rectum ordinem in sua actione non servat qui prius pedes suos ad evangelizandum calceat, quam renes suos balteo castitatis restringat. Sed prius praecingatur, et postmodum calceetur: ut prius in se luxuriae fluxum pudicitiae rigore restringat, et postea, in seipso jam pacatus, in praeparatione Evangelii pacis calceatis pedibus incedat. Calceatos autem pedes habere praedicatores jubentur, ut ad praedicandum parati semper esse debere monstrentur. Nam quasi discalceatus praedicator est qui non semper est ad docendum paratus; quem cum subditus de aliqua necessaria quaestione interrogat, hinc primum incipit quaerere, cum debeat respondere. Hoc praedicationis calceamento magistros Ecclesiae Petrus calceabat, cum diceret: #Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem fidei, de ea quae in vobis est spe.@# Sed ad hanc perfectionem ille quandoque pertingit qui, cum ad bonum instruitur, institutoris sui monitis reverenter obaudit. Unde post praeceptum angeli obedientia Petri subinfertur, cum dicitur: #Et fecit sic.@# Ad vocem enim praecipientis angeli Petrus sic facit, cum auditor praedicatori suo tanta devotione obtemperat, ut ad peragendum quod ei injungitur moras nullas innectat. Cum vero auditorem suum praedicator, ea quae jam didicit, studiose implere considerat, magis magisque provocatur ut omnia illi quae ad perfectionem ducunt innotescat. Unde et sequitur: XV. #Dixit autem angelus ad eum: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.@# Quod vestimentum ad corpus, hoc est justitia ad animan. Vestimentum enim tegit et calefacit, justitia quoque ab anima et frigus malitiae expellit, et quae in ea per peccatum sunt verenda, divino judicio abscondit. Si enim malitia frigus non esset, propheta utique sub Judaeae specie de mente reproba non dixisset: #Frigidam facit cisterna aquam, sic frigidam fecit malitiam suam.@# Et rursum si justitia vestimentum non esset, Psalmista utique non dixisset: #Sacerdotes tui induantur justitiam.@# Nos quippe sacerdotes Domini sumus, quia membra summi sacerdotis exsistimus, et per mortificationem carnis nos ipsos hostiam vivam Domino immolamus. Qui nimirum tunc veracius justitia induimur cum nulla quae sunt facienda praetermittimus. Unde hic quoque notandum est quod angelus Petro nequaquam ait: #Vesti vestimentum tuum,@# sed #Circumda vestimentum tuum.@# Fieri enim potest in aliquo genere vestimenti si ex una parte tegamur, ut ex parte alia intecti videamur. Quando autem sic vestimur ut nulla ex parte nudi remaneamus, hinc non tantum vestimento vestiti, sed etiam circumdati sumus. Qui igitur sic quaedam bona agit ut alia negligat, et ex parte vestitus est et ex parte nudus; quia profecto eam partem sui intectam relinquit, quam velamento justitiae operire neglexit. Petro itaque de carcere educendo praecipitur ut vestimentum suum sibi circumdet; quia nimirum necesse est ut qui perfecte a carcere peccatorum exire desiderat, sic se undique vestimento justitiae circumtegat ut nulla quae ad eum pertinent praetermittat. Sed ecce carcerem jam quo tenebatur, adstans angelus illustravit, quia lux sanctae praedicationis in conscientia peccatoris emicuit. Ecce jam surrexit, quia stratum peccati in quo jacebat reliquit; ecce jam lumbos praecinxit, quia luxuriae fluxa restrinxit: ecce jam se calciat, quia exemplis Patrum gressus sacrorum operum communivit; ecce jam vestimentum suum sibi circumdedit, quia nulla quae didicit praetermisit. Quis jam imperfectus esse censendus est, qui tantum profecit? Sed huic angelo adhuc nec ista sufficiunt: adhuc instat, adhuc quae novit superesse, inculcat; ut eum quem liberandum suscepit, aut obedientem perfecte excipiat, aut si obedire neglexerit, ab illius damnatione se immunem reddat. Unde cum dixisset: #Circumda tibi vestimentum tuum,@# protinus intulit dicens: #Et sequere me.@# Circumdato autem Petro vestimento suo, Petrus post angelum vadit, cum conversus peccator sic vestigiis sanctae praedicationis inhaeret, et ab itinere justitiae nullo diverticulo transitoriae intentionis abstinet. Post circumdationem etenim vestimenti sui angelum minime sequitur quisquis, post adimpletionem boni operis, in se et non in Domino gloriatur. Longe quippe a consectatu sui angeli deviat qui, per bonum quod agit, aliud intendit quam est
null
14915bef-c10c-45e9-aa62-b70575f6fc77
latin_170m_raw
null
None
None
None
illud quod singulariter appetendum ex ore sui praedicatoris audivit. Opportune igitur angelus Petrum ut sequeretur admonuit, quia sermo divinus, postquam de omnibus quae pertinent ad nostram salutem instruit, etiam qualiter appetitum inanis gloriae praeterire debeamus ostendit. Sed cum ea quae Petrum facere angelus monuit ad tantam perfectionem pertineant, quaerit fortasse aliquis quomodo peccatori adhuc retruso in carcere haec tantae perfectionis instituta conveniant? Quod recte forsitan quaereretur, si nos modo ageremus de peccatore adhuc in peccati sui carcere dormiente, et non de illo potius cujus jam carcerem angelus illustravit, quem jam Dominus per compunctionis spiritum excitavit. Cui certe omne quod de perfectione dicitur, tanto verius congruit, quanto ipse se devotius per oppositum confessionis accingit. Petrus itaque, adhuc in captione positus, praecepta libertatis accipit, quia peccator tunc etiam per os praedicatoris quaeque sibi agenda cognoscit, cum adhuc per aliquam mentis debilitatem in suae conscientiae latebris delitescit. Sed jam tandem omnem nodum debilitatis abrumpat, jam angelum praecedentem sequatur, jam praecepta perfectionis non se frustra audisse testetur. Quid adhuc in carcere facit, ad quem liberandum jam angelum suum Dominus misit? XVI. Sequitur: #Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum; existimabat autem se visum videre.@# Tanta fuerat custodia circumseptus, ut visum se videre aestimaret, etiam cum eum in veritate angelus liberaret. Solet enim in animo humano, ex consideratione praeteritae tribulationis, ista liberationis haesitatio generari; quia cum immensitatem periculorum per quam transivit reminiscitur, quomodo potuerit evadere, apud se ipse quasi dubitando miratur. Unde est illa vox beatorum martyrum per Psalmistam dicentium: #Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.@# Non enim idcirco dicitur #forsitan@# quasi vere de sua liberatione dubitent; sed, verbo haesitationis illius per quam transierunt, insinuant, quod bene etiam mysterio significationis cooptatur. Nam quia in die clare videmus, in nocte vero sub visu dubio caligamus, quid per visionem divinam nisi manifesta veritas, quid per nocturnam, nisi dubia designatur? In die itaque non immerito jam esse dicuntur qui, remota omnis corruptionis caligine, claritatem veritatis incommutabiliter contuentur. Nos, qui adhuc in hujus exsilii caecitate detinemur, sicut scilicet #ex parte scimus et ex parte prophetamus,@# sic etiam ex parte videmus. Quia etsi jam videmus per fidem, nondum tamen per speciem. Per quam videlicet fidei visionem sic jam in spe de nostra liberatione gaudemus, ut tamen, de occulta super nos interni judicis dispositione solliciti, liberationem nostram clare conspicere non possimus. Nam, ut scriptum est: #Omnia in futurum servantur incerta, et nescit homo utrum amore an odio dignus sit.@# Petrus itaque, et cum angelum sequitur, visum se videre arbitratur; quia peccator conversus etsi jam carcerem exivit, quia culpas suas detexit, etsi jam angelum sequitur, quia bona quae per praedicatorem didicit operatur: oportet tamen ut omnes profectuum suorum gradus quasi visionem nocturnam existimet; quia, etsi ipse jam utique videt quod agat, utrum in his tamen perseveraturus sit, vel ab interno qualiter aestimetur, ignorat. XVII. Sequitur: #Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis.@# Supra legimus quod comprehensus Petrus traditus fuerit quatuor quaternionibus, id est, simul viginti militibus. Unde datur intelligi quod iidem ipsi qui custodiendum susceperant, ut eum cautius observarent, in binas se diviserunt custodias. Praeter istos enim, alios illi custodes deputatos non legimus. Quia ergo iidem ipsi in primam et secundam custodiam distinguuntur, nos quoque juxta sensum interiorem easdem custodias dividamus. Sed ab hac divisione illos duos milites sequestremus, inter quos eum dormire supra ostendimus. Illis ergo duobus exceptis, quomodo reliqui in primam et secundam custodiam dividi valeant videamus. Primum itaque quaternionem, quem affectum peccandi nominavimus, cum suo agmine pro prima custodia habeamus. Recte etenim ipse et milites sui pro prima custodia deputantur, quia scilicet, ut supra dictum est, idcirco peccator de carcere suo exire detrectat, quia eum peccare iterum delectat. Pro secunda quoque custodia, secundum quaternionem, qui pudor confessionis est, cum suis militibus deputemus. Congruenter autem et ipse pro secunda custodia collocatur, quia et prius nos
null
cdfd506c-d393-4115-a0f6-715d82db9ade
latin_170m_raw
null
None
None
None
in peccatum praecipitat affectus peccandi, et subsequenter pudor confessionis in peccato retentat. Sed quia angelum sequitur, a neutra harum custodia detinetur; quia qui praedicatorem veritatis obedienter auscultat, nec per peccandi affectum peccatum iterat, nec per pudorem confessionis ea quae commisit occultat. Cum ergo post angelum vadit, utramque custodiam sine laesione pertransit; quia praedicator suus ex Scripturis sanctis ei assidue arma subministrat quibus se contra pericula circumjecta defendat. Ne enim illum peccandi affectus ad iterandum peccatum pertrahat, sententia eum de Scripturis per praedicatorem adhibita castigat: #Fili, peccasti? ne adjicias iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittatur.@# Et Apostolus: #Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia (Hebr, X, 26)@#. Quid enim est #voluntarie peccare,@# nisi peccandi voluntatem habere? Quae videlicet peccandi voluntas per participium praesentis temporis notatur. Sed ei qui voluntarie peccans est, id est, cui peccandi voluntas semper in praesenti est, pro peccatis hostia non relinquitur; quia per oblationem corporis Christi peccatis ejus medicina nulla confertur. Item ne per pudorem confessionis peccata sua peccator abscondat, sententias illi ex Scripturis praedicator opponat: #Fili, ne confundaris confiteri peccata tua, est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam;@# Et iterum: #Qui abscondit seelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.@# Et Psalmista: #Revela Domino viam tuam, et spera in eo.@# Hinc Jacobus apostolus: #Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini.@# Cum ergo haec et ejusmodi exhortamenta auditori suo praedicator adhibet, quid illum nisi et affectui peccandi et confusioni confitendi resistere admonet, id est, qualiter per primam et secundam custodiam transire debeat docet? Sed hic forte opponitur quomodo, cum eatenus de IV quaternionibus tractaverimus, nunc de duobus tantummodo tractare videamur? Unde sciendum quia, si subtiliter inspicimus, in duobus istis de quibus haec diximus, duo quoque alii continentur. Et quia Scripturam sacram ille congruenter exponit qui omnibus quae lectorem possunt movere, providenter occurrit, ostendamus, si possumus, quomodo in hac prima et secunda custodia, quam de primo et secundo quaternione confecimus, duo quoque quaterniones alii comprehendantur; ita ut duobus illis transitis, duo quoque alii transeantur. Ecce enim primum quaternionem peccandi affectum diximus, et eumdem cum suis militibus in prima custodia collocavimus. Est autem, ut praemisimus, militum ejus primus, recordatio praeteritae voluptatis; II excusatio fragilitatis; III imitatio pravitatis; IV ratiocinatio conditionis. Quartum quoque quaternionem nominavimus profundum malorum, in quod cum venerit peccator, contemnit, obduratur, impoenitens efficitur, excaecatur. Videamus ergo quomodo duo isti quaterniones et eorum milites inter se vicissim contineantur, ita ut unus cum suis, alter quoque cum suis pariter superetur. Certe enim quia per affectum peccandi peccator peccatum repetit, in profundum malorum descendit; quia per recordationem praeteritae voluptatis iniquitas illi in corde dulcescit, de malorum suorum profundo redire contemnit; quia culpis suis excusationem fragilitatis obtendit, paulatim adversus viscera divinae misericordiae obdurescit; quia per imitationem pravitatis exempla alienae iniquitatis attendit, non curat per poenitentiae correctionem emendare quod fecit; quia reatum suum ratiocinando tueri conatur, justo judicio, rationis lumine quod ad malum intorquet privatur. Ecce primum et secundum quaternionem, utrorumque milites invicem contulimus, ut qualiter in hanc primam custodiam pariter conveniant, monstraremus. Nunc etiam per hanc primam custodiam qualiter, duce angelo, peccator transeat ostendamus. Itaque transito peccandi affectu, profundum malorum transitur; quia profecto peccata multiplicare iterando non potest qui peccandi voluntatem non habet. Transita recordatione praeteritae voluptatis, contemptus quoque pariter pertransitur; quia, dum per laudabilem oblivionem transactas delectationes a sua mente obliterat, ad eum qui se diu toleravit, citius redire postposito contemptu festinat. Transita excusatione fragilitatis, obduratio quoque cordis pariter pertransitur; quia cum, subducto excusationis velamine, semetipsum accusare incipit, confestim, per respectum divinae gratiae, cordis sui duritiam in lacrymis liquefacit. Transita imitatione pravitatis, impoenitentia quoque pertransitur; quia nequaquam ad malum alienae nequitiae exemplo informatur, dum diligenter quae poenitentes maneant intuetur: quin imo ad poenitentiam tanto celerius currit, quanto ne in malis suis deprehendatur, formidolosus
null
b2b06732-692c-48a0-87df-6004cdaed4da
latin_170m_raw
null
None
None
None
pertimescit. Transita ratiocinatione conditionis, caecitas quoque mentis pariter pertransitur; quia dum lumen rationis ad culpae defensionem nequaquam intorquet, illuminatus per gratiam, quid sequi, quid cavere debeat, lucidius videt. Ecce duo quaterniones, cum suis militibus in primam custodiam convenientes, qualiter transeantur ostendimus: nunc duo alii, qualiter in secundam conveniant, ostendamus. Secundum itaque quaternionem, qui pudor confessionis dicitur, et tertium, quem amorem privatum nominavimus, cum suis militibus pariter conferamus, et eos in secundam custodiam, prout ratio dictaverit, ordinemus. Sed, quia de istorum quaternionum agmine sunt illi duo milites inter quos per significationem captivus dormire superius dictus est, illis duobus praetermissis, de aliis videamus. De agmine itaque secundi quaternionis uno extra carcerem excubante, reliqui tres sunt levigatio culpae, longiturnitas vitae, torpor negligentiae. Item de agmine tertii quaternionis, uno milite intra carcerem relicto, residui tres sunt appetitus famae, rigor poenitentiae, metus perseverantiae. Duo itaque isti quaterniones ita sibi conveniunt. Ideo namque culpas suas confiteri erubescit, quia privato amore se diligit; ideo peccatum suum excusationibus levigat, ne, apud aestimationem aliorum reprehensibilis convictus, nomen famae, quod appetit, perdat; ideo rigorem poenitentiae subire refugit, quia longa sibi vitae spatia repromittit; ideo eum torpor negligentiae astringit, quia metus eum ad frigus perseverantiae suspectum reddit. Et ideo ne contingat ab iniquitate redire, eligit potius semper in peccato torpere quam benum aliquid, in quo perseverare nequeat, inchoare: cum deberet et de sua bona voluntate incipere, et de Deo perfectionem perseverantiae sperare. Sed jam quia istos pariter contulimus, videamus nunc quomodo nihilominus transeantur. Transito itaque pudore confessionis, amor quoque privatus pariter pertransitur; quia nimirum sui ipsius adversarius efficitur, dum culpas suas detegens, salubri odio insectatur. Transita levigatione culpae, appetitus quoque famae pariter pertransitur; quia, dum reatum suum ipse sibi aggravat, Deo soli placere gestiens, de fama exteriori non curat. Transito rigore poenitentiae, longaevitatis quoque promissio pariter pertransitur; quia, dum illum quem offendit placare citius concupiscit, seductoriae dilationis inducias non admittit. Transito torpore negligentiae, metus quoque perseverantiae pariter pertransitur; quia, dum ferventi spiritu ipse bonum facere incipit, ex divino adjutorio hoc posse consummare se praesumit. Hoc itaque modo isti duo quaterniones cum suis satellitibus in secundam custodiam rediguntur; hoc etiam modo a peccatore converso, duce angelo, transeuntur. Sed quia jam de carcere exiit, quia primam et secundam custodiam transiit ductorem suum sequendo, videamus quo venerit. XVIII. #Venerunt,@# inquit, #ad portam ferream, quae ducit ad civitatem.@# Postquam de carcere tenebrosae conscientiae peccator exiit, postquam primam et secundam custodiam transiit, id est, obstacula vitiorum quae se in peccato detinebant evadit, ad portam ferream venit; quia sola peccatorum confessio ad salutem non sufficit, si non etiam, pro his quae commisit, per satisfactionis duritiam se affligit. Videamus David de carcere exeuntem, et ad portam ferream properantem, qui ait: #Iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.@# Peccator etenim, cum iniquitatem suam confitendo annuntiat, de carcere exit; cum vero cogitat qualiter Deo pro unoquoque peccato satisfaciat, ad portam ferream tendit. Ipsa itaque satisfactio, qua Deo pro peccatis nostris satisfacimus, porta ferrea non inconvenienter accipitur; quia homini mollibus desideriis olim dedito valde durum est, dum conversus ad poenitentiam cogitur, eadem desideria relinquere, carnem macerare, ingemiscere, flere, jejunare, saeculo funditus renuntiare, remotam vitam expetere, et deinceps ad alterius arbitrium vivere. Peccati ergo satisfactio recte porta ferrea nominatur, per quam homo, ut Deum sibi placatum reddat, quidquid in se carnaliter vixit, ferro durae poenitentiae necat. Unde et Joannes Baptista peccatores ad se confluentes ad portam ferream invitabat, dicens: #Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae.@# Dignos enim fructus poenitentiae facere, hoc est ad portam ferream properare, hoc est ita plenariam Deo satisfactionem offerre ut a licitis etiam debeat abstinere qui se meminit illicita perpetrasse. Ad hanc itaque portam ferream Petrum eductum de carcere angelus ducit, quia sermo divinus, postquam nos de carcere peccati per officium confessionis extrahit, quam districta satisfactione
null
2b881a75-9ccc-432f-a8ff-ec9b3ce1b96e
latin_170m_raw
null
None
None
None
Deum nobis placare debeamus ostendit. Quae nimirum porta ferrea ducit ad civitatem, quia satisfactionis angustia ad latitudinem nos supernae civitatis intromittit. Ad cujus nimirum civitatis gaudia cum conversus peccator ferventi amore festinat, gressus desiderii ejus quaelibet portae ferreae districtio non retardat. Unde bene porta ferrea dicitur, XIX. #Quae ultro aperta est eis.@# Cum Petrus angelo praeeunte ad portam venit, ante ipsum porta eadem se ultro aperit; quia cum conversus peccator vestigia sanctae praedicationis cum alacritate prosequitur, cuncta illi fiunt facilia quae prius difficilia videbantur. Et qui antea, peccatorum grossitudine dilatatus, nonnisi per ampla voluptatum incedere potuit, nunc, extenuatus lima poenitentiae, quaslibet augustias sine difficultate pertransit. Sed quaerendum video cur sit dictum, #aperta est eis,@# et non potius, #aperta est ei.@# Certe angelus qui Petrum ducebat, spiritus erat, et proinde, etiam non aperta porta eadem, per subtilitatem spiritualis naturae transire poterat. Nam carcer quoque de quo Petrum extraxit, clausus erat; in quem tamen cum intrasset, non legitur aliqua janua patefacta. Sed hic forte opponitur quia scilicet non legitur aliquis aditus patefactus cum ad eum intravit, ita nec tunc quidem dum cum eodem exivit; ac proinde videri debere quod illum non reserato aditu eduxerit. Sed haec opinio non mihi recipienda videtur, nisi aliquo canonicae Scripturae testimonio confirmetur; canonicam autem Scripturam nunc appello eam quae in canone librorum Veteris et Novi Testamenti continetur. In qua plane nusquam me legisse recordor quod homo quispiam, mortali corpore vestitus, per aliquem aditum non apertum cum suo solido corpore transire potuerit, excepto Domino nostro Jesu Christo, qui, et cum nasceretur, non aperto ostio de ventre matris exivit, et cum resurgeret, cum eodem suo immortali sed tamen vero corpore, clausis januis, ad discipulos intravit. Nam si quis illud opponit, quod de quodam apostolo legitur, quod scilicet ad regem quemdam clausis januis intravit, exemplum hoc non me tenet, non me terret; quia ipsa quoque Scriptura in qua hoc legitur, Patrum auctoritate inter apocrypha numeratur. Potius itaque hoc credendum, quod angelus qui ad Petrum in carcere non aperto aditu per subtilitatem angelicae naturae intravit, idem ipse, ut eum educeret, per virtutem Domini ostium carceris patefecit. Sed quolibet modo eum eduxerit, viderit ille qui fecit; nos ad propositam redeamus quaestionem. Quaerebamus enim cur de porta pluraliter dictum sit, #aperta est eis,@# et non potius singulariter, #aperta est ei;@# cum utique non angelo, qui spiritus erat, sed tantum Petro, qui solido corpore vestiebatur, necessaria ista apertio videbatur. Sed ista litterae difficultate ad internam intelligentiam mittimur, quam si paulo diligentius intuemur, videbimus statim quam congruenter ambobus aperta esse porta eadem memoretur. Sicut enim supra jam diximus, vir fortis prolapsus in peccatum per Petrum designatur, per angelum quilibet praedicator demonstratur veritatis. Jam nunc ergo investigemus quomodo praedicator cum converso peccatore ad portam ferream veniat, et quomodo portam istam cum eodem pertranseat. Videamus angelum cum Petro suo ad portam ferream properantem. Et quis verius dicendus est angelus, quam ille de quo scriptum est: #Ecce ego mitto angelum meum ante te, et praeparabit viam tuam?@# qui nimirum cum diceret, #Facite fructus dignos poenitentiae,@# quid aliud agebat nisi Petrum suum, id est conversos peccatores, ad portam ferream properare monebat? Videamus nunc si et ipse per eamdem portam transierit. Et quis melius illo, imo quis adeo sicut ille qui, in indicium poenitentiae et afflictionis, pilis camelorum corpus suum limabat; qui in signum mortificandae voluptatis zonam pelliceam circa lumbos habebat; qui, in documentum singularis abstinentiae, pane contempto, locustas et mel silvestre edebat; qui, in exemplum remotae conversationis, in eremo consistebat? Videamus alium angelum cum Petro suo ad portam ferream properantem. Quis enim verior angelus illo qui dixit: #An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus?@# Ipse itaque Petro suo, gentibus scilicet, quas de carcere infidelitatis eduxerat, quid ait? #Sic currite ut comprehendatis; omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.@# Cum ergo eos sic currere ut comprehendant admonet, quid cum illis agit, nisi ad portam illam quae ducit ad
null
eba218c0-e25e-4628-9ec0-3443b305d32d
latin_170m_raw
null
None
None
None
civitatem ubi bravium recepturi sunt tendere persuadet? Cum vero illos, exemplo saecularis athletae, ab omnibus quae agonen impediunt praecipit abstinere, quid cum illis agit, nisi quomodo per portam ferream debeant intrare ostendit? Videamus nunc si et ipse haec agat, ad quae agendum suos sequaces informat. Ait: #Ego sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, aliis praedicans, ipse reprobus efficiar.@# Cum itaque et seipsum currere et pugnare insinuat, quid nisi se quoque ad portam ferream properare demonstrat? Bene ergo de hac porta dicitur, #quae ultro aperta est eis;@# quia sancti praedicatores nostri, qui nos de carcere peccatorum educunt, nobiscum portam ferream intrant, cum ipsi quoque, ut nobis exemplum poenitentiae praebeant, carnem suam cum vitiis et dura afflictione castigant. XX. Sequitur: #Et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo.@# Quid per vicum unum, nisi mors carnis accipitur? Quae videlicet mors carnis, bene non vicus quidem, sed vicus unus dicitur, quia per ipsam viam universitas carnis transire compellitur. Unde et in Scripturis mors eadem, via universae carnis vocatur. Angelus itaque qui Petrum de carcere educit, quousque vicum unum procedat, eum non deserit; quia sermo divinus, qui nobis per ora praedicantium viam egrediendi de peccato ostendit, tandiu nobis individuo comitatu adhaeret, quousque, morte carnis pertrans ita, eum nobis quem promiserat repraesentet. Nam eousque necesse est ut nobiscum pergat; quia etiam egressi de carcere citius erraremus, nisi per illum nobis iter quo deberemus ingredi monstraretur. Cum autem vicum unum procedimus, continuo angelus a nobis discedit; quia cum ipso [ #an@# ipsum], qui via, veritas, et vita est, vidimus, jam ductore ulterius non egemus. XXI. Sequitur: #Et Petrus ad se reversus dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum.@# Juxta litteram patet sensus quia Petrus ab illo mentis excessu in quem prae gaudio super se raptus fuerat, ad hoc redit quod intellectu communi et prius fuit. Sed si, quemadmodum coepimus, haec quoque verba ad internam intelligentiam referimus, magnam in eis futurae nostrae ereptionis imaginem praevidemus, magnam et in praesenti futurae nostrae exsultationis dulcedinem praegustamus. Nos etenim, quandiu in hujus exsilii religatione detinemur, nobiscum esse perfecte non possumus; quia imaginem illam et similitudinem quam a conditore accepimus, immunem a peccato servare, sicut condita est, non valemus. Nam quoties peccamus, et nos sumus, et nobiscum sumus; quia per peccatum subter nos lapsi, ab illius similitudine qui super nos est degeneramus. Sed cum, illis superius dictis periculis omnibus evitatis, ad eum qui nos fecit venerimus, tunc etiam ad nos ipsos perfecte revertimur, quia, peccatum nullum habentes, quales nos condidit, tales sumus. Tunc jam de nostra ereptione securi, in vocem exsultationis erumpemus, dicentes: XXII. #Nunc scio vere quia misit Deus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum. De manu Herodis,@# id est, de potestate diaboli tunc in veritate eripimur, quando, de loco tentationis assumpti, ejus insidias non ulterius timemus. #De omni quoque exspectatione plebis Judaeorum eripimur;@# quia sive maligni spiritus, sive perversi homines, qui bonorum afflictionem inhianter exspectant, nostris casibus jam deinceps non insultant. Nec sane negligenter praetereundum videtur quod non ait #de exspectatione,@# sed #de omni exspectatione.@# Adversariis enim nostris toties ad spectaculum irridendi producimur, quoties eis risum de nobis, perpetrato quolibet crimine, exhibemus; quia aliud est spectaculum iracundiae, aliud avaritiae, aliud gulae, aliud luxuriae, aliud vanae gloriae, aliud superbiae. Hostes autem qui nostram irrisionem inhianter exspectant, quanto nos profundius lapsos aspiciunt, tanto, sibimet applaudentes, insultationis cachinnos altius attollunt. Quandiu vero in hac vita, quae tota tentatio est, consistimus, etsi quaedam irrisionis eorum spectacula devitamus, difficile tamen est ut non in aliquod incidamus, unde tamen, per Dei gratiam ad poenitentiae remedium recurrentes, quotidie liberamur
null
dbe31f6c-9271-461d-80ce-37e974d98b85
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Cum vero ad illam securitatem venerimus, tunc #De omni exspectatione plebis Judaeorum perfecte eripimur;@# quia, morte in victoria resurrectionis absorpta, nec caro nostra ulli corruptioni exterius subjacebit, nec mentem nostram interius ulla concupiscentia titillabit. Tunc plane veraciter dicere poterimus: #Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum,@# etc. Magnifice enim dictum est #Nunc scio vere,@# ne quis videlicet vere se receptum praesumat, quousque ad illam libertatem gloriae filiorum Dei perveniat; quia, etsi jam per fidem nos liberatos scimus, adhuc tamen per speciem vere liberatos nos nescimus, donec ipsi libertatis nostrae auctori aeterna societate jungamur. Ad quam verae ereptionis scientiam nos perducere dignetur ille magni consilii Angelus, qui nos et prius per seipsum de tenebris et umbra mortis eripuit, et quotidie per suos angelos eripit, Jesus Christus Deus et Dominus noster, cui est cum Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. I. #Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia (Act. XII, 1 seqq.) @#. Quem sub Herodis vocabulo accipere debeamus significatum, et nominis ejus appellatione et operis crudelitate docemur. Herodes quippe #pelliceus@# interpretatur, quo nomine recte antiquus humani generis adversarius designatur; cujus suasionibus dum primi homines crediderunt, stola immortalitatis perdita, pelliceas tunicas mortalitatis indices acceperunt. Nam, quia pelles mortuis animalibus solent detrahi, non incongrue per pelliceas tunicas dicitur mortalitas figurari. Quas quidem tunicas Deus fecisse et homines induisse legitur; non quod eos ipse mortales creaverit, de quo Scriptura verax veraciter protestatur: #Quia Deus mortem non fecit;@# sed quia, quos ad vitam aeternam, si mandatum servarent, condidit, post praevaricationem mortales factos ipsa vestis qualitate monstravit. Sed hujus indumenti ipse proprie hominibus auctor exstitit, qui eis culpam qua illud mererentur promissione seductoria persuasit. Jure igitur ipse pelliceus nominatur, cujus instinctu humana natura pelliceis tunicis mortem significantibus amicitur. Rex autem Herodes iste vocatur, quia ipsum esse #regem super omnes filios superbiae@# Scriptura testatur; qui et omnibus regimini suo subjectis ad mortem perpetuam principatur, Cujus Herodis manus sunt vel maligni spiritus qui illi ad deceptionem obsequuntur, vel certe perversi homines, in quibus, juxta Pauli vocem, #iniquitatis mysterium operatur.@# Hostis quippe, humanae perditionis insatiabiliter avidus, cum ei ad votum sua solum nequitia non plenarie satisfacit, ad exsatiandam famem suae malitiae socios sibi vel malignos spiritus vel homines perversos adjungit. Qui nimirum ad laesionem bonorum toties manus mittit, quoties cordi eorum vel per subjectos spiritus immunda desideria injicit, vel per humanam saevitiam contra eos in exteriori acerbitate crudescit. Quod enim contra caput nostrum semel egit, hoc etiam contra nos membra ejus indesinenter agere non omittit. Nam quia mentem ejus tentando penetrare non potuit, ad perimendam carnem ipsius, manus suas, videlicet Judaeos et milites Romanos, armavit. Sic ergo etiam nunc, quoties a corde electorum repellitur, ut eos saltem in corpore perimat, invidia ardescente succenditur. Ad quid autem tantopere saeviat, aperitur, cum subditur: #Ut affligeret quosdam de Ecclesia.@# Ea enim quamprimum intentio illum ad contemplandam electorum innocentiam concitat, ut vel eos in culpam perversa suadendo dejiciat, vel certe, dum ejus suasionibus resistunt, eos requiescere non permittat. Justorum vero mens, quae in superna contemplatione requiescere appetit, hoc ipso vehementer affligitur quod occulto insidiatori continua congressione repugnare compellitur; quibus etsi numerositas triumphorum coronam victoriae repromittit, hoc ipsum tamen quod crebro dimicare coguntur, eos vehementer affligit. Scientes namque humanam fragilitatem ad casum esse praecipitem, valde suspecti sunt, ne hostis, qui eos ad certamen frequentius provocat, remissius decertantes quandoque devincat. Notandum interea quod non dicitur: #Ut affligeret Ecclesiam,@# sed #quosdam de Ecclesia;@# quia, etsi fideles omnes odio generali persequitur, acerbitatem tamen illius illi gravius sentiunt, qui levibus desideriis ejus matura gravitate resistunt. Quos videlicet tanto atrocius impugnat, quanto eos fortius repugnantes considerat. Vel certe missis manibus quosdam specialiter Herodes affligit, cum, tentamenta illius aliis evadentibus, alios ad vitiorum praecipitia trahit. II. Sequitur: #Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.@# Hanc quidem beati Jacobi passionem omni veneratione suscipimus, credentes et illum pro triumpho martyrii justitiae corona donatum,
null
adff7c3f-b808-4021-87bb-a2334ffd3b33
latin_170m_raw
null
None
None
None
et hostem ipsius pro sua crudelitate morte aeterna mulctatum. Sed quod juxta historiam semel factum audivimus, non frustra quomodo quotidie fiat mystice, perscrutamur. Quia igitur Jacobus #luctator@# et #supplantator@# interpretatur, et Joannes, #gratia Dei,@# possunt per haec duo vocabula duo in Ecclesia ordines figurari: unus scilicet incipientium, qui adhuc in lucta fidei contra diabolum certat; alius autem eorum qui, per gratiam Dei superato adversario, nulla jam mentis instabilitate vacillat. Is autem qui luctatur, modo supra, modo infra inspicitur; ita et qui, necdum perfecte compressis carnis motibus, contra diabolum luctantur, sic illum interdum sibi subjicientes supplantant, ut ab illo etiam aliquoties, saltem delectatione noxia, supplantentur. Quae videlicet noxia delectatio si non cito compescitur, protinus anima, vitalis flatu justitiae perdito, consensus gladio trucidatur. Recte ergo consensus delectationi succedens, gladius appellatur, quia, intra sanctam Ecclesiam, illi quoque qui blandimentis diaboli enormiter succumbunt, cum illis qui per gratiam Dei in virtute perfecti sunt, uno verbi semine concepti, uno sanctae matris Ecclesiae utero sunt renati. Sicque illos meritorum diversitas separat, ut tamen sacramentorum communio quadam, ut ita dixerim, fidei consanguinitate conjungat. Nec novum sane si semen verbum dicitur, quia et Paulus, cum idem verbum super corda Atheniensium spargeret, ab eisdem #Seminiverbius@# vocatus est. Si autem per hanc Apostoli necem non mors peccati, sed carnis, accipitur, sciendum est quia crudelis adversarius, laesionem bonorum semper esuriens, cum (ut supra dictum est) ad interiorem mortem se praevalere non posse considerat, eum qui sibi resistit, saltem corporaliter trucidare festinat. Sed quolibet modo electis noceat, ejus saevitia illis maxime placet quibus, pro sua innocentia, vita fidelium displicet. III. Unde et sequitur: #Videns autem quia placeret Judaeis, apposuit apprehendere et Petrum.@# Judaei namque, qui #confitentes@# interpretantur, quos alios hoc in loco designant, nisi eos qui, juxta Apostolum, #Confitentur se nosse Deum, factis autem negant?@# Possunt tamen Judaeorum nomine etiam immundi spiritus accipi, qui et ipsi in Evangelio, dum de obsessis corporibus pellerentur, quanquam inviti Christum Dei vivi Filium fatebantur. Sed sive perversos homines, seu immundos spiritus Judaeorum vocabulo designatos accipiamus, constat profecto quia de bonorum afflictione utrique voto non dispari gratulantur. Unde et idem caput iniquorum ad persequendos bonos tanto expeditius accingit se, quanto se per hoc votis suorum amplius satisfacere sentit. Sed justo morte carnis perempto, pars iniqua exsultat, quia videlicet ille e medio subtractus est qui sub umbra suae protectionis multos ab aestu malitiae defendebat. Justo vero in peccati mortem delapso, tanto amplius laetitia perversis augetur, quanto is qui lapsus est, per vitae meritum stare altius videbatur. Sed sicut supra, beati Jacobi martyrium juxta historiam venerabiliter amplexantes, quomodo juxta internam intelligentiam accipi possit ostendimus, sic nunc quoque, servato textu historiae, quomodo juxta eumdem sensum haec beati Petri comprehensio intelligi valeat ostendamus. Ad investigandum mysterium comprehensionis, viam nobis aperit ipsa ejus qui comprehensus est appellatio nominis. Sicut enim fere omnes novimus, a #petra@# Petrus nomen accepit. Quinam ergo hoc nomine designantur, nisi qui per mentis constantiam fortiter stare in virtutum soliditate videntur? contra quos nimirum hostis tanto acrius pugnat, quanto per illos etiam alios in virtute roborari dolens pensat. Et, quia fortassis soliditatem mentis eorum primo impetu tentationis labefactare non sufficit, more aquae crebro superveniens, duram eorum constantiam rumpit. Nam sicut quidam ait (OVID. De Ponto, lib. IV): Gutta cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo. Quod etiam divina Scriptura testatur: #Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur (Job XIV, 19) @#. Cum itaque diabolus fortem virum in laqueum peccati inducit, quasi ad comprehendendum Petrum manus Herodes apponit. Ubi ipsa quoque verborum proprietas est nobis magnopere perpendenda. Nam qui supra, ut quosdam de Ecclesia affligeret, manus misit, nunc, ut Petrum comprehenderet, apposuit. Sciendum itaque quia tanto se unusquisque a diabolo minus elongat, quanto ad comprehendendum culmen perfectionis minus appropiat. Unde cum aliquem ex talibus ad culpam diabolus rapit, quasi juxta se manus mittit, quia ad
null
42ecda0e-fcab-460d-afe3-c07f719229f7
latin_170m_raw
null
None
None
None
se eum qui non longe discesserat, retrahit. Cum vero fortem quemque atque in virtute perfectum decipere nititur et non valet, quasi ad comprehendendum Petrum, manus (ut ita dicam) arctas habet. Unde manus ut Petrum comprehendat apponit, quia ut robustum quemque decipiat, multiplices deceptionum laqueos nectit. Nulla autem callidi tentatoris arte tam cito virtus pectoris infirmatur, quam cum, roboris sui vires sibi arrogans, privata apud se exsultatione laetatur. Nam mox, a superno protectore desertus, in virtutum culmine diu minime perseverat, quia eum exinde ventus elationum perturbat. Ab alto vero corruentem adversarius excipit, cum superno auxilio destitutum per quaelibet vitiorum praecipitia trahit. Quasi ergo appositis manibus Petrum Herodes apprehendit, cum illum qui per virtutum iter gradiens procul a se discesserat, protensis fraudum laqueis iterum irretivit. Ad quod astruendum si exemplum quaeritur, non est opus ut longius evagemur. Quia is ipse Petrus, cujus historiam figurata interpretatione discutimus, in semetipso partim est expertus quod dicimus. Nam cujus carnem Herodes historiens apprehendit, ipsius animam jampridem Herodes typicus trinae negationis laqueo, quasi fune torto, tripliciter alligavit. Et certe de suae firmitatis robore multa jam experimenta tenebat: jam Christum Dei vivi Filium confessus fuerat; jam beatum se ore Veritatis audiverat; jam a soliditate inviolabilis petrae Petri agnomen traxerat; jam claves regni coelestis acceperat: et tamen, post tot et tanta divinae largitatis munera, cum ad horam Dominicae passionis ventum est, quia paulo amplius de sua firmitate praesumpsit, sibimet relictus, protinus quisnam esset invenit. Qui certe in aeternum periret, nisi illum benignus Jesus intuitu benignitatis suae respiceret, respiciens emolliret, emolliens ad amaras lacrymas commoveret, commovendo ad lacrymas, crimen quod commiserat indulgeret. Quo nimirum exemplo nos infirmi ad cautelae vigilantiam evidenter instruimur, ut mens nostra, etiam summis virtutibus praedita, semper se in humilitate deprimat, semper non ex se esse quod est, trepidare cognoscat: ne forte, dum ultra se praesumptionis aura raptatur, quanto se altius extulit, tanto gravius elidatur IV. Sequitur: #Erant autem dies azymorum.@# Juxta litteram patet sensus, quod scilicet apostolus infra Judaicae paschae septimanam sit ab Herode comprehensus: dies quippe azymorum illi septem proprie vocabantur qui quartum decimum primi mensis, quo agnus immolabatur ad vesperam, ex ordine sequebantur. Evangelistarum tamen auctoritas et pascha pro azymis, et azyma pro pascha ponere consuevit, sicut facile est ei agnoscere qui eorum volumina studuerit recensere. Sed nos haec paucis juxta historiam dixerimus; nunc interiorem sensum hujusce sententiae videamus. Ait ergo: #Erant autem dies azymorum.@# Dies azymorum omne hoc tempus accipimus quod ab adventu nostri Salvatoris usque ad finem mundi evolvitur: in quo nimirum tempore verus ille « Agnus, qui tollit peccata mundi, » immolatur; per cujus sanguinem a peccati domino fidelis populus liberatur. Unde etiam Paulus dicit: #Pascha nostrum immolatus est Christus; itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.@# Non igitur otiose comprehensionem apostoli, per quam fortis viri casus designatur, in diebus azymorum contigisse, scriptum asserui; sed nimirum significans quia, cum ab ipso humanae conditionis primordio adversus homines invidia diaboli exarsit, a tempore tamen incarnationis Dominicae tanto acerbius saevit, quanto saevitiae suae finem jamjamque imminere praesentit. Unde scriptum est: #Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quia modicum tempus habet (Apoc. XII, 12) @#. Terrae quippe et maris nomine carnales quique significantur, quia et terrenis solis intendunt, et, undarum more, vicissim se saltu superbiae superponunt; ad quos diabolus habens iram magnam descendit, quia, electorum corda deserens, in reproborum cordibus requiescit. Qui, quia jam ad beatitudinem se non posse redire considerat, quasi in solatium suae perditionis, socios sibi, cum quibus vae in aeternum habeat, coacervat. V. Sequitur: #Quem cum apprehendisset, misit in carcerem.@# Comprehensum Petrum Herodes in carcerem mittit, cum antiquus hostis justum, lethali crimine captivatum, in latebris conscientiae peccatricis abscondit. Recte autem peccatrix conscientia appellatur carcer, quia ibi homo interior et vinculis peccatorum astringitur, et, nocte interna caecatus, videre Solem justitiae prohibetur.
null
472e4638-eddc-40a1-b546-0e865ae01992
latin_170m_raw
null
None
None
None
VI. Sequitur: #Tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum.@# Inter omnes hujus lectionis sententias, ista est ad penetrandum obstrusior, quae et ideo fortassis tam gravis ad intelligendum videtur, quia per illam grave aliquid signatur. Gratiam itaque suam nobis Dominus subministrare dignetur, quatenus sic de illa loqui possimus, ut, si quis est inter nos qui adhuc vinculis inimici teneatur astrictus, de istis quaternionibus quantum expedit audiat, audiens intelligat, intelligens doleat, dolens ingemiscat, ingemiscens talibus se exsecutoribus traditum perhorrescat, perhorrescens autem det operam ut evadat. Quia utique unusquisque quaternio quatuor sub se milites habet, quatuor quaterniones cum sibi subjectis militibus, simul viginti milites sunt. Qui numerus quia ex quinario et denario conficitur (nam et quater quini, et bis deni, viginti sunt), potest per illum universa vitiorum multiplicitas designari, quae contra decalogi praecepta per quinque corporis sensus perpetrantur. Sed fortasse exigitur a nobis ut eosdem quaterniones, et qui sub eis militant satellites, specialiter distinguamus. Est quidem hoc aliquantulum operosum, sed et hoc duplici ratione indagare conabimur. De quibus nimirum quaternionibus ut secundum internam intelligentiam loqui apertius valeamus, primum oportet eos seorsum construere, ac deinde singulis suos milites prout ratio dictaverit, assignare. Ponamus itaque aliquem a diabolo ita omni prorsus lumine rationis privatum, ut possit velut insipiens dicere in corde suo: #Non est Deus;@# de quo plane pronuntiare possumus quia per insipientiam suam in infidelitatis est carcere mancipatus. Qui nimirum, quia alterius bona vitae vel mala esse aliqua omnino non credit, ad vitae praesentis bona appetenda vel mala cavenda curam suam ex toto inflectit. Unde fit ut animae illius, jam in infidelitatis carcere retrusae, quatuor modos perturbationum diabolus supponat, qui eam sub saeva custodia clausam teneant, ne evadat. Quae nimirum perturbationes, etiam in anima sapientis, vicissim sibi pro causarum varietate succedunt; sed in anima insipientis perturbationes sunt, quia per eas insipiens perturbatur. In anima sapientis non tam perturbationes quam affectiones vocantur, quia, ne perturbent, ratione sapientiae moderantur. Primus itaque perturbationum modus, cupere; secundus, metuere; tertius, dolere; quartus, gaudere. Nec moveat quod istos perturbationum modos non eo ordine posuimus quo illos saecularis poeta locavit, quia Scripturae nostrae auctoritatem judicamus potiorem, in qua legitur: #Radix omnium malorum cupiditas.@# Sed nec ipsi qui inter saeculi sapientes habentur, eodem illos ordine in libris suis posuerunt, aut iisdem nominibus nuncupaverunt. Ecce etenim unus eorum, cum de animabus corpore exutis secundum suam opinionem ageret, ait: Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, etc Alius autem, qui in scholis saecularibus legitur, ita posuit: gaudia pelle, Pelle timorem; spemque fugato, nec dolor adsit. Ecce quod ille ultimum, iste posuit primum; quod ille primum, iste secundum; quod ille secundum, iste, mutato loco et nomine, posuit tertium. Dolor autem qui hic quarto loco est positus, ibi in tertio ponitur. Jam autem verum constat quod his quatuor perturbationibus, quasi quatuor quaternionibus, insipiens in infidelitatis carcere custodiatur inclusus. Et poeta, in eodem loco, ipsius quoque carceris fecerat mentionem, ait enim: Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, nec auras Respiciunt, clausae tenebris et carcere caeco. Auctoritate itaque Scripturae nostrae primum modum perturbationis, quasi primum quaternionem, ponimus cupiditatem; secundo loco, metum; tertio, dolorem; quarto, gaudium: quod cur inter turbationes animi numeretur, inferius ostendemus. Ecce isti sunt quatuor quaterniones, quibus captivum suum diabolus custodiendum committit, quem prius in infidelitatis carcerem per insipientiae ostium introduxit. Qui, ut praefati sumus, quia praeter hoc quod corporeis oculis videt, nihil aliud credit, bonis interioribus vacuus, totus in exteriora prolabitur. Et primo quidem vallat eum cupiditas, ut habeat; secundo metus, ne amittat: tertio dolor, si amiserit; quarto gaudium, si recuperaverit. Habent autem et isti quaterniones, ad servandum captivum diaboli, singuli sub se milites suos. Vitia etenim quae de unaquaque perturbatione quasi originaliter nascuntur, ipsi sunt milites, qui unicuique quaternioni, quasi pro adjutorio, ad peccatoris custodiam deputantur. Sub primo itaque quaternione quem cupiditatem nominavimus, primus miles est tenacia, secundus
null
6fb049c1-2f52-4edb-bec5-eea787030194
latin_170m_raw
null
None
None
None
multiplicatio, tertius inaffectio, quartus voluptas. Recto siquidem ordine cupiditatem tenacia sequitur, quia tanto quisque studet strictius quod acquisitum est retinere, quanto se meminit in acquirendo gravius laborasse. Tenaciae vero multiplicatio subnectatur, quia, dum longa sibi vitae spatia pollicetur, instat magnopere ut quae jam parta sunt, quotidiano foenore cumulentur. Quod cum ad votum multiplicari contigerit, res quidem exterior dilatatur, sed ipse interius angustatur. Unde et tertio loco inaffectio subinfertur, quia tanto crudelius contra indigentiam proximi induratur, quanto sibi soli credit vir posse sufficere quae habentur. Sed inter haec cogitat quia frustra in congregandis tantopere desudavit, si sic ab eorum communione indigentem proximum sublevat, ut ipse quoque ab eorum usu alienus existat. Unde, quia post haec totum se in lasciviam voluptatis dejecit, in commilitonum agmine quarto gradu voluptas incedit; per quam scilicet ita illecebris carnis suae resolvitur, ut ei illa voluptuosorum sententia merito coaptetur: #Manducemus et bibamus, cras enim moriemur;@# et: #Coronemus nos rosis, antequam marcescant;@# et: #Ubique quaeramus signa laetitiae; et nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.@# Sed dum infelix anima taliter in sua voluptate resolvitur, incipit vehementer metuere, ne scilicet id quod eam tantopere delectat, ab ea subito auferatur. Unde bene loco secundi quaternionis, metus cum suis satellitibus subrogatur, quorum I est sollicitudo, II inconstantia, III fictio, IV irrationabilitas. Quod videlicet frustra sic ordinavimus, si non rationem quoque cur taliter sint ordinati reddamus. Sollicitudo namque metum primo gradu subsequitur, quia metuentis animus, dum aliquid quod vehementer amplectitur, amittere trepidat, immensa illum suspicionum varietas turbat; quae menti trepidae dum damna ventura proponit, omnia illi per cogitationem irrogat quae posse irrogare confingit. Sollicitudinem autem inconstantia comitatur, qua, dum ea quae pati metuit, intolerabilia fore praeponderat, effeminatus per ignaviam, nulla se tolerantiae virtute confortat. Cum vero se ad tanta discrimina praevidet virtutis robore non posse subsistere, tentat magnopere si ea saltem per fictionem valeat devitare. Ac proinde post inconstantiam fictio numeratur, quia metu concussus animus, de campo confidentiae fugiens, in duplicitatis angulo occultatur. Post fictionem autem irrationabilitas subrogatur, quia idcirco animum tam densa perturbationum nebula circumfudit, eo quod, amisso humanitatis consilio, nulla se rationis moderatione componit. Huic jam dolor, quem tertium quaternionem diximus, cum suo agmine ad captivi custodiam subrogatur. Est autem satellitum ejus primus livor, secundus amaritudo, tertius clamor, quartus crudelitas. Dolorem quippe primus livor prosequitur; quia cum alter adipiscitur quod alter amiserit, amittens in adipiscentem livore invidiae succenditur. Livori autem amaritudo succedit, quia invidentis animus tanto ad omnes amarescit exterius, quanto, exurente invidia radices ejus intimas, succus alicujus infundit. Post amaritudinem quoque clamor non incongrue numeratur, quia amaricatus animus, cum jam flammas suas apud se ipse tolerare non sufficit, exterius eas cum clamoris vociferatione profundit, tantoque eas altius jaculatur, quanto id quod amissum est charius amabatur. Quartus in hoc agmine satellitum, crudelitas nominatur, quia exasperatus per dolorem animus, qui dolorem suum sub livoris tegmine diutius enutrivit, cum hunc clamores efferendo plene non satiat, studet inhianter ut verbis crudelibus opera crudelitatis adjungat; quae nimirum crudelitas eousque doloris immensitate se dilatat, ut in eumdem ipsum qui dolet doloris poenas retorqueat. Plerisque etenim accidit ut, vel rerum vel pignorum amissione turbati, dum doloris sui vulnus lenire rationis medicamine neglexerunt, in eos perturbationum fluctus inciderint, ut vel sensum communem amitterent, vel in seipsos crudeliter manus injicerent. Ecce quousque per satellites suos dolor saevit, ut, quasi parum sit ei quietem animae perturbare, studeat illam etiam de ipso habitaculo corporis effugare! Restat quartus quaternio, quem veteres gaudium nominaverunt, post dolorem congrue collocatus, quia, sicut dolor de re generatur adempta, ita et gaudium de re generatur adepta. Sed videndum cur majorum auctoritas, inter eas perturbationes quae statum mentis solent avertere, gaudium numeravit, cum hoc inter fructus justitiae sanctus Paulus apostolus computaverit, dicens: #Fructus autem spiritus, est gaudium, pax,@# etc. Unde noverimus gaudium, si quando in mala significatione ponitur, non proprie, sed abusive nominari. Unde et apud Isaiam (Isai. XLVIII, 22
null
1fbf3ebd-2e22-4909-b0a5-ef3275ce625d
latin_170m_raw
null
None
None
None
), ubi nostra translatio habet: #Non est pax impiis, dicit Dominus,@# alia translatio habet: #Non est gaudere impiis, dicit Dominus.@# Verumtamen Apostolus cum de charitate loqueretur, hoc verbum abusive posuit, dicens: #Non gaudet super iniquitate;@# cum certe quicunque super iniquitate laetatur, non gaudere, sed potius gestire dicendus est. Gaudere etenim tantummodo hominum est, gestire autem non solum hominum, verum etiam irrationabilium animalium est: unde et catuli gestire dicuntur, cum internam alacritatem gestibus caudae vel aliorum membrorum ostentare videntur. Hoc itaque loco cum gaudium inter perturbationes animi numeratur, non proprie gaudium, sed potius gestus quidam irrationabilis est accipiendus; qui et mentem per immoderatam laetitiam a gravitatis pondere levigat, et hanc eamdem levitatem per signa exteriora demonstrat. Unde, quia per dissolutionem exteriorem demonstratam levitas interna detegitur, non incongrue ipsa dissolutio huic quarto quaternioni pro primo milite deputatur. Cum enim mens conceptam intus laetitiam gravitatis freno retinere non curat, qualis apud se intrinsecus lateat motus exterior manifestat, qua scilicet manifestatione non minimum illi dispendium irrogatur; quia, cum motus exterior ab internae superfluitatis fontibus hauriat quidquid in externis obtutibus foris maneat, tanto jam mens vilior ab omnibus aestimatur, quanto interno ejus gazophylacio pretium gravitatis non inesse deprehenditur. Secundus in hac extrema acie miles, jactantia nominatur; quia nimium cum membra per motus inconditos dissolvuntur, lingua quoque, ruptis habenis silentii, per verba jactantiae diffrenatur. Pro tertio adhuc milite mendacium computatur, quia qui multa de se jactanter loquitur, fieri non potest ut non etiam quaedam interserat unde mentiatur. Mendacio autem superbia subrogatur, quae supradictis omnibus materiam subministret, et ultima superatur. Nam, sicut scriptum est: #Radix omnium malorum cupiditas,@# ita etiam scriptum legitur: #Initium omnis peccati superbia.@# Quae utraeque sententiae valde ab invicem discreparent, nisi aliquo modo unum essent; sed, quia una semper aliam gradu individuo comitatur, recte et #radix omnium malorum cupiditas,@# et #initium omnis peccati superbia@# perhibentur. Quia nisi cupidus per superbiam intumesceret, nequaquam divitiarum copia excaecare caeteros festinaret; et nisi superbus cupiditatis stimulis urgeretur, non utique ad apicem singularis potentiae tanto opere raperetur. VII. Sed quia hoc, quod apostolus comprehensus et quaternionibus traditus dicitur, uno modo tractavimus, libet hoc ipsum sub alia significatione exponere, et ejus judicio qui haec fortassis legere dignabitur, utramque expositionem relinquere. Nam qui jam per divinam gratiam illuminati sumus, non nobis utique jam congruit quod #Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.@# Et quia saeculum omne contempsimus, jam fortassis non nos cupiditas habendi inflammat, non metus amittendi sollicitat, non dolor amissi addicit, non gaudium recuperati extollit. Sunt autem alia vitia quae nos etiam fugientes de saeculo prosequuntur, quaeque nobis tanto importunius insistunt, quanto in nobis ipsis materiam importunitatis inveniunt. Ex his itaque unum assumamus, et, secundum ejus significationem, de istis quaternionibus pertractemus. Ponamus itaque aliquem qui per delectationis suae mollitiem in coenum luxuriae ceciderit: hunc sine dubio diabolus apprehendit, quia eum, libertate castitatis ablata, in servitute libidinis captivavit. Sed comprehensus peccator carceri mancipatur, si, post perpetrationem criminis, in suae conscientiae latebris occultatur. Nec tamen sufficit crudeli adversario suo quod captivum suum tenebris carceralibus damnat; insuper etiam custodes illi adhibet, ne evadat. Nam peccator, quem per admissum facinus diabolus captivavit, nonnunquam de ejus captione per confessionis foramen exire disponit; sed custodes adhibiti volentem exire retentant, quia difficultatum obstacula, quae supponit, illum ne possit exire retardant. Salva itaque veritate historiae, quaterniones quibus Petrus clausus carcere custoditur, ipsa sunt difficultatum obstacula, quibus, peccata confiteri deliberans, a confessione praepeditur. Quos nimirum quaterniones ut evidentius ostendamus, necesse est eos nominatim exprimere, et eis singulos suos milites assignare. Sed ut de aliis, sicut ordo processit, vidimus, nunc restat primus quo censeatur nomine et quo stipetur agmine videamus. Sit itaque quaternio primus, affectus peccandi: et habeat sub se milites suos, quorum primus vocetur recordatio praeteritae voluptatis, secundus excusatio fragilitatis, tertius imitatio pravitatis, quartus ratiocinatio conditionis. Recto autem ordine in quaternionum numero primus omnium affectus peccandi locatur; quia nimirum is qui in carcere est luxuriae
null
cfcd5e10-e85b-4901-af08-a5b23f6e9845
latin_170m_raw
null
None
None
None
retrusus, citius exinde progredi festinaret, nisi eum peccare iterum delectaret; sed, quia adhuc peccare affectat, non potest, confitendo peccatum, impugnare quod amat. Sub hoc autem primo quaternione, primus miles est, ut diximus, recordatio praeteritae voluptatis; quae quaternioni suo foedere copulatur, ut et cum illo ad peccatoris custodiam excubet, et eidem iterum peccandi materiam subministret. Quae nimirum recordatio tanto peccatorem ut iterum peccet violentius cogit, quanto illi expressius repraesentat voluptates suas, quas expertus est dum peccavit. Sed si per recordationem praeteritae voluptatis peccator ad repetendum peccatum urgetur, cur non ipsa in hoc agmine affectui peccandi praeponitur? Si enim ista illi materiam existendi, sicut praemisimus, subministrat, plus utique videtur esse quam ipse. Sed sciendum nobis est plus esse aliquid, peccandi habere affectum, quam peccati habere recordationem. Ille etenim sic est vitium ut virtus esse omnino non possit, haec autem sic nunc inter vitia numeratur, ut nonnunquam etiam in virtutum numero computetur; nam quae peccatorem peccare volentem admonet ut iterum peccet, ipsa peccatorem peccasse dolentem admonet ut amplius ploret. Vel certe ideo affectui peccandi postponitur recordatio praeteritae voluptatis, quia recordari eorum proprie dicimur quae pridem aliquo modo experti sumus; affectare autem ea etiam possumus de quibus nullum adhuc experimentum tenemus. Unde recordatio eorum nobis nunc peccatorum delectationes repraesentat quae fecimus, affectus autem peccandi ad illa etiam nos pertrahit quae per sensum experientiae ignoramus. Qui ergo plus valere cognoscitur, dignum fuit ut primus in hoc agmine poneretur. Sub quo nimirum, loco secundi militis, militat excusatio fragilitatis: quia nonnunquam, dum perpetrato scelere peccator ipse quoque suo addicitur, haec, repente interveniens, quasi blando eum alloquio consolatur. Suggerit enim illi non esse mirum si peccato consentit, quippe quem ipsa carnis fragilitas ad peccatum impellit. Tertius miles imitatio pravitatis vocatur: quia perversa mens, quae culpam suam tegere velamento fragilitatis propriae nititur, hanc etiam aliquoties exemplo alienae iniquitatis tueri conatur; et, damnanda agens, inde se quasi minus damnabilem credit, quia plures socios in iniquitate invenit. Quarto gradu miles IV ingreditur, qui ratiocinatio conditionis vocatur; per quam videlicet ratiocinationem mens reproba in eam plerumque perversitatem prosilit ut reatum suum ratiocinando defendat; affirmans scilicet quia, si Deus misceri utrumque sexum noluisset, membra ipsi huic operi apta in humano corpore non locasset. Quid igitur hoc quarto satellite perversius, per quem peccator sic in tenebris interioribus coarctatur, ut totius justitiae auctorem suae injustitiae suspicetur? Hunc primum quaternionem sequitur alius, qui pudor confessionis vocatur, ordine, non crudelitate secundus. Ut quid enim in latebris conscientiae se peccator abscondit, nisi quia pudet eum confiteri quod fecit? Sub hoc secundo quaternione, I loco levigatio militat culpae, II longiturnitas vitae, III praesumptio veniae, IV torpor negligentiae. Primas enim excubias in hoc agmine levigatio culpae observat; quae, dum aut nihil aut parum esse quod perpetratum est persuadet, mentem, quae jam salubriter contristari coeperat, manu noxiae consolationis demulcet: sicque, dum apud ejus existimationem pondus peccati levigat, agit ut eam pondus judicii quandoque intolerabiliter premat. Loco autem secundi militis, longiturnitas vitae computatur, quia nimirum, dum mens longa sibi vitae spatia pollicetur, serius quam oportet de peccati sui carcere per ostium confessionis egreditur. Quam etiam ad confessionis dilationem ea nonnunquam cogitatio nutrit, quod, quandocunque convertatur, veniam sibi donari praesumit, sicut scriptum est: #In quacunque die peccator conversus fuerit, et ingemuerit, salvus erit.@# Quia ergo per hoc quod, sibi de divina misericordia plus justo blandiens, veniam se mereri, quandocunque redeat, repromittit, non immerito ipsa praesumptio veniae, per quam confessio differtur, loco tertii militis numeratur. Quartus quoque miles est torpor negligentiae; quia, dum peccator, pudori suo carnaliter prospiciens, confiteri dissimulat; dum, sibi noxie blandiens, pondus sibi sui peccati levigat; dum, de divina longanimitate praesumens, converti detrectat: repente in torpore negligentiae resolutum dies extrema supplantat. Sed ut quid se homo in culpa tam molliter palpat? Ut quid eam tot velaminibus operit? nisi quia, amore privato se diligens, aequitatis regulam ut se diligat non assumit. Unde et amor ipse privatus, per quem homo ab intuitu rectitudinis avertitur,
null
430a4835-e53c-42d8-b357-994bd2507490
latin_170m_raw
null
None
None
None
hoc in loco vice quaternionis tertii computatur. In hujus comitatu primus miles est appetitus famae, II rubor abjectionis, III rigor poenitentiae, IV metus perseverantiae. In istius itaque quaternionis acie primus militat appetitus famae, qui nimirum sic suo primicerio ad adjutorium copulatur, ut de illo etiam generetur. Nam quisquis privato amore se amat, ad hoc magnopere nititur ut per famam laudabilem nomen suae opinionis extendat; quae videncet opinionis extensio vultum confessionis praepedit, quia difficile, imo impossibile est ut culpas suas possit pure detegere confitendo quisquis adhuc apud aliorum aestimationem gloriosus appetit apparere. Unde de hoc quoque milite alius procreatur, qui pudor abjectionis vocatur; quia tanto se quisque in confessione tardius de commissis humiliat, quanto illum amplius aut loci aut ordinis altitudo delectat. Et dum abjectus videri exterius erubescit, in interni judicis obtutibus erubescendus haberi non metuit; magisque veretur ne inter consortes despectus appareat, quam ne eum aequus Arbiter extra consortium humilium mittat. Quocirca exemplo suo Psalmista nos instruit, dicens: #Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.@# Sed inter haec sciendum quia plerumque peccatorem nec appetitus famae, nec rubor abjectionis a confessione retrahit, sed rigor poenitentiae et metus perseverantiae. Unde et haec duo pro duobus qui restant militibus computantur, quia et ipsa maxime praepediunt ne is qui captus est ematur; quorum unum nascitur ex amore carnis, aliud ex immissione adversarii. Rigor enim poenitentiae qui peccatorem a confessione deterret, ex carnis amore nascitur; quia, dum apud se tacitus perpendit quanta sibi, si confessus fuerit, pro satisfactione criminis injungentur, carnis suae teneritudini parcens, a confessione retardatur. Metus autem perseverantiae ex immissione adversarii generatur; qui idcirco peccatorem de perseverantia reddit suspectum, ut semper illum teneat in iniquitate reclusum: ut scilicet nunquam bonum audeat inchoare, dum metuit ne possit in eo quod coepit perdurare. Quartus quaternio, qui profundum malorum dicitur, ultimus omnium excubat, ut commissum sibi de profundo malitiae in profundum poenae pertrahat. Habet enim et ipse IV satellites ad captivi custodiam deputatos: quorum I est contemptus, II obduratio cordis, III impoenitentia, IV caecitas mentis. De profundo enim malorum ante illos I contemptus exoritur, quia, sicut scriptum est: #Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit.@# Obduratio quoque cordis pro II milite numeratur, quia cum, considerata malorum suorum enormitate, veniam se jam non posse mereri confingit, per campos totius malitiae mente obdurata discurrit. Obdurationem quoque cordis III impoenitentia sequitur; per quam peccator, divitias divinae longanimitatis contemnens, dum peccata peccatis accumulat, iram sibi in die irae, juxta Apostorum, thesaurizat. Loco autem IV militis caecitas mentis accipitur: quia ad normam divinae rectitudinis pertinet ut peccator, qui saepe in culpam videndo et contemnendo praecipitatur, in eam quandoque etiam non videns impingatur; et qui per cor impoenitens antea perdidit bene vivere, postmodum per cor divinitus excaecatum perdat etiam bene scire. Ecce in quam saevam custodiam se retrudit qui, hostis persuasionibus consentiens, delectationi noxiae molliter acquiescit! Ecce quam non suae potestatis se efficit qui Satanae potestati peccando se tradit! Ecce quantis et quam saevis custodibus delegatur quisquis, confiteri dissimulans, in suae conscientiae latebris occultatur! Cavendum itaque summopere nobis est ne unquam delectatio prava in consensum transeat, et, usque ad affectum peccandi progrediens, Satanae nos laqueis jam captivos astringat. Si autem per nostram mollitiem jam capti tenemur, caveamus omnimodis ne in carcere retrudamur; sed quantocius ardore poenitentiae succensi, eos qui nos astringunt Satanae laqueos exuamus: ne forte, si tandiu differimus, tanto difficilior jam ad progrediendum aditus pateat, quanto nos multiplex custodia undique circumvallat. Sed Petro retruso in carcere, et quaternionibus deputato, videamus quid sequitur. VIII. #Volens post pascha producere eum populo.@# Ecce ad quid captivum suum diabolus tantopere servat; ecce cur eum carceri mancipat! Ecce cur tot et tantis eum apparitoribus delegat! ut scilicet eum populo ad spectaculum post pascha producat. Quia enim pascha #transitus@# dicitur, non incongrue per hoc vocabulum transitus uniuscujusque de hac vita signatur. Omnes quippe moriendo transimus; sed interest utrum per mortem ad mortem, an per mortem transeamus ad vitam. Per mortem enim ad mortem transeunt
null
4a7692b3-5932-48f6-98e1-5cb37ab61a70
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quibus, post mortem carnis, restat aeternus interitus mortis. Ad vitam vero per mortem transeunt, quibus, post resolutionem corporis, gaudia aeterna succedunt. Ad hoc itaque captivum suum tam diligenter diabolus servat, ut eum populo ad spectaculum post pascha producat, quia ad hoc peccatorem usque ad mortem in peccato retentat, ut illum de hac vita transeuntem de carcere in carcerem mittat: de carcere scilicet tenebrosae conscientiae in carcerem poenalis gehennae. Si autem captionem istam ad eum qui, post susceptum religionis habitum, in crimen lethale corruit, proprie referamus, hoc quod ait: #Producere eum populo,@# non otiose additum advertemus. Certe enim ad illud extremum judicium non solum homines, sed et boni et mali angeli deducentur. Cum ergo illi extremo judicio et homines et angelos bonos et malos adfuturos noverimus, cur religiosus in perpetrato crimine usque ad finem perdurans, soli populo produci ad spectaculum perhibetur? Videtur itaque ad ignominiam nostram, qui saeculo renuntiavimus, additum esse quod dicitur #Producere eum populo.@# Nam quia a populando populus dicitur, populari autem vastare dicimus, nobis, qui religiosi videmur, magna profecto ignominia erit, si, post transitum vitae hujus, illis etiam ad spectaculum derisionis producimur, qui, per lata voluptatum itinera discurrentes, vitam suam quotidie populantur. IX. Sequitur: #Et Petrus quidem servabatur in carcere, oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.@# Cum is qui in captionem diaboli detinetur, per se exinde exire aut non velit aut non valet, ad pietatis sanctae matris Ecclesiae pertinet sinum ut ei a Domino egrediendi imploret effectum. Utrumque enim a Domino necessario postulatur, quia peccator, in carcere peccati reclusus, tanta aliquoties insensibilitate obdurescit, tantis tenebris obumbratur, ut nec squalorem sui carceris sentiat, nec vincula quibus alligatus est videat. Unde quanto minus calamitatem qua punitur sensit, tanto minus ab ea desiderat liberari. Nonnunquam vero et miseriam suam videt, et erui ab illa exoptat; sed exire non praevalet, quia illa eum multiplex quaternionum custodia circumvallat. Sed, sive volens sive nolens teneatur in carcere, dignum est ut mater Ecclesia filium quem genuit recognoscat, et ei maternae pietatis viscera, pro eo orando, intendat. Quod qua instantia sit agendum, sententia interposita manifestat. Nam cum diceretur, #Oratio autem fiebat,@# interpositum est, #sine intermissione;@# quia nimirum tunc quod petimus impetramus, cum nulla impetrandi difficultate ab oratione lassamur. Unde, etiam juxta litteram, quantum orationes beato Petro profuerint, aperitur, cum subditur: X. #Cumque producturus esset eum Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus.@# Si juxta litteram ipsum ordinem apostolicae liberationis paulo diligentius intuemur, juxta interiorem sensum, quantum peccator divinae misericordiae debeat, evidenter instruimur. Quid enim innuit quod apostolus tunc refertur erutus de carcere, cum jam esset populo ad spectaculum producendus, nisi quod divina pietas plerumque tunc etiam peccatorem de sua captivitate liberat, cum jam proximum est ut eum diabolus eductum de corpore ad aeternam irrisionem perducat? #In ipsa nocte,@# inquit, #erat Petrus dormiens.@# Comprehensus Petrus in nocte dormit, quando vir fortis, in peccatum prolapsus, a cognitione sui mentis oculos claudit. Nox enim in qua dormit, ignorantia est: nisi enim seipsum et quae circa eum aguntur, ignoraret, in sui utique considerationem oculos aperiret; aperiens, periculum suum videret, videns sentiret, sentiens doleret, dolens ingemisceret, ingemiscens autem evadere festinaret. Sed comprehensus Petrus dormit, quia quid sibi immineat non attendit. Dormit inter duos milites, vinctus catenis duabus. Iterum cogimur investigare quinam sunt isti duo milites qui dormientis Petri latus utrumque ambiunt, vel quae sint catenae quae manus illas astringunt. Supra audivimus quod apostolus missus in carcerem quatuor quaternionibus sit ad custodiam delegatus; quod nos quoque quomodo specialiter intelligi possit, ostendimus. Sed cum dicitur quod inter duos milites dormiebat, intelligitur quod ei a dextro et a sinistro latere milites cohaerebant; usu autem quotidianae locutionis, pro dextro nos habere quidquid adjuvat, pro sinistro quidquid adversatur. Sit itaque miles qui dextro lateri assistit, praesumptio veniae quam pro III milite sub secundo quaternione supra posuimus; quae nimirum dum peccatori,
null
fd2ceeb8-8f4e-4a37-8496-4173d5951252
latin_170m_raw
null
None
None
None
quandocunque redeat, veniam repromittit, securum illum juxta se dormire facit. Miles ergo iste dextrum latus dormientis observat, quia illud scilicet pollicetur quod peccatorem, somno negligentiae resolutum, ad veniae praesumptionem adjuvare videtur. Sit etiam miles sinistro lateri assistens rubor abjectionis pro II milite superius quaternioni tertio deputatus; per quem videlicet ruborem abjectionis, dum peccator adversi aliquid se perpeti opinatur, eligit potius intus apud se qualicunque quiete quiescere, quam, foras exeundo, abjectionis verecundiam sustinere. Duae autem catenae quibus dormiens vincitur, sunt consuetudo et desperatio, quibus ne bonum aliquid faciat praepeditur. Catena enim malae consuetudinis, peccatoris manus obligantur; quia plerumque, dum ad bonum opus se conatur extendere, ab eisdem peccatis quae consuevit facere retinetur. Catena quoque desperationis manus ejus astringit; quia tanto pigrior ad omne opus bonum efficitur, quanto jam sibi non posse prodesse quidquid boni fecerit suspicatur. XI. Sequitur: #Et custodes ante ostium custodiebant carcerem.@# Si ostium carceris aditum confessionis accipimus, custodes qui ante ostium excubant, sunt illa difficultatum obstacula quae jam supra nominatim in descriptione secundi quaternionis expressimus. Sed licet hic parum persistere, et captivi hujus miserias exprimere. Ecce etenim quia hosti blandienti consentit, ab eodem est atrociter apprehensus. Ecce quia confiteri distulit, in carcerem est retrusus! Ecce illi jam retruso multiplex quaternionum custodia exterius adhibetur. Ecce intra ipsum quoque carcerem catenis astrictus a militibus observatur! Quando ergo evadit, quem intus et extra tam multiplex custodia circumvallat? Sed ubi humana major miseria, ibi plerumque major claret divina misericordia; nam sequitur: XII. #Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo.@# Notandum magnopere video quod dicitur, #Et ecce. Ecce@# etenim dicere solemus, cum aliquid praeter spem subito contigisse monstramus. Unde per hoc quod dicitur, #Et ecce,@# repentina et inspirata subventio innuitur, quae plerumque tunc etiam captivum de sua captivitate liberat, quando ipse quoque jam se posse liberari desperat. Sed jam videamus quisnam sit iste angelus per quem de carcere suo peccator educitur. Ipse est utique de quo per Prophetam dicitur: #Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7) @#. Nam quia Graece angelus, Latine dicitur nuntius, recte is qui legem annuntiat, angelus appellatur. #Sacerdotis@# ergo #labia scientiam custodiunt,@# quia nimirum ille sacrum ducatum populis legendo ostendit, qui, quod novit sciendo, etiam vivendo custodit. #Ex cujus ore legem requirunt,@# quia praelatum suum subditus tanto reverentius audit, quanto eum intelligit non de praesumptionis, sed de scientiae certitudine proferre quod dicit. Qui bene #angelus Domini@# dicitur, quia per hoc quod legem Domini nuntiat, ad ejusdem Domini lucra, non ad suos favores, anhelat. Nam non jam proprie Domini, sed suus angelus esset, si ideo loqueretur, ut per vocem ejus exercitus Domini non cresceret, sed ut ipse, quam esset doctus et sapiens, appareret. Quia vero, per omne quod dicit, ad hoc principaliter intendit ut sui Domini exercitus augeatur, angelus Domini exercituum nominatur. De quo nimirum angelo magnopere notandum est quia non proprie stetisse, sed astitisse refertur: astare etenim proprie quasi juxta stare dicimus. Praedicator autem legem Domini nuntians, auditori suo stat quidem, sed nequaquam astat, quando ipse quidem recte juxta regulam fidei exhortatur, sed auditor id quod audit nullo amoris brachio complexatur. Valde itaque praedicator ab eo cui praedicat remotus est, quando ad cor ipsius praedicando appropinquare non valet. Unde et habitaculum talis carceris angelus non illustrat, quia, dum peccator non curat obedienter audire quod audit. lumen sanctae praedicationis tenebras illius conscientiae non expellit. Cum vero angelus astat, habitaculum carceris illustratur; quia cum praedicatio sancta a corde obedienti excipitur, tanto magis illud reddit perspicuum, quanto amplius per obedientiam sibi sentit propinquum. Tunc angelus non solum stat, sed etiam astat; quia vox praedicationis non solum exterius perstrepit, sed etiam interius juxta cor compunctum assistit. Potest tamen in hoc quod angelus in carcere astitisse dicitur, adhuc aliud figurari. Nam, quia stare laborantis est vel pugnantis, quid per stantem angelum, nisi labor poenitentiae signatur
null
ac1b92ef-1a12-4bf6-b3d8-8a504b9e8964
latin_170m_raw
null
None
None
None
? Angelus itaque Petrum de carcere educturus, juxta eum astat: quia nimirum praedicator peccatorem ad magnum certamen provocat, cum eum ad congressum diaboli per poenitentiae laborem invitat. In quo nimirum congressu, etiam contra semetipsum pugnare compellitur, cum contra delectationes peccatorum quae se gessisse meminit reluctatur. Si enim nullus in statu poenitentiae labor esset, Psalmista utique non dixisset: #Laboravi in gemitu meo (Psal. VI, 7) @#. In gemitu enim suo peccator laborat, quando de malis quae perpetravit poenitentiae se dolore castigat. Sed ad hujus laboris congressum tunc fortius laboratur, quando ei per praedicationis vocem passio Redemptoris ad memoriam reducitur; unde bene de angelo typum praedicatoris tenente subjungitur: XIII. #Percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus ejus.@# Sicut jam et ante nos dictum est, percussio lateris commemorationem designat Dominicae passionis. Nam quia aperto latere Redemptoris, sanguis et aqua manavit, quorum unum ad pretium, aliud vero ad lavacrum, recte haec utraque peccatori converso ad memoriam revocantur, ut et, dignitatem sui pretii perpendens, peccare ulterius dedignetur, et, inquinatus post lavacrum, poenitentiae fontibus iterum baptizetur. Vel certe ideo necesse est ut poenitens quisque angustias Dominicae passionis ante oculos mentis suae depingat, quatenus, exemplo illius, suum quoque animum ad tolerantiam passionum accingat. Unde quoque ipse beatus Petrus nos admonet, dicens: #Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.@# Ac si aperte dicat: Qui peccatores estis, tanto necesse est ut vestrum animum ad tolerantiam informetis, quanto eum qui peccatum non fecit, talia passum agnoscitis. Ergo quae et quanta in carne vestra pro vobis sit perpessus Redemptor, attendite; et ita demum vos ipsos ad eamdem patientiam per cogitationem armate. Sed Petrus percussus in latere expergiscitur, quia peccator per recordationem Dominicae passionis a somno suae inertiae excitatur; excitatus autem surgere velociter imperatur: ut, qui eatenus prostratus in cubili iniquitatis jacebat, nunc humiliatus per gratiam, mala quae perpetravit relinquat. Ubi notandum quod non solum surgere, sed etiam velociter surgere jubetur; quia sunt nonnulli qui, etiam post illuminationem gratiae, bonum quod per intellectum vident, pigre exsequuntur. Sed velociter exsurgenti catenae de manibus cadunt; quia qui bonum quod agnovit cum fervore spiritus arripit, quidquid eum praepedire poterat citius evanescit. Catenas enim superius esse diximus, pravam consuetudinem et desperationem, quae utraeque velociter exsurgenti de manibus cadunt; quia, cum audita praedicatione de torporis sui lecto sine mora peccator exsurgit, nec peccandi consuetudo valet illum ad peccatum retrahere, nec desperatio a speranda indulgentia deterrere. XIV. Sequitur: #Dixit autem angelus ad eum: Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic.@# Hic etiam, juxta litteram, de virtute discretionis instruimur. Petrus enim, ut frigus noctis sibi aliquantulum temperaret, vestimentum quo induebatur, soluto cingulo, circa pedes dimisit. Exemplum nobis infirmis praebens, cum vel humana saevitia afficimur, vel corporis infirmitate gravamur, licere nobis aliquid de propositi rigore laxare: ut, dum fragilitati corporis in minimis condescendimus, vires illinc majores ad exercendum certamen fidei reparemus. Juxta internam vero intelligentiam praedicator peccatorem praecingi imperat, cum illum hortatur ut luxuriae fluxa cingulo castitatis restringat. Hoc cingulo discipulos suos castitatis magister praecingebat, cum diceret: #Sint lumbi vestri praecincti.@# De hoc quoque cingulo ipse Petrus nos admonet, dicens: #Succincti lumbos mentis vestrae.@# Sed, quia praedicator tunc congruentius praedicat cum auditorem suum de antiquorum dictis et exemplis informat, recte Petrum angelus non solum praecingi sed etiam caligas calceare praecepit. Quid enim per caligas quibus crura muniuntur, nisi Patrum dicta et exempla signantur? quae nimirum nos et a vulnere peccati custodiunt, et ad amorem Dei nos calefacientes accendunt. Caligas itaque nostras calceamus, cum, ex dictis et exemplis sanctorum, gressus nostrorum operum contra vulnus peccati defendimus, et ad supernam patriam, eorum imitatione calefacti, ardenti desiderio anhelamus. Nec moveat quod Ecclesiae caligae, nostrae dicuntur: dicta enim et exempla Patrum, et sua sunt, quia per eos exhibita; et nostra, quae nobis ad imitandum relicta. Sciendum enim est quia hoc in loco Graecus codex non habet #caligas,@#
null
4eb89fce-d894-48f9-a5f5-c9e560550fc4
latin_170m_raw
null
None
None
None
sed #sandalia,@# quae Latine dicuntur #soleae.@# Est autem genus calceamentorum quae partem pedis inferiorem ex toto contegunt, superiorem autem intectam ostendunt. Quo nimirum genere calceamenti et apostoli usi sunt, sicut in praesenti monstratur; et episcopi hodie, non sine certi causa mysterii, utuntur. Pars ergo hujus calceamenti quae per terram trahitur, providentiam significat temporalium, per quam subditis a praelatis terrena subsidia ministrantur Pars autem superior, quae pedem intectum ex parte ostentat, est contemplatio supernorum, per quam et praelatus ipse divinis revelationibus pascitur, et his qui sibi commissi sunt spiritualem alimoniam impartitur. Haec sandalia Petrum angelus calceare praecepit, quia et dignum valde est ut is ad quem liberandum Dominus angelum suum mittit, ad eam quandoque perfectionem attingat ut proximis ad necessitatem utramque sufficiat. Si autem quod dicitur: #Praecingere et calcea te caligas tuas,@# ad doctores ecclesiasticos specialiter referimus, quibus et dicitur: #Sint lumbi vestri praecincti;@# et: #Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis,@# notandum summopere est quod prius #praecingi@# et postmodum #calceari@# praecipitur, quia nimirum rectum ordinem in sua actione non servat qui prius pedes suos ad evangelizandum calceat, quam renes suos balteo castitatis restringat. Sed prius praecingatur, et postmodum calceetur: ut prius in se luxuriae fluxum pudicitiae rigore restringat, et postea, in seipso jam pacatus, in praeparatione Evangelii pacis calceatis pedibus incedat. Calceatos autem pedes habere praedicatores jubentur, ut ad praedicandum parati semper esse debere monstrentur. Nam quasi discalceatus praedicator est qui non semper est ad docendum paratus; quem cum subditus de aliqua necessaria quaestione interrogat, hinc primum incipit quaerere, cum debeat respondere. Hoc praedicationis calceamento magistros Ecclesiae Petrus calceabat, cum diceret: #Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem fidei, de ea quae in vobis est spe.@# Sed ad hanc perfectionem ille quandoque pertingit qui, cum ad bonum instruitur, institutoris sui monitis reverenter obaudit. Unde post praeceptum angeli obedientia Petri subinfertur, cum dicitur: #Et fecit sic.@# Ad vocem enim praecipientis angeli Petrus sic facit, cum auditor praedicatori suo tanta devotione obtemperat, ut ad peragendum quod ei injungitur moras nullas innectat. Cum vero auditorem suum praedicator, ea quae jam didicit, studiose implere considerat, magis magisque provocatur ut omnia illi quae ad perfectionem ducunt innotescat. Unde et sequitur: XV. #Dixit autem angelus ad eum: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.@# Quod vestimentum ad corpus, hoc est justitia ad animan. Vestimentum enim tegit et calefacit, justitia quoque ab anima et frigus malitiae expellit, et quae in ea per peccatum sunt verenda, divino judicio abscondit. Si enim malitia frigus non esset, propheta utique sub Judaeae specie de mente reproba non dixisset: #Frigidam facit cisterna aquam, sic frigidam fecit malitiam suam.@# Et rursum si justitia vestimentum non esset, Psalmista utique non dixisset: #Sacerdotes tui induantur justitiam.@# Nos quippe sacerdotes Domini sumus, quia membra summi sacerdotis exsistimus, et per mortificationem carnis nos ipsos hostiam vivam Domino immolamus. Qui nimirum tunc veracius justitia induimur cum nulla quae sunt facienda praetermittimus. Unde hic quoque notandum est quod angelus Petro nequaquam ait: #Vesti vestimentum tuum,@# sed #Circumda vestimentum tuum.@# Fieri enim potest in aliquo genere vestimenti si ex una parte tegamur, ut ex parte alia intecti videamur. Quando autem sic vestimur ut nulla ex parte nudi remaneamus, hinc non tantum vestimento vestiti, sed etiam circumdati sumus. Qui igitur sic quaedam bona agit ut alia negligat, et ex parte vestitus est et ex parte nudus; quia profecto eam partem sui intectam relinquit, quam velamento justitiae operire neglexit. Petro itaque de carcere educendo praecipitur ut vestimentum suum sibi circumdet; quia nimirum necesse est ut qui perfecte a carcere peccatorum exire desiderat, sic se undique vestimento justitiae circumtegat ut nulla quae ad eum pertinent praetermittat. Sed ecce carcerem jam quo tenebatur, adstans angelus illustravit, quia lux sanctae praedicationis in conscientia peccatoris emicuit. Ecce jam surrexit, quia stratum peccati in quo jacebat reliquit; ecce jam lumbos praecinxit, quia luxuriae fluxa restrinxit: ecce jam se calciat, quia exemplis Patrum gressus sacrorum operum communivit; ecce jam vestimentum suum sibi circumdedit, quia nulla
null
9bee6c74-c5b2-441c-9fe0-d38f25294beb
latin_170m_raw
null
None
None
None
quae didicit praetermisit. Quis jam imperfectus esse censendus est, qui tantum profecit? Sed huic angelo adhuc nec ista sufficiunt: adhuc instat, adhuc quae novit superesse, inculcat; ut eum quem liberandum suscepit, aut obedientem perfecte excipiat, aut si obedire neglexerit, ab illius damnatione se immunem reddat. Unde cum dixisset: #Circumda tibi vestimentum tuum,@# protinus intulit dicens: #Et sequere me.@# Circumdato autem Petro vestimento suo, Petrus post angelum vadit, cum conversus peccator sic vestigiis sanctae praedicationis inhaeret, et ab itinere justitiae nullo diverticulo transitoriae intentionis abstinet. Post circumdationem etenim vestimenti sui angelum minime sequitur quisquis, post adimpletionem boni operis, in se et non in Domino gloriatur. Longe quippe a consectatu sui angeli deviat qui, per bonum quod agit, aliud intendit quam est illud quod singulariter appetendum ex ore sui praedicatoris audivit. Opportune igitur angelus Petrum ut sequeretur admonuit, quia sermo divinus, postquam de omnibus quae pertinent ad nostram salutem instruit, etiam qualiter appetitum inanis gloriae praeterire debeamus ostendit. Sed cum ea quae Petrum facere angelus monuit ad tantam perfectionem pertineant, quaerit fortasse aliquis quomodo peccatori adhuc retruso in carcere haec tantae perfectionis instituta conveniant? Quod recte forsitan quaereretur, si nos modo ageremus de peccatore adhuc in peccati sui carcere dormiente, et non de illo potius cujus jam carcerem angelus illustravit, quem jam Dominus per compunctionis spiritum excitavit. Cui certe omne quod de perfectione dicitur, tanto verius congruit, quanto ipse se devotius per oppositum confessionis accingit. Petrus itaque, adhuc in captione positus, praecepta libertatis accipit, quia peccator tunc etiam per os praedicatoris quaeque sibi agenda cognoscit, cum adhuc per aliquam mentis debilitatem in suae conscientiae latebris delitescit. Sed jam tandem omnem nodum debilitatis abrumpat, jam angelum praecedentem sequatur, jam praecepta perfectionis non se frustra audisse testetur. Quid adhuc in carcere facit, ad quem liberandum jam angelum suum Dominus misit? XVI. Sequitur: #Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum; existimabat autem se visum videre.@# Tanta fuerat custodia circumseptus, ut visum se videre aestimaret, etiam cum eum in veritate angelus liberaret. Solet enim in animo humano, ex consideratione praeteritae tribulationis, ista liberationis haesitatio generari; quia cum immensitatem periculorum per quam transivit reminiscitur, quomodo potuerit evadere, apud se ipse quasi dubitando miratur. Unde est illa vox beatorum martyrum per Psalmistam dicentium: #Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.@# Non enim idcirco dicitur #forsitan@# quasi vere de sua liberatione dubitent; sed, verbo haesitationis illius per quam transierunt, insinuant, quod bene etiam mysterio significationis cooptatur. Nam quia in die clare videmus, in nocte vero sub visu dubio caligamus, quid per visionem divinam nisi manifesta veritas, quid per nocturnam, nisi dubia designatur? In die itaque non immerito jam esse dicuntur qui, remota omnis corruptionis caligine, claritatem veritatis incommutabiliter contuentur. Nos, qui adhuc in hujus exsilii caecitate detinemur, sicut scilicet #ex parte scimus et ex parte prophetamus,@# sic etiam ex parte videmus. Quia etsi jam videmus per fidem, nondum tamen per speciem. Per quam videlicet fidei visionem sic jam in spe de nostra liberatione gaudemus, ut tamen, de occulta super nos interni judicis dispositione solliciti, liberationem nostram clare conspicere non possimus. Nam, ut scriptum est: #Omnia in futurum servantur incerta, et nescit homo utrum amore an odio dignus sit.@# Petrus itaque, et cum angelum sequitur, visum se videre arbitratur; quia peccator conversus etsi jam carcerem exivit, quia culpas suas detexit, etsi jam angelum sequitur, quia bona quae per praedicatorem didicit operatur: oportet tamen ut omnes profectuum suorum gradus quasi visionem nocturnam existimet; quia, etsi ipse jam utique videt quod agat, utrum in his tamen perseveraturus sit, vel ab interno qualiter aestimetur, ignorat. XVII. Sequitur: #Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis.@# Supra legimus quod comprehensus Petrus traditus fuerit quatuor quaternionibus, id est, simul viginti militibus. Unde datur intelligi quod iidem ipsi qui custodiendum susceperant, ut eum cautius observarent, in binas se diviserunt
null
623e3bc3-e147-49e1-9543-8faba37dd32c
latin_170m_raw
null
None
None
None
custodias. Praeter istos enim, alios illi custodes deputatos non legimus. Quia ergo iidem ipsi in primam et secundam custodiam distinguuntur, nos quoque juxta sensum interiorem easdem custodias dividamus. Sed ab hac divisione illos duos milites sequestremus, inter quos eum dormire supra ostendimus. Illis ergo duobus exceptis, quomodo reliqui in primam et secundam custodiam dividi valeant videamus. Primum itaque quaternionem, quem affectum peccandi nominavimus, cum suo agmine pro prima custodia habeamus. Recte etenim ipse et milites sui pro prima custodia deputantur, quia scilicet, ut supra dictum est, idcirco peccator de carcere suo exire detrectat, quia eum peccare iterum delectat. Pro secunda quoque custodia, secundum quaternionem, qui pudor confessionis est, cum suis militibus deputemus. Congruenter autem et ipse pro secunda custodia collocatur, quia et prius nos in peccatum praecipitat affectus peccandi, et subsequenter pudor confessionis in peccato retentat. Sed quia angelum sequitur, a neutra harum custodia detinetur; quia qui praedicatorem veritatis obedienter auscultat, nec per peccandi affectum peccatum iterat, nec per pudorem confessionis ea quae commisit occultat. Cum ergo post angelum vadit, utramque custodiam sine laesione pertransit; quia praedicator suus ex Scripturis sanctis ei assidue arma subministrat quibus se contra pericula circumjecta defendat. Ne enim illum peccandi affectus ad iterandum peccatum pertrahat, sententia eum de Scripturis per praedicatorem adhibita castigat: #Fili, peccasti? ne adjicias iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittatur.@# Et Apostolus: #Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia (Hebr, X, 26)@#. Quid enim est #voluntarie peccare,@# nisi peccandi voluntatem habere? Quae videlicet peccandi voluntas per participium praesentis temporis notatur. Sed ei qui voluntarie peccans est, id est, cui peccandi voluntas semper in praesenti est, pro peccatis hostia non relinquitur; quia per oblationem corporis Christi peccatis ejus medicina nulla confertur. Item ne per pudorem confessionis peccata sua peccator abscondat, sententias illi ex Scripturis praedicator opponat: #Fili, ne confundaris confiteri peccata tua, est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam;@# Et iterum: #Qui abscondit seelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.@# Et Psalmista: #Revela Domino viam tuam, et spera in eo.@# Hinc Jacobus apostolus: #Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini.@# Cum ergo haec et ejusmodi exhortamenta auditori suo praedicator adhibet, quid illum nisi et affectui peccandi et confusioni confitendi resistere admonet, id est, qualiter per primam et secundam custodiam transire debeat docet? Sed hic forte opponitur quomodo, cum eatenus de IV quaternionibus tractaverimus, nunc de duobus tantummodo tractare videamur? Unde sciendum quia, si subtiliter inspicimus, in duobus istis de quibus haec diximus, duo quoque alii continentur. Et quia Scripturam sacram ille congruenter exponit qui omnibus quae lectorem possunt movere, providenter occurrit, ostendamus, si possumus, quomodo in hac prima et secunda custodia, quam de primo et secundo quaternione confecimus, duo quoque quaterniones alii comprehendantur; ita ut duobus illis transitis, duo quoque alii transeantur. Ecce enim primum quaternionem peccandi affectum diximus, et eumdem cum suis militibus in prima custodia collocavimus. Est autem, ut praemisimus, militum ejus primus, recordatio praeteritae voluptatis; II excusatio fragilitatis; III imitatio pravitatis; IV ratiocinatio conditionis. Quartum quoque quaternionem nominavimus profundum malorum, in quod cum venerit peccator, contemnit, obduratur, impoenitens efficitur, excaecatur. Videamus ergo quomodo duo isti quaterniones et eorum milites inter se vicissim contineantur, ita ut unus cum suis, alter quoque cum suis pariter superetur. Certe enim quia per affectum peccandi peccator peccatum repetit, in profundum malorum descendit; quia per recordationem praeteritae voluptatis iniquitas illi in corde dulcescit, de malorum suorum profundo redire contemnit; quia culpis suis excusationem fragilitatis obtendit, paulatim adversus viscera divinae misericordiae obdurescit; quia per imitationem pravitatis exempla alienae iniquitatis attendit, non curat per poenitentiae correctionem emendare quod fecit; quia reatum suum ratiocinando tueri conatur, justo judicio, rationis lumine quod ad malum intorquet privatur. Ecce primum et secundum quaternionem, utrorumque milites invicem contulimus, ut qualiter in hanc primam custodiam pariter conveniant, monstraremus. Nunc etiam
null
096797c1-3993-4db2-bc42-b36a02fe4e5f
latin_170m_raw
null
None
None
None
per hanc primam custodiam qualiter, duce angelo, peccator transeat ostendamus. Itaque transito peccandi affectu, profundum malorum transitur; quia profecto peccata multiplicare iterando non potest qui peccandi voluntatem non habet. Transita recordatione praeteritae voluptatis, contemptus quoque pariter pertransitur; quia, dum per laudabilem oblivionem transactas delectationes a sua mente obliterat, ad eum qui se diu toleravit, citius redire postposito contemptu festinat. Transita excusatione fragilitatis, obduratio quoque cordis pariter pertransitur; quia cum, subducto excusationis velamine, semetipsum accusare incipit, confestim, per respectum divinae gratiae, cordis sui duritiam in lacrymis liquefacit. Transita imitatione pravitatis, impoenitentia quoque pertransitur; quia nequaquam ad malum alienae nequitiae exemplo informatur, dum diligenter quae poenitentes maneant intuetur: quin imo ad poenitentiam tanto celerius currit, quanto ne in malis suis deprehendatur, formidolosus pertimescit. Transita ratiocinatione conditionis, caecitas quoque mentis pariter pertransitur; quia dum lumen rationis ad culpae defensionem nequaquam intorquet, illuminatus per gratiam, quid sequi, quid cavere debeat, lucidius videt. Ecce duo quaterniones, cum suis militibus in primam custodiam convenientes, qualiter transeantur ostendimus: nunc duo alii, qualiter in secundam conveniant, ostendamus. Secundum itaque quaternionem, qui pudor confessionis dicitur, et tertium, quem amorem privatum nominavimus, cum suis militibus pariter conferamus, et eos in secundam custodiam, prout ratio dictaverit, ordinemus. Sed, quia de istorum quaternionum agmine sunt illi duo milites inter quos per significationem captivus dormire superius dictus est, illis duobus praetermissis, de aliis videamus. De agmine itaque secundi quaternionis uno extra carcerem excubante, reliqui tres sunt levigatio culpae, longiturnitas vitae, torpor negligentiae. Item de agmine tertii quaternionis, uno milite intra carcerem relicto, residui tres sunt appetitus famae, rigor poenitentiae, metus perseverantiae. Duo itaque isti quaterniones ita sibi conveniunt. Ideo namque culpas suas confiteri erubescit, quia privato amore se diligit; ideo peccatum suum excusationibus levigat, ne, apud aestimationem aliorum reprehensibilis convictus, nomen famae, quod appetit, perdat; ideo rigorem poenitentiae subire refugit, quia longa sibi vitae spatia repromittit; ideo eum torpor negligentiae astringit, quia metus eum ad frigus perseverantiae suspectum reddit. Et ideo ne contingat ab iniquitate redire, eligit potius semper in peccato torpere quam benum aliquid, in quo perseverare nequeat, inchoare: cum deberet et de sua bona voluntate incipere, et de Deo perfectionem perseverantiae sperare. Sed jam quia istos pariter contulimus, videamus nunc quomodo nihilominus transeantur. Transito itaque pudore confessionis, amor quoque privatus pariter pertransitur; quia nimirum sui ipsius adversarius efficitur, dum culpas suas detegens, salubri odio insectatur. Transita levigatione culpae, appetitus quoque famae pariter pertransitur; quia, dum reatum suum ipse sibi aggravat, Deo soli placere gestiens, de fama exteriori non curat. Transito rigore poenitentiae, longaevitatis quoque promissio pariter pertransitur; quia, dum illum quem offendit placare citius concupiscit, seductoriae dilationis inducias non admittit. Transito torpore negligentiae, metus quoque perseverantiae pariter pertransitur; quia, dum ferventi spiritu ipse bonum facere incipit, ex divino adjutorio hoc posse consummare se praesumit. Hoc itaque modo isti duo quaterniones cum suis satellitibus in secundam custodiam rediguntur; hoc etiam modo a peccatore converso, duce angelo, transeuntur. Sed quia jam de carcere exiit, quia primam et secundam custodiam transiit ductorem suum sequendo, videamus quo venerit. XVIII. #Venerunt,@# inquit, #ad portam ferream, quae ducit ad civitatem.@# Postquam de carcere tenebrosae conscientiae peccator exiit, postquam primam et secundam custodiam transiit, id est, obstacula vitiorum quae se in peccato detinebant evadit, ad portam ferream venit; quia sola peccatorum confessio ad salutem non sufficit, si non etiam, pro his quae commisit, per satisfactionis duritiam se affligit. Videamus David de carcere exeuntem, et ad portam ferream properantem, qui ait: #Iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.@# Peccator etenim, cum iniquitatem suam confitendo annuntiat, de carcere exit; cum vero cogitat qualiter Deo pro unoquoque peccato satisfaciat, ad portam ferream tendit. Ipsa itaque satisfactio, qua Deo pro peccatis nostris satisfacimus, porta ferrea non inconvenienter accipitur; quia homini mollibus desideriis olim dedito valde durum est, dum conversus ad poenitentiam cogitur, eadem desideria relinquere, carnem
null
8483ccec-1703-460b-8cbb-0b65b951979e
latin_170m_raw
null
None
None
None
macerare, ingemiscere, flere, jejunare, saeculo funditus renuntiare, remotam vitam expetere, et deinceps ad alterius arbitrium vivere. Peccati ergo satisfactio recte porta ferrea nominatur, per quam homo, ut Deum sibi placatum reddat, quidquid in se carnaliter vixit, ferro durae poenitentiae necat. Unde et Joannes Baptista peccatores ad se confluentes ad portam ferream invitabat, dicens: #Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae.@# Dignos enim fructus poenitentiae facere, hoc est ad portam ferream properare, hoc est ita plenariam Deo satisfactionem offerre ut a licitis etiam debeat abstinere qui se meminit illicita perpetrasse. Ad hanc itaque portam ferream Petrum eductum de carcere angelus ducit, quia sermo divinus, postquam nos de carcere peccati per officium confessionis extrahit, quam districta satisfactione Deum nobis placare debeamus ostendit. Quae nimirum porta ferrea ducit ad civitatem, quia satisfactionis angustia ad latitudinem nos supernae civitatis intromittit. Ad cujus nimirum civitatis gaudia cum conversus peccator ferventi amore festinat, gressus desiderii ejus quaelibet portae ferreae districtio non retardat. Unde bene porta ferrea dicitur, XIX. #Quae ultro aperta est eis.@# Cum Petrus angelo praeeunte ad portam venit, ante ipsum porta eadem se ultro aperit; quia cum conversus peccator vestigia sanctae praedicationis cum alacritate prosequitur, cuncta illi fiunt facilia quae prius difficilia videbantur. Et qui antea, peccatorum grossitudine dilatatus, nonnisi per ampla voluptatum incedere potuit, nunc, extenuatus lima poenitentiae, quaslibet augustias sine difficultate pertransit. Sed quaerendum video cur sit dictum, #aperta est eis,@# et non potius, #aperta est ei.@# Certe angelus qui Petrum ducebat, spiritus erat, et proinde, etiam non aperta porta eadem, per subtilitatem spiritualis naturae transire poterat. Nam carcer quoque de quo Petrum extraxit, clausus erat; in quem tamen cum intrasset, non legitur aliqua janua patefacta. Sed hic forte opponitur quia scilicet non legitur aliquis aditus patefactus cum ad eum intravit, ita nec tunc quidem dum cum eodem exivit; ac proinde videri debere quod illum non reserato aditu eduxerit. Sed haec opinio non mihi recipienda videtur, nisi aliquo canonicae Scripturae testimonio confirmetur; canonicam autem Scripturam nunc appello eam quae in canone librorum Veteris et Novi Testamenti continetur. In qua plane nusquam me legisse recordor quod homo quispiam, mortali corpore vestitus, per aliquem aditum non apertum cum suo solido corpore transire potuerit, excepto Domino nostro Jesu Christo, qui, et cum nasceretur, non aperto ostio de ventre matris exivit, et cum resurgeret, cum eodem suo immortali sed tamen vero corpore, clausis januis, ad discipulos intravit. Nam si quis illud opponit, quod de quodam apostolo legitur, quod scilicet ad regem quemdam clausis januis intravit, exemplum hoc non me tenet, non me terret; quia ipsa quoque Scriptura in qua hoc legitur, Patrum auctoritate inter apocrypha numeratur. Potius itaque hoc credendum, quod angelus qui ad Petrum in carcere non aperto aditu per subtilitatem angelicae naturae intravit, idem ipse, ut eum educeret, per virtutem Domini ostium carceris patefecit. Sed quolibet modo eum eduxerit, viderit ille qui fecit; nos ad propositam redeamus quaestionem. Quaerebamus enim cur de porta pluraliter dictum sit, #aperta est eis,@# et non potius singulariter, #aperta est ei;@# cum utique non angelo, qui spiritus erat, sed tantum Petro, qui solido corpore vestiebatur, necessaria ista apertio videbatur. Sed ista litterae difficultate ad internam intelligentiam mittimur, quam si paulo diligentius intuemur, videbimus statim quam congruenter ambobus aperta esse porta eadem memoretur. Sicut enim supra jam diximus, vir fortis prolapsus in peccatum per Petrum designatur, per angelum quilibet praedicator demonstratur veritatis. Jam nunc ergo investigemus quomodo praedicator cum converso peccatore ad portam ferream veniat, et quomodo portam istam cum eodem pertranseat. Videamus angelum cum Petro suo ad portam ferream properantem. Et quis verius dicendus est angelus, quam ille de quo scriptum est: #Ecce ego mitto angelum meum ante te, et praeparabit viam tuam?@# qui nimirum cum diceret, #Facite fructus dignos poenitentiae,@# quid aliud agebat nisi Petrum suum, id est conversos peccatores, ad portam ferream properare monebat? Videamus nunc si et ipse per eamdem portam transierit. Et quis melius
null
1bca9c4a-df31-4691-81ca-cc227a3169a4
latin_170m_raw
null
None
None
None
illo, imo quis adeo sicut ille qui, in indicium poenitentiae et afflictionis, pilis camelorum corpus suum limabat; qui in signum mortificandae voluptatis zonam pelliceam circa lumbos habebat; qui, in documentum singularis abstinentiae, pane contempto, locustas et mel silvestre edebat; qui, in exemplum remotae conversationis, in eremo consistebat? Videamus alium angelum cum Petro suo ad portam ferream properantem. Quis enim verior angelus illo qui dixit: #An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus?@# Ipse itaque Petro suo, gentibus scilicet, quas de carcere infidelitatis eduxerat, quid ait? #Sic currite ut comprehendatis; omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.@# Cum ergo eos sic currere ut comprehendant admonet, quid cum illis agit, nisi ad portam illam quae ducit ad civitatem ubi bravium recepturi sunt tendere persuadet? Cum vero illos, exemplo saecularis athletae, ab omnibus quae agonen impediunt praecipit abstinere, quid cum illis agit, nisi quomodo per portam ferream debeant intrare ostendit? Videamus nunc si et ipse haec agat, ad quae agendum suos sequaces informat. Ait: #Ego sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, aliis praedicans, ipse reprobus efficiar.@# Cum itaque et seipsum currere et pugnare insinuat, quid nisi se quoque ad portam ferream properare demonstrat? Bene ergo de hac porta dicitur, #quae ultro aperta est eis;@# quia sancti praedicatores nostri, qui nos de carcere peccatorum educunt, nobiscum portam ferream intrant, cum ipsi quoque, ut nobis exemplum poenitentiae praebeant, carnem suam cum vitiis et dura afflictione castigant. XX. Sequitur: #Et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo.@# Quid per vicum unum, nisi mors carnis accipitur? Quae videlicet mors carnis, bene non vicus quidem, sed vicus unus dicitur, quia per ipsam viam universitas carnis transire compellitur. Unde et in Scripturis mors eadem, via universae carnis vocatur. Angelus itaque qui Petrum de carcere educit, quousque vicum unum procedat, eum non deserit; quia sermo divinus, qui nobis per ora praedicantium viam egrediendi de peccato ostendit, tandiu nobis individuo comitatu adhaeret, quousque, morte carnis pertrans ita, eum nobis quem promiserat repraesentet. Nam eousque necesse est ut nobiscum pergat; quia etiam egressi de carcere citius erraremus, nisi per illum nobis iter quo deberemus ingredi monstraretur. Cum autem vicum unum procedimus, continuo angelus a nobis discedit; quia cum ipso [ #an@# ipsum], qui via, veritas, et vita est, vidimus, jam ductore ulterius non egemus. XXI. Sequitur: #Et Petrus ad se reversus dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum.@# Juxta litteram patet sensus quia Petrus ab illo mentis excessu in quem prae gaudio super se raptus fuerat, ad hoc redit quod intellectu communi et prius fuit. Sed si, quemadmodum coepimus, haec quoque verba ad internam intelligentiam referimus, magnam in eis futurae nostrae ereptionis imaginem praevidemus, magnam et in praesenti futurae nostrae exsultationis dulcedinem praegustamus. Nos etenim, quandiu in hujus exsilii religatione detinemur, nobiscum esse perfecte non possumus; quia imaginem illam et similitudinem quam a conditore accepimus, immunem a peccato servare, sicut condita est, non valemus. Nam quoties peccamus, et nos sumus, et nobiscum sumus; quia per peccatum subter nos lapsi, ab illius similitudine qui super nos est degeneramus. Sed cum, illis superius dictis periculis omnibus evitatis, ad eum qui nos fecit venerimus, tunc etiam ad nos ipsos perfecte revertimur, quia, peccatum nullum habentes, quales nos condidit, tales sumus. Tunc jam de nostra ereptione securi, in vocem exsultationis erumpemus, dicentes: XXII. #Nunc scio vere quia misit Deus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum. De manu Herodis,@# id est, de potestate diaboli tunc in veritate eripimur, quando, de loco tentationis assumpti, ejus insidias non ulterius timemus. #De omni quoque exspectatione plebis Judaeorum eripimur;@# quia sive maligni
null
e2ea2dc3-7b56-4aca-8b14-70a315a55feb
latin_170m_raw
null
None
None
None
spiritus, sive perversi homines, qui bonorum afflictionem inhianter exspectant, nostris casibus jam deinceps non insultant. Nec sane negligenter praetereundum videtur quod non ait #de exspectatione,@# sed #de omni exspectatione.@# Adversariis enim nostris toties ad spectaculum irridendi producimur, quoties eis risum de nobis, perpetrato quolibet crimine, exhibemus; quia aliud est spectaculum iracundiae, aliud avaritiae, aliud gulae, aliud luxuriae, aliud vanae gloriae, aliud superbiae. Hostes autem qui nostram irrisionem inhianter exspectant, quanto nos profundius lapsos aspiciunt, tanto, sibimet applaudentes, insultationis cachinnos altius attollunt. Quandiu vero in hac vita, quae tota tentatio est, consistimus, etsi quaedam irrisionis eorum spectacula devitamus, difficile tamen est ut non in aliquod incidamus, unde tamen, per Dei gratiam ad poenitentiae remedium recurrentes, quotidie liberamur. Cum vero ad illam securitatem venerimus, tunc #De omni exspectatione plebis Judaeorum perfecte eripimur;@# quia, morte in victoria resurrectionis absorpta, nec caro nostra ulli corruptioni exterius subjacebit, nec mentem nostram interius ulla concupiscentia titillabit. Tunc plane veraciter dicere poterimus: #Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum,@# etc. Magnifice enim dictum est #Nunc scio vere,@# ne quis videlicet vere se receptum praesumat, quousque ad illam libertatem gloriae filiorum Dei perveniat; quia, etsi jam per fidem nos liberatos scimus, adhuc tamen per speciem vere liberatos nos nescimus, donec ipsi libertatis nostrae auctori aeterna societate jungamur. Ad quam verae ereptionis scientiam nos perducere dignetur ille magni consilii Angelus, qui nos et prius per seipsum de tenebris et umbra mortis eripuit, et quotidie per suos angelos eripit, Jesus Christus Deus et Dominus noster, cui est cum Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
null
5fdd350c-9504-4f07-9290-b91164ce2d03
latin_170m_raw
null
None
None
None
#De uncia et partibus.@# Uncia viginti scirpulos et quattuor ambit: Dimidium stater ac semiuncia dicitur ejus; Terna duae seclae pars est eademque duella; Quarta siclus vel sicilicus vel denique sicel: Sextula sexta modo solet et modo secla vocari; Octavam appellant dragmam . . . . . #De scirpulo et partibus ejus.@# Unus item scirpus calcis componitur octo, Dimidium scirpuli est obul, pars quarta cerates; Hinc sextam fingi placuit sextamque vocari: Ultimus est calcus, ciceris duo granula pensans. #De uncia et partibus.@# Uncia viginti scirpulos et quattuor ambit: Dimidium stater ac semiuncia dicitur ejus; Terna duae seclae pars est eademque duella; Quarta siclus vel sicilicus vel denique sicel: Sextula sexta modo solet et modo secla vocari; Octavam appellant dragmam . . . . . #De scirpulo et partibus ejus.@# Unus item scirpus calcis componitur octo, Dimidium scirpuli est obul, pars quarta cerates; Hinc sextam fingi placuit sextamque vocari: Ultimus est calcus, ciceris duo granula pensans.
null
5a7d8470-50d2-4e1e-8890-ac6e072c287d
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epistola ad Olivam Gloriosissimo atque inter pios praesules clementissimo Patri OLIVAE bonorum monachorum ultimus, sanctitatis autem vestrae servus, gratiae vel potestatis, quoad vivam, famulus GARCIAS, debitae servitutis obsequium, et aeternae quietis incomparabile praemium. Omnipotens Deus, cum visibilium atque invisibilium substantiarum creaturas conderet, et causas vel actus rerum adverteret, suae virtutis aemulatorem scilicet cupidum coelestium gratiarum, ad laudem et gloriam suam, ante mundi constitutionem delegit hominem, qui mundani operis et animantium universorum necessario uteret potestatem; cujus gratiae vel similitudini totius humanae universitatis vos conferendum dedit cum corporeae fragilitatis consortium et omnium specierum, secundum amplitudinem vestri cordis, inexplebilem atque insatiabilem tribuit intellectum. Primum videlicet vernantis aetatis disciplinis prae exercitaminibus et multa sollicitudine in processu temporis laborare compulit, et sic ad omnem causam ex parentali successione pro justitiae meritis regendarum rerum pie praefecit, ut jugis exhibitio probabilium actuum conjungeret perceptio sublimium cogitatuum. Merito autem dispensatio voluntatis paternae, spretis honoribus mundi, vos Ecclesiae suae iterum donavit rectorem, ut imprudens et nimis imperitus sub manu et beatitudine vestra ubicunque secreti consilii haberet securitatem et lucri majoris summam defensionem. Quod experimento copiosis et securis ipse cognovi, dum dilecti praeceptoris vel in toto vestri familiaris Arnalli refugium et memorabile duce furtum, scilicet de instructione atque exaltatione Christique ac sanctorum ejus pignorum conclusione, vel altaris nostri dedicatione, necne ignis exustione, vestri vero laboriosi operis restauratione, et iterum gloriosae vallis benedictione, a destruentibus etiam irruptione, in quibus jussus feci sinceri amoris vestri officium, et Domini mei Michaelis sensi adjutorium propitiatorii quoque coloribus et Evangelistarum figuris si assignavi, non vero concedente Christo in vestra salute fieri spero in melius majora ex omnibus. Interim precor ut hoc quod inculto sermone protuli non vituperes, ut aemulus, sed vestrum lucentem ingenium vindicet ut benevolus. Nonnulla ergo quae sunt inter chartulas descripta inveni, et ex ipsis quidquid luculentius invenire potui aut multorum utilitate prona condere studui voluntate ita: Quarto Kalendas Octobris celebritas dedicationis sancti archangeli Michaelis coenobii Cuxasensis, quam etiam admodum in rerum rebus prudens, et ad docendam ex tempore plebem sufficiens, in ornatisque studiis per facile lucens, Vuarinus, ejusdem fundi religiosus abbas, divina reducente manu, una cum ejusdem dioecesis praesule signo et scientia Suniero, adjunctis diversarum sedium episcopis, septem viri numero, et nobilitate ac prudentia praestantissimi. cum infinita multitudine nobilium potestate pollentium ac utriusque sexus diversi ordinis clericorum atque plebium variae dignitatis eminentissimo coetu, in gaudiis magnis actionibus gratiarum dedicaverunt illamque donis duplicibus in commune locupletaverunt, et regiae dignitati cum muneribus et coronis copiam reddiderunt et eam in irrefragabili juris perpetuitate esse inconvulsam aut cujuscunque servitii qualibet exsecutione liberam, ac in protelatione finium cum suis opibus stare semper dominam, quodque sanctiores eum ornasse templum ex magna parte venerabilium sanctorum et majores quicunque populorumque potentes, munerum largitate apprime ditatum, omnibusque bonis pene sublimatum, utrique parti sacrosanctum Domino templum sacraverunt. Unde etiam ex eadem ecclesia vel dedicatione sub tempore optabilis est recordatio paulatim et memoria amantibus cognosci tota veritate. Et primo quam gloriose Deus locum et templum esse sibi effecerit, quamque Redemptoris nostri facilis miserendi clementia votis adsit supplicantium, quoque modo locus ille inter primos totius orbis plenitudine et veneratione fulgeat, paucis verbis circumtollat. Enimvero antiquiora posteri memoriae tradere laude et testimonio dignum est. Igitur post tela apostolicae ultionis sacratissimi coenobii Sancti Andreae apostoli et restaurationem quae coram positis videtur, et legitur sanctissimi Germani praesulis divinae providentiae quidem factum: clarissimus Pontius, vir eximiae nobilitatis probabilisque vitae, conventum dominantis illius coenobii procurabat, hisque sub felicis memoriae. Seniofredi comitis, qui jam spem suam in fructibus collocaverat bonis, et viribus atque auctoritate potentior inerat, provide armis patientiae fulciretur, ac prae caeteris gratiae suae in multis haberetur singularis, die quadam piis verbis extulit eum dicens: Loco quo praesidemus et paternae vigilantiae officio dispensationis curam exhibemus, Creatorem omnium magnifice laedimus, quoniam rerum saecularium magis volumus ambitione distendi quam ad reparandam geminae hostilitatis bellum et saevae seditionis tumultus in prospectione temporalium [spiritualium] quod Deo placeat decertari. Et quidem nos post discrimina totius, ut ita dixerim, loci, post virgam furoris Dei, improvisis causis plus virtute quam religione ad usus omnium ex ineptis officiis decurrimus beatiores, et sine proprio sudore nostrae manus ab omnibus laudantur potestate sublimiores. Ipse denique, sicut nostis,
null
c26bc168-dced-4842-8785-a4c77ba678dc
latin_170m_raw
null
None
None
None
per aquas caedes magnas intulit, et ob meritum culpae miserabiliter superatus periit; sic quoque a venerabilibus viris ex benignitate juratus et reformatus, regalibusque praeceptis vel privilegiis roboratus, per jussionem serenitatis nostrae ad opus intermissum praestare duco supplementum quo diluvii impetus, vel fulminum ictus possit ferre et inundationes pluviarum in spem gaudii valeat dare. Ad quem ille: « Unde mihi nomen et laudis hostiam vel animae meae laetitiam? » Est perparvula, inquit, non dicam ecclesia, sed oratorium ante templum domni Germani, Michaelis archangeli titulo insignitum, qui aliquoties a frequentia omnium manet exclusum. Ipsi ergo totum corpus ecclesiae cum habitatoribus suis, juxta sensum atque sapientiam vestram, in vindictam patriae, in commodum perpetuae militiae, adversus infructuosam malignitatem decenti honore funditus erigamus aulam. Tunc princeps quasi conceptam misericordiam festinus concessit, et ait: Licitum erit gloriosis precibus omnibus prosequendum, ita ut sub nullius redigatur potestatem, et domus Domini in religionem et laudem vel virtute Christi summique Michaelis honore construatur infelicesque inimici per eumdem archangelum effugentur et persequantur potius quam participentur; et, ut merito loquar, sanctorum omnium primatem superbique Draconis victorem decet ut ejus ecclesiam sacram obtineat, potentiam et habeat sortem coronae, et ipse belliger celsus praesentis saeculi sit salus et omni posteritati gentis nostrae, dux, et defensor novique praelii triumphator, et sibi parentium defensor benignus inveniatur. Ita ergo in unum humanitatis sermonem diligentissime ponentes, vir dignus, angelico solatio forte munitus, jecit fundamentum ex vulgaribus saxis popularibusque quadris luculentissime; quam cum altius materiam ejus in longitudine usque in triginta tres cubitos, et in latitudine pene in quadraginta palmas elevasset, tandem in excellentia arcus elegantissime demisit, causa in prosperis invidente; quoniam, ut ait quidam, felicitas subjecta est semper adversis, pertransientque eam plurimi, et multiplex erit scientia. Ejus in loco nempe rapitur, ut decuit, angelus vel coelestis homo Vuarinus identidem exstruens basilicam, parietes succincto opere in magnificentia fabricae cum admiratione mirabili in sublime erexit, fastigia vero culminis proceritate simul trabium et ornamentorum claritudine illa venustissime operuit. Prima quoque aedes sancti sanctorum, quae et presbyterium dicitur, et ipsa planities grato opere facta; supra quam magni principis Michaelis altare in quatuor pulcherrimis columnis, ex agonoscemate factis, honore condigno statuit. Totae quippe illarum frontes artificis exterius peritia politae, interius vero excavatae; in quibus aram mensuram vastioris grossitudinis, et, ut ita dicam, tredecim semipedis longa et novem ampla, omnibusque columnis ad eam introitus. Ipsa autem intus ac foris nihil quod animus aut oculi mirentur minus prae albedine nimia. In medium siquidem altaris vivificae crucis modum intercludit terrigenum, et profundiori loco in invisibiliorem quem ipse Hierosolymis et Romae vel in aliquibus locis munus datis, aliquando magnis pretiis acquisierat, visus est ordiri. In altiori nempe gradu plurima quibus idem locus excellebat, sanctorum pignora, et quae a religiosis viris datae sunt reliquiae, tota mentis intuitu totaque cordis devotione, benedicentes Dei nostri clementiam, sepelierunt. Denique is de quo supra retulimus chorus reverendorum praesulum innumerosa congeries advocatorum constructum altare mysticis spiritualium sanctificationum charismatibus, et sacri charismatis unctionibus delibutum ad immolandam Redemptoris nostri hostiam cum ipsius invocatione muneris magnisque totius ordinis laudibus erexerunt. In altaribus interim ecclesiae nomini suo cuique reliquias miserunt; et unde semper laudandi essent perpetualiter usu ecclesiastice tradiderunt succedentibus queque tam pro stabilitate regni terreni quam pro facilitate regni coelestis. Ex majori altari reliquiis ita memoriae mandaverunt: sunt in hoc venerabili altari imprimis reliquiae illius salutiferae crucis in qua Rex coelorum, Dominus noster Dei Filius, totius mundi passionis sacramentum complevit et munus remissionis pro mortalium vita pertulit. Insunt reliquiae de velamine pannis quibus susceptae Incarnationis decorem puerili in corpore obsitus mansit homo et Deus. Sunt reliquiae de sudario capitis Domini, in quo laborem passionis ejus ab celsitudine divinitatis disjungitur, et infirmitas nostrae cognitionis ab ejus potentia tormentorum labore figuratur. Insunt reliquiae de linteo, unde Deus et Homo sua membra circumdedit et discipulorum suorum pedes humiliter abluens tersit. Sunt reliquiae de sepulcro, ubi Dominica caro, juxta naturam, quievit et vivificans mortem nostram ex ipso a mortuis resurrexit. Insunt reliquiae de praesepi, in quo infantilia membra Dei Domini pia Mater. secundum servi formam. reclinavit. Sunt reliquiae ex fragmentis illius panis unde quinque millia hominum ex quinque panibus et duobus
null
c12aa3fc-c058-4b56-82df-aa88f0dfb123
latin_170m_raw
null
None
None
None
piscibus in deserto satiaverat Christus. Insunt reliquiae de vestimento beatissimae virginis Mariae, quae sacramentum divinae incarnationis specietenus clausit, et vivificans Dei Verbum in utero concepit et genuit. Sunt reliquiae ipsius gloriosi archangeli Michaelis, ex pallio scilicet ejus sanctae memoriae. Insunt reliquiae ex capillis beati praecursoris et Baptistae Joannis, qui ab Herode propter fraternum quod prohibuit violare connubium carcere et vinculis mancipatur, et ad petitionem mulierum pro Redemptoris nostri testimonio capite plectitur. Sunt reliquiae de barba et corporale simul, et cruce S. Petri apostoli, qui in confessione unigeniti Filii Dei accepit primatum in fundamento domus Domini, et primus sacerdotalem cathedram urbis Romae, sub Nerone Caesare, cruci affixus capite, ut ipse voluit, ad terram verso martyrio coronatur, et ibi digno honore sepelitur. Insunt reliquiae apostoli Pauli, qui inter apostolos dignitatem meruit apostolatus, et in vera religione gentium magister appositus, pro veritate Christi a Nerone capite truncatur, et in urbe Roma, pari memoria, ut sanctus Petrus, veneratur. Sunt reliquiae sanctae Andreae apostoli, qui Scythiam et Achaiam praedicationis gratia tenuit, et in civitate Patras sub Aegea proconsule cruci, ligatis manibus et pedibus funibusque toto corpore tensus, biduo inibi supervivens, fine beato occubuit. Insunt reliquiae beati Jacobi apostoli, qui decollatus est ab Herode Hierosolymis, cujus ossa ad Hispanias translata, in ultimis earum finibus, videlicet contra mare Britannicum, celeberrima veneratione excolitur. Sunt reliquiae beati Bartholomaei apostoli, qui, apud Indiam Evangelium Christi praedicans, usque ad titulum passionis suae populis scientiae lumen monstravit et pro fidei integritate gladio caesus occubuit; indeque Beneventum translatus, pia fidelium veneratione celebratur. Insunt reliquiae sancti Marci evangelistae, qui primus Alexandriae cathedram tenuit, et Ecclesiam Aegypti fide et industria sua fundavit; et ad ultimum tentus a paganis, misso fune in collo ejus, martyr ad coelestia regna est vocatus, et a viris religiosis apud insulam Venetiae deputatus. Sunt reliquiae protomartyris Stephani, qui ab apostolis est diaconus ordinatus, et a Judaeis et principibus sacerdotum in Jerusalem lapidatus, martyr obdormivit in Domino. Insunt reliquiae sancti Ignatii Antiochenae Ecclesiae episcopi, qui post Petrum apostolum ejusdem Ecclesiae tertius, commovente Trajano imperatore, damnatus est ad bestias, et sub eodem principe per multa tormentorum genera passus, jacet in eadem civitate. Sunt reliquiae beati Clementis qui quartus post Petrum Romanam rexit Ecclesiam, et sub persecutione Trajani trans Pontum mare in eremo, quod adjacet civitati Chersonae, relegatur exsilio; ligataque ad collum ejus anchora, et praecipitatus in maris medio, ejus memoria usque hodie inibi custoditur. Sunt reliquiae sancti Apollinaris episcopi et martyris, qui ab Antiochia secutus apostolum Petrum, ab urbe Roma ab eodem apostolo missus Ravennam, sub Vespasiano Caesare, martyrium consummavit. Insunt reliquiae beati Sebastiani, qui sub persecutione Diocletiani et Maximiani imperatorum, post principatum primae cohortis et fugitivi saeculi blandimenta, sagittis perforatus a militibus, et fustigatus, Romae martyr pervenit ad Christum. Sunt reliquiae sancti Vincentii martyris et lavitae, qui cum sancto Valerio episcopo suo, in Caesara-augusta civitate Valentiae, plurima per vincula carceris maceratus, sub Daciano infatigabilem spiritum martyr Christi reddidit. Insunt reliquiae sancti Mauritii, qui fuit primicerius legionis illius quae sub Maximiano in civitate Seduno, loco Agauno, pro Christo gloriosissime coronati sunt. Sunt reliquiae beati Victoris, qui, apud Massiliam crudelissime caesus ac suspensus, et taureis cruciatus, et in molam pistoriam missus, martyrium consummavit. Insunt reliquiae sancti Saturnini, qui, apud Tolosam, temporibus Decii, in Capitolio ejusdem urbis a paganis tentus tauroque ad victimam praeparato funibus religatus, et a summo Capitolio per omnes gradus praecipitatus, dignam Christo animam exhalavit, inibique requiescit. Sunt reliquiae sancti Marcelli, qui, equuleo suspensus ac fustibus maceratus, apud Spoletum est martyrium passus. Insunt reliquiae beati Juliani, qui, ab insequentibus persecutoribus tentus, desecto gutture, morte horribili necatus est apud Brivatense territorium. Sunt reliquiae S. Laurentii archidiaconi, qui, post multas sectiones verberum, ferreo cratere distentus, post longa et multiplici poena cruciatus; insuper exposita melos carbonum sub Decio Valeriano, illustris Roma pium retinet secum. Sunt reliquiae sancti Stephani papae et martyris, qui Romae, sub Valeriano et Gallieno imperatoribus, in sua decollatus est sede. Insunt reliquiae sancti Hyppoliti
null
06c32274-48b4-4ed6-9374-5d2dcf71f837
latin_170m_raw
null
None
None
None
, qui, exemplo martyris Laurentii extentus, fustibus et cardis diu caesus, ligatis pedibus ad colla indomitorum equorum per carductum et tribulos tractus, Romae emisit beatum spiritum. Sunt reliquiae sancti Apulei, qui, relicto Simone Mago, doctrinae apostoli Petri se tradidit, et Aureliano consulari viro martyrii coronam Romae complevit. Insunt reliquiae sancti Vitalis, qui apud Ravennam post nimia tormenta capitalem accepit palmam. Sunt reliquiae B. Agapiti, qui, apud Praenestinam civitatem gladio caesus est. Insunt reliquiae sancti Mercurii, qui in castris saecularibus militans, verus et spiritualis miles, in morte Juliani, impiissimi Augusti, praeclarissimus exstitit propugnator, ut legitur in Gestis Basilii episcopi. Sunt reliquiae beati Lanteberti, qui Tungrensi villa publica ab iniquissimis viris improvise intra domum ecclesiae martyrio coronatur. Insunt reliquiae sancti Fabii martyris, qui, cum ferre vexilla praesidialia recusaret, Caesareae a furibundo judice capitali sententia condemnatur. Sunt reliquiae beati Projecti martyris et episcopi Arvernensis. Insunt reliquiae sancti Fortunati martyris apud Aquileiam passi. Sunt reliquiae beati Nazarii, quem Anolinus sub rabie persecutionis diu maceratum et afflictum gladio feriri jussit apud Mediolanum. Sunt reliquiae beati Longini, militis et martyris, qui lancea latus Domini pendentis in cruce aperuit. Insunt reliquiae sancti Protasii, qui apud Mediolanum capitis abscisione martyrium consummavit. Insunt reliquiae sancti Prisci martyris apud Capuam quiescentis. Sunt reliquiae beati Antonini, qui honore dignitatis Domini illustri martyrium apud Apamiam sustinuit. Insunt reliquiae sancti Cypriani episcopi et martyris, qui, sub Galerio proconsule, apud Africam, Carthagine, amore Christi animatus, gladioque percussus, martyr migravit ad Dominum. Sunt reliquiae sancti Lucii, qui apud Africam, sub Decio et Valeriano, exsurgente persecutionis rabie, cum multis confessionis agonem consummavit. Insunt reliquiae beati Dionysii, qui, apud Parisium sanctum opus fideliter exsecutus, a praefecto Fescennio Sisinnio comprehensus martyrium portavit. Sunt reliquiae sancti Alexandri, qui, apud Lugdunum crucis affixus patibulo, spiritum exanimatus emisit. Insunt reliquiae beati Oroncii martyris, qui, apud Ebredunensem civitatem corporalem mortem contemnens, coronam vitae adeptus est. Sunt reliquiae sancti Tiberii, qui tempore Diocletiani variis tormentis cruciatus, in territorio Agathensi martyrium complevit. Insunt reliquiae sancti Salvatoris in memoriis piorum fulgentis in regno Christi. Sunt reliquiae beati Genesii martyris, qui apud Arelatem deprehensus ab apparitoribus atque in ripa fluminis Rhodani decollatus est. Sunt reliquiae sancti Felicis, qui, apud Gerundam catenis gravioribus vinctus, per totas plateas ab indomitis mulis tractus, manibus post tergum ligatis in maris profundo mersus, illustre martyrium peregit. Insunt reliquiae beati Cucuphatis martyris, qui, gravissime tortus et catenis astrictus, in craticula superextensus, sub Galerio et Maximiano ac Rufino, Barchinonae est passus. Sunt reliquiae sanctorum martyrum Massae Candidae, qui, tempore Valeriani et Gallieni Christum Dei Filium fatentes ejecti sunt in ignem apud Carthaginem. Insunt reliquiae beatorum Cosmae et Damiani, qui, post toleratos fustes, equuleum, ignes, sagittarum ictus, sub praeside Lysia apud Aegeam gladio animadversi sunt. Sunt reliquiae sanctorum Justi et Pastoris, qui, cum adhuc pueri litteris imbuerentur, projectis in schola tabulis, sponte ad martyrium cucurrerunt, unde et in campo laudabili a carnificibus extra civitatem Compluto jugulati sunt. Insunt reliquiae sancti Martini, summi et incomprehensibilis viri Turonicae civitatis episcopi, Sunt reliquiae beati Brictii civitate Turonis admirandae sanctitatis viri. Insunt reliquiae sancti Ambrosii Mediolanensis episcopi, cujus flores eloquii redolent per totam Ecclesiam mundi. Sunt reliquiae beati Gregorii dialogi, qui pontifex Romae ordinatus coelibem vitam duxit. Insunt reliquiae sancti Syri episcopi, qui apud Papiam fide credentium populorum fundatam Ecclesiam glorioso fine requiescit. Sunt reliquiae beati Gunterandi regis Francorum, qui spiritualibus actionibus exstitit conspicuus, et apud urbem Cabillonensem miraculis manet clarus. Insunt reliquiae sancti Pauli episcopi, qui, apud urbem Narbonam praedicationis officium non segniter implevit, et ibi clarus miraculis quiescit. Sunt reliquiae beati Trophimi, qui apud Arelatem urbem Galliae innumeras virtutes fecit, et illic in pace obdormivit. Insunt reliquiae beati Severi presbyteri, qui ingentem paganorum multitudinem ad fidem Christi convertit, apud urbem Viennam. Sunt reliquiae sancti Hilarii Pictavis episcopi, genere et miraculis clari. Sunt reliquiae sancti Felicis, Nolanae urbis presbyteri, in Pincis digne sepulti. Insunt reliquiae sancti Medardi, civitatis Suessionis episcopi, et confessoris. Sunt reliquiae beati
null
295778dd-2115-4223-9ddd-7092eea0d1cc
latin_170m_raw
null
None
None
None
Martialis apud urbem Lemovicensem admirandae sanctitatis et religionis viri. Insunt reliquiae sancti Maximini episcopi civitate Treviris gloriosi. Sunt reliquiae de capillis beati Salvii, qui virtutibus et miraculis Albiensis quiescit. Insunt reliquiae ex capillis sancti Caesarii diaconi juxta urbem Terracinam sepulti. Sunt reliquiae beati Paulini episcopi eruditione et copiosa vitae sanctitate apud Nolam Campaniae. Insunt reliquiae sancti Germani apud Parisium virtutibus et miraculis gloriosi. Sunt reliquiae sancti Hilarii Carcacensis episcopi magnae virtutis viri. Insunt reliquiae beati Lupi, qui orando Trecas munivit. Sunt reliquiae sancti Eusebii civitate Vercellis episcopi. Insunt reliquiae beati Philberti abbatis in territorio Rodomensi, in omni puritate et animi virtutibus clari. Sunt reliquiae sancti Egidii abbatis in territorio Nemausensi signis illustrissimi et sanctitate. Insunt reliquiae sancti Ugberti regis, apud Italiam magnis virtutibus et optimis studiis praediti viri. Sunt reliquiae beati Leudegarii Augustodunensis episcopi. Insunt reliquiae sancti Germani Capuani episcopi, verbis et virtutibus ornati. Sunt reliquiae beati Geraldi, in habitu Christianae religionis multiplicia operati. Sunt reliquiae sancti Firmini apud Uzetiam sanctitate et patientia ac fide laudabilis. Sunt reliquiae sanctae Agnetis, quae ignibus injecta et Romae sub Symphronio gladio est percussa. Insunt reliquiae sanctae Agathae virginis, quae post alapas et carcerem, post equuleum et tortiones, post mamillarum abscissionem, post volutationem in testulis et carbonibus, in carcere consummata est. Sunt reliquiae sanctae Segolinae, optimae feminae et miro opere gloriosae. Insunt reliquiae sanctae Eulaliae, quae, jussu Daciani praesidis plurima tormenta perpessa, novissime in equuleo suspensa et exungulata, faculis ardentibus ex utroque latere appositis hausto igne spiritum reddit, apud Emeritam Hispaniae. Sunt reliquiae sanctae Leocadiae virginis, quae apud Toletum, dira carceris custodia, genibus in oratione positis, impollutum Christo spiritum tradidit. Insunt reliquiae sanctae Eulaliae martyris, quae passa est sub Daciano in civitate Barchinona. Hanc ergo Ecclesiam, post evolutionem octuagesimi septimi anni, aedificationis suae et Domini Jesu Christi a Nativitate millesimi quadragesimi regebat, nostri saeculi laudum titulo praeclarus, vitae ac morum probitate cunctis charus, eruditione filiorum et gratia maximus Oliva, soliditatem sanctae fidei veraciter tenens et in sincera cordis devotione amplectens. Voluit pignus humanitatis Domini nostri et tantorum fidelium ejus oculis carneis ponderari; sed construxit propitiatorium, ut beatus Moyses super altare, artifici magisterio, ac felicitatis compos; ad contuendum universitatis Deum, ut condignum fuit, tanti decoris illud disposuit ut oculi intuentium in ejus specie vix satiarentur. Bases, inquam, juxta unius hominis incessum quatuor a calce procul altaris posuit, totidemque columnas e marmore rubicundi coloris e singularibus saxis in pedibus septem voluntaria fortitudine erexit, explicite in oraculo Cherubim gloriae obrumbrantia sacrae venerationis figurans, et in columnis martyrum gloriam praemonstrans. Qui corporis passione rubicundi, spiritus puritate candidi per undam baptismatis vel cruoris sui venerunt ad incrementa frugum justitiae Dei, doctorumque caterva, qui constantia fortitudinis vel zelo rectitudinis in basibus sustentant plebem junctam summo capiti in unitate fidei. Super capita etiam columnarum, ut candorem ecclesiasticae castitatis imprimeret, ac spiritualium gratiarum flores proficientibus meritis vanos timores tolleret, ex albo marmore capitella statuit, foliato corpore et floribus diversarum modum. Desuper autem, ut ordo habebat, de lignis sectis in utraque parte propitiatorii contra se invicem positas columnas habentes tres semicubitos ambientes arcus infra juncturas vel secto et serrato ligno virtutes sanctorum innexuit, quae mutuo sibi quasi ad fenestras versa viee, alter in altero proficuos fructus in arboream sustollerent firmitatem. Inter juncturas autem arcus in arcemque ascensus fenestras in omni genere specierum sive operum multitudine diligentissima, pictura variatas substravit. Sculpsit quoque in gyro per quadrum, ita ut facie ad faciem se viderent, dolatili ligno imagines quatuor evangelistarum, subiitque eos infra status formae superioris et reclinationem arcus inferioris, sic ut aspectus eorum in quatuor mundi partes Evangelii gratia concordaret, altiori vero gradu Agnum eorum aspicerent. Interiori namque ambitu, non ad pompam et claritudinem vulgi, opulentissimus praesul, sed in laude duodecim apostolorum bonique illorum Magistri virtutem pretiosi ligni ordines XIII adfixit, ut apostoli inter semitas justorum ab intus Filium hominis in spiritu gloriae suae illustrarent, ac sancta animalia exterius Agnum Dei, per cuncta tempora, in una dominatione stantem proferrent, et intus vel foris aeterni Regis tribunal et solium mysterii revelationibus familiariter adornarent, atque pia munera offerentes in Christo unum corpus efficerent. Omnem enim materiam intrinsecus
null
1a2fc574-adee-42d8-a413-57bbe698dec7
latin_170m_raw
null
None
None
None
et extrinsecus in proceram celsitudinem fecit surgere, et manibus artificum faciem angulosque sic exornavit, ut nusquam junctura paginis appareret. Ipse quoque jam pridem spatium quod fuerat post altare venerandi Michaelis argumento et munificentia singulari amplexus est, et disposite in sanctum Domini opus a foris super reverenda martyrum Valentini, Flamidiani, atque confessoris Nazarii corpora ad locum nunc condigne venerantur, pulchro et ornato opere beatae genitricis Mariae et archangelorum Dei in crypta, quae ad Praesepium dicitur, exstruxit ecclesiam, ita ut ex utroque Virginis latere summi Dei angeli, tantae Dei Matris gloriam laudibus sive meritis, in obsequium novae salutationis, a dextris ejus, Gabriel conceptum partus nuntiet, ac a sinistris virginalis gloriae plenitudinem splendidus Raphael affirmet. Ad pedes etiam, seu in sinu, causa famulatus circumsepsit, et hinc inde martyres sepelivit, qui de se vel languentium salute dicerent: « Ecce, iste Deus, fortitudo nostra. » A facie autem Reginae, ut est terribilis ac divinus Michael, tanquam ad tuitionem sui Filium ante tempora natum fidelibus et omnibus ad se venientibus assignavit dicens: #Invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio (Luc. II, 12) @#: Ergo ut Altitonanti decentia in verae fidei confessione domus possideret maternum partus, et in suo ordine, quasi ad officium Virginis, sanctorum decus loco inferiori praetulit, et ad instar regalis throni, non usque ad summum templi pinnaculum, sed juxta mensuram spatii fecit coenaculum maximi et mirandi operis, qui divideret oraculum a priori parte templi, et ibi beatae et individuae Trinitatis clarum altare coram multis testibus piis manibus dedicavit, ut vice Mater et Filius omnibus diebus praedicarentur ac continua laudatione mortalium adorarentur. Cui utrique operi ut confitentibus poenitentiae sanctificationem daret, bono ordine ad sanctorum pignora ab intus tuta praemisit ostiola, ut omnibus essent in unum, qui soli Deo in praeclaris praemiis est manifestatum. Ad videndum igitur Sanctae Trinitatis altare intra Sancta sanctorum gradus apte locavit, ut facile dilaberentur qui ascendere vel descendere tentavissent. Itaque juvit eum in omnibus quidam bonae famae monachus, iter sequens magistri, ut ille Oliba, quique erat summae patientiae ac mansuetudinis vir, et sub eo vigilantissime in varias actiones tandem domum custodiebat. Haec, charissimi, nos in praesentis festi nostri gaudium de factura templi pauca ex pluribus dicere libuit, quatenus et miranda domus Domini fabrica delectaret auditum, et dilecta Deo civitas aptaret ingentia tecta infra fidei aedificium ex sacrata autem visibili ara ad interiorem altare vitae ordine transeuntes succendamus odoramento benevolentiae, misericordiae, justitiae, benignitate, mansuetudine, sobrietate, in agnitione vero mysterii Dei Patris exaltetur unctus lapis ornamento purae confessionis. Sit uniuscujusque nostrum cor altare, sint puritas vel castitas vivi lapides, sit timor Domini pervigil custos, et fides sacerdos, ut intra Domini tabernaculum nihil inveniatur foedum, nil intromittatur indignum. Abscedat cum passionibus et adversitatibus suis diabolus, et introeat cum benedictionibus et divitiis plenitudinis Christus. Intus siquidem subtile Domini judicium aspiciamus, et in hac nostra, imo Dei civitate, quam in percussione ignis judicio justitiae Deus humilem ostendit, ex tempore cum virtutibus rememoreramus. Hic ergo locus figuram et speciem congruentem adhuc non acceperat, cum a praefatis viris propriis sumptibus ac muneribus maxime est decoratus infra fines Galliae et Hispaniae, inter sinum, et, ut patenter dicam, conspectum celeberrimi et nominatissimi montis Canegonis, Litterani suavissimi fluvioli vallis videlicet longanimiter porrecta, verbo autem Dei ex protectione mirabiliter visitata, et magnanimiter varietatis vel aedificationis membra distincta. Quod a Deo probatur, quoniam insignia pulchritudinis arboribus et paradisis undique ornata nemoribus cernitur, ut angeli cives in ea degentes, beatorum spiritus periculum antecedentis mali tollentes credantur. Vallis etiam in qua nec frigus hiemalis, nec sol aestatis nimis nocere consuevit, quia obumbrat ei gratia spiritualis et copioso munere liberalitatis vel redundantia pacis, et, ut clementi sermone restringam, tempus habitatoribus plenae aetatis, ut veniant ad maturitatem perfectionis. Ipsi etenim delectantur lenitate prudentiae, splendore fidei, confessionis decore, justitiae pulchritudine, ubertate misericordiae, ut singuli animamarum munilia in Deum spectent. Omnes, inquam, pio amore se invicem diligunt, invicem fovent, et quasi unum corpus diversa membra sustentant debitae fraternitatis. In adversis siquidem rebus aut contrariorum accensus tandiu divinum exposcunt praesidium, quousque summa vi atque inclinatione inimicos in Deum
null
a72d9935-e5a4-4912-a162-24d86b2bfbb8
latin_170m_raw
null
None
None
None
et homines confundunt, magna sui supplicatione ac archangeli benignitate protecti. Etenim laude habendi sunt quos religiosiores reddit praesentia archangelorum et reos testimonia comprovincialium sinistrae persuasionis inclamantium. Omnes se ipsos decipiunt cum Domus Domini ab illis inhoneste laeditur vel deturpatur, et mellifluam vel uberrimam mundi gloriam percipiunt, et paternae virtutis vel pietatis nihil simile agunt, sed bona et optima in deliciis decerpunt ac deglutiunt, omnes vani ac tumidi et furibundi, in nequitia dediti. Super his autem non est qui Deum auscultet vel intelligat, nec non est qui studium boni adhibeat, vel qui alium in timore Domini flectat et introducat. Omnes quae terrena sunt sapiunt, indisciplinate appetentes redundantia superfluentium. Patres qui ibi conversati sunt certaverunt in tota justitia et in omni timore Domini. Unde ab omnibus felices audiebant: « Vos estis benedictus grex Christi, vos estis electorum filii, vos estis dilectio Dei et proximi, vos estis columnae sub coelo, qui temporaliter statis velut angeli super terram. Corpus quippe gestatis humanum, opus autem perficitis angelorum. » Vae in reversa quisquis et fide secundum casum alteritatem dicens, et nou attendens quia Deus omnium virtutum semper fines priorum connectit principiis secundorum: verbi enim gratia, ut neutros praedicabili claritate monstraret, vigilia apparitionis Christi calamitas ignis extra ecclesiae aulam locum omnem liquefecit, sicut circum se ignem videntibus adjuvare idem vel exstinguere nemo conatus est, aut quod reliquum esset salvum habere, vel in salvationem viventium ad opinabile bonum erigere. Dei quippe sententia et beati Michaelis clementia qui ignis jam dudum damnaverat maxime admirabile tam exstructionis genere quam magnitudinis itemque munificentiae in singulis rebus et gloriae intus vel foris, nunc est aedificatum persplendide. Revera enim appetibilis privilegio insula, quae est portio terrae ornamentum, et totius patriae in multis supplementum, regionis vero propriae salutare dat auxilium prudentibus et indoctis, parvis et magnis, sive rusticis, promeritorum qualitate obtinet honestatis culmen summum. Insula puris honestisque praeceptis ac dulcedine benedictionis inclyta, dignitatis vel rectitudinis ad reverentia civium sincera, insula in munimen omnium constipata cavernis et fistulis, fontibus, et aurifluis rivis, segetibus et vineis eminenter gloriosa; quae nisi et astantium meritis fuerit violata, nobilitatis suae viribus in Deum servatur pacis oleo linita. Quamvis autem decertantibus sit in lato angustior, in praemium vincentibus ejus sinus in immensa longitudine manet amplior. Age ergo festivum diem, turba fidelis laetabundis animis induere fortitudinem, et jubila exsultatione, quoniam tui moerores in gaudium sunt mutati, et triste habitum in amictum laetitiae versum est. Parietem enim discordiae quem aedificaverat diabolus, parietem effodit, et petram non commovit, fundamenta Ecclesiae excussit, et turrem immobilem non elisit; lapides dejecit, et radices non evellit; unctionem vidit, et templi fortitudinem mox deseruit. Lugeat ac erubescat veternosus praedo praedam amisisse, quia impletum videmus quod propheta vaticinante audivimus. Equidem inquit, captivitas a forte tolletur, et quod ablatum fuerat, a robusto salvabitur. Dicamus sane omnes: #Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) @#. Evigilemus prorsus et nos, qui habitu vel aspectu hanc conversationem angelicam promeruimus, et nullo modo a speranda clementia, quoniam primicerium angelorum et Christi mirabilium primatem de die in diem quisquis nostrum contemplari valet; a quo totius fidei nostrae unius beneficii praemia conquirat, et omnis conquisitionis profligatio in omnium rerum viventium ac non viventium, immobilium quoque et moveri valentium, corpore vel specie, forma vel genere famulantes, concordi definitione optemus ut proprium vigorem, sed proprie vel ordinem magnum, sive honestatis consuetudinem relevet, et angelicae dignitati vel humanae devotioni ubique pax et veritas custodiat. Nostrum etiam posse et necesse in ejus laude et admiratione totum sublevemus, corporisque visus et mentis recessus huc illucque non divertamus, ut diversitas saecularium ab electione unitatis nostrae omnium voluntates atque consensus perdurare cognoscat; hodie quoque celsius quando Rex regum ad Filii sui nuptias invitavit nos. Nuptiae paratae sunt, inquit, et altilia nostra immolata, Sponsus cum claritate et magnificentia in thalamo residet, et cum gaudio intrantes recipit. Priusquam januae claudantur, velocitate pedum apud principem nostrum concurramus, ne nobis foris remanere contingat. Libenter enim splendorem gloriae figuramque substantiae in sanctis suis glorificemus, et ob reparationem panem et vinum aqua mistum assumendum in formam pristinam
null
2a97f336-757c-4d8b-8a53-3d0b0d0d5209
latin_170m_raw
null
None
None
None
in divino amore participemus, ac totis desideriis illum in quo sunt omnia amemus, cujus passionis imitatione immolati et coronati sunt illi quorum quotidie praesentiam veneramur. Celebrem in anniversaria templi portemus festivitatem, et distincte choros reboantibus hymnis lampadibusque accensis in laudem sanctorum pulchram vocem levemus et mentem ad eum qui cum Patre et Spiritu sancto, trinus et unus Deus, vivit et regnat in aevum et in omnia saecula saeculorum. Amen. Epistola ad Olivam Gloriosissimo atque inter pios praesules clementissimo Patri OLIVAE bonorum monachorum ultimus, sanctitatis autem vestrae servus, gratiae vel potestatis, quoad vivam, famulus GARCIAS, debitae servitutis obsequium, et aeternae quietis incomparabile praemium. Omnipotens Deus, cum visibilium atque invisibilium substantiarum creaturas conderet, et causas vel actus rerum adverteret, suae virtutis aemulatorem scilicet cupidum coelestium gratiarum, ad laudem et gloriam suam, ante mundi constitutionem delegit hominem, qui mundani operis et animantium universorum necessario uteret potestatem; cujus gratiae vel similitudini totius humanae universitatis vos conferendum dedit cum corporeae fragilitatis consortium et omnium specierum, secundum amplitudinem vestri cordis, inexplebilem atque insatiabilem tribuit intellectum. Primum videlicet vernantis aetatis disciplinis prae exercitaminibus et multa sollicitudine in processu temporis laborare compulit, et sic ad omnem causam ex parentali successione pro justitiae meritis regendarum rerum pie praefecit, ut jugis exhibitio probabilium actuum conjungeret perceptio sublimium cogitatuum. Merito autem dispensatio voluntatis paternae, spretis honoribus mundi, vos Ecclesiae suae iterum donavit rectorem, ut imprudens et nimis imperitus sub manu et beatitudine vestra ubicunque secreti consilii haberet securitatem et lucri majoris summam defensionem. Quod experimento copiosis et securis ipse cognovi, dum dilecti praeceptoris vel in toto vestri familiaris Arnalli refugium et memorabile duce furtum, scilicet de instructione atque exaltatione Christique ac sanctorum ejus pignorum conclusione, vel altaris nostri dedicatione, necne ignis exustione, vestri vero laboriosi operis restauratione, et iterum gloriosae vallis benedictione, a destruentibus etiam irruptione, in quibus jussus feci sinceri amoris vestri officium, et Domini mei Michaelis sensi adjutorium propitiatorii quoque coloribus et Evangelistarum figuris si assignavi, non vero concedente Christo in vestra salute fieri spero in melius majora ex omnibus. Interim precor ut hoc quod inculto sermone protuli non vituperes, ut aemulus, sed vestrum lucentem ingenium vindicet ut benevolus. Nonnulla ergo quae sunt inter chartulas descripta inveni, et ex ipsis quidquid luculentius invenire potui aut multorum utilitate prona condere studui voluntate ita: Quarto Kalendas Octobris celebritas dedicationis sancti archangeli Michaelis coenobii Cuxasensis, quam etiam admodum in rerum rebus prudens, et ad docendam ex tempore plebem sufficiens, in ornatisque studiis per facile lucens, Vuarinus, ejusdem fundi religiosus abbas, divina reducente manu, una cum ejusdem dioecesis praesule signo et scientia Suniero, adjunctis diversarum sedium episcopis, septem viri numero, et nobilitate ac prudentia praestantissimi. cum infinita multitudine nobilium potestate pollentium ac utriusque sexus diversi ordinis clericorum atque plebium variae dignitatis eminentissimo coetu, in gaudiis magnis actionibus gratiarum dedicaverunt illamque donis duplicibus in commune locupletaverunt, et regiae dignitati cum muneribus et coronis copiam reddiderunt et eam in irrefragabili juris perpetuitate esse inconvulsam aut cujuscunque servitii qualibet exsecutione liberam, ac in protelatione finium cum suis opibus stare semper dominam, quodque sanctiores eum ornasse templum ex magna parte venerabilium sanctorum et majores quicunque populorumque potentes, munerum largitate apprime ditatum, omnibusque bonis pene sublimatum, utrique parti sacrosanctum Domino templum sacraverunt. Unde etiam ex eadem ecclesia vel dedicatione sub tempore optabilis est recordatio paulatim et memoria amantibus cognosci tota veritate. Et primo quam gloriose Deus locum et templum esse sibi effecerit, quamque Redemptoris nostri facilis miserendi clementia votis adsit supplicantium, quoque modo locus ille inter primos totius orbis plenitudine et veneratione fulgeat, paucis verbis circumtollat. Enimvero antiquiora posteri memoriae tradere laude et testimonio dignum est. Igitur post tela apostolicae ultionis sacratissimi coenobii Sancti Andreae apostoli et restaurationem quae coram positis videtur, et legitur sanctissimi Germani praesulis divinae providentiae quidem factum: clarissimus Pontius, vir eximiae nobilitatis probabilisque vitae, conventum dominantis illius coenobii procurabat, hisque sub felicis memoriae. Seniofredi comitis, qui jam spem suam in fructibus collocaverat bonis, et viribus atque auctoritate potentior inerat, provide armis patientiae fulciretur, ac prae caeteris gratiae suae in multis haberetur singularis, die quadam piis verbis extulit eum dicens: Loco quo praesidemus et paternae vigilantiae officio dispensationis curam exhibemus, Creatorem omnium magnifice laedimus, quoniam rerum
null
688ca960-0ea6-4149-9ecf-7ed4403c41a8
latin_170m_raw
null
None
None
None
saecularium magis volumus ambitione distendi quam ad reparandam geminae hostilitatis bellum et saevae seditionis tumultus in prospectione temporalium [spiritualium] quod Deo placeat decertari. Et quidem nos post discrimina totius, ut ita dixerim, loci, post virgam furoris Dei, improvisis causis plus virtute quam religione ad usus omnium ex ineptis officiis decurrimus beatiores, et sine proprio sudore nostrae manus ab omnibus laudantur potestate sublimiores. Ipse denique, sicut nostis, per aquas caedes magnas intulit, et ob meritum culpae miserabiliter superatus periit; sic quoque a venerabilibus viris ex benignitate juratus et reformatus, regalibusque praeceptis vel privilegiis roboratus, per jussionem serenitatis nostrae ad opus intermissum praestare duco supplementum quo diluvii impetus, vel fulminum ictus possit ferre et inundationes pluviarum in spem gaudii valeat dare. Ad quem ille: « Unde mihi nomen et laudis hostiam vel animae meae laetitiam? » Est perparvula, inquit, non dicam ecclesia, sed oratorium ante templum domni Germani, Michaelis archangeli titulo insignitum, qui aliquoties a frequentia omnium manet exclusum. Ipsi ergo totum corpus ecclesiae cum habitatoribus suis, juxta sensum atque sapientiam vestram, in vindictam patriae, in commodum perpetuae militiae, adversus infructuosam malignitatem decenti honore funditus erigamus aulam. Tunc princeps quasi conceptam misericordiam festinus concessit, et ait: Licitum erit gloriosis precibus omnibus prosequendum, ita ut sub nullius redigatur potestatem, et domus Domini in religionem et laudem vel virtute Christi summique Michaelis honore construatur infelicesque inimici per eumdem archangelum effugentur et persequantur potius quam participentur; et, ut merito loquar, sanctorum omnium primatem superbique Draconis victorem decet ut ejus ecclesiam sacram obtineat, potentiam et habeat sortem coronae, et ipse belliger celsus praesentis saeculi sit salus et omni posteritati gentis nostrae, dux, et defensor novique praelii triumphator, et sibi parentium defensor benignus inveniatur. Ita ergo in unum humanitatis sermonem diligentissime ponentes, vir dignus, angelico solatio forte munitus, jecit fundamentum ex vulgaribus saxis popularibusque quadris luculentissime; quam cum altius materiam ejus in longitudine usque in triginta tres cubitos, et in latitudine pene in quadraginta palmas elevasset, tandem in excellentia arcus elegantissime demisit, causa in prosperis invidente; quoniam, ut ait quidam, felicitas subjecta est semper adversis, pertransientque eam plurimi, et multiplex erit scientia. Ejus in loco nempe rapitur, ut decuit, angelus vel coelestis homo Vuarinus identidem exstruens basilicam, parietes succincto opere in magnificentia fabricae cum admiratione mirabili in sublime erexit, fastigia vero culminis proceritate simul trabium et ornamentorum claritudine illa venustissime operuit. Prima quoque aedes sancti sanctorum, quae et presbyterium dicitur, et ipsa planities grato opere facta; supra quam magni principis Michaelis altare in quatuor pulcherrimis columnis, ex agonoscemate factis, honore condigno statuit. Totae quippe illarum frontes artificis exterius peritia politae, interius vero excavatae; in quibus aram mensuram vastioris grossitudinis, et, ut ita dicam, tredecim semipedis longa et novem ampla, omnibusque columnis ad eam introitus. Ipsa autem intus ac foris nihil quod animus aut oculi mirentur minus prae albedine nimia. In medium siquidem altaris vivificae crucis modum intercludit terrigenum, et profundiori loco in invisibiliorem quem ipse Hierosolymis et Romae vel in aliquibus locis munus datis, aliquando magnis pretiis acquisierat, visus est ordiri. In altiori nempe gradu plurima quibus idem locus excellebat, sanctorum pignora, et quae a religiosis viris datae sunt reliquiae, tota mentis intuitu totaque cordis devotione, benedicentes Dei nostri clementiam, sepelierunt. Denique is de quo supra retulimus chorus reverendorum praesulum innumerosa congeries advocatorum constructum altare mysticis spiritualium sanctificationum charismatibus, et sacri charismatis unctionibus delibutum ad immolandam Redemptoris nostri hostiam cum ipsius invocatione muneris magnisque totius ordinis laudibus erexerunt. In altaribus interim ecclesiae nomini suo cuique reliquias miserunt; et unde semper laudandi essent perpetualiter usu ecclesiastice tradiderunt succedentibus queque tam pro stabilitate regni terreni quam pro facilitate regni coelestis. Ex majori altari reliquiis ita memoriae mandaverunt: sunt in hoc venerabili altari imprimis reliquiae illius salutiferae crucis in qua Rex coelorum, Dominus noster Dei Filius, totius mundi passionis sacramentum complevit et munus remissionis pro mortalium vita pertulit. Insunt reliquiae de velamine pannis quibus susceptae Incarnationis decorem puerili in corpore obsitus mansit homo et Deus. Sunt reliquiae de sudario capitis Domini, in quo laborem passionis ejus ab celsitudine divinitatis disjungitur, et infirmitas nostrae cognitionis ab ejus potentia tormentorum labore figuratur. Insunt
null
3c00b3e9-2dde-4aab-8947-794c28b39aa2
latin_170m_raw
null
None
None
None
reliquiae de linteo, unde Deus et Homo sua membra circumdedit et discipulorum suorum pedes humiliter abluens tersit. Sunt reliquiae de sepulcro, ubi Dominica caro, juxta naturam, quievit et vivificans mortem nostram ex ipso a mortuis resurrexit. Insunt reliquiae de praesepi, in quo infantilia membra Dei Domini pia Mater. secundum servi formam. reclinavit. Sunt reliquiae ex fragmentis illius panis unde quinque millia hominum ex quinque panibus et duobus piscibus in deserto satiaverat Christus. Insunt reliquiae de vestimento beatissimae virginis Mariae, quae sacramentum divinae incarnationis specietenus clausit, et vivificans Dei Verbum in utero concepit et genuit. Sunt reliquiae ipsius gloriosi archangeli Michaelis, ex pallio scilicet ejus sanctae memoriae. Insunt reliquiae ex capillis beati praecursoris et Baptistae Joannis, qui ab Herode propter fraternum quod prohibuit violare connubium carcere et vinculis mancipatur, et ad petitionem mulierum pro Redemptoris nostri testimonio capite plectitur. Sunt reliquiae de barba et corporale simul, et cruce S. Petri apostoli, qui in confessione unigeniti Filii Dei accepit primatum in fundamento domus Domini, et primus sacerdotalem cathedram urbis Romae, sub Nerone Caesare, cruci affixus capite, ut ipse voluit, ad terram verso martyrio coronatur, et ibi digno honore sepelitur. Insunt reliquiae apostoli Pauli, qui inter apostolos dignitatem meruit apostolatus, et in vera religione gentium magister appositus, pro veritate Christi a Nerone capite truncatur, et in urbe Roma, pari memoria, ut sanctus Petrus, veneratur. Sunt reliquiae sanctae Andreae apostoli, qui Scythiam et Achaiam praedicationis gratia tenuit, et in civitate Patras sub Aegea proconsule cruci, ligatis manibus et pedibus funibusque toto corpore tensus, biduo inibi supervivens, fine beato occubuit. Insunt reliquiae beati Jacobi apostoli, qui decollatus est ab Herode Hierosolymis, cujus ossa ad Hispanias translata, in ultimis earum finibus, videlicet contra mare Britannicum, celeberrima veneratione excolitur. Sunt reliquiae beati Bartholomaei apostoli, qui, apud Indiam Evangelium Christi praedicans, usque ad titulum passionis suae populis scientiae lumen monstravit et pro fidei integritate gladio caesus occubuit; indeque Beneventum translatus, pia fidelium veneratione celebratur. Insunt reliquiae sancti Marci evangelistae, qui primus Alexandriae cathedram tenuit, et Ecclesiam Aegypti fide et industria sua fundavit; et ad ultimum tentus a paganis, misso fune in collo ejus, martyr ad coelestia regna est vocatus, et a viris religiosis apud insulam Venetiae deputatus. Sunt reliquiae protomartyris Stephani, qui ab apostolis est diaconus ordinatus, et a Judaeis et principibus sacerdotum in Jerusalem lapidatus, martyr obdormivit in Domino. Insunt reliquiae sancti Ignatii Antiochenae Ecclesiae episcopi, qui post Petrum apostolum ejusdem Ecclesiae tertius, commovente Trajano imperatore, damnatus est ad bestias, et sub eodem principe per multa tormentorum genera passus, jacet in eadem civitate. Sunt reliquiae beati Clementis qui quartus post Petrum Romanam rexit Ecclesiam, et sub persecutione Trajani trans Pontum mare in eremo, quod adjacet civitati Chersonae, relegatur exsilio; ligataque ad collum ejus anchora, et praecipitatus in maris medio, ejus memoria usque hodie inibi custoditur. Sunt reliquiae sancti Apollinaris episcopi et martyris, qui ab Antiochia secutus apostolum Petrum, ab urbe Roma ab eodem apostolo missus Ravennam, sub Vespasiano Caesare, martyrium consummavit. Insunt reliquiae beati Sebastiani, qui sub persecutione Diocletiani et Maximiani imperatorum, post principatum primae cohortis et fugitivi saeculi blandimenta, sagittis perforatus a militibus, et fustigatus, Romae martyr pervenit ad Christum. Sunt reliquiae sancti Vincentii martyris et lavitae, qui cum sancto Valerio episcopo suo, in Caesara-augusta civitate Valentiae, plurima per vincula carceris maceratus, sub Daciano infatigabilem spiritum martyr Christi reddidit. Insunt reliquiae sancti Mauritii, qui fuit primicerius legionis illius quae sub Maximiano in civitate Seduno, loco Agauno, pro Christo gloriosissime coronati sunt. Sunt reliquiae beati Victoris, qui, apud Massiliam crudelissime caesus ac suspensus, et taureis cruciatus, et in molam pistoriam missus, martyrium consummavit. Insunt reliquiae sancti Saturnini, qui, apud Tolosam, temporibus Decii, in Capitolio ejusdem urbis a paganis tentus tauroque ad victimam praeparato funibus religatus, et a summo Capitolio per omnes gradus praecipitatus, dignam Christo animam exhalavit, inibique requiescit. Sunt reliquiae sancti Marcelli, qui, equuleo suspensus ac fustibus maceratus, apud Spoletum est martyrium passus. Insunt reliquiae beati Juliani, qui, ab insequentibus persecutoribus tentus,
null
7a6a3f4c-95b5-49da-8575-318382f6a3b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
desecto gutture, morte horribili necatus est apud Brivatense territorium. Sunt reliquiae S. Laurentii archidiaconi, qui, post multas sectiones verberum, ferreo cratere distentus, post longa et multiplici poena cruciatus; insuper exposita melos carbonum sub Decio Valeriano, illustris Roma pium retinet secum. Sunt reliquiae sancti Stephani papae et martyris, qui Romae, sub Valeriano et Gallieno imperatoribus, in sua decollatus est sede. Insunt reliquiae sancti Hyppoliti, qui, exemplo martyris Laurentii extentus, fustibus et cardis diu caesus, ligatis pedibus ad colla indomitorum equorum per carductum et tribulos tractus, Romae emisit beatum spiritum. Sunt reliquiae sancti Apulei, qui, relicto Simone Mago, doctrinae apostoli Petri se tradidit, et Aureliano consulari viro martyrii coronam Romae complevit. Insunt reliquiae sancti Vitalis, qui apud Ravennam post nimia tormenta capitalem accepit palmam. Sunt reliquiae B. Agapiti, qui, apud Praenestinam civitatem gladio caesus est. Insunt reliquiae sancti Mercurii, qui in castris saecularibus militans, verus et spiritualis miles, in morte Juliani, impiissimi Augusti, praeclarissimus exstitit propugnator, ut legitur in Gestis Basilii episcopi. Sunt reliquiae beati Lanteberti, qui Tungrensi villa publica ab iniquissimis viris improvise intra domum ecclesiae martyrio coronatur. Insunt reliquiae sancti Fabii martyris, qui, cum ferre vexilla praesidialia recusaret, Caesareae a furibundo judice capitali sententia condemnatur. Sunt reliquiae beati Projecti martyris et episcopi Arvernensis. Insunt reliquiae sancti Fortunati martyris apud Aquileiam passi. Sunt reliquiae beati Nazarii, quem Anolinus sub rabie persecutionis diu maceratum et afflictum gladio feriri jussit apud Mediolanum. Sunt reliquiae beati Longini, militis et martyris, qui lancea latus Domini pendentis in cruce aperuit. Insunt reliquiae sancti Protasii, qui apud Mediolanum capitis abscisione martyrium consummavit. Insunt reliquiae sancti Prisci martyris apud Capuam quiescentis. Sunt reliquiae beati Antonini, qui honore dignitatis Domini illustri martyrium apud Apamiam sustinuit. Insunt reliquiae sancti Cypriani episcopi et martyris, qui, sub Galerio proconsule, apud Africam, Carthagine, amore Christi animatus, gladioque percussus, martyr migravit ad Dominum. Sunt reliquiae sancti Lucii, qui apud Africam, sub Decio et Valeriano, exsurgente persecutionis rabie, cum multis confessionis agonem consummavit. Insunt reliquiae beati Dionysii, qui, apud Parisium sanctum opus fideliter exsecutus, a praefecto Fescennio Sisinnio comprehensus martyrium portavit. Sunt reliquiae sancti Alexandri, qui, apud Lugdunum crucis affixus patibulo, spiritum exanimatus emisit. Insunt reliquiae beati Oroncii martyris, qui, apud Ebredunensem civitatem corporalem mortem contemnens, coronam vitae adeptus est. Sunt reliquiae sancti Tiberii, qui tempore Diocletiani variis tormentis cruciatus, in territorio Agathensi martyrium complevit. Insunt reliquiae sancti Salvatoris in memoriis piorum fulgentis in regno Christi. Sunt reliquiae beati Genesii martyris, qui apud Arelatem deprehensus ab apparitoribus atque in ripa fluminis Rhodani decollatus est. Sunt reliquiae sancti Felicis, qui, apud Gerundam catenis gravioribus vinctus, per totas plateas ab indomitis mulis tractus, manibus post tergum ligatis in maris profundo mersus, illustre martyrium peregit. Insunt reliquiae beati Cucuphatis martyris, qui, gravissime tortus et catenis astrictus, in craticula superextensus, sub Galerio et Maximiano ac Rufino, Barchinonae est passus. Sunt reliquiae sanctorum martyrum Massae Candidae, qui, tempore Valeriani et Gallieni Christum Dei Filium fatentes ejecti sunt in ignem apud Carthaginem. Insunt reliquiae beatorum Cosmae et Damiani, qui, post toleratos fustes, equuleum, ignes, sagittarum ictus, sub praeside Lysia apud Aegeam gladio animadversi sunt. Sunt reliquiae sanctorum Justi et Pastoris, qui, cum adhuc pueri litteris imbuerentur, projectis in schola tabulis, sponte ad martyrium cucurrerunt, unde et in campo laudabili a carnificibus extra civitatem Compluto jugulati sunt. Insunt reliquiae sancti Martini, summi et incomprehensibilis viri Turonicae civitatis episcopi, Sunt reliquiae beati Brictii civitate Turonis admirandae sanctitatis viri. Insunt reliquiae sancti Ambrosii Mediolanensis episcopi, cujus flores eloquii redolent per totam Ecclesiam mundi. Sunt reliquiae beati Gregorii dialogi, qui pontifex Romae ordinatus coelibem vitam duxit. Insunt reliquiae sancti Syri episcopi, qui apud Papiam fide credentium populorum fundatam Ecclesiam glorioso fine requiescit. Sunt reliquiae beati Gunterandi regis Francorum, qui spiritualibus actionibus exstitit conspicuus, et apud urbem Cabillonensem miraculis manet clarus. Insunt reliquiae sancti Pauli episcopi, qui, apud urbem Narbonam praedicationis officium non segniter implevit, et ibi clarus miraculis quiescit. Sunt reliquiae beati
null
26b69830-9c5e-47a6-933f-5a62d86e89b3
latin_170m_raw
null
None
None
None
Trophimi, qui apud Arelatem urbem Galliae innumeras virtutes fecit, et illic in pace obdormivit. Insunt reliquiae beati Severi presbyteri, qui ingentem paganorum multitudinem ad fidem Christi convertit, apud urbem Viennam. Sunt reliquiae sancti Hilarii Pictavis episcopi, genere et miraculis clari. Sunt reliquiae sancti Felicis, Nolanae urbis presbyteri, in Pincis digne sepulti. Insunt reliquiae sancti Medardi, civitatis Suessionis episcopi, et confessoris. Sunt reliquiae beati Martialis apud urbem Lemovicensem admirandae sanctitatis et religionis viri. Insunt reliquiae sancti Maximini episcopi civitate Treviris gloriosi. Sunt reliquiae de capillis beati Salvii, qui virtutibus et miraculis Albiensis quiescit. Insunt reliquiae ex capillis sancti Caesarii diaconi juxta urbem Terracinam sepulti. Sunt reliquiae beati Paulini episcopi eruditione et copiosa vitae sanctitate apud Nolam Campaniae. Insunt reliquiae sancti Germani apud Parisium virtutibus et miraculis gloriosi. Sunt reliquiae sancti Hilarii Carcacensis episcopi magnae virtutis viri. Insunt reliquiae beati Lupi, qui orando Trecas munivit. Sunt reliquiae sancti Eusebii civitate Vercellis episcopi. Insunt reliquiae beati Philberti abbatis in territorio Rodomensi, in omni puritate et animi virtutibus clari. Sunt reliquiae sancti Egidii abbatis in territorio Nemausensi signis illustrissimi et sanctitate. Insunt reliquiae sancti Ugberti regis, apud Italiam magnis virtutibus et optimis studiis praediti viri. Sunt reliquiae beati Leudegarii Augustodunensis episcopi. Insunt reliquiae sancti Germani Capuani episcopi, verbis et virtutibus ornati. Sunt reliquiae beati Geraldi, in habitu Christianae religionis multiplicia operati. Sunt reliquiae sancti Firmini apud Uzetiam sanctitate et patientia ac fide laudabilis. Sunt reliquiae sanctae Agnetis, quae ignibus injecta et Romae sub Symphronio gladio est percussa. Insunt reliquiae sanctae Agathae virginis, quae post alapas et carcerem, post equuleum et tortiones, post mamillarum abscissionem, post volutationem in testulis et carbonibus, in carcere consummata est. Sunt reliquiae sanctae Segolinae, optimae feminae et miro opere gloriosae. Insunt reliquiae sanctae Eulaliae, quae, jussu Daciani praesidis plurima tormenta perpessa, novissime in equuleo suspensa et exungulata, faculis ardentibus ex utroque latere appositis hausto igne spiritum reddit, apud Emeritam Hispaniae. Sunt reliquiae sanctae Leocadiae virginis, quae apud Toletum, dira carceris custodia, genibus in oratione positis, impollutum Christo spiritum tradidit. Insunt reliquiae sanctae Eulaliae martyris, quae passa est sub Daciano in civitate Barchinona. Hanc ergo Ecclesiam, post evolutionem octuagesimi septimi anni, aedificationis suae et Domini Jesu Christi a Nativitate millesimi quadragesimi regebat, nostri saeculi laudum titulo praeclarus, vitae ac morum probitate cunctis charus, eruditione filiorum et gratia maximus Oliva, soliditatem sanctae fidei veraciter tenens et in sincera cordis devotione amplectens. Voluit pignus humanitatis Domini nostri et tantorum fidelium ejus oculis carneis ponderari; sed construxit propitiatorium, ut beatus Moyses super altare, artifici magisterio, ac felicitatis compos; ad contuendum universitatis Deum, ut condignum fuit, tanti decoris illud disposuit ut oculi intuentium in ejus specie vix satiarentur. Bases, inquam, juxta unius hominis incessum quatuor a calce procul altaris posuit, totidemque columnas e marmore rubicundi coloris e singularibus saxis in pedibus septem voluntaria fortitudine erexit, explicite in oraculo Cherubim gloriae obrumbrantia sacrae venerationis figurans, et in columnis martyrum gloriam praemonstrans. Qui corporis passione rubicundi, spiritus puritate candidi per undam baptismatis vel cruoris sui venerunt ad incrementa frugum justitiae Dei, doctorumque caterva, qui constantia fortitudinis vel zelo rectitudinis in basibus sustentant plebem junctam summo capiti in unitate fidei. Super capita etiam columnarum, ut candorem ecclesiasticae castitatis imprimeret, ac spiritualium gratiarum flores proficientibus meritis vanos timores tolleret, ex albo marmore capitella statuit, foliato corpore et floribus diversarum modum. Desuper autem, ut ordo habebat, de lignis sectis in utraque parte propitiatorii contra se invicem positas columnas habentes tres semicubitos ambientes arcus infra juncturas vel secto et serrato ligno virtutes sanctorum innexuit, quae mutuo sibi quasi ad fenestras versa viee, alter in altero proficuos fructus in arboream sustollerent firmitatem. Inter juncturas autem arcus in arcemque ascensus fenestras in omni genere specierum sive operum multitudine diligentissima, pictura variatas substravit. Sculpsit quoque in gyro per quadrum, ita ut facie ad faciem se viderent, dolatili ligno imagines quatuor evangelistarum, subiitque eos infra status formae superioris et reclinationem arcus inferioris, sic ut aspectus eorum in quatuor mundi partes Evangelii gratia concordaret, altiori vero gradu Agnum eorum aspicerent. Interiori namque ambitu, non ad pompam et claritudinem vulgi, opulentissimus
null
25446fa8-e425-420c-bfd1-c6bc13e10996
latin_170m_raw
null
None
None
None
praesul, sed in laude duodecim apostolorum bonique illorum Magistri virtutem pretiosi ligni ordines XIII adfixit, ut apostoli inter semitas justorum ab intus Filium hominis in spiritu gloriae suae illustrarent, ac sancta animalia exterius Agnum Dei, per cuncta tempora, in una dominatione stantem proferrent, et intus vel foris aeterni Regis tribunal et solium mysterii revelationibus familiariter adornarent, atque pia munera offerentes in Christo unum corpus efficerent. Omnem enim materiam intrinsecus et extrinsecus in proceram celsitudinem fecit surgere, et manibus artificum faciem angulosque sic exornavit, ut nusquam junctura paginis appareret. Ipse quoque jam pridem spatium quod fuerat post altare venerandi Michaelis argumento et munificentia singulari amplexus est, et disposite in sanctum Domini opus a foris super reverenda martyrum Valentini, Flamidiani, atque confessoris Nazarii corpora ad locum nunc condigne venerantur, pulchro et ornato opere beatae genitricis Mariae et archangelorum Dei in crypta, quae ad Praesepium dicitur, exstruxit ecclesiam, ita ut ex utroque Virginis latere summi Dei angeli, tantae Dei Matris gloriam laudibus sive meritis, in obsequium novae salutationis, a dextris ejus, Gabriel conceptum partus nuntiet, ac a sinistris virginalis gloriae plenitudinem splendidus Raphael affirmet. Ad pedes etiam, seu in sinu, causa famulatus circumsepsit, et hinc inde martyres sepelivit, qui de se vel languentium salute dicerent: « Ecce, iste Deus, fortitudo nostra. » A facie autem Reginae, ut est terribilis ac divinus Michael, tanquam ad tuitionem sui Filium ante tempora natum fidelibus et omnibus ad se venientibus assignavit dicens: #Invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio (Luc. II, 12) @#: Ergo ut Altitonanti decentia in verae fidei confessione domus possideret maternum partus, et in suo ordine, quasi ad officium Virginis, sanctorum decus loco inferiori praetulit, et ad instar regalis throni, non usque ad summum templi pinnaculum, sed juxta mensuram spatii fecit coenaculum maximi et mirandi operis, qui divideret oraculum a priori parte templi, et ibi beatae et individuae Trinitatis clarum altare coram multis testibus piis manibus dedicavit, ut vice Mater et Filius omnibus diebus praedicarentur ac continua laudatione mortalium adorarentur. Cui utrique operi ut confitentibus poenitentiae sanctificationem daret, bono ordine ad sanctorum pignora ab intus tuta praemisit ostiola, ut omnibus essent in unum, qui soli Deo in praeclaris praemiis est manifestatum. Ad videndum igitur Sanctae Trinitatis altare intra Sancta sanctorum gradus apte locavit, ut facile dilaberentur qui ascendere vel descendere tentavissent. Itaque juvit eum in omnibus quidam bonae famae monachus, iter sequens magistri, ut ille Oliba, quique erat summae patientiae ac mansuetudinis vir, et sub eo vigilantissime in varias actiones tandem domum custodiebat. Haec, charissimi, nos in praesentis festi nostri gaudium de factura templi pauca ex pluribus dicere libuit, quatenus et miranda domus Domini fabrica delectaret auditum, et dilecta Deo civitas aptaret ingentia tecta infra fidei aedificium ex sacrata autem visibili ara ad interiorem altare vitae ordine transeuntes succendamus odoramento benevolentiae, misericordiae, justitiae, benignitate, mansuetudine, sobrietate, in agnitione vero mysterii Dei Patris exaltetur unctus lapis ornamento purae confessionis. Sit uniuscujusque nostrum cor altare, sint puritas vel castitas vivi lapides, sit timor Domini pervigil custos, et fides sacerdos, ut intra Domini tabernaculum nihil inveniatur foedum, nil intromittatur indignum. Abscedat cum passionibus et adversitatibus suis diabolus, et introeat cum benedictionibus et divitiis plenitudinis Christus. Intus siquidem subtile Domini judicium aspiciamus, et in hac nostra, imo Dei civitate, quam in percussione ignis judicio justitiae Deus humilem ostendit, ex tempore cum virtutibus rememoreramus. Hic ergo locus figuram et speciem congruentem adhuc non acceperat, cum a praefatis viris propriis sumptibus ac muneribus maxime est decoratus infra fines Galliae et Hispaniae, inter sinum, et, ut patenter dicam, conspectum celeberrimi et nominatissimi montis Canegonis, Litterani suavissimi fluvioli vallis videlicet longanimiter porrecta, verbo autem Dei ex protectione mirabiliter visitata, et magnanimiter varietatis vel aedificationis membra distincta. Quod a Deo probatur, quoniam insignia pulchritudinis arboribus et paradisis undique ornata nemoribus cernitur, ut angeli cives in ea degentes, beatorum spiritus periculum antecedentis mali tollentes credantur. Vallis etiam in qua nec frigus hiemalis, nec sol aestatis nimis nocere consuevit, quia obumbrat ei gratia spiritualis et copioso munere liberalitatis vel redundantia pacis, et, ut clementi sermone restringam, tempus habitatoribus plenae
null
0baf5c15-4b61-4ccd-a6b6-4766c95d6f40
latin_170m_raw
null
None
None
None
aetatis, ut veniant ad maturitatem perfectionis. Ipsi etenim delectantur lenitate prudentiae, splendore fidei, confessionis decore, justitiae pulchritudine, ubertate misericordiae, ut singuli animamarum munilia in Deum spectent. Omnes, inquam, pio amore se invicem diligunt, invicem fovent, et quasi unum corpus diversa membra sustentant debitae fraternitatis. In adversis siquidem rebus aut contrariorum accensus tandiu divinum exposcunt praesidium, quousque summa vi atque inclinatione inimicos in Deum et homines confundunt, magna sui supplicatione ac archangeli benignitate protecti. Etenim laude habendi sunt quos religiosiores reddit praesentia archangelorum et reos testimonia comprovincialium sinistrae persuasionis inclamantium. Omnes se ipsos decipiunt cum Domus Domini ab illis inhoneste laeditur vel deturpatur, et mellifluam vel uberrimam mundi gloriam percipiunt, et paternae virtutis vel pietatis nihil simile agunt, sed bona et optima in deliciis decerpunt ac deglutiunt, omnes vani ac tumidi et furibundi, in nequitia dediti. Super his autem non est qui Deum auscultet vel intelligat, nec non est qui studium boni adhibeat, vel qui alium in timore Domini flectat et introducat. Omnes quae terrena sunt sapiunt, indisciplinate appetentes redundantia superfluentium. Patres qui ibi conversati sunt certaverunt in tota justitia et in omni timore Domini. Unde ab omnibus felices audiebant: « Vos estis benedictus grex Christi, vos estis electorum filii, vos estis dilectio Dei et proximi, vos estis columnae sub coelo, qui temporaliter statis velut angeli super terram. Corpus quippe gestatis humanum, opus autem perficitis angelorum. » Vae in reversa quisquis et fide secundum casum alteritatem dicens, et nou attendens quia Deus omnium virtutum semper fines priorum connectit principiis secundorum: verbi enim gratia, ut neutros praedicabili claritate monstraret, vigilia apparitionis Christi calamitas ignis extra ecclesiae aulam locum omnem liquefecit, sicut circum se ignem videntibus adjuvare idem vel exstinguere nemo conatus est, aut quod reliquum esset salvum habere, vel in salvationem viventium ad opinabile bonum erigere. Dei quippe sententia et beati Michaelis clementia qui ignis jam dudum damnaverat maxime admirabile tam exstructionis genere quam magnitudinis itemque munificentiae in singulis rebus et gloriae intus vel foris, nunc est aedificatum persplendide. Revera enim appetibilis privilegio insula, quae est portio terrae ornamentum, et totius patriae in multis supplementum, regionis vero propriae salutare dat auxilium prudentibus et indoctis, parvis et magnis, sive rusticis, promeritorum qualitate obtinet honestatis culmen summum. Insula puris honestisque praeceptis ac dulcedine benedictionis inclyta, dignitatis vel rectitudinis ad reverentia civium sincera, insula in munimen omnium constipata cavernis et fistulis, fontibus, et aurifluis rivis, segetibus et vineis eminenter gloriosa; quae nisi et astantium meritis fuerit violata, nobilitatis suae viribus in Deum servatur pacis oleo linita. Quamvis autem decertantibus sit in lato angustior, in praemium vincentibus ejus sinus in immensa longitudine manet amplior. Age ergo festivum diem, turba fidelis laetabundis animis induere fortitudinem, et jubila exsultatione, quoniam tui moerores in gaudium sunt mutati, et triste habitum in amictum laetitiae versum est. Parietem enim discordiae quem aedificaverat diabolus, parietem effodit, et petram non commovit, fundamenta Ecclesiae excussit, et turrem immobilem non elisit; lapides dejecit, et radices non evellit; unctionem vidit, et templi fortitudinem mox deseruit. Lugeat ac erubescat veternosus praedo praedam amisisse, quia impletum videmus quod propheta vaticinante audivimus. Equidem inquit, captivitas a forte tolletur, et quod ablatum fuerat, a robusto salvabitur. Dicamus sane omnes: #Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) @#. Evigilemus prorsus et nos, qui habitu vel aspectu hanc conversationem angelicam promeruimus, et nullo modo a speranda clementia, quoniam primicerium angelorum et Christi mirabilium primatem de die in diem quisquis nostrum contemplari valet; a quo totius fidei nostrae unius beneficii praemia conquirat, et omnis conquisitionis profligatio in omnium rerum viventium ac non viventium, immobilium quoque et moveri valentium, corpore vel specie, forma vel genere famulantes, concordi definitione optemus ut proprium vigorem, sed proprie vel ordinem magnum, sive honestatis consuetudinem relevet, et angelicae dignitati vel humanae devotioni ubique pax et veritas custodiat. Nostrum etiam posse et necesse in ejus laude et admiratione totum sublevemus, corporisque visus et mentis recessus huc illucque non divertamus, ut diversitas saecularium ab electione unitatis nostrae omnium voluntates atque consensus perdurare cognoscat; hodie quoque
null
e32fbac1-1d2b-4d80-8b52-243673970de1
latin_170m_raw
null
None
None
None
celsius quando Rex regum ad Filii sui nuptias invitavit nos. Nuptiae paratae sunt, inquit, et altilia nostra immolata, Sponsus cum claritate et magnificentia in thalamo residet, et cum gaudio intrantes recipit. Priusquam januae claudantur, velocitate pedum apud principem nostrum concurramus, ne nobis foris remanere contingat. Libenter enim splendorem gloriae figuramque substantiae in sanctis suis glorificemus, et ob reparationem panem et vinum aqua mistum assumendum in formam pristinam in divino amore participemus, ac totis desideriis illum in quo sunt omnia amemus, cujus passionis imitatione immolati et coronati sunt illi quorum quotidie praesentiam veneramur. Celebrem in anniversaria templi portemus festivitatem, et distincte choros reboantibus hymnis lampadibusque accensis in laudem sanctorum pulchram vocem levemus et mentem ad eum qui cum Patre et Spiritu sancto, trinus et unus Deus, vivit et regnat in aevum et in omnia saecula saeculorum. Amen.
null
3f653a99-62a7-439f-a412-29ccf1450692
latin_170m_raw
null
None
None
None
EPISTOLA PRIMA. AD ROBERTUM REGEM #De causis pluviae sanguinis.@# (Vide infra in Roberto rege.) EPISTOLA II. AD OLIBAM AUSONENSEM EPISCOPUM #De morte Bernardi, comitis Bisuldunensis, Olibae fratris.@# [FLOBEZ, #Espana sagrada@# XXVIII, 274.] Omnipotenti Dei clementia G., archiepiscopus et abbas ejusdem honoris gratia sublimato domno O. plurimum salutis munus. Vestrae praeconium sanctitatis spiritalium odore refertum aromatum, quotidie in majus majusque excrescere audientes, Deum laetabundis laudum vocibus efferimus, orantes ut vos diutius in hac vita suae regat propitius virtutis dextera. Sed dum a vestrae societatis amore semper cupimus prospera et laeta cordis aure audire, versa vice talia discimus quae animi mentem inficiant et sinistro afficiant nuntio. Dolemus enim multum, dum fratrem vestra bonitatis B., lumen patriae, levamen miserorum diem obiisse cognovimus; magisque dolemus, dum vos casu ejus nimio moerore periclitari sentimus Mandamus ergo in commune ut nostra legatis scripta et solatii portum quaeratis, ut inveniatis. Nec vos fratris moestificet resolutio, cum sciatis mortalibus hanc esse positam irrevocabilem horam. Notum autem facimus vestrae paternitati pro ejus anima jam nos preces Deo obtulisse, veluti fratri nostro et amico vestro. Consolationem ex benedictione S. Benedicti vestrae mittimus beatitudini; quam ea charitate qua mittitur suscipite. Fratrem quoque ejus Wifridum, uxorem ejus cum filio et amicis, nostra blandiens consoletur fusa oratio. EPISTOLA PRIMA. AD ROBERTUM REGEM #De causis pluviae sanguinis.@# (Vide infra in Roberto rege.) EPISTOLA II. AD OLIBAM AUSONENSEM EPISCOPUM #De morte Bernardi, comitis Bisuldunensis, Olibae fratris.@# [FLOBEZ, #Espana sagrada@# XXVIII, 274.] Omnipotenti Dei clementia G., archiepiscopus et abbas ejusdem honoris gratia sublimato domno O. plurimum salutis munus. Vestrae praeconium sanctitatis spiritalium odore refertum aromatum, quotidie in majus majusque excrescere audientes, Deum laetabundis laudum vocibus efferimus, orantes ut vos diutius in hac vita suae regat propitius virtutis dextera. Sed dum a vestrae societatis amore semper cupimus prospera et laeta cordis aure audire, versa vice talia discimus quae animi mentem inficiant et sinistro afficiant nuntio. Dolemus enim multum, dum fratrem vestra bonitatis B., lumen patriae, levamen miserorum diem obiisse cognovimus; magisque dolemus, dum vos casu ejus nimio moerore periclitari sentimus Mandamus ergo in commune ut nostra legatis scripta et solatii portum quaeratis, ut inveniatis. Nec vos fratris moestificet resolutio, cum sciatis mortalibus hanc esse positam irrevocabilem horam. Notum autem facimus vestrae paternitati pro ejus anima jam nos preces Deo obtulisse, veluti fratri nostro et amico vestro. Consolationem ex benedictione S. Benedicti vestrae mittimus beatitudini; quam ea charitate qua mittitur suscipite. Fratrem quoque ejus Wifridum, uxorem ejus cum filio et amicis, nostra blandiens consoletur fusa oratio.
null
09f7e37e-518e-4afb-a934-dc5610800460
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epitaphium Hugonis Magni Sublatum viduae juvenem tibi, Francia, luge, Quae caput extuleras damna tui lugeas. Exue quidquid habes, festina scindere vestes, Dilacerans crines da capiti cineres. Indomitos dociles qui redderet arduus hostes, Hugo, decus patrium flos cecidit juvenum. Indolis extremae miro dilectus amore, Nunc etiam luctus et dolor immodicus. Celtiberi lacrymant, te regem Roma petebat, O miserande puer! sed tumulatus hic es. Aspectu pulcher, victis pius, hostibus acer, Si fore vir posses, te Babylon tremeret. Parthus et in pharetra propter te conderet arma, Apparensque minor cederet orbis honor. Pax igitur tibi sit, quae claudi limite nescit: Lector ad hoc pronus quod repetat petimus. Epitaphium Hugonis Magni Sublatum viduae juvenem tibi, Francia, luge, Quae caput extuleras damna tui lugeas. Exue quidquid habes, festina scindere vestes, Dilacerans crines da capiti cineres. Indomitos dociles qui redderet arduus hostes, Hugo, decus patrium flos cecidit juvenum. Indolis extremae miro dilectus amore, Nunc etiam luctus et dolor immodicus. Celtiberi lacrymant, te regem Roma petebat, O miserande puer! sed tumulatus hic es. Aspectu pulcher, victis pius, hostibus acer, Si fore vir posses, te Babylon tremeret. Parthus et in pharetra propter te conderet arma, Apparensque minor cederet orbis honor. Pax igitur tibi sit, quae claudi limite nescit: Lector ad hoc pronus quod repetat petimus.
null
3b5849bf-868e-4d44-a2a1-116690a6bd1a
latin_170m_raw
null
None
None
None
EPISTOLA PRIMA. GODEHARDI ABBATIS TEGERNCENSIS AD NIDERAL TAHENSES. #Nuntiat quomodo a Tegernseensibus exceptus sit, optatque ut mutua precum communio inter utrosque sit.@# GODEHARDUS abbas, quamvis indignus, W. caeterisque fratribus, quidquid dilectis filiis in Christo. Quanquam nostrae fragilitatis legem interius exteriusque laborando, natura cogente, merito patiamur; tamen in hoc itinere, quod jussu domini nostri ducis aggrediebamur, adhuc nos prosperari vestri orationibus gratulamur. Nam honorifice simulque charitative a cunctis fratribus suscepti sumus, et devote faciunt quaecunque eis regulariter praecipimus. Insuper etiam precamur ut fraternitati vestraeque orationi deinceps consociemur, et una mecum commendant vobis fratres nostros, quos huic misimus, ut eis omnem charitatem humanitatemque exhibeatis, ut praecipit beatus Pater noster Benedictus. Mittite nobis librum Horatii et epistolas Tullii. EPISTOLA II. EJUSDEM GODEHARDI AD THEODULUM EPISCOPUM. #Non cupiditate, nec ambitione, sed obedientia principi praestanda se ad monasterii Tegernseensis regimen accessisse.@# Domno THEODULO, pontificalium sacerdotum speculo liquidissimo, GOTAHARDUS Deo sibique monachum mentiens, proh pudor! Dominicum. Scintillantis calami, aestuantis animi, vituperabilis invectionis in nos excogitatae ulterior modus cernitur esse quam admirandus. Si in unius tam nefariae criminationis causa me unquam reprehenderet propria conscientia, quam verecundo vultu quamquo poenitenti animo mea sponte voluissem me sequestrare a totius Christianitatis communione! Absit a me deceptrix cupiditas, ut alienis tam impie vellem inhiare, quanquam sine vestris nullo modo vivere possem. Veneria, quinimo cupidinaria fascinatrix, ita penitus fiat in me sopita, ut alterius copulae junctam vel concupiscibili oculo invidiose inspicere praesumam. Nostrae possessiunculae absque fuco simulationis renuntiavimus euge: sed non tantum postea profecimus ut debuimus, quia (ut verius scitur) neque omnes Christiani Christiani sunt, neque omnes viri viri sunt, nec omnes monachi monachi sunt; Christiani tamen isti sunt et monachi: sed haec conversim volumus, sed non possumus; nitimur, sed infirmamur. Qui aliqua Christianitatis tinctione vel aspersione est insignitus, si catholice excusatur tantae perniciositatis flagitia non committere, quando qualiterve laudatur, qui tot vitiis obnoxius esse criminatur? quod me furtive in ovile Domini dicitis irrupisse, testis est fidelis curia populique Christiani innumera agmina, quia nihil de vestrae potestatis vel alicujus alterius subjectione mihi vindicare praesumpsi, nisi quod de potestativa manu summi Principis hodie (non fateor utrum vellem aut nollem) suscepi. Hujusmodi prohibitionem obeditionis in regula conscriptam vitae Benedictinae non inveni, quamvis saepe saepius hinc inde detrita sit prae manibus nostris. Quod in his deliquisse me sentio ex aestu talis periculositatis, certum teneo, teste multorum conscientia, absque ullo labore me emergere posse. Valete. EPISTOLA III. EJUSDEM AD AZELINUM ABBATEM LUNAELACENSEM. #Ut quamprimum se episcopo Pataviensi sistat.@# Abbas G. vester in omnibus confrater devotissimus, A. Lunilacunensium abbati, multiplicissimas in Domino salutes. In omnibus vos prosperari nostri scitote esse gaudimonii; et si aliter, in his libenter compatimur similiter. Proximo apostolorum natalitio interfuimus solemni missarum officio pontificis Christiani (Pataviensis), quamvis nobis summo studio renitentibus, episcopaliter tamen vocavit vos, et hoc firmiter definivit, nisi #intra quatuordecim noctes@# ad se veniatis, vos excommunicandum. Quapropter consiliamur vobis ut cum licentia episcopi vestri G. ad illum veniatis, et vos ipse praesentialiter audiatis qualiter eventus hujus rei habeatur. Si aliquid nostri indigebitis ad id causam negotii, parati sumus qualitercunque vultis vobis suffragari. Valete. EPISTOLA IV. EJUSDEM AD QUAMDAM ABBATISSAM. Abbas G. omnium qui praesunt ultimus, domnae abbatissae T. vel A. seduli precaminis servitiique devotionem in Christo. Recordamini, petimus, quod semper vos in Domino diligebamus, dilectamque Christi agnellam fieri optavimus, ac nobis in speciale nomen dilectissimae sororis eligebamus. Ista soror nostra venit ad nos ante Natale Domini, multiplicis necessitatis suae miseriam nobis conquesta; quam libentissime nobiscum commorari permitteremus, et in quantum sufficeremus, ministrare illi necessaria juberemus, si qualitas sexus aliquot permitteret monasterio fratrum feminas cohabitare: quia ut a sanctis viris comprobatur, stipulae, paleae, ignisque nunquam sibi pacificantur, nisi alter alterius damno citius consummentur. Quocirca petimus ne ad dedecus nostrae professionis, vel habitus monasterialis, quo ista soror vestitur, ulterius illam vagari per diversa loca patiamini: sed pro amore Dei nostraeque futurae excusationis ante Deum, vel ancillarum vestrarum operibus eam consociari dignemini
null
efaba5d9-5215-4db7-85eb-e1393361f038
latin_170m_raw
null
None
None
None
, atque necessaria, quantum eleemosynae est vestri, ei largiri. Valete. EPISTOLA V. TEGERNSEENSIUM AD GODEHARDUM EPISCOPUM HILDESHEIMENSEM. #Inaicant se, post Albinum, Ellingerum in abbatem iterum elegisse.@# Domino G. pontificatus infula decorato, meritisque officio congruentibus, supra cunctos ejusdem nominis hoc tempore divinitus sublimato, fratres Tegrenses sub patrocinatu S. Quirini deservientes, quidquid filii charo patri dominoque famuli. Ut sanctitas vestra, Pater reverende, felici et prospero eventu in cunctis diu longa per tempora vigeat et valeat, paternitati vestrae indubitanter notum sit, intenta devotione nos Deo die et nocte jugiter supplicare, precesque ipsas sancto patrono nostro Quirino pro vobis ad Deum perferendas humili supplicatione commendare, quousque locus noster manere poterit, beneficiorum a vestra benignitate nobis impensorum nunquam oblivio erit. Nam filii qui nascentur, et exsurgent, eadem posteris annuntiantes dicent: Quomodo miseretur pater filiorum, sic ille suorum misertus est semper gratis famulorum. Quae remuneratio etiamsi humana lingua tacuerit, apud Deum et S. Quirinum vobis certa erit. Proinde, Pater amande, nunquam magis ab usque principio vestri auxilii et consolationis eguimus, quam nunc, instante necessitate, egemus. Nam tribulatio et angustia propria sibi in nobis jam dudum, ut ita dicamus, posuere cubilia. Quae mala ad depellenda vestrae sanctitatis ad Deum interpellantur auxilia. Tibi itaque post Deum lacrymosis vocibus dicimus: Memor esto congregationis tuae, quam sponte possedisti ab initio, adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Senior noster A. [Albinus] aegritudinis vi occupatus, prioratum suum deposuit, et nos orbatos reliquit. Igitur convenientes, Ellingerum nobis patrem, si Deo placet, recipere elegimus. Quam electionem inimicorum machinationibus pendet si obtinere possimus. Nam paternitati vestrae conquerimur, quia conatu praefati A. pene in alienae et ignotae potestatis dominium ignorantes traditi fuimus. Quod nisi Deus oculis suae miserationis nos respexerit, adhuc contingere formidamus. Igitur benignitatem vestram obnixis precibus obsecramus, ut consuetudinaliter pro nobis dignemini studere, ut de paternitatis vestrae incolumitate, licet absentes, debeamus gaudere, ut et nostra concedatur nobis electio, et rerum nostrarum, quod quasi ante oculos omni die formidamus, ab imperatore non fiat abstractio. Nam apud coelestem imperatorem multum vos valere nemo est qui audeat dubitare, pro quibus meritis etiam apud terrestrem quaelibet potestis impetrare. EPISTOLA PRIMA. GODEHARDI ABBATIS TEGERNCENSIS AD NIDERAL TAHENSES. #Nuntiat quomodo a Tegernseensibus exceptus sit, optatque ut mutua precum communio inter utrosque sit.@# GODEHARDUS abbas, quamvis indignus, W. caeterisque fratribus, quidquid dilectis filiis in Christo. Quanquam nostrae fragilitatis legem interius exteriusque laborando, natura cogente, merito patiamur; tamen in hoc itinere, quod jussu domini nostri ducis aggrediebamur, adhuc nos prosperari vestri orationibus gratulamur. Nam honorifice simulque charitative a cunctis fratribus suscepti sumus, et devote faciunt quaecunque eis regulariter praecipimus. Insuper etiam precamur ut fraternitati vestraeque orationi deinceps consociemur, et una mecum commendant vobis fratres nostros, quos huic misimus, ut eis omnem charitatem humanitatemque exhibeatis, ut praecipit beatus Pater noster Benedictus. Mittite nobis librum Horatii et epistolas Tullii. EPISTOLA II. EJUSDEM GODEHARDI AD THEODULUM EPISCOPUM. #Non cupiditate, nec ambitione, sed obedientia principi praestanda se ad monasterii Tegernseensis regimen accessisse.@# Domno THEODULO, pontificalium sacerdotum speculo liquidissimo, GOTAHARDUS Deo sibique monachum mentiens, proh pudor! Dominicum. Scintillantis calami, aestuantis animi, vituperabilis invectionis in nos excogitatae ulterior modus cernitur esse quam admirandus. Si in unius tam nefariae criminationis causa me unquam reprehenderet propria conscientia, quam verecundo vultu quamquo poenitenti animo mea sponte voluissem me sequestrare a totius Christianitatis communione! Absit a me deceptrix cupiditas, ut alienis tam impie vellem inhiare, quanquam sine vestris nullo modo vivere possem. Veneria, quinimo cupidinaria fascinatrix, ita penitus fiat in me sopita, ut alterius copulae junctam vel concupiscibili oculo invidiose inspicere praesumam. Nostrae possessiunculae absque fuco simulationis renuntiavimus euge: sed non tantum postea profecimus ut debuimus, quia (ut verius scitur) neque omnes Christiani Christiani sunt, neque omnes viri viri sunt, nec omnes monachi monachi sunt; Christiani tamen isti sunt et monachi: sed haec conversim volumus, sed non possumus; nitimur, sed infirmamur. Qui aliqua Christianitatis tinctione vel aspersione est insignitus, si catholice excusatur tantae perniciositatis
null
6526554f-70c9-4145-8a8f-f3991a23ec21
latin_170m_raw
null
None
None
None
flagitia non committere, quando qualiterve laudatur, qui tot vitiis obnoxius esse criminatur? quod me furtive in ovile Domini dicitis irrupisse, testis est fidelis curia populique Christiani innumera agmina, quia nihil de vestrae potestatis vel alicujus alterius subjectione mihi vindicare praesumpsi, nisi quod de potestativa manu summi Principis hodie (non fateor utrum vellem aut nollem) suscepi. Hujusmodi prohibitionem obeditionis in regula conscriptam vitae Benedictinae non inveni, quamvis saepe saepius hinc inde detrita sit prae manibus nostris. Quod in his deliquisse me sentio ex aestu talis periculositatis, certum teneo, teste multorum conscientia, absque ullo labore me emergere posse. Valete. EPISTOLA III. EJUSDEM AD AZELINUM ABBATEM LUNAELACENSEM. #Ut quamprimum se episcopo Pataviensi sistat.@# Abbas G. vester in omnibus confrater devotissimus, A. Lunilacunensium abbati, multiplicissimas in Domino salutes. In omnibus vos prosperari nostri scitote esse gaudimonii; et si aliter, in his libenter compatimur similiter. Proximo apostolorum natalitio interfuimus solemni missarum officio pontificis Christiani (Pataviensis), quamvis nobis summo studio renitentibus, episcopaliter tamen vocavit vos, et hoc firmiter definivit, nisi #intra quatuordecim noctes@# ad se veniatis, vos excommunicandum. Quapropter consiliamur vobis ut cum licentia episcopi vestri G. ad illum veniatis, et vos ipse praesentialiter audiatis qualiter eventus hujus rei habeatur. Si aliquid nostri indigebitis ad id causam negotii, parati sumus qualitercunque vultis vobis suffragari. Valete. EPISTOLA IV. EJUSDEM AD QUAMDAM ABBATISSAM. Abbas G. omnium qui praesunt ultimus, domnae abbatissae T. vel A. seduli precaminis servitiique devotionem in Christo. Recordamini, petimus, quod semper vos in Domino diligebamus, dilectamque Christi agnellam fieri optavimus, ac nobis in speciale nomen dilectissimae sororis eligebamus. Ista soror nostra venit ad nos ante Natale Domini, multiplicis necessitatis suae miseriam nobis conquesta; quam libentissime nobiscum commorari permitteremus, et in quantum sufficeremus, ministrare illi necessaria juberemus, si qualitas sexus aliquot permitteret monasterio fratrum feminas cohabitare: quia ut a sanctis viris comprobatur, stipulae, paleae, ignisque nunquam sibi pacificantur, nisi alter alterius damno citius consummentur. Quocirca petimus ne ad dedecus nostrae professionis, vel habitus monasterialis, quo ista soror vestitur, ulterius illam vagari per diversa loca patiamini: sed pro amore Dei nostraeque futurae excusationis ante Deum, vel ancillarum vestrarum operibus eam consociari dignemini, atque necessaria, quantum eleemosynae est vestri, ei largiri. Valete. EPISTOLA V. TEGERNSEENSIUM AD GODEHARDUM EPISCOPUM HILDESHEIMENSEM. #Inaicant se, post Albinum, Ellingerum in abbatem iterum elegisse.@# Domino G. pontificatus infula decorato, meritisque officio congruentibus, supra cunctos ejusdem nominis hoc tempore divinitus sublimato, fratres Tegrenses sub patrocinatu S. Quirini deservientes, quidquid filii charo patri dominoque famuli. Ut sanctitas vestra, Pater reverende, felici et prospero eventu in cunctis diu longa per tempora vigeat et valeat, paternitati vestrae indubitanter notum sit, intenta devotione nos Deo die et nocte jugiter supplicare, precesque ipsas sancto patrono nostro Quirino pro vobis ad Deum perferendas humili supplicatione commendare, quousque locus noster manere poterit, beneficiorum a vestra benignitate nobis impensorum nunquam oblivio erit. Nam filii qui nascentur, et exsurgent, eadem posteris annuntiantes dicent: Quomodo miseretur pater filiorum, sic ille suorum misertus est semper gratis famulorum. Quae remuneratio etiamsi humana lingua tacuerit, apud Deum et S. Quirinum vobis certa erit. Proinde, Pater amande, nunquam magis ab usque principio vestri auxilii et consolationis eguimus, quam nunc, instante necessitate, egemus. Nam tribulatio et angustia propria sibi in nobis jam dudum, ut ita dicamus, posuere cubilia. Quae mala ad depellenda vestrae sanctitatis ad Deum interpellantur auxilia. Tibi itaque post Deum lacrymosis vocibus dicimus: Memor esto congregationis tuae, quam sponte possedisti ab initio, adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Senior noster A. [Albinus] aegritudinis vi occupatus, prioratum suum deposuit, et nos orbatos reliquit. Igitur convenientes, Ellingerum nobis patrem, si Deo placet, recipere elegimus. Quam electionem inimicorum machinationibus pendet si obtinere possimus. Nam paternitati vestrae conquerimur, quia conatu praefati A. pene in alienae et ignotae potestatis dominium ignorantes traditi fuimus. Quod nisi Deus oculis suae miserationis nos respexerit, adhuc contingere formidamus. Igitur benignitatem vestram obnixis precibus obsecramus, ut consuetudinaliter pro
null
38063b1a-1ef4-48a3-a0e1-49cc32445736
latin_170m_raw
null
None
None
None
nobis dignemini studere, ut de paternitatis vestrae incolumitate, licet absentes, debeamus gaudere, ut et nostra concedatur nobis electio, et rerum nostrarum, quod quasi ante oculos omni die formidamus, ab imperatore non fiat abstractio. Nam apud coelestem imperatorem multum vos valere nemo est qui audeat dubitare, pro quibus meritis etiam apud terrestrem quaelibet potestis impetrare.
null
bf8e9537-aa6e-4511-88ca-a1a105d7ba11
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epistola ad Michaelem monachum de ignoto cantu Beatissimo atque dulcissimo fratri Michaeli Guido, per anfractus multos dejectus et auctus. Aut dura sunt tempora, aut divinae dispositionis obscura discrimina, dum et veritatem fallacia, et charitatem saepe conculcet invidia, quae nostri ordinis vix deserit societatem, quo Philistinorum concio Israeliticam puniat pravitatem, ne si mox fiat quidquid, ut volumus, adeo in se confidens periturus decidat animus. Tunc enim est vere bonum id quod facimus, cum nostro factori adscribimus omne quod possumus. Inde est, quod me vides prolixis finibus exulatum, ac teipsum, ne vel respirare quidem possis, invidorum laqueis suffocatum. Qua in re simillimos nos cuidam dico artifici, qui cum Augusto Caesari incomparabilem et cunctis inauditum saeculis thesaurum, flexibile videlicet vitrum, offerret, quia aliquid super omnes homines potuit, ideoque aliquid super omnes promereri se credidit, pessima sorte jussus est occidi; ne si, ut est mirabile vitrum, posset esse durabile, regius omni thesaurus, qui de diversis erat metallis, fieret extemplo vitabilis. Sicque ex illo tempore maledicta semper invidia, sicut quondam paradisum, et hoc quoque mortalibus abstulit commodum. Nam quia invidia artificis nullum voluit edocere, potuit regis invidia artificem cum arte perimere. Unde ego inspirante Deo charitatem, non solum tibi, sed et aliis, quibuscumque potui, summa cum festinatione ac sollicitudine a Deo mihi indignissimo datam contuli gratiam: ut quos ego et omnes ante me summa cum difficultate ecclesiasticos cantus didicimus, ipsos posteri cum summa facilitate discentes, mihi et tibi ac reliquis adjutoribus meis aeternam optent salutem, fiatque per misericordiam Dei peccatorum nostrorum remissio, vel modica tantorum ex charitate oratio. Nam si illi pro suis apud Deum devotissime intercedunt magistris, qui hactenus ab eis vix decennio cantandi imperfectam scientiam consequi potuerunt, quid putas pro nobis nostrisque adjutoribus fiet, qui annali spatio, aut si multum, biennio perfectum cantorem efficimus? Aut si hominum consueta miseria beneficiis tantis ingrata exstiterit, numquid justus Deus laborem nostrum non remunerabit? An quia Deus totum hoc facit, et nos sine illo nihil possumus, nihil habebimus? absit. Nam et Apostolus, cum gratia Dei sit id, quod sit, cantat tamen: #Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona justitiae.@# Securi ergo de spe retributionis insistamus operi tantae utilitatis; et quia post multas tempestates rediit diu optata serenitas, navigandum est feliciter. Sed quia diffidit tua de libertate captivitas, rei ordinem pandam. Summae sedis apostolicae Johannes, qui modo Romanam gubernat Ecclesiam, audiens famam nostrae scholae, et quomodo per nostra antiphonaria inauditos pueri cognoscerent cantus, valde miratus, tribus nuntiis me ad se invitavit. Adii igitur Romam cum domno Grunvaldo, reverentissimo abbate, et domno Petro Aretinae ecclesiae canonicorum praeposito, viro pro nostri temporis qualitate scientissimo. Multum itaque pontifex meo gratulatus est adventu, multa colloquens et diversa perquirens: nostrumque velut quoddam prodigium saepe revolvens antiphonarium, praefixasque ruminans regulas, non prius destitit, aut de loco, in quo sedebat, abscessit, donec unum versiculum inauditum sui voti compos edisceret, ut quod vix credebat in aliis, tam subito in se recognosceret. Quid plura? Infirmitate cogente Romae morari non poteram vel modicum, aestivo fervore in locis maritimis ac palustribus nobis minante excidium. Tandem condiximus, mox hyeme redeunte me illuc debere reverti, quatenus hoc opus praelibato pontifici suoque clero debeam propalare. Post paucos dehinc dies Patrem vestrum atque meum D. Guidonem Pomposiae abbatem, virum Deo et hominibus merito virtutis et sapientiae charissimum et animae meae partem videre cupiens visitavi, qui et ipse vir perspicacis ingenii nostrum antiphonarium ut vidit, extemplo probavit et credidit, nostrisque aemulis se quondam consensisse poenituit, et ut Pomposiam veniam, postulavit; suadens mihi monacho esse praeferenda monasteria episcopatibus, maxime Pomposiam, propter studium, quod modo est per Dei gratiam et reverentissimi Guidonis industriam nunc primum in Italia repertum. Tanti itaque Patris orationibus flexus, et praeceptis obediens, prius auxiliante Deo volo hoc opere tantum et tale monasterium illustrare, meque monachum monachis praestare; cum praesertim Simoniaca haeresi modo prope cunctis damnatis episcopis, timeam in aliquo communicari. Sed quia ad praesens venire non possum, interim tibi de inveniendo ignoto cantu optimum dirigo argumentum
null
930d8a8d-bc00-4408-a66f-34f31780387c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, nuper nobis a Deo datum, et utillimum comprobatum. De reliquo D. Martinum priorem sacrae congregationis, nostrumque maximum adjutorem plurimum saluto, ejusque orationi me miserum plurima prece commendo, fratrem quoque Petrum memorem memoris esse commoneo, qui nostro lacte nutritus non sine labore maximo agresti vescitur hordeo, et post aurea pocula vini confusum bibit acetum. Ad inveniendum igitur ignotum cantum, beatissime frater, prima et vulgaris regula haec est: si litteras, quas quaelibet neuma habuerit, in monochordo sonaveris, atque ab ipso audiens tanquam ab homine magistro discere poteris. Sed puerulis ista est regula, et bona quidem incipientibus, pessima autem perseverantibus. Vidi enim multos acutissimos philosophos, qui pro studio hujus artis non solum Italos, sed etiam Gallos atque Germanos, ipsosque etiam Graecos quaesivere magistros; sed quia in hac sola regula confisi sunt, non dico musici, sed neque cantores unquam fieri, vel nostros psalmistas puerulos imitari potuerunt. Non ergo debemus semper pro ignoto cantu vocem hominis vel alicujus instrumenti quaerere, ut quasi caeci videamur nunquam sine ductore procedere; sed singulorum sonorum, omniumque depositionum et elevationum diversitates proprietatesque altae memoriae commendare. Habebis ergo argumentum ad inveniendum inauditum cantum facillimum et probatissimum, si sit, qui non modo scripto, sed potius familiari collocutione secundum morem nostrum noverit aliquem edocere. Namque postquam hoc argumentum cepi pueris tradere, ante triduum quidam eorum potuerunt ignotos cantus leviter canere, quod aliis argumentis nec multis hebdomadibus poterat evenire. Si quam ergo vocem vel neumam vis ita memoriae commendare, ut ubicunque velis, in quocunque cantu, quem scias vel nescias, tibi mox possit occurrere, quatenus mox illum indubitanter possis enuntiare, debes ipsam vocem vel neumam in capite alicujus notissimae symphoniae notare, et pro unaquaque voce memoriae retinenda hujusmodi symphoniam in promptu habere, quae ab eadem voce incipiat: utpote sit haec symphonia, qua ego docendis pueris in primis atque etiam in ultimis utor: Ut [C] queant [D F] laxis [DED] resonare [D D C D] fibris [E E] mira [EFGE] gestorum [D E C D] famuli [F G a] tuorum, [G F E D D] solve [GaGFE] polluti [F G D] labii [a G a] reatum, [FG a a] sancte [GF ED] Joannes. [C E D.] Vides itaque, ut haec symphonia senis particulis suis a sex diversis incipiat vocibus? Si quis itaque uniuscujusque particulae caput ita exercitatus noverit, ut confestim quamcunque particulam voluerit, indubitanter incipiat, easdem sex voces ubicunque viderit, secundum suas proprietates facile pronuntiare poterit. Audiens quoque aliquam neumam sine descriptione, perpende, quae harum particularum ejus fini melius aptetur, ita ut finalis vox neumae et principalis particulae aequisonae sint. Certusque esto, quia in eam vocem neuma finita est, in qua conveniens sibi particula incipit. Si vero descriptam aliquam svmphoniam incognitam cantare coeperis, multum cavendum est, ut ita proprie unamquamque finias neumam, ut eodem modo finis neumae bene jungatur cum principio ejus particulae, quae ab eadem incipit voce, in qua neuma finita est. Ergo ut inauditos cantus, mox ut descriptos videris, competenter enunties, aut indescriptos audiens cito describendos bene possis discernere, optime te juvabit haec regula. Deinde per singulos sonos brevissimas subposui symphonias, quarum particulas cum diligenter inspexeris, uniuscujusque vocis omnes depositiones et elevationes per ordinem in principiis ipsarum particularum gaudebis te invenire. Si autem hoc attentare potueris, ut unius et alterius symphoniae quaslibet volueris particulas moduleris, omnium neumarum difficiles valde atque multiplices varietates brevissima et facili regula didicisti. Quae omnia cum vix litteris utcunque significemus, facili tantum colloquio denudamus. Sicut in omni scriptura XX et IV litteras, ita in omni cantu septem tantum habemus voces. Nam sicut septem dies in hebdomada, ita septem sunt voces in musica. Aliae vero, quae super septem adjunguntur, eaedem sunt, et per omnia similiter canunt in nullo dissimiles, nisi quod altius dupliciter sonant. Ideoque septem dicimus graves, septem vero vocamus acutas. Septem autem litterae non dupliciter, sed dissimiliter designantur hoc modo: Γ. A B C D E F G a c d e f g a [a
null
1316f60a-5a79-4668-98ea-86c8d4557bf3
latin_170m_raw
null
None
None
None
] b [b] c [c] d [d]. Qui vero monochordum desiderat facere, et qualitates et quantitates, similitudines et dissimilitudines sonorum tonorumve discernere, paucissimas, quas subjecimus, regulas summopere studeat intelligere. In monochordo autem istis litteris vel mensuris disponuntur. Γ graecum, hoc est G Latinum pone in capite. Et inde incipiens totam lineam, quae sonanti chordae subjacet, per novem partes studiosissime divide, et ubi prima pars fecerit finem juxta Gamma primam litteram pone A. Ab ipsa prima similiter usque ad finem partire per novem, et ubi prima pars finem fecerit, secundam B litteram junge. Post haec ad Γ revertens, ab ipsa usque ad finem divide per quatuor partes, et in primae partis finem tertiam C pone: similiter a prima A divide per quatuor, et similiter signabis quartam D. Eodem modo sicut cum prima inventa est quarta, ita cum secunda invenies E quintam, et cum tertia F sextam, et cum quarta G. septimam. Deinde rediens ad primam A ab ipsa usque ad finem in medio spatio invenies alteram primam a, et similiter cum secunda inveniens alteram secundam b, et cum tertia tertiam c, sic et de reliquis ad eumdem modum per diapason. Et ut de divisione monochordi in paucis multa constringam, omnes toni novem ad finem passibus currunt. Diatessaron vero semper quatuor passus facit, diapente tres, et diapason duos, quia his tantum quatuor dividimus modis. Deinde nota, quod inter secundam et tertiam vel inter quintam et sextam parvissima spatia fiant, quae semitonia vocantur; inter alias vero voces majora intervalla fiunt, et dicuntur toni A t. B s. C t. D t. E s. F. t. G t. Junguntur ad se invicem voces sex modis, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron, diapente. De tono autem et semitonio supra diximus. Ditonus autem est, dum inter duas voces duo sunt toni, ut inter tertiam et quintam, et reliquas. Semiditonus autem dicitur, quia minor est ditono, cum inter duas aliquas voces est unus tonus et unum semitonium, D t. E s. F. Diatessaron autem dicitur #de quatuor,@# cum inter aliquam vocem et quartam a se duo sunt toni, et unum semitonium D t. E s. F t. G. Diapente dicitur #de quinque,@# cum inter aliquam vocem et quintam a se tres sunt toni, et unum semitonium. D t. E s. F t. G t. a. Non aliter, quam his sex modis, voces junctae concordant vel moventur; atque hi dicuntur sex motus vocum, quibus ad se invicem voces concordant vel moventur. Ea vero concordia, quae est inter gravem aliquam litteram et eamdem acutam, sicut a prima in primam, vel a secunda in secundam, diapason dicitur, id est #de omnibus:@# habet enim omnes voces, et tonos quinque cum duobus semitoniis, hoc est, diatessaron et diapente. Haec diapason in tantum concordes facit voces, ut non eas dicamus similes, sed easdem. Omnes autem voces in tantum sunt similes, et faciunt similes sonos et concordes neumas, in quantum similiter elevantum vel deponuntur secundum depositionem tonorum et semitoniorum: utputa prima vox A et quarta D similes et unius modi dicuntur, quia utraque in depositione tonum, in elevatione vero habent tonum et semitonium et duos tonos. Atque haec est prima similitudo in vocibus, hoc est, primus modus. Secundus modus est in secunda B et in quinta E. Habent enim utraque in depositione duos tonos, in elevatione semitonium et duos tonos. Tertius modus est in tertia C et in sexta F; ambae enim semitonio et duobus tonis descendunt, duobus vero tonis ascendunt. Sola vero septima G quartum modum facit, quae in depositione unum tonum et semitonium et duos tonos, in elevatione vero duos habet tonos et semitonium. Et qui plene exercitati sunt in hac arte, possunt unamquamlibet symphoniam secundum hos quatuor variare modos, utputa, si quis unam symphoniam primum in voce prima A, et postea eamdem incipiat in voce secunda, dehinc in tertia. Et secundum quod ipsae voces diversam habent tonorum et semitoniorum
null
f2418bd4-a094-4585-ba03-e221a6bf14b3
latin_170m_raw
null
None
None
None
positionem, sic variis modis secundum uniuscujusque proprietatem eam pronuntiet. Quod quidem facere valde est utile, et valde facile, hoc modo: Tu [D] Patris [F G] sempiternus [G G G G] es [a] Filius [F E D.] Tu [E] Patris [G a] sempiternus [a a a a] es [ ] Filius. [G F E] Tu [F] Patris [a ] sempiternus [ ] es [c] Filius. [a G F] Tu [G] Patris [ c] sempiternus [c c c c] es [d] Filius. [b aG] Igitur curiose est intendendum de omni melo, secundum cujusmodi proprietatem sonet, sive in principio sive in fine, quamvis de solo fine dicere soleamus. Quaedam autem neumae repertae sunt, quarum aptitudine hoc solemus advertere, utpote: Cum enim finito aliquo cantu hanc neumam ejus in fine bene videris convenire, statim cognosces, quia cantus ille finitus sit in primo modo, et primo vel quarto sono, quia in his duobus sonis primus est modus. Sola autem hac neuma solemus primum tonum discernere, quamvis cum alia qualicunque symphonia, quae in eodem sono incipit, haec possit similiter, et aliquando melius fieri. Cujus enim modi symphoniis quaelibet symphonia aptatur, ejus modi esse cognoscitur; sicque intelligis, an bene aliquam neumam pronunties, cum eam ejusmodi symphoniis, in quo modo notata fuerit, competenter aptari conspexeris. Nota autem, quomodo modos dicimus eos, qui in formulis tonorum non proprie sed abusive nominantur toni, cum modi vel tropi proprie dicantur. Illud quoque debes agnoscere, quomodo in omnibus modis, cum grave fuerit melum, gravibus aptatur modulis vel melis. Cum vero alta fuerint mela, altis melius conveniunt melis vel modulis. Ideoque habes in formulis modorum duas formulas in unoquoque modo. Prima namque et secunda formula primi est modi, tertia et quarta secundi, quinta et sexta tertii, septima et octava quarti. Ideo enim octo toni dicuntur, quia octo habent formulas. Prima autem et tertia, quinta et septima formula quatuor modorum altos continent cantus; secunda vero et quarta, et sexta et octava eorumdem modorum gravia vel minus alta continent cantica. Unde Graeci multo melius pro primo et secundo tono dicunt authentum protum et plagis proti; pro tertio et quarto authentum deuterum et plagis deuteri; pro quinto et sexto authentum tritum et plagis triti; pro septimo et octavo authentum tetrardum et plagis tetrardi. Quod enim illi dicunt protum, deuterum, tritum, tetrardum, nos dicimus primum, secundum, tertium, quartum. Et quod illi dicunt authentum, nos majorem et altum vel acutum nominamus. Plagin vero Latine subjugalem vel minorem vel gravem possumus appellare. Has itaque modorum octo formulas praecipue debet scire, quisquis canendi peritiam vult habere, ut qualiter in singulis modorum cantibus quaelibet neuma vel vox resonet, possit advertere. Praeterea quamvis primam et secundam et tertiam vocem cum quarta, quinta et sexta concordare dixerim, in eo tamen differunt, neque omnes neumas similiter faciunt, quomodo a c habent post se in depositione tres tonos, ante se in elevatione duos tonos: at vero D E F unum tantum in depositione habent, tres vero tonos in elevatione. Ideoque multi cantus ejusdem sunt modi, sed non ejusdem soni. Quidam autem minus plene pervidentes istam differentiam, adjungunt unam vocem in acutis inter primam et secundam, ut sint duae secundae, et veniant duo toni et unum semitonium post D E F sicut post a c in elevatione; et rursus d e f acutae possunt deponi duobus tonis, sicut a b c quatenus nulla sit differentia inter D E F et inter a c, cum id, quod cantatur in a c et in D E F possit cantari. Ut autem singulis vocibus sua proprietas permaneat, melius est, ut cantuum inspiciatur natura; et cum cantus hos tres tonos videatur admittere, fiat hoc in F G a . Cum vero post duos tonos non nisi semitonium sumit, fiat hoc in c d e f praesertim cum pro hujus vocis additamento maxima confusio nascatur simplicibus. Nam si duae sunt secundae post primam, cum ad alteram semitonio,
null
29a542b6-b39d-429b-af90-6a7a2c4b18da
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad alteram vero tono prima ipsa jungatur, facile est videre, quod ipsa prima, ac per hoc et aliae contiguae voces duos habeant tonos; utpote prima, si eam semitonium sequitur, de proto transit in deuterum; si autem duorum vel plurimorum modorum unam vocem esse liceat, videbitur haec ars nullo fine concludi, nullis certis terminis coarctari. Quod quam sit absurdum, nullus ignorat, cum semper sapientia confusa quaeque et infinita sponte repudiet. Quod si quis dicat, hanc vocem ideo esse addendam, ut gravis F sexta usque ad super quartam supra lineam ad a, per diapente possit ascendere, aut eadem sexta ad sub quintam descendere, illud quoque debebit recipere, ut inter sextam F et septimam G alia vox addatur, ut naturalis secunda gravis B elevetur ad quintam, et eadem acuta deponatur ad quartam. Quod quia a nemine est factum, hoc quoque a nemine est faciendum. Igitur, sicut ex ipsa monstratur natura, et per beatum Gregorium divina protestatur auctoritas, septem sunt voces, sicut et septem dies; unde et prudentissimus poetarum #septem@# cecinit #discrimina vocum;@# quam sententiam et ipsi philosophi pari concordia firmaverunt. Interea curandum est, ut sciatur de qualibet neuma, in quantis et qualibus sonis es e possit, vel non possit. Potest enim fieri in tertio, et in sexto, et in septimo sono, quia hi tres soni duobus pariter tonis ascendunt, et ipsa symphonia duobus tantum fit modis. Praeterea septima vox cum tertia in elevatione concordat; utraque enim duobus tonis et semitonio, et item duobus tonis elevantur. Eadem quoque septima cum quarta concordat uno tono in elevatione, et in depositione tono et semitonio, et duobus tonis in utroque cantatur similiter. Prima quoque cum quinta omnes depositivas neumas communiter facit; deponitur enim duobus tonis et semitonio. Itaque hae voces similes faciunt neumas, prima cum quarta; secunda cum quinta; tertia cum sexta; septima cum prima vel cum tertia. Nulla autem vox ultra quatuor elevationes vel depositiones habet, quia non potest gravari vel acui, nisi ad secundam vel tertiam, vel quartam vel quintam secundum sex species, quas supra dixi, id est, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron et diapente. Nam cum vox aliqua ad secundam movetur, aut fit tono, aut semitonio; cum vero ad tertiam, ditono vel semiditono. Ad quartam vel quintam non fit nisi per diatessaron et diapente. Intellige praeterea, quod in authentis ad octavas cantus a sua finali voce ascendit; descendit autem nonnisi uno tono sub finali, excepto trito, qui a suo fine non deponitur, quia non habet sub se tonum, sed semitonium. In plagis autem a finali voce ad quintam descendimus et ascendimus, nisi sit, prolixior cantus, qui plagalem depositionem et authenticam elevationem habeat, quod tamen rarissime fit. Principia quoque cantuum in omnibus illis vocibus esse possunt, quae secundam praedictas sex consonantias cum finali voce conveniunt. Si qua aliter inveneris, ex ipsa raritate cognosces, quod sint auctoritate praesumpta; non autem sunt regulae firmitate distincta. Illud autem quis non intelligat, quod de vocibus quasi syllabae et partes et distinctiones vel versus fiunt? quae omnia inter se invicem mira suavitate concordant, tantum saepe concordiores, quantum similiores. Haec pauca quasi in prologum Antiphonarii de modorum et neumarum formula rhythmice et prosaice dicta musicae artis ostium breviter, forsitan et sufficienter aperiunt. Qui autem curiosus fuerit, libellum nostrum, cui nomen Micrologus est, quaerat; librum quoque Enchiridion, quem reverentissimus Oddo abbas luculentissime composuit, perlegat, cujus exemplum in solis figuris sonorum dimisi, quia parvulis condescendi, Boetium in hoc non sequens, cujus liber non cantoribus, sed solis philosophis utilis est. #Explicit epistola.@# Epistola ad Michaelem monachum de ignoto cantu Beatissimo atque dulcissimo fratri Michaeli Guido, per anfractus multos dejectus et auctus. Aut dura sunt tempora, aut divinae dispositionis obscura discrimina, dum et veritatem fallacia, et charitatem saepe conculcet invidia, quae nostri ordinis vix deserit societatem, quo Philistinorum concio Israeliticam puniat pravitatem, ne si mox fiat quidquid, ut volumus, adeo in se confidens periturus decidat animus. Tunc enim est vere bonum id quod facimus, cum nostro factori adscribimus omne
null
2052f660-4e5e-4661-b81b-e71f2b20ca49
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod possumus. Inde est, quod me vides prolixis finibus exulatum, ac teipsum, ne vel respirare quidem possis, invidorum laqueis suffocatum. Qua in re simillimos nos cuidam dico artifici, qui cum Augusto Caesari incomparabilem et cunctis inauditum saeculis thesaurum, flexibile videlicet vitrum, offerret, quia aliquid super omnes homines potuit, ideoque aliquid super omnes promereri se credidit, pessima sorte jussus est occidi; ne si, ut est mirabile vitrum, posset esse durabile, regius omni thesaurus, qui de diversis erat metallis, fieret extemplo vitabilis. Sicque ex illo tempore maledicta semper invidia, sicut quondam paradisum, et hoc quoque mortalibus abstulit commodum. Nam quia invidia artificis nullum voluit edocere, potuit regis invidia artificem cum arte perimere. Unde ego inspirante Deo charitatem, non solum tibi, sed et aliis, quibuscumque potui, summa cum festinatione ac sollicitudine a Deo mihi indignissimo datam contuli gratiam: ut quos ego et omnes ante me summa cum difficultate ecclesiasticos cantus didicimus, ipsos posteri cum summa facilitate discentes, mihi et tibi ac reliquis adjutoribus meis aeternam optent salutem, fiatque per misericordiam Dei peccatorum nostrorum remissio, vel modica tantorum ex charitate oratio. Nam si illi pro suis apud Deum devotissime intercedunt magistris, qui hactenus ab eis vix decennio cantandi imperfectam scientiam consequi potuerunt, quid putas pro nobis nostrisque adjutoribus fiet, qui annali spatio, aut si multum, biennio perfectum cantorem efficimus? Aut si hominum consueta miseria beneficiis tantis ingrata exstiterit, numquid justus Deus laborem nostrum non remunerabit? An quia Deus totum hoc facit, et nos sine illo nihil possumus, nihil habebimus? absit. Nam et Apostolus, cum gratia Dei sit id, quod sit, cantat tamen: #Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona justitiae.@# Securi ergo de spe retributionis insistamus operi tantae utilitatis; et quia post multas tempestates rediit diu optata serenitas, navigandum est feliciter. Sed quia diffidit tua de libertate captivitas, rei ordinem pandam. Summae sedis apostolicae Johannes, qui modo Romanam gubernat Ecclesiam, audiens famam nostrae scholae, et quomodo per nostra antiphonaria inauditos pueri cognoscerent cantus, valde miratus, tribus nuntiis me ad se invitavit. Adii igitur Romam cum domno Grunvaldo, reverentissimo abbate, et domno Petro Aretinae ecclesiae canonicorum praeposito, viro pro nostri temporis qualitate scientissimo. Multum itaque pontifex meo gratulatus est adventu, multa colloquens et diversa perquirens: nostrumque velut quoddam prodigium saepe revolvens antiphonarium, praefixasque ruminans regulas, non prius destitit, aut de loco, in quo sedebat, abscessit, donec unum versiculum inauditum sui voti compos edisceret, ut quod vix credebat in aliis, tam subito in se recognosceret. Quid plura? Infirmitate cogente Romae morari non poteram vel modicum, aestivo fervore in locis maritimis ac palustribus nobis minante excidium. Tandem condiximus, mox hyeme redeunte me illuc debere reverti, quatenus hoc opus praelibato pontifici suoque clero debeam propalare. Post paucos dehinc dies Patrem vestrum atque meum D. Guidonem Pomposiae abbatem, virum Deo et hominibus merito virtutis et sapientiae charissimum et animae meae partem videre cupiens visitavi, qui et ipse vir perspicacis ingenii nostrum antiphonarium ut vidit, extemplo probavit et credidit, nostrisque aemulis se quondam consensisse poenituit, et ut Pomposiam veniam, postulavit; suadens mihi monacho esse praeferenda monasteria episcopatibus, maxime Pomposiam, propter studium, quod modo est per Dei gratiam et reverentissimi Guidonis industriam nunc primum in Italia repertum. Tanti itaque Patris orationibus flexus, et praeceptis obediens, prius auxiliante Deo volo hoc opere tantum et tale monasterium illustrare, meque monachum monachis praestare; cum praesertim Simoniaca haeresi modo prope cunctis damnatis episcopis, timeam in aliquo communicari. Sed quia ad praesens venire non possum, interim tibi de inveniendo ignoto cantu optimum dirigo argumentum, nuper nobis a Deo datum, et utillimum comprobatum. De reliquo D. Martinum priorem sacrae congregationis, nostrumque maximum adjutorem plurimum saluto, ejusque orationi me miserum plurima prece commendo, fratrem quoque Petrum memorem memoris esse commoneo, qui nostro lacte nutritus non sine labore maximo agresti vescitur hordeo, et post aurea pocula vini confusum bibit acetum. Ad inveniendum igitur ignotum cantum, beatissime frater, prima et vulgaris regula haec est: si litteras, quas quaelibet neuma habuerit, in
null
2d7c7f3b-4966-4d6d-ba88-9f41e37b5952
latin_170m_raw
null
None
None
None
monochordo sonaveris, atque ab ipso audiens tanquam ab homine magistro discere poteris. Sed puerulis ista est regula, et bona quidem incipientibus, pessima autem perseverantibus. Vidi enim multos acutissimos philosophos, qui pro studio hujus artis non solum Italos, sed etiam Gallos atque Germanos, ipsosque etiam Graecos quaesivere magistros; sed quia in hac sola regula confisi sunt, non dico musici, sed neque cantores unquam fieri, vel nostros psalmistas puerulos imitari potuerunt. Non ergo debemus semper pro ignoto cantu vocem hominis vel alicujus instrumenti quaerere, ut quasi caeci videamur nunquam sine ductore procedere; sed singulorum sonorum, omniumque depositionum et elevationum diversitates proprietatesque altae memoriae commendare. Habebis ergo argumentum ad inveniendum inauditum cantum facillimum et probatissimum, si sit, qui non modo scripto, sed potius familiari collocutione secundum morem nostrum noverit aliquem edocere. Namque postquam hoc argumentum cepi pueris tradere, ante triduum quidam eorum potuerunt ignotos cantus leviter canere, quod aliis argumentis nec multis hebdomadibus poterat evenire. Si quam ergo vocem vel neumam vis ita memoriae commendare, ut ubicunque velis, in quocunque cantu, quem scias vel nescias, tibi mox possit occurrere, quatenus mox illum indubitanter possis enuntiare, debes ipsam vocem vel neumam in capite alicujus notissimae symphoniae notare, et pro unaquaque voce memoriae retinenda hujusmodi symphoniam in promptu habere, quae ab eadem voce incipiat: utpote sit haec symphonia, qua ego docendis pueris in primis atque etiam in ultimis utor: Ut [C] queant [D F] laxis [DED] resonare [D D C D] fibris [E E] mira [EFGE] gestorum [D E C D] famuli [F G a] tuorum, [G F E D D] solve [GaGFE] polluti [F G D] labii [a G a] reatum, [FG a a] sancte [GF ED] Joannes. [C E D.] Vides itaque, ut haec symphonia senis particulis suis a sex diversis incipiat vocibus? Si quis itaque uniuscujusque particulae caput ita exercitatus noverit, ut confestim quamcunque particulam voluerit, indubitanter incipiat, easdem sex voces ubicunque viderit, secundum suas proprietates facile pronuntiare poterit. Audiens quoque aliquam neumam sine descriptione, perpende, quae harum particularum ejus fini melius aptetur, ita ut finalis vox neumae et principalis particulae aequisonae sint. Certusque esto, quia in eam vocem neuma finita est, in qua conveniens sibi particula incipit. Si vero descriptam aliquam svmphoniam incognitam cantare coeperis, multum cavendum est, ut ita proprie unamquamque finias neumam, ut eodem modo finis neumae bene jungatur cum principio ejus particulae, quae ab eadem incipit voce, in qua neuma finita est. Ergo ut inauditos cantus, mox ut descriptos videris, competenter enunties, aut indescriptos audiens cito describendos bene possis discernere, optime te juvabit haec regula. Deinde per singulos sonos brevissimas subposui symphonias, quarum particulas cum diligenter inspexeris, uniuscujusque vocis omnes depositiones et elevationes per ordinem in principiis ipsarum particularum gaudebis te invenire. Si autem hoc attentare potueris, ut unius et alterius symphoniae quaslibet volueris particulas moduleris, omnium neumarum difficiles valde atque multiplices varietates brevissima et facili regula didicisti. Quae omnia cum vix litteris utcunque significemus, facili tantum colloquio denudamus. Sicut in omni scriptura XX et IV litteras, ita in omni cantu septem tantum habemus voces. Nam sicut septem dies in hebdomada, ita septem sunt voces in musica. Aliae vero, quae super septem adjunguntur, eaedem sunt, et per omnia similiter canunt in nullo dissimiles, nisi quod altius dupliciter sonant. Ideoque septem dicimus graves, septem vero vocamus acutas. Septem autem litterae non dupliciter, sed dissimiliter designantur hoc modo: Γ. A B C D E F G a c d e f g a [a] b [b] c [c] d [d]. Qui vero monochordum desiderat facere, et qualitates et quantitates, similitudines et dissimilitudines sonorum tonorumve discernere, paucissimas, quas subjecimus, regulas summopere studeat intelligere. In monochordo autem istis litteris vel mensuris disponuntur. Γ graecum, hoc est G Latinum pone in capite. Et inde incipiens totam lineam, quae sonanti chordae subjacet, per novem partes studiosissime divide, et ubi prima pars fecerit finem juxta Gamma primam litteram
null
b0580f6b-f42a-46de-a836-f31e2690a75e
latin_170m_raw
null
None
None
None
pone A. Ab ipsa prima similiter usque ad finem partire per novem, et ubi prima pars finem fecerit, secundam B litteram junge. Post haec ad Γ revertens, ab ipsa usque ad finem divide per quatuor partes, et in primae partis finem tertiam C pone: similiter a prima A divide per quatuor, et similiter signabis quartam D. Eodem modo sicut cum prima inventa est quarta, ita cum secunda invenies E quintam, et cum tertia F sextam, et cum quarta G. septimam. Deinde rediens ad primam A ab ipsa usque ad finem in medio spatio invenies alteram primam a, et similiter cum secunda inveniens alteram secundam b, et cum tertia tertiam c, sic et de reliquis ad eumdem modum per diapason. Et ut de divisione monochordi in paucis multa constringam, omnes toni novem ad finem passibus currunt. Diatessaron vero semper quatuor passus facit, diapente tres, et diapason duos, quia his tantum quatuor dividimus modis. Deinde nota, quod inter secundam et tertiam vel inter quintam et sextam parvissima spatia fiant, quae semitonia vocantur; inter alias vero voces majora intervalla fiunt, et dicuntur toni A t. B s. C t. D t. E s. F. t. G t. Junguntur ad se invicem voces sex modis, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron, diapente. De tono autem et semitonio supra diximus. Ditonus autem est, dum inter duas voces duo sunt toni, ut inter tertiam et quintam, et reliquas. Semiditonus autem dicitur, quia minor est ditono, cum inter duas aliquas voces est unus tonus et unum semitonium, D t. E s. F. Diatessaron autem dicitur #de quatuor,@# cum inter aliquam vocem et quartam a se duo sunt toni, et unum semitonium D t. E s. F t. G. Diapente dicitur #de quinque,@# cum inter aliquam vocem et quintam a se tres sunt toni, et unum semitonium. D t. E s. F t. G t. a. Non aliter, quam his sex modis, voces junctae concordant vel moventur; atque hi dicuntur sex motus vocum, quibus ad se invicem voces concordant vel moventur. Ea vero concordia, quae est inter gravem aliquam litteram et eamdem acutam, sicut a prima in primam, vel a secunda in secundam, diapason dicitur, id est #de omnibus:@# habet enim omnes voces, et tonos quinque cum duobus semitoniis, hoc est, diatessaron et diapente. Haec diapason in tantum concordes facit voces, ut non eas dicamus similes, sed easdem. Omnes autem voces in tantum sunt similes, et faciunt similes sonos et concordes neumas, in quantum similiter elevantum vel deponuntur secundum depositionem tonorum et semitoniorum: utputa prima vox A et quarta D similes et unius modi dicuntur, quia utraque in depositione tonum, in elevatione vero habent tonum et semitonium et duos tonos. Atque haec est prima similitudo in vocibus, hoc est, primus modus. Secundus modus est in secunda B et in quinta E. Habent enim utraque in depositione duos tonos, in elevatione semitonium et duos tonos. Tertius modus est in tertia C et in sexta F; ambae enim semitonio et duobus tonis descendunt, duobus vero tonis ascendunt. Sola vero septima G quartum modum facit, quae in depositione unum tonum et semitonium et duos tonos, in elevatione vero duos habet tonos et semitonium. Et qui plene exercitati sunt in hac arte, possunt unamquamlibet symphoniam secundum hos quatuor variare modos, utputa, si quis unam symphoniam primum in voce prima A, et postea eamdem incipiat in voce secunda, dehinc in tertia. Et secundum quod ipsae voces diversam habent tonorum et semitoniorum positionem, sic variis modis secundum uniuscujusque proprietatem eam pronuntiet. Quod quidem facere valde est utile, et valde facile, hoc modo: Tu [D] Patris [F G] sempiternus [G G G G] es [a] Filius [F E D.] Tu [E] Patris [G a] sempiternus [a a a a] es [ ] Filius. [G F E] Tu [F] Patris [a ] sempiternus [ ]
null
24f1efe3-92aa-4991-b81c-a6f0190d168c
latin_170m_raw
null
None
None
None
es [c] Filius. [a G F] Tu [G] Patris [ c] sempiternus [c c c c] es [d] Filius. [b aG] Igitur curiose est intendendum de omni melo, secundum cujusmodi proprietatem sonet, sive in principio sive in fine, quamvis de solo fine dicere soleamus. Quaedam autem neumae repertae sunt, quarum aptitudine hoc solemus advertere, utpote: Cum enim finito aliquo cantu hanc neumam ejus in fine bene videris convenire, statim cognosces, quia cantus ille finitus sit in primo modo, et primo vel quarto sono, quia in his duobus sonis primus est modus. Sola autem hac neuma solemus primum tonum discernere, quamvis cum alia qualicunque symphonia, quae in eodem sono incipit, haec possit similiter, et aliquando melius fieri. Cujus enim modi symphoniis quaelibet symphonia aptatur, ejus modi esse cognoscitur; sicque intelligis, an bene aliquam neumam pronunties, cum eam ejusmodi symphoniis, in quo modo notata fuerit, competenter aptari conspexeris. Nota autem, quomodo modos dicimus eos, qui in formulis tonorum non proprie sed abusive nominantur toni, cum modi vel tropi proprie dicantur. Illud quoque debes agnoscere, quomodo in omnibus modis, cum grave fuerit melum, gravibus aptatur modulis vel melis. Cum vero alta fuerint mela, altis melius conveniunt melis vel modulis. Ideoque habes in formulis modorum duas formulas in unoquoque modo. Prima namque et secunda formula primi est modi, tertia et quarta secundi, quinta et sexta tertii, septima et octava quarti. Ideo enim octo toni dicuntur, quia octo habent formulas. Prima autem et tertia, quinta et septima formula quatuor modorum altos continent cantus; secunda vero et quarta, et sexta et octava eorumdem modorum gravia vel minus alta continent cantica. Unde Graeci multo melius pro primo et secundo tono dicunt authentum protum et plagis proti; pro tertio et quarto authentum deuterum et plagis deuteri; pro quinto et sexto authentum tritum et plagis triti; pro septimo et octavo authentum tetrardum et plagis tetrardi. Quod enim illi dicunt protum, deuterum, tritum, tetrardum, nos dicimus primum, secundum, tertium, quartum. Et quod illi dicunt authentum, nos majorem et altum vel acutum nominamus. Plagin vero Latine subjugalem vel minorem vel gravem possumus appellare. Has itaque modorum octo formulas praecipue debet scire, quisquis canendi peritiam vult habere, ut qualiter in singulis modorum cantibus quaelibet neuma vel vox resonet, possit advertere. Praeterea quamvis primam et secundam et tertiam vocem cum quarta, quinta et sexta concordare dixerim, in eo tamen differunt, neque omnes neumas similiter faciunt, quomodo a c habent post se in depositione tres tonos, ante se in elevatione duos tonos: at vero D E F unum tantum in depositione habent, tres vero tonos in elevatione. Ideoque multi cantus ejusdem sunt modi, sed non ejusdem soni. Quidam autem minus plene pervidentes istam differentiam, adjungunt unam vocem in acutis inter primam et secundam, ut sint duae secundae, et veniant duo toni et unum semitonium post D E F sicut post a c in elevatione; et rursus d e f acutae possunt deponi duobus tonis, sicut a b c quatenus nulla sit differentia inter D E F et inter a c, cum id, quod cantatur in a c et in D E F possit cantari. Ut autem singulis vocibus sua proprietas permaneat, melius est, ut cantuum inspiciatur natura; et cum cantus hos tres tonos videatur admittere, fiat hoc in F G a . Cum vero post duos tonos non nisi semitonium sumit, fiat hoc in c d e f praesertim cum pro hujus vocis additamento maxima confusio nascatur simplicibus. Nam si duae sunt secundae post primam, cum ad alteram semitonio, ad alteram vero tono prima ipsa jungatur, facile est videre, quod ipsa prima, ac per hoc et aliae contiguae voces duos habeant tonos; utpote prima, si eam semitonium sequitur, de proto transit in deuterum; si autem duorum vel plurimorum modorum unam vocem esse liceat, videbitur haec ars nullo fine concludi, nullis certis terminis coarctari. Quod quam sit absurdum, nullus ignorat, cum semper sapientia confusa quaeque et infinita sponte repudiet. Quod si quis dicat, hanc
null
c1e6db5f-3d76-4657-bb1b-f12fa81783f8
latin_170m_raw
null
None
None
None
vocem ideo esse addendam, ut gravis F sexta usque ad super quartam supra lineam ad a, per diapente possit ascendere, aut eadem sexta ad sub quintam descendere, illud quoque debebit recipere, ut inter sextam F et septimam G alia vox addatur, ut naturalis secunda gravis B elevetur ad quintam, et eadem acuta deponatur ad quartam. Quod quia a nemine est factum, hoc quoque a nemine est faciendum. Igitur, sicut ex ipsa monstratur natura, et per beatum Gregorium divina protestatur auctoritas, septem sunt voces, sicut et septem dies; unde et prudentissimus poetarum #septem@# cecinit #discrimina vocum;@# quam sententiam et ipsi philosophi pari concordia firmaverunt. Interea curandum est, ut sciatur de qualibet neuma, in quantis et qualibus sonis es e possit, vel non possit. Potest enim fieri in tertio, et in sexto, et in septimo sono, quia hi tres soni duobus pariter tonis ascendunt, et ipsa symphonia duobus tantum fit modis. Praeterea septima vox cum tertia in elevatione concordat; utraque enim duobus tonis et semitonio, et item duobus tonis elevantur. Eadem quoque septima cum quarta concordat uno tono in elevatione, et in depositione tono et semitonio, et duobus tonis in utroque cantatur similiter. Prima quoque cum quinta omnes depositivas neumas communiter facit; deponitur enim duobus tonis et semitonio. Itaque hae voces similes faciunt neumas, prima cum quarta; secunda cum quinta; tertia cum sexta; septima cum prima vel cum tertia. Nulla autem vox ultra quatuor elevationes vel depositiones habet, quia non potest gravari vel acui, nisi ad secundam vel tertiam, vel quartam vel quintam secundum sex species, quas supra dixi, id est, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron et diapente. Nam cum vox aliqua ad secundam movetur, aut fit tono, aut semitonio; cum vero ad tertiam, ditono vel semiditono. Ad quartam vel quintam non fit nisi per diatessaron et diapente. Intellige praeterea, quod in authentis ad octavas cantus a sua finali voce ascendit; descendit autem nonnisi uno tono sub finali, excepto trito, qui a suo fine non deponitur, quia non habet sub se tonum, sed semitonium. In plagis autem a finali voce ad quintam descendimus et ascendimus, nisi sit, prolixior cantus, qui plagalem depositionem et authenticam elevationem habeat, quod tamen rarissime fit. Principia quoque cantuum in omnibus illis vocibus esse possunt, quae secundam praedictas sex consonantias cum finali voce conveniunt. Si qua aliter inveneris, ex ipsa raritate cognosces, quod sint auctoritate praesumpta; non autem sunt regulae firmitate distincta. Illud autem quis non intelligat, quod de vocibus quasi syllabae et partes et distinctiones vel versus fiunt? quae omnia inter se invicem mira suavitate concordant, tantum saepe concordiores, quantum similiores. Haec pauca quasi in prologum Antiphonarii de modorum et neumarum formula rhythmice et prosaice dicta musicae artis ostium breviter, forsitan et sufficienter aperiunt. Qui autem curiosus fuerit, libellum nostrum, cui nomen Micrologus est, quaerat; librum quoque Enchiridion, quem reverentissimus Oddo abbas luculentissime composuit, perlegat, cujus exemplum in solis figuris sonorum dimisi, quia parvulis condescendi, Boetium in hoc non sequens, cujus liber non cantoribus, sed solis philosophis utilis est. #Explicit epistola.@#
null
6fcf9413-e1cd-469d-8da1-8678e823ae4f
latin_170m_raw
null
None
None
None
EPISTOLA GUIDONIS MONACHI AC MUSICI AD TEUDALDUM EPISCOPUM SUUM, DE DISCIPLINA ARTIS MUSICAE. Divini timoris, totiusque prudentiae fulgore clarissimo ac dulcissimo Patri et reverendissimo domino THEODALDO sacerdotum ac praesulum dignissimo, GUIDO, suorum monachorum utinam minimus, quidquid servus et filius. Dum solitariae vitae saltem modicam exsequi cupio quantitatem, vestrae benignitatis dignatio ad sacri verbi studium meam sibi sociari voluit parvitatem; non quod desint vestrae excellentiae multi maximi spiritales viri, et virtutum effectibus abundantissime roborati, et sapientiae studiis plenissime adornati, qui et commissam plebem una vobiscum competenter erudiant, et Divinae contemplationi assidue et frequenter inhaereant: sed ut meae parvitatis et mentis et corporis imbecillitas miserata vobis vestrae pietatis et paternitatis fulciatur munita praesidio: ut si quid mihi divinitus utilitatis accesserit, vestro Deus imputet merito. Qua de re cum de ecclesiasticis utilitatibus ageretur, exercitium musicae artis, pro quo favente Deo non incassum desudasse me memini, vestra jussit auctoritas proferre in publicum: ut sicut Ecclesiam beatissimi Donati episcopi et martyris, cui Deo auctore jure vicario praesidetis, mirabili nimium schemate peregistis, ita ejusdem ministros ecclesiae honestissimo decentissimoque quodam privilegio cunctis pene per orbem clericis spectabiles redderetis. Et revera satis habet miraculi et optionis, cum vestrae Ecclesiae etiam pueri in modulandi studio perfectos aliorum usquequaque locorum superent senes, vestrique honoris ac meriti perplurimum cumulabitur celsitudo, cum post priores Patres tanta ac talis Ecclesiae per vos studiorum provenerit claritudo. Itaque quia vestro tam commodo praecepto nec volui contraire, nec valui, offero solertissimae paternitati vestrae Musicae artis regulas, quanto lucidius et brevius potui, a philosophis explicatas; nec tamen eadem via ad plenum, neque eisdem insistendo vestigiis: id solum procurans quod ecclesiasticae prosit utilitati, nostrisque subveniat parvulis. Ideo enim hoc studium hactenus latuit occultatum, quia, cum revera esset arduum, non est a quolibet humiliter explanatum. Quod qua occasione olim aggressus sim, quave utilitate et intentione, perpaucis absolvam. #Explicit epistola.@# INCIPIT PROLOGUS EJUSDEM IN MUSICAM. Cum me et naturalis conditio et bonorum imitatio communis utilitatis diligentem faceret, coepi inter alia studia musicam tradere pueris. Tandem adfuit mihi divina gratia, et quidam eorum imitatione chordae, nostrarum notarum usu exercitati, ante unius mensis spatium invisos et inauditos cantus ita primo intuitu indubitanter cantabant, ut maximum spectaculum plurimis praeberetur; quod tamen qui non potest facere, nescio qua fronte se musicum vel cantorem audeat dicere. Maxime itaque dolui de nostris cantoribus, qui, etsi centum annis in canendi studio perseverent, nunquam tamen vel minimam antiphonam per se valent efferre, semper discentes, ut ait Apostolus, et nunquam ad perfectam hujus artis scientiam pervenientes. Cupiens itaque tam utile nostrum studium in communem utilitatem expendere, de multis musicis argumentis, quae adjutore Deo per varia tempora conquisivi, quaedam, quae cantoribus proficere credidi, quanta potui brevitate perstrinxi; quae enim de musica ad canendum minus prosunt, aut si quae ex his quae dicuntur non valent intelligi, nec memoratu digna judicavi; non curans de his si quorumdam animus livescat invidia, dum quorumdam proficiat disciplina. #Explicit prologus.@# INCIPIUNT CAPITULA. CAPITULUM I. Quid faciat qui se ad disciplinam musicae parat? CAP. II. Quae vel quales sint notae, vel quot? CAP. III. De dispositione earum in monochordo. CAP. IV. Quibus sex modis sibi invicem voces jungantur? CAP. V. De diapason, et cur tantum septem sint notae? CAP. VI. Item de divisionibus, et interpretatione earum. CAP. VII. De affinitate vocum per quatuor modos. CAP. VIII. De aliis affinitatibus, et b et . CAP. IX. Item de similitudine vocum, quarum diapason sola perfecta est. CAP. X. Item de modis et falsi meli agnitione et correctione. CAP. XI. Quae vox, et cur in cantu obtineat principatum? CAP. XII. De divisione quatuor modorum in octo. CAP. XIII. De octo modorum agnitione, acumine et gravitate. CAP. XIV. Item de tropis et virtute musicae. CAP. XV. De commoda vel componenda modulatione. CAP. XVI. De multiplici varietate sonorum et neumarum. CAP. XVII. Quod ad cantum redigitur omne quod dicitur. CAP. XVIII. De diaphonia,
null
b5d6bb3c-03f4-4201-b061-05105a6442fa
latin_170m_raw
null
None
None
None
id est, organi praecepto. CAP. XIX. Dictae diaphoniae per exempla probatio. CAP. XX. Quomodo musica ex malleorum sonitu sit inventa. CAPUT PRIMUM. #Quid faciat qui se ad disciplinam musicae artis parat?@# Igitur qui nostram disciplinam petit, aliquantos cantus nostris notis descriptos addiscat, in monochordi usu manum exerceat, hasque regulas saepe meditetur, donec, vi et natura vocum cognita, ignotos ut notos cantus suaviter canat. Sed quia voces, quae hujus artis prima sunt fundamenta, in monochordo melius intuemur, quomodo eas ibidem ars naturam imitata discrevit, primitus videamus. CAPUT II. #Quae vel quales sint notae, vel quot@# ? Notae autem in monochordo hae sunt. In primis ponatur Γ. graecum a modernis adjunctum. Sequuntur septem alphabeti litterae graves, ideoque majoribus litteris insignitae hoc modo. A B C D E F G. Post has hae eaedem septem litterae acutae repetuntur, sed minoribus litteris describuntur, in quibus tamen inter a. et aliam b. ponimus, quam rotundam facimus; alteram vero quadravimus. Ita a. b. . c. d. e. f. g. Addimus his eisdem litteris, sed variis figuris tetrachordum superacutarum, in quo b. similiter duplicamus, ita a [a] b [b] [ ] c [c] d. [d] Hae litterae a multis dicuntur superfluae; nos autem maluimus abundare, quam deficere. Fiunt itaque simul omnes XXI. hoc modo Γ A B C D E F G. a b c d e f g a [a] b [b] [ ] c [c] d [d] Quarum dispositio cum a doctoribus aut fuisset tacita, aut nimia obscuritate perplexa, adest nunc etiam pueris breviter ac plenissime explicata. CAPUT III. #De dispositione earum in monochordo.@# Γ. itaque in primis affixa ab ea usque ad finem subjectum chordae spatium per novem partire, et in termino primae nonae partis A litteram pone, a qua omnes antiqui fecere principium. Item ab A. ad finem nona collecta parte, eodem modo B. litteram junge, Post haec ad Γ. revertens ad finem usque metire per IIII. et in primae partis termino invenies C. Eademque divisione per IIII. sicut cum Γ. inventum est C. simili modo per ordinem cum A. invenies D; cum B. invenies E; et cum C. invenies F; et cum D. invenies G; et cum E. invenies A acutum, et cum F. invenies b. rotundam. Quae vero sequuntur, similium et earumdem omnes per ordinem medietates facile colliguntur, ut puta ab B. usque ad finem in medio spatio pone aliam Similiterque C. signabit aliam c. et D. aliam d. et E. aliam e. et F. aliam f. et G. aliam g. et a. aliam a. [a] et b. aliam b. [b] et aliam . [ ] et c. aliam c. [c] et d. aliam d. [d] Eodem modo posses in infinitum ita progredi sursum vel deorsum, nisi artis praeceptum sua te auctoritate compesceret. De multiplicibus diversisque divisionibus monochordi unam apposui, ut cum a multis ad unam intenderetur, sine scrupulo caperetur. Praesertim cum sit tantae utilitatis, ut et facile intelligatur, et ut intellecta vix obliviscatur. Alius dividendi modus sequitur, qui etsi minus memoriae adjungitur, eo tamen monochordum velociore celeritate componitur, hoc modo: cum primum a Γ. ad finem passus novem, id est, particulas facies, primus passus terminabitur in A. secundus vacat: tertius in D. quartus vacat: quintus in a. sextus in d. septimus in a. [a] reliqui vacant. Item cum ab A. usque ad finem novenis passibus partiris, primus passus terminabitur in B. secundus vacat: tertius in E. quartus vacat: quintus in sextus in e. septimus in [ ] reliqui vacant. Item cum a Γ ad finem quaternis dividis, primus passus terminabitur in C. secundus in G. tertius in g. quartus finit. Ab C. vero
null
cf5e329e-2cd0-454a-86db-30848b384a84
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad finem similiter quatuor passuum, primus terminabitur in E. secundus in c. tertius in c. [c] quartus finit. Ab F. vero quaternorum passuum primus terminabitur in b. rotundum, secundus in f. tertius in c. A b. vero rotunda quatuor passuum in secundo invenies [ ] reliqui vacant. Ab a. [a] vero superacuta quatuor passuum, in primo invenies d. [d] reliqui vacant. Et de dispositionibus hi duo regularum modi sufficiant, quorum superior quidem modus ad memorandum facillimus. Hic vero exstat ad faciendum celerrimus. In sequentibus vero omnes divisionum modi in brevi patebunt. CAPUT IV. #Quibus sex modis sibi invicem voces jungantur.@# Dispositis itaque vocibus inter vocem et vocem alias majus spatium cernitur, ut inter Γ. et A. et inter A. et B. alias minus, ut inter B. et C. et reliq. Et majus quidem spatium tonus dicitur: minus vero semitonium, semis videlicet, id est, non plenus tonus. Item inter aliquam vocem et tertiam a se tum ditonus est, id est, duo toni, ut a C. ad E. tum semiditonus, qui habet tantum tonum et semitonium, ut a D. in F. et reliq. Diatessaron autem est, cum inter duas voces quocunque modo duo sunt toni, et unum semitonium, ut ab A. ad D. et a B. in E. et reliq. Diapente vero uno tono major est, cum inter quaslibet voces tres sunt toni, et unum semitonium, ut ab A. in E. et a C. in G. et reliq. Habes itaque sex vocum consonantias, id est, tonum, semitonium, ditonum, semiditonum, diatessaron, et diapente. [ Quibus adhuc consonantiis duae aliae modorum species a nonnullis cantoribus superadduntur, hoc est, diapente cum semitonio: ut ab E. ad c. Itemque diapente cum tono: ut a C. ad a. Adjungitur etiam et diapason. Quae quia raro inveniuntur, a nobis minus inter VI. annumerantur. Sed origo quidem diapason quae et qualis sit, qui studiosus perscrutatur, in sequentibus reperiet.] In nullo enim cantu aliis modis vox voci rite conjungitur, vel intendendo, vel remittendo. His adjunguntur septem, (i. e.) diapason; quae quia raro inveniuntur, minus inter alias annumerantur. Cumque tam paucis clausulis, teste Boetio, tota harmonia formetur, utillimum est, altae eas memoriae commendare, et donec plene in canendo sentiantur et cognoscantur, ab exercitio nunquam cessare, ut his clausulis veluti quibusdam clavibus canendi possis peritiam sagaciter faciliusque possidere. CAPUT V. #De diapason et cur tantum septem sint notae.@# Diapason autem est, in qua diatessaron et diapente junguntur; cum enim ab A. in D. sit diatessaron, et ab eadem D. in a. acutum sit diapente, ab A. in alteram a. diapason existit: cujus vis est eamdem litteram in utroque habere latere, ut a B. in . a. C. in c. a D. in d. et reliq. Sicut enim utraque vox eadem littera notatur, ita per omnia ejusdem qualitatis, perfectissimaeque similitudinis utraque habetur et creditur. Nam sicut finitis septem diebus eosdem repetimus, ut semper primum et octavum eumdem diem dicamus, ita primas et octavas semper voces eodem charactere figuramus et dicimus, quia eas naturali concordia consonare sentimus, ut D. et d. Utraque enim tono et semitonio, et duobus tonis remittitur, et item tono et semitonio et duobus tonis, intenditur Unde et in canendo duo aut tres, aut plures cantores, prout possibile fuerit, si per hanc speciem differentibus vocibus eamdem quamlibet symphoniam incipient et decantent, miraberis, te easdem voces diversis locis, sed minime diversas habere, eumdemque cantum gravem et acutum et superacutum tamen univoce resonare hoc modo. Item si eamdem antiphonam partim gravibus partim acutis sonis cantaveris, aut quantumlibet per hanc speciem variaveris, eadem vocum unitas apparebit. Unde poeta verissime dixit: #septem discrimina vocum:@# quia etsi plures sint vel fiant, non est aliarum adjectio, sed renovatio earumdem et repetitio. Hac nos de
null
fd5bdb2c-adf5-45d4-b9a3-f099861995d2
latin_170m_raw
null
None
None
None
causa omnes sonos secundum Boetium et antiquos musicos septem litteris figuravimus, cum moderni quidam nimis incaute quatuor tantum signa posuerunt, quintum videlicet sonum eodem ubique charactere figurantes; cum indubitanter verum sit, quod quidam soni a suis quintis, ut B. et F. omnino discordent, nullusque sonus cum suo quinto perfecte concordet. Nulla enim vox cum altera praeter octavam perfecte concordat. CAPUT VI. #De divisionibus vocum, et interpretationibus earum.@# Ut autem de divisione monochordi in paucis multa perstringam, semper Diapason duobus ad finem aequis currit passibus, Diapente tribus, Diatessaron quatuor, tonus vero novem, qui quanto sunt passibus numerosiores, tanto sunt spatio breviores. Alias vero divisiones praeter has quatuor invenire non poteris. Diapason autem interpretatur #de omnibus,@# sive quod omnes habeat voces sub se, sive quia antiquitus citharae octo per eam fiebant chordis. In hac quidem specie prima et gravior vox duo habet spatia, acuta vox unum, ut ab A. ad a. Diapente dicitur #de quinque;@# sunt enim in ejus spatio voces quinque, ut a D. in a. Sed gravis ejus vox tria habet spatia, acuta duo. Diatessaron sonat #de quatuor;@# nam et habet quatuor voces, et gravior ejus vox quatuor habet spatia, acuta vero tria, ut a D. in G. Has tres species symphonias, id est, suaves vocum copulationes memineris esse vocatas, quia in diapason diversae voces unum sonant. Diapente vero et Diatessaron diaphoniae, id est, organi jura possident, et voces utcumque similes reddunt. Tonus autem ab intonando, id est, a sonando nomen accepit, qui majori voci novem, minori vero octo passus constituit: semitonium autem et ditonus, etsi voces in canendo conjungunt, divisionem tamen nullam in monochordo recipiunt. CAPUT VII. #De modis quatuor et affinitatibus vocum.@# Cum autem septem sint voces, quia, ut diximus, aliae, id est, octavae voces sunt eaedem, septenas sufficit explicare, quae diversorum modorum, et diversarum sunt qualitatum. Primus modus vocum est, cum vox tono deponitur, et tono et semitonio, et duobus tonis intenditur, ut A. et D. Secundus modus est, cum vox duobus tonis remissa, semitonio et duobus tonis intenditur, ut B. et E. Tertius est modus, qui semitonio et duobus tonis descendit, duobus vero tonis et semitonio ascendit, ut C. et F. Quartus vero tono deponitur, surgit autem per duos tonos et semitonium, ut G. Et nota, quod se per ordinem sequuntur, ut primus in A. secundus in B. tertius in C. Item primus in D. secundus in E. tertius in F. quartus in G. Itemque nota has vocum affinitates per diatessaron et diapente constructas: A. enim ad D, et B. ad E, et C. ad F, et D. ad G, a gravibus diatessaron, ab acutis vero diapente conjungitur hoc modo: CAPUT VIII. #De aliis affinitatibus vocum, et@# b. #et@# . Si quae aliae sunt affinitates, eas quoque similiter diatessaron et diapente fecerunt. Nam cum diapason in se diatessaron et diapente habeat, et easdem litteras in utroque latere contineat, semper in medio ejus spatio aliqua est littera, quae ad utrumque diapason latus ita convenit, ut cui litterae a gravibus diatessaron reddit, eidem in acutis per diapente conveniat, ut in superiori figura notatur, et cui a gravibus diapente contulit, eidem a superioribus diatessaron dabit, ut A. E. a. A. enim et E. in depositione concordant, quae utraque duobus tonis semitonioque conficitur. Itemque G. cum ad C. et D. per easdem species resonet, unius depositionem alteriusque elevationem sumpsit. Nam et C. et G. duobus tonis pariter et semitonio surgunt, et D. et G. tono et semitonio pariter inflectuntur. b. vero rotundum, quia minus est regulare, quod adjunctum vel molle dicunt, cum F. habet concordiam, et ideo additum est, quia F. cum quarta a se . tritono differente nequibat habere concordiam: utramque autem b. . in eadem neuma non jungas.
null
5a18cb6b-25e3-479a-92e8-614b24ffcec6
latin_170m_raw
null
None
None
None
In eodem vero cantu maxime b. molli utimur, in quo F. f. amplius continuatur gravis vel acuta, ubi et quamdam confusionem et transformationem videtur facere, ut G. sonet protum, a. deuterum, cum ipsa b. mollis sonet tritum; unde ejus a multis nec mentio facta est. Alterum vero . in commune placuit habere. Quod si ipsam b. mollem vis omnino non habere, neumas, in quibus ipsa est, ita tempera, ut pro F. G. a. et ipsa b. habeas G. a. . c. aut si talis est neuma, quae post D. E. F. in elevatione vult duos tonos et semitonium, quod ipsa b. mollis facit, aut quae post D. E. F. in depositione vult duos tonos; pro D. E. F. assume a. c. quae ejusdem sunt modi, et praedictas elevationes et depositiones regulariter habent. Hujusmodi enim elevationes et depositiones inter D. E. F. et a. . c. clare discernens confusionem maxime contrariam tollit. De similitudine vocum pauca perstrinximus, quia quantum similitudo in diversis rebus conquiritur, tantum ipsa diversitas, per quam mens confusa diutius potuit laborare, minuitur; semper enim adunata divisis facilius capiuntur. Omnes itaque modi distinctionesque modorum his tribus aptantur vocibus C. D. E. Distinctiones autem dico eas quae a plerisque differentiae vocantur, hoc est, #saeculorum amen.@# Differentia autem idcirco dicitur, eo quod discernat seu separet plagas ab autentis; caeterum abusive dicitur. Ergo omnes voces aliae cum his aliquam habent concordiam, seu in depositione seu in elevatione; nullae vero in utroque se exhibent similes cum aliis, nisi in diapason. Sed horum similitudinem omnium in hac figura, quam subjecimus, quisquis requisierit, reperire poterit CAPUT IX. #De similitudine vocum in cantu, quarum diapason sola perfecta est.@# Supradictae voces, prout similes sunt, utpote aliae in elevatione, ut C. et G. D. et a. aliae in depositione, ut a. et E. G. et D. aliae in utroque, ut C. et G. E. et ita similes faciunt neumas, adeo ut unius cognitio pandat tibi alteram, in quibus vero nulla similitudo monstrata est, vel quae diversorum modorum sunt, altera alterius neumam cantumque non recipit: quod si compellas recipere, transformabis; ut puta si quis vellet antiphonam, cujus principium est in D. in E. vel in F. quae sunt alterius modi voces, incipere, mox auditu perciperet quanta diversitatis transformatio fieret. In D. vero et a. quae unius sunt modi, saepissime possumus eumdem cantum incipere vel finire: saepissime autem dixi, et non semper, quia similitudo, nisi in diapason, perfecta non est. Ubi enim diversa est tonorum semitoniorumque positio, fiat necesse est et neumarum. In praedictis namque vocibus, et quae unius modi dicuntur, dissimilitudines inveniuntur; D. enim deponitur tono, a. vero ditono; sic et in reliquis. CAPUT X. #De Modis et falsi meli agnitione et correctione.@# Hi sunt quatuor modi vel tropi, quos abusive tonos nominant, qui sic sunt naturali ab invicem diversitate disjuncti, ut alter alteri in sua sede locum non tribuat, alterque alterius neumam aut transformet aut recipiat nunquam; dissonantia quoque per falsitatem ita in canendo subrepit, cum aut de bene dimensis vocibus parum quid gravantes demunt, vel adjiciunt intendentes; quod pravae voces hominum faciunt, cum aut praedictam rationem plus justo intendentes vel remittentes, neumam cujuslibet modi aut in alium modum pervertunt, aut in loco, qui vocem non recipit, inchoant, vel quasdam faciunt subductiones in trito, quae dieses appellantur, eum non operteat eas in usum admittere, nisi supervenientibus certis locis. Quod ut facile pateat, proponimus exemplum: In nullo enim sono valet fieri, excepto tertio et sexto; nam etsi reperiatur in alio, penitus emendanda est; non solum autem ipsa, sed et radix, ex qua inutiliter processit, eradicanda est. Notandum, quod, quia #a@# a quibusdam semitonii loco admittitur, ideo harmoniam in modum plaustri vergentis per petrosam semitam conficiunt
null
26c7798d-359b-4c1d-b92b-64c3e0ff54f6
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Ideo autem plus quam omnium artium musicae sunt regulae dissolutae, quia, dum nusquam aliqui potuerunt se ad semitam admittere, imo dum pleni fluminis ( #f.@# instar) cui dum non sufficit proprius alveus, per compita diffunditur; ita ipsi omni loco, quo semitonia accreverunt, aliam semitam elegerunt, scilicet metuentes arctum ingredi specum, ne magnitudo, qua praecellunt, corporis arctetur, aut minori latitudine aut breviori altitudine tegminis. Ubi autem non quaerunt ( #f.@# queunt) penitus effugere, diesi usi sunt, imitantes nimirum illos qui, dum metuunt vim algoris, vim faciunt impingentes semel ante os camini. Igitur haec diesis, quae, sicut supra diximus, locum semitonii sumit, nusquam sumenda est, nisi isto modo, cum tritus canitur, et tetrardus producendus est in proto, iterumque deponendus est in semetipso, vel in eodem trito, vel etiam magis infimo. Tunc tritus, qui praeest tetrardo, protove, subducendus est modicum; quae subductio appellatur diesis, et medietas sequentis semitonii, sicut semitonium est medietas sequentis toni. Metitur autem hoc modo. Cum a G. ad finem feceris novem passus, reperisque a. tunc ab a. ad finem partire per septem, et in termino primae partis reperies primam diesim, inter et c. Mox secundus et tertius passus erunt vacui, quartus vero tertii diesis obtinebit locum, qui similiter erit inter [ ] et c. [c] Mode simili a d. passus fiant totidem ad finem, moxque secundae patebit locus, supradicto ordine, quae erit inter e. et f. Tunc revertens ad primam diesin, divide ad finem per quatuor, et primus item passus terminabit inter e. et f. secundus inter [ ] et c [c] c. reliqui vacant. Admonemus vero lectorem ne existimet nos desipere, eo quod primo omisimus ista scribere. Nos enim paratos habebit, post finem operis ex istis respondere sibi; nunc ad coepta revertamur. Sunt etiam nonnulli, qui, ubi debuerant semiditonum admittere, apponunt tonum. Quod ut exemplo pateat, in Communione, #diffusa est gratia,@# multi propterea, quod erat incipiendum in F. uno tono deponunt, cum ante F. tonus non sit: sicque fit, ut ubicunque occurrit semitonium, ponant illum sub F, quod nullo modo fieri potest, et ideo finis Communionis ejusdem ibidem veniat, ubi nulla vox est. Cantoris itaque peritiae esse debet, quo loco vel modo quamlibet neumam incipiat, ut eam vel suo modo restituat, vel, si motione opus est, ad affines voces inquirat. Hos autem modos vel tropos graece nominamus protum, deuterum, tritum, tetrartum. CAPUT XI. #Quae vox, et quare in cantu obtineat principatum.@# Cum autem quilibet cantus omnibus vocibus et modis fiat, vox tamen quae cantum terminat, obtinet principatum; ea enim et diutius et morosius sonat. Et praemissae voces, quae tantum exercitatis patent, ita ad eam adaptantur, ut mirum in modum quamdam ab ea coloris faciem ducere videantur. Per supradictas nempe sex consonantias, voci quae neumam terminat reliquae voces concordare debent. Voci vero quae cantum terminat, principatum ejus, cunctarumque distinctionum fines vel etiam principia, opus est adhaerere. Excipitur #Tribus miraculis;@# quia, cum cantus in E. terminat saepe in c. qui ab ea diapente et semitonium distat, principium facit in hac antiphona: #Tertia dies est, quod haec facta sunt.@# Praeterea cum aliquem cantare audimus, primam ejus vocem, cujusmodi sit, ignoramus; quia utrum toni vel semitonia reliquaeve species sequantur, nescimus. Finito vero cantu ultimae vocis modum ex praeteritis aperte agnoscimus. Incepto enim cantu, quid sequatur, ignoras, finito autem, quid praecesserit, vides. Itaque finalis vox est, quam melius intuemur. Deinde si eidem cantui versum aut psalmum, aut aliquid velis subjungere, ad finalem vocem permaxime opus est coaptare, non ad primae vel aliarum adeo inspectionem redire. Additur quoque et illud, quod accurati cantus in finalem vocem maxime distinctiones mittant. Nec mirum est regulas musicam sumere a finali voce, cum et in Grammaticae partibus artis pene ubique vim sensus in ultimis litteris vel syllabis per casus, numeros,
null
2cdadfe5-03d3-4a71-9e07-35b095c7fd85
latin_170m_raw
null
None
None
None
personas, temporaque discernimus. Igitur quia et omnis laus in fine canitur, jure dicimus quod omnis cantus ei sit modo subjectus, et ab eo modo regulam sumat, qui ultimus sonat. A finali itaque voce ad quintam in quolibet cantu justa est depositio, et usque ad octavas elevatio, licet contra hanc regulam saepe fiat, cum ad nonam, decimamve vel undecimam progrediamur. Unde et finales voces statuerunt D. E. F. G. quia his primum praedictam elevationem vel depositionem monochordi positio commodaverit; habent enim haec deorsum unum tetrachordum gravium, sursum vero duo acutarum. CAPUT XII. #De divisione quatuor modorum in octo.@# Interea cum cantus unius modi, utpote proti, ad comparationem finis tum sint graves et plani, tum acuti et alti, versus et psalmi, et si quid, ut diximus, fini aptandum erat, uno eodemque modo prolatum, diversis aptari non poterat. Quod enim subjungebatur, si erat grave, cum acutis non conveniebat, si erat acutum, a gravibus discordabat. Consilium itaque fuit, ut quisque modus partiretur in duos, id est, acutum et gravem, distributisque regulis acuta cum acutis, et gravia convenirent gravibus, et acutus quisque modus diceretur autenticus, id est, auctoralis et princeps; gravis autem plaga vocaretur, id est, lateralis et minor. Qui enim dicitur stare ad latus meum, minor me est, caeterum si esset major, ego aptius dicerer stare ad latus ejus. Cum ergo dicatur autentus protus et plagis proti, similiter de reliquis, qui naturaliter in vocibus erant quator divisi, in cantibus facti sunt octo. Abusio autem tradidit latinis dicere: pro autento proto et plagis proti, primus et secundus; pro autento deutero et plagis deuteri, tertius et quartus; pro autento trito et plagis triti, quintus et sextus; pro autento tetrardo et plagis tetrardi, septimus et octavus. CAPUT XIII. #De octo modorum agnitione, acumine et gravitate.@# Igitur octo sunt modi, ut octo partes orationis, et octo formae beatitudinis, per quos omnis cantilena discurrens octo dissimilibus vocibus et qualitatibus variatur. Ad quos in cantibus discernendos etiam quaedam neumae inventae sunt, ex quarum aptitudine ita modum cantionis agnoscimus, sicut saepe ex aptitudine corporis, quae cujus sit tunica, reperimus, ut: #Pri@# [Dac] #mum@# [a] #quae@# [a] #ri@# [G] #te@# [FE] #re@# [G] #gnum@# [FE] #Dei@# [DD] [C F G a G a G F E F G a G F E F D.] Mox enim ut cum fine alicujus antiphonae hanc neumam bene viderimus convenire, quod autenti proti sit, non est opus dubitare; sic et de reliquis. Ad hoc etiam cognoscendum plurimum valent et versus nocturnalium responsoriorum, et psalmi officiorum, et omnia quae in modorum formulis praescribuntur, quas qui non novit, mirum est si quam partem horum quae dicuntur intelligit. Ibi enim in formis praevidetur, quibus in vocibus singulorum modorum cantus rarius saepiusve incipiatur, et in quibus minime id fiat: ut in plagis quidem minime licet vel principia vel fines distinctionum ad quintas intendere, cum et ad quartas perraro soleat evenire. In autentis vero, praeter deuterum, eadem principia et fines distinctionum minime licet ad sextas intendere, plagae vero proti vel triti ad tertias intendunt; et plagae deuteri et tetrardi ad quartas intendunt. Memineris praeterea, quod sicut usualium cantuum attestatione perhibetur, autenti vix a suo fine plus una voce descendunt. Ex quibus autentus tritus rarissime id facere propter subjectam semitonii imperfectionem videtur. Ascendunt autem autenti usque ad octavam et nonam, vel etiam decimam. Plagae vero ad quintas remittuntur et intenduntur. Sed intensioni sexta vel septima auctoritate tribuitur, sicut in autentis nona et decima. Plagae vero proti, deuteri, et triti aliquando in a. . c. acutas necessario finiuntur. Supradictae autem regulae permaxime caventur in antiphonis et responsoriis, quorum cantus ut psalmis et versibus coaptentur, oportet, communibus regulis fulciantur. Alioquin plures cantus invenies, in quibus adeo confunditur gravitas et acumen, ut non possit adverti, cui magis, id est
null
dd6205ba-80a4-4858-b4bc-69051acd955f
latin_170m_raw
null
None
None
None
, autento an plagae conferantur. Praeterea et in ignotorum cantuum inquisitione, praedictarum neumatum et subjunctionum appositione plurimum adjuvamur, cum talium aptitudine soni cujusque proprietatem per vim tropicam intuemur. Est autem tropus species cantionis, qui et modus dictus est, et adhuc dicendum est de eo. CAPUT XIV. #De tropis, et virtute musicae.@# Horum quidam troporum exercitati usu ita proprietates et discretas facies, ut ita dicam, extemplo ut audierint, recognoscunt, sicut peritus gentium coram positis multis habitus eorum intueri potest et dicere: hic Graecus est, ille Hispanus, hic Latinus et ille Teutonicus, iste vero Gallus: atque ita diversitas troporum diversitati mentium coaptatur, ut unus autenti deuteri fractis saltibus delectetur; alius plagae triti eligat voluptatem; uni garrulitas tetrardi autenti magis placet; alter ejusdem plagae suavitatem probat; sic et de reliquis. Nec mirum, si varietate sonorum delectatur auditus, cum varietate colorum gratuletur visus, varietate odorum foveatur olfactus, mutatisque saporibus lingua congaudeat. Sic enim per fenestram corporis delectabilium rerum suavitas intrat mirabiliter penetralia cordis. Inde est, quod sicut quibusdam saporibus, coloribus et odoribus, vel etiam colorum intuitu salus tam cordis quam coporis vel minuitur vel augetur. Ita quondam, ut legitur, quidam phreneticus, canente Asclepiade medico, ab insania revocatus. Et item alius quidam citharae suavitate in tantam libidinem incitatus, ut cubiculum puellae quaereret effringere dementatus: moxque citharoedo mutante modum voluptatis poenitentia ductum recessisse confusum. Item et David Saul daemonium cithara mitigabat, et daemonicam feritatem hujus artis potenti vi ac suavitate frangebat. Quae tamem vis solum divinae sapientiae ad plenum patet. Nos vero quae in aenigmate ab inde percepimus, in divinis laudibus utamur. Sed quia de hujus artis virtute vix pauca libavimus, quibus ad bene modulandum rebus opus sit, videamus. CAPUT XV. #De commoda componenda modulatione.@# Igitur quemadmodum in metris sunt litterae et syllabae, partes et pedes, ac versus: ita et in harmonia sunt phthongi, id est soni, quorum unus, duo, vel tres aptantur in syllabas, ipsaeque solae vel duplicatae neumam, id est, partem constituunt cantilenae; sed pars una vel plures distinctionem faciunt, id est, congruum respirationis locum. De quibus illud est notandum, quod tota pars compresse et notanda et exprimenda est, syllaba vero compressius, tenor vero, id est, mora ultimae vocis, qui in syllaba quantuluscumque est amplior in parte, diutissimus vero in distinctione, signum in his divisionibus existit, sicque opus est, ut quasi metricis pedibus cantilena plaudatur, et aliae voces ab aliis morulam duplo longiorem, vel duplo breviorem, aut tremulam habeant, id est, varium tenorem, quem longum aliquotiens litterae virgula plana apposita significat: ac summopere caveatur talis neumarum distributio, ut cum neumae tum ejusdem soni repercussione, tum duorum aut plurium connexione fiant, semper tamen aut in numero vocum aut in ratione tonorum neumae alterutrum conferantur, atque respondeant, nunc aequae aequis, nunc duplae vel triplae simplicibus, atque alias collatione sesquialtera vel sesquitertia. Proponatque sibi Musicus, quibus ex his divisionibus incedentem faciat cantum, sicut Metricus, quibus pedibus faciat versum; nisi quod Musicus non se tanta legis necessitate constringit, quia in omnibus se haec ars in vocum dispositione rationabili varietate permutat. Quam rationabilitatem etsi saepe non comprehendamus, rationale tamen creditur id, quo mens, in qua est ratio, delectatur. Sed haec et hujusmodi melius colloquendo quam conscribendo monstrantur. Oportet ergo ut more versuum distinctiones aequales sint, et aliquotiens eaedem repetitae, aut aliqua vel parva mutatione variatae, et cum plures fuerint duplicatae, habentes partes non nimis diversas, et quae aliquotiens eaedem transformentur per modos, aut similes intensae et remissae inveniantur. Item ut reciprocata neuma eadem via, qua venerat, redeat, ac per eadem vestigia recurrat. Item ut qualem ambitum vel lineam una facit saliendo ab acutis, talem inclinatam altera e regione opponat respondendo a gravibus, sicut fit, cum in puteo nos cum imagine nostra contra speculamur. Item aliquando una syllaba unam vel plures habeat neumas, aliquando una neuma plures dividatur in syllabas. Variabuntur hae vel omnes neumae, cum alias ab eadem voce incipiant, alias de dissimilibus secundum laxationis et acuminis varias qualitates. Item ut
null
6fcfa476-efbc-4832-816b-c985f732e0d5
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad principalem vocem, id est finalem, vel si quam affinem ejus pro ipsa elegerint, pene omnes distinctiones currant, et eadem aliquando vox, quae terminat neumas omnes, vel plures distinctiones finiat, aliquando et incipiat; sicut apud Ambrosium curiosus invenire poterit. Sunt vero quasi prosaici cantus, qui haec minus observant, in quibus non est curae, si aliae majores, aliae minores partes et distinctiones per loca sine discretione inveniantur more prosarum. Metricos autem cantus dico, quia saepe ita canimus, ut quasi versus pedibus scandere videamur, sicut fit, cum ipsa metra canimus, in quibus cavendum est, ne superfluae continuentur neumae dissyllabae sine admixtione trisyllabarum ac tetrasyllabarum. Sicut enim Lirici poetae nunc hos nunc alios adjunxere pedes, ita et qui cantum faciunt, rationabiliter discretas ac diversas componunt neumas; rationabilis vero discretio est, si ita fit neumarum et distinctionum moderata varietas, ut tamen neumae neumis et distinctiones distinctionibus quadam semper similitudine sibi consonanter respondeant, id est, ut sit similitudo dissimilis, more perdulcis Ambrosii. Non autem parva similitudo est metris et cantibus, cum et neumae loco sint pedum, et distinctiones loco versuum: utpote ista neuma dactylico, illa vero spondaico, illa iambico metro decurreret; et distinctionem nunc tetrametram nunc pentametram, alias quasi hexametram cernes, et multa alia, ut elevatio et positio tum ipsa sibi, tum altera alteri similis vel dissimilis praeponatur, supponatur, apponatur, interponatur, alias conjunctim, alias divise, alias commixtim ad hunc modum. Item ut in unum terminentur partes et distinctiones neumarum atque verborum, nec tenor longus in quibusdam brevibus syllabis, aut brevis in longis sit, quia obcoenitatem parit, quod tamen raro opus erit curare. Item ut rerum eventus sic cantionis imitetur effectus, ut in tristibus rebus graves sint neumae, in tranquillis rebus jucundae, in prosperis exsultantes, et reliquae. Item saepe vocibus gravem et acutum accentum superponimus, quia saepe ut majori impulsu quasdam, ita etiam minori efferimus: adeo ut ejusdem saepe vocis repetitio elevatio vel depositio esse videatur. Item ut in modum currentis equi semper in fine distinctionum rarius voces ad locum respirationis accedant, ut quasi gravi more ad repausandum lassae perveniant. Spissim autem et rare, prout oportet, notae compositae hujus saepe rei poterunt indicium dare. Liquescunt vero in multis voces more litterarum, ita ut inceptus modus unius ad alteram limpide transiens nec finiri videatur. Porro liquescenti voci punctum quasi maculando superponimus hoc modo: #Ad@# [G] #te@# [DE] #le@# [Ga] #va@# [a] #vi.@# [G.] Si autem eam vis plenius proferre non liquefaciens, nihil nocet, saepe autem magis placet. Et omnia, quae diximus, nec nimis raro, nec nimis continue facias, sed cum discretione. CAPUT XVI. #De multiplici varietate sonorum et neumarum.@# Illud vero non debet mirum videri, cur tanta copia tam diversorum cantuum tam paucis formata sit vocibus, quae voces non nisi sex modis, ut diximus, sibi jungantur tam per elevationem quam per depositionem; cum et de paucis litteris, etsi non perplures, conficiantur syllabae, poterit enim colligi numerus syllabarum; infinita tamen partium pluralitas concrevit ex syllabis, et in metris de paucis pedibus quam plura fiunt genera metrorum, et unius generis metrum plurimis varietatibus invenitur diversum, ut hexametrum; quod quomodo fiat, videant grammatici, quoniam illud dicere alterius est negotii. Nos, si possumus, videamus, quibus modis distantes ab invicem neumas constituere valeamus. Igitur motus vocum, qui sex modis consonanter fieri dictus est, fit arsi et thesi, id est, elevatione et depositione: quorum gemino motu, id est, arsis et thesis, omnis neuma formatur, praeter repercussas aut simplices. Deinde arsis et thesis tum sibimet junguntur, ut arsis arsi, thesis thesi, tum altera alteri, ut arsis thesi, et thesis arsi conjungitur, ipsaque conjunctio tum fit ex similibus, tum ex dissimilibus. Dissimilitudo autem erit, si ex praedictis motibus, id est, tonis, semitoniis, ditonis et caeteris alius alio plures paucioresve habeat voces, aut magis conjunctas vel disjunctas dissimiliter; deinde vel similiter facta conjunctione motus motui tum erit praepositus,
null
621a3a33-46c3-49ac-bf5c-c6ef44a61b45
latin_170m_raw
null
None
None
None
id est in superioribus positus, tum suppositus, tum appositus, id est, cum in eadem voce unius motus finis erit, alteriusque principium; tum interpositus, id est, quando unus motus infra alium positus et minus est gravis et minus acutus; tum id commixtus, est, partim interpositus partimque suppositus, aut prae positus, aut appositus, rursusque hae positiones dirimi possunt secundum laxationis et acuminis, augmenti et detrimenti, modorum quoque varias qualitates. Neu mae quoque per eosdem modos arsis et thesis poterunt variari, et distinctiones aliquando. Qua de re et descriptionem subjecimus, quo facilior per oculos via sit. CAPUT XVII. #Quod ad cantum redigitur omne, quod scribitur.@# His breviter intimatis aliud tibi planissimum dabimus hic argumentum, utillimum usui, licet hactenus inauditum. Quo cum omnium omnino melorum causa claruerit, poteris tuo usui adhibere, quae probaveris commoda, et nihilominus respuere, quae videbuntur obscoena. Perpende igitur, quia sicut omne, quod dicitur, scribitur, ita ad cantum redigitur omne, quod scribitur. Canitur ergo omne, quod dicitur, scriptura autem litteris figuratur. Sed ne in longum regula nostra producatur, #sex his de@# litteris quinque tantum vocales sumamus, sine quibus nulla alia littera, sed nec syllaba sonare probatur, earumque permaxime causa conficitur, quotienscumque suavis concordia in diversis partibus invenitur, sicut persaepe videmus consonos et sibimet alterutrum respondentes versus in metris, ut quamdam quasi symphoniam grammaticae admireris. Cui si musica responsione simili jungatur, duplici modulatione delecteris. Has itaque quinque vocales sumamus, forsitan cum tantum concordiae tribuunt verbis, non minus cantilenae praestabunt et neumis. Supponantur itaque per ordinem litteris monochordi, et quia quinque tantum sunt, tamdiu repetantur, donec unicuique sono sua subscribatur vocalis, hoc modo: In qua descriptione id modo perpende, quia cum his quinque litteris omnis locutio moveatur, moveri quoque et quinque voces ad se invicem, ut diximus, non negetur. Quod cum ita sit, sumamus modo aliquam locutionem, ejusque syllabas illis sonis adhibitis decantemus, quas earumdem syllabarum vocales subscriptae monstraverint, hoc modo: #Sancte@# [C D] #Joannes@# [F C D] #meritorum@# [D E F G] #tuorum@# [G F G] #copias@# [F E C] #neque@# [D D F] #digne@# [E D] #canere.@# [C D D] Quod itaque de hac oratione factum est, et de omnibus posse fieri nulli dubium est. Sed ne gravis tibi imponatur necessitas, quia ad hunc modum vix cuilibet symphoniae quinque accidunt voces, et ipsas quinque transgredi saepe ad votum non suppetat, ut tibi paulo liberius liceat evagari, alium item versum subjungo vocalium, sed ita sit diversus, ut a tertio loco prioris incipiat hoc modo: Ubi cum duobus ubique subsonis, in quibus quinque habeantur vocales, cum videlicet cuique sono et una subsit, et altera satis tibi liberior facultas accedit, et productiori et contractiori pro libitu motu variare et incedere. Unde et hoc nunc videamus, qualem symphoniam huic rhythmo suae vocales attulerint. #Linguam@# [G G] #refrenans@# [F a G] #temperet,@# [a a a] #ne@# [a] #litis@# [ G] #horror@# [ c] #insonet,@# [ c d] #visum@# [e d] #fovendo@# [c d c] #contegat,@# [c a G] #ne@# [a] #vanitates@# [c c a] #hauriat:@# [F G G] In sola enim ultima parte hoc argumentum reliquimus, ut melum suo tetrardo conveniens redderemus. Cum itaque suis tantum vocalibus quidam cantus quamdam aptam sibi vendicet adeo cantilenam, non est dubium, quin fiat aptissima, si in multis exercitatus de pluribus potiora tantum, sibique aptius respondentia eligas, hiantia suppleas, compressa resolvas, producta nimium contrahas, ac nimis contracta distendas, ut unum quod accuratum opus efficias. Illud praeterea scire te volo, quod in morem puri argenti omnis cantus quo magis usitatur, eo magis coloratur, et quod modo displicet, per usum quasi lima politum postea collaudatur
null
6cc9ac3a-8dd5-4bda-95d6-981d505adf81
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ac pro diversitate gentium ac mentium, quod huic displicet, ab alio amplectitur, et hunc oblectat consona, ille magis probat diversa; iste continuationem et mollitiem secundum suae mentis lasciviam quaerit; ille, utpote gravis, sobriis cantibus demulcetur. Alius vero ut amens in compositis et in anfractis vexationibus pascitur, et unusquisque eum cantum sonorius multo pronuntiat, quem secundum suae mentis insitam qualitatem probat. Quae omnia si dictis argumentis assiduo exercitio inhaeseris, ignorare non poteris. Immo et argumentis utendum est, donec ex parte cognoscimus, ut ad plenitudinem scientiae perveniamus. Sed quia haec in longum prosequi proposita brevitas non exposcit, praesertim cum ex his perplura valeant colligi, de canendo ista sufficiant. Jam nunc diaphoniae praecepta exequamur breviter. CAPUT XVIII. #De diaphonia, id est, organi praecepto.@# Diaphonia vocum disjunctio sonat, quam nos organum vocamus, cum disjunctae ab invicem voces et concorditer dissonant, et dissonantes concordant. Qua quidem ita utuntur, ut canenti semper chorda quarta succedat, ut A. ad D. ubi si organum per acutum a duplices, ut sit D. a resonabit A. ad D. diatessaron, ad a diapasoa, D. vero ad utramque A. a diatessaron et diapente, a. acutum ad graviores diapente et diapason. Et quia hae tres species ad tantam organi societatem se permiscent ac suavitate, ut similitudinem vocum fecisse superius sunt monstratae symphoniae, ideo apte vocum copulationes dicuntur, cum symphonia de cantu omni dicatur. Dictae autem diaphoniae hoc est exemplum: Diapason c d e c d e d c c c a g c d e d dc. Diapente FGa FGa GFFF EDCFG aGGF. #Miserere mei, Deus.@# Diatessaron C D E C D E D C C C B A Γ C DEDDC. Haec autem figura aperte emendata continet praecedentes voces hujus antiphonae #Miserere mei, Deus,@# subsequentes organizando per diatessaron, quod vulgariter dicitur organum supra voce, id est, sub his, praecedentes acutas voces retinet organizantes per diapente, quod organum dicitur supra vocem. Haec autem antiphona de trito tono, id est sexto est, et deponitur in ea organum usque ad C. gravem, ad quam organum nonnumquam descendit. Sicut enim graves descendunt voces, sic ascendunt acutae. Potes et cantum cum organo et organum cum cantu, quantum libuerit, duplicare per diapason; ubicumque enim ejus concordia fuerit, dicta symphoniarum aptatio non cessabit. Cum itaque jam satis vocum patefacta sit duplicatio, gravem a canente succentum, more, quo nos utimur, explicemus. Superior nempe diaphoniae modus durus est, noster vero mollis, ad quem semitonium et diapente non admittimus; tonum vero et ditonum et semiditonum cum diatessaron recipimus, sed semiditonum in his infimatum, diatessaron vero obtinet principatum. His itaque quatuor concordiis diaphoniae cantum subsequitur; troporum vero alii apti, alii aptiores, alii aptissimi existunt. Apti sunt, qui per solam diatessaron quartis a se vocibus organum reddunt, ut deuterus in B. et E: aptiores sunt, qui non solum quartis, sed tertiis et secundis per tonum et semiditonum, licet raro, respondent, ut protus in A. et D: aptissimi vero, qui saepissime suaviusque id faciunt, ut tetrardus et tritus in C. F. G. Hae enim tono et ditono et diatessaron obsequuntur; quorum a trito, in quem vel finis distinctionum advenerit, vel qui proximus ipsi finalitati suberit, subsecutor tamen numquam debet descendere, nisi illo inferiores voces cantor admiserit. A trito enim infimo aut infimis proxime substituto deponi organum nunquam licet. Cum vero cantor inferiores voces admiserit congruo loco, et per diatessaron organum deponatur, moxque ut illa distinctionum gravitas ita deseritur, ut repeti non speretur, quem prius habuerat locum subsecutor repetat, ut finali voci, si in se devenerit, commaneat, et si super se est, vicino decenter occurrat, qui occursus tono melius fit, ditono non adeo, semiditonoque numquam. Ad diatessaron vero vix fit occursus, cum gravis magis placet illo loco succentus. Quod tamen ne in ultima distinctione symphoniae eveniat, est cavendum. Saepe autem cum inferiores trito voces cantor admiserit, organum suspensum tenemus in trito; tunc vero opus est ut in inferioribus distinctionem
null
0719ad5a-3237-4efa-bb81-56a229267682
latin_170m_raw
null
None
None
None
cantor non faciat, sed discurrentibus cum celeritate vocibus praestolanti trito redeundo subveniat, et suum et illius facta in superioribus distinctione repellat. Item cum occursus fit tono, diutinus fit tenor finis, ut ei partim subsequatur, et partim concinatur. Cum vero ditonus diuturnior, ut saepe per intermissam vocem, dum vel parva sit obsecutio, etiam toni non desit occursio. Quod quia fit, tunc harmonia finitur deutero: etsi cantus non speratur ultra ad tritum descendere, utile tunc erit proto vim organi occupare, subsequentibus subsequi, finique per tonum decenter occurrere. item cum plus diatessaron sejungi non liceat, opus est, cum plus se cantor intenderit, subsecutor ascendat, ut videlicet C. sequatur F: et D. sequatur G: et E sequatur a. et reliqua. Denique praeter quadratam singulis vocibus diatessaron subest, unde in quibus distinctionibus illa fuerit, G. vim organi possidebit. Quod tum fit, si aut cantus ad F. descendat, aut subsequitur, aut in G. distinctionem faciat, ad G. et a. congruis locis F. subsequitur, si in G. vero cantus non terminet, F. cum cantu vim organi admittit. Cum vero. b. mollis versatur in cantu, F. organalis erit. Cum ergo tritus adeo diaphoniae obtineat principatum, ut aptissimum supra caeteros obtineat locum, videmus a Gregorio non immerito plus caeteris vocibus adamatum. Etenim multa melorum principia, et plurimas repercussiones dedit, ut saepe, si de ejus cantu triti E. et c. subtrahatur, prope medietatem tulisse videaris. Diaphoniae praecepta data sunt, quae si exemplis probes, perfecte cognosces. CAPUT XIX. #Dictae Diaphoniae per exempla probatio.@# Igitur a trito non deponimus organum, sive in eo, sive in sequentibus finiatur, hoc modo: Ecce finis distinctionis in trito C. a quo non deponimus organum, quia non habet sub se tonum vel ditonum, quibus fit occursus, sed habet semiditonum, per quem non fit occursus. servo fidem Ecce alia distinctio in trito F. in quo et quartis a se vocibus per diatessaron subsequimur, et diatessaron succentus plusquam occursus placet: Ipsi me tota Ecce alia ejusdem modi triti in F. De votione committo. Ecce alia distinctio in proto D. in qua et toni occursus ad finem patet. Item: Homo erat in Iherusalem, aut ita: Hierusalem. Ecce distinctio in deutero E. in qua ditoni occursus vel simplex vel intermissus placet. Veni ad docendum vos viam prudentiae. Distinctio in proto A. In hac distinctione in inferiore trito C, qui fini proxime subest D, voces admissae sunt, et locus prior finita gravitate repetitus est, ubi diximus #viam prudentiae.@# Et in hac similiter: Sexta hora sedit super puteum. Ecce ut ascendit organum, ne in ultima distinctione succineret cavens. Sexta hora se dit super puteum. Ecce quomodo, admittente cantore graviores voces, organum suspensum tenemus in trito. Victor ascendit coelos unde descendet. Ecce ut ad G. et a in fine subsequitur F. Idem in plagali trito invenies usurpatum, ut ad C et d ita subsequatur, sicut ad G et ad a sequitur F. hoc modo: Ve ni te Ad ore mus. CAPUT XX. #Quomodo musica ex malleorum sonitu sit inventa.@# De origine autem musicae artis, quia rudem lectorem vidimus, in primis tacuimus, quam jam exercitato, magisque scienti tribuimus. Erant antiquitus instrumenta incerta, et canentium multitudo, sed caeca: nullus enim hominum vocum differentias et symphoniae discretionem poterat aliqua argumentatione colligere; neque posset unquam certum aliquid de hac arte cognoscere, nisi tandem bonitas divina, quod sequitur, suo nutu disponerat. Cum Pythagoras quidam magnus philosophus forte iter ageret, ventum est ad fabricam, in qua super unam incudem quinque mallei feriebant: quorum suavem concordiam miratus philosophus accessit, primumque in manuum varietate sperans vim soni ac modulationis existere, mutavit malleos; quo facto sua vis quemque secuta est. Subtracto itaque, qui dissonus erat a caeteris, alios ponderavit, mirumque in modum divino nutu primus XII. secundus IX. tertius VIII. quartus VI. nescio quibus ponderibus appendebat. Cognovit itaque in numerorum proportione et collatione musicae versari scientiam.
null
a07cd3ee-015f-4d66-9998-c42a193c3dc9
latin_170m_raw
null
None
None
None
Erat enim ea constitutio in quatuor malleis, quae est modo in quatuor litteris A D E a. Denique si A. gravis habet XII. et a. acuta VI. tenet se acuta a. cum A. gravi proportione, quae est in Arithmetica dupla, in musica autem diapason consonantia. D vero gravis, quae est VIIII. cum E. gravi, quod est VIII. tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquioctava, id est, epogdous, in musica autem tonus consonantia. Item a. acuta cum E gravi, sicut D. gravis cum A. gravi, tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquitertia, in musica vero diatessaron consonantia. Item a. acuta cum D. gravi, sicut E. gravis cum A. gravi tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquialtera, in musica vero diapente consonantia. Et si A. habet XII. et D. IX. ternarii propassus, habebit A. in XII. ternarios quatuor, et D. in VIIII ternarios tres. Rursus cum habeat A. XII. et #D. teneat VIIII.@# quaternarios passus tres habebit A. E. vero duos, et diapente patet. Sint iterum XII. in A. et VI. in altera a. senarius medietas est duodenarii, sicut a. acuta alterius A. medietate colligitur. Adest ergo diapason. Ita ipsa A. ad D. diatessaron, ad E. diapente, alteri vero a. diapason reddit. D. quoque ad E. tonum, ad utrumque A. a. diatessaron aut diapente sonat. Et E. etiam ad D. tonum, utrique A. a. diapente vel diatessaron mandat: a. vero acuta cum A. diapason, cum D. diapente, cum E. diatessaron sonat. Quae cuncta in supradictis numeris curiosus perscrutator inveniet. Hinc enim incipiens Boetius panditor hujus artis, multam miramque et difficillimam hujus artis concordiam cum numerorum proportione demonstravit. Quid plura? Per supradictas species monochordum primus ille Pythagoras composuit, in quo quia non est lasciva, sed diligenter aperta artis notitia, sapientibus in commune placuit, atque usque in hunc diem ars paulatim crescendo invaluit, ipso doctore semper humanas tenebras illustrante, cujus summa sapientia per cuncta viget saecula. Amen #Explicit Micrologus, id est, brevis sermo in musica editus a D. Guidone musico peritissimo, et venerabili monacho.@# EPISTOLA GUIDONIS MONACHI AC MUSICI AD TEUDALDUM EPISCOPUM SUUM, DE DISCIPLINA ARTIS MUSICAE. Divini timoris, totiusque prudentiae fulgore clarissimo ac dulcissimo Patri et reverendissimo domino THEODALDO sacerdotum ac praesulum dignissimo, GUIDO, suorum monachorum utinam minimus, quidquid servus et filius. Dum solitariae vitae saltem modicam exsequi cupio quantitatem, vestrae benignitatis dignatio ad sacri verbi studium meam sibi sociari voluit parvitatem; non quod desint vestrae excellentiae multi maximi spiritales viri, et virtutum effectibus abundantissime roborati, et sapientiae studiis plenissime adornati, qui et commissam plebem una vobiscum competenter erudiant, et Divinae contemplationi assidue et frequenter inhaereant: sed ut meae parvitatis et mentis et corporis imbecillitas miserata vobis vestrae pietatis et paternitatis fulciatur munita praesidio: ut si quid mihi divinitus utilitatis accesserit, vestro Deus imputet merito. Qua de re cum de ecclesiasticis utilitatibus ageretur, exercitium musicae artis, pro quo favente Deo non incassum desudasse me memini, vestra jussit auctoritas proferre in publicum: ut sicut Ecclesiam beatissimi Donati episcopi et martyris, cui Deo auctore jure vicario praesidetis, mirabili nimium schemate peregistis, ita ejusdem ministros ecclesiae honestissimo decentissimoque quodam privilegio cunctis pene per orbem clericis spectabiles redderetis. Et revera satis habet miraculi et optionis, cum vestrae Ecclesiae etiam pueri in modulandi studio perfectos aliorum usquequaque locorum superent senes, vestrique honoris ac meriti perplurimum cumulabitur celsitudo, cum post priores Patres tanta ac talis Ecclesiae per vos studiorum provenerit claritudo. Itaque quia vestro tam commodo praecepto nec volui contraire, nec valui, offero solertissimae paternitati vestrae Musicae artis regulas, quanto lucidius et brevius potui, a philosophis explicatas; nec tamen eadem via ad plenum, neque eisdem insistendo vestigiis: id solum procurans quod ecclesiasticae prosit utilitati, nostrisque subveniat parvulis. Ideo enim hoc studium hactenus latuit occultatum, quia, cum revera esset arduum, non est a quolibet humiliter explanatum
null
8cb3e859-72d6-4261-ba00-d46b267daf89
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Quod qua occasione olim aggressus sim, quave utilitate et intentione, perpaucis absolvam. #Explicit epistola.@# INCIPIT PROLOGUS EJUSDEM IN MUSICAM. Cum me et naturalis conditio et bonorum imitatio communis utilitatis diligentem faceret, coepi inter alia studia musicam tradere pueris. Tandem adfuit mihi divina gratia, et quidam eorum imitatione chordae, nostrarum notarum usu exercitati, ante unius mensis spatium invisos et inauditos cantus ita primo intuitu indubitanter cantabant, ut maximum spectaculum plurimis praeberetur; quod tamen qui non potest facere, nescio qua fronte se musicum vel cantorem audeat dicere. Maxime itaque dolui de nostris cantoribus, qui, etsi centum annis in canendi studio perseverent, nunquam tamen vel minimam antiphonam per se valent efferre, semper discentes, ut ait Apostolus, et nunquam ad perfectam hujus artis scientiam pervenientes. Cupiens itaque tam utile nostrum studium in communem utilitatem expendere, de multis musicis argumentis, quae adjutore Deo per varia tempora conquisivi, quaedam, quae cantoribus proficere credidi, quanta potui brevitate perstrinxi; quae enim de musica ad canendum minus prosunt, aut si quae ex his quae dicuntur non valent intelligi, nec memoratu digna judicavi; non curans de his si quorumdam animus livescat invidia, dum quorumdam proficiat disciplina. #Explicit prologus.@# INCIPIUNT CAPITULA. CAPITULUM I. Quid faciat qui se ad disciplinam musicae parat? CAP. II. Quae vel quales sint notae, vel quot? CAP. III. De dispositione earum in monochordo. CAP. IV. Quibus sex modis sibi invicem voces jungantur? CAP. V. De diapason, et cur tantum septem sint notae? CAP. VI. Item de divisionibus, et interpretatione earum. CAP. VII. De affinitate vocum per quatuor modos. CAP. VIII. De aliis affinitatibus, et b et . CAP. IX. Item de similitudine vocum, quarum diapason sola perfecta est. CAP. X. Item de modis et falsi meli agnitione et correctione. CAP. XI. Quae vox, et cur in cantu obtineat principatum? CAP. XII. De divisione quatuor modorum in octo. CAP. XIII. De octo modorum agnitione, acumine et gravitate. CAP. XIV. Item de tropis et virtute musicae. CAP. XV. De commoda vel componenda modulatione. CAP. XVI. De multiplici varietate sonorum et neumarum. CAP. XVII. Quod ad cantum redigitur omne quod dicitur. CAP. XVIII. De diaphonia, id est, organi praecepto. CAP. XIX. Dictae diaphoniae per exempla probatio. CAP. XX. Quomodo musica ex malleorum sonitu sit inventa. CAPUT PRIMUM. #Quid faciat qui se ad disciplinam musicae artis parat?@# Igitur qui nostram disciplinam petit, aliquantos cantus nostris notis descriptos addiscat, in monochordi usu manum exerceat, hasque regulas saepe meditetur, donec, vi et natura vocum cognita, ignotos ut notos cantus suaviter canat. Sed quia voces, quae hujus artis prima sunt fundamenta, in monochordo melius intuemur, quomodo eas ibidem ars naturam imitata discrevit, primitus videamus. CAPUT II. #Quae vel quales sint notae, vel quot@# ? Notae autem in monochordo hae sunt. In primis ponatur Γ. graecum a modernis adjunctum. Sequuntur septem alphabeti litterae graves, ideoque majoribus litteris insignitae hoc modo. A B C D E F G. Post has hae eaedem septem litterae acutae repetuntur, sed minoribus litteris describuntur, in quibus tamen inter a. et aliam b. ponimus, quam rotundam facimus; alteram vero quadravimus. Ita a. b. . c. d. e. f. g. Addimus his eisdem litteris, sed variis figuris tetrachordum superacutarum, in quo b. similiter duplicamus, ita a [a] b [b] [ ] c [c] d. [d] Hae litterae a multis dicuntur superfluae; nos autem maluimus abundare, quam deficere. Fiunt itaque simul omnes XXI. hoc modo Γ A B C D E F G. a b c d e f g a [a] b [b] [ ] c [c] d [d] Quarum dispositio cum a doctoribus aut fuisset tacita, aut nimia obscuritate perplexa, adest nunc etiam pueris breviter ac plenissime explicata
null
f3938137-eac1-4bcc-a2fb-5508b01fed7c
latin_170m_raw
null
None
None
None
. CAPUT III. #De dispositione earum in monochordo.@# Γ. itaque in primis affixa ab ea usque ad finem subjectum chordae spatium per novem partire, et in termino primae nonae partis A litteram pone, a qua omnes antiqui fecere principium. Item ab A. ad finem nona collecta parte, eodem modo B. litteram junge, Post haec ad Γ. revertens ad finem usque metire per IIII. et in primae partis termino invenies C. Eademque divisione per IIII. sicut cum Γ. inventum est C. simili modo per ordinem cum A. invenies D; cum B. invenies E; et cum C. invenies F; et cum D. invenies G; et cum E. invenies A acutum, et cum F. invenies b. rotundam. Quae vero sequuntur, similium et earumdem omnes per ordinem medietates facile colliguntur, ut puta ab B. usque ad finem in medio spatio pone aliam Similiterque C. signabit aliam c. et D. aliam d. et E. aliam e. et F. aliam f. et G. aliam g. et a. aliam a. [a] et b. aliam b. [b] et aliam . [ ] et c. aliam c. [c] et d. aliam d. [d] Eodem modo posses in infinitum ita progredi sursum vel deorsum, nisi artis praeceptum sua te auctoritate compesceret. De multiplicibus diversisque divisionibus monochordi unam apposui, ut cum a multis ad unam intenderetur, sine scrupulo caperetur. Praesertim cum sit tantae utilitatis, ut et facile intelligatur, et ut intellecta vix obliviscatur. Alius dividendi modus sequitur, qui etsi minus memoriae adjungitur, eo tamen monochordum velociore celeritate componitur, hoc modo: cum primum a Γ. ad finem passus novem, id est, particulas facies, primus passus terminabitur in A. secundus vacat: tertius in D. quartus vacat: quintus in a. sextus in d. septimus in a. [a] reliqui vacant. Item cum ab A. usque ad finem novenis passibus partiris, primus passus terminabitur in B. secundus vacat: tertius in E. quartus vacat: quintus in sextus in e. septimus in [ ] reliqui vacant. Item cum a Γ ad finem quaternis dividis, primus passus terminabitur in C. secundus in G. tertius in g. quartus finit. Ab C. vero ad finem similiter quatuor passuum, primus terminabitur in E. secundus in c. tertius in c. [c] quartus finit. Ab F. vero quaternorum passuum primus terminabitur in b. rotundum, secundus in f. tertius in c. A b. vero rotunda quatuor passuum in secundo invenies [ ] reliqui vacant. Ab a. [a] vero superacuta quatuor passuum, in primo invenies d. [d] reliqui vacant. Et de dispositionibus hi duo regularum modi sufficiant, quorum superior quidem modus ad memorandum facillimus. Hic vero exstat ad faciendum celerrimus. In sequentibus vero omnes divisionum modi in brevi patebunt. CAPUT IV. #Quibus sex modis sibi invicem voces jungantur.@# Dispositis itaque vocibus inter vocem et vocem alias majus spatium cernitur, ut inter Γ. et A. et inter A. et B. alias minus, ut inter B. et C. et reliq. Et majus quidem spatium tonus dicitur: minus vero semitonium, semis videlicet, id est, non plenus tonus. Item inter aliquam vocem et tertiam a se tum ditonus est, id est, duo toni, ut a C. ad E. tum semiditonus, qui habet tantum tonum et semitonium, ut a D. in F. et reliq. Diatessaron autem est, cum inter duas voces quocunque modo duo sunt toni, et unum semitonium, ut ab A. ad D. et a B. in E. et reliq. Diapente vero uno tono major est, cum inter quaslibet voces tres sunt toni, et unum semitonium, ut ab A. in E. et a C. in G. et reliq. Habes itaque sex vocum consonantias, id est, tonum, semitonium, ditonum, semiditonum, diatessaron, et diapente.
null
b2573f58-24d6-4014-98e6-60339814cf61
latin_170m_raw
null
None
None
None
[ Quibus adhuc consonantiis duae aliae modorum species a nonnullis cantoribus superadduntur, hoc est, diapente cum semitonio: ut ab E. ad c. Itemque diapente cum tono: ut a C. ad a. Adjungitur etiam et diapason. Quae quia raro inveniuntur, a nobis minus inter VI. annumerantur. Sed origo quidem diapason quae et qualis sit, qui studiosus perscrutatur, in sequentibus reperiet.] In nullo enim cantu aliis modis vox voci rite conjungitur, vel intendendo, vel remittendo. His adjunguntur septem, (i. e.) diapason; quae quia raro inveniuntur, minus inter alias annumerantur. Cumque tam paucis clausulis, teste Boetio, tota harmonia formetur, utillimum est, altae eas memoriae commendare, et donec plene in canendo sentiantur et cognoscantur, ab exercitio nunquam cessare, ut his clausulis veluti quibusdam clavibus canendi possis peritiam sagaciter faciliusque possidere. CAPUT V. #De diapason et cur tantum septem sint notae.@# Diapason autem est, in qua diatessaron et diapente junguntur; cum enim ab A. in D. sit diatessaron, et ab eadem D. in a. acutum sit diapente, ab A. in alteram a. diapason existit: cujus vis est eamdem litteram in utroque habere latere, ut a B. in . a. C. in c. a D. in d. et reliq. Sicut enim utraque vox eadem littera notatur, ita per omnia ejusdem qualitatis, perfectissimaeque similitudinis utraque habetur et creditur. Nam sicut finitis septem diebus eosdem repetimus, ut semper primum et octavum eumdem diem dicamus, ita primas et octavas semper voces eodem charactere figuramus et dicimus, quia eas naturali concordia consonare sentimus, ut D. et d. Utraque enim tono et semitonio, et duobus tonis remittitur, et item tono et semitonio et duobus tonis, intenditur Unde et in canendo duo aut tres, aut plures cantores, prout possibile fuerit, si per hanc speciem differentibus vocibus eamdem quamlibet symphoniam incipient et decantent, miraberis, te easdem voces diversis locis, sed minime diversas habere, eumdemque cantum gravem et acutum et superacutum tamen univoce resonare hoc modo. Item si eamdem antiphonam partim gravibus partim acutis sonis cantaveris, aut quantumlibet per hanc speciem variaveris, eadem vocum unitas apparebit. Unde poeta verissime dixit: #septem discrimina vocum:@# quia etsi plures sint vel fiant, non est aliarum adjectio, sed renovatio earumdem et repetitio. Hac nos de causa omnes sonos secundum Boetium et antiquos musicos septem litteris figuravimus, cum moderni quidam nimis incaute quatuor tantum signa posuerunt, quintum videlicet sonum eodem ubique charactere figurantes; cum indubitanter verum sit, quod quidam soni a suis quintis, ut B. et F. omnino discordent, nullusque sonus cum suo quinto perfecte concordet. Nulla enim vox cum altera praeter octavam perfecte concordat. CAPUT VI. #De divisionibus vocum, et interpretationibus earum.@# Ut autem de divisione monochordi in paucis multa perstringam, semper Diapason duobus ad finem aequis currit passibus, Diapente tribus, Diatessaron quatuor, tonus vero novem, qui quanto sunt passibus numerosiores, tanto sunt spatio breviores. Alias vero divisiones praeter has quatuor invenire non poteris. Diapason autem interpretatur #de omnibus,@# sive quod omnes habeat voces sub se, sive quia antiquitus citharae octo per eam fiebant chordis. In hac quidem specie prima et gravior vox duo habet spatia, acuta vox unum, ut ab A. ad a. Diapente dicitur #de quinque;@# sunt enim in ejus spatio voces quinque, ut a D. in a. Sed gravis ejus vox tria habet spatia, acuta duo. Diatessaron sonat #de quatuor;@# nam et habet quatuor voces, et gravior ejus vox quatuor habet spatia, acuta vero tria, ut a D. in G. Has tres species symphonias, id est, suaves vocum copulationes memineris esse vocatas, quia in diapason diversae voces unum sonant. Diapente vero et Diatessaron diaphoniae, id est, organi jura possident, et voces utcumque similes reddunt. Tonus autem ab intonando, id est, a sonando nomen accepit, qui majori voci novem, minori vero octo passus constituit: semitonium autem et ditonus, etsi voces in canendo conjungunt, divisionem tamen nullam in monochordo recipiunt. CAPUT
null
e2dd85e5-6e2b-4984-b54a-5095bca5a8e3
latin_170m_raw
null
None
None
None
VII. #De modis quatuor et affinitatibus vocum.@# Cum autem septem sint voces, quia, ut diximus, aliae, id est, octavae voces sunt eaedem, septenas sufficit explicare, quae diversorum modorum, et diversarum sunt qualitatum. Primus modus vocum est, cum vox tono deponitur, et tono et semitonio, et duobus tonis intenditur, ut A. et D. Secundus modus est, cum vox duobus tonis remissa, semitonio et duobus tonis intenditur, ut B. et E. Tertius est modus, qui semitonio et duobus tonis descendit, duobus vero tonis et semitonio ascendit, ut C. et F. Quartus vero tono deponitur, surgit autem per duos tonos et semitonium, ut G. Et nota, quod se per ordinem sequuntur, ut primus in A. secundus in B. tertius in C. Item primus in D. secundus in E. tertius in F. quartus in G. Itemque nota has vocum affinitates per diatessaron et diapente constructas: A. enim ad D, et B. ad E, et C. ad F, et D. ad G, a gravibus diatessaron, ab acutis vero diapente conjungitur hoc modo: CAPUT VIII. #De aliis affinitatibus vocum, et@# b. #et@# . Si quae aliae sunt affinitates, eas quoque similiter diatessaron et diapente fecerunt. Nam cum diapason in se diatessaron et diapente habeat, et easdem litteras in utroque latere contineat, semper in medio ejus spatio aliqua est littera, quae ad utrumque diapason latus ita convenit, ut cui litterae a gravibus diatessaron reddit, eidem in acutis per diapente conveniat, ut in superiori figura notatur, et cui a gravibus diapente contulit, eidem a superioribus diatessaron dabit, ut A. E. a. A. enim et E. in depositione concordant, quae utraque duobus tonis semitonioque conficitur. Itemque G. cum ad C. et D. per easdem species resonet, unius depositionem alteriusque elevationem sumpsit. Nam et C. et G. duobus tonis pariter et semitonio surgunt, et D. et G. tono et semitonio pariter inflectuntur. b. vero rotundum, quia minus est regulare, quod adjunctum vel molle dicunt, cum F. habet concordiam, et ideo additum est, quia F. cum quarta a se . tritono differente nequibat habere concordiam: utramque autem b. . in eadem neuma non jungas. In eodem vero cantu maxime b. molli utimur, in quo F. f. amplius continuatur gravis vel acuta, ubi et quamdam confusionem et transformationem videtur facere, ut G. sonet protum, a. deuterum, cum ipsa b. mollis sonet tritum; unde ejus a multis nec mentio facta est. Alterum vero . in commune placuit habere. Quod si ipsam b. mollem vis omnino non habere, neumas, in quibus ipsa est, ita tempera, ut pro F. G. a. et ipsa b. habeas G. a. . c. aut si talis est neuma, quae post D. E. F. in elevatione vult duos tonos et semitonium, quod ipsa b. mollis facit, aut quae post D. E. F. in depositione vult duos tonos; pro D. E. F. assume a. c. quae ejusdem sunt modi, et praedictas elevationes et depositiones regulariter habent. Hujusmodi enim elevationes et depositiones inter D. E. F. et a. . c. clare discernens confusionem maxime contrariam tollit. De similitudine vocum pauca perstrinximus, quia quantum similitudo in diversis rebus conquiritur, tantum ipsa diversitas, per quam mens confusa diutius potuit laborare, minuitur; semper enim adunata divisis facilius capiuntur. Omnes itaque modi distinctionesque modorum his tribus aptantur vocibus C. D. E. Distinctiones autem dico eas quae a plerisque differentiae vocantur, hoc est, #saeculorum amen.@# Differentia autem idcirco dicitur, eo quod discernat seu separet plagas ab autentis; caeterum abusive dicitur. Ergo omnes voces aliae cum his aliquam habent concordiam, seu in depositione seu in elevatione; nullae vero in utroque se exhibent similes cum aliis, nisi in diapason. Sed horum similitudinem omnium in hac figura, quam subjecimus
null
bfa0395d-ef6b-4048-b80a-946c7968d139
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quisquis requisierit, reperire poterit CAPUT IX. #De similitudine vocum in cantu, quarum diapason sola perfecta est.@# Supradictae voces, prout similes sunt, utpote aliae in elevatione, ut C. et G. D. et a. aliae in depositione, ut a. et E. G. et D. aliae in utroque, ut C. et G. E. et ita similes faciunt neumas, adeo ut unius cognitio pandat tibi alteram, in quibus vero nulla similitudo monstrata est, vel quae diversorum modorum sunt, altera alterius neumam cantumque non recipit: quod si compellas recipere, transformabis; ut puta si quis vellet antiphonam, cujus principium est in D. in E. vel in F. quae sunt alterius modi voces, incipere, mox auditu perciperet quanta diversitatis transformatio fieret. In D. vero et a. quae unius sunt modi, saepissime possumus eumdem cantum incipere vel finire: saepissime autem dixi, et non semper, quia similitudo, nisi in diapason, perfecta non est. Ubi enim diversa est tonorum semitoniorumque positio, fiat necesse est et neumarum. In praedictis namque vocibus, et quae unius modi dicuntur, dissimilitudines inveniuntur; D. enim deponitur tono, a. vero ditono; sic et in reliquis. CAPUT X. #De Modis et falsi meli agnitione et correctione.@# Hi sunt quatuor modi vel tropi, quos abusive tonos nominant, qui sic sunt naturali ab invicem diversitate disjuncti, ut alter alteri in sua sede locum non tribuat, alterque alterius neumam aut transformet aut recipiat nunquam; dissonantia quoque per falsitatem ita in canendo subrepit, cum aut de bene dimensis vocibus parum quid gravantes demunt, vel adjiciunt intendentes; quod pravae voces hominum faciunt, cum aut praedictam rationem plus justo intendentes vel remittentes, neumam cujuslibet modi aut in alium modum pervertunt, aut in loco, qui vocem non recipit, inchoant, vel quasdam faciunt subductiones in trito, quae dieses appellantur, eum non operteat eas in usum admittere, nisi supervenientibus certis locis. Quod ut facile pateat, proponimus exemplum: In nullo enim sono valet fieri, excepto tertio et sexto; nam etsi reperiatur in alio, penitus emendanda est; non solum autem ipsa, sed et radix, ex qua inutiliter processit, eradicanda est. Notandum, quod, quia #a@# a quibusdam semitonii loco admittitur, ideo harmoniam in modum plaustri vergentis per petrosam semitam conficiunt. Ideo autem plus quam omnium artium musicae sunt regulae dissolutae, quia, dum nusquam aliqui potuerunt se ad semitam admittere, imo dum pleni fluminis ( #f.@# instar) cui dum non sufficit proprius alveus, per compita diffunditur; ita ipsi omni loco, quo semitonia accreverunt, aliam semitam elegerunt, scilicet metuentes arctum ingredi specum, ne magnitudo, qua praecellunt, corporis arctetur, aut minori latitudine aut breviori altitudine tegminis. Ubi autem non quaerunt ( #f.@# queunt) penitus effugere, diesi usi sunt, imitantes nimirum illos qui, dum metuunt vim algoris, vim faciunt impingentes semel ante os camini. Igitur haec diesis, quae, sicut supra diximus, locum semitonii sumit, nusquam sumenda est, nisi isto modo, cum tritus canitur, et tetrardus producendus est in proto, iterumque deponendus est in semetipso, vel in eodem trito, vel etiam magis infimo. Tunc tritus, qui praeest tetrardo, protove, subducendus est modicum; quae subductio appellatur diesis, et medietas sequentis semitonii, sicut semitonium est medietas sequentis toni. Metitur autem hoc modo. Cum a G. ad finem feceris novem passus, reperisque a. tunc ab a. ad finem partire per septem, et in termino primae partis reperies primam diesim, inter et c. Mox secundus et tertius passus erunt vacui, quartus vero tertii diesis obtinebit locum, qui similiter erit inter [ ] et c. [c] Mode simili a d. passus fiant totidem ad finem, moxque secundae patebit locus, supradicto ordine, quae erit inter e. et f. Tunc revertens ad primam diesin, divide ad finem per quatuor, et primus item passus terminabit inter e. et f. secundus inter [ ] et c [c] c. reliqui vacant. Admonemus
null
69557131-b985-4db4-902e-93179b090140
latin_170m_raw
null
None
None
None
vero lectorem ne existimet nos desipere, eo quod primo omisimus ista scribere. Nos enim paratos habebit, post finem operis ex istis respondere sibi; nunc ad coepta revertamur. Sunt etiam nonnulli, qui, ubi debuerant semiditonum admittere, apponunt tonum. Quod ut exemplo pateat, in Communione, #diffusa est gratia,@# multi propterea, quod erat incipiendum in F. uno tono deponunt, cum ante F. tonus non sit: sicque fit, ut ubicunque occurrit semitonium, ponant illum sub F, quod nullo modo fieri potest, et ideo finis Communionis ejusdem ibidem veniat, ubi nulla vox est. Cantoris itaque peritiae esse debet, quo loco vel modo quamlibet neumam incipiat, ut eam vel suo modo restituat, vel, si motione opus est, ad affines voces inquirat. Hos autem modos vel tropos graece nominamus protum, deuterum, tritum, tetrartum. CAPUT XI. #Quae vox, et quare in cantu obtineat principatum.@# Cum autem quilibet cantus omnibus vocibus et modis fiat, vox tamen quae cantum terminat, obtinet principatum; ea enim et diutius et morosius sonat. Et praemissae voces, quae tantum exercitatis patent, ita ad eam adaptantur, ut mirum in modum quamdam ab ea coloris faciem ducere videantur. Per supradictas nempe sex consonantias, voci quae neumam terminat reliquae voces concordare debent. Voci vero quae cantum terminat, principatum ejus, cunctarumque distinctionum fines vel etiam principia, opus est adhaerere. Excipitur #Tribus miraculis;@# quia, cum cantus in E. terminat saepe in c. qui ab ea diapente et semitonium distat, principium facit in hac antiphona: #Tertia dies est, quod haec facta sunt.@# Praeterea cum aliquem cantare audimus, primam ejus vocem, cujusmodi sit, ignoramus; quia utrum toni vel semitonia reliquaeve species sequantur, nescimus. Finito vero cantu ultimae vocis modum ex praeteritis aperte agnoscimus. Incepto enim cantu, quid sequatur, ignoras, finito autem, quid praecesserit, vides. Itaque finalis vox est, quam melius intuemur. Deinde si eidem cantui versum aut psalmum, aut aliquid velis subjungere, ad finalem vocem permaxime opus est coaptare, non ad primae vel aliarum adeo inspectionem redire. Additur quoque et illud, quod accurati cantus in finalem vocem maxime distinctiones mittant. Nec mirum est regulas musicam sumere a finali voce, cum et in Grammaticae partibus artis pene ubique vim sensus in ultimis litteris vel syllabis per casus, numeros, personas, temporaque discernimus. Igitur quia et omnis laus in fine canitur, jure dicimus quod omnis cantus ei sit modo subjectus, et ab eo modo regulam sumat, qui ultimus sonat. A finali itaque voce ad quintam in quolibet cantu justa est depositio, et usque ad octavas elevatio, licet contra hanc regulam saepe fiat, cum ad nonam, decimamve vel undecimam progrediamur. Unde et finales voces statuerunt D. E. F. G. quia his primum praedictam elevationem vel depositionem monochordi positio commodaverit; habent enim haec deorsum unum tetrachordum gravium, sursum vero duo acutarum. CAPUT XII. #De divisione quatuor modorum in octo.@# Interea cum cantus unius modi, utpote proti, ad comparationem finis tum sint graves et plani, tum acuti et alti, versus et psalmi, et si quid, ut diximus, fini aptandum erat, uno eodemque modo prolatum, diversis aptari non poterat. Quod enim subjungebatur, si erat grave, cum acutis non conveniebat, si erat acutum, a gravibus discordabat. Consilium itaque fuit, ut quisque modus partiretur in duos, id est, acutum et gravem, distributisque regulis acuta cum acutis, et gravia convenirent gravibus, et acutus quisque modus diceretur autenticus, id est, auctoralis et princeps; gravis autem plaga vocaretur, id est, lateralis et minor. Qui enim dicitur stare ad latus meum, minor me est, caeterum si esset major, ego aptius dicerer stare ad latus ejus. Cum ergo dicatur autentus protus et plagis proti, similiter de reliquis, qui naturaliter in vocibus erant quator divisi, in cantibus facti sunt octo. Abusio autem tradidit latinis dicere: pro autento proto et plagis proti, primus et secundus; pro autento deutero et plagis deuteri, tertius et quartus; pro autento trito et plagis
null
4d1c090c-83a6-4450-8b9a-533bc94e4d9b
latin_170m_raw
null
None
None
None
triti, quintus et sextus; pro autento tetrardo et plagis tetrardi, septimus et octavus. CAPUT XIII. #De octo modorum agnitione, acumine et gravitate.@# Igitur octo sunt modi, ut octo partes orationis, et octo formae beatitudinis, per quos omnis cantilena discurrens octo dissimilibus vocibus et qualitatibus variatur. Ad quos in cantibus discernendos etiam quaedam neumae inventae sunt, ex quarum aptitudine ita modum cantionis agnoscimus, sicut saepe ex aptitudine corporis, quae cujus sit tunica, reperimus, ut: #Pri@# [Dac] #mum@# [a] #quae@# [a] #ri@# [G] #te@# [FE] #re@# [G] #gnum@# [FE] #Dei@# [DD] [C F G a G a G F E F G a G F E F D.] Mox enim ut cum fine alicujus antiphonae hanc neumam bene viderimus convenire, quod autenti proti sit, non est opus dubitare; sic et de reliquis. Ad hoc etiam cognoscendum plurimum valent et versus nocturnalium responsoriorum, et psalmi officiorum, et omnia quae in modorum formulis praescribuntur, quas qui non novit, mirum est si quam partem horum quae dicuntur intelligit. Ibi enim in formis praevidetur, quibus in vocibus singulorum modorum cantus rarius saepiusve incipiatur, et in quibus minime id fiat: ut in plagis quidem minime licet vel principia vel fines distinctionum ad quintas intendere, cum et ad quartas perraro soleat evenire. In autentis vero, praeter deuterum, eadem principia et fines distinctionum minime licet ad sextas intendere, plagae vero proti vel triti ad tertias intendunt; et plagae deuteri et tetrardi ad quartas intendunt. Memineris praeterea, quod sicut usualium cantuum attestatione perhibetur, autenti vix a suo fine plus una voce descendunt. Ex quibus autentus tritus rarissime id facere propter subjectam semitonii imperfectionem videtur. Ascendunt autem autenti usque ad octavam et nonam, vel etiam decimam. Plagae vero ad quintas remittuntur et intenduntur. Sed intensioni sexta vel septima auctoritate tribuitur, sicut in autentis nona et decima. Plagae vero proti, deuteri, et triti aliquando in a. . c. acutas necessario finiuntur. Supradictae autem regulae permaxime caventur in antiphonis et responsoriis, quorum cantus ut psalmis et versibus coaptentur, oportet, communibus regulis fulciantur. Alioquin plures cantus invenies, in quibus adeo confunditur gravitas et acumen, ut non possit adverti, cui magis, id est, autento an plagae conferantur. Praeterea et in ignotorum cantuum inquisitione, praedictarum neumatum et subjunctionum appositione plurimum adjuvamur, cum talium aptitudine soni cujusque proprietatem per vim tropicam intuemur. Est autem tropus species cantionis, qui et modus dictus est, et adhuc dicendum est de eo. CAPUT XIV. #De tropis, et virtute musicae.@# Horum quidam troporum exercitati usu ita proprietates et discretas facies, ut ita dicam, extemplo ut audierint, recognoscunt, sicut peritus gentium coram positis multis habitus eorum intueri potest et dicere: hic Graecus est, ille Hispanus, hic Latinus et ille Teutonicus, iste vero Gallus: atque ita diversitas troporum diversitati mentium coaptatur, ut unus autenti deuteri fractis saltibus delectetur; alius plagae triti eligat voluptatem; uni garrulitas tetrardi autenti magis placet; alter ejusdem plagae suavitatem probat; sic et de reliquis. Nec mirum, si varietate sonorum delectatur auditus, cum varietate colorum gratuletur visus, varietate odorum foveatur olfactus, mutatisque saporibus lingua congaudeat. Sic enim per fenestram corporis delectabilium rerum suavitas intrat mirabiliter penetralia cordis. Inde est, quod sicut quibusdam saporibus, coloribus et odoribus, vel etiam colorum intuitu salus tam cordis quam coporis vel minuitur vel augetur. Ita quondam, ut legitur, quidam phreneticus, canente Asclepiade medico, ab insania revocatus. Et item alius quidam citharae suavitate in tantam libidinem incitatus, ut cubiculum puellae quaereret effringere dementatus: moxque citharoedo mutante modum voluptatis poenitentia ductum recessisse confusum. Item et David Saul daemonium cithara mitigabat, et daemonicam feritatem hujus artis potenti vi ac suavitate frangebat. Quae tamem vis solum divinae sapientiae ad plenum patet. Nos vero quae in aenigmate ab inde percepimus, in divinis laudibus utamur. Sed quia de hujus artis virtute vix pauca libavimus, quibus ad bene modulandum rebus opus sit, videamus. CAPUT XV
null
d6b25f93-6231-4af3-8ccf-258275f6a120
latin_170m_raw
null
None
None
None
. #De commoda componenda modulatione.@# Igitur quemadmodum in metris sunt litterae et syllabae, partes et pedes, ac versus: ita et in harmonia sunt phthongi, id est soni, quorum unus, duo, vel tres aptantur in syllabas, ipsaeque solae vel duplicatae neumam, id est, partem constituunt cantilenae; sed pars una vel plures distinctionem faciunt, id est, congruum respirationis locum. De quibus illud est notandum, quod tota pars compresse et notanda et exprimenda est, syllaba vero compressius, tenor vero, id est, mora ultimae vocis, qui in syllaba quantuluscumque est amplior in parte, diutissimus vero in distinctione, signum in his divisionibus existit, sicque opus est, ut quasi metricis pedibus cantilena plaudatur, et aliae voces ab aliis morulam duplo longiorem, vel duplo breviorem, aut tremulam habeant, id est, varium tenorem, quem longum aliquotiens litterae virgula plana apposita significat: ac summopere caveatur talis neumarum distributio, ut cum neumae tum ejusdem soni repercussione, tum duorum aut plurium connexione fiant, semper tamen aut in numero vocum aut in ratione tonorum neumae alterutrum conferantur, atque respondeant, nunc aequae aequis, nunc duplae vel triplae simplicibus, atque alias collatione sesquialtera vel sesquitertia. Proponatque sibi Musicus, quibus ex his divisionibus incedentem faciat cantum, sicut Metricus, quibus pedibus faciat versum; nisi quod Musicus non se tanta legis necessitate constringit, quia in omnibus se haec ars in vocum dispositione rationabili varietate permutat. Quam rationabilitatem etsi saepe non comprehendamus, rationale tamen creditur id, quo mens, in qua est ratio, delectatur. Sed haec et hujusmodi melius colloquendo quam conscribendo monstrantur. Oportet ergo ut more versuum distinctiones aequales sint, et aliquotiens eaedem repetitae, aut aliqua vel parva mutatione variatae, et cum plures fuerint duplicatae, habentes partes non nimis diversas, et quae aliquotiens eaedem transformentur per modos, aut similes intensae et remissae inveniantur. Item ut reciprocata neuma eadem via, qua venerat, redeat, ac per eadem vestigia recurrat. Item ut qualem ambitum vel lineam una facit saliendo ab acutis, talem inclinatam altera e regione opponat respondendo a gravibus, sicut fit, cum in puteo nos cum imagine nostra contra speculamur. Item aliquando una syllaba unam vel plures habeat neumas, aliquando una neuma plures dividatur in syllabas. Variabuntur hae vel omnes neumae, cum alias ab eadem voce incipiant, alias de dissimilibus secundum laxationis et acuminis varias qualitates. Item ut ad principalem vocem, id est finalem, vel si quam affinem ejus pro ipsa elegerint, pene omnes distinctiones currant, et eadem aliquando vox, quae terminat neumas omnes, vel plures distinctiones finiat, aliquando et incipiat; sicut apud Ambrosium curiosus invenire poterit. Sunt vero quasi prosaici cantus, qui haec minus observant, in quibus non est curae, si aliae majores, aliae minores partes et distinctiones per loca sine discretione inveniantur more prosarum. Metricos autem cantus dico, quia saepe ita canimus, ut quasi versus pedibus scandere videamur, sicut fit, cum ipsa metra canimus, in quibus cavendum est, ne superfluae continuentur neumae dissyllabae sine admixtione trisyllabarum ac tetrasyllabarum. Sicut enim Lirici poetae nunc hos nunc alios adjunxere pedes, ita et qui cantum faciunt, rationabiliter discretas ac diversas componunt neumas; rationabilis vero discretio est, si ita fit neumarum et distinctionum moderata varietas, ut tamen neumae neumis et distinctiones distinctionibus quadam semper similitudine sibi consonanter respondeant, id est, ut sit similitudo dissimilis, more perdulcis Ambrosii. Non autem parva similitudo est metris et cantibus, cum et neumae loco sint pedum, et distinctiones loco versuum: utpote ista neuma dactylico, illa vero spondaico, illa iambico metro decurreret; et distinctionem nunc tetrametram nunc pentametram, alias quasi hexametram cernes, et multa alia, ut elevatio et positio tum ipsa sibi, tum altera alteri similis vel dissimilis praeponatur, supponatur, apponatur, interponatur, alias conjunctim, alias divise, alias commixtim ad hunc modum. Item ut in unum terminentur partes et distinctiones neumarum atque verborum, nec tenor longus in quibusdam brevibus syllabis, aut brevis in longis sit, quia obcoenitatem parit, quod tamen raro opus erit curare. Item ut rerum eventus sic cantionis imitetur effectus, ut in tristibus rebus graves sint neumae, in
null
fd9811d9-15d4-45e6-8905-404eebab74b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
tranquillis rebus jucundae, in prosperis exsultantes, et reliquae. Item saepe vocibus gravem et acutum accentum superponimus, quia saepe ut majori impulsu quasdam, ita etiam minori efferimus: adeo ut ejusdem saepe vocis repetitio elevatio vel depositio esse videatur. Item ut in modum currentis equi semper in fine distinctionum rarius voces ad locum respirationis accedant, ut quasi gravi more ad repausandum lassae perveniant. Spissim autem et rare, prout oportet, notae compositae hujus saepe rei poterunt indicium dare. Liquescunt vero in multis voces more litterarum, ita ut inceptus modus unius ad alteram limpide transiens nec finiri videatur. Porro liquescenti voci punctum quasi maculando superponimus hoc modo: #Ad@# [G] #te@# [DE] #le@# [Ga] #va@# [a] #vi.@# [G.] Si autem eam vis plenius proferre non liquefaciens, nihil nocet, saepe autem magis placet. Et omnia, quae diximus, nec nimis raro, nec nimis continue facias, sed cum discretione. CAPUT XVI. #De multiplici varietate sonorum et neumarum.@# Illud vero non debet mirum videri, cur tanta copia tam diversorum cantuum tam paucis formata sit vocibus, quae voces non nisi sex modis, ut diximus, sibi jungantur tam per elevationem quam per depositionem; cum et de paucis litteris, etsi non perplures, conficiantur syllabae, poterit enim colligi numerus syllabarum; infinita tamen partium pluralitas concrevit ex syllabis, et in metris de paucis pedibus quam plura fiunt genera metrorum, et unius generis metrum plurimis varietatibus invenitur diversum, ut hexametrum; quod quomodo fiat, videant grammatici, quoniam illud dicere alterius est negotii. Nos, si possumus, videamus, quibus modis distantes ab invicem neumas constituere valeamus. Igitur motus vocum, qui sex modis consonanter fieri dictus est, fit arsi et thesi, id est, elevatione et depositione: quorum gemino motu, id est, arsis et thesis, omnis neuma formatur, praeter repercussas aut simplices. Deinde arsis et thesis tum sibimet junguntur, ut arsis arsi, thesis thesi, tum altera alteri, ut arsis thesi, et thesis arsi conjungitur, ipsaque conjunctio tum fit ex similibus, tum ex dissimilibus. Dissimilitudo autem erit, si ex praedictis motibus, id est, tonis, semitoniis, ditonis et caeteris alius alio plures paucioresve habeat voces, aut magis conjunctas vel disjunctas dissimiliter; deinde vel similiter facta conjunctione motus motui tum erit praepositus, id est in superioribus positus, tum suppositus, tum appositus, id est, cum in eadem voce unius motus finis erit, alteriusque principium; tum interpositus, id est, quando unus motus infra alium positus et minus est gravis et minus acutus; tum id commixtus, est, partim interpositus partimque suppositus, aut prae positus, aut appositus, rursusque hae positiones dirimi possunt secundum laxationis et acuminis, augmenti et detrimenti, modorum quoque varias qualitates. Neu mae quoque per eosdem modos arsis et thesis poterunt variari, et distinctiones aliquando. Qua de re et descriptionem subjecimus, quo facilior per oculos via sit. CAPUT XVII. #Quod ad cantum redigitur omne, quod scribitur.@# His breviter intimatis aliud tibi planissimum dabimus hic argumentum, utillimum usui, licet hactenus inauditum. Quo cum omnium omnino melorum causa claruerit, poteris tuo usui adhibere, quae probaveris commoda, et nihilominus respuere, quae videbuntur obscoena. Perpende igitur, quia sicut omne, quod dicitur, scribitur, ita ad cantum redigitur omne, quod scribitur. Canitur ergo omne, quod dicitur, scriptura autem litteris figuratur. Sed ne in longum regula nostra producatur, #sex his de@# litteris quinque tantum vocales sumamus, sine quibus nulla alia littera, sed nec syllaba sonare probatur, earumque permaxime causa conficitur, quotienscumque suavis concordia in diversis partibus invenitur, sicut persaepe videmus consonos et sibimet alterutrum respondentes versus in metris, ut quamdam quasi symphoniam grammaticae admireris. Cui si musica responsione simili jungatur, duplici modulatione delecteris. Has itaque quinque vocales sumamus, forsitan cum tantum concordiae tribuunt verbis, non minus cantilenae praestabunt et neumis. Supponantur itaque per ordinem litteris monochordi, et quia quinque tantum sunt, tamdiu repetantur, donec unicuique sono sua subscribatur vocalis, hoc modo: In qua descriptione id modo
null
95f4a83d-b733-44c4-ab49-2d46d1cf67ca
latin_170m_raw
null
None
None
None
perpende, quia cum his quinque litteris omnis locutio moveatur, moveri quoque et quinque voces ad se invicem, ut diximus, non negetur. Quod cum ita sit, sumamus modo aliquam locutionem, ejusque syllabas illis sonis adhibitis decantemus, quas earumdem syllabarum vocales subscriptae monstraverint, hoc modo: #Sancte@# [C D] #Joannes@# [F C D] #meritorum@# [D E F G] #tuorum@# [G F G] #copias@# [F E C] #neque@# [D D F] #digne@# [E D] #canere.@# [C D D] Quod itaque de hac oratione factum est, et de omnibus posse fieri nulli dubium est. Sed ne gravis tibi imponatur necessitas, quia ad hunc modum vix cuilibet symphoniae quinque accidunt voces, et ipsas quinque transgredi saepe ad votum non suppetat, ut tibi paulo liberius liceat evagari, alium item versum subjungo vocalium, sed ita sit diversus, ut a tertio loco prioris incipiat hoc modo: Ubi cum duobus ubique subsonis, in quibus quinque habeantur vocales, cum videlicet cuique sono et una subsit, et altera satis tibi liberior facultas accedit, et productiori et contractiori pro libitu motu variare et incedere. Unde et hoc nunc videamus, qualem symphoniam huic rhythmo suae vocales attulerint. #Linguam@# [G G] #refrenans@# [F a G] #temperet,@# [a a a] #ne@# [a] #litis@# [ G] #horror@# [ c] #insonet,@# [ c d] #visum@# [e d] #fovendo@# [c d c] #contegat,@# [c a G] #ne@# [a] #vanitates@# [c c a] #hauriat:@# [F G G] In sola enim ultima parte hoc argumentum reliquimus, ut melum suo tetrardo conveniens redderemus. Cum itaque suis tantum vocalibus quidam cantus quamdam aptam sibi vendicet adeo cantilenam, non est dubium, quin fiat aptissima, si in multis exercitatus de pluribus potiora tantum, sibique aptius respondentia eligas, hiantia suppleas, compressa resolvas, producta nimium contrahas, ac nimis contracta distendas, ut unum quod accuratum opus efficias. Illud praeterea scire te volo, quod in morem puri argenti omnis cantus quo magis usitatur, eo magis coloratur, et quod modo displicet, per usum quasi lima politum postea collaudatur, ac pro diversitate gentium ac mentium, quod huic displicet, ab alio amplectitur, et hunc oblectat consona, ille magis probat diversa; iste continuationem et mollitiem secundum suae mentis lasciviam quaerit; ille, utpote gravis, sobriis cantibus demulcetur. Alius vero ut amens in compositis et in anfractis vexationibus pascitur, et unusquisque eum cantum sonorius multo pronuntiat, quem secundum suae mentis insitam qualitatem probat. Quae omnia si dictis argumentis assiduo exercitio inhaeseris, ignorare non poteris. Immo et argumentis utendum est, donec ex parte cognoscimus, ut ad plenitudinem scientiae perveniamus. Sed quia haec in longum prosequi proposita brevitas non exposcit, praesertim cum ex his perplura valeant colligi, de canendo ista sufficiant. Jam nunc diaphoniae praecepta exequamur breviter. CAPUT XVIII. #De diaphonia, id est, organi praecepto.@# Diaphonia vocum disjunctio sonat, quam nos organum vocamus, cum disjunctae ab invicem voces et concorditer dissonant, et dissonantes concordant. Qua quidem ita utuntur, ut canenti semper chorda quarta succedat, ut A. ad D. ubi si organum per acutum a duplices, ut sit D. a resonabit A. ad D. diatessaron, ad a diapasoa, D. vero ad utramque A. a diatessaron et diapente, a. acutum ad graviores diapente et diapason. Et quia hae tres species ad tantam organi societatem se permiscent ac suavitate, ut similitudinem vocum fecisse superius sunt monstratae symphoniae, ideo apte vocum copulationes dicuntur, cum symphonia de cantu omni dicatur. Dictae autem diaphoniae hoc est exemplum: Diapason c d e c d e d c c c a g c d e d dc. Diapente FGa FGa GFFF EDCFG aGGF. #Miserere mei, Deus.@# Diatessaron C D E C D E D C C C B A Γ C DEDDC. Haec
null
7affa5b3-b10c-4bce-a9fe-58e94783b89c
latin_170m_raw
null
None
None
None
autem figura aperte emendata continet praecedentes voces hujus antiphonae #Miserere mei, Deus,@# subsequentes organizando per diatessaron, quod vulgariter dicitur organum supra voce, id est, sub his, praecedentes acutas voces retinet organizantes per diapente, quod organum dicitur supra vocem. Haec autem antiphona de trito tono, id est sexto est, et deponitur in ea organum usque ad C. gravem, ad quam organum nonnumquam descendit. Sicut enim graves descendunt voces, sic ascendunt acutae. Potes et cantum cum organo et organum cum cantu, quantum libuerit, duplicare per diapason; ubicumque enim ejus concordia fuerit, dicta symphoniarum aptatio non cessabit. Cum itaque jam satis vocum patefacta sit duplicatio, gravem a canente succentum, more, quo nos utimur, explicemus. Superior nempe diaphoniae modus durus est, noster vero mollis, ad quem semitonium et diapente non admittimus; tonum vero et ditonum et semiditonum cum diatessaron recipimus, sed semiditonum in his infimatum, diatessaron vero obtinet principatum. His itaque quatuor concordiis diaphoniae cantum subsequitur; troporum vero alii apti, alii aptiores, alii aptissimi existunt. Apti sunt, qui per solam diatessaron quartis a se vocibus organum reddunt, ut deuterus in B. et E: aptiores sunt, qui non solum quartis, sed tertiis et secundis per tonum et semiditonum, licet raro, respondent, ut protus in A. et D: aptissimi vero, qui saepissime suaviusque id faciunt, ut tetrardus et tritus in C. F. G. Hae enim tono et ditono et diatessaron obsequuntur; quorum a trito, in quem vel finis distinctionum advenerit, vel qui proximus ipsi finalitati suberit, subsecutor tamen numquam debet descendere, nisi illo inferiores voces cantor admiserit. A trito enim infimo aut infimis proxime substituto deponi organum nunquam licet. Cum vero cantor inferiores voces admiserit congruo loco, et per diatessaron organum deponatur, moxque ut illa distinctionum gravitas ita deseritur, ut repeti non speretur, quem prius habuerat locum subsecutor repetat, ut finali voci, si in se devenerit, commaneat, et si super se est, vicino decenter occurrat, qui occursus tono melius fit, ditono non adeo, semiditonoque numquam. Ad diatessaron vero vix fit occursus, cum gravis magis placet illo loco succentus. Quod tamen ne in ultima distinctione symphoniae eveniat, est cavendum. Saepe autem cum inferiores trito voces cantor admiserit, organum suspensum tenemus in trito; tunc vero opus est ut in inferioribus distinctionem cantor non faciat, sed discurrentibus cum celeritate vocibus praestolanti trito redeundo subveniat, et suum et illius facta in superioribus distinctione repellat. Item cum occursus fit tono, diutinus fit tenor finis, ut ei partim subsequatur, et partim concinatur. Cum vero ditonus diuturnior, ut saepe per intermissam vocem, dum vel parva sit obsecutio, etiam toni non desit occursio. Quod quia fit, tunc harmonia finitur deutero: etsi cantus non speratur ultra ad tritum descendere, utile tunc erit proto vim organi occupare, subsequentibus subsequi, finique per tonum decenter occurrere. item cum plus diatessaron sejungi non liceat, opus est, cum plus se cantor intenderit, subsecutor ascendat, ut videlicet C. sequatur F: et D. sequatur G: et E sequatur a. et reliqua. Denique praeter quadratam singulis vocibus diatessaron subest, unde in quibus distinctionibus illa fuerit, G. vim organi possidebit. Quod tum fit, si aut cantus ad F. descendat, aut subsequitur, aut in G. distinctionem faciat, ad G. et a. congruis locis F. subsequitur, si in G. vero cantus non terminet, F. cum cantu vim organi admittit. Cum vero. b. mollis versatur in cantu, F. organalis erit. Cum ergo tritus adeo diaphoniae obtineat principatum, ut aptissimum supra caeteros obtineat locum, videmus a Gregorio non immerito plus caeteris vocibus adamatum. Etenim multa melorum principia, et plurimas repercussiones dedit, ut saepe, si de ejus cantu triti E. et c. subtrahatur, prope medietatem tulisse videaris. Diaphoniae praecepta data sunt, quae si exemplis probes, perfecte cognosces. CAPUT XIX. #Dictae Diaphoniae per exempla probatio.@# Igitur a trito non deponimus organum, sive in eo, sive in sequentibus finiatur, hoc modo:
null
7da7498d-752c-4ebf-983b-d4fa8c6349b4
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ecce finis distinctionis in trito C. a quo non deponimus organum, quia non habet sub se tonum vel ditonum, quibus fit occursus, sed habet semiditonum, per quem non fit occursus. servo fidem Ecce alia distinctio in trito F. in quo et quartis a se vocibus per diatessaron subsequimur, et diatessaron succentus plusquam occursus placet: Ipsi me tota Ecce alia ejusdem modi triti in F. De votione committo. Ecce alia distinctio in proto D. in qua et toni occursus ad finem patet. Item: Homo erat in Iherusalem, aut ita: Hierusalem. Ecce distinctio in deutero E. in qua ditoni occursus vel simplex vel intermissus placet. Veni ad docendum vos viam prudentiae. Distinctio in proto A. In hac distinctione in inferiore trito C, qui fini proxime subest D, voces admissae sunt, et locus prior finita gravitate repetitus est, ubi diximus #viam prudentiae.@# Et in hac similiter: Sexta hora sedit super puteum. Ecce ut ascendit organum, ne in ultima distinctione succineret cavens. Sexta hora se dit super puteum. Ecce quomodo, admittente cantore graviores voces, organum suspensum tenemus in trito. Victor ascendit coelos unde descendet. Ecce ut ad G. et a in fine subsequitur F. Idem in plagali trito invenies usurpatum, ut ad C et d ita subsequatur, sicut ad G et ad a sequitur F. hoc modo: Ve ni te Ad ore mus. CAPUT XX. #Quomodo musica ex malleorum sonitu sit inventa.@# De origine autem musicae artis, quia rudem lectorem vidimus, in primis tacuimus, quam jam exercitato, magisque scienti tribuimus. Erant antiquitus instrumenta incerta, et canentium multitudo, sed caeca: nullus enim hominum vocum differentias et symphoniae discretionem poterat aliqua argumentatione colligere; neque posset unquam certum aliquid de hac arte cognoscere, nisi tandem bonitas divina, quod sequitur, suo nutu disponerat. Cum Pythagoras quidam magnus philosophus forte iter ageret, ventum est ad fabricam, in qua super unam incudem quinque mallei feriebant: quorum suavem concordiam miratus philosophus accessit, primumque in manuum varietate sperans vim soni ac modulationis existere, mutavit malleos; quo facto sua vis quemque secuta est. Subtracto itaque, qui dissonus erat a caeteris, alios ponderavit, mirumque in modum divino nutu primus XII. secundus IX. tertius VIII. quartus VI. nescio quibus ponderibus appendebat. Cognovit itaque in numerorum proportione et collatione musicae versari scientiam. Erat enim ea constitutio in quatuor malleis, quae est modo in quatuor litteris A D E a. Denique si A. gravis habet XII. et a. acuta VI. tenet se acuta a. cum A. gravi proportione, quae est in Arithmetica dupla, in musica autem diapason consonantia. D vero gravis, quae est VIIII. cum E. gravi, quod est VIII. tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquioctava, id est, epogdous, in musica autem tonus consonantia. Item a. acuta cum E gravi, sicut D. gravis cum A. gravi, tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquitertia, in musica vero diatessaron consonantia. Item a. acuta cum D. gravi, sicut E. gravis cum A. gravi tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquialtera, in musica vero diapente consonantia. Et si A. habet XII. et D. IX. ternarii propassus, habebit A. in XII. ternarios quatuor, et D. in VIIII ternarios tres. Rursus cum habeat A. XII. et #D. teneat VIIII.@# quaternarios passus tres habebit A. E. vero duos, et diapente patet. Sint iterum XII. in A. et VI. in altera a. senarius medietas est duodenarii, sicut a. acuta alterius A. medietate colligitur. Adest ergo diapason. Ita ipsa A. ad D. diatessaron, ad E. diapente, alteri vero a. diapason reddit. D. quoque ad E. tonum, ad utrumque A. a. diatessaron aut diapente sonat. Et E. etiam ad D. tonum, utrique A. a. diapente vel diatessaron mandat: a. vero acuta cum A. diapason, cum D. diapente,
null
8a4505f4-991f-4689-ae8d-528afe77c350
latin_170m_raw
null
None
None
None
cum E. diatessaron sonat. Quae cuncta in supradictis numeris curiosus perscrutator inveniet. Hinc enim incipiens Boetius panditor hujus artis, multam miramque et difficillimam hujus artis concordiam cum numerorum proportione demonstravit. Quid plura? Per supradictas species monochordum primus ille Pythagoras composuit, in quo quia non est lasciva, sed diligenter aperta artis notitia, sapientibus in commune placuit, atque usque in hunc diem ars paulatim crescendo invaluit, ipso doctore semper humanas tenebras illustrante, cujus summa sapientia per cuncta viget saecula. Amen #Explicit Micrologus, id est, brevis sermo in musica editus a D. Guidone musico peritissimo, et venerabili monacho.@# CAPUT PRIMUM. #Quid faciat qui se ad disciplinam musicae artis parat?@# Igitur qui nostram disciplinam petit, aliquantos cantus nostris notis descriptos addiscat, in monochordi usu manum exerceat, hasque regulas saepe meditetur, donec, vi et natura vocum cognita, ignotos ut notos cantus suaviter canat. Sed quia voces, quae hujus artis prima sunt fundamenta, in monochordo melius intuemur, quomodo eas ibidem ars naturam imitata discrevit, primitus videamus. CAPUT II. #Quae vel quales sint notae, vel quot@# ? Notae autem in monochordo hae sunt. In primis ponatur Γ. graecum a modernis adjunctum. Sequuntur septem alphabeti litterae graves, ideoque majoribus litteris insignitae hoc modo. A B C D E F G. Post has hae eaedem septem litterae acutae repetuntur, sed minoribus litteris describuntur, in quibus tamen inter a. et aliam b. ponimus, quam rotundam facimus; alteram vero quadravimus. Ita a. b. . c. d. e. f. g. Addimus his eisdem litteris, sed variis figuris tetrachordum superacutarum, in quo b. similiter duplicamus, ita a [a] b [b] [ ] c [c] d. [d] Hae litterae a multis dicuntur superfluae; nos autem maluimus abundare, quam deficere. Fiunt itaque simul omnes XXI. hoc modo Γ A B C D E F G. a b c d e f g a [a] b [b] [ ] c [c] d [d] Quarum dispositio cum a doctoribus aut fuisset tacita, aut nimia obscuritate perplexa, adest nunc etiam pueris breviter ac plenissime explicata. CAPUT III. #De dispositione earum in monochordo.@# Γ. itaque in primis affixa ab ea usque ad finem subjectum chordae spatium per novem partire, et in termino primae nonae partis A litteram pone, a qua omnes antiqui fecere principium. Item ab A. ad finem nona collecta parte, eodem modo B. litteram junge, Post haec ad Γ. revertens ad finem usque metire per IIII. et in primae partis termino invenies C. Eademque divisione per IIII. sicut cum Γ. inventum est C. simili modo per ordinem cum A. invenies D; cum B. invenies E; et cum C. invenies F; et cum D. invenies G; et cum E. invenies A acutum, et cum F. invenies b. rotundam. Quae vero sequuntur, similium et earumdem omnes per ordinem medietates facile colliguntur, ut puta ab B. usque ad finem in medio spatio pone aliam Similiterque C. signabit aliam c. et D. aliam d. et E. aliam e. et F. aliam f. et G. aliam g. et a. aliam a. [a] et b. aliam b. [b] et aliam . [ ] et c. aliam c. [c] et d. aliam d. [d] Eodem modo posses in infinitum ita progredi sursum vel deorsum, nisi artis praeceptum sua te auctoritate compesceret. De multiplicibus diversisque divisionibus monochordi unam apposui, ut cum a multis ad unam intenderetur, sine scrupulo caperetur. Praesertim cum sit tantae utilitatis, ut et facile intelligatur, et ut intellecta vix obliviscatur. Alius dividendi modus sequitur, qui etsi minus memoriae adjungitur, eo tamen monochordum velociore celeritate componitur, hoc modo: cum primum a Γ. ad finem passus novem, id est, particulas facies, primus passus terminabitur in A. secundus vacat: tertius in D. quartus vacat: quintus in a
null
9159e543-e1de-43de-a3ca-98ee0236787d
latin_170m_raw
null
None
None
None
. sextus in d. septimus in a. [a] reliqui vacant. Item cum ab A. usque ad finem novenis passibus partiris, primus passus terminabitur in B. secundus vacat: tertius in E. quartus vacat: quintus in sextus in e. septimus in [ ] reliqui vacant. Item cum a Γ ad finem quaternis dividis, primus passus terminabitur in C. secundus in G. tertius in g. quartus finit. Ab C. vero ad finem similiter quatuor passuum, primus terminabitur in E. secundus in c. tertius in c. [c] quartus finit. Ab F. vero quaternorum passuum primus terminabitur in b. rotundum, secundus in f. tertius in c. A b. vero rotunda quatuor passuum in secundo invenies [ ] reliqui vacant. Ab a. [a] vero superacuta quatuor passuum, in primo invenies d. [d] reliqui vacant. Et de dispositionibus hi duo regularum modi sufficiant, quorum superior quidem modus ad memorandum facillimus. Hic vero exstat ad faciendum celerrimus. In sequentibus vero omnes divisionum modi in brevi patebunt. CAPUT IV. #Quibus sex modis sibi invicem voces jungantur.@# Dispositis itaque vocibus inter vocem et vocem alias majus spatium cernitur, ut inter Γ. et A. et inter A. et B. alias minus, ut inter B. et C. et reliq. Et majus quidem spatium tonus dicitur: minus vero semitonium, semis videlicet, id est, non plenus tonus. Item inter aliquam vocem et tertiam a se tum ditonus est, id est, duo toni, ut a C. ad E. tum semiditonus, qui habet tantum tonum et semitonium, ut a D. in F. et reliq. Diatessaron autem est, cum inter duas voces quocunque modo duo sunt toni, et unum semitonium, ut ab A. ad D. et a B. in E. et reliq. Diapente vero uno tono major est, cum inter quaslibet voces tres sunt toni, et unum semitonium, ut ab A. in E. et a C. in G. et reliq. Habes itaque sex vocum consonantias, id est, tonum, semitonium, ditonum, semiditonum, diatessaron, et diapente. [ Quibus adhuc consonantiis duae aliae modorum species a nonnullis cantoribus superadduntur, hoc est, diapente cum semitonio: ut ab E. ad c. Itemque diapente cum tono: ut a C. ad a. Adjungitur etiam et diapason. Quae quia raro inveniuntur, a nobis minus inter VI. annumerantur. Sed origo quidem diapason quae et qualis sit, qui studiosus perscrutatur, in sequentibus reperiet.] In nullo enim cantu aliis modis vox voci rite conjungitur, vel intendendo, vel remittendo. His adjunguntur septem, (i. e.) diapason; quae quia raro inveniuntur, minus inter alias annumerantur. Cumque tam paucis clausulis, teste Boetio, tota harmonia formetur, utillimum est, altae eas memoriae commendare, et donec plene in canendo sentiantur et cognoscantur, ab exercitio nunquam cessare, ut his clausulis veluti quibusdam clavibus canendi possis peritiam sagaciter faciliusque possidere. CAPUT V. #De diapason et cur tantum septem sint notae.@# Diapason autem est, in qua diatessaron et diapente junguntur; cum enim ab A. in D. sit diatessaron, et ab eadem D. in a. acutum sit diapente, ab A. in alteram a. diapason existit: cujus vis est eamdem litteram in utroque habere latere, ut a B. in . a. C. in c. a D. in d. et reliq. Sicut enim utraque vox eadem littera notatur, ita per omnia ejusdem qualitatis, perfectissimaeque similitudinis utraque habetur et creditur. Nam sicut finitis septem diebus eosdem repetimus, ut semper primum et octavum eumdem diem dicamus, ita primas et octavas semper voces eodem charactere figuramus et dicimus, quia eas naturali concordia consonare sentimus, ut D. et d. Utraque enim tono et semitonio, et duobus tonis remittitur, et item tono et semitonio et duobus tonis, intenditur Unde et in canendo duo aut tres, aut plures cantores, prout possibile fuerit, si per hanc speciem differentibus vocibus eamdem
null
5f3d4931-d389-448e-ac40-245afffd693a
latin_170m_raw
null
None
None
None
quamlibet symphoniam incipient et decantent, miraberis, te easdem voces diversis locis, sed minime diversas habere, eumdemque cantum gravem et acutum et superacutum tamen univoce resonare hoc modo. Item si eamdem antiphonam partim gravibus partim acutis sonis cantaveris, aut quantumlibet per hanc speciem variaveris, eadem vocum unitas apparebit. Unde poeta verissime dixit: #septem discrimina vocum:@# quia etsi plures sint vel fiant, non est aliarum adjectio, sed renovatio earumdem et repetitio. Hac nos de causa omnes sonos secundum Boetium et antiquos musicos septem litteris figuravimus, cum moderni quidam nimis incaute quatuor tantum signa posuerunt, quintum videlicet sonum eodem ubique charactere figurantes; cum indubitanter verum sit, quod quidam soni a suis quintis, ut B. et F. omnino discordent, nullusque sonus cum suo quinto perfecte concordet. Nulla enim vox cum altera praeter octavam perfecte concordat. CAPUT VI. #De divisionibus vocum, et interpretationibus earum.@# Ut autem de divisione monochordi in paucis multa perstringam, semper Diapason duobus ad finem aequis currit passibus, Diapente tribus, Diatessaron quatuor, tonus vero novem, qui quanto sunt passibus numerosiores, tanto sunt spatio breviores. Alias vero divisiones praeter has quatuor invenire non poteris. Diapason autem interpretatur #de omnibus,@# sive quod omnes habeat voces sub se, sive quia antiquitus citharae octo per eam fiebant chordis. In hac quidem specie prima et gravior vox duo habet spatia, acuta vox unum, ut ab A. ad a. Diapente dicitur #de quinque;@# sunt enim in ejus spatio voces quinque, ut a D. in a. Sed gravis ejus vox tria habet spatia, acuta duo. Diatessaron sonat #de quatuor;@# nam et habet quatuor voces, et gravior ejus vox quatuor habet spatia, acuta vero tria, ut a D. in G. Has tres species symphonias, id est, suaves vocum copulationes memineris esse vocatas, quia in diapason diversae voces unum sonant. Diapente vero et Diatessaron diaphoniae, id est, organi jura possident, et voces utcumque similes reddunt. Tonus autem ab intonando, id est, a sonando nomen accepit, qui majori voci novem, minori vero octo passus constituit: semitonium autem et ditonus, etsi voces in canendo conjungunt, divisionem tamen nullam in monochordo recipiunt. CAPUT VII. #De modis quatuor et affinitatibus vocum.@# Cum autem septem sint voces, quia, ut diximus, aliae, id est, octavae voces sunt eaedem, septenas sufficit explicare, quae diversorum modorum, et diversarum sunt qualitatum. Primus modus vocum est, cum vox tono deponitur, et tono et semitonio, et duobus tonis intenditur, ut A. et D. Secundus modus est, cum vox duobus tonis remissa, semitonio et duobus tonis intenditur, ut B. et E. Tertius est modus, qui semitonio et duobus tonis descendit, duobus vero tonis et semitonio ascendit, ut C. et F. Quartus vero tono deponitur, surgit autem per duos tonos et semitonium, ut G. Et nota, quod se per ordinem sequuntur, ut primus in A. secundus in B. tertius in C. Item primus in D. secundus in E. tertius in F. quartus in G. Itemque nota has vocum affinitates per diatessaron et diapente constructas: A. enim ad D, et B. ad E, et C. ad F, et D. ad G, a gravibus diatessaron, ab acutis vero diapente conjungitur hoc modo: CAPUT VIII. #De aliis affinitatibus vocum, et@# b. #et@# . Si quae aliae sunt affinitates, eas quoque similiter diatessaron et diapente fecerunt. Nam cum diapason in se diatessaron et diapente habeat, et easdem litteras in utroque latere contineat, semper in medio ejus spatio aliqua est littera, quae ad utrumque diapason latus ita convenit, ut cui litterae a gravibus diatessaron reddit, eidem in acutis per diapente conveniat, ut in superiori figura notatur, et cui a gravibus diapente contulit, eidem a superioribus diatessaron dabit, ut A. E. a. A. enim et E. in depositione concordant, quae utraque duobus tonis semitonioque conficitur. Itemque G. cum ad C. et D. per easdem species
null
2dbd97f0-575b-4924-a6ab-64f816da0c20
latin_170m_raw
null
None
None
None
resonet, unius depositionem alteriusque elevationem sumpsit. Nam et C. et G. duobus tonis pariter et semitonio surgunt, et D. et G. tono et semitonio pariter inflectuntur. b. vero rotundum, quia minus est regulare, quod adjunctum vel molle dicunt, cum F. habet concordiam, et ideo additum est, quia F. cum quarta a se . tritono differente nequibat habere concordiam: utramque autem b. . in eadem neuma non jungas. In eodem vero cantu maxime b. molli utimur, in quo F. f. amplius continuatur gravis vel acuta, ubi et quamdam confusionem et transformationem videtur facere, ut G. sonet protum, a. deuterum, cum ipsa b. mollis sonet tritum; unde ejus a multis nec mentio facta est. Alterum vero . in commune placuit habere. Quod si ipsam b. mollem vis omnino non habere, neumas, in quibus ipsa est, ita tempera, ut pro F. G. a. et ipsa b. habeas G. a. . c. aut si talis est neuma, quae post D. E. F. in elevatione vult duos tonos et semitonium, quod ipsa b. mollis facit, aut quae post D. E. F. in depositione vult duos tonos; pro D. E. F. assume a. c. quae ejusdem sunt modi, et praedictas elevationes et depositiones regulariter habent. Hujusmodi enim elevationes et depositiones inter D. E. F. et a. . c. clare discernens confusionem maxime contrariam tollit. De similitudine vocum pauca perstrinximus, quia quantum similitudo in diversis rebus conquiritur, tantum ipsa diversitas, per quam mens confusa diutius potuit laborare, minuitur; semper enim adunata divisis facilius capiuntur. Omnes itaque modi distinctionesque modorum his tribus aptantur vocibus C. D. E. Distinctiones autem dico eas quae a plerisque differentiae vocantur, hoc est, #saeculorum amen.@# Differentia autem idcirco dicitur, eo quod discernat seu separet plagas ab autentis; caeterum abusive dicitur. Ergo omnes voces aliae cum his aliquam habent concordiam, seu in depositione seu in elevatione; nullae vero in utroque se exhibent similes cum aliis, nisi in diapason. Sed horum similitudinem omnium in hac figura, quam subjecimus, quisquis requisierit, reperire poterit CAPUT IX. #De similitudine vocum in cantu, quarum diapason sola perfecta est.@# Supradictae voces, prout similes sunt, utpote aliae in elevatione, ut C. et G. D. et a. aliae in depositione, ut a. et E. G. et D. aliae in utroque, ut C. et G. E. et ita similes faciunt neumas, adeo ut unius cognitio pandat tibi alteram, in quibus vero nulla similitudo monstrata est, vel quae diversorum modorum sunt, altera alterius neumam cantumque non recipit: quod si compellas recipere, transformabis; ut puta si quis vellet antiphonam, cujus principium est in D. in E. vel in F. quae sunt alterius modi voces, incipere, mox auditu perciperet quanta diversitatis transformatio fieret. In D. vero et a. quae unius sunt modi, saepissime possumus eumdem cantum incipere vel finire: saepissime autem dixi, et non semper, quia similitudo, nisi in diapason, perfecta non est. Ubi enim diversa est tonorum semitoniorumque positio, fiat necesse est et neumarum. In praedictis namque vocibus, et quae unius modi dicuntur, dissimilitudines inveniuntur; D. enim deponitur tono, a. vero ditono; sic et in reliquis. CAPUT X. #De Modis et falsi meli agnitione et correctione.@# Hi sunt quatuor modi vel tropi, quos abusive tonos nominant, qui sic sunt naturali ab invicem diversitate disjuncti, ut alter alteri in sua sede locum non tribuat, alterque alterius neumam aut transformet aut recipiat nunquam; dissonantia quoque per falsitatem ita in canendo subrepit, cum aut de bene dimensis vocibus parum quid gravantes demunt, vel adjiciunt intendentes; quod pravae voces hominum faciunt, cum aut praedictam rationem plus justo intendentes vel remittentes, neumam cujuslibet modi aut in alium modum pervertunt, aut in loco, qui vocem non recipit, inchoant, vel quasdam faciunt subductiones in trito, quae dieses
null
c206c364-6753-4bdf-966a-6600af5a2faf
latin_170m_raw
null
None
None
None
appellantur, eum non operteat eas in usum admittere, nisi supervenientibus certis locis. Quod ut facile pateat, proponimus exemplum: In nullo enim sono valet fieri, excepto tertio et sexto; nam etsi reperiatur in alio, penitus emendanda est; non solum autem ipsa, sed et radix, ex qua inutiliter processit, eradicanda est. Notandum, quod, quia #a@# a quibusdam semitonii loco admittitur, ideo harmoniam in modum plaustri vergentis per petrosam semitam conficiunt. Ideo autem plus quam omnium artium musicae sunt regulae dissolutae, quia, dum nusquam aliqui potuerunt se ad semitam admittere, imo dum pleni fluminis ( #f.@# instar) cui dum non sufficit proprius alveus, per compita diffunditur; ita ipsi omni loco, quo semitonia accreverunt, aliam semitam elegerunt, scilicet metuentes arctum ingredi specum, ne magnitudo, qua praecellunt, corporis arctetur, aut minori latitudine aut breviori altitudine tegminis. Ubi autem non quaerunt ( #f.@# queunt) penitus effugere, diesi usi sunt, imitantes nimirum illos qui, dum metuunt vim algoris, vim faciunt impingentes semel ante os camini. Igitur haec diesis, quae, sicut supra diximus, locum semitonii sumit, nusquam sumenda est, nisi isto modo, cum tritus canitur, et tetrardus producendus est in proto, iterumque deponendus est in semetipso, vel in eodem trito, vel etiam magis infimo. Tunc tritus, qui praeest tetrardo, protove, subducendus est modicum; quae subductio appellatur diesis, et medietas sequentis semitonii, sicut semitonium est medietas sequentis toni. Metitur autem hoc modo. Cum a G. ad finem feceris novem passus, reperisque a. tunc ab a. ad finem partire per septem, et in termino primae partis reperies primam diesim, inter et c. Mox secundus et tertius passus erunt vacui, quartus vero tertii diesis obtinebit locum, qui similiter erit inter [ ] et c. [c] Mode simili a d. passus fiant totidem ad finem, moxque secundae patebit locus, supradicto ordine, quae erit inter e. et f. Tunc revertens ad primam diesin, divide ad finem per quatuor, et primus item passus terminabit inter e. et f. secundus inter [ ] et c [c] c. reliqui vacant. Admonemus vero lectorem ne existimet nos desipere, eo quod primo omisimus ista scribere. Nos enim paratos habebit, post finem operis ex istis respondere sibi; nunc ad coepta revertamur. Sunt etiam nonnulli, qui, ubi debuerant semiditonum admittere, apponunt tonum. Quod ut exemplo pateat, in Communione, #diffusa est gratia,@# multi propterea, quod erat incipiendum in F. uno tono deponunt, cum ante F. tonus non sit: sicque fit, ut ubicunque occurrit semitonium, ponant illum sub F, quod nullo modo fieri potest, et ideo finis Communionis ejusdem ibidem veniat, ubi nulla vox est. Cantoris itaque peritiae esse debet, quo loco vel modo quamlibet neumam incipiat, ut eam vel suo modo restituat, vel, si motione opus est, ad affines voces inquirat. Hos autem modos vel tropos graece nominamus protum, deuterum, tritum, tetrartum. CAPUT XI. #Quae vox, et quare in cantu obtineat principatum.@# Cum autem quilibet cantus omnibus vocibus et modis fiat, vox tamen quae cantum terminat, obtinet principatum; ea enim et diutius et morosius sonat. Et praemissae voces, quae tantum exercitatis patent, ita ad eam adaptantur, ut mirum in modum quamdam ab ea coloris faciem ducere videantur. Per supradictas nempe sex consonantias, voci quae neumam terminat reliquae voces concordare debent. Voci vero quae cantum terminat, principatum ejus, cunctarumque distinctionum fines vel etiam principia, opus est adhaerere. Excipitur #Tribus miraculis;@# quia, cum cantus in E. terminat saepe in c. qui ab ea diapente et semitonium distat, principium facit in hac antiphona: #Tertia dies est, quod haec facta sunt.@# Praeterea cum aliquem cantare audimus, primam ejus vocem, cujusmodi sit, ignoramus; quia utrum toni vel semitonia reliquaeve species sequantur, nescimus. Finito vero cantu ultimae vocis modum ex praeteritis aperte agnoscimus. Incepto enim cantu, quid sequatur, ignoras, finito autem, quid praecesserit,
null
eb8e8832-8413-4057-9910-55eb63692c16
latin_170m_raw
null
None
None
None
vides. Itaque finalis vox est, quam melius intuemur. Deinde si eidem cantui versum aut psalmum, aut aliquid velis subjungere, ad finalem vocem permaxime opus est coaptare, non ad primae vel aliarum adeo inspectionem redire. Additur quoque et illud, quod accurati cantus in finalem vocem maxime distinctiones mittant. Nec mirum est regulas musicam sumere a finali voce, cum et in Grammaticae partibus artis pene ubique vim sensus in ultimis litteris vel syllabis per casus, numeros, personas, temporaque discernimus. Igitur quia et omnis laus in fine canitur, jure dicimus quod omnis cantus ei sit modo subjectus, et ab eo modo regulam sumat, qui ultimus sonat. A finali itaque voce ad quintam in quolibet cantu justa est depositio, et usque ad octavas elevatio, licet contra hanc regulam saepe fiat, cum ad nonam, decimamve vel undecimam progrediamur. Unde et finales voces statuerunt D. E. F. G. quia his primum praedictam elevationem vel depositionem monochordi positio commodaverit; habent enim haec deorsum unum tetrachordum gravium, sursum vero duo acutarum. CAPUT XII. #De divisione quatuor modorum in octo.@# Interea cum cantus unius modi, utpote proti, ad comparationem finis tum sint graves et plani, tum acuti et alti, versus et psalmi, et si quid, ut diximus, fini aptandum erat, uno eodemque modo prolatum, diversis aptari non poterat. Quod enim subjungebatur, si erat grave, cum acutis non conveniebat, si erat acutum, a gravibus discordabat. Consilium itaque fuit, ut quisque modus partiretur in duos, id est, acutum et gravem, distributisque regulis acuta cum acutis, et gravia convenirent gravibus, et acutus quisque modus diceretur autenticus, id est, auctoralis et princeps; gravis autem plaga vocaretur, id est, lateralis et minor. Qui enim dicitur stare ad latus meum, minor me est, caeterum si esset major, ego aptius dicerer stare ad latus ejus. Cum ergo dicatur autentus protus et plagis proti, similiter de reliquis, qui naturaliter in vocibus erant quator divisi, in cantibus facti sunt octo. Abusio autem tradidit latinis dicere: pro autento proto et plagis proti, primus et secundus; pro autento deutero et plagis deuteri, tertius et quartus; pro autento trito et plagis triti, quintus et sextus; pro autento tetrardo et plagis tetrardi, septimus et octavus. CAPUT XIII. #De octo modorum agnitione, acumine et gravitate.@# Igitur octo sunt modi, ut octo partes orationis, et octo formae beatitudinis, per quos omnis cantilena discurrens octo dissimilibus vocibus et qualitatibus variatur. Ad quos in cantibus discernendos etiam quaedam neumae inventae sunt, ex quarum aptitudine ita modum cantionis agnoscimus, sicut saepe ex aptitudine corporis, quae cujus sit tunica, reperimus, ut: #Pri@# [Dac] #mum@# [a] #quae@# [a] #ri@# [G] #te@# [FE] #re@# [G] #gnum@# [FE] #Dei@# [DD] [C F G a G a G F E F G a G F E F D.] Mox enim ut cum fine alicujus antiphonae hanc neumam bene viderimus convenire, quod autenti proti sit, non est opus dubitare; sic et de reliquis. Ad hoc etiam cognoscendum plurimum valent et versus nocturnalium responsoriorum, et psalmi officiorum, et omnia quae in modorum formulis praescribuntur, quas qui non novit, mirum est si quam partem horum quae dicuntur intelligit. Ibi enim in formis praevidetur, quibus in vocibus singulorum modorum cantus rarius saepiusve incipiatur, et in quibus minime id fiat: ut in plagis quidem minime licet vel principia vel fines distinctionum ad quintas intendere, cum et ad quartas perraro soleat evenire. In autentis vero, praeter deuterum, eadem principia et fines distinctionum minime licet ad sextas intendere, plagae vero proti vel triti ad tertias intendunt; et plagae deuteri et tetrardi ad quartas intendunt. Memineris praeterea, quod sicut usualium cantuum attestatione perhibetur, autenti vix a suo fine plus una voce descendunt. Ex quibus autentus tritus rarissime id facere propter subjectam semitonii imperfectionem videtur. Ascendunt autem autenti usque ad octavam et nonam, vel etiam decimam. Plagae vero ad
null
6f67d91e-48f9-47a3-92c2-e7bf20f66b0c
latin_170m_raw
null
None
None
None
quintas remittuntur et intenduntur. Sed intensioni sexta vel septima auctoritate tribuitur, sicut in autentis nona et decima. Plagae vero proti, deuteri, et triti aliquando in a. . c. acutas necessario finiuntur. Supradictae autem regulae permaxime caventur in antiphonis et responsoriis, quorum cantus ut psalmis et versibus coaptentur, oportet, communibus regulis fulciantur. Alioquin plures cantus invenies, in quibus adeo confunditur gravitas et acumen, ut non possit adverti, cui magis, id est, autento an plagae conferantur. Praeterea et in ignotorum cantuum inquisitione, praedictarum neumatum et subjunctionum appositione plurimum adjuvamur, cum talium aptitudine soni cujusque proprietatem per vim tropicam intuemur. Est autem tropus species cantionis, qui et modus dictus est, et adhuc dicendum est de eo. CAPUT XIV. #De tropis, et virtute musicae.@# Horum quidam troporum exercitati usu ita proprietates et discretas facies, ut ita dicam, extemplo ut audierint, recognoscunt, sicut peritus gentium coram positis multis habitus eorum intueri potest et dicere: hic Graecus est, ille Hispanus, hic Latinus et ille Teutonicus, iste vero Gallus: atque ita diversitas troporum diversitati mentium coaptatur, ut unus autenti deuteri fractis saltibus delectetur; alius plagae triti eligat voluptatem; uni garrulitas tetrardi autenti magis placet; alter ejusdem plagae suavitatem probat; sic et de reliquis. Nec mirum, si varietate sonorum delectatur auditus, cum varietate colorum gratuletur visus, varietate odorum foveatur olfactus, mutatisque saporibus lingua congaudeat. Sic enim per fenestram corporis delectabilium rerum suavitas intrat mirabiliter penetralia cordis. Inde est, quod sicut quibusdam saporibus, coloribus et odoribus, vel etiam colorum intuitu salus tam cordis quam coporis vel minuitur vel augetur. Ita quondam, ut legitur, quidam phreneticus, canente Asclepiade medico, ab insania revocatus. Et item alius quidam citharae suavitate in tantam libidinem incitatus, ut cubiculum puellae quaereret effringere dementatus: moxque citharoedo mutante modum voluptatis poenitentia ductum recessisse confusum. Item et David Saul daemonium cithara mitigabat, et daemonicam feritatem hujus artis potenti vi ac suavitate frangebat. Quae tamem vis solum divinae sapientiae ad plenum patet. Nos vero quae in aenigmate ab inde percepimus, in divinis laudibus utamur. Sed quia de hujus artis virtute vix pauca libavimus, quibus ad bene modulandum rebus opus sit, videamus. CAPUT XV. #De commoda componenda modulatione.@# Igitur quemadmodum in metris sunt litterae et syllabae, partes et pedes, ac versus: ita et in harmonia sunt phthongi, id est soni, quorum unus, duo, vel tres aptantur in syllabas, ipsaeque solae vel duplicatae neumam, id est, partem constituunt cantilenae; sed pars una vel plures distinctionem faciunt, id est, congruum respirationis locum. De quibus illud est notandum, quod tota pars compresse et notanda et exprimenda est, syllaba vero compressius, tenor vero, id est, mora ultimae vocis, qui in syllaba quantuluscumque est amplior in parte, diutissimus vero in distinctione, signum in his divisionibus existit, sicque opus est, ut quasi metricis pedibus cantilena plaudatur, et aliae voces ab aliis morulam duplo longiorem, vel duplo breviorem, aut tremulam habeant, id est, varium tenorem, quem longum aliquotiens litterae virgula plana apposita significat: ac summopere caveatur talis neumarum distributio, ut cum neumae tum ejusdem soni repercussione, tum duorum aut plurium connexione fiant, semper tamen aut in numero vocum aut in ratione tonorum neumae alterutrum conferantur, atque respondeant, nunc aequae aequis, nunc duplae vel triplae simplicibus, atque alias collatione sesquialtera vel sesquitertia. Proponatque sibi Musicus, quibus ex his divisionibus incedentem faciat cantum, sicut Metricus, quibus pedibus faciat versum; nisi quod Musicus non se tanta legis necessitate constringit, quia in omnibus se haec ars in vocum dispositione rationabili varietate permutat. Quam rationabilitatem etsi saepe non comprehendamus, rationale tamen creditur id, quo mens, in qua est ratio, delectatur. Sed haec et hujusmodi melius colloquendo quam conscribendo monstrantur. Oportet ergo ut more versuum distinctiones aequales sint, et aliquotiens eaedem repetitae, aut aliqua vel parva mutatione variatae, et cum plures fuerint duplicatae, habentes partes non nimis diversas, et quae aliquotiens eaedem transformentur per modos, aut similes intensae et remissae inveniantur. Item ut reciprocata neuma eadem via, qua venerat,
null
8beae27b-52c5-4f01-854f-30de25d69a95
latin_170m_raw
null
None
None
None
redeat, ac per eadem vestigia recurrat. Item ut qualem ambitum vel lineam una facit saliendo ab acutis, talem inclinatam altera e regione opponat respondendo a gravibus, sicut fit, cum in puteo nos cum imagine nostra contra speculamur. Item aliquando una syllaba unam vel plures habeat neumas, aliquando una neuma plures dividatur in syllabas. Variabuntur hae vel omnes neumae, cum alias ab eadem voce incipiant, alias de dissimilibus secundum laxationis et acuminis varias qualitates. Item ut ad principalem vocem, id est finalem, vel si quam affinem ejus pro ipsa elegerint, pene omnes distinctiones currant, et eadem aliquando vox, quae terminat neumas omnes, vel plures distinctiones finiat, aliquando et incipiat; sicut apud Ambrosium curiosus invenire poterit. Sunt vero quasi prosaici cantus, qui haec minus observant, in quibus non est curae, si aliae majores, aliae minores partes et distinctiones per loca sine discretione inveniantur more prosarum. Metricos autem cantus dico, quia saepe ita canimus, ut quasi versus pedibus scandere videamur, sicut fit, cum ipsa metra canimus, in quibus cavendum est, ne superfluae continuentur neumae dissyllabae sine admixtione trisyllabarum ac tetrasyllabarum. Sicut enim Lirici poetae nunc hos nunc alios adjunxere pedes, ita et qui cantum faciunt, rationabiliter discretas ac diversas componunt neumas; rationabilis vero discretio est, si ita fit neumarum et distinctionum moderata varietas, ut tamen neumae neumis et distinctiones distinctionibus quadam semper similitudine sibi consonanter respondeant, id est, ut sit similitudo dissimilis, more perdulcis Ambrosii. Non autem parva similitudo est metris et cantibus, cum et neumae loco sint pedum, et distinctiones loco versuum: utpote ista neuma dactylico, illa vero spondaico, illa iambico metro decurreret; et distinctionem nunc tetrametram nunc pentametram, alias quasi hexametram cernes, et multa alia, ut elevatio et positio tum ipsa sibi, tum altera alteri similis vel dissimilis praeponatur, supponatur, apponatur, interponatur, alias conjunctim, alias divise, alias commixtim ad hunc modum. Item ut in unum terminentur partes et distinctiones neumarum atque verborum, nec tenor longus in quibusdam brevibus syllabis, aut brevis in longis sit, quia obcoenitatem parit, quod tamen raro opus erit curare. Item ut rerum eventus sic cantionis imitetur effectus, ut in tristibus rebus graves sint neumae, in tranquillis rebus jucundae, in prosperis exsultantes, et reliquae. Item saepe vocibus gravem et acutum accentum superponimus, quia saepe ut majori impulsu quasdam, ita etiam minori efferimus: adeo ut ejusdem saepe vocis repetitio elevatio vel depositio esse videatur. Item ut in modum currentis equi semper in fine distinctionum rarius voces ad locum respirationis accedant, ut quasi gravi more ad repausandum lassae perveniant. Spissim autem et rare, prout oportet, notae compositae hujus saepe rei poterunt indicium dare. Liquescunt vero in multis voces more litterarum, ita ut inceptus modus unius ad alteram limpide transiens nec finiri videatur. Porro liquescenti voci punctum quasi maculando superponimus hoc modo: #Ad@# [G] #te@# [DE] #le@# [Ga] #va@# [a] #vi.@# [G.] Si autem eam vis plenius proferre non liquefaciens, nihil nocet, saepe autem magis placet. Et omnia, quae diximus, nec nimis raro, nec nimis continue facias, sed cum discretione. CAPUT XVI. #De multiplici varietate sonorum et neumarum.@# Illud vero non debet mirum videri, cur tanta copia tam diversorum cantuum tam paucis formata sit vocibus, quae voces non nisi sex modis, ut diximus, sibi jungantur tam per elevationem quam per depositionem; cum et de paucis litteris, etsi non perplures, conficiantur syllabae, poterit enim colligi numerus syllabarum; infinita tamen partium pluralitas concrevit ex syllabis, et in metris de paucis pedibus quam plura fiunt genera metrorum, et unius generis metrum plurimis varietatibus invenitur diversum, ut hexametrum; quod quomodo fiat, videant grammatici, quoniam illud dicere alterius est negotii. Nos, si possumus, videamus, quibus modis distantes ab invicem neumas constituere valeamus. Igitur motus vocum, qui sex modis consonanter fieri dictus est, fit arsi et thesi, id est, elevatione et depositione: quorum gemino motu, id est, arsis et thesis, omnis neuma formatur, praeter repercussas
null
124d282f-9718-41c5-b38b-d5818f1ca1ba
latin_170m_raw
null
None
None
None
aut simplices. Deinde arsis et thesis tum sibimet junguntur, ut arsis arsi, thesis thesi, tum altera alteri, ut arsis thesi, et thesis arsi conjungitur, ipsaque conjunctio tum fit ex similibus, tum ex dissimilibus. Dissimilitudo autem erit, si ex praedictis motibus, id est, tonis, semitoniis, ditonis et caeteris alius alio plures paucioresve habeat voces, aut magis conjunctas vel disjunctas dissimiliter; deinde vel similiter facta conjunctione motus motui tum erit praepositus, id est in superioribus positus, tum suppositus, tum appositus, id est, cum in eadem voce unius motus finis erit, alteriusque principium; tum interpositus, id est, quando unus motus infra alium positus et minus est gravis et minus acutus; tum id commixtus, est, partim interpositus partimque suppositus, aut prae positus, aut appositus, rursusque hae positiones dirimi possunt secundum laxationis et acuminis, augmenti et detrimenti, modorum quoque varias qualitates. Neu mae quoque per eosdem modos arsis et thesis poterunt variari, et distinctiones aliquando. Qua de re et descriptionem subjecimus, quo facilior per oculos via sit. CAPUT XVII. #Quod ad cantum redigitur omne, quod scribitur.@# His breviter intimatis aliud tibi planissimum dabimus hic argumentum, utillimum usui, licet hactenus inauditum. Quo cum omnium omnino melorum causa claruerit, poteris tuo usui adhibere, quae probaveris commoda, et nihilominus respuere, quae videbuntur obscoena. Perpende igitur, quia sicut omne, quod dicitur, scribitur, ita ad cantum redigitur omne, quod scribitur. Canitur ergo omne, quod dicitur, scriptura autem litteris figuratur. Sed ne in longum regula nostra producatur, #sex his de@# litteris quinque tantum vocales sumamus, sine quibus nulla alia littera, sed nec syllaba sonare probatur, earumque permaxime causa conficitur, quotienscumque suavis concordia in diversis partibus invenitur, sicut persaepe videmus consonos et sibimet alterutrum respondentes versus in metris, ut quamdam quasi symphoniam grammaticae admireris. Cui si musica responsione simili jungatur, duplici modulatione delecteris. Has itaque quinque vocales sumamus, forsitan cum tantum concordiae tribuunt verbis, non minus cantilenae praestabunt et neumis. Supponantur itaque per ordinem litteris monochordi, et quia quinque tantum sunt, tamdiu repetantur, donec unicuique sono sua subscribatur vocalis, hoc modo: In qua descriptione id modo perpende, quia cum his quinque litteris omnis locutio moveatur, moveri quoque et quinque voces ad se invicem, ut diximus, non negetur. Quod cum ita sit, sumamus modo aliquam locutionem, ejusque syllabas illis sonis adhibitis decantemus, quas earumdem syllabarum vocales subscriptae monstraverint, hoc modo: #Sancte@# [C D] #Joannes@# [F C D] #meritorum@# [D E F G] #tuorum@# [G F G] #copias@# [F E C] #neque@# [D D F] #digne@# [E D] #canere.@# [C D D] Quod itaque de hac oratione factum est, et de omnibus posse fieri nulli dubium est. Sed ne gravis tibi imponatur necessitas, quia ad hunc modum vix cuilibet symphoniae quinque accidunt voces, et ipsas quinque transgredi saepe ad votum non suppetat, ut tibi paulo liberius liceat evagari, alium item versum subjungo vocalium, sed ita sit diversus, ut a tertio loco prioris incipiat hoc modo: Ubi cum duobus ubique subsonis, in quibus quinque habeantur vocales, cum videlicet cuique sono et una subsit, et altera satis tibi liberior facultas accedit, et productiori et contractiori pro libitu motu variare et incedere. Unde et hoc nunc videamus, qualem symphoniam huic rhythmo suae vocales attulerint. #Linguam@# [G G] #refrenans@# [F a G] #temperet,@# [a a a] #ne@# [a] #litis@# [ G] #horror@# [ c] #insonet,@# [ c d] #visum@# [e d] #fovendo@# [c d c] #contegat,@# [c a G] #ne@# [a] #vanitates@# [c c a] #hauriat:@# [F G G] In sola enim ultima parte hoc argumentum reliquimus, ut melum suo tetrardo conveniens redderemus. Cum itaque suis tantum vocalibus
null
dc695c0f-721b-4c80-b887-13a4ed66e71e
latin_170m_raw
null
None
None
None
quidam cantus quamdam aptam sibi vendicet adeo cantilenam, non est dubium, quin fiat aptissima, si in multis exercitatus de pluribus potiora tantum, sibique aptius respondentia eligas, hiantia suppleas, compressa resolvas, producta nimium contrahas, ac nimis contracta distendas, ut unum quod accuratum opus efficias. Illud praeterea scire te volo, quod in morem puri argenti omnis cantus quo magis usitatur, eo magis coloratur, et quod modo displicet, per usum quasi lima politum postea collaudatur, ac pro diversitate gentium ac mentium, quod huic displicet, ab alio amplectitur, et hunc oblectat consona, ille magis probat diversa; iste continuationem et mollitiem secundum suae mentis lasciviam quaerit; ille, utpote gravis, sobriis cantibus demulcetur. Alius vero ut amens in compositis et in anfractis vexationibus pascitur, et unusquisque eum cantum sonorius multo pronuntiat, quem secundum suae mentis insitam qualitatem probat. Quae omnia si dictis argumentis assiduo exercitio inhaeseris, ignorare non poteris. Immo et argumentis utendum est, donec ex parte cognoscimus, ut ad plenitudinem scientiae perveniamus. Sed quia haec in longum prosequi proposita brevitas non exposcit, praesertim cum ex his perplura valeant colligi, de canendo ista sufficiant. Jam nunc diaphoniae praecepta exequamur breviter. CAPUT XVIII. #De diaphonia, id est, organi praecepto.@# Diaphonia vocum disjunctio sonat, quam nos organum vocamus, cum disjunctae ab invicem voces et concorditer dissonant, et dissonantes concordant. Qua quidem ita utuntur, ut canenti semper chorda quarta succedat, ut A. ad D. ubi si organum per acutum a duplices, ut sit D. a resonabit A. ad D. diatessaron, ad a diapasoa, D. vero ad utramque A. a diatessaron et diapente, a. acutum ad graviores diapente et diapason. Et quia hae tres species ad tantam organi societatem se permiscent ac suavitate, ut similitudinem vocum fecisse superius sunt monstratae symphoniae, ideo apte vocum copulationes dicuntur, cum symphonia de cantu omni dicatur. Dictae autem diaphoniae hoc est exemplum: Diapason c d e c d e d c c c a g c d e d dc. Diapente FGa FGa GFFF EDCFG aGGF. #Miserere mei, Deus.@# Diatessaron C D E C D E D C C C B A Γ C DEDDC. Haec autem figura aperte emendata continet praecedentes voces hujus antiphonae #Miserere mei, Deus,@# subsequentes organizando per diatessaron, quod vulgariter dicitur organum supra voce, id est, sub his, praecedentes acutas voces retinet organizantes per diapente, quod organum dicitur supra vocem. Haec autem antiphona de trito tono, id est sexto est, et deponitur in ea organum usque ad C. gravem, ad quam organum nonnumquam descendit. Sicut enim graves descendunt voces, sic ascendunt acutae. Potes et cantum cum organo et organum cum cantu, quantum libuerit, duplicare per diapason; ubicumque enim ejus concordia fuerit, dicta symphoniarum aptatio non cessabit. Cum itaque jam satis vocum patefacta sit duplicatio, gravem a canente succentum, more, quo nos utimur, explicemus. Superior nempe diaphoniae modus durus est, noster vero mollis, ad quem semitonium et diapente non admittimus; tonum vero et ditonum et semiditonum cum diatessaron recipimus, sed semiditonum in his infimatum, diatessaron vero obtinet principatum. His itaque quatuor concordiis diaphoniae cantum subsequitur; troporum vero alii apti, alii aptiores, alii aptissimi existunt. Apti sunt, qui per solam diatessaron quartis a se vocibus organum reddunt, ut deuterus in B. et E: aptiores sunt, qui non solum quartis, sed tertiis et secundis per tonum et semiditonum, licet raro, respondent, ut protus in A. et D: aptissimi vero, qui saepissime suaviusque id faciunt, ut tetrardus et tritus in C. F. G. Hae enim tono et ditono et diatessaron obsequuntur; quorum a trito, in quem vel finis distinctionum advenerit, vel qui proximus ipsi finalitati suberit, subsecutor tamen numquam debet descendere, nisi illo inferiores voces cantor admiserit. A trito enim infimo aut infimis proxime substituto deponi organum nunquam licet. Cum vero cantor inferiores voces admiserit congruo loco, et per diatessaron organum deponatur, moxque ut illa distinctionum gravitas ita deseritur, ut repeti non speretur, quem prius habuerat locum subsecutor
null
47a53bbc-1af8-48b6-9df7-fd3959c67b05
latin_170m_raw
null
None
None
None
repetat, ut finali voci, si in se devenerit, commaneat, et si super se est, vicino decenter occurrat, qui occursus tono melius fit, ditono non adeo, semiditonoque numquam. Ad diatessaron vero vix fit occursus, cum gravis magis placet illo loco succentus. Quod tamen ne in ultima distinctione symphoniae eveniat, est cavendum. Saepe autem cum inferiores trito voces cantor admiserit, organum suspensum tenemus in trito; tunc vero opus est ut in inferioribus distinctionem cantor non faciat, sed discurrentibus cum celeritate vocibus praestolanti trito redeundo subveniat, et suum et illius facta in superioribus distinctione repellat. Item cum occursus fit tono, diutinus fit tenor finis, ut ei partim subsequatur, et partim concinatur. Cum vero ditonus diuturnior, ut saepe per intermissam vocem, dum vel parva sit obsecutio, etiam toni non desit occursio. Quod quia fit, tunc harmonia finitur deutero: etsi cantus non speratur ultra ad tritum descendere, utile tunc erit proto vim organi occupare, subsequentibus subsequi, finique per tonum decenter occurrere. item cum plus diatessaron sejungi non liceat, opus est, cum plus se cantor intenderit, subsecutor ascendat, ut videlicet C. sequatur F: et D. sequatur G: et E sequatur a. et reliqua. Denique praeter quadratam singulis vocibus diatessaron subest, unde in quibus distinctionibus illa fuerit, G. vim organi possidebit. Quod tum fit, si aut cantus ad F. descendat, aut subsequitur, aut in G. distinctionem faciat, ad G. et a. congruis locis F. subsequitur, si in G. vero cantus non terminet, F. cum cantu vim organi admittit. Cum vero. b. mollis versatur in cantu, F. organalis erit. Cum ergo tritus adeo diaphoniae obtineat principatum, ut aptissimum supra caeteros obtineat locum, videmus a Gregorio non immerito plus caeteris vocibus adamatum. Etenim multa melorum principia, et plurimas repercussiones dedit, ut saepe, si de ejus cantu triti E. et c. subtrahatur, prope medietatem tulisse videaris. Diaphoniae praecepta data sunt, quae si exemplis probes, perfecte cognosces. CAPUT XIX. #Dictae Diaphoniae per exempla probatio.@# Igitur a trito non deponimus organum, sive in eo, sive in sequentibus finiatur, hoc modo: Ecce finis distinctionis in trito C. a quo non deponimus organum, quia non habet sub se tonum vel ditonum, quibus fit occursus, sed habet semiditonum, per quem non fit occursus. servo fidem Ecce alia distinctio in trito F. in quo et quartis a se vocibus per diatessaron subsequimur, et diatessaron succentus plusquam occursus placet: Ipsi me tota Ecce alia ejusdem modi triti in F. De votione committo. Ecce alia distinctio in proto D. in qua et toni occursus ad finem patet. Item: Homo erat in Iherusalem, aut ita: Hierusalem. Ecce distinctio in deutero E. in qua ditoni occursus vel simplex vel intermissus placet. Veni ad docendum vos viam prudentiae. Distinctio in proto A. In hac distinctione in inferiore trito C, qui fini proxime subest D, voces admissae sunt, et locus prior finita gravitate repetitus est, ubi diximus #viam prudentiae.@# Et in hac similiter: Sexta hora sedit super puteum. Ecce ut ascendit organum, ne in ultima distinctione succineret cavens. Sexta hora se dit super puteum. Ecce quomodo, admittente cantore graviores voces, organum suspensum tenemus in trito. Victor ascendit coelos unde descendet. Ecce ut ad G. et a in fine subsequitur F. Idem in plagali trito invenies usurpatum, ut ad C et d ita subsequatur, sicut ad G et ad a sequitur F. hoc modo: Ve ni te Ad ore mus. CAPUT XX. #Quomodo musica ex malleorum sonitu sit inventa.@# De origine autem musicae artis, quia rudem lectorem vidimus, in primis tacuimus, quam jam exercitato, magisque scienti tribuimus. Erant antiquitus instrumenta incerta, et canentium multitudo, sed caeca: nullus enim hominum vocum differentias et symphoniae discretionem poterat aliqua argumentatione colligere; neque posset unquam certum aliquid de hac arte cognoscere, nisi tandem bonitas divina, quod sequitur, suo nutu disponerat. Cum Pythagoras quidam magnus philosophus forte iter ageret, ventum est
null
31627788-37f6-4e6d-9c0e-b3f552fb1c04
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad fabricam, in qua super unam incudem quinque mallei feriebant: quorum suavem concordiam miratus philosophus accessit, primumque in manuum varietate sperans vim soni ac modulationis existere, mutavit malleos; quo facto sua vis quemque secuta est. Subtracto itaque, qui dissonus erat a caeteris, alios ponderavit, mirumque in modum divino nutu primus XII. secundus IX. tertius VIII. quartus VI. nescio quibus ponderibus appendebat. Cognovit itaque in numerorum proportione et collatione musicae versari scientiam. Erat enim ea constitutio in quatuor malleis, quae est modo in quatuor litteris A D E a. Denique si A. gravis habet XII. et a. acuta VI. tenet se acuta a. cum A. gravi proportione, quae est in Arithmetica dupla, in musica autem diapason consonantia. D vero gravis, quae est VIIII. cum E. gravi, quod est VIII. tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquioctava, id est, epogdous, in musica autem tonus consonantia. Item a. acuta cum E gravi, sicut D. gravis cum A. gravi, tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquitertia, in musica vero diatessaron consonantia. Item a. acuta cum D. gravi, sicut E. gravis cum A. gravi tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquialtera, in musica vero diapente consonantia. Et si A. habet XII. et D. IX. ternarii propassus, habebit A. in XII. ternarios quatuor, et D. in VIIII ternarios tres. Rursus cum habeat A. XII. et #D. teneat VIIII.@# quaternarios passus tres habebit A. E. vero duos, et diapente patet. Sint iterum XII. in A. et VI. in altera a. senarius medietas est duodenarii, sicut a. acuta alterius A. medietate colligitur. Adest ergo diapason. Ita ipsa A. ad D. diatessaron, ad E. diapente, alteri vero a. diapason reddit. D. quoque ad E. tonum, ad utrumque A. a. diatessaron aut diapente sonat. Et E. etiam ad D. tonum, utrique A. a. diapente vel diatessaron mandat: a. vero acuta cum A. diapason, cum D. diapente, cum E. diatessaron sonat. Quae cuncta in supradictis numeris curiosus perscrutator inveniet. Hinc enim incipiens Boetius panditor hujus artis, multam miramque et difficillimam hujus artis concordiam cum numerorum proportione demonstravit. Quid plura? Per supradictas species monochordum primus ille Pythagoras composuit, in quo quia non est lasciva, sed diligenter aperta artis notitia, sapientibus in commune placuit, atque usque in hunc diem ars paulatim crescendo invaluit, ipso doctore semper humanas tenebras illustrante, cujus summa sapientia per cuncta viget saecula. Amen #Explicit Micrologus, id est, brevis sermo in musica editus a D. Guidone musico peritissimo, et venerabili monacho.@#
null
98c3e0af-9370-43b6-bb36-1596c71e5bcc
latin_170m_raw
null
None
None
None