Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
XII. #Ad Gozpertum abb. Tegernsens. Quo in statu praedia monasterii perlustrata invenerit?@# G. seniori suo, F. ultimus vestri servorum, non alius, aut aliud, quam id quod dudum. Loca obedientiae nobis commissae, quae adhuc potui, contemplando circavi, et invenio minimam partem nobis esse derelictam. Aliquid tam magnum perficiendum, ut de hujusmodi dispensatione debemus pauperibus, domesticis atque peregrinis hospitibus. In Danubii regione repetii granum, quod priori anno abstulerunt, et illi majori, qui illic erat anteriori anno, ablatum est officium, et nullus penitus de hoc dedit mihi responsum. Tota namque decimatio hinc inde est dispertita inter nostros et alienos. Si hoc non interdicitis, quod alieni habent, penitus abstrahetur a domo Dei. Rogo paternitatem vestram ut decimatio nobis praesenti anno tota concedatur ad calcem cremandum. Est namque ecclesia in nostra obedientia, quae dicitur Holzchiricha, undique furcis fulcita, muris destructa, cui nisi citius subvenitur, penitus cadet. XIII. #Ad Meginhelmum magistrum. Eum ad expromendas ingenii vires hortatur.@# Domino meo magistroque M. miris moribus, maculosoque nasu mirifice munerato, F. fidelis famulus famulamina frequenter facturus fidelia. Miri medicaminis more magistrali me mementote servare sequentibus sanguinis strenuum salutaremque strictorem. Sacro subscribite stylo, sicut stolidus stimulat servus sermonibus stultis; sed vos scribite sapienter sacras sequens Scripturas. Sudario spernite servare, si quid scitis salutiferum. Spargite semina, sicco sapientiam servo. XIV. #Ad Peringerum abbatem suum. Veniam et commeatum petit, quo sibi fas sit persolvere vota sua in civitate Augustana.@# Semper sibi venerando Seniori P. F., quamvis nulla veneratione dignus, tota tamen mente vestri devotus. Rogo paternitatem vestram ut auribus solitae pictatis meum nuntium suscipiatis, tanquam verbis vobiscum sermocinantem pro rebus necessariis. Neque enim ipse loquitur, sed ab animali hoc inanimale pro animali mittitur ad animale. Idcirco non joculariter, sed loquimur vobis quasi praesentialiter. Novit denique benigna compatientia vestra qualiter ego quondam infirmatus apud Augustam civitatem in desperatione vitae aegrotabam, cum consilio eorum qui mei curam gerebant, obligavi me voto, si convaluissem de hac infirmitate, ut singulis annis venirem ad lecta et patrocinia illorum sanctorum qui ibi requiescunt. Quod penitus ego peccator dimisi, sed singulis annis dixi: Cras, cras peto licentiam, ut statim pergam. Quapropter, mi Pater, nihil magnum, nihil molestum rogo, sed unum tantum cavallum mihi ad equitandum, et unum virum mecum equitantem: ad viaticum autem nihil aliud peto nisi portionem alimoniae quae mihi daretur cum hic domi essem, et insuper quidquid vestra dignatur gratia, non abnuo, non renuo. Quis non timeat se mentitum esse tali patronae, quae nobis hodie lecta est? Quocirca si vitae meae ullam curam vultis habere, vestro juvamine liceat mihi manere in civitate Augusta in Nativitate sanctae Mariae. Valete. XV. #Ad eumdem. De administratione ecclesiae sibi commissae.@# Patri P. perenniter in Christo amando F. Versiculo verbo precor omnia prospera caro. Quia mihi commendastis res hujus sanctae Ecclesiae custodiendas, propterea in his omnibus usque nunc laborando ministravi ut pro meis viribus potui. Sed nunc videtur mihi propter vilitatem naucitatis meae quasdam res, quas antecessores mei ibi ad manus. . . #Caetera a codice absunt.@# XVI. #Ad eumdem forte, de quibusdam libris ab se redditis.@# P. multiplicis bonitatis amatori, F. humillimus adelphus salutem. Grates rependo solotenus poplite flexo, quo saepius vos officio circa me pio amore laborare conspicio. Librum Boëtii vestro brevi a me vobis petivistis praestari, cujus libros propria manu duos conscripsi, pleniterque, ut puto, glossica conscriptione depinxi; quorum alterum mecum retinui, alterum Augusta Vindelicae reliqui, simulque librum Juvenalis et Persii pro commutatione Arithmeticae Boëtii, in qua ipse ob gratiam vestri non modicum conscripsistis, pro libroque Invectivarum Tullii Ciceronis in Salustium. Quos libros mihi praestitos cum remitto, nostrosque recipio, jussu vestro voluntarie satisfacio Valete.
null
f161aca0-40f4-4727-995f-8f8abf0cc0a8
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #In imaginem Crucifixi.@# Germinis aeterni ramos hos vitis adornat, De qua fonte novo redduntur pocula mundo, Dextera quae victrix invictaque brachia Christi Amplexu rapuere pio de faucibus hostis. Lividulus serpens peritura et tartara cernit, Et caput ignavum lutulenta et terrea lambit. . . . . . . . . . . . . . . . . . Lux mihi semper adest, nec possum cernere lumen Libri, lectoris nec sensus sufficit ullus. II. #Ad Pabonem.@# Salve, confrater, mihi dulcis semper amore. Dulcior es mihi tu, quam mellis gustus in ore. Nescit amare liquor, sed amor dulcescit, et ad cor Intrat, et alterius conjungit foedere pectus. Omnibus exceptis mihi tu sis charior istis. Econtra abjectis sic tu sis promptior illis. Te sequor, ut mundus circumfert carmine cursus. Nusquam divellor, nunquam a te pectore pellor. Haec praeclara dies merito vocitatur, et omnes Festos praecellit, quae te me cernere fecit. Alter in alterutro gratuletur sospite viso. Tu metior, generose puer, quia sanguine major: Quapropter tibi sum servus super omnia promptus. III. #Pro caligis hirsutis, quantumvis vilibus, ad abbatem.@# Excelsi montes jam condunt ninguine cautes: Flamine perduro spirant et frigora campo. Undique disturbant famulum me turbine vestrum. Pelliciis sed et incursus depellitur omnis. Parte tegor, de parte alia me concutit algor, Maxime per suras inserpunt frigora venas. Cruscula concrescunt, lapidosa ut stiria durant. Hoc poteris sarcire, Pater. Quod si hispida pellis Redditur aut vetulum, noviter vel sutile tectum; Quidquid id est quod largiris, venerabile donum est. IV. #Pro Pachone infirmo.@# Versibus an verbis moneam pro parte Pachonis, Fratribus infirmis quam vultis reddere nostris? Tempora nunc poscunt ut agrestia gramina inungant. Mente revolve, Pater: pariter sunt ecce duorum Invalidae vires, communia pocula, mensa. Omne quod est illis, communi sorte fruuntur. Unus quod patitur, fiat de ambobus idipsum. Altera pars alio reddatur perna peracta. Unus dum gaudet, neuter nec murmura fundat. Ipsi peccamus, si non sumus omnibus unus. Maximaque est merces infirmis addere curam. V. #In eos qui Froumundum ad suscipiendum presbyterii ordinem urgebant@# . Sunt mihi qui dicunt: Cur tu nunc ultime Froumunt, Ultimus exclusus cum non sis patre rejectus, Presbyter ut fias, tempus jam poscit et aetas Pergere cum reliquis cur cessas? Percipe claras Candidulus vestes, celebrant quae mystica sancta Pontificis manibus. Si spargit chrismata Christus, Funditur et super hos, quos tangit pollice, christos. Gratia per populos sic fluxit saepe beatos, Cum benedixisset benedictis dextera Summi, Presbyteros faceretque suos sacro ordine servos. Cogere me certant, fatear, quod sim sapiens vir. Hoc faciunt stulti ventoso flamine pasti, Non quia virtutes cupiant, sed fallere plaudant. Nos humiles, nos indocti maneamus ad omnes. Talibus eloquiis nunquam cor pascitur illis, Sed magis, atque magis, Domine, quo sistere justis Spem tractandarum sibi jussit reddere rerum, Illuc protendam studium mentis, manuum cum Omnibus et factis, seu nisibus, arte resumptis Quidquid erat, quod sequitur, totum sibi fiat Verborum vel factorum, quod pertinet illum. Laudibus ipsius reddemus corporis ausus. Ast illis respondemus, qui talia tractant: Stultorum lingua est facilis et prompta loquelis. Quisquis enim primus loquitur, manifestius illum Cognoscunt alii: quia mente superbia regnat, Et vacuus manet interius praecordia sensus. Hae curae non nos mordent. Deus haec quoque tractet. Ordine tam celso persons ego fungere summo Non possum pressus peccati pondere totus. Est mihi quod dicam, totumque ex ordine pandam. Inprimis studio placet esse sub artibus uno. Omnia dico, ut sunt, nec ludicra prosequar ulla. Discere decrevi libros, aliosque docere. Quod praestet Deus omnipotens, hoc tempore Christo Crescere sub vestro, quod fluxit tempore prisco, Subdere me duro divellar ne ipse labore: Ut possim quamvis pauperculus esse synergus Omnibus est merces; quia pensas ipse labores Servorum, qui vos famulamine dulciter ardent. VI. #In Gerhardum, saxo atrociter puerum ferientem.@# Gerdrudam testem facimus, quod nempe Gerhardus Fratribus est merito exosus, quia fecerat ausus Omnibus invisos
null
14cb7740-1c95-4ebe-8ee7-41c1d82a3bf4
latin_170m_raw
null
None
None
None
, vobis non digne ferendos. Nam puero nostro maledicto forte cruento Tunc lapidem magnum comprendens, ac petit illum Nutanti cursu, qui vix se substrahit ictu. Missile sed saxum manibus non caute relictum Stridendi sonitu male raucum fertur in aethrem. Vulnera non retinens, mittentes verbera spernens Aether, et immittit retinentem vulnera petram. Collisi lapides multusque excutitur ignis. Concutitur murus lapidoso ex aggere structus. Miramur solem fuscum de pulvere factum. Turbatur coelum, quatiuntur tartara deorsum. Sic lupus infaustam discindens calcibus herbam Concitat in ventum nubem cum aspergine densum Obscurans oculum pastoris pulvera fartum, Ne custos pecudis mala sentiat acta furentis. Haud secus insontem puerum causamur inermem Quam si dispersis ovibus rapiatur et agnus, Ignavus cum pastoris discesserit ausus. Sic nos pastores falsi retinemus alumnos. Tunc ego sub falsi pastoris nomine nauci Linquens agnellum tenerum, mox hoste tenendum. Tale aliquid quisnam posset cogitate, quod esset In claustro, lapide obstruso mala bestia lustro, Dum monachile pecus patiatur tempore tellus? Hic lupus exosus venit de cardine lapsus, Quo fures penetrant, mactent, et ut omnia perdant. Sic nos in tuta positi convalle salicti Feturam pecudis securi pellimus arcus. Sic lupus extensus meditatur tollere vellus, Ora cruenta premit, stipulas ne turbet anhelus Horrescunt lanae, si fetor perflat ad illas. Omnes prendamus lapides, lapidetur et hostis, Finibus expulsus canibus mordentibus acris Longius expulsus patiatur vulnera fessus. Huic sic damnato repetamus gressibus urbem. Claudamus portas, firmemus vectibus aulas, Ne deinceps ullus confringat de ossibus ursus Discedat procul omne genus, pecus atque lupinum. In nobis regnet Christus Deus ipse benignus, Filius et Patris, pepulit qui vulnera mortis. Spiritus amborum conservet tecta domorum. VII. #Ad Liutoldum episcopum Augustanum.@# Frater Froumundus Liutoldo mille salutes Et quot nunc terris emergunt floscula cunctis. VIII. #Epitaphium Ilisae seu Elisae matris.@# Hoc silicum tumulo jacet Ilisa, corpore functa. Invida mors rapuit, quod sibi vita fuit. Littera si abfuerit, quam simmam [sigma] Graecia dicit, Ilia nomen erit, ut genus edocuit. Funeris obsequium post multos huic facit annos Filius ecce suus Froumundus monachus. Dulichium genuit patres, et Troja priores, Qui locus hoc corpus hic tegit exiguus. Non unis hanc formam fecit gens esse secundam, Sic posuit terris, quas superet, reliquis. Littera, quam cernis, petit ut precibus memor eris Corporis atque animae, quo maneat, requiem. Mente revolve simul quod tu peregrinus et exsul His jaceas terris expulsus propriis. Quapropter pariter rogo, poscas cum prece, frater Ut sibi perpetuam nunc tribuat patriam. Et nos cum venia simili perducat ad astra Qui mortem superat, et bona cuncta parat, Tertia namque dies Octobris adusque kalendas Abstulit e saeclis, reddidit et Superis. IX. #In adventum Heinrici ducis Bojariae.@# Dulce genus, proles priscorum sceptrigerorum, Salve, perpetuo patriae pax inclyte princeps. Dulce. De summis Deus, ipse tuis jam respice coelis, Dulce. Et dux esse ducis digneris, cinge triumphis. Spermate percelebri veniet tibi sancte Quirine, Nobilium genitus de stemmate patritiorum Dulce. Henricus dux ecce pius, princepsque serenus, Praecipuus populi defensor gentis et auctor. Dulce. Suscipe clementer, qui te, venerande verentur, Exquirit, veniamque sibi te reddere credit. Dulce genus. O juvenes vos infantes cunctique veloces, Currite certatim, vos hic praecurrere cursim. Dulce. Dulcia laudantes resonemus carmina, fratres: Dux benedictus eris per saecula, macte triumphis. Dulce. Huc trepidi currant inclinati silicerni, Si non confestim, tamen ad spectacula sensim. Dulce. Cursitet omne genus, cui linguae sufficit usus, Mirando laudet, quem nunquam viderat istic. Dulce. Sepibus infantes appendant corpora parva Culmina seu scandant tectorum, ut talia cernant, Dulce. Furcosi veniant his montibus undique cervi Rupibus et silicum spectet genus omne ferarum. Dulce. Truncigeni cives, muscosas solvite vestes. Purpura portanda est his silvis prole togata. Dulce. Silvicolae, vos ignotos huic spargite tyrsos, Quas in honore suo poterit, quis proferat odas. Dulce. Dicite: Salveris dux et fortissime gentis. Tempora multa salus maneat tibi reddita vitae. Inter vos volitans mihi pennula stridet anhelans, Dans et amore meos
null
4edc300a-addf-487b-b8cc-5c2b123492fa
latin_170m_raw
null
None
None
None
perparvula musca susurros. X. #Ad eumdem. Precatur faustum iter et reditum.@# Gens habitans Alpes tibi mandat, domne, salutes, Maxime Froumundus, qui cupit esse tuus. Quam lacrymosa tuis insistunt tempora servis! Decedis patria, quid sunt regna tua? Cum pater hinc transis, orphellus fit puer omnis Sis, precor, in regno, dux generose, tuo. Nil mea vita valet, si non te semper adoptet: Cum caput abfueris, tunc ego truncus ero. Si poteris, possum: si non, penitus quoque nil sum. Ne mala contingant, te mea vita petit. Sed potius precor, ut pergas, jam despice curas. Prospera cuncta tuis advenient populis. Egredere ad gentes vir virtutum sapienter: Laetus enim transis laetior inde venis. Et nomen tibi praeclarum Deus, auctor honorum, Inde reportandum det super imperium. Et narrent famam totam per posteritatem, Qui non sunt nati, sint memores meriti. Dicite concordi comitantes voce popelli: Deduc incolumem, tu Deus alme, ducem. Angelici cives Heinricum ducite sancti Per cunctam gradiens, quam subit ipse viam. Salveris, juvenisque tui, cunctaeque phalanges, Quae tecum pariter dulce legunt et iter. Perge, salus nostrae gentisque, revertere salvus Regnorum rector sis destructorque malorum. Sis timor insidiis, pax mansura tuis. Aurea namque tuam deducat semita vitam, Pax saliat membris, gaudia sint animis. Sit procul occursus, conventusque malus. XI. #Ad eumdem, ejusdem fere argumenti.@# Semper te canerem, si perbene psallere possem, Nec tam grata meis mella forent labiis. Gaudia longa traham, quia dulcia carmina psallam, Corpore dum maneo, semper amore cano. Osculor incumbens vestigia, quo gradieris, Si pedes exires: nam foret hoc requies. Montes conscendam, simul avia cuncta peragram, Undique prospectans, cum patriam redeas. Nunc iterum atque iterum valeas, patrone benigne, Nos petimus pro te Dominum sancta ecclesia omnis. Pulcher enim vultu, sic moribus, insuper actu, Es quoque vita tui, dux bone, mancipii. XII. #Ad S. Heinricum et fratrem ejus Brunonem. Reditum in patriam gratulatur, illumque rogat ut Tegernsenses in gratiam recipiat.@# Gens Augustorum, salve, princeps populorum, Filius Ecclesiae, pulcher et ipse pater. Dux, decus et patriae, pax, pater Ecclesiae. Salvus semper eris, salvusque exercitus omnis. Salve cum populo te comitante tuo. Et cum fratre tuo salveris principe Bruno Pulchro et in facie, nobilis ut genere. Salve, dux Heinrice, tuis dilecte popellis, Tu regum proles, tu quoque sceptra tenes. Nullus te regum transcendet terreus unquam. Viribus et socius, nobilis atque pius. Moribus et mitis toto polles quoque facto, Hoc faciet Dominus, possis ut esse suus. Regnanti Domino sit laus pro principe nostro: Ad propriam sedem duxerat incolumem. Carmine quisque suo certet concurrere pulc Cordibus omnis amor, voce feretur honor. Longior ipse dies transcendat lumine noctes, Tempus ut omne modis hunc canat hymnisonis. Ducas [et] laudes, noctesque diesque canentes: Verba sonent homines, organa pulsa sonos. Contremit a sonitu telluris maxima moles, Quem faciunt populi, lepidulique chori. Cum ducibus fit concursus populi undique magnus, Qui gaudent patriam te remeare tuam. Francigeni cives spectant te pectore mites, Viribus audaces: nam tua progenies, Perfidus en nostris abscedit finibus hostis: It lupus in sylvas, deserit insidias. Barbaricas gentes tibi subdis, haud timet ullus, Agricolae psallunt, quod placet, hoc faciunt. Arma jacent, et scuta silent, te principe pax est, Nullus ab adversis nos petit insidiis. Dulcigenam de te cupimus quoque cernere prolem, Spem nostris, validam barbara gente fugam. Sit tua progenies noster te principe princeps, Possessor solii, rector et imperii. Usque huc gaudendo vos dux, mi domne, canebam: Lusimus omnigenis cantibus et studiis. Ecce repente ruit tonitrus velut aethere missus, Nuntius impatiens, nuntia dira ferens. In nos iratum vos dixit fortiter esse, Ut probat eventus. Hei mihi quid faciam? Nam tremebunda manus percussa est fulminis ira: Terruit infantes, perculit ipse senes. Igne tui nimium torremur nempe furoris, Quis
null
a811feb8-0afe-45ce-9baf-4d75173b485a
latin_170m_raw
null
None
None
None
poterit verbis haec numerare suis? Decoxit miseros proprio pro crimine tactos, Perscrutans vitium corporis, atque animum. Tangimur invalidi permagni criminis aura, Non flat ventorum, sed mala vis hominum. Sed quae tanta fuit servorum culpa tuorum, Ut nullo licuit cernere, quem voluit? Excusare nefas, potuisset forte vel unus. Cur cadit in facinus grex simul innumerus? Sed tandem miserere tuis, jam parce misellis, Indignis famulis sed miserere tuis. XIII. #De eodem carmen votivum.@# Salve, nobilium Caesar, spes inclyta patrum, Qui laetum veniens advehis ore diem. Quem Pater immense, quem Fili, suscipe, celse, Et sanctum Flamen, trinus et unus, amen. Suscipe laetantem, mater castissima, servum Ecclesia, et natum suscipe laeta tuum. Caesar famosae redit en de culmine Romae Ad te, sancte Petre, gaudia magna ferens. Hic in utroque loco te vult pollere patronum, Tu sis auxilio huic in utroque loco. Gaudeat, haeredes studuit quod habere perennes, Praedia quodque sacrae contulit Ecclesiae. Cujus ad obsequium laus non sileat pia fratrum, Ornetur templum cujus ad obsequium. Grate comes Christi ne desis, sancte Geori, Si coelis nostram adde precando precem. Per, Kiliane, precem, si digne poscimus, aurem Ad Christi nostram fer, Kiliane, precem. Sis Caesar dignus sanctis et amabile pignus Coelorum regi, Caesar amande, veni. Caesar amandus adest, hostilis fraus cadat omnis. Nunc timor omnis abest, Caesar amandus adest. Portent gaudentes cunctae sua munera gentes Congrua dona sibi, Caesar amande, tibi. Nos tibi pro modulo portamus munera Christo Pectore ab exiguo nos tibi pro modulo. Solamen flentis, lumen sis lucis egentis, Et stipes claudis, una salus inopi. Te vocat auxilio mulier privata marito, Orphanus atque suo te vocat auxilio. O nimium fortis, quem nullus territat hostis, Cujus et imperium non retinet spatium. Ecclesiae stabilem fer per tua tempora pacem, Atque Dei laudem Ecclesiae stabilem. Copia ne rebus desit pax atque diebus Tempora longa tuo det Christi dextera regno, Differat et voto tempora longa tuo. Prosperitas detur populis, tibi multiplicetur, Ad mandata Dei pectore sis celeri. Munere multiplici tecum sit gratia Christi, Te repleatque sui munere multiplici. Brachia Sampsonis tibi donet et os Salomonis, Absalon faciem, Job, Danielque fidem. Gloria lausque Deo nati comitante tropaeo. . . . . . . . . . . . . . . . . XIV. #In duodecim apostolos Domini.@# Ecclesiae Petrus fert fundamenta beatus. Paulus ad ignotas devexit semina terras. Andreas crucis invexit vexillula Patras. Palpando plagas detersit vulnera Thomas. Hiero per Jacobum salvatur gens Solymorum. Gratia grata Dei super omnes ecce Joannis. Ut tenebris lichnus fulgescit et ore Philippus. Bartholomaei meritis tenebrescens India cernis. Summa Mathaee petis, cum terrea lucra relinquis. Arfaxan, Zaroënque Simon tu Perside sternis. Corda maligna dolis, eademque Tadhaee restringis. Ecclesiae sancta numeraris sorte Mathia. Prudentum chorus ingreditur, manet insipientum. Dulciculas Christi cape vitae janua sponsas. Supplicibus miserere tuis, rex Christe, popellis. XV. #In Natali Domini, et baptisma.@# O socii, io, io! cives, concurrite cuncti Parvulus et populus, magnus adeste chorus. Nec mora sit senibus celeres huc tendere gressus, Unanimes pariter quo properemus iter. Ad fratrem, qui forte jacens per somnia stertet, Carmine dulcisono nunc properate domo. Evigilat nunc omne quod est, quia natus adest Deus. Tu, frater, solus cur recubas domibus? Turmula coelestis jam venit et obvia testis, Hunc genus omne hominis nunc canit in populis. Surge citus frater, frater mors est quoque somni. Perge comes sociis, et properemus aquis. Curre, puer, nunc, curre, puer, nunc tingere lymphis: Te Tegrin somno suscitat ipse Seo. Merge dolos somni gelidi sub gurgite ponti, Abluiturque nefas, quod trahit ad tenebras. Letheus infernum cupiunt baptismata Christum, Qui hunc patitur morbum, non sequitur Dominum. XVI. #Ad S. Godehardum abbatem Tegernsensem, cui cum caeteris fratribus bene precatur.@# Nobile gauderem, si scirem, dicere carmen, Fratribus omnimodis salutamina mittere vellem Qualia psallentes
null
123fd51c-5945-4ed7-a908-013ec46a0f2a
latin_170m_raw
null
None
None
None
mirarenturque legentes. Abbas ecce meus, nec non vester Gotahardus, Omne bonum, quod dilectis sibi, mandat amoris. Mitibus ut pater est, et blandiloquus uti frater, Consociosque meos, qui turgent, acriter urget. Frater Froumund, quamvis non digne vocatus Centenas decies, milies quoque mille salutes Dilectis Domino, pariter sanctoque Quirino. Gaudia praesentis vitae sator atque futurae Augeat in vobis pacem, tribuatque quietem. Numine cuncta suo depellat tristia sancto, Quamvis multorum quatiamur mole malorum. De his superum Dominum rogitemus cum prece Christum, Ut Deus omnipotens mala pellat, prospera reddat. Te veneranda manus, senioque detrita senectus, Omnes presbyteros versuque saluto sub uno. Wigo, Perngerus, Gundroh, seu charus Otherus. Fortites et valeant, et vitam tempore longam. Et Gotafrid in his simul est mihi scribere calvus, Candidior cignis, nutriat vos temporis aetas Saecula perducens, tandem superisque recensens; Et juvenum mihi consimilis tu turmula possis Aeque, vosque meos, quos raros esse dolemus. Ah! ah! mors rapuit quosdam, quoque vita beavit. Hos peto, ut hic valeant: ast illi in pace quiescant. Salvete, pueri, sancti famulique Quirini, Nunc super et subtus vos osculor, inclyte coetus. Omnibus ut vobis sim filius, aut mage servus. Hoc precor inclinans vultum, non mente superba Me precibus vestris commendo, concio sancta. XVII. #In filium viduae Naimiticae, a Christo ad vitam resuscitatum.@# Plurima cum Dominus fecisset signa per orbem, Hanc urbem properare volens, quam nomine Naim Hic vocitat populus, qui sit regionibus illis. Contigit, ut veniens hunc obvia vidua haberet. Hoc sacra scripta ferunt: haec vidua turbaque multa Portabant feretro, fuerat qui filius illi Unicus, exstinctum: mater merebunda secuta est. Nescivit Dominum astantem sibi more benigno. Qui miserans dixit: « Mulier, puerum sine flere. » Accedensque pius tetigit manibus pietatis, Clarius exclamans: « Tibi dico, o mortue, surge. » Qui surgens sedet, et loquitur. Tibi gloria, Christe! Tunc recipit genitrix genitum, natumque secundo. Accipit astantes magnus timor, undique plebes Magnificantque Deum dicentes: « Iste propheta Maximus in nobis surrexit, miraque fecit, Per quem nos populosque suos Deus ipse revisit. » Summe Deus, me Froumundum sub morte sepultum Suscita praeclara pietate, resuscita, Christe. Non pereat quod plantavit tua dextera, Christe. XVIII. #In hydropicum a Christo die Sabbati sanatum.@# Cum Pharisaeorum Dominum cum principe Christum Agnovit Pharisaea manus discumbere coena, Adfuit insidians, si solvat Sabbata, curans? Vult super hunc reputare malum, qui crimina nescit, Vult capere insidiis, qui solvit crimina mortis. Hydropicus fuit ante illum, quemque ille prehensum Salvavit penitus toto tergore repulso. Mussavit Pharisaea manus furibunda, per ulcus Invidiae stomachata, suis percussaque telis, Sabbata quod solvat curando corpora digna, Cum illi asinum atque bovem solvant propter sua lucra. « Quis vestrum pecus insipidum, rogo, ducit aquandum, Si cadit in fontem, citiusne revellere currit? » Dixerat, et victi tacuerunt verbere verbi. XIX. #In Christum, paralyticum sanantem.@# Trans freta jam venit Dominus, propriam quoque in urbem: Ecce ferunt homines hominem in lecto recubantem. Ut vidit Dominus properantum credula corda, Dixit ad infirmum: « Spera peccata remissa. » Dixerunt Scribae miseri invidiae face tosti: « Hic vir blasphemat, quia nec peccata relaxat. » Respondens Dominus Jesus sic dixit ad illos: « Quid facile est huic laxari vel crimina, gressus? » Haec hominis Nato quod sit data quippe potestas Crimina laxandi, simul et gressus tribuendi, Vos et qui populi simul adsunt, cernite cuncti. Dixit ad aegrotum: « Nunc surge et suscipe lectum, Corpore, corde sano » Sic condecet optime Christo. Officium tibi quod fecit nunc ille, repende, Porta portantem, bene fac; qui nec male sentit Cum graditur: tunc plebs omnis Christo dedit odas. XX. #Ad Peringerum Abbatem Tegernsensem@# Versiculis sum dicturus vale omnibus unus. Alloquor imprimis, qui pater est reliquis. Patrem Perngerum, pastoris nomine dignum Salve, digne parens, nomen honoris habens Qui arguis infantes, juvenes, et nos
null
e96e0a67-921a-4bb0-8457-49fba7c9ae80
latin_170m_raw
null
None
None
None
seniores, Maxime me solum cum reliquis pueris. Quod nunquam tibi versiculum dedimus bene factum. Quo circa faciam carmina versiculis. Nunc facito versus, omnis qui scribere nosti, Ut modo pellatur mentibus ira suis. Accedam prior et dicam sibi mille salutes, Si hoc placitum fuerit, plus resonare volo. Ludos et laudes dicemus carmine, fratres, Ut pueri digno complaceant modulo. Centies et super haec millenas dico salutes Patribus et cunctis fratribus in Domino. Ammoneo ignavos pueros sermonibus istos Et tremula revoco voce meo gremio. Quos quondam docui, super hos decuit gratulari Et volui refici germine de studii. In quantum potui, feci quoque signa gerendi, Nunc vacuos lacrimo saepius atque gemo. Quos genui, nunc aversor, quia et actibus angor, Sensibus eversi, moribus inproprii. Nec me cognoscunt, nec seipsos mente revisunt, Ut dicant pariter: Est meus iste Pater. Eloquor et proprium, non sentitis genitorem? State, renoscite me; sum Pater in facie. Saepius edocui, scriptis verbisque nutrivi, Sum mordax verbo, pectore vos sed amo. Est meus iste labor cassatus, perditus omnis, Et torvis oculis me simul inspicitis. Si facerem mihi pendentes per cingula caudas Gesticulans manibus, lubrice stans pedibus: Si lupus aut ursus (sed vellem fingere vulpem). Si larvas facerem furciferis manibus: Dulcifer aut fabulas possem componere mendas, Orpheus ut cantans Euridicen revocat: Si canerem multos dulci modulamine leudos Undique currentes cum trepidis pedibus: Gauderet mihi, qui proprior visurus adesset, Ridiculus cunctos concuteret pueros. Fistula si dulcis mihi trivisset mea labra, Risibus et ludis oscula conciperem. Veridicax minor est vobis, quam lingula mendax, Diligitis jocos en mage quam metricos. Ludere carminibus melius namque esse decrevi, Quae faciunt animum crescere et ingenium. Vos iterum revoco vocitamine valde preclaro, Confluite huc, pueri, discite quae volui. Non omnes odiunt, quia verbula dura loquuntur, Diligit haud omnis, lepide qui loquitur. Dulciferis vos carminibus nunc congrego cunctos, Fortiter et clamo, cum modulamen ago. Caris filiolis Froumundus quicquid amoris, Qui instatis nostro tempore sub studio. Te primum pono, mi frater amande Georgi, Venisti propter qui studium patria. Dulces filioli, studium jam discite laeti. Diligo vos animo, corde simul doceo. Si dictis delectantes vos gnoscere possem, Haec loca gauderem proficere ad requiem. Eia, confratres, certemus carmine metri: Hoc vincens aliquis sit melior reliquis. Corde, dolore gemo, propter vos denique dicto. Psallite nunc cuncti vos, rogo, filioli. Apparens Dominus cuncto venerandus in orbe, Jam clemens regno vos societ supero. Patres et fratres cunctos simul et seniores Conservet Christus, sit pius et famulis. Perngero Patri dicamus corde benigno: Abbas sis sospes, tempora longa manens. Et cuncti secum gratulemur semper in aevum, Quod praestet Dominus, qui regit omne quod est. Cum relegis, Pater, haec iterum vos alloquor ipsum, Doctior in verbis, altior in meritis. XXI. #Probe factis praemia, male patratis poenam exspectandam esse.@# Si nos tardamus, non tardant tempora nostra. Deficit omne quod est sub curvi culmine coeli. Ast hominis flatus perdurat semper in aevum. Seu male seu bene nunc operantur corpora nostra, Hoc quod quisque facit, recipit sine temporis aevo. Ut bona captemus, faciamus, praemia, justa, XXII. #Ad Meginhelmum adversus superbos.@# Turritum caput extollis super aethera cuncta, Altius abjetibus, calcibus astra teris. Montibus excelsis excelsior ipse videris, Pectore tu caeco stultior es cuculo. Ipse volat pennis, sed tu quoque serpere nescis. Tempus et ipse tenet, tempora nulla tenes. Quid tibi consimile est rerum subtus, rogo, coelum? Stultior es cunctis folliculis vacuis. Hie retrahit flatum, quotiens efflaverit illum: Tu ventus penitus flaminibus vacuus. Tu tibi magnus eris, parvus mihi namque putaris, Et mihi qui quondam, semper eris Meginhalm. Incipe nunc humilem terris jam sistere callem, Non poteris modulum vincere corporeum. Si poteris, celsum nunquid vis scandere coelum? Non, rogo, sta terris, ne capiare malis. XXIII. #Ad Christum Servatorem mundi de caede SS. Innocentum.@# Insontes Domini, nobis succurrite
null
6e40f146-9b7d-4535-9552-1725e81346a4
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sanctI Nos gravibus vitiis per Christi solvite nomeN Suscipe tu dominans sanctorum, suscipe voceS Omnibus et miserere tuis, quos sanguine fusO Nempe redemisti splendens in carcere lumeN Traxisti de morte tuos, mors mortua dormiT Ex quo morte tua reserasti gaudia vitE Sanguinis effusor, saevusque inimicus HerodeS Destruitur per te victus, fortissime DaviD Otyor hostis erat volitans omni quoque ventO Mordax, ut frendens cupiens leo perdere ChristuM Innocuos pueros sternebat corpore necI Non tamen extinctos inclusit tartara daemoN In gremium coeli vexit sed gracia summI Nomina habent in fronte sua, Patris quoque nomeN Omnes, et clamant modulando carmine pulchrO Bombo, qui luctus lacrimantur conjuge JacoB In superis plorat pueri ceu mater ablatI Sed nimio non vult luctu cessare deplangenS Sunt quia, sed non est illis regressio tristiS Ut veniant iterum mundum, qui planctus in usU Cosmica cuncta manent, detersa tristia, doneC Cunctipotens veniens nos omnes colligit illuC Uvida vos sancti clamat mea palpebra fletU Rectorem mundi, precibus rogo, flectite sempeR Rex fortis Jesu dominans, miserere, precamuR Impie quod gessit Fromundus corpore factI Tollite peccatum, quos Christus sanguine tinxiT Eudochias osoplon stephanosas Kyrie ChristE Sanctos innocuos, qui cantant carmina laudiS Ante thronum Domini cantant sibi carmina pulchrA Nostrum vindica ema splendens de lumine lumeN Confratrum numerus dictum est, requiescite, doneC Tempus adhuc modicum, cum Rex fortissimus astaT Insontes Domini, nobis succurrite, SanctI XXIV. #Epitaphium Rihkeri.@# Hoc requies tumulo membrorum facto Rihkero, Conditur in tumulo, qui placuit populo. Carmina concinimus, sed fletibus ora rigamus, Solvimus officium funeris atque precum. Plangimus incassum, repetunt dum membra sepulcrum. Ut quid id esse gemis, corpus et unde geris Mors manet in vita, geritur quia corpore cincta. Pulvera portamus, vermis et esca sumus, Carnibus in vermes resolutis pulvera ventis. Nunquam vita manet, mors nisi cum veniet. Hic cogita plus gaudendum de morte beata: Hospes adisse tuis cur gemis hospitiis? Corpora dum pereunt, animas tunc morte beabunt, Tunc animae crescunt, ossula dum pereunt. Quinta Idus Junii perfecit tempora saecli. Fratrum turma petat, spiritus ut valeat. XXV. #Versus in librum Dictaminum ad se collectum.@# Quae mihi dictanti concessit gratia Christi Versibus aut chartis, in corpus vertere scriptum Decrevi, quoties hoc possum ferre peraptum, Mortuus ut tandem Domini vel laudibus addam, Cum non lingua sonat, quae restat littera pangat, Infirmasi fuerint, non sunt spernanda legenti, [Cum nullus sermo Christo se subtrahat almo, Omnibus, ut vult ipse, dabit, nec corpora cernit, Parva replens magnis, et fortia spernit in altis. Hoc placuit propter nullis me parcere verbis, Quin scribatur enim, quicquid non mittitur igni Aut cursu celeri transportet nuntius orbi. XXVI. #Versus Udalperti in codicem Psalmorum@# . Hunc ego Psalmorum studui conscribere librum Udalpertus, ut hic pascas animam quoque Heilwih. #Ornavit, ut potui: decuit sic nobilitari@# #Psalterii dominam, colui simul et generosam.@# His leviora facis curarum pondera scriptis Et meditare piis, quae restant gaudia coelis. His magis insistas cupias, quam femina jocis. Haec iterum atque iterum semper mediteris in aevum. Gaudia certa manent, quaecunque haec pectora volvent. His inimica potes superare sequentia vires. XXVII. #Apologia pro schola Wirtzburgensi ejusque magistro adversus quemdam calumniatorem.@# Nomen ut herbarum tenet haec urbs proficuarum, Qualibus imbuti reparant sua membra saluti, Sic perfectorum genitrix est discipulorum. Profert doctrinam quia stultorum medicinam. Per proprium nomen monstrat divinitus omen. Posse suum fructum vitii depellere luctum, Germine radicum quod fert vicus inimicum, Vim pellens morbi, dum cuncto proficit orbi. Sordibus inflati cum stultitia cruciati, Instar leprosi, seu qui degunt vitiosi, Huc adducantur, quoniam melius renovantur Doctiloquis verbis, quam membra salubribus herbis. Summis archivis epulas acquirere silvis, Nec non perfectae scrutari dindina [dindyma] sectae. Wangia cur langues stolidas servando phalanges? Nostros conventus odeat tua stulta juventus. Quam sint limantes aurum velut igne probantes Nostri rectoris normae non vilis honoris, Ecclesiae summam quem cernimus esse columnam. Ad quem procedit, quicunque docendo placebit. Princeps primatum, qui pandit abdita vatum, Mundi cunctorum transcendit culmen honorum. Nam meritis nullum similem fert mundus homullum. Ipse poetarum fulget decus
null
5c6a4bd1-e376-4da0-b40c-931c41605ea6
latin_170m_raw
null
None
None
None
omnigenarum. Imperio Christi moderando sceptra magistri. Praeter Scripturae studium nihil est sibi curae, Cultor virtutis manet, aeternaeque salutis. Vim talem mentis dono tenet Omnipotentis, Doctrinae rivus fluit ejus pectore vivus. Aeternum numen sermonum dat sibi flumen Est ornamentum nobis hujus documentum, Ut verni flores cui crescunt semper honores. Indoctis lumen cum fert, seu mentis acumen, Grammaticas partes, ac cunctas instruit artes. Tempore nocturno, neque vult cessare diurno, Dicta peritorum depromens orthographorum. Tanto pastori nunquam sunt scripta labori, Ceu solis lumen sibi sed patet omne volumen, Ingenio mundum faciens vernare rotundum. Strenuus et justus, geminis virtutis onustus, Dat pernox Argus documenti fercula largus. Cura subtili proprio vigilabit ovili. Praeter mercedem licet ejus visere sedem. Propter sollertes non unquam spernit inertes. Firmat prudentes, dum corripit insipientes. Omnes communi voto sibi jungimur uni. Aequat Sampsonis vires, studiis Salomonis. Expers fallendi procedit lege docendi. Sed noster coetus tali de principe laetus, Sollers, insomnis, catus hunc venerabitur omnis. Nunquam torpescit, cujus qui jure quiescit. Talis mandritae verbum fert gaudia vitae, Propter quem gentes huc diversae venientes, Non plus vicini, quam quaerunt hunc peregrini. Curritur a turbis istius moenibus urbis. Hunc sibi ductorem, vel gliscunt ammonitorem. Nobilium proles cujus cum captet amores, Lectio pupilli non fiet dedecus illi. Quilibet assistat, sibi proficiendo patrissat. Nullus mortalis pollet sic artificialis. Desit perdocto cui nil virtutibus octo. His ornamentis humilis stat gloria mentis. Vivat hic indemnis, cum commoditate perennis Virtutum plenus sit, prosperitate serenus. Nil eventorum cui quod maneat nociturum. Tristibus exutus, laetetur et undiquc tutus. Gaudia veracis sibi sint celeberrima pacis. Per summas metas vitae sua prodeat aetas, Atque senectutis sint tempore dona salutis. Virtutis mirae coelestia dignus inire Visitet aeternam lucem requiemque supernam. Mundi Salvator sui coeli cum dominator Omnibus in portis rumpet retinacula mortis, Ac per divinam vocem spoliat Libitinam: Ante suam sedem mandans procedere plebem, Pro meritis vitae tunc doctrinis decoratae Hic ceu lucet, seu secum gaudia ducet Discipulos cunctos, ejus moderamine functos, Pontificis summi, quem tunc sectantur alumni. Pro quis lucescit stellis par ac requiescit. Talibus augmentis gaudens de quinque talentis Nunc commendatis sibi tunc Dominoque relatis, O puer, insignis nos accendens velut ignis, Qui primum fictis hunc rosisti maledictis Te se doctorem blaterando tenere priorem Hoc cum dixisti, permultum desipuisti, Doctum Platonem ponendo post Labeonem. Tunc utinam mutus fueras, hanc quando locutus. Cunctis ostendis, sed talem cum reprehendis, Temet mendosum laesisse canem furiosum, Mente quod insana ferat iracunda Diana, Sordibus imbutae seu te mentis male tutae Collum maternum, vel confregisse paternum. Tu cultor furni teneas sortem taciturni, Moribus immundus, sordens vitiis, furibundus, Turpis, blasphemus, vitiorum stercore plenus, Sensibus et vanus, quod turberis male sanus. In numero cleri sis indignusque teneri, Aut fore te furem, qudo non ego dicere curem Hoc sed dicebant hi, quia tua scripta videbant, Talia te fatum propter propriumque reatum, Quatinus in poena sis propter tale poema. Hunc culpans naevum, qui conterit omne per aevum. Sunt assertores huic omnes inferiores. Hunc sator irarum, destructor amicitiarum Demonstrato, togas cur nos deponere cogas, Nobis inmitis, transmittens nuntia litis An nos mellitam nescis hic ducere vitam, Undique pacatos, et de nullis superatos? Te nullum verbum nostri turbaret acerbum, Si tu cessasses, quod talia non rogitasses. Funditus invitos scio nos pugnare petitos. Ex hoc non latres rixis, sed reddito grates, Quod non rixando loquor haec, sed consiliando. Est tibi discrimen nostrum contingere limen, Gymnasiique locum nugace notamine vocum. Id quare gliscas, quod adhuc lacrimando gemiscas, Semper deflebis, si nos pugnando movebis. Vis per conflictum belli tergum dare victum, Aut post procinctum manicis te reddere vinctum Congressum belli deponas pullus aselii, Qui vice praedonis catulis sis praeda leonis. Si prece persistas, partes Jucamur in istas, Ut videas bellum te despoliare misellum, In morem vermis pedibus sternaris inermis. Pace coronaris, quam tu sermone sequaris, Mecum sensisti qui nobile dogma magistri, Qui nos informat, ratione facetus adornat. Hunc quia laudasti
null
29ee9120-2a7b-4774-bb9d-e6135424f7ba
latin_170m_raw
null
None
None
None
, me perquam laetificasti. Inter nos irae fugiat discordia dirae. Expertes belli nos simus, amore gemelli: Foedus Davidis mecum, Jonathaeque subibis. Nil nosmet saevum conturbet nunc et in aevum. Multum mirantur, nam talia qui speculantur. Sunt, qui cum rixis nobis in pignore fixis Omnes devinces tibi conspectum fore lincis, Judex subtilis licet assis flos juvenilis Spernendo falsos, suprave modum male falsos, Id retinens certum, cunctos superare disertum, Nobis tutelae quid at decus atque loquelae. Dic, cur baccharis nobis, qui bella minaris? Pacem spernendo, cum Martis amore furendo Compositor metri propter mendacia tetri? Musae sylvestri discors ratione pedestri Turbabis Musam fallendo, fugans Arethusam, Syllaba quod muta monstrat ratione locuta Ponere legitimum. Nescis, quia carmine rhythmum, Grammaticam metam te linquere cerno poetam? Pauperies ranae quondam jus coepit inane Dicens, divinam se ferre feris medicinam. Increpat his culpis hanc sed versutia vulpis: Me non frustratis, quia te medicum meditaris. Te fore mendosam scio per pellem maculosam, Maxima te pestis quod vexet, sum tibi testis. Primum solamen tibi profer vel medicamen, Artis opem nobis posthac adhibeto Peonis. Sic emendator, sic es vitii comitator. Vocibus inmanis, doctrinae prorsus inanis, Crimen culpabis, sed mox exemplificabis, Quod cor non celat, quoniam Scriptura revelat. Versibus oblatis mendacibus, inmodulatis. Non ostendisses te stultum, si tacuisses, Sermonisque nota monstraris nunc idiota. Nos non contristas, pugnae dum tela ministras, Praelia ceu magnus nobis minitando tyrannus, Et quod non audes dictatu, volvere gaudes. Nobis divinam poscamus opem fore primam. Christe, tui cleri turmam dignare tueri. Sanctificans signum crucis hinc fuget omne malignum, Rex Constantinus quam sensit in agmine primus. Nec non de coelis suffragia sint Michaelis. Nostris tutelis sit praesidium Gabrielis. Nos corruptelis manus eripiat Raphaelis. Angelici cives omnes nobis date vires. Auxiliis dandis veneremur sacra Joannis. In pugna metri petimus munimina Petri. Cui consors aulae coeli nos protege, Paule. Gratia levitae Stephani det gaudia vitae, Auxiliique manus tendat S. Kilianus. Cum pacis palma proprium defendat agalma. Testis divinus fiat tutela Quirinus. Assis Ambrosi fautor belli generosi. Sancte regens hastas Hieronyme poscimus astes. Nos Augustinus defendat rhetor opimus. Doctor Gregori, da ne sint bella dolori. Protegat invictus nos in pugna Benedictus. Tumbam Burchardi quaeramus non prece tardi. Doctoresque sales ope sint hic prodigiales. Sancti seu cuncti nobis succurrite juncti Praestando castris nostris tutamen ab astris. Haec nos cantemus, Martem nihilumque timemus. Sic nos parmati stamus pugnare parati. Nobis admittas quamvis tu mille sagittas: Nos impugnando venias licet utpote grando. Sed tamen attritos bellando tuos parasitos, Viribus extensis penetrat Saxonicus ensis, Noricus et Suevus cupiunt conjungere foedus. Te non sectantur, sed nobis auxiliantur, Qui non formident, quin te vincendo trucident. Quod nunquam credis, nisi cum certando videbis. In regno primos nescis hic esse Latinos, Nosve coequales miraberis esse sodales. Istic discendo, seu contra te veniendo. Ac nobis dones in circuitu regiones, Quarum formosi sunt hic juvenes generosi. Tu petis econtra sed spiritualia monstra. Expers stas artis credens his jurgia Martis. His quia confidis, de pugna victus abibis. Jam tu cognoscis, quod nos non vincere possis. Praesidium gentes cum dent simulacra colentes, Instar jumenti fugientes jus documenti. Cum reputes vivos de congressu fugitivos, Inferni divos cur optabis redivivos, Quos lex Plutonis damnavit fauce draconis. Non resonante lyra cujus mulcebitur ira, Quicquid his acceptat, nullius jam prece reddat? Surgens de tumba te non tegit Herculis umbra. Hunc tibi semideum scio non praestare tropaeum Rursus iniquorum crescit cultura deorum. Id si tu credis, prorsus ratione carebis, Jungere gentiles Christi velit ut sibi miles. Nunquam certabit socio conamine David. Herculeas pugnas nullis precibus sibi jungas. Christicolas servi fugiant in agone protervi, Cultus atrorum sortiti daemoniorum. Qui dum vivebant, non umquam lite carebant, Nec possunt jungi socio, non agmine fungi. Has belli sortes scio non sociare cohortes. Quas si conducis, tenebris das munia lucis. Talibus offensi, vel coelicolae reprehensi Te non sectantur, sed nobiscum comitantur. Tutores nostri, quos tu non
null
e20b7192-afb9-4e34-9096-bfca52810f8d
latin_170m_raw
null
None
None
None
quaerere nosti. Sed seductores sequeris, quod postmodo plores, Vivis defuncti si sint certamine juncti. Hanc armaturam scio non nobis nocituram. Jam denatura, nisi discedant sua jura. Sed cur vis hostes, proprios dimittere postes? Hic tu pervilis nostris superabere pilis Istuc ceriti, nugacis nilque periti Si tua procedant, et nos convicia laedant, Fortes athletas, poterisque videre poetas. Numquam cedentes, cum tu fugiendo clientes Alvo divisa pereas nostrata sarissa [ #cod.@# sarisa]. Velox ut ventus fuget omnis nempe juventus, Quando truncatur, quisquis tibi collateratur. Perfossus costis moribundus vinceris hostis Terra procumbis referendo [ #f.@# reserando] viscera lumbis Postremo fessus, telorum turbine pressus Noster captivus, ne sis post haec fugitivus, Nobis infestus, nulla ratione molestus, Ducaris frenis constrictus sive catenis, Carcere conclusus plangens, aut compede trusus. Jam nos irrita, quo sic pereat tua vita. Desine nunc irae vel nostrae damna subire. Utile cognoscis, si pacis munera poscis. Ne venias duplex, sed trade manus cito supplex. Suscipiens regis nostri moderamina legis, Cum penitus vires desint in corde viriles Temet tutandi vel nos umquam superandi, Stultitia captum sic, ad nihilumque redactum, Istic aegrotum volumus te sumere potum Funditus insontis nostri de flumine fontis Expers est fellis nimia dulcedine mellis. Istinc si discis statim sensu resipiscis. Recte vivendi potaris et dogma loquendi. Haec si contemnis, seu nostrates reprehendis, Herculea fibra crescens siccabitur hydra, De nobisque mori tibi tunc continget honori. Nos non devinces, licet inferni tibi princeps Infernum linquat, sic auxiliando propinquat. Perdere compellis nos te, pugnando repellis. Ex hoc desistas, ulla ratione resistas. Istic praescriptum metrico modulamine dictum. Cum precor ejus opem, nec non venerabile nomen. De cujus donis modulo fungor rationis, Credens dicentis sic scripturae documentis. Nomine signetis Domini vos, quicquid agetis. Nobis ductores verbi dum posco satoris Agrum divinum plantantes semine primum. ( #Caetera deesse videntur.@# ) I. #In imaginem Crucifixi.@# Germinis aeterni ramos hos vitis adornat, De qua fonte novo redduntur pocula mundo, Dextera quae victrix invictaque brachia Christi Amplexu rapuere pio de faucibus hostis. Lividulus serpens peritura et tartara cernit, Et caput ignavum lutulenta et terrea lambit. . . . . . . . . . . . . . . . . . Lux mihi semper adest, nec possum cernere lumen Libri, lectoris nec sensus sufficit ullus. II. #Ad Pabonem.@# Salve, confrater, mihi dulcis semper amore. Dulcior es mihi tu, quam mellis gustus in ore. Nescit amare liquor, sed amor dulcescit, et ad cor Intrat, et alterius conjungit foedere pectus. Omnibus exceptis mihi tu sis charior istis. Econtra abjectis sic tu sis promptior illis. Te sequor, ut mundus circumfert carmine cursus. Nusquam divellor, nunquam a te pectore pellor. Haec praeclara dies merito vocitatur, et omnes Festos praecellit, quae te me cernere fecit. Alter in alterutro gratuletur sospite viso. Tu metior, generose puer, quia sanguine major: Quapropter tibi sum servus super omnia promptus. III. #Pro caligis hirsutis, quantumvis vilibus, ad abbatem.@# Excelsi montes jam condunt ninguine cautes: Flamine perduro spirant et frigora campo. Undique disturbant famulum me turbine vestrum. Pelliciis sed et incursus depellitur omnis. Parte tegor, de parte alia me concutit algor, Maxime per suras inserpunt frigora venas. Cruscula concrescunt, lapidosa ut stiria durant. Hoc poteris sarcire, Pater. Quod si hispida pellis Redditur aut vetulum, noviter vel sutile tectum; Quidquid id est quod largiris, venerabile donum est. IV. #Pro Pachone infirmo.@# Versibus an verbis moneam pro parte Pachonis, Fratribus infirmis quam vultis reddere nostris? Tempora nunc poscunt ut agrestia gramina inungant. Mente revolve, Pater: pariter sunt ecce duorum Invalidae vires, communia pocula, mensa. Omne quod est illis, communi sorte fruuntur. Unus quod patitur, fiat de ambobus idipsum. Altera pars alio reddatur perna peracta. Unus dum gaudet, neuter nec murmura fundat. Ipsi peccamus, si non sumus omnibus unus. Maximaque est merces infirmis addere curam. V. #In eos qui Froumundum ad suscipiendum presbyterii
null
246ae387-75e2-4e8e-b572-369b453dde35
latin_170m_raw
null
None
None
None
ordinem urgebant@# . Sunt mihi qui dicunt: Cur tu nunc ultime Froumunt, Ultimus exclusus cum non sis patre rejectus, Presbyter ut fias, tempus jam poscit et aetas Pergere cum reliquis cur cessas? Percipe claras Candidulus vestes, celebrant quae mystica sancta Pontificis manibus. Si spargit chrismata Christus, Funditur et super hos, quos tangit pollice, christos. Gratia per populos sic fluxit saepe beatos, Cum benedixisset benedictis dextera Summi, Presbyteros faceretque suos sacro ordine servos. Cogere me certant, fatear, quod sim sapiens vir. Hoc faciunt stulti ventoso flamine pasti, Non quia virtutes cupiant, sed fallere plaudant. Nos humiles, nos indocti maneamus ad omnes. Talibus eloquiis nunquam cor pascitur illis, Sed magis, atque magis, Domine, quo sistere justis Spem tractandarum sibi jussit reddere rerum, Illuc protendam studium mentis, manuum cum Omnibus et factis, seu nisibus, arte resumptis Quidquid erat, quod sequitur, totum sibi fiat Verborum vel factorum, quod pertinet illum. Laudibus ipsius reddemus corporis ausus. Ast illis respondemus, qui talia tractant: Stultorum lingua est facilis et prompta loquelis. Quisquis enim primus loquitur, manifestius illum Cognoscunt alii: quia mente superbia regnat, Et vacuus manet interius praecordia sensus. Hae curae non nos mordent. Deus haec quoque tractet. Ordine tam celso persons ego fungere summo Non possum pressus peccati pondere totus. Est mihi quod dicam, totumque ex ordine pandam. Inprimis studio placet esse sub artibus uno. Omnia dico, ut sunt, nec ludicra prosequar ulla. Discere decrevi libros, aliosque docere. Quod praestet Deus omnipotens, hoc tempore Christo Crescere sub vestro, quod fluxit tempore prisco, Subdere me duro divellar ne ipse labore: Ut possim quamvis pauperculus esse synergus Omnibus est merces; quia pensas ipse labores Servorum, qui vos famulamine dulciter ardent. VI. #In Gerhardum, saxo atrociter puerum ferientem.@# Gerdrudam testem facimus, quod nempe Gerhardus Fratribus est merito exosus, quia fecerat ausus Omnibus invisos, vobis non digne ferendos. Nam puero nostro maledicto forte cruento Tunc lapidem magnum comprendens, ac petit illum Nutanti cursu, qui vix se substrahit ictu. Missile sed saxum manibus non caute relictum Stridendi sonitu male raucum fertur in aethrem. Vulnera non retinens, mittentes verbera spernens Aether, et immittit retinentem vulnera petram. Collisi lapides multusque excutitur ignis. Concutitur murus lapidoso ex aggere structus. Miramur solem fuscum de pulvere factum. Turbatur coelum, quatiuntur tartara deorsum. Sic lupus infaustam discindens calcibus herbam Concitat in ventum nubem cum aspergine densum Obscurans oculum pastoris pulvera fartum, Ne custos pecudis mala sentiat acta furentis. Haud secus insontem puerum causamur inermem Quam si dispersis ovibus rapiatur et agnus, Ignavus cum pastoris discesserit ausus. Sic nos pastores falsi retinemus alumnos. Tunc ego sub falsi pastoris nomine nauci Linquens agnellum tenerum, mox hoste tenendum. Tale aliquid quisnam posset cogitate, quod esset In claustro, lapide obstruso mala bestia lustro, Dum monachile pecus patiatur tempore tellus? Hic lupus exosus venit de cardine lapsus, Quo fures penetrant, mactent, et ut omnia perdant. Sic nos in tuta positi convalle salicti Feturam pecudis securi pellimus arcus. Sic lupus extensus meditatur tollere vellus, Ora cruenta premit, stipulas ne turbet anhelus Horrescunt lanae, si fetor perflat ad illas. Omnes prendamus lapides, lapidetur et hostis, Finibus expulsus canibus mordentibus acris Longius expulsus patiatur vulnera fessus. Huic sic damnato repetamus gressibus urbem. Claudamus portas, firmemus vectibus aulas, Ne deinceps ullus confringat de ossibus ursus Discedat procul omne genus, pecus atque lupinum. In nobis regnet Christus Deus ipse benignus, Filius et Patris, pepulit qui vulnera mortis. Spiritus amborum conservet tecta domorum. VII. #Ad Liutoldum episcopum Augustanum.@# Frater Froumundus Liutoldo mille salutes Et quot nunc terris emergunt floscula cunctis. VIII. #Epitaphium Ilisae seu Elisae matris.@# Hoc silicum tumulo jacet Ilisa, corpore functa. Invida mors rapuit, quod sibi vita fuit. Littera si abfuerit, quam simmam [sigma] Graecia dicit, Ilia nomen erit, ut genus edocuit. Funeris obsequium post multos huic facit annos Filius ecce suus Froumundus monachus. Dulichium genuit patres, et Troja priores, Qui locus hoc corpus hic tegit exiguus. Non unis hanc
null
c6f5dad5-512c-4492-a7a3-eaab79b4e6c0
latin_170m_raw
null
None
None
None
formam fecit gens esse secundam, Sic posuit terris, quas superet, reliquis. Littera, quam cernis, petit ut precibus memor eris Corporis atque animae, quo maneat, requiem. Mente revolve simul quod tu peregrinus et exsul His jaceas terris expulsus propriis. Quapropter pariter rogo, poscas cum prece, frater Ut sibi perpetuam nunc tribuat patriam. Et nos cum venia simili perducat ad astra Qui mortem superat, et bona cuncta parat, Tertia namque dies Octobris adusque kalendas Abstulit e saeclis, reddidit et Superis. IX. #In adventum Heinrici ducis Bojariae.@# Dulce genus, proles priscorum sceptrigerorum, Salve, perpetuo patriae pax inclyte princeps. Dulce. De summis Deus, ipse tuis jam respice coelis, Dulce. Et dux esse ducis digneris, cinge triumphis. Spermate percelebri veniet tibi sancte Quirine, Nobilium genitus de stemmate patritiorum Dulce. Henricus dux ecce pius, princepsque serenus, Praecipuus populi defensor gentis et auctor. Dulce. Suscipe clementer, qui te, venerande verentur, Exquirit, veniamque sibi te reddere credit. Dulce genus. O juvenes vos infantes cunctique veloces, Currite certatim, vos hic praecurrere cursim. Dulce. Dulcia laudantes resonemus carmina, fratres: Dux benedictus eris per saecula, macte triumphis. Dulce. Huc trepidi currant inclinati silicerni, Si non confestim, tamen ad spectacula sensim. Dulce. Cursitet omne genus, cui linguae sufficit usus, Mirando laudet, quem nunquam viderat istic. Dulce. Sepibus infantes appendant corpora parva Culmina seu scandant tectorum, ut talia cernant, Dulce. Furcosi veniant his montibus undique cervi Rupibus et silicum spectet genus omne ferarum. Dulce. Truncigeni cives, muscosas solvite vestes. Purpura portanda est his silvis prole togata. Dulce. Silvicolae, vos ignotos huic spargite tyrsos, Quas in honore suo poterit, quis proferat odas. Dulce. Dicite: Salveris dux et fortissime gentis. Tempora multa salus maneat tibi reddita vitae. Inter vos volitans mihi pennula stridet anhelans, Dans et amore meos perparvula musca susurros. X. #Ad eumdem. Precatur faustum iter et reditum.@# Gens habitans Alpes tibi mandat, domne, salutes, Maxime Froumundus, qui cupit esse tuus. Quam lacrymosa tuis insistunt tempora servis! Decedis patria, quid sunt regna tua? Cum pater hinc transis, orphellus fit puer omnis Sis, precor, in regno, dux generose, tuo. Nil mea vita valet, si non te semper adoptet: Cum caput abfueris, tunc ego truncus ero. Si poteris, possum: si non, penitus quoque nil sum. Ne mala contingant, te mea vita petit. Sed potius precor, ut pergas, jam despice curas. Prospera cuncta tuis advenient populis. Egredere ad gentes vir virtutum sapienter: Laetus enim transis laetior inde venis. Et nomen tibi praeclarum Deus, auctor honorum, Inde reportandum det super imperium. Et narrent famam totam per posteritatem, Qui non sunt nati, sint memores meriti. Dicite concordi comitantes voce popelli: Deduc incolumem, tu Deus alme, ducem. Angelici cives Heinricum ducite sancti Per cunctam gradiens, quam subit ipse viam. Salveris, juvenisque tui, cunctaeque phalanges, Quae tecum pariter dulce legunt et iter. Perge, salus nostrae gentisque, revertere salvus Regnorum rector sis destructorque malorum. Sis timor insidiis, pax mansura tuis. Aurea namque tuam deducat semita vitam, Pax saliat membris, gaudia sint animis. Sit procul occursus, conventusque malus. XI. #Ad eumdem, ejusdem fere argumenti.@# Semper te canerem, si perbene psallere possem, Nec tam grata meis mella forent labiis. Gaudia longa traham, quia dulcia carmina psallam, Corpore dum maneo, semper amore cano. Osculor incumbens vestigia, quo gradieris, Si pedes exires: nam foret hoc requies. Montes conscendam, simul avia cuncta peragram, Undique prospectans, cum patriam redeas. Nunc iterum atque iterum valeas, patrone benigne, Nos petimus pro te Dominum sancta ecclesia omnis. Pulcher enim vultu, sic moribus, insuper actu, Es quoque vita tui, dux bone, mancipii. XII. #Ad S. Heinricum et fratrem ejus Brunonem. Reditum in patriam gratulatur, illumque rogat ut Tegernsenses in gratiam recipiat.@# Gens Augustorum, salve, princeps
null
6f9ecafb-af08-407c-90c5-6009ade35301
latin_170m_raw
null
None
None
None
populorum, Filius Ecclesiae, pulcher et ipse pater. Dux, decus et patriae, pax, pater Ecclesiae. Salvus semper eris, salvusque exercitus omnis. Salve cum populo te comitante tuo. Et cum fratre tuo salveris principe Bruno Pulchro et in facie, nobilis ut genere. Salve, dux Heinrice, tuis dilecte popellis, Tu regum proles, tu quoque sceptra tenes. Nullus te regum transcendet terreus unquam. Viribus et socius, nobilis atque pius. Moribus et mitis toto polles quoque facto, Hoc faciet Dominus, possis ut esse suus. Regnanti Domino sit laus pro principe nostro: Ad propriam sedem duxerat incolumem. Carmine quisque suo certet concurrere pulc Cordibus omnis amor, voce feretur honor. Longior ipse dies transcendat lumine noctes, Tempus ut omne modis hunc canat hymnisonis. Ducas [et] laudes, noctesque diesque canentes: Verba sonent homines, organa pulsa sonos. Contremit a sonitu telluris maxima moles, Quem faciunt populi, lepidulique chori. Cum ducibus fit concursus populi undique magnus, Qui gaudent patriam te remeare tuam. Francigeni cives spectant te pectore mites, Viribus audaces: nam tua progenies, Perfidus en nostris abscedit finibus hostis: It lupus in sylvas, deserit insidias. Barbaricas gentes tibi subdis, haud timet ullus, Agricolae psallunt, quod placet, hoc faciunt. Arma jacent, et scuta silent, te principe pax est, Nullus ab adversis nos petit insidiis. Dulcigenam de te cupimus quoque cernere prolem, Spem nostris, validam barbara gente fugam. Sit tua progenies noster te principe princeps, Possessor solii, rector et imperii. Usque huc gaudendo vos dux, mi domne, canebam: Lusimus omnigenis cantibus et studiis. Ecce repente ruit tonitrus velut aethere missus, Nuntius impatiens, nuntia dira ferens. In nos iratum vos dixit fortiter esse, Ut probat eventus. Hei mihi quid faciam? Nam tremebunda manus percussa est fulminis ira: Terruit infantes, perculit ipse senes. Igne tui nimium torremur nempe furoris, Quis poterit verbis haec numerare suis? Decoxit miseros proprio pro crimine tactos, Perscrutans vitium corporis, atque animum. Tangimur invalidi permagni criminis aura, Non flat ventorum, sed mala vis hominum. Sed quae tanta fuit servorum culpa tuorum, Ut nullo licuit cernere, quem voluit? Excusare nefas, potuisset forte vel unus. Cur cadit in facinus grex simul innumerus? Sed tandem miserere tuis, jam parce misellis, Indignis famulis sed miserere tuis. XIII. #De eodem carmen votivum.@# Salve, nobilium Caesar, spes inclyta patrum, Qui laetum veniens advehis ore diem. Quem Pater immense, quem Fili, suscipe, celse, Et sanctum Flamen, trinus et unus, amen. Suscipe laetantem, mater castissima, servum Ecclesia, et natum suscipe laeta tuum. Caesar famosae redit en de culmine Romae Ad te, sancte Petre, gaudia magna ferens. Hic in utroque loco te vult pollere patronum, Tu sis auxilio huic in utroque loco. Gaudeat, haeredes studuit quod habere perennes, Praedia quodque sacrae contulit Ecclesiae. Cujus ad obsequium laus non sileat pia fratrum, Ornetur templum cujus ad obsequium. Grate comes Christi ne desis, sancte Geori, Si coelis nostram adde precando precem. Per, Kiliane, precem, si digne poscimus, aurem Ad Christi nostram fer, Kiliane, precem. Sis Caesar dignus sanctis et amabile pignus Coelorum regi, Caesar amande, veni. Caesar amandus adest, hostilis fraus cadat omnis. Nunc timor omnis abest, Caesar amandus adest. Portent gaudentes cunctae sua munera gentes Congrua dona sibi, Caesar amande, tibi. Nos tibi pro modulo portamus munera Christo Pectore ab exiguo nos tibi pro modulo. Solamen flentis, lumen sis lucis egentis, Et stipes claudis, una salus inopi. Te vocat auxilio mulier privata marito, Orphanus atque suo te vocat auxilio. O nimium fortis, quem nullus territat hostis, Cujus et imperium non retinet spatium. Ecclesiae stabilem fer per tua tempora pacem, Atque Dei laudem Ecclesiae stabilem. Copia ne rebus desit pax atque diebus Tempora longa tuo det Christi dextera regno, Differat et voto tempora longa tuo. Prosperitas detur populis, tibi multiplicetur, Ad mandata Dei pectore sis celeri. Munere multiplici tecum sit gratia Christi,
null
262fca07-4953-4b34-b487-d72442d428e6
latin_170m_raw
null
None
None
None
Te repleatque sui munere multiplici. Brachia Sampsonis tibi donet et os Salomonis, Absalon faciem, Job, Danielque fidem. Gloria lausque Deo nati comitante tropaeo. . . . . . . . . . . . . . . . . XIV. #In duodecim apostolos Domini.@# Ecclesiae Petrus fert fundamenta beatus. Paulus ad ignotas devexit semina terras. Andreas crucis invexit vexillula Patras. Palpando plagas detersit vulnera Thomas. Hiero per Jacobum salvatur gens Solymorum. Gratia grata Dei super omnes ecce Joannis. Ut tenebris lichnus fulgescit et ore Philippus. Bartholomaei meritis tenebrescens India cernis. Summa Mathaee petis, cum terrea lucra relinquis. Arfaxan, Zaroënque Simon tu Perside sternis. Corda maligna dolis, eademque Tadhaee restringis. Ecclesiae sancta numeraris sorte Mathia. Prudentum chorus ingreditur, manet insipientum. Dulciculas Christi cape vitae janua sponsas. Supplicibus miserere tuis, rex Christe, popellis. XV. #In Natali Domini, et baptisma.@# O socii, io, io! cives, concurrite cuncti Parvulus et populus, magnus adeste chorus. Nec mora sit senibus celeres huc tendere gressus, Unanimes pariter quo properemus iter. Ad fratrem, qui forte jacens per somnia stertet, Carmine dulcisono nunc properate domo. Evigilat nunc omne quod est, quia natus adest Deus. Tu, frater, solus cur recubas domibus? Turmula coelestis jam venit et obvia testis, Hunc genus omne hominis nunc canit in populis. Surge citus frater, frater mors est quoque somni. Perge comes sociis, et properemus aquis. Curre, puer, nunc, curre, puer, nunc tingere lymphis: Te Tegrin somno suscitat ipse Seo. Merge dolos somni gelidi sub gurgite ponti, Abluiturque nefas, quod trahit ad tenebras. Letheus infernum cupiunt baptismata Christum, Qui hunc patitur morbum, non sequitur Dominum. XVI. #Ad S. Godehardum abbatem Tegernsensem, cui cum caeteris fratribus bene precatur.@# Nobile gauderem, si scirem, dicere carmen, Fratribus omnimodis salutamina mittere vellem Qualia psallentes mirarenturque legentes. Abbas ecce meus, nec non vester Gotahardus, Omne bonum, quod dilectis sibi, mandat amoris. Mitibus ut pater est, et blandiloquus uti frater, Consociosque meos, qui turgent, acriter urget. Frater Froumund, quamvis non digne vocatus Centenas decies, milies quoque mille salutes Dilectis Domino, pariter sanctoque Quirino. Gaudia praesentis vitae sator atque futurae Augeat in vobis pacem, tribuatque quietem. Numine cuncta suo depellat tristia sancto, Quamvis multorum quatiamur mole malorum. De his superum Dominum rogitemus cum prece Christum, Ut Deus omnipotens mala pellat, prospera reddat. Te veneranda manus, senioque detrita senectus, Omnes presbyteros versuque saluto sub uno. Wigo, Perngerus, Gundroh, seu charus Otherus. Fortites et valeant, et vitam tempore longam. Et Gotafrid in his simul est mihi scribere calvus, Candidior cignis, nutriat vos temporis aetas Saecula perducens, tandem superisque recensens; Et juvenum mihi consimilis tu turmula possis Aeque, vosque meos, quos raros esse dolemus. Ah! ah! mors rapuit quosdam, quoque vita beavit. Hos peto, ut hic valeant: ast illi in pace quiescant. Salvete, pueri, sancti famulique Quirini, Nunc super et subtus vos osculor, inclyte coetus. Omnibus ut vobis sim filius, aut mage servus. Hoc precor inclinans vultum, non mente superba Me precibus vestris commendo, concio sancta. XVII. #In filium viduae Naimiticae, a Christo ad vitam resuscitatum.@# Plurima cum Dominus fecisset signa per orbem, Hanc urbem properare volens, quam nomine Naim Hic vocitat populus, qui sit regionibus illis. Contigit, ut veniens hunc obvia vidua haberet. Hoc sacra scripta ferunt: haec vidua turbaque multa Portabant feretro, fuerat qui filius illi Unicus, exstinctum: mater merebunda secuta est. Nescivit Dominum astantem sibi more benigno. Qui miserans dixit: « Mulier, puerum sine flere. » Accedensque pius tetigit manibus pietatis, Clarius exclamans: « Tibi dico, o mortue, surge. » Qui surgens sedet, et loquitur. Tibi gloria, Christe! Tunc recipit genitrix genitum, natumque secundo. Accipit astantes magnus timor, undique plebes Magnificantque Deum dicentes: « Iste propheta Maximus in nobis surrexit, miraque fecit, Per quem nos
null
3e63f5c5-505d-43dd-8dd0-7ccd8536c1f7
latin_170m_raw
null
None
None
None
populosque suos Deus ipse revisit. » Summe Deus, me Froumundum sub morte sepultum Suscita praeclara pietate, resuscita, Christe. Non pereat quod plantavit tua dextera, Christe. XVIII. #In hydropicum a Christo die Sabbati sanatum.@# Cum Pharisaeorum Dominum cum principe Christum Agnovit Pharisaea manus discumbere coena, Adfuit insidians, si solvat Sabbata, curans? Vult super hunc reputare malum, qui crimina nescit, Vult capere insidiis, qui solvit crimina mortis. Hydropicus fuit ante illum, quemque ille prehensum Salvavit penitus toto tergore repulso. Mussavit Pharisaea manus furibunda, per ulcus Invidiae stomachata, suis percussaque telis, Sabbata quod solvat curando corpora digna, Cum illi asinum atque bovem solvant propter sua lucra. « Quis vestrum pecus insipidum, rogo, ducit aquandum, Si cadit in fontem, citiusne revellere currit? » Dixerat, et victi tacuerunt verbere verbi. XIX. #In Christum, paralyticum sanantem.@# Trans freta jam venit Dominus, propriam quoque in urbem: Ecce ferunt homines hominem in lecto recubantem. Ut vidit Dominus properantum credula corda, Dixit ad infirmum: « Spera peccata remissa. » Dixerunt Scribae miseri invidiae face tosti: « Hic vir blasphemat, quia nec peccata relaxat. » Respondens Dominus Jesus sic dixit ad illos: « Quid facile est huic laxari vel crimina, gressus? » Haec hominis Nato quod sit data quippe potestas Crimina laxandi, simul et gressus tribuendi, Vos et qui populi simul adsunt, cernite cuncti. Dixit ad aegrotum: « Nunc surge et suscipe lectum, Corpore, corde sano » Sic condecet optime Christo. Officium tibi quod fecit nunc ille, repende, Porta portantem, bene fac; qui nec male sentit Cum graditur: tunc plebs omnis Christo dedit odas. XX. #Ad Peringerum Abbatem Tegernsensem@# Versiculis sum dicturus vale omnibus unus. Alloquor imprimis, qui pater est reliquis. Patrem Perngerum, pastoris nomine dignum Salve, digne parens, nomen honoris habens Qui arguis infantes, juvenes, et nos seniores, Maxime me solum cum reliquis pueris. Quod nunquam tibi versiculum dedimus bene factum. Quo circa faciam carmina versiculis. Nunc facito versus, omnis qui scribere nosti, Ut modo pellatur mentibus ira suis. Accedam prior et dicam sibi mille salutes, Si hoc placitum fuerit, plus resonare volo. Ludos et laudes dicemus carmine, fratres, Ut pueri digno complaceant modulo. Centies et super haec millenas dico salutes Patribus et cunctis fratribus in Domino. Ammoneo ignavos pueros sermonibus istos Et tremula revoco voce meo gremio. Quos quondam docui, super hos decuit gratulari Et volui refici germine de studii. In quantum potui, feci quoque signa gerendi, Nunc vacuos lacrimo saepius atque gemo. Quos genui, nunc aversor, quia et actibus angor, Sensibus eversi, moribus inproprii. Nec me cognoscunt, nec seipsos mente revisunt, Ut dicant pariter: Est meus iste Pater. Eloquor et proprium, non sentitis genitorem? State, renoscite me; sum Pater in facie. Saepius edocui, scriptis verbisque nutrivi, Sum mordax verbo, pectore vos sed amo. Est meus iste labor cassatus, perditus omnis, Et torvis oculis me simul inspicitis. Si facerem mihi pendentes per cingula caudas Gesticulans manibus, lubrice stans pedibus: Si lupus aut ursus (sed vellem fingere vulpem). Si larvas facerem furciferis manibus: Dulcifer aut fabulas possem componere mendas, Orpheus ut cantans Euridicen revocat: Si canerem multos dulci modulamine leudos Undique currentes cum trepidis pedibus: Gauderet mihi, qui proprior visurus adesset, Ridiculus cunctos concuteret pueros. Fistula si dulcis mihi trivisset mea labra, Risibus et ludis oscula conciperem. Veridicax minor est vobis, quam lingula mendax, Diligitis jocos en mage quam metricos. Ludere carminibus melius namque esse decrevi, Quae faciunt animum crescere et ingenium. Vos iterum revoco vocitamine valde preclaro, Confluite huc, pueri, discite quae volui. Non omnes odiunt, quia verbula dura loquuntur, Diligit haud omnis, lepide qui loquitur. Dulciferis vos carminibus nunc congrego cunctos, Fortiter et clamo, cum modulamen ago. Caris filiolis Froumundus quicquid amoris, Qui instatis nostro tempore sub studio. Te primum pono, mi frater amande Georgi, Venisti propter qui studium patria. Dulces filioli, studium jam discite laeti
null
3727d5c6-fc54-4fa6-9c66-4dbdbd75c749
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Diligo vos animo, corde simul doceo. Si dictis delectantes vos gnoscere possem, Haec loca gauderem proficere ad requiem. Eia, confratres, certemus carmine metri: Hoc vincens aliquis sit melior reliquis. Corde, dolore gemo, propter vos denique dicto. Psallite nunc cuncti vos, rogo, filioli. Apparens Dominus cuncto venerandus in orbe, Jam clemens regno vos societ supero. Patres et fratres cunctos simul et seniores Conservet Christus, sit pius et famulis. Perngero Patri dicamus corde benigno: Abbas sis sospes, tempora longa manens. Et cuncti secum gratulemur semper in aevum, Quod praestet Dominus, qui regit omne quod est. Cum relegis, Pater, haec iterum vos alloquor ipsum, Doctior in verbis, altior in meritis. XXI. #Probe factis praemia, male patratis poenam exspectandam esse.@# Si nos tardamus, non tardant tempora nostra. Deficit omne quod est sub curvi culmine coeli. Ast hominis flatus perdurat semper in aevum. Seu male seu bene nunc operantur corpora nostra, Hoc quod quisque facit, recipit sine temporis aevo. Ut bona captemus, faciamus, praemia, justa, XXII. #Ad Meginhelmum adversus superbos.@# Turritum caput extollis super aethera cuncta, Altius abjetibus, calcibus astra teris. Montibus excelsis excelsior ipse videris, Pectore tu caeco stultior es cuculo. Ipse volat pennis, sed tu quoque serpere nescis. Tempus et ipse tenet, tempora nulla tenes. Quid tibi consimile est rerum subtus, rogo, coelum? Stultior es cunctis folliculis vacuis. Hie retrahit flatum, quotiens efflaverit illum: Tu ventus penitus flaminibus vacuus. Tu tibi magnus eris, parvus mihi namque putaris, Et mihi qui quondam, semper eris Meginhalm. Incipe nunc humilem terris jam sistere callem, Non poteris modulum vincere corporeum. Si poteris, celsum nunquid vis scandere coelum? Non, rogo, sta terris, ne capiare malis. XXIII. #Ad Christum Servatorem mundi de caede SS. Innocentum.@# Insontes Domini, nobis succurrite, sanctI Nos gravibus vitiis per Christi solvite nomeN Suscipe tu dominans sanctorum, suscipe voceS Omnibus et miserere tuis, quos sanguine fusO Nempe redemisti splendens in carcere lumeN Traxisti de morte tuos, mors mortua dormiT Ex quo morte tua reserasti gaudia vitE Sanguinis effusor, saevusque inimicus HerodeS Destruitur per te victus, fortissime DaviD Otyor hostis erat volitans omni quoque ventO Mordax, ut frendens cupiens leo perdere ChristuM Innocuos pueros sternebat corpore necI Non tamen extinctos inclusit tartara daemoN In gremium coeli vexit sed gracia summI Nomina habent in fronte sua, Patris quoque nomeN Omnes, et clamant modulando carmine pulchrO Bombo, qui luctus lacrimantur conjuge JacoB In superis plorat pueri ceu mater ablatI Sed nimio non vult luctu cessare deplangenS Sunt quia, sed non est illis regressio tristiS Ut veniant iterum mundum, qui planctus in usU Cosmica cuncta manent, detersa tristia, doneC Cunctipotens veniens nos omnes colligit illuC Uvida vos sancti clamat mea palpebra fletU Rectorem mundi, precibus rogo, flectite sempeR Rex fortis Jesu dominans, miserere, precamuR Impie quod gessit Fromundus corpore factI Tollite peccatum, quos Christus sanguine tinxiT Eudochias osoplon stephanosas Kyrie ChristE Sanctos innocuos, qui cantant carmina laudiS Ante thronum Domini cantant sibi carmina pulchrA Nostrum vindica ema splendens de lumine lumeN Confratrum numerus dictum est, requiescite, doneC Tempus adhuc modicum, cum Rex fortissimus astaT Insontes Domini, nobis succurrite, SanctI XXIV. #Epitaphium Rihkeri.@# Hoc requies tumulo membrorum facto Rihkero, Conditur in tumulo, qui placuit populo. Carmina concinimus, sed fletibus ora rigamus, Solvimus officium funeris atque precum. Plangimus incassum, repetunt dum membra sepulcrum. Ut quid id esse gemis, corpus et unde geris Mors manet in vita, geritur quia corpore cincta. Pulvera portamus, vermis et esca sumus, Carnibus in vermes resolutis pulvera ventis. Nunquam vita manet, mors nisi cum veniet. Hic cogita plus gaudendum de morte beata: Hospes adisse tuis cur gemis hospitiis? Corpora dum pereunt, animas tunc morte beabunt, Tunc animae crescunt, ossula dum pereunt. Quinta Idus Junii perfecit tempora saecli. Fratrum turma petat, spiritus ut valeat. XXV. #Versus in librum Dictaminum ad se collectum.@# Quae mihi dictanti concessit gratia Christi Versibus aut chartis, in corpus vertere scriptum Decrevi, quoties
null
8791568b-0b19-49e1-8532-bc544180248d
latin_170m_raw
null
None
None
None
hoc possum ferre peraptum, Mortuus ut tandem Domini vel laudibus addam, Cum non lingua sonat, quae restat littera pangat, Infirmasi fuerint, non sunt spernanda legenti, [Cum nullus sermo Christo se subtrahat almo, Omnibus, ut vult ipse, dabit, nec corpora cernit, Parva replens magnis, et fortia spernit in altis. Hoc placuit propter nullis me parcere verbis, Quin scribatur enim, quicquid non mittitur igni Aut cursu celeri transportet nuntius orbi. XXVI. #Versus Udalperti in codicem Psalmorum@# . Hunc ego Psalmorum studui conscribere librum Udalpertus, ut hic pascas animam quoque Heilwih. #Ornavit, ut potui: decuit sic nobilitari@# #Psalterii dominam, colui simul et generosam.@# His leviora facis curarum pondera scriptis Et meditare piis, quae restant gaudia coelis. His magis insistas cupias, quam femina jocis. Haec iterum atque iterum semper mediteris in aevum. Gaudia certa manent, quaecunque haec pectora volvent. His inimica potes superare sequentia vires. XXVII. #Apologia pro schola Wirtzburgensi ejusque magistro adversus quemdam calumniatorem.@# Nomen ut herbarum tenet haec urbs proficuarum, Qualibus imbuti reparant sua membra saluti, Sic perfectorum genitrix est discipulorum. Profert doctrinam quia stultorum medicinam. Per proprium nomen monstrat divinitus omen. Posse suum fructum vitii depellere luctum, Germine radicum quod fert vicus inimicum, Vim pellens morbi, dum cuncto proficit orbi. Sordibus inflati cum stultitia cruciati, Instar leprosi, seu qui degunt vitiosi, Huc adducantur, quoniam melius renovantur Doctiloquis verbis, quam membra salubribus herbis. Summis archivis epulas acquirere silvis, Nec non perfectae scrutari dindina [dindyma] sectae. Wangia cur langues stolidas servando phalanges? Nostros conventus odeat tua stulta juventus. Quam sint limantes aurum velut igne probantes Nostri rectoris normae non vilis honoris, Ecclesiae summam quem cernimus esse columnam. Ad quem procedit, quicunque docendo placebit. Princeps primatum, qui pandit abdita vatum, Mundi cunctorum transcendit culmen honorum. Nam meritis nullum similem fert mundus homullum. Ipse poetarum fulget decus omnigenarum. Imperio Christi moderando sceptra magistri. Praeter Scripturae studium nihil est sibi curae, Cultor virtutis manet, aeternaeque salutis. Vim talem mentis dono tenet Omnipotentis, Doctrinae rivus fluit ejus pectore vivus. Aeternum numen sermonum dat sibi flumen Est ornamentum nobis hujus documentum, Ut verni flores cui crescunt semper honores. Indoctis lumen cum fert, seu mentis acumen, Grammaticas partes, ac cunctas instruit artes. Tempore nocturno, neque vult cessare diurno, Dicta peritorum depromens orthographorum. Tanto pastori nunquam sunt scripta labori, Ceu solis lumen sibi sed patet omne volumen, Ingenio mundum faciens vernare rotundum. Strenuus et justus, geminis virtutis onustus, Dat pernox Argus documenti fercula largus. Cura subtili proprio vigilabit ovili. Praeter mercedem licet ejus visere sedem. Propter sollertes non unquam spernit inertes. Firmat prudentes, dum corripit insipientes. Omnes communi voto sibi jungimur uni. Aequat Sampsonis vires, studiis Salomonis. Expers fallendi procedit lege docendi. Sed noster coetus tali de principe laetus, Sollers, insomnis, catus hunc venerabitur omnis. Nunquam torpescit, cujus qui jure quiescit. Talis mandritae verbum fert gaudia vitae, Propter quem gentes huc diversae venientes, Non plus vicini, quam quaerunt hunc peregrini. Curritur a turbis istius moenibus urbis. Hunc sibi ductorem, vel gliscunt ammonitorem. Nobilium proles cujus cum captet amores, Lectio pupilli non fiet dedecus illi. Quilibet assistat, sibi proficiendo patrissat. Nullus mortalis pollet sic artificialis. Desit perdocto cui nil virtutibus octo. His ornamentis humilis stat gloria mentis. Vivat hic indemnis, cum commoditate perennis Virtutum plenus sit, prosperitate serenus. Nil eventorum cui quod maneat nociturum. Tristibus exutus, laetetur et undiquc tutus. Gaudia veracis sibi sint celeberrima pacis. Per summas metas vitae sua prodeat aetas, Atque senectutis sint tempore dona salutis. Virtutis mirae coelestia dignus inire Visitet aeternam lucem requiemque supernam. Mundi Salvator sui coeli cum dominator Omnibus in portis rumpet retinacula mortis, Ac per divinam vocem spoliat Libitinam: Ante suam sedem mandans procedere plebem, Pro meritis vitae tunc doctrinis decoratae Hic ceu lucet, seu secum gaudia ducet Discipulos cunctos, ejus moderamine functos, Pontificis summi, quem tunc sectantur alumni. Pro quis lucescit stellis par ac requiescit. Talibus augmentis gaudens de quinque talentis
null
50d2a0eb-ef0b-485c-bac8-c75ddb0b4462
latin_170m_raw
null
None
None
None
Nunc commendatis sibi tunc Dominoque relatis, O puer, insignis nos accendens velut ignis, Qui primum fictis hunc rosisti maledictis Te se doctorem blaterando tenere priorem Hoc cum dixisti, permultum desipuisti, Doctum Platonem ponendo post Labeonem. Tunc utinam mutus fueras, hanc quando locutus. Cunctis ostendis, sed talem cum reprehendis, Temet mendosum laesisse canem furiosum, Mente quod insana ferat iracunda Diana, Sordibus imbutae seu te mentis male tutae Collum maternum, vel confregisse paternum. Tu cultor furni teneas sortem taciturni, Moribus immundus, sordens vitiis, furibundus, Turpis, blasphemus, vitiorum stercore plenus, Sensibus et vanus, quod turberis male sanus. In numero cleri sis indignusque teneri, Aut fore te furem, qudo non ego dicere curem Hoc sed dicebant hi, quia tua scripta videbant, Talia te fatum propter propriumque reatum, Quatinus in poena sis propter tale poema. Hunc culpans naevum, qui conterit omne per aevum. Sunt assertores huic omnes inferiores. Hunc sator irarum, destructor amicitiarum Demonstrato, togas cur nos deponere cogas, Nobis inmitis, transmittens nuntia litis An nos mellitam nescis hic ducere vitam, Undique pacatos, et de nullis superatos? Te nullum verbum nostri turbaret acerbum, Si tu cessasses, quod talia non rogitasses. Funditus invitos scio nos pugnare petitos. Ex hoc non latres rixis, sed reddito grates, Quod non rixando loquor haec, sed consiliando. Est tibi discrimen nostrum contingere limen, Gymnasiique locum nugace notamine vocum. Id quare gliscas, quod adhuc lacrimando gemiscas, Semper deflebis, si nos pugnando movebis. Vis per conflictum belli tergum dare victum, Aut post procinctum manicis te reddere vinctum Congressum belli deponas pullus aselii, Qui vice praedonis catulis sis praeda leonis. Si prece persistas, partes Jucamur in istas, Ut videas bellum te despoliare misellum, In morem vermis pedibus sternaris inermis. Pace coronaris, quam tu sermone sequaris, Mecum sensisti qui nobile dogma magistri, Qui nos informat, ratione facetus adornat. Hunc quia laudasti, me perquam laetificasti. Inter nos irae fugiat discordia dirae. Expertes belli nos simus, amore gemelli: Foedus Davidis mecum, Jonathaeque subibis. Nil nosmet saevum conturbet nunc et in aevum. Multum mirantur, nam talia qui speculantur. Sunt, qui cum rixis nobis in pignore fixis Omnes devinces tibi conspectum fore lincis, Judex subtilis licet assis flos juvenilis Spernendo falsos, suprave modum male falsos, Id retinens certum, cunctos superare disertum, Nobis tutelae quid at decus atque loquelae. Dic, cur baccharis nobis, qui bella minaris? Pacem spernendo, cum Martis amore furendo Compositor metri propter mendacia tetri? Musae sylvestri discors ratione pedestri Turbabis Musam fallendo, fugans Arethusam, Syllaba quod muta monstrat ratione locuta Ponere legitimum. Nescis, quia carmine rhythmum, Grammaticam metam te linquere cerno poetam? Pauperies ranae quondam jus coepit inane Dicens, divinam se ferre feris medicinam. Increpat his culpis hanc sed versutia vulpis: Me non frustratis, quia te medicum meditaris. Te fore mendosam scio per pellem maculosam, Maxima te pestis quod vexet, sum tibi testis. Primum solamen tibi profer vel medicamen, Artis opem nobis posthac adhibeto Peonis. Sic emendator, sic es vitii comitator. Vocibus inmanis, doctrinae prorsus inanis, Crimen culpabis, sed mox exemplificabis, Quod cor non celat, quoniam Scriptura revelat. Versibus oblatis mendacibus, inmodulatis. Non ostendisses te stultum, si tacuisses, Sermonisque nota monstraris nunc idiota. Nos non contristas, pugnae dum tela ministras, Praelia ceu magnus nobis minitando tyrannus, Et quod non audes dictatu, volvere gaudes. Nobis divinam poscamus opem fore primam. Christe, tui cleri turmam dignare tueri. Sanctificans signum crucis hinc fuget omne malignum, Rex Constantinus quam sensit in agmine primus. Nec non de coelis suffragia sint Michaelis. Nostris tutelis sit praesidium Gabrielis. Nos corruptelis manus eripiat Raphaelis. Angelici cives omnes nobis date vires. Auxiliis dandis veneremur sacra Joannis. In pugna metri petimus munimina Petri. Cui consors aulae coeli nos protege, Paule. Gratia levitae Stephani det gaudia vitae, Auxiliique manus tendat S. Kilianus. Cum pacis palma proprium defendat agalma. Testis divinus fiat tutela Quirinus. Assis Ambrosi fautor belli generosi. Sancte regens hastas Hieronyme poscimus astes. Nos
null
c048167d-397e-4a2c-abe8-01bc63ac1bdf
latin_170m_raw
null
None
None
None
Augustinus defendat rhetor opimus. Doctor Gregori, da ne sint bella dolori. Protegat invictus nos in pugna Benedictus. Tumbam Burchardi quaeramus non prece tardi. Doctoresque sales ope sint hic prodigiales. Sancti seu cuncti nobis succurrite juncti Praestando castris nostris tutamen ab astris. Haec nos cantemus, Martem nihilumque timemus. Sic nos parmati stamus pugnare parati. Nobis admittas quamvis tu mille sagittas: Nos impugnando venias licet utpote grando. Sed tamen attritos bellando tuos parasitos, Viribus extensis penetrat Saxonicus ensis, Noricus et Suevus cupiunt conjungere foedus. Te non sectantur, sed nobis auxiliantur, Qui non formident, quin te vincendo trucident. Quod nunquam credis, nisi cum certando videbis. In regno primos nescis hic esse Latinos, Nosve coequales miraberis esse sodales. Istic discendo, seu contra te veniendo. Ac nobis dones in circuitu regiones, Quarum formosi sunt hic juvenes generosi. Tu petis econtra sed spiritualia monstra. Expers stas artis credens his jurgia Martis. His quia confidis, de pugna victus abibis. Jam tu cognoscis, quod nos non vincere possis. Praesidium gentes cum dent simulacra colentes, Instar jumenti fugientes jus documenti. Cum reputes vivos de congressu fugitivos, Inferni divos cur optabis redivivos, Quos lex Plutonis damnavit fauce draconis. Non resonante lyra cujus mulcebitur ira, Quicquid his acceptat, nullius jam prece reddat? Surgens de tumba te non tegit Herculis umbra. Hunc tibi semideum scio non praestare tropaeum Rursus iniquorum crescit cultura deorum. Id si tu credis, prorsus ratione carebis, Jungere gentiles Christi velit ut sibi miles. Nunquam certabit socio conamine David. Herculeas pugnas nullis precibus sibi jungas. Christicolas servi fugiant in agone protervi, Cultus atrorum sortiti daemoniorum. Qui dum vivebant, non umquam lite carebant, Nec possunt jungi socio, non agmine fungi. Has belli sortes scio non sociare cohortes. Quas si conducis, tenebris das munia lucis. Talibus offensi, vel coelicolae reprehensi Te non sectantur, sed nobiscum comitantur. Tutores nostri, quos tu non quaerere nosti. Sed seductores sequeris, quod postmodo plores, Vivis defuncti si sint certamine juncti. Hanc armaturam scio non nobis nocituram. Jam denatura, nisi discedant sua jura. Sed cur vis hostes, proprios dimittere postes? Hic tu pervilis nostris superabere pilis Istuc ceriti, nugacis nilque periti Si tua procedant, et nos convicia laedant, Fortes athletas, poterisque videre poetas. Numquam cedentes, cum tu fugiendo clientes Alvo divisa pereas nostrata sarissa [ #cod.@# sarisa]. Velox ut ventus fuget omnis nempe juventus, Quando truncatur, quisquis tibi collateratur. Perfossus costis moribundus vinceris hostis Terra procumbis referendo [ #f.@# reserando] viscera lumbis Postremo fessus, telorum turbine pressus Noster captivus, ne sis post haec fugitivus, Nobis infestus, nulla ratione molestus, Ducaris frenis constrictus sive catenis, Carcere conclusus plangens, aut compede trusus. Jam nos irrita, quo sic pereat tua vita. Desine nunc irae vel nostrae damna subire. Utile cognoscis, si pacis munera poscis. Ne venias duplex, sed trade manus cito supplex. Suscipiens regis nostri moderamina legis, Cum penitus vires desint in corde viriles Temet tutandi vel nos umquam superandi, Stultitia captum sic, ad nihilumque redactum, Istic aegrotum volumus te sumere potum Funditus insontis nostri de flumine fontis Expers est fellis nimia dulcedine mellis. Istinc si discis statim sensu resipiscis. Recte vivendi potaris et dogma loquendi. Haec si contemnis, seu nostrates reprehendis, Herculea fibra crescens siccabitur hydra, De nobisque mori tibi tunc continget honori. Nos non devinces, licet inferni tibi princeps Infernum linquat, sic auxiliando propinquat. Perdere compellis nos te, pugnando repellis. Ex hoc desistas, ulla ratione resistas. Istic praescriptum metrico modulamine dictum. Cum precor ejus opem, nec non venerabile nomen. De cujus donis modulo fungor rationis, Credens dicentis sic scripturae documentis. Nomine signetis Domini vos, quicquid agetis. Nobis ductores verbi dum posco satoris Agrum divinum plantantes semine primum. ( #Caetera deesse videntur.@# )
null
453d7b78-cbb5-4cec-bb17-13756ae5b0a7
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #De poenitentia laicorum@# Si quis hominem occiderit sponte, septem annis poeniteat. Si immeritum, decem annis poeniteat. Si diaconum, quatuordecim annis poeniteat. Si presbyterum, viginti et uno anno poeniteat. Si quis hominem non sponte occiderit, tribus annis poeniteat. Si publico bello, uno anno poeniteat. Si quis hominem debilitaverit, tribus quadragenis poeniteat. Si quis membrum principale alicui tulerit, tribus annis et dimidio poeniteat. Si quis sodomiticus vel cum pecude semel, septem annis poeniteat. Si consueverit, quatuordecim annis poeniteat. Si quis fornicatur inter femora semel, quatuor quadragenis poeniteat. Si consueverit, tribus annis; si parvulus oppressus hoc patitur, una quadragena poeniteat. Si per se ipsum, duabus quadragenis poeniteat. Si consueverit, uno anno poeniteat. Si quis adulterat simpliciter, quinque annis poeniteat. Si dupliciter, decem annis poeniteat. Si quis raptum fecerit, tribus annis, uno de his foris ecclesia poeniteat. Si quis nonnam corruperit, septem annis poeniteat. Si quis consanguineam, quinque annis poeniteat. Si quis divinos consulit, tribus annis poeniteat. Si quis sacrilegus vel perjurus exstiterit, septem annis poeniteat. Si quis jurat contra pacem, uno anno poeniteat cum eleemosynis, et redeat. Si quis pertinaciter odit, excommunicetur. II. #De poenitentia mulierum.@# Si qua mulier duobus fratribus nupserit, quinque annis poeniteat. Si qua partum necat, aut excitat sponte: si jam vivit, duodecim annis; si non vivit adhuc, sex annis post poeniteat; et semper sexta feria jejunet. Si mater dormiens filium vel filiam oppresserit, tribus annis poeniteat. Si infans alicubi ceciderit, et obierit, parens uno anno poeniteat. Si infans mortuus fuerit per negligentiam sine baptismo, tribus annis poeniteat; uno ex his foris, et semper sexta feria jejunet. Fidelis bene vivens securus hinc exit. Baptizatus ad horam agens poenitentiam dum sanus est et reconciliatus, et postea bene vivit securus. Qui, positus in ultima necessitate, poenitentiam accipit et exit, fateor, non illi negamus quod petit, sed non praesumo dicere quia bene exit. Do ergo consilium: dimitte incertum, et tene certum, ut dum sanus es agas poenitentiam, ut mortuus habeas securitatem. I. #De poenitentia laicorum@# Si quis hominem occiderit sponte, septem annis poeniteat. Si immeritum, decem annis poeniteat. Si diaconum, quatuordecim annis poeniteat. Si presbyterum, viginti et uno anno poeniteat. Si quis hominem non sponte occiderit, tribus annis poeniteat. Si publico bello, uno anno poeniteat. Si quis hominem debilitaverit, tribus quadragenis poeniteat. Si quis membrum principale alicui tulerit, tribus annis et dimidio poeniteat. Si quis sodomiticus vel cum pecude semel, septem annis poeniteat. Si consueverit, quatuordecim annis poeniteat. Si quis fornicatur inter femora semel, quatuor quadragenis poeniteat. Si consueverit, tribus annis; si parvulus oppressus hoc patitur, una quadragena poeniteat. Si per se ipsum, duabus quadragenis poeniteat. Si consueverit, uno anno poeniteat. Si quis adulterat simpliciter, quinque annis poeniteat. Si dupliciter, decem annis poeniteat. Si quis raptum fecerit, tribus annis, uno de his foris ecclesia poeniteat. Si quis nonnam corruperit, septem annis poeniteat. Si quis consanguineam, quinque annis poeniteat. Si quis divinos consulit, tribus annis poeniteat. Si quis sacrilegus vel perjurus exstiterit, septem annis poeniteat. Si quis jurat contra pacem, uno anno poeniteat cum eleemosynis, et redeat. Si quis pertinaciter odit, excommunicetur. II. #De poenitentia mulierum.@# Si qua mulier duobus fratribus nupserit, quinque annis poeniteat. Si qua partum necat, aut excitat sponte: si jam vivit, duodecim annis; si non vivit adhuc, sex annis post poeniteat; et semper sexta feria jejunet. Si mater dormiens filium vel filiam oppresserit, tribus annis poeniteat. Si infans alicubi ceciderit, et obierit, parens uno anno poeniteat. Si infans mortuus fuerit per negligentiam sine baptismo, tribus annis poeniteat; uno ex his foris, et semper sexta feria jejunet. Fidelis bene vivens securus hinc exit. Baptizatus ad horam agens poenitentiam dum sanus est et reconciliatus, et postea bene vivit securus. Qui, positus in ultima
null
1f9277a4-32a0-447b-9683-97c36b230637
latin_170m_raw
null
None
None
None
necessitate, poenitentiam accipit et exit, fateor, non illi negamus quod petit, sed non praesumo dicere quia bene exit. Do ergo consilium: dimitte incertum, et tene certum, ut dum sanus es agas poenitentiam, ut mortuus habeas securitatem.
null
a4f088e6-9ebb-46a4-99ac-e26bee314631
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. PRO MONACHIS MAJORIS MONASTERII TURONENSIS.(BALUZ. #Conc. Gal. Narbon.@# Append. p. 77.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, FULBERTUS, non quidem meis meritis, sed gratia praeveniente Redemptoris, Carnotensis episcopus. « Notum fieri volumus omnibus confratribus nostris presbyteris, diaconibus, seu cunctis utriusque ordinis, clericorum scilicet et monachorum, tam praesentibus quam futuris per ventura tempora succedentibus, qualiter monachi Sancti Martini Majoris Monasterii nostram adierunt praesentiam, humiliter deprecantes ut ob amorem Dei omnipotentis et sanctae Mariae Dei genitricis simulque jam dicti confessoris Martini, quamdam ecclesiam Navoïl nomine ad altare sanctae ac beatissimae Virginis Mariae pertinentem, eis emere emptamque possidere in perpetuum concederemus. Quod ita facimus, Hilgodio milite, cui de nostro beneficio pertinere videtur, assensum praebente. Coemunt ergo eam et minimo pretio in posterum sibi vindicant ab Roberto quodam vassallo, et a duobus filiis ejus Arnulfo et Notberto, et matre eorum; qui eamdem ecclesiam de Walverio filio Gaucelini tenent, sub cujus jussu et assensu Sancti Martini monachis venali conditione de reliquo habendam concedunt. Habent itaque . . . . . . . . et tenent, et absque ulla inquietudine alicujus episcopi seu alicujus hominis ab hodierna die et deinceps monachi Deo et sancto Martino inibi famulantes praefatam ecclesiam et quidquid ad eam pertinere videtur, secure teneant atque possideant. Consistit autem haec ecclesia in pago Vindocinensi haud longe ab ipso castro seposita. Nomina vero testium qui ad hoc audiendum producti fuerunt inferius adnotata continentur: Theodericus capicerius, Sigo praecentor, Hildegarius Pupilla, Giroinus, Rainaldus vicedominus, Girardus Bodellus, Gauslinus. » II. #De Jeranivillare per precariam dato Gradulfo militi, et de Palisiaco in recompensatione ab eo dato.@# Ante annum 1024.[GUERARD, #Documents inédits sur l' hist. de France,@# tom. I, pag. 99, du Cartulaire de l' abbaye de Saint-Père de Chartres.] « In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris videlicet, et Filii, et Spiritus sancti, FULBERTUS, Gratia Dei, Carnotensium episcopus, et abbas Sancti Petri monasterii MAGENARDUS, et congregatio fratrum. « Notum esse volumus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus universis, praesentibus atque futuris, qualiter ante nostram praesentiam veniens miles quidam, nomine Gradulfus, humiliter expetivit ut de quadam terra nostri praedicti monasterii precariam sibi faceremus, et ipse, pro recompensatione, quemdam alodum suum delegaret nostris usibus, ea videlicet ratione ut quandiu viverent ipse et uxor ejus, nomine Oda, in cujus dote est praedictus alodus, utrumque tenerent; post decessum vero eorum, utrumque fratribus remaneret. Cujus petitionibus libenter acquievimus, per assensum Odonis comitis, in cujus comitatu sunt utraeque terrae de quibus est sermo. Nostra siquidem terra, quam per precariam poscit habere, in Carnotensi comitatu posita, vocatur Jeranivillare, et ille alodus quem recompensat, in Droca sensu ( #B.,@# Dorcasini) comitatu super flumen Blesis, positus nominatur Palisiacus. Nostram itaque terram Jeranivillare eo tenore Gradulfo supra nominato per precariam concedimus, ut quandiu ipse advixerit, et praedicta ejus Oda uxor, utrumque teneant; post decessum vero eorum, et terra quam damus, et alodus jam nominatus, quieta et solida ad usus fratrum perveniant. Placuit iterum ut haec nostra conventio in duabus chartis scriberetur, quarum unam praedictus miles haberet, altera vero nobiscum remaneret. Et ut haec notitia permaneat firma, nostra nomina assignavimus et comitis Odonis, eorumque qui huic negotio maxime interfuerunt nomina subnotavimus: S. Fulberti episcopi. S. Odonis comitis. S. Magenardi abbatis S. Durandi decani. S. Arnulfi. S. Marcuini. S. Richerii. S. Beringerii. S. Wadrici. S. Letaldi. S. Christophori. S. Gauzberti. S. Guinefredi. S. Otberti. S. Huberti. S. Huberti. S. Rodberti, et caeterorum. » Post mortem quidem Gradulfi et uxoris ejus Odae, de supradictis terris multa mala perpessi sunt monachi a parentibus praedictorum, dicentibus jure sibi competere quod parentes eorum ante se visi sunt tenere. Unde monachi, infinitam pecuniam dantes, tandem, Deo opitulante, in suis usibus retorserunt. I. PRO MONACHIS MAJORIS MONASTERII TURONENSIS.(BALUZ. #Conc. Gal. Narbon.@#
null
f4c08c4a-be57-4481-8285-1a3bcdaaf11a
latin_170m_raw
null
None
None
None
Append. p. 77.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, FULBERTUS, non quidem meis meritis, sed gratia praeveniente Redemptoris, Carnotensis episcopus. « Notum fieri volumus omnibus confratribus nostris presbyteris, diaconibus, seu cunctis utriusque ordinis, clericorum scilicet et monachorum, tam praesentibus quam futuris per ventura tempora succedentibus, qualiter monachi Sancti Martini Majoris Monasterii nostram adierunt praesentiam, humiliter deprecantes ut ob amorem Dei omnipotentis et sanctae Mariae Dei genitricis simulque jam dicti confessoris Martini, quamdam ecclesiam Navoïl nomine ad altare sanctae ac beatissimae Virginis Mariae pertinentem, eis emere emptamque possidere in perpetuum concederemus. Quod ita facimus, Hilgodio milite, cui de nostro beneficio pertinere videtur, assensum praebente. Coemunt ergo eam et minimo pretio in posterum sibi vindicant ab Roberto quodam vassallo, et a duobus filiis ejus Arnulfo et Notberto, et matre eorum; qui eamdem ecclesiam de Walverio filio Gaucelini tenent, sub cujus jussu et assensu Sancti Martini monachis venali conditione de reliquo habendam concedunt. Habent itaque . . . . . . . . et tenent, et absque ulla inquietudine alicujus episcopi seu alicujus hominis ab hodierna die et deinceps monachi Deo et sancto Martino inibi famulantes praefatam ecclesiam et quidquid ad eam pertinere videtur, secure teneant atque possideant. Consistit autem haec ecclesia in pago Vindocinensi haud longe ab ipso castro seposita. Nomina vero testium qui ad hoc audiendum producti fuerunt inferius adnotata continentur: Theodericus capicerius, Sigo praecentor, Hildegarius Pupilla, Giroinus, Rainaldus vicedominus, Girardus Bodellus, Gauslinus. » II. #De Jeranivillare per precariam dato Gradulfo militi, et de Palisiaco in recompensatione ab eo dato.@# Ante annum 1024.[GUERARD, #Documents inédits sur l' hist. de France,@# tom. I, pag. 99, du Cartulaire de l' abbaye de Saint-Père de Chartres.] « In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris videlicet, et Filii, et Spiritus sancti, FULBERTUS, Gratia Dei, Carnotensium episcopus, et abbas Sancti Petri monasterii MAGENARDUS, et congregatio fratrum. « Notum esse volumus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus universis, praesentibus atque futuris, qualiter ante nostram praesentiam veniens miles quidam, nomine Gradulfus, humiliter expetivit ut de quadam terra nostri praedicti monasterii precariam sibi faceremus, et ipse, pro recompensatione, quemdam alodum suum delegaret nostris usibus, ea videlicet ratione ut quandiu viverent ipse et uxor ejus, nomine Oda, in cujus dote est praedictus alodus, utrumque tenerent; post decessum vero eorum, utrumque fratribus remaneret. Cujus petitionibus libenter acquievimus, per assensum Odonis comitis, in cujus comitatu sunt utraeque terrae de quibus est sermo. Nostra siquidem terra, quam per precariam poscit habere, in Carnotensi comitatu posita, vocatur Jeranivillare, et ille alodus quem recompensat, in Droca sensu ( #B.,@# Dorcasini) comitatu super flumen Blesis, positus nominatur Palisiacus. Nostram itaque terram Jeranivillare eo tenore Gradulfo supra nominato per precariam concedimus, ut quandiu ipse advixerit, et praedicta ejus Oda uxor, utrumque teneant; post decessum vero eorum, et terra quam damus, et alodus jam nominatus, quieta et solida ad usus fratrum perveniant. Placuit iterum ut haec nostra conventio in duabus chartis scriberetur, quarum unam praedictus miles haberet, altera vero nobiscum remaneret. Et ut haec notitia permaneat firma, nostra nomina assignavimus et comitis Odonis, eorumque qui huic negotio maxime interfuerunt nomina subnotavimus: S. Fulberti episcopi. S. Odonis comitis. S. Magenardi abbatis S. Durandi decani. S. Arnulfi. S. Marcuini. S. Richerii. S. Beringerii. S. Wadrici. S. Letaldi. S. Christophori. S. Gauzberti. S. Guinefredi. S. Otberti. S. Huberti. S. Huberti. S. Rodberti, et caeterorum. » Post mortem quidem Gradulfi et uxoris ejus Odae, de supradictis terris multa mala perpessi sunt monachi a parentibus praedictorum, dicentibus jure sibi competere quod parentes eorum ante se visi sunt tenere. Unde monachi, infinitam pecuniam dantes, tandem, Deo opitulante, in suis usibus retorserunt.
null
b9d301c1-480d-4c98-a900-142e0ddaa1a4
latin_170m_raw
null
None
None
None
EPISTOLA I [ #olim@# V.] (Circa annum 1000.) #Sancto ac venerabili archiepiscopo suo@# BONIBERTO FULBERTUS #fidelitatis obsequium et summi pastoris benedictionem.@# Primum quidem benedicimus Dominum Patrem ingenitum, Filiumque suum unigenitum Jesum Christum Dominum nostrum, et Spiritum sanctum paracletum unum verum Dominum, qui cuncta creavit, qui te quoque, dilectissime Pater, multa sapientia illustravit, ad docendum populum suum, et decore sanctitatis ad praebendum bonae vitae exemplum decenter ornavit. Deinde magnas tibi referimus grates, quod nos licet immeritos atque ignotos, salutationis tuae pariterque munere gratiae dignatus es praevenire. Unde profecto nos in amorem tuum sic animasti, ut perennem tui memoriam in intimo cordis nostri vigere velimus, ut saltem per crebra orationum suffragia, si aliter facultas non suppetierit, tuae benignitati vicem rependere satagemus. Significavit autem nobis filius noster tuusque fidelis Hilduinus tuae charitatis erga nos insignia, fideliter asserens unum de nostris Priscianis te velle, quem et per eumdem libenter mittimus, quidquid etiam de nostro petieris hilarissime tibi si possibile fuerit transmissuri, ipsam quoque praesentiam nostram, si tibi opus esset ac voluntas, nobisque potestas, obsequentissime praestaturi. Ad ultimum salvere te semper optamus, precantes ut illam novam ac gloriosam adoptionis prolem summi regis, regem videlicet Stephanum intimans excellentiae suae [ #alias,@# vestrae] ex nostra parte salutes, et universarum congregationum quae sunt in episcopatu nostro, canonicorum scilicet et monachorum orationum fidelia. Vale. EPISTOLA II [ #olim@# XXI.] (Anno 1003.) #Pleno virtutis et gratia circumfuso, charissimo Patri@# ABBONI FULBERTUS #suus.@# Quanam te resalutatione digner, o sacer abba, et o magne philosophe? quid rependam muneris sanctae amicitiae quam promiserunt signa gemmatae facundiae, vix aestimare sufficio. Nam cum illa quae dicuntur esse, victor animo teneas, cum illa quae non esse forsitan vilipendas, quid ego conferre possim, quod tu aut non habeas, aut non habere contemnas? Sed quoniam philosophicis essentiis magnum quiddam superest, atque ex his quae non esse dicuntur quaedam perpetua fiunt, ideoque sapientibus aliquando grata sunt, recipe quaeso quod ab utroque tibi lectum offero. Denique ut participando super essentiam deitatis dominus fias, sic te resalutato, ad perennem fidelitatis habitum amicitiae tuae rependo hac scilicet differentia tuam benevolentiam meamque distinguens, ut illa pro majestate personae gratia vocetur ut domini, ista fidelitas ut alumni. Praeceptis itaque tuis modestissime deservire cupiens, Mediolano discipulo quod precatus es facio, quaeque tibi scribenda petisti, en omnia fere juxta fidem exarata transmitto. Abbate sancti Petri graviter aegrotante, sed adhuc mentis et sermonis compote, Megenardus monachus ante mihi non mediocriter charus, noctu sese de claustro subripuit, et ad Theobaldum comitem, qui Blesis tunc morabatur. abbatiae petendae gratia properavit, comes illum postridie remisit ad nos cum legatis, qui denuntiarent recipiendum magnifice sicut abbatem monachis et canonicis. At vero nobis fere omnibus ea res aeque nova et horribilis fuit. Respondimus itaque longe nobis aliter videri. Nec enim legitime fieri abbatem, nec debere recipi qui abbatiam alterius, ipso vivente, per ambitionem petit, qui a fratribus non eligitur, et super illos nititur dominari. Postremo qui noster neque monachus sit, neque clericus, et plures habeat testes curialiter agitandi quam monastice vivendi. Haec ille non gratanter accipiens ad comitem redequitat, iramque juvenis adversum nos vehementer inflammat. Sed die quinto postquam suum ambitum publicavit, praedictus abbas aegritudinem suam morte limitat. Conveniunt ad capitulum monachi nostri, et quidam canonici, quos ratio postulabat admitti. Interrogamus an aliqui fratrum incoepto Megenardi faveant? Negant singuli, negant omnes. Decrevimus ergo quosdam eorum esse mittendos ad comitem, nobis videlicet designatum episcopum, ut Patris obitum nuntiarent, et alterius eligendi regularem precarentur licentiam. Quibus missis ecce alii duo, Vivianus scilicet et Durandus, alter illiteratus, alter litterarum malesanus interpres, ambo praepositi, simulantes causa communis commodi ad obedientias suas se velle exire, ac ne aliorsum pergerent sibi interdicente decano monasterii. Megenardum tamen secuti sunt, cui coeptam praesumptionem occulte persuaserant, et Blesis in praesentia domini Theobaldi ipsum Megenardum a fratribus peti ac eligi perfide mentiti sunt. Horum suffragio laetus comes statim eum baculo pastorali publice donat. Quo audito, fratres qui in claustro remanserant, contra hanc fraudulentiam zelo divinae legis
null
5901757b-0606-45b2-8dfb-727c180b3a58
latin_170m_raw
null
None
None
None
accincti, libellum reprobationis fecerunt, atque subscripserunt hujusmodi: Sciat omnis Ecclesia, quia Megenardum monachum nostrum, abbatem fieri non eligimus, non laudamus, non volumus, non consentimus: sed reprobamus, refutamus, et omnino contradicimus. Nos vero de coenobio sancti Petri, quorum nomina scripta sunt, Durandus decanus, Gaudricus, Genesius, Robertus, Isembertus, Marcuinus, Alveus, Guarnerus, Richerus, Warinus, Herbertus, Evrardus, Benedictus, Arnulfus, Gualterus, Beringerus, Herbertus, Bernardus. Isti itaque omnes sua nomina aut subscripserunt, aut subscribi fecerunt me vidente. Die proxima comes Tetbaldus redit, se in monasterium recipi cum processione praemandat. Monachi respondent se libenter hoc agere, si praesumptorem illum non adduxerit secum. Ille denuo iratus, ipso die tamen sustinuit sed in sequenti cum strepitu comminantium in sancti Petri monasterium suum Megenardum obtrusit. Ad cujus violentum ingressum sancti fratres contaminari ipsius communicatione timentes, sanctuario Domini salutato, cum lacrymis exierunt, atque refugium aliud nescientes, ad limina principalis Ecclesiae confugerunt. Ibi quoque non invento pastore utrinque desertae oves moestis sese vocibus consolantur. Sed recipit sancta Mater Domini solita pietate recipit Rodulphus tuus dulci benignitate. Inde transierunt ad coenobium sancti Patris Herberti, cujus dives charitas de paupere censu quaeque potest illis necessaria subministrat. Caeterum ille, cujus fratres importunitate depulsi sunt, ab Herviso quodam, ut aiunt, Britannicae regionis episcopo, IV Non. Februar. abbas simulatus est in suburbio Carnotensi absente clero, indignante populo, legato archipraesulis palam contradicente ne id fieret, reclamantibus etiam quibusdam monachis, qui in loco remanserant vero vultu, viva voce atque regulari auctoritate. Sed quid inter furentes ratio? Sed et nunc ille primas in abbatiae suggestu, saeculari potentia fretus, de peracta victoria gloriosus, factores ejus abbates, episcopus, atque ipsum papam ambiendo, ne quid gravius statuatur in illum modis omnibus elaborat. Jacet interim victa, confusaque fratrum expulsorum humilitas, nec est praesul in Galliis, cujus viscera tangat affectio pietatis, aut zelus sacrae legis inflammet, ut consurgat ad frangendos impetus errorum, ad relevandas spes dolore tabescentium. Defuncta etenim est Dionysii fortitudo, non comparet pietas Martini. Tu quoque dereliquisti nos, sancte Pater Hilari, qui olim unitatem Ecclesiae Spiritus sancti gladio tuebaris. O derelicta, o moesta, o desolata Galliarum Ecclesia! quae jam erit spes salutis ulterior? Ubi amplius afflicta Christiani anima respirabit? Hoc nempe solum vel maxime nos confortare videbatur: quod si contingeret ruinas moenium tuorum resarciri non posse, liceret saltem ad firmum adhuc Capitolium monasticae vitae confugere. Quod etiam si furibus irreptare aut impune quibuslibet ambitiosis invadere licet, proh dolor! funditus cecidisti? Unde jam ad te revertens, venerande Pater, quem ego credo et video adjutorem a Domino nobis esse provisum cum domino meo tuoque fideli Rodulpho deprecor et obtestor per ea quae tibi data sunt sapientiae sanctae charismata, per dulcedinem fraternae charitatis, si quid potes, impugna hostes Domini, fratres allisos refove, nec perire sinas inopia solatii tui, pro quibus credis esse fusum sanguinem Christi. Vale. EPISTOLA III [ #olim@# II]. (Anno 1006.) #Domino suo@# EINARDO #sibi semper venerando@# FULBERTUS #exiguus@# Novit, et vere novit serenitatis vestrae prudentia, quod in ecclesiasticis officiis plura sunt, in quibus Orientales Ecclesiae et nostrae communi observatione sibi respondent. Sunt vero alia in quibus alias ab aliis cultu dispari, et varia observatione audivimus dissonare. Sed nec pauca aut rara sunt, quae ab aliis necessario servanda, ab aliis non adeo curanda aestimantur. Nec tamen nos offendit observantiae diversitas, ubi fidei non scinditur unitas. Porro in multis Graecia ab Hispania, ab illis Romana et Gallicana discrepat Ecclesia. Sed neque in hoc scandalizamur, si audimus diversam observationem, sed non diversam fidem in Christi semper Ecclesiis exstitisse. Stet enim regina Ecclesia a dextris regis sui in vestitu deaurato circumdata varietate. Nos vero trita et pervulgata Patrum via incendentes, Patrum memoriam in rationali pectoris nostri, id est praecedentium Patrum exempla prae oculis habeamus, et quae rationaliter eos egisse cognovimus, teneamus: ea vero quae spirituali consilio ab his ordinata sunt etiamsi infirmitatis nostrae ignorantia ad plenum videre non possimus, temerariae cavillationis dente non rodamus, dum tamen a
null
6939a9cb-4bfb-4969-ba0d-c601cb9d669d
latin_170m_raw
null
None
None
None
fide haec nequaquam exorbitare sentimus. Dicit Scriptura: #Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae (Prov. I, 8) @#. Ante hos paucos dies ut meminisse licet, mihi vespertinis horis supervenisti, et repentina inquisitione me permovisti, de hostia quam paulo ante promotus ad sacerdotium de manu episcopi suscepisti: quae ratio sit, videlicet usque ad quadragesimam diem usu quotidiano consumere, vel quos hujus rei auctores haberemus. Cui quidem nisi sacerdotalem in vobis reverentiam, et in omni genere doctrinae probatam sapientiam offendere metuissem, respondissem verecunde quidem, non temerarie, humiliter, non procaciter; respondissem, inquam, quod infelix capella quondam respondit ovi lanicinium [ #melius@# lanicium] quaerenti; vel certe videri mihi poteram a planis arvis ligna in silvam vel aquas in mare comportare, aut Minervam, ut aiunt, velle docere, si huic homini facerem verba, in quo totius doctrinae thesaurum reconditum profiteor. Sed, esto, res aliis usitata, illis familiarem consuetudinem, istis parit admirationem. Putabam et hoc certe omnibus Ecclesiis eatenus assuetum fore, ut nulli novum esse videretur aut vanum: haesitare diutius coepi, an mihi adhuc codicem illum unum haberem quem a natali patria inter caeteros devexeram, in quo ejusmodi exemplaria continebantur. Quem diu quaesitum, quoniam aut alicui praestitum, aut per tot locorum mutationem casu amissum non invenio, repetita memoria quae de illo recolo pauca vobis intimare non gravabor, praemonstrata occasione, qua quondam observantiae hujus causas et ego quoque requisieram. Nostri enim episcopi provinciales in hujusmodi ritum omnes consentiunt. Porro nostro tempore quidam inter caeteros ad sacerdotalem gradum admissus, hostiam quoque sicut et alii de manu episcopi suscepit, quam in pergameno, in hos usus parato involutam quotidiana celebratione solvebat, et portiunculam parvam, juxta instantium dierum numerum computatam sumebat. Accidit vero ut quadam die expletis mysteriis dum vestimenta cum sindone altaris incautius colligeret, immemor hostiae sacrae diligentiam nequaquam adhibens thesaurum coelestem infelix amitteret. Veniens ad diversorium, quaeque necessaria curat, transigitur dies in crastinum, repetita celebratione frater ille instante hora communicandi hostiam sanctam non inveniens, turbatus nimium et consternatus, sursum deorsum cursitans, nec etiam signum aliquod invenire potuit. Audiens episcopus ex negligentia fratris ortum periculum, omnibus in commune fratribus unius reatum poenitendum instituit. Ipsum vero fratrem arctioris poenitentiae disciplina corrigendum proposuit. Hac ergo occasione accepta quaerendum ab episcopo aestimavi, si videretur sibi salva ordinis religione sanctificatum panem primo aut secundo sanctificationis die posse totum simul percipere, quem videbat non sine periculo posse tanto tractu temporis minutatim sumere: praesertim cum ipse nosset rarissimos hujus ordinis viros esse, qui in hac re pervigilem curam adhiberent. Hic ille increpitans tardioris sensus mei hebetudinem, respondit quidem ita esse quod quaerebam, si discipulis quos ad praedicationis officium Dominus missurus in mundum fuerat, si illis inquiens, adhuc tardis et dubitantibus potuisset sufficere resuscitati corporis speciem semel vidisse, quam semel visam noluit ab eis repente subtrahere, sed per quadragenos dies complacitis horis glorificati corporis revelata specie eos tanquam panis coelestis suavitate refecit. Nam et episcopus qui vices Christi tenet, sacerdotales viros in plebem subjectam missurus, sacri corporis eucharistiam per quadragenos dies sumendam distribuit, ut dum, verbi gratia, quotidie coelestis panis alimonia reficiuntur, tempus illud in mentem habeant, quo per quadraginta dies Dominus discipulis apparens, et convescens desideratae visionis satietate refecit. Ad hoc episcopi responsum, cum ego familiaritatis ausu studiosus perquirerem num idem mysterium supplere potuisset panis a presbytero quotidiana celebratione sacratus, uti in eo passionis Dominica et resuscitati corporis et manifestati discipulis species, satis fuisset nobis. Perpende, ait, sicut, fili mi, multae Ecclesiae sunt per universum orbem terrarum, propter diversa loca, et tamen una sancta est catholica Ecclesia, propter unam fidem: sic et multae oblatae propter vota offerentium, unus panis est propter unitatem corporis Christi. Nam panis ab episcopo consecratus, et panis a presbytero sanctificatus in unum et idem corpus Christi transfunditur, propter secretam unius operantis potentiae virtutem. Sed quodammodo aliud esse dicitur, quod virginali utero sumpta carne crucis injuriam sustinuit, de sepulcro resurgens discipulis apparuit, cujus memoriam in pane presbyteris collato episcopus agere videtur: aliud quid per mysterium agitur, dum episcopi et omnes sacerdotes in mensa altaris
null
3630c944-614e-4517-bb51-07e53dd15b7d
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sub sacramento communicatae carnis panem sanctum secreta oratione quotidie consecrare videntur, quod ad illud respicit, quod consecrantes nuper ordinati presbyteri cum pontificali oblatione percipiunt. Nam illud Dominicum corpus ex mortuis suscitatum, et in coelis locatum, jam non moritur, istud sacramentorum, quotidie nobis moritur, quotidie nobis resurgit, apparet et comeditur. Sed nec in hoc mens fidelium scandalum dubietatis debet incurrere, quod Christum semel gustata morte jam non ultra moriturum audit, cum carnem assumpti hominis in paterna gloria sedentem, et hic sanctificatum panem verum Christi corpus audit nominari, dum et illud de Virgine assumptum, et istud de materiali et virginali creatura consecratum, unus idemque artifex Spiritus invisibili operatione in substantiam verae carnis transfundit: carnis videlicet non cujuslibet, sed vere Christi de qua ipse ait: #Nisi manducaveritis carnem meam, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54) @#. Quod utique exponi alio tempore indiget, et fidei oculis intueri. Hoc tantum quod ad praesens negotium spectat solvamus, quod quidem nec subitis nec novis adinventionibus constat expositum. Nosti populo Hebraeorum sub Moyse et manna de coelo per annos quadraginta subministratum: qui Moyses dux populi secundis adjutoribus, septuaginta viris videlicet de eodem populo sustentabatur, per quos forma presbyterorum exprimitur, qui nunc in Ecclesia novitia, pontificale onus in se suscipientes regendis populis invigilant. Porro sumens de spiritu Moysi, illis septuaginta senioribus dedit, per quos populum sibi commissum per quadraginta annos judicavit, quia dux noster Dominus Jesus Christus discipulis quos ad praedicationis officium missurus fuerat in mundum, spiritualium dona charismatum infudit. Illi post immolationem Agni paschalis manna coelitus misso per quadraginta annos sustentati sunt. Quem cibum coelestem, quam suavitatem angelicam non per typicas aut umbratiles figuras, sed indubitatam unionis veritatem repraesentat ille Dominicus cibus, quem per quadraginta dies sumendum tanquam salutis viaticum, pontifex novis Ecclesiae cultoribus distribuit, quos suae pastoralis curae vicarios, adjutores ad erudiendam plebem sibi commissam constituit, ut dum istum prae oculis habentes degustant, illum mente pertractent, qui de cruce morte triumphata ad Patrem ascendit, dumque a semel ipsis consecratum corpus percipiunt, illum fidei gustu experiantur, per quem quotidie Christus nobis moritur et resurgit, per quem usque ad consummationem saeculi manere se nobiscum pollicetur. Haec pauca de multis, quae repetita memoria, et multo ex tempore dissuta licet recitasse, ad praesens sufficiant, dum ego codicem de ejusmodi exemplaribus a Romano scrinio prolatum perlegam. Vobis facile est de paucis multa cogitare, aut certe quod irrationabiliter factum videtur, sanioris consilii ratione colligere. EPISTOLA IV [ #olim@# XLVIII]. (Anno 1006.) #Virtute magis praedito quam praedicato praesuli@# ADALBERONI FULBERTUS. Vestrae sospitati amice gratulantes, valetudini quoque vestri fidelis et amici vestri Ebali, si divina benignitas allubescat, quanta novimus ope subvenire paravimus, mittendo Galieni potiones III et totidem theriacae diatessaron; quae quid valeant, et modus acceptionis vel servationis earum in vestris antidotariis facile reperitur. Vulgaginem etiam petitam vobis mittimus, quamvis aetatem vestram tali jam vomitu fatigari non suademus, sed eo potius si opus sit allevari, qui frequenter et sine periculo fieri possit oximelle et raphanis vel certe, quod seniori magis conducibile est, morantem alvum laxativis pillulis incitari. De quibus ultro vobis fere nonaginta oblatis, caetera bona nostra vestra putate. Valete. EPISTOLA V [ #olim@# I]. (Ante annum 1007.) De tribus quae sunt necessaria ad profectum Christianae religionis. #Venerabili Patri et domino sibi semper amando@# ADEODADO FULBERTUS #exiguus.@# Inter hesterna et secreta colloquia, pro aedificandis fratribus adhuc infirmis, atque novitiis, me ad scribendum tua imperiosa coarctaverat auctoritas. Ecce habes pauperis quidem ingenii opusculum, sed non ignobile fidei monumentum. In quo quaeso non eloquentiae ornatum, sed obedientiae perpendas vota, nec eruditis auribus aestimes fatua verba revelanda, ne pro rustico stylo sacra vilescat materia; alioquin de talibus praestat siluisse, quam aliquid inconditum edidisse. Incomprehensibilem enim divini consilii altitudinem, sapientia humana puro cognitionis intuitu comprehendere non potest; quia dum mens nostra ultra se praecipitanter erigere usque ad inaccessibilem secretorum Dei visionem appetit, infirmitatis suae obstaculo reverberata, et intra ignorantiae suae angustias coarctata nec quod ultra se est valet comprehendere, nec quod intra se est aestimare: unde scriptum est:
null
da15896d-74ae-4888-a286-65d7f78b3398
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Altiora te ne quaesieris, et profunda consiliorum ejus ne investigaveris (Eccli. III, 22) @#. #Posuit@# (inquit Propheta) #tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12) @#: has tenebras multi perscrutari incipientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. Porro mundi sapientia exterius eloquentia nitens, intus vacua a virtutis sapientia manet, semper enim quaerit, et nunquam invenit, quia profunda mysteriorum Dei non humanae disputationi, sed fidei oculis revelantur, sicut Dominus in Evangelio ait: #Pater, gratias tibi ago, quia abscondisti haec sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) @#. Ergo mens humana cum divinae dispositionis causas argumentis per se discutere non valet, ad hoc quod comprehendere non valet, reverenter erroneae disputationis oculos claudat, nec invisibilia ex visibilibus, nec incorruptibilia ex corruptibilibus metiri praesumat, ne dum caeca disputatione clausa pulsat, et operta non videt, propriis definitionibus captivata, et caecum sensum sequens, in erroris praecipitium cadat. Tria si quidem nobis sunt ad profectum Christianae religionis proposita, sed ad consummatam justitiam perinde necessaria, ut in his tota humanae salutis summa consistat: sine his justitia nomen habet virtutis, praemium non habet virtutis. Horum primum est intelligere, et firmiter tenere mysterium Trinitatis, et unius veritatem Deitatis. Secundum salutaris baptismi rationem nosse vel causam. Tertium in quo duo vitae sacramenta, id est, Dominici corporis et sanguinis continentur. In his tribus multi nimis carnaliter intuentes, dum plus carnalem sensum quam fidei arcana mysteria contemplantur, in abruptum perniciosi erroris praecipitium devoluti, nec rerum veritatem, nec sacramentorum virtutem percipiunt; et ideo ab unitate Ecclesiae divisi, dum fieri nolunt discipuli veritatis, magistri fiunt erroris. Praetermissa itaque luce veritatis, tenebrosas proponunt calumnias, et sacras Scripturas verbis sacrilegis nituntur adulterare, aut furtivis erasionibus recidere, sicut hoc quod Dominus ait: #Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) @#, Arius dictum de unitate substantiae intelligere noluit. Sabellius ad personarum proprietatem #sumus@# non retulit; et in hoc quod ait, #Pater major me est (Joan. XIV, 28) @#, Arius non humanitati, sed divinitati ascripsit, et ideo indignam vitam digna morte finivit. Cujus auditores quoniam Spiritum sanctum Deum esse negabant, de Evangelio eraserunt illud quod Salvator ait: #Spiritus est Deus (Joan. IV, 24) @#, et de Epistola Joannis eraserunt: #Et omnis Spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est (I Joan. IV, 3) @#. Sicut Nestorius qui dicebat beatam Virginem non Dei sed hominis tantum genitricem, ut aliam personam hominis aliam faceret deitatis, neque unum Christum in Verbo Dei et carne et anima credens sed separatim alterum Filium Dei, alterum filium hominis praedicans, et illum Apostoli locum ubi dicit: #Quod apparuit in carne vivificatum est in spiritu (I Petr. I 18) @#. Quem locum Macedonius per immutationem Scripturae apostolicum dictum sic voluit definire, id est, ut esset Deus apparuit in carne, et in eo quod ait idem Apostolus: #In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7) @#. Marcion phantasiam corporis et non corpus confessus est in Christo fuisse. Sed Dominus noster Jesus Christus in unitate unius ejusdemque personae ex duabus, et in duabus substantiis, divina scilicet et humana subsistens, et mira protulit ut Deus, et infirma sustinuit ut homo, ut cum verum Deum sublimia opera loquerentur, verum hominem flebilia demonstrarent. #Deus,@# inquit Apostolus, #erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) @#, Deus in Christo, Filius Dei in filio hominis, divinitas operabatur in homine. Demus verba hominis: #Pater major me est (Joan. XIV, 28) @#. Demus Verba Dei: #Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) @#. Loquatur in Christo nostra infirmitas et conditio. #Filius,@# inquit, #hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII 20) @#. Intonet vox divina: #Omnia quae habet Pater mea sunt (Joan. XVI, 15
null
9bba9bf2-f80a-4971-95ef-92621276d7cc
latin_170m_raw
null
None
None
None
) @#. Quasi homo esurit, quasi Deus quinque hominum millia pascit. Quasi homo dicit: #Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) @#, quasi Deus confidenter ait: #Nemo tollet a me animam meam (Joan. X, 18) @#. Quasi homo in cruce pendet, quasi dominator latronem alloquitur: #Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) @#. Si quis ergo mente captus unius Christum et Deum dicit esse substantiae, compugnantibus inter se rebus, aut solum hominem coelo lapsum, aut solum Deum dicet crucifixum. Sed non est ita. Nam neque solus Deus mortem sentire, neque solus homo mortem superare potuisset, quam evidentissima ratione, substantiarum distinctione, homo suscepit, et Deus vicit. Sed Ariani, utramque formam distinguere nescientes, quae erant hominis ad Deum impie retulerunt. Nullam itaque tenentes inter coelestia et terrestria rationem, dum dare proprietates suas partibus nesciunt, quantum in ipsis est Dei substantiam diviserunt, et dum ad sola hominis verba respiciunt, Deum sine intellectus lumine perdiderunt, et caecum sensum in praecipitia ducem sequentes, maluerunt dicere minorem Deum, quam hominem et Deum. Nobis vero hanc substantiarum diversitatem ex hoc perpendere promptum est quod alia est illa nativitas, vel natura, in qua, juxta Apostolum, #Factus est ex muliere, factus sub lege (Galat. IV, 4) @#; alia qua erat in principio apud Deum, alia qua creatus ex virgine Maria, humiliatus in terra, alia qua sine initio manens creavit coelum et terram; alia qua dicitur in moerore doluisse, in lassitudine dormisse, inedia esurisse flevisse, alia qua dicitur paralyticos curasse, per quam nesciens gressum jubetur incedere, solutus in muliere sanguis venarum sistitur, caecus a nativitate illuminatur, imperio tumentes fluctus solidantur, mortui suscitantur. Quae cum ita sint, Christum in duabus substantiis consistentem unum eumdemque Deum verum, eumdemque hominem verum esse fateatur necesse est, quisquis religionis Christianae non vult inaniter, imo damnabiliter portare vocabulum. Ita utriusque naturae veritate servata, verum Christum in virtutibus et passionibus nec confundat fides vera nec dividat, quia personalis unitas in eo divisionem non recipit, et utriusque naturae veritas inconfusa persistit. Non enim alter Deus, alter homo, sed unus idemque Christus Deus homo. Profecto idem Deus Christus est, qui mortem sua divinitate destruxit. Idem quippe Dei Filius, qui divinitate mori non potuit, carne mortuus est, quam mortalem Deus immortalis accepit; et idem Christus Dei Filius carne mortuus resurrexit, quia immortalitatem suae divinitatis carne mortuus non amisit. Sed de hoc dictum satis pro modulo nostro aestimamus, non quibuslibet, sed quibus in Scripturis versatur studiosa devotio. Nobis plane ea singularis instat intentio, ut, quoniam comperimus aliquos nimis carnaliter intuentes quaedam horum in quibus nostrae salutis mysterium constat, tanquam inania aut otiosa deputare, hos a tam perniciosae opinionis vanitate revocatos permoneremus in rebus sacramentariis non tantum quae videntur spectare, quantum invisibilem mysteriorum potentiam fideliter aestimare. Quid enim ad fidem venientes proficere arbitramur, si nihil ultra quam quod visibilibus motibus agitur, regenerantis gratiae praestet effectus? Scimus et vere scimus, nos prima nativitate pollutos, secunda nativitate mundatos; prima nativitate captivos, secunda nativitate liberos; prima nativitate terrenos, secunda nativitate coelestes; primae nativitatis vitio carnales, secundae nativitatis beneficio spirituales; per illam filios irae, per istam filios gratiae. Proinde quidquid pravum quisque concipit adversus sacri baptismi reverentiam, sciat refundi in Dei injuriam, qui ait: #Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) @#. Salutaris igitur disciplinae gratia est, baptismi rationem nosse vel causam, sicut Apostolus ait: #Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum Christo. (Joan. VI, 8) @#. Commori enim cum Christo, et sepeliri ad hoc tendit, ut cum illo resurgere possimus, et cum illo vivere. Sed dicis mihi: Quomodo hoc quod ad defunctos pertinet, in viventibus possit impleri? Dominus noster Jesus Christus beneficia nobis sua pro nostra salute commendans, et sollicite sensibus nostris, memoriam suae mortis et sepulturae atque etiam resurrectionis insculpens, ineffabilia contulit baptismi munera, per quae
null
2d88455e-b043-45ad-9764-c844156225e0
latin_170m_raw
null
None
None
None
superveniente primae originis fine, ei commortui et intra sacrum gurgitem consepulti, demersi resurgeremus, vita emergente criminibus. Vide quid agit artifex misericordiae. Tale tibi invenit tumuli genus, quo sciret peccata sepelire, et peccatorem nesciret obruere, ut descendente homine in fontem, tanquam in sepulcrum delictorum, reus exiret ad portum, et sola paterentur delicta naufragium. Proinde aqua et Spiritus sanctus sociantur causis, sed beneficiis separantur. Requiritur sane in baptismatis sacramentis aqua propter sepulturam, Spiritus sanctus propter vitam aeternam. Remove Creatoris nomen, et non habet creatura quod praestet. Haec similitudinem mortis imitatur, ille veritatem salutis operatur. Sed fortasse ad credendum propositis mens titubat, nisi testimoniorum sequatur auctoritas. Audi igitur Apostolum ad Romanos. #An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 3, 4) @#, et cum dixisset, #consepulti@# magnifice adjecit: #Si.@# inquit, #comptantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Ibid., 5) @#. Sicut ergo Dominus noster Jesus Christus tribus diebus, et tribus noctibus corporaliter sub terrae sepulcro conditus fuisse describitur, et homo ita sub cognato terrae elemento trina vice demersus operitur, ac sic vitalis imitatione mysterii dum demergitur sepelitur, dum educitur suscitatur. Inter haec quid ad haec aqua, et quid Spiritus sanctus operetur adverte. Aqua velut morientem deducit in tumulum, Spiritus sanctus velut resurgentem perducit ad coelum. Utrum vero homo baptizet, an Deus; ratio ipsa declarat. Nam cum peccatore baptizante peccata donentur, dum nonnunquam criminoso, baptismi mysterium celebrante, crimina remittuntur, hic homo qui videtur conferre quod non habet, utique tanti muneris non auctor, sed minister intelligitur, unde etiam Baptista ipse sactissimus ait: #Qui me misit baptizare ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum sanctum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33) @#. Quod nimirum ipsa baptizantis verba ministri patenter insinuant, cum baptismi sacra munera non a se arroganter dari, sed ab ipso Deo auctore profitetur, sub verbis hujusmodi: #Deus qui te regeneravit ex aqua et spiritu, ipse te linit chrismate salutis.@# Non igitur audiendi sunt, qui dicunt ad fidem nostram venientes, specialiter ab homine baptizari, vel Christianos primum aut catechumenos baptizatos: quod quidem haeretici de Baptista Joanne intelligi volunt. Sed quis eum catechumenum dicere audeat? qui, adhuc in utero matris, Spiritu sancto est repletus, qui gratiam ante vitam, benedictionem meruit haurire antequam lucem? qui, ad baptismum praeelectus a Domino, ipso baptismi officio est sanctificatus: quod quidem baptismum sub Trinitatis sacramento factum legitur; dicente enim Domino: #Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII, 5) @#, Pater in voce, Spiritus sanctus in specie columbae, Filius adfuisse probatur in corpore. Postremo de catechumeno Baptista non nos, sed ipsum baptismatis calumniantur auctorem. Nostrum vero baptismum conditor ac redemptor instituit dicens: #Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) @#. In quo sane mysterio, Spiritus sanctus Patri et Filio inseparabili societate connectitur, et propterea in Christo renati merito eum vitae auctorem credunt, sine quo omnino celebrari vitae sacramenta non possunt. Ipse enim coelestium charismatum auctor, ipse spiritualium munerum dispensator, ipse criminum absolutor et peccatorum remissor. Quem enim vides naturae debita laxare, auctorem cognosce naturae. Sic enim Spiritus sanctus ita unius est cum Patre potentiae, ut, in ejus comparatione, nihil amplius paternae possit ascribi gloriae vel naturae. Jam nunc ad illud Dominici corporis et sanguinis transeamus venerabile sacramentum, quod quidem tantum formidabile est ad loquendum: quantum non terrenum, sed coeleste est mysterium; non humanae aestimationi comparabile, sed admirabile; non disputandum, sed metuendum. De quo silere potius aestimaveram quam temeraria disputatione indigne aliquid definire; quia coelestis altitudo mysterii plane non valet officio linguae corruptibilis exponi. Est enim mysterium fide non specie aestimandum, non visu corporeo, sed spiritu intuendum. Cui quidem
null
d30c0b34-e6a0-4e79-84a5-51e8ecdcd19d
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad usum profuit, non superstitiosa mortalium cultura, sed coelestis disciplinae magistra auctoritas, non doctrina humana, sed institutio divina. Cujus potentis mysterii secretum quandoquidem ratio rerum mole victa comprehendere non valet, hoc tantum fides teneat, quia quidquid inter homines Deus egit aut pertulit, causa servandi humani generis vel reparandi gratia fuit: in quo beneficia sua, quae ab initio dederat, sic semper dilexit, ut, nostris malis licet offensus, pronior semper ad indulgentiam foret quam ad vindictam. Inde est quod damnationis nostrae proscriptionem, quam primi parentis transgressio miserabiliter in posteros transfuderat, evacuare disponens, carnis nostrae morticinium suscepit, per quam immortalis moriendo captivitatis nostrae causam solvisset. Inde est quod, reparatam humanae originis dignitatem sciens semper diabolum invidere, et nequitiae suae arte quaerere qualiter hominem a sui voluntate Conditoris averteret, et antiquae perditioni, si fas esset, obnoxium redderet: defectum nostrae fragilitatis miseratus, adversus quotidianas nostrae prolapsionis offensas, sacrificii placabilis nobis providit expiamenta, ut, quia corpus suum, quod semel pro nobis offerebat in pretium, paulo post a nostris visibus sublaturus fuerat in coelum, ne sublati corporis fraudaremur praesenti munimine, corporis nihilominus et sanguinis sui pignus salutare nobis reliquit, non inanis mysterii symbolum, sed compaginante Spiritu sancto corpus Christi verum, quod quotidiana veneratione, sub visibili creaturae forma invisibiliter virtus secreta in sacris solemnibus operatur. De quo sub hora passionis suae ipse familiariabus suis ait: #Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26) @#; et paulo post: #Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro vobis fundetur (Ibid., 28) @#; et alibi: #Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 55, 57) @#. Qua veri magistri auctoritate animati, dum corpori et sanguini ejus communicamus, audenter fatemur nos in corpus illius transfundi, et ipsum in nobis manere. In nobis ipsum manere dico, non solum per concordiam voluntatis, sed etiam per naturae unitae veritatem. Si enim Verbum caro factum est, et nos vere Verbum carnem cibo Dominico sumimus, quomodo non naturaliter Christus in nobis manere existimandus est? qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita ergo in Deo sumus, quia et in Christo Pater est et Christus in nobis est. Cum vero in re omni sint erga nos inaestimabiles divitiae Dei, adeo ut majestate abscondita corruptibile pro nobis corpus induerit; contumeliis et passionibus subdiderit, quo opem ferret assumpto homini; quid indignum Deo judicari potest, qui uterum Virginis subiit, si virginibus creatis infunditur? quae licet simplicis naturae paulo ante praeferant imaginem, postmodum coelestis, ubi sanctificatione inspirata majestas vera diffunditur, et quae substantia panis et vini apparebat exterius, jam corpus Christi et sanguis fit interius. Gusta igitur et vide quam suavis cibus, et pergusta quid sapit. Sapit, ni fallor, cibum illum angelicum habentem intra se mystici saporis delectamentum, non quod ore discernas, sed quod affectu interiori degustes. Exere palatum fidei, dilata fauces spei, viscera charitatis extende, et sume panem vitae, interioris hominis alimentum, non arte pistoria fermentatum, sed incarnatae deitatis vitale pulmentum. Sume nihilominus vinum non sordido cultore calcatum, sed de torculari crucis expressum. Gusta, inquam, coelestis pabuli suavitatem, sed ne nausees terreni germinis saporem. De fide etenim interioris hominis procedit divini gustus saporis, dum certe per salutaris eucharistiae infusionem influit Christus in viscera animae sumentis, quem diva mens castis penetralibus in ea videlicet forma suscipit, qua sub ipsa recordatione mysterii Spiritu revelante sibi praesentem intuetur, infantem, aut ara crucis immolatum, aut sepulcro quiescentem, aut certe calcata morte resurgentem, sive supra coelos evectum in gloria Patris sublimem. Juxta quas species Christus gratum communicantis intrans habitaculum, tot, ut ita dicam, suavitatis odoribus mentem reficit, quot formis intimae revelationis oculus meditantis eum meruerit intueri. Nec vanum tibi videatur quod juxta animae desiderantis intuitum dicimus Christum formari intra praecordia communicantis, cum non nescias patres nostros veteris eremi solitudinem peragrantes pastibus refectos; quibus imber fecundus cibum unicolorem, sed diversi saporis intulit, et juxta singulorum
null
703d2c13-f4b6-4db0-9e93-f4fc6e0c3c3d
latin_170m_raw
null
None
None
None
appetitum infundebat saporis varii oblectamenta: ut quidquid aviditas concupisceret, occulta largitoris dispensatio subinferret; quibus praebebat gustus, quod ignorabat aspectus, quia aliud erat quod videbatur, et aliud sumebatur. Desiste igitur mirari: quod legis manna sub umbra signabat, hoc Dominici corporis pandit veritas patefacta; in quo deifica majestas miseranter nostrae infirmitati condescendit, ut, quo alimenti genere corpora aluntur humana, idem in corpore sensualiter sapiat, sed Deus in pectore perficiat, sicut ipse ait: #Qui manducat me, ipse vivet propter me. Hic est panis qui de coelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna in deserto et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 58) @#. Jam jam procul removendus est totius lubricae scrupulus dubietatis: cum is qui est auctor muneris, testis est veritatis. Dubitari etenim nefas est ad cujus nutum cuncta subito ex nihilo substiterunt, si, pari potentia, in spiritualibus sacramentis terrena materies, naturae et generis sui meritum transcendens, in Christi substantiam commutetur, cum ipse dicat: #Hoc est corpus meum;@# et paulo post: #Hic est sanguis meus.@# Sed hanc Dei possibilitatem aestimatio humana non capit, nisi teipsum, quicunque es, discutias, qualiter de massa perditionis factus es in populum acquisitionis, et de vase irae prodisti vas misericordiae: ut qui paulo ante fueras alienus a vita, peregrinus a venia, subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innovatus, in corpus Ecclesiae, non naturae privilegio, sed fidei pretio transisti, nullo molis corporeae additamento, te ipso major factus es: invisibilis quantitatis augmento, in exterioribus idem es, in interioribus longe alter es. Sicque de servo filius effectus, praeterita vilitate deposita, novam subito induisti dignitatem, ut non solum haeres, sed corpus Christi factus, Deum in corpore tuo portares. Quae res tantae novitatis, tantae dignitatis, tam subitae mutationis pretium? Vide in omnibus misericordiae coelestis artificium, vide regenerantis gratiae mirabile sacramentum, et adverte in istis imperiosum Verbi operantis opificium, cujus nutu rerum elementa, de nihilo in hanc mundi formam mutabili ordine compaginata, inexplicabilem ejus potentiam ipsa suae pulchritudinis specie testantur. Si ergo Deum omnia posse credis, et hoc consequitur ut credas; nec humanis disputationibus discernere curiosus insistes, si creaturas quas de nihilo potuit creare, has ipsas multo magis valeat in excellentioris naturae dignitatem convertere, et in sui corporis substantiam transfundere. Multo magis dico, non quod infirmioris potentiae in rebus creandis quam immutandis fuisset. Sed humanae opinioni usuale, non divinae rationi comparabile. Ideo fides prae omnibus bonis summum meritum est; haec te inducat ad credendum, te consecrantis potentia roboret ad sumendum. Promittit digne sumentibus beatae spem immortalitatis; judicium minatur indignis, ut est illud Apostoli: #Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29) @#. Quo multi, scelerum suorum conscientiam perhorrentes attentius, se longe faciunt a sacramento vitae, non attendentes quam terribiliter Dominus comminatur, dicens: #Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54) @#. Quod alternantium causarum judicium intuentibus, summa vigilantia est adhibenda ut emendatis actibus nec indigne sumant, nec perniciose refugiant. EPISTOLA VI [ #olim@# VI]. (Anno 1008.) #Noto notus@# R. FULBERTUS. Hoc a vobis exigo: securitatem de mea vita et membris, et terra quam habes [habeo?], vel per vestrum consilium acquiram. De auxilio vestro contra omnes homines, salva fidelitate Roberti, de receptu Vindonici castri ad meum usum et meorum fidelium, qui vobis assecurabunt illud; commendationem vestrorum militum, qui de nostro casamento beneficium tenent, salva fidelitate vestra; justitiam de querimonia Sanctionis et Huberti, et de querimoniis canonicorum Ecclesiae nostrae, et de legibus atriorum nostrorum. Si haec facere vultis, paratus sum conventionem quam vobiscum inii observare; si non vultis, nolite me itinere fatigare. Valete. EPISTOLA VII [ #olim@# VII.] (Anno 1008.) #Gloria et honore digno patri et archiepiscopo suo@# LEUTHERICO FULBERTUS #humilis episcopus cum
null
6884133d-462c-41a5-af1e-c35ece993929
latin_170m_raw
null
None
None
None
venerabili Cenomanensium episcopo Avisgaudo salutem.@# Scientes vos habere zelum divinae legis, nec minus opitulari velle quam debere fratribus vestris, sed et plurimum posse; fiducialiter a vobis auxilium petimus in necessitatibus nostris, in praecursorem Antichristi Hebertum comitem Cenom., qui sedem episcopalem ejusdem civitatis evertere nititur. Episcopum enim praedictum videlicet Avisgaudum in ea cum pace manere non sinit: domos ejus et terras, et fruges et omnia victualia, insuper et praebendas canonicas Ecclesiae pervasit. Haec itaque vos ad vivum sentire volumus, nisuque indissimulato propellere: et ut facilem modum habeat petitio nostra, precamur vos illi commonitorium scribere, ut jam dicto episcopo sua reddat, et eum in pace vivere sinat. Alioquin pro certo noverit se a vobis et suffraganeis vestris excommunicatum iri, ex illo die quo eum excommunicaverit Avisgaudus episcopus. Commonitorium autem quod illi sacrilego vestra dignatio mittet, nobis transcribi volumus, et mitti. Vale in infinitum, angelus magni consilii te, consule Christo, servet. EPISTOLA VIII [ #olim@# IX]. (Circa annum 1008.) FULBERTUS, #Dei gratia Carnotensis episcopus, domino@# H., #Turonensium subdecano sibi dilectissimo, gratiam et benedictionem Dei.@# Cum vestram charitatem noverim plurimis in obsequiis libenter mihi paruisse, adhuc etiam parere cupientem, vix [ob] satietatem cedere, mando vobis obnixe precans ut accingamini ad causam quam expono. Apud vos morabatur olim quidam bonorum extortor, legum contortor, Girardus nomine, qui susceptum unum caballum a famulo nostro Deodato debuit comparare triginta duobus solidis, pro arrhabone datis duodecim nummis, cumque reliquos speraret Deodatus ad praefixum terminum se recepturum, fefellit eum ille subdolus, a nobis Turonem profugiens, nec equum postea nec pretium remittens, quamvis eum Deodatus saepe utrumlibet agere per legatos postulaverit. Hac de causa mitto ad vos unum ex nostris hominibus, qui ipsum Girardum notum vobis faciat, in audientiaque vestra vice Deodati hanc ipsi querelam intendat, qualibet lege censueritis revincturus eum, si forte, ut est impurus, dissimulaverit se rem istam scire, aut si ita esse, etiam negaverit. Deinceps talem in eum qualem jus poscit, date, quaeso, sententiam, ut vel Deodato rem suam legaliter solvat, vel debitas poenas luat. Vigeat semper alacritas vestra. EPISTOLA IX [ #olim@# X]. (Circa annum 1008.) #Patri et consacerdoti suo@# FULBERTUS. Crede, Pater, nullam me compositionem unguenti laborasse, postquam ad ordinem episcopalem accessi, quod tamen pauxillum ex dono cujusdam medici supererat, mihi fraudans tibi largior, rogato sospitatis auctore Christo ut tibi illud faciat salutare. Vale. EPISTOLA X [ #olim@# XIX]. (Anno 1008.) FULBERTUS #Dei gratia episcopus@# GUNTARTO HUBERTO #vicecomiti,@# ROGERIO, BUCARDO, HUGONI #filio Hugonis,@# OTREDO, HAMELINO, HUGONI #filio Herbrandi, et uxori Guismandi, et omnibus illis qui tenent casamentum sanctae Mariae Carnotensis Ecclesiae per donum Reginaldi episcopi.@# Voco vos et admoneo ex parte Dei et sanctae Mariae et nostra, ut ïnfra proximum Pascha veniatis ad nos, aut nostrum servitium facere, aut de vestris casamentis legitimam rationem reddere. Quod si non feceritis, excommunicabo vos propter contumeliam vestram, et interdicam ut non audiatis divinum officium, nec vivi recipiatis communionem, neque mortui sepulturam. Quin etiam castellum Vindocinium et territorium ejus anathematizabo, ut in eis divinum officium non celebretur, neque mortuus sepeliatur. Postea vero ipsa casamenta quae tenetis aut uni aut pluribus dabo, ultra etiam vobiscum de illis non concordabo. Deus vos convertat, filii mei. EPISTOLA XI [ #olim@# XXIII.] (Anno 1008.) #Dilectissimo patri et archiepiscopo suo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensis episcopus orationis suffragium.@# Multum amoris atque fidelitatis tibi, Pater, me debere censeo, per cujus manum a Deo benedictionem et sacram unctionem accepi. Unde animus meus ita pendet ex tuo, ut quidquid te justa ratione aut contristat aut hilarat, idem me si resciscam simili modo afficiat. Congratulor itaque tibi super inventis sacris: et Deo, quia tempore tuo revelare maluit, pronus gratias ago. Deinde vero quod Arnulphum casatum Ecclesiae nostrae tibi tuisque scripsisti injurium, aegre contra illum et accepi et fero. Unde mox ad villam Alogiam, ubi tunc esse dicebatur, misi legatum meum
null
bf333fb9-e17e-49c7-b9a3-0c620cb5a0cf
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sed in alias partes abierat. Uxor tamen ejus mihi remandavit quod, ubi redierit, statim ad me veniet. Quod si veniens tibi satisfacere voluerit, per meas litteras scies. Alioquin ultra terminum qui a te praefixus est, in nostra communione non erit. Simoniacum vero presbyterum, de quo mihi mandasti, in dioecesim ordinatoris sui repelli suadeo; aut, si in tua manserit, ab officio suspendi, ne Ecclesiae tuae candor immundae haeresis contagione sordescat. Vale, Pater optime, filii tui memor. EPISTOLA XII [ #olim@# XXIV.] (Anno 1008 vel 1009.) #Dilectissimo patri et archiepiscopo suo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus suffragium orationis et obsequium fidelitatis.@# Arnulphum fidelem meum arguendo conveni de his injuriis unde mihi querimoniam scripsistis. Sed ille respondit se non diffugere judicium; sponte venire ad placitum. Unde per consilium et suasum ejus totam hanc causam in vestram dispositionem mittimus, ut constituatis diem, quo vos et nos, et alii quorum interest, convenire possimus, juxta castellum Ebrae, videlicet super ipsam terram sancti Benedicti, de qua contentio est. Arnulphus enim in expeditionem cum Odone comite proficisci constituit. Unde vos talem diem praescribere oportet, ut et ille de expeditione possit esse reversus, et ego meis negotiis exoccupatus possim vobis occurrere. Vale. EPISTOLA XIII [ #olim@# XXV.] (Anno 1008 aut 1009.) #Sancto et venerabili suo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #episcoporum humillimus fidelitatis affectum et obsequium.@# De presbytero vestro ab alio episcopo per pecuniam ordinato, ex auctoritate sanctorum canonum tale vobis consilium dono. Primum degradetur; deinde, ab Ecclesia separatus, duobus annis severa poenitentia multetur, ut honoris gradus, quos pretio taxaverat, lacrymis conquirere et reparare contendat. Postea, si digne poenituerit, restauretur. Haec vero quae diximus, cum in aliis locis tum satis expresse invenietis in canone Toletano II, cap. 9. Caeterum rebaptizationes et reordinationes fieri, canones vetant. Propterea depositum non reordinabitis, sed reddetis ei suos gradus per instrumenta et per vestimenta quae ad ipsos gradus pertinent, ita dicendo: Reddo tibi gradum ostiarii, et caetera. In nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Novissime autem benedictione laetificabitis eum sic concludendo: Benedictio Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti super te descendat, ut sis confirmatus in ordine sacerdotali, et offeras placabiles hostias pro peccatis atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. EPISTOLA XIV [ #olim@# XXVI.] (Circa annum 1008.) #Plurima scientia et sanctitate pollenti patri et archiepiscopo@# LEUTHERICO, #utinam Dei parvulus orationis suffragium.@# Quod adversarium nostrum Gozonem excommunicastis, a Domino mercedem, et a nobis fideles gratias habeatis. Hoc enim faciendo, et Domino praebuistis obsequium, et vestro discipulo dilectionis indicium. Quapropter si me vestra dignatio de hac ac de alia causa rogaverit, benignam se vobis et obsequentem nostra humilitas exhibebit. Valete. EPISTOLA XV [ #olim@# XXVII.] (Circa annum 1008.) #Clarissimo patri et archiepisco suo@# LEUTHERICO FULBERTUS #episcopus.@# Proreta navis regiae cautus et circumspectus esto. Terreni spiritus insolenter assibilant. Fluctus hujus saeculi intumescunt. Promontoria mundanae potestatis pericula minantur, et more piratarum insidiantur hypocritae. Inter haec omnia tendendum ad portum coelestis patriae. Noli ergo tute ipse tibi bitalassum dubietatis ac duplicitatis in corde tuo miscere. Simplex est enim via Domini, et qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Si de via legis divinae qualibet occasione seductus aberraveris, in tartaream Caribdim naufragus demergeris. Regat te manus valida omnipotentis Domini. Vale. EPISTOLA XVI [ #olim@# LXXIII]. (Circa annum 1008.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus@# GAUSLINO #abbati regulariter agere.@# Praesul Aurelianorum, qui vos excommunicavit, coepiscopos suos idem facere poscit. At ego, correctionis vestrae non expers in Kalend. Octob. ei respectum dedi. Unde nunc, frater, commoneo ut, gradus humilitatis interim vel usque ad tertium relegendo episcopo vestro subjiciamini, sicut decet. Aut si vobis non ita faciendum esse videtur, cur fieri non debeat rationem nobis intimare non pigeat. Ego enim neque legem neque modum ratiocinationis invenire possum, qui vos a jugo subjectionis
null
2b052f06-b208-436e-9a97-5028a1cc7018
latin_170m_raw
null
None
None
None
hujus absolvat. At si quis alius praeter vos invenisse fateatur, novum illum rhetorem de coelo magis cecidisse quam descendisse crediderim. Videte ne quis vos seducat inanibus verbis. EPISTOLA XVII [ #olim@# XLI]. (Circa annum 1008.) #Fratri et coepiscopo suo@# FULCONI FULBERTUS. Quod ad praesens vestrum placitum, non adeo de malitia hujus temporis ortae difficultates obsistunt, vobis exponendae per otium; sed quod praesens dicerem, per hos apices significare curavi. Defensores legum paucos, impugnatores vero plures esse videtis. Quin etiam dominus noster rex, cum summum justitiae caput incumbit, perfidia malorum sic circumventus est, ut ad praesens neque se vindicare, neque nos ut oportet adjuvare praevaleat. Non haec idcirco dixerim, ut fortitudinem animi vestri frangere velim, sed ut sana discretione causam vestram tractare memineritis. Igitur si abbas sancti Benedicti de vestro contemptu culpam suam recognoverit, et illam deinceps subjectionem promiserit quae vobis canonice debetur, hortor et suadeo ut recipiatis; sacramenta vero, et caetera quae ad mundanam legem pertinent, propter amorem regis domini missa faciatis, ut religionem magis quam saecularem ambitionem vos sectari cognoscat. At si abbas in tantam superbiam intumuerit, ut ipsam quoque subjectionem canonicam vobis derogare contendat, superbiae, cui non parcit Deus, Dei servus quomodo parcat, nescio. Valete. EPISTOLA XVIII [ #olim@# LXXIV]. (Post annum 1008.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensis episcopus@# G. #suo clerico.@# Quidquid boni de te sperare praesumpseram, totum vere in contrarium cedit: non solum enim nullum ex te consilium vel auxilium capio, verum insuper odium pro dilectione reddis, et injuriis me afficis immerentem. De quibus jam apud te per verba legati bis querimoniam feci, per scripta mea nunc tertio queror. Doleo namque quod temetipsum Ecclesiae nostrae ministerio fraudas, profanae vitae et armatae militiae mancipatum; quod decimas et oblationes nostras ausu sacrilego detines, quod monachorum nostrorum ecclesias invasisti, quod tui domestici canonicorum villas praeda et incendio vastant: haec denique omnia, ut dictum est, indigne mihi abs te fieri queror, cui nihil unquam incommodi vel opera mea vel instinctu memini contigisse. Quod si quid esset unde me suspectum haberes, pro incerta causa certas offensiones non oporteret inferre. At si quid in te manifeste peccassem, et tu Scripturarum consiliis acquiescere velles, tuum tamen praesulem cum patientia sustineres. Sed dum discretionis oculum ira turbat, cupiditas caecat, nec causam satis diligenter attendis, nec opem consilii salutaris admittis. Unde jam tibi satis exspectato praenuntio quod, si ante Natale Domini resipiscens ad correctionem non veneris, senties me divinas leges acriter insequentem, quem modo negligis suaviter admonentem. Vale interim. EPISTOLA XIX [ #olim@# LXXV]. (Post annum 1008.) #Charo suo@# D. FULBERTUS #sacerdos.@# Ne turberis, fili mi, nec decidat cor tuum ab amore et fiducia nostri. Non enim dereliquit te anima mea: sed quia minus credere sibi et obediens esse videbaris, paululum dissimulato vultu ad exemplum Domini ire se longius finxit. At nunc ad hospitalitatem amici pectoris dulciter revocata, et oblato pane divinarum Scripturarum oblectata, in ipsius panis fractione omnem vultus ambiguitatem deponit, et antiqua specie tibi renitens hilarescit. Precor itaque, si copia vehiculorum suppetit, ut nos corporaliter visites; si non, a nobis tibi mitti jure debitam mandes. Vale. EPISTOLA XX [ #olim@# LXXVI]. (Post annum 1008.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus charo suo@# HER. Auctor signatae schedulae quam mihi mittere voluisti, seu fideliter sive impure id agas, consulit tamen justa leniterque blanditur. Justum est enim Ecclesiam te in qua sis ordinatus, quoad in ea tuto degere possis, non deserere, ovesque tibi commissas studiose curare. Blandum etiam est appellari filium, desiderium significare vivendi, corollarium gratiae polliceri. Unde, si haec fideliter oblata probaveris, fideliter autem dico sine circumventione animae tuae: per noxia juramenta non suadeo refutare. Nam quod in ordinatione ipsius erratum est, neque tu corrigere potes, nec amodo sic tua refert, ut ob aliorum culpam tuum debeas officium devitare. Tamen quidquid hujus egeris cum Rogerio episcopo te ante pertractare moneo, et cum domno Rudolpho, cui tecum una causa est, et
null
41960713-e883-41bd-8255-546f38097f1d
latin_170m_raw
null
None
None
None
par poena exsilii. Vale non dubius amicitiae meae. EPISTOLA XXI [ #olim@# LXXVII]. (Post annum 1008.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus siquidem fidelibus adhuc, ut aiunt, R. G. A. @# Nec porta justitiae nec janua misericordiae vobis clausa est apud nos. Neque vero de Brictio episcopo fecimus ostiarium, qui vos, ut significatis, a nostris penetralibus arceret, sed utrumque aditum servandum rationi commisimus. Si vultis intrare per portam justitiae, defendite culpam. Si per januam misericordiae, agite poenitentiam, aliter enim vos ratio non admittet. Haec breviter rescribentes, vobiscum sentire putamus, dum terminos sanctorum Patrum nec ipsi transgredimur, nec vobis transgredi suademus. Valete. EPISTOLA XXII [ #olim@# LXXVIII]. (Post annum 1008.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus@# A. #episcopo designato quidquid sibi.@# Sic estis per Dei gratiam in arbitrii vestri libertate positi, et finitimorum episcoporum copia fulti, ut in manus episcopi Silvanectensis incidere nulla vos necessitudo compellat. Sed ne civitati vel Ecclesiae Catalaunorum suum derogetis honorem, meminisse vos decet quod in antiqua descriptione provinciae Belgicae secundae ipsa civitas a Remensi tertium locum habeat. Sapienti pauca. Valete intrando per ostium in ovile ovium. EPISTOLA XXIII [ #olim@# XIV]. (Post annum 1014.) #Venerando Normannorum principi@# RICHARDO FULBERTUS, #Dei gratia Carnotensium episcopus, salutem et orationum suffragia.@# Multa bona fecistis ecclesiae Sanctae Mariae dominae nostrae. Retribuat vobis Deus per intercessionem ipsius. Nos quoque pro illis animae vestrae corporique vestro et fideles sumus, et semper esse valeamus. Sed nuper ad vos insperata venit legatio: quod ipsam terram quam nobis dedistis Baldricus minister revocaverit; nostro ministro, quem ibi praefecimus, aliquid disponendi potestatem interdixerit; suas etiam res invaserit; nostris hominibus novam angariam induxerit, banniendo scilicet ut irent ad molendinum sancti Audoeni, quinque leucis, ut fertur, ab eorum hospitiis remotum. Si haec, optime princeps, vestro jussu, quod minime credimus, facta sunt, plurimum vestri causa dolemus, et ut corrigantur suppliciter postulamus. Quin etiam jubeat prudentia vestra ministris vestris ne ulterius inquietent nostros homines, et deinceps terram praedictam ita nos possidere sinant, ut eam benignissima vestra manu suscepimus. Vigeat diutissime incolumitas et potentia vestra. EPISTOLA XXIV [ #olim@# XVII]. (Anno 1015.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensis episcopus comiti@# GUALERANNO #et comiti@# GUALTERIO #caeterisque filiis fidelibusque suis, salutem et benedictionem.@# Sciatis, fratres, quia rex Robertus benefacit cum Christianos adjuvat, et haereticos damnat. Et ad hoc debent eum confortare et adjuvare mecum omnes sui fideles, quia hoc ministerium ejus est, per quod salvus esse debet. Sciatis iterum quod archiepiscopus Cenomanensis requisivit a me consilium, quid deberet facere de Raginardo haeretico, qui persequebatur Ecclesiam Dei. Et ego ei dedi tale consilium quale ad suum ordinem pertinebat. Et ecce mitto vobis utrumque scriptum, et complanctum suum, et consilium meum quod dedi ei secundum ordinem suum. Si quis autem falsarius dicat quod ego alterum ei consilium deinceps vel scripserim vel dixerim vel mandaverim, rogo ut me sicut Patrem vestrum spiritualem defendatis, quia fiducialiter hoc facere potestis. Valete. EPISTOLA XXV [ #olim@# XII]. (Anno incerto.) #Domino servus, magno praesuli@# FULBERTO HILDEGARIUS #suorum minimus quod potis erit strenuum fidelitatis obsequium.@# Ex hoc, domine mi reverendissime, quod te, propter mores tuos matura sanctitate suavissime redolentes, erga tibi subditos eo animo esse intelligo ut bonos sinceri amoris gratia complectaris, malis pii cordis miserationem impendas, ullum vero odisse velut nocentissimam pestem horreas; magnae revelationis solatium mihi comparatur, valde metuenti, eo quod nimis sum ad irascendum pronus, gratia tua etsi non funditus aliquatenus tamen caruisse. Cui enim, etiam gravioribus delictis obnoxio, apud tam bonae moralitatis virum desperanda sit venia? considerato quod delinquenti potius compateris quam odis, compatientem vero ad ignoscendum minime esse difficilem; ipsum quidem, dummodo correctionem exhibeat, majoris abs te usumfructum dilectionis habiturum. Tanta itaque vi bonitatis animatus supplico ut cum mihi pro meis offensis miserescas, tum etiam, eis renuntiatum ire conanti veniamque postulanti parcens, amoris sinum amplius relaxes. Unde absit ut te remoretur illa cogitatio,
null
7be91af7-2831-4d42-9f31-ca84fd3ad919
latin_170m_raw
null
None
None
None
me scilicet irae vitio perennem fecisse deditionem, quandoquidem multis astantibus, nec non etiam in praesentia tui, cui plus omnibus cultum reverentiae debeo, aliquoties irasci non omittam! Certe quanto crebrius hujusmodi vitium manifestatur, et majore hominum frequentia redarguitur, tanto celerius hinc evasurum qui, vere captivus ejus, [liber] effici voluerit, auctore abbatis Serapionis collatione, crediderim. Quare, cum alios mihi succensere cupiam, te potissimum ut id sedulo agas oro. Te enim super cunctos mortales, quod simplicitas adulationis ignara fatetur, animae meae visceribus diligendum mandavi. Sum namque, divina procurante gratia, disciplinae tuae vernaculus a puero; nec ulli unquam tanta meae conscientiae secreta, nam aliis quaedam, tibi omnia detexi. Quaeso ergo te, profusus lacrymis faciem mentis, ne, mei cura posthabita, necessariam castigationis vel admonitionis eleemosynam mihi subtrahas. Nam si hoc, avertat autem divina pietas! egeris, nunquam tanta mole frangar incommodi, quam cum me videro sic a te neglectum iri. Rogatus opusculum meum corrigere, vale, summa spes consilii mei post Dominum. Amen. EPISTOLA XXVI [ #olim@# LXII]. (Anno 1016.) #Fratri@# THEODORICO, FULBERTUS #sacerdos.@# Quod te pridem ordinare noluimus, mirantur tecum, ut aiunt, amici tui, insuper et dominus noster rex, et, cur omissum sit causam ignorantes, omnes fere id injuste ac contumeliose factum clamant. Nos vero, qui non injuste nec contumeliose factum esse scimus, non unam tantum, sed plures veras et authenticas inde reddimus rationes, quae tibi et illis finem recti persuadeant, ac a prava suspicione removeant. Una igitur causarum haec fuit, quia die illo quo sacrandus esse videbaris, comprovincialium episcoporum, qui aberant, nec litteras nec legatos habuimus. Quod solum tantum valet, ut, si nullo amplius adminiculo indigeres, tamen sine isto regulariter ordinari non posses. Talem enim ordinationem irritam esse testantur Niceni concilii capitulum quartum, et Antiocheni nonum decimum. Haec tamen causa datis induciis corrigi potuisset. Altera fuit, quod sub ipso deliberatae ordinationis articulo, propter crimen homicidii, quod audierat, missum a domino papa vidimus interdictum. Quod si ille non mitteret, esset tamen observanda sententia Apostoli dicentis, oportere non solum episcopum, sed presbyterum quoque et diaconum sine crimine esse. Nec spernendum illud quod apertissime scriptum est in Rhegiensi concilio, his verbis: #Qui deinceps non provehantur ad sacerdotium ex regulis canonum, necessario credimus inserendum, id est qui in aliquo crimine detecti sunt,@# et caetera, usque #subjacebit.@# At si quis objiciat aliquem ex Patribus post peractam poenitentiam et longam anachoresim propter religionem suam raptum fuisse ad episcopatum, respondetur quod legi communi et universali singulares personae vel causae non praejudicant. Deinde certe quod nihil esset exemplorum inductio, ubi neque personarum neque negotiorum similitudo consequitur. Nunc caetera videamus. Tertiam nobis causam tua confessio dedit, quae nos maxime a tua ordinatione deterruit; nam pro captu nostrae simplicitatis caeteras quidem graves, sed tertiam hanc magis periculosam esse rati sumus. Proprium capitulum hujus causae noluimus ascribere, sed commune hoc est concilii Niceni capitulum nonum: #Si qui sine examinatione promoti presbyteri sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et cum confessi non fuissent, contra regulam venientes homines manus eis temere imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit.@# In omnibus enim quod irreprehensibile est defendit Ecclesia. Quarum vero promovit proscriptio refragantium clericorum et extorta timore electio, verum non electio. Nam cum sit electio unius de pluribus maxime complaciti secundum liberam arbitrii voluntatem acceptio, quomodo electio recte dici possit, ubi sic a principe unus obtruditur, ut nec clero, nec populo, nec ipsis summis sacerdotibus ad alium deflectere concedatur. De violentia hujusmodi Constantinus Augustus talem contra se et contra alios principes sententiam dedit: #Quaecunque,@# inquit, #contra leges fuerint a principibus obtenta, non valeant.@# Et Rhegiense concilium: #Sed nec ille,@# inquit, #deinceps episcopus erit, quem nec clerus nec populus propriae civitatis elegerit.@# Ecce tibi promissas rationes exsolvimus. Quae si justae sunt, displicere non debent. Adjecimus etiam pauca propter brevitatem capitula divinae legis. Quam primo quidem condere magni consilii, postea violare summae irreverentiae, servare hactenus gloriae tantae fuit,
null
f4efd707-6731-4435-a85c-a6de87204732
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut quisquis secundum illam vixerit, procul dubio inter beatos computatus sit. Propter has itaque rationes non audentes tibi manus imponere, ut pote deinceps ordinandi potentia carituri, praevaricatores legis esse noluimus. O sacrilegam impietatem! in ipso sinu sanctae matris Ecclesiae a fautoribus tuis pene perempti sumus; et quidem ita carum fuit evasisse vivos, ut subsecutae praedae levis esse jactura videatur; sed quia haec scandala propter te nobis fiunt, jam ut desistant te apud eos obtinere oportet, apud quos hanc persequendi sacerdotes gratiam invenisti. Nosti enim quid portendatur homini per quem scandalum venit. De caetero autem, frater, est quod te celare non debemus, videris enim nobis vehementer errare, qui sine respectu Dei praesulatum violentus invadis. Nam si sola damnatur ambitio, quid de violentiae importunitate censebitur? Verum non solum hoc, sed in ipsa violata nec postea reconciliata Ecclesia missarum solemnia celebrare praesumis; utrum tamen imprudenter, an consulto facias haec, habemus incertum. Sed si imprudenter, instruenda simplicitas; si vero consulto, praesumptio est punienda. Nam si te canones scire constat, et tamen imprudenter obsurdescere et contraire contendis, non modo praesulatum fugientem non assequeris, sed nec quod apprehendisse debueras presbyterium tenuisti. Vale. EPISTOLA XXVII [ #olim@# XCIII]. (Anno 1016 aut 1017.) #Excellentissimo et charo domino suo@# ROBERTO FULBERTUS #Carnotensium episcopus cursum honesti continuum ad beatitudinis finem.@# Inter multas sollicitudines meas, cura tui, domine, me non mediocriter afficit. Cum enim te prudenter agere accipio, laetor; sin autem, tristor et timeo. Audito igitur inter alia quod proxima solemnitate Natalis Domini consilium habiturus sis cum principibus regni de pace componenda, gaudeo. Sed audito quod Aureliana civitas sit incendio vastata. sacrilegiis profanata, et insuper excommunicatione damnata, nec post reconciliata, miror, et paveo. Quanto enim dolore putas afficiendos esse sacerdotes fideles tuos, qui ad honorificentiam Dei et tuam ipso die congregandi sunt, si in eo loco fuerint ubi nec ipsis sacrificare liceat, nec tibi sacrosanctam eucharistiam absolute percipere? Absit hoc a te, charissime domine, ut tu in tanta solemnitate aut divinis officiis careas, aut illicite vel indigne, te sciente, usurpari permittas! Quod ideo te praemonere curavi, ut vel illum locum facias reconciliari, aut ubi melius sit solemnitatem celebrare memineris. Velim autem suadere tibi, si possim, ne dimittas, propter iram, quae justitiam Dei non operatur, quin episcopo tuo treugam des, polliceare justitiam, insuper et conductum praebeas, si velit, ad reconciliandas Ecclesias suas. Quod si detrectaverit, ipse in periculo, tu navigabis in portu. Caeterum, quia tuis obsequiis me tunc adfuturum esse mandasti, apud Sanctum Maximinum hospitari postulo, quod nec monachis quidem ipsius loci fore ingratum puto: ut ibi Natalitia nocte celebratis vigiliis, sequenti mane in tuum servitium possim esse paratus. Vale semper, et prosperare in Domino. EPISTOLA XXVIII [ #olim@# XXVIII]. (Post annum 1017.) #Senonensium praesuli@# LEUTHERICO FULBERTUS #Carnotus sacerdos.@# Quod me, Pater, amicum appellas, gratanter adnuerem si te quoque exhiberes amicum. Sed cum sine meo consilio episcopos ordinando dignitatem suam Ecclesiae Carnotensi derogas, cumque in eodem negotio legem canonicam multimode solvis, non solum me laedis, sed omnes pariter qui justitiam colunt, et ego quidem mecum adhuc multa patior. Sed lex ipsa divina suam injuriam bene ex parte vindicat, quae, dum a te resolvitur, tua opera cassat. Hoc pridem in T. factum, in G. nuper iterasti, qui sic a te pastor est institutus, ut nec gregem sibi commissum noverit, nec grex ipsum recipere velit. Reprobatus itaque et a finibus episcopatus extorris, cum palam intrare per ostium non potest, ut legitimus pastor, nec aliunde furtivus ascendere, per violentiam regis irrumpere nititur ut tyrannus. Nec miror adeo si juvenis ille tali potuit ambitione tentari, cui vel aetas illa, vel quae ejus aetatis pedisequa solet esse, locum forsitan obtineat excusandi. Sed tu, Pater, non solum mirandus sed insuper exhorrendus, quem nec imprudentia fallit, nec casus turbat, nec urget ulla necessitas: sed scienter et quasi cum deliberatione quadam ultro te atque alios perdas. Nec illud sane tibi
null
9a423548-da79-4664-9f16-1f56ac78fee9
latin_170m_raw
null
None
None
None
tacere debeo, quod ad tuas ordinationes dominum F. Trecassensem episcopum periculose tibi socium addis, quem certam ob causam esse non dubitas imparatum. In qua re dupliciter te delinquere constat, cum eum, ad tantam praesumptionem animando, de poenitentia prioris culpae facis esse securum. De his ergo et hujusmodi te resipiscere jam et poenitere oportet, si cum Apostolo horrendum credis incidere in manus Domini viventis. Sed ego fortassis aspere loqui videar, apud te tamen, ut credo, non male mereri, si sis de quo dicitur: #Argue sapientem, et diliget te (Prov. IX, 8) @#. Caeterum in fine hujus schedulae exoratum te volo, ne amodo (sicut soles) scripta mea publicando mihi inimicos acquiras. Unde, si morem tuum immutare nolis, ego tamen idcirco vera vel dicere vel scribere non desistam. Vale. EPISTOLA XXIX [ #olim@# XL]. (Circa annum 1018.) #Vitae pariter et doctrinae meritis venerando abbati et archiepiscopo@# G. FULBERTUS #humilis episcopus utriusque officii praemia gloriosa.@# Si de mea dilectione confidis, Pater, sicut litterae tuae significant, securus esto, quia rem tenes, non te fallit opinio. Proinde quidquid a me competenter exposcis, facile impetras, et nunc quidem specialiter de audientia domni T. venerabilis sacerdotis, ne queratur diutius defraudari opportunitate judicii. Quod ego sibi hactenus, Deum testor, non insidiando distuli, sed providendo dissuasi, sciens quia causa ejus intimae turpitudinis est; et sentinae modo, quo amplius agitatur, eo dirius fetet. Nec vero turpis tantum, sed et periculosa est, adeo ut, si venerit ad judicium, aut ipse aut accusator ejus cum magna sit contumelia degradandus. Hoc itaque providens, et illud evangelicum mente revolvens: #Nolite judicare, nolite condemnare,@# et caetera, haerebam timorate suspensus, et exspectans ut Dominus tantum dedecus Ecclesiae suae, [e] publica discussione, vel insultatione [oriturum], piaret. Nunc autem impatientia domni T. non permittit hoc fieri, sed pertinaciter instat, ac pie dissimulantes ad judicium vehementius urget. Tantum ergo quamvis invictus et coactus cedo, diemque et locum, ut rogasti, constituo, jam non audens relinquere indiscussum quod Deum puto nolle praeterire inultum. In perpetuum vale. EPISTOLA XXX [ #olim@# III]. (Post annum 1019.) #Domino suo regi serenissimo@# ROBERTO FULBERTUS, #humilis Carnotensium episcopus, in gratia Regis regum semper manere.@# Gratias referimus benignitati vestrae quod nuper misistis legatum vestrum ad nos, qui et vestram nobis sospitatem nuntians nos laetificaret, et fortunae nostrae modum sciscitatus a nobis, vestrae majestati renuntiaret. Ac tunc quidem scripsimus vobis de malis quae irrogat Ecclesiae nostrae Gaufridus vicecomes, qui nec Dominum nec excellentiam vestram se revereri satis superque indicat, cum et castellum de Galardone, a vobis olim dirutum, restituit, de quo dicere possumus: #Ecce ab oriente panditur malum (Jer. I, 14) @# Ecclesiae nostrae. Et rursus alterum aedificare praesumpsit apud Isleras intra villas Sanctae Mariae, de quo et revera dici potest: #En ab occidente malum (Ibid.) @# Nunc quoque de iisdem malis necessario scribentes conquerimur apud misericordiam vestram, consilium et auxilium petentes ab ea, quoniam a filio vestro Hugone super haec mala nihil opis vel consolationis accepimus. Pro quibus, tacti dolore cordis intrinsecus, jam in tantum moerorem nostrum prodidimus, ut signa nostra jucunditatem et laetitiam significare solita, ab intonando desinere, et tristitiam nostram attestari quodammodo jusserimus, officiumque divinum, hactenus in Ecclesia nostra per Dei gratiam cum magna cordis et oris jubilatione celebrari solitum, depressis modo miserabiliter vocibus et pene silentio proximis fieri. Unde pietatem vestram, cum fletu cordis et mentis, genua flexi precamur, succurrite sanctae Dei Genitricis Ecclesiae, cui nos fideles vestros, quantum possumus, licet indignos, praeesse voluistis; quorum a vobis solummodo post Dominum in his quae ingeruntur molestiis consolatio et respiratio funditus pendet. Cogitate ergo qualiter ab his liberemur, et ut moerorem nostrum convertatis in gaudium, obsecrando comitem Odonem, et ei vestra regali auctoritate vivaciter imperando ut praedictas diabolici instinctus machinas vero animo destrui jubeat, vel ipse destruat, propter Dominum, et fidelitatem vestram, et sanctae Mariae honorem, et
null
56dced32-03be-43d2-8038-8026627dc42d
latin_170m_raw
null
None
None
None
nostri adhuc sui fidelis amorem. Quod si nec per vos nec per illum irrita fuerit haec quasi perpetua nostri loci confusio, quid restat aliud, nisi ut penitus interdicatis agi divinum officium in toto episcopatu nostro? ipsi inde, heu! inviti, et maxima necessitate coacti, aliquo exsulantes, nec oculis nostris videre diutius sanctae Dei Ecclesiae conculcationem ferentes. Quod ne facere cogamur, vestram misericordiam iterum iterumque flebiliter oramus ne et illud, quod absit! apud extraneum regem vel imperatorem fateri compellamur a vobis exsules, noluisse vos vel non valuisse sponsam Christi sanctam Ecclesiam, vobis [nobis?] regere commissam, tueri. EPISTOLA XXXI [ #olim@# IV]. (Post annum 1019.) #Domino suo@# ROBERTO, #regi benignissimo,@# FULBERTUS, #Dei et sui gratia Carnotensis episcopus, statum plenae felicitatis.@# Postquam transmisimus vobis litteras per Ragenfridum clericum, quermoniae nostrae, de oppressione quam Ecclesia nostra patitur, locuti sumus cum domino rege Hugone, filio vestro, sciscitantes ab eo cur nobis in tanta necessitate non succurrerit. Qui se contra nos humiliter purgans respondit quia procul a nobis erat, ideo facultatem sibi veniendi in auxilium nostrum non fuisse, imo copiam virorum qui se comitarentur non habuisse. Cujus nos purgationis causam minime discredentes, pro illo vestram clementiam oramus, ne fiat aliena a vestro genito paternitatis vestrae gratia, si sanctae Ecclesiae non praestitit opem, quae impossibilis erat ei praestari. Ad vos tandem, dilectissime domine, nostri adjutorii summa redit, cujus gratuita bonitate praesulis honore fungimur, et tutela cujus posse eripi a malorum injuriis omnino confidimus. Sed ab iis quae modo nobis incumbunt sine multo labore vestro speramus erui, dummodo prece et obsecratione cum Odone comite obnixe agatis quatenus idem nos ab illis expediat. Caeterum serenissimam pietatem vestram appellamus pro eodem rege filio vestro, qui satis superque desolatus incedit. Neque enim in domo vestra cum securitate vel charitate licet ei manere, neque foris est ei unde vivat cum honore regi competente. Unde vos oportet aliquid boni consilii reperire, et illi impendere, ne dum ille quasi peregrinus et profugus agit, paterni animi fama vobis depereat. EPISTOLA XXXII [ #olim@# LXX]. (Post annum 1019.) FULBERTUS #indignus episcopus ineffabiliter charo Patri et domino suo@# ODILONI #cum cherubin et seraphin odas loqui.@# Quantas animo concipere possum tibi gratias habeo, sancte Pater, qui meo arbitratu taediosam et vix tolerabilem importunitatem meam quasi pro deliciis habes: servoque et sua tibi debenti omnia versa vice dominus paras obsequia. Vere vivit hic et fulgurat illa fortis et speciosa charitas, quae secundum Apostolum patiens est, benigna est, et cujus vigor nunquam excidit. Hac denique praesentialiter fruendi desiderio maceror, sed gravi ad praesens difficultate detineor. Malefactor enim ille Gaufridus, quem pro multis facinoribus excommunicaveram, incerto utrum desperatus an versus in amentiam, collecta multitudine militum quo ducendi essent ignorantium, villas nostras improviso incendio concremavit, nobisque quantas potest machinatur insidias. Super his itaque, ne tantae causae indiscussae vel inultae remaneant, necessario mihi conveniendus est primitus Odo comes. Quod si dissimulaverit, restabit regis et Richardi rogare patrocinia. Quod si isti quoque opitulari neglexerint, quid melius mihi restet non video, quam haec missa facere, et Christo secretius deservire. Valete. EPISTOLA XXXIII [ #olim@# LXXI]. (Circa ann. eumd.) #Quod jugiter in sinu memoriae fovet domino abbati G.@# FULBERTUS #Carnotensium sacerdos abundantiam charitatis.@# Peregrinus quidam frater nomine Hermengaud nos consolationem petiturus adiit, vultu, sermone et habitu poenitentis. Sentus enim et squalidus, pallentique macie deformatus, sua culpa de vestri coenobii paradiso se conquerebatur expulsum; in corpore fesso morientem animam circumferre. Quod verbum interitus admittentes compassione carere, vosque pro illo non rogare nequimus. Precamur itaque, si vis, si fas est, in nomine ejus Domini qui juxta est his qui tribulato sunt corde, ut paterna pietate recipiatis hunc filium jam tandem sero postliminio revertentem: quo de converso peccatore non tantum angeli Dei, verum etiam ipsi fratres, quorum propius interest, gratulentur. Valete memores vestri, nostri non immemores. EPISTOLA XXXIV [ #olim@# CV.] (Post annum 1019). #Dilectissimo domino suo@# ROBERTO #regi ac reginae@# CONSTANTIAE
null
0753d5ad-c18a-4048-8f17-ea5b7b29d52c
latin_170m_raw
null
None
None
None
#utinam in Domino constantissimae,@# FULBERTUS #humilis Carnotensium episcopus fidelitatis obsequium et orationis suffragia, quantum scit ac potest.@# Cognita per nuntium vestrum alacritate vestra, gaudio magno repleti sumus, Deo gratias agentes. Vobis enim incolumibus, nos bene valituros per Dei gratiam et vestram speramus. Quoniam autem placuit bonitati vestrae consulere nos super habitu nostro, scribimus vobis multis nos ad praesens incommodis urgeri, quae nobis infert Gaufridus vicecomes de Castro dunensi. Refecit enim ante Natale Domini castellum de Galardone, quod olim destruxistis, et ecce tertia die post Epiphaniam Domini coepit facere alterum castellum apud Isleras intra villas S. Mariae. Unde legatos nostros misimus ad filium vestrum regem Henricum [ #leg.@# Hugonem] et Odonem comitem, incerti utrum illorum assensu tanta mala praesumpserit; aliter enim haec illum aggredi vix opinabile est. Sed si illi nos in tantis adversitatibus non adjuverint, ad vos post Dominum respicimus, ut per vos ab hujusmodi oppressione liberemur. Dolemus autem vos ita nunc in aliis partibus occupatos, ut vestro succursu de praesenti respirare nequeamus. Quod si cito nobis a filio vestro subventum non fuerit, communi nostrorum consilio, divinum officium desiturum in toto episcopatu nostro noveritis. Si comes Odo apud vos est, monete illum ut subveniat nobis propter Dominum et fidelitatem vestram. EPISTOLA XXXV [ #olim@# VIII. (Circa annum 1020.) #Venerabili fratri et coepiscopo@# FRANCONI FULBERTUS #salutem.@# Superfluum duxi longam fabulam nostri senis transcribere, et mittere tibi, cum totam rationem ejus, si qua est, ex mea brevi responsione facile percipere possis; fuitque hujusmodi: « Fratri in Domino ei consacerdoti suo Avisgaudo Fulbertus. Absit, frater, ut credatur verum esse, quod scripsisti, meum archipraesulem et me tuam confessionem publicasse! non est enim verum. Tuque dum talia scribis, bene meritis de te ingratus es, et injuste contumeliam facis. Si qua enim honesta tua novimus aut speravimus, fideliter ea publicavimus, ad testimonium tuae probitatis, contra illos maxime qui discessionem tuam ab episcopatu avaritiae, vel ignaviae, vel turpitudini ascribere nitebantur. Si quae vero occulta, quae poenitenda forent, nostrae fidei credidisti, caute celata sunt. At si talia confessus es quae et prius et postmodum ore vulgi ventilata sint, ea nos occultare nequimus. Comperi autem ex litteris tuis tibi molestum esse quod te monasticae vitae diximus amatorem, quod, quia nocere non intelligo, molestum esse demiror. Amor namque religionis episcopali gradu, quem reperis, dignum te potius quam indignum efficeret, si nihil aliud impediret. Utrum autem sit, vel quid sit quod impediat, sagacitatem tuam non arbitror ignorare. Si quaedam gravis causa quam dissimulas non obstaret, ea est hujusmodi. Si de repetendo episcopio querimoniam incipere velis, non satis apparet cui eam jure intendere possis. Nullus enim te expulit, nullus cathedram tuam, te renitente, pervasit; sed tutemet ultro causa aegritudinis, ut aiebas, curam episcopalem simul et cathedram reliquisti, ut perhibent: et sive Franconem tunc decanum Parisiensis Ecclesiae, sive quemlibet alium subrogari tibi verbis et scriptis a rege petisti. Quod si ita est, et sic tibi consequenter substitutus est Franco, eligente clero, suffragante populo, dono regis, approbatione Roman. pontific. per manum metropolitan. Senonensis, fulcitur utique substitutio et consecratio ejus favore quoque et auctoritate beati Gregor. papae, qui scriptis suis, sicut nulli pontificum non petenti pro qualibet aegritudine succedendum fore docuit, ita voluntarie renuntianti sedi suae successorem nullomodo denegavit. Sed quid aliud est quare te episcopatu carere oporteat, tu te noveris. Sin autem, hoc tanti nobis esse videtur, ni [ #leg.@# ut] te facere valeat recuperationis exsortem. Quapropter desine curiosos instigatores audire, desine reges et praesules inefficacis querimoniae taediosis scriptitationibus fatigare, et Ecclesiae Parisiensi te importune obtrudere velle. Quae, ut fatetur, nec patronum te habuisse gavisa est, nec doluit amisisse; quippe cum neque ex praesentia tua doctrinae profectum, neque ex absentia senserit detrimentum. Vale memor nostri. EPISTOLA XXXVI [ #olim@# XXXIX]. (Circa annum 1020.) #Venerabili Bituricensium praesuli G.@# FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus incrementa virtutum.@# Legatum vestrum diu detinui, quia Salomon abbas cum quibusdam monachis aberat,
null
4f82c783-31d5-404d-ac3c-65a2e7d9d046
latin_170m_raw
null
None
None
None
sine quorum consultu vobis responderi non oportebat. Quos, ubi redierunt, commonui ut sese ad audientiam praesentarent contra domnum Tetfridum. Ipsi vero responderunt se messivo tempore occupatos, lites ad praesens agitare non posse. Sed idibus Octobris in Aurelianensi concilio, quod futurum esse destinavimus, constituent vobis proximum audientiae et diem et locum. Tantummodo fratrem suum Dodonem, qui est apud vos, reddatis eis infra praedictum terminum. Interea oblatae sunt nobis quaedam litterae sub vestro nomine conscriptae ad domnum Arnulphum abbatem Sancti Petri, significantes vos excommunicasse monachos nostros. Sed auctoritatem qua vobis id liceat, me non memini vidisse. At, si apud vos habetur, nobis eam debetis ostendere, ne forte, si non ostendatur, aut temere aut minime excommunicati esse dicantur. In litteris etiam quas mihi nuperrime direxistis, confictam inveni reprehensionem meam de ordinatione Salomonis abbatis hoc modo: miramur qua auctoritate fieri potuit ut sine audientia subditus praelato praepositus sit. Quod, ut puto, mirari non debetis, quia non est, sed illud potius attendere quod est. Non enim hoc sine audientia factum est. Neque subditus Salomon Tetfrido adhuc praelato praepositus est. Domnus namque Tetfridus a suis monachis criminatus, ut scitis, apud me de infamia sua querimoniam fecit, eorumque malitiam se ferre non posse dicens, sub audientia mea et eorum qui mecum erant, praelationi suae perpetualiter renuntiavit: astruens abbatem monachorum Bonae vallis ulterius se non esse futurum. Sicque, petita a nobis migrandi licentia, transivit ad vos. Monachi vero qui in Bona valle remanserant, hoc scientes, alium quemdam ex fratribus suis electum, eo quod irreprehensibilis esse videbatur, obtulerunt Odoni comiti abbatia illa donandum, ut mos erat, mihique deinde consecrandum. Is interim locum pastoris tenet. Si quis ergo est, qui me super hoc facto praesumptionis arguat, noverit me respondere paratum, et hoc tam ratione quam auctoritate approbaturum. Quod si quis abbatum, vel animi vel corporis aegritudine molestatus, praelationem suam in perpetuum renuntiando deserat, episcopus ipsius dioecesis in loco ejus alterum debeat ordinare. Valete EPISTOLA XXXVII [ #olim@# XXIX.]. (Circa annum 1020.) #Venerando Senonensium praesuli@# LEUTHERICO FULBERTUS #Carnotensis humilis sacerdos.@# Litteras ex parte vestra suscepimus, suadentes recipere quod homicidae Silvanectenses offerunt ut mereantur absolvi. Nos autem, in quibus oportet, vobis semper obedire parati sumus, sed in hoc ad praesens ideo non oportet, quia neque justum neque commodum est. Et justum non esse leges scriptae demonstrant. Commodum vero non est ut mors sanctorum, quae in conspectu Domini pretiosa est, apud homines vili pretio constet. Quod si quis instituerit, omnium sanctorum qui eadem causa perituri sunt, reus sanguinis erit. Sanctitas vestra valeat semper et vigeat. EPISTOLA XXXVIII [ #olim@# XLVI]. (Circa annum 1020.) A. #claro Laudunensium praesuli@# FULBERTUS #Carnotensium sacerdos.@# De grandi injuria nobis facta conquerimur apud te, magne Pater, quem ex debito charitatis et officii talia curare oportet. Causa vero hujusmodi est. Quodam Ecclesiae nostrae subdecano defuncto, petiit a nobis R. Silvanectensis episcopus dari sibi aut fratri suo ministerium ejus. Nos autem respondimus non convenire sibi, eo quod episcopus esset, neque fratri aetate adhuc et moribus immaturo. Tunc elegimus de numero sacerdotum nostrorum ad illud officium Eberardum quemdam, scientem ac religiosum virum. Quod factum praedictus R. materque et frater ipsius adeo inviderunt, ut sancto viro, coram pluribus qui testes inde sunt, terribilia minarentur. Et dictum facto non caruit. Venerunt enim de civitate Silvanectis ad nostram quidam ex domesticis eorum, sic necessarii ut absentia illorum nec per unum diem ignorari potuerit, qui interdiu quidem latuerunt, sed, profunda nocte egressi, sanctum illum presbyterum more solito venientem ad Ecclesiam, quasi lupum rabidum, lanceis falcatis [ #alias@# fallastris] et gladiis in ipso atrio principalis Ecclesiae trucidaverunt. Clerici autem ejus, qui expeditum Dominum tarde secuti sunt, invenerunt eum adhuc extrema verba protomartyris Stephani praedicantem. Porro carnifices praesidio noctis incogniti jam diffugerant, et cui crimen hoc intenderetur, erat incertum, cum quidam propter minas praeteritas domum R. quae erat apud nos, suspectam habentes, repererunt in ea vernaculum quemdam vestes suas et calceamenta lota siccantem. Ex quo
null
d00f21aa-1bdc-4a33-b508-e9d546ab4fba
latin_170m_raw
null
None
None
None
signo conjectura est incoepta; cum ad causam hujus lavacri dicendam homo acrius urgeretur, se facto de quo agebatur adfuisse confessus est, sociosque prodidit, et ordinem rei gestae exposuit. Nos denique, totum hoc altius perscrutantes, pro certo ita esse comperimus. Comperimus, inquam, invidiae livorem, fraudem malitiae, sacrilegii nefas crudele, cruentum et singulare facinus in occisione sanctissimi sacerdotis. Nunc ergo tanta causa, quia indicatio ejus obscura non est, solam, ut vides, ultionem expostulat. Sed cum juris sit ad utilitatem reipublicae cunctos punire maleficos, illos tamen vehementius exturbare necesse est, qui in Deum et sanctos ejus tam impie tamque crudeliter audent. Quid enim mali ulterius, vel certe aeque magnum excogitari queat? Multo nimirum levius illi complices Core peccasse videntur, quos tamen judicio Dei terra vivos absorbunt. Nam si illi sanctos Dei contempserant, non utique trucidarant. Quod si tales socordia vel iniquitas judicum reliquerit impunitos, cum hoc facere conspirare sit in contumeliam Dei, et exponere servos ejus ad caedem: quid restat, nisi ut ipsius summi judicis ira desaeviens, et hos et illos inaudita mortis atrocitate disperdat? Proinde nobis, quibus idem Dominus Ecclesiae suae tribunalia commisit, apprime necessarium est regem nostrum nosque invicem modis omnibus excitare, ne repente feriamur in hujusmodi socordia oscitantes. Quod ego te facere deprecor, magne Pater, cui Deus bene suadendi copiam incomparabilem dedit, simulque ut ipse mecum praedictos maleficos citra legitimam satisfactionem excommunices, quos tamen usque in finem a communione privandos esse non nescis. Vale. EPISTOLA XXXIX [ #olim@# XLIX] (Circa annum 1020.) #Venerabili Silvanectensium episcopo@# R. FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium sacerdos.@# Quia judicio contendere magis quam veniam postulare statuistis, restat vobis convenire judices, qui, praefixis loco et tempore, nos in alterutrum legali ratione justificent. Non enim usurpamus officium judicis in isto negotio, sicut vos velle dicitis, cum nullus esse possit suae causae et assertor et judex. Verumenimvero satis admirari nequimus quidnam mali est quod tam audacter ad judicium properatis, nisi forte, quod abhorrere humanum est, publice damnari eligitis quam secreta satisfactione purgari. Quid enim aliud in judicio mereatur manifestae culpae odiosa defensio? Et vestra quidem culpa sic manifesta est, ut nullo excusationis genere valeat obumbrari. Vox enim sanguinis fratris vestri et sacerdotis Evrardi, postquam ad aures supremi judicis ascendit, per totam Galliam vehementer infremuit. Qui, ut certo scimus, non est occisus ob aliam causam, quam ob vestrae cupiditatis injustam calumniam. Viderint judices utrum effectus referatur ad causam. Vale. EPISTOLA XL [ #olim@# L]. (Circa eumd. an.) #Venerabili Silvanectensium episcopo@# R. FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium sacerdos.@# Non oportet nostri ordinis viros in superfluis scriptitationibus occupari, multa enim et magna negotia nobis expedienda, si non dissimulamus, incumbunt. Sufficiant nobis super his unde agimus, litterae nuper a nobis missae, quarum erat extremitas: #Viderint judices utrum effectus referatur ad causam.@# Quae enim ibi scripta sunt, aut ea legitima assertione confirmabimus, aut vos infirmare et pernegare patiemur, si data fuerit consilii judiciique occasio: sin autem, contenti erimus ea praemonuisse quae vos credimus emendare: debuisse. Vale. EPISTOLA XLI [ #olim@# LI]. (Circa eumd. an.) FULBERTUS #episcopus, venerabili consacerdoti suo@# R. #boni propositi finem optimum.@# Mulier illa de cujus causa nostram humilitatem consulere voluistis, impedita est vinculo juramenti, nec potest inire connubium sine crimine perjurii, nisi per consensum aut post obitum illius cui se tali juramento conditionaliter obligavit. Vale. EPISTOLA XLII [ #olim@# LII]. (Circa eumd. an.) #Venerabili Rothomagensium archipraesuli@# ROBERTO FULBERTUS #humilis episcopus, si quod valet orationis suffragium.@# Procacitas G., cujus mihi mentionem fecistis, satis superque fatigavit me de novis connubiis expetendis; sed ego semper obstiti, dicens non licere ei sua uxore vivente alteram usurpare. Nunc ergo tandem rogavit me, seu callide sive simpliciter, ut sibi aut uxorem suam fugitivam redderem aut eam, si reniteretur, excommunicarem; alioquin diceret quod ego et illa faceremus eum moechari. Conventa igitur de hac causa mulier, respondit mihi nunquam se redituram ad illum
null
a52bbb63-4f6b-4c76-b627-9f09fe2eeb53
latin_170m_raw
null
None
None
None
; et, quia certo noverat mores suos cum moribus G. convenire non posse, velle se potius renuntiare saeculo et monacham devenire, tantum si Gualerannus sibi vel centum libras nummorum Carnotensium ferendas ad monasterium daret. Ego autem inter haec monacham illam nec fieri prohibeo, nec compello, sed nec ut ad virum odientem peritura redeat, coarctare praesumo. G. autem saepe mittit ad me, licentiam ineundi connubii novi petens; illam se gurpisse, suamque pecuniam recepisse, licet non vere protestans. Ego vero interdico ei licentiam istam, donec uxor ejus aut monacha facta sit, aut defuncta. Quorum utrum prius futurum sit, nescio. Si ergo de hac causa meum consilium vultis, quod ego facio, idem vos facere suadeo, hoc adjiciens ut, si causam hanc acri censura pertractare velitis, ex mea parte non contradictionem, sed suffragium vos habere sciatis. Capitula canonum ad hanc causam pertinentia nobis subscribere non vacavit ad praesens, hostium persecutione turbatis. Scribemus autem et haec et alia libenter in obsequium vestrum, si Deus concesserit nobis salutem et pacem. Valete. EPISTOLA XLIII [ #olim@# LIII]. (Circa eumd. an.) #Charo suo@# R. FULBERTUS #episcopus.@# Occupatus erga plurima paucis tibi sic respondere compellor. Ecclesiae nomen, extra quam veri sacrificii non est locus, interpretatione sua pluralitatem innuit. Sacerdotalis quoque salutatio qua #Dominus vobiscum@# dicitur, non est unum solum, sed ad plures dirigitur. Sed et ille versiculus de quo mihi quaestionem fecisti, plane sibi circumstantes requirit. Pro his ergo atque aliis hujusmodi non ex auctoritate quidem canonum, quos mihi modo retractare non licuit, sed meo interim arbitratu tutius esse suadeo te a missarum celebratione suspendere, quam eas sine duarum saltem aut trium fidelium attestatione celebrare. Scrupulus autem ille de offerentibus ita solvi potest, quod dum sacrificamus illi pro quibus agitur, per manus nostras offertur Deo sacrificium laudis. Haec ad praesens me respondisse contentus aveto. Quod si nova legendo vel retractando verum de his quidpiam magis ratum invenero, tibi charitative rescribam. At si tu te prior aliquid tale repereris, eamdem nobis exhibe charitatem. Vale. EPISTOLA XLIV [ #olim@# LIV]. (Circa eumd. an.) #Venerando Remorum archipraesuli@# EBALO FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus.@# Angustiae tuae compatiens Odonem comitem arguendo conveni: respondit tandem quod in te deliquerat emendare se velle, et, ad tollendam animi tui aegritudinem, adjuvare, quod maxime desideras, ut Remensis Ecclesia respiret ad pristinam dignitatem. Si haec tibi facere voluerit, recipere suadeo, ut quamprimum expeditus redeas ad officium tuum. Deinde suggero, etsi non indiges, ut ad pacem pauperum componendam tota mente satagas, quos sui reges et principes vehementer affligunt. Praeterea Beroldo episcopo referente audivi sic te moerore afflictum, ut curam gregis Domini relinquere velis. Quod ego acriter et amice redarguo, testans te, si hoc egeris, non fuisse pastorem. Vale memor mei peccatoris in orationibus tuis EPISTOLA XLV [ #olim@# LV]. (Circa an. eumd.) #Diligendo semper atque venerando Remorum archiepiscopo@# EBALO FULBERTUS #Carnotensis humilis episcopus, communicare fontem intimae charitatis.@# De vestra bonitate, non de nostro merito confidentes, deprecamur, optime Pater, ut notum habere dignemini hunc charum nostrum nomine Hubertum, qui de patria sua causa discendae honestatis egressus, et apud nos aliquandiu demoratus, talem se nobis exhibuit, ut non minus quam frater uterinus amari et honorari meruerit. Nunc vero eadem causa permotus, monasterium beati Remigii, quod vestrum est, visitare disposuit: ubi si in aliquo fuerit indigus vestrae opis, sentiat quaesumus viscera pietatis. Vale. EPISTOLA XLVI [ #olim@# LVI]. (Circa an. eumd.) #Venerabili archiepiscopo Rothomagensium@# ROB. FULBERTUS #humilis episc. fideles orationes.@# Compatior tibi, sancte Pater insuper adversis quae indigne passus es, praesertim ab eo qui et se et sua tuae fidelitati debuerat. Super illo quoque doleo vehementer, fratre et coepiscopo nostro dum staret, in tanta nunc flagitiorum atque facinorum praecipitia lapso. Sed tibi, Pater, haec vel magna consolatio est, quia si [externa] abstulit, interiora non potuit. Habes enim ex Dei gratia charitatem qua ipsum
null
b1cdd143-9993-4374-869e-c8b1879314f9
latin_170m_raw
null
None
None
None
errantem revoces; frenum canonicae districtionis, quo detrectantem coerceas; virgam, qua ferias: his utere competenter, donec absolutionem promeritus dicere tibi gaudeat: #Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4) @#. Vale. EPISTOLA XLVII [ #olim@# LVII]. (Circa an. eumd.) #Venerabili Leodicensium episc.@# ROGERIO FULBERTUS #Carnotensis omnia charitatis obsequia.@# Cum dispersas oves sollicite ac longi itineris labore quaeritis, laeti perpendimus, Pater, quod pastoris nomen negligentia non cassatis: de illa tamen ove quae in nostris pascuis observatur, fratrem A. subdiaconum loquor, securus esto, quia Dei gratia bene ruminat, et luporum insidias sagaciter cavet. Nec appelletis eum ultra militem fugitivum, quoniam accurate se praeparat ad debellanda coram Deo et nobis agmina vitiorum. Veniet autem ad vos quantocius poterit; sed si nostra humilitas invenire queat gratiam in oculis vestris, simpliciter exoramus ut nobis eum remittere ac vestris litteris commendare dignemini, ut praesentia ejus sit pignus vestrae charitatis erga nos, ac nostrae fidelitatis erga vos in perpetuum. Valete. EPISTOLA XLVIII [ #olim@# LVIII]. (Circa an. eumd.) #Venerando Lexoviensium pontifici@# ROGERIO FULBERTUS #Carnotensis episcopus, salutem et fideles orationes.@# Presbyteri canonicorum nostrorum ex ecclesiis quas habent in episcopatu vestro venerunt ad nos, dicentes quod vos interdixistis eis ministerium suum, ideo quod de ipsis ecclesiis non ferunt vobis synodum. Et nos quidem eam vobis jure solvendam esse non ignoramus: sed Tedoldus praepositus noster, ac vester servus, non bene rem intellexit hactenus, eo deceptus quod nulla ecclesiarum quas nostri canonici possident in episcopatu nostro obligata est hujusmodi debito, remittente videlicet antecessorum meorum piissima liberalitate. Sed ea quantalibet charitate fulta, quantalibet laude digna, vestro tamen juri minime praejudicat. Nunc itaque serenitati vestrae supplicamus ut concedatis eis officium suum agendi licentiam, paratis amodo aut vestram synodum vobis reddere, aut in usus fratrum nostrorum necessarios retinere, si charitati vestrae placuerit sanctorum patrum meorum supra memoratum remissionis exemplum observare. Si non merui ut causa mei aliquid faciatis, restat, spero, aliquando meritum iri opitulante gratia Christi. Valete, charissime Pater, et mementote mei in orationibus vestris. EPISTOLA XLIX [ #olim@# LIX]. (Circa an. eumd.) #Venerabili Parisiorum episcopo@# FRANCONI FULBERTUS #humilis sacerdos.@# Doleo super te, charissime, cum te a pristina virtute apostatare video. Olim apud me conquerebaris de tuo antecessore, qui sacrilega temeritate altaria laicis in beneficium dederat: nunc mihi suades ut ego similiter faciam. O coelum! o terra! quid clamem! aut quo tuis meritis digno modo te objurgare possim? Sed compesco nunc ferventes animi mei fluctus, donec te praesentialiter exquisitis increpationum tormentis excruciem. Vale interim. EPISTOLA L [ #olim@# LXI] (Circa annum 1020.) #Sancto et venerab. archiepiscopo@# LEUTHERICO FULBERTUS #episcopus de virtute in virtutem progredi.@# De Guidone excommunicato nostro nos appellas, reverende Pater, dicens quod episcopali se velit examinari judicio, et ecclesiastica satisfactione purgari. At nos precem tuam seu verba minime parvipendentes, tibi respondemus nos ejus libenter misereri velle, sed examinationem ejus ultra non curare. Apud nos enim jam de ipso sicut de manifesto reo optime factum est episcopale, hoc est canonicum ac decretale judicium, dum illum secundum auctoritatem canonum ac decreta sanctorum Patrum excommunicavimus. Dicimus autem illum manifeste reum propter rationes subscriptas. Primoque quia causa cupiditatis ejus, fratris ac matris quoque ipsius, occisus est immerito noster subdecanus. Deinde quia scivit insidias illi praetendendas, nec mihi patefecit. Tertio quod insidiatores ejus, quos disturbare potuit, non disturbavit, sed et praesentia sua domum ex qua sanctae Ecclesiae nostrae servire debuerat, eis receptandis dolose vacuam fecit. Quarto quod malo ejus consensit. His itaque modis nobis aperte reus comprobatur: unde vocatus et per sex menses exspectatus, dum confessionis ac poenitentiae remedia a nobis quaerere distulit, jure meritam excommunicationis sententiam pertulit. Cum ergo contradictis irrefragabilibus scilicet causis, plures enim earum vere testes existunt, parati quemlibet resistentem convincere; cum ille, inquam, propter has causas indubitabili crimine teneatur obnoxius, quis curet examinationem ejus? An quia manifesta culpa examinari egeat? an forte crederetur examinatus, si
null
2242132e-e0d3-486a-9586-2455fddd21b2
latin_170m_raw
null
None
None
None
culpam se non habere pejerando culpam accumularet? sed ut scientes aliquem pejerare sinant, ab animo sacerdotum religio prohibet. Jam vero tam evidens peccatum quae purgatio maneat, nisi confessio et poenitentia? Hanc si expeteret, audiens extra civitatem sibi infestam me esse, propter amorem Dei, cujus misericordiae me commonefecisti, adhuc apud me locum ejus reperiret, atque haec ei forsitan aliquando absolutionem pareret. Quod si hoc noluerit, quando tu consilium statueris de majoribus et utilioribus tractaturus, cum illis et haec recensurus, adero tecum si mandaveris. Et si quid in illum actum est, bene stat, astipulatione tua nitatur; sin minus, corrigatur. Vale. EPISTOLA LI [ #olim@# LXII #bis@# ]. (Anno 1020 aut 1021.) #Venerabili Aurelianorum episcopo@# THEODERICO FULBERTUS #Carnotensis sacerdos obsequium dilectionis sine fuco dissimulationis.@# Gratulor diligentiae tuae, licet inter multa adversantia sua strenue capessenti, me quoque de negotiis ad me pertinentibus amice commonenti. At ego commonitionem tuam benigne suscipio; in caeteris quidem quae mihi scripsisti libenter tibi, prout decuerit et tempus erit, obtemperaturus. De processione vero Ecclesiae nostrae ad vestram fieri solita clericos nostros conveniens, audivi ab eis quod optime noveram, et teipsum aequo animo concredere volo: videlicet quod damnatis incendio, et ad Ecclesiae restaurationem inhiantibus, aliisque plurimis miseriis valida necessitate occupatis, processio non sit ad praesens facilis; successu vero prosperae facultatis, cum magno gaudio ac debita devotione se illam facturos. Vale cum beatissimo clero et grege tibi commisso, cohortans eos orare Deum ut liberet nos ab adversis nostris. EPISTOLA LII [ #olim@# LXIII]. (Circa an. eumd.) #Dilectissimo fratri et coepiscopo suo@# THEODERICO FULBERTUS. Illatam vobis injuriam vere meam facio, compassionis affectu, in eos qui sacro ordini fecere contumeliam zelo fervens: sed nec vobis utile esse video nec mihi tutum, ut zelus noster ad vindictam excommunicationis erumpat. Exspectandum, et commonitoriis utendum esse reor, donec illos aut poenitentia corrigat, aut summi judicis sententia multet. Vale. EPISTOLA LIII [ #olim@# LXIV]. (Circa an. eumd.) #Venerabili coepiscopo suo@# ODOLRICO FULBERTUS. De causa unde simplicitatem nostram consulere voluistis, in sexto libro Capitulorum nonagesimo primo ita scriptum invenimus. Si vir et mulier conjunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum eo; si poterit probare quod verum sit, accipiat alium, eo quod juxta Apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum. De profectione autem nostra ad Sanctum Hilarium, praefixum adhuc terminum non habemus. Vivite feliciter in Christo Jesu Domino nostro. Vale. EPISTOLA LIV [ #olim@# LXXXV]. (Circa annum 1020). #In perpetuum diligendo domino suo regique@# ROBERTO FULBERTUS #sacerdos.@# Quaeso, domine mi, ne indignanter accipias quod tibi proxima Dominica Parisiis non occurri. Scias enim pro certo quod nuntii fefellerunt me, dicentes te illuc ipso die non adfore, sed propter ordinationem cujusdam episcopi me vocari, quem omnino non noveram, nec sacratam tuam nec epistolam archipraesulis mei de ordinatione ipsius acceperam. Unde, si quid delicti penes me est, seductus sum aliena fallacia. Facilis tamen debet esse remissio apud regiam pietatem, cum etiam apud forenses judices status sit hujusmodi venialis. In toto corde meo diligo te; ne repellas me a mandatis tuis. Vale. EPISTOLA LV [ #olim@# LXXXVII]. (Anno 1020 aut 1021.) #Dilectissimo domino suo regi Francorum@# ROBERTO FULBERTUS #humilis episcopus sanctae virtutis augmentum.@# Si nobis omnes pervagandae facultates simul cum voluntate suppeterent, interesset vestrae pietatis levitatem nostram arguere, et ad nostrae ccclesiae quae destructa est restaurationem assiduam revocare. Nunc vero cum omnes ejusmodi facultates desint, et nos ad assiduitatem necessitudo magna coerceat, quomodo sapientiae vestrae dignum videri possit ut vel nos vel clerum nostrum de qualibet longa processione commoneat. Sustinete potius, sancte Pater, sustinete imbecillitatem nostram, supplete indigentiam nostram, ut Deus omni bono refocillet charam animam vestram. Valete regaliter. EPISTOLA LVI [ #olim@# LXXXVIII]. (Circa annum 1020.) #Benignissimo domino suo regique@# ROBERTO FULBERTUS #humilis sacerdos si qua potest orationis suffragia.@# Ex parte celsitudinis vestrae dictum est nobis quod domnum Franconem Parisiensi
null
ebd03aa7-7658-4412-bd6b-4e33cccef159
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ecclesiae dare vultis episcopum, et ad hoc peragendum nostrae humilitatis habere favorem. Nobis autem videtur quia, si episcopus de quo agitur aptus est clericus, est optime litteratus, et ad sermonem faciendum agilis: in qua re omnes episcopos decet esse, non minus quam in operatione potentes atque disertos. Unde, si hoc fieri posse canonice domni archiepiscopi Senonensis et coepiscoporum nostrorum probavit sagacitas, nostrum etiam, qui de hac discussione appellati non fuimus, habetis assensum. In nullo enim quod bonum sit, coram Domino vestrae voluntati nitimur contraire. Vigeat excellentia vestra. EPISTOLA LVII [ #olim@# XC]. (Anno 1020.) #Dilectissimo domino suo@# ROBERTO FULBERTUS #episcoporum humillimus consilium et fortitudinem a Domino.@# Cum praesentia mea nequeo, saltem litteris te reviso, mi domine, sciscitans de fortunis tuis, et exponens aliqua eorum quae geruntur in partibus nostris. Carnotenses adhuc plerosque detineo, ne in tuum nocumentum erumpant. Sed Hereb. et Gaufr. nullo interdicto refrenare potui. Faciunt tibi mala quae possunt, minantur quae non possunt. Virtus Altissimi conterat et disperdat superbiam illorum! Quidam autem vernaculi tui, qui ab eisdem malefactoribus injuriam passi sunt, Martinus scilicet de Villeri monte et filii ejus, iram suam retorquent in terram Sanctae Dominae nostrae, diripientes fruges et caetera bona nostra, quae in vicinia sua sunt. Nos vero inulta haec patimur propter te, exspectantes et deprecantes justitiam tuam. Sunt haec et alia multa, mi domine, quae me nimis angustiant; satis enim oneri esse videbatur adversa corporis valetudo. Sed tamem illud aegrius tolerabam, quod res Ecclesiae in superfluorum domesticorum victualia sic expendere compellebar ex prava consuetudine praedecessorum meorum, ut officium hospitalitatis et eleemosynae, sicut mea interest, administrare non possem. Nunc autem res ipsas, quantulae erant, passim inimici diripiunt. Additur his malis incendium Ecclesiae nostrae. Quoniam cum unde restaurem, sicut decet, non habeo, mihi quoque necessarios sumptus indulgeri detrecto. His itaque et pluribus aliis difficultatibus circumventus, quas vel pudoris lex vel brevitatis enumerare vetat, multa mecum agito; non ut aerumnas in hac vita evadere coner, quod est impossible, sed ut aliquo labore quamvis arduo valeam restaurandae Ecclesiae opem ferre. Hujus vero consultationis meae finem tibi domino meo revelatum iri disposui, cum Deus dederit tui opportunitatem alloquii. Valete perenniter. EPISTOLA LVIII [ #olim@# CI]. Anno 1020. #Glorioso duci Aquitanorum@# GUILLIELMO FULBERTUS #episcopus orationis suffragium.@# De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, haec vobis quae sequuntur breviter ex librorum auctoritate notavi. Qui domino suo fidelitatem jurat, ista sex in memoria semper habere debet: Incolume, tutum, honestum, utile, facile, possibile. Incolume, videlicet, ne sit domino in damnum de corpore suo. Tutum, ne sit ei in damnum de secreto suo, vel de munitionibus per quas tutus esse potest. Honestum, ne sit ei in damnum de sua justitia, vel de aliis causis quae ad honestatem ejus pertinere videntur. Utile, ne sit ei in damnum de suis possessionibus. Facile vel possibile, ne id bonum, quod dominus suus leviter facere poterat, faciat ei difficile: neve id, quod possibile erat, reddat ei impossibile. Ut autem fidelis haec nocumenta caveat, justum est, sed non ideo sacramentum meretur, non enim sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est. Restat ergo, ut in eisdem sex supradictis consilium et auxilium domino suo fideliter praestet, si beneficio dignus videri vult, et salvus esse de fidelitate quam juravit. Dominus quoque fideli suo in his omnibus vicem reddere debet. Quod si non fecerit, merito censebitur malefidus: sicut ille, si in eorum praevaricatione vel faciendo vel consentiendo deprehensus fuerit, perfidus et perjurus. Scripsissem vobis latius, si occupatus non essem cum aliis multis, tum etiam restauratione civitatis et Ecclesiae nostrae quae tota nuper horrendo incendio conflagravit. Quo damno etsi aliquantisper non moveri non possumus, spe tamen divini atque vestri solatii respiramus. EPISTOLA LIX [ #olim@# XVI]. (Circa annum 1021.) #Piissimo duci Aquitanorum@# GUILLELMO FULBERTUS #humilis episcopus.@# Non est mirum, serenissime princeps, si quid moveris animo contra me, de hoc quod sapientissimo ac sanctissimo
null
2e26669a-0e3a-4bb8-9c94-3a689e96db75
latin_170m_raw
null
None
None
None
Patri nostro Hilario tibique debita servitia non rependo. Magnam enim honorificentiam exhibuisti, largosque dedisti munificentiae fructus, pro quibus nihil praesentis emolumenti recepisse videris. Sed est quod te reconfortare plurimum potest, hoc videlicet quod tuas gazas in ecclesiae Beatae Mariae restaurationem expensas, non solum integras, verumetiam multiplicatas ab ipsa recipies. Ex parte vero mea, quamvis perexilis portio mercedis aestimari possit, tamen quidquid sum et possum tuum est. Si autem de malitia saeculi ortae difficultates meum iter impediunt, ut frequentare non possim, et dilationes meas exspectare taedet, fac, benignissime atque dilectissime princeps, de illa dignitate quam mihi commiseras, quidquid animae tuae beneplacitum fuerit, certo sciens quod ea causa benevolentiam meam erga te nunquam senties imminutam. Caetera quaedam, quae scribere nolui, legato vestro, domino videlicet Raimone referente cognosces. Vale. EPISTOLA LX [ #olim@# XVIII]. (Anno 1021, al. 1024.) #Claro suo@# HILDEGARIO FULBERTUS #humilis episcopus.@# Scio te, fili, meum desiderare adventum, sed retardant templi restauratio, mandata regis, praedonum instantia, messivae feriae, Lemovicensis episcopi causae pacandae difficultas, via scrupulosa. Aegre fero moras meas, satiusque mihi fuisset rem S. patris Hilarii non suscepisse curandam, quam tali modo tractare. Sed hac consolatione respiro, quia quod potes, vice mea facis. Precor ergo ut propositum urgeas strenue tam in spiritualibus quam in singularibus agens. Si Robertum praepositum indiligenter villicari nosti, fer causam ad notitiam ducis nostri (Aquitaniae), ut ejus arbitratu vel corrigatur vel mutetur. Saluta charos nostros R. Hu. Dur. et alios tam clericos quam laicos. Frater Thedoldus obiit, frater Ebrardus monachus evasit scholarum ferulam, et cancellarii tabulas tibi servo, bona parans, meliora devovens; tu quoque, pro nobis orans, feliciter vale. EPISTOLA LXI [ #olim@# XXXVII]. (Circa annum 1021.) #Dilectissimo patri et coepiscopo suo@# GUIDONI FULB. #orationis suffragium.@# Rogamus charitatem vestram pro his servis Ecclesiae nostrae qui sub vestra potestate degunt, ut eis patrocinari dignemini, et ut nobis constituatis terminum post octavas beati Martini, quando et ubi nostri legati possint occurrere vobis, ad definiendam causam eorum, quae propter obitum antecessoris vestri [Rodulfi] indefinita remansit Rogamus etiam ne nobis scripto significare gravemini, cur Sylvanectis non fuerit sacratio vestra. Vale. EPISTOLA LXII [ #olim@# XXXVIII]. (Anno 1021.) #Egregie dilecto coepiscopo suo@# GUIDONI, FULBERTUS. Amor justitiae, qui tuam, pater, animam imbuit a nativitate, fecit eam inoffensam, et ab excessibus cautam. Cujus rei fidem cum ex aliorum dictis, tum ex litteris tuis evidenter accepi. Sed ab ordinatione Ebali Remensis archiepiscopi non valde tibi metuendum puto esse, si est, ut dicitur, ab infantia Christianus, sano sensu sacris litteris eruditus, sobrius, castus, amator pacis et dilectionis, nullo crimine, nulla infamiae nota turbatus, tandemque a clero et populo suae civitatis electus. Magni etenim viri, ut optime nosti, Ambrosius Mediolanensis et Germanus Antissiodorensis, aliique nonnulli, quia tales in laico habitu exstiterunt, subito nobis sancti praesules exierunt. Domnus vero papa, cujus animadversionem te revereri significasti, non est quod tibi merito debeat succensere, si te graviter collapsae sanctae Remensi Ecclesiae aliquam spem resurrectionis audierit providisse. Vale in perpetuum memor mei vere fidelis tui. Illi quoque valeant, qui tuam memoriam mihi commendaverunt. EPISTOLA LXIII [ #olim@# LXXIX]. (Circa annum 1021). FULBERTUS #episcoporum humillimus@# HILDEGARIO #suo salutem.@# Absentia tua saepe commemorat quam necessarius eras praesens. Sed hoc me consolor quod obsequia tibi delegaverim, qui sis dignus recipere, et utrumque remunerare paratus. Spero enim ut mihi quoque de tuis benemeritis, si qua Deo dante fuerint, aliqua tecum mercedis portiuncula cedat. Opitulabor itaque ad bene promerendum ex animo. Sed veniendi ad vos diem statuere dubito, quia et ibi victualia mihi puto deesse, et in mea dioecesi multis occupor. Fac tu interim quod te facere opto et credo: lectioni, orationi, et eruditioni fratrum operam tuam cum alacritate divide, animae simul et corporis curam gerens; ne propter secundi lassitudinem primae vigor evanescat. De re sancti patris Hilarii et
null
242859fe-9b55-4f4e-9907-82844d92a47e
latin_170m_raw
null
None
None
None
nostra fideliter disponenda scio te non indigere monitis, dummodo fures caveas. Vestes et caetera ornamenta ecclesiae, quae lavari volunt, procura, ut festa paschalia suo candore venustent. Laurus nostra et totum pomarium gaudeant suo cultu. Vinitorem quoque et agricolam te esse memineris. De vario numero psalmorum qui adjiciuntur a quibusdam in tempore jejunii per singulas horas canonicas, in fine, post orationem Dominicam et capitula quae sequuntur, regulam non invenio. Psalmi quidem meo arbitratu superflui essent, nisi eos tutaret psalmistarum devotio. Finitis autem capitulis, post orationem Dominicam, ubi dicitur: #Domine, exaudi orationem meam,@# statim esset subdenda oratio, quae ex libro #Sacramentario@# recitatur. Patere tamen Ecclesiam retinere suum usum ad praesens. De significatione clericalis ornatus Amalaricus sic breviter: Desideramus recapitulare omnem armatum clericorum. Caput clerici in superiore parte discoopertum. Mens est, ubi est Dei imago. In inferiore parte circumdatum capillis, quasi aliquibus de praesenti necessitate. Amictus est castigatio vocis. Alba caeterorum inferiorum sensuum, praesidente magistra ratione, et interius per disciplinam continentiae constringente, quasi quodam cingulo, voluptatem carnis. Calceamenta, prohibitio pedum ad malum festinare. Sandalia ornatus ad iter praedicatoris, qui coelestia non debet abscondere neque terrenis inhiare. Secunda tunica, opera mentis sunt. Casula, opera corporis pia. Stola jugum Christi, quod est Evangelium. Dalmatica diaconi, id est ministri, cura proximorum est. Sudarium piae et mundae cogitationes, quibus detergimus molestias animi ex infirmitate corporis. Pallium archiepiscopale torques devotissimae praedicationis, et in Veteri Testamento et in Novo. Hactenus Amalarius. Mitto tibi Cyprianum, Porphyrium, et Vitas Patrum cum psalterio, ut petisti. Moneo etiam ut cum Donatum construxeris, nihil admisceas ineptae levitatis, ut sit causa joci, sed omnia seria. Spectaculum enim factus es, cave. Vide etiam ne tuae asseclae medialis nuditate laborent. Saluta mihi fratres nostros in Domino, et tute vale. Presbytero benedicenti os non alligabis, nisi ex praecepto episcopi sui; quod oblitus fueram: prohibetur tamen Agathensi canone. EPISTOLA LXIV [ #olim@# LXXX]. (Anno 1021, al. 1024.) FULBERTUS #humilis episcopus fratri@# HILDEGARIO. Dic charissimo nobis principi Guilielmo perpetuam felicitatem cum orationibus, ex parte nostra, et totius cleri ac populi nostri, propter eleemosynam quam misit ad restaurationem ecclesiae nostrae. Deinde vero nos praedicasse publice, sicut ipse mandavit, virtutem Dei per meritum sancti Joannis ostensam in districtione Gausberti, cum exsultatione et gaudio omnium qui audierunt. Monuisse quoque Bituricensem archiepiscopum per quemdam monachum suum, ut sese pacare non negligat cum ipso domino Guillelmo et episcopis ejus, priusquam sibi exinde scandalum oriatur. Tibi etiam misisse sibi exponendas sententias Bacharii, Bedae, et Rabani, de fine Salomonis, unde fecerat quaestionem. Sed et de praebenda quae vacat, sicut et de omni bono, voluntati ejus me praebere consensum. Praeterea scias me, propter te, magistro S. veniam indulsisse. Caeterum Tigrinus submonebat, ut mitterem vobis aliquem procuratorem ad colligendas fruges; sed ego totum hoc curae tuae committo, te exercitans illum probans. Adjutorem scholarum nolo tibi mittere, qui nondum assecutus sit maturitatem aetatis et gravitatem morum. Utere interim clientelae tuae qualicunque subsidio, donec causam communi consilio pertractemus. Vale. EPISTOLA LXV ( #olim@# LXXXI]. (Circa an. eumd.) Cum audio te facere quod debes, laetor, quamvis trepidem de futuris. Unde summam bonitatem deprecans, ut te dignetur regere, te quoque moneo ut habenis praeceptorum ejus obtemperare memineris. Iterum dico vale. Bacharii insertam invenies sententiam. Bedae et Rabani quorum tamen trium sententias hic quoque subnotare non piguit. Bacharius ait: « Salomon ille mirabilis, qui meruit astrui Domino, sapientiae copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus, et in vinculo libidinis laqueatus etiam sacrilegii errore se polluit, quando simulacrum Chamos Moabitarum idoli fabricavit. Sed quia per prophetam culpam erroris agnovit, nunquid misericordiae coelestis est extorris? At forsitan dicas: Nusquam eum in canone lego poenituisse, neque misericordiam consecutum. Non ambigo, frater, de poenitentia ejus, quae non inscribitur publicis legibus. Et fortasse ideo acceptabilior judicatur, quia non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae Domino teste poenituit. Veniam
null
26f53cdf-2ecf-499d-b63e-814a57a68f8f
latin_170m_raw
null
None
None
None
autem ex hoc consecutum esse agnoscimus, quia cum solutus fuisset a corpore, sepultum illum inter regum Israelitarum corpora Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum esse cognoscimus, qui usque in finem vitae suae in propositi perversitate manserunt; et ideo quia inter reges justos meruit sepeliri, non fuit alienus a venia. Veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri. » Beda in opusculo super lib. Regum capitulo XXXIX, praemissis paucis, ait: « Ubi hoc quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur! quia videlicet Salomon de commisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit. Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia ut idola quae aedificaverat de civitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum quae ipse cum fuisset sapiens erronee fecerat quasi sapienter ac recte facta relinqueret. » Rabanus sic sub persona Isidori in expositione ejusdem libri: « Jam porro de aliis operibus Salomonis quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura et damnat, nihilque de poenitentia ejus vel in eum indulgentiae Domini omnino commemorat. Nec prorsus occurrit quod saltem in allegoria bene significet, haec est flenda submersio. » EPISTOLA LXVI [ #olim@# LXXXII]. (Circa an. eumd. FULBERTUS #humilis episcopus@# H. #suo salutem.@# Diu sustinui sperans te esse venturum, ut dixeras. Unde jam nimia dilatione commotus arguo apud te solum. Cur enim te mendacem mihi et ingratum exhibuisti, cum tibi dulce esse debuisset paratos si qui forent de venatione tua cibos te patri inferre, ut aliquam benedictionem merereris accipere. Noli jam morari diutius, si gaudere vis de humili gratia nostra. Vale et veni, aut rescribe mihi quid pro certo sperare debeam de te. EPISTOLA LXVII [ #olim@# LXXXIII]. (Circa an. eumd.) FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus,@# R. #sanctae Ecclesiae Aurelianensis oeconomo.@# Quod me scribere mones utilia clerico quodque de scientia magnipendis, facis amice, facis ut Christianae philosophiae cultor, invidiae purus. Ego vero, etsi ignarus mei moduli, non praesumo grandia, tamen memor in quo parere possum, exhortationi sanctae deesse non volo. Scripsi itaque sicut monuisti, quid mihi videatur agendum de presbytero illo qui missas celebrare et non communicasse compertus est, in hunc modum. Videtur namque diligenter inquirenda esse causa, qua sacrosanctam communionem subterfugerit, videlicet utrum haeretica infidelitas sit, an timor ex conscientia plane mortalis criminis, an timor ex conscientia ebriositatis aut libidinis. Quae quidem miseri sacerdotes mortalia peccata esse aut nesciunt aut scire dissimulant, remordente tamen conscientia mala; an sit taedium ex multa celebratione missarum; an timor indiscretus quo pusillanimes afficiuntur interdum pro levibus culpis; an morbus rheumatizantis et nauseantis stomachi; an passio cerebri mentem laedens. Si ergo infidelitas in causa inventa fuerit, aut aliud plane mortale crimen, deponendus est auctoritate canonica usque ad legitimam satisfactionem. Si autem appetitus ebriositatis aut libidinis, quando quidem et ipsae mortiferae sunt, ab officio removendus est, et tandiu abstinentia castigandus est, quousque, relicto vitio et per Dei gratiam superato, revocari videatur idoneus. At si ex frequenti missarum celebratione taedium, ita corripiendus, et per annum integrum a communione pellendus, sicut seriptum est in concilio Toletano XIII, capitulo 5. Si vero indiscretus timor de levi culpa, castigandus esse videtur cum pietate, sicut legitur in Capitulario, lib. I, capitulo 6. At si praenotata passio stomachi, vel cerebri fuerit in causa, quiescere debet a ministerio, donec recuperet sospitatem. Si autem praeter supradicta aliud aliquid in causa inventum fuerit, ex ipsorum comparatione per ratiocinationem facile tractabitur. His breviter assignatis salveto in Domino Jesu Christo, vir optime, qui me multosque alios jugiter et interrogas, et dum prudenter interrogas, bene doces. Vale. EPISTOLA LXVIII [ #olim@# LXXXIV]. Circa an. eumd.) #Benignissimo atque dilectissimo domino suo@# ROBERTO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium sacerdos.@# Cognita benigna voluntate vestra consilioque prudentiae vestrae comperto, quia sanum est, ut solet, voluntati obsequor, consilio acquiesco, et iter institutum ad praesens omittens, in tempus a vobis constitutum differo peragendum, si annuerit Deus. Si ergo de justitia, de pace, de statu regni, de honore Ecclesiae
null
bc46e63c-dee4-45b2-857e-ac1d351e6f89
latin_170m_raw
null
None
None
None
vultis agere, ecce habetis me parvum satellitem pro viribus opitulari paratum. Vale. EPISTOLA LXIX [ #olim@# XCVII]. (Anno 1021.) #Nobilissimo regi Danomarchiae@# CNUTO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus cum suis clericis et monachis orationis suffragium.@# Quando munus tuum nobis oblatum vidimus, sagacitatem tuam et religionem pariter admirati sumus: sagacitatem quidem, quod homo nostrae linguae ignarus longoque a nobis terrae marisque intervallo divisus, non solum ea quae circa te sunt strenue capessas, sed etiam ea quae circa nos diligenter inquiras; religionem vero, cum te, quem paganorum principem audieramus, non modo Christianum, verum etiam erga ecclesias atque Dei servos benignissimum largitorem agnoscimus. Unde gratias agentes Regi regum, ex cujus dispositione talia descendunt, rogamus ut ipse regnum tuum in vobis prosperari faciat, et animam tuam a peccatis absolvat per aeternum et consubstantialem sibi unigenitum Christum Dominum nostrum in unitate Spiritus sancti. Amen. Vale, memor nostri, non immemor tui. EPISTOLA LXX [ #olim@# XCVIII]. (Circa an. eumd.) #Nobili comiti@# S., FULBERT. #Dei gratia Carnotens. episcopus, fideles orationes.@# Si in eligendo vestrae civitatis episcopo regulariter ageretis, suffragium nostrae humilitatis non deforet juxta modum rationis. Nunc autem palatinus aut publicus rumor est, quod ille clericus quem eligere vultis, favorem vestrum sit aucupatus promissionum sibilis et pecuniae visco. Dicunt etiam quod sine jussu regis, et consensu episcoporum comprovincialium, aedes et rem episcopalem invaserit. Quae si sint vera, non sunt regularia: nec me vel vobis, vel aliis contra jus et fas opitulari oportet. Valete. EPISTOLA LXXI [ #olim@# CII]. (Anno 1021.) #Clarissimo duci Aquitanorum@# GUILLELMO FULBERTUS #episcopus, utile et honestum.@# Gauderem, dilectissime princeps, ad dedicationem vestram devotus occurrere, nisi me Ecclesiae nostrae nullo modo negligenda necessitas detineret. Gratia namque Dei cum adjutorio vestro cryptas nostras pervolvimus, easque priusquam hiemalis inclementia laedat cooperire satagimus. Volo autem vos scire, quod litterae, quas priores episcopo Azelino misistis, regi relatae sunt: qui etiam valde contristatus est de sua vilitate, quam ibi scriptam invenit. Fecissetque Bituricensis episcopus juxta consilium nostrum, ut ait, de Lemovicensi episcopo, nisi eum regulariter irae formido detineret. Sed quia rex proximo rugitu, ut dicitur, venire habet in silvam Legium, quae vicina est, ut scitis, monasterio sancti Benedicti, ego quoque, Deo favente, illuc ire disposui, sciturus quales inveniam erga vos et regem et archiepiscopum, vel quales reddere possim. Et quod interim effecero, aut ipse vobis referam, aut litteris innotescam Vale feliciter. EPISTOLA LXXII [ #olim@# CIII). (Anno 1021.) #Dilectissimo semperque diligendo domino et duci Aquitanorum@# GUILLELMO, FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus, in hac vita se et sua omnia, in altera gaudia sempiterna.@# Doleo, vir optime, quod nuper in conventu regis atque nostro loquendi tecum opportunitatem non habui, non de saeculari negotio, sed de loco sancti Patris Hilarii, cujus rectores nos esse bonitas tua voluit, sed hujus temporis malitia non permittit. Mando itaque tibi, et precor absens id quod tunc praesens intimare volebam, videlicet, ut secundum beneplacitum cordis tui constituas tibi alium thesaurarium et capitiarium de bonis clericis qui sunt in tua vicinia, quos via longa et periculosa non disturbet ab officio, sicut me et meos hactenus disturbavit. Nec me putes, obsecro, ita pravum, ut propter hoc tibi videar minus esse fidelis. Agnosco enim me perpetuum debitorem esse fidelitatis animae tuae et corpori, propter benignitatem quam mihi immerito exhibuisti Unde certo scias, quia si tibi aut populo tuo mei ministerii necessitas immineret, et hoc mihi mandare dignum duceres, subvenirem tibi Deo duce, si non possem aliter, vel in habitu pauperis peregrini. Precor autem bonitatem tuam, ut Raimoni relevare digneris damnum quod pertulit in servitio nostro. Vale nunc et semper, piissime atque benignissime: ego vero nunquam obliviscar te. EPISTOLA LXXIII [ #olim@# CIV]. (Circa annum 1022.) #Nobilissimo ac piissimo duci Aquitanorum@# GUILLIELMO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus, salutem et orationum fidelia.@# Vestram, optime princeps, erga me benevolentiam expertus
null
49432377-750e-4a98-86f4-9bcb6d7bf3f1
latin_170m_raw
null
None
None
None
sum, cunctis amicorum meorum benevolentiis affectu mihi dulciorem, effectu quoque utiliorem. Nam alii quidem amici mei vix parem aliquando meritis meis vicem rependunt. Vobis autem me licet immerentem gratuitis beneficiis accumulare mira charitatis abundantia placet. Jam fere tertio anno praeterito quod sic agitis, erubescerem munera vestra gratis suscepisse. Incertus essem Dominum Jesum Christum et sanctam Mariam genitricem ejus, in cujus officio expensa sunt, mercedem vobis reddituros. Praeterea non defuit mihi animus vos adeundi, et in vestra regione vobis obsequendi. Sed multae causae difficultatis obstiterunt. Ob quod gerendum pro certo noveritis cuncta me difficilia postpositurum, si quoquomodo fuerit possibile. Haec dicens relevare cupio mirabilem affectus vestri erga me dulcedinem, in cujus litteris nuper legi quod gauderetis me superstitem esse in regionibus nostris, quasi sperantes unquam in vestris me videre. Unde Auctori totius boni supplico, ut et vos in hac vita longum tempus superesse faciat, et me vobiscum superstitem adhuc beato Hilario vobisque deservire concedat. Fratrem Hildegarium, vestrum et nostrum fidelem, rogastis nos vobis remittere: sed deplorat, quasi jam diu nostri pectoris mamillas non suxerit. Quibus aliquandiu refici serenitatem vestram humiliter postulat, ut aspiratione dulciori vobis ac vestris postmodum complaceat. Valeatis feliciter cum omnibus vestris. EPISTOLA LXXIV [ #olim@# XXX] (Anno 1022.) #Sacro Senonensium archipraesuli@# LEUTHERICO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus, virtutem suae dignitatis excellentiae competentem.@# Odalricum Aurelianensem ego quidem ad episcopatum non elegi, sicut vobis dictum est, sed a clero et populo suae civitatis electum sacravi presbyterum. Quod eum Romam ire velle audistis, et ibi creari episcopum, dissuasi vestri honoris gratia. Sed et ipse gratanter dissuadenti paruit, suggerentibus fidelibus suis, Rodulpho scilicet et Herfrido. Multis occupatus, pauca rescribere cogor. Saluto vos quantum possum in Domino, paternitati vestrae devotus suffraganeus. EPISTOLA LXXV [ #olim@# XXXI]. (Circa an. eumd.) #Patri ac primati suo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #episcopus.@# Gratias ago vigilantiae tuae, quae meae simplicitati praemonitorium facit. Vere enim indigeo praemoneri de multis propter meae indiscretionis seu negligentiae morbum. Verum in hac causa qua de nunc agis, id est, ne quibuslibet episcopandis cito manus imponam, opus non esse arbitror monitore. Nam et si tu in isto negotio, consilio meo, ut decuerat, hactenus uti voluisses, et ordo noster et tua res aliter processisset. Sed omitto praeterita: de futuris plurimum bonae spei capio ex eo quod nunc cum sanctis viris ac sapientibus agis, Patrem nostrum Odilonem loquor et asseclas ejus. Consilio enim illorum spero te non solum animae periculum evadere, sed etiam hujus vitae gloriam et honorem posse recuperare. Vale memor mei tibi in omnibus bonis obedire et opitulari parati. EPISTOLA LXXVI [ #olim@# XXXII]. (Circa an. eumd.) #Venerabili Senonensium archiepiscopo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium humilis episcopus, orationis suffragium.@# Vides, Pater, et audis quanta bellorum incendia nostris in partibus exardescunt. Unde periculosum esse timeo, nos ad metas destinatae synodi convenire. Quid autem super hoc tuae providentiae videatur, cito mihi remanda. EPISTOLA LXXVII [ #olim@# XXXIII]. (Circa an. eumd.) #Venerabili Senonensium archiepiscopo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus a summo Domino, Euge, bone serve.@# Placuit excellentiae vestrae sciscitari a nobis quid agendum sit de quodam viro, qui filium suum tenendo ad confirmationem factus est de patre patrinus, videlicet utrum ab uxore sua matre ejusdem pueri sit separandus, an non. Nos vero quod sancti Patres de tali causa statuerunt, id censemus esse tenendum. Invenitur ergo statutum in concilio Leptinensi, cap. 7, sub Zacharia papa sub principe Carolo Magno hoc modo: Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore, et alteram non accipiat. Simili modo et mulier alterum non accipiat. Item in eodem: Nullus proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cujus filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur. Credo ista tibi sufficere, pauca sapienti. Vale. EPISTOLA LXXVIII [ #olim@# XCV]. (Circa annum 1022.) #Roberti regis
null
fc2cda45-2194-472b-8a32-afe62338a13c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Francorum ad Gauslinum Bituricensem archiepiscopum.@# (Vide infra in ROBERTO rege.) EPISTOLA LXXIX [ #olim@# XCVI]. (Circa annum 1022.) #Gauzlini Bituricensis archiepiscopi ad Robertum Francorum regem.@# (Vide infra in ROBERTO rege.) EPISTOLA LXXX [ #olim@# XCVII]. (Circa annum 1022.) #Pio regi@# ROBERTO, FULBERTUS #humilis episcopus, omnia fidelia.@# Sacra vestra monitus sum inquirere festinanter, et scribere vobis, si qua historia sanguinem pluisse referat, et si factum fuit, quid futurum portenderit. Livium, Valerium, Orosium, et plures alios hujus rei relatores inveni, de quibus ad praesens solum Gregorium Turonensem episcopum testem esse productum sufficiat, propter auctoritatem religionis suae. Ait ergo Gregorius idem in sexto lib. Historiarum, cap. 14: « Anno septimo regni Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntrani 21, mense Januario, pluviae, coruscationes, atque tonitrua gravia fuerant: flores in arboribus ostensi sunt: stella, quam cometem superius nominavi, apparuit, ut in circuitu ejus magna nigredo esset, et illa tanquam si intra foramen aliquod posita, ita inter tenebras relucebat scintillans, spargensque comas. Prodibat autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tanquam fumus magnus incendii apparebat a longe. Visa est ad partem occidentis in hora noctis prima. In die autem sancto Paschae apud Suessionis civitatem coelum ardere visum est, ita ut duo apparerent incendia; et unum erat majus, aliud vero minus. Post duarum vero horarum spatium conjuncta sunt simul, factaque in pharum magnum evanuerunt. In Parisiaco vero termino verus sanguis ex nube defluxit, et super vestimenta multorum hominum cecidit, et ita tabe maculavit, ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerent. Tribus enim locis in termino civitatis illius hoc prodigium apparuit. In Silvanectensi vero territorio hominis cujusdam domus, cum ille mane surgeret, sanguine respersa ab intus apparuit. Magna autem eo anno lues in populo fuit. Valetudines vero variae, melinae, cum pustulis et vesicis, multum populum affecerunt morte. Multi tamen adhibentes studium evaserunt. Andivimus autem eo anno in Narbonensem urbem inguinarium morbum graviter desaevisse, ita ut nullum esset spatium vitae, cum homo correptus fuisset ab eo. » Hactenus Gregorius Turonensis. Liquet igitur ex hac et ex supra memoratorum historiis, quod pluvia sanguinis publicam stragem futuram esse portendat. Quod autem nuper hujusmodi cruorem in quadam parte regni vestri pluisse audistis, et quod ille cruor ubi supra petram vel super carnem hominis ceciderat, ablui non poterat, ubi autem super lignum ceciderat, facile abluebatur, per hoc tria hominum genera significata esse videntur: per lapidem impii, per carnem fornicarii, per lignum vero quod neque durum est ut lapis, neque molle ut caro, illi qui neque impii sunt neque fornicarii. Cum ergo venerit super illam gentem, cui portenditur, gladius, sive pestilentia designata per sanguinem, si antea duri aut molles fuerint mutati in melius, non morientur perpetualiter in sanguine suo. Medii vero per angustiam mortis vel aliter poterunt liberari pro arbitrio secretissimi atque praestantissimi Judicis. Vale, piissime rex. EPISTOLA LXXXI [ #olim@# XIII]. (Anno 1023.) #Domino suo@# ROBERTO #regi benignissimo,@# FULBERTUS #humilis sacerdos in perpetuum vigere.@# Sacram majestatis vestrae nuperrime suscepi monentem me VI Kal. August. vestro et Henrici interesse colloquio, non solum vestri obsequii, sed et nostrae commoditatis causa. Unde suppliciter vobis pro tanta erga me pietatis affectione gratulans rescribo, me jam diu infirmatum, aegritudinem hoc tempore maxime revereri, longum iter aggredi non audere, successu vero temporis opportunioris, annuente Deo, libenter vos eo, sive alias comitaturum esse, quanquam ad praesens si valetudo non obsisteret, longe tamen ante praemoneri me tanti itineris oporteret. Valete feliciter. EPISTOLA LXXXII [ #olim@# XLVIII]. (Circa annum 1023.) #Venerabili Turonensium archipraesuli@# ARNULFO, FULBERTUS #humilis episcopus, semper agere prudenter ac simpliciter.@# Et nunc quidem gratia Dei sic agitis, cum licet non inconsulti fratrum tamen consilia captatis. Respondemus itaque vobis, quia si pallium requisistis a Romano pontifice, et ipse vobis illud sine causa legitima denegavit, propter hoc non est opus dimittere ministerium vestrum, ut si vestra tarditate nondum est requisitum, cantela est exspectare donec
null
25bac5bc-04b2-4f2c-84fd-b4bb8ca2246a
latin_170m_raw
null
None
None
None
requiratur, ne vos ex improviso praesumptionis arguere possit. Continentur enim quaedam reverenda nobis in privilegiis Romanae Ecclesiae, quae propter negligentiam nostram non facile inveniuntur in armariis nostris. Valete. EPISTOLA LXXXIII [ #olim@# XV]. (Anno 1024.) #Fulconis Andegavorum comitis ad Robertum regem.@# (Vide infra in ROBERTO rege Francorum.) EPISTOLA LXXXIV [ #olim@# XXII.]. (Anno 1024.) #Domino sancto et universali papae@# JOANNI, FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus, orationum fidelia.@# Gratias omnipotenti Deo, qui more benignitatis suae tuam, Pater, humilitatem respexit, et summo ut decebat dignitatis apice sublimavit. Proinde totus mundus ad te convertit oculos, teque unum omnes beatissimum praedicant, contemplantur altitudinem tuam sancti viri, et gaudent quod eis similitudine omnium virtutum alludis. Respiciunt persecutores Ecclesiae, districtionis tuae baculum formidantes. Suspiciunt ii qui flagellantur ab impiis, et respirant: sperantes adhuc restare sibi consolationis remedium. De quorum numero sum ego magnae et praeclarae Ecclesiae pusillus episcopus, qui tibi, Pater, de angustiis meis querimoniam scribens, auxilium tuae pietatis imploro. Est enim quidam comes malefactor nomine Rodulphus, nimium vicinus nobis, qui res Ecclesiae nostrae per injustam occasionem invasit, unum de clericis nostris suis manibus interfecit, duos alios captos sacramentis illigavit. Et de his omnibus appellatus in curia regis, et coram plena ecclesia saepe vocatus, non propter hominem nec propter Deum ad justitiam venire dignatus, a nobis tandem excommunicatus est. Nunc vero ad limina sancti Petri contendit, tanquam ibi possit accipere de peccatis absolutionem, unde venire non vult ad emendationem. Unde rogamus te, dilectissime Pater, cui totius Ecclesiae cura commissa est, ut eum de sanguine atque injuria filiorum tuorum ita arguere et castigare memineris, sicut meritum esse tua providentia novit. Nec tua sanctitas injuste in communionem recipiat, quem divina auctoritas sicut ethnicum alienat. Vale, bone pastor, et vigila super nos, ne per incuriam tuam grex Domini detrimentum sustineat. EPISTOLA LXXXV [ #olim@# XCIV]. (Anno 1024.) #Dilectissimo domino suo regi@# ROBERTO, FULBERTUS #humilis episcopus, omnia decentia regem.@# Dignum est scire te negotia regni tui. Noverit ergo prudentia tua, quod Guillelmus de Bellissimo ( #Bellême,@# castellum in Pertico), ultus perfidiam filii sui, conjecit eum in carcerem, unde non egredietur, ut ait, sine consilio nostro. Mandat autem se esse paratum ad facienda quae mandasti per Hildradum monachum. Caeterum ut a tuae sanctitatis praesentia me rediisse cognovit comes Odo, qui tunc Turonis agebat, mandavit ut post duos dies Blesis sibi occurrerem, ad audiendum quid dicerent legati Romanorum. Sed quoniam id mea parum intererat, valetudine quoque prohibente, non parui. Mandat autem et obnixe precatur majestatem tuam ipse comes, ne te properanter ingeras in suum nocumentum, sed mittas ad eum Milonem de Caprosis ( #Chevreuse@# ), qui tibi referat verba Romanorum, et Guillelmi ducis Aquitanorum, et sua. Vale. EPISTOLA LXXXVI [ #olim@# XX]. (Circa annum 1025.) #Venerabili viro et consacerdoti suo@# FRANCONI FULBERTUS #ea quae sunt verae pacis.@# Tu, frater dilectissime, ex abundantia charitatis honore me nimio ac sapientiae laude dignaris; ego vero meam personam humilem virtutisque inopem, sicut est, video et agnosco. Verum utcunque se habeat pusillitas mea, hoc tamen nefas inhumanitatis admittere nec velle nec posse me fateor, ut te de aerumnis sanctae Ecclesiae sine compassione zeloque justitiae audiam querelantem. At quia compassio ubi corde concepta est, mox consolationem edere gliscit, et plagam ultionis infligere zelus, nosque tamen ad primum quam ad secundum proniores esse oportet, ego quoque priusquam zelum in tuos hostes exerceam, consolatoria te ratione convenio. Rogo itaque, frater, ne vi molestiarum impulsus indiscretius irascaris. Ne forte ad impatientiam, inde ad arma prorumpas, et cum gladium alienum usurpaveris, tuum facias non timeri. Rogo iterum ne fias ob multam injuriam tristis, turbulentus et anxius, sed delectare semper in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Usumfructum vero altarium, quem tui antecessores laicis tradiderunt, te alendis debilibus publica voce destinare suadeo: tum ne quis illis inde fraudet aliquid, interminari; et si qui in hanc fraudem irruperint
null
dd60779f-29c9-49dd-9e69-c93f8b018634
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sicut fures sacrorum et occisores pauperum anathemate condemnari. Ne verearis, quaeso, homines innocenter offendere propter Dominum, ut sis eo dignus. Si Deus pro te, quis contra te? Est enim pro te semper in sua causa Deus, est etiam tecum, ut ait: #Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) @#. Quid ergo times defendere Dei causam, cum ipse tecum sit ad cooperandum pro te, sit ad tutandum? Confortare itaque, frater, in Domino, et in potentia virtutis ejus: confortare, inquam, confide et gaude, exsulta et tripudia, et alacri animo ad certamen ejus prolude, cum propheta dicendo: #Congratulamini, populi, et vincimini, accingimini vos, inite consilium et dissipabitur: loquimini verbum et non fiet, quia vobis cum Dominus (Isa. VIII, 9) @#. Et quia certo scio communem Dominum tibi in sua causa esse patrocinaturum, me quoque servulum ejus non defuturum esse polliceor, sive ad coercendum manus persequentium, sive ad ora contradicentium obstruenda. Ad summum autem securum te requiescere jubeo inter medios cleros, quandiu te audiero persecutoribus Ecclesiae non cedentem. Gualerannum vero, ut petisti, conveniam; et causa discussa, quid inde sentiam, vel quid te facere oporteat, aut verbis aut litteris innotescam. Vale. EPISTOLA LXXXVII [ #olim@# XLII]. (Circa annum 1025.) #Patri et coepiscopo@# FRANCONI, FULBERTUS #episcopus.@# Gualeranno misi litteras hujusmodi: #Fulbertus episcopus Gualeranno plus honoris quam sit meritus. Rogo, frater, et moneo, ut emendes culpas quas habes contra Dominum, et me, et Parisiorum episcopum, qui complanctum facit de te. Quod si non feceris ante mediam Quadragesimam, abinde faciemus de te sicut de homine qui graviter peccat, et non vult emendari.@# Si ergo Gualerannus se non justificaverit vobis ante terminum praescriptum, tunc facite de illo ministerium vestrum. Vale quamplurimum. EPISTOLA LXXXVIII [ #olim@# XLIII]. (Circa annum 1025.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensis episcopus, venerabilem Patrem et coepiscopum suum@# F. #cum venerit Dominus invenerit vigilantem.@# Commonitus a legato vestro Gualerannus de justitia prosequenda in diem et locum destinatum a vobis respondit se esse praemonitum ab Odone comite sub nomine sacramenti de facienda expeditione contra Fulconem circa eumdem diem. Verum infra octo dies ex quo illa expeditio vel facta erit vel omissa, venturum se esse ad justitiam pollicetur. Sed quando ille promissionis suae adimplendae terminum fixum non statuit, et multae causae protelationis incidere possunt, vel certe quae nobis conveniendi adimant facultatem, suademus, si honeste fieri possit, per vestros necessarios rem accelerare, et vestrum vobis casatum firmiter alligare. Nescitis enim quid fortuna parturiat. Valete. EPISTOLA LXXXIX [ #olim@# XLIV]. (Circa an. eumd.) #Sancto et sapienti viro@# G. #abbati et archiepiscopo,@# F. #humilis episcopus, verae dilectionis affectum.@# Noverit prudentia vestra, sancte Pater, quod dominus T. abbas discedens tristitiam nobis reliquit et lacrymas: non quod innocentiam ejus, si esset, nequiremus facere tutam, sed quia culpam nec purgare nec tegere poteramus. Unde si vestro ducatu quasi ad examinationem venire affectat cum periculo sui gradus, et communi dedecore sacerdotum, conatus ejus inefficaces sagaci ratione compescere vos oportet, servantes illud apostolicum: #Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,@# etc. (Galat. VI, 1). Vale. EPISTOLA XC [ #olim@# XLV] Circa an. eumd.) #Domino Patri et coepiscopo suo@# A., FULBERTUS, #omnium expetendorum summa.@# Gaudeo signis officii vestri curam habere monentibus, quod me alloqui vultis, quod querimoniae nostrae finem facere, quod incesta connubia castigare. Sunt enim haec studiosi, justi atque casti animi indicia. Et quia me his gerendis diem locumque statuere voluistis, sit dies in X Kalend. Martii, locus Masingiaci. Quod si occurritis, Haimonem adducere mementote: alioquin resignate mihi tempestive, ne frustra viam tanti laboris ingrediar. Valete. EPISTOLA XCI [ #olim@# LXXII]. (Anno 1025.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus,@# RICHARDO #abbati, et omnibus sancti Medardi monachis orationis suffragium
null
d4ed986b-12af-42ef-8aed-fed768736575
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# Quandiu de vobis quae de bonis et sapientibus viris audivimus, gaudentes Domino gratias agebamus. At nunc sinistro rumore laeti [ #f.@# laesi #vel@# tacti] vestrum periculum formidamus. Dicuntur enim vestri domestici atrium et ecclesiam beati Medardi cruenta caede violasse. Dicitur de vobis quod in eadem violata ecclesia sine episcopali reconciliatione Deo sacrificare praesumitis. Quod si verum est, profecto praesumptio ista et nova est, et nimia, et bonis omnibus insectanda. Quid enim mali est quod in sancta Ecclesia machinari incipitis? Vultis dare partes laicorum presbyteris, presbyterorum laicis? Ubi vobis conceditur ecclesiam aut novam dedicare, aut profanatam reconciliare? Sed nec oratorii quidem domum vobis aedificare, nisi per episcopum licet. Positi namque estis omnino sub potestate ipsius, qui, ut ait Hieronymus, potestatem habet peccantem monachum tradere Satanae in interitum carnis. Sed ne parva auctoritate fretus haec dicere videar, testem mihi allego magnam synodum Chalcedonensem duodetriginta episcoporum sub papa Leone sub Martiano principe celebratam, in qua Eutyches abbas Constantinopolitanus condemnatus est. In qua etiam de supradictis causis sancitum est: Placuit neminem aut aedificare, aut constituere monasterii domum sine conscientia ipsius civitatis episcopi: eos vero qui per singulas civitates seu possessiones in monasteriis sunt, subjectos esse debere episcopo, et quieti operam dare, atque observare jejunia et orationes in locis in quibus semel Deo se devoverunt permanentes: et neque communicare, ecclesiasticas saeculares aliquas attrectare actiones, relinquentes propria monasteria, nisi forte jubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius civitatis episcopo. Item in eadem: Jubemus monasteriis aut martyriis constitutis, ut in potestate sint ejus qui in ea est civitate episcopus secundum traditionem sanctorum Patrum, ne per praesumptionem recedant a suo episcopo. Eos vero qui ausi fuerint rescindere hujus modi institutionem, quocunque modo, vel si noluerint subjacere proprio episcopo: si quidem fuerint clerici personarum ordinatione subjaceant condemnationibus canonum: si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur. Poteram alia multa de legibus divinis huic rationi firmamenta subnectere, sed brevem me scribere memini. Et, ut ait Isidorus, sicut militi illa arma sufficiunt, quae ferre ad tempus congruenter potest, sic nobis de multis sententiis paucae, prout tempus exegerit. Nunc vobis charitative volo suadere ut sano consilio praebeatis assensum; ad subjectionem episcopi vestri simpliciter redeatis. De praeterita culpa requiratis veniam; de futura assumatis cautelam, ut et vobis fiat quies de obedientia, et nobis de vestra quiete laetitia. Alioquin pro certo sciatis quia si, quod absit! in contumacia contra illum manseritis, in proximo conventu episcoporum grave dispendium incurretis. Valete. EPISTOLA XCII [ #olim.@# XCII]. (Anno 1025) #Regi sacerdos, domino fidelis,@# ROBERTO FULBERTUS. Ut vobis proximo Sabbato Turonis occurrerem, quia sero commonitorium accepi, non parui. Si quae aliae causae sunt tacentur ad praesens, quia minus vos tacitae quam expositae laedunt. Vale nunc et semper EPISTOLA XCIII [ #olim@# XCVI]. (Circa annum 1025.) #Odonis comitis ad Robertum Francorum regem.@# (Vide infra in ROBERTO rege.) EPISTOLA XCIV [ #olim@# XCIX]. (Circa annum 1025.) FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus,@# FULCONI #comiti salutem.@# Doleo super te, nobilis homo, cum te audio errare et periclitari. Errare dico, quod cum debeas Deum timere, sanctos honorare, Ecclesiam defendere, contemnis Deum, sanctos inhonoras, res Ecclesiae invadis et aufers: periclitari, quoniam qui talia agunt, non habent partem in regno Dei. Propter haec peccata monuit archiepiscopus Turonensis omnes episcopos nostros, et inter alios me pusillum, ut te excommunicaremus. Sed ego censui pium esse, ut te prius monerem: et deprecor, ut habeas misericordiam de anima tua, placans Deum. Jam enim prope est tuus finis. Festina igitur, quaeso, reconciliari Christo Salvatori nostro; quia non est salus homini nisi per ipsum. Tene in memoria verbum hoc: Qui confitendo et poenitendo finem facit peccatis suis, antequam moriatur, finem habebit in altero saeculo poena ipsius; et qui peccatis mortalibus poenitendo non facit finem, poena ipsius erit sine fine. Evigila igitur propter temetipsum, sicut homo in proximo moriturus: et reconciliare Christo, ne moriaris apostolica auctoritate damnatus. Vale et remanda mihi velociter atque veraciter voluntatem
null
f6579e96-af4a-4d6f-bdb0-54e68523cf94
latin_170m_raw
null
None
None
None
tuam. EPISTOLA XCV [ #olim@# C] (Circa an. eumd.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus comiti@# FULCONI #commonitorium salutis.@# Tam horrendo facinore praesentiam domini regis qui dedecoravere satellites, ut mundani judices asserant capitale te quoque reum majestatis, qui eis postea patrocinium tuum et receptacula praebuisti. Proinde rogabatur a multis, ut die sacro Pentecostes, et te et illos excommunicaremus. Sed nos tuae providentes saluti, trium hebdomadarum ab ipso die petivimus inducias, ut litteris te convenire possemus. Talem etiam a rege conditionem impetravimus, si veneris in judicium, ut non super vitas, aut super membra, sed super facultates ultio reflectatur. Unde te commonemus, ut ante praescriptum terminum auctores tanti sceleris aut in judicium adducas, aut propter honorem regis repudies: temetipsum deinde, sicut per abbatem sancti Albini promisisti, expurges, et humili satisfactione regis animum places. Quod si reos ipsos nec ad justitiam ducere, nec propter seniorem tuum repudiare volueris, Christianam communionem nobiscum ulterius non habebis. Vigila ergo sicut pro temetipso, et quid habeas animi cito mihi remanda. Optimam partem consilii det tibi Deus eligere. EPISTOLA XCVI [ #olim@# XI]. (Circa annum 1026.) #Venerando Parisiorum antistiti@# FRANCONI, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensis episcopus, totius prosperitatis munus.@# Laudunensem illam sacrilegam, res Ecclesiae vestrae diripientem, propter has causas excommunicare distulimus: Primo, quia defuit qui ipsi ferre auderet nostram excommunicationem. Deinde quia parum vobis aut nihil fortassis prodesset, si illa nesciens excommunicaretur in Ecclesia nostra. Tertio, quia exspectavimus ut in conventu nostrorum comprovincialium episcoporum utilius hoc fieret. Quod etiam adhuc spectandum vobis videtur, si animi vestri serenitas acquiescat. De Lisiardo autem archidiacono vestro, quem scripsistis in vos superbum ac rebellem esse, non opus est nos consulere, cum optime noverit prudentia vestra quid de hujusmodi lex divina sentiat, neque nos oporteat quemquam absentem, et causa indiscussa, judicare. Volumus autem vos scire quod Adeoldus noster de Novigento, cui anathematis sententiam intentatis, propter querelam quam habent contra eum monachi sancti Dionysii, dicit se paratum esse ad justificandum in audientia vestra, atque nostra. Proinde si litem hanc cito justoque fine determinare vultis, constituite diem, quo vobis et monachis sancti Dionysii apud sanctum Arnulphum occurrere valeamus, qui locus vobis ad conveniendum opportunior esse videtur. Valete. EPISTOLA XCVII [ #olim.@# XXXIV]. (Circa annum 1026) LEUTHERICUS #Senonensium archiepiscopus et@# FULBERTUS #Carnotensium episcopus clero sanctae Parisiensis Ecclesiae temperantiam in prosperis, fortitudinem in adversis, charitatem ubique.@# Audivimus, charissimi, famam injuriarum quas patitur episcopus vester, et corde compatimur: vos quoque illas ita sentire credimus, sicut fideles filios, et bono capiti bene cohaerentia membra. Sed miramur quare in tanto moerore constituti, nec ad nos petendae consolationis causa venistis, nec saltem litteras direxistis. Nam neque plaga vestra tanta est, ut invenire nequeat consolationis remedium, neque verus medicus ille dereliquit Ecclesiam, qui se nobis omnibus diebus usque ad consummationem saeculi promisit adfuturum. Miramur iterum cur impios homines, qui divinis sanctionibus adversantur et in vestrum pastorem contumaces existunt, in communionem recipitis contra canonicam regulam, quam vobis ignorare nefas est et periculosum solvere. Quod si putatis eos tandiu vobis in communione habendos, quousque ab episcopo vestro palam excommunicentur, corrigit hanc aestimationem Petrus apostolus in sermone habito ad Romanos de ordinatione Clementis his verbis: « Quaedam, inquit, fratres, ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt quae vester episcopus propter insidias malorum hominum non posset evidentius et manifestius proloqui? verbi gratia, si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque commonitione obsecundare, et avertere vos ab eo cui ipsum sentitis adversum. » Haec et plura hujusmodi beatus Petrus in praedicto sermone. Nos autem, fratres, dum talia vobis proponimus, nolite aestimare, absit enim! ut sinistrum aliquid de vobis suspicemur, sed officium nostrum facimus cum aut vos aut alios fratres nostros ad cautelae vigilantiam excitamus. Non enim sine causa scriptum est propheticum illud de pennatis animalibus, quae se invicem alarum commotione contingunt. Unde nos quoque invicem nobis rependi postulantes, agili penna
null
7fed3bf5-84e9-4845-a9e3-207a9549306f
latin_170m_raw
null
None
None
None
exhortationis vos ad hoc excitare cupimus, ut sitis in lege Domini studiosi ad obedientiam et suffragium vestri pastoris pro amore devoti; ad resistendum vero adversariis ejus sagaciter instructi, fideliter animati. Inter quos videlicet adversarios unus est nomine Lisiardus olim quidem archidiaconus: qui cum esse deberet oculus episcopi sui, dispensator pauperum, catechizator insipientium, apostatavit ab omnibus his, et factus est episcopo suo quasi clavus in oculum, praedo pauperibus, dux erroris insipientibus: quia superba et contumeliosa maledicta in episcopum suum jaculans, serenitatem speculationis ejus turbat, decimas et oblationes altarium, stipem videlicet pauperum, suo episcopo inconsulto, saeculari militiae tradit. Et cum talia facit, dat insipientibus erroris et perditionis exemplum, quibus impendere debuerat verae scientiae catechismum. Quid dicemus de juramento fidelitatis, quod ita contaminat, ut episcopo suo non corde, nec verbo, nec opere fidelis existat? Non autem temere de corde ipsius judicamus, cum veraciter in sacro poemate dictum est: Ex operum specie clarescunt intima cordis is itaque pro contumacia sua qua poena dignus sit, si ruina angeli non sufficit ad exemplum, contumacis Core manifestat interitus. Pro perfidia vero sua et contumeliosa maledictione, quid meruerit, suspendium Judae, et sororis Aaron lepra testatur. O hominem infelicem nimium, cui tam horrenda tempestas divinae ultionis incumbit! Condemnat illum Testamentum Vetus his verbis: #Qui maledixerit patri, morte moriatur (Exod. XXI, 17) @#. Condemnat illum lex Christianorum judicum hac sententia: Si quis episcopo aliquam injuriam, aut injustam dehonorationem fecerit, de vita componat, et omnia quae habere visus fuerit, Ecclesiae cui praeesse dignoscitur, integerrime socientur. Excommunicat illum Gangrense concilium c. 7 et 8; degradat illum Carthaginense concilium cap. 57, sed et alia plura. Quapropter et nos a sanctorum Patrum sententia discrepare nolentes, consequenter illum a communione separamus, quantum nostrae potestati conceditur, donec resipiscat et episcopo suo digne humiliatus satisfaciat: et nisi cito resipiscens ad satisfactionem venerit, in plenaria synodo perpetuo anathemate feriatur. Mandamus autem vobis ut ipsi Lisiardo has litteras ostendatis, ut tam horrenda pericula, vel graviter admonitus exire meminerit. Patet enim adhuc evadendi locus, dicente Domino per Ezechielem: #Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur (Ezech. XVIII, 21) @#. Et per Joannem: #Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis, et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum justum, ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1) @#. Et ipse Dominus ait: #Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV. 10) @#. Certum enim habet catholica fides, ut verbis beati Fulgentii utar, quia quocunque tempore homo egerit poenitentiam, quamlibet annosus, si toto corde renuntiaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu Dei non solnm corporis sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis operibus diluere curaverit, omnium peccatorum indulgentiam mox habebit. Verum, ut ait Pater Augustinus, qui veniam poenitenti promisit, dissimulanti diem crastinum non spopondit. Rogamus etiam, fratres, ut domnum F. venerabilem episcopum vice nostra salutare et confortare memineritis; certo scientes sua tristia nostra esse, nostra prospera sua. Valete cum ipso. EPISTOLA XCVIII [ #olim@# XXXV]. (Circa an. eumd.) #Dilecto Patri et coepiscopo suo@# G., FULBERTUS #vivere, et valere.@# Vester clericus propinquus noster F. ad nos veniens eo se gratiosiorem exhibuit, quo de vobis bene per omnia nuntiavit. Unde nunc illum salutationis gerulum facientes, et claritati vestrae comparati munusculis exorare volumus, si non est importunum, ut eam gratiam sibi sentiat prodesse, quam apud vos jamdudum nos credimus habuisse. Vale. EPISTOLA XCIX [ #olim@# XXXVI]. (Circa an. eumd.) #Charo Patri et coepiscopo suo@# GUIDONI, FULBERTUS. Si diacono qui se presbyterum simulavit, missamque celebrare praesumpsit, modum poenitentiae in divinis legibus proprie statutum non invenimus, per ratiocinationem similium sic aestimare possumus. Core, Dathan et Abiron judicio
null
ffc83b48-f264-4479-a362-aaffbe396bc9
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dei condemnati, et horribili morte mulctati sunt, eo quod Aaron sacerdoti se comparare ejusque officium usurpare praesumpserunt. Hic autem levita more illorum illicite sibi sacerdotium usurpavit. Quis ergo in isto dubitet esse mortale commissum, qui in illis Deo judice videt morte punitum? At quia jam Salvator noster, qui venit salvare quod perierat, non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, clementer agitur ut degradentur hujusmodi, et inter laicos poenitentiam agant. Sed ne nimis austeritatem veteris legis haec ratiocinatio sapere videatur, proponamus et nova. Legitur in quodam capitulo: Statutum saepissime et inhibitum est, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus omnino non fiant. Et quibusdam interpositis sequitur: Quia sicut non est concessum, ut alii missam cantent et sacrificia consecrent, quam illi qui ad hoc ab episcopis sunt consecrati: ita non est licitum ut in aliis domibus, vel altaribus, aut locis missas celebrare praesumant, quam ab episcopis consecratis etc. In fine capituli: Si quis ergo post tot prohibitiones haec decreta apostolica, et synodali auctoritate renovata temerare praesumpserit, gradus sui periculo subjacebit. Videmus ergo capitulum novae legis vetustae congruere, nec opus est amplius quid de illo diacono faciendum sit dubitare. Est enim procul dubio extra chorum deponendus, poenitentia plectendus. Quod si de longitudine poenitentiae quaestio fiat, meminisse debemus illius sententiae, quae ad hanc quaestionem respondet hoc modo: Mensuram temporis in agenda poenitentia idcirco non satis attente praefigunt canones pro unoquoque crimine, sed magis in arbitrio antistitis statuendum relinquunt, quia apud Dominum non tantum valet mensura temporis, quam doloris; nec abstinentia tantum ciborum, sed mortificatio potius vitiorum. In vestra ergo manu situm est, poenitentiam ejus vel breviare, vel protelare, juxta quod eum in poenitendo diligentem, seu negligentem videritis. Valeat sanctitas vestra. EPISTOLA C [ #olim@# LXXXIX]. Circa annum 1026.) #Dilectissimo domino regique@# ROBERTO, FULBERTUS #humilis episcopus humilitatem in prosperis, fiduciam in adversis.@# De Lisiardo clerico, qui Meldensis episcopii res odiosa importunitate pervasit, tale consilium damus: Praecipite archiepiscopo Senonensi, ut vel episcopium ipse visitet, vestraeque et suae ditioni revocet, ut dignum est; vel, si id facere prohibeatur, mandet praedicto L. per litteras ex sua et nostra, suorum videlicet suffraganeorum parte conscriptas, ut cedat loco et rebus stulte pervasis, et de praesumptione sua nobis satisfacere studeat ante proximam festivitatem sancti Petri apostolorum principis. Quod si facere neglexerit, ex tunc in antea a nobis omnibus excommunicatus sit. Valete. EPISTOLA CI [ #olim.@# XCI]. (Circa annum 1026.) #Serenissimo regi Francorum@# ROBERTO FULBERTUS #humilis Carnotensium episcopus, quod decet et prodest.@# Gratulor tibi, domine mi, quod fonte bonitatis, ut semper irrigans, negotium Dei mandasti mihi tractare ut expedit. Talia denique te regem praecipere decus est, subditosque tibi capescere tutum. Sed illud miror, quod Odonem comitem in mea deliberatione vel posuisse vel positurum esse dixisti, quid facere debeat de receptione Meldensis episcopi, cum abhinc anno fere dimidio nec ipsum viderim, nec de tali negotio legationem ejus acceperim. Attamen si aspirante Deo ad nos venire et consiliis meis acquiescere voluerit, desinet procul dubio praedictam Ecclesiam lacerando divinam ultionem in se provocare, tuisque sacris ordinationibus contraire. Vale. EPISTOLA CII [ #olim@# LX]. (Anno 1027.) #Venerabili patri et coepiscopo suo@# G. FULBERTUS. Ad benedictionem Henrici regiae prolis voto quidem rapior, sed adversa me corporis valetudo retardat. Tentarem tamen utcunque moderatis equitationibus eo pervenire, si non abstorreret saevitia matris ejus, cui satis creditur cum mala promittit, fidem facientibus gestis ejus. Qua difficultate prohibitus, rogo vestram charitatem, dilectissime, ut vice mea suadeatis domno archiepiscopo Remensi caeterisque primoribus, ne qua occasione differant benedictionem juvenis supradicti. Spero enim illum Deo, et bonis hominibus placiturum. Vale. EPISTOLA CIII [ #olim.@# LXV]. (Anno 1027.) #Dilectissimo coepiscopo suo@# ODOLRICO FULBERTUS, #ex animo quidquid verus amicus.@# Primum gratias ago, charissime, quod nobis ad concilium et comitatum et obsequium pollicemini. Quod dum facitis, ingenita benignitate vestra multum nos hilaratis: et nobis quidem desiderium esset memorato concilio interesse, sicut etiam venerabili archiepiscopo
null
d5e3ad50-7bbf-4899-b881-e1fb54c4be3e
latin_170m_raw
null
None
None
None
nostro Leutherico in audientia vestra nos dixisse meminimus, sed difficultates ex malitia hujus temporis obortae non sinunt. Quod etiam vos illi notum facere precamur, ne sit nostra exspectatione suspensus. Caeterum exoptabilis colloquii vestri opportunitatem in praesens non habemus, nisi forte vobis Novigentum placuerit propinquare. Vale. EPISTOLA CIV [ #olim@# LXVI]. (Circa annum 1027.) #Dilecto suo@# O. FULBERTUS. Quod vobis olim, charissime, per veredarium vestrum litteras non remisi, id causae fuit quia vos quamprimum visere destinabam, idque etsi diu distuli, desiderare non destiti. Sed interim vos scire volo quod utique velle scio: me scilicet ad praesens Dei gratia bene valere vestris obsequiis spiritualiter instantem corporaliter apparatum, sicut nemo fidelius, excepto illo sancto monachorum archangelo Odilone, cui me in nullo comparare praesumo. Cujus etiam charitas si qualiter afficiat animam tuam aggrediar dicere, deficit, ne rem inenarrabilem videar velle narrare. Plura me scribere prohibuit tam multiplex negotiorum occupatio, quam etiam legatus morarum impatiens. Sed hoc unum tandem apud vestram benignitatem deprecor, ut cum nostrum archangelum vice nostra salutaveritis, cum simplicitate monastica hilaritatem angelicam quae vobis praesto est induatis. Valete prospere in virtute Dei. EPISTOLA CV [ #olim@# LXVII]. (Circa annum 1027.) #Venerabili Patri suo@# ODILONI, FULBERTUS #sacerdos non meriti confidentia, sed pietatis affectu, praesumptum orationis suffragium.@# Magnum mihi desiderium fuit, et adhuc quidem est ad vos veniendi, sed obortae nuper in nostro episcopatu dissensionum causae propositum iter omittere coegerunt. Quod vobis quamprimum his pauculis apicibus significare curavi, ne sublimitas vestra sit ad praesens de meae pusillitatis exspectatione suspensa. Veniam autem aliquando si licuerit ad vos, quos vere inhabitat Spiritus sanctus, consilium divini oraculi petiturus. Valete in Domino semper, iterum dico valete. EPISTOLA CVI [ #olim@# LXVIII]. (Circa annum 1027.) #Prudenter et praeclare magnifico Patri@# O. FULBERTUS #suus.@# Ut ab alio liberaliter acceptus, sic nunc quas opere nequeo, affectu saltem gratias recompenso. Tali enim apparatu in epistola tua dignatus sum, quali non festivior exspectetur in ferculo Salomonis inter organa vatum, et ardentes cincendelas virginum. Angelicum mihi manna posuisti non sine mystica dape columbarum ac turturum. Propinabas interea charitatis nectar. Quo inhianter hausto et ad cordis interiora transmisso, si non prophetice ut David verbum bonum, panegyrice tamen ut fit, et imprecatorie sicut filio refocillatus Israel, tibi Patri filius eructare gaudebam. Paterna deinde cura significasti te meae valetudinis habitum sagaciter explorasse, atque ubi vitalis calor aliquod in me dabat sospitatis indicium gratulari, dolere morbi signum et formidare periculum. Nec vero tandem benignitas tua plagam meam relinquere passa est suae curationis exsortem, quin arte divina mirabiliter usus liquorem quemdam instar vini Samii prius infudisti, qui indigestum humorem excoqueret, dehinc alterum olivo persimilem, quo totus omnino tumor atque dolor mitigatus abscederet. Nunc ergo tua curatus industria, tuis epulis recreatus, dignum duco ut omnes meae vires tuae voluntatis semper adminiculentur effectui. Nec aliquatenus a tua sententia discrepatum ire statuo, quae te cum Domino quantum homini datur, idem velle atque nolle confido. Decet itaque, Pater, ut tu quoque vicissim me tuum servulum de te pendentem, teque non sine magna fiducia respectantem, sacris intercessionibus adjuves. Sum enim valde miserabilis homo, qui cum ad propriam non sufficerem, ad publicam curam nescio qua seu ratione, seu temeritate perductus sum, idque certe est neque dissimules, quod te specialiter mihi facit consilii atque auxilii debitorem qui te suasore non desero hunc laborem. Vale. EPISTOLA CVII [ #olim@# LXIX]. #Sanctissimo atque dilectissimo Patri@# O., FULBERTUS #humilis sacerdos, orationis suffragium.@# Volebam vobis occurrere, Pater, ut mandavi per R. diaconem meum: sed domestici mei novo quodam rumore permoti, nec me iter ad praesens agere, nec se itineris mei fore comites acquiescunt, donec tutius id fieri posse perpendant. EPISTOLA CVIII. [ #olim@# LXXXXVI]. (Anno 1027.) #Regi sacerdos@# ROBERTO, FULBERTUS, #fidelis et pronus.@# Accepta legatione vestra per R. sanctae Crucis oeconomum destinatum, peregrinationem iterum intermisi. Nunc quid me velit serenitas tua colloquio magis, si fieri possit, quam
null
de1b779c-f3f5-4967-83b3-7a00d2a40bfd
latin_170m_raw
null
None
None
None
legatis aut litteris cupiam edoceri. Venirem autem ipse protinus ad vos hujus rei gratia, si commode possem, sed venire in armis sacrum tempus abnuit ac religio nostri ordinis. Venire inermes, longa via interminatur, ac malitia saecularis. Est enim mihi O. coluber in via, R. cerastes in semita. Caeterum ex arbitrio vestro pendeat, amodo quo pacto voluntatem vestram mihi placeat indicare, quoniam apud me definitum voluntati vestrae, quae vobis non noceat, convenire. Valete regaliter. EPISTOLA CIX [ #olim@# CVI]. (Circa annum 1027.) #Dilectissimo domino suo@# FULBERTO #episcopo@# H., #ejus fidelis juxta Domini praeceptum, serpentinam prudentiam columbina simplicitate praeditam.@# Quod tuo, beatissime Pater, aliorumque multorum relatu perceperam, id ipsum nuper, domino Berardo Suessionis episcopo referente, cognovi: scilicet incurrisse te gravissimum reginae odium faventem potius marito suo, de constituendo rege majore filio, quem dicunt simulatorem esse, segnem, mollem, in negligendo jure patrissaturum, fratri suo juniori attribuentes his contraria. Te quoque plurimi episcoporum mordent clanculum vel ab eis ac caeteris quasi quintum malleum a quatuor Pythagoricis pro hac causa dissonantem. Unde quantum ex verbis supradicti praesulis adverti, sententiam coepiscoporum tuorum Francigenarum super hoc agendum negotium intimare tibi non me piguit; ut si forte sanior est, ei ne refrageris, et a periculo tibi caveas. Est autem haec eorum ad componendam utrinque litem sententia: patre vivente nullum regem sibi creari; quod si acrius institerit in vita patris hoc fieri, quem meliorem senserit, ad regem debere sublimari. Videris, Pater prudentissime, ne sis plus aequo justus, nec a sanctis consacerdotibus tuis perperam dissideas. Insani nomen sanus feret, aequus iniqui, Ultra quam satis est, virtutem si petat ipsam. Invidiam nimio cultu vitare memento Quae si non laedit, tamen hanc sufferre molestum est. Adsit tibi in omnibus magni consilii angelus. Mihi quoque tribuat videre faciem tuam desideratissimam. Si quid forte insolenti susurro tecum ago, facilem, quaeso, apud te veniae locum obtineam, cum magis ex prompta fidelitate quam improba temeritate peccaverim. EPISTOLA CX [ #olim@# CVII]. (Circa annum 1027.) Certum est omnibus qui fundamenta catholicae puritatis noverunt, totius Ecclesiae soliditatem in pace consistere, et signum Christi discipulatus in dilectione. Nam sicut in Evangelio Dominum dixisse legimus: #Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) @#; et iterum: #In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35) @#; liquet ergo neminem fore Christi discipulum, nisi signo dilectionis ac pacis fuerit insignitus. Hoc vero signaculum non adipiscitur, nisi ab iis in quibus fuerit unitas voluntatum. Unitas autem voluntatum inveniri non potest, nisi in his qui suum velle et nolle in unius praepositi judicio constituunt. Unde et auctor pacis nullum ordinem in Ecclesia sine praelati regimine relinquens, pro certo insinuat nulla alia ratione fragilitatem humanae labilitatis ad unitatem spiritus posse redigi, sive in pace conservari. Quare nos pauci fratres in coenobio, cui Cella Boboni nomen, et Deo pro posse famulantes, quia vinculum pacis et signaculum Christianae disciplinae dilectionem per unitatem cordis vel animae possidere cupimus, post obitum domini Garini abbatis viri religiosi elegimus fratrem quemdam morum probitate ornatum Bernardum, quem nobis vice Patris praeesse volumus; et in definitione ejus sententiarum nostrarum uniri diversitatem, ne diversa sentientes, a Christi doctrina inveniamur extranei. Facta est autem electio ista consilio atque auctoritate domni abbatis Majoris Monasterii post excessum gloriosi principis Odonis, a quo hujus rei curam susceperat. Qui hoc in conventu monachorum ritu celebri peracto, obtulit etiam fratrem praedictum nobilissimae H. comitissae, sub cujus ditione locus ipse consistit, et Stephano comiti ejus filio, a quibus donum rerum temporalium ad idem pertinentium coenobium suscepit. Dehinc vero statuit eum venerabili Mainardo, Trecassinorum praesuli, cujus ecclesiastica auctoritate electionem hujusmodi corroborari oportuit atque ab ipso animarum curam suscipi, nec non abbatis benedictionem secundum institutionem Patrum celebrari. Quod ipse benignissime annuit, et omnia, prout mos expostulat ecclesiasticus, utpote vir prudentissimus atque eruditione clarus, complevit. EPISTOLA CXI [ #olim@# CVIII.] (Circa annum 1027.) #Odilonis Cluniacensis abbatis ad Fulbertum
null
b59be590-0569-4291-9ef4-0271abc77a2c
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# (Vide Patrologiae tom. CXLII, inter epistolas S. Odilonis.) EPISTOLA CXII. FULBERTI CARNOTENSIS EPISCOPI AD HILDEGARIUM. #De episcopis ad bella procedentibus.@# (MARTENE, #Thesaurus Anecdotorum,@# tom. I, col. 150, ex. ms. S. Remigii Remensis.) FULBERTUS, Carnotensium episcopus humilis, HILDEGARIO fratri salutem. Decreveram quidem tibi, licet saepius petenti, nequaquam scribere, non quod dilectioni tuae quidquam vel cum meo pudore negare debuerim, imo nec debeam; sed quod consultius arbitrabar linguae januam obserare, quam ea in lucem proferre quae incurrant multorum offensam. Idcirco hactenus apud te mutus fui, quod obtrectatorum invidiam contra me provocare nolebam. Scio quippe non defuturos, qui haec quae dicturi sumus, quasi inclementius dicta in suam referant contumeliam. Verum quia obstinacius in pulsando persistis, et litteris crebris importunum te exhibere non desinis. aperiam tibi prout Spiritus sanctus annuerit quae postulas; imo ea ipsa revolvam quae sanctorum Patrum sanxit auctoritas, quorum dictis refragari, veritatem respuere est. Quaeris quid sentiam de episcopis qui, spreta ecclesiasticae pacis tranquillitate, seditiones quaerunt, bella sectantur? Sane nequaquam audeo illos episcopos nominare, ne religioso nomini injuriam faciam. Tyrannos potius appellabo, qui bellicis occupati negotiis, multo stipati latus milite, solidarios pretio conducunt, ut nullos saeculi reges aut principes noverim adeo instructos bellorum legibus, totam armorum disciplinam in procinctu militiae servare, digerere turmas, ordines componere ad turbandam Ecclesiae pacem, et Christianorum, licet hostium, sanguinem effundendum. Quibus si de his dudum ab orthodoxis Patribus prolata testimonia proferas, illos non armis, sed ecclesiasticae paci debere esse intentos, non excidia viventium, sed regimen suscepisse animarum, statim praetendunt justitiae causas, se invitos arma suscipere, hostium catervas de collo pendere, imminere cervicibus gladios, libertatem se quaerere armis quam pace obtinere non possunt. Quare non magis secundum Apostolum injuriam sustinent? quare non magis fraudem patiuntur? #Arma enim militiae nostrae non carnalia sunt; sed potentia Deo ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei (II Cor. X, 4, 5) @#. Orationibus siquidem instare deberent, et Pauli consilio acquiescere dicentis: #Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae (Rom. XII, 19) @#. Et Dominus ad discipulos loquitur: #Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X, 23) @#. Et: #Qui te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39) @#. Et: #Qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium (Ibid., 40) @#. Et iterum: #In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19) @#. Scimus enim qui dixit: #Mihi vindictam et ego retribuam (Rom. XII, 19) @#. In veteri instrumento oratione Moysi hostilem exercitum vincebat Israel, etc.; contrario, manus illo remittente, hostibus cedebat victoria (Exod. XVII, 11). Unde colligere possumus quod melius patientia et oratione praeliamur, quam gladiis et seditionibus. Ipse quoque magister veritatis, cujus vestigia sequi debemus, sicut Joannes apostolus scribit: #Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II. 6) @#, cum justissimam haberet causam, nec minorem potestatem suos fulminandi adversarios, sicut ipse ante passionem suam protestatus est dicens, exhiberi sibi a Patre, si vellet, plusquam duodecim legiones angelorum (Matth. XXVI, 53); cum etiam ad imperium ejus totus orbis pugnaret pro eo contra insensatos, quippe qui contra eum insurrexerant, qui vere innocens erat, et in cujus ore non est inventus dolus (I Petr. II, 22), volens tamen nos, quorum infirmitati in omnibus consuluit, invitare ad patientiam, ductus ad victimam quasi mitissimus agnus nec aperuit os suum (Isa. LIII, 7). Nam cum fidelis discipulus pro Magistro dimicare pararet ac librans ensem e vagina jam in pugna ageretur, ut sciret non in gladio sed in Deo esse victoriam, audit a Magistro: #Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium, gladio
null
618a9d34-3ddb-470b-9b34-3b1a124e0be0
latin_170m_raw
null
None
None
None
peribunt (Matth. XXVI, 32) @#. Unde et B. Augustinus in libro Quaestionum Veteris ac Novi Testamenti: « Apostolo Petro usque ad hoc permissum est, quod dolorem faceret, non occideret. » Quia enim sancta Ecclesia non habet gladium nisi spiritualem, nec occidere debet, sed vivificare, testatur Nicolaus papa dicens: « Sancta Dei Ecclesia mundanis nunquam constringetur legibus; gladium non habet nisi spiritualem, non occidit, sed vivificat. » Et B. Hieronymus in epistola ad Ageruchiam: « Olim praecipiebatur reddi oculum pro oculo, dentem pro dente (Matth. V, 38); nunc verberanti maxillam praebemus et alteram (Ibid., 39). Illo in tempore bellatoribus dicebatur: #Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime (Psal. XLIV, 4) @#; modo audit Petrus: Conde gladium tuum in vaginam: qui enim gladio percusserit, gladio peribit (Matth. XXVI, 32). » -- « Debent quippe episcopi, sicut Isidorus ait in libro de Officiis, principatum in populo non sanguine defendere, sed vitae meritis. » Et alibi: « Episcopi speciale officium est Scripturas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari vigiliis, jejuniis incumbere, cum fratribus habere pacem, nec quemquam ex membris suis discerpere, nullum damnare nisi probatum, nullum excommunicare nisi discussum. » Qui itaque talibus officiis vacare debet, quam illicite et contra gradum suum ad arma humanae militiae consurgat, omnis qui sanum sapit intelligit. Unde B. Ambrosius sacerdotibus dare volens exemplum patientiae, in epistola contra Auxentium de tradendis basilicis civibus scribit: « Video vos praeter solitum esse turbatos solito. Sed quid turbamini? Volens nunquam vos deseram, coactus repugnare non novi, dolere potero, flere potero, gemere potero, adversus milites Gothos arma quoque lacrymae meae sunt. Talia monumenta sunt sacerdotis: aliter non debeo, nec possum resistere. » Item de eadem re in eadem epistola: « Si patrimonium petitur, invadatur; si corpus, occurram. Vultis in vincula rapere, vultis in mortem? voluntati mihi est. Non ego me vallabo circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor. » Origenes quoque exponens illud de Evangelio: #Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. IX, 15) @#, sic dicit: « Apostoli et martyres sancti non persecutionem fecerunt, sed persecutionem pertulerunt; non maledixerunt, sed maledicta sustinuerunt; non blasphemaverunt, sed a blasphematoribus interfecti sunt. » Et B. Gregorius papa in quadam homilia informans nos ad conservandam innocentiam ita dicit: « Utinam si ad praedicationis virtutem non sufficimus, loci nostri officium in innocentia vitae teneamus. In Evangelio quippe Dominus ait: #Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Matth. X, 16) @#. Igitur sicut agni inter lupos mittimur, ut sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus. Qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare, ut ex ipsa sua mansuetudine iram saevientium mitiget, et peccatorum vulnera in aliis afflictionibus ipse vulneratus sanet. » Idem etiam papa docet nullo modo, neque pro justa etiam causa, episcopum debere armis inservire: volens aliis suo satisfacere exemplo, scribit super hoc Sabiniano diacono dicens: « Unum est quod breviter suggeras serenissimis dominis nostris imperatoribus; quia si ego servus eorum in morte vel Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione esset divisa. Sed quia Deum timeo, in morte cujuslibet hominis me miscere formido. » Unde liquido colligere potes, quandoquidem ille tuas tam efficaciter ulcisci praevalens injurias, metu tamen divino elegit scutum patientiae, ne hominum mortibus se misceret, quod isti timore Dei abjecto nefarie caedibus hominum se interserunt, et cruentas strages contaminatis obtutibus aspiciunt. Quod beatissimus Martinus magnopere fugiens, abdicatis armis, quibus sub terreno rege militabat, suae fidei tirocinium mansuetudinis et innocentiae proposito dedicavit, et nondum clericalis ordinis gradum aliquem sortitus, multis tamen merito praeferendus episcopis, militiae constanter renuntiavit, dicens: « Christi miles sum, pugnare mihi non licet. » Breviter docuit non solum episcopos aut
null
90346337-7bca-467f-a310-0c4408cbe8ce
latin_170m_raw
null
None
None
None
sacri ordinis ministros a praeliis cohiberi, verum etiam qui Christo semel militare coeperit, etiam ab ipsis bellorum occasionibus omnimodis abstinendum fore. Idem etiam in episcopatus culmine positus non solum aliquem non insectatus est inimicum, verum etiam mortem meritos inaestimabili charitatis affectu ab imminenti clade plerumque eripuit, memor illius praecepti: #Erue eos qui ducuntur ad mortem.@# Nec hoc dico ut maleficos et vita ipsa indignos ab ultione prohibeam; sed regibus hoc licet ac saeculi potestatibus, et quibus a legibus permissum est. Aliae quippe sunt leges Caesaris, alii mores ecclesiasticae dignitatis. Unde dicit B. Augustinus in libro Quaestionum Veteris ac Novi Testamenti: « Quare sententia data est? Ut quid qui accipit gladium gladio pereat, nisi quia nulli licet, excepto judice, gladio quemquam occidere? » Et beatus Hieronymus, super Ezechielem libro III: « Qui malos percutit, in eo quod mali sunt, et habet vasa interfectionis ut occidat pessimos, minister est Domini. » Et Haimo, super Epistolam ad Romanos: « Sunt quaedam enormia flagitia quae potius per mundi judices quam per antistites et rectores ecclesiarum judicantur, sicut est cum quis interficit apostolicum, episcopum, presbyterum, diaconum. Hujusmodi reos reges et principes mundi damnant. Ergo non sine causa portat gladium, qui talia scelera dijudicat. » Sicut ergo episcopis et sacri ordinis ministris omnino prohibitum est aliquem occidere, ita saeculi principibus hoc licet absque reatu facere, sicut Hieronymus testatur super Epistolam ad Galatas, libro XI: « Judex non est auctor sceleris, neque homines vinciendo, neque homines perimendo. » Liquet itaque solis mundi potestatibus attributam potestatem eradicandi impios de terra, sicut beatissimus martyr Cyprianus scribit in nono genere abusionis. « Rex, inquit, debet furta cohibere, adulteria punire, impios de terra perdere, patricidas et pejerantes non sinere vivere, filios suos non sinere impie agere. Episcopi vero in sua mansuetudine et ecclesiastica severitate et praedicatione verbi Dei stabiles permaneant, sicut in Actibus apostolorum scriptum est: #Non est aequum relinquere verbum Dei et ministrare mensis (Act. VI, 2) @#. » Qui sic etiam docere debent, sicut Hieronymus ait, ut vita eorum irreprehensibilis sit. Perdit enim auctoritatem docendi, cujus sermo opere destruitur. Proinde sciant sibi omnino inhibitum ad bella procedere, nisi quibusdam ex causis quae in subsequenti Caroli regis edicto patebunt: « Carolus Dei gratia rex regnique Francorum rector, et devotus sanctae defensor Ecclesiae, atque adjutor in omnibus apostolicae sedis. Hortatu omnium fidelium nostrorum, et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere, omnino prohibemus; nisi illis tantummodo qui propter divinum ministerium missarum scilicet solemnia adimplenda et SS. patrocinia portanda ad hoc electi sunt, id est unus vel duo episcopi cum capellanis presbyteris; et unusquisque princeps unum presbyterum secum habeat, qui peccata confitentibus indicare et indicere poenitentiam possit. » Haec omnia isti parvipendunt, imo etiam evangelica instituta contemnentes, plerumque, ut audivimus, adhuc illitis recens facta caede manibus, non solum ecclesiam intrare sed ad ipsa Christi sacramenta nefario ausu praesumunt accedere, non dijucantes corpus et sanguinem Domini: nimirum non attendentes quod idem Christus non alieno cruore, sed proprio sanguine introivit semel in sancta, a Deo miserationum ubertate redundans, ut pro ipsis suis persecutoribus, licet misericordia indignis, ad Patrem diceret: #Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) @#. Meminisse quoque deberent quod David rex quondam potentissimus, de quo Dominus: #Inveni,@# inquit, #virum secundum cor meum, qui faciat omnem voluntatem meam (Psal. LXXXVIII, 21) @#; tamen propter mortem Uriae et populum recensitum et frequentes expeditiones prohibitus est aedificare templum Domino, quod ipso mortuo Salomon, id est rex pacificus, aedificare meruit (I Par. XXVIII). Ipsi itaque non timent quod Apostolus dicit: #Qui indigne manducat, judicium sibi manducat (I Cor. XI, 29) @#. Unde admonens nos Ambrosius dicit: « Vide quid agas, sacerdos: ne febricitanti manu Christi corpus attingas; prius curare, ut possis ministrare. » Et B. Hieronymus in Psalmo: « Electos Israel impedivit, impediuntur et
null
f9fa99be-2745-4791-8970-bd5aae737939
latin_170m_raw
null
None
None
None
nunc electi Ecclesiae si non ipsi quoque sacerdotes innocenter sacrificia percipiant. » Quia igitur illicita praesumunt, merito suae actionis ante oculos superni Judicis dignitatis suae honore privantur, qui falso pastorum nomine ante homines gloriantur. Unde noverint se non habere illam apostolis atque apostolico exemplo viventibus episcopis collatam a Deo potestatem ligandi atque solvendi, juxta beatum Augustinum in canonica regula ita dicentem: « Illi soli ligandi atque solvendi, sicut sancti apostoli habent potestatem, qui illorum exempla cum doctrina tenent, et secundum regulam apostolicam omnia communia habent. » Beatus quoque papa Gregorius in Dialogo: « Petri vicem in ligando et solvendo obtinent, qui locum sancti regiminis fide et moribus tenent. » Et alibi: « Jure privilegium meretur amittere, qui auctoritate usurpat illicita. » Quod si ad excusandas excusationes in peccatis iniquitatem suam quorumlibet similium imitatione palliare voluerint, qui tanquam religiosi fuerint, et tamen ab expeditionibus non abstinuerint, etiamsi aliquem magnae auctoritatis in assensum suum attraxerint, ego magis credo evangelicae fidei, sanctorum Patrum veritati, quam alicui adversus tam vera testimonia oblatranti, et cum apostolo dicere consultius arbitror: #Si quis annuntiaverit vobis aliquid praeter quam quod Evangelio datum est vobis, anathema sit (Gal. I, 8) @#. Qui etiam episcopum jubet esse sine crimine, non percussorem. Quibus breviter dico, si tueri se [volunt] pravo alicujus exemplo, noverint quia singularis personae vel causae non praejudicant [, sed] communi legi et universali sententiae. Illi itaque solliciti sint episcopi circa gregem suum, pascant pauperes ecclesiae et domesticos fidei, et causa viduarum et pupillorum ingrediatur ad eos, vestiant nudos, egentium animas refocillent, et caetera paternitatis obsequia filiis suis impendant. Sed omnimodis hoc caveant, ne ea quae ob indigentium necessitatem Ecclesia congregat et servat aliquando tollant et in alios usus nefarie effundant, Christi filiorum panem canes comedant, quod omnino non expedit animabus eorum. Invenies et alia innumera divinae paginae testimonia; sed ipse tibi ex parte mea haec pauca destinavi, ut desiderio tuo satisfacerem. Tu vero, si sapiens fueris, in paucis multa cogitare poteris. Vale. EPISTOLA CXIII. FULBERTI CARNOTENSIS EPISCOPI AD HILDEGARIUM. [Apud GALLAND., #Bibliotheca Vet. Patr.,@# tom. XIV, pag. 190.] FULBERTUS, Carnotensium episcopus, HILDEGARIO salutem ab illo qui mandat salutes Jacob. Epistolari brevitate coactus interrogationi tuae compendiose respondeo. De ecclesiasticis rebus Hieronymus dicit ad Nepotianum (epist. 52): « Amico quidpiam rapere furtum est, Ecclesiam fraudare sacrilegium est, accepisse pauperibus erogandum, et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum, aut, quod apertissimi sceleris est, aliquid exinde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat. » Item ad Pammachium (epist. 48): « Ubi ditior est largitore cui largiendum est, pars sacrilegii est rem pauperum dare non pauperibus. » Unde Isidorus: « Magnum scelus est res pauperum praestare divitibus, et de sumptibus inopum acquirere favores potentium. » Considera itaque quia nullum Scriptura excipit, non episcopum, non abbatem, non aliquem domus Dei oeconomum. Quisquis sibi commissae Ecclesiae bona subtrahit, intelligat se jam non pastorem sed invasorem esse omnique praedone crudeliorem, furemque domesticum, ac familiarem inimicum. Qui enim ea quae solis omnino pauperibus eroganda suscepit, in alienos usus temere dilapidat, non vult in deserto hujus saeculi turbam pauperum esurientem reficere, sed cum sceleratissimo Juda loculos sibi constituit, et ea quae in pauperum cibos aggregamus, fur improbus asportat. Debent quippe nosse sacerdotes, Ecclesiarum substantiam pauperum esse, non suam, nec abutantur in tyrannicae effusionis morem creditam sibi degentium dispensationem. Unde Hieronymus dicit ad Paulinum (epist. 13, sub med.): « Jam nunc non sunt tua quae possides, sed dispensatio tibi credita est. Memento Ananiae et Sapphyrae: illi timide sua servaverunt. Tu considera ne Christi substantiam imprudenter effundas, id est, ne immoderato judicio rem pauperum tribuas non pauperibus, et secundum dictum prudentissimi viri, liberalitate liberalitas pereat. » Debemus quoque considerare quid cui tribuendum sit, sicut idem paulo superius ad eumdem scribit: « Praeter victum et vestimentum et manifestas necessitates, nihil unquam alicui tribuas, ne filiorum panem canes comedant. » Sicut ergo pium est et justum bona Ecclesiae servare solummodo ad opus pauperum et captivorum,
null
3c31bc7e-0dbb-4c6c-ac71-1475634e9e82
latin_170m_raw
null
None
None
None
ita sacrilegium est in propriam voluntatem, et in alienos usus distribuere, et a Christiana devotione semotum. Quod ipse quoque Hieronymus testatur in Matthaeum: « Omnes qui stipendiis templi, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt Scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris. » Scire debet itaque pia sollicitudo pastorum quia nihil omnino agere debent de rebus Ecclesiarum sine consilio et consensu subditorum, quoniam prudentiae eorum commissum est ministrandi officium, non dispergendi arbitrium. His praelibatis, ad vasa Ecclesiae veniamus, de quibus potissimum interrogas. Cum enim dicatur sacrilegium incurrere qui aliquid de bonis Ecclesiae in expletionem voluntatis suae contraxit, perpendere potes quantum delinquit qui vasa sacris dicata mysteriis abstulerit Primum, si tanta pauperum et captivorum necessitas incumbit, tribuenda sunt caetera quae in thesauris Ecclesiae reposita sunt, deinde ipsa vasa frustatim comminuenda sunt, et in operibus misericordiae eroganda. Unde dicit Ambrosius in libro de Officiis (lib. II, cap. 28 sub init.): « Aurum Ecclesia habet, non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adjuvat? An ignoramus quantum auri et argenti de templo Domini Assyrii sustulerunt? Nonne melius conflat sacerdos propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam sacrilegus contaminet, et asportet hostis? » Et post pauca: « Nunquid dictum est sancto Laurentio: « Non debuisti erogare thesauros Ecclesiae, vasa sacramentorum vendere? » Opus est ut quis fide sincera et perspicaci providentia munus hoc impleat. Sane si in suum aliquis derivet emolumentum, crimen est; sin vero pauperi eroget, captivum redimat, humandis fidelium reliquiis spatia amplificet, misericordia est. In his tribus generibus vasa Ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, vendere licet. » Breviter mihi depinxisse videtur quid agendum sit de rebus Ecclesiae. Sed neque licitum est de Ecclesiae tutela vasa sacra abstrahere, et aliquorum manibus loco vadimonii tradere, sicut idem quoque testatur (Ibid.): « Opus est ut de Ecclesia mystici populi forma non exeat, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt vasa quae initiata non essent; deinde comminuta, postremo conflata, per minutas erogationes dispensata egentibus, captivorum pretiis profecerunt. » Quod si desint nova, et quae nondum initiata videantur, in hujusmodi, quos supradixi usus, omnia arbitror pie posse converti. Prius ergo usuale argentum in supradictis necessitatibus distribui debet, sicut beatus Gregorius dicit domino episcopo Messanae (lib. VI, epist. 35): « Fraternitas vestra multum debet esse sollicita, ut, si quidem in Ecclesia vestra usuale argentum est, prius illud erogetur in redemptione captivorum: alioquin de sacratis vos vasis praebere necesse. Nam, sicut omnino grave est frustra ecclesiastica venumdare ministeria, sic iterum culpa est, imminente hujusmodi necessitate, res etiam desolatae Ecclesiae captivis suis praeponere, et in eorum redemptione cessare. » Item idem Fortunato episcopo Phanensi (Ibid., epist. 13): « Sicut reprehensibile et ultione dignum est sacrata quemquam vasa, praeter in his quae lex et sacri canones praecipiunt, venundare; ita nulla est objurgatione vel vindicta plectendum, si pietatis causa pro captivorum fuerint redemptione distracta. » Notandum quod beatus Gregorius dicit quia omnino grave est frustra ecclesiastica ministeria, id est candelabra, thuribula et caetera hujusmodi venundare, nisi praeter illa tantum quae lex et sacri canones praecipiunt, scilicet pro redemptione captivorum, et eleemosynis nihil penitus habentium. Qui ergo in alia expendit, contra canones facit. Unde etiam sacerdotali dignitate quisquis ille est, noverit se indignum, juxta ejusdem papae sententiam scribentis Joanni episcopo Larissaeo (lib. II, epist. 7, ante fin.): « Consona sanctis Patribus diffinitione sancimus, ut qui sanctis nescit obedire canonibus, nec sacris administrare, vel communionem capere, sit dignus altaribus. » Ex superioribus itaque, quantum conjicio, perpendere potes quia, si omnino grave est vendi ea scilicet quae minora sunt Ecclesiae ministeria sine certa necessitate, sacrilegium est, et omnino gravissimum, absque maxima pauperum indigentia, excellentiora illa videlicet vasa sacrata et cruces venundare. Quapropter noverint omnes ministri Ecclesiae quia gregi cui praesunt, ut puta his qui sunt pauperes Christi, scilicet monachis, et canonicis
null
e0a9226d-ee67-4d73-8eef-9d605ba056be
latin_170m_raw
null
None
None
None
regularibus, vel religiosis quibusque communiter viventibus, prius omnia necessaria ministrare moderata distributione debent; id summopere praecaventes ne nimium prodiga superfluitate talis necessitas proveniat quae thesauros Ecclesiae expendi compellat. Si enim immoderate effundunt, peccant; quia inconsiderata effusio, totius domus ruina est. Enimvero caeteris in operibus misericordiae distributis, si tanta necessitas obvenerit ut aliquod vas Ecclesiae capiendum sit, ad hoc tantummodo alteri Ecclesiae venundari potest ut in ipso idem officium quod antea celebretur, et ex ipsa pecuniae distractione aliud in loco ejus restituatur, vel pauperibus erogetur. Ita ergo, ut praediximus, vendi potest, aut secundum supradicta sanctorum Patrum testimonia in frusta comminui; sed incongruum est ut in vadimonium ponatur. Etenim saeculares personae debitam reverentiam sacris mysteriis nesciunt impendere, quoniam hic usus non est eis commissus. Fortasse autem contingere potest ut prope arcam vel in ea domo in qua vasa abscondita sunt, committantur adulteria et fornicationes et ea crimina quae iram Dei provocent. Nam cum in historia Regum legimus Ozam, eo quod calcitrantibus bobus arcam Domini tetigerit, illico interiisse; et in Levitico praeceptum sit Aaron et filiis ejus ne permitterent filiis Caath vasa sanctuarii ferre vel tangere, ne forte perirent de medio Levitarum; quomodo audet quispiam extra Ecclesiam suam cuicunque personae, sive clerico sive laico, aram Christi vel sepulcrum ejus in vadimonium dare? Quid enim crux est, nisi ara Christi? Et quid calix, nisi sepulcrum ejusdem Domini nostri? Qui ergo aram et sepulcrum in vadimonium ponit, cum Juda Christum vendit; et qui in vadimonium accipit, cum militibus, ne Christi resurrectionem et gloriam, quam ad sepulcrum Domini viderant, praedicarent, pecuniam a sceleratis Judaeis suscipit. Legimus quoque in Daniele regem gentilem Balthasar, eo quod in vasis, quae de templo Domini pater ejus sustulerat, concubinis suis potum ministraverit, subito manum scriptitantem vidisse, et de scripturae interpretatione cognovisse mortem sibi instare et divisionem regni sui. Ego ipse, ut de praesentibus interim loquar, unum tibi breviter exempli causa proferam quod nuper audivi, nescio an ad te quoque fama pervenerit. Accidit in Britannia minori quoddam miraculum. Nam quidam nummularius vasa Ecclesiae sibi loco vadimonii in arca reposita servabat; casu pueri parvuli super eamdem arcam ascenderunt, qui illico in amentiam versi sunt; sed et canes forte ascenderant, et in rabiem efferati fuerunt. Sensit dominus ultionem divinam esse eo quod vasa sacrata, non his deputanda locis vel pactis, pro accommodata pecunia accepisset; nimiumque perterritus fugit ad ecclesiam, quid factum fuerat omnibus intimavit, et sacra vasa quantocius a se emisit, non minori formidine quam olim Philistii arcam foederis Domini propter imminentem cladem a se expulerunt. Quae res adeo terrae incolas exterruit, ut sceleratiorem quolibet idololatra praedicent qui sacra vasa deinceps in vadimonium posuerit vel acceperit. Perpende ergo quanta culpa sit vasa de sinu ecclesiae rapere, et saecularium manibus committere. Caveant itaque praelati Ecclesiae ne res sibi commissas et susceptam pauperum dispensationem negligenter tractantes, incurrant detrimentum animae suae. Audivi enim de quibusdam episcopis, sicut in quadam epistola me scripsisse tibi memini, quia saecularia arma complectuntur, et militares copias pretio conducunt, et alia similia nequaquam eis convenientia sequuntur. De quibus non ego sed Propheta: #Principes,@# inquit, #vestri socii furum,@# qui sibi creditam Ecclesiarum substantiam in supradictos usus nefarie effundunt. Spreto quippe episcopali officio, ea appetunt quae omnimodo fugere oporteret. Unde consilio meo praelati quique, in quantum praevalent, omnes a se occasiones abscidant, quibus innumera damna filiis suis et rebus ecclesiasticis provenire solent, ut bene ministrantes ab eo mercedem recipiant, cujus et locum tenent, et vestigia sequi deberent. Vale. EPISTOLA I [ #olim@# V.] (Circa annum 1000.) #Sancto ac venerabili archiepiscopo suo@# BONIBERTO FULBERTUS #fidelitatis obsequium et summi pastoris benedictionem.@# Primum quidem benedicimus Dominum Patrem ingenitum, Filiumque suum unigenitum Jesum Christum Dominum nostrum, et Spiritum sanctum paracletum unum verum Dominum, qui cuncta creavit, qui te quoque, dilectissime Pater, multa sapientia illustravit, ad docendum populum suum, et decore sanctitatis ad praebendum bonae vitae exemplum decenter ornavit. Deinde magnas tibi referimus grates, quod nos licet immeritos atque ignotos, salutationis tuae pariterque munere gratiae dignatus es praevenire. Unde profecto nos in amorem tuum
null
4ab1798e-6dd1-448e-b9d4-5c5053914f84
latin_170m_raw
null
None
None
None
sic animasti, ut perennem tui memoriam in intimo cordis nostri vigere velimus, ut saltem per crebra orationum suffragia, si aliter facultas non suppetierit, tuae benignitati vicem rependere satagemus. Significavit autem nobis filius noster tuusque fidelis Hilduinus tuae charitatis erga nos insignia, fideliter asserens unum de nostris Priscianis te velle, quem et per eumdem libenter mittimus, quidquid etiam de nostro petieris hilarissime tibi si possibile fuerit transmissuri, ipsam quoque praesentiam nostram, si tibi opus esset ac voluntas, nobisque potestas, obsequentissime praestaturi. Ad ultimum salvere te semper optamus, precantes ut illam novam ac gloriosam adoptionis prolem summi regis, regem videlicet Stephanum intimans excellentiae suae [ #alias,@# vestrae] ex nostra parte salutes, et universarum congregationum quae sunt in episcopatu nostro, canonicorum scilicet et monachorum orationum fidelia. Vale. EPISTOLA II [ #olim@# XXI.] (Anno 1003.) #Pleno virtutis et gratia circumfuso, charissimo Patri@# ABBONI FULBERTUS #suus.@# Quanam te resalutatione digner, o sacer abba, et o magne philosophe? quid rependam muneris sanctae amicitiae quam promiserunt signa gemmatae facundiae, vix aestimare sufficio. Nam cum illa quae dicuntur esse, victor animo teneas, cum illa quae non esse forsitan vilipendas, quid ego conferre possim, quod tu aut non habeas, aut non habere contemnas? Sed quoniam philosophicis essentiis magnum quiddam superest, atque ex his quae non esse dicuntur quaedam perpetua fiunt, ideoque sapientibus aliquando grata sunt, recipe quaeso quod ab utroque tibi lectum offero. Denique ut participando super essentiam deitatis dominus fias, sic te resalutato, ad perennem fidelitatis habitum amicitiae tuae rependo hac scilicet differentia tuam benevolentiam meamque distinguens, ut illa pro majestate personae gratia vocetur ut domini, ista fidelitas ut alumni. Praeceptis itaque tuis modestissime deservire cupiens, Mediolano discipulo quod precatus es facio, quaeque tibi scribenda petisti, en omnia fere juxta fidem exarata transmitto. Abbate sancti Petri graviter aegrotante, sed adhuc mentis et sermonis compote, Megenardus monachus ante mihi non mediocriter charus, noctu sese de claustro subripuit, et ad Theobaldum comitem, qui Blesis tunc morabatur. abbatiae petendae gratia properavit, comes illum postridie remisit ad nos cum legatis, qui denuntiarent recipiendum magnifice sicut abbatem monachis et canonicis. At vero nobis fere omnibus ea res aeque nova et horribilis fuit. Respondimus itaque longe nobis aliter videri. Nec enim legitime fieri abbatem, nec debere recipi qui abbatiam alterius, ipso vivente, per ambitionem petit, qui a fratribus non eligitur, et super illos nititur dominari. Postremo qui noster neque monachus sit, neque clericus, et plures habeat testes curialiter agitandi quam monastice vivendi. Haec ille non gratanter accipiens ad comitem redequitat, iramque juvenis adversum nos vehementer inflammat. Sed die quinto postquam suum ambitum publicavit, praedictus abbas aegritudinem suam morte limitat. Conveniunt ad capitulum monachi nostri, et quidam canonici, quos ratio postulabat admitti. Interrogamus an aliqui fratrum incoepto Megenardi faveant? Negant singuli, negant omnes. Decrevimus ergo quosdam eorum esse mittendos ad comitem, nobis videlicet designatum episcopum, ut Patris obitum nuntiarent, et alterius eligendi regularem precarentur licentiam. Quibus missis ecce alii duo, Vivianus scilicet et Durandus, alter illiteratus, alter litterarum malesanus interpres, ambo praepositi, simulantes causa communis commodi ad obedientias suas se velle exire, ac ne aliorsum pergerent sibi interdicente decano monasterii. Megenardum tamen secuti sunt, cui coeptam praesumptionem occulte persuaserant, et Blesis in praesentia domini Theobaldi ipsum Megenardum a fratribus peti ac eligi perfide mentiti sunt. Horum suffragio laetus comes statim eum baculo pastorali publice donat. Quo audito, fratres qui in claustro remanserant, contra hanc fraudulentiam zelo divinae legis accincti, libellum reprobationis fecerunt, atque subscripserunt hujusmodi: Sciat omnis Ecclesia, quia Megenardum monachum nostrum, abbatem fieri non eligimus, non laudamus, non volumus, non consentimus: sed reprobamus, refutamus, et omnino contradicimus. Nos vero de coenobio sancti Petri, quorum nomina scripta sunt, Durandus decanus, Gaudricus, Genesius, Robertus, Isembertus, Marcuinus, Alveus, Guarnerus, Richerus, Warinus, Herbertus, Evrardus, Benedictus, Arnulfus, Gualterus, Beringerus, Herbertus, Bernardus. Isti itaque omnes sua nomina aut subscripserunt, aut subscribi fecerunt me vidente. Die proxima comes Tetbaldus redit, se
null
28fd7a65-9878-48c3-a308-e62b18cdaaab
latin_170m_raw
null
None
None
None
in monasterium recipi cum processione praemandat. Monachi respondent se libenter hoc agere, si praesumptorem illum non adduxerit secum. Ille denuo iratus, ipso die tamen sustinuit sed in sequenti cum strepitu comminantium in sancti Petri monasterium suum Megenardum obtrusit. Ad cujus violentum ingressum sancti fratres contaminari ipsius communicatione timentes, sanctuario Domini salutato, cum lacrymis exierunt, atque refugium aliud nescientes, ad limina principalis Ecclesiae confugerunt. Ibi quoque non invento pastore utrinque desertae oves moestis sese vocibus consolantur. Sed recipit sancta Mater Domini solita pietate recipit Rodulphus tuus dulci benignitate. Inde transierunt ad coenobium sancti Patris Herberti, cujus dives charitas de paupere censu quaeque potest illis necessaria subministrat. Caeterum ille, cujus fratres importunitate depulsi sunt, ab Herviso quodam, ut aiunt, Britannicae regionis episcopo, IV Non. Februar. abbas simulatus est in suburbio Carnotensi absente clero, indignante populo, legato archipraesulis palam contradicente ne id fieret, reclamantibus etiam quibusdam monachis, qui in loco remanserant vero vultu, viva voce atque regulari auctoritate. Sed quid inter furentes ratio? Sed et nunc ille primas in abbatiae suggestu, saeculari potentia fretus, de peracta victoria gloriosus, factores ejus abbates, episcopus, atque ipsum papam ambiendo, ne quid gravius statuatur in illum modis omnibus elaborat. Jacet interim victa, confusaque fratrum expulsorum humilitas, nec est praesul in Galliis, cujus viscera tangat affectio pietatis, aut zelus sacrae legis inflammet, ut consurgat ad frangendos impetus errorum, ad relevandas spes dolore tabescentium. Defuncta etenim est Dionysii fortitudo, non comparet pietas Martini. Tu quoque dereliquisti nos, sancte Pater Hilari, qui olim unitatem Ecclesiae Spiritus sancti gladio tuebaris. O derelicta, o moesta, o desolata Galliarum Ecclesia! quae jam erit spes salutis ulterior? Ubi amplius afflicta Christiani anima respirabit? Hoc nempe solum vel maxime nos confortare videbatur: quod si contingeret ruinas moenium tuorum resarciri non posse, liceret saltem ad firmum adhuc Capitolium monasticae vitae confugere. Quod etiam si furibus irreptare aut impune quibuslibet ambitiosis invadere licet, proh dolor! funditus cecidisti? Unde jam ad te revertens, venerande Pater, quem ego credo et video adjutorem a Domino nobis esse provisum cum domino meo tuoque fideli Rodulpho deprecor et obtestor per ea quae tibi data sunt sapientiae sanctae charismata, per dulcedinem fraternae charitatis, si quid potes, impugna hostes Domini, fratres allisos refove, nec perire sinas inopia solatii tui, pro quibus credis esse fusum sanguinem Christi. Vale. EPISTOLA III [ #olim@# II]. (Anno 1006.) #Domino suo@# EINARDO #sibi semper venerando@# FULBERTUS #exiguus@# Novit, et vere novit serenitatis vestrae prudentia, quod in ecclesiasticis officiis plura sunt, in quibus Orientales Ecclesiae et nostrae communi observatione sibi respondent. Sunt vero alia in quibus alias ab aliis cultu dispari, et varia observatione audivimus dissonare. Sed nec pauca aut rara sunt, quae ab aliis necessario servanda, ab aliis non adeo curanda aestimantur. Nec tamen nos offendit observantiae diversitas, ubi fidei non scinditur unitas. Porro in multis Graecia ab Hispania, ab illis Romana et Gallicana discrepat Ecclesia. Sed neque in hoc scandalizamur, si audimus diversam observationem, sed non diversam fidem in Christi semper Ecclesiis exstitisse. Stet enim regina Ecclesia a dextris regis sui in vestitu deaurato circumdata varietate. Nos vero trita et pervulgata Patrum via incendentes, Patrum memoriam in rationali pectoris nostri, id est praecedentium Patrum exempla prae oculis habeamus, et quae rationaliter eos egisse cognovimus, teneamus: ea vero quae spirituali consilio ab his ordinata sunt etiamsi infirmitatis nostrae ignorantia ad plenum videre non possimus, temerariae cavillationis dente non rodamus, dum tamen a fide haec nequaquam exorbitare sentimus. Dicit Scriptura: #Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae (Prov. I, 8) @#. Ante hos paucos dies ut meminisse licet, mihi vespertinis horis supervenisti, et repentina inquisitione me permovisti, de hostia quam paulo ante promotus ad sacerdotium de manu episcopi suscepisti: quae ratio sit, videlicet usque ad quadragesimam diem usu quotidiano consumere, vel quos hujus rei auctores haberemus. Cui quidem nisi sacerdotalem in vobis reverentiam, et in omni genere doctrinae probatam sapientiam offendere metuissem, respondissem verecunde quidem, non temerarie, humiliter,
null
0e4d423d-a9e2-4c82-85dd-843270a6b7ff
latin_170m_raw
null
None
None
None
non procaciter; respondissem, inquam, quod infelix capella quondam respondit ovi lanicinium [ #melius@# lanicium] quaerenti; vel certe videri mihi poteram a planis arvis ligna in silvam vel aquas in mare comportare, aut Minervam, ut aiunt, velle docere, si huic homini facerem verba, in quo totius doctrinae thesaurum reconditum profiteor. Sed, esto, res aliis usitata, illis familiarem consuetudinem, istis parit admirationem. Putabam et hoc certe omnibus Ecclesiis eatenus assuetum fore, ut nulli novum esse videretur aut vanum: haesitare diutius coepi, an mihi adhuc codicem illum unum haberem quem a natali patria inter caeteros devexeram, in quo ejusmodi exemplaria continebantur. Quem diu quaesitum, quoniam aut alicui praestitum, aut per tot locorum mutationem casu amissum non invenio, repetita memoria quae de illo recolo pauca vobis intimare non gravabor, praemonstrata occasione, qua quondam observantiae hujus causas et ego quoque requisieram. Nostri enim episcopi provinciales in hujusmodi ritum omnes consentiunt. Porro nostro tempore quidam inter caeteros ad sacerdotalem gradum admissus, hostiam quoque sicut et alii de manu episcopi suscepit, quam in pergameno, in hos usus parato involutam quotidiana celebratione solvebat, et portiunculam parvam, juxta instantium dierum numerum computatam sumebat. Accidit vero ut quadam die expletis mysteriis dum vestimenta cum sindone altaris incautius colligeret, immemor hostiae sacrae diligentiam nequaquam adhibens thesaurum coelestem infelix amitteret. Veniens ad diversorium, quaeque necessaria curat, transigitur dies in crastinum, repetita celebratione frater ille instante hora communicandi hostiam sanctam non inveniens, turbatus nimium et consternatus, sursum deorsum cursitans, nec etiam signum aliquod invenire potuit. Audiens episcopus ex negligentia fratris ortum periculum, omnibus in commune fratribus unius reatum poenitendum instituit. Ipsum vero fratrem arctioris poenitentiae disciplina corrigendum proposuit. Hac ergo occasione accepta quaerendum ab episcopo aestimavi, si videretur sibi salva ordinis religione sanctificatum panem primo aut secundo sanctificationis die posse totum simul percipere, quem videbat non sine periculo posse tanto tractu temporis minutatim sumere: praesertim cum ipse nosset rarissimos hujus ordinis viros esse, qui in hac re pervigilem curam adhiberent. Hic ille increpitans tardioris sensus mei hebetudinem, respondit quidem ita esse quod quaerebam, si discipulis quos ad praedicationis officium Dominus missurus in mundum fuerat, si illis inquiens, adhuc tardis et dubitantibus potuisset sufficere resuscitati corporis speciem semel vidisse, quam semel visam noluit ab eis repente subtrahere, sed per quadragenos dies complacitis horis glorificati corporis revelata specie eos tanquam panis coelestis suavitate refecit. Nam et episcopus qui vices Christi tenet, sacerdotales viros in plebem subjectam missurus, sacri corporis eucharistiam per quadragenos dies sumendam distribuit, ut dum, verbi gratia, quotidie coelestis panis alimonia reficiuntur, tempus illud in mentem habeant, quo per quadraginta dies Dominus discipulis apparens, et convescens desideratae visionis satietate refecit. Ad hoc episcopi responsum, cum ego familiaritatis ausu studiosus perquirerem num idem mysterium supplere potuisset panis a presbytero quotidiana celebratione sacratus, uti in eo passionis Dominica et resuscitati corporis et manifestati discipulis species, satis fuisset nobis. Perpende, ait, sicut, fili mi, multae Ecclesiae sunt per universum orbem terrarum, propter diversa loca, et tamen una sancta est catholica Ecclesia, propter unam fidem: sic et multae oblatae propter vota offerentium, unus panis est propter unitatem corporis Christi. Nam panis ab episcopo consecratus, et panis a presbytero sanctificatus in unum et idem corpus Christi transfunditur, propter secretam unius operantis potentiae virtutem. Sed quodammodo aliud esse dicitur, quod virginali utero sumpta carne crucis injuriam sustinuit, de sepulcro resurgens discipulis apparuit, cujus memoriam in pane presbyteris collato episcopus agere videtur: aliud quid per mysterium agitur, dum episcopi et omnes sacerdotes in mensa altaris, sub sacramento communicatae carnis panem sanctum secreta oratione quotidie consecrare videntur, quod ad illud respicit, quod consecrantes nuper ordinati presbyteri cum pontificali oblatione percipiunt. Nam illud Dominicum corpus ex mortuis suscitatum, et in coelis locatum, jam non moritur, istud sacramentorum, quotidie nobis moritur, quotidie nobis resurgit, apparet et comeditur. Sed nec in hoc mens fidelium scandalum dubietatis debet incurrere, quod Christum semel gustata morte jam non ultra moriturum audit, cum carnem assumpti hominis in paterna gloria sedentem, et hic sanctificatum panem verum Christi corpus audit nominari, dum et illud de Virgine assumptum, et istud de materiali
null
4280f945-4dc9-43c8-9fc4-028d4c68cbd0
latin_170m_raw
null
None
None
None
et virginali creatura consecratum, unus idemque artifex Spiritus invisibili operatione in substantiam verae carnis transfundit: carnis videlicet non cujuslibet, sed vere Christi de qua ipse ait: #Nisi manducaveritis carnem meam, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54) @#. Quod utique exponi alio tempore indiget, et fidei oculis intueri. Hoc tantum quod ad praesens negotium spectat solvamus, quod quidem nec subitis nec novis adinventionibus constat expositum. Nosti populo Hebraeorum sub Moyse et manna de coelo per annos quadraginta subministratum: qui Moyses dux populi secundis adjutoribus, septuaginta viris videlicet de eodem populo sustentabatur, per quos forma presbyterorum exprimitur, qui nunc in Ecclesia novitia, pontificale onus in se suscipientes regendis populis invigilant. Porro sumens de spiritu Moysi, illis septuaginta senioribus dedit, per quos populum sibi commissum per quadraginta annos judicavit, quia dux noster Dominus Jesus Christus discipulis quos ad praedicationis officium missurus fuerat in mundum, spiritualium dona charismatum infudit. Illi post immolationem Agni paschalis manna coelitus misso per quadraginta annos sustentati sunt. Quem cibum coelestem, quam suavitatem angelicam non per typicas aut umbratiles figuras, sed indubitatam unionis veritatem repraesentat ille Dominicus cibus, quem per quadraginta dies sumendum tanquam salutis viaticum, pontifex novis Ecclesiae cultoribus distribuit, quos suae pastoralis curae vicarios, adjutores ad erudiendam plebem sibi commissam constituit, ut dum istum prae oculis habentes degustant, illum mente pertractent, qui de cruce morte triumphata ad Patrem ascendit, dumque a semel ipsis consecratum corpus percipiunt, illum fidei gustu experiantur, per quem quotidie Christus nobis moritur et resurgit, per quem usque ad consummationem saeculi manere se nobiscum pollicetur. Haec pauca de multis, quae repetita memoria, et multo ex tempore dissuta licet recitasse, ad praesens sufficiant, dum ego codicem de ejusmodi exemplaribus a Romano scrinio prolatum perlegam. Vobis facile est de paucis multa cogitare, aut certe quod irrationabiliter factum videtur, sanioris consilii ratione colligere. EPISTOLA IV [ #olim@# XLVIII]. (Anno 1006.) #Virtute magis praedito quam praedicato praesuli@# ADALBERONI FULBERTUS. Vestrae sospitati amice gratulantes, valetudini quoque vestri fidelis et amici vestri Ebali, si divina benignitas allubescat, quanta novimus ope subvenire paravimus, mittendo Galieni potiones III et totidem theriacae diatessaron; quae quid valeant, et modus acceptionis vel servationis earum in vestris antidotariis facile reperitur. Vulgaginem etiam petitam vobis mittimus, quamvis aetatem vestram tali jam vomitu fatigari non suademus, sed eo potius si opus sit allevari, qui frequenter et sine periculo fieri possit oximelle et raphanis vel certe, quod seniori magis conducibile est, morantem alvum laxativis pillulis incitari. De quibus ultro vobis fere nonaginta oblatis, caetera bona nostra vestra putate. Valete. EPISTOLA V [ #olim@# I]. (Ante annum 1007.) De tribus quae sunt necessaria ad profectum Christianae religionis. #Venerabili Patri et domino sibi semper amando@# ADEODADO FULBERTUS #exiguus.@# Inter hesterna et secreta colloquia, pro aedificandis fratribus adhuc infirmis, atque novitiis, me ad scribendum tua imperiosa coarctaverat auctoritas. Ecce habes pauperis quidem ingenii opusculum, sed non ignobile fidei monumentum. In quo quaeso non eloquentiae ornatum, sed obedientiae perpendas vota, nec eruditis auribus aestimes fatua verba revelanda, ne pro rustico stylo sacra vilescat materia; alioquin de talibus praestat siluisse, quam aliquid inconditum edidisse. Incomprehensibilem enim divini consilii altitudinem, sapientia humana puro cognitionis intuitu comprehendere non potest; quia dum mens nostra ultra se praecipitanter erigere usque ad inaccessibilem secretorum Dei visionem appetit, infirmitatis suae obstaculo reverberata, et intra ignorantiae suae angustias coarctata nec quod ultra se est valet comprehendere, nec quod intra se est aestimare: unde scriptum est: #Altiora te ne quaesieris, et profunda consiliorum ejus ne investigaveris (Eccli. III, 22) @#. #Posuit@# (inquit Propheta) #tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12) @#: has tenebras multi perscrutari incipientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. Porro mundi sapientia exterius eloquentia nitens, intus vacua a virtutis sapientia manet, semper enim quaerit, et nunquam invenit, quia profunda mysteriorum Dei non humanae disputationi, sed fidei oculis revelantur, sicut Dominus in Evangelio ait: #Pater, gratias tibi ago, quia abscondisti haec sapientibus
null
b0a5cb17-cf7b-4c28-87cf-e029c2a789d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) @#. Ergo mens humana cum divinae dispositionis causas argumentis per se discutere non valet, ad hoc quod comprehendere non valet, reverenter erroneae disputationis oculos claudat, nec invisibilia ex visibilibus, nec incorruptibilia ex corruptibilibus metiri praesumat, ne dum caeca disputatione clausa pulsat, et operta non videt, propriis definitionibus captivata, et caecum sensum sequens, in erroris praecipitium cadat. Tria si quidem nobis sunt ad profectum Christianae religionis proposita, sed ad consummatam justitiam perinde necessaria, ut in his tota humanae salutis summa consistat: sine his justitia nomen habet virtutis, praemium non habet virtutis. Horum primum est intelligere, et firmiter tenere mysterium Trinitatis, et unius veritatem Deitatis. Secundum salutaris baptismi rationem nosse vel causam. Tertium in quo duo vitae sacramenta, id est, Dominici corporis et sanguinis continentur. In his tribus multi nimis carnaliter intuentes, dum plus carnalem sensum quam fidei arcana mysteria contemplantur, in abruptum perniciosi erroris praecipitium devoluti, nec rerum veritatem, nec sacramentorum virtutem percipiunt; et ideo ab unitate Ecclesiae divisi, dum fieri nolunt discipuli veritatis, magistri fiunt erroris. Praetermissa itaque luce veritatis, tenebrosas proponunt calumnias, et sacras Scripturas verbis sacrilegis nituntur adulterare, aut furtivis erasionibus recidere, sicut hoc quod Dominus ait: #Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) @#, Arius dictum de unitate substantiae intelligere noluit. Sabellius ad personarum proprietatem #sumus@# non retulit; et in hoc quod ait, #Pater major me est (Joan. XIV, 28) @#, Arius non humanitati, sed divinitati ascripsit, et ideo indignam vitam digna morte finivit. Cujus auditores quoniam Spiritum sanctum Deum esse negabant, de Evangelio eraserunt illud quod Salvator ait: #Spiritus est Deus (Joan. IV, 24) @#, et de Epistola Joannis eraserunt: #Et omnis Spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est (I Joan. IV, 3) @#. Sicut Nestorius qui dicebat beatam Virginem non Dei sed hominis tantum genitricem, ut aliam personam hominis aliam faceret deitatis, neque unum Christum in Verbo Dei et carne et anima credens sed separatim alterum Filium Dei, alterum filium hominis praedicans, et illum Apostoli locum ubi dicit: #Quod apparuit in carne vivificatum est in spiritu (I Petr. I 18) @#. Quem locum Macedonius per immutationem Scripturae apostolicum dictum sic voluit definire, id est, ut esset Deus apparuit in carne, et in eo quod ait idem Apostolus: #In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7) @#. Marcion phantasiam corporis et non corpus confessus est in Christo fuisse. Sed Dominus noster Jesus Christus in unitate unius ejusdemque personae ex duabus, et in duabus substantiis, divina scilicet et humana subsistens, et mira protulit ut Deus, et infirma sustinuit ut homo, ut cum verum Deum sublimia opera loquerentur, verum hominem flebilia demonstrarent. #Deus,@# inquit Apostolus, #erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) @#, Deus in Christo, Filius Dei in filio hominis, divinitas operabatur in homine. Demus verba hominis: #Pater major me est (Joan. XIV, 28) @#. Demus Verba Dei: #Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) @#. Loquatur in Christo nostra infirmitas et conditio. #Filius,@# inquit, #hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII 20) @#. Intonet vox divina: #Omnia quae habet Pater mea sunt (Joan. XVI, 15) @#. Quasi homo esurit, quasi Deus quinque hominum millia pascit. Quasi homo dicit: #Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) @#, quasi Deus confidenter ait: #Nemo tollet a me animam meam (Joan. X, 18) @#. Quasi homo in cruce pendet, quasi dominator latronem alloquitur: #Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) @#. Si quis ergo mente captus unius Christum et Deum dicit esse substantiae, compugnantibus inter se rebus, aut solum hominem coelo lapsum, aut solum Deum dicet crucifixum. Sed non est ita
null
aa36cb72-4ac5-4f55-bc87-1f5194be3794
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Nam neque solus Deus mortem sentire, neque solus homo mortem superare potuisset, quam evidentissima ratione, substantiarum distinctione, homo suscepit, et Deus vicit. Sed Ariani, utramque formam distinguere nescientes, quae erant hominis ad Deum impie retulerunt. Nullam itaque tenentes inter coelestia et terrestria rationem, dum dare proprietates suas partibus nesciunt, quantum in ipsis est Dei substantiam diviserunt, et dum ad sola hominis verba respiciunt, Deum sine intellectus lumine perdiderunt, et caecum sensum in praecipitia ducem sequentes, maluerunt dicere minorem Deum, quam hominem et Deum. Nobis vero hanc substantiarum diversitatem ex hoc perpendere promptum est quod alia est illa nativitas, vel natura, in qua, juxta Apostolum, #Factus est ex muliere, factus sub lege (Galat. IV, 4) @#; alia qua erat in principio apud Deum, alia qua creatus ex virgine Maria, humiliatus in terra, alia qua sine initio manens creavit coelum et terram; alia qua dicitur in moerore doluisse, in lassitudine dormisse, inedia esurisse flevisse, alia qua dicitur paralyticos curasse, per quam nesciens gressum jubetur incedere, solutus in muliere sanguis venarum sistitur, caecus a nativitate illuminatur, imperio tumentes fluctus solidantur, mortui suscitantur. Quae cum ita sint, Christum in duabus substantiis consistentem unum eumdemque Deum verum, eumdemque hominem verum esse fateatur necesse est, quisquis religionis Christianae non vult inaniter, imo damnabiliter portare vocabulum. Ita utriusque naturae veritate servata, verum Christum in virtutibus et passionibus nec confundat fides vera nec dividat, quia personalis unitas in eo divisionem non recipit, et utriusque naturae veritas inconfusa persistit. Non enim alter Deus, alter homo, sed unus idemque Christus Deus homo. Profecto idem Deus Christus est, qui mortem sua divinitate destruxit. Idem quippe Dei Filius, qui divinitate mori non potuit, carne mortuus est, quam mortalem Deus immortalis accepit; et idem Christus Dei Filius carne mortuus resurrexit, quia immortalitatem suae divinitatis carne mortuus non amisit. Sed de hoc dictum satis pro modulo nostro aestimamus, non quibuslibet, sed quibus in Scripturis versatur studiosa devotio. Nobis plane ea singularis instat intentio, ut, quoniam comperimus aliquos nimis carnaliter intuentes quaedam horum in quibus nostrae salutis mysterium constat, tanquam inania aut otiosa deputare, hos a tam perniciosae opinionis vanitate revocatos permoneremus in rebus sacramentariis non tantum quae videntur spectare, quantum invisibilem mysteriorum potentiam fideliter aestimare. Quid enim ad fidem venientes proficere arbitramur, si nihil ultra quam quod visibilibus motibus agitur, regenerantis gratiae praestet effectus? Scimus et vere scimus, nos prima nativitate pollutos, secunda nativitate mundatos; prima nativitate captivos, secunda nativitate liberos; prima nativitate terrenos, secunda nativitate coelestes; primae nativitatis vitio carnales, secundae nativitatis beneficio spirituales; per illam filios irae, per istam filios gratiae. Proinde quidquid pravum quisque concipit adversus sacri baptismi reverentiam, sciat refundi in Dei injuriam, qui ait: #Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) @#. Salutaris igitur disciplinae gratia est, baptismi rationem nosse vel causam, sicut Apostolus ait: #Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum Christo. (Joan. VI, 8) @#. Commori enim cum Christo, et sepeliri ad hoc tendit, ut cum illo resurgere possimus, et cum illo vivere. Sed dicis mihi: Quomodo hoc quod ad defunctos pertinet, in viventibus possit impleri? Dominus noster Jesus Christus beneficia nobis sua pro nostra salute commendans, et sollicite sensibus nostris, memoriam suae mortis et sepulturae atque etiam resurrectionis insculpens, ineffabilia contulit baptismi munera, per quae superveniente primae originis fine, ei commortui et intra sacrum gurgitem consepulti, demersi resurgeremus, vita emergente criminibus. Vide quid agit artifex misericordiae. Tale tibi invenit tumuli genus, quo sciret peccata sepelire, et peccatorem nesciret obruere, ut descendente homine in fontem, tanquam in sepulcrum delictorum, reus exiret ad portum, et sola paterentur delicta naufragium. Proinde aqua et Spiritus sanctus sociantur causis, sed beneficiis separantur. Requiritur sane in baptismatis sacramentis aqua propter sepulturam, Spiritus sanctus propter vitam aeternam. Remove Creatoris nomen, et non habet creatura quod praestet. Haec similitudinem mortis imitatur, ille veritatem salutis operatur.
null
1d4fb54f-5b3f-470e-8bd9-1db495c3f4b1
latin_170m_raw
null
None
None
None
Sed fortasse ad credendum propositis mens titubat, nisi testimoniorum sequatur auctoritas. Audi igitur Apostolum ad Romanos. #An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 3, 4) @#, et cum dixisset, #consepulti@# magnifice adjecit: #Si.@# inquit, #comptantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Ibid., 5) @#. Sicut ergo Dominus noster Jesus Christus tribus diebus, et tribus noctibus corporaliter sub terrae sepulcro conditus fuisse describitur, et homo ita sub cognato terrae elemento trina vice demersus operitur, ac sic vitalis imitatione mysterii dum demergitur sepelitur, dum educitur suscitatur. Inter haec quid ad haec aqua, et quid Spiritus sanctus operetur adverte. Aqua velut morientem deducit in tumulum, Spiritus sanctus velut resurgentem perducit ad coelum. Utrum vero homo baptizet, an Deus; ratio ipsa declarat. Nam cum peccatore baptizante peccata donentur, dum nonnunquam criminoso, baptismi mysterium celebrante, crimina remittuntur, hic homo qui videtur conferre quod non habet, utique tanti muneris non auctor, sed minister intelligitur, unde etiam Baptista ipse sactissimus ait: #Qui me misit baptizare ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum sanctum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33) @#. Quod nimirum ipsa baptizantis verba ministri patenter insinuant, cum baptismi sacra munera non a se arroganter dari, sed ab ipso Deo auctore profitetur, sub verbis hujusmodi: #Deus qui te regeneravit ex aqua et spiritu, ipse te linit chrismate salutis.@# Non igitur audiendi sunt, qui dicunt ad fidem nostram venientes, specialiter ab homine baptizari, vel Christianos primum aut catechumenos baptizatos: quod quidem haeretici de Baptista Joanne intelligi volunt. Sed quis eum catechumenum dicere audeat? qui, adhuc in utero matris, Spiritu sancto est repletus, qui gratiam ante vitam, benedictionem meruit haurire antequam lucem? qui, ad baptismum praeelectus a Domino, ipso baptismi officio est sanctificatus: quod quidem baptismum sub Trinitatis sacramento factum legitur; dicente enim Domino: #Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII, 5) @#, Pater in voce, Spiritus sanctus in specie columbae, Filius adfuisse probatur in corpore. Postremo de catechumeno Baptista non nos, sed ipsum baptismatis calumniantur auctorem. Nostrum vero baptismum conditor ac redemptor instituit dicens: #Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) @#. In quo sane mysterio, Spiritus sanctus Patri et Filio inseparabili societate connectitur, et propterea in Christo renati merito eum vitae auctorem credunt, sine quo omnino celebrari vitae sacramenta non possunt. Ipse enim coelestium charismatum auctor, ipse spiritualium munerum dispensator, ipse criminum absolutor et peccatorum remissor. Quem enim vides naturae debita laxare, auctorem cognosce naturae. Sic enim Spiritus sanctus ita unius est cum Patre potentiae, ut, in ejus comparatione, nihil amplius paternae possit ascribi gloriae vel naturae. Jam nunc ad illud Dominici corporis et sanguinis transeamus venerabile sacramentum, quod quidem tantum formidabile est ad loquendum: quantum non terrenum, sed coeleste est mysterium; non humanae aestimationi comparabile, sed admirabile; non disputandum, sed metuendum. De quo silere potius aestimaveram quam temeraria disputatione indigne aliquid definire; quia coelestis altitudo mysterii plane non valet officio linguae corruptibilis exponi. Est enim mysterium fide non specie aestimandum, non visu corporeo, sed spiritu intuendum. Cui quidem ad usum profuit, non superstitiosa mortalium cultura, sed coelestis disciplinae magistra auctoritas, non doctrina humana, sed institutio divina. Cujus potentis mysterii secretum quandoquidem ratio rerum mole victa comprehendere non valet, hoc tantum fides teneat, quia quidquid inter homines Deus egit aut pertulit, causa servandi humani generis vel reparandi gratia fuit: in quo beneficia sua, quae ab initio dederat, sic semper dilexit, ut, nostris malis licet offensus, pronior semper ad indulgentiam foret quam ad vindictam. Inde est quod damnationis nostrae proscriptionem, quam primi parentis transgressio miserabiliter in posteros transfuderat, evacuare disponens, carnis nostrae morticinium suscepit
null
36f4722d-719e-4062-ad8b-666177b685ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
, per quam immortalis moriendo captivitatis nostrae causam solvisset. Inde est quod, reparatam humanae originis dignitatem sciens semper diabolum invidere, et nequitiae suae arte quaerere qualiter hominem a sui voluntate Conditoris averteret, et antiquae perditioni, si fas esset, obnoxium redderet: defectum nostrae fragilitatis miseratus, adversus quotidianas nostrae prolapsionis offensas, sacrificii placabilis nobis providit expiamenta, ut, quia corpus suum, quod semel pro nobis offerebat in pretium, paulo post a nostris visibus sublaturus fuerat in coelum, ne sublati corporis fraudaremur praesenti munimine, corporis nihilominus et sanguinis sui pignus salutare nobis reliquit, non inanis mysterii symbolum, sed compaginante Spiritu sancto corpus Christi verum, quod quotidiana veneratione, sub visibili creaturae forma invisibiliter virtus secreta in sacris solemnibus operatur. De quo sub hora passionis suae ipse familiariabus suis ait: #Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26) @#; et paulo post: #Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro vobis fundetur (Ibid., 28) @#; et alibi: #Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 55, 57) @#. Qua veri magistri auctoritate animati, dum corpori et sanguini ejus communicamus, audenter fatemur nos in corpus illius transfundi, et ipsum in nobis manere. In nobis ipsum manere dico, non solum per concordiam voluntatis, sed etiam per naturae unitae veritatem. Si enim Verbum caro factum est, et nos vere Verbum carnem cibo Dominico sumimus, quomodo non naturaliter Christus in nobis manere existimandus est? qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita ergo in Deo sumus, quia et in Christo Pater est et Christus in nobis est. Cum vero in re omni sint erga nos inaestimabiles divitiae Dei, adeo ut majestate abscondita corruptibile pro nobis corpus induerit; contumeliis et passionibus subdiderit, quo opem ferret assumpto homini; quid indignum Deo judicari potest, qui uterum Virginis subiit, si virginibus creatis infunditur? quae licet simplicis naturae paulo ante praeferant imaginem, postmodum coelestis, ubi sanctificatione inspirata majestas vera diffunditur, et quae substantia panis et vini apparebat exterius, jam corpus Christi et sanguis fit interius. Gusta igitur et vide quam suavis cibus, et pergusta quid sapit. Sapit, ni fallor, cibum illum angelicum habentem intra se mystici saporis delectamentum, non quod ore discernas, sed quod affectu interiori degustes. Exere palatum fidei, dilata fauces spei, viscera charitatis extende, et sume panem vitae, interioris hominis alimentum, non arte pistoria fermentatum, sed incarnatae deitatis vitale pulmentum. Sume nihilominus vinum non sordido cultore calcatum, sed de torculari crucis expressum. Gusta, inquam, coelestis pabuli suavitatem, sed ne nausees terreni germinis saporem. De fide etenim interioris hominis procedit divini gustus saporis, dum certe per salutaris eucharistiae infusionem influit Christus in viscera animae sumentis, quem diva mens castis penetralibus in ea videlicet forma suscipit, qua sub ipsa recordatione mysterii Spiritu revelante sibi praesentem intuetur, infantem, aut ara crucis immolatum, aut sepulcro quiescentem, aut certe calcata morte resurgentem, sive supra coelos evectum in gloria Patris sublimem. Juxta quas species Christus gratum communicantis intrans habitaculum, tot, ut ita dicam, suavitatis odoribus mentem reficit, quot formis intimae revelationis oculus meditantis eum meruerit intueri. Nec vanum tibi videatur quod juxta animae desiderantis intuitum dicimus Christum formari intra praecordia communicantis, cum non nescias patres nostros veteris eremi solitudinem peragrantes pastibus refectos; quibus imber fecundus cibum unicolorem, sed diversi saporis intulit, et juxta singulorum appetitum infundebat saporis varii oblectamenta: ut quidquid aviditas concupisceret, occulta largitoris dispensatio subinferret; quibus praebebat gustus, quod ignorabat aspectus, quia aliud erat quod videbatur, et aliud sumebatur. Desiste igitur mirari: quod legis manna sub umbra signabat, hoc Dominici corporis pandit veritas patefacta; in quo deifica majestas miseranter nostrae infirmitati condescendit, ut, quo alimenti genere corpora aluntur humana, idem in corpore sensualiter sapiat, sed Deus in pectore perficiat, sicut ipse ait: #Qui manducat me, ipse vivet propter me. Hic est panis qui de coelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna in deserto
null
1674dda4-c9ab-489d-bb7a-8aa11fa25a45
latin_170m_raw
null
None
None
None
et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 58) @#. Jam jam procul removendus est totius lubricae scrupulus dubietatis: cum is qui est auctor muneris, testis est veritatis. Dubitari etenim nefas est ad cujus nutum cuncta subito ex nihilo substiterunt, si, pari potentia, in spiritualibus sacramentis terrena materies, naturae et generis sui meritum transcendens, in Christi substantiam commutetur, cum ipse dicat: #Hoc est corpus meum;@# et paulo post: #Hic est sanguis meus.@# Sed hanc Dei possibilitatem aestimatio humana non capit, nisi teipsum, quicunque es, discutias, qualiter de massa perditionis factus es in populum acquisitionis, et de vase irae prodisti vas misericordiae: ut qui paulo ante fueras alienus a vita, peregrinus a venia, subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innovatus, in corpus Ecclesiae, non naturae privilegio, sed fidei pretio transisti, nullo molis corporeae additamento, te ipso major factus es: invisibilis quantitatis augmento, in exterioribus idem es, in interioribus longe alter es. Sicque de servo filius effectus, praeterita vilitate deposita, novam subito induisti dignitatem, ut non solum haeres, sed corpus Christi factus, Deum in corpore tuo portares. Quae res tantae novitatis, tantae dignitatis, tam subitae mutationis pretium? Vide in omnibus misericordiae coelestis artificium, vide regenerantis gratiae mirabile sacramentum, et adverte in istis imperiosum Verbi operantis opificium, cujus nutu rerum elementa, de nihilo in hanc mundi formam mutabili ordine compaginata, inexplicabilem ejus potentiam ipsa suae pulchritudinis specie testantur. Si ergo Deum omnia posse credis, et hoc consequitur ut credas; nec humanis disputationibus discernere curiosus insistes, si creaturas quas de nihilo potuit creare, has ipsas multo magis valeat in excellentioris naturae dignitatem convertere, et in sui corporis substantiam transfundere. Multo magis dico, non quod infirmioris potentiae in rebus creandis quam immutandis fuisset. Sed humanae opinioni usuale, non divinae rationi comparabile. Ideo fides prae omnibus bonis summum meritum est; haec te inducat ad credendum, te consecrantis potentia roboret ad sumendum. Promittit digne sumentibus beatae spem immortalitatis; judicium minatur indignis, ut est illud Apostoli: #Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29) @#. Quo multi, scelerum suorum conscientiam perhorrentes attentius, se longe faciunt a sacramento vitae, non attendentes quam terribiliter Dominus comminatur, dicens: #Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54) @#. Quod alternantium causarum judicium intuentibus, summa vigilantia est adhibenda ut emendatis actibus nec indigne sumant, nec perniciose refugiant. EPISTOLA VI [ #olim@# VI]. (Anno 1008.) #Noto notus@# R. FULBERTUS. Hoc a vobis exigo: securitatem de mea vita et membris, et terra quam habes [habeo?], vel per vestrum consilium acquiram. De auxilio vestro contra omnes homines, salva fidelitate Roberti, de receptu Vindonici castri ad meum usum et meorum fidelium, qui vobis assecurabunt illud; commendationem vestrorum militum, qui de nostro casamento beneficium tenent, salva fidelitate vestra; justitiam de querimonia Sanctionis et Huberti, et de querimoniis canonicorum Ecclesiae nostrae, et de legibus atriorum nostrorum. Si haec facere vultis, paratus sum conventionem quam vobiscum inii observare; si non vultis, nolite me itinere fatigare. Valete. EPISTOLA VII [ #olim@# VII.] (Anno 1008.) #Gloria et honore digno patri et archiepiscopo suo@# LEUTHERICO FULBERTUS #humilis episcopus cum venerabili Cenomanensium episcopo Avisgaudo salutem.@# Scientes vos habere zelum divinae legis, nec minus opitulari velle quam debere fratribus vestris, sed et plurimum posse; fiducialiter a vobis auxilium petimus in necessitatibus nostris, in praecursorem Antichristi Hebertum comitem Cenom., qui sedem episcopalem ejusdem civitatis evertere nititur. Episcopum enim praedictum videlicet Avisgaudum in ea cum pace manere non sinit: domos ejus et terras, et fruges et omnia victualia, insuper et praebendas canonicas Ecclesiae pervasit. Haec itaque vos ad vivum sentire volumus, nisuque indissimulato propellere: et ut facilem modum habeat petitio nostra, precamur vos illi commonitorium scribere, ut jam dicto episcopo
null
1c81604c-396f-420e-ac40-b549e6561dd7
latin_170m_raw
null
None
None
None
sua reddat, et eum in pace vivere sinat. Alioquin pro certo noverit se a vobis et suffraganeis vestris excommunicatum iri, ex illo die quo eum excommunicaverit Avisgaudus episcopus. Commonitorium autem quod illi sacrilego vestra dignatio mittet, nobis transcribi volumus, et mitti. Vale in infinitum, angelus magni consilii te, consule Christo, servet. EPISTOLA VIII [ #olim@# IX]. (Circa annum 1008.) FULBERTUS, #Dei gratia Carnotensis episcopus, domino@# H., #Turonensium subdecano sibi dilectissimo, gratiam et benedictionem Dei.@# Cum vestram charitatem noverim plurimis in obsequiis libenter mihi paruisse, adhuc etiam parere cupientem, vix [ob] satietatem cedere, mando vobis obnixe precans ut accingamini ad causam quam expono. Apud vos morabatur olim quidam bonorum extortor, legum contortor, Girardus nomine, qui susceptum unum caballum a famulo nostro Deodato debuit comparare triginta duobus solidis, pro arrhabone datis duodecim nummis, cumque reliquos speraret Deodatus ad praefixum terminum se recepturum, fefellit eum ille subdolus, a nobis Turonem profugiens, nec equum postea nec pretium remittens, quamvis eum Deodatus saepe utrumlibet agere per legatos postulaverit. Hac de causa mitto ad vos unum ex nostris hominibus, qui ipsum Girardum notum vobis faciat, in audientiaque vestra vice Deodati hanc ipsi querelam intendat, qualibet lege censueritis revincturus eum, si forte, ut est impurus, dissimulaverit se rem istam scire, aut si ita esse, etiam negaverit. Deinceps talem in eum qualem jus poscit, date, quaeso, sententiam, ut vel Deodato rem suam legaliter solvat, vel debitas poenas luat. Vigeat semper alacritas vestra. EPISTOLA IX [ #olim@# X]. (Circa annum 1008.) #Patri et consacerdoti suo@# FULBERTUS. Crede, Pater, nullam me compositionem unguenti laborasse, postquam ad ordinem episcopalem accessi, quod tamen pauxillum ex dono cujusdam medici supererat, mihi fraudans tibi largior, rogato sospitatis auctore Christo ut tibi illud faciat salutare. Vale. EPISTOLA X [ #olim@# XIX]. (Anno 1008.) FULBERTUS #Dei gratia episcopus@# GUNTARTO HUBERTO #vicecomiti,@# ROGERIO, BUCARDO, HUGONI #filio Hugonis,@# OTREDO, HAMELINO, HUGONI #filio Herbrandi, et uxori Guismandi, et omnibus illis qui tenent casamentum sanctae Mariae Carnotensis Ecclesiae per donum Reginaldi episcopi.@# Voco vos et admoneo ex parte Dei et sanctae Mariae et nostra, ut ïnfra proximum Pascha veniatis ad nos, aut nostrum servitium facere, aut de vestris casamentis legitimam rationem reddere. Quod si non feceritis, excommunicabo vos propter contumeliam vestram, et interdicam ut non audiatis divinum officium, nec vivi recipiatis communionem, neque mortui sepulturam. Quin etiam castellum Vindocinium et territorium ejus anathematizabo, ut in eis divinum officium non celebretur, neque mortuus sepeliatur. Postea vero ipsa casamenta quae tenetis aut uni aut pluribus dabo, ultra etiam vobiscum de illis non concordabo. Deus vos convertat, filii mei. EPISTOLA XI [ #olim@# XXIII.] (Anno 1008.) #Dilectissimo patri et archiepiscopo suo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensis episcopus orationis suffragium.@# Multum amoris atque fidelitatis tibi, Pater, me debere censeo, per cujus manum a Deo benedictionem et sacram unctionem accepi. Unde animus meus ita pendet ex tuo, ut quidquid te justa ratione aut contristat aut hilarat, idem me si resciscam simili modo afficiat. Congratulor itaque tibi super inventis sacris: et Deo, quia tempore tuo revelare maluit, pronus gratias ago. Deinde vero quod Arnulphum casatum Ecclesiae nostrae tibi tuisque scripsisti injurium, aegre contra illum et accepi et fero. Unde mox ad villam Alogiam, ubi tunc esse dicebatur, misi legatum meum, sed in alias partes abierat. Uxor tamen ejus mihi remandavit quod, ubi redierit, statim ad me veniet. Quod si veniens tibi satisfacere voluerit, per meas litteras scies. Alioquin ultra terminum qui a te praefixus est, in nostra communione non erit. Simoniacum vero presbyterum, de quo mihi mandasti, in dioecesim ordinatoris sui repelli suadeo; aut, si in tua manserit, ab officio suspendi, ne Ecclesiae tuae candor immundae haeresis contagione sordescat. Vale, Pater optime, filii tui memor. EPISTOLA XII [ #olim@# XXIV.] (Anno 1008 vel 1009.) #Dilectissimo patri et
null
c544540a-23d5-412b-8827-cc1db1377099
latin_170m_raw
null
None
None
None
archiepiscopo suo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus suffragium orationis et obsequium fidelitatis.@# Arnulphum fidelem meum arguendo conveni de his injuriis unde mihi querimoniam scripsistis. Sed ille respondit se non diffugere judicium; sponte venire ad placitum. Unde per consilium et suasum ejus totam hanc causam in vestram dispositionem mittimus, ut constituatis diem, quo vos et nos, et alii quorum interest, convenire possimus, juxta castellum Ebrae, videlicet super ipsam terram sancti Benedicti, de qua contentio est. Arnulphus enim in expeditionem cum Odone comite proficisci constituit. Unde vos talem diem praescribere oportet, ut et ille de expeditione possit esse reversus, et ego meis negotiis exoccupatus possim vobis occurrere. Vale. EPISTOLA XIII [ #olim@# XXV.] (Anno 1008 aut 1009.) #Sancto et venerabili suo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #episcoporum humillimus fidelitatis affectum et obsequium.@# De presbytero vestro ab alio episcopo per pecuniam ordinato, ex auctoritate sanctorum canonum tale vobis consilium dono. Primum degradetur; deinde, ab Ecclesia separatus, duobus annis severa poenitentia multetur, ut honoris gradus, quos pretio taxaverat, lacrymis conquirere et reparare contendat. Postea, si digne poenituerit, restauretur. Haec vero quae diximus, cum in aliis locis tum satis expresse invenietis in canone Toletano II, cap. 9. Caeterum rebaptizationes et reordinationes fieri, canones vetant. Propterea depositum non reordinabitis, sed reddetis ei suos gradus per instrumenta et per vestimenta quae ad ipsos gradus pertinent, ita dicendo: Reddo tibi gradum ostiarii, et caetera. In nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Novissime autem benedictione laetificabitis eum sic concludendo: Benedictio Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti super te descendat, ut sis confirmatus in ordine sacerdotali, et offeras placabiles hostias pro peccatis atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. EPISTOLA XIV [ #olim@# XXVI.] (Circa annum 1008.) #Plurima scientia et sanctitate pollenti patri et archiepiscopo@# LEUTHERICO, #utinam Dei parvulus orationis suffragium.@# Quod adversarium nostrum Gozonem excommunicastis, a Domino mercedem, et a nobis fideles gratias habeatis. Hoc enim faciendo, et Domino praebuistis obsequium, et vestro discipulo dilectionis indicium. Quapropter si me vestra dignatio de hac ac de alia causa rogaverit, benignam se vobis et obsequentem nostra humilitas exhibebit. Valete. EPISTOLA XV [ #olim@# XXVII.] (Circa annum 1008.) #Clarissimo patri et archiepisco suo@# LEUTHERICO FULBERTUS #episcopus.@# Proreta navis regiae cautus et circumspectus esto. Terreni spiritus insolenter assibilant. Fluctus hujus saeculi intumescunt. Promontoria mundanae potestatis pericula minantur, et more piratarum insidiantur hypocritae. Inter haec omnia tendendum ad portum coelestis patriae. Noli ergo tute ipse tibi bitalassum dubietatis ac duplicitatis in corde tuo miscere. Simplex est enim via Domini, et qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Si de via legis divinae qualibet occasione seductus aberraveris, in tartaream Caribdim naufragus demergeris. Regat te manus valida omnipotentis Domini. Vale. EPISTOLA XVI [ #olim@# LXXIII]. (Circa annum 1008.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus@# GAUSLINO #abbati regulariter agere.@# Praesul Aurelianorum, qui vos excommunicavit, coepiscopos suos idem facere poscit. At ego, correctionis vestrae non expers in Kalend. Octob. ei respectum dedi. Unde nunc, frater, commoneo ut, gradus humilitatis interim vel usque ad tertium relegendo episcopo vestro subjiciamini, sicut decet. Aut si vobis non ita faciendum esse videtur, cur fieri non debeat rationem nobis intimare non pigeat. Ego enim neque legem neque modum ratiocinationis invenire possum, qui vos a jugo subjectionis hujus absolvat. At si quis alius praeter vos invenisse fateatur, novum illum rhetorem de coelo magis cecidisse quam descendisse crediderim. Videte ne quis vos seducat inanibus verbis. EPISTOLA XVII [ #olim@# XLI]. (Circa annum 1008.) #Fratri et coepiscopo suo@# FULCONI FULBERTUS. Quod ad praesens vestrum placitum, non adeo de malitia hujus temporis ortae difficultates obsistunt, vobis exponendae per otium; sed quod praesens dicerem, per hos apices significare curavi. Defensores legum paucos, impugnatores vero plures esse videtis. Quin etiam dominus noster rex, cum summum justitiae caput incumbit, perfidia malorum sic circumventus est
null
7428d6f0-c707-4977-b4a6-568a9b4b3a06
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut ad praesens neque se vindicare, neque nos ut oportet adjuvare praevaleat. Non haec idcirco dixerim, ut fortitudinem animi vestri frangere velim, sed ut sana discretione causam vestram tractare memineritis. Igitur si abbas sancti Benedicti de vestro contemptu culpam suam recognoverit, et illam deinceps subjectionem promiserit quae vobis canonice debetur, hortor et suadeo ut recipiatis; sacramenta vero, et caetera quae ad mundanam legem pertinent, propter amorem regis domini missa faciatis, ut religionem magis quam saecularem ambitionem vos sectari cognoscat. At si abbas in tantam superbiam intumuerit, ut ipsam quoque subjectionem canonicam vobis derogare contendat, superbiae, cui non parcit Deus, Dei servus quomodo parcat, nescio. Valete. EPISTOLA XVIII [ #olim@# LXXIV]. (Post annum 1008.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensis episcopus@# G. #suo clerico.@# Quidquid boni de te sperare praesumpseram, totum vere in contrarium cedit: non solum enim nullum ex te consilium vel auxilium capio, verum insuper odium pro dilectione reddis, et injuriis me afficis immerentem. De quibus jam apud te per verba legati bis querimoniam feci, per scripta mea nunc tertio queror. Doleo namque quod temetipsum Ecclesiae nostrae ministerio fraudas, profanae vitae et armatae militiae mancipatum; quod decimas et oblationes nostras ausu sacrilego detines, quod monachorum nostrorum ecclesias invasisti, quod tui domestici canonicorum villas praeda et incendio vastant: haec denique omnia, ut dictum est, indigne mihi abs te fieri queror, cui nihil unquam incommodi vel opera mea vel instinctu memini contigisse. Quod si quid esset unde me suspectum haberes, pro incerta causa certas offensiones non oporteret inferre. At si quid in te manifeste peccassem, et tu Scripturarum consiliis acquiescere velles, tuum tamen praesulem cum patientia sustineres. Sed dum discretionis oculum ira turbat, cupiditas caecat, nec causam satis diligenter attendis, nec opem consilii salutaris admittis. Unde jam tibi satis exspectato praenuntio quod, si ante Natale Domini resipiscens ad correctionem non veneris, senties me divinas leges acriter insequentem, quem modo negligis suaviter admonentem. Vale interim. EPISTOLA XIX [ #olim@# LXXV]. (Post annum 1008.) #Charo suo@# D. FULBERTUS #sacerdos.@# Ne turberis, fili mi, nec decidat cor tuum ab amore et fiducia nostri. Non enim dereliquit te anima mea: sed quia minus credere sibi et obediens esse videbaris, paululum dissimulato vultu ad exemplum Domini ire se longius finxit. At nunc ad hospitalitatem amici pectoris dulciter revocata, et oblato pane divinarum Scripturarum oblectata, in ipsius panis fractione omnem vultus ambiguitatem deponit, et antiqua specie tibi renitens hilarescit. Precor itaque, si copia vehiculorum suppetit, ut nos corporaliter visites; si non, a nobis tibi mitti jure debitam mandes. Vale. EPISTOLA XX [ #olim@# LXXVI]. (Post annum 1008.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus charo suo@# HER. Auctor signatae schedulae quam mihi mittere voluisti, seu fideliter sive impure id agas, consulit tamen justa leniterque blanditur. Justum est enim Ecclesiam te in qua sis ordinatus, quoad in ea tuto degere possis, non deserere, ovesque tibi commissas studiose curare. Blandum etiam est appellari filium, desiderium significare vivendi, corollarium gratiae polliceri. Unde, si haec fideliter oblata probaveris, fideliter autem dico sine circumventione animae tuae: per noxia juramenta non suadeo refutare. Nam quod in ordinatione ipsius erratum est, neque tu corrigere potes, nec amodo sic tua refert, ut ob aliorum culpam tuum debeas officium devitare. Tamen quidquid hujus egeris cum Rogerio episcopo te ante pertractare moneo, et cum domno Rudolpho, cui tecum una causa est, et par poena exsilii. Vale non dubius amicitiae meae. EPISTOLA XXI [ #olim@# LXXVII]. (Post annum 1008.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus siquidem fidelibus adhuc, ut aiunt, R. G. A. @# Nec porta justitiae nec janua misericordiae vobis clausa est apud nos. Neque vero de Brictio episcopo fecimus ostiarium, qui vos, ut significatis, a nostris penetralibus arceret, sed utrumque aditum servandum rationi commisimus. Si vultis intrare per portam justitiae, defendite culpam. Si per januam misericordiae, agite poenitentiam, aliter enim vos ratio non admittet. Haec breviter rescribentes, vobiscum sentire
null
1676b1fe-eda2-46ed-9e5f-b6a857f0f6a1
latin_170m_raw
null
None
None
None
putamus, dum terminos sanctorum Patrum nec ipsi transgredimur, nec vobis transgredi suademus. Valete. EPISTOLA XXII [ #olim@# LXXVIII]. (Post annum 1008.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus@# A. #episcopo designato quidquid sibi.@# Sic estis per Dei gratiam in arbitrii vestri libertate positi, et finitimorum episcoporum copia fulti, ut in manus episcopi Silvanectensis incidere nulla vos necessitudo compellat. Sed ne civitati vel Ecclesiae Catalaunorum suum derogetis honorem, meminisse vos decet quod in antiqua descriptione provinciae Belgicae secundae ipsa civitas a Remensi tertium locum habeat. Sapienti pauca. Valete intrando per ostium in ovile ovium. EPISTOLA XXIII [ #olim@# XIV]. (Post annum 1014.) #Venerando Normannorum principi@# RICHARDO FULBERTUS, #Dei gratia Carnotensium episcopus, salutem et orationum suffragia.@# Multa bona fecistis ecclesiae Sanctae Mariae dominae nostrae. Retribuat vobis Deus per intercessionem ipsius. Nos quoque pro illis animae vestrae corporique vestro et fideles sumus, et semper esse valeamus. Sed nuper ad vos insperata venit legatio: quod ipsam terram quam nobis dedistis Baldricus minister revocaverit; nostro ministro, quem ibi praefecimus, aliquid disponendi potestatem interdixerit; suas etiam res invaserit; nostris hominibus novam angariam induxerit, banniendo scilicet ut irent ad molendinum sancti Audoeni, quinque leucis, ut fertur, ab eorum hospitiis remotum. Si haec, optime princeps, vestro jussu, quod minime credimus, facta sunt, plurimum vestri causa dolemus, et ut corrigantur suppliciter postulamus. Quin etiam jubeat prudentia vestra ministris vestris ne ulterius inquietent nostros homines, et deinceps terram praedictam ita nos possidere sinant, ut eam benignissima vestra manu suscepimus. Vigeat diutissime incolumitas et potentia vestra. EPISTOLA XXIV [ #olim@# XVII]. (Anno 1015.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensis episcopus comiti@# GUALERANNO #et comiti@# GUALTERIO #caeterisque filiis fidelibusque suis, salutem et benedictionem.@# Sciatis, fratres, quia rex Robertus benefacit cum Christianos adjuvat, et haereticos damnat. Et ad hoc debent eum confortare et adjuvare mecum omnes sui fideles, quia hoc ministerium ejus est, per quod salvus esse debet. Sciatis iterum quod archiepiscopus Cenomanensis requisivit a me consilium, quid deberet facere de Raginardo haeretico, qui persequebatur Ecclesiam Dei. Et ego ei dedi tale consilium quale ad suum ordinem pertinebat. Et ecce mitto vobis utrumque scriptum, et complanctum suum, et consilium meum quod dedi ei secundum ordinem suum. Si quis autem falsarius dicat quod ego alterum ei consilium deinceps vel scripserim vel dixerim vel mandaverim, rogo ut me sicut Patrem vestrum spiritualem defendatis, quia fiducialiter hoc facere potestis. Valete. EPISTOLA XXV [ #olim@# XII]. (Anno incerto.) #Domino servus, magno praesuli@# FULBERTO HILDEGARIUS #suorum minimus quod potis erit strenuum fidelitatis obsequium.@# Ex hoc, domine mi reverendissime, quod te, propter mores tuos matura sanctitate suavissime redolentes, erga tibi subditos eo animo esse intelligo ut bonos sinceri amoris gratia complectaris, malis pii cordis miserationem impendas, ullum vero odisse velut nocentissimam pestem horreas; magnae revelationis solatium mihi comparatur, valde metuenti, eo quod nimis sum ad irascendum pronus, gratia tua etsi non funditus aliquatenus tamen caruisse. Cui enim, etiam gravioribus delictis obnoxio, apud tam bonae moralitatis virum desperanda sit venia? considerato quod delinquenti potius compateris quam odis, compatientem vero ad ignoscendum minime esse difficilem; ipsum quidem, dummodo correctionem exhibeat, majoris abs te usumfructum dilectionis habiturum. Tanta itaque vi bonitatis animatus supplico ut cum mihi pro meis offensis miserescas, tum etiam, eis renuntiatum ire conanti veniamque postulanti parcens, amoris sinum amplius relaxes. Unde absit ut te remoretur illa cogitatio, me scilicet irae vitio perennem fecisse deditionem, quandoquidem multis astantibus, nec non etiam in praesentia tui, cui plus omnibus cultum reverentiae debeo, aliquoties irasci non omittam! Certe quanto crebrius hujusmodi vitium manifestatur, et majore hominum frequentia redarguitur, tanto celerius hinc evasurum qui, vere captivus ejus, [liber] effici voluerit, auctore abbatis Serapionis collatione, crediderim. Quare, cum alios mihi succensere cupiam, te potissimum ut id sedulo agas oro. Te enim super cunctos mortales, quod simplicitas adulationis ignara fatetur, animae meae visceribus diligendum mandavi. Sum namque, divina procurante gratia, disciplinae tuae vernaculus a
null
09899f6e-fb56-45b8-87c2-0cf89eed91bc
latin_170m_raw
null
None
None
None
puero; nec ulli unquam tanta meae conscientiae secreta, nam aliis quaedam, tibi omnia detexi. Quaeso ergo te, profusus lacrymis faciem mentis, ne, mei cura posthabita, necessariam castigationis vel admonitionis eleemosynam mihi subtrahas. Nam si hoc, avertat autem divina pietas! egeris, nunquam tanta mole frangar incommodi, quam cum me videro sic a te neglectum iri. Rogatus opusculum meum corrigere, vale, summa spes consilii mei post Dominum. Amen. EPISTOLA XXVI [ #olim@# LXII]. (Anno 1016.) #Fratri@# THEODORICO, FULBERTUS #sacerdos.@# Quod te pridem ordinare noluimus, mirantur tecum, ut aiunt, amici tui, insuper et dominus noster rex, et, cur omissum sit causam ignorantes, omnes fere id injuste ac contumeliose factum clamant. Nos vero, qui non injuste nec contumeliose factum esse scimus, non unam tantum, sed plures veras et authenticas inde reddimus rationes, quae tibi et illis finem recti persuadeant, ac a prava suspicione removeant. Una igitur causarum haec fuit, quia die illo quo sacrandus esse videbaris, comprovincialium episcoporum, qui aberant, nec litteras nec legatos habuimus. Quod solum tantum valet, ut, si nullo amplius adminiculo indigeres, tamen sine isto regulariter ordinari non posses. Talem enim ordinationem irritam esse testantur Niceni concilii capitulum quartum, et Antiocheni nonum decimum. Haec tamen causa datis induciis corrigi potuisset. Altera fuit, quod sub ipso deliberatae ordinationis articulo, propter crimen homicidii, quod audierat, missum a domino papa vidimus interdictum. Quod si ille non mitteret, esset tamen observanda sententia Apostoli dicentis, oportere non solum episcopum, sed presbyterum quoque et diaconum sine crimine esse. Nec spernendum illud quod apertissime scriptum est in Rhegiensi concilio, his verbis: #Qui deinceps non provehantur ad sacerdotium ex regulis canonum, necessario credimus inserendum, id est qui in aliquo crimine detecti sunt,@# et caetera, usque #subjacebit.@# At si quis objiciat aliquem ex Patribus post peractam poenitentiam et longam anachoresim propter religionem suam raptum fuisse ad episcopatum, respondetur quod legi communi et universali singulares personae vel causae non praejudicant. Deinde certe quod nihil esset exemplorum inductio, ubi neque personarum neque negotiorum similitudo consequitur. Nunc caetera videamus. Tertiam nobis causam tua confessio dedit, quae nos maxime a tua ordinatione deterruit; nam pro captu nostrae simplicitatis caeteras quidem graves, sed tertiam hanc magis periculosam esse rati sumus. Proprium capitulum hujus causae noluimus ascribere, sed commune hoc est concilii Niceni capitulum nonum: #Si qui sine examinatione promoti presbyteri sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et cum confessi non fuissent, contra regulam venientes homines manus eis temere imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit.@# In omnibus enim quod irreprehensibile est defendit Ecclesia. Quarum vero promovit proscriptio refragantium clericorum et extorta timore electio, verum non electio. Nam cum sit electio unius de pluribus maxime complaciti secundum liberam arbitrii voluntatem acceptio, quomodo electio recte dici possit, ubi sic a principe unus obtruditur, ut nec clero, nec populo, nec ipsis summis sacerdotibus ad alium deflectere concedatur. De violentia hujusmodi Constantinus Augustus talem contra se et contra alios principes sententiam dedit: #Quaecunque,@# inquit, #contra leges fuerint a principibus obtenta, non valeant.@# Et Rhegiense concilium: #Sed nec ille,@# inquit, #deinceps episcopus erit, quem nec clerus nec populus propriae civitatis elegerit.@# Ecce tibi promissas rationes exsolvimus. Quae si justae sunt, displicere non debent. Adjecimus etiam pauca propter brevitatem capitula divinae legis. Quam primo quidem condere magni consilii, postea violare summae irreverentiae, servare hactenus gloriae tantae fuit, ut quisquis secundum illam vixerit, procul dubio inter beatos computatus sit. Propter has itaque rationes non audentes tibi manus imponere, ut pote deinceps ordinandi potentia carituri, praevaricatores legis esse noluimus. O sacrilegam impietatem! in ipso sinu sanctae matris Ecclesiae a fautoribus tuis pene perempti sumus; et quidem ita carum fuit evasisse vivos, ut subsecutae praedae levis esse jactura videatur; sed quia haec scandala propter te nobis fiunt, jam ut desistant te apud eos obtinere oportet, apud quos hanc persequendi sacerdotes gratiam invenisti. Nosti enim quid portendatur homini per quem scandalum venit. De caetero autem, frater, est quod
null
dba24af3-b87c-42ef-a3bb-ffde33a75be0
latin_170m_raw
null
None
None
None
te celare non debemus, videris enim nobis vehementer errare, qui sine respectu Dei praesulatum violentus invadis. Nam si sola damnatur ambitio, quid de violentiae importunitate censebitur? Verum non solum hoc, sed in ipsa violata nec postea reconciliata Ecclesia missarum solemnia celebrare praesumis; utrum tamen imprudenter, an consulto facias haec, habemus incertum. Sed si imprudenter, instruenda simplicitas; si vero consulto, praesumptio est punienda. Nam si te canones scire constat, et tamen imprudenter obsurdescere et contraire contendis, non modo praesulatum fugientem non assequeris, sed nec quod apprehendisse debueras presbyterium tenuisti. Vale. EPISTOLA XXVII [ #olim@# XCIII]. (Anno 1016 aut 1017.) #Excellentissimo et charo domino suo@# ROBERTO FULBERTUS #Carnotensium episcopus cursum honesti continuum ad beatitudinis finem.@# Inter multas sollicitudines meas, cura tui, domine, me non mediocriter afficit. Cum enim te prudenter agere accipio, laetor; sin autem, tristor et timeo. Audito igitur inter alia quod proxima solemnitate Natalis Domini consilium habiturus sis cum principibus regni de pace componenda, gaudeo. Sed audito quod Aureliana civitas sit incendio vastata. sacrilegiis profanata, et insuper excommunicatione damnata, nec post reconciliata, miror, et paveo. Quanto enim dolore putas afficiendos esse sacerdotes fideles tuos, qui ad honorificentiam Dei et tuam ipso die congregandi sunt, si in eo loco fuerint ubi nec ipsis sacrificare liceat, nec tibi sacrosanctam eucharistiam absolute percipere? Absit hoc a te, charissime domine, ut tu in tanta solemnitate aut divinis officiis careas, aut illicite vel indigne, te sciente, usurpari permittas! Quod ideo te praemonere curavi, ut vel illum locum facias reconciliari, aut ubi melius sit solemnitatem celebrare memineris. Velim autem suadere tibi, si possim, ne dimittas, propter iram, quae justitiam Dei non operatur, quin episcopo tuo treugam des, polliceare justitiam, insuper et conductum praebeas, si velit, ad reconciliandas Ecclesias suas. Quod si detrectaverit, ipse in periculo, tu navigabis in portu. Caeterum, quia tuis obsequiis me tunc adfuturum esse mandasti, apud Sanctum Maximinum hospitari postulo, quod nec monachis quidem ipsius loci fore ingratum puto: ut ibi Natalitia nocte celebratis vigiliis, sequenti mane in tuum servitium possim esse paratus. Vale semper, et prosperare in Domino. EPISTOLA XXVIII [ #olim@# XXVIII]. (Post annum 1017.) #Senonensium praesuli@# LEUTHERICO FULBERTUS #Carnotus sacerdos.@# Quod me, Pater, amicum appellas, gratanter adnuerem si te quoque exhiberes amicum. Sed cum sine meo consilio episcopos ordinando dignitatem suam Ecclesiae Carnotensi derogas, cumque in eodem negotio legem canonicam multimode solvis, non solum me laedis, sed omnes pariter qui justitiam colunt, et ego quidem mecum adhuc multa patior. Sed lex ipsa divina suam injuriam bene ex parte vindicat, quae, dum a te resolvitur, tua opera cassat. Hoc pridem in T. factum, in G. nuper iterasti, qui sic a te pastor est institutus, ut nec gregem sibi commissum noverit, nec grex ipsum recipere velit. Reprobatus itaque et a finibus episcopatus extorris, cum palam intrare per ostium non potest, ut legitimus pastor, nec aliunde furtivus ascendere, per violentiam regis irrumpere nititur ut tyrannus. Nec miror adeo si juvenis ille tali potuit ambitione tentari, cui vel aetas illa, vel quae ejus aetatis pedisequa solet esse, locum forsitan obtineat excusandi. Sed tu, Pater, non solum mirandus sed insuper exhorrendus, quem nec imprudentia fallit, nec casus turbat, nec urget ulla necessitas: sed scienter et quasi cum deliberatione quadam ultro te atque alios perdas. Nec illud sane tibi tacere debeo, quod ad tuas ordinationes dominum F. Trecassensem episcopum periculose tibi socium addis, quem certam ob causam esse non dubitas imparatum. In qua re dupliciter te delinquere constat, cum eum, ad tantam praesumptionem animando, de poenitentia prioris culpae facis esse securum. De his ergo et hujusmodi te resipiscere jam et poenitere oportet, si cum Apostolo horrendum credis incidere in manus Domini viventis. Sed ego fortassis aspere loqui videar, apud te tamen, ut credo, non male mereri, si sis de quo dicitur: #Argue sapientem, et diliget te (Prov. IX, 8) @#.
null
5bcb1b4f-4bd4-4ec8-90a5-c964a6888179
latin_170m_raw
null
None
None
None
Caeterum in fine hujus schedulae exoratum te volo, ne amodo (sicut soles) scripta mea publicando mihi inimicos acquiras. Unde, si morem tuum immutare nolis, ego tamen idcirco vera vel dicere vel scribere non desistam. Vale. EPISTOLA XXIX [ #olim@# XL]. (Circa annum 1018.) #Vitae pariter et doctrinae meritis venerando abbati et archiepiscopo@# G. FULBERTUS #humilis episcopus utriusque officii praemia gloriosa.@# Si de mea dilectione confidis, Pater, sicut litterae tuae significant, securus esto, quia rem tenes, non te fallit opinio. Proinde quidquid a me competenter exposcis, facile impetras, et nunc quidem specialiter de audientia domni T. venerabilis sacerdotis, ne queratur diutius defraudari opportunitate judicii. Quod ego sibi hactenus, Deum testor, non insidiando distuli, sed providendo dissuasi, sciens quia causa ejus intimae turpitudinis est; et sentinae modo, quo amplius agitatur, eo dirius fetet. Nec vero turpis tantum, sed et periculosa est, adeo ut, si venerit ad judicium, aut ipse aut accusator ejus cum magna sit contumelia degradandus. Hoc itaque providens, et illud evangelicum mente revolvens: #Nolite judicare, nolite condemnare,@# et caetera, haerebam timorate suspensus, et exspectans ut Dominus tantum dedecus Ecclesiae suae, [e] publica discussione, vel insultatione [oriturum], piaret. Nunc autem impatientia domni T. non permittit hoc fieri, sed pertinaciter instat, ac pie dissimulantes ad judicium vehementius urget. Tantum ergo quamvis invictus et coactus cedo, diemque et locum, ut rogasti, constituo, jam non audens relinquere indiscussum quod Deum puto nolle praeterire inultum. In perpetuum vale. EPISTOLA XXX [ #olim@# III]. (Post annum 1019.) #Domino suo regi serenissimo@# ROBERTO FULBERTUS, #humilis Carnotensium episcopus, in gratia Regis regum semper manere.@# Gratias referimus benignitati vestrae quod nuper misistis legatum vestrum ad nos, qui et vestram nobis sospitatem nuntians nos laetificaret, et fortunae nostrae modum sciscitatus a nobis, vestrae majestati renuntiaret. Ac tunc quidem scripsimus vobis de malis quae irrogat Ecclesiae nostrae Gaufridus vicecomes, qui nec Dominum nec excellentiam vestram se revereri satis superque indicat, cum et castellum de Galardone, a vobis olim dirutum, restituit, de quo dicere possumus: #Ecce ab oriente panditur malum (Jer. I, 14) @# Ecclesiae nostrae. Et rursus alterum aedificare praesumpsit apud Isleras intra villas Sanctae Mariae, de quo et revera dici potest: #En ab occidente malum (Ibid.) @# Nunc quoque de iisdem malis necessario scribentes conquerimur apud misericordiam vestram, consilium et auxilium petentes ab ea, quoniam a filio vestro Hugone super haec mala nihil opis vel consolationis accepimus. Pro quibus, tacti dolore cordis intrinsecus, jam in tantum moerorem nostrum prodidimus, ut signa nostra jucunditatem et laetitiam significare solita, ab intonando desinere, et tristitiam nostram attestari quodammodo jusserimus, officiumque divinum, hactenus in Ecclesia nostra per Dei gratiam cum magna cordis et oris jubilatione celebrari solitum, depressis modo miserabiliter vocibus et pene silentio proximis fieri. Unde pietatem vestram, cum fletu cordis et mentis, genua flexi precamur, succurrite sanctae Dei Genitricis Ecclesiae, cui nos fideles vestros, quantum possumus, licet indignos, praeesse voluistis; quorum a vobis solummodo post Dominum in his quae ingeruntur molestiis consolatio et respiratio funditus pendet. Cogitate ergo qualiter ab his liberemur, et ut moerorem nostrum convertatis in gaudium, obsecrando comitem Odonem, et ei vestra regali auctoritate vivaciter imperando ut praedictas diabolici instinctus machinas vero animo destrui jubeat, vel ipse destruat, propter Dominum, et fidelitatem vestram, et sanctae Mariae honorem, et nostri adhuc sui fidelis amorem. Quod si nec per vos nec per illum irrita fuerit haec quasi perpetua nostri loci confusio, quid restat aliud, nisi ut penitus interdicatis agi divinum officium in toto episcopatu nostro? ipsi inde, heu! inviti, et maxima necessitate coacti, aliquo exsulantes, nec oculis nostris videre diutius sanctae Dei Ecclesiae conculcationem ferentes. Quod ne facere cogamur, vestram misericordiam iterum iterumque flebiliter oramus ne et illud, quod absit! apud extraneum regem vel imperatorem fateri compellamur a vobis exsules, noluisse vos vel non valuisse sponsam Christi sanctam Ecclesiam, vobis [nobis?] regere commissam, tueri
null
cfe6dc88-4a1e-4e46-a851-b4776615dfb6
latin_170m_raw
null
None
None
None
. EPISTOLA XXXI [ #olim@# IV]. (Post annum 1019.) #Domino suo@# ROBERTO, #regi benignissimo,@# FULBERTUS, #Dei et sui gratia Carnotensis episcopus, statum plenae felicitatis.@# Postquam transmisimus vobis litteras per Ragenfridum clericum, quermoniae nostrae, de oppressione quam Ecclesia nostra patitur, locuti sumus cum domino rege Hugone, filio vestro, sciscitantes ab eo cur nobis in tanta necessitate non succurrerit. Qui se contra nos humiliter purgans respondit quia procul a nobis erat, ideo facultatem sibi veniendi in auxilium nostrum non fuisse, imo copiam virorum qui se comitarentur non habuisse. Cujus nos purgationis causam minime discredentes, pro illo vestram clementiam oramus, ne fiat aliena a vestro genito paternitatis vestrae gratia, si sanctae Ecclesiae non praestitit opem, quae impossibilis erat ei praestari. Ad vos tandem, dilectissime domine, nostri adjutorii summa redit, cujus gratuita bonitate praesulis honore fungimur, et tutela cujus posse eripi a malorum injuriis omnino confidimus. Sed ab iis quae modo nobis incumbunt sine multo labore vestro speramus erui, dummodo prece et obsecratione cum Odone comite obnixe agatis quatenus idem nos ab illis expediat. Caeterum serenissimam pietatem vestram appellamus pro eodem rege filio vestro, qui satis superque desolatus incedit. Neque enim in domo vestra cum securitate vel charitate licet ei manere, neque foris est ei unde vivat cum honore regi competente. Unde vos oportet aliquid boni consilii reperire, et illi impendere, ne dum ille quasi peregrinus et profugus agit, paterni animi fama vobis depereat. EPISTOLA XXXII [ #olim@# LXX]. (Post annum 1019.) FULBERTUS #indignus episcopus ineffabiliter charo Patri et domino suo@# ODILONI #cum cherubin et seraphin odas loqui.@# Quantas animo concipere possum tibi gratias habeo, sancte Pater, qui meo arbitratu taediosam et vix tolerabilem importunitatem meam quasi pro deliciis habes: servoque et sua tibi debenti omnia versa vice dominus paras obsequia. Vere vivit hic et fulgurat illa fortis et speciosa charitas, quae secundum Apostolum patiens est, benigna est, et cujus vigor nunquam excidit. Hac denique praesentialiter fruendi desiderio maceror, sed gravi ad praesens difficultate detineor. Malefactor enim ille Gaufridus, quem pro multis facinoribus excommunicaveram, incerto utrum desperatus an versus in amentiam, collecta multitudine militum quo ducendi essent ignorantium, villas nostras improviso incendio concremavit, nobisque quantas potest machinatur insidias. Super his itaque, ne tantae causae indiscussae vel inultae remaneant, necessario mihi conveniendus est primitus Odo comes. Quod si dissimulaverit, restabit regis et Richardi rogare patrocinia. Quod si isti quoque opitulari neglexerint, quid melius mihi restet non video, quam haec missa facere, et Christo secretius deservire. Valete. EPISTOLA XXXIII [ #olim@# LXXI]. (Circa ann. eumd.) #Quod jugiter in sinu memoriae fovet domino abbati G.@# FULBERTUS #Carnotensium sacerdos abundantiam charitatis.@# Peregrinus quidam frater nomine Hermengaud nos consolationem petiturus adiit, vultu, sermone et habitu poenitentis. Sentus enim et squalidus, pallentique macie deformatus, sua culpa de vestri coenobii paradiso se conquerebatur expulsum; in corpore fesso morientem animam circumferre. Quod verbum interitus admittentes compassione carere, vosque pro illo non rogare nequimus. Precamur itaque, si vis, si fas est, in nomine ejus Domini qui juxta est his qui tribulato sunt corde, ut paterna pietate recipiatis hunc filium jam tandem sero postliminio revertentem: quo de converso peccatore non tantum angeli Dei, verum etiam ipsi fratres, quorum propius interest, gratulentur. Valete memores vestri, nostri non immemores. EPISTOLA XXXIV [ #olim@# CV.] (Post annum 1019). #Dilectissimo domino suo@# ROBERTO #regi ac reginae@# CONSTANTIAE #utinam in Domino constantissimae,@# FULBERTUS #humilis Carnotensium episcopus fidelitatis obsequium et orationis suffragia, quantum scit ac potest.@# Cognita per nuntium vestrum alacritate vestra, gaudio magno repleti sumus, Deo gratias agentes. Vobis enim incolumibus, nos bene valituros per Dei gratiam et vestram speramus. Quoniam autem placuit bonitati vestrae consulere nos super habitu nostro, scribimus vobis multis nos ad praesens incommodis urgeri, quae nobis infert Gaufridus vicecomes de Castro dunensi. Refecit enim ante Natale Domini castellum de Galardone, quod olim destruxistis, et ecce tertia die post Epiphaniam Domini coepit facere alterum castellum apud Isleras intra villas S. Mariae
null
2fd5bcf3-ce89-4d6e-9b2d-35403900f174
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Unde legatos nostros misimus ad filium vestrum regem Henricum [ #leg.@# Hugonem] et Odonem comitem, incerti utrum illorum assensu tanta mala praesumpserit; aliter enim haec illum aggredi vix opinabile est. Sed si illi nos in tantis adversitatibus non adjuverint, ad vos post Dominum respicimus, ut per vos ab hujusmodi oppressione liberemur. Dolemus autem vos ita nunc in aliis partibus occupatos, ut vestro succursu de praesenti respirare nequeamus. Quod si cito nobis a filio vestro subventum non fuerit, communi nostrorum consilio, divinum officium desiturum in toto episcopatu nostro noveritis. Si comes Odo apud vos est, monete illum ut subveniat nobis propter Dominum et fidelitatem vestram. EPISTOLA XXXV [ #olim@# VIII. (Circa annum 1020.) #Venerabili fratri et coepiscopo@# FRANCONI FULBERTUS #salutem.@# Superfluum duxi longam fabulam nostri senis transcribere, et mittere tibi, cum totam rationem ejus, si qua est, ex mea brevi responsione facile percipere possis; fuitque hujusmodi: « Fratri in Domino ei consacerdoti suo Avisgaudo Fulbertus. Absit, frater, ut credatur verum esse, quod scripsisti, meum archipraesulem et me tuam confessionem publicasse! non est enim verum. Tuque dum talia scribis, bene meritis de te ingratus es, et injuste contumeliam facis. Si qua enim honesta tua novimus aut speravimus, fideliter ea publicavimus, ad testimonium tuae probitatis, contra illos maxime qui discessionem tuam ab episcopatu avaritiae, vel ignaviae, vel turpitudini ascribere nitebantur. Si quae vero occulta, quae poenitenda forent, nostrae fidei credidisti, caute celata sunt. At si talia confessus es quae et prius et postmodum ore vulgi ventilata sint, ea nos occultare nequimus. Comperi autem ex litteris tuis tibi molestum esse quod te monasticae vitae diximus amatorem, quod, quia nocere non intelligo, molestum esse demiror. Amor namque religionis episcopali gradu, quem reperis, dignum te potius quam indignum efficeret, si nihil aliud impediret. Utrum autem sit, vel quid sit quod impediat, sagacitatem tuam non arbitror ignorare. Si quaedam gravis causa quam dissimulas non obstaret, ea est hujusmodi. Si de repetendo episcopio querimoniam incipere velis, non satis apparet cui eam jure intendere possis. Nullus enim te expulit, nullus cathedram tuam, te renitente, pervasit; sed tutemet ultro causa aegritudinis, ut aiebas, curam episcopalem simul et cathedram reliquisti, ut perhibent: et sive Franconem tunc decanum Parisiensis Ecclesiae, sive quemlibet alium subrogari tibi verbis et scriptis a rege petisti. Quod si ita est, et sic tibi consequenter substitutus est Franco, eligente clero, suffragante populo, dono regis, approbatione Roman. pontific. per manum metropolitan. Senonensis, fulcitur utique substitutio et consecratio ejus favore quoque et auctoritate beati Gregor. papae, qui scriptis suis, sicut nulli pontificum non petenti pro qualibet aegritudine succedendum fore docuit, ita voluntarie renuntianti sedi suae successorem nullomodo denegavit. Sed quid aliud est quare te episcopatu carere oporteat, tu te noveris. Sin autem, hoc tanti nobis esse videtur, ni [ #leg.@# ut] te facere valeat recuperationis exsortem. Quapropter desine curiosos instigatores audire, desine reges et praesules inefficacis querimoniae taediosis scriptitationibus fatigare, et Ecclesiae Parisiensi te importune obtrudere velle. Quae, ut fatetur, nec patronum te habuisse gavisa est, nec doluit amisisse; quippe cum neque ex praesentia tua doctrinae profectum, neque ex absentia senserit detrimentum. Vale memor nostri. EPISTOLA XXXVI [ #olim@# XXXIX]. (Circa annum 1020.) #Venerabili Bituricensium praesuli G.@# FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus incrementa virtutum.@# Legatum vestrum diu detinui, quia Salomon abbas cum quibusdam monachis aberat, sine quorum consultu vobis responderi non oportebat. Quos, ubi redierunt, commonui ut sese ad audientiam praesentarent contra domnum Tetfridum. Ipsi vero responderunt se messivo tempore occupatos, lites ad praesens agitare non posse. Sed idibus Octobris in Aurelianensi concilio, quod futurum esse destinavimus, constituent vobis proximum audientiae et diem et locum. Tantummodo fratrem suum Dodonem, qui est apud vos, reddatis eis infra praedictum terminum. Interea oblatae sunt nobis quaedam litterae sub vestro nomine conscriptae ad domnum Arnulphum abbatem Sancti Petri, significantes vos excommunicasse monachos nostros. Sed auctoritatem qua vobis id liceat, me non memini vidisse. At,
null
2d6022d2-1eb1-4717-bf10-8f085568bc15
latin_170m_raw
null
None
None
None
si apud vos habetur, nobis eam debetis ostendere, ne forte, si non ostendatur, aut temere aut minime excommunicati esse dicantur. In litteris etiam quas mihi nuperrime direxistis, confictam inveni reprehensionem meam de ordinatione Salomonis abbatis hoc modo: miramur qua auctoritate fieri potuit ut sine audientia subditus praelato praepositus sit. Quod, ut puto, mirari non debetis, quia non est, sed illud potius attendere quod est. Non enim hoc sine audientia factum est. Neque subditus Salomon Tetfrido adhuc praelato praepositus est. Domnus namque Tetfridus a suis monachis criminatus, ut scitis, apud me de infamia sua querimoniam fecit, eorumque malitiam se ferre non posse dicens, sub audientia mea et eorum qui mecum erant, praelationi suae perpetualiter renuntiavit: astruens abbatem monachorum Bonae vallis ulterius se non esse futurum. Sicque, petita a nobis migrandi licentia, transivit ad vos. Monachi vero qui in Bona valle remanserant, hoc scientes, alium quemdam ex fratribus suis electum, eo quod irreprehensibilis esse videbatur, obtulerunt Odoni comiti abbatia illa donandum, ut mos erat, mihique deinde consecrandum. Is interim locum pastoris tenet. Si quis ergo est, qui me super hoc facto praesumptionis arguat, noverit me respondere paratum, et hoc tam ratione quam auctoritate approbaturum. Quod si quis abbatum, vel animi vel corporis aegritudine molestatus, praelationem suam in perpetuum renuntiando deserat, episcopus ipsius dioecesis in loco ejus alterum debeat ordinare. Valete EPISTOLA XXXVII [ #olim@# XXIX.]. (Circa annum 1020.) #Venerando Senonensium praesuli@# LEUTHERICO FULBERTUS #Carnotensis humilis sacerdos.@# Litteras ex parte vestra suscepimus, suadentes recipere quod homicidae Silvanectenses offerunt ut mereantur absolvi. Nos autem, in quibus oportet, vobis semper obedire parati sumus, sed in hoc ad praesens ideo non oportet, quia neque justum neque commodum est. Et justum non esse leges scriptae demonstrant. Commodum vero non est ut mors sanctorum, quae in conspectu Domini pretiosa est, apud homines vili pretio constet. Quod si quis instituerit, omnium sanctorum qui eadem causa perituri sunt, reus sanguinis erit. Sanctitas vestra valeat semper et vigeat. EPISTOLA XXXVIII [ #olim@# XLVI]. (Circa annum 1020.) A. #claro Laudunensium praesuli@# FULBERTUS #Carnotensium sacerdos.@# De grandi injuria nobis facta conquerimur apud te, magne Pater, quem ex debito charitatis et officii talia curare oportet. Causa vero hujusmodi est. Quodam Ecclesiae nostrae subdecano defuncto, petiit a nobis R. Silvanectensis episcopus dari sibi aut fratri suo ministerium ejus. Nos autem respondimus non convenire sibi, eo quod episcopus esset, neque fratri aetate adhuc et moribus immaturo. Tunc elegimus de numero sacerdotum nostrorum ad illud officium Eberardum quemdam, scientem ac religiosum virum. Quod factum praedictus R. materque et frater ipsius adeo inviderunt, ut sancto viro, coram pluribus qui testes inde sunt, terribilia minarentur. Et dictum facto non caruit. Venerunt enim de civitate Silvanectis ad nostram quidam ex domesticis eorum, sic necessarii ut absentia illorum nec per unum diem ignorari potuerit, qui interdiu quidem latuerunt, sed, profunda nocte egressi, sanctum illum presbyterum more solito venientem ad Ecclesiam, quasi lupum rabidum, lanceis falcatis [ #alias@# fallastris] et gladiis in ipso atrio principalis Ecclesiae trucidaverunt. Clerici autem ejus, qui expeditum Dominum tarde secuti sunt, invenerunt eum adhuc extrema verba protomartyris Stephani praedicantem. Porro carnifices praesidio noctis incogniti jam diffugerant, et cui crimen hoc intenderetur, erat incertum, cum quidam propter minas praeteritas domum R. quae erat apud nos, suspectam habentes, repererunt in ea vernaculum quemdam vestes suas et calceamenta lota siccantem. Ex quo signo conjectura est incoepta; cum ad causam hujus lavacri dicendam homo acrius urgeretur, se facto de quo agebatur adfuisse confessus est, sociosque prodidit, et ordinem rei gestae exposuit. Nos denique, totum hoc altius perscrutantes, pro certo ita esse comperimus. Comperimus, inquam, invidiae livorem, fraudem malitiae, sacrilegii nefas crudele, cruentum et singulare facinus in occisione sanctissimi sacerdotis. Nunc ergo tanta causa, quia indicatio ejus obscura non est, solam, ut vides, ultionem expostulat. Sed cum juris sit ad utilitatem reipublicae cunctos punire maleficos, illos tamen vehementius exturbare necesse est, qui in Deum et
null
d80cd284-01c2-4017-a43c-1a290214b53a
latin_170m_raw
null
None
None
None
sanctos ejus tam impie tamque crudeliter audent. Quid enim mali ulterius, vel certe aeque magnum excogitari queat? Multo nimirum levius illi complices Core peccasse videntur, quos tamen judicio Dei terra vivos absorbunt. Nam si illi sanctos Dei contempserant, non utique trucidarant. Quod si tales socordia vel iniquitas judicum reliquerit impunitos, cum hoc facere conspirare sit in contumeliam Dei, et exponere servos ejus ad caedem: quid restat, nisi ut ipsius summi judicis ira desaeviens, et hos et illos inaudita mortis atrocitate disperdat? Proinde nobis, quibus idem Dominus Ecclesiae suae tribunalia commisit, apprime necessarium est regem nostrum nosque invicem modis omnibus excitare, ne repente feriamur in hujusmodi socordia oscitantes. Quod ego te facere deprecor, magne Pater, cui Deus bene suadendi copiam incomparabilem dedit, simulque ut ipse mecum praedictos maleficos citra legitimam satisfactionem excommunices, quos tamen usque in finem a communione privandos esse non nescis. Vale. EPISTOLA XXXIX [ #olim@# XLIX] (Circa annum 1020.) #Venerabili Silvanectensium episcopo@# R. FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium sacerdos.@# Quia judicio contendere magis quam veniam postulare statuistis, restat vobis convenire judices, qui, praefixis loco et tempore, nos in alterutrum legali ratione justificent. Non enim usurpamus officium judicis in isto negotio, sicut vos velle dicitis, cum nullus esse possit suae causae et assertor et judex. Verumenimvero satis admirari nequimus quidnam mali est quod tam audacter ad judicium properatis, nisi forte, quod abhorrere humanum est, publice damnari eligitis quam secreta satisfactione purgari. Quid enim aliud in judicio mereatur manifestae culpae odiosa defensio? Et vestra quidem culpa sic manifesta est, ut nullo excusationis genere valeat obumbrari. Vox enim sanguinis fratris vestri et sacerdotis Evrardi, postquam ad aures supremi judicis ascendit, per totam Galliam vehementer infremuit. Qui, ut certo scimus, non est occisus ob aliam causam, quam ob vestrae cupiditatis injustam calumniam. Viderint judices utrum effectus referatur ad causam. Vale. EPISTOLA XL [ #olim@# L]. (Circa eumd. an.) #Venerabili Silvanectensium episcopo@# R. FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium sacerdos.@# Non oportet nostri ordinis viros in superfluis scriptitationibus occupari, multa enim et magna negotia nobis expedienda, si non dissimulamus, incumbunt. Sufficiant nobis super his unde agimus, litterae nuper a nobis missae, quarum erat extremitas: #Viderint judices utrum effectus referatur ad causam.@# Quae enim ibi scripta sunt, aut ea legitima assertione confirmabimus, aut vos infirmare et pernegare patiemur, si data fuerit consilii judiciique occasio: sin autem, contenti erimus ea praemonuisse quae vos credimus emendare: debuisse. Vale. EPISTOLA XLI [ #olim@# LI]. (Circa eumd. an.) FULBERTUS #episcopus, venerabili consacerdoti suo@# R. #boni propositi finem optimum.@# Mulier illa de cujus causa nostram humilitatem consulere voluistis, impedita est vinculo juramenti, nec potest inire connubium sine crimine perjurii, nisi per consensum aut post obitum illius cui se tali juramento conditionaliter obligavit. Vale. EPISTOLA XLII [ #olim@# LII]. (Circa eumd. an.) #Venerabili Rothomagensium archipraesuli@# ROBERTO FULBERTUS #humilis episcopus, si quod valet orationis suffragium.@# Procacitas G., cujus mihi mentionem fecistis, satis superque fatigavit me de novis connubiis expetendis; sed ego semper obstiti, dicens non licere ei sua uxore vivente alteram usurpare. Nunc ergo tandem rogavit me, seu callide sive simpliciter, ut sibi aut uxorem suam fugitivam redderem aut eam, si reniteretur, excommunicarem; alioquin diceret quod ego et illa faceremus eum moechari. Conventa igitur de hac causa mulier, respondit mihi nunquam se redituram ad illum; et, quia certo noverat mores suos cum moribus G. convenire non posse, velle se potius renuntiare saeculo et monacham devenire, tantum si Gualerannus sibi vel centum libras nummorum Carnotensium ferendas ad monasterium daret. Ego autem inter haec monacham illam nec fieri prohibeo, nec compello, sed nec ut ad virum odientem peritura redeat, coarctare praesumo. G. autem saepe mittit ad me, licentiam ineundi connubii novi petens; illam se gurpisse, suamque pecuniam recepisse, licet non vere protestans. Ego vero interdico ei licentiam istam, donec uxor ejus aut monacha facta sit, aut defuncta. Quorum utrum prius
null
2b5fe475-6058-4e09-bfff-6d3f106592bb
latin_170m_raw
null
None
None
None
futurum sit, nescio. Si ergo de hac causa meum consilium vultis, quod ego facio, idem vos facere suadeo, hoc adjiciens ut, si causam hanc acri censura pertractare velitis, ex mea parte non contradictionem, sed suffragium vos habere sciatis. Capitula canonum ad hanc causam pertinentia nobis subscribere non vacavit ad praesens, hostium persecutione turbatis. Scribemus autem et haec et alia libenter in obsequium vestrum, si Deus concesserit nobis salutem et pacem. Valete. EPISTOLA XLIII [ #olim@# LIII]. (Circa eumd. an.) #Charo suo@# R. FULBERTUS #episcopus.@# Occupatus erga plurima paucis tibi sic respondere compellor. Ecclesiae nomen, extra quam veri sacrificii non est locus, interpretatione sua pluralitatem innuit. Sacerdotalis quoque salutatio qua #Dominus vobiscum@# dicitur, non est unum solum, sed ad plures dirigitur. Sed et ille versiculus de quo mihi quaestionem fecisti, plane sibi circumstantes requirit. Pro his ergo atque aliis hujusmodi non ex auctoritate quidem canonum, quos mihi modo retractare non licuit, sed meo interim arbitratu tutius esse suadeo te a missarum celebratione suspendere, quam eas sine duarum saltem aut trium fidelium attestatione celebrare. Scrupulus autem ille de offerentibus ita solvi potest, quod dum sacrificamus illi pro quibus agitur, per manus nostras offertur Deo sacrificium laudis. Haec ad praesens me respondisse contentus aveto. Quod si nova legendo vel retractando verum de his quidpiam magis ratum invenero, tibi charitative rescribam. At si tu te prior aliquid tale repereris, eamdem nobis exhibe charitatem. Vale. EPISTOLA XLIV [ #olim@# LIV]. (Circa eumd. an.) #Venerando Remorum archipraesuli@# EBALO FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus.@# Angustiae tuae compatiens Odonem comitem arguendo conveni: respondit tandem quod in te deliquerat emendare se velle, et, ad tollendam animi tui aegritudinem, adjuvare, quod maxime desideras, ut Remensis Ecclesia respiret ad pristinam dignitatem. Si haec tibi facere voluerit, recipere suadeo, ut quamprimum expeditus redeas ad officium tuum. Deinde suggero, etsi non indiges, ut ad pacem pauperum componendam tota mente satagas, quos sui reges et principes vehementer affligunt. Praeterea Beroldo episcopo referente audivi sic te moerore afflictum, ut curam gregis Domini relinquere velis. Quod ego acriter et amice redarguo, testans te, si hoc egeris, non fuisse pastorem. Vale memor mei peccatoris in orationibus tuis EPISTOLA XLV [ #olim@# LV]. (Circa an. eumd.) #Diligendo semper atque venerando Remorum archiepiscopo@# EBALO FULBERTUS #Carnotensis humilis episcopus, communicare fontem intimae charitatis.@# De vestra bonitate, non de nostro merito confidentes, deprecamur, optime Pater, ut notum habere dignemini hunc charum nostrum nomine Hubertum, qui de patria sua causa discendae honestatis egressus, et apud nos aliquandiu demoratus, talem se nobis exhibuit, ut non minus quam frater uterinus amari et honorari meruerit. Nunc vero eadem causa permotus, monasterium beati Remigii, quod vestrum est, visitare disposuit: ubi si in aliquo fuerit indigus vestrae opis, sentiat quaesumus viscera pietatis. Vale. EPISTOLA XLVI [ #olim@# LVI]. (Circa an. eumd.) #Venerabili archiepiscopo Rothomagensium@# ROB. FULBERTUS #humilis episc. fideles orationes.@# Compatior tibi, sancte Pater insuper adversis quae indigne passus es, praesertim ab eo qui et se et sua tuae fidelitati debuerat. Super illo quoque doleo vehementer, fratre et coepiscopo nostro dum staret, in tanta nunc flagitiorum atque facinorum praecipitia lapso. Sed tibi, Pater, haec vel magna consolatio est, quia si [externa] abstulit, interiora non potuit. Habes enim ex Dei gratia charitatem qua ipsum errantem revoces; frenum canonicae districtionis, quo detrectantem coerceas; virgam, qua ferias: his utere competenter, donec absolutionem promeritus dicere tibi gaudeat: #Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4) @#. Vale. EPISTOLA XLVII [ #olim@# LVII]. (Circa an. eumd.) #Venerabili Leodicensium episc.@# ROGERIO FULBERTUS #Carnotensis omnia charitatis obsequia.@# Cum dispersas oves sollicite ac longi itineris labore quaeritis, laeti perpendimus, Pater, quod pastoris nomen negligentia non cassatis: de illa tamen ove quae in nostris pascuis observatur, fratrem A. subdiaconum loquor,
null
a2aa29a7-cba7-4708-b822-2104364df0a2
latin_170m_raw
null
None
None
None
securus esto, quia Dei gratia bene ruminat, et luporum insidias sagaciter cavet. Nec appelletis eum ultra militem fugitivum, quoniam accurate se praeparat ad debellanda coram Deo et nobis agmina vitiorum. Veniet autem ad vos quantocius poterit; sed si nostra humilitas invenire queat gratiam in oculis vestris, simpliciter exoramus ut nobis eum remittere ac vestris litteris commendare dignemini, ut praesentia ejus sit pignus vestrae charitatis erga nos, ac nostrae fidelitatis erga vos in perpetuum. Valete. EPISTOLA XLVIII [ #olim@# LVIII]. (Circa an. eumd.) #Venerando Lexoviensium pontifici@# ROGERIO FULBERTUS #Carnotensis episcopus, salutem et fideles orationes.@# Presbyteri canonicorum nostrorum ex ecclesiis quas habent in episcopatu vestro venerunt ad nos, dicentes quod vos interdixistis eis ministerium suum, ideo quod de ipsis ecclesiis non ferunt vobis synodum. Et nos quidem eam vobis jure solvendam esse non ignoramus: sed Tedoldus praepositus noster, ac vester servus, non bene rem intellexit hactenus, eo deceptus quod nulla ecclesiarum quas nostri canonici possident in episcopatu nostro obligata est hujusmodi debito, remittente videlicet antecessorum meorum piissima liberalitate. Sed ea quantalibet charitate fulta, quantalibet laude digna, vestro tamen juri minime praejudicat. Nunc itaque serenitati vestrae supplicamus ut concedatis eis officium suum agendi licentiam, paratis amodo aut vestram synodum vobis reddere, aut in usus fratrum nostrorum necessarios retinere, si charitati vestrae placuerit sanctorum patrum meorum supra memoratum remissionis exemplum observare. Si non merui ut causa mei aliquid faciatis, restat, spero, aliquando meritum iri opitulante gratia Christi. Valete, charissime Pater, et mementote mei in orationibus vestris. EPISTOLA XLIX [ #olim@# LIX]. (Circa an. eumd.) #Venerabili Parisiorum episcopo@# FRANCONI FULBERTUS #humilis sacerdos.@# Doleo super te, charissime, cum te a pristina virtute apostatare video. Olim apud me conquerebaris de tuo antecessore, qui sacrilega temeritate altaria laicis in beneficium dederat: nunc mihi suades ut ego similiter faciam. O coelum! o terra! quid clamem! aut quo tuis meritis digno modo te objurgare possim? Sed compesco nunc ferventes animi mei fluctus, donec te praesentialiter exquisitis increpationum tormentis excruciem. Vale interim. EPISTOLA L [ #olim@# LXI] (Circa annum 1020.) #Sancto et venerab. archiepiscopo@# LEUTHERICO FULBERTUS #episcopus de virtute in virtutem progredi.@# De Guidone excommunicato nostro nos appellas, reverende Pater, dicens quod episcopali se velit examinari judicio, et ecclesiastica satisfactione purgari. At nos precem tuam seu verba minime parvipendentes, tibi respondemus nos ejus libenter misereri velle, sed examinationem ejus ultra non curare. Apud nos enim jam de ipso sicut de manifesto reo optime factum est episcopale, hoc est canonicum ac decretale judicium, dum illum secundum auctoritatem canonum ac decreta sanctorum Patrum excommunicavimus. Dicimus autem illum manifeste reum propter rationes subscriptas. Primoque quia causa cupiditatis ejus, fratris ac matris quoque ipsius, occisus est immerito noster subdecanus. Deinde quia scivit insidias illi praetendendas, nec mihi patefecit. Tertio quod insidiatores ejus, quos disturbare potuit, non disturbavit, sed et praesentia sua domum ex qua sanctae Ecclesiae nostrae servire debuerat, eis receptandis dolose vacuam fecit. Quarto quod malo ejus consensit. His itaque modis nobis aperte reus comprobatur: unde vocatus et per sex menses exspectatus, dum confessionis ac poenitentiae remedia a nobis quaerere distulit, jure meritam excommunicationis sententiam pertulit. Cum ergo contradictis irrefragabilibus scilicet causis, plures enim earum vere testes existunt, parati quemlibet resistentem convincere; cum ille, inquam, propter has causas indubitabili crimine teneatur obnoxius, quis curet examinationem ejus? An quia manifesta culpa examinari egeat? an forte crederetur examinatus, si culpam se non habere pejerando culpam accumularet? sed ut scientes aliquem pejerare sinant, ab animo sacerdotum religio prohibet. Jam vero tam evidens peccatum quae purgatio maneat, nisi confessio et poenitentia? Hanc si expeteret, audiens extra civitatem sibi infestam me esse, propter amorem Dei, cujus misericordiae me commonefecisti, adhuc apud me locum ejus reperiret, atque haec ei forsitan aliquando absolutionem pareret. Quod si hoc noluerit, quando tu consilium statueris de majoribus et utilioribus tractaturus, cum illis et haec recensurus, adero tecum si mandaveris. Et si quid in illum actum est, bene stat, astipulatione tua nitatur;
null
140bed0c-2254-4fab-84e3-df0ff23cac36
latin_170m_raw
null
None
None
None
sin minus, corrigatur. Vale. EPISTOLA LI [ #olim@# LXII #bis@# ]. (Anno 1020 aut 1021.) #Venerabili Aurelianorum episcopo@# THEODERICO FULBERTUS #Carnotensis sacerdos obsequium dilectionis sine fuco dissimulationis.@# Gratulor diligentiae tuae, licet inter multa adversantia sua strenue capessenti, me quoque de negotiis ad me pertinentibus amice commonenti. At ego commonitionem tuam benigne suscipio; in caeteris quidem quae mihi scripsisti libenter tibi, prout decuerit et tempus erit, obtemperaturus. De processione vero Ecclesiae nostrae ad vestram fieri solita clericos nostros conveniens, audivi ab eis quod optime noveram, et teipsum aequo animo concredere volo: videlicet quod damnatis incendio, et ad Ecclesiae restaurationem inhiantibus, aliisque plurimis miseriis valida necessitate occupatis, processio non sit ad praesens facilis; successu vero prosperae facultatis, cum magno gaudio ac debita devotione se illam facturos. Vale cum beatissimo clero et grege tibi commisso, cohortans eos orare Deum ut liberet nos ab adversis nostris. EPISTOLA LII [ #olim@# LXIII]. (Circa an. eumd.) #Dilectissimo fratri et coepiscopo suo@# THEODERICO FULBERTUS. Illatam vobis injuriam vere meam facio, compassionis affectu, in eos qui sacro ordini fecere contumeliam zelo fervens: sed nec vobis utile esse video nec mihi tutum, ut zelus noster ad vindictam excommunicationis erumpat. Exspectandum, et commonitoriis utendum esse reor, donec illos aut poenitentia corrigat, aut summi judicis sententia multet. Vale. EPISTOLA LIII [ #olim@# LXIV]. (Circa an. eumd.) #Venerabili coepiscopo suo@# ODOLRICO FULBERTUS. De causa unde simplicitatem nostram consulere voluistis, in sexto libro Capitulorum nonagesimo primo ita scriptum invenimus. Si vir et mulier conjunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum eo; si poterit probare quod verum sit, accipiat alium, eo quod juxta Apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum. De profectione autem nostra ad Sanctum Hilarium, praefixum adhuc terminum non habemus. Vivite feliciter in Christo Jesu Domino nostro. Vale. EPISTOLA LIV [ #olim@# LXXXV]. (Circa annum 1020). #In perpetuum diligendo domino suo regique@# ROBERTO FULBERTUS #sacerdos.@# Quaeso, domine mi, ne indignanter accipias quod tibi proxima Dominica Parisiis non occurri. Scias enim pro certo quod nuntii fefellerunt me, dicentes te illuc ipso die non adfore, sed propter ordinationem cujusdam episcopi me vocari, quem omnino non noveram, nec sacratam tuam nec epistolam archipraesulis mei de ordinatione ipsius acceperam. Unde, si quid delicti penes me est, seductus sum aliena fallacia. Facilis tamen debet esse remissio apud regiam pietatem, cum etiam apud forenses judices status sit hujusmodi venialis. In toto corde meo diligo te; ne repellas me a mandatis tuis. Vale. EPISTOLA LV [ #olim@# LXXXVII]. (Anno 1020 aut 1021.) #Dilectissimo domino suo regi Francorum@# ROBERTO FULBERTUS #humilis episcopus sanctae virtutis augmentum.@# Si nobis omnes pervagandae facultates simul cum voluntate suppeterent, interesset vestrae pietatis levitatem nostram arguere, et ad nostrae ccclesiae quae destructa est restaurationem assiduam revocare. Nunc vero cum omnes ejusmodi facultates desint, et nos ad assiduitatem necessitudo magna coerceat, quomodo sapientiae vestrae dignum videri possit ut vel nos vel clerum nostrum de qualibet longa processione commoneat. Sustinete potius, sancte Pater, sustinete imbecillitatem nostram, supplete indigentiam nostram, ut Deus omni bono refocillet charam animam vestram. Valete regaliter. EPISTOLA LVI [ #olim@# LXXXVIII]. (Circa annum 1020.) #Benignissimo domino suo regique@# ROBERTO FULBERTUS #humilis sacerdos si qua potest orationis suffragia.@# Ex parte celsitudinis vestrae dictum est nobis quod domnum Franconem Parisiensi Ecclesiae dare vultis episcopum, et ad hoc peragendum nostrae humilitatis habere favorem. Nobis autem videtur quia, si episcopus de quo agitur aptus est clericus, est optime litteratus, et ad sermonem faciendum agilis: in qua re omnes episcopos decet esse, non minus quam in operatione potentes atque disertos. Unde, si hoc fieri posse canonice domni archiepiscopi Senonensis et coepiscoporum nostrorum probavit sagacitas, nostrum etiam, qui de hac discussione appellati non fuimus, habetis assensum. In nullo enim quod bonum sit, coram Domino vestrae voluntati nitimur contraire. Vigeat excellentia vestra. EPISTOLA LVII [ #olim@# XC]. (
null
9230e6de-10f2-4992-9d4a-3be65911b8e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
Anno 1020.) #Dilectissimo domino suo@# ROBERTO FULBERTUS #episcoporum humillimus consilium et fortitudinem a Domino.@# Cum praesentia mea nequeo, saltem litteris te reviso, mi domine, sciscitans de fortunis tuis, et exponens aliqua eorum quae geruntur in partibus nostris. Carnotenses adhuc plerosque detineo, ne in tuum nocumentum erumpant. Sed Hereb. et Gaufr. nullo interdicto refrenare potui. Faciunt tibi mala quae possunt, minantur quae non possunt. Virtus Altissimi conterat et disperdat superbiam illorum! Quidam autem vernaculi tui, qui ab eisdem malefactoribus injuriam passi sunt, Martinus scilicet de Villeri monte et filii ejus, iram suam retorquent in terram Sanctae Dominae nostrae, diripientes fruges et caetera bona nostra, quae in vicinia sua sunt. Nos vero inulta haec patimur propter te, exspectantes et deprecantes justitiam tuam. Sunt haec et alia multa, mi domine, quae me nimis angustiant; satis enim oneri esse videbatur adversa corporis valetudo. Sed tamem illud aegrius tolerabam, quod res Ecclesiae in superfluorum domesticorum victualia sic expendere compellebar ex prava consuetudine praedecessorum meorum, ut officium hospitalitatis et eleemosynae, sicut mea interest, administrare non possem. Nunc autem res ipsas, quantulae erant, passim inimici diripiunt. Additur his malis incendium Ecclesiae nostrae. Quoniam cum unde restaurem, sicut decet, non habeo, mihi quoque necessarios sumptus indulgeri detrecto. His itaque et pluribus aliis difficultatibus circumventus, quas vel pudoris lex vel brevitatis enumerare vetat, multa mecum agito; non ut aerumnas in hac vita evadere coner, quod est impossible, sed ut aliquo labore quamvis arduo valeam restaurandae Ecclesiae opem ferre. Hujus vero consultationis meae finem tibi domino meo revelatum iri disposui, cum Deus dederit tui opportunitatem alloquii. Valete perenniter. EPISTOLA LVIII [ #olim@# CI]. Anno 1020. #Glorioso duci Aquitanorum@# GUILLIELMO FULBERTUS #episcopus orationis suffragium.@# De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, haec vobis quae sequuntur breviter ex librorum auctoritate notavi. Qui domino suo fidelitatem jurat, ista sex in memoria semper habere debet: Incolume, tutum, honestum, utile, facile, possibile. Incolume, videlicet, ne sit domino in damnum de corpore suo. Tutum, ne sit ei in damnum de secreto suo, vel de munitionibus per quas tutus esse potest. Honestum, ne sit ei in damnum de sua justitia, vel de aliis causis quae ad honestatem ejus pertinere videntur. Utile, ne sit ei in damnum de suis possessionibus. Facile vel possibile, ne id bonum, quod dominus suus leviter facere poterat, faciat ei difficile: neve id, quod possibile erat, reddat ei impossibile. Ut autem fidelis haec nocumenta caveat, justum est, sed non ideo sacramentum meretur, non enim sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est. Restat ergo, ut in eisdem sex supradictis consilium et auxilium domino suo fideliter praestet, si beneficio dignus videri vult, et salvus esse de fidelitate quam juravit. Dominus quoque fideli suo in his omnibus vicem reddere debet. Quod si non fecerit, merito censebitur malefidus: sicut ille, si in eorum praevaricatione vel faciendo vel consentiendo deprehensus fuerit, perfidus et perjurus. Scripsissem vobis latius, si occupatus non essem cum aliis multis, tum etiam restauratione civitatis et Ecclesiae nostrae quae tota nuper horrendo incendio conflagravit. Quo damno etsi aliquantisper non moveri non possumus, spe tamen divini atque vestri solatii respiramus. EPISTOLA LIX [ #olim@# XVI]. (Circa annum 1021.) #Piissimo duci Aquitanorum@# GUILLELMO FULBERTUS #humilis episcopus.@# Non est mirum, serenissime princeps, si quid moveris animo contra me, de hoc quod sapientissimo ac sanctissimo Patri nostro Hilario tibique debita servitia non rependo. Magnam enim honorificentiam exhibuisti, largosque dedisti munificentiae fructus, pro quibus nihil praesentis emolumenti recepisse videris. Sed est quod te reconfortare plurimum potest, hoc videlicet quod tuas gazas in ecclesiae Beatae Mariae restaurationem expensas, non solum integras, verumetiam multiplicatas ab ipsa recipies. Ex parte vero mea, quamvis perexilis portio mercedis aestimari possit, tamen quidquid sum et possum tuum est. Si autem de malitia saeculi ortae difficultates meum iter impediunt, ut frequentare non possim, et dilationes meas exspectare taedet, fac, benignissime atque dilectissime princeps, de illa dignitate quam mihi commiseras
null
08868751-646d-400d-8f01-2eafb7313f63
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quidquid animae tuae beneplacitum fuerit, certo sciens quod ea causa benevolentiam meam erga te nunquam senties imminutam. Caetera quaedam, quae scribere nolui, legato vestro, domino videlicet Raimone referente cognosces. Vale. EPISTOLA LX [ #olim@# XVIII]. (Anno 1021, al. 1024.) #Claro suo@# HILDEGARIO FULBERTUS #humilis episcopus.@# Scio te, fili, meum desiderare adventum, sed retardant templi restauratio, mandata regis, praedonum instantia, messivae feriae, Lemovicensis episcopi causae pacandae difficultas, via scrupulosa. Aegre fero moras meas, satiusque mihi fuisset rem S. patris Hilarii non suscepisse curandam, quam tali modo tractare. Sed hac consolatione respiro, quia quod potes, vice mea facis. Precor ergo ut propositum urgeas strenue tam in spiritualibus quam in singularibus agens. Si Robertum praepositum indiligenter villicari nosti, fer causam ad notitiam ducis nostri (Aquitaniae), ut ejus arbitratu vel corrigatur vel mutetur. Saluta charos nostros R. Hu. Dur. et alios tam clericos quam laicos. Frater Thedoldus obiit, frater Ebrardus monachus evasit scholarum ferulam, et cancellarii tabulas tibi servo, bona parans, meliora devovens; tu quoque, pro nobis orans, feliciter vale. EPISTOLA LXI [ #olim@# XXXVII]. (Circa annum 1021.) #Dilectissimo patri et coepiscopo suo@# GUIDONI FULB. #orationis suffragium.@# Rogamus charitatem vestram pro his servis Ecclesiae nostrae qui sub vestra potestate degunt, ut eis patrocinari dignemini, et ut nobis constituatis terminum post octavas beati Martini, quando et ubi nostri legati possint occurrere vobis, ad definiendam causam eorum, quae propter obitum antecessoris vestri [Rodulfi] indefinita remansit Rogamus etiam ne nobis scripto significare gravemini, cur Sylvanectis non fuerit sacratio vestra. Vale. EPISTOLA LXII [ #olim@# XXXVIII]. (Anno 1021.) #Egregie dilecto coepiscopo suo@# GUIDONI, FULBERTUS. Amor justitiae, qui tuam, pater, animam imbuit a nativitate, fecit eam inoffensam, et ab excessibus cautam. Cujus rei fidem cum ex aliorum dictis, tum ex litteris tuis evidenter accepi. Sed ab ordinatione Ebali Remensis archiepiscopi non valde tibi metuendum puto esse, si est, ut dicitur, ab infantia Christianus, sano sensu sacris litteris eruditus, sobrius, castus, amator pacis et dilectionis, nullo crimine, nulla infamiae nota turbatus, tandemque a clero et populo suae civitatis electus. Magni etenim viri, ut optime nosti, Ambrosius Mediolanensis et Germanus Antissiodorensis, aliique nonnulli, quia tales in laico habitu exstiterunt, subito nobis sancti praesules exierunt. Domnus vero papa, cujus animadversionem te revereri significasti, non est quod tibi merito debeat succensere, si te graviter collapsae sanctae Remensi Ecclesiae aliquam spem resurrectionis audierit providisse. Vale in perpetuum memor mei vere fidelis tui. Illi quoque valeant, qui tuam memoriam mihi commendaverunt. EPISTOLA LXIII [ #olim@# LXXIX]. (Circa annum 1021). FULBERTUS #episcoporum humillimus@# HILDEGARIO #suo salutem.@# Absentia tua saepe commemorat quam necessarius eras praesens. Sed hoc me consolor quod obsequia tibi delegaverim, qui sis dignus recipere, et utrumque remunerare paratus. Spero enim ut mihi quoque de tuis benemeritis, si qua Deo dante fuerint, aliqua tecum mercedis portiuncula cedat. Opitulabor itaque ad bene promerendum ex animo. Sed veniendi ad vos diem statuere dubito, quia et ibi victualia mihi puto deesse, et in mea dioecesi multis occupor. Fac tu interim quod te facere opto et credo: lectioni, orationi, et eruditioni fratrum operam tuam cum alacritate divide, animae simul et corporis curam gerens; ne propter secundi lassitudinem primae vigor evanescat. De re sancti patris Hilarii et nostra fideliter disponenda scio te non indigere monitis, dummodo fures caveas. Vestes et caetera ornamenta ecclesiae, quae lavari volunt, procura, ut festa paschalia suo candore venustent. Laurus nostra et totum pomarium gaudeant suo cultu. Vinitorem quoque et agricolam te esse memineris. De vario numero psalmorum qui adjiciuntur a quibusdam in tempore jejunii per singulas horas canonicas, in fine, post orationem Dominicam et capitula quae sequuntur, regulam non invenio. Psalmi quidem meo arbitratu superflui essent, nisi eos tutaret psalmistarum devotio. Finitis autem capitulis, post orationem Dominicam, ubi dicitur: #Domine, exaudi orationem meam,@# statim
null
65e4b45f-f7fc-400d-a787-afd0b5fa8feb
latin_170m_raw
null
None
None
None
esset subdenda oratio, quae ex libro #Sacramentario@# recitatur. Patere tamen Ecclesiam retinere suum usum ad praesens. De significatione clericalis ornatus Amalaricus sic breviter: Desideramus recapitulare omnem armatum clericorum. Caput clerici in superiore parte discoopertum. Mens est, ubi est Dei imago. In inferiore parte circumdatum capillis, quasi aliquibus de praesenti necessitate. Amictus est castigatio vocis. Alba caeterorum inferiorum sensuum, praesidente magistra ratione, et interius per disciplinam continentiae constringente, quasi quodam cingulo, voluptatem carnis. Calceamenta, prohibitio pedum ad malum festinare. Sandalia ornatus ad iter praedicatoris, qui coelestia non debet abscondere neque terrenis inhiare. Secunda tunica, opera mentis sunt. Casula, opera corporis pia. Stola jugum Christi, quod est Evangelium. Dalmatica diaconi, id est ministri, cura proximorum est. Sudarium piae et mundae cogitationes, quibus detergimus molestias animi ex infirmitate corporis. Pallium archiepiscopale torques devotissimae praedicationis, et in Veteri Testamento et in Novo. Hactenus Amalarius. Mitto tibi Cyprianum, Porphyrium, et Vitas Patrum cum psalterio, ut petisti. Moneo etiam ut cum Donatum construxeris, nihil admisceas ineptae levitatis, ut sit causa joci, sed omnia seria. Spectaculum enim factus es, cave. Vide etiam ne tuae asseclae medialis nuditate laborent. Saluta mihi fratres nostros in Domino, et tute vale. Presbytero benedicenti os non alligabis, nisi ex praecepto episcopi sui; quod oblitus fueram: prohibetur tamen Agathensi canone. EPISTOLA LXIV [ #olim@# LXXX]. (Anno 1021, al. 1024.) FULBERTUS #humilis episcopus fratri@# HILDEGARIO. Dic charissimo nobis principi Guilielmo perpetuam felicitatem cum orationibus, ex parte nostra, et totius cleri ac populi nostri, propter eleemosynam quam misit ad restaurationem ecclesiae nostrae. Deinde vero nos praedicasse publice, sicut ipse mandavit, virtutem Dei per meritum sancti Joannis ostensam in districtione Gausberti, cum exsultatione et gaudio omnium qui audierunt. Monuisse quoque Bituricensem archiepiscopum per quemdam monachum suum, ut sese pacare non negligat cum ipso domino Guillelmo et episcopis ejus, priusquam sibi exinde scandalum oriatur. Tibi etiam misisse sibi exponendas sententias Bacharii, Bedae, et Rabani, de fine Salomonis, unde fecerat quaestionem. Sed et de praebenda quae vacat, sicut et de omni bono, voluntati ejus me praebere consensum. Praeterea scias me, propter te, magistro S. veniam indulsisse. Caeterum Tigrinus submonebat, ut mitterem vobis aliquem procuratorem ad colligendas fruges; sed ego totum hoc curae tuae committo, te exercitans illum probans. Adjutorem scholarum nolo tibi mittere, qui nondum assecutus sit maturitatem aetatis et gravitatem morum. Utere interim clientelae tuae qualicunque subsidio, donec causam communi consilio pertractemus. Vale. EPISTOLA LXV ( #olim@# LXXXI]. (Circa an. eumd.) Cum audio te facere quod debes, laetor, quamvis trepidem de futuris. Unde summam bonitatem deprecans, ut te dignetur regere, te quoque moneo ut habenis praeceptorum ejus obtemperare memineris. Iterum dico vale. Bacharii insertam invenies sententiam. Bedae et Rabani quorum tamen trium sententias hic quoque subnotare non piguit. Bacharius ait: « Salomon ille mirabilis, qui meruit astrui Domino, sapientiae copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus, et in vinculo libidinis laqueatus etiam sacrilegii errore se polluit, quando simulacrum Chamos Moabitarum idoli fabricavit. Sed quia per prophetam culpam erroris agnovit, nunquid misericordiae coelestis est extorris? At forsitan dicas: Nusquam eum in canone lego poenituisse, neque misericordiam consecutum. Non ambigo, frater, de poenitentia ejus, quae non inscribitur publicis legibus. Et fortasse ideo acceptabilior judicatur, quia non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae Domino teste poenituit. Veniam autem ex hoc consecutum esse agnoscimus, quia cum solutus fuisset a corpore, sepultum illum inter regum Israelitarum corpora Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum esse cognoscimus, qui usque in finem vitae suae in propositi perversitate manserunt; et ideo quia inter reges justos meruit sepeliri, non fuit alienus a venia. Veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri. » Beda in opusculo super lib. Regum capitulo XXXIX, praemissis paucis, ait: « Ubi hoc quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur! quia videlicet Salomon de commisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit. Nam si
null
1edd12e5-9930-47d6-8bd0-d53229a24542
latin_170m_raw
null
None
None
None
fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia ut idola quae aedificaverat de civitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum quae ipse cum fuisset sapiens erronee fecerat quasi sapienter ac recte facta relinqueret. » Rabanus sic sub persona Isidori in expositione ejusdem libri: « Jam porro de aliis operibus Salomonis quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura et damnat, nihilque de poenitentia ejus vel in eum indulgentiae Domini omnino commemorat. Nec prorsus occurrit quod saltem in allegoria bene significet, haec est flenda submersio. » EPISTOLA LXVI [ #olim@# LXXXII]. (Circa an. eumd. FULBERTUS #humilis episcopus@# H. #suo salutem.@# Diu sustinui sperans te esse venturum, ut dixeras. Unde jam nimia dilatione commotus arguo apud te solum. Cur enim te mendacem mihi et ingratum exhibuisti, cum tibi dulce esse debuisset paratos si qui forent de venatione tua cibos te patri inferre, ut aliquam benedictionem merereris accipere. Noli jam morari diutius, si gaudere vis de humili gratia nostra. Vale et veni, aut rescribe mihi quid pro certo sperare debeam de te. EPISTOLA LXVII [ #olim@# LXXXIII]. (Circa an. eumd.) FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus,@# R. #sanctae Ecclesiae Aurelianensis oeconomo.@# Quod me scribere mones utilia clerico quodque de scientia magnipendis, facis amice, facis ut Christianae philosophiae cultor, invidiae purus. Ego vero, etsi ignarus mei moduli, non praesumo grandia, tamen memor in quo parere possum, exhortationi sanctae deesse non volo. Scripsi itaque sicut monuisti, quid mihi videatur agendum de presbytero illo qui missas celebrare et non communicasse compertus est, in hunc modum. Videtur namque diligenter inquirenda esse causa, qua sacrosanctam communionem subterfugerit, videlicet utrum haeretica infidelitas sit, an timor ex conscientia plane mortalis criminis, an timor ex conscientia ebriositatis aut libidinis. Quae quidem miseri sacerdotes mortalia peccata esse aut nesciunt aut scire dissimulant, remordente tamen conscientia mala; an sit taedium ex multa celebratione missarum; an timor indiscretus quo pusillanimes afficiuntur interdum pro levibus culpis; an morbus rheumatizantis et nauseantis stomachi; an passio cerebri mentem laedens. Si ergo infidelitas in causa inventa fuerit, aut aliud plane mortale crimen, deponendus est auctoritate canonica usque ad legitimam satisfactionem. Si autem appetitus ebriositatis aut libidinis, quando quidem et ipsae mortiferae sunt, ab officio removendus est, et tandiu abstinentia castigandus est, quousque, relicto vitio et per Dei gratiam superato, revocari videatur idoneus. At si ex frequenti missarum celebratione taedium, ita corripiendus, et per annum integrum a communione pellendus, sicut seriptum est in concilio Toletano XIII, capitulo 5. Si vero indiscretus timor de levi culpa, castigandus esse videtur cum pietate, sicut legitur in Capitulario, lib. I, capitulo 6. At si praenotata passio stomachi, vel cerebri fuerit in causa, quiescere debet a ministerio, donec recuperet sospitatem. Si autem praeter supradicta aliud aliquid in causa inventum fuerit, ex ipsorum comparatione per ratiocinationem facile tractabitur. His breviter assignatis salveto in Domino Jesu Christo, vir optime, qui me multosque alios jugiter et interrogas, et dum prudenter interrogas, bene doces. Vale. EPISTOLA LXVIII [ #olim@# LXXXIV]. Circa an. eumd.) #Benignissimo atque dilectissimo domino suo@# ROBERTO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium sacerdos.@# Cognita benigna voluntate vestra consilioque prudentiae vestrae comperto, quia sanum est, ut solet, voluntati obsequor, consilio acquiesco, et iter institutum ad praesens omittens, in tempus a vobis constitutum differo peragendum, si annuerit Deus. Si ergo de justitia, de pace, de statu regni, de honore Ecclesiae vultis agere, ecce habetis me parvum satellitem pro viribus opitulari paratum. Vale. EPISTOLA LXIX [ #olim@# XCVII]. (Anno 1021.) #Nobilissimo regi Danomarchiae@# CNUTO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus cum suis clericis et monachis orationis suffragium.@# Quando munus tuum nobis oblatum vidimus, sagacitatem tuam et religionem pariter admirati sumus: sagacitatem quidem, quod homo nostrae linguae ignarus longoque a nobis terrae marisque intervallo divisus, non solum ea quae circa te sunt strenue capessas, sed etiam ea quae circa nos diligenter inquiras; religionem vero, cum te, quem paganorum principem audieramus, non modo Christianum
null
91265528-d5f3-4bfa-8c3a-d5c9a1fa4bc7
latin_170m_raw
null
None
None
None
, verum etiam erga ecclesias atque Dei servos benignissimum largitorem agnoscimus. Unde gratias agentes Regi regum, ex cujus dispositione talia descendunt, rogamus ut ipse regnum tuum in vobis prosperari faciat, et animam tuam a peccatis absolvat per aeternum et consubstantialem sibi unigenitum Christum Dominum nostrum in unitate Spiritus sancti. Amen. Vale, memor nostri, non immemor tui. EPISTOLA LXX [ #olim@# XCVIII]. (Circa an. eumd.) #Nobili comiti@# S., FULBERT. #Dei gratia Carnotens. episcopus, fideles orationes.@# Si in eligendo vestrae civitatis episcopo regulariter ageretis, suffragium nostrae humilitatis non deforet juxta modum rationis. Nunc autem palatinus aut publicus rumor est, quod ille clericus quem eligere vultis, favorem vestrum sit aucupatus promissionum sibilis et pecuniae visco. Dicunt etiam quod sine jussu regis, et consensu episcoporum comprovincialium, aedes et rem episcopalem invaserit. Quae si sint vera, non sunt regularia: nec me vel vobis, vel aliis contra jus et fas opitulari oportet. Valete. EPISTOLA LXXI [ #olim@# CII]. (Anno 1021.) #Clarissimo duci Aquitanorum@# GUILLELMO FULBERTUS #episcopus, utile et honestum.@# Gauderem, dilectissime princeps, ad dedicationem vestram devotus occurrere, nisi me Ecclesiae nostrae nullo modo negligenda necessitas detineret. Gratia namque Dei cum adjutorio vestro cryptas nostras pervolvimus, easque priusquam hiemalis inclementia laedat cooperire satagimus. Volo autem vos scire, quod litterae, quas priores episcopo Azelino misistis, regi relatae sunt: qui etiam valde contristatus est de sua vilitate, quam ibi scriptam invenit. Fecissetque Bituricensis episcopus juxta consilium nostrum, ut ait, de Lemovicensi episcopo, nisi eum regulariter irae formido detineret. Sed quia rex proximo rugitu, ut dicitur, venire habet in silvam Legium, quae vicina est, ut scitis, monasterio sancti Benedicti, ego quoque, Deo favente, illuc ire disposui, sciturus quales inveniam erga vos et regem et archiepiscopum, vel quales reddere possim. Et quod interim effecero, aut ipse vobis referam, aut litteris innotescam Vale feliciter. EPISTOLA LXXII [ #olim@# CIII). (Anno 1021.) #Dilectissimo semperque diligendo domino et duci Aquitanorum@# GUILLELMO, FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus, in hac vita se et sua omnia, in altera gaudia sempiterna.@# Doleo, vir optime, quod nuper in conventu regis atque nostro loquendi tecum opportunitatem non habui, non de saeculari negotio, sed de loco sancti Patris Hilarii, cujus rectores nos esse bonitas tua voluit, sed hujus temporis malitia non permittit. Mando itaque tibi, et precor absens id quod tunc praesens intimare volebam, videlicet, ut secundum beneplacitum cordis tui constituas tibi alium thesaurarium et capitiarium de bonis clericis qui sunt in tua vicinia, quos via longa et periculosa non disturbet ab officio, sicut me et meos hactenus disturbavit. Nec me putes, obsecro, ita pravum, ut propter hoc tibi videar minus esse fidelis. Agnosco enim me perpetuum debitorem esse fidelitatis animae tuae et corpori, propter benignitatem quam mihi immerito exhibuisti Unde certo scias, quia si tibi aut populo tuo mei ministerii necessitas immineret, et hoc mihi mandare dignum duceres, subvenirem tibi Deo duce, si non possem aliter, vel in habitu pauperis peregrini. Precor autem bonitatem tuam, ut Raimoni relevare digneris damnum quod pertulit in servitio nostro. Vale nunc et semper, piissime atque benignissime: ego vero nunquam obliviscar te. EPISTOLA LXXIII [ #olim@# CIV]. (Circa annum 1022.) #Nobilissimo ac piissimo duci Aquitanorum@# GUILLIELMO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus, salutem et orationum fidelia.@# Vestram, optime princeps, erga me benevolentiam expertus sum, cunctis amicorum meorum benevolentiis affectu mihi dulciorem, effectu quoque utiliorem. Nam alii quidem amici mei vix parem aliquando meritis meis vicem rependunt. Vobis autem me licet immerentem gratuitis beneficiis accumulare mira charitatis abundantia placet. Jam fere tertio anno praeterito quod sic agitis, erubescerem munera vestra gratis suscepisse. Incertus essem Dominum Jesum Christum et sanctam Mariam genitricem ejus, in cujus officio expensa sunt, mercedem vobis reddituros. Praeterea non defuit mihi animus vos adeundi, et in vestra regione vobis obsequendi. Sed multae causae difficultatis obstiterunt. Ob quod gerendum pro certo noveritis cuncta me difficilia postpositurum, si quoquomodo fuerit possibile
null
df04b840-804b-47bb-a064-e8309799ed72
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Haec dicens relevare cupio mirabilem affectus vestri erga me dulcedinem, in cujus litteris nuper legi quod gauderetis me superstitem esse in regionibus nostris, quasi sperantes unquam in vestris me videre. Unde Auctori totius boni supplico, ut et vos in hac vita longum tempus superesse faciat, et me vobiscum superstitem adhuc beato Hilario vobisque deservire concedat. Fratrem Hildegarium, vestrum et nostrum fidelem, rogastis nos vobis remittere: sed deplorat, quasi jam diu nostri pectoris mamillas non suxerit. Quibus aliquandiu refici serenitatem vestram humiliter postulat, ut aspiratione dulciori vobis ac vestris postmodum complaceat. Valeatis feliciter cum omnibus vestris. EPISTOLA LXXIV [ #olim@# XXX] (Anno 1022.) #Sacro Senonensium archipraesuli@# LEUTHERICO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus, virtutem suae dignitatis excellentiae competentem.@# Odalricum Aurelianensem ego quidem ad episcopatum non elegi, sicut vobis dictum est, sed a clero et populo suae civitatis electum sacravi presbyterum. Quod eum Romam ire velle audistis, et ibi creari episcopum, dissuasi vestri honoris gratia. Sed et ipse gratanter dissuadenti paruit, suggerentibus fidelibus suis, Rodulpho scilicet et Herfrido. Multis occupatus, pauca rescribere cogor. Saluto vos quantum possum in Domino, paternitati vestrae devotus suffraganeus. EPISTOLA LXXV [ #olim@# XXXI]. (Circa an. eumd.) #Patri ac primati suo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #episcopus.@# Gratias ago vigilantiae tuae, quae meae simplicitati praemonitorium facit. Vere enim indigeo praemoneri de multis propter meae indiscretionis seu negligentiae morbum. Verum in hac causa qua de nunc agis, id est, ne quibuslibet episcopandis cito manus imponam, opus non esse arbitror monitore. Nam et si tu in isto negotio, consilio meo, ut decuerat, hactenus uti voluisses, et ordo noster et tua res aliter processisset. Sed omitto praeterita: de futuris plurimum bonae spei capio ex eo quod nunc cum sanctis viris ac sapientibus agis, Patrem nostrum Odilonem loquor et asseclas ejus. Consilio enim illorum spero te non solum animae periculum evadere, sed etiam hujus vitae gloriam et honorem posse recuperare. Vale memor mei tibi in omnibus bonis obedire et opitulari parati. EPISTOLA LXXVI [ #olim@# XXXII]. (Circa an. eumd.) #Venerabili Senonensium archiepiscopo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium humilis episcopus, orationis suffragium.@# Vides, Pater, et audis quanta bellorum incendia nostris in partibus exardescunt. Unde periculosum esse timeo, nos ad metas destinatae synodi convenire. Quid autem super hoc tuae providentiae videatur, cito mihi remanda. EPISTOLA LXXVII [ #olim@# XXXIII]. (Circa an. eumd.) #Venerabili Senonensium archiepiscopo@# LEUTHERICO, FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus a summo Domino, Euge, bone serve.@# Placuit excellentiae vestrae sciscitari a nobis quid agendum sit de quodam viro, qui filium suum tenendo ad confirmationem factus est de patre patrinus, videlicet utrum ab uxore sua matre ejusdem pueri sit separandus, an non. Nos vero quod sancti Patres de tali causa statuerunt, id censemus esse tenendum. Invenitur ergo statutum in concilio Leptinensi, cap. 7, sub Zacharia papa sub principe Carolo Magno hoc modo: Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore, et alteram non accipiat. Simili modo et mulier alterum non accipiat. Item in eodem: Nullus proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cujus filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur. Credo ista tibi sufficere, pauca sapienti. Vale. EPISTOLA LXXVIII [ #olim@# XCV]. (Circa annum 1022.) #Roberti regis Francorum ad Gauslinum Bituricensem archiepiscopum.@# (Vide infra in ROBERTO rege.) EPISTOLA LXXIX [ #olim@# XCVI]. (Circa annum 1022.) #Gauzlini Bituricensis archiepiscopi ad Robertum Francorum regem.@# (Vide infra in ROBERTO rege.) EPISTOLA LXXX [ #olim@# XCVII]. (Circa annum 1022.) #Pio regi@# ROBERTO, FULBERTUS #humilis episcopus, omnia fidelia.@# Sacra vestra monitus sum inquirere festinanter, et scribere vobis, si qua historia sanguinem pluisse referat, et si factum fuit, quid futurum portenderit. Livium, Valerium, Orosium, et plures alios hujus rei relatores inveni, de quibus
null
708d92e6-bbdd-461e-8bb1-8d77b5ebde89
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad praesens solum Gregorium Turonensem episcopum testem esse productum sufficiat, propter auctoritatem religionis suae. Ait ergo Gregorius idem in sexto lib. Historiarum, cap. 14: « Anno septimo regni Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntrani 21, mense Januario, pluviae, coruscationes, atque tonitrua gravia fuerant: flores in arboribus ostensi sunt: stella, quam cometem superius nominavi, apparuit, ut in circuitu ejus magna nigredo esset, et illa tanquam si intra foramen aliquod posita, ita inter tenebras relucebat scintillans, spargensque comas. Prodibat autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tanquam fumus magnus incendii apparebat a longe. Visa est ad partem occidentis in hora noctis prima. In die autem sancto Paschae apud Suessionis civitatem coelum ardere visum est, ita ut duo apparerent incendia; et unum erat majus, aliud vero minus. Post duarum vero horarum spatium conjuncta sunt simul, factaque in pharum magnum evanuerunt. In Parisiaco vero termino verus sanguis ex nube defluxit, et super vestimenta multorum hominum cecidit, et ita tabe maculavit, ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerent. Tribus enim locis in termino civitatis illius hoc prodigium apparuit. In Silvanectensi vero territorio hominis cujusdam domus, cum ille mane surgeret, sanguine respersa ab intus apparuit. Magna autem eo anno lues in populo fuit. Valetudines vero variae, melinae, cum pustulis et vesicis, multum populum affecerunt morte. Multi tamen adhibentes studium evaserunt. Andivimus autem eo anno in Narbonensem urbem inguinarium morbum graviter desaevisse, ita ut nullum esset spatium vitae, cum homo correptus fuisset ab eo. » Hactenus Gregorius Turonensis. Liquet igitur ex hac et ex supra memoratorum historiis, quod pluvia sanguinis publicam stragem futuram esse portendat. Quod autem nuper hujusmodi cruorem in quadam parte regni vestri pluisse audistis, et quod ille cruor ubi supra petram vel super carnem hominis ceciderat, ablui non poterat, ubi autem super lignum ceciderat, facile abluebatur, per hoc tria hominum genera significata esse videntur: per lapidem impii, per carnem fornicarii, per lignum vero quod neque durum est ut lapis, neque molle ut caro, illi qui neque impii sunt neque fornicarii. Cum ergo venerit super illam gentem, cui portenditur, gladius, sive pestilentia designata per sanguinem, si antea duri aut molles fuerint mutati in melius, non morientur perpetualiter in sanguine suo. Medii vero per angustiam mortis vel aliter poterunt liberari pro arbitrio secretissimi atque praestantissimi Judicis. Vale, piissime rex. EPISTOLA LXXXI [ #olim@# XIII]. (Anno 1023.) #Domino suo@# ROBERTO #regi benignissimo,@# FULBERTUS #humilis sacerdos in perpetuum vigere.@# Sacram majestatis vestrae nuperrime suscepi monentem me VI Kal. August. vestro et Henrici interesse colloquio, non solum vestri obsequii, sed et nostrae commoditatis causa. Unde suppliciter vobis pro tanta erga me pietatis affectione gratulans rescribo, me jam diu infirmatum, aegritudinem hoc tempore maxime revereri, longum iter aggredi non audere, successu vero temporis opportunioris, annuente Deo, libenter vos eo, sive alias comitaturum esse, quanquam ad praesens si valetudo non obsisteret, longe tamen ante praemoneri me tanti itineris oporteret. Valete feliciter. EPISTOLA LXXXII [ #olim@# XLVIII]. (Circa annum 1023.) #Venerabili Turonensium archipraesuli@# ARNULFO, FULBERTUS #humilis episcopus, semper agere prudenter ac simpliciter.@# Et nunc quidem gratia Dei sic agitis, cum licet non inconsulti fratrum tamen consilia captatis. Respondemus itaque vobis, quia si pallium requisistis a Romano pontifice, et ipse vobis illud sine causa legitima denegavit, propter hoc non est opus dimittere ministerium vestrum, ut si vestra tarditate nondum est requisitum, cantela est exspectare donec requiratur, ne vos ex improviso praesumptionis arguere possit. Continentur enim quaedam reverenda nobis in privilegiis Romanae Ecclesiae, quae propter negligentiam nostram non facile inveniuntur in armariis nostris. Valete. EPISTOLA LXXXIII [ #olim@# XV]. (Anno 1024.) #Fulconis Andegavorum comitis ad Robertum regem.@# (Vide infra in ROBERTO rege Francorum.) EPISTOLA LXXXIV [ #olim@# XXII.]. (Anno 1024.) #Domino sancto et universali papae@# JOANNI, FULBERTUS #Carnotensium humilis episcopus, orationum fidelia.@# Gratias omnipotenti Deo, qui more benignitatis suae tuam, Pater, humilitatem respexit, et summo ut decebat dignitatis apice
null
76d14925-5b86-4368-a92b-b3e70025aa24
latin_170m_raw
null
None
None
None
sublimavit. Proinde totus mundus ad te convertit oculos, teque unum omnes beatissimum praedicant, contemplantur altitudinem tuam sancti viri, et gaudent quod eis similitudine omnium virtutum alludis. Respiciunt persecutores Ecclesiae, districtionis tuae baculum formidantes. Suspiciunt ii qui flagellantur ab impiis, et respirant: sperantes adhuc restare sibi consolationis remedium. De quorum numero sum ego magnae et praeclarae Ecclesiae pusillus episcopus, qui tibi, Pater, de angustiis meis querimoniam scribens, auxilium tuae pietatis imploro. Est enim quidam comes malefactor nomine Rodulphus, nimium vicinus nobis, qui res Ecclesiae nostrae per injustam occasionem invasit, unum de clericis nostris suis manibus interfecit, duos alios captos sacramentis illigavit. Et de his omnibus appellatus in curia regis, et coram plena ecclesia saepe vocatus, non propter hominem nec propter Deum ad justitiam venire dignatus, a nobis tandem excommunicatus est. Nunc vero ad limina sancti Petri contendit, tanquam ibi possit accipere de peccatis absolutionem, unde venire non vult ad emendationem. Unde rogamus te, dilectissime Pater, cui totius Ecclesiae cura commissa est, ut eum de sanguine atque injuria filiorum tuorum ita arguere et castigare memineris, sicut meritum esse tua providentia novit. Nec tua sanctitas injuste in communionem recipiat, quem divina auctoritas sicut ethnicum alienat. Vale, bone pastor, et vigila super nos, ne per incuriam tuam grex Domini detrimentum sustineat. EPISTOLA LXXXV [ #olim@# XCIV]. (Anno 1024.) #Dilectissimo domino suo regi@# ROBERTO, FULBERTUS #humilis episcopus, omnia decentia regem.@# Dignum est scire te negotia regni tui. Noverit ergo prudentia tua, quod Guillelmus de Bellissimo ( #Bellême,@# castellum in Pertico), ultus perfidiam filii sui, conjecit eum in carcerem, unde non egredietur, ut ait, sine consilio nostro. Mandat autem se esse paratum ad facienda quae mandasti per Hildradum monachum. Caeterum ut a tuae sanctitatis praesentia me rediisse cognovit comes Odo, qui tunc Turonis agebat, mandavit ut post duos dies Blesis sibi occurrerem, ad audiendum quid dicerent legati Romanorum. Sed quoniam id mea parum intererat, valetudine quoque prohibente, non parui. Mandat autem et obnixe precatur majestatem tuam ipse comes, ne te properanter ingeras in suum nocumentum, sed mittas ad eum Milonem de Caprosis ( #Chevreuse@# ), qui tibi referat verba Romanorum, et Guillelmi ducis Aquitanorum, et sua. Vale. EPISTOLA LXXXVI [ #olim@# XX]. (Circa annum 1025.) #Venerabili viro et consacerdoti suo@# FRANCONI FULBERTUS #ea quae sunt verae pacis.@# Tu, frater dilectissime, ex abundantia charitatis honore me nimio ac sapientiae laude dignaris; ego vero meam personam humilem virtutisque inopem, sicut est, video et agnosco. Verum utcunque se habeat pusillitas mea, hoc tamen nefas inhumanitatis admittere nec velle nec posse me fateor, ut te de aerumnis sanctae Ecclesiae sine compassione zeloque justitiae audiam querelantem. At quia compassio ubi corde concepta est, mox consolationem edere gliscit, et plagam ultionis infligere zelus, nosque tamen ad primum quam ad secundum proniores esse oportet, ego quoque priusquam zelum in tuos hostes exerceam, consolatoria te ratione convenio. Rogo itaque, frater, ne vi molestiarum impulsus indiscretius irascaris. Ne forte ad impatientiam, inde ad arma prorumpas, et cum gladium alienum usurpaveris, tuum facias non timeri. Rogo iterum ne fias ob multam injuriam tristis, turbulentus et anxius, sed delectare semper in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Usumfructum vero altarium, quem tui antecessores laicis tradiderunt, te alendis debilibus publica voce destinare suadeo: tum ne quis illis inde fraudet aliquid, interminari; et si qui in hanc fraudem irruperint, sicut fures sacrorum et occisores pauperum anathemate condemnari. Ne verearis, quaeso, homines innocenter offendere propter Dominum, ut sis eo dignus. Si Deus pro te, quis contra te? Est enim pro te semper in sua causa Deus, est etiam tecum, ut ait: #Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) @#. Quid ergo times defendere Dei causam, cum ipse tecum sit ad cooperandum pro te, sit ad tutandum? Confortare itaque, frater, in Domino, et in potentia virtutis ejus: confortare, inquam, confide et gaude
null
ae43a7e4-3d77-4800-b11e-a168b9728f3c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, exsulta et tripudia, et alacri animo ad certamen ejus prolude, cum propheta dicendo: #Congratulamini, populi, et vincimini, accingimini vos, inite consilium et dissipabitur: loquimini verbum et non fiet, quia vobis cum Dominus (Isa. VIII, 9) @#. Et quia certo scio communem Dominum tibi in sua causa esse patrocinaturum, me quoque servulum ejus non defuturum esse polliceor, sive ad coercendum manus persequentium, sive ad ora contradicentium obstruenda. Ad summum autem securum te requiescere jubeo inter medios cleros, quandiu te audiero persecutoribus Ecclesiae non cedentem. Gualerannum vero, ut petisti, conveniam; et causa discussa, quid inde sentiam, vel quid te facere oporteat, aut verbis aut litteris innotescam. Vale. EPISTOLA LXXXVII [ #olim@# XLII]. (Circa annum 1025.) #Patri et coepiscopo@# FRANCONI, FULBERTUS #episcopus.@# Gualeranno misi litteras hujusmodi: #Fulbertus episcopus Gualeranno plus honoris quam sit meritus. Rogo, frater, et moneo, ut emendes culpas quas habes contra Dominum, et me, et Parisiorum episcopum, qui complanctum facit de te. Quod si non feceris ante mediam Quadragesimam, abinde faciemus de te sicut de homine qui graviter peccat, et non vult emendari.@# Si ergo Gualerannus se non justificaverit vobis ante terminum praescriptum, tunc facite de illo ministerium vestrum. Vale quamplurimum. EPISTOLA LXXXVIII [ #olim@# XLIII]. (Circa annum 1025.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensis episcopus, venerabilem Patrem et coepiscopum suum@# F. #cum venerit Dominus invenerit vigilantem.@# Commonitus a legato vestro Gualerannus de justitia prosequenda in diem et locum destinatum a vobis respondit se esse praemonitum ab Odone comite sub nomine sacramenti de facienda expeditione contra Fulconem circa eumdem diem. Verum infra octo dies ex quo illa expeditio vel facta erit vel omissa, venturum se esse ad justitiam pollicetur. Sed quando ille promissionis suae adimplendae terminum fixum non statuit, et multae causae protelationis incidere possunt, vel certe quae nobis conveniendi adimant facultatem, suademus, si honeste fieri possit, per vestros necessarios rem accelerare, et vestrum vobis casatum firmiter alligare. Nescitis enim quid fortuna parturiat. Valete. EPISTOLA LXXXIX [ #olim@# XLIV]. (Circa an. eumd.) #Sancto et sapienti viro@# G. #abbati et archiepiscopo,@# F. #humilis episcopus, verae dilectionis affectum.@# Noverit prudentia vestra, sancte Pater, quod dominus T. abbas discedens tristitiam nobis reliquit et lacrymas: non quod innocentiam ejus, si esset, nequiremus facere tutam, sed quia culpam nec purgare nec tegere poteramus. Unde si vestro ducatu quasi ad examinationem venire affectat cum periculo sui gradus, et communi dedecore sacerdotum, conatus ejus inefficaces sagaci ratione compescere vos oportet, servantes illud apostolicum: #Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,@# etc. (Galat. VI, 1). Vale. EPISTOLA XC [ #olim@# XLV] Circa an. eumd.) #Domino Patri et coepiscopo suo@# A., FULBERTUS, #omnium expetendorum summa.@# Gaudeo signis officii vestri curam habere monentibus, quod me alloqui vultis, quod querimoniae nostrae finem facere, quod incesta connubia castigare. Sunt enim haec studiosi, justi atque casti animi indicia. Et quia me his gerendis diem locumque statuere voluistis, sit dies in X Kalend. Martii, locus Masingiaci. Quod si occurritis, Haimonem adducere mementote: alioquin resignate mihi tempestive, ne frustra viam tanti laboris ingrediar. Valete. EPISTOLA XCI [ #olim@# LXXII]. (Anno 1025.) FULBERTUS #Dei gratia Carnotensium episcopus,@# RICHARDO #abbati, et omnibus sancti Medardi monachis orationis suffragium.@# Quandiu de vobis quae de bonis et sapientibus viris audivimus, gaudentes Domino gratias agebamus. At nunc sinistro rumore laeti [ #f.@# laesi #vel@# tacti] vestrum periculum formidamus. Dicuntur enim vestri domestici atrium et ecclesiam beati Medardi cruenta caede violasse. Dicitur de vobis quod in eadem violata ecclesia sine episcopali reconciliatione Deo sacrificare praesumitis. Quod si verum est, profecto praesumptio ista et nova est, et nimia, et bonis omnibus insectanda. Quid enim mali est quod in sancta Ecclesia machinari incipitis? Vultis dare partes laicorum presbyteris, presbyterorum laicis? Ubi vobis conceditur ecclesiam aut novam dedicare,
null
9660475a-8646-4413-bfaa-1b088fcca7b5
latin_170m_raw
null
None
None
None