Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
servitio. Quem Hugo dux non reverenter, ut solitus erat, suscepit: sed in parilitate suorum tironum negligenter tenuit. Herluinus vero, magnae necessitatis indigentia repletus, prosequebatur quotidie Hugonem Francorum ducem, ut succurreret sibi deprecans crebris orationibus. Diffidens autem illius solatii et cernens se destitutum ejus adjutorii patrocinio, aggressus est Guillelmum Northmannorum Britonumque ducem, causa praescripti negotii, et ut adjuvaret se ad pedes ejus procidit. Quem Guillelmus cum honorifico apparatu praecepit hospitari, et quae necessaria erant, cum magno cultu dari. Sequenti die veniens Herluinus ante ducem Guillelmum, multimodis petitionibus requirebat suppliciter ejus adjutorium. Quem consolans dux Guillelmus respondisse fertur: « Cur Hugo dux Francorum senior tuus te ut se non consolatur? et quare calamitosae perditionis tuae non explet necessaria? Ad cum citius regredere, et si te unquam adjuvare voluerit multis deprecationibus experire; et si quispiam tibi succurrerit, si animo ferat aegre. » Confestim Herluinus ad Hugonem ducem reversus, inquirebat supplex si se juvaret, multis prosecutionibus. Cui obnixe petenti dux Hugo intulit: « Ego et Arnulphus conjuratae amicitiae intricati copula nolumus concordiae et dilectionis, atque competentiae nostrae propter te scindere vincula. » Hujus desperatae responsionis verbo, mente mutatus, Hugonis ducis subintulit Herluinus: « Quoniam quidem necessitati meae succurrere, ut decuisset, nullomodo aestuas, decet te, ut si quis mihi auxilietur non moleste feras. » Tum Hugo dux Francorum autumans eum omnis solaminis tutela esse privatum, inquit: « Quisquis tibi auxilium praebebit, non mihi injurius erit. » Expleto igitur hujus desolationis verbo, Herluinus ad Guillelmum ducem remeavit, et quidquid hujus rei audierat, Guillelmo diligenter, proruens pedibus ejus, intimavit. Illico Guillelmus omnem Britanniae Normanniaeque exercitum ascivit, et pro praejudicio Arnulphi Flandrensis ducis, ad adjuvandum Herluinum festinavit. Cumque prope castrum Monasterioli adesset, idque supervideret, vocavit ut venirent ad se Constantinenses, quibus ait: « Si primi gratia mea militiaeque palma, majoreque honore, et praecellente, in domo mea frui vultis, palos de Vallo Monasterioli castri afferre mihi non differatis, obstantesque nobis, castrumque tenentes, captos mihi adducatis. » Mox hujus exhortationis verbo Constantinenses invaserunt castrum, ut lupi agnos unanimes; diripiuntque et defecerunt castrum, ante Guillelmum palos muri deportantes, captosque simul adducentes. Castello vero Monasterioli capto, pestiferaeque seditionis murmure sedato, prandium sibi infra jussit Guillelmus praeparari, regalibusque gazis sibi Herluino illatore, honorifice administrari. Epulans dux Guillelmus in castro, dixit dapium illatori comiti Herluino: « Ecce tibi reddo castrum, quod tibi injuste abstulit dux Flandrensium. » Et Herluinus: « Domine, non recipiam hoc castrum, quia nequeo custodire, nec tueri illud contra ducem Arnulphum. » Tunc pietate motus, dixit Herluino dux Guillelmus: « Te auxiliando protegam, te adjuvando et custodiendo defendam. Istud iterum reficiendo construam, tibi castrum inexpugnabilium praesidio turrium praemunitum, vallique firmitudine nec capiendum, nec destruendum, frumenti vinique copia pleno cornu replens, istud farciam, totumque reaedificando tibi muniam. Quoscumque tibi elegeris meorum principum, morabuntur tecum stipati frequentia suorum fidelium. Si Arnulphi ingruerit contra te bellum, ego succuram celerius tibi cum multitudine mearum exercituum. Si autem sequestrae pacis inducias petiverit, nostrorum consilio fidelium dabimus ei; sin vero interim judicio et justitia legeque usurus venire voluerit contra nos ad placitum, veniemus propter te contra eum judicaturi censura nostrorum. Si praedia tuae hereditatis obstinato corde devastaverit, universa suae ditionis conglobato exercitu cremabimus ei. Voluntarius tibi adjutor benevolus, contra adversarios tibi defensor, docilis tuarum quaerimoniarum auditor, attentus calamitatis tuae solator, quin etiam bonorum tibi congruentium verus largitor. » His auditis, mox Herluinus procidit cum suis fidelibus ad pedes ejus. Castro vero firmiter remunito frumenti, vinique, atque tergorum suorum affluentia cumulatius repleto, quin etiam militibus praemaximis sufficienter honestato, Guillelmus celeri equitatu cum suis reversus ad maenia urbis Rothomagensis. Erat autem idem dux in sermone verus, in judicio promptus et justus, in colloquio mansuetissimus, in conversatione humillimus. Refulgebat insuper titulis omnium bonorum, reusque adornabat strenue ecclesiarum. Cum autem eniteret augmentatis studiis universae bonitatis, totamque per Franciam, perque caetera regna crebresceret propalata fama tanti hominis, legesque et decreta diligenter exerceret orthodoxorum auctorum et sui patris: Arnulphus dux Flandrensium supra memoratus, veneno
null
c7a9e067-836d-4ac7-b8f6-d5b6f80b7049
latin_170m_raw
null
None
None
None
vipereae calliditatis nequiter repletus, aestuque diabolicae fraudis exitialiter illectus, gentisque Franciscae quorumdam principum subdolo consilio et malignitate atrociter exhortatus, coepit meditari et tractare lugubrem mortem ejus Guillelmi. Hujus pestiferi veneni inflammatus livore, misit legatos expeditionis fraudulentissimae duci Guillelmo, qui dicerent in dolo fraudis nefandissimae, fidelis famulatus choraeque amicitiae si recipere vellet manus. Cumque ad essent ante Guillelmum, proclivo vultu, submissaque voce suppliciter compellare verbis pacificis coeperunt eum: « Noster senior Arnulphus, fideles tibi in Christo famulatus. Nolens contra te jurgium initiari, petit humillimis precibus spatium pacis sequestrae. Interimque te ad placitum contra se venire, et tuo amore Herluino, quae offendit contra se vult dimittere, seque si placet colligari tibi insolubilis amicitiae foedere. Podagra caeteraque infirmitate nimirum afflictus, non ambit litigare contra quemquam amplius. Coerceri lege vel concordia suos desiderat, pacemque quandiu superstes est, agere festinat monarchiae tuae ditionis et suae; quoniam continuo et finitimo limite sunt annexae, pacem et concordiam inter nos et vestros decet esse, ut talibus principibus gaudeant vestri incolae, et ut nemo vestrum ulli nostrorum praejudicium faciat, nullusque nostri ulli vestrorum aliquod damnum vi et potestate impellat. Sint concordes et unanimes in lege, qui sunt vicini in telluris affinitate. Dux tantae bonitatis, tantaeque mansuetudinis, non debet abnuere necessariae et opportunae petitioni; verum favere viribus cunctis, ne res publica annullata tanta praedatione et incendiis, labatur exitialiter pejoribus ruinis. Supra satis mala urgente lite, concreverunt amodo in pejus plurimae et nequitia cogente praevalebunt. Judica quod melius est, aut bonum rimari et patrare, aut hoc quod creatura non est, verum absentia bonitatis, adhaerere obscoene, et perficere nefandissimo opere. » Exsecrabilium hujus legatorum dolositatis fraude de ceptus dux praepotens Guillelmus dixit Herluino comiti secretius: « Quid tibi videtur sententia hujus propositionis et legationis? » Respondit Herluinus: « Horret animus ne decipiamur, neve humillimis precibus horum illidamur, quorum perfidia toties decepti sumus. » Et Guillelmus ascitis caeteris principibus: « Quoniam labanti activae vitae cursu me irretitum contemplativae vitae claustro velle coangustari non ignoratis, citius quam potestis usquam terrarum mecum pacem struatis, quia nullum holocaustum neque sacrificium tam acceptabile apud Deum, quam pacis incrementum. » Ad Herluinum autem dixit: « Noli timere, neque turberis, quia nunquam mei meorumque solaminis patrocinio privaberis. » Consultu ergo Guillelmus dux suorum fidelium, dedit Arnulpho comiti sequestram pacem trium mensium, seque ad denominatum venire mandavit placitum. Statuto imminentis placiti tempore Guillelmus dux praepotentissimus omnium, convocavit Northmannorum Britonumque exercitum, et profectus est ad Ambianensem usque pagum. APOSTROPHA. Nominis effusi a Christo, dux, tutor et auctor, Auxilii indignus nullius, ni quoque Christi; Muneris aetherit praedignusque emolumento. Amittes mortem lugubrem, pro qua properabis, Pacis perpetuae dignam vitam inveniendo, Palma martyrii diadema ferente trophaei. Arnulphus vero nefariae dolositatis livore infectus, venit super Corbeiae rivulum cum suis omnibus, misitque internuntium ad ducem Guillelmum, deprecans contra se venire illum, usque ad Pinchiniacum, ut fluenta Somenae essent obstacula inter utrumque exercitum, ne forte perpetrato quod decernebat infelix dolo agere, impediretur a Northmannico exercitu superveniente. Tunc vero dux Guillelmus, perversae dolositatis legationi credens, precibusque favens fraudulentis, suarum legionum exercitum illic ire coegit. Ast Arnulphus super renuntiatis laetus et hilaris, super ripam Somenae fluminis, hic martyrizandus citra; ille dolosus et perfidus ultra uterque resedit. Est namque ibi insula puteulano exaestuantis Somenae gurgite hinc inde et altrinsecus circumdata, quam petit navigio Arnulphus cum quatuor perfidis, simulans se cum Guillelmo duce sanctissimo concordari. Misitque ad ducem Guillelmum in dolo verbis pacificis, ut veniret illuc cum duodecim militibus suis. Transgredienti nave Guillelmo cum duodecim suis, venit Arnulphus obvius claudicans, et subnixus duobus suis; coepitque illi dicere simulando et decipere eum propositionibus humillimis: « Ad te venio supplex, ut meos tuosque concilies, sicque mihi adjutor adversus meos infideles, quia humilitate subactus nequeo dominari et opprimere hujus terrae rebelles. Totius etenim Galliae monarchiae salubri concilio dominaris, ideoque super me meosque dux et marchio desidero ut habearis. Esto mihi defensor et advocatus contra Ludovicum regem, Heribertumque principem atque Hugonem praepotentissimum ducem. Et quandiu superstes fuero, ero tibi tributarius, meique servient tibi, ut domino servus. Post meae resolutionis
null
de9e5591-d416-4827-b454-379adeb73bcf
latin_170m_raw
null
None
None
None
excessum, possidebis meae ditionis regnum. Herluino tuo comiti quae contra me offendit voluntarie dimittam, eique pacificus et benevolus omni tempore existam. » Dux vero Guillelmus putans quod corde benevolo et perfecto, fideque integra, non perfidia loqueretur, pacificavit Herluinum cum Arnulpho perfido et suis omnibus. Tota die pene ducta morosis ambagibus, pactaque pace ab utroque principe, Guillelmo scilicet fide, atque ab Arnulpho perfido corde cum a caeteris principibus, Guillelmus cum duodecim regreditur, dato osculo Arnulpho, intratque cum remige classem solus, duodecim comitibus altera antecedentibus. Tunc Eiricus, Balzoque, et Rotbertus, atque Ridulfus perfidi, coeperunt subdola reciprocaque voce dicentes Guillelmo duci, dolose fari. « Domine, Domine, melioris consilii obliti, torque parumper, precamur, navim, quia volumus te paucis. Noster senior nequit te amplius aggredi, quia podagrae infirmitate scis eum detineri, sed mandat mirabile, cujus oblitus est, tibi. » Tunc Guillelmus fide integerrimus, perfidorum precatibus crebrius compulsus, torquet navim celerius, venitque ad ripam fluminis armorum securus sine suis, cum eis locuturus. At illi sub pellium tegmine jam abconsis quatuor mucronibus celeriter extractis, rabie immanissimi funium nequissimo celeri classe transvecti, suoque exercitui annexi, praepete equitatu potiuntur fuga lapsi. Northmanni vero et Britones morte Guillelmi sui senioris nimium lugubres, ulcisci praeoptantes, nusquam repererunt vada, hac et illac celeriter discurrentes. Sic pretiosus marchio Guillelmus testisque Christi gloriosissimus, felici martyrio consecratur. Taliterque regnum coelorum, quod diu concupivit, adeptus, vivens in Christo feliciter coronatur. Perfusum quippe sui cruoris rore beati viri corpus jacuit exanime. Verum anima in coelum ab angelis deducta, inter choros angelorum inaestimabiliter est collocata. Quaedam illico phalanx decepti et martyrisati Guillelmi cucurrit ad eum, et trans ripam fluminis Somenae altrinsecus cum magno ejulatu nave detulerunt. Inquirentes autem ingentibus cordium suspiriis magnoque oculorum fletu livores ejus, atque deflendo sanguinolenta revolventes vestimenta illius, repererunt parvissimam clavium argenteam dependentem in strophio lumborum ejus. Sciscitantibus illis a domigenis quampluribus, cujus rei gratia cinctorio clavis illa dependeretur ( #sic@# ), respondit quidam camerarius, secretorum ejus conscius: « Noster senior Guillelmus vovit se hoc labile saeculum derelicturum, et se fieri post hoc flebile placitum Gimegias monachum. Et haec clavis custodit in quodam scrinio, et coarctat monachilem habitum, scilicet cucullam et laneum supparum. » Statim vero corpus sacrosanctum feretro velociter impositum et Rothomagensi urbi cum magno ejulatu delatum in ecclesiam B. Mariae genitricis Dei honorifice sepelierunt. Convenit etiam omnis pene provincia lugens ineffabili moestitia, et ad coelos usque alta emittens suspiria, quin etiam adducens secum filium ejus Richardum nomine luctuosa. Quem, antequam conderetur corpus tumulo, videntes Berengerus et Alannus, caeterique Britones, necnon Northmannorum principes dixerunt nimium ejulantes: « Seniorem, proh dolor! perdidimus, seniorem unanimes faciamus. » Illico sanctae recordationis puerum nomine Richardum inthronizantes, illiusque voluntarie effecti fideles, fecerunt ex eo ducem sibi unanimes. Complevit itaque sacratissimus dux Guillelmus et martyr Christi gloriosissimus agonis sui cursum anno ab Incarnatione Domini 943, XIII Kalendas Januarii, rege Ludovico regnum Franciae tenente, Deo vivo et vero regnante in Trinitatis plenitudine et unitatis majestate. APOSTROPHA. Erutus aequorei crescente tumoris ab aestu, Syrtibus et nocuis, pariter sorbente Charybde, Multiplicis cumulo diffuso turbinis, atque Ventis mixturaque simul volventis arenae. Vasa ferens figulus fragilis, heu! materiei, Ad portum latus sum tempestate privatum: Quae via, vita, salus, meritum culmen, fidei spes, Quoque corona datur merces sudoris honesta, Coeli muneribus quod digni munificantur, Octavae sortis natalia quoque novantur. Vilis sed quia sunt figmenti vasa lutosa, Ut reor aut cuiquam dare, nec licitare valebo. Verum littoribus ponti contrita jacebunt. Est alias portus diverso ( #sic@# ) merce repletus, Quo vario digni mercantur fenore, sumptus. Quo datur imperium certaminis emolumentum, Exanimes artus Christo quo vivificantur, Hunc pergam plena diverso merce carina. Sit jam fortuita digesta diu, excipientur, Ne patiar figulus sannam tam ridiculosum ( #sic@# ), Atque operis, nostrique laboris detrimentum. EXHORTATIO AD MUSAS, UT CANANT RICHARDUM. Florida clarisonae solitae sat carmina Musae, Tinnitus modulo psallere multifidi. Clio, Melpomene, Polyhymnia, Erato, Thalia. Terpsichore, Euterpe, Calliope
null
26b52bfc-a451-49c3-9465-22ba1b747d8c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Eurania ( #sic@# ), Praecipuum lyrico munus resonante beatu Dulcisoni cantus, vocis et altivolae. Patricio celebri, comitique ducique verendo, Qui studuit summo rite placere Deo. Quaeque canat vestrum singillatim peto dulce, Alterni metri syrmate dissimili. CLIO I. Ni nostra en stolida sensa silentium Torpescens promeret et taciturnitas, Interpresque foret historiae sacrae Plano digereret qui ordine mystica: Richardus comes et marchio strenuus, Dux et patricius emeritus probus, Quae gestit canere collibitum foret Mortales curas disserui quia. Juris namque mei credibili ordine, Rerum historias reddere posteris Factum nunc typicum carmine dissono Dedam doctiloquis quippe sororibus. II. Delector lyrico boare metro, Is qualis fuerit comes verendus Et quanta viguit beatitate. Adsit concelebris phalanx sororum, Mecum ejus meritum recenseatque. Turmis angelicis fatebor atque Jungi pro meritis beatitatis Hunc Christi famulum, probum, benignum; Censor cum famulos remunerabit, Perdens suppliciis reos malignis. III. Istum jam mediatum conciliarier Turmis, archipatrum pro meritis suis, Pro mirabilibus, proque vigentibus Factis mirificis, proque monasticis, Digne quae rutilant, quaeque manent adhuc. Archos mellifluus corpore sospite. Nam decreta patrum quae retinent sacra, Mundo dum viguit, cuncta operatus est. Dilexit Dominum corde pio Deum, Digno ast ut quoque se foedere proximam. IV. Si efficax nostra et caperet voluntas, Qualiter vixit, viguitque, fecit, Scriberem, sensus licet improbus sit, Vatibus quod condecet hunc notari Marchionem, patriciumque justum, Et ducem sanctum, comitem verendum. Mysticis nam quod retulere verbis Corde praesago typicoque vates, Credidit solers, recitavit atque Menteque audivit, meminitque sacra. V. Memorans vocer quanquam placet quae dicere, Sororibus dicam, licet jam stultior, Perenniter fruges salutis nostrae, quibus Adolevit orbe isto et fides, spes et gloria, Apostolorum coetibus splendentibus, Magnum ducem, sanctum, pium, justum, probum, Ausim Richardum marchionem jungere, Numero licet si non, nec ullo compotu, Merito tamen mirabili, sacer quia Meritis Petrus non invidet aeque piis. VI. Inveniens similem comiti Lector amice, mihi resera; Ille quis est modo terrigena, Ut populo bona qui tulerit, Totque cruces, probra, tormina quot, Numine pro fidei habili. Rite coercuit indomitos, Restitit acriter atque Dacis, Martyribus socius meritis Perpetua fruitur requie. VII. Instructus sapientia, Delectans religionemque Quanto pontificum sacras Ornavit cathedras vide, Hic dux, patricius, comes. Quot sat namque vides adhuc. Non fas dicere plurima, Qui nullo inferior fuit, Sed praestantior exstitit. Confessoribus additus Dux et marchio sanctus. Quamvis jam pepigisset Casti foedera lecti, Sinceri, licitique, Causa posteritatis, Serto virgineo, quis Nunc subducere tentet? Non mens conscia recti, Labem passa pudoris, Verum casta remansit. VIII. Adducta, lector, nunc ratione, Per cunctos animum ordine sanctos Propenso sensu porrige solers: Si nostro patri convenientem, Factis, et meritis, et famulatu. Divini obsequii orbe labenti, Congruo cultu repereris jam, Usquam et patricium conspice quemquam. Nostro namque patri congrua cuncta In cunctis constant actibus ista. Cumque cogetur agmine magno Censoris rutili mundus ad ora: Cumque et apostolicus ille senatus Sederit in sede judiciali; Richardus rutilo ipse sedili Subnixus meritis, moribus, atque De magno orbe feret juraque leges. Cumque martyribus fortia sacris Praemia, prudenter judice Christo Portabit roseam ille coronam Pro qua pertulerit calle secundo. Cumque sacerdotes merce calenti, Pro carne edomita, fenore lucri Ordine pro meriti jam penetrale Intrarent regni jure superni, Palma victrici ecce. . . . . Optime, dicetur, excipe, serve, Maxima pro parvis, euge, fidelis. IX. Terra ferax trimoda beat almum Profuse ubertate colonum. Sic verus docuit sator almi Verbi mundo semina mittens. Cum referent alii rutilantes Jam nitidos super astra manipulos, Praemia quisque sui repetendo Certantes pro parte laboris, Richardum cernes radiare Ternis in sublime coronis. Ipse in sexagena profectus A ter denis numine divo A laeva vestigia duxit In dextram hinc semper luculento Virgineo diademate felix; Virginibus dabitur comes ille, Agnum praepulchrumque sequatur, Et perget gressum tulerit quo, Psallet quod natale pudicis Aetherea dulcedine carmen In quinis resonum tetrachordis: Tantus ut his fieret tua, Christe, Exstant munia,
null
f2d6c980-2195-4b25-955f-70bf3b402335
latin_170m_raw
null
None
None
None
qui super exstas Et nil rectum quo fine constat, Et cum quo sunt omnia recta. PRAEFATIO AD PRAESULEM ROTBERTUM. Licet imperita fandi Habearis, et priveris, Exsors scientiaeque Maneas, moreris, exstes, Rhetorico sapore, Et hebes, secors, inersque; Phaleras, o camoena, parvo Nostro para libello. Elinguis, atque stulta Rationis universae. Resera ducis sacri, Patriciique justi, Et marchionis almi Luculenta gesta scripto. Velut es potensque scitu, Bona quae peregit ipse, Operatus est superstes, Memora calente vero. Quoniam decet per omne Comiti sacro Richardo, Justo, pio, modesto, Jubilos referre summos. Exstet, precemur omnes, Illi per omne saeculum Requies, salus, decusque Et gloriae incrementum. Deitate Trinitatis Moderantis omne quidquid Exstat, valet, vigetque. ITEM PRAEFATIO. Ulla non canit camoena. Cui loquendi copia Blaterans stridet, vel desit Pusioni, ut adsolet. Inscius, socors, hebesque, Omnibusque stultior, Frivolusque quamvis exstem, Impedite garriens: Gesta digessi vides ut Impolito famine Inclyti, bonique justi Marchionis strenui, Parvus inter dicta vates. Nunc feror dicendaque, Haec movent rudem poetam, Illa cogunt scribere. Hic tamen subsiste mecum, Quo locorum ivero. Impolitus licet exstes, I, precor, salubriter. Me stupor percellit ecce, Atque plura territant, Et novis surgunt figuris Quae taceri non fas est. Mens fugit mirata multum; Fasce pectus cogitur. Christianorum peragrans Circuivi exercitus, Repperi nullumque talem, Omnibus praecognitis, Ut Richardo marchioni, Cui tanta coaffluant. Hunc feremus ter beatum, Et quater hunc millies; Hunc benignum, hunc modestum. Concrepabit pagina. Hunc pium, justumque sanctum, Et probatum et maximum. Almitatis hujus actus Testis est Northmannia, Largitatis atque hujus Testis est et Francia: Fortitudinemque ejus Comprobat Burgundia. Regna, facta, sancta dicta, Quin stupent et caetera: Cogitatu, facto, dicto Nemo major splenduit. In bono summo quies huic, Sempiterna gloria. ORATIO. Dacorum olim themate vili Ardua currenti mihi gesta. Consurgit moles modo torva. Pondere quippe suo, quia non est Nostrum quoque tempore prisco Exaudita, rudineque visa, Propter hoc non cognita cunctis. Credita nec, tentataque paucis Spiritus alme, veni, peto supplex, Nectare, septiflue radiando. Ast id qua virtute dedisti Jam fieri, da posse profari. PRAEFATIO AD PRAESULEM ROTBERTUM. Fomitis aetherei regimen, terrestris Averni, Orbis totius ΝΟΥΣ, decus, imperium. Sidereum columen, specimen, vigor atque supernus Uranicum numen perpete cuncta tenens. Causarum series, motus per condita rerum, Compactor hominum gloria divicolum. Quanquam cuncta tibi depromant munia laudis, Concentu vario, syrmate dissimili: Hac oda te cunctorum regem * cantavimus, Continuis votis, supplicibus precibus. Tu fecunda Trias, simplexque Monas vocitaris, ΕΛΛΗΝΑΣ ΚΑΤΑ * seu te quoque distribuant ΥΠΟΣΤΑΣΕΙΣ, ΟΥΣΙΑΝ solam ΜΙΑΝ ΕΙΣ ΤΡΕΙΣ, Seu sic ut latius orbis in ore tenet. Veram ΥΠΟΣΤΑΣΙΝ ΜΙΑΝ, ΤΡΙΑ nempe ΠΡΟΣΩΠΑ, Idem semper ades, idem is et ipse manes. Tu Pater ingenitus, gignens tu crederis unus, Sic Natum genitum Sophia plaudit ovans. Flamen utroque fluens vere vivax paraclite. In tribus his unam nos colimus * ΘΕΟΤΗΝ ( #sic@# ). Quae sic dicta placet, quod cernens currat in omne, Et nusquam extra se possit adesse aliquid. Cum motus stabilis, status sit mobilis, atque Catholicum hoc fidei veridici perhibent. ΟΝ substantificum, rerum * ΤΥΠΟΣ, idea mundi Per seipsum bonitas permanet atque viget. Hoc non est, nec hoc est, exstat verum ΘΕΟΣ omne, Non hic, non ibi, sed totus ad omne valet. ΜΗΚΟΣ ΚΑΙ ΜΕΓΑΛΟΣ ΜΙΚΡΟΣ testatur ΑΝΑΡΧΟΣ, ΜΗΚΟΣ dum jugiter intima quaque regit, ΜΙΚΡΟΣ dum minimis largitur opem atque salutem, In magnis ΜΕΓΑΛΟΣ maxima dum vegetat. Sic magnis, mediis, parvis praeest quoque semper, Ipse individuus totus ubique manens. ΩΝ ΑΡΧΕΙ ΜΕΣΟΝ ΩΝ ΤΕΛΟΣ ΩΝ . . . , quoque ΠΑΝΤΩΝ, Ex ipso quoniam omnia quaeque vigent. Ipsum ΠΡΩΤΟΤΥΠΟΝ nihilum proteantur * eumdem, Ut stupeas, lector, catholicum hoc memorans. Imcomprensibilis natura quod viget omni, Exsuperans plane ΝΟΕΡΟΣ atque ΛΟΓΟΣ. Qui dum non ullo capitur, nihil ipse vocatur. At quotiens paret
null
5c99418e-1834-444e-9078-b5cc10b3420e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ecce . . . * ΘΕΟΦΑΝΗΣ. Ex nihilo in quiddam semper succrescere fertur, Scribunt hoc nihilo cuncta creata simul. Hinc est, quod tenebrae vocitatur, dicitur atque: ΨΑΛΜΙΣΤΗΣ etenim sic sacer intonuit. Sicut sunt ejus tenebrae, sic lumen et ejus, Est reprobis tenebrae lumen et ipse probis. Cum se sic habeant veri digesta fluenta, Ultro concipias ecce necesse subest. Nullis nos aminis, nulloque lepore superbi, Praefinire Deo judice quid proprium, Nec promptum cuiquam, nec dignum pandere, nec fas, Quis, qualis, quantus ΚΥΡΙΟΣ is maneat Dignius oratu, meliusque, propinquius atque Hunc nectes animo, purus et ipse manens. Orari verbis devotis vult, placidisque, Largiri facilis, cedere promptus adest. His ergo modulis credendis veridicisque, Amplector votis, continuis precibus. Ingenitum Patrem vere, Sobolem genitamque, Pneuma ab utroque fluens fomite sensifico. Omnia cui quae sunt digne profitentur ovanter, Et regit imperio omne quod est proprio. Ter tria quem coelis conlaudant agmina semper, Quem recolendo canunt, quem venerando colunt Quem patriarcharum clangendo coetus in unum, Exhilarans odas concinit haud modicas. Veridici vates cui promunt syrmate laudes, Alloquiis sacris quae cecinere vigent. Quem duodena phalanx recolens . . . * veneratur, Omnia contemnit, atque sequendo colit. Quem testium innumerosa cohors aeternum concinit hymnis. Ac jubilat gratans, verbera despiciens. Virginitatis apex, ex quo sumendo decorem Conspicue modulat, mirifice reboat. Quem coelum supra, tellus quem laudat et infra. Quaeque elementa serviunt, hunc venerando colunt. Quod restat siquidem, quodque instat conditor almus, Respice propitius, quaeso, favens precibus. Praesentes operas miserans compone, precamur, Et sensus cumules, oraque fructifices. Richardo titulum celsae componere laudis, Urget materies, atque coarcat amor. Qui tibi mirificus viguit per saecula servus, Omne malum calcans, omne bonum relevans. Imitabilem enim vero meritis excellentium ducum agoniam, benivolo sacrosanctae intentionis proposito multiplici actu pridem exercitatam, eorumque insignia bonis intentionibus sedulo insistentium opera praecipue omnifariam praedigna, cassum est silentiare, quin exarentur prout posse elucidata: quatenus succedentium memoriae apicibus enucleata, informent et instruant ad melius animos fruge salutifera, et ex his solerti conamine metiantur vitam honestam, atque hujus speculationis exemplo beatitudo acquiratur feliciter aeterna. Quocirca benignissimi ducis Richardi vitam aggrediamur, hebete licet stylo, qui in sacrosantae Ecclesiae prato floruit praedignis operibus, emicans ut sidus in coelo. Donetur nobis etiam ejus meritis vitam illius reverenter propalare; qui summa reverentia, summumque decus Ecclesiae exstitit. Ut cujus tutelae et beneficii salubriter fruebamur patrocinio in terris, ejus precibus et meritis protegamur defensabiliter ab importunitatibus cunctis. Igitur venerabilis vitae Richardus dux insignis memoriae praepotentissimus, sanctaeque recordationis patricius nitidissimus, atque rememorandae benignitatis marchio famosissimus, insignissimo luculentae et nobilissimae prosapiae semine exortus, qua Belgicae Franciae extimos exporrigit tractus maris affines Calcensis pagus, Fiscanni castri moenia, ruraque genitalia sacro nativitatis suae exordio beavit oriundus. Cujus matrem pater dux Willelmus et martyr gloriosissimus felicissimo pignore gravidam, ac adoptivo illustratae sobolis partu expertus fecundam, transvehi fecit decenti insigniter equitatu ad Fiscannicae sedis aulam: ut si forte Riulfus omnium belluarum crudelissimus Northmannicae regionis monarchiam cum suis complicibus sibi vindicaret, ut aestimabatur, ne eam raperet, ad Anglos citius transfretaretur. Die namque quo inter Willelmum ducem emeritum, Riulfumque multifariam blasphemum et perjurum, ut recensitum est, exstitit praelium, matrona venerabilis enixa divae memoriae puerum, misit quemdam tironem nomine Fulcardum, ut proderet duci Willelmo praeoptatum genitae prolis negotium. Willelmo vero cum CCC potito victoria de inimicis, et per praelii pratum tepido cruore infectum equitanti, milliaque millium exanimum prostrata intuenti, atque regum Regi grates praemaximas gratanter referenti, legatus natae sobolis gaudium denuntians adfuit. APOSTROPHA. O semper meritos tali de prole parentes, Cujus in exortu superos ingentia cives, Terrigenas pariter perflarunt gaudia plures. Coelicus ordo hilaris tanto concive futuro, Humanus meritus gratatur judice sacro. Orbis sub cujus semper moderamine laetus, Tranquillae pacis praedigna dote fruetur. Tunc dux merito famosissimus, peracto mirabili trophaeo hilaris et laetus, laetiorque nato haerede et successore effectus, misit Henricum summae reverentiae Bajocacensem episcopum, et Bothonem domus suae militiae palma majorem et praecipuum, ut salutiferae pacis puerum sacrosancti olei chrismatisque liquore insigniter innovatum, typici lavacri regenerationisque
null
5d5db451-cddc-4244-a673-fd86ecaf1e16
latin_170m_raw
null
None
None
None
fonte delutum susciperent, vocitando Richardum. Qui hujus expeditionis mandato hilaris, moeniaque Fiscanna praepete equitatu aggredientes, a clero populoque suscepti sunt, monasticis rebus praeparatis reverenter. Sequenti namque die totius clero provinciae, populoque sexus utriusque praenati pusionis baptismatis gratulatione undique secus adveniente, mysticae ablutionis benedicto fonte ab Henrico reverentissimo Bajocacensi praesule, cum caeteris episcopis illius terrae, regeneratum salutifera trinae immersionis inundatione, sacrique chrismatis insignitum nectare, deificaeque Trinitatis nomine, veterrimi hominis dempto squalore, praedictus praesul cum Bothone comite suscepit puerum Richardum nomine, de sancti lavacri purificatione. His vero cum magna reverentia peractis, cleroque Deum collaudante super duce nato, regredientibus populorum turmis, praesul cum Bothone renuntiavit de puero quae gesta sunt Willelmo duci. APOSTROPHA. Felix, o meritum fati Insigni patre matreque, Infantis celebre sacri, Richardi quoque nomine. Cujus purificatio, Et cujus renovatio In patris Domini Dei, At hujus Sobolis Dei, Sacri Flaminis et Dei: Unius tamen et Dei, Veri nomine perpeti. Castro facta decentius O Fiscanne tuo, maris Prope littora quod viget. Omnes undique clericos, Plebes et populos sciat [ciat #vel@# ciet], Sacros ut jubilos ferat Patri, et verbigenae Deo Partu virgineo edito, . . . Flamine cum sacro. Transacta denique duarum horarum intercapedine mirabilibusque incrementis augmentato profusius Richardo infante, coepit dux Willelmus de regni commodo salubriter tractare, deque sui ducaminis successore cupiens adimplere quod volvebatur in ejus corde. Hujus itaque cogitationis diutissime et acriter sollicitudinibus exagitatus, omnique desiderio intueri diligenter gestiens cujus valetudinis, cujusve sospitatis, quin etiam crescente aetate cujus formae vel qualis staturae exoptatus filius fuerit suus Richardus, misit domigenas secreti sui conscios, ut ad villam quae dicitur Chevillei clam deportaretur. Delato igitur infante ad praedictae villae locum, assumptisque tribus fidis secretariis suis, Bernardo, Bothone et Anslec, profectus est dux ad eum. Quem ipse diligentius intuens, et compage membrorum illius manibus attrectata, prout aetatis erat formosum intelligens, aetatemque infantiae incrementabiliter transcendere eum animadvertens, amplexatus eum amabiliter, et osculatus dulciter, tribus comitibus supra memoratis fari coepit, quod corde diu rimatus est referens: « Vestro consilio, inquit, hoc regnum strenue usque modo rexi; Britones contra me rebelles hostiliter devici; paganos nostrorum finium pervasores redargui; Flandrenses, caeterasque gentes in affinitate nostrae potestatis commemorantes audacter subegi: quin etiam si quid boni operatus sum, vestra benignissima exhortatione coactus blande leniterque peregi. Nunc vero ex hoc quod molior agere, assensum praebete mihi; quia omne regnum haereditario carens domino desolatur et dividitur, et seditiones quamplurimae, rixaeque inanditae, implacabilis querimonia multipliciter generantur. Ideoque iste puerulus haeres mihi successorque in nostri ducaminis ditione vobis faventibus constituatur. Volo et obtestor ut, fide nostrae credulitatis sui fideles effecti, securitatem istius regni isti infanti faciatis, quia ignoramus quid futurum pariet tempus erroris. » Tunc responderunt illi seniori tam affabiliter loquenti: « Jussis tuis continuo vitae nostrae cursu paruimus, et quandiu superstites fuerimus, iste erit nobis congruus comes, duxque patricius haereditarius, ejusque praecepto per omnia obtemperabimus. Hoc namque consilium complacebit omnibus sub tuae protectionis tutela commorantibus. » Tunc illi adimplentes jussa marchionis nobilissimi, regni securitatem Richardo puero elegantissimo facientes, sacramento verae fidei manibus voluntarie datis, commendaverunt se illi. APOSTROPHA. O Richarde potens, et probus, et pius, Dux, martyrque future. Pollens iste puer matre satus sacra, Justae progeniei Haeres, non importunus erit Deo, Clero nec populoque. Verum congruus et conveniens pater, Justus, patriciusque. Sanctus marchio, constans comes et bonus, Dux et christicolarum. Fulgens atque propagator erit sacer Verae credulitatis Ac legum. Populo distribuet pius Justas rector habenas. Et plebes soboles ut moderans pate Juste pacificabit. Illi sit puero gloria, pax, decus, Jesu et gratia Christi. Hujus namque consilii peracto negotio, quinimo omnipotentis Dei disponente arbitrio, coepit pater sagaci mente meditari quo loco quibusve posset enutriri salubriter et educari. His incumbens rimationibus, infit praenominatis tribus: « Quoniam quidem Rothomagensis civitas Romana potius quam Dacica utitur eloquentia, et Bajocacensis fruitur frequentius Dacica lingua quam Romana; volo tua custodia et enutriatur et educetur cum magna diligentia, fervens loquacitate Dacica, tamque discens tenaci memoria, ut queat sermocinari profusius olim contra Dacigenas
null
9b3ec952-487b-4b93-92c4-2a0c824d9cba
latin_170m_raw
null
None
None
None
. » Tunc Botho acquiescens senioris voluntariae petitioni, et suscipiens praecipuum infantem ad curam educandi, urbi eum detulit concite Bajocacensi, eumque custodivit ut pupillam oculi sui. Dux vero Willelmus ob amorem dilectissimi filii sui, Pascha ipsius anni Bajocas celebravit, coadunatis optimatibus Britannicae Northmannicaeque regionis. Et illic moratus est donec essent transacti sacrae solemnitatis Pentecostes dies festivi. Cupiens autem infantem Richardum suorum fidelium sacramento et juramento in regno confirmari et sublimari, assumpsit septem optimates majoris potentiae, et pandit illis cum tribus supra scriptis secretum voluntatis suae: « Rerum fortuna casibus quia innumeris semper rotatur, raroque ulli certus causarum eventus; quocirca, vobis faventibus, volo ut me superstite filius meus Richardus haeres meae ditionis a vobis constituatur, manusque vestras vice cordis ejus concedatis manibus, pactaque fidelitas verae fidei vestrae juramine obnixe firmetur, atque vestro consilio utilissimo ipsa tota patria prudenter regatur. » His propositionibus hilares responderunt septem optimates: « Si praerimari et praecogitare, quinimo praedicere quod proposuisti animo non aestuaris, congruum et consequens summopere nobis esset, ut nostro precatu, nostraque sollicita exhortatione admonitus hoc faceres, quia necessarium hoc negotium, et peculiarius nobis est. » His dictis Richardo infanti manibus suis datis, super sacrosanctas reliquias fidem obsequentis famulatus et militationis facientes, spoponderunt et voverunt illi se per omnia esse fideles. APOSTROPHA. Sacri et ordinis, et graduumque, Puer inclyte, et indolis almae Patre de nitido sate, matris Genere ex rutilo, ingenuoque. Merito tibi subditur ista Patria et regio, editus es qua. Quia dux bonus, et comes almus Eris indigenae morulanti hic, Eris et decus Ecclesiarum Sacra gloria, spes recolenda Vagus, orphanus, exsul, inopsque, Capiens opis auxilium a te Hilaris saturatus obibit. His namque sagaci, prudentique et salubri consilio definitis, rebusque pluribus sacrae Ecclesiae reique publicae salubriter adornatis, rediit quisque ad sua laetus et hilaris. Interea infans bonae indolis, primique gratia floris, Richardus scilicet celebris, formabatur capsim ab annis. Gratia autem Spiritus sancti adaugens illius antra pectoris, largifluo munere ardentis studii, sagacisque ingenii, duobus quod est sufficiens aggerabat propensius illi. Domum subnixam columnis sapientia fabricabat in statu illius pectoris. Ipse autem, secundum vires aetatis, quidquid boni poterat adimplebat gestis optimis. Ut autem adolebat vegetabiliter humanis incrementis, ita fecundabatur feliciter vitae meritis. Quaeque boni audiebat memoriter retractans retinebat; mala vero respuens floccipendebat. Quaecunque legis tegebantur obscura, reserata enucleatius solvebat omnia. Patre vero Willelmo, ut recensitum est licet hebete stylo, perfidiae naevo martyrisato, et in stellifero regno feliciter coronato, antequam humaretur corpus ejus sepulcro, adduxerunt Richardum puerum qui residui fuerunt in regno, et qui non ierant ad luctuosum placitum cum eo. Tunc Northmanni et Britones tantae pulchritudinis et dignitatis puerum videntes, lugubri flebilique voce singultientes, altaque diversorum ulutatu suspiria emittentes, dixerunt unanimes: « Ecce cui servire, ecce cui militare, ecce cui patre superstite fidem fecimus. » Tunc Beringerus Britannicae regionis comes praecipuus, infit flebilis et moestus prior pro omnibus: « O seniores et domni, Arnulfi perfidia dolose decepti, moerentes et tristes plorabili nece piissimi marchionis, priusquam lamentabile corpus tumulo condatur, seniorem faciamus nobis. Iste puer, ut dux nobis sit et patricius, in sede patris est subrogandus. Ne exterae gentes super nos irruentes, hocque negotio hujus traditionis inaudito principari super nos deliberantes, vindicent sibi Northmannicas Britannicasque fines, iste puer constituatur istius regni princeps. Scutumque perditum patris scuto reformantes, restaurantesque ejus soboli, obstemus repugnando volentibus dominari nobis. » His dictis unanimiter collaudantes hoc consilium, aggrediuntur comites cum magna frequentia principum commoto impetu et murmure ululantium ingentis reverentiae Richardum puerum. Tumultuantium autem populorum murmure sedato, vix adepto silentio, Beringerus et Alannus, caeterique Nothmanniae Britanniaeque comites, datis manibus suis Richardo, subdiderunt se libenter illi, ut promiserant olim patri viventi. Pignoribusque pretiosorum sanctorum delatis, sanciunt illi tenorem integerrimae fidelitatis et militationis, morte christianae conjurationis. His flebiliter expletis, pluribusque ad sua reversis, Richardus puer exspectatae nobilitatis, fortitudineque celebris, Rothomago remansit cum tironibus, patrisque domigenis. APOSTROPHA. Rothomage super missa vage littora Sequanae, Urbs fecunda bonis omnibus, et militibus feris Semper feta laon, dives opum, plenaque munerum, Venatu exhilaris,
null
9a504010-916b-4f89-9c71-0659ceaec2fe
latin_170m_raw
null
None
None
None
sufficiens, et locupletior Multarum specierum, generum, pisceque ditior. Altis alitibusque, accipitrique ancipiti scio. Omni quin melior, quin potior, urbe potentior, Portus quam vegetat Belgicus, et Celticus, Anglicus. Gaude tripudians, laetificans, exhilarans, quia Perfectus senior, et dominus legifer est tibi, Defuncto et patre dux, patricius, marchio habebitur, Richardus celebris, justus et almus, pius, innocens, Sanctus, religiosusque, benignus, sacer et probus, Solemnis, celebris pro meritis, dignus, amabilis, Dilectus, recolendus, reverendus, memorabilis, Saecla jure valens, jure potens, jure per omnia. Qui te olim moderans proteget, et auxiliabitur Et cujus meritis continuis saecla per omnia Praefulgens locupletaberis, et munificaberis. Et cujus bonitas, et pietas, et reverentia, Campos Elisios scandere te coget ad ultimum. Audiens autem rex Franciae Ludovicus quod, Arnulfi Flandrensis comitis versutia deceptus, pro stabilitate sacrosanctae Ecclesiae, sanctaeque fidei et pacis, proque fidelitate sui martyrizatus esset dux Northmannorum Willelmus, multum condoluit, et optimates regni exceptis mortis ejus tractatoribus concite Rothomagum properavit cum suis comitibus, super his quae nefario Arnulfi comitis astu acciderant consulturus. Rothomagenses vero adventu regis Ludovici hilares susceperunt eum volenter, putantes ut equitaret super Flandrenses, acerbamque et pestiferam ultionem pro inaudito piaculo quod fecerant, illis reddere vellet. Rex autem Ludovicus ad se venire fecit Richardum tantae pulchritudinis puerum, lacrymansque affectu doloso et fraudulento suscepit et osculatus est eum, retinensque coepit epulari et recubare secum. Sequenti namque die nutritori tanti honoris puerum volenti deducere ad alteram domum, ut balnearet et custodiret eum, prohibuit rex, et detinuit secum. Secundo et tertio die itidem altori aestuanti facere, non sinit rex, verum prohibuit obstinato corde. Animadvertens nutritor captum esse tantae dulcedinis puerum, ad nullum conatus est postea ducere locum. Hujus igitur rei fama tota civitas tumultuosa excitatur, murmurque captionis per totam urbem diffusum sparsim ventilatur. Tandem vero suburbani conglobati cum civibus, plebeloque more irruentes ad domum principum civitatis illius, coeperunt blasphemare eos, emittentes ingentes gemitus, et dicentes altis vocibus: « Nostra negligentia Willelmum ducem praecipuum nostrum advocatum amisimus: vestro tamen consilio perfido non hic exsul exterminabitur. Nos omnes perjuros et regem digne necabimus, et Richardum tantae ditionis puerum ne exsulet liberabimus. » Plurimi autem principes asperrimis civium verbis exagitati, ferroque induti velociter et armis, miscent se armatae plebi. Plurimi vero rusticorum animositatem metuentes domibus suis remanserunt, ostia obnixe obfirmantes. Illico vero plebs cum armatis militibus ferventi animo et citatis gressibus festinant regem invadere cum suis comitibus. Rex autem ut tumultuarii strepitus murmur audivit, coepit inquirere causam illius rei. Dictumque est ei: « Urbis istius principes, quia Richardum tantae spei puerum in captione tenes, gestiunt te invadere festinanter. Vix evades imminens periculum, vix liberaberis a turbis civium et armorum. » Tunc rex algido pavore praeoccupatus, imminentisque ruinae casu tremulus et concussus, tandem in semetipsum reversus, misit ad Bernardum principem Northmannici exercitus, ut succureret ei pro amore Dei velocius. Qui concite remisit ad eum haec verba dicturum: « Non me, nec illum liberabo; sed hac seditione oborta, ut autumo, interibo. » Tunc iterum rex misit ad eum, ut quo liberari posset daret ei consilium. Bernardus autem timens ne occideretur ipse et rex, remandat ut accipiens in ulnis Richardum praecelsi auxilii puerum, veniret supplex ad misericordiam militum et civium. Rex autem sui diffidens, suorumque interitum et internecionem metuens, suscepit in brachiis suis Richardum tantae liberationis puerum, et detulit ante conspectum armatorum, se et suos, supplici voce poscens misericordiam illorum, occidere volentium. « Ecce ego et vester senior, quidquid de me vultis facite cito, tantum ne me meosque occidatis suppliciter imploro: quia vester dominus non moratus est penes me ut captus teneretur, sed ut notitiis regalibus, palatinisque facundiis instrueretur. » At illi recipientes Richardum tantae virtutis puerum, regem humillimae deprecationis plenum, ad aulam suae habitationis et ad suos redire permiserunt. Rex autem Ludovicus anxius super his importunitatibus, superque venturis nutans et incertus, salubri suorum episcoporum et comitum consultu, misit ut ad se festinarent optimates civitatis illius, scilicet Rodulfus et Anslec, atque Bernardus. Quibus accersitis
null
b7d53a75-169a-4b88-94c7-726682afe9f2
latin_170m_raw
null
None
None
None
, coramque adductis, rex principibus infit tristis: « Terrore mortis domini vestri acriter admonitus, vosque super quod occidit solaturus, huc accessi; sed acrioris tristitiae moerori tristior obviavi, quia vestri suburbani cum civibus, et milites cum rusticorum coetu, me meosque voluerunt conterere, et dilacerare repentino interitu. Sed pestifero tantae seditionis hoste, tuo consilio, Bernarde, liberatus, die quid sum facturus. Et Bernardus: Nimis aegre tuus fert animus quod fecerunt in te rustici cum civibus. Oportet igitur salvum te reddi a propalatae nequitiae fraude. Denique quia noster senior dux Willelmus, felix per omnia exstitit tuus, decet quo terram haereditario jure Richardo magnae posteritatis puero possidendam, sacramento sacrae fidei, manibusque super sacrosancta phylacteria positis sanciens auctorizes, teque esse abhinc indemnem illi, et deinceps, atque adjutorem et defensorem te esse contra terrigenas omnes. Sic quiveris laetari nostro servitio et militatione, nos tua tutela et gubernatione. Si quis vero in te rixatus fuerit, conteremus eum, et si quispiam insurrexerit in nos, virtute tuae potentiae prosterne humo tenus eum. » Tunc rex in dolo respondit Bernardo: « Quodcunque retulisti faciam, meosque volenter aut nolenter facere ad praesens cogam. » Illico Richardo praedignae innocentiae puero largitus est terram haereditario avi patrisque jure possidendam: delatisque sanctorum reliquiarum phylacteriis, manibus super ipsa impositis, Deo nominato in primis juravit se contra omnes illi auxiliari, suosque praesules et comites idem facere coegit. His taliter sedatis et expletis, rex fraudulenter principibus Northmannicis infit: « Quoniam pollicitatione juramenti veracis fidem integerrimi tenoris vestro seniori vobisque peregi; perseverantem fiduciam vestri adjutorii obnixe de me habeatis, et nullus vestrum ullatenus nutet auxilio solaminis. Verum seniorem sinite mecum morari, ut, facundae ubertatis colloquio edoctus, discat definire, et detur minare verba scrupulosae rei. Plurimarum vero rerum notitiam melius discet in palatio meo, quam commorans in sua domo. Quocunque proficiscar, mecum proficiscetur: quocunque morabor, morabitur. Efficaci patris ejus adminiculo regimen totius Franciae et Burgundiae teneo: ideo adjutor et solator isti, quandiu superstes fuero, ero. Quia pater istius pro me morte praeoccupatus fuit, bellua crudelior ero, si non auxiliatus fuero isti. » His igitur fraudulentis regis simulantis alloquiis principes Northmannorum decepti, mancipaverunt Richardum, desideratae spei puerum, Ludovico regi ad educandum. Rex vero hinc cum puero ad Ebroicacensis urbis profectus moenia, disponebat reipublicae jura. Simulabat ore et opere bonae voluntatis adjutorium, verum in corde gerebat malae intentionis propositum. Diu morulans Ebroicas, cogensque subdolo corde ad fidelitatem pueri civium turmas, repetit Rothomagensis urbis palatia. Postera die, principibus civitatis accersitis, fraudulenta et dolosa verba retulit: « Super damni et doloris nostri auctorem, properandi habeo intentionem. Revertar ad Laudunum, deducens mecum Richardum fiduciae vestrae puerum; hincque Burgundionibus ascitis, Francigenisque conglobatis, obsidebo Attrabatum donec capiam illum. Omnes vero subvertam munitiones Flandrensium, et dissipabo hostiliter bona illorum. Quocunque Arnulfum scivero, illuc mei exercitus gressum festinanter protelabo. Ultionem quam meretur ei reddam, si forte illum usquam inveniam. Vos autem estote praeparati, ut vestrum seniorem mecum vindicetis. » Talium sophismatum simulationibus excaecati, siverunt futurae opis puerum ab eo deduci. APOSTROPHA. Rothomage tuus modo puer, Marchio jure potens tibi datus, Captus adest quia, plange tremulans Regeque, Francigenisque Satrapis Ducitur, heu dolor! advena velut Dacigenis stolidis proceribus. Comes vero Arnulfus inaudita fraudulenti homicidii lue foedatus, timensque futuros vindicaturi si bene egisset regis adventus, misit ad eum legatos, qui subsequentia dicerent, cum maximis muneribus: « Domine rex piissime, noster senior plurima subactus infirmitate, mandat tibi fideli servitium, si placet recipere. Falsa propalatae famae opinione audisti, indebitae Richardi ducis morti nostrum seniorem Arnulfum favisse, qua se contra te vult expiare et emendare, judicio tuorum, igne. Milites vero, quibus Richardus plurima mala intulit, quique morti illum applicuerunt, ex tunc minabit, si talibus factis gratiam tuam poterit promereri. Quatenus annuendo petitionibus ejus benevolus faveas, mittit tibi libras auri purissimi bis quinas. Quin etiam universae regionis suae tributa annuatim dum vixerit tibi ultro solvet. Servitium tuum sui per omnia facient, et quocunque perrexeris hostiliter pergent. Ipse accedere ad te nequit, quia podagra scis eum irretiri.
null
a7dd6806-047a-4be8-9288-34d58659f7e8
latin_170m_raw
null
None
None
None
Foveant preces nostrae indulgentiam tuae pietatis, tali afflictum infirmitatis vulnere, talique sine re culpatum crimine, miserantis. Miseratio condigna praeoccupet furorem tuum, ut non deseras servum tuum, sine causa a te exosum. Tua est potentia, tuumque regnum: noli perdere quod tibi est commissum. Facilius potes omnes Flandrenses perdere quam vasa vitrea malleo conterere. » Tunc regis consiliarii muneribus excaecati dixerunt ei: « Non oportet te ulli praejudicium facere, qui se tibi satagit justificare. Immunem se a doloso scelere mandat, suosque justificare aut exterminare deliberat. Pro non recuperando quo indiges, non debes perdere quem tenes, neque te ullatenus illo frustrari. Omnes qui occidentur non tibi est jus vindicare, residuos ob mortem rixantes pacificare. Reminiscere malorum et pudoris, quae in te Northmanni Rothomago exercuerunt, et praecave ne pejora tibi impertientes, Northmannicum auferant tibi regnum. » Tunc Flandrenses: « Praeter haec mandat noster senior tibi praemaximum consilium hujus rei. Tene Richardum filium in sempiternum, et usus fructus regni in aeternum. Opprime diro legis jugo et servitio terrae illius habitatores, et coge illos servire tibi obedienter. » Cujus pravi consilii exhortatione et muneribus rex deceptus et excaecatus detinuit Richardum tanti pretii puerum, et dimisit Arnulfo, quae fraudulenter de Willelmo fuerat propter eum. APOSTROPHA. O Ludovice, Si bene corde Vota teneres, Quaeque sacrasti, Rex recolende, Cum bene regnans Imperitasti; Auxiliante, Praesidiumque Dante salubre Vindice tanto, Patre Richardi Religioso, Innocuoque Martyre Christi, Simplicitate, Et probitate Munificato. Belgica qua nunc, Celtica necne Ast Aquitana Gallia porgit Multiplicatos Undique tractus Cur abicis quod Jam sacramento Religionis Christicolarum Jure tulisti? Cur resolutus Lege ferina Atque nefanda, Muneribusque, Proditus astu, Linguis honestum, Jamque revulsa Pace tenorem Credulitatis? Cur sobolemque Illius almi, Lore ligatam Impietatis, Fomite pravo, Heu! vegetandum Atra cupido Sorte cupita Detinet exlex? Desine pravum, Sperne tenere Quaeque nefanda Mitte Richardum, Postulo, ephebum, Quo sua jura Impleat alma. Quo capis illum, Tu capieris, Et vice digna Regredieris. Erat autem quidam tiro nomine Hosmundus, Richardi summae celebritatis pueri educator, et altor sagacissimus. Qui quadam die absente rege immeritae captionis puerum equitare fecit ad aucupium, ut disceret alites capere suo accipitre. Cum vero rex reverteretur, et reginae verbis Gerbergae sciret quod puerilis delectationis studio memoralis scientiae puer Richardus extra Laudunum proficisceretur, rogavit ad se venire Hosmundum magistrum ejus. Illo coram astanti furiis bacchatus acerbis, demonstrans obtectum din nefariae captionis secretum infit: « Nequior omnibus, quorsum deduxisti seniorem tuum nudiustertius? Senioris tui poplitibus coctis, privabo te oculis, si forsan eum quoquam amplius duxeris. » Tunc aliis tironibus pariter cum eo commendavit puerum, ut custodirent diligenter, et ne posset fuga elabi praeviderent eum. Hosmundus autem animadvertens captum esse Richardum tantae dulcedinis puerum, misit ad Rothomagenses qui nuntiaret blasphemum tantae deceptionis negotium. Rothomagenses vero mutatum malefici regis stupentes propositum, a Deo requirunt suppliciter tanti consilii auxilium, Mittunt ergo ad omnem Ecclesiam Northmannicae Britonicaeque regionis, ut missas concelebrent devote pro eo presbyteri, clerus psalmodiis vacet, populusque nudis pedibus, saccoque indutus jejunet. Northmannici vero Britonicique praesules hujus tristis legationis famam audientes, triduanum jejunium in uno quoque mense populo indicentes, deprecantur Dominum Deum fusis precibus, eleemosynisque datis pauperibus suppliciter, ut reddat eis Richardum tanti desiderii puerum. Monachorum canonicorumque clerus pro eo psalmos supplex concinit, populusque lustrans devotus ecclesias, deprecativos gemitus emittit. Interea Richardus tanti decoris puer, insignis prosapiae, honestate celeber, instruebatur omnibus in captura notitiis sufficienter. Ducebat solidam illius aetatis partem robore cumulato, eratque commodus et utilis omnibus quasi maturus aevo. Arguebat secundum vires aetatis quidquid erat illicitum. Floccipendebat quidquid erat animae incentivum. Vivaci lepore affluenter armabat linguam, facundaeque ubertatis colloquio insignibat eam. Peragrabat studio, et retractabat quae ignorabat, nec abdebantur ei quae sunt obscura. Pueritiae suae aetatulam Jesu Christo consecrabat, seque totum divinis praeceptis, tenerae adhuc licet aetatis esset, mancipabat. Divina namque permissione hoc factum est, ut puer conspicuae formae prae caeteris nitidus, nonnisi in palatio regis nutriretur. Multimodis illum sermonibus libenter insignibant; et mellifluo palatinae sermocinationis dulcamine erudiebant. Processu vero temporis, Northmannorum et Britonum precibus continuis, jejuniisque singulis mensibus
null
c5ba614f-14fe-4f76-9f75-4fa6c9aeb3d4
latin_170m_raw
null
None
None
None
devotissime exercitatis placatus regum Rex Dominus, eripuit Richardum inaestimabilis incrementationis puerum taliter de regis manibus. Praedictus namque tiro Hosmundus, provisor illius honestissimus, videns detineri suum seniorem diutius, et vallari vicissim die noctuque ne posset subtrahi tironibus, coepit meditari quomodo eriperet eum de tantis custodibus. Quadam igitur die coegit hujus rei gratia simulata imbecillitate recumbere tantae custodiae puerum, et quasi dissimulata corporis sospitate, emisso frequentius planctu aggravari eum. Cujus falsae opinionis rumore civitas impletur, et haec simultas pro veritate fama nuntiante propalatur. Custodes vero tertia die aestimantes morte praeoccupari tantae diligentiae puerum, huc illucque necessitate sua euntes discesserunt. Hosmundus igitur coenante rege et civibus, nudisque plateis ab hominibus, byrro et tantae liberationis puer indutus, citatis equis, Lauduno exivit citius, rapidoque cursu castrum appulit Codiciacum. Illic affluentis probitatis commisit castellanis puerum, et profectus est in ipsa nocte ad comitem Bernardum ejus avunculum, qui morabatur moeniis Silvanectensium. APOSTROPHA. Northmanniae nunc praesules, Belloque in omni principes Regni triumphales simul, Et clerus omnis ordinis, Populus simul plorabilis: Pueri, senes, et virgines, Juvenesque, cunctae feminae, Vulgusque in vicum concitus, Fletus lugubres mittite Moestis modis et parcite. Nam gaudium vobis datu Vinclis solutus regiis, Elapsus et custodibus Richardus almus, innocens, Prudens puer sanctissimus, Pulchre decorus, splendidus, Liber tenaci compede, Vobis erit dux praepotens Grates Deo nunc reddite Pro liberato pignore. Bernardus autem in obscurae noctis silentio videns Hosmundum, admirans dixit ad eum: « Quid tibi, Hosmunde? nihil boni de meo nepote? » At ille: « Domine, si eruam eum de manu regis atrocis, quid facies de eo? » Et Bernardus: « Te multis honoribus ditatum sublimabo, te beneficiis locupletatum nimis exaltabo. Nepotem vero meum in regno patris sui haereditario restituam, Northmannorum, Britonumque principes illi servire cogam. » Ad haec Hosmundus: « Sero Lauduno tuum nepotem clam subtraxi, et Codiciacensibus castellanis eum, ut custodirent, commendavi. » Mox Bernardus solito laetior citius surrexit, et ad Hugonem magnum ducem Parisius praepete equitatu festinanter properavit. Hugo magnus videns eum dixit: « Quid ad nos tam repentinus et matutinus accelerasti? » At ille: « Rex quia Ludovicus meum nepotem strictius et praevidentius custodit, venio ad te ut des super eum aliquod consilium mihi. Et si forte aliquis eum de manibus regis eruerit, quale adjutorium ei tua clementia impertietur? » Tunc Hugo magnus: « Mirum est omnibus quod agit rex Ludovicus. Pater pueri illius pro fidelitate regis deceptus est et interemptus, et ipse tenet captum filium ejus. Utinam de vinculis regis eum eruerit aliquis, et mihi adduxerit! » Et Bernardus: « Domine, quid facies si quod retulisti adimpletum fuerit? » Et Hugo magnus: « Ego quidem Northmannos et Britones subjugans ei, possidere faciam illum quaecunque pater tenuit. Contra regem illi auxiliabor, contraque Arnulfum, omnesque insidiatores viriliter juvabo. » Tunc comes Bernardus precibus accumulans preces, ad pedes suppliciter corruens dixit: « Domine dux praepotentissime, ne irascaris si repetam quod volo a te. Ut credulus tuarum promissionum confitenter existam, pollicitationis verborum tuorum fac mihi tua petitione fidem integerrimam. Habeo enim Codiciaco tanti amoris puerum captione regis perfidi ab Hosmundo liberatum. » Dux vero magnus gratulans de puero eruto, dixit comiti Bernardo: « Ut [de] propositionis meae proposito fiducialiter securior sis, faciam tibi et illi quae supplex requiris. » Allatis vero reliquiis, manibusque supra positis, sacramento verae fidei spopondit se puero contra omnes auxiliari. APOSTROPHA. Mellifluae bonitatis ope, Hugo potensque, valensque, vigens, Magnus, et inclytus, ac meritus, Magnanimus, bonus, almificus Mirificus, probus, egregius. Auxilii ecce memento tui, Et reminiscere quam peragis Eximiae probitatis opus. Emeritumque juva puerum, Protege, salvifica, refove; Quod pater ut tenuit teneat, Gaudeat et recidivus eo, Possideat, habeat, faciens Quod facere assidue ambierit. His et hujuscemodi peractis, comes Bernardus rapido equitatu Codiciacum expetiit, et osculatus tantae diligentiae puerum, amplexibus fruens optatis, eum cum magno exercitu ad Silvanectensem urbem perduxit. Rex vero Ludovicus duplicis tristitiae, scilicet eo quod ceperat puerum, et quod ipse elapsus erat, expertus errorem
null
36db001b-2cbf-417f-9e89-0ecb98626109
latin_170m_raw
null
None
None
None
, misit legatum ad ducem magnum Hugonem, ut reddere puerum cogeret Bernardum comitem. Hugo quidem magnus remandat regi verba subsequentis orationis: « Silvanectensem, et Codiciacum, Torotense non auferam Bernardo, et Cretheltense castrum, nequeo urgere ullis conaminibus illum ut reddat Richardum dilectissimum nepotem suum. » Interea Bernardus comes Silvanectensis misit ad Bernardum Rothomagensem, caeterosque Northmannos, qui nuntiaret concite eventus optatos. Northmanni quidem et Britones desiderati pueri ereptione nimium hilares, persolvunt Deo omnipotenti pro eo vota et grates. Hujus rei gratia Silvanectensis comes Bernardus profectus est contra Bernardum Rothomagensem et Dacigenam, quid ageret de puero consulturus. Cumque mutuis alternatim sermonibus nimiumque secretis fruerentur, et de restitutione pueri in regno diu tractarent, Bernardo Dacigenae dixit comes Bernardus: « Ne forte rex Ludovicus animadvertat nostrae intentionis propositum, non veniam abhinc contra te amplius ad placitum. Verum crede quod mandavero tibi signo inter me et te facto ostenso per legatum, et rimare ingenioso conamine regem Ludovicum fatuare, quia vult nos et vos omnes crudeliter perdere. » Illico pluribus rerum caute replicatis, quisque sua celerius revisit. Interea rex Ludovicus de dignae ereptionis pueri absolutione anxius, et de remandato diffidentiae ab Hugone nimium tristis et moestus, misit ad Flandrensis gentis comitem Arnulfum, qui ejus rei negotio auxiliabitur nimium; quatenus venire contra se acceleraret ad placitum. Qui festinanter occurrentes sibi in pago Virmandensi, in villa quae dicitur Restibulis, quid agerent coeperunt meditari. Arnulfus vero digni interitus sui formidans ultionem, vafro stomachatus astu, dixit ad Ludovicum regem: « Ingentis formidinis pavore exterreor, et usque ad intimum medullarum super venturis concutior, ne forte Northmanni et Britones Hugoni duci contra te rixanti vehementer nostrae confusionis interitu cohaerentes, militari manu ascita insurgant in nos unanimes. Verum super hoc dabo tibi consilium, ne incurramus venturi damni periculum. Excaeca igitur oculos Hugonis muneribus et beneficiis, ne possit quae feceris jure refragari. Concede illi Northmanniam a Sequana usque ad mare, ut valeas quae citra sunt quiete tenere. Northmanni vero taliter divisi desolabuntur, et non contra nos ad certamina ultra excitabuntur. Sic minues et exarmaveris potentiam illorum, non uno soli Domino militantium. APOSTROPHA. Inventor sceleris, consilii et mali, Prorsus quod vetitum est, fraudis et impiae. Cur praescire Dei consilio tuo Gestis conterere, et sistere perfido? Heu! heu! occubuit perfidia tua, Hujus jam sobolis praemeritus pater, Pro visu Domini purior ut foret, Fultus martyrio, testis et emicat. Hanc non contaminans improbitas tua Torquebit simili et dilanians modo, Hic vere sederit dux luculentior, Prudens, pacificus, promeritus comes, Sanctus, religiosus, bonus et pius Summus patricius, marchio providus, Defensor patriae, at indigus opis, Solator miseris, quin viduae et orphani. Cunctis omne bonum, lucraque prospera. Effectus populum regimine congruo, Conducet moderans, legeque corrigens, Campi siderei ad pascua coelica. Rex vero Ludovicus pravo astutae dolositatis ingenio usus, misit ingentis reverentiae praesules ad Hugonem velocius, ut ea fide qua concatenantur senior et miles venire festinaret ad se promptius. Hugo igitur magnus creberrimis episcoporum petitionibus suppliciter coactus, profectus est contra regem ad villam in vico juxta Compendium, quae dicitur Crux, dixitque ad regem: « Cujus rei negotio huc me accelerare fide et legatis praecipuis compulisti? » Rex autem: « Ut reddas mihi Richardum, quem furatus est Hosmundus, et perduxit ad comitem Bernardum. » Respondit Magnus Hugo: « Nisi castra quibus praeest Bernardus illi vi abstulero, nequeo favere ullatenus precibus tuis et voto. » Tunc rex: « Ut meae necessitati non injurius, sed solator existas, concedam tibi Ebroicacensem et Bajocacensem comitatum, quin etiam a Sequana ad mare usque ut possideas. Ego vero quae citra Sequanam sunt tenebo, et quae meae voluntatis sunt ex his explebo. Simus concordes in omni negotio et unanimes, ut decet regem et ducem perpetualiter. Ego cis Sequanam pergens, Rothomagum obsidebo, tu vero militari manu Bajocas vallans expugnato. Sic atteramus Northmannos advenas et superbos, nostraeque ditioni subjiciamus illos. Taliter autem mitescent et subjugabuntur, aut exterminati Daciam celeres repedabunt. » Hugo vero dux magnus, fidei, quam fecerat Bernardo pro Richardi juvamine oblitus; quin etiam beneficiis ac civitatibus exorbatus, pepigit cum rege hujus conventionis
null
68cd302f-1733-43b2-ac3d-07dc17415c22
latin_170m_raw
null
None
None
None
foedus. Quo, ut haec facerent, determinato tempore, regreditur ad sua quisque. Bernardus igitur comes hujus conventionis gnarus adiit Hugonem ducem celerius, veniensque ante conspectum ejus, dixit corde vultuque turbatus: « Dux magne et fidissime, praecellis usque nunc omnibus meritis, et fidei tenore, sed mirum mihi cur innocenti puero mentitus es, quod ultroneus Christianae conjurationis fide promisisti. Oporteret te quam promisisti servare fidem illaesam, et nullorum donorum munere et beneficio exsecrari eam. Northmanni et Britones norunt quae spopondisti puero, Franciaeque principes laetificarunt se super hoc consilio. Quid turpius hac infamia? talique blasphemia quid obnoxius? Tantae perfidiae rumor, tantique malefici ducis nequitia promulgatur per tota penes Franciae civitatum moenia, omnes susurrant de tanto duce et advocato, quo modo deceptus est et mentitus muneribus et beneficio. » Contra istius invectionis molimina Hugo magnus respondit, ab imo cordis emittens suspiria: « Veris purisque sermonibus quae exsecutus es retulisti, quia oblitus sacramenti, quo me defensorem et adjutorem pueri ultroneus promisi, terram a Sequana usque ad mare haereditario jure ab eo possidendam, dono regis recepi, eique integerrimae fidei stabilitatem feci, meque adjutorem illius ex ea terra, quae citra Sequanam est, perjurans repromisi, si eam quam mihi dedit nunquam contradixerit. Verum quia mirabilis ingenii, ingentisque industriae et calliditatis comes es, et astutus in omnibus negotiis, precor ut eruas me aliquo sophismate a blasphemia hujus rumoris. Decurso abhinc die sedecies, festinabimus adire Northmanniam ego et rex. Ipse autem Rothomagensem urbem, ego vero obsidebo ut juratum est Bajocensem. Affligemus igitur Northmannos taliter et Britones, et redigemus ut serviant humiles. Quisquis vero contra nos contumax fuerit et rebellis, exterminabitur; quisquis vero armis praesumpserit, occidetur. Si quid prudentiae et ingenii habes, precor te ut ab hujus perjurii noxa solvens me liberes. » Cernens autem Bernardus quod aperuisset Hugo magnus cor suum, dixit ad eum: « Idcirco quod tu senior benignissimus, vel quia ille nepos meus dilectissimus, melius quam potero argumentabor, si forte vestrum cogitasse turbare quivero. » Illico comes Bernardus consilia regis et senioris sui, denominataeque congressionis super Northmannos tempus expertus, recordataeque voluntatis sui senioris benevolentia laetior, Silvanectis regressus, misit ad Bernardum Rothomagensem et Dacigenam velocius, et quae audivit ab Hugone duce magno, etiam voluntatem ejus mandavit secretius. Quin etiam ne regi obnoxius civitatem defenderet, verum choro canonicorum monachorumque praeparato, eum quasi ejus adventui congratulans hilariter reciperet, et ut Hugoni magno duci terram, quam illi dedit, regem contradicere multarum argumentationum prosecutionibus cogeret. Bernardus vero Rothomagensis laetior legatione hujus consilii, quae legato disserente secreta audivit, Northmannis principibus ascitis intimavit. Northmanni autem non quemquam illorum decipere scientes unquam Bernardum, quin etiam quod Hugonis magni ducis sciret secretum, ejus collaudaverunt pariter consilium. Statuto vero tempore conjuratae progressionis; ascita Francigena undecunque potuit manu militari, venit rex in pagum qui dicitur Calcis, coepitque infestare gentes et praedia incendiis. Hugo autem dux magnus hujuscemodi conjuratione illectus, profectus est ad Bajocacensem comitatum cum magno exercitu. Bernardus igitur Rothomagensis non immemor Bernardi Silvanectensis comitis consilii, misit ad regem Ludovicum in dolo verbis pacificis, quatenus properaret ad civitatem Rothomagensem cum episcopis principibusque suis, et ne amplius devastaret quae sua erant ferocitate tantae gentis. Rex vero hujus legationis mandato laetus, regiminisque sui et honoris profectum congratulans adaugere, subacta urbe et principibus, venit Rothomagensem civitatem cum Francigenis optimatibus, prohibens reliquos exercitus ne depopularentur terram suae ditionis amplius. Bernardus vero, caeterique principes, atque clerus totius urbis, occurrerunt contra portam Belvacensium, et receperunt animosae calliditatis ingenio eum. Crastinae vero diei diluculo venit Bernardus ante conspectum regis Ludovici, et coepit in dolo compellare eum verbis humillimis: « Domine rex invictissime, ab olim usque nunc integer stabilisque exstitisti fide, et collaudabilis in omni tuo opere. Nos ducem et advocatum perfidia Arnulfi amisimus, sed gratia Dei te regem advocatum nobis recuperavimus. Non curamus de prole, quam tibi Hosmundus furatus est et abstulit: nec unquam ejus servitio incumbentes militabimus ei, quia melioris consilii est nos esse regales et palatinos, quam talis comitis satellites esse et servos. Verum, nobis mirum quid audivimus, et ultra credibile, supraque satis admirati sumus, quorum relatu didicimus quod Hugoni duci
null
4691b0a9-03ba-4082-bbe9-232ef5145c82
latin_170m_raw
null
None
None
None
semper contra te rixanti contumacius concessisti spatiosam terram a Sequana maris fine tenus, et adhuc expugnat Bajocacensem tellurem, et praeoccupat cum magno exercitu. Parvi pretii, rex dulcissime, parvaeque militationis atque servitii, quod tibi reservasti. Viginti millibus armatorum augmentatus es inimicum tuum. Quis Constantinensibus et Bajocacensibus vidit fortiores in bello, prudentiores in consilio? Si militarem manum, ut Willelmus, tenuisses, omnium quippe gentium horum consilio et armis dominari quivisses. Nonne Willelmus hujus exercitus medietate fretus, comitante Hugone et Herberto seorsum conduxit se ad regem Henricum securus? Quis tuebitur et defensabit, proderit et praeerit huic quam retinuisti civitati? Bajocacenses, Constantinensesque hanc custodiebant urbem Francico Anglicoque in portu eminentem. Omnium bonorum illius terrae affluentia aderat nobis, et eramus locupletes opibus illius telluris. Recipe ergo civitatem, quia non habemus sumptus quibus in ea vivere possimus; daque Hugoni eam quo queat rebellare contra te securius. Nos Daciam cum omni genere nostro praepete navigationis cursu repedabimus, et hanc majore collecta multitudine militari, ut Rollo quondam, devastabimus, nec tua, nec Hugonis erit posterius. » Rex vero deceptricibus querimoniis instigatus, precatus est Bernardum ut daret sibi consilium super his rebus. Tunc Bernardus: « Mitte legatum ad Hugonem ducem magnum, qui Bajocacensia rura illi contradicat, et non possidere plus quam tribus noctibus, et dicat non tenere se ea amplius, quia malo es consilio usus. » Rex vero illico misit ad Hugonem, qui diceret hujus rei sermonem. Cumque legatus coram Hugone duce astaret, hujusque rei verba illi intimaret, obstupuit, in unoque obtutu defixus inquit: « Calliditas duorum principum coegit regem mandare tale propositum. » Hujus igitur contradictionis verbo Parisius Hugo dux regrediens, misit ad regem Ludovicum dicens: « Cur quod mihi spontaneus dedisti, ablatum est? » Respondit rex: « Tellus Northmanniae non nisi unius senioris unquam tuebitur advocatione. Nec debet esse divisum, quod decet esse continuum. Rollo enim Daciae finibus exterminatus, hanc sibi integre vindicavit, et non dispertita ab ullo postea exstitit. » Gens Dacigena nescit famulari nisi uni soli seniori. Legatus autem quae rege narrante audivit, Hugoni duci diligenter retulit. Interea Bernardus Silvanectensis autem audiens inopinatum citissimumque regressum Hugonis ducis sui senioris, venit ad eum citatis equis. Dixitque: « Dux perseverantis fiduciae, quoniam noxialis sacramenti solutus es compede, memor sis sacramenti, quo te Richardi pueri adjutorem spopondisti. » Et Hugo: « Nequibo illi auxiliari, quia omnis Northmannica gens subdita est regi. » Contra Bernardus: « Praestolare attentius eventum rei, et quid futuri parient dies illi. » APOSTROPHA. O rex, cur memor haud tui Istiusque patris, qui tibi profuit, Cujus praesidio continuo regna tenes modo, Et qui multa operatus est Pro te, et qui occubuit hostia victima Regis siderei, quaeque latent * sui. Et quod jam genitor suus, Pollens veridica perpete famine, Armis exsuperans, et quod avus continuit sacris Nunc praejudicium facis Ex hoc innocuo adhuc probo puero Richardo, celebri prosapia nobiliter sato. Hujus flagitii lue Casus innumeri praepedient, ob hoc Olim te capient, te periment fine sub ultimo. Interim rex Ludovicus morulans Rothomagensis urbis moenibus, disponensque Nortmannicarum rerum negotia ut dominus, fraudulenta falsae opinionis intentione, putans se esse regem Northmannorum et advocatum, labile deducebat illic otio tempus. Quadam namque die quidam tiro Francicae gentis, sufficientem omnium rerum opulentiam Dacigenae Bernardi, quin etiam uxorem praepulchrae speciei ut concederet sibi, regem rogavit. Caeteri namque tirones hujus petitionis famam secretius audientes venerunt ad regem dicentes: « Domine rex, tibi incessanter semper servimus, et nullius rei sufficientia, nisi cibi potusque ditamur. Hos advenas Northmannos expelle abhinc et extermina, precamur, et largire nobis illorum beneficia concessis uxoribus. Nos vero hanc urbem regemus servitio tuae fidelitatis, nec de cujuslibet nostrorum infidelitate nutare quiveris. Consilium hujus rei nefandum enucleatur Bernardo et Dacigenis; verumtamen vicissim consulti, commiserunt illud taciturnitati. « Rege vero Ludovico Laudunum regresso, novercalisque odii zelo a Northmannis nimium pertaeso, turpis tironum petitionis ambitione admodum tristes, meditabantur interitum regis retractando unanimes. Ut autem regem decipere aliquo subdolo conamine quivissent, Northmannorum optimates miserunt ad Haigroldum regem Daciae nobilioris et ditioris potentiae milites, ut Richardo Willelmi magni ducis filio
null
4bf1361c-aeba-4ab1-9553-154802c0cd2d
latin_170m_raw
null
None
None
None
consanguineo succurrere festinaret; quia rex Francicae gentis totius Northmanniae monarchiam vindicabat sibi, auferens omnem honorem puero Richardo eruto ejus avunculis. Haigroldus vero rex Daciae magnanimus ob amorem Richardi sui propinqui, legatos Northmannorum honorifice suscepit; constructisque navibus, hisque cibariis et militibus repletis, ad littora salinae Corbonis, qua Diva rapido meatu procelloso mari se infundit, cum incredibili tironum multitudine, citius quam quivit venit. Constantinenses autem et Bajocacenses audientes adventum regis Haigroldi propter amorem Richardi pueri, venerunt servire illi. Fama illico per Franciae climata celeriter penetravit, denuntians inaestimabilis multitudinis paganos adesse littoribus Northmannicis. Bernardus igitur, caeterique Rothomagenses, fidelitatem regis Ludovici verbis simulantes, miserunt ad eum in dolo, dicentes: « Quoniam innumerabilis copiosaeque multitudinis pagani primaevae juventutis flore nitidi, nostris finibus sunt advecti; precamur quatenus ascita manu militari, subvenias velocius nobis, si Northmannicae regionis principatu gaudere mavis. » Rex autem legato: « Fama nuntiante audivi verum esse quod dicis. » Quapropter rex Ludovicus hujus pestiferae legationis relatu admonitus, concitato Francigenae gentis exercitu, venit ad Rothomagum repentinus, adducens secum Herluinum comitem et Lantbertum fratrem ejus. Rex autem Haigroldus regis Franciae audiens adventum, fraudulento consilio Northmannorum mandavit venire illum contra se ad placitum. Rege autem Ludovico confidenti in multitudine exercituum et ire disponenti suae damnationis ad placitum, dixit Bernardus Rothomagensis se fidelem simulans Francorum: « Gens contra quam proficisceris ad conciliandum, internae dilectionis amore recolens, dilexit nostrum comitem Willelmum, et pro quo martyrizatus est intimo cordis affectu odit nimium. Lite enim Herluini comitis, Northmanni tali duce privati, congredientur intentione mortis in eum, si forte eum viderint. Quapropter eum noli ducere tecum, ne forte, eo cognito, nascatur utriusque exercitus jurgium. » Tunc quidam ex tironibus Bernardo respondisse fertur: « Num propter te caeterosque advenas talis comes, ut est Herluinus, ullis latebris repositus abscondetur? » Bernardus autem tacite quae agebantur considerabat, illiusque invectionis dolorem in corde pressabat. Ludovicus autem rex Francigenum monens exercitum, Herluinum comitem conduxit secum, castraque metatus est citra Divae decursum. Constantinenses atque Bajocacenses cum rege Haigroldo ultra Divae fluenta fixere tentoria. Bernardus primo mane consurgens, venit ad regem Ludovicum dicens: « Domine rex, velocius surge, et quid agendum sit, secretius cum tuis rimare. Alterius moris est gens haec quam Francigena, argumentosae calliditatis nimis plena. » Tunc quidam recubans intrinsecus, respondit Bernardo, rege adnuente, stanti forinsecus: « Pete dormitum citius, quia non curamus de talibus. » Bernardus vero hujuscemodi verbis exasperatus, repetiit castra Rothomagensia velocius. Aestuante vero sole hora diei tertia, coeperunt Divae alveum Constantinensium Bajocacensiumque transire agmina. Bernardus autem hoc intuens, regem iterum expetiit, dicens: « Supra satis rex dormitare adhuc stude, quia gens Dacigena transgressa Divae flumen stat equestris in littore, nescio cujus animositatis intentione. » Rex vero minacibus verbis excitatus, surrexit ocius, comitumque et militum frequentia constipatus festinabat ire ad sui colloquium interitus. Convocansque Bernardum dixit ad eum: « Nescio quid meus mihi praesagit animus, placida non mihi est quiete contentus. Aut pugnam, aut aliquid novum exagitat mihi invadere sollicitus. » Ad haec Bernardus: « Nonne prohibui multis prosecutionibus, ne comes Herluinus huc conduceretur? » His dictis, venit ad locum, quo placitum erat dispositum. Stabat autem illic cum Constantinensibus et Bajocacensibus rex Haigroldus, rege Ludovico propius stante cum Francigenis altrinsecus. Stabat autem et illic Dacorum delecta juventus, adnixa hastis, tenensque scuta in manibus, quaerebant occasionem, qua possent Francos occidere et regem. Mutuae igitur voluntatis colloquio, rege Ludovico, et Daciae rege Haigroldo, * contuentibus Francigenisque et Dacigenis, necnon Constantigenis et Bajocacenis undique secum armatis, circumstantibus; cuidam militi noto quondam sibi dixit comes Herluinus: « Cujus sospitatis, cujusque prosperitatis, vel cujus facultatis, tu et origo tui generis? » Respondit ille: « Salubris sum incolumitatis, locupletisque felicitatis, atque sufficientis ubertatis. » Constantinenses vero et Bajocacenses coeperunt ab interrogato inquirere quisnam esset, qui de commodis suae prosperitatis tam familiariter sciscitaretur. Respondit ille inquirentibus: « Herluinus monasterioli castri comes praecipuus. » Constantinenses autem dixerunt Bajocacensibus: « Nonne hic, cujus jurgio vel pro quo deceptus est et martyrisatus noster senior Willelmus, Marchio duxque
null
cebde770-e725-404b-a6d6-e0b3f1bbd149
latin_170m_raw
null
None
None
None
honestissimus? Erueturne hic infestus nostris manibus? » His dictis, commoto murmure incompescibili torqueunt arma omnes Dacigenae, furiis stomachati; tantique domini morte felle aestuante bacchati, occasione capta, invadunt Herluinum comitem, et perimunt imperterriti; Francigenae autem cupientes comitem Herluinum ulcisci seque armis tueri, insurgunt super eos intrepidi. Cujus occasionis dolo, praelii certamine atrociter inito, Franci telis lanceisque pugnando confractis, obluctabantur fortiter mucronibus extractis. Tandem multifluo pestiferoque Constantinensium et Bajocacensium, nec non paganorum coetu hinc inde vallati, jugulabantur dilacerati sicut bidentes a lupis. Sic mortifero per praelium impulsu congressi, bis novem comites nobilissimi praeoccupantur morte, saeviente Marte dilapsi, ex parte regis Ludovici, nec erat ulla spes vitae, vel fugae residuis. Rex vero Ludovicus praesidio Francorum cernens se desolatum, expertusque praelii periculum, fugae tardantis expetebat auxilium. Rex quippe Haigroldus prospiciens abesse regem Ludovicum, volucri sonipede agmen secans medium, citato cursu persequebatur eum. Rex autem Ludovicus hac illacque fugitabat, quia freni a capite equi delapsi habenas manibus solummodo tenebat. Haigroldus autem rex Ludovicum taliter impeditum mox expetiit, et per capulum fulgentem ensem tenens, vagina cava a latere diripit, militibusque suis ne elaberetur, neve occideretur, eum commendavit. Ipse vero capto rege congratulans, ad praelii campum concitus remeavit, et adhuc armis Francos se tuentes ad internecionem usque prostravit, atque Francicae gentis laceros plagis Orco detrusit. Northmanni vero victoria, armisque et spoliis potiti, praeliique campum lustrantes securi, ad humandum detulerunt exanimes suae gentis. APOSTROPHA. Digne pro meritis ducis futuri, Richardi celebris, bonique justi, Fulgentis pueri, indolisque sacrae: Vestra proque fidelitate, qua nunc Bellando patriam tenetis istam. Northmanni o proceres satis potentes In certamine praelii et triumpho, Cauti et consilio probique cuncto, Servantes stabili tenore pacem, Et sacrae fidei petitionem. Nunc salvete, valete, avete semper. Et vos, et soboles, sacri et nepotes, Omnis progenies sacratae stirpis, Septenaeque locum quietis aptum. Post artus lugubrem solutionem, In summoque bono novi refecti Sortis prospera, bis dualis, octavae ac bis, Cum sanctis capiatis aggregati, Regnum qui patriae tenetis hujus, Vis virtute potentis et tenacis, Richardi pueri in fidelitate. Interea rex Ludovicus custodum spoliorum cupiditate deceptorum manibus evasit, et hac illacque fugitans alipedis equi cursu errabat inanis. Quem quidam Rothomagensis miles inermem huc illucque fluctuantem conspiciens aggreditur; et eum proprio nomine compellans asperis verbis affatur: « Quorsum, rex Ludovice, tendis? quove tenes desolatus iter? Non nostris claberis finibus, quos injuste invadens stulte irrepsisti. » His dictis torquens campitorem equum, et irruens super regem Ludovicum per habenas freni cepit eum, atque vi compellebat equitare secum. Rex autem omnibus armis privatus, nec erui potens a tenentis manibus, dixit ad illum moestissimus: « Quis es, vel quo me iturum esse contorques? » Respondit Rothomagensis. « Et illuc te ducam, nec tuae potestatis ullatenus deinceps eris. » Rex autem diffidens sui, moestusque necessitate imminentis periculi, dixit ad violentum captorem sui: « Miserere, precor, miserere mei, et erue me per tuam pietatem de manibus quaerentium animam meam, et insidiatorum mihi. Restitue me monti Lauduno, ut queam gloriari et gaudere Francisco imperio. Nulla gloria quaeretur sine te mihi; omnisque facultas et honor, qui meus fuerit, tibi erit. Regem te super me si volueris constituam; si non, dimidium regni concedam. Rerum verborumque fiat maxima fides inter me et te, sacramento colligationis Christianae. » Haec repetens rex crebrius, et exorans cum lacrymis, proruit de equo ad pedes se ducentis. Tunc miles percussus lugubri gemitu regis, coactusque petitionibus multimodis, lacrymis ita fatur obortis: « Promissionum tuarum fac mihi fidem, ego conducam te Lauduno salvum et incolumem. » Voluntarie vero pacta factaque fide, coepit miles regem conducere, relicto recti itineris calle. Interea Rothomagensis Bernardus ereptione regis moestissimus, misit concite legatos, ne transiret rex Ludovicus ad omnes Sequanae portus. Ipse vero citius quam potuit, tardum regem antevolans praecessit, et Rothomagum praepetibus equis cum suis militibus acceleravit, et qui regem perquirerent fidissimos exploratores misit. Miles vero, qui regem liberare conabatur, domi ne forte inveniretur retinere illum noluit, sed noctu
null
276afab4-fed4-4ef6-9a29-4315cb92a9dc
latin_170m_raw
null
None
None
None
in Sequanae insula reposuit, cupiens conducere eum ad Laudunum, exploratoribus fatigatis et reversis. Exploratores igitur scientes quod ab illo milite haberetur rex Ludovicus, venerunt ad domum ejus; et accipientes uxorem, filiosque et filias, equos et equas, oves et boves, omnemque supellectilem ejus duxerunt ad Rothomagum Bernardo citius. Miles autem sciens nullatenus posse abscondi amplius regem, venit quantocius ad Bernardum Rothomagensem, et provolutus ad pedes ejus, deprecabatur ut recipiens regem redderet suam sibi uxorem. Bernardus vero solito laetior, recipiens moestum captumque regem, reddidit ei suam uxorem. Misit igitur ad Silvanectensem Bernardum, et mandavit ei optatum regis eventum. Bernardus vero comes hilaris et laetus, consurgens illico noctu, ad Hugonem venit ducem magnum Parisius, qui dixit ei: « Audisti, domine, ventilante fama alicujus rei novitatem? » Respondit: « Nullius. » Et ille: « Pro certo comperias Haigroldum regem Dacorum propter Richardum nepotem meum, suumque propinquum, be lasse contra regem Ludovicum, et in ipso certamine quater quaternos comites peremptos, et monasterioli castri comitem Herluinum, et fratrem ejus Lambertum, quin etiam potestatis caede asperrima Francigenis, regem ipsorum fugatum, et captum, et adhuc Rothomagensi urbe sub custodia Dacigenae Bernardi mancipatum. » Hugo autem dux magnus super quod dicebatur stupens, dixit: « Modo regi quod meretur accidit, atque comiti Herluino quod digne decuit, caeterisque consiliariis quod oportebat pati. Willelmus namque dux Northmannorum pro regis fidelitate, et Francorum, proque quod Herluino pridem ablatum reddidit monasterioli castrum, martyrisatus occubuit: et rex, quem decuisset exsecrabile scelus et inauditum ulcisci, consilio Herluini et Arnulfi perfidi filium ejus sub custodia tenuit, et terram haereditariam illi sibi injuste vindicavit. Superni regis arbitrio condignam talionem patitur rex Ludovicus pro Willelmi ducis filio nepote tuo, quem captum tenuit, proque terra quam sibi usurpavit. Majoris namque consilii quam caeterae gentes sunt Northmanni, qui regem Ludovicum subegerunt astu tam pervicaci. » Tunc Bernardus: « Domine, memento quae mihi meoque nepoti spopondisti; et ut decet te juva, et succurre illi. » Dux vero respondit: « Antequam liber a custodiae impedimento reddatur, regnoque Francici imperii sublimetur rex Ludovicus, terra Northmannicae regionis quieta et solida, et ab episcopis comitibusque et abbatibus sacramento verae fidei Richardo tuo nepoti sancita, et inconvulse auctorizata tenebitur. » Interim luctuosa fama ad aures Gerbergae reginae perlabitur, et quod captus esset rex, bisque novem comites interempti, caeterique fugati, enucleatur. Regina vero lugubres regis sui conjugis suorumque incessanter casus deflens, animumque suum tanti infortunii anxietate atrociter contorquens, nullumque salubre sibi consilium inde in tota Francia reperiens, misit ad patrem suum Transrhenanum regem Henricum et ad Ottonem fratrem suum, flore pubertatis nitidum, mandans plorabile sui detrimenti negotium, ut adscito militaris manus exercitu obsideret Rothomagum; redempturus vi et potestate suum seniorem regem Ludovicum. Henricus autem rex Gerbergae reginae filiae suae non se venturum remandat ob obsidionem ad Rothomagum, quia merito et digne atque ultione Dei rex Ludovicus acquisitum praejudicio patiebatur hunc casum; quia filium Willelmi ducis, qui pro fidelitate sua Arnulfi perfidia occubuit, captum in custodia tenuit; totamque regionem Northmannicam, quam suus avus praeliis acquisivit, sibi injuste vindicavit. Interea rex Haigroldus Northmannos Pagensesque omnes ad fidelitatem Richardi pueri vicissim consolidabat; jura, legesque, et statuta Rollonis ducis tenere per omnia cogebat. Urbes et castella munire firmiter satagebat, ne forte fortuna vices suas adversa verteret. APOSTROPHA. O pius, prudens, bonus, et modestus; Fortis, et constans, sapiensque, justus, Dives, insignis, locuplesque, solers, Rex Haigrolde. Quamvis et non sis chrismate delibutus, Et sacro baptismate non renatus: En vale, salveque, et aveto semper In deitate. Qui Richardum percelebrem tuendo, Rege capto, Francigenisque stratis. Praelio certaminis et peracto Vindice dextra, Regni habenas nunc moderas potenter, Et ligas cunctos fidei tenore; Servientes ut famulentur omnes, Ecce Richardo Innocenti, prope te pusioni, Nobili prosapiaque creto, Atque florenti meritis, et aevo Ubere, et almo. Gerberga vero regina paterno fraternoque patrocinio penitus desolata, tantaeque anxietatis detrimentum perpessa, nulliusque solaminis spe subnixa, quin etiam timens perdere regna, antistitum consilio petiit Hugonis magni ducis suffragia. Quam Hugo
null
fd225d4f-2e65-48cc-bda8-ee38aa26db15
latin_170m_raw
null
None
None
None
dux magnus, et episcopos cum illa comitatos reverenter suscepit, et quae necessaria erant honorifice distribuens, secum diebus multis detinuit. Interim autem misit Silvanectensem comitem Bernardum ad Rothomagensem militem Bernardum, ut convocatis optimatibus Northmannici consilii properaret contra se ad sanctum clerum. Qui jussa citius dicto adimplentes, venerunt contra Hugonem magnum ducem, praeeunte Bernardo, ad praedictum locum festinanter. Tunc dux magnus et episcopi dixerunt Northmannis: « Reddite nostrum nobis seniorem Ludovicum regem. » At illi: « Non reddetur, verum tenebitur. » Tunc magnus Hugo: « Vobis autem dabimus filium ejus et duos episcopos, tironesque domus suae quos quotque volueritis pro eo, ut Francigenae praesules comitesque, et principes atque abbates veniant contra vos ad praefiniti temporis placitum; ut sacramento integrae veraeque fidei terram Northmannicae regionis auctorizent et corroborent atque sanciant omnes Richardo et posteris suis in perpetuum. » Hoc namque consilium Northmannorum principes collaudantes, et in Hugonis magni ducis fide spem totius fiduciae habentes, reddiderunt regem, filium ejus, duosque episcopos Hildierum Belvacensem, et Guidonem Suessionensem, et quamplurimos milites pro eo recipientes. Hugo vero magnus deduxit regem ad sua, ut congratularetur cum suis et uxore sua. Statuto vero definiti termini tempore, ascita militari manu, cum praesulibus Franciae, venit rex super fluvium Eptae contra Northmannos, cum magno duce Hugone. Licetque filius suus, quem pro se dederat, esset Rothomagensi urbe mortuus, manibus supra phylacteria reliquiarum positis, propriis verbis fecit securitatem regni, quod suus avus Rollo vi ac potestate, armis et praeliis sibi acquisivit. Ipse et omnes episcopi, comites et abbates reverendi, principesque Franciae regni Richardo puero innocenti, ut teneat et possideat, et nullis nisi Deo servitium ipse et successio ejus reddat; et si quis perversae invasionis rixatione contra eum congredi, vel alicujus rixationis congressione invadere regnum maluerit; fidissimus adjutor in omni adversae inopportunitatis necessitate per omnia exstiterit. His taliter legitimae definitionis facundia determinatis, rege Ludovico astante, Hugoneque magno duce et suis, proceres Britonum et optimates Northmanni Richardo puero ineffabilis probitatis vice cordis manibus libentissime datis, sacramento fidissimae Christianae securitatis fecerunt iterum fidem militationis, auxiliique et servitii. Tunc Northmannici et Britones Richardum tanti honoris, tantaeque dignitatis, tantaeque speciei puerum adduxerunt nimium gaudentes Rothomagum. Cum autem utriusque sexus senes, juvenesque, pueri, et infantes, urbe territorioque ipsius pagi commorantes, comperissent quod Richardus desideratae visionis puer acceleraret, frendente vulgo passim prae gaudio, irruenteque profusius super plebem plebe, pro recuperatae salutis solatio, comprimente feriter, turbis innumerabilibus exaggeratis, populum populo, festinabant currere; licet non valerent mutuae coacervataeque oppressionis praepediti obstaculo, obviam ire almifluae mellifluaeque innocentiae puero. Clerus totius regionis, rebus monasticis praeparatis, vix propter impetum tumultuosae multitudinis extra suburbana Rothomagensis urbis exsiliit, collaudansque Deum recidivae tripudio prolis, ferensque corpora sanctorum in feretris, deduxit eum ad altare usque sanctae Dei genitricis. APOSTROPHA. Urbs luculenta, micans milite sacro, Cunctorumque bonorum ubere plena, Tranquilla residens effera portus, O Rothomage, cape perpete laeta Divino reducem nectare plenum, Patriciumque ducem jure potentem. Mirificus quoniam hic almificusque, Mellifluus pariter dux, comes, atque Patricius tibi erit, marchio constans. Et cujus famam olim redolentem Augere propenso sat probitatum. Quatuor agnoscent climata cosmi, Sanctior exstiterit nemo quod ipso, In facto, dicto, quin meditatu. Exstat nam in tribus his summa negoti. Illico satellitibus constipatus prudentissimis et praeclaris, coepit praedignis bona operationis coruscare divinitus factis. Aemula virtutum proponebat largiflue praemia cunctis, monachosque et clericos, atque laicos cogebat incumbere famulatibus divinis. Moribus autem et meritis splendide fulgebat opimis, istisque clerum ac populum strenue moderabat habenis. Vindex autem erat severus scelerum, largifluusque dispensator bonorum. Sylvestres namque dapes ingens diversarum ferarum copia ministrabat illi, quia post legitimam judicii justitiaeque discussionem, tradebat se venatui. Meritis mactus successibus crescebat adolescens, pullulantium virtutum exaggeratione vitia abolens. Tendebat solers sequaxque perfectionis ad summum bonitatis, ut quiret gratulari futurae requiei tempore cum sanctis. Eo namque tempore erat quidam Rodulphus, cujus agnomen Torta vocabatur, qui totius Northmanniae honorem post mortem Willelmi altius caeteris comparibus sibi vindicabat, et res dominici juris indecenter sibi usurpabat. Distribuebat unoquoque die Richardo decenti puero cum suis tironibus diaria propensa denariis bis ter tribus. Affligebanturque
null
c61e939d-3921-4e16-9caa-8b56eb4642ab
latin_170m_raw
null
None
None
None
ejus domigenae penuria constricti nequiter et fame. Quapropter Richardus industris scientiae ephebus, ascitis regionis Northmanniae principibus, quid de inopia modicae distributionis ageret, ab eis sciscitatur. Principes vero, quia illi sacramento verae fidei colligati, et aliquanti beneficiis ejus munificati, nuntiaverunt Rodulfo agnomine Tortae animositatem irascentis senioris. Ille autem commilitones suos remisit ad Richardum sagacissimae probitatis puerum, deprecans ut liceret venire se ante illum, et expiare se his quibus offenderat cum. Tunc memorialis puer, expensis illorum petitionibus, respondisse fertur: « Scitis meum avum hanc urbem praeliis vindicasse sibi. » Responderunt: « Scimus. » Et ille: « Meusne pater sorte haereditaria hanc urbem tenuit? Nonne post avi patrisque necem possidere jure haereditario debeo? Videte si pater ejus, aut avus, aut proavus, hanc urbem ut tenet tenuit; et rimamini cujus est praejudicium, meum an suum. » Illis autem super talibus dictis stupendibus, subintulisse caute dicitur: « Si nostram gratiam vult promereri ullatenus, exeat a civitate quantocius ipse et omnis familia ejus; et moretur in villa uno milliario ab urbe segregatus, donec legatos suos mihi mittat, et quid illi remandavero audiat. Quod si floccipenderit nostrae praeceptionis consilium, nos abdicamus omnimodis eum; et mittemus ad Francigenas, ut super hoc negotio dent nobis salubre consilium. » Illi vero quae audierant Rodulfo Tortae renuntiaverunt. Ille vero egressione sua suorumque putans placari seniorem suum; quin etiam formidans superventurum Francicae gentis exercitum, digrediens cum omni familia a civitate, moratus est in pratis rusticorum. Interim Richardus tantae industriae puer confirmat sibi sacramento verae fidei devios milites, sanciens vinculo fidelitatis etiam totius urbis concives. Insecuta namque die, Rodulfus Torta plures commilitonum ad tantae misit modestiae puerum, ut permitteret se ad judicandum et ad justificandum venire ante illum, recipiendo pignus offensionis debitum. Tunc puer praecautus argutae mentis animositate commotus: « Scitis, inquit, quia inauditum praejudicium mihi olim fecit? » Responderunt: « Scimus. » -- « Nonne temeritate suae audaciae adhuc facit? Prata rusticorum meorum falcibus tondit, equis depascit, calcibus conterit, vaccas et arietes, tauros et porcos occidit et comedit. Si non discesserit a nostris finibus exterminatus, incurret debitum periculum velocius. Quod suasistis usque modo, illi et adhuc suadetis: sed nequaquam illi proderit. » Illi autem super talibus dictis admirantes, ceciderunt in faciem suam, dicentes: « Domine, precamur ne irascatur, neve desaeviat in nos furor tuus; quia tui per omnia fideles sumus, nec illi unquam adhaerebimus. » Illi autem discedentes, quae audierunt Rodulfo Tortae renuntiaverunt. Ille vero diffidens sui, prata celeriter deseruit, et cum omni familia concite Parisius venit. Videns autem filius ejus, qui erat Parisiacae urbis episcopus, repentinum adventum ejus, diriguit; imoque trahens a pectore suspiria, dixit: « Cur, pater, cum omni utriusque sexus familia huc accelerasti? » Ille vero detrimenti sui episcopo casum, atque calamitosum infortunii sui retulit periculum. Episcopus et pater ejus misit et remisit legatos ad tantae fortitudinis puerum, sed non profuit illis in prosperum. Videntes autem seniores Northmanniae quod tam prudenter exterminasset principem militiae, timuerunt illum valde. Cum autem insignibus tantisque refulgeret indiciis praesentis futuraeque bonae operationis, Galliaque commorantium mentes tantique sagacis percelleret fama adolescentis; atque rutilans copiosis quaternarum virtutum profusius incrementis, regnum Northmanniae nulli subactus nisi Deo disponens ut rex, moderaret judicio justi regiminis; Hugo dux magnus cernens eum vigoratum et praecellentem in omnibus factis, mandavit ad se venire comitem Bernardum commorantem urbe Silvanectensi, ascito pariter Bernardo Rothomagensi. Quibus ait: « Plurimorum insidiatorum Richardi adolescentis comitis legatos habui, qui retractant et conantur terram Northmmanicae regionis invadere congressione hostili. Richardus nec regi nec duci militat, nec ulli nisi Deo obsequi praestat. Tenet sicuti rex monarchiam Northmannicae regionis, et non habet amicos sibi connexos inextricabili foedere adjutorii et societatis. Arnulfi comitis perfidia pater illius occubuit, videte ne perfido ejusdem calliditatis livore decipiatur. Rex autem non immemor ante malorum, animositatem sui detrimenti et captionis adhuc ruminat, et quaerens interitum vestrae perditionis, illius rei dolo plurimos sibi associat. Quaerite ergo salubre vobis consilium, ut securi insidiarum et deceptionum, ne timeatis fatalem mundanae varietatis eventum. » Hoc autem dux Hugo magnus propinabat proposito
null
9c57e69f-28e3-4f85-af8f-3449836c2cf5
latin_170m_raw
null
None
None
None
cautae intentionis, cupiens et desiderans filiam suam conjungere Richardo duci copula foederis connubialis. Tunc uterque Bernardus: « Nescimus, domine, super hoc rimari consilium, sed tua pietate da prosperum hujus invectionis solatium. Hucusque tuo consilio prospero, recti itineris callem tenentes gradimur, abhinc obliqui itineris ambages penitus abdicantes; te duce advocato, quin etiam consiliario, salva fide quam Richardo comiti fecimus, gradiemur. » Hugo vero secreti sui benevolum coepit pandere propositum. « Requisistis adhuc Richardo duci Northmannorum uxorem voluptuosae humanitati et dignitati ejus congruam et hahilem? » Responderunt: « Nequaquam. » Et ille: « Quorsum intentionem vestri consilii vertitis, vel cujuslibet filiam illi vindicando subjugabitis? » Bernardus vero Silvanectensis affectuosa talium propositionum inductione, animadvertens intentionem sui senioris, respondit proloquio argumentosae mentis: « Domine, ignoramus cujus, nisi tuam. » Hugo vero Magnus intelligens animadvertisse utrumque affectum voluntatis suae, aperta cordis sui intentione dicitur respondisse: « Non est quippe mos Franciae ut quislibet princeps duxve constipatus abundantius tanto milite perseveret cunctis diebus taliter in dominio ditionis suae, ut non aut famulatu voluntatis suae, aut coactus vi et potestate, incumbat acclivius imperatori, vel regi, ducive: et si forte perseveraverit in temeritate audaciae suae, ut non famularetur alicui volenter praecopiosa ubertate sufficientiae suae; solent ei rixae dissensionesque atque casus innumerabilis detrimenti saepissime accidere. Quapropter si placuisset Richardo duci tuo nepoti seipsum flectere ut militaret mihi, vestro saluberrimo consilio sponte filiam meam connubio illi jungerem et terrae quam haereditario jure possidet, continuus defensor et auditor contra omnes adessem. » Tunc comes Silvanectensis Bernardus dixisse fertur: « Quoniam quidem Richardum adolescentem ducem, meum nepotem, captum pridem tenuit, omnesque Northmannos per fidem rex Ludovicus perdere voluit; melius opto si filiam tuam dederis uxorem illi ut militet tibi, quam doloso regi. » Dedit itaque Hugo dux magnus Richardo nobilissimo adolescenti filiam suam firmamento sacramenti; non tamen statuta lege fescenninae coemptionis, verum denominato juratoque termino connexionis connubialis. Cum autem hujus veridicae relationis fama regis Ludovici aures cordis percelleret, comitemque Arnulfum futurae ultionis interitum penitus formidantem perturbaret; quod Richardus Northmannorum dux filiae Hugonis magni ducis maritali connubio, gratia posteritatis et successionis se copularet, servitioque ejus pro ea, proque universi solatii adjutorio incumbens, militansque conjunctae amicitiae competentia, foederisque insolubilis nexu se illi colligaret: nimii tremoris timore perterriti, ne tantorum duorum ducum militum frequentia contererentur subacti Virmandensi pago, decursa renuntiataque utrorumque legatione, occurrentes invicem sibi, quid agerent super pestifero conjuratae conspirationis duorum ducum consortio, coeperunt rimari. Dixit autem Ludovico regi comes Arnulfus, desiderans annihilare ac perdere primaevae floris adolescentem Richardum ducem totis viribus: « Hugonis magni ducis pater Robertus super patrem tuum Carolum, favente Rollone avo Richardi ducis, sceptra hujus regiminis injuste suscepit, et pene totam Franciam sibi prave subjugavit. Cum autem tale severae altercationis divortium immensum succresceret, Franciaque pestifero duorum regum conflictu desolata exsecrabile casualis detrimenti jurgium flebilis perpessa esset, Carolus pater tuus Francini solatii spe omnino privatus, opisque auxiliatricis sui per omnia indigus, Henricum Transrhenanum regem expetiit velocius, et ut contra Robertum regem super se exsecrabili Francorum temeritate constitutum feritaret, exercituque conglobato secum Franciam veniens contra eum audacter debellaret, Lothariense regnum se illi daturum spopondit ultroneus. Ut autem illius temporis cursu se habuit res illius certaminis, non inexpertum est nostrorum ulli. Robertus digne praelio interiit, Carolusque rex pater tuus habenas regni juste obtinuit. Hugo autem filius ejus ejusdem praesumptivae temeritatis veneno infectus, sceptra istius regni conatur super te invadere, teque atque me tuum fidelem, utrumque penitus perdere, conciliato sibi Northmannorum duce. Rimari igitur condecet, rex praepotentissime, qualiter possis regnum Franciae tueri et regere. Principes namque hujus terrae adherent obedienter Hugoni, et famulantur libenter ei. » Adversus hujusmodi verba respondit rex Arnulfo comiti talia: « Da mihi consilium, quo Hugonis contumacis arrogantiae queam resistere, me meumque regnum tueri et protegere. » Arnulfus vero comes dolosus, cupiens Richardum ducem perdere et annihilare cum suis omnibus, ne quiret immeritam necem patris sui ulcisci venturis diebus, coepit regem confortare verbis fraudulentibus: « Consilium dabo tibi salubre et prosperum, quo quibis conterere et prosternere Hugonem et Richardum. Da Othoni, uxoris tuae fratri, quod pater tuus patri suo spopondit regi Transrhenano,
null
68a06fb3-747b-49b0-80dc-e4afc2976ec1
latin_170m_raw
null
None
None
None
Lothariense regnum, ut devastans terram Hugonis tibi resistentis Parisius usque, et obsideat et capiat tibi Rothomagum. Sufficientia igitur illius terrae profusius locupletatus, frequentiaque optimatum propensius constipatus, atque praesidiis tantarum urbium mirabiliter adultus, quiveris contra ducem Hugonem praeliari securus. Est namque tellus Northmannica omnium rerum sufficientia prae caeteris abundantius plena, aprorum cervorumque, ursorum atque capreolorum venatu affluenter repleta, omniumque volucrum silvestrium et altilium multimodis pullis incrementata, pisciumque diversarum specierum genere fecunda, quin etiam omnium bonorum largitrix, quibus indiget illius incola. Talium ubertatum tellurem oportet te possidere, quia avi et proavi, caeterique antecessores eam propter ea tenuere. Memor sis malorum et injuriae quae tibi Northmanni fraudulenter intulere; facile poteris eorum multitudinem ab illa terra delere, quia sunt formidolosi et advenae, solentque latrocinia in mari exercere. Majoris pretii valentiaeque et affluentiae exstat tellus Northmannica quam Lothariensis terra. » Rex igitur Ludovicus his et hujuscemodi persuasus, respondisse comiti Arnulfo fertur: « Tantae nobilitatis comes tantaeque astutiae et prudentiae princeps oportet ut expleat fideliter quod suo seniori suggerit consilians sagaciter. Igitur quoniam omnibus meis notior et credibilior valentiorque es, precor ut quod disposuisti relatu honesti consilii, gratia expeditionis Othoni regi subministres; ut strenuo interventu tuo, ascita universa bellicosa manu sua ditionis, veniat; depopulans quae sunt Hugonis ad moenia Parisiasae urbis, resipiscere eum pestiferae subversionis interitu cogat, multisque depraedationibus et incendiis eum dilanians penitus conterat, pro regno Lothariensi Northmannicum nobis acquirat, incolasque illius rebelles forinsecus detrudat; Saxonicum robur experiatur Northmannica tellus, et si forte quiverit contra colluctari, probet suis viribus; Rothomagum nobis obsideat et capiat, Richardumque tantae superbiae adolescentem capiens floccipendat. » Arnulfus vero comes praeoptans penitus perdere divae memoriae Richardum, ne vindicet patris sui sanguinem innocuum, festinat citius ad Othonem regem Transrhenanum. Veniensque ante illius conspectum, verbis humillimis dixit at eum: « Rex Francorum Ludovicus charae inextricabilisque amicitiae tibi munus. Pestiferam insolentiae et temeritatis Hugonis ducis et Richardi Northmannorum comitis non valens ferre contentionem, mittit me tibi, ut aliquod illi gratia tuae pietatis praestes solamen. Hugo filiam suam Richardo adolescenti maritali foedere connubioque jungit. Ille vero suus miles effectus, gratia illius amoris ut domino per omnia obedit. Illius animatus milliari exercitu, ambit Franciae regnum invadere, ejusque habenas et sceptra, ut ejus pater pridem, accelerat possidere. Retunde illorum, precamur, praesumptivae voluntatis arrogantiam in virtute sua, et destrue illorum perversae elationis jactantiam potentia tua. Si nostrae deprecationis expleveris votum, sique obsidens Rothomagum, Northmannicum acquisiveris nobis regnum, dabimus tibi in perpetuum Lothariense regnum, quod patri tuo fuit repromissum propter praelium Suessonico campo mirabiliter peractum. » Otho vero praeoptatae legationis sermone gavisus, ascitaque et coadunata orientalium profusius manu, conventione de regno facta, venit velociter, devastans omnia, Parisius occurrente illi Ludovico rege cum magno exercitu. Omnibus quae erant Hugonis consumptis et devastatis, dixit comes Arnulfus Othoni regi: « Haec urbs perenni Sequanae limbo undique secus praecincta, viget inexpugnabilis ab omni gente superventura. Precamur itaque, verte tantarum legionum exercitum ad Rothomagensis urbis pagum, quia antequam Northmannici ruris fines attinges, deportabuntur tibi illius civitatis claves. » APOSTROPHA AD ARNULFUM. Posse sistere cur Dei, Omnium quoque praescii, Velle, cujus opus manet, Et calor petit omnia, Regibus cupis asperis, Contumacibus, improbis, Arrogantibus et malis? Quamvis emeritum ducem Heu! patrem tetigit, tuus, Istius pueri sacri Mucro, sanctior ut foret Testis almifluus Dei: Vota non tua frivola Velle prospicient tuum; Ecce sed comes almior, Marchio locupletior, Duxque sanctior omnibus, Nobilis, celebris, pius, Justus, almificus, probus, Sanctus, innocuus, bonus, Omne jam statuet bonum, Omne conteret et malum. Multimodarum namque petitionum persuasionibus rex Otho compulsus, movit tantae multitudinis exercitum, protectusque est cum rege Ludovico super Eptae rivulum, qui termino diremptionis limitat Franciae Northmanniaeque regnum. Tunc vocat Otho Arnulfum, incentorem totius mali, et requirit claves Rothomagensis urbis, ut sibi promiserat deportari. Arnulfus vero intentione argutae mentis coepit regem Othonem affari: « Domine rex, nemo Rothomagensium audet te aggredi, quia abhinc Rothomagum usque exstat tellus silvestris, commoranturque latrocinia exercentes in ejus silvis et lucis. Est alius decursus aquarum in proximo, quae vocatur Andella
null
7bb2a562-0481-4093-bd9d-711b1731ab18
latin_170m_raw
null
None
None
None
, pratis omnibusque rerum affluentiis propensius referta. Ibi cras, petimus, figes tentoria, venientque illuc optimates Rothomagensium, ferentes tibi claves urbis et pretiosi honoris munera. » Rex vero Otho deprecativis coactus verbis, abhinc secedens in Andellae fluvioli resedit pratis. Diluculo vero subdolae calliditatis comes stetit ante Othonem regem, episcoporum coetu ducumque et procerum frequentia constipatum et refulgentem. Cupiens autem Richardi praefulgidae adolescentiae multare pubem, regesque conducere ad Rothomagensem urbem, dixit ad Othonem: « Rubore futurae subsannationis Rothomagensesque confusi, verecundantur claves mittere tibi, nisi oppressi fuerint immanitate hostili. Duorum igitur regum tantorumque ducum et procerum exercitu vallati, non different civitatem reddere tibi. Quapropter precatur te obnixe meus senior rex Lodovicus, ut proficiscaris ad urbem Rothomagensem matutinus. Mitte ante conspectum tuae majestatis robustissimam legionem, quae invadens hostiliter praeoccupet civitatem; ut si quos forinsecus stantes certaminis gratia invenerit, ad civitatem ferociter retrudat, hincque tentoria tua illorum securus ad portam Belvacensem figat. Cum autem appropiaveris, tuus meique senioris exercitus eos sollicitos reddat, sicque in primo certaminis apparatu eoque praelii conflictu contemplari quiverimus cujus valentiae et fortitudinis haec urbs exstat. » Tum quidam nepos regis Othonis dixit verbo elationis: « Domine rex, si licet tibi, antecedens ibo, castraque tua metabor. Si forte ingruerint contra me bella, ego conteram gladio eorum millia. Experiar cujus habitudinis cujusve valentiae vel fortitudinis sunt in praelio, cujusve cautelae provisionisque et prudentia in bello. Contra Dacos et Alanos Gothosque et Hungros saepe dimicavi, verum contra Northmannos numquam certamen inii. Aciebus praeparatis lacescens eos, expugnabo civitatem et dissipabo dispergens advenae gentis plebem. » Hoc autem referebat jactantia juvenali, ignorans varium casualemque eventum praelii. Extemplo rex Otho humillimis regalium petitionum monitis coactus, citato exercitu progreditur mittens ante se perversae elationis nepotem adornatis legionibus. APOSTROPHA. Otho rex magnus recolendus atque, Cur Richardum percelebrem sacrumque, Nobilem, justumque, probum, modestum, Marchionem patriciumque sanctum Et ducem nunc, magnanimumque fortem, Ambis infesto laniare coetu Et maligno contaminare nisu, Et honorem tollere principatus, Quin potenti sistere cogitatu Nutui Regis superique summi? Posse nullus nam Supero resistet, Velle nec jam sidereum reflectet. Hic comes, dux, patriciusque summus, Marchio sanctus, celebris, modestus Legibus plebem moderabit almis Torquet astutus laceros reosque, Atque justis praemia digna dedet. Moribus sanctis meritisque fulgens, Sic poli splendentia scandet astra. Tu potens rex atque vigens valensque, Contereris numine sempiterno, Incubabis ridiculaeque sannae; Sicque Northmannis reprobatus ibis Ad tuae sedis verecundus aulam. Cum autem nepos regis Othonis appropinquaret portam civitatis, quae nuncupatur Belvacensis, corusco equitatu ferventis elationis hostilique bellicosi certaminis congressione feritaret in Northmannos aciebus adornatis, ipsi vero Northmanni talium colluctationum gnari, simulantes fugam, quasi hostibus convicti repetebant celerius praesidium urbis. Saxones vero fictae fugae simulate hilares, taliumque casuum eventu eos adamantes, persequebantur eos hostiliter. Tandem vero nepos regis congressus super pontem portae Belvacensis, putabat expugnare moenia urbis. Northmanni vero hinc inde armati congredientes, et super eos ut leones super pecudes exsilientes, coeperunt eos lacerare prosternentes, et occidere telis mucronibusque coruscis, atque discerpere securibus, ut bidentes lupi. Multis vero Saxonibus interfectis, pluribusque attritis et vulneratis, defungitur super pontem mucronibus et lanceis nepos regis. Tandem Northmanni victoria potiti, capiunt multos principum in conflictu mortiferi certaminis. Reliqui vero Saxones nepotem regis mortuum super pontem jacere cernentes, eumque cum magno impetu duroque conflictu rapientes, ducentibus Northmannis plurimos illorum captos ad moenia urbis, deportabant ad caeteras phalanges. Jurgio duri prolixique praelii taliter sejuncto, stabant hinc Saxones et Franci et altrinsecus Northmanni, nec ambiebat gens Transrhenana amplius se commiscere ipsis. Interea mortiferae relationis fama regem Othonem, crudelem nepotis mortem denuntians, perculit; totumque exercitum rumor tanti detrimenti conturbavit. Illico communis ratione consilii hostiliter invaserunt civitatem, cupientes tantae reverentiae juvenis vindicare sanguinem. Saxones vero et Franci nihil circa urbem proficientes, sed pro plurimis suorum exercituum occisis nimium ejulantes, revertebantur ad castra, defunctorum cadavera deportantes. Nepotis vero morte hisque inopportunitatibus rex Otho moestus, vidensque venire pagenses illius terrae ad urbem altrinsecus, dixit suis principibus: « Potestne haec urbs vallari nostro exercitu, ut qui transvehuntur navigio, non transgrediantur? » Responderunt: « Nequaquam, quia Sequana simplex et singularis
null
85b67ea4-1705-4f42-9877-983ea6531a23
latin_170m_raw
null
None
None
None
procellis suis qualit muros civitatis, quin etiam incrementata et repugnata fluctibus maris, determinato cursu lunae crescentis et deficientis, incremento septenarii numeri, aestuante fluctu, praeoccupat portas et moenia urbs. » Tunc rex Otho misit ad Richardum, ut liceret ei oratu petere sanctum Audoenum. Data vero orandi licentia, rex cum episcopis et ducibus, depositis armis, venit ad monasterium, quod est in suburbio civitatis, in honore cultuque sancti Petri sanctique Audoeni dedicatum. Multa vero donaria ibi largitus est ipse et sui, residensque in eo, accersitis optimatibus dixit: « Quid nobis agendum sit, animo decernite, et quid hujus negotii sibi videtur rectum, intimet quisque. Precatu regis Ludovici, comitisque Arnulfi subdolo sophismate decepti, huc venimus, quo non honorem recuperantes, sed damnum verecundiamque atque confusionem nostri honoris turpiter patimur. Nihil adversus Northmannos ullo hostili conamine praevalere quiverimus, quia per Sequanae alveum cuncta prospera illis subministrantur. Intolerabili itaque crucior tristitia atque animositate pungor praenimia; incertum namque est mihi praescire quid agendum sit in tam pestifera tristium eventuum casuumque contritione. Vos, qui natu sensuque majores estis, quorumque consilio quae exsequenda sunt delibero, cuncti sagaci internae meditationis cogitatu rimamini, quid oporteat laudabiliter exsequi. Maleficum, si vobis placet, sophistam capiam Arnulfum, vinctumque catenis Richardo comiti mittam eum; ut vindicet de eo patrem suum, quia fraudulenter coegit nos huc properare et regem Ludovicum, cupiens occidere ducem Richardum, ut olim patrem suum. » Tunc praesules et optimates responderunt regi Othoni, dicentes: « Exsecrabile cunctis atque vituperabile omnibus erit si capietur, sique Richardo ad puniendum mittetur. Verecundia dedecusque obscenae confusionis et damni, quae condignae mercedis retributione pateris, non delebitur; quia tuus exercitus Richardum et suos indigna obsidione opprimens, hic injuste moratur. Sed de nostrae regressionis profectione salubri consilio stude, et ne deterius turpiusque tibi contingat, cum omni intentione animadverte. Nepotem tuosque comites satellitesque et quamplurimos milites hujus obsidionis jurgio juste perdidisti, quia civitatem hanc injuste invadens obsedisti. Inconsultus etenim suggestione vafri Arnulfi huc accelerasti; praecave ne inconsultus regrediaris. A mari ad Sequanam usque conglobantur omnes incolae, postque biennium gestiunt te aciebus praeparatis invadere. Non est nostrae valitudinis nostrique consilii et opis, diuturno temporis intervallo hic morari. Regem Ludovicum poenitet nimium huc venisse, quia in hujus obsidionis dilatatione novit se nihil proficere. Arnulfus vero plurimis sophismatum ambagibus intricatus, promulgato sui mendacii ingenio, hic et hic latitando, non ambit sermocinari tecum amplius. Et ideo internae meditationis cogitatu retractans perpende quid nobis Transrhenanis agendum sit in ista obsidione. Urbs non capietur, obsides non dabuntur, verum incluctabile nobis damnum accrescet velocius. Utinam tuae jussionis praecepto esset quisque nostrum, quo terram petiit exordio nativitatis suae! Sed quia nobis adhuc minime sufficiunt vota, precamur, torque prosperae regressionis vestigia, terram nostrae nativitatis repetitura. » Hujus igitur sermonis collocutionibus rex Otho submonitus, formidansque pestiferos futuri periculi casus, quasi infra statum suae mentis receptus, diutius meditans, infit principibus: « Ne pejora prioribus infortunia fortuitu patiamur, neve nostri inimici nostri detrimenti successibus exsultent amplius, iter nostrae regressionis, si vobis libet, cras repetamus. » Hoc namque consilium Transrhenani collaudantes per omnia, oratione fusa in sancti Petri sanctique Audoeni basilica, repetunt hilares tentoria. Arnulfus vero comes, relatu quorumdam, ut praevideret ne caperetur, edoctus, obscurae noctis conticinio expergefacto suo exercitu, castris tentoriisque complicatis secretius atque ex omni suppellectili oneratis equis et plaustris, noctu silenter cauteque atque clanculum profectus, repetebat rura Flandrensia velocissimus. APOSTROPHA. Otho, surge velocius, et fuge nunc citus, Natalem pete glebam! Vindex nam superus tua territat agmina. Surgens nunc cito cede! Ductor subdolus evanuit tuus; en fuga Te nunc erue praepes! Contra velle Dei quid adhuc recubas? Fuge Nunc i, nunc fuge, nunc, nunc. Cum Northmannica praepedient tibi et agmina, Heu, heu! turpius ibis. Gressum nunc pete, nunc fuge, nunc iter arripe Fidos cedere coge! Rex nunc, ne pereas, fuge, cede, liquesceque, Septus labere coetu! Richardus juvenis probus et pius et bonus Agmen jam citat ingens, Summus marchio, dux quoque, patricius, comes, Et te cedere gestit. Hujus rector humi
null
f1cf95da-3696-4496-8db3-6a2c3ff1ab04
latin_170m_raw
null
None
None
None
, locuples, bonus et sagax, Aut non, aut velis, exstat. Legum et distribuet populo moderaminum Judex justus habenas. Damni postque lugubria debita flebilis Digne scandet Olympum. APOSTROPHA AD LUTHDOVICUM REGEM. Quem regale decus, sceptrum passimque coruscum Jactitat eximium, Stemmate regali quem exporgit sexu ab utroque Regia progenies, Quem decet attolli summo conamine, quae sunt Regia si peragis, Et cujus proavi bis ter tria regna feruntur Conciliare sibi, Cur vicibus tantis Richardum sternere gestis, Percelebrem juvenem? Perfidiae deditus casso conabere cuncta Namque supra satis haec. Nunc fugias potius, magis haec sententia praestat, Praepete equo et volucri. Contra Northmannos olim bellare cupisti, Quid memor attigit es. Nam captus belli certamine, succubuisti Casibus innumeris. Nunc fuge, cede, recede, itiner cape praepeti gressu, Vivere si cupias! Jurgia nec repetas contra, quem dextera sanxit Judicis aetherei, Quem censura Dei praedestinat omnipotentis Moribus et meritis, Ecclesias altis extollens culminibus, quo Aedificet, statuat, Protegat et populum, coelestis pneumatis auctus Nectare septifido, Muniat, exaltet, defendens adjuvet, atque Hostibus eripiat, Ordinis atque gradusque monastica suppleat, ornet, Stringat et amplificet, Legeque normali compellens vivere cogat Servitio Altithroni, Sicque corollarii superi commercia lucrans, Vivet in arce poli. APOSTROPHA AD RICHARDUM. Richarde, bonus, recolendus, Digne venerandus, amandus, Et marchio, dux, comes almus-- Nam praetimidos faciendo, Super hos timor irruit ecce Regis domini omnipotentis-- Ne sollicitus timeas nunc, Jaculoque Dei celeres jam Perculsi animo fugiendo, Plures manibus capientur, Gladio plures morientur. Sic vix patriam repedabunt. Tu legibus et populorum Judex animos redomabis. Ast ecclesias statuendo, Famulatu sollicitare Practico theoricoque, Triforme hoc ordinis agmen, Deitate sacrae Trinitatis Coges, urgebis et anges. APOSTROPHA. Insidiis remisque hiantibus Cunctis malisque traditus, Exosus nimium, ut putridum pecus, Clades perosa, odibilis, Pestifer et nocuus, quin perfidus, Injurius, cunctis lues, Et dicto et facto, meditamine, Obnoxius cunctis, reus, Amplius haud renoves jam jurgia Nullos citabis litibus, Desine Richardum juvenem, probum Praedestinatum jam Deo. Marchio, patricius, dux et comes, Electus, almus, praepotens, Egregius, justus, pius et probus, Sanctus modestusque, innocens, Religionis apexque sacrae cluens, Et forma normae praecluis, Ιδηα summa boni hujus lucidi Plebem fovet Northmannicam. Igitur plebeio hujus nocturnalis murmuris tumultu sonipedumque strepitu reges exterriti, nimiaeque formidinis tremore perculsi, in caligine obscurae noctis putabant gratia certaminis Richardum adesse cum suis. Repente conclamata est omnium salus vitaeque fiducia spesque vivendi recessit ab omnibus. Ignorabant enim quid agerent, fluctuantes quo se fuga verterent. Mens siquidem illorum trepidis rebus nutabat, corque praetrepidum indiguumque veritatis huc illucque vacillabat. Alius enses amplexatus ut amens fugitabat, alius scuta revellens insano spiritu quasi per latebras errabat. Alii vero tentoria castraque terra tenus prosternebant, alii autem equos phaleris exornabant. Hic hac illacque quo nesciebat cursitabat, hic stupefactus et tremulus unoque obtutu defixus haerebat. Hic inter fluctivagam tremulamque plebem quaeritabat suum seniorem, hic inter commistum gregem inermis palpabat clamitans suum militem. Hic pede celeri gressu fugam petebat, hi equis calcaribus citatis inermes fugitabant. Hi trilices loricas galeasque auro comptas furtim abscondebant, hi ornamenta regalia caeteraque sibi vindicabant. Pavidorum exercituum murmur multus ( #sic@# ) alte resonabat, voque inarticulatae tumultus clamorque ululatuum confuse tinnibat. Quapropter tumultuario plebeioque hujus confusae altivolaeque vociferationis tinnitu Rothomagenses excitati, formidantes ne praeoccuparentur repente futurae crepusculo die [ #sic, f.@# diei], munierunt urbem custodibus armatis, ipsique pervigiles praestolabantur tristes eventus praeoptati praelii. Cum autem aurora tenebrosae noctis caliginem puniceo amictu emicans desiccaret, rebusque color notionisque imaginatio rediret, coeperunt Transrhenani magalia succendere iterque desideratae regressionis repetere, viarumque ignari hac illacque pavidi fluctuare. Richardus vero dux magnanimus, florida congruae pubertatis lanugine decorus, hujus rei eventu hilaris et laetus voluit illos aggredi cum suis omnibus praeparatis aciebus. Rothomagenses vero praecupidae congressionis propositum a duce tanto amovere conantes, dixerunt blande unanimes: « Domine dux praepotentissime, tenera viges adhuc aetate, esque spes nostrae salutis et fiduciae. Formidamus, si iveris, ne praeoccuperis morte. Hac simultate decipi, ut remur, nos autumant; nobisque
null
6af0c01e-5518-44c1-9f1b-dbaed8b8a724
latin_170m_raw
null
None
None
None
sic urbe prosilientibus, capere eam praejudicant. Non est nostri consilii te nobiscum ad hujus certaminis praelium congredi. Verum qualicumque modo hujus rei sors se habeat, viriliter cum pluribus urbem custodi. Nos vero eos caute prosequemur et armis eos lacessere conabimur. » Hujus blanditii syrmate vix evictus Richardus, juvenis praecluis nobilitatis, urbe cum pluribus remansit, caeterique satellitum et tironum agmina regalia prosequentes, prosternebant plurimos occidentes. Tandem quaedam phalanx Rothomagensium commisit ad silvam, quae dicitur Maliforaminis, cum eis praelium, atque opitulante Deo devictis hostibus obtinuit triumphum. Altera vero concio similiter Rothomagensium, praestolans ad exitus silvarum duorum regum exercitum, prosternit et occidit plurimos hostium, fugatque caeteros usque ad Ambianensem pagum. Rotomagenses autem potiti de inimicis victoriam, urbis remeantes ad praesidia, quae acciderunt retulerunt Richardo omnia. Tunc Richardus recolendae memoriae marchio, duxque et patricius praecellentissimus, grates praemaximas regi saeculorum cum omni clero et populo reddidit mansuetissimus, multaque beneficia et donaria sacrosanctae ecclesiae distribuit laetissimus. His ita divino nutu expletis, coepit praecipuus in omni terra Northmannorum, Britonumque, Francorum et Burgundionum haberi. Nitebat enim pro generum nobilitate, florebat bonitatum agalmate, Moribus erat illustris, sublimiorque merito astris. Effigie rutilabat, nullique pietate secundus erat. Statum reipublicae Archos mellifluus adornabat, omnisque probitatis fama super aethera notus erat. Monstrabat solers jugibus factis, studiis, exemplis et documentis, omnia commoda imitandae bonitatis. Vultu clarus erat, omnique actu clarior cunctis exstiterat, dulcis emicabat eloquio, habitu et incessu omnibus suavior. Nitidus ore mellifluo, serenus semper corde jucundissimo. Fervebat namque fide, spe et charitate, duplicique Dei et proximi dilectione. Prudenti simplicitate renidebat, simplicique prudentia coruscabat, jurgia litesque et rixas strenue sedabat, populumque, ut pater filios, amicabiliter regebat. Exuberabat bonitatum commodis, informabat plurimos probitatum exemplis. In domo quippe ejus veritas et gloria, in operibus illius aequitas splendebat et justitia: optimatum namque Francorum et Burgundionum gesta dirigebantur ejus providentia, reique publicae tractabantur utilia illius prudentia. Ejus namque sanctitatis, dignitatis et affluentiae, longe lateque diffundebatur experta opinio. Flandrenses et Orientales obtemperabant ejus imperio. Verum quoniam minime valet lucerna coelitus candelabro imposita latitare sub modii umbra, coepit praemaximus inter suos haberi, quem indiciis mirabilibus Christus Dominus disposuit manifestari. Magnificabilis clerus et populus, qui tanti ducis parebant jussionibus. Omnipotentis namque Dei auxiliante clementia, et sui ducis Richardi procurante solertia, illis in diebus pulchra Christi ecclesia, et nimium decora. Moribus quippe sacris ejus monitu componebatur, ac insignibus virtutum illustrabatur, non habens per crimen maculam nec per duplicitatem rugam. Radiabat namque in sublimitate praelatorum solari venustate, atque in humilitate subjectorum lunari claritudine. Ipse vero vitae innocentis statum benignissima mente retinebat, gubernaculumque ecclesiasticae dispensationis, corde serenissimo, licet laicali ordine adornabat: facto, dicto et cogitatu prospero omnibus excellebat meritorum lumine, moribusque coruscabat. Enimvero Spiritus sancti gratia locupletius ditabatur, septifidique charismatis sapientia propensius repletabatur. Quotidie meritorum, omniumque bonorum affluentia dignius augebatur, diligenti subtilique indagatione perscrutabatur omnia quae laicali intellectu discere poterat. Erat namque ditatus honoribus sanctimoniae, illustratus commerciis magnificentiae, Spiritus sancti gratia praeeunte. Coelestibus inhiabat, vitia parvipendebat, incolasque Northmannicae telluris lege augebat. Erat autem juvenis mansuetus, omni probitate repletus, morum bonitate grandaevus, et a Christo in humilitatis gradibus fundatus. Monstrabat verbo et opere qua mentis intentione introductus erat ad salutem regiminis totius patriae. Erat namque melliflua dulcedo fortium, fortitudo debilium, defensor orphanorum, solator miserorum, baculus orborum, reparator ecclesiarum, lux sincera caecorum, apex clericorum, salus agentium, culmen generum, decus praesulum, salus viduarum, cacumen sacerdotum, amator foederum, cultor virtutum, maxima spes omnium: pietas moestorum, memorabile pignus amicitiarum, palma desperantium, tutela presbyterorum, sedes legum, rector populorum, pastor pauperum, forma proborum, arma militum, judicium accusantium et accusatorum, libra quaestionum, mitigator rixarum, pater exsulum, receptor profugorum, distributor bonorum, dulcis amor vernularum, exemplum cunctorum; poena furum, detrimentum latronum, emendator confessorum, opus pietatum, murus regionum, lumen cunctorum, specimen sanctitatum, dulce caput consulum, auxiliator regum, protector omnium populorum. APOSTROPHA AD RICHARDUM. Censor ab occasu quem laus exporgit Eoo, Fama recensitae laudis,
null
4e3a7d24-e2b0-49ed-9823-22d945c2f085
latin_170m_raw
null
None
None
None
septemque trioni, Patrici Richarde, comes, dux, marchio, princeps. Relligione calens, probitatum agalmate florens, Alloquio mitis, bonitatum merce celebris, Callem judicii servans moderamine legis. Grandia causidicum superant tua facta pusillum, Compressum nimium rerum aggere multimodarum. Nec valet exsequier quod gestit scribere semper, Actus impetus eximii nam vicit inertem, Quamlibet immeritus poterit quod scribere certet. Heu! atheta Dei vigeas in culmine divi. Gaudia cum sanctis habeas per pascua pacis. Cum autem Richardus marchio celebris videlicet columba Christi, sine felle amaritudinis, eniteret omnium bonorum titulis, quietumque et solidum ab inimicis teneret regnum Northmannicae Britannicaeque regionis, nullaque gens auderet feritare cum Richardidis. Hugo, dux magnus et mirabilis, coactus imbecillitate sui corporis, coadunatis pariter militibus suis, antequam defungeretur, in extremis positus, dixit: « Richardo Northmannorum duci praepotentissimo filiam meam, licet tenerae aetatis sit, futuris nuptiis connubio, sacramento vestro consilio tradidi; quam, cum congrua habilisque viro fuerit, largiri illi nullatenus differatis. Ipse vero uxoris meae filiique mei, dum in id aetatis erit, advocatus sit, vosque consiliis ejus saluberrimis et mandatis ultronei inhaereatis. » Defuncto vero Hugone Francorum duce, omnes unanimes ad Richardum, tantae potestatis marchionem, convenere, seque commiserunt sub patrocinio consilii ejus et tutelae. Incumbebant autem omnes voluntarie ejus servitio, et famulabantur libenter ut Domino ipsi. Ipse autem muneribus praemaximis mirabilibusque donis eos ditabat, beneficiisque largissimis eos augmentabat. Ipsi autem toto mentis affectu diligebant eum, summoque reverentiae cultu recolebant eum. Parebant humiliter ejus jussionibus et dictis, et obtemperabant obedientes ejus praeceptis. Ipse regebat eos blande, ut paterfamilias servos, et alebat eos dulciter fomite benignissimo, ut pater filios. Ejus consilio tractabantur commoda secretioris ordinis sub palaestra theoricae vitae desudantis, ejusque cultu adornabantur utilia ordinis ampliorem vitam ducentis, scilicet sub practicae vitae agone colluctantis rempublicam strenue, blandeque et leniter praelatos regere cogebat, et ne alicui ullum praejudicium facerent, minabatur et postulabat. Richardo vero duce sagaci justoque legum moderamine terram pene totius Galliae salubriter regente, exsultabant coelorum cives, immensas praeconiorum laudes individuae Trinitati referentes. Gaudebat omnis terra, jubilans Domino in laetitia. Plaudebant omnes in excelsis et referebant grates Omnipotenti, qui illis patricium et ducem tantorum bonorum incrementis largitus est cluentem. Northmanni vero tanto censore tantoque advocato gratantes, illoque praesente non tantum frui volentes, verum etiam de posteritate cogitantes, ut gloria prolis viro non deesset, utque viri germine non destituantur per progenierum successiones, venerunt ad eum dicentes: « Res cujusque negotii, quae sacramento verae fidei determinantur ab orthodoxis, operae pretium est quo expleantur indeterminato spatio praefiniti temporis. Quocirca filiam Hugonis, magni Francorum ducis, quam illo superstite sacramento connectendam tibi connubio sanxisti, antequam praefiniatur terminus statuti temporis, si congrua habilisque et nubilis fuerit, lege maritali praedignum est tibi copulari. Illa vero, ut audivimus, virgo elegantissimae speciei et formae, apta genialis connubii commistioni, congruentique delectabilis concubitus amplexioni, masculini seminis viribus minime differt succumbere. » Richardus vero virilis ubertatis potestate, dicitur suis respondisse: Quod sancitum est fide peractum iri, consequens est exsecutum iri. Illico praeparantur nuptialis sumptus commoda, adornanturque mirificae compositionis sponsalia. Northmanniae igitur, Britonicaeque regionis optimatum manu ascita, praeparatisque omnibus fesceninno cultui quae erant necessaria, cum incompuputabili principum congressione eam decenter et honorifice deduxit ad Rothomagensis urbis palatia. APOSTROPHA. Prolis optatae prosperitatis, O semper cupidi, indignique, Northmanni proceres, belligerique, Vivacis mentis igne calentes: Non hac quae vehitur, virgine proles Nascetur, populumque reget haeres. Verum divino numine nutus Coelestis virgo prodet olim Stirpe Dacigena, nobilis, alma, Pulchra, percelebris, et reverenda, Digna, praeelecta, et recolenda, Cauta consilio, provida, prudens: Quam dux Richardus, marchio justus, Pluribus sibimet eliget unam, Jungens connubio, foedere, pacto, Quaque vergente tempore dignus Nascetur haeres germinis almi. Cum autem tantae nobilitatis conjugis decenti gratularetur consortio, Britonicaeque atque Northmannicae patriae populos serenaret jure salutifero, atque per totam pene Franciam Burgundiamque salubri consilio repentinas insurgentium malorum commotiones compesceret dignae potestatis dominio; quidam satrapa nomine Tetboldus, dives opum, militumque sufficientissimus, novercalibus furiis, zeloque et odio succensus, coepit insidiari ei multis subsannationibus,
null
5a0fb2d4-abb8-420a-b838-f6619c6952c5
latin_170m_raw
null
None
None
None
rixarique contra cum, et oppugnare incassum terram ejus. Decernens autem se nihil contra cum proficere, profectus est ad Gerbergam reginam, filiumque ejus Francorum regem Lotharium commorantes Lauduno monte. Qui multis prosecutionibus coepit eos urgere, ut decipiendo deponerent eum tanto honore. Venenoque livoris infectus, dicebat regi et matri ejus: « Mirum mihi et omnibus cur tantae arrogantiae comes Richardus Nortmannicum Britonumque tenens regnum quietus, super Francos praesumptuosa temeritate elatus, principatur contumax prae omnibus. Nec Deo, nec ulli militat, famulatur et servit; verum in suae praesumptionis jactantia, inreverenti animo cordeque infrunito confidit. Nostrorum quemque parvipendit, Francorumque ut rex ditione superba dominatur et regit. Hujus consilio tractantur cuncta quae Francigenis sunt incommoda. Non est tui nec nostri honoris ut talis comes dominetur nostri. Dedecus quippe est tui imperii quia Burgundionibus imperat, Aquitanos arguit et increpat, Britones et Northmannos regit et gubernat, Flandrenses minatur et devastat, Dacos et Lotharienses, quinetiam Saxones sibi connectit et conciliat. Angli quoque ei obedienter subduntur, Scoti et Hibernes ejus patrocinio reguntur. Omnium quippe regnorum omnes gentes ei famulantur et obediunt, nec est nisi tu qui queat resistere superbienti temeritati ejus militumque suorum. Magis ac magis, supraque satis ingruenter confortatur et praevalescit, nec multiflua militum congerie confidens resipiscit. Vide ne regnum tibi haereditarium conetur super te invadere, teque ab illo exterminare et extrudere. Si quod injuste tenet teneres, omnia regna tibi vindicare quires. » Harum quippe fallacium ambagum alloquio audito, subintulit Tetboldo regina tristis et commota: « Tu nostri secreti conscius, secretiorisque consilii fidus secretarius et consiliarius; da nobis consilium super his rebus. Nullius juvaminis virtute suffulti, nisi Dei, precamur ut motus pietate in hoc negotio, clementer succurras nobis. Aversamur undique secus, et comprimimur, et nusquam tuta fides reperitur. » Tetboldus vero comes cupiens perdere dolo penitus Richardum tantae probitatis patricium, subintulit reginae hoc consilium. APOSTROPHA. « Heu. quid adhuc furis ardescens, o Arnulphe, odio perfidiaque, Invidiae nimium afflictus taedis et laniatus? Desine moliri contra superum velleque posse Pervacuus nimium labor est, quem nunc corde retractas Non capitur, quem dextra Dei sancit, protegit atque. Nam justus, probus, innocuus, sanctus, percelebrisque Marchio, patriciusque, comes, dux Richardus et almus, Aggere quadrifidae mactus virtutis rutilanti, Plebem commissam sibimet pater ut corriget augens Proteget, auxiliabitur, et salvabit, refovebit. » « Si universae Franciae et Burgundiae militari manu ascita, profectus fuerit rex Lotharius tuus filius ad ejus urbes munitissimas, ille si maluerit resistens dimicabit contra eum. Si non, componet se in firmissimis munitionibus tutissimarum civitatum. Denique conglobato christicolarum paganorumque exercitu, depopulans cuncta aggredietur urbes suas, et si forte ceperit eas, Francorum Burgundionumque tenebit securus regna. Prudentius congruentiusque est cum dolo aliquatenus eum capere, quam monarchiam ejus devastare, urbesque obsidere; quia nihil proficiemus in hac expeditione. Animadvertet enim propositum voluntatis nostrae sicque cautius tuebitur se. Verum, mitte legatum ad Brunonem Coloniensem archiepiscopum fratrem tuum, Lothariensem scilicet ducem praecipuum, ut veniat ad te propter hujus erroris negotium, decipiatque alicujus calliditatis sophismate Richardum tantae elationis virum. » Illico regina mittit ad Brunonem, et omnem hujus deceptionis mandavit seriem. Bruno vero petiit Franciam illico, veniensque Virmandensem pagum, misit quemdam episcopum qui diceret Richardo in dolo: « Bruno Coloniensis archipraesul, licet indignus, tibi fidelium orationum munus. Quoniam quidem noster senior bene norit quod evangelicus sermo referendo dicit, #Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.@# Idcirco obnixe precatur ut venias contra eum Ambianensi pago velocius. Audivit enim errores insurgentium in te rixarum, vultque ardenti animo ob amorem tuum sedare tumores earum. Te et regem nepotem suum inextricabili conciliabit foedere, te et Tetboldum, caeterosque malivolos pacificabit dempta pestifera voluntate. Omnia regna nepotis ditionis rectae ambit lege coercere et serenare, omneque jurgium discerpere et conculcare Desiderat enim omnes connectere fidelitati sui nepotis, sicque sedatis rixarum turbinibus, pactaque ab omnibus pace, ad sua regredi. » Tunc Richardus marchio benignissimus his dolosis affatibus deceptus, coepit ire contra Brunonem cum suis fidelibus. Cumque adesset pago Belvacensi, Brunoque Ambianensi, die qua denominatum erat eos simul colloqui, venerunt ad eum duo Tetboldidae dicentes divino nutu
null
f0b2d3cc-07de-421f-9991-2b03212a11de
latin_170m_raw
null
None
None
None
inspirati: « Tibi, dux, secretius fari volumus. » Richardo secedente, intulerunt illi: « Majusne fore dux Northmannorum, quam extra regionem tuam pastor ovium et caprarum? » Richardo vero comite in uno obtutu defixo, et mirabiliter haerente, nulliusque responsionis verbum illis dante, illi admodum stupuere. Illata vero propositio quid significaret scrutatus, infraque semetipsum quasi receptus, dixit illis duobus: « Unde, vel cujus fideles estis? » Responderunt: « Quid tibi cujus? Nonne tui? » Richardus animadvertens eos suos fideles esse, eosque propalari cujus essent nolle, grates agens, et vale dicens, honoravit secretius illos praecipue. Uni vero ensem ex auro quatuor librarum in capulo fulgidum, alteri vero dedit armillam totidem libris purissimi auri fabricatam. Illis namque recedentibus, quae retulerunt intimavit suis optimatibus. Tunc illi retractata et interpretata propositione tantae invectionis et comparationis, coegerunt illum redire moenia Rothomagensis urbis, legatumque mittere ad Brunonem, qui se non venturum ad placitum nuntiaret illi. Legato vero Brunoni archiepiscopo nuntiante Richardum ad placitum non venturum esse, stupuit, autumatque tantae deceptionis consilium illum animadvertisse; dixitque legato: « Vade citius, dicque Richardo magno duci ut saltim veniat super Eptae fluviolum, si requiem pacisque incrementum cupit habere suorum inimicorum, et ego pro ejus amore proficiscar illuc solaturus eum. » Tunc legatus: « Non propter me, nec propter quemquam tuorum ad praesens venerit contra te ad placitum. » Hujus igitur responsionis obstaculo, tantaeque traditionis dolo penitus detecto, revertitur ad sua verecundus Bruno. APOSTROPHA. Moliuntur ecce plures, O Richarde benigne, Duxque patriciusque magnus, Cunctis et comes almus. Subjugare te potenter Vafra calliditate, Et retractat quisque dolo, Quo te perdat inique. Propter hoc stude valenter Certa, speque, fideque Enitere vi micante, Meritis mercedeque justa, Quo queas vigere semper Solerti probitate, Callis et justi tenere Libram, rectum itinerque. Frueris sorte tali, Quo nunquam capieris: Sed vigebis seculorum Jam per saecula cuncta. Tunc per totam quippe Franciam, Burgundiamque et caetera regna, rumor tantae traditionis, tantique doli propalatur et ab universis Bruno et Tetboldus, caeterique factores talis consilii et calliditatis vituperantur. Richardus vero dux sanctissimus, tantae deceptionis et calliditatis insidiis erutus, referebat quotidie grates Regi regum devotius, qui eruit eum de periculo mortis et captivitatis propitius. Erat itaque Christo Domino semper in omnibus operibus subjectus, devotione et mansuetudine omnibus viribus armatus. Moribus et meritis praecipuus, sacrosanctae Ecclesiae Northmannicae advocatione dignus, fide plenissimus, spe robustissimus, charitate largissimus. Obediens Dei praeceptis, credulus in divinis promissis. Affluentia rerum bonitatumque locuples, divino cultu mundialique solers. Docilis in opere, longanimis in spe; sapiens in colloquio, prudens in consilio. In corrigendo constans et vehemens, in dilectione Dei et proximi ardens. Patiens in adversis, fortis in periculis. In divinis saecularibusque disciplinis mansuetus in eleemosynis largissimus. Assiduus in studiis bonae operationis, sollicitus metu mortis. Eximius in timore Dei, magnificus ordine habituque laicali. In exsequiis cunctorum devotissimus, in misericordia et pietate gloriosus. Praecellenti ingenio praeditus, in omni opere strenuus. Judicio justitiaque insignis, in reos severitate terribilis, in probos lenitate mitis. Ad gratiam meritorum promptus, ad ignoscendum offensoribus paratus. Humilitatis gradibus summus, in omni hospitalitatis famulatu praecipuus. Altor monachorum, canonicorumque, atque gregum piissimus advocatus suorum providus. Dispensator commissi talenti fidelis, moderator rixarum insignis. Delictum proprium canens, alterius severiter puniens. Plebem ut pater filios fovens, Christi praecepta fideliter adimplens. Propter vos interdum armis, interdum patientia vincens; paganos jugo Christi levi et suavissimo subdens. Defensor patriae robustissimus, solatorque viduarum sanctissimus. Prudens, magnanimus, bonus et modestus, augebat populos statutis legibus. Praecellens pater exsulis et egentis, incomparabilisque solator orphani et pupilli, largum pauperibus cibum ministrabat, ecclesiarumque assiduus reparator renitebat. Sacros ordines graduum Ecclesiarum mirifice prae omnibus honorabat, atque monastica quaeque adornabat. Attentus, benevolus et docilis in omni opere existebat, accusantiumque et accusatorum aequali lance querelas discutiens trutinabat. Non personas pauperum vel potentium in judicio ullo cultu reverentiae respiciebat; verum expugnantium querimonias, dempta scrupulosae rei ambiguitate, recensens, dijudicabat. Meritis et factis praecellebat in omni negotio cunctis, eratque omnibus
null
9c617c37-26db-4d07-94bb-99e58a68a271
latin_170m_raw
null
None
None
None
mirabilis respectu bonitatis et honoris. Floccipendebat arrogantes et improbos, puniebat contumaces et reos, exaltabat humiles et benevolos, conculcabat raptores et injustos. Tirones suae domus praemiis et muneribus ad serviendum incitabat, majores natu beneficiis affluenter ditabat. Vix nemo audebat in regno suo praejudicium facere, nullusque cu que quidquam subripere. Degebant omnes in ejus ditione securi malorum et laborabant festinanter accelerata exhibitione omnium operum. APOSTROPHA. Profusis precibus lector supplex tibi dico, Artis septifluae gnare, capaxque bene. Deficit eloquium: non hunc sustollere possum Quantum opporteret laudibus innumeris. Nec stringi numeris, nec possunt cedere verbis Quae mala sedavit, quae bona distribuit. Custos defensorque suae patriae luculentus, Dux, comes iste bonus, marchio, patricius, Archidicus rector rerum si quislibet esset, Posset veridica scribere quae cuperet. Ast ego stultus, hebes, cunctaeque rationis et expers, Scribere non valeo dicere quae cupio. Istius notae scriptaeque libro bonitates Ejus stellifero qui sedet in solio. His et aliis quampluribus probitatibus huc illucque sparsim diffusis, copiosisque diversarum rerum affluentiis propensius diffamatis, Tetboldus comes incendebatur excruciatus invidia et furiis, livoris et perfidiae suffusus veneno, suggerebat quotidie regi Lothario ut deciperet Richardum tantae dignitatis virum dolo, teneretque Northmanniam sub suae ditionis jugo. Tandem vero rex Lotharius ipsius comitis sophisticis suggestionibus excaecatus, misit ad Richardum qui diceret ei dolosis affatibus: « Usquequo praestolabor poenitentiae recordationisque tuae respectum, ut frivolum cujusque gentis me toties parvipendis? Nonne subnixus tuorum adminiculo inimicorum, possum obsidere et capere, exceptis amicis tuis, urbes munitionum tuarum? Non umquam cuiquam te subjugabis? Norisne me esse regem Francorum? Nonne tibi injurius esse potero, si quae mei juris est, ascita manu, ad te obnixius properavero? Si tuis invidis credidero, tuque vero meis perjuris et infidelibus faveris mente et corde tuo, nunquam pacificabimur foedere complacito. Desine talia rimari, et libeat tibi mecum gaudere et congratulari. Connectamur igitur adinvicem taliter competentiis mutuae voluntatis, ut nemo nostrorum suapte quidquam possideat facultatis. Si quispiam in te vel in me rixatus exercuerit jurgium, ego tuum, tu vero meum contere et dissipa adversarium. Simus unius cordis, uniusque mentis et voluntatis, et conteramus et dispergamus atque subjiciamus Tetboldum cum suis. Flandrenses vero caeterasque gentes in nos rebelles, dirae legis jugo affligamus, easque nobis servire et potestate urgeamus. Quapropter accelera venire contra me velocius ad placitum, ut colligati indissolubili competentia amicitiarum, gaudeamus unanimes securi hostium et adversariorum. » APOSTROPHA. Lothari, rex clemens, pius, justus, sanctus, Probus, modestus, nobilis, lux alma orbis: Cur decipi moliris, infectus spurco livore, Richardum ducem sanctum, justum? Jamjam pudebit cogitasse noc perversum Ingloriusque hoc, heu! velle. Pravum tuum sed velle posse haud continget. Igitur Richardus dux comesque praecellentissimus, falsidicis harum blanditionum minarumque legationibus deceptus, profectus est contra Lotharium regem ad placitum, ascita militari manu. Rex vero coadunatis ejus inimicis in dolo, Carnotensi scilicet Tetboldo, Andegavensi Goizfrido, atque Flandrensi comite Balduino; qui etiam exercitu plurimorum ejus inimicorum clam conglobato, morabatur super Helnae fluviolum fraudulenti animo. Die vero indicti placiti, qua dolose statutum erat eos foederari, misit dux magnus Richardus exploratores, ut quae gerebantur apud regem renuntiarent sibi, inquirerentque qui essent cum rege, et si quid deceptionis latitaret in exsequendi negotiis placiti. Illi autem illuc profecti, Tetboldum caeterosque inimicos ducis Richardi ante regem repererunt. Hinc quoque super mandatis regis haerentes, nimium stupuerunt. Illis autem ante regem morantibus paululum, ecce venerunt Tetboldi, Gozifroidi atque Balduini comitum loricati et galeati exercitus, insurgentes hinc inde celeri equitatu, cupientes ut jussum erat aggredi Richardum et suos hostili congressu. Videntes autem hoc illi, innuebat quisque sibi, ut renuntiarent celerius quae viderant Richardo comiti. Tunc unus illorum praepetis equi dorso residens, veloci cursu repetiit Richardum praedignum comitem, omnia agmina transiliens, vociferansque cum nimio gemitu, et dicens: « Domine, domine dux praepotentissime, erue te, ne intereas hostili immanitate; quia omnes inimici tui congressi cum rege, gestiunt te tuosque aut capere, aut interimere. » His auditis Richardus dux imperterritus surrexit, suisque fidelibus ascitis dixit: « Prandium ecce paratum nobis, antequam devertamus, praelibemus illud in nomine
null
4f6354e5-4b28-49d2-9494-58070ef056c7
latin_170m_raw
null
None
None
None
Domini. Sicque sacrosanctae crucis vexillo praemuniti, praestolemur hostium cuneos intrepidi. Nequitia etenim illorum et perfidia atteret digne illos; probitas vero purae fidei et spei eruet nos. Impetus perversae multitudinis illorum non vos exterreat, verum praedecessorum vestrorum in omni adversitate robustorum monimentum fortes faciat. » Cum autem, ad prandium residens, haec et alia quamplurima suadendo proferret, suique quam plurimi abessent fideles, venit alius nuntius referens adesse hostium acies. Richardo vero sanctissimo duci percunctanti quot millia hominum essent regis, sique ipse esset rex in congressione hostili, tertius affuit citatis calcaribus equis. Qui dixit ei: « Domine dux, ecce rex et ejus exercitus festinat ferro indutus congredi tibi praeparatis aciebus. » Haec eo tremula voce narrante, apparuerunt acie hinc inde armati exsilientes. Tunc ineffabilis dux comesque Richardus intuens propius imminens periculum, surrexit ocius deserens prandium, divertitque ab eis et secessit trans Depae alveum, suique adjutorii illuc praestolabatur exercitum. Sed regis exercitus vada Depae praeoccupavit, ne veniret ad eum. Quidam autem inimicorum persequentes ducem Richardum, in medio vadi Depae armis invaserunt. Illis vero simul praeliando illic colluctantibus, recognoscens quemdam venatorem suum nomine Walterum, dux Richardus cucurrit cum domigenis illuc intrepidus, et eripuit illum caeteris fugatis et occisis hostibus; restititque omni exercitui regis ad fluvioli Depae exitus. Confluente vero undique secus regis et inimicorum exercitu, dixerunt ducem ad Richardum majores natu defendentem severiter vadi aditus: « Domine dux magnanime, fraus hujus perfidiae, dolusque deceptionis nefandae detectus est Deo annuente. Ne igitur praeoccuperis morte, aut capiaris, precamur, diverte; urbemque Rothomagensem celeri equitatu pete, ne forte inimici tui praeoccupent nos velociori cursu, eamque vindicent sibi, reperientes vacuam militibus. » Dux autem Richardus illorum respuens consilia, cupiebat cum tironibus suis venientium invadere agmina. Tunc majores natu videntes eum in suae mentis proposito perseverare, salubrisque consilii verbis non acquiescere, aggrediuntur eum et per freni habenas arripientes, precabantur eum secedere. Tandem vero majoris aetatis militum precatibus vix coactus secessit et petiit Rotomum festinanter ne caperetur. Illico propalante fama exsecrabile conjuratae deceptionis placitum, omnis populus regionis illius confluit celeriter ad ducem magnum Richardum, crebris multimodisque monitis incessanter urgens eum, ut regi et Tetboldo comiti redderet retractatae deceptionis talionem, invadens eorum regnum. Ipse vero grates referebat quotidie devote Regi regum, qui de interitu mortis aut captionis eripuit eum. Ecclesias palliis monasticisque rebus ideo plenius honorabat, pauperibusque cibum et potum largiflua manu abundantius ministrabat divinaeque servitutis officio incumbens operam dabat. Judicia justi examinis libramine rectius trutinabat, rixas litesque atque discordias compescens, plebem moderatius regebat. Cuncta bona opera sagacius perficiebat, in omnibus operibus Deo subditus perfectior erat. Orphanos pupillosque et exsules, ut pater filios, lenius sustentabat viduasque et profugos suavius refovebat. Monachos canonicosque atque laicos famulari Deo strictius urgebat; paganos sceleratosque refutans, populum suae advocationis fomento securitatis prudentius nutriebat. APOSTROPHA AD URBEM. O civitas fecundior quampluribus, Fertilitate boni, militibusque sacris! Tuus ecce dux prudens, pius, sanctus, bonus, Tantorum procerum erutus insidiis, Peragit Dei quae sunt, tibique congrua Recti per cuncta tramite judicii. Sed quod colonus non fui quondam tuus, Nescio digerere quae studuit facere. Utinam, poetas possideres garrulos, Quis bona quae studuit elucubrata forent. Quod vatibus culpa est, cares rectoribus. Instrue nunc pueros artibus innumeros, Successio quidquid peraget magni patris, Carmine multicano elucubrare sciant. Interea longe lateque per totam Europam profisius promulgata tanti patroni tantique ducis bonitate, Tetboldus venefico perfidiae infectus livore, iterum petit regem Lotharium, dixitque illi doloso corde: « Paterisne convictus contumacis Richardi jurgio praejudicium suae arrogantiae in tuo regno persistere? Tenebitque regnum Northmannicum sine tuae voluntatis largitione? Quomodo jure rex nuncupaberis, si regere regnum Francorum non quiveris? Caeterum fortassis ascita Dacigena gentilitate, ut avus suus Rollo olim super avum tuum Carolum, regnum ditionis tuae supercilio jactantiae suae deliberat invadere. Contra istius praesumptivae calliditatis molimina, dabo tibi prosperi saluberrimique adjutorii consilia. Invade et obside, atque cape mihi Ebroicam civitatem, ego vindicabo tibi totam Northmannicam regionem. » Rex vero his promissis hilaris et laetus, misit ad omnes suos fideles, quatenus venirent ad se hostili congressu. Conglobatis igitur totius Franciae et Burgundiae repente principibus, occurrit, et obsedit
null
a7110ff9-8a7f-433a-b75a-47a7673102f4
latin_170m_raw
null
None
None
None
atque cepit Ebroicas repentino conflictu, deditque eam Tetboldo gratia conventionis ultroneus. APOSTROPHA Celebris, digne nobilis, atque Marchio summus, duxque verendus, Tutor cleri, plebis et auctor, Rector populi, justus et almus, Orphani et exsulis irrevocandus, Viduae solatorque benignus, Fortuitis nunc casibus istis Velle modestum non minuetur. Neve fastigeris dubitando, Sibimet dnm infortunia crescunt, Jamque quem colit hunc lacerat acre, Pyrrius, aeternus, refovendo, Pater ut sobolem recreans dulce. Quae peragis nunc perage semper, Quae operaris modo haec operare. Urbs ablata tibi quoque furtim, Tibi reddetur, judice summo. Richardus igitur dux praepotentissimus, subitaneo horum eventuum casu tristis et moestus, convocavit robustissimas legiones Northmannici exercitus, ivitque super Tetboldum, fretus innumerabili militari manu, depopulans et incendens Carnotensem Dunensemque regionem remeavit imperterritus. Dispersis reversisque ad sua Richardi magni ducis exercitibus, Tetboldus comes conglobato suo clam exercitu, inrepsit Northmannicis finibus. Cum autem relatu quorumdam Richardus dux magnus didicisset quod Tetboldus Northmannicos fines aggrediens adveniret, misit quemdam Richardum qui cujus multitudinis exercitus esset, velociter renuntiaret. Ille vero celeri equitatu, quo Tetboldus morabatur, aggressus, quosdam illorum ab exercitu sequestratos reperiens, interimit, Tetboldumque comitem adesse Richardo duci occisorum infectus cruore renuntiavit. Videns autem eum sanguinolentum, ejusque arma cruore perfusa, dux magnus Richardus dixit adstantibus: « Iste namque cum suis interfuit certamini, dixitque illi: « Quot ejus exercituum millia? quave parte Sequanae aggreditur nostra confinia? » Respondit: « Tria, levaque parte Sequanae, quae est Ebroicacensis, occurrit hostiliter nobis. » Cui dux magnus: « Si praelium contra nos, aut obsidionem urbis Rotomi agere ambiret, altrinsecus, qua eminet urbs, feritare contra nos acceleraret. Verum, quia altum Sequanae pelagus nobis et illis obstaculum exstat, navesque absunt illi, quibus transeat, nullatenus nos bello lacessere tentat, sed patriam nostrae ditionis depopulare atque cremare nostri ruboris confusione atrociter deliberat. Nos vero, quibus adsunt naves, ascitis principibus nostris ad illos transeamus, quodque Deo placuerit inter nos experiamur. » His dictis, sacrosanctae Genitricis Dei petens aulam, superque altare ejus pretiosi muneris ponens pallium, ad profuturum efficacis orationis confugit auxilium. Sed Deus, qui superbis resistit, humilesque sublimat et erigit, humillimum devotae ejus precis votum exaudivit. Tetboldus vero comes malivolae intentionis proposito malignabatur feriter in tellure Northmannica: profectusque est constipatus ferrata acie usque ad casas Hermentrudis villae, in portu fluminis Sequanae altrinsecus contra Rotomum positae. Richardus vero marchio robustissimus alterius portus navigium expetiit, totaque nocte Sequanae transmeans alveum, super Tetboldum diluculo irruens, bellum contra eum cum paucis iniit. In primo quidem congressu certaminis, praeliabantur decurtatis telis et lanceis; secundo vero mucronibus coruscis. Tunc robusta manus Northmannorum, conjunctis complicatisque ad invicem clypeis, acie corusca mucronum aggrediens, invadit armatos obstantesque Francorum, et ante dextra et laeva lacerans, prosternensque atque disrumpens cuneos hostium secuit, equitans super cadavera occisorum, condensum agmen obstantium, reflectitque praelium in cuneos hinc inde remanentium. Hinc hinc Francigenarum strages efficitur, multigenaque manus multatur et interimitur. Northmannorum namque gens belligera et effera discurrens permeat praelii discrimina velut lupi per bidentium ovilia, occidens et prosternens hostium severiter agmina. Richardidis siquidem unanimiter vociferantibus, quod Richardi magni ducis erat praelii campus, fiducia praeliandi recessit a Tetboldidis omnibus, vitaeque conclamata est salus. Quisque se liberando quo divertat ignorat, quoque se latitans abscondat. Alii lucis concretione fruticum condensis, alii paludibus alnis populisque densius conradicatis reponunt se, ne occiderentur a Northmannis. APOSTROPHA. Fervere caede nova silvas camposque patentes, Corpora functorum pariter, lacerosque jacere, Rustica gens quos induviis fera dispoliabat, Atque rubere sacro spumantes sanguine rivos; Fingere quemque sibi varii discrimina lethi, Atque super gramen tepidum fumare cruorem, Richardumque ducem gratari, strage peracta, Militibus laetis, esses si forte, videres. Tandem vero comes Tetboldus, fugatis prostratisque atque occisis fidelibus suis privatus, fugae expetiit auxilium cum paucis velocius, nec divertit ad Ebroicam, quam sui tenebant, urbem, citatis equis calcaribus. Merito namque beati marchionis Richardi quadripartiti detrimento illo die infortunium persensit; videlicet fideles suos praelio prostratos conspexit: ipse fugatus et laceratus exstitit, quidam filius ejus morte praeoccupatus occubuit: urbs Carnotensis et praesidium ejus igne concremata
null
b39ff96b-14e3-46c7-80c5-43a5ddfc4423
latin_170m_raw
null
None
None
None
funditus ruit. Richardus vero marchio bonitate famosissimus, certamine prolixaque prosecutione hostium fatigatus Rotomum repetiit vespertinus. Diluculo autem consurgens, campum praelii aggrediens, sexcentos quadraginta mortuos reperiens, funere tantorum pietate condoluit, sepeliri eos jussit, vivos adhuc feretro leniter ad Rotomum deportari et sanari fecit. Praeterea lucos paludesque exquirere fecit, multosque mortuos et plagatos reperit, quibus eadem pietate obsequium praestitit. APOSTROPHA Gurgite caeruleo Sequanae meat aestuantis amnis, Et movet ingentes pelagos vaga cursitantis aestus, Lambit odoriferas et gramine floridante ripas, ample, Molliter herbarumque, comas lavat unda praepes Ipsam cum refluum torquet mare detrimenti aluno, Detrusam retrorsum fluctibus aequoris minantis, Eptadus officio mutantia vel crementa passum. Umbroso et vestiti palmite praenitente colles Deliciosus ager vinetaque continens honesta. Cursibus undarum irriguis satis emicantque prata, Urbs qua percelebris nunc Rotome praenites decora, Labentis jocundis usibus affluenter amnis, Merce quibus varii componere foenoris queat se. Sed munita nimis rutilas magis inclyti patricii Richardi meritis et moribus undecunque justis, Qui virtutis inexpugnabilis almitate plenus, Protegit, exaltat, temet regit, et fovens tuetur. Auro plus constans hostes fugat, obstat arguitque, Marchio duxque, comes mirabilis et stupendus actis, Praedignusque, probus, sanctus, pius et bonus, modestus His et hujusmodi triumphaliter peractis, dux magnus Richardus praecipuos suae domus legatos ad Daciam celeriter misit, ut gens robustissima Dacorum accelerato juvamine succurreret illi. Daci vero his legationibus hilares, aptatis oneratisque navibus celeriter, aggrediuntur Rotomum festinanter. Dux vero constantissimus, tantae multitudinis principes conspiciens, suaeque indignationis animositatisque malivolentiam vindicare ambiens, petere Givoldi fossam jussit, et devastare quae erant Tetboldi et regis. Daci vero hinc abeuntes, superque regem et Tetboldum congredientes, depopulabantur quae reperiebant indifferenter. Villis rusticorum omnibus devastatis, suburbana incendebant, atque castella plurimahumo tenus prosternebant. Obstantes sibi crudeliter occidebant, caeteramque manum flebiliter ad naves vexabant. Desolatur regis et Tetboldi comitis omnis terra talibus hostibus nequiter afflicta. Fames oboritur, quia terra aratro nusquam scinditur. Pervia, viaeque et semitae ignorantur, quia a nomine calcibus atteruntur. Salus spesque et fiducia a residuis conclamatur; quia universae pestilentiae ignominia affliguntur. Richardi vero magni ducis terra solida erat et quieta, nec ullius calamitatis peste afflicta, sed liberi arbitrii labore ab omnibus exercitata. Quisque colonus quod ambiebat libere agebat, possibilitate suae voluntatis percepta. Tantae altercationis tantaeque cladis Northmannicae et rapinae nocte dicque innumeris casibus uno lustro pene afflicta, nequibat amplius tanti infortunii ferre discrimina. Tota igitur fere Francia Tetboldi regimini subjecta ab incolis derelinquitur, ecclesiae his casibus destitutae a nullo Christicola frequentantur. Praesules igitur totius Franciae Northmannorum paganorum saevitiam perpessi convocaverunt sanctam synodum, quid agerent scrutaturi, quia casibus innumeris quampluribusque incendiis, rapinisque et depraedationibus permaximis vexati, agitabantur Christicolae subjecti periculis. Tetboldus vero dolo fraudulentae intentionis, suggerebat falso pontificibus et palatinis quod pro statu reipublicae et fidelitate regis agitans jurgia rixabatur cum Richardo et paganis. Episcopi autem, cognita et audita bonitate sanctissimi ducis Richardi, mirabantur super dictis Tetboldi comitis. Hujus igitur rei gratia consulti deprecantur Carnotensem praesulem, cujus voluntatis esset dux magnus Richardus sciscitari super pestiferae penuriae ignominia et calamitatis. Coactus autem monitis coepiscoporum, misit quemdam monachum ad ducem Richardum, qui dixit ei hujus legationis mandatum: « Carnotensis episcopus tibi fidele orationum munus. Ambit namque te aggredi, mutuisque affatibus tibi sermocinari; ideo postulat ducem et advocatum itineris sui, viatoremque sibi dari, ne forte devorent manducentque se tui diaboli et lupi. » His auditis Richardus dux serenissimus subridens, misit qui conduceret ad se episcopum salvum et incolumem. Adveniens namque ille infit duci magno Richardo: « Metropolitani cum coepiscopis Francicae gentis tibi indeficientis munera orationis. Miramur namque stupidi, cum cultor Dei Christicolaque praecipuus in toto orbe nomineris, cur paganos insanire in Christianos severiter permittis? Transeunte me tutela tuae advocationis formidolosam tyrannidem hostilitatis colonos hujus telluris securos hostium reperi; nec formidabant repentinum casum ullius adversitatis; delubra ecclesiasque ab incolis veneranter perlustrari, mysteriumque divini officii solemniter conspexi celebrari; quidquid vero ad cultum verae fidei attinet incessanter exsequi, christiani nominis fidem augmentari. Nos atterimur rapinis et incendiis, quin etiam repentinis nocturnalibusque casibus mortis; et ignoramus cujus intentionis proposito hoc scelus detestabile peragitur nobis. Quo circa precamur obnixe, flexis corporis animique poplitibus, ut cujus rei
null
44a1f6ee-372e-4773-b873-492c4018db76
latin_170m_raw
null
None
None
None
causa hoc exsecrabile detrimentum Francicae gentis peragitur, nobis te ob hoc aggressis sermone veritatis enucleetur. » Tunc dux Richardus verax et justus: « Memoresne reminiscimini ante malorum meorum peractorum et retractatorum? Nonne fraudulenta Tetboldi comitis suggestione conatus est Bruno dux Lothariensis me decipere? Numquid non dolosis falsidicisque ejusdem comitis ambagibus rex Lotharius deceptus molitus est me comprehendere aut occidere, quem Deus eruit sua larga miseratione? Nonne idem comes Lothario regi spopondit Nortmannicam regionem, si illi daret Ebroicam, quam modo tenet, civitatem? Caeterum, nonne devastans et incendens lacessivit me ad portum Rotomi, conglobata immani hostilitate? » Tunc praesul: « Non ei talionem debetis de blasphematione illius provocationis. Sed ille comes jactat se repugnare et reluctari contra te ob statum sacrosanctae Ecclesiae, reique publicae. Qualicumque modo rex scelesti negotii se habeat, precamur impetrare pacis incrementa, ut gloriari valeas cum episcopis et rege Lothario, ipsique et ipse de te tali duce et patrono christianissimo. » Richardus autem praepotentissimus recognoscens nullum tam Deo acceptabile holocaustum et sacrificium quam pacis incrementum, diligensque ut vivere, pacificare Francicum et Northmannicum regnum, verum nolens demonstrare propter Tetboldum mentis affectum, dixit praesuli internuntio coepiscoporum: « Si paganis, huc propter me aggressis, pacis felicitatem impetrare quivero ignoro, hujus rei causa nutans titubo. Quapropter assumptis tecum aliquibus coepiscoporum et palatinorum, aggredi me cum sol mediaverit mensem Maium, interimque conabor compescere blandiens contumaciam ferocem arrogantium paganorum. » Eo autem quid audivit a Richardo magno duce, regi et coepiscopis renuntiante, statim animadvertit comperitque sine suo consilio Tetboldus comes pacem requisitam esse. Extemplo misit quemdam monachum ad ducem magnum Richardum, subsequentia verba dicturam: « Comes Tetboldus tibi fideles famulatus. Quorumdam etenim Francorum pravo consilio deceptum, jurgatum esse contra te sine re et rixatum poenitet se et fecisse quod fecit malum, et profitetur se quidquam mali amplius non facturum Ambit, si libet, tibi secretius ut servus Domino fari, reddetque tibi Ebroicas, quam rex tibi abstulit. ob gratiam amoris tui. Terra suae ditionis subjecta tyrannicae hostilitati, depopulatur rapinis et incendiis, nec valet resistere saevitiae tantae multitudinis, neque placare eam congesto pretio totius regni, nisi per te qui imperator es hujus rei. Precatur flexis genibus corporis et animi, ut indulgeas sacrosanctae Ecclesiae et desolatae plebi, et habeas se fidelem famulum tibi, compescens pestiferos incursus Dacigenae ferocitatis. » Richardus vero dux his auditis, tacito affectu mentis Deo grates egit, monacho quoque subintulit: « Si quae loqueris verane esse possunt? » Respondit: « Vera, et non gestit aliud beneficium promereri, reddens Ebroicacensem urbem tibi, nisi perseverans propositum tuae internae dilectionis; ut pax et concordia indissolubilis foederis maneat vobiscum cunctis diebus quibus vixeritis. Venietque noctu cum secretariis suis, quando tibi placuerit, causa hujus negotii, ad moenia Rothomagensis urbis, firmaturus sacramento verae fidei quae tibi suggessi. » Tunc Richardus: « Dei fide qua vivimus et vegetamur, tenacique nostri tenoris firmamento collaudamus ut veniat ad nos, si libitum fuerit, bis tribus transactis diebus, et connectamus foedera nullo casu solubilia; sed perpetuis et inextricabilibus legibus conservanda. » Monachus namque quae audivit Tetboldo comiti renuntiavit. Ipse autem laetus et hilaris super hujuscemodi renuntiatis, diebus ter duobus transactis, venit Rotomum noctu cum suis secretariis. Uterque horum ut alterum conspexit, obvius quisque cucurrit, amplexantesque se invicem oscula libarunt, sessumque petiverunt. Tunc prior Tetboldus: « Ad tuam ineffabilem pietatem supplex venio, quia tua miseratione et Dei propitiatione omnium indigeo. Ustulata sunt ubicumque terrarum quae possideo, habeturque tellus mei juris veluti quaedam solitudo. Idcirco quae tibi suggessit monachus exsequi libenter sum paratus. Praejudicium omne mei consilii et facti tibi emendabo; hujusque rei gratia quasi pro beneficio tibi serviens militabo; Ebroicacense castrum tibi voluntarie reddo, veniamque et indulgentiam tuae miserationis promereri supplex postulo, quod contra te illud tenui. » Hujus humititatis devotione Richardus dux magnus misericorditer mente subactus, respondit Tetboldo comiti humillimus: « Sine obside et sacramento fidei meae huc nihil titubans accessisti, quaecumque requiris impetrabis. Continuae pacis felicitatem habebis, nemo meorum tibi et tuis ultra injurius et nocuus erit. Ego vero abhinc tuus, sicut tu meus, mutuoque communis auxilii interventu, fiducialiter vicissim solemur. Fiat pax opulenta, requies
null
ff451f68-b29e-4bf3-ad00-0d37703b5080
latin_170m_raw
null
None
None
None
jocunda, serenitas tranquilla, concordia inter nos stabilis et perfecta, per decreta inextricabilia. » Allatis igitur sanctorum pignoribus foederati sunt. Similiter utriusque comitis consiliari haec eadem verae fidei sacramento auctorizarunt. Tunc Richardus marchio largissimus, muneribus et donis praemaximis eum affluenter honoravit. Ipse autem optato osculo et amplexu desiderato fruens discessit, eademque nocte secretius Carnotum repetiit. Ipso namque die Tetboldidae ab urbe Ebroicacensi cum omni supellectili ut jussum erat egredientes, miserunt ad ducem Richardum ut eam reciperet. Ipse autem eam recipiens abundantius militibus praemunivit, omniumque bonorum affluentia honestans fecundavit. APOSTROPHA. Rusticus insciae [ #pro@# inscitiae] quamquam nostrae stylus ornet Diversi variis generis metris opus istud, Praevacuum nimis, indiguumque opis, artis inopsque, Rhetoricique favi redolentis nectaris exsors, Heroico potius metro pollere deceret; Hoc lugubrata vigent quia fortia facta virorum. Hic nam vir fortis, constans, robustus in armis. Pacificus, bonus, atque probus, pius, ipse modestus. Magnificus, meritus, praecelsus, nobilis, almus. Inclytus, egregius, mirabilis, atque decorus. Maximus, eximius, praecellens, magnanimusque. Praecipuus, justus, sanctus, humilisque, venustus. Propitius, lenis, mansuetus, mitis, acerbus. Longanimis, celebris, solemnis, amabilis, atque Clemens, indulgens, miserens, scelerum puniensque. Protector, censor, tutor, largitor honorum. Prudens et sapiens, industris, gnarus, enormis. Linguarum, diversarumque sciens regionum. Attentus, docilis, cupidus, sitiensque bonorum. Mirificus, stabilis, suavis, fidusque, fidelis. Tranquillus, placidus, laetus, sine nube, serenus. Jocundus, dulcis, blandusque, affabilis omni. Facetus, felix, frugalis, juridicusque. Formosus, dives, locuples, et munificator. Dulce caput populi, spes et fiducia plebi. Procerus, pulcherque, elegans, forma speciosus. Pes claudo, et oculus caeco, baculusque labanti, Omni sufficiens potus large sitienti. Escae praelargae et variae cibus esurienti. Pauperis, exsulis, at inopis susceptor enormis. Protector viduae, conjux velut atque maritus. Solator regumque, ducum, procerum, comitumque. Dum mundo viguit; sic omnibus omnia factus, Offecit nullis, certavit profore cunctis. His ita secrete cauteque expletis, marchio duxque celebris scenam Richardus mirae amplitudinis atque longitudinis super ripam Givoldi fossae jussit fieri, in adventu palatinorum pontificumque Francicae gentis. Determinato igitur tempore iduati maii, inflammatis scilicet ab aestuante sole Geminis, venerunt gratia impetrandae pacis ad Richardum ducem magnum illuc palatini cum episcopis, eosque decenter et veneranter recipi, scenisque juxta mirabilem scenam factis, jussit hospitari. Crastina namque die venientes ante ducem Richardum, intulerunt ei ex parte Francorum munia fidelium famulatuum et orationum, et dixerunt: « Dux inauditae potestatis, sufficientiaeque et virtutis, optimates totius Franciae regni precantur unanimiter flexis humo tenus genibus cordis, ut indulgeatis sacrosanctae ecclesiae et annulatae genti. Rex autem, nosque, caeterique Francorum residui, omnisque clerus totius regni, omne bonum praesens et futurum optant tibi, si saevitiam paganorum compescueris, eorumque pestifera incursione Franciam erueris. Fraudulentae suggestionis Tetboldi comitis hortamine, quaecumque rex contra te operatus est fecit; bonorumque quae pater tuus patri suo intulit reminiscens taedet se facti. Quemadmodum igitur rex Ludovicus pater suus, opitulante patre tuo in regno subrogatus viguit, ita regna tenere, superborumque dominari, magno tuae potestatis juvamine concupiscit. Sitis communibus mutuae competentiae precatibus concordes, alterque vestrum alterius juvamine confidentes perseveretis unanimes. Ipse autem rex, optimatesque totius Franciae regnum Northmannicum tibi tuisque haeredibus jurando propriis manibus sancient in perpetuum; postea nemo illorum ullatenus tractabit tibi alicujus adversitatis damnum. » Hujus legationis praecepta persolventibus respondit marchio duxque praecellentissimus: « O praesules reverendi omnium virtutum affluentia profusius opimi, nec non proceres cunctorum bonorum forensiumque rerum ubertate propensius fecundati, propositum meae continuae intentionis et voluntatis non differam fiducialiter confiteri vobis. Quapropter, confidenter experiamini, [me] velle summopere melius felicitate pacis stabilire et exsequi, quam ullius prosperitatis et honoris opus aggredi. Hoc mihi summum et peculiare semper exstitit. Verum, pro vestrorum importunitatibus et rixis tenere illud, ne confunderer, nequivi. Quia nihil est in aliquo suspectu aliquid gravius quod cruciet, quam quemque aut non videre quod cupiat, aut videre quod
null
b68c9aaa-89b3-4a4e-8364-6f1ba2a49190
latin_170m_raw
null
None
None
None
perdat: cum in utroque animus pondere sollicitudinis praemaximo pressus titubat, ut et quod diuturne sollicitus spectat habeat, et ut [quod] habere coeperit ne amittat. Recogitate igitur et reminiscimini insidiarum et malorum quae ab eo passus sum, et animadvertite et intuemini, cui nostrorum vestrorumque exstiterit praejudicium. Vos non ignoratis suggestione Tetboldi comitis, Brunonem archipraesulem Coloniensem, et ducem pariter Lothariensem me voluisse decipere. Vos non ignoratis ejusdem falsidica provocatum versutia Lotharium regem vestrum seniorem voluisse me capere aut occidere. Quid refertis de Ebroicacensi quam reddidit mihi urbe, Deus? His et talibus hujuscemodi, pluribusque importunitatibus quas taedet recenseri, motus, misi ad Dacos, quatenus mihi succurrerent velocius. Quibus me festinanter aggredientibus, imperavi in vos exercere tyrannidem cladis hujus; quia nisi res ponderaretur, minime resipisceret stultus. Si quod igitur retulisti mihi exstat verum, stabilite necessariae pacis opportunitatem mecum. » Tunc Richardus marchio famosissimus, ascitis communiter Northmannis omnibus coepit blandiri et serenare eos mansuetissimis allocutionibus: « O summae reverentiae patres, grandaevo, mediocrique, atque juvenili situ mirifice redolentes, gratias debeo referre vobis incessanter, quin etiam munera largiri vobis sufficienter; quia, tellurem vestrae nativitatis, pro praejudicio mihi sine re illato, deserentes, jurgati rixatique estis ob amorem meum usque modo contra exteras gentes. Ipsarum autem gentium rex, duces et comites afflicti vestris depopulationibus incessanter et hostiliter, requirunt sequestrae pacis spatium dari sibi suppliciter. Si libet vobis, consequens est dari; si non, oportet abdicari. Decernite requisitae rei negotium communi consilio, et super hoc respondere rimaminor. » Tunc Northmanni, qui et Daci, unanimes intulerunt Richardo duci, dicentes: « Nequaquam pax continua, neque intercapedine temporum discreta concedetur; verum omnis Francia, exterminatis aut occisis principibus, vi et potestate tibi acquiretur. Heu! heu! quid facient, vel quid dicent caeteri Dacigenae et Northvegigenae, qui, praeparatis et oneratis navibus hujus rei juvamine, aggredientur nobiscum immani hostilitate? Quid de Hirensibus, quid de Alanis, quid de caeteris quamplurimis gentibus? Propositum vestrae voluntatis, quam nobis aperuistis, non adimplebitur viventibus nobis. Caeterum, si libitum est, quam invasimus Franciam, vindicabimus tibi. Sin vero displicet, sortietur ea nobis. Quo circa elige e duobus quod mavis, aut tibi, aut nobis. » His auditis, dux praepotens Richardus urgebat eos multarum prosecutionum interpellationibus, et his duobus bis diebus octo obnixe eos deprecabatur ut pacta pace cum Francigenis foederarentur. Praesules igitur et optimates Francicae gentis stabant quotidie illic stupefacti, et intuebantur conflictum hujus pacificationis. Tandem vero dux magnus Richardus non valens serenare tantorum saevitiam ullorum precatuum conaminibus, dixit seorsum suis fidis principibus: « Haec gens aspera et fortis, dum simul interpellata fuerit, non acquiescet precibus nostris. Convocentur majores natu et potentiores secretius, futurae noctis conticinio, et excaecemus eos muneribus praemaximis, et copioso beneficio, si forte faverint precibus nostris et voto. » Hoc namque consilium principes Francigenarum referebant salubre et prosperum, et autumabant sibimetipsis profuturum. Insecutae igitur noctis crepusculo, convocatis clam majoris potentiae senibus ex genere Northmannico, pandit corde quod volvebatur ore mellifluo, et dixit: « O reverendi merito patres, pro temporalibus nimium beneficiis agonizantes, pro quibus carebitis vita aeterna, Phlegetonte digne perfruentes; animadvertite mei sermonis proloquium obedienter. Quamquam genus hominum omnium a Domino exordio fineque carente sit procreatum, quo resarciretur ruina angelorum, vario et diverso itineris calle devius error illud abducit, ne revertatur ad Creatorem suum. Vos animas vestras putatis cum corporibus interire, ideo non abhorretis omne malum facere. Est quippe praeter istam altera vita quam ignoratis, et quidquid in hac feceretis, in illa pro certo repraesentetur vobis. » Tunc illi: « Refer, precamur, nobis hujus propositionis arcanum, et enuclea quantocius nobis nostrae conditionis figmentum. » Tunc comes prudentissimus demulcens eos blandis affatibus: « Ratiocinatio nostrae conditionis haec vera dignoscitur esse ab orthodoxis. Bis quino namque coelicolarum ordine creato, decimoque lapso, contumaci arrogantiae jactantiaeque suae jurgio cursuque totius mundanae molis, ejusdemque mirifico ornatu perfecto, duo connectens elementa, vivum scilicet et moribundum, in unum effigiavit Deus hominem ita immortalem ex limo, ut gloria et honore eum coronaret, superque opera manuum suarum constitueret, et ad coelestem
null
997b149a-c39e-43d0-ae66-d8f558ae54f5
latin_170m_raw
null
None
None
None
angelorum gloriam, quam arrogans perdiderat, quandoque sine carnis morte transiret; sic vero immortalem, ut, si se ad Conditoris sui obedientiam vinculis charitatis coartaret, legibus mortis non incubuisset. Verum, heu dolor! perfido hostis antiqui astu fraudulenter intricatus, cupiditatumque illecebris illectus, praeceptaque Plasmatoris negligenter spernens indeque neci obnixus, atque ab amoenitatibus paradisi pulsus, mundialibus aerumnis est deputatus. Nec tamen sententiam damnationis ipse solus excepit, sed totam secum humani generis propaginem in facinus exsecrabile et mortis acerbitatem invexit. Hinc hostis antiquus super omnes homines principatum fraudulenter tenuit, eosque sibi nequiter subdidit. Verum, quia plasmationis et casus protoplasti executus sum breviter seriem, cui corde et mente adhaeremus, evangelizare vobis nostrae credulitatis gestio fidem. Deum namque unum in substantia colimus, Trinitatem in personis veneramur: et, licet sit Pater Deus, Filius Deus, Spiritus Sanctus Deus, unus tamen solummodo creditur Deus. Patrem genitorem vocamus, Filium genitum confitemur, Spiritum sanctum ex utroque manare credimus; et in tribus his personis, scilicet Genitoris, et Unigeniti, atque ex utroque Procedentis, divinitatem unam, aequalemque gloriam et majestatem profitemur. Hic namque Deus coelum subtilitate suspendit, terram mole fundavit, maria calculis alligavit, et in his omnia quaecumque voluit, verbo fecit, et spiritu suo ea firmavit. Hic namque solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Cujus semper est esse, aeternum et incommutabiliter. Qui sine mutatione sui habet mutabilia disponere, sine diversitate sui diversa agere, sine cogitationum vicissitudine dissimilia formare. Qui et ubique est, et absque loco totus, quia et omnium creaturarum ipse inferior, ipse interior, ipse exterior Deus, superior est regendo, inferior portando, interior replendo, exterior circumdando. Intra cujus judicii omnipotentiam cuncta coarctantur, ejusque potentia ab ulla creaturae natura non transcenditur; quia celsitudo ejus divinitatis nec coepit esse nec desinit, et nec per initium nascitur nec termino coangustatur. Hic namque Deus Verbum quod erat in principio apud eum, et quod sine tempore genuit, ob nostram redemptionem incarnari disposuit. Ex sacrosanctae Virginis carne, angelo nuntiante processit in carnem, humiliatus usque ad humani exordii pudorem, et pannorum illuviem et praesepii vilitatem: quam quidem nativitatera possumus mirari, sed eam minime valemus intueri. Quis etenim digne loqui potest quomodo de aeterno natus est coaeternus? et quomodo ante saecula existens aequalem sibi genuit? et quomodo natus gignente posterior non est? quod est Pater hoc genuit: Deus Deum, lux lucem, immensus immensum, incomprehensibilis incomprehensibilem, omnipotens omnipotentem, unum secum, et coaeternum, sibi coaequalem. Qui natus ex Patre sine tempore, ex matre nasci dignatus est in tempore, et ad electri similitudinem, unus in utraque et ex utraque natura; et Deus permansit cum Patre, et ad redemptionem nostram factus est homo mortalis de matre, ut erueret humanum genus suae similitudinis et imaginis figmentum sua larga miseratione ab hostili lapsorum angelorum immanitate. Temporumque labentium cursus humaniter exsequens, diversaque miracula mirabiliter peragens, scilicet gressum claudis, auditum surdis, visum caecis, pristinam sanitatem paralyticis; mundam gratamque et deliciosam cutem et carnem leprosis largiens; marisque tumores sibi et Petro calcabiles praebens, ipsique mari et ventis praecipiens: mortuos, quin etiam Lazarum in monumento quatriduanum, suscitavit, et omnia quaecumque voluit in coelo, et in terra, et in mari, et in omnibus abyssis fecit. Denique ad spontaneae mortis spectaculum pervenit, quam et cruci affixus sustinens, dum suo de latere aquam cruoremque produxit, virginem immaculatamque ecclesiam sibi exhibuit, sanguine redemptam, latice emundatam; ne aut maculam haberet per crimen, aut rugam per duplicitatem. Mortis namque celebrato mysterio, infernoque exspoliato, die surrexit tertio, suisque fidelibus se manifestum exhibens, cum eis conversando, quadragesimo suae resurrectionis die carnem, quam de Virgine sumpsit, apostolis videntibus sustulit coelo. Hanc namque mortem, quam hostis antiquus protoplasto generique ejus intulit, abolere famulis suis paravit, iterque inviolabile, quo ascenderent unde lapsi sunt, demonstravit, dum carnem nostram secum ad astra vexit. Quocirca copula duorum elementorum, scilicet homo, si dum vixerit Deo famulatus fuerit, ejusque praeceptis totis virium conaminibus obediverit, pars viva et potentior, quae germen
null
e73b6ac5-1189-4960-9112-d7e83cde9668
latin_170m_raw
null
None
None
None
ab aethere traxit, hospita viscera sui corporis, recusatis contagiis hostis, ad aethera secum reportabit. Si forte terrestris voluntas luteum sapuerit, et grave nefarium captaverit, animaeque virtutes, coacervatis nimium vitiis, abdicatisque promissionibus quas in baptismo spoponderit, pondere peccatorum oppresserit, animam secum trahens ad inferna torquebit. Propterea sepulcris impenditur a Christicolis maxima cura, illisque creduntur corpora non penitus mortua, sed summo [ #leg.,@# somno] data: quia venient olim saecula in quibus socius animae calor visitabit ossa, vivoque sanguine animata gestabit pristina habitacula, videlicet cadavera tumulis putrefacta, volucresque rapientur in auras priores quas habuerunt animas comitata, quia interitus hujus mortis reparatio est vitae melioris. Nam si cariosa vetustas totum corpus dissolverit, ut in mensura minimi pugilli ejus civisculus sit, illumque cinerem vaga flamina et aurae per vacuum inane tulerint, hominem perisse non licebit: verum aut cum quo virtutes anima exercuerit, cum ipso remunerabitur; aut cum quo peccaverit, cum ipso punietur: et ita, judice Christo Dei filio, ibunt impii in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Hoc firmamentum salutiferae nostrae credulitatis, hoc symbolum profuturae fidei et salutis. » Quae audientes Daci obstupuerunt, imoque trahentes vocem ex pectore dixerunt: « Heu nobis omnium bonorum ignaris, scripturasque nescientibus, neque virtutem Dei, quia nihil differimus belluis, neque avibus coeli! Illae quo ad praesens vivant quaeritant, nihilque adquisitionis sibi conservant. Nos vero quo similiter vivamus, rapinando incessanter quaerimus, sed in eo ab illis distamus, quia quod cibo potuique exuberat, in posterum thezaurizando reservamus. Da nobis salubre consilium, petimus quatenus ad praesens et in aeternum vivere valeamus. » Tunc dux: « Si velle est vobis inhaerere nostris consiliis, ego faciam vos primitus baptizari in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; ampliorique deinde integerrimae fidei praedicatione ab episcopis profusius erudiri, postea muneribus largissimis, beneficiisque amplissimis ditari, quibus vivere quiveritis, et in aeternum non peribitis. Sed vitae praesentis solatio, futurae remunerationis bravio sine fine fruemini, si integerrimae pacis, quam requiro, felicitatem non abnueritis. » At illi: « Et securitatem pacis, et tenorem sacrosanctae fidei spondemus tibi, et nunquam devius error tuo consilio deviare nos perurgebit. » Pacta quippe noctu fide, et jurata pacis quiete, dixit Richardus demulcens eos melliflua allocutione: « Revertimini, mearum virium animaeque meae partes, furtivo gressu ad vestras naves, ne videamini; neque sciat quisque huc vos venisse praecaventes. Diluculo vero revocabo vos, pariterque tumultuantem dirae cervicis plebem, et depostulabo multimodis precatibus vestram et illorum pietatem, pacis dari incrementa, et quietis affinitatem. Abdicate et re istite objurgando cum illis verbis meis, tandemque prolixa simultate vix finita votis adquiescite meis. » His ita clanculum peroratis, ad sua quisque vestigia torsit. Primo itaque mane dux magnus festinanter consurgit, innumerabilibusque Dacorum legionibus ascitis fiducialiter dixit: « Malivolas pravae intentionis ambages usque modo praestolatus, iterum iterumque repetam vestri obstinati cordis excessum. Abnegatam multoties opportunitatem pacis date, precamur, nobis. » Tunc Northmanni, voluntate dispares, intulerunt Richardo una dicentes: « Frustra laborat, qui supra petram semina jactat. Verborum tuorum laborem inaniter fundis, otiosa dum supervacue loqueris. Pax et concordia, cui nos acquiescere superflue satagis, inter nos et Francos nusquam et nunquam erit. Exterminabuntur autem, perimentur, et omnis natio illorum penitus delebitur. Si quis indignus fuerit inventus, nostrae ditioni [ #al.,@# conditioni] subjacebit. Nonne avus tuus terram cui praees, depopulato Franciae regno, vendicavit sibi armis? » Tunc a minimo usque ad maximum reciproca voce cuncti dixerunt: « Aut moriemur, aut vindicabitur. » Richardus vero dux magnus preces precibus jungebat, eosque dare pacem obnixe postulabat. Sed mens illorum precibus ejus minime acquiescebat. Tunc illi, qui noctu pacem spoponderant, caeteris intulerunt: « Pro cujus adjutorio et defensione huc accessimus, consequens est ut precibus ejus pareamus. Opportunum est fieri quod ambiens concupiscit, satisfactionemque concedere libenter ejus votis: cujus consilio adhaerebimus, nisi istius? et cujus precatibus acquiescemus, nisi cujus beneficio quotidie fruimur [haud] parcius? » His
null
7a064310-dced-4abb-919a-c4023827e214
latin_170m_raw
null
None
None
None
auditis, qui nocturnum ignorabant consilium, vehementer turbati, coeperunt vehementius obortis contradictionum vociferationibus rixari, et dixerunt: « Ut remur, fautores, quin adulatores hujus consilii estis, ideo talia nefaria nobis impenditis. Non erit secundum vestri propositi libitum, nec pax quae requitur dabitur ab ullo nostrum. Consentaneam vestrae voluntati intentionem hiulce nobis aperuistis, quae refragabitur audacter superstitibus nobis. Quod mandat precaturque dux, minime intercessoribus vobis parebimus, verum Francia usque ad internecionem armis ferocius depopulabitur. » Tunc nocturnalis consilii conventione jam lucrati, dixerunt acerrimis bacchati furiis: « Non intercessoribus nobis pax dabitur, sed eam volentibus nolentibusve vobis duci magno largiemur. Quid nobis vobisque? Nonne vobis natu majores, prosapia nobiliores, armis robustiores? Non intercessores, sed largitores pacis nominari debuissemus. » Quo audito, dux Richardus, hinc secedens ait ascitis suis principibus: Sinite illos adinvicem feriter rixari, et videamus qui illorum potentiores et fortiores exstiterint. Ter tribus igitur diebus hujus conflicti litigatione ductis, admirantibusque Francigenis cum Richardidis, dixerunt refutatores pacis satrapis prudenti consilio noctu acquisitis: « Natu, prosapiaque atque armis potentiores estis, ideoque volenter nolenterque assentiemur vobis. Si Richardus dux, magnae potestatis largissimos nostri itineris sumptus nobis concesserit, nosque conducere quo vivere regnumque expugnare valeamus fecerit; Franciae regnum parcemus ut petitis. Alioquin se agente, Franciam, quam invasimus, contritam bellis incendioque et rapinis applicabimus severius nobis. » Tunc optimates paganorum his responsis laeti, quae audierunt retulerunt Richardo duci. Expleta namque legatione, infit dux praepotens laetus futura pace: « Et victus amplissimos, et viatores quamplurimos et praecautos, insuper et honores conferam largissimos, atque conducere ad tellurem opimam faciam illos. » Renuntiato largissimae promissionis negotio, sedenteque cum suis, Francigenis adstantibus, duce Richardo, venerunt unanimiter, pepigeruntque pacis fidem illi vultu submisso. Richardus vero legatos regis ditatos muneribus praemaximis, ad regem Lotharium remisit. Denominato itaque die et loco pacifici placiti, datisque optatae pacis induciis, paganos ne Franci contra se recalcitrarent secum detinuit. Decurso igitur tempore desiderati placiti, venit rex Lotharius super Eptae fluviolum cum Francigenis, pepigitque duci Richardo fidem inextricabilis pacis; juravitque ipse et optimates regni northmannicum regnum ipsi ejusque posteris, quatinus ipse et nemo, se hortante, damnum illius regiminis minime faceret illi. Finito namque impetratae pacis placito, foederatisque rege et duce Richardo, muneribusque alternis utroque largiflue ditato, regreditur ad sua quisque equitatu prospero. Reversus dux magnificae pietatis ad urbem largifluae ubertatis, Northmannos immanissimae ferocitatis sibi adesse coegit. Quibus ait: « Ne pollicitationis meae de confidentia titubetis, quod olim vobis spopondi ecce paratus sum exsequi. Vos beneficia largiens regenerari sacro fonte faciam, vos oneratis farre tergisque suum navibus, viatica navigationis concedam. Ex praeparato igitur sacrosanctae regenerationis fonte hos suscepit marchio magnus, delibutos oleo et chrismate; tribuens beneficia amplissima, quibus morarentur in pace. Illos vero qui oberrare cupiebant paganis ritibus, conduci fecit ad Hispaniam, Constantinensibus viatoribus. In progressione namque illius profectionis bis novem civitates devicerunt, et quae in eis repererunt sibi vindicarunt. Hac illacque rapinantes, Hispaniam hostiliter adgredientes, coeperunt incendio et rapinis affligere eam severiter. Tandem vero Hispani, rusticanis gentibus digladiatis, conglobato exercitu congrediuntur Northmannis. Saeviente namque Marte Hispani exteris terga vertere, facta praemagna internecione. Tertio namque die campum praelii Northmanni repetentes, mortuosque ut induviis eos privarent vertentes, repererunt partes corporum nigellorum Aethiopumque terrae finitimas atque incumbentes nive candidiores; reliquum vero corpus pristinum colorem servans intuiti sunt. Sed mirum mihi quid super hoc characterizabunt dialectici, qui cum accidens Aethiopique categorizant inseparabile esse, hic mutatum vident. Quod amplius propalare non curamus, sed ad nostrae intentionis propositum nostrae praesumptionis stilum vertamus. Elucidabit enim libenter quae quiverit, sed quae relatui necessaria sunt, digerere non valebit. Illi namque sunt istius bonorum opera cognita, qui quae peraguntur novit universa. APOSTROPHA. Hactenus aequorei per magna negotia fati, Dispositum variosque vicissim turbine factum, Fortunaeque vices bifidas felicis et acris, Undisona vectus fluctu, surgente procella, Sub tuae * cecini nostrae stridente cicuta. Profectus portum stabilem, ventisque quietum, Sulcavi profunda nimis parvo aequora remo. Sunt octona sacrae passim felicia vitae, Summum corde bonum sincero emitur quibus in quo. Sed mea mens tenui meditans conatur
null
506dd346-0de4-46c9-93f4-1fc546890389
latin_170m_raw
null
None
None
None
avena, Si poterit munus quoddam captare bonorum, Exiguae modico mercis de fenore sumptum. A pestiferae namque hostilitatis veneno Francia, ut recensitum est, defaecata, abdicatisque ingruentium malorum querimoniis et detrimentis, atque adornato et statuto reipublicae ubicumque Franciae commodo, praeeunte triumpho desideratae pacis, fama beatissimi ducis Richardi propalatis illustrata meritis, in immensum rutilans crescebat, divulgabaturque per caetera regna meritum profusius beatitudinis ejus. Illius vero temporis cursu, uxor ejus filia scilicet Hugonis magni ducis defungitur, et hujus desolationis moestus detrimento, misit ad Hugonem fratrem defunctae uxoris suae, ut quosdam vernulas domus suae mitteret sibi, qui, quae possederat soror sua jure femineo, erogarent sacrosanctae Ecclesiae et pauperibus. Hugo vero dux remisit ad Richardum ducem et patricium, ut quidquid suppeditaret sibi voluntas faceret libere ex omnibus. Tunc Richardus affluentis largitatis dux praepotentissimus, tanti thesauri munera per universas totius Franciae et Northmanniae ecclesias dispertivit: quinetiam plurima quae sui juris erant, pro ejus anima erogavit affluenter pauperibus. Denique subscalpenti voluptuosae humanitatis fragilitati subactus, genuit duos filios, totidem et filias, ex concubinis: quorum unus Godefredus, alter vero nuncupatur Willelmus. Denique luculentae majestatis virgini ex famosissima nobilium Dacorum prosapia exortae, omniumque speciosissimae Northmannicarum virginum, permutantibusque civilium forensiumque rerum eventibus cautissimae, femineique artificii edoctae ingenio, facundaeque ubertatis eloquio modeste pollenti, capacisque memoriae et recordationis thesauro profusius locupletatae, atque omnium bonorum praemunitae affluentia se connexuit; eamque prohibitae copulationis foedere sortitus est sibi amicabiliter. Northmannorum vero optimates, nobilissimo diffamatae stirpis eam noscentes exortam semine, et de successore, deque haerede atque de posteritate salutifera plebi nimium cogitantes, submissa voce, vultuque proclivi, Richardo duci praepotentissimo subintulerunt: « Cum sis, domine dux praepotentissime, emnium Francigenarum, Northmannorumque, et Burgundionum, omniumque regnorum sagacis meditationis scrutinio prudentissimus: miramur admodum quin comminisceris quis post flebilem debitumque excessum tuae praesentiae reget populum tuae ditioni potentissimae modo subjectum. Fortuitam namque futuri detrimenti ruinam pertimescentes, formidamus ne post lugubre depositionis tuae damnum exterae gentes nos advocato et haerede carentes conculcent. » Tunc Richardus: « Reipublicae vestro saluberrimo consilio usque modo praefui, et ut quivi profui. Nunc quid rei gratia corde statuistis mihi enucleate. » At illi: « Providentia summae divinitatis, ut remur, hanc tibi Dacigenam quam modo refoves connexuit: ut patre matreque Dacigena haeres hujus terrae nascatur, qui defensor et advocatus robustissimus exstet hujus. Est namque superba stirpe progenita, specie decora, et formosa, consilio cauta et provida, mente devota, corde subacta, alloquio modesta, conversatione mansueta, in omni re industris et sagax. Hanc tibi inextricabili maritalis foederis privilegio protinus connecte, ut salutifera sobole ejus tellus tui ducaminis, imminente extremae sortis tuae obitu, salubriter et constanter regatur. » Huic igitur consilio libenter dux sanctissimus Richardus favens, ascitis episcopis cum clero satrapisque cum populo, eam lege maritali desponsavit, et ex ea processu temporis quinque masculinae prolis pignora, femineaeque genuit tria. Per vias igitur operum rectas gradiebatur, justisque legum habenis plebem strenue regebat. Northmannicae regionis ecclesias sumptu reaedificans proprio, monasticis rebus adornavit, plurimaque Francicae telluris templa mirifice construxit proprii muneris thesauro. Rhotgomagensi namque urbe in honore Genitricis Dei ampliavit mirabile monasterium, longitudinis, latitudinisque, atque altitudinis honorifice exspatiatum incremento. In monte namque maritimo, refluae lunari dispositione inundationis gurgite undique secus circumdato, delubrum mirae amplitudinis, spatiosaque monachilis habitationis moenia construxit: ibique monachos sub aerumnosa theoricae vitae palaestra, normalibus celebris itineris decretis astrictos, Christo coegit famulari. Cum autem innumerabilibus exuberantium bonitatum polleret incrementis, quadam die Fiscanninae sedis aggressus moenia, stonsque in introitus domus suae suggestu, atque ipsam domum altiorem capacioremque basilica in honore deificae Trinitatis dedicata conspiciens; ascito petrarum fabro architectoria arte perito, inquit: « Domum Dei et orationis superlativo specialis pulchritudinis decoraeque altitudinis culmine, supereminentiorem universis moenibus civitatis decet et opertet esse, quia Plasmator Redemptorque generis humani gratuita hanc sibi delegit clementia, miraeque regenerationis mater typicae ablutionis lavacro exstat, atque in hac divinae eruditionis audire verba, nostraque deflere debemus peccata. Haec namque aula porta coeli nuncupatur et est, quam incolunt, cuique praesunt coelicolae. Haec domus namque, Psalmographus ait, mons Dei, mons pinguis, mons in quo bene placitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in
null
30797edd-e455-4aa8-9c48-ed41635cc7be
latin_170m_raw
null
None
None
None
finem. Hic namque mons est in quo meus avus se stantem, seque ablui monte salutifero divinae visionis oraculo conspicit, et a lepra vitiorum qua infectum se sommo cernebat expiari. Quapropter quia altiore amplioris culminis schemate, domum Dei domui nostrae habitationis praecellere concedet; experire si forte imminentium montium proclivis et collibus alicujus petrae materiem reperire quiveris, qua templum Dei nostrae conversationis domo altius fabricare valeas. » At ille accepto ilico ligone mentium prius procliva adiit, eorumque crepidinem divellit sarculis, atque nullam petrae materiem usui materiae reperiens congruam, petiit devexa montium inter duos fluviolos prope Fiscanum jacentia, ibique massam gypsi invenit, et unum lapidem gypseum in modum cudit, excidit et ante Richardum ducem detulit. Tunc dux magnus Richardus: « Satisne de talibus reperire poteris? » Respondit: « Satis, Domine. » At ille: « Tuto hanc petram repone loco, et mitte quamplurimos operarios ad excidendos lapides, multasque calcis vivae fornaces compone: quia, omnibus quae necessaria sunt praeparatis, istam in initio fundamenti in titulo erectionis domus Dei primam locabo. » Denique marchio famosissimus, praeparata calce, petrisque excisis et coacervatis, atque lateribus artificialiter compositis, dictu visuque mirabile, miri schematis forma construxit in honore sanctae Trinitatis delubrum, turribus hinc inde et altrinsecus praebalteatum, dupliciterque arcuatum mirabiliter, et de concatenatis artificiose lateribus coopertum. Hinc forinsecus dealbavit illud, intrinsecus autem depinxit historialiter, auroque et gemmis magno munere acquisitis altaria decoravit, crucesque mirae magnitudinis ex auro mundissimo fabricavit, calicesque magni ponderis auri et pretii annexuit, aureaque candelabra humanam naturam superexcellentia ante sanctuarium statuit: thuribulaque inauditae amplitudinis et pretii auro confecta delegavit, atque indumenta phrygio pectine polita, nec semel in Tyrios rubores decocta: quin etiam crassiore auro smaragdinisque superinsutas apposuit, byssosque niveas purpureasque auro intextas, plumeoque mirabilis artificii holoserica commisit; atque clerum numerosae multitudinis propensa diaria quotidie recipientem, subque practicae vitae palaestra desudantem Christo deservire coegit. Illo namque templo monasticarum facultatum ubertatis affluentia repleto eoque benedictione episcopali officiosissime dedicato, Northmannica Francicaque tellure sitas, proprio sumptu reficiebat omnes disruptas ecclesias. Mirabilibus coruscabat factis, justis et bonis; famaque probitatis ejus longinquis regionibus profusius diffundebatur. Species ejus redimita decore admirandae pulchritudinis, fundebat jubar ab ore, quasi solaris claritudinis. Erat ei summus honor, quo nomen ejus audiebatur, totaque Gallia admirabatur super largiflua bonitate ejus. Amore pietatis cultor justitiae strenuus renitebat, cunctorumque causas intra sua pectora sollicitus recondebat, atque pro populi requie pia jura tenebat. Specie pulcherrimus, canis praecandidis repletus, superciliis acieque oculorum coruscus, naribus malisque splendidus, barba canifera et prolixa honoratus, statura procerus, lingua eruditus, virtute animi et corperis plenus, bonitate diffusus, mente sagacissimus, gratia Dei munitus, omnibusque erat una salus. Amicos namque erigens, tumidos calcabat hostes, subjectosque fovens, conterebat feros et rebelles, tempestas irae vel discordiae nullo dissensionis tumultu penetrabat corda ejus; quia in salutifera stabilitate justitiae et judicii, charitatisque spei, et fidei anchora sagacissimae mentis fixa aderat illi. Constantem ejus animum aura illius adversitatis tumultu non ventilabat, nec de multifluae copiosaeque prosperitatis ubertate animum subtollebat. Cum autem in regno suo variato murmure pullulabant aliquae seditionis causae, sedabat eas decretis legum et salutifera potestate. Illius namque fides tam valida veritatis radice tenebatur, ut antea mons deficeret aut migraret, quam sua verba caderent. Res ab eo promissae nullo mulctandae actu, verae perseverabant; atque pollicitatae semel, perpetuatae manebant. APOSTROPHA. Hujus patricii cumulum bonitatis enormen Praesul amande vides. Symbola qui merito crescit bonitatis in octo Praesul amande vides. Viduo bis scribit quae Evangelista beatis Praesul amande vides. Quaeque tuus genitor factis implevit opimis Praesul amande vides. In dicto melior quoniam nemo extitit ipso Praesul amande vides. In facto certe nullusque potentior ipso Praesul amande vides. Ullus nec hominum extat sanctior in meditatu, Praesul amande vides. Huc hebeti et vili scripto devenimus usque Praesul amande vides. Pulchra nimis ratio verborum, materiesque, Praesul amande vides. Thematis editio extat frivola, rustica, vilis, Praesul amande vides. Ditatu vili nunc nunc cape dulcia facta, Praesul amande vale. Merito igitur, justeque atque probabiliter Richardum Northmannicae regionis ducem beatum sanctumque, recensitis breviter operibus ejus, dicimus; cui omnia evangelicarum beatitudinum dona reperiuntur propensius
null
4a55a104-0e76-4521-b11a-32cc7f2faa70
latin_170m_raw
null
None
None
None
attributa. Quarum prima: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. » Quae in hoc confessore clarius luce apparet fuisse, qui Northmannicae regionis monarchiam, non causa hujus praelabentis honoris, sed ne sacrosanctae Ecclesiae status paganis irruentibus periclitaretur, retinens, se ad imitabilem Christi paupertatem totis cordis nisibus, totoque mentis affectu conferebat. Quae mundialis hominum conditio continet pretiosa, hic mente periculosa. Quae magna, hic corde fugitiva. Quae delectabilia, hic non perpetua. Haec veraciter mente deserens, et integriter corde spernens, coelorum regnum, quod diu concupivit, largiente Christo adeptus est. Quoniam ex pauperibus spiritu delegit esse regnum coelorum, credimus ei attributum. Sequentia Evangelii depromit quod sequitur: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. » Quam suavis, quam mitis, quam benivolus, quamque benignissimus fuerit qui compendiosam vitae ejus seriem legerit, aliquid suavitatis ejus pernoscere quiverit. Hic Tetboldum comitem aliquando devotione, aliquando armis compescuit. Hic Lotharium regem humilitate devicit. Hic Dacos suavitate verborum et donis coercuit. Hic Francos caeterasque gentes humillimis verbis et muneribus sibi provocans ascivit. Hic incolas Northmannicae regionis summa devotione protexit. Hic domigenas, ut pater familias devotus, fovit. Benivolus in omni negotio exstitit, suavia in omni re verba et opere sonuit. Terram namque viventium possidere meruit, qui corporis sui terram mansueta benignitate custodivit. Sequitur tertia beatitudo, qua dicitur: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. » Quoniam quidem dives opum munerumque, et militum atque familiarium exstiterat; ideo se implicatum et irretitum saecularibus, negotiis lugebat. Lugebat namque pravitates monachorum, quos devius error, relicto stricto calle, abducebat deceptricibus fallentis mundi rebus in exsecrabile praecipitium. Lugebat errores canonicorum a monasticis praeceptionibus decidentium. Lugebat ignorantiam juventutis suae, et delicta; atque fletu oculorum nimio terram prostratus humectabat. Sequitur: « Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. » Hanc vero esuriem et sitim nemo habuisse Richardum ducem dubitat, qui pacificos actus ejus subtiliter pensat. Quia instantia justitiae renitebat, callem judicii incessanter petebat. Opprimebat diro legis jugo negligentes justitiam, corrigebat verbo severitatis abdicantes eam. Eo namque superstite, misericordia et veritas in regno ejus, ut Psalmista refert, sibi obviaverunt; justitia et pax osculatae sunt. Esuriebat, sitiens se suosque lucrari Christo, ut posset participari in die judicii perenniter Deo. Hoc instantissimum jugeque desiderium ejus, haec esuries perseveranda ejus, atque sitis indeficiens ejus erat, ut omnes lucri faceret. Sequitur: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. « Cor tanti ducis patriciique et confessoris, quis fuisse sanctuarium Domini, et aulam regis aeterni dubitat? Munditia cordis illius longe lateque emicabat, puritatemque mentis serenissimus vultus ejus clarius indicabat. Praecepta divinae legis corde mundo, ut laicus, gerebat: divites, mediocresque, et pauperes benivola mente alebat. Cujus cordis mentisque et voluntatis fuit, apparet in ecclesiis Northmannicae regionis, rebus monasticis mirifice adornatis. Sequitur: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. » Pacificorum autem merces est ut filii Dei vocentur, et sint. Sint quidem perfecta charitate, vocentur dignitate. Hujus beneficii munere iste dux viguit, quia omnes ut potuit pacificavit. Diebus namque Dominicis, Sanctorumque festivitatibus hoc plenius exercebat; rebelles vero et discordes blande leniterque conciliabat. Flandrensis comes Arnulfus nomine sprevit Lothario Regi eo tempore militare et servire. Lotharius igitur rex hujus rei animositate, ascita hostili Francigenarum Burgundionumqua manu Atrabatum obsedit et coepit, caeterasque munitiones ad Leisc usque fluvium sibi subjugavit. Hujus infortunii dolore moestus, comes Arnulfus petiit Richardum ducem supplex et devotus, ut pacificaret se cum rege et Francigenis principibus. Richardus vero benivolo consuetae pacificationis habitu pollens, hujusque damni negotio contra Regem ad placitum pergens, pacificavit cum rege comitem Arnulfum, coegitque reddi illi nimiae precationis affectu Atrabatum. Nec illud praetereundum quod, Lothario rege defuncto, Hugo dux intronizatus in regno voluit super Albertum comitem equitare, hostili exercitu conglobato. Albertus igitur metuens venturum furibundi regis adventum, misit quemdam clericum pretiosi martyris Christi Quintini canonicum nomine Dudonem, dictum ad Richardum summae patientiae patricium; ut ne hostili immanitate devastaretur pagus Viromandensium, interventu suo strenuo intercederet pro se apud regem pestifera animositate plenum. Dux vero Richardus cum summo reverentiae cultu
null
57279dca-6220-41f8-8610-38ca0fed646d
latin_170m_raw
null
None
None
None
suscepit clericum, et profectus est contra regem volentem equitare ascito hostili exercitu super Albertum, et multimodarum prosecutionibus petitionum compescens regem animosum, datis obsidibus pacificavit cum rege Albertum. Hujus igitur beatitudinis praerogativa iste dux profusius floruit, quia quos audiebat discordes, aut per se aut per legatos pacificabat. Pacificabat enim Francigenas et Lotharienses, Burgundiones et Flandrenses, Anglos et Hibernenses, Northmannos et Britones. Sciebat enim nullum sacrificium et holocaustum tam acceptabile Deo, quam pacis incrementum. Venerabiliter ergo iste dux inter eos numeratur qui fide et imitatione filii Dei vocantur, quia totis fidei nisibus implevit quod tantae dignitati congruere praesensit, sciens non prohibere Deum quamplurimos fieri deos participatione deitatis. Videamus igitur Evangelii sequentiam, qua dicitur: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. » Si quaeritur causa persecutionis hujus ducis, non alia procul dubio reperitur quam justitiae, Christi videlicet, quem toto corde, tota anima, totis viribus amabat: quem integra fide, summa devotione colebat et adorabat: pro quo monachis et canonicis ecclesias construebat, et quae necessaria erant distribuebat. Cultum religionis tenere cogebat, paganos in Christum credere urgebat, et illorum impetum ne Franciam devastarent tolerabat. More malefactorum persecutus a Lothario rege, Tetboldo comite, monasticis rebus inhians non cessavit a Christi laude. Multipliciter enim persecutus, coelorum regnum, quod quaesivit, ut credimus intravit. Confortatus Salvatoris nostri sententia, qua dicitur: « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. » Quas et quantas iste dux passus est maledictiones et blasphemias pro regni coelestis adeptione, nullus nostrorum valet enumerare. Sustinuit namque maledictiones pro fide catholica, pro regni tutela, pro paganorum attritione severissima, pro monachorum negligentium regulam contritione sanctissima, pro canonicorum inter se dissidentium concordia, pro laicorum pace intermissa. Erat enim istius ducis Christus in causa, ideo malefactorum adversus eum non praevaluit mina. Gaudebat namque coelesti mercede promissa, et exsultabat, inimicorum invidorumque omnium prostrata nequitia. APOSTROPHA. Cum per mirificos magnificosque, Cunctis Christicolis percelebresque Richardi comitis patriciique, Insignisque ducis, et recolendi, Solvor thematibus vilibus actus: Pars rerum melior tecta videtur, Et torpet series nunc luculenta, Quae jam perniciem conferet acrem, Stulto, ha! mihimet non reserata Permagni nimium munere fructus, Tu fraudatus eris, optime lector, Quod summum haud tetigit Musa laborem. Heu! heu! funereos perlugubresque, Mens praesaga necis, atque doloris, Diffinire modos expaves horrens, Res moestifera, digna taceri. O res moestifera, plena doloris! Quanquam dicere sit triste minaxque Cunctis et querulum, et prodigiosum Quanquam flebile sit scribere, scribam. Scribam quod doleo, quod fleo moerens, Ad vitam subiit qualiter iste Dux, et patricius, et marchio summus. Morti limina per debita carni, Conjunctus Domino perpete Christo, Et plus ut stupeas munificatus Usus inque Deum estque ΘΕΩΣΙΣ. Cum autem tantarum beatitudinum, ut compendiose hebete stylo elucubratum est, redolens flagraret lampade, jussit sibi excidi sarcophagum silicet, et infra ecclesiam Fiscano nomine deificae Trinitati consecratam ante locum stationis suae locare, et uno quoque die sextae feriae, quantum frumenti capax erat et quinque solidos pauperibus erogare. Denique multimodis innumerabilium casuum adversitatibus, multiplicibusque aequanimiter laboribus pro Dei amore toleratis, administrationibus temporalis vitae bene transactis, largifluae multiplicisque misericordiae operibus datis, ducibus imitabilibusque vitae exemplis concessis, innumerabilium captivorum agminibus redemptis, monachorum canonicorumque coenobiis refectis, immensa variae supellectilis mole distributa profuse egenis, coepit anxiavi et aegrotare viribusque deficere, et a Bajocacensi pago ad Aulam Fiscanninae sedis secedere; ne eo defuncto fastidium translationis esset in plebe. Cum autem Fiscanni palatio adesset, dicit comes Rodulfus, scilicet frater ejus, ad eum coram caeteris fidelibus humiliter: « Domine, dux piissime, moeremus dolenter te aggravari infirmitate: sed dic, precamur, nobis, quis filiorum tuorum haeres erit in regno ditionis tuae? » Tunc ille: « Qui fungitur meo nominc, vestri consilii auctoritate, dux et comes, haeresque erit haereditatis meae. » Tunc comes Rodulfus: « Quid de caeteris, domine? » Respondit: « Illis mei filii Richardi sacramento verae fidei fidelibus
null
4e330c96-98a1-4862-94bb-e258ac000878
latin_170m_raw
null
None
None
None
effectis, manibus illorum ejus manibus vice cordis datis, largietur terram quam demonstravero tibi, qua vivere honorifice possint. » Hinc namque, morbo crudescente, coeperunt Northmannicae urbes metu trepidare, incompescibilique luctu coelum pulsare, diraque trepidatio per ancipites Northmannorum, si forte occumberet, mentes currere: petebantque nimio ululatu et ejulatu flentes aulam sedis Fiscanninae. Dux vero magnus Richardus infirmitatis aggravatus importunitate, cilicio indutus, nudo pede, petiit delubrum Trinitatis deificae, diversaque dona, variaque munera et pretiosa mittens super altare, perfusus faciem lacrymarum imbre, supplex et devotus flebilisque, excepit typicam salutiferi viatici stipem, adjumenta scilicet viae. Tunc comes Rodulfus dixit ad eum secretius: « Domine, quo loco templi praeparabitur sepulcrum tuae requiei? » Respondit: « Cadaver tanti scleris non requiescet infra aditum hujus templi, sed ad istud ostium in stillicidio Monasterii. » Sequente namque nocte carpuntur sanctissima ejus membra facili dolore, invaditque acrius tenues medullas penetrabilis mortiferaque flamma. Jamque pedes, jamque mollia crura torpent, et oculi moribundo corpore languent, labant cuncta membra; sed mens Deum cernit, cupitque saecula aeterna. Genae cunctorum et facies complebantur lacrymis, vocemque omnium occupabat singultus intolerabilis: haerentes linguae quatiebantur visceribus commotis, vixque sermo interrumpebatur quatientibus gemitibus immensis. Ille vero supplicibus oculis ad coelum cum manibus elevatis, tacitusque votis et precibus suppliciter fusis, vix in vocem prorumpens ait: « In manus tuas, Christe, commendo spiritum meum. » Illico inter hujuscemodi votum efflavit sanctissimum spiritum. Sancta namque ejus anima erepta carnis sarcina, terrenisque pressuris liberata, laetaque ad suum Auctorem migrata, luctus famulorum in coelo resonabat. Illico tantus hujus lugubris damni rumor per urbes Northmannicae regionis excrevit, omnisque aetas utriusque sexus ad hujus funeris obsequium ululans et deflens cucurrit. Ex more namque corpore composito, et ad ecclesiam quam fundaverat delato, omnis vulgus vicissim excubias peragit, clerus in psalmodiis, populus in lamentatis noctem pervigilem deducit. O quam immensus fletus, quantus que luctus Northmannorum, quanta lamenta perstrepebant per plateas omnium! Chorus namque singultibus lacrymisque concussus Psalmos decantabat, agmenque plebeium lugubres in aere voces resonabat, Fiscanninae sedis oppidum immensus populorum gemitus quatiebat, plangorque ululatuum culmen Olympi tangebat. Antiphonarum namque concentus commistus luctibus concrepabat in choro, planctusque Northmannorum resonabat in coelo. Funereos cantus clerus fundebat per tramites, ululatusque intolerabilis erat per cunctas aedes. Northmannicae regionis stabat in biviis ejulans populositas, vagasque flebilibus vocibus implebat auras. Tali namque constipatus caterva, talique vallatus pompa, corpus ferebatur ad sepulcrum, chorique praecedebant psallentium. Ejulatum continuabat agmen plebium, confusae atque inarticulatae resonabant voces populorum. Nemoque poterat discernere quid clerus, quidve vulgus concrepabat pro vocibus ululatuum. Quis vero tam ferreum stolidumque vel saxeum pectus haberet, qui non in fletu prorumperet; cum feretrum a populo tenebatur impulsu doloris, arcebatur desiderio ardoris, retrahebatur retrorsum affectu amoris? Comites flendo manibus plaudebant, praesides moestiferos ejulando psalmos concinabant. Virgines, viduaeque, et uxores, plorando crines disrumpebant. Domigenae utriusque sexus moerendo pectus pugnis tundebant. Milites militum plangendo seipsos dilaniabant. Clerus lamenta nimii fletus cum psalmis fundebant. Turba pagensium et rusticorum dentibus terram mordebat. Concio pauperum tanti solatii adjutorio viduata aegre ululabant: populusque populum dire opprimens diversos doloris modos emittebat. Diversus et varius tantorum vociferatus, quos coelum urebat, vix tandem populo ab episcopis disrupto, scisso, et praerepto, feretroque super sepulchrum cum corpore posito, odore incensi cum aqua benedicta superfuso, nimiis gemitibus fusis manciparunt illud sarcophago, festinanterque operuerunt saxo, servantes illud honore sub magno. Insecuta die veniens comes Rodulfus cum episcopis ad tumulum, revellens sarcofagi coopertorium, exinde manavit odor suavior fragrantia terebenthinae et balsami, afflans illorum olfactum. Denique super tumbam construxerunt mirae pulchritudinis capellam, basilicae protensae amplitudinis mirabiliter innexam. Illicque colitur, vallatus columnis mirifice, et tumba; cum Christo resurrecturus in gloria. Complens namque cursum hujus fragilis vitae dux magnus Richardus obiit anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu-Christi millesimo secundo. O Fiscane sacris semper fecunde favilis, Sanctorum cineres meritorum flore micantes In gremio terrae conservans jamque sacratae, Trina resplendes profusa dote salutis. Olim virgineo micuisti stemmate sacro, Cum Leodegarium servasti luce privatum. Elinguemque sacrum, multoque et verbere caesum A duce Ebroino scelerum livore repleto. Hinc mactum Christo
null
b58cd75c-fbba-4922-a40f-4e776ff1d459
latin_170m_raw
null
None
None
None
ubertate favente loquelae, Sacratae plebi jugiter Christo famulanti Lust Gildeberta * sacrae cedente rubricae, Stemmate virgineo vario discrimine dempto, In te succrevit virilis practicus ordo Desudans Jesu longinquo tempore Christo, Nunc rutilas merito praecelsa et nomine vita, Strictis limitibus, quae arcta est, hinc inde coactis. Nec per plana vehit, molitur ad ardua semper Haec et Apostolica est eademque ΘΕΩΡΙΚΑ tantum, Secessu gaudens secreto laeta perenni. His tribus ordinibus digne suffulta beatis, Σῶμα sacrosanctum Richardi praeducis almi, Cujus tu precibus lue purificaberis omni, Et cujus meritis migrabis ad aethera dignis, Ecce decussa tenes; cujus nutu viguisti, Et cujus patrocinio suffulta fuisti, Munere largifluo et cujus suffulta vigebis. APOSTROPHA. O qui finitimo disponis regmine cuncta, Jure elementa ligans foedere complacito. Quatinus algori crepitans calor associatus, Lege sub alterna cedit aquis et aer. Grates et meritos tibi nunc sacramus honores, Patri, cum Genito, Spiritui pariter. Qui propriis cedis polyformia munera servis, Fenore sub mercis quisque talenta ferat. Iste talentorum retinens commercia quinque, Graviter exercet quae data sunt sibimet. Hic duo lucratus activis fenora causis Se geminum gaudet jam retulisse quidem. Debitor unius censebitur ille talenti, Illud qui condit in luteis specubus. Te quoque cunctorum discrimina discutiente, Hic referet macti praemia jam pretii. Quem furti et fraudis defossa pecunia damnat. Hic luet, heu! Stygios trusus in ima rogos. Deplorans meritis neglecta porismata poenis, Aulae detrusus a moenibus placidae. Hoc metuens ne me condemnet poena gehennae, Anxius haerebam quid facerem titubans. Urget consubito moenia * Northmannica tellus Scribere, Christe, tui militis agoniam. Talibus haerentem terrebant plurima contra, Materiae gravitas, et species operis. Cor stolidum, siccae nimium jejunia linguae, Vilis persona artis et opis iners. Quodque Dei laus est labiis incompta scelestis, Et quod non possem edere quae cuperem. Et quod carminibus hic inlaudatus abiret. Qui mihimet stolido contulit omne bonum. Sed tua, Christe, mihi venit fiducia praesens. Quo posses facile os vegetare meum. Inque opus hoc stolidum memet connixus adegi, Te collatore, te duce, te artifice. Corde, voce igitur te, Rex, nunc supplico supplex, Viribus annexis, supplice mente simul. Ut dare quod placuit placeat captare libenter, Illabens votis criminibus refluis. Multimoda scelerum variorum mole repressum Affectum naevi sordibus astolidi ( #sic@# ), Invitam miseram me quina decennia versant, Et formido premit supplicii Stygii. Me quoniam memini gessisse haud quid bonitatis, Et tanti spatio temporis utile nil. Haec me non stimulant, et mentis ad ima remordent, Affligunt, cruciant, dilaniant, lacerant. Sed tu, cunctipotens, nostrae spes vera salutis, Ordo cluens rerum quaeque vigentque latent. Me lapsum releva, vitii me sordeque purga, Praesenti macula et exue praeterita. Immunem culpae, regum Rex, redde futurae, Ut mundus valeam te resonare Deum. Quem tua connexis jubilat plasmatio lumbis, Quaeque vehit tellus, quae polus atque tulit. Quae fovet aequoreus diversos gurges in usus, Ast aer volitans ** [ #f.@# alite] plumigera. Cumque tui fueris judex in numine Patris, Supplicium reprobis, praemia dansque probis. Et me olidis vinctum cum spexeris eminus aedis, Hic mihi nam spondent heu monimenta mei. Candidulos memet quamprimum transfert in agnos Coagnus dexter eam velleris almiflui, Quintini meritis merito super aethera noti, Cujus inutilis sum servulus et famulus. . . . . . . . . . . . . . . Vivas Fiscannis semper felicibus annis, Fiscannis gaude quia tu dignissima laude. Vos Fiscannenses virtutum cingitis enses, Ecclesiae postes nebulosos sternitis hostes. Felix Fiscannis stella rutilante Joannis, Qui vigili cura mereris regna futura. Seminat in luctus, metet in sua gaudia fructus. Grex suus est tutus, Domini mandata secutus. Nam sibi prodesse cupiens dat utrumque necesse, Expedit ut duret, et ut ecclesiastica curet, Sub quo Bernardus Christi dulcissima nardus Hostis ad angorem qui sanctum spirat odorem. ADMONITIO DUCHESNII. Dudo, primum clericus, « pretiosi, ut ait, martyris Christi Quintini canonicus, » et hoc nomine ab Alberto Veromandensium comite ad Richardum Normannorum ducem missus, ut interventu suo regem Franciae Hugonem, ipsi comiti infensum,
null
b054b707-6b55-4580-9d4f-b212d90c1a06
latin_170m_raw
null
None
None
None
pacificaret. Postea vero super totam Sancti Quintini congregationem decanus constitutus, ut idem praenotat. Initium scribendi facit ab Hastingo Danorum duce, qui Rollonem praecessit; finem in morte Richardi I, Normanniae ducis, cujus avus Rollo. Declaratque ( #epist. ad Adalb. Laundun. episc.@# ) se opus incoepisse non voluntate spontanea, sed ut duci illi redderet suae servitutis officium, propter innumera beneficia quae absque suo merito ei dignatus erat impertiri. Operis autem necdum primas partes attigerat, cum lacrymabilis fama Richardum principem obiisse nuntiavit. Et tunc omnia in illius dolore postponere voluit, ut ipse testatur, propter nimium fletum intolerabilemque planctum. Sed per filium ejus ducem Richardum, et praecipuum comitem Rodolphum Ibreicensem, res eadem illi repraesentata fuit. Institerunt ambo precibus, ut quod Richardus pater praeceperat exsequeretur, et ne propositum imperfectum relinqueret contestati sunt. Acquievit ille praeceptis precibusque eorum, exsecutus est, et absolutum opus Adalberoni episcopo Laudunensi, auctoritate sua confirmandum, dedicavit. Peritum virum appellat Guillelmus Gemmeticensis monachus in epistola sua ad Guillelmum I Anglorum regem. Et Ordericus, monachus Uticensis, sive Sancti Ebrulfi, de eodem sic paucis verbis loquitur in prologo libri III Historiae suae: « Bellicos actus trium ducum Dudo Veromandensis decanus eloquenter enarravit; affluensque multiplicibus verbis et metris panegyricum super illis edidit, et Richardo Gunnoridae, gratiam ejus captans, transmisit. » Nec non libro VI sub finem: « De adventu, inquit, Normannorum, et crudeli barbarie illorum Dudo Veromandensis decanus studiose scripsit, et Ricardo II, Gunnoridis filio, duci Normannorum, destinavit. » In hujus editione duobus codicibus usus sum, uno viri illustr. D. Francisci Ambrosii, altero D. Jacobi Sirmundi, qui et solus carmina varia rustico magis quam poetico stylo intertexta exhibuit. Nec illa tamen praetermissa volui, ne fidem historiae minuisse quibusdam forte viderer. EPISTOLA PANEGYRICA ATQUE APOLOGETICA RATIONE TRANSCURSA. Inclyto et pie venerando, quem genus ornat, sapientia decorat, ADALBERONI episcopo sanctae Dei Laudunensis ecclesiae cathedra residenti, sibi commissarum ovium ducamen ante divinae majestatis conspectum, DUDO, super congregationem Sancti Quintini decanus. Gloriosissimi nominis tui divulgamen culmine superlativo Libaninis altius, luce clarius sublimatum, prolixa interpolatione prolixae longitudinis, atque exspatiata intercapedine expansae latitudinis terrae, ut palam eminet latius diffamatum; nemo, qui verba Domini Nichodemo dicentis: #Spiritus ubi vult spirat,@# intelligit, nescit. Quia ut colore indicativo humanis visibus pacificatur, solamen effectus sufficiens omnibus, omnibusque omnia factus, omnium praesulum celsitudinem generis spermate, et meriti almitate transcendis. Idcirco tu apex pontificalis, inclytum specimen rectitudinis, incomparabilis forma perspicuae vitae, decus sacerdotale, inenarrabilis lux universae Ecclesiae, insigne culmen sanctitatis, totius bonitatis columna inflexibilis, digne pro meritis assertione veridica sanciris. Te etenim, quem talem tantamque personam facta egregia concinunt, talis tantaeque proceritatis honore Altithroni dextera extollere disposuit, quia indempuis pectoris tui antra cordisque insontis intima possidet divina charitas, cum sua sobole multimoda. Quidquid multifariarum virtutum ejusdem charitatis filiorum, uniuscujusque famuli Dei jugi ac vigilante studio, prout aspirator et inlustrator mentium, videlicet Flamen divinum, adipiscitur; quidquid sanctissima eorum servitute consequi potest, in te divinitus regnare videtur, atque omnem earumdem virtutum congeriem fons charitatis in pectoris tui sede locavit mirifice. Omnibus siquidem rationis capacibus, mi Pater atque domine, certum constat esse a puerilis aetatulae vagitibus interna cordis contritione te totum aeterno sacerdoti hostiam vivam mactasse, pectus tuum plenitudine virtutum Pneumati superno thronum consecrasse, coelos mente habitasse, quia jucundi tui animi enorme propositum, et usque nunc temporis patet, hactenus ulla proluvie, nec aliqua vitiorum tortitudine inspicitur ab incoepto deviare. Tactus itaque sancti Spiritus nectare, singulari mirabilitate et mirabili singularitate videris coelitus: dum, velut mystica lampas, solari lumine exardescis inter episcopos saeculi. Quis vero tam saxeum pectus gereret, tantaeque caliginis obductione cor obvolutum haberet, mirabilibus inspectis actibus tuis, a sua pravitate statim in caelibem non verteretur vitam? Quippe omnibus, qui ab anfracto itinere illius amarissimi callis, quo multi severiter ducuntur morti, sese nituntur privare, et ad quem fallentis mundi sapientia illorum viam dirigit, quorum corporeae delectationis gaudia imitatur affectus unita intentio, fieri participes religionis tuae: quia multis praeteritis et futuris temporibus certe nec primum similem visus es, nec habere
null
152168d7-a6c6-46a7-9c81-38499d78d090
latin_170m_raw
null
None
None
None
sequentem. Nec mirum, antistes reverendissime, si hoc tibi divinitus concessum est, ut toto orbi praemaximum exemplar boni effectus sis: quoniam ab ipsa cunabulari vita gradibus virtutum sidereae patriae templa visus es scandere, atque praemiorum magnitudine stelligeras sedes possidere. Sed etiam talibus factis quoddam mirum inducitur, o mirae admirationis pontifex, ne pravis iniquorum sophistarum susurrationibus posses criminari. Illius vitae praecepta amplexatus, quae semper ad ardua molitur, talem tuis studiis curam adhibuisti, ut sicubi terrarum quid regnaret religionis, et ab indigenis alicujusve hominis relata aures tuas irrumperet, nunquam unius horae spatium passus es transgredi, quousque citius dicto adimplere laborasti. Tu quidem gaudium Domini tui ingressurus per pauca, id est per quinque talentorum dona fideliter dispensata, et cibariam dispensationem prudenter distributam, super multa locaberis servus bonus et fidelis, cum Dominus venerit; quia supernarum virtutum junctus consortio, gaudia sine fine mansura possidebis. Mna quippe tibi credita tuis sacris nundinis ad thesaurum summi Patris familias decem ninas reportabit, cum Dominus redierit: quia videlicet per Decalogi mandata temetipsum lucratus Deo, manipulos justitiae in dextera ferens, centesimum fructum ad mensam invisibilis atque immortalis Sponsi dignus conviva reportabis, sicut mna centum ponderatur drachmis. Tu merito apostolici meriti gradum sortitus, sorteque divina in ejusdem gradus culmine, id est in duodenario numero sublimatus; quia si secreta ejusdem muneri pensentur, ubique celsitudini tuae deputatur. Qui revera impariter par a mathematicis vocatur, ex pariter pari, et pariter impari confectus. Sicut namque iste numerus ipsam eamdem significationem illorum, et aliam, quam illi non habent, de quibus conficitur, possidet: ita tu omnium episcoporum, qui eidem numero deputantur, quam habent vim religionis, et aliam a Deo obtines. Et qualiter ex una impar, ex altera parte par dicitur: sic ipse tu aliis, qui altitudine ipsius numeri sublimantur, inaequalis, et aequalis inveneris: inaequalis sanctitate, aequalis vero nomine. Ipse recte superfluus suis asseritur partibus, quia videlicet si in unum redigantur ejus species, qualiter summam pristinae quantitatis transgrediuntur; sic transgressione meritorum, si tuae sanctitatis symbola colliguntur, aliis in eodem numero Deo militantibus altior reperiris. Quid vero in eodem musicis calculo designatur modulis, nisi sublimitas tanti patroni? Quid aliud ipse duodenarius, nisi concentum symphoniae diapason augmento duplicitatis perficit ad senarium, qui sui quadam demonstratione alicujus rei perfectionem, sicut ipse perfectus est, assuescit significare? Et quid per ascensum ordinis hujus numeri, nisi immensa perfectio duplicis incrementi in te cumulata augmentatione duplicitatis declaratur? Respiciente siquidem eodem numero ad octonarium sesquialtera, ad novenarium sesquitertia proportione diapente, et diatessaron retinet symphonias: quia tunc temporis, quo ipsius ejusdem provectio te in pastorale regimen sustulit, octo beatitudines vitae augmentavit, et nomen angelorum coetibus sociavit. Qua vero ratione binarii multiplicatione ipse duodenarius in vicesimam quartam cumulationem transcendit: sic geminorum praeceptorum, scilicet Dei et proximi amor, gemina observatio viginti quatuor supernis senioribus te aggregavit, cum quibus immarcessibili corona redimitus canticum novum sedenti in throno cantabis. Inter quos, sicut isdem sua medietate superposita, id est senario, qui, ut dictum est, caret defectione et superfluitate, in octavum decimum numerum crescit: similiter dulcisonis consonantiis totius harmonicae modulationis officium mellifluae cantilenae reddentibus, nihil defectivum, nihil superfluum audiens, secundum quinque tetracorda decem et octo disparibus innexa fidibus efficaciter delectaberis. Quorsum tendunt ista? Illud est in causa. Peragratis totius Galliae partibus, circumspectis undique secus omnium Christianorum finibus, neminem comperio, cui pari decore totius honoris munera attribui debeant, sicut tibi. Quocirca, memorande Pater, postquam inclyta fama ex tuis miris actibus expressa aures meas irrupit, animis meis indesinenter stimulos ad te divertendi ministravit: quia velut ab ipsa divulgatione nominis tui didici, satisfacturus ubique desideriis meis, ut refrigerium fieres meae necessitatis. Hanc vero necessitatem ab inchoatione usque nunc temporis patior, quod cui tantilli operis despectivam atque reprobabilem compositionem ad corrigendum repraesentarem, minime reperiebam: praeter te cujus laus coelos tangere videtur, et cui, ut supra dictum est, totus honor debetur. Talem, et hujuscemodi honorem corde revolvo, et mente delibero, decere tantum patronum: ut quae in hoc codice suis tenebris obscura videntur, per te ad lucem referantur, quia non penuriosi et ingloriosi nomen compositoris, sed egregii
null
cec700c2-4ec7-47d9-9325-8bd0b8b4b010
latin_170m_raw
null
None
None
None
correctoris laus acquiretur. Quanquam sit in me pro stultitia reputandum, per istarum litterarum fiduciam audaciae animositatem arripiens, majestatis tuae conspectum adgredior, adgressusque cordis et corporis cervice submissa, non solum semel, nec bis, nec ter, quin etiam crebrius preces jungo precibus, ut omnis scrupulositas injustae ambiguitatis tuis acutissimis bipennibus, ex purissimo calibe totius sapientiae confectis, funditus atque radicitus amputetur. Pene dimidia pars hujus operis minime videtur respicere ad negotium utilitatis, nisi te messore sarriatur carduis superfluitatis; quia, dum premor corporis infirmitate, dumque saecularium rerum impedior necessitate, mentis meae oculus, sua sponte caecitatem potius quam lucem amplectendo, suffocatur, et corporalium desideriis gaudiorum orbatur, atque in immenso gurgite tenebrarum demergitur. Illum siquidem oculum, quem dico subsidiis recti luminis destitutum, a te, qui versaris in sacrorum praeceptis eloquiorum, exopto illustrari. Certum te reddere volo, ut non rearis me huic operi haesisse voluntarie, nec illud spontanea voluntate coepisse. Ante biennium mortis ejus ut more frequentativo fui apud eximium ducem Ricardum, Willelmi marchionis filium, volens ei reddere meae servitutis officium, propter innumera beneficia quae absque meo merito mihi dignatus erat impartiri. Qui quadam die adgrediens coepit brachiis piissimi amoris me amplecti, suisque dulcissimis sermonibus trahere, atque precibus jocundis mulcere, quin etiam detestari et jurare in charitate, ut, si qua possem ratione, animis suis diu desideratis mederer: scilicet ut mores actusque telluris Normannicae, quin etiam proavi sui Rollonis quae posuit in regno jura describerem. Stupui velut amens, et per dies aliquot his petitionibus me negavi abnuens. Tandem vero, tot precatibus motus tantisque precibus fatigatus, vix flexi animum ad tantae sarcinae pondus humeris meis imponendum. Et, quanquam super virium mearum possibilitatem hoc esse recensuissem quod indicebatur, jugum tanti oneris collo meo imposui; illius mandati imitator effectus, quod praecipit nos stare, viriliter agere et confortari, insuper omnia nostra in charitate fieri (I Cor. XVI, 13). Stylus nostrae imperitiae nedum primas partes operis attigerat, heu proh dolor! cum lacrymabilis fama Ricardum toto orbe principem obiisse nuntiavit. Omnia haec in dolore hujus principis postposuissem propter nimium fletum intolerabilemque planctum, qui non solum cor meum, verum etiam totius corporis membra quassans torquebat, nisi per praecellentissimum filium ejus patritium Ricardum adhuc superstitem et praecipuum comitem Rodulfum res eadem repraesentaretur. Insistunt ambo precibus, ut quod memorabilis vitae dux Ricardus precando praeceperat exsequerer; et ne propositum, quod illi spoponderam, in bilinguitatis vitium versum, videretur ullo mendacii inquinamento pollui, sed pollere totius medullis intellectus intimis, contestantur. Acquiescens praeceptis precibusque eorum, exsecutus sum, licet dialecticis syllogismis, nec rhetoricis argumentis non glorietur. Tuae majestati mittere disposui, ut falsa amputarentur, et si quid veritatis in illo haberetur, tua auctoritate confirmaretur, ut mirabilis mercedum retributor, qui eximium marchionem Ricardum in paradiso gloriae suae locavit, sicut te erexerat suae sanctae Ecclesiae columnam, ita serto perenni ornatum constituat inter omnium sanctorum choros senatorem coelestis aulae. ALLOCUTIO AD LIBRUM. Themate pertenui quoniam digestus haberis, Rhetorica ratione carens dulcaminis omni, Liber, interno cum te perscrutor ocello; Aegre fert animus quod vulgo ducere gestis Quae digesta stylo nequidquam schemata nostro, Et subsanneris tumido vafroque tumultu. Si te conservent, studiisque sigilla pudicis Pestiferum intentant secreti taedia nobis, Auripluo quoniam Danaen vix texit ab imbri, Ut promit mytho Fulgentius, aenea turris. Aut pergas Northmannica nunc gymnasia praepes, Aut scholis clausus Franciscis jam moruleris. Ridiculam vereor nobis sat surgere sannam, Si impatiens refutes clavem nunc obice dempto, Et in ** proprias argutae plebis in ora. Invitum quatient Nortmanni verbere vatem. In vulgus venies audax nunc praepete gressu. Pro quanto tanti spernunt jactabere fluctu. Hic foedum spuet aggestis labris, labiisque, Succinet infandum retracta nare aliusque, Et plausum manibus nimium dabit hicce profanis: Elatis terram pedibus ter succiet hic Verrucas alius disquirens ore notabit, Cordibus explosis, si nulla tamen patet usquam, Integra, doctus erit certe praevertere falsis. Ast ex hoc fuerit quo perditiorque profanus, Acrius his furias amens baccetur in omnes, Et nolensque volens sic * ἀντία et ὤντα subibis, Ludibrio tandem sannae subtus * et omni, Croco * narcissus frustra trudere taberna, Gingiber, aut nardi modicum,
null
d2ec87d1-8743-4ea3-b737-318cbe421153
latin_170m_raw
null
None
None
None
costumque piperque, Ignavis si quidque feres cartis amicitur; Obstiterit monitor longe, nec cura mederi Tute consiliis motus, nostrisque querare Fraudatum, hoc tecum jugiter memorando referto. Qua frontem titubans titulus praefixerit acrem, Suspicio primo subeat QUINTINUS enormis, Panderet ut coelos itiner qui de nece fecit: His dux, his meritisque suis primordia signet. Hoc forsan poteris contemnere vulgus inerme, Plebis virgantis seu jam discrimina mille: Ne meritis fulgentis nominis obice tantis Vix ausint tumidae temet sprevisse phalanges. Nitescet rabies, parcentque sputis duce tali, Febreque subtracta nudo incrudescere dente Flamine septifluo felix liberi duce sacro Protectus jugiter, munitusque auxiliatus, Retondis * meritis Quintini martyris almi; Nec te non monitum olim discessisse graveris, Quod restat dubiis supplex comiteque * fatis, Meque utinam affectu optato meliora sequantur VERSUS AD RICHARDUM MAGNI RICHARDI FILIUM. O te magnanimum, pium, modestum! O te praecipuum, timentem Deum! O te magnificum, probum, benignum! O te mirificum, bonumque, justum! O te pacificum, Deique prolem! O te munificum, sacrum, modestum O te praerutilum, RICARDE clemens! O te longanimem, Ricarde prudens O te percelebrem, Ricarde decens! O te juridicum, Ricarde mitis! O te promeritum, Ricarde dulcis! Gentes omnigenae ferunt decenter. Quae cernis memora libro modeste. His depasce tuum cor, atque pectus, Innecti ut valeas quibus recenses. FUTURAE MATERIEI TREPIDATIO ET DISSUASIO. Turbinibus variis cui casibus innumerisque Ast inoportunis rerum vicibus volitantum, Lapsibus atque volubilibus fati exagitantis Anxia mens titubat, nimiis singultibus haerens, Cor quoque praetrepidum fibris marcessit adustis. Torpens ast animus planctu suspirat acerbo, Linguaque raucidulos cursus jam gutturis inter, Desipiens horret, balbutit, blaterat, haeret, Squalentique situ vix verba sonantia garrit, Ingeniumque socors, intellectusque pusillus, Difficilis sensus, heu! stultitiaque repletus. Quali quibo modo compto sermone referre Quod mihi nutanti committitur accumulare Numine divino gestum, nutuque superno? Qui nec privatim casu, nec publice gesta Elicere humanis possum digesta labellis. Ultra posse suum pondus quisquis grave sumit, Ludibrium passus praemagnum, ridiculumque Impendit semet ludicrae garrulitati. Saepe ferae sectatori incauto arte venandi, Et sua pessumdat praesumptio et invia luci. Sic tyro parmam gestat belli monimentum. Usus lascivi facili conamine sudans, Extorto sed non norit certare duello. Ales nunquam vestra tatus spatulum sibi cessum, Praevia cui mater dux non fuerit, resecabit. Ingerit in pelagas parva qui lintre marinum Nautarum semet doctrinae ignarus et artis, Fluctuat aut illuc, aut huc, aut saepe voratur. Qui solitus faleris onagro sine saepe sedere, Praecipitatur eques jam factus praepete cursu. Non opus ire forum librato foenore mercis, Emere qui quod vult nescit caute, et licitare, Totius artis inops, rationis, consiliique. Sic in diversum prae lapsu scinditur omni, Qui repetit quod diffinire nequit moderate Doctorum nisi doctrinaque, favore juvetur. Ergo meae nunc inscitiae squalore repungor, Ignorans super hoc quid agam, faciamve, sinamve. Quanquam sensus hebes genuinae garrulitatis, Thematis intepidum quidquam, infacetum, inhonestum, Digerat, auctoris nullius robore fretus. Aggrediar potero quidquid, faciamque meapte, Fidens in Domino mundum ditione regente, Quidquid vult faciens coelo, terraque, marique. Rudere consuetam plene edere verba coegit, Sessorique suo alterius profarier orsis, Postque sepulcralem Lazarum recreavit honorem, Et voluit functum post funus currere vivum. Post subiit vexilla crucis, mundumque redemit. Suscipe gesta tui proavi, praesul recolende, Et locupletis avi suscipe gesta tui. Quin etiam meritis patris super aethera noti, Participis Christo quin etiam meritis. Illius atque bonis animum depasce benignis, Instrue te exercens illius atque bonis. Mirificos recolens actus sermone retracta, Affatusque suos mirificos recolens. Et memora, memora causas ejus memorandas, Digne quae gessit nunc memora, memora. Nisibus eximiis ejus reminiscere morum, Atque recordare nisibus eximiis. Legitimum hujus opus relegens imitare libenter, Et rimare studens legitimum hujus opus. Scis quia castra Dei semper recolendo adamavit, Dilexit venerans scis quia castra Dei. Ariete non fragilis patriae murus fuit ipse, Portaque difficilis ariete, non fragilis. Orphanus, exul, inops, capiebat opem viduaequo Solamen cunctis, orphanus, exul, inops. Ecclesias statuit, paganos credere
null
e9ab63e6-5f70-487a-8897-2dcd675fbe82
latin_170m_raw
null
None
None
None
fecit, Delubra construxit, ecclesias statuit. Corde Deum Dominum dilexit viribus, atque Ut se propinquum corde Deum Dominum. Forte feros populos violento marte domabat, Et conculcabat forte feros populos. Legibus et ducibus verbo induperabat amico, Gratior in regno regibus et ducibus. Muneribus variis missos ditabat honores, Ast humiles pariter muneribus variis. Pallia distribuens, aurum, pelles, sonipesque, Munere largifluus pallia distribuens. Indomitas Dacos verbis blandibat amicis, Austerisque premens indomitosque Dacos. Ordinis atque gradus nostri decus omne per omne, Ac firmamentum ordinis atque gradus. Alloquio celebris, virtutum agalmate pinguis, Mansuetus verbo, alloquio celebris. Considicum superant ejus me nunc bonitates, Atque facultates causidicum superant. Permanet indicium illius verum probitatis, Signa et adhuc rutilant, permanet indicium. Amplius eloquar, an sileam quae gesta videntur, Tempore venturo eloquar, aut sileam? Garriet ecce meus poterit quaecunque relatus, Tractatusque simul garriet ecce meus. Voce boabo fremens, vehementi corde retractans, Quae retulit vivens voce boabo fremens. O venerande, pie, recolende, verende patrone, Praesul Rotberte, o recolende pie. Immemores patris et memores scrutare triumphos, Actus perquire immemoresque patris. Exhibeasque patris dictis temet reverendis, Factis te speculans exhibeasque patri. Subveniat jugiter praesens oratio patris Votaque continua subveniant jugiter. O utinam valeas, vigeas, per secla potenter, Cum Christo regnans, o utinam vigeas! Elisio maneas campo patre cum reverendo. Empireae patriae Elisio maneas VERSUS AD COMITEM RODULFUM HUJUS OPERIS RELATOREM. Virtus et nomen vulgata potentia passim Flammigero regni substractis crevit in orbe, Cedant convicti comitis probitate Rodulfi. Illis consulibus Romanus calluit orbis, Nunc Northmannus apex RICARDI culmen honoris, Totius regni virtus, decus atque potestas, Moribus et meritis mactus RODULFE benignis, Ritribuente viget, timet, atque superstite pollet, Praepollens gravitate animi cordisque profundi. Ore salem fundis tranquilli pectoris, almo Ut salis unda cibos, sic sensus tu quoque condis. Radix consilii fecundi nectaris urna, Vivax ingenio, mitis rutilante loquela. Sol velut hunc mundum, refoves sic sirmate cunctos. Nilus ut Aegyptum, recreas sic corda tuorum. Te tellus rutilum meruit Northmannica lumen. Splendor ubique micas, qui cordis lampade fulges. Archipatres prisci pariter, proceresque moderni, Scipio, Pompeiusque, Cato quis gloria Romae, Magnificum decus, imperium dominansque coruscum O Felix animus, patriae qui consulis actus, Auxilium regni, firmamentum, decus, atque Cujus quae constant libro hoc conscripta relatu, Digessi attonitus, tremulus, hebes, anxius, anceps Sit tibi summus honor Christo regnante per aevum. Vitaque sit praesens cum sanctis atque futura. ITEM AD ROBERTUM ARCHIEPISCOPUM. Praesul praecipue, atque venerande, Culmen magnificum ecclesiarum, Summus noster honor, noster et altor, Luxque, insigne decus, digna salusque Nostri sancte gradus, ordinis auctor: Quae digesta meo, suscipe, sensu. Sacra tange manu quae fero supplex, Intemptata sciis * grammaticae artis: Ac rimare legens quaeque peracta, Quae nos dulcis amor, curaque summa Patris praecipui, et dulcis, almi, Magni Patricii, et reverendi Ricardi celebris orbi labanti Aeterna patria, jure potentis, Quanquam sat breviter, scribere fecit. Qui bonitate cluens et pietate, Simplicitate valens et probitate, Fulgens judicio justitiaque, Regno splendidior floruit isto, Magni Clotharii tempore regis Hugonisque ducis, postea regis: Cujus corde sagax, menteque prudens Expensas memora, factaque, dicta. Recte quo valeas aequiparari Digne consimili jam bonitate Tam digno comiti, tamque celebri, Tam justoque, bono, tamque modesto, Tam sancto, pio, tamque colendo, Juste quo fruitur, atque potiri In coetum superum ireque dexter, Agnus candidulo vellere pulcher, Junctus coelicolis pace perenni. Pontificalis apex et honor, Culmine praecipuo renitens, Gloria pontificum merita, Pastor opime gregis Domine, Pacifica pietate calens, Officiis generose piis, Ecclesiae ordinis, atque gradus Palma, decusque, fidesque, salus, Christicolaeque caput populi, Egregium auxilium patriae, Vir venerande, sacer meritis, Belligeri egregii proavi, Martyrio micantis avi, Praedulcis eximiique patris, Ingenio reserata meo Thematis ordine prosaici Stultilogo, stolidoque, hebete, Inscia, inepta videque, cape. Materie fluitanda sua, Dulcia, munifica, et stupida, Famine,
null
73a6b047-1f66-4157-8adf-415be0275888
latin_170m_raw
null
None
None
None
veridico alloquio, Gesta legens, replicando diu, Quae bona repperies memora. Fruge salutifera segetum Pasce animumque tuum, his epulis Talibus instrue corque tuum, Actibus aequiparis valeas Currere cum seniore viro, Cum patre, cum genitore sacro. Gloria, vita, salus, probitas, Sospite corpore, quin animo Longa per innumerum tibi sit. Postque necis lugubre excidium Elisia patria vigeas Participans ΘΗΩΘΗΝ ΩΥΡΑΝΥΚΑΜ. Praesul amande, Et reverende Et recolende, Atque tremende; Onoma cujus Hoc quoque metrum Non capit usquam, Nisi redempta Littera desit Mirificarum Prosapiarum. Gesta tuorum Suscipe patrum. Patris, avique, Sat bonitatis Luce micantis, Nunc proavique, Jam memorando Quae bona quisque Fecit in orbe, Vita superstes Dum vegetavit Fomite sacro, Atque salubri Somatis artus. Namque verenda Ecclesiarum Mirificarum Culmina fulgent: Quas pater olim Schemate pulchro Aedificavit. Quis valet ejus Cuncta videre Quae bona fecit, Corde sagaci, Menteque pura? Martia quem nunc Francia plorat, Et gemit Elus, Ejulat atque Morte lugubri, Atque merenda, Heuque dolenda. Munere cujus Quae locupleta, Se exhilaranda Laetificabat. A nece cujus Ordo sacrarum Ecclesiarum, Quae refovebat, Multimodarum Congerierum Munere sacro, Fomite sancto, Colloquioque. Tristis habetur, Quin viduarum Turba vagantum, Exul, inopsque, Esuriensque, Qui sitis, atque Luce privati, Consilioque, Vesteque nudi Frigore pressi, Et lue pleni, Dives in omni Et locupletum Turba bonorum Atque malorum, Pontificalis Culmen honoris, Rex, proceresque, Graecus, et Indus, Frisso, Britoque Dacus, et Anglus, Scotus, Hibernus, Clerus herili Sorte dicatus, Ordo verendus, Pulcher Eous, Occiduusque, Atque Sicamber Belliger, acer, Flevit amare. Praesul opime, Culmen, apexque, Atque cacumen Lux generisque, Progenierum Altus amorque Pontificalis, Nunc imitare: Et prece prona, Corde subacto, Menteque pura, Viribus almis, Sedulus ora: Quo requiescat, Pace fruendo, Axe superno, Agnus eatque Dexter, ovando, Velleris albi, Tu quoque cuncto Tempore salva. Longa per annos, Innumerosque Vita tibi sit. Sospite sacro Somate semper: Postque lugubre, Mortiferumque, Flebile damnum; Pace fruaris Sede perenni. O trinum specimen, tria summa *, virgo Deus unus, Praecellens numen aethereum columen. Causarum decus, et series, concordia mundi, Exsors principii et sine fine manens. ΝΩΥΣque ΛΩΓΩΣ, mundi altor, et actor enormis Orbis terrestris, idea stelligeri. Vota precum aspirans humili prece posco mearum, Quo faveas coeptis inscitia tremulis. Actus et casus rerum, infortunia, strictim Pandam si potero themate prosaico, Quae tulit Alstemo duce barbaries furiosa, Et quae Rollone denique Christicola. Qualiter et soboles ejus Guillelmus in omni Lege serenato profuit imperio Quin et Ricardi merito super aethera noti, Patricii summi, Christicolaeque pii. Terra ferax populi Nortmanni jure quievit Annis fructiferis, tempore pacifico; Te praestante, Deus, qui cernens omnia salus Regnas, et vivis, et sine fine manes. LIBER PRIMUS. #HASTINGUS.@# Totius namque molis orbe descripto, ambituque et superficie terrae sagaciter permenso, omnem terram perpetuo Oceani limbo undique secus circumseptam, aethereo quadripartiti coeli cardine intellectu cosmographi dimensi, in tres partes diviserunt, Asiam, Europam, Africamque reputantes. Quarum Europa quam plurimis fluminum alveis interrivata, variisque provinciis denominata, termino diremptionis limitatur patriis. Harum quaedam spatiosissima multiplici innumerabilium hominum frequentia caeterarum copiosissima, nuncupatur Germania. In qua Ister fluvius de cacumine montis Hatnoen [Atnoe] ortus, in sexaginta omnibus augmentatus profusius, et a meridie ad orientem means procellosus, Germaniam et Scythiam usque eo, quo ponto recipitur, discriminatus, vocitatur Danubius. In copiosa igitur intercapedine a Danubio ad Scythici usque ponti confinium, diffusae commorantur ferae gentes et barbarae, quae ex Canza [Scanzia] insula Oceano hinc inde circumsepta, velut examen apum ex canistro, seu gladius e vagina, diversitate multimoda dicuntur prosiluisse consuetudine barbarica. Est namque ibi tractus quam plurimus Alaniae, situsque nimium copiosus Daciae, atque meatus multum profusus Getiae. Quarum Dacia exstat medioxima, in modum coronae, instarque civitatis, praemagnis Alpibus emunita. Quos portentae anfractus amplitudinis furentes incolunt populi, praemonente Marte bellicosi, scilicet Getae, qui et Gothi, Sarmatae et Amaxobii, Tragoditae et Alani;
null
7201c982-4e83-415e-86ab-35835b18612f
latin_170m_raw
null
None
None
None
quamplurimaeque gentes Meotidibus paludibus excolendo commorantes. Hae namque gentes petulanti nimium luxu exardescentes, feminasque quamplurimas singulari turpitudine stuprantes commiscendo, illinc soboles innumeras obscena illiciti connubii commistione patrando generant. Hi, postquam adoleverint, rerum pro possessionibus contra patres, avosque, aut saepius inter se ferociter objurgati, fuerint exuberantes, atque terram quam incolunt habitare non sufficientes, collecta sorte multitudine pubescentium, veterrimo ritu in externa regna extruduntur nationum, ut acquirant sibi praeliando regna, quibus vivere possint pace perpetua: quemadmodum fecerunt Getae, qui et Gothi, totam pene Europam usque eo quomodo morantur, depopulati. Caeterum in expletione suarum expulsionum atque exituum, sacrificabant olim venerantes Thur Deum suum. Cui non aliquod pecudum, neque pecorum, nec Liberi Patris, nec Cereris litantes donum, sed sanguinem mactabant hominum, holocaustorum omnium putantes pretiotissimum; eo quod, sacerdote sortilego praedestinante, juga boum una vice diriter icebantur in capite, collisoque unicuique singulari ictu sorte electo cerebro, sternebatur in tellure, perquirebaturque levorsum fibra cordis, scilicet vena, cujus exhausto sanguine ex more suo, suorumque capita linientes, librabant celeriter navium carbasa ventis: illosque tali negotio putantes placare, velociter navium insurgebant remis. Sin vero majori sorte equites egressi essent, mavortia erigebant vexilla praelii. Sicque suis a finibus elabentes, tenebant intentionem in gentium mortiferam concussionem. Exsulant quippe a patribus, ut arietent viriliter cum regibus. Dimittuntur a suis inopes, ut mercentur ex extraneis dapes. Privantur suorum fundis, ut locentur quiete alienis. Pelluntur extorres, ut fenerentur praeliantes. Truduntur a suis ut participent cum alienigenis. Segregantur sua natione, ut gratulentur exterorum possessione. Linquuntur a patribus, forsan non videndi a matribus. Erigitur asperitas juvenum, in demolitionem gentium. Liberatur patria suis incolis defaecata. Caeterae condolent provinciae, plurimo hoste nequiter toxicatae. Sic depopulantur cuncta quae sibi sunt obstantia. Navigant prope maris littora, ut vindicent sibi terrarum spolia. Uno regno quae rapiunt, in aliud deducunt. Petunt sequestra pace portus, causa mutuandi raptum fenus. Igitur Daci nuncupantur a suis Danai, vel Dani, glorianturque se ex Antenore progenitos; qui quae Trojae fuerunt depopulatis, mediis elapsus Achivis, Illyricos fines penetravit cum suis. Hi namque Daci relato ritu olim a suis expulsi, qua suos tractus Francia protense expargit, cum duce Anstinuo [ #al.,@# Hastingo] ferociter appulsi. Hic sacer atque ferox nimium crudelis et atrox. Pestifer, infestus, torvus, trux, flagitiosus. Pestifer inconstansque, procax, ventosus et exlex. Lethifer, immitis, praecautus, ubique rebellis. Proditor incentorque mali, duplex simulator. Impius et tumidus, pellax, deceptor et audax. Furcifer, incestus, infrenis, litigiosus. Pestiferique mali augmentum, doli incrementum. Non atramento, verum carbone notandus. Et tanto scelere ante alios immanior omnes, Quantus ad astrigerum tendit suspectus Olympum. Huc illucque profugas contaminavit gentes, earumque sibi et suis vindicavit facultates. Galliae potestatis invasit dominium, Franciscum usurpavit sibi regnum. Temeravit sacerdotium, conculcavit sanctuarium. Verbis factisque lacescivit Francorum regem, civitatibus cum suis triste commorantem. Fremit circa muros praesidiorum, ceu lupus circa caulas ovium. Floccipendit Francos, suis praesidiis metu receptos. Persequitur cunctos, ceu leo cervos. Trucidat inventos, quos reperit sepositos. Efficitur strages, jugulantur cuspide tristes. Mulctatur clerus, crudeli morte punitus. Casulas nefarii induunt, quas altaribus sacris diripiunt. Vestitur alba, officio missae dedicata. Quisquis in illos arma sumit, interimitur crudeliter. Caetera gens armis frigida ducitur captiva. Uxores a pluribus stupratae ducuntur flebiliter advenae. Omnis puellarum sexus ab ipsis turpiter devirginatur. Cum juvenibus senes longe lateque trahuntur extorres. Quidquid est animalium redigunt in pretium. Crescit rabies furiosa, multis malis augmentata. Quintini testis meritis super aethera noti incenditur delubrum monasticis rebus praebalteatum. Caeteraeque omnes ecclesiae in finibus Vermandensium locatae, agonothetae Christi Dionysii monasterium, Vulcano superante, est favillatum. Enno [ #al.,@# Emmo] Noviomacensis episcopus cum suis diaconibus, IV Kal. Maii, heu proh dolor! est peremptus. Omnisque gens desolata ad naves ducta est captiva. Confessorum Christi Medardi et Eligii basilicae ab ipsis nefariis sunt perustae. Sanctae Genovefae virginis sacrae ecclesia Parisiis locata ab ipsis nefandis est combusta. Caeteraeque ecclesiae extra
null
403fea46-e5b2-4bff-9547-bf7069f6f638
latin_170m_raw
null
None
None
None
munitionem locatae, per totam Franciam diffusae, comburuntur pene universae. Grassante malo desolatur Francia, penitus evacuata. Luget Liberi Cererisque inops, quibus fuerat olim locupletissima. Moeret suis se incolis destitui, agricolisque privari. Ejulat vomere non exarata, cultroque inculta. Torpescit quiescendo terra, labore boum non exercita. Ignorantur pervia, vestigiis hominum non attrita. Silvarum fruticumque atque nemorum genere densantur campi volvente tempore. Conclamata est salus, vitaeque fiducia recessit ab hominibus. Navigio ipsas Daci petebant aquas, indeque exsilientes populabantur finitimas terras. Nocte invadebant jacentium corpora, lethei soporis quiete sepulta. Omnibus vastatis quae fuerunt sibi visa, et non reperientes praelii usquam certamina in tota Francia, remearunt praedando omnia ad navium praesidia. Omnibus igitur accersitis super suo negotio quid agerent consulturis, omnium Alstignus unus pro omnibus inquit nequissimus: « Optatae nobis crebrescunt aurae, facilesque nobis viam spirant venti secundi. Si vobis non displicet, Romam eamus, eamque sicuti Franciam nostro dominatui subjugemus. » Hoc consilium complacuit omnibus, velisque lectis a praedatoribus, torquent proras Francicis a littoribus. Altis namque longe lateque fluctibus tactis, terrisque cis citraque littora sibi vindicatis, Romam dominam gentium volentes clam adipisci Lunxe urbem [Lux urbem], quae Luna dicitur, navigio sunt congressi. Principes igitur civitatis formidoloso tantorum impetu exterriti munierunt urbem quampluribus armigeris. Decernens Adstignus [Alstignus] blasphemus, ab omnibus non posse civitatem capi armis, dolosum reperit consilium nefandissimae fraudis. Misit itaque nuntium ad comitem civitatis et ad episcopum, subsequentia verba illis dicturum. Qui conspectui illorum assistens, talis coram profudit dicens: Alstignus, dux Dacorum, vobis fidele servitium et omnes pariter sui, sorte Dacia cum ipso ejecti. Non vobis incognitum quod sorte Dacia expulsi, per fluctivagum pelagus circum omnia maria, turbine mirabilium maris elationum traducti, Francigenae gentis regnum sumus advecti. Hoc quoque regnum nobis sorte deorum concessum invasimus, multumque praeliis contra gentes Francigenas obnixe certavimus, totumque regionis locum illius nostri senioris imperio prostravimus. Verum omnibus nostris ditionibus subjugatis, reverti volentes ad terram nostrae nativitatis, prius aquilonibus adversis, postea Zephyro Nothoque nobis contrariis obtriti, finibus inviti vix adnatavimus vestris. Vestram urbem nec ferro depopulari, nec praedas venimus pagi vestri ad naves deducere. Non nobis ea vis tot periculis fatigatis. Sequestram nobis pacem, precamur, date, quae necessaria sunt liceat emere. Noster senior infirmatus, multisque doloribus plenus, vult a vobis fonte salutifero redimi, Christianumque sese fieri: et si morte hac in infirmitate praeoccupatus fuerit, vestra misericordia vestraque pietate hac civitate sepeliri. Hoc audientes praesul et comes responderunt internuntio dicentes: « Perpetui foederis pactum vobiscum agimus, vestrumque seniorem Christianum facimus. Quaecunque vultis emere, mutua voluntate nostrorum vestrorumque concedimus. » Internuntius autem quaeque fraudulenter illis dixit, et quaecunque ab eis dolosus audivit, nefandissimo omnium seniori suo renuntiavit. Data igitur sequestra pace, multisque competentiis, multis coemptionibus atque mutuis conventionibus coutuntur perfidi pagani vicissim et Christiani. Interim praeparatur ab episcopo balneum, perfido non profuturum. Sanctificantur aquae putei gurgite exhaustae. Illuminantur cerci ad sacrum mysterium lavacri. Advehitur praestigiator Alstignus, dolosi consilii repertor malevolus. Intrat perfidus fontes, corpus tantum deluentes. Suscepit nefarius baptismum, ad animae suae interitum. Suscipitur de sacrosancto baptismate ab episcopo et comite. Deducitur quasi infirmus, sacro charismate oleoque delibutus. Non aegrotus, sed aeger, negotio perfidiae miser. Deportatus quasi infirmus ad navis contubernium, corpore dealbatus totum. Convocat igitur illico omnium nequissimos, super sua fraudulenta dolositate consulturos. Pandit illis secretum exsecrabile quod conceperat furioso corde: « Imminente nocte, me mortuum nuntiate praesuli et comiti, et deposcite nimium flentes, ut faciant me neophytum sua urbe sepeliri. Enses et armillas, et quidquid est mei juris, dicite vos daturos illis. » Illi autem, ut jussum fuerat, ante dominos civitatis venientes, dixerunt ejulantes: « Noster senior vesterque filiolus, proh dolor! est defunctus. Precamur miseri ut in vestro monasterio sepeliri eum faciatis, et munera quae vobis moriens jussit permaxima dari, recipiatis. » Illi namque tali sophismate decepti, dandis et accipiendis muneribus quasi excaecati spoponderunt corpus recipi et monasterio decenter humari. Internuntii autem regressi renuntiaverunt quae fraudulenter impetraverant funesti. Tunc contumax pestifer gaudens super responsis eorum uniuscujusque tribus
null
7bc0da96-30e9-49a5-8a8c-246fe6b2cf65
latin_170m_raw
null
None
None
None
mandat accersiri praecipuum. Congregatis autem omnibus, nequissimorum nequior dixit Alstignus: « Mihi modo facite feretrum, et superponite me quasi mortuum, arma mecum in ipso collocate, et vos in gyrum circa ipsa flebiliter state; vos per plateas ululate, vestrosque me cogite plangere. Tumultuet vox vestra per cuncta nostra tentoria. Concrepet vox qui praesunt navibus cum caeteris cohortibus. Armillas et balteos ferri ante feretrum facite. Gemmis auroque politos secures ensesque exponite. » Fit dicto citius quod mandarat funestus. Auditur clamor ululatuum, tumultusque lugentium. Resonant montes pro vocibus dolose moerentium tinnientes. Convocat praesul campanis gentem diffusam per totam civitatem. Venit clerus monasticis vestimentis indutus. Similiter principes illius urbis martyrio coronandi. Affluit femineus sexus in exsilium deducendus. Pergunt unanimes contra monstrum feretro impositum. Bajulant scolastici candelabra et cruces, majoribus praecedentes. Advehitur a paganis Alstignus, vivus super feretrum positus. Atque in exitu civitatis obviant Christiani paganis. Ab utroque populo comportatur ad monasterium, quo sepulcrum ejus erat paratum. Praeparat se episcopus, missam pro suo filiolo celebraturus. Choro stat et clerus, officiosissime cantare suetus. Ignorant trucidandi Christiani dolum mortiferae fraudis. Decantatur missa solemniter celebrata. Participant omnes Christiani mystico sacrificio Jesu Christi. His missarum solemniis decenter expletis, paulatimque paganis congregatis, jussit praesul corpus ad sepulturam deferri. Pagani cum magno clamore petebant feretrum, et dicebant alternatim non eum sepeliendum. Stabant igitur Christiani super responsis eorum stupefacti. Tunc Alstignus feretro desiluit, ensemque fulgentem vagina deripuit. Invasit funestus praesulem librum manu tenentem. Jugulat praesulem, prostrato et comite, stantemque clerum in ecclesia inermem. Obstruxerunt pagani ostia templi, ne posset ullus elabi. Tunc paganorum rabies trucidat Christianos inermes. Traduntur omnes neci, quos furor reperit hostis. Saeviunt infra delubri septa, ut lupi infra ovium caulas. Corde premunt gemitum mulieres, lacrymasque effundunt inanes. Juvenes cum virginibus loris concatenantur simul. Ultima vitae dies accidit omnibus, breveque et irrecuperabile vitae tempus. Prosternunt per moenia urbis praeliantes, quoscunque reperiunt robustiores atteruntur cives, saeviente Marte dolentes. Gens quae praeerat navibus adest, portis vi patentibus. Stat mucrone corusco acies ferri, strictim parata neci. Jungunt se praeliantibus, hinc inde certantes altrinsecus. Crudeliter perimunt omnes quos reperiunt armis obstantes. Tandem finitur duellum, eheu! perempto coetu Christianorum. Caetera namque manus flebilis ducitur navibus. Conquiescit furentis Alstigni rabies, prostratos propter urbis principes. Gloriabatur Alstignus cum suis, ratus cepisse Romam caput mundi. Gratulatur tenere se monarchiam totius imperii, per urbem quam putabat Romam, quae est gentium dominatrix. Hanc non esse Romam postquam didicit, commotus ira sic inquit: « Praedamini omnem provinciam, et incendite urbem istam. Captivos et spolia conducite ad naves quam plurima. Sentiant coloni istius terrae nos in finibus illorum versasse. » Quod mandat teter, gaudet parare minister. Omnis provincia invaditur, hosteque nequissimo superatur. Strages quamplurima efficitur, captivi ad naves ducuntur. Gladio et incendio devastant omnia quae fuerant illis in praesentia. Onerant naves, his expletis, captivis et spoliis. Jam vertunt proras ad Francigenae gentis regnum ducendas. Permeant mare Mediterraneum, revertentes ad Franciae regnum. Francia tot gentes superans jam morte superbas, Officiis intenta piis profuse, et honestis. At crines in se populi dominata volentis Spargere te, et vano conamine contaminare, Imperio acquisita tuo bis ter trina regna Fortis, dura, ferox, constans robustaque, cauta. Legifera, insignis, mitis, lenis, luculenta, Strenua, fida, comis, belli rebus studiosa, In cunctis vincensque, potens solersque triumphis, Pondere sed sceleris tanti nimium cumulato, Regeque posthabita cuncta purgamine plena, Mandatis Domini spretis super astra tonantis. Nunc prostrata jaces, super arma sedens verecunda, Attonita et stupefacta nimis, hebes, anxia, tristis. Conculcata, lacessita et spreta, increpata, Infestisque reis, spurcis, torvis, sceleratis, Pestiferis, tumidis, ventosis, flagitiosis. Nam recidiva armis cito surge, velocius insta, Consilium tibimetque, tuis nunc quaere salubre. Horrendi nefas multis erroribus acti Poeniteat, pudeat te, taedeat, horreat atque. Scribe Dei mandata tui, recitando per omne, Altera progenies illa Dacia * dimittitur, Remigio tumidas valido lapsura per undas. Bellabit pugnas
null
f3364630-6572-4863-8798-72aee8c79002
latin_170m_raw
null
None
None
None
in te per tempora multas, Praelia robustis exercens martia telis. Effera Francorum contundet millia bellans, Foedere complacito tandem jam pace quieta, Imperiumque tuum, nomenque aequabit Olympo, Gentes et tumidas tibi deservire negantes Contundet gladio, mitescet, suppeditabit. O felix, o terque quater et millies alma, Salve tripudians, et aveto in saecula regnans. Interea dum quasi solitudo Francia deserta haberetur, dumque veluti tonitrualis mugitus rugientia arcana, pavidi Northmannorum adventus formidarentur, rexque Francorum unde audaciae paganorum hostiliter resisteret non haberet, reperit consilium valde sibi suisque saluberrimum, ut cum Alstigno nequiore nequissimo foederaretur, paxque totius regni, serenata ingruentium depopulationum tempestate, inter utrumque haberetur. Quapropter ducibus accersitis, cum episcopis comitibusque, cum satellitum turmis, quod corde disponendo adinvenit, eloquendo memoravit, atque pronuntiando sic retulit: « O seniores et domini, imminentis querimoniae causa huc provocati, consilio vos rimando quaeritate regni. » Tunc vero Franci, regia allocutione permoti, dixerunt unanimes contra illos debellando praeliari. At rex dissuadens, talia exorsus est, dicens: « Mihi non videtur consilium contra illos initiari bellum. Si contra illos forte dimicaturi exieritis, aut vos moriemini, aut illi fuga lapsi repetent naves celerrimi. Ut requiescat terra temporibus nostris, quaeratur pax diuturna ab impiis. » Hoc namque consilium ab ore regis prolatum omnibus est complacitum. Diriguntur legati ad atrocem Alstignum pacifici. Dehinc vectigali pensorum tributorum summa mitigatus, et a Francigenis exacti muneris pondere sensim placatus, pacem quae postulabatur non abdicat diutius, verum dat ultroneus Inconvulsa igitur praesulum pace firmata, ducitur ad regem, pepigitque inextricabili foedere olympiadis cum eo munera pacis. Qui imperialibus competentiis mutuaque voluntate vicissim foederati, concordes unanimiter sunt effecti. Quievitque Francia multimoda antehac depopulatione afflicta, cursuque illius temporis hostili peste privata, intumescentium paganorum vastatione est liberata. Ne quis lector ab horreat monemus, ad adversorum ignominiam casuum, qui non ad interitum, sed ad correptionem propter exaggerationem scelerum Francigenis acciderunt. Contrita est namque gens ultore Alstigno Francigena, quae spurcaminum erat sorde nimium plena. Perfidi perjurique merito sunt damnati, increduli infidelesque juste puniti. Prolixum nobis universos illius temporis labores narratione persequi idcirco nostrae praesumptionis citius vertamus stylum ad intentionis propositum. Elucidet itaque breviter calamus, quamvis iners, quae nutu Dei gesta sunt digeratque compendiose qualiter acciderunt. Exprimatque rei veritatem, spernens sophismatis errorem. Refutet erratus obscenorum casuum, deprimat venturae salutis negotium. EPILOGUS. Ciclica torva tenens, et lubrica devia pergens, Labilium anfractus nequicquam audiensque viarum, Coeptum itiner nunc siste, Liber, deposco parumper, Materiae fluitantis opus jam desine fessus. Si duci valeas ultra jam conspice solers. Nunc via longanimis, scabrosa, petrosa per omne, Herbida, sylvestris, nemorosa, et lubrica, et aspra. Farreque equos depasce tuos jam tam macilentos, Velle bonum retinent quoniam, sed posse pusillum. Saepius et tersi, lotique habeantur * per omne Illorum pedibus ferrum clavis sue subtus, Firmis et faleris illorum dorsa perorna; Malas et frenis consutis stringeque habenis. Sic poteris forsan peragrare viam luculentam, Quin erresque, ruas, offendaris, pereasque, Ni opitulante Deo, qui jure triumphat ab alto, Testeque Quintino ni intercedente beato, Atque ipso, cui nunc canimus quae gessit ovante. LIBER SECUNDUS. #ROLLO.@# PRAEFATIO HEROICO METRO DECURSA #Cui subjectum Eleiacum.@# Priscis insula creata, vocata . . . . . . extat, Pinguis, agrifelix, dives opumque, laum: Gurgitis immensi limbo praecincta perenni, Mercis munifica, foenore multiplicis. Plures sunt portus hinc inde altrinsecus, atque Muneris et varii navibus impliciti. Quae genuit Dedalum multas ad laude peritum, Supra quod satis est artibus atque scium. Qui fugiens quondam Minoeia moenia cera Nexuit actu alas mirifico sibime* Praepetibus pennis vacuum aera posse meari Ipse ratus, tuto consimilis volucri. Adscivit levitas comitem temeraria natum, Incautumque levis foederis atque operis. Inque latus subiit pennis Icarus patris actis Patrizare volens aliger intrepidus. Dedalus ad gelidas pater impiger evolat Arctos, Telluremque suis attigit hic pedibus. Calcidicis tandem super adstitit arcibus ipse, Dextris frigoribus gnarus habere modum. Nobile delubrum Phoebo statuitque, dicavit, Exuit hic alas moxque salutiferas. Dedalea soboles minus integer arce pericli Venturi incautus celsior atque means. Climatis
null
614d165d-6213-45a9-9d09-e754eb87a950
latin_170m_raw
null
None
None
None
impuri subiit plus ardua justo, Cera mox liquida penna soluta manet. Cognomen pelago dedit obvius Icarus ipse, Gurgite famosus obrutus undisono. Haec te monstra petunt, et fabula contigit ista Ludicris sannis ridiculisque tibi. Praeducis incoepto Rollonis grandia facta Dacorumque simul pubetenus juvenum. Infima terrarum linquit, nimis ardua captans, Dedalo quoniam ocior, aut Icaro. Dum coelo stolidum temet protendere pennas Contigit immensum ardua materies. Viribus incrementatis si posse fuisset, Cordis mente tui, ut tibi velle manet. Multiplices species si scisses armonicales, Servant discrimen quae tribus in gradibus Dulcicano sonitu quivisses inter colores Psallere praecipue cantibus armonicis. Octomodos quivis haerentes in tetracordis, Quos diatessaron et diapente favet, Commistisque tonis quos dissona limate formant Expensis artis disparibus numeris. Sexqui octava tonum quoniam proportio claudit, Et diatessaron pax epitrita ligat. Et diapente melodia rite emiolia sancit, Servata lege artis arithmeticae. Et diatessaron, diapente, simul diapason Sancito duplo perficiunt numero. Triplicis et formae diapason et diapente, Bisque diapason quadrupla consolidat. Icor nunc nimiis rancoribus atque repungor, Et stimulor pavitans, concutiorque tremens. Ha! ne te subigant temeraria ludicra vulgi, Ha! ne praecipitem fulmina concutiant. Erutus insidiis quo possis jure tueri, Ecce salubre tibi accipe consilium. Propositum cordis Domino committe tonanti, Ludicra disperdat, fulgura discutiat. Munitum sensim pontum te provehat ultra Flaminis almifluo alite septiflui. Atque solo temet sistat pingui et cereali, Evulso nemore fruticis et silicis. Rhetoricoque tuum foecundet nectare sensum Armorico pariter debriet et modulo. Acquisita aliis plectro cum fidibus ita Ymnizante melos psallere voce queas. Patricio caecis oculo, claudis, baculoque, Ecclesiae decori, pauperibusque cibo. Orphani et exulis, ast inopis, viduaeque vagantis Summo tutori ordinis atque sacri. Huc pede arenoso quanquam devenimus usque, Coeno et gressu difficilique via. Ulterius nostrum conamur tendere gressum, Sed nos dilaniat materiae novitas. Non opis ire quidem, nostroque insistere coepto, Nempe fatigatis pondere praevideo. Praemagnus est nobis * dimittere fascem, Garrulitas erit, et ridiculum nimium. Formicare valens informia cuncta potenter, Donaque distribuens nectaris uranici. Spiritus alme, veni, nasci qui verba dedisti, Sensus accende vivificans hebetes. Huc precor aspira, fusas spes atque refunde, Antra mei sensim pectoris irradians. Tangere quo possim tantae ante cacumina molis, Intemptata stylo surgere largiflue. Prosaico referam breviter quaecunque relatu, Te collatore, te duce, te artifice. Cum superna Deificae Trinitatis providentia, cujus nutu variata volventium temporum vicissitudine alternantur omnia, cerneret clementer Ecclesiam sancto sanguine redemptam, sacrique baptismatis latice profusius emendatam, oleique et chrismatis liquore insigniter delibutam, suprascriptis breviter casibus immaniter afflictam: continuis Christianorum precibus suppliciter pulsata, non desistit illi salutifera praebere suffragia, ex ferocitate saevae gentilitatis Dacigena: ut unde fuerat flebiliter afflicta, inde esset viriliter vegetata; et quibus in praeceps lapsa, his coelo tenus exultata: quorumque actu floccipensa, horum munere refecta: quorum frequentia conculcata, horum auro gemmisque ornata: quorum praedatu pannosa, horum dono compte palliata. Concretis igitur humana connubii stuprique copula plurimis Dacigenarum pubium turmis, illisque bellorum incendia inter se, et in patres, et avunculos frequenter suggerentibus, omnes Dacigenae majores natu et potestate ad regem convenientes, dixerunt unanimes: Respublica hostili invasione saeve opprimitur, filiorumque et nepotum nostrorum contritione concutitur. Constitutum namque nostrae antiquitatis ritum abdicavimus, ideo Daciscae gentis populus quamplurima mala perpessus annullatur. Consule igitur, Rex, regno ritu veterrimo, quod regere pacifico debes imperio. Pestifera nequissimorum hostium lue expurgetur Dacia, ut residui vivere et requiescere possimus pace perpetua. Quorum consiliis rex attentius acquiescens, suaeque praeceptionis edictum per terram sui imperii velociter dirigens, ut describerentur nepotes et filii quos sors reperiret expulsionis, jussit satrapas illius terrae adesse sibi praescripti diei tempore. Hujuscemodi fama regalium legationum mox percutit mentes pubescentium. Trepidis anxia sententiis illorum corda nutant, incertisque futuris ignota fluctuant. Haeret illorum stupefactus animus, cernens incognita sensus. Quin illos indiga veri cura fatigat, spesque incerta dubios dilaniat. Incertum erat illis praescire quae sententia volvebatur in regis corde. Illis vero in diebus senex quidam erat in partibus Daciae, omnium rerum affluentia locupletissimus, innumerabiliumque militum frequentia undique secus stipatus: qui nunquam colla suae cervicis cuipiam regi subegit nec cujuslibet manibus
null
1005ede0-7f6c-49f4-84f2-8ecccad24726
latin_170m_raw
null
None
None
None
gratia servitii manus suas commendando commisit. Qui Daciae regnum pene universum possidens, affines Daciae et Alaniae terras sibi vindicavit, populosque sibi praeliis quamplurimis vi et potestate subjugavit. Erat enim omnium Orientalium praestantiore virtute praepotentissimus, cunctorumque exaggerato omnium virtutum cumulo praecellentissimus. Defuncto vero illo, superstiterunt duo filii ejus, armis strenui, bellis edocti, corpore pulcherrimi, animositate robustissimi. Quorum vero major natu ROLLO, alter vero junior GURIM nuncupatur. Quos regali jussione descripti juvenes ad exterminationem aggredientes, genuque flexo, vultuque submisso, atque humili voce obnixe poscentes, inquiunt unanimes: « Ferte nobis auxilium, subvenite nobis in adjutorium: sub tutela vestrae protectionis morabimur, vestrumque servitium incessanter faciemus. Rex autem noster vult a Dacia nos exterminare, fundisque nostris atque beneficiis nos per omnia privare. Miseremini, precamur, miseremini nobis omni spe et salute destitutis. » Tunc duo illi fratres suppliciter precantibus responderunt, dicentes: « Auxiliabimur optime vobis, vosque regalium minarum securos morari in Dacia, atque res vestrae proprietatis faciemus quiete tenere. » Illi autem haec audientes, Rollonis et Gurim osculo expetiverunt pedes, atque illico super dictis principum remearunt gratulantes. Interea veridica opinionis promulgatur fama, regis Daciae aures pulsans, quod dux praepotentissimus, pater scilicet Rollonis et Gurim sorte frueretur suprema. Tunc rex ante malorum, quae sibi ille dux intulit, reminiscens, cunctis sui imperii accersitis principibus, inquit: « Vos non latet patrem Rollonis et Gurim esse defunctum. Aggrediar ergo fines illorum, et capiam urbes et castra, atque munitissima loca, ul ciscarque facta patris in filios, eosque conterendo satiabor super malis illorum. Vos vestrosque precor praeparate ad talia negotia adimplenda. » Denominato igitur termino profectionis, undecunque venerant repedarunt cum suis. Mox effera Daciae juventus, nimio curarum inhians aestui, quae commoda sunt praeparat nullo profectu. Hi leves clypeos, lucidaque spicula, fabrili adulti arte componunt. Hi tela, ensesque, atque secures cote exacuunt. Alii tuta capitum tegmina, scilicet galeas; alii ferro auroque trilices loricas, thoracas scilicet faciunt. Quin etiam patria tela recoquunt fornacibus, renovantque cudibus. Hujus rei inopinata fama Rollonis et Gurim aures perlabitur, et talis relationis sermone perturbantur. Qui convocata copiosa manu congruentique pubertate florentium, congregataque multitudine mediae aetatis, senum atque ad exterminandum descriptorum, elatis dextris mandant silentium. Tumultuantis populi murmure penitus sedato, sedisque decentis suggestu sublimiter Rollone suffecto, infit ore mellifluo: « Vos, quibus incalescit juvenilis ardor, quique flore praestantioris istis virtutis, alloquor. Solerti proposito reverendos patres, avosque et proavos imitaminor. Convalescite viriliter, et confortaminor, et ne ut equiperis vicibus illis valeatis congruenter convenire dedignaminor. Rex siquidem hujus regni molitur nos supergredi, nostraeque monarchiam ditionis invadere, nosque et vos omnes perdere, et antequam haereditariam nostrae dominationis terram mancipet, sui regiminis terram anticipando praeoccupemus, hostiliterque resistendo adventui ejus. » Illico omnes his dictis hilares regiam terram conglobatis exercitibus invaserunt, totamque saeviente vulcano depopularunt. Haec autem rex audiens, contra Rollonem et fratrem ejus peregit ad praelium, diuque dimicando terga vertit fugiens ad praesidia urbium. Tunc Rollo sui exercitus mortuos sepelivit, regis autem inhumatos reliquit. Unius vero lustri spatio perseverante inter regem et Rollonem duellio, misit rex pacificis verbis ad eum hujusmodi in dolo: « Nihil mihi et tibi, nisi gratia propinquitatis. Ut requiescat respublica, precor permitte, ut quod mei juris est, meusque pater, tenuit, liceat patienter me possidere: tibi autem quod tui juris, quodque tuus. Sitque inter me et te pax et concordia inextricabili foedere compacta. » Tunc Rollo et Gurim, illorumque milites atque descripti ad exterminandum, pacem collaudaverunt. Determinato igitur conjurandae amicitiae tempore, uterque venit ad placitum: mutuis muneribus ditati foederati sunt. Denique perfidus rex dolositatem conceptae fraudis infesto corde ruminans, convocato quodam exercitu suo, noctu pergens contra illos, invadensque fines illorum, abscondensque insidias prope moenia civitatis, oppugnare coepit. Tunc Rollo et Gurim, et qui cum eo erant, exsilientes de civitate, persequebantur regem terga vertentem, fugamque simulantem. Transgresso igitur locum insidiarum Rollone, pars quaedam illarum de latibulis egressa, petit urbem. Quam armigeris vacuam invenient, incendit; omniumque supellectilium spolia sibi detulit. Quaedam vero sequebatur Rollonem,
null
bf2ebe3d-1b04-4552-a1e8-88b90d6c39bb
latin_170m_raw
null
None
None
None
regem hostili immanitate fugantem. Cernens autem rex incensam urbem, insidiasque praevalere, retrogressus praeliabatur contra illum. Caesis ergo ex parte Rollonis quampluribus, cecidit Gurim frater ejus in praelio. Videns autem Rollo se inter utrumque exercitum, unum fugam simulantem, alterum latebris egressum, fratremque mortuum; vix livoribus plurimis laceratus, cum paucis divertit ab eis. Tunc rex obsidens, et capiens urbes, populum contra se objurgantem sibi subjugavit. Rollo vero morari non valens in Dacia, propter regem diffidens sui, Scansam insulam cum sex navibus aggressus est. Tunc Dacia pio duce, patritioque atque robustissimo advocato privata, magno ejulatu concussa coepit nimium fiere. APOSTROPHA. Dacia, sorte tuos, quae Gallis mittis alumnos, Indiga promissi veri, dabitur quod ab astris, Praesagii et meriti, mercis non gnara futurae, Exhilara temet, deprensans corde dolorem. Casus non animae est, fortuna pulsus at acris. Haec adversa vices converterit improba semper, Suggeret omne bonum isti prospera divite censu, Illum ditabit locupletans, munificabit; Francia deque tuis genitis fecunda beatis, Spermate nobilium concretis Christicolarum, Dacigenis cum Francigenis tam pacificatis, Gignet producens, expurget, proferet ingens Reges, pontificesque, duces, comites, proceresque: Sub quibus orbis ovans pollebit principe Christo, Et quibus ecclesiae fecundabuntur ubique, Atque novo quorum, gaudebunt, perpete Christo, Ter, trinaeque quibus baptismate purificatis, Jam superum turmae decimae vice perditae adactae. Cumque diu Scanza insula moestus moraretur, sollicitaque contorquentis animositatis cogitatione aestuans moliretur ut vindicaret se de inimicis suis; plurimique, quos fugarat de Dacia regalis immanitas, ad eum reverterentur, fessos labore artus, sopore oppressos, vox divina illi sonuit, dicens: « Rollo, velociter surge, pontum festinanter navigio transmeans, ad Anglos perge: ubi audies quod ad patriam sospes reverteris, perpetuaque pace in ea sine detrimento frueris. » Hoc somnium cum cuidam sapienti viro et Christicolae retulisset, hujusmodi sermone interpretatus est: « Tu vergente venturi temporis cursu sacrosancto baptismate purificaberis, praedignusque Christicola efficieris: et ab errore fluctuantis saeculi ad Anglos, scilicet Angelos, usque olim pervenies, pacemque perennis gloriae cum illis habebis. » Illico vela navibus aptans, remisque eas exornans, atque frumento, vino, tergisque suum eas onerans, velivolum mare celeriter permeans, Anglos aggreditur, ibique morari quiete diu suspicatur. Audientes autem illius territorii pagenses, quod Rollo Dacus adveniret, aciem maximam contra illum construxerunt, eumque ab illis finibus fugare conati sunt. Qui more solito ad praelium indubitanter illis occurrit, plurimosque illorum prostravit, atque caeterorum fuga vertentium dorsa hasta fatigavit. Denique pagenses prioribus plures coacervantes, contra Rollonem iterum aciem robustissimam dirigunt, eumque occidere, aut fuga labi conantur. Ille vero studiis belli edoctus, certaminisque necessitate asperrimus, galea auro mirifice compta, trilicique lorica indutus, contra objurgantium et proficiscentium in se turmas armigeras, velociter atque indubitanter perrexit, milliaque illorum immaniter prostravit, victrice manu, celerique cursu profugos persequens, multosque principum capiens, locum praelii revertens, occisorum corpora terra condit, caeterosque plagis infectos deportavit, captosque navibus connexuit. Tunc trimodo errore aestuans, si Daciam repeteret, an Franciam pergeret, aut Anglicam terram praeliis affligeret, et sibi vindicaret, coepit anxiari nimiumque tristari. APOSTROPHA AD EUMDEM. Rollo, quid horrescis titubans, metuisque vacillans? Quid torques animum meditatus peste repletum? Quid cor comburis curarum sorde refectum? Quid hiscens animo, quid volvis nunc meditando? Cur haeres pater obtutu defixus in uno? Ambigua et creperum memorans quid mente retractas? Quidque stupes casum praesenti sorte malignum? Ordine fatali post multa pericula belli, Ferventis pelagi post aequoreosque tumores, Perpes Christicola Francisca celsior aula, Patritius meritis florescens jure valebis, Emeritum et capies condigna merce coronam, In summoque bono deitate mereberis uti. Cum autem hujusmodi perturbationibus sollicitus haereret, hominesque regionis illius ditioni suae fidelitatis gratia vinculoque sese subjugarent, quadam nocte soporifera lethei malis quiete per membra leniter serpente, videre videbatur praecellentissimis quondam praecelsiore Franciscae habitationis monte sepositum: ejusque montis in cacumine fontem liquidum et odoriferum, seque in eo ablui, et ab eo expiari contagione leprae et prurigine contaminatum. Denique illius montis cacumine adhuc superstes circa basim illius hinc inde, et altrinsecus, multa millia avium diversorum generum, varii
null
1dadf8d9-df53-42bd-a017-66b47c08c909
latin_170m_raw
null
None
None
None
coloris, sinistras alas quin etiam rubicundas habentium. Quarum diffusae longe lateque multitudinis inexhaustam extremitatem perspicaci et angustato obtutu non poterat comprehendere. Caeterum congruenti incessu atque volatu eas sibi alternis vicibus invicem cedentes, fontem montis petere, easque se convenienti natatione sicuti solent tempore futurae pluviae abluere. Omnibusque mira infusione delibutis, congrua eas statione sine discretione generum et specierum, sine ullo contentionis jurgio, mutuo vicissim pastu quasi amicabiliter comedere; easque deportatis ramusculis festinanti labore nidificare: quin etiam suae visionis imperio voluntarie succumbere. Mox expergefactus, et visionis quam viderat reminiscens, accersitis majoribus principum, captisque praelio principibus simul ascitis, omnem hujus visionis seriem inconstanter disseruit, et quid hujus visionis mysticum sentirent ab eis inquirit. Tunc cunctis conticentibus, captorum unus Christianae religionis fide imbutus, praesagioque divinae inspirationis aspersus, mysticum illius visionis intellectum explanavit, dicens: « Mons Franciae quo stare videbaris, Ecclesia illius designatur. Fons, qui in summitate montis erat, baptismus regenerationis interpretatur. Per lepram et pruriginem, qua infectus eras, commissionis tuae scelera et peccata animadvertas. Te in eo ablui et ab eo leprae pruriginisque morbo expurgari, te lavacro sacri baptismatis regenerari, et ab omnibus peccatis emundari. Per volucres diversorum generum laevas alas habentes puniceas, quarum infinitissimam extremitatem exhaurire visu non poteras, homines diversarum provinciarum scutulata blacchia habentes, tuique effecti fideles, quorum innumeram multitudinem coadunatam videbis, animo deprehendas. Per alites fonte infusas, et in eo alternatim ablutas, communique comestione edentes, populum antiquae fraudis contagio pollutum, typico baptismate abluendum, sacrosancti corporis et sanguinis Christi alimonia saginandum. Per nidos, quos circum montes faciebant, vastatarum urbium moenia reaedificanda intelligas. Tibi aves diversarum specierum obtemperabunt, tibi homines diversorum regnorum serviendo accubitati obedient. » His igitur mirabilium interpretationem sermonibus Rollo exhilaratus, visionis suae interpretem, caeterosque quos bello ceperat vinclis solvit, variisque muneribus et donis diversis ditatos, ad sua laetos remisit. Eo namque tempore rex Anglorum Christianissimus, nomine Alstemus, omnium bonorum titulis exornatus, sacrosanctae Ecclesiae praedignus advocatus, habenas regni Anglorum moderabat piissimus. Cui continuo Rollo legatos suos misit, et quid dicerent auribus illorum prius intimavit. Qui venientes ad eum pro vocis affectu, summissis vultibus dixerunt: « Animum praepotentissimus patricius, duxque Dacorum praecellentissimus, Rollo noster senior et advocatus tibi fidele servitium, tuisque amicitiae munus inconvulsum. Magnum, domine Rex, Daciae regno infortunium perpessos, et habeo, heu dolor! fraudulenter exterminatos, Eurus obnoxius nobis penitus, intumescentiumque procellarum elationibus afflictos, vestris finibus appulit, omni spei et salutis praesidio privatos. Cum autem conaremur Daciam repetere, et nos de inimicis nostris vindicare, obstitit et interclusit nos glacialis hiems, geluque crustante terram, et affligente flebiles herbarum et arborum comas, densa glacialium mole refrenata crustarum struxerunt nobis murum flumina. Nec praebuit nobis prosperum iter unda. Audientes quidam milites in confinio nostri adventus commorantes, praemaximam aciem contra nos struxerunt, nosque lacescentes invaserunt. Nos vero nec sub glaciem, nec supra navigare valentes, illorum audaciae restitimus, multosque illorum praelio exarmatos cepimus. Non autem regnum tuum depopulabimus, nec praedas usquam raptas ad naves vertemus. Vendendi atque emendi sequestram pacem petimus, quia imminentis veris tempore ad Franciam proficiscemur. » Rex autem hilarem vultum submissus, his auditis profatur: « Nulla tellus effert viros magis quam Dacia praecipuos, armisque strenue edoctos. Parentelam diffusae generositatis vestri senioris, casusque et labores vestros, quin etiam fraudulentam perfidiam Daciae regis nobis retulerunt plurimi. Nemo seniore vestro justior in factis, nemo major in armis. Hujus negotii curas seducite, armorum securi, praeliorum impatientes, atque omnium malorum immunes estote. Liceat vobis ubicunque terrarum nostrae ditionis vendere et emere. Vestrum seniorem, precamur, cogite, ut nostrae fidei integritate dignetur ad nos venire, quia eum desidero intueri, superque malis suis solari. » Abeuntes autem missi, quaecunque audierant renuntiaverunt Rolloni. Extemplo Rollo audacter et incunctanter perrexit ad regem contra se venientem. Qui mutuo amplexati et oscula libati, cedentibus utriusque exercitus turmis sederunt sepositi. Tunc rex Alstemus prior est allocutus: Prosapia pollens, gestorum lumine fulgens. Moribus et meritis praecelsior omnibus, atque Foedere complacito fidei nectamur in uno. Sis peto pars animae semperque meae comes, atque Finibus in nostris temet deposco
null
cf05b401-383c-4274-a45e-cd59dc92cad2
latin_170m_raw
null
None
None
None
morari. Sicque salutifero baptismate sorde piari. En quid gestis habe nostrae ditionis in orbe. Sis memor ipse mei fuero ceu semper in omni, Et si velle alias est nunc proficier horas. Si gens torva, ferox jamjam feritaverit in me, Improba, non servans fidei retinensque tenorem, Ut potis es fer opem stabili conamine salvans. Et tibi sucurram simili ratione juvando, Te teget atque meum mutuo certamine scutum. Tunc Rollo super regis dictis laetus dixisse fertur: « Grates tibi, omnium regum praestantissime, super voluntariis beneficiis rependo, et quidquid inter me et te agenda retulisti, fac ut opto. Diutissime in regno tuo non morabor, sed celerius quam potero Franciam adibo. Ubicunque terrarum fuero, tuus amicus insolubili dilectionis conjunctus foedere permanebo. » His dictis admodum inextricabiliter foederati, alternarum rerum competentiis mirabiliter ditati, rediit quisque ad suam cum suis. Toto namque hyemantis anni tempore, naves sumptusque, qui necessarii erant itineri, praeparare Rollo dux solertis curae fecit, Anglosque florentis juventutis milites, qui erant sui effecti, et secum ituri ascivit. Cum autem primae aestatis tempore, rutilantium molliter florum arrideret copia, purpureisque blattis lactea et odorifera alberent lilia, memor semper visionis monentis ad Franciam proficisci, classibus velis datis navem conscendit. Cum vero lenibus ventis congressus navigii factus esset, usque ad medium aequoris, nihilque viderent nisi coelum complexum super faciem maris, invidi spiritus scientes illos baptismate Christi nomine abluendos, gloriamque quam perdiderant adepturos ingemiscentes, occurrerunt excitantes pericula illis venti, quin etiam a sedibus suis ruunt, et hi ante ponto a sedibus imis in praecipitium fluctus nimios et ad sidera tollunt. Coelum crebrescentibus fulguribus intonuit, densarumque tenebrarum nox atra illis incubuit. Remis confractis, ventorum rabiem vela ferre non possunt. Itaque viribus exhausti, omnia ventis permittunt. Huc illucque naves quasi per montes et valles fluctuant, mortemque repentinam omnibus intentant. Tunc Rollo protensis manibus prostratus incubuit navi, humilique voce talia profudit: ORATIO ROLLONIS. O Deus omnipotens, coelestia lumine complens, Qui coelum terramque tenes per secula, cujus Numen et aeterno complectens omnia giro, Infectum vitiis peccati et faece repletum, Qui me Christicolam fieri vis munere visi Temporis exiguo cursu volvente futuri: Suscipe vota libens, precibusque faveto benignus, Fluctus sedatisque feros compesce ruinis, Casibus eripiens istis nos atque labore, Comprime demulcens, mitescens, atque serena Undantem nimium violento turbine pontum. Harum vero orationum precibus finitis, mox mare quiescit, serenatis procellis, immensosque aequoris tractus optato flamine breviter explicuerunt; navesque tempestate diruptas littoribus Uvalgorum vix applicuerunt. Audientes autem Uvalgrenses quod gens barbara tempestate maris ferociter quassata, suis littoribus esset advecta, congregata multitudine pagensium, Rollonem ducem tempestuoso mari vix ereptum insperate assalierunt. Qui solito more concitus contra illos debellando perrexit, atque plures illorum nece prostratos orco transmisit, residuosque illorum aut fugavit aut cepit. Cumque diutissime morulans, Uvalgras depopularet, reminiscens Alstemus rex Anglorum Christianissimus, omnium regum probitate praecellentissimus, amicitiae qua se et Rollonem colligarat in foedera sempiterna, duodecim naves frumento, vino atque lardo oneratas, quin etiam totidem armato milite repletas, duci praecelso transmisit in Uvalgras. His Rollo donis laetus, legatos muneribus praemaximis ditatos cum gratiarum actione ad regem remisit, seque per eos famulaturum regi mandavit. Aestimantes autem Uvalgrenses, propter deportati frumenti copiam omni tempore Rollonem Uvalgris moraturum, convocaverunt Raginerum Longi colli Hasbacensem et Hainaucensem ducem, et Radebodum Frisiae regionis principem, et conglobato exercitu aliorum pagorum invaserunt Rollonem. Qui, sicut saepius, ad bellum indubitanter perrexit, et multa millia illorum occidit, atque Raginerum Longi colli et Radebodum Frisonem ad sua castra fugavit. Deinde totam terram Uvalgrorum devastavit atque incendio concremavit. Post hinc hujus rei causa indignatus, Frisones celeriter expetivit, terramque illorum devastare coepit. Tunc Frisones multorum congeriem populorum concite coacervantes, sibique multitudinem plebium in confinio Frisiae commorantium accumulantes, fluvio Almerae commorantem agminibus multis praeparatis, accelerata incursione conantur invadere Rollonem. Rollo vero et qui cum eo erant genu flexo, armorumque ingruente horrore, scutorum tegmine cooperti, strictaeque aciei mucronibus coruscis complicati, exspectabant initium certaminis. Frisones ergo parvissimam esse putantes multitudinem illorum, inierunt bellum sibi non profuturum. Daci vero exsilientes in illos intuentes usque ad internecionem prostraverunt, pluresque principes ceperunt innumerabilemque manum ad
null
1ddd156d-5124-4c02-8efe-13b330434402
latin_170m_raw
null
None
None
None
naves duxerunt. Frisones igitur residui, diffidentes sui, exhinc tributarii effecti sunt, Rollonis praeceptis per omnia obedientes. Congesto et exaggerato, atque dato Frisiae tributo, illico librat in altum carbasa navibus data, vertitque proras ad Raineri prolixi juguli terras, ulcisci se cupiens de ipso, qui affuit Uvalgris cum Fresonibus jam prostratis in praelio. Pererrato ponto, intrat Scaldi alveum cis citraque terram depopulans super Longi colli Rainerum, venit ad quamdam abhatiam dictam nomine Condatum. Rainerus vero multa praelia contra eum fecit, sed ex omnibus Rollo victor potens exstitit. Devastabatur terra utriusque exercitus mala perpessa. Praevalida fames exoritur, quia terra aratro non scinditur. Vulgus penuria affligitur, fame bellisque atteritur. Diffidunt vivere cuncti, salute victus privati. Quadam igitur die Rainero loco insidiarum clam commorante, super Dacos cupiente irruere, Dacicum hinc inde congressi vallaverunt, eumque nimium debellantem manciparunt, vinctumque ad Rollonem duxerunt. Ipsa namque die Ragineridae, Dacorum ut caperent aliquos latebris commorantes, invaserunt duodecim milites praecipuos Rollonis, et constanti virtute ceperunt. Tunc uxor Ragineri flens, et ejulans super eo, convocatis principibus suis, misit ad Rollonem, ut pro duodecim comitibus captis redderet sibi suum seniorem. Illico Rollo, suscepta legatione, remisit ad eam dicens: Non reddetur tibi Raginerus, sed decollabitur, nisi reddideris prius meos comites mihi, insuper dederis quidquid auri est et argenti sui ducaminis, cum juramento Christianae religionis, quin etiam tributum istius regionis. Mox conjux Ragineri lugubri legatione afflicta comites captos Rolloni remisit, aurumque et argentum quod usquam invenire potuit. Quin etiam illud quod erat sacris altaribus concessum, pariterque vectigal illius ducaminis cum jurejurando, quod plus metalli non haberet, nec exigere posset, supplicibus verbis et deprecativis misit ad Rollonem, ut redderet sibi suum virum. Ipse autem motus pietate vocibusque suppliciter precantium, ad se fecit venire Longi colli Raginerum, verbisque pacificis affatur eum: « Raginere dux, milesque asperrime, regumque et ducum atque comitum superbo satus sanguine, quid tibi feceram olim injuriae? Propter quid praeliatus es cum Uvalgris et Frisonibus contra me? Si saevire modo vales, armorum spicula desunt et satellites. Si velis a nobis fuga labi, compedibus intricatus non potes evadere. Talionem sicut Frisonibus tibi reddidi pro malis, quae mihi sine re intulisti. Uxor tua et principes tui quidquid auri et argenti recuperare potuerunt, pro et miserunt mihi. Dimidium exagerati muneris reddam tibi, teque tuae remittam uxori. Hinc mansuescens requiesce, et nullatenus sit discordia, sed sempiterna inter me et te pax et amicitia. » His dictis Ragineri crura solvuntur compedibus. Statimque Rollo foederatum muneribusque et donis praemaximis ditatum, quin etiam reddita medietate legatorum munerum, ad uxorem suam laetum remisit Raginerum. His taliter pace sedatis, Rollo memor visionis, semperque sperans affuturum sibi quod viderat in somnis, quid debeat agere solers inquirit. APOSTROPHA. Rollo, quid in terris morulans versaris in istis, Cum supra satis ultus ades cunctos inimicos? Desine, parce tibi, magis haec sententia praestat, Venturo quoniam proclivi temporis aevo Praelia Franciscae gentis dire patieris, Atque fatigeris nimium bellis Aquitanis. Hinc fontis liquidi, et sacri rorem subiturus, Chrismate perfusus, oleique liquore novatus, Praemia perpetuae capies cum munere vitae. Anno igitur octingentesimo septuagesimo sexto ab incarnatione Domini, nobilis Rollo consultu fidelium suorum libravit vela ventis navigeris, fluminis Scaldi alveum deserens, atque permenso ponto qua Sequana caeruleo gurgite, perspicuisque cursibus fluens, odoriferasque excellentium riparum herbas lambens, fluctuque inflatiore maris saepe reverberato secundum discrimina Lunae, inundantis maris pelago se immittit, aggrediens navibus Gimeias venit, vidensque S. Petri monasterium monachilis habitationis domibus adornatum, sanctumque reputans esse locum, morari illic distulit; sed ultra flumen ad capellam S. Vedasti naves applicuit; corpusque cujusdam virginis nomine Hameltrudis, quod secum adportaverat, super altare S. Vedasti posuit, huicque capellae ex nomine virginis nomen sempiternum inhaesit. Diciturque ille locus ad sanctum Hameltrudem ab incolis. Audientes igitur pauperes homines, inopesque mercatores Rotomo commorantes, illiusque regionis habitatores, copiosam multitudinem Normannorum adesse Gimegias, venerunt unanimes ad Franconem episcopum Rothomagensem, consulturi quid agerent. Franco vero statim misit ad Rollonem, ut daret sibi pagoque manentibus securitatem. Rollo vero comperiens quod in urbe nec in finibus ejus moraretur
null
fd2f75e1-a369-4e91-82b9-eb921ecc3a9d
latin_170m_raw
null
None
None
None
nisi inerme vulgus, dedit episcopo suae fidei tenore securitatem. Hincque gressum profuturae sibi navigationis agitans, Rotomo venit, portaeque, cui innexa est ecclesia S. Martini, naves plurimo milite fecundas adhaesit. Classe autem descendens, celerique gressu lustrans urbem, vidit disjectas moles ejus, avulsaque templorum saxa, ecclesias fundamento emotas, murosque hinc inde disruptos, parvamque manum et inermem, coepitque animo haerere, inque unione intuitu visum defigere, reminiscens visionis quam viderat ultra mare. APOSTROPHA. O dux Rollo, potens, et praestantissime princeps, Haec urbs principe te Christo donante vigebit, Pace serenato regno aedificabitur, olim Bello consumptis Francis, populoque domato, En mox ecclesiae, quo te gaudere videbas; En lavacri quo te epra purgarier, hic fons, Aedificanda tuis haec patria fonte novatis. Urbe dabis populis leges et foedera in ista, Juraque districtae pariter formidine poenae. Tempore mirificum venturo jamque nepotum, Aspera sepositis nitescent saecula bellis, Et super arma sedens furor impius, impietatis Viribus explicitis, non quemquam voce lacesset, Quin lupus asper, ovis, simul pascentur in agro. Inde ad naves reversus, convocatis principibus quaerit sagaci mente consilio suorum quid sibi sit faciendum. Tunc sui quasi futurorum praescii, divinaeque inspirationis praesagio imbuti, dixerunt viva voce Rolloni: « Haec terra copia frugum omnium fecunda, arboribus nemorosa, fluminibus pisce repletis discriminata, venatu diversarum ferarum sufficienter copiosa, sed armigeris militibus vacua. Nos hanc potestati nostrae subjiciemus, hancque sorti nostrae vindicabimus. Finitimarum gentium oppida, vicos, et castra atque urbes praeliis adquiremus, ut requiescere possint turmae post terga nostra sepositae. Forsan interpretatio tuae visionis vertetur in finibus istis. » Rollo igitur super responsis suorum laetus, a Rotomo divulsis navibus subvehitur ad Archas usque, quae Asdans dicitur. Illico fama quid rerum usquam agitur conscia, compita Franciae aggressa, intimat adesse Normannos, Sequanae alveo innumerabili multitudine coadunatos. Franci vero illorum adventu, veluti repentino tonitru sono stupefacti, convocato Alstigno pervasore olim Franciae, congregato immensae multitudinis exercitu, venerunt super Othurae fluminis decursum. Tunc Ragnoldus princeps totius Franciae dixit Alstigno incentori totius nequitiae: « Tu ista gente procreatus da nobis consilium super his rebus: » Alstignus respondens Ragnoldo comiti mox haec intulit: « Si ante triduum requisisses a me consilium, cogitatione deprehensum darem tibi. Tantum mitte legatos ad illos, quid dicant sciscitaturos. » Tunc Ragnoldus: « Perge celeriter precamur, cujus voluntatis sint inquisiturus. » Alstignus respondit: « Non ibo solus. » Miserunt autem duo milites cum eo, Daciscae linguae peritos. Qui venientes super ripam fluminis, steterunt dicentes: « Regiae potestatis comites mandant vobis, ut dicatis qui estis, et unde estis, et quid quaeritis. » Ipsi vero responderunt: « Dani sumus, Dacia advecti huc. Franciam expugnare venimus. » Illi autem: « Quo nomine vester senior fungitur? » Responderunt: « Nullo, quia aequalis potestatis sumus. » Tunc Alstignus scire volens quid de se dicerent, dixit: « Cujus fama huc advecti advenistis? Si unquam de quodam Alstigno vestrae patriae nato, huc cum plurimo milite adnavigato aliquid audistis? » Responderunt: « Audivimus. Ille enim bono omine auspicatus est, bonoque initio coepit; sed malum finem exitumque sortitus est. » Iterum Alstignus: « Vultis Carolo Franciae regi colla submittere, ejusque servitio incumbere, atque ab eo quam plurima beneficia capere? » Responderunt: « Nunquam cuilibet subjugabimus, nec cujuspiam servituti unquam adhaerebimus, neque beneficia a quoquam excipiemus. Illud beneficium optime complacuerit nobis, quod armis et labore praeliorum vindicabimus nobis. » Tunc Francigenae: « Quid acturi estis? » Hinc Dacigenae: « Quantocius abscedite et amplius nolite stare, quia vestris ambagibus non curamus, nec quid acturi sumus vobis indicabimus. » Illi vero abeuntes, quod audierunt expedite exercitui renuntiarunt. Ragnoldus vero vertens ad Alstignum dixit: « Quid vobis videtur: Bellumne initiabitur? Vos ex illorum gente estis, vos artem praeliandi more Dacorum non ignoratis. Dicite quid sumus facturi? » Tunc Alstignus veneni fera, vulpina arte suffultus, exercitum affatur: « Haec gens juvenilis aetatis flore robustissima, armis edocta, praeliaque quam plurima experta si invadetur, magnum periculum nobis generabitur. » Tunc quidam Francisci
null
ffc3679e-3cfd-42a7-85d9-95f9cd8440c3
latin_170m_raw
null
None
None
None
agminis signifer nomine Rotlandus dixisse fertur: « Quid huic consulitis? Nunquam lupo lupus nec vulpis vulpe capietur. » His verbis incitatus dixit Alstignus: « Amodo a me bellum non blasphemabitur. » Interim Rollo, et qui cum eo erant, fecerunt sibi munimen, et obstaculum in modum castri, munientes se per gyrum avulsae terrae aggere, locoque portae relinquentes spatium prolixae amplitudinis, quod apparet ad tempus usque istius diei. Franci vero diluculo venerunt ad ecclesiam S. Germani ibique missam audientes participantur corpore et sanguine Christi. Abhinc equitantes, in ripa fluminis naves, Dacosque in munimine avulsae terrae videntes, amplum portae aditum solum invaserunt. Daci vero intrinsecus hinc et inde per planitiem castri accubitarunt, atque scutis se cooperuerunt. Rotlandus signifer Ragnoldi, cum acie quam praeibat exercituum, violenter per aditum mirae prolixitatis amplum super eos irruit, et debellare eos coepit. Daci vero exsurgentes Rotlandum in momento interemerunt, et ejus sequaces. Ragnoldus et Alstignus, caeterique comites illic cunctos mortuos considerantes, terga vertentes, fugam expetiverunt hilares. Extemplo Rollo, convocatis de hostili fugatione reversis, dixit: « Quid mali egimus contra Francos? Cur nos adsallierunt? Quamobrem nos occidere maluerunt? Illorum est initium mali, culpa invadentis, non obstantis: praesumptio occidere volentis, non defendentis. Quidquid mali contra illos hinc egerimus, offensione factorum suorum perpetrabimus. Eia, occupemus castra, et oppida illorum. Reddamus talionem cumulatis nimium malis pro offensis illorum. » Haec exhortante duce Rollone, dimisso munimine avulsae terrae, celeri cursu navigantes, praeoccupaverunt Mellendis habitatores Quam, interfectis principibus, cito subvertunt, totamque provinciam devastarunt. Ragnoldus vero comes, congregato majore exercitu priore, iterum conatur eos invadere. Normanni autem se conglobantes strictim accubitaverunt se, ut parvissima putaretur summa eorum. Illico Ragnoldus init bellum, suae sorti non profuturum. Daci vero per aciem Ragnoldi inconvulse pergentes, prosternebant duris verberibus plures. Videns autem Ragnoldus suos deficere, coepit celeri cursu fugere. Cui quidam piscator Sequanae attributus Rolloni, obviavit ei, teloque transverberatum occidit. Ragnoldidae suum seniorem videntes mortuum, fugam torquentes nimium, equos expetiverunt. Tunc Rollo persequens eos, multos occidit, pluresque captos ad naves deduxit. Convocatisque fidelibus suis dixit: Age, nunc navigemus Parisius, civesque qui praelia fugerunt requiramus. Igitur Nortmanni ripa Mellendis naves divellerunt, Parisiusque circumdantes obsederunt, et praedam illius provinciae ad obsidionem verterunt. Morante diu Rollone in Parisius obsidione, deficiebat praeda longinquis regionibus rapta. Illico Nortmanni Baiogacensem pagum expetunt, totamque praedam rapientes, civitatem oppugnare coeperunt. Cives autem ne morerentur hostiliter eis restiterunt, Bothonem praecipuum Northmannorum comitem ceperunt. Northmanni de Bothone dolentes, miserunt qui dicerent ad Baiocacenses: Si reddideritis nobis Bothonem, dabimus vobis unius anni securitatem. Baiocacenses consilio ducti dixerunt ad invicem: « Melius est nobis spatio unius anni requiescere, quam pro uno comite totum praeliis ducere. » Data igitur securitate, reddiderunt Bothonem asperrimum militem. Transacto vero anno, circumstante Parisius obsidione, Rollo Baiocas petit, eamque violenter cepit, totum funditus subvertit, captivosque et praedam totius regionis sibi vindicavit. Quin etiam quamdam Poppam virginem, specie decoram, superbo sanguine concretam, praevalentis principis Berengarii filiam secum laetus adduxit, eamque sibi connubio ascivit, et ex ea filium nomine Guillelmum gennit. Denique residens circum Parisius misit Ebroicas exercitum, ut caperetur civitas et episcopus. Qui veniens civitatem invasit, populorumque plures et praedam coepit. Sed episcopus, Sebur nomine, Deo annuente, evasit. Statimque illius pagi praedam capientes, totam terram devastaverunt, Parisiusque revenerunt. Talibus itaque exterritae plurimae gentes Franciae, tributa solvebant Rolloni, plurimae vero resistebant ei. Angli vero audientes quod Rollo Parisiacam urbem obsedisset, rebusque Franciscis impediretur, atque aestimantes quod amico suo regi Alstemo in adjutorium non subveniret, tenorem fidei respuentes, coeperunt arroganter insolescere, contraque regem importunis bellis feritantes dimicare. Terra Anglisca exercitu regis et obstantium sibi devastabatur, publica res malis afflicta annullabatur. Militesque regis, et obstantium varii interitus morte praeoccupabantur. Igitur Alstemus rex Christianissimus, cum non haberet unde arrogantiae Anglorum resisteret, misit quemdam comitem ad Rollonem circa muros Parisiacae urbis debellantem. Qui ad eum veniens, submisso vultu intulit dicens: Rex Anglorum Alstemus carum inextricabilis amicitiae tibi munus. Quondam, domine mi
null
c0048e6b-0bb8-4cd6-aca0-a7a76f904f8d
latin_170m_raw
null
None
None
None
, tu et Alstemus rex Anglorum pacificus, pepigisti mutui adjutorii foedus, ut qui vestrum indigeret adjutorio, alterius muniretur suffragio; et quem vestrum adversa fortuna protereret, alter illi in adjutorium subveniret. Quapropter inopinato jugo perfidorum Anglorum pressus, excellentem super omnia potentiam tuam precatur, ut succurras ei velocius, quia Angli te praeoccupatum scientes negotio Francisci belli, non putant te subventurum proprius meo seniori. Rollo vero legato regis quod necesse erat tribuit, eique triduum jussit exspectare. Principibusque advocatis, quid acturus sit super hoc negotio, coepit inquirere. Statimque misit ad principes civitatis, ut aut eam illi redderent, aut obsides darent, aut se ad defensionem praepararent. Cives autem noluerunt urbem ei reddere, nec obsides dare; sed festinant se contra diei venturi praelia praeparare. Diluculo vero Rollo continui conflicti tempore consurgens, certamen diurnum iniit, civesque tota die praeliis afflixit. Videns autem quod urbem non caperet, crepusculo noctis naves velis ornavit, Parisiusque dereliquit, atque Anglorum terram citius quam potuit, cum legato regis Alstemi pervenit. Tunc rex Alstemus dictis legati laetior effectus, copiosae multitudinis exercitum vocavit, atque contra Rollonem ducem festinanter perrexit. Qui simul congressi, nimiumque amplexati, atque amicabiliter sunt osculati. Illico Rollo gratuita voce compellere coepit regem: « Grates, domine Rex, tibi condignas persolvo, quia duodecim naves honestis militibus plenas, totidemque frumento, vino atque lardo onustas misisti mihi in Uvalgras. » Tunc rex praesaga voce dixit: « Tibi praemaximas debeo gratias, quia tibi a Deo datum regnum propter me dimisisti, mihique in adjutorium festinanter subvenisti. Non ignoras cujus rei causa mihi succurrere tibi mandavi. Regnum cui praeesse et prodesse debeo, devastatur, decusque regiminis mei adnihilatur, quia Angli insolentia temeritatis tumidi et perversi meis nolunt obedire praeceptis. Recedentes a me, sibi invicem conspiraverunt, meque meumque servitium abdicantes floccipendunt, quin etiam ususfructus meorum oppidorum sibi diripiunt. Precor igitur ut adjuves me eos elidere, et dispergere, eorum contumacem virtutem conterere et conculcare; quatenus ad servitium licet inviti redigantur, et quod merentur poenis acriter luant. Medietatem ergo regni mei tibi dabo, dimidiamque facultatem supellectilium meorum tibi sponte concedam. Sicque indissolubili conjunctae amicitiae foedere colligati, teneamus regnum simul, totiusque honoris ejus fungamur bonis, » Dedit itaque rex Alstemus Rolloni regni dimidium, atque medietatem bonorum suorum. Dux Rollo statim regi respondit: « Tibi, domine rex, est imperare, mihi obedire. Quos vis conteram; quos voluerit disperdam. Subvertam urbes eorum, villasque et oppida incendam ipsorum: proteram eos et dispergam, subjiciam eos tibi et occidam. Uxores et semen eorum captivabo, et armenta eorum devorabo. » His ab invicem expletis, pergunt unanimes contra Anglos regi obstantes. Rollo vero contra Anglos multa praelia exercuit, urbesque eorum obsedit. Quarum multa igne cremata depopulavit. Videntes autem Angli quod non praevalerent contra regem, sed deficientes affligebantur, venerunt ad Rollonem, flexisque genibus dixerunt: « Dacorum potentissime, nos regi Alstemo pacifica et concordare, quia inconsulti contra regem praevaricati sumus, fidelitatis vincula rumpentes quam ei promisimus. Nos ei obsides conservandae fidei dabimus, hincque ei sponte incumbentes fideliter serviemus. » Rollo vero his auditis ad regem Alstemum ivit, et quod Angli retulerunt regi intimavit. Tunc rex motus pietate quondam suorum dixit: « Ne flagelletur respublica diutius, si consulis, o amice, ad serviendum nobis eos obsidibus datis recipiam. » Tunc Rollo: « Tu, domine, obsides perseveraturae tibi fidei recipe. Ego vero advena, non cognoscens mores Anglorum, permansurae fidelitatis mihi obsides recipiam. » Illico Anglorum quisque offensus comes, onera offensionis et poenitentiae deportans, regi unum, et Rolloni alterum obsidem dederunt. Sicque flagellati dudum, et pacificati per Rollonem quieverunt. Rex autem aestimans Rollonem esse moraturum omni cursu temporis in Anglica terra, denominat ejus medietatem regni, scilicet urbes et castra, villas et oppida, aulas et palatia, et quae bonorum suorum supellectilia; quin etiam deprecatur ut sinat se sacro fonte redimi, seque a commissis piari. Rollo autem semper memor visionis, precibus regis non acquievit, verum quae suae sortis erant, obsidibus ante regem conductis, vultuque sereno dixit: « Talionem modo, domine rex, pro bonis quae mihi Walgris
null
2095c1e2-4ea4-46d6-9c2f-2a31369a7cfc
latin_170m_raw
null
None
None
None
impendisti, reddidi. Regnum quod mihi ultro dedisti, per hunc mucronem duodecim libras auri capulo habentem, reddo tibi. Quin etiam obsides, qui mei juris sunt, et qui astant, jube recipi; praecavens ne patrum suorum et avorum perfidia te iterum respuendo decipiat. Ego Franciam celeriter repetam, meosque inimicos affligam et conteram, disperdam et convincam. Tantum te deprecor ut qui me sequi maluerint, non prohibeas eis. » Rex autem admirans, et gratias super his dictis agens, dixit: « Dux praepotentissime, pars animae meae, ego tecum ibo. Regem, duces, et comites tibi humiliabo. » Respondit Rollo: « Nequaquam, domine, regnum dimittas, cui praeesse et prodesse jugi juvamine debes. » Extemplo Rollo, amicabiliter rege relicto, congregata inenarrabili multitudine juvenum, transfretato portu Franciscum advehitur regnum. Statim comites exercitus sui dividens, alios alveo Sequanae, alios Ligeris fluento, alios amne Gerundae interjacentes provincias praedaturos, celeri navigatione misit. Ipse autem Parisius iterum veniens, coepit urbem oppugnare, et terram super inimicos suos devastare. Carolus autem rex audiens quod Rollo inopportunis bellis attritum subjugasset regi et sibi transmaritimum regnum, consilio Francorum rogat ad se venire Franconem Rotomagensem episcopum Rolloni jam attributum. Coetu igitur Francorum congregato super tantis importunitatibus paganorum consulturo, jamque ascito Francone episcopo, condolens de egestate regni sui, dixit: « Regnum, cui praeesse debeo, desolatur. Terra aratro non scinditur. Respublica et captivatur et occiditur. Obesse Rolloni nequeo, quia quotidie meis privor. Quapropter paternitatem sanctitatis tuae rogo, et deprecor, ut acquiras nobis apud Rollonem sequestram pacem trium mensium: et si forte his diebus Christianum fieri se voluerit, maxima beneficia ei dabimus, magnisque donis eum remunerabimus. » Franco vero, his auditis, Rotomo reversus, Rolloni duci humillimis precibus dixit: « Rex Francorum mandat ut des illis pacem trium mensium, forsitan dabitur salubre consilium inter te et illum. » Rollo autem, his auditis, consilio suorum dedit regi pactum trium mensium. Spatio vero hujus brevissimi temporis quievit terra a paganis. Audientes autem Burgundiones, Richardus scilicet, vel Ebalus Pictavensis comes, quod Franci imbelles, armisque frigidi, quasi effeminati petissent securitatem Rollonis, miserunt ad regem, et ad comites, dicentes: « Terram quam tenetis cur sinitis vastari a paganis? cur non auxiliamini quibus praeesse et prodesse debetis, suisque finibus exterminatae cur non resistitis genti? Nos vobis si volueritis auxiliabimur, et si forte ingruerit contra nos bellum voluntarie aderimus. » Franci vero his contumeliose sermonibus exasperati, finito termino securitatis coeperunt rebellare paganis. Illico Rollo putans se propter securitatem quam dedit, a Francis vilem aestimatum, ferociter et crudeliter devastando provincias, coepit laniare, et affligere, atque delere populum. Sui autem in Burgundiam pergentes, perque Jonam in Sigonam navigantes, terrasque amnibus affines usque Clarum montem undique secus devastantes, Senonis provinciam invaserunt, atque cuncta depopulantes ad Sanctum-Benedictum contra Rollonem revenerunt. Videns autem Rollo monasterium Sancti-Benedicti, illud contaminare noluit, nec praedari illam provinciam propter sanctum Benedictum permisit. Stampas equidem adiens totam terram adjacentem perdidit, quamplurimos captivavit. Inde ad Villemez veniens finitimas terras praedavit, hincque Parisius remeare acceleravit. Rustici vero videntes Francos robustissimos bellatores et Burgundiones asperrimos pugnatores penitus adnihilatos, congregantes incomprehensibilem numero multitudinem, desueta arma nequicquam gerentem conantur invadere Rollonem. Rollo autem respiciens vidit aerem pulverulentum, creberrimoque concursu peditum densius obnubilatum; convocatis principibus suis dixit: « Populus peditum nescio an equitum nos sequitur. Pedites nostri celeriter viam petant, equites nobiscum remaneant; ut videamus cujus fortitudinis sint qui nos perdere volunt. » Exspectante autem Rollone cum equitibus, appropinquaverunt rustici, equites cum peditibus. Illico Rollo irruit super villanos, crudelique nece illos usque ad internecionem prostravit, et contrivit eos, caedeque maxima peracta, repedavit ad suos. Postea vero Rollo nimio furoris aestu inhians, et flagrans super suos inimicos civitatem Carnotis hostiliter expetiit, atque Dunensem comitatum et Carnotensem vastans, cum magno exercitu obsedit. Quidam vero episcopus Guvaltelmus urbi praeerat religiosissimus. Is moerens et ejulans, continuisque orationibus instans, misit ad Burgundionum ducem Richardum, et ad Pictavensem comitem Ebalum, ut subvenirent urbi morte praeoccupatae pro amore Dei in auxilium. DE CARNOTIS LIBERATIONE. Misit
null
6a2268bb-7921-4dab-bbe5-eb499bc2a3c7
latin_170m_raw
null
None
None
None
autem et ad Francos hujus moestiferae legationis nuntios. Qui celeriter Richardo comiti adhaerentes invaserunt Rollonem circa muros Carnotis praeliantem. Rollo vero, more solito, constanter irruit super illos. Franci vero et Burgundiones vires resumentes, ausumque iterum capientes, invadunt Rollonem duriter illis obstantem. Caesis ergo Christianorum ac paganorum pluribus stabat uterque in praelio exercitus, mutuans vitam alternis ictibus; cum subito Guvaltelmus episcopus quasi missam celebraturus, infulatus bajulansque crucem atque tunicam sacrosanctae Mariae virginis in manibus, prosequente clero cum civibus, ferratisque aciebus constipatus, exsiliens de civitate, paganorum terga telis verberat et mucronibus. Cernens autem se Rollo inter utrumque exercitum stare, seque non praevalere, suosque decrescere, transiens per medium illorum, coepit ab eis declinare, ne praeoccuparetur morte. APOSTROPHA. Rollo potensque valensque asperrimus armis, Ne verecunderis si jam fugitivus haberis, Non te Franco fugat, te nec Burgundio caedit, Concio multimodae gentisque utriusque phalangis: Sed tunica alma Dei genitricis Virginis, atque Reliquiaeque simul, philateria, cruxque verenda. Quam velut in manibus meritis praesul reverendus, Velle tuum semper tibi posse, velut fuit olim: Et modo velleque posse tuum legaliter ibunt, Posseque velle tuum humanum jamjamque renoscent. Velle tuum modo posse suum * spectabit amicum, Posseque velle suum sic praestabitur ipsum. Conjunctis pariter his disjunctisque duobus, Aut facies, aut non, quaecunque negotia rei, Quis sine perficies nullius summa negotii. Saepe adquirit uterque suum violenter amicum. Saepe resistit uterque suo rapido obice amico. Natura servante modum, quam propter amicum Conditio humani figmenti tristis habetur. ITEM APOSTROPHA AD ROLLONEM. Multimodas perpesse minas, nimiosque labores, Unde fatigavit temet fortuna querelis. Inde tibi meliora dabit jam fruge perenni. Aspera tot tolerata diu modo laeta sequentur. Gaudia longa metes hinc hinc moerore subacto. Te labor artificem belli hucusque peregit: Post hos moerores sat dona quietis habebis. Namque labore gravi concrescunt praemia multa. Quaedam acies paganorum evadens forte praelii periculum ad Leugas pervenit, et montis excelsa subiit. Finito igitur tali et tam magno certamine belli, Ebalus vespere advenit cum suis, Francosque et Burgundiones imprecatur nimis: « Me pro nihilo duxistis, quando praelium sine me inchoastis. Blasphemabor a cunctis gentibus, quae auditurae sunt hos eventus. Proh dolor! mallem mori cum isto populo quam abesse praelio. » Tunc Franci et Burgundiones dixerunt ad Ebalum sine re querulum. « Adhuc exspectat te aliquid certaminis, quo potes te tuosque experiri. Considera Northmannos praelio fugatos, cacumen montis causa praesidii aggressos. Praecipita ergo eos a monte, eorumque superbiam elide. Vindica sanguinem Francorum et Burgundionum, hoc campo, heu dolor! jacentium. Sentiant te modo advenisse, qui gloriantur se periculum mortis evasisse. » His igitur dictis, Ebalus invadit Northmannos in monte nimium exterritos. Ebalus autem ascendebat montem cum suis, Daci vero resistebant ei jaculis. Ebalus jaciebat eo missilia, Daci vero violabant eos jaculis. Ebalidae tentabant ascendere cacumen montis, Rollonidae praecipitabant eos usque ad basim montis. Ebalidae sepes et parietes, quas Daci ad capiendam civitatem fecerunt, ad montem deportaverunt. Daci vero eosdem parietes et sepes illis abstulerunt et se ex illis circumdando munierunt. Populus vero Francorum exspectabat finem jurgiorum. Ebalus igitur videns quod non proficeret ei initum certamen, venit ad Richardum ducem in campo praelii castra metantem. Tunc exercitus montem circumsepsit, ne posset ullus elabi. Videntes autem Daci se circumseptos plebe, dixerunt ad invicem: Si exspectetur forte dies futurus, omnes gladio interimemur. Frisonum quidam de gente natus, qui erat illis accreditus, dixit mortem timentibus: « Dabo consilium vobis profuturum. Intempestae noctis silentio quidam nostrorum de cacumine montis clam descendant, et forinsecus circa tentoriae buccina clangant. Illi namque audito clangore tubarum, autumantes adesse Rollonem nostrum ducem, formidolosi stupidique, atque pavidi fugitabunt, huc illucque divisi. Nos vero de monte descendentes irruamus super castra principum, duriterque debellando eos, transeamus per medium illorum, et festinemus aggredi seniorem nostrum, et sic evademus mortis periculum. » Responderunt: « Congruum nobis et salubre secundum quod accidit, das consilium. Melius est nobis ita agere, scilicet aut elabi, aut mori, quam hic morari, nosque vivos comprehendi, et poenis diversis affligi. » Idcirco obscurae noctis
null
4fdf7d4f-46d3-4d36-bd57-19d75d14dc2e
latin_170m_raw
null
None
None
None
conticinio descenderunt quidam de monte, et per tentoria clam transeuntes ultraque venientes, coeperunt forinsecus tubis clangere, terroremque repentinum eis incutere. Caeteri vero cum magno tumultu, magnoque scutorum fragore elabentes velociter de monte, invaserunt Richardum tentoriis soporatum. Sicque ferociter praeliantes, et per medium exercitum transmeantes, viam quam Rollo tenuit citatis gressibus liberati pergunt; atque super Othuram venientes, loco alto palude circumdato gressum fatigati figunt. Exercitus vero nimium exterritus coepit hac illacque fluctuare, putans Rollonem adesse. Ebalus vero hujus rei terrore domum cujusdam fullonis expetiit, atque diu in ea delituit. Exercitus autem, lucescente aurora, montem videns hostibus vacuum, eos prosequitur quousque morabantur. Nortmanni vero innumerabilia animalia, quae secum adduxerant, statim occiderunt; atque tergora dimidia animalium diripientes et excoriantes, ex cadaveribus ipsis castrum circa se fecerunt; ponentesque unum super alium, coria sanguinolenta forinsecus avellerunt, ne equi stupidi equitesque mirantes appropinquarent. Franci vero et Burgundiones prosecuti eos cum adessent, castellumque ex corporibus equorum, boum, asinarum, caprarumque et bidentium conseptum, tergoraque forinsecus pendentia vidissent, dixerunt ad invicem: « Quis invadet istos? qui vult vitam perdere, accedat ad carneum castrum et mirabile. » His dictis, quique repedarunt sua, Daci vero navium contubernia. Rollo autem videns milites suos, gratulanter dixit ad illos: « O robustissimi, armisque asperrimi! Quomodo praelia evasistis? » Tunc illi cuncta quae acciderant retulerunt Rolloni. Rollo vero ita exagitatus, furiis acerrimis bacchatus, coepit totam terram vastare et delere, atque incendio concremare. Illico omnis salus conclamatur fiduciaque vivendi non reperitur, publica res adnihilatur, ecclesiaeque desertae habentur. Franci vero non valentes paganis resistere, totamque Franciam videntes ad nihilum venire, unanimiter ad regem venerunt, atque dixerunt: « Cur non auxiliaris regno, cui praeesse et prodesse debes sceptro? Cur non pax consilio acquiritur, quam nec bellis nec ullo defensionis obstaculo adipisci possumus? Honor et potestas regalis subjicitur, paganorum insolentia erigitur. Franciscae regionis terra quasi solitudo habetur, quia ejus populus aut fame aut gladio moritur aut forte captivatur. Tuere regnum si non armis, vel consilio. » Tunc rex Carolus his dixit furibundus: « Date mihi consilium, quod regno et nobis sit salubre et congruum. » Tunc Franci: « Dabimus, si nobis credideris, consilium tibi et regno condignum et salutiferum; ut requiescat populus nimis penuria afflictus. Detur terra a fluvio Andellae usque ad mare paganorum gentibus; filiam quoque tuam Rolloni conjugio junge. Et ex hoc potes multum contra gentes tibi obstantes praevalescere; quia Rollo superbo regum ducumque sanguine natus, corpore pulcherrimus, armis fervidus, consilio providus, aspectu decorus, #contra suos mansuetus,@# cui promittit fidus amicus, cui adversatur atrox inimicus; sagaci mente Vasallus, constans et lenis ut res expostulat in omnibus, sermone instructus, docilis in rebus, actibus benevolus, eloquio honestus, virtute virili repletus, humilis conversationibus, rebusque forensibus prudentissimus, in judicio justus, in secretis cautissicimus, auro argentoque ditissimus, creberrima militum frequentia assidue constipatus, quin etiam omni bonitate est exaggeratus. » Confestim Carolus his consultus misit Franconem archiepiscopum Rothomagensem ad Rollonem paganorum ducem. Qui veniens ad eum blandis sermonibus coepit alloqui: « Omnium ducum praestantissime, cunctorumque praecellentissime, litigabis vita comite semper contra Francos, praeliaberis semper contra illos? Quid de te si morte praeoccupatus fueris? Cujus figmenti es? Deum te esse aestimas? Limo plasmatus, nonne homo es? Nonne es esca vermium, cinisque et pulvis? Memento qualis es et eris, et cujus judicio damnaberis. Herebro, ut reor, frueris, nec quemquam lacesses ultra praeliis. Si vis Christianus fieri, praesenti futuraque pace poteris frui, ditissimusque hac terra morari, Carolus rex patientissimus, consilio suorum ductus, hanc terram maritimam ab Anstigno et a te nimium devastatam vult tibi dare. Quin etiam ut pax et concordia, atque amicitia firma, et stabilis atque continua, omni tempore inter te et illum permaneat, filiam suam, Gislam nomine, uxorem in conjugio dabit tibi; qua copula prole laetaberis, regnumque in perpetuum tenebis. » Quo audito, convocat majores Dacorum, et quae episcopus sibi retulit narrat in auribus eorum. Daci vero, reminiscentes somnii interpretationum, dixerunt
null
439a2eb8-8f85-4bdd-b01a-ec710f69fca6
latin_170m_raw
null
None
None
None
Rolloni: Terra haec penitus desolata militibus privata, aratro non exercita, arboribus bonis referta, fluviis genere diversorum piscium plenis divisa, venatu opulenta, vineis non ignara, glebis cultro elaboratis fecunda, mari affluentiam diversarum rerum daturo ex una parte circumdata, altera decursibus aquarum deportantium navigio cuncta bona, quasi Franciae regno discriminata, si fuerit frequentia hominum visitata, valde erit fertilis et uberrima: nobisque ad habitandum sufficiens et congrua. Filia quam tibi spondet, utriusque progeniei semine regulariter exorta, staturae proceritate congrua, forma, ut audivimus, elegantissima, virgo integerrima, consilio provida, forensium rerum negotio cauta, conversatione facillima, colloquio affabilissima, manuum labore peritissima, quin etiam virginibus cunctis praecellentissima, decet ut copuletur tibi connubiali amicitiae. Et ex hoc videtur salubrius nobis consilium, in melius profuturum, et ab alicujus rixae errore inconvulsum, quod filiam regis habebis in conjugio foederum. Reminiscere somnii interpretationum, mysticorumque ejus intellectuum. Ut remur, in istis finibus vertetur nobis in prosperum. Satis praeliati sumus, Francosque debellavimus; consequens videtur nobis ut requiescamus, fructibusque terrae patienter fruamur. Remitte regi episcopum, ut si dederit tibi quod spopondit, te dicat suo servitio esse promptum. Remanda ei securitatem pacis trium mensium, et ut sequestrae pacis spatio veniat, si vult, contra te ad placitum, faciatque verborum suorum et promissionum te per omnia securum. » Statim Rollo supra dicto episcopo intimavit, regique ut haec diceret ad eum remisit. Qui veniens ad regem, convocato episcoporum, comitum, atque abbatum coetu, dixit: « Rollo dux Northmannorum tibi amoris et amicitiae inextricabilis, quin etiam servitii pactum, si dederis filiam tuam, ut ei dixisti, conjugem, terramque maritimam in sempiternam per progenies progenierum possessionem, manus suas se subjugando tibi dabit fidelitatis gratia, tuumque servitium incessanter explebit. Poterisque per eum obstantium et jurgantium tumores contra te retundere, nimiumque confortatus convalescere. » His ab episcopo renuntiatis, congratulantur Franci, suggeruntque unanimes regi ut det filiam suam terramque Rolloni. Rex vero Francorum, prece coactus, dedit filiam suam vice Rollonis episcopo per pignus, in vinculo sacramenti et conjurationis. His rerum opportunitatibus factis, determinatis, et confirmatis tempore locoque determinato, atque sequestra pace data, redierunt quique ad sua. Franco Rothomagensis archiepiscopus Rollonem adiit, et cuncta quae fecit ordinatim illi narrando exposuit. Rollo igitur et sui, his renuntiatis, nimium exhilarati, typicum intellectum rememorant visionis. Rotbertus autem dux cum audisset quod rex Carolus filiam suam daret Rolloni, et pacificarentur vicissim paxque fieret totius orbis, misit verbis pacificis ad Rollonem nuncium subsequentia verba dicturum. Cumque adesset, Rolloni verbis precativis dixit: « Rotbertus dux Francorum tibi fidele servitium. Audivit concordiam tui et regis, et inde laetatur nimis. Congruum esse tibi dicit, te tuosque requiescere, terramque datam reaedificare, urbes et moenia restaurare, teque perpetua pace vivere. Satis exercuisti praelia, satis demonstrati arma virilia. Satis cujus virtutis esses declarasti, satis plurimis periculis incubuisti, satis #vas@# emeritus, satis toto orbe laudatus. Quin imo dux idem deprecans, flexis animi genibus mandat tibi, ut testificatum in Christi nomine et in fonte salutifero baptismate lotum suscipi ab eo te sinas. Hinc eritis, si tibi placuerit, inseparabiliter fidi amici, nullusque contra vos stare poterit, facietque incessanter vestrum servitium, regemque tibi omni tempore benevolum. » His dictis, consilio Franconis episcopi, suorumque comitum dixit: « Volo consentire regi Francisque, ut veniat ad denominatum placitum, meque redimat fonte immersum. Hic mihi sit paterno amore pro patre, ego filiorum dilectione ero illi pro filio. Succurrat mihi, si necesse fuerit, ut pater filio; ego illi, ut filius patri. Gaudeat mea prosperitate, tristetur mea adversitate. Quae meae potestatis sunt, sui juris sint, et quae mei juris, suae potestatis sint. » Internuntius igitur quae audivit, Rotberto duci renuntiavit. Statuto idcirco tempore venerunt ad determinatum locum, qui dicitur ad Sanctum Clerum. Rollonis autem cis Eptae fluvium sedit exercitus, regis vero et Rotberti altrinsecus. Extemplo Rollo misit ad regem Francorum archiepiscopum verba dicenda dicturum: « Rollo non potest tecum pacificari, quia terra quam illi vis dare inculta est vomere, pecudum et pecorum grege omnino
null
2d23fe1c-1a8a-454c-a8a4-352acfe35b28
latin_170m_raw
null
None
None
None
privata, hominumque praesentia frustrata. Non habetur in ea unde possit vivere, nisi rapina et praedatione. Da illi aliquod regnum unde conducat sibi cibum, et vestitum, donec impleatur terra quam illi das opulentiarum congerie, reddatque temporinos fructus victuum, hominum, et animalium. Quin etiam non conciliabitur tibi, nisi terra, quam daturus es, in sacramento Christianae religionis juraveris, tu et archipraesules et episcopi, comites et abbates totius regni, ut teneat ipse et successores ejus ipsam terram ab Eptae fluviolo ad mare usque quasi fundum et alodum in sempiternum. » Tunc Rotbertus dux Francorum, et qui aderant comites et episcopi, cum abbatibus, dixerunt regi: « Non habebis ducem tanti honoris, nisi quod concupiscit feceris. Si non propter servitium quod reperit a te dederis, saltem da illi propter cultum Christianae religiositatis, ut acquiratur tantus populus Christo, qui interitus est errore diabolico. Et ne culmen totius regni tui, Ecclesiae, quae adnihiletur impetu infestantis exercitus, cujus advocationis patrocinio vice Christi fungens, debes esse rex et advocatus constantissimus. » Tunc Flandrensem terram, ut ex ea viveret, voluit rex ei dare; sed ille noluit prae paludium impeditione recipere. Itaque spondet rex ei Britanniam dare, quae erat in confinio promissae terrae. Illico Rotbertus et Franco episcopus renuntiaverunt omnia Rolloni, et adduxerunt illum integritate Christianae fidei, obsidibus datis, Carolo regi. Franci vero intuentes Rollonem totius Franciae invasorem, dixerunt ad invicem: « Magnae potentiae iste dux, magnaeque virtutis, atque magni consilii et prudentiae, quin etiam laboris, qui tanta praelia exercuit contra comites istius regni. » Statim Francorum coactus verbis, manus suas misit inter manus regis, quod nunquam pater ejus, et avus, atque proavus cuiquam fecit. Dedit itaque filiam suam Gislam nomine uxorem illi duci, terramque determinatum in alodo, et in fundo, a flumine Eptae usque ad mare, totamque Britanniam de qua posset vivere. Rolloni pedem regis nolenti osculari dixerunt episcopi: « Qui tale donum recipit, osculo debet expetere pedem regis. » Et ille: « Nunquam curvabo genua mea alicujus genibus, nec osculabor cujuspiam pedem. » Francorum igitur precibus compulsus, jussit cuidam militi pedem regis osculari. Qui statim pedem regis arripiens, deportavit ad os suum, standoque defixit osculum, regemque fecit resupinum. Itaque magnus excitatur risus, magnusque in plebe tumultus. Caeterum Carolus rex, duxque Rotbertus, comitesque et proceres, praesules et abbates, juraverunt sacramento catholicae fidei patricio Rolloni vitam suam, et membra, et honorem totius regni, insuper terram denominatam, quatenus ipsam teneret et possideret, haeredibusque traderet, et per curricula cunctorum annorum successio nepotum in progenies progenierum haberet et excoleret. His, ut dictum est, expletis, rex Carolus ad sua remeavit. Rotbertus et Franco cum Rollone remansit. APOSTROPHA AD ROLLONEM. Rollo, tui visus capies ex mystico sensu. Ecclesiae stabis praecelso vertice montis. Fonte salutifero scelerum purgabere lepra. Nunc homines, volucrumque loco scuta gerentes, Se Ecclesiae montem scandentes fonte piabunt. Extremum quorum capies nunquam quoque visu. Immunes scelerum libabunt mystica sacra, Nidorumque domos facient montis juga circa. Ecclesiasque struent diverso munere fultas. Dux bone, Dux pie, Patrici semperque verende, Adsunt cuncta tibi, quae somno animus tuus hausit. Serva baptismo quod jam promiseris almo. Linque opus infandum Satanae, quin toxica sacra, Quaere Deum verum vote et prece supplice semper, Observa mandatorum praecepta suorum, Da leges populo, doctis sancitaque jura. Pace fruens populus gaudebit tempore cuncto, Subque tua ditione morans semper, habitansque. Latronumque furum insidiis frustrabitur omnis. Ecclesiae summus tutor, inopumque juvator, Pacificus regni protector, et auxiliator, Defensorque gubernator, moderator, et auctor. Perpetuo vigeas meritis vivacibus aevo. Anno a Domini nostri Jesu Christi incarnatione nongentesimo duodecimo, Franco archiepiscopus catholica fide sacrosanctae Trinitatis imbutum Rollonem baptizavit, duxque Francorum Rotbertus de fonte Salvatoris eum suscepit, nomenque suum ei imposuit, magnisque muneribus et donis honorifice ditavit. Rotbertus autem, qui et Rollo, comites suos et milites omnemque manum exercitus sui baptizari fecit, atque Christianae religionis fidei per praedicationes instrui. Hinc convocato Francone episcopo, quae ecclesiae veneratiores in sua terra haberentur sciscitatur, et quae potentiores merito et
null
b5f07261-54ab-4d37-a124-21ad4a032a4f
latin_170m_raw
null
None
None
None
patrocinio sanctorum dicerentur. Tunc Franco: « Rothomagensis, et Bajocacensis, atque Ebroicacensis ecclesia sacrosanctae Mariae matris Domini nostri Jesu Christi et Virginis in honore est dedicata. In periculo maris ecclesia monte posita, Archangeli Michaelis paradisi praepositi nomine praetitulata. In suburbio civitatis istius est monasterium sancti Petri apostolorum principis nomine consecratum; in quo recubabat istius urbis venerabilis archiepiscopus nomine Audenus, signis et virtutibus nimium coruscans, ob metum tui adventus ad Franciam est deportatus. Gimegias, quo prius accessisti, est templum sancti Petri, regnum coelorum clavigeri meritis suffragatum. Plures sunt ecclesiae in tua ditione positae, sed hae sunt praecipuae. » Tunc Rotbertus: « In confinio nostrae potestatis quis sanctus potentior meritis habetur? » Franco: « Sanctus Dionysius natione Graecus, per sanctum Paulum ad fidem catholicam conversus, postea a beato Clemente Petri apostoli successore Franciae ad praedicandum transmissus, multa flagella paganorum perpessus, diuque verberatus, ad ultimum pro amore Dei hebetatis securibus capite plexus. » Tunc Rotbertus: « Antequam dividatur terra meis principibus, Deo et sanctae Mariae, sanctisque denominatis, desidero partem istius terrae dare, ut dignentur mihi in auxilium subvenire. » Franco: « Consilio divinitus inspirato uteris, congruumque est tibi his septem diebus, quibus albatis chrismatis et olei vestibus es indutus, fieri. » Dedit itaque Rotbertus prima die baptisterii Deo et sanctae Mariae Rothomagensis ecclesiae terram praemaximam canonicis in perpetuum possidendam. Secundo die, sanctae Mariae Bojocacensis ecclesiae. Tertio die, sanctae Mariae Ebroicacensis ecclesiae. Quarto, archangeli Michaelis ecclesiae, vicibus inundatione procellarum maris circumseptae, secundum cursum lunae incrementati septenarii numeri dispositione. Quinto, sancti Petri sanctique Audocni ecclesiae. Sexto, sancto Petro sanctoque Aicardo Gemeticensis ecclesiae. Septimo, Brenneval cum omnibus appenditiis sancto Dionysio dedit. Octavo die expiationis ejus, vestimentis chrismalibus vel baptismalibus indutus, coepit metiri terram verbis suis comitibus, atque largiri fidelibus. Denique praeparato magno nuptialium cultu, Gislam filiam regis uxorem sibi duxit, pro qua se Francis conciliando pacificavit. Securitatem omnibus gentibus in sua terra manere cupientibus fecit. Illam terram suis fidelibus funiculo divisit, universamque diu desertam reaedificavit, atque de suis militibus advenisque gentibus refertam restruxit. Jura et leges sempiternas voluntate principum sancitas et decretas plebi indixit, atque pacifica conversatione morari simul coegit. Ecclesias funditus fusas statuit, templa frequentia paganorum destructa restauravit, muros civitatum et propugnacula refecit et augmentavit. Britannos rebelles sibi subjugavit, atque de cibariis Britonum totum regnum sibi concessum sufficienter pavit. Denique in terra suae ditionis bannum, id est interdictum, misit, quod est prohibitio, ut nullus fur vel latro esset, neque assensum malae voluntatis ei praeberet. Denique interdixit ut nullus ferramenta aratri domui deportaret; verum in campo cum aratro relinqueret, et nullus post equum, asinumque, atque bovem, ne perderet, custodem mitteret; hujus interdicti pavore quidam agricola manens in Longapetentis villa, aratri utensilia campo dimisit, atque appropinquante meridie causa edendi domum suam venit. Quem uxor duris verbis et obstinato corde coepit increpitare, cur dimisisset aratri necessaria, et adjacentia in suo labore. Diu molesta atque increpans virum, dedit ei manducare. Interim volens suum maritum facere hujus rei, ne dimitteret amplius, sollicitum, citius quam potuit clam expetivit campum, et sustulit sibi corrigias jugi pomeremque et cultrum; atque ne videret maritus subducendo ea, quasi aliunde veniens repetivit domum. Maritus ejus saturatus surgens, suique laboris campum pergens, necessaria aratri non invenit: inde tristis domum revertens, querulae conjugi indicavit. Quae coepit eum invective et invisorie increpans dicere: « Nullius utilitatis homo, vade nunc ad Rotbertum ducem, et ipse faciet cito te aratorem. » Ille citus ad Rotbertum cucurrit, atque commoda aratri sibi frustrata duci retulit. Illico Rotbertus convocans quemdam praepositum, dixit ad eum: « Da quinque solidos isti agricolae, quibus possit quae perdidit emere. Tu quantocius villam pete, atque auctorem furti ignifero judicio inquire. » Villicus vero habitatores villae cunctos igne examinavit, nullumque illorum furti reum reperiens, Rolloni duci renuntiavit. Qui convocans Franconem archiepiscopum dixit: « Deus christianorum, in cujus nomine baptizatus sum, si est conscius rerum, mihi mirum cur non innotuit suo nomine igne tentatum nobis furti reum. » Franco: « Adhud ignis culpabilem non tetigit.
null
9e98645e-7593-489a-83ed-69630aced4ac
latin_170m_raw
null
None
None
None
» Et Rotbertus ad praepositum: « Vade iterum et ad habitatores affinium villarum, in nomine Jesu Christi examina per ignis supplicium. » Qui, jussa complens ducis, intimavit neminem se invenisse culpabilem. Qui aratorem statim vocavit, et ab eo inquirit, cui quod remansissent utensilia aratri in campo, dixisset. Agricola respondit: « Uxori. » Quae vocata venit, duxque ad eam dixit: « Quid de vomere cultroque mariti tui fecisti? » Illa se non habuisse negavit. Quae scopis diverberata fidem furti omnibus fecit. Tunc Rotbertus ad maritum: « Sciebas tuam uxorem esse furem? » Cui ille: « Sciebam. » Et Robertus: « Duobus decretis digne morieris, uno, quod caput mulieris es, et eam castigare debuisti. Altero, quod assensor furti fuisti, et indicare noluisti. » Statim utrumque laqueo fecit suspendi, crudelique morte finiri. Hoc judicium exterruit habitatores terrae. Nullusque ausus est postea furari, vel latrocinari. Atque sic quievit terra vacua furibus et latronibus, atque siluit privata cunctis seditionibus. Continua igitur pace, diuturnaque requie laetabantur homines, sub Rotberti ditione securi morantes; locupletesque erant omnibus bonis, non timentes exercitum ullius hostilitatis. Carolus namque rex quodam tempore misit duos milites Gislae filiae suae, Rotberto duci connubio vinctae. Gisla autem cum vidisset milites patris sui, quadam domo, ne viderentur a Rotberto suo conjuge, seposuit; cunctaque bona illis largiens, nimis diu morari fecit. Rotbertidae comites admirantes quod milites Caroli regis Rothomo morarentur, et presentia Rotberti ducis non fruerentur, venerunt ad eum, et dixerunt: « Cur nobis quod Carolidae tibi dixerunt non innotuisti? » Rotbertus: « Ubi sunt soceri mei legati? » Responderunt: « Uxorius es, et effeminatus; quia tuam presentiam vitantes, uxori tuae adsunt. » Dicebant igitur Rotbertum eam non cognovisse maritali lege, statimque dux ira commotus, tirones suae domus fecit absconsos comprehendi, et ad forum venialium rerum duci, ibique concurrente plebe jugulari. Audiens autem Rotbertus dux Francorum, quod pro nece duorum militum, colligatae pacis inter regem et Rotbertum Northmannorum ducem vincula soluta diruptaque essent, coepit contra Carolum stare, eumque adnihilare, et sua depopulari. Misitque legatum ad Rotbertum Rothomagensem dicens: « Tuo consilio, tuoque suffultus adjutorio volo istud regnum super Carolum accipere, eumque Francia fugare. » Tunc Rotberto Rothomagensis respondit legato Francorum ducis: « Modo tuus senior nimis vult equitare, ultraque legem agere. Quae regis sunt tantum disperdat, regimen nolo ut accipiat. » Erat autem conjux Gisla filia regis jam defuncta. Quid accidit inter Carolum et Rotbertum hic non memorabitur, quia alias legitur. Rotbertus Northmannorum patricius grandaeva aetate, nimioque labore praeliorum consultus, convocatis Dacorum Britonumque principibus, dedit omnem terram suae ditionis Guillelmo Popae filio, atque inter manus Guillelmi adolescentis manus suas mittentes principes, colligavit illi conjurationis sacramento. Postea uno lustro vivens, aetatis suae defectu, effetoque viribus corpore, equitare non valens, regnumque pacificatum solidum et quietum tenens, lugubris damni passus dispendium, inevitabilisque mortis casum plenus dierum migravit ad Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. EPILOGUS Nauta rudis pelago commissus vela profundo, Classe vehor parva, rimisque foramine plena, Puppeque quassata, prora tumido aequore fracta, Confractisque gubernaculis, remisque peremptis, Omnibus et velis violento turbine scissis, Naufragus, attonitus, stupidus, hebes, anxius, anceps. Syrtibus implicitus, pro nescio nunc quid agetur. Ah! misero mihimet nullus patet exitus usquam Fluctibus incluso nimiis, septoque procellis. Ah! mihimet coelum undique, et undique pontus habetur Aequor permensus medium huc vix usque natavi Non intrasse salum mallem, quam hic periisse. Puppe sub exigua per confraga murmurat aequor, Fluctibus infestis pelagi spumante procella, Aequora jam lambunt inimica pace carinam, Pestifero amplexu horrendis flabris nocitura. Viribus iratis teneor maris ursa rapina, Undaque curvatos sublata sinus quatit acre. Haereo nunc tremulis temerarius arbiter undis Sed tu, quem statum mobilem, motum stabilemque Veridici perhibent, cum sit motus quoque status, Fluctivagae aequoreos mentis compesce tumores Syrtes pestiferas cordis disrumpe vagantis, Atque procellosi ingenii sustolle carinam; Ut gubernaculis, remisque, velisque refectis, Ingenii, sensus, intellectusque pusilli, Jamque hujus operis pelago fervente
null
3b88beae-d912-4cc3-9af7-6c7fa0196c27
latin_170m_raw
null
None
None
None
meato, Tranquillum possim conscendere navita portum Sanguine martyrii fluidum, palmaque decorum, Profusum et nitidum cunctorum flore bonorum. LIBER TERTIUS. PRAEFATIO. Olim discipulos omnipotens Deus, Sacra Virgine matris editus et satus, Vere nostra fides Sarcalogon quem ait, Puppim scandere praecepit, abireque Ultra velivolum et fluctivagum mare. Plebes innumeras sedere mox jubet, Et montis subiens alta cacumina, Numen siderei postulat ad Patris. Noctis caeruleae mox crepere obvio, Dire ferbuerant aequora livida, Laevo praetumido flamine gurgitis, Conclamata salus, spesque fiducia, Cunctis discipulis perstrepidis nimis Aeris pestifera mortis imagine. Quartae nam stationis tumido situ Christus se pelago fluctivago intulit Sicco vestigio, seque per aequora Fert fluctu liquido passibilis maris, Offert discipulis seque trementibus. Tunc artus tremulos occupat et pavor, Haerent discipulum corda stupentia. Ignorant quid agant fine sub ultimo. Terror pectora sat verberat algidus, Clamor sidera pulsat nimius poli. Postquam se innotuit discipulis Deus, Praesiccis pedibus stans fluido mari Petrus mox Domino verba sonantia Sumptis viribus et robore praetulit. O tu Christe potens aetheris et maris Si nos sancta adiit nunc pietas tua, Estque tuta fides omnibus, et proba, Tecum pergere me praecipe per mare. Praecepti imperio nunc vegetabilis Indulgens favet his, et retulit: Veni. Fidens in Domino, qui potis est maris Petrus moxque ratem deserit ocius, Et dat vestigium fluctibus aequoris. Mentem perculerat res tremulam nova, Cum discrimina pontus movit effera, Quamdiu non dubitavit. * Petrum sustulerant aequora turgida, Diffidensque sui poenituit nimis, Mersus corpore Petrus medio salo Clamat: Deripere fluctibus his, Deus. Christi dextera mox quem rapuit sacra, Dixit: « Tu modicae cur fidei modo Nutando titubas et dubitas freto? » Conscendunt pariter mox Deus et Petrus Navim, discipulis turbine tristibus. Cedunt continuo noxia flamina. Dudum nos pelagus praetumidum nimis Summi numine Christi penetravimus. Cursus jam medios contigimus fere. Obpansum undique coelum undique cernitur Hinc hinc, atque minax caeruleus liquor. Haurit jamque pavor pectora tristius, Tollunt aequora molem inscitiae meae: Coepti poenitet, et taedet, et hoc piget. Summus Christe Deus, nunc faciem tuam Felix poplitibus pandeamini peto. Lapsas respice spes fomite numinis. Sanctam porrige manum nunc trepido mihi, Possim scandere quo gesta micantia, Summo te duce, sic te duce praevio, Et quot sunt mihimet torva pericula. Mentem septifidi nectare Spiritus, Et cor rethorici fomite gurgitis, Et linguam trimodo proloquio struens, Asperges salubris fonte scientiae; Narratus brevis ut sitque probabilis, Atque hinc exstet apertus homini scio Hujus historiae, quam reserabimus. Partitus brevitas famine splendeat In toto niteat quaeque solutio: Nectatur generi sic quoque paucitas Personae, exque datis, atque negotio Sumatur ratio rhetoricabilis Septem nunc elementis bene cognitis, Decretisque simultatibus omnibus, Te donante Deus Virgine qua satus, Cum Patre ingenito, et Flamine cum sacro, Regnans perpetuus cuncta videns Deus. ORATIO. Doxa superna, Omnipotens columen, Fomes sensificusque Numen sidereum potens Lucis origo. Aethereum specimen, Rerum principiumque, Causarum series cluens, Prima propago. Ingenitique Patris, Lumen lumine sacro, Et vere Deus ex Deo. O pater almus, Ingenitusque Deus, O fili genitusque, His Flamen Deus exieus. O Deus unus, O Deitasque vigor. Non sunt namque dii tres. Unum te ferimus Deum, Postulo supplex, Quo faveas precibus. Incepto tremefactu, Moestis inscitia mea. Martyris almi Te duce te referam Vitam nunc luculentam. Exstet sensus hebes licet Annuat ipse, Cujus opus refero, Possim quo enucleari, Mundo qui bona gesserit: Qualiter atque Perfidia occiditur Arnulfi ducis atri Testis praecipuus Dei. Gloria Patri, Et Soboli pariter, Sanctoque Spiritui, Uno simpliciter Deo, Amodo semper Tempore perpetuo, Junctis continuisque Seclis secla per omnia. ORATIO. Doxa superna, Omnipotens columen, Fomes sensificusque Numen sidereum potens Lucis origo. Aethereum specimen, Rerum principiumque, Causarum series cluens, Prima propago. Ingenitique Patris, Lumen lumine sacro, Et vere Deus ex Deo. O pater almus, Ingenitusque Deus, O fili genitusque, His Flamen Deus exieus. O Deus unus, O Deitasque vigor. Non sunt namque dii tres. Unum te ferimus Deum, Postulo supplex, Quo faveas precibus. Incepto tremefactu, Moestis
null
886efbf9-8913-48b2-a29d-3ae22541d11d
latin_170m_raw
null
None
None
None
inscitia mea. Martyris almi Te duce te referam Vitam nunc luculentam. Exstet sensus hebes licet Annuat ipse, Cujus opus refero, Possim quo enucleari, Mundo qui bona gesserit: Qualiter atque Perfidia occiditur Arnulfi ducis atri Testis praecipuus Dei. Gloria Patri, Et Soboli pariter, Sanctoque Spiritui, Uno simpliciter Deo, Amodo semper Tempore perpetuo, Junctis continuisque Seclis secla per omnia. DESCRIPTIO VITAE GUILLELMI DUCIS. Quoniam quidem gloriosissimorum martyrum digerendo luculenta praeconia, eorumque praepollentissima propalando elucidare gesta, illius exstant munia, qui illius bravium in praesenti saeculo contulit victoriae, coelestisque in regno emolumentum praebuit immarcessibilis gloriae: idcirco praepotentissimi ducis Guillelmi vitam, actusque, atque triumphum non fucis verborum, neque excellentis orationis ornamento sublimiter praebaltea tum; verum simpliciter tenuique naturalis prolationis sermone commentatum, breviter praelibando texemus: Quatenus historia gestorum ejus saepissime recitata excitet animos omnium, quin etiam a linea progeniei ipsius descendentium, ad coelestium praemia gaudiorum. Eaque nostrae fidei fundamentum fortiter solidetur, nostrae Religionis cultus solerter nutriatur, mundi labentis decipientisque contemptus nascatur, desiderium amorque supernorum fruge salutiferi operis profusius generetur, incentivum sanctitatis augmentetur, gradus provectionis erigatur, janua supernae contemplationis salutifero itinere penetretur. Igitur gloriosissimus dux praepotensque comes Guillelmus, et aeterno regi athleta dilectissimus, ex prosapia insigni, patre Daco, scilicet Rollone, matre Francigena, videlicet Poppa, ut praecedenti libro peroratum est, genitus, Rothomagensi urbe exstitit oriundus. Quem genitor omnium suppellectilium ubertate locuples, rerumque omnium emblemate dives, Bothoni cuidam ditissimo comiti sacro baptismate perfusum ad educandum commendavit, eumque ad erudiendum ut decebat tradidit. Denique pulcherrimus puer penes orthodoxos vitaeque honestissimae viros familiariter degens, divaeque memoriae, bonaeque indolis fore incipiens, suae juventutis aetatem opimo quaternae virtutis commercio propensius pollentem Jesu Christo consecravit, seque divinis totis nisibus subactum mancipavit. Enimvero divina profusius gratia replebatur, septifluique muneris sapientia locupletius ditabatur; quotidieque meritorum affluentia gratius augebatur, divinis dogmatibus affluenter instruebatur, monasticis ubertim sanctionibus vigorabatur, ecclesiasticae religionis dispensatione libenter insignibatur, mellifluaeque dulcedinis nectare abundanter infundebatur. Erat quippe effigie conspicuus, statura procerus, mente strenuus, morum probitate grandaevus, vir fieri perfectus, totis nitens viribus. Hujus saeculi aspernabatur jactantiam, vitabatque mundi viriliter pompam. Laetissimus plane erat facie, serena paci ficus mente, dulcissimus eloquio, mansuetissimus conversationis negotio. Cupiebat labile linquere saeculum, seque Gimegias fieri monachum. Saepius animo id' replicabat, crebrisque cogitationibus mente determinatis haerebat. Explorabat sedulus quid super hoc vellit Christus. Judicium quaerebat hujus rei, si forte venerit coelitus illi. Quapropter lacrymis sedulo incumbebat, corpusque ab escis duriter suspendebat. Pernox vigiliis insistebat, ciboque pauperes recreabat. Hujus animositatis aestu inflammatus, novit se fieri monachum mundum derelicturus. APOSTROPHA AD GUILLELMUM. O Guillelme sacer, juvenili macte salute, Flore juventutis redolens primoque adolescens, Quid celeras votum praesenti voce relatum? Pergere cur celeri voto Christi vis asylum? Cur servat teneros custodia pervigil annos? Corporeos cur nunc innormat regula mores? Arctus cur casti comites rubrica revincit? Desine vota, necesse tibi nobisque frueris, Semine namque tuo nascetur dux luculentus, Ornandus donis coelestibus insuper haustis. Francia mirifico cujus sub pollice vultum Ducet, agetque, movet, flectetque, citabit ovanter, Fretus martyrio postquam migrabis Olympo. Arbiter egregias regni moderabit habenas, Aequa librabit trutinans et lance querelas: Judicio tormenta reis impellet et aequo, Largiflui doni justis et praemia dedet. Virtutum quaternarum passim aggere actus, Distinctum nitidis rutilans diadema berillis Emerito capitis gestans in vertice sancti, Scandet ad Elyseum dignus, Christo duce, campum. Cum autem, praeveniente gratia divinitatis, secundum vires aetatis polleret titulis istius bonitatis eniteretque affluenter studiis sanctitatis: Northmannorum Britannorumque comites, principesque unanimiter in unum convenerunt, quidque agerent decreturi ad invicem dixerunt: Dux noster, scilicet Rollo, qui et Rotbertus, nimio bellorum labore incessanter attritus, plurimisque aestuantis maris periculis fatigatus, aerumnaque crebrae navigationis afflictus, innumerisque pernoctationibus defectus, pluriumque plagarum livoribus infirmatus, viribus infirmitate evacuatis exhaustus, quin etiam grandivi situs diuturnitate consumptus, non valet regno alterius auxiliari et defendere, sibique et nobis confidenter praeesse et prodesse. Sciscitemur quem in regno praeliis adepto haeredem sibi clegerit, quemque nobis habilem praeposuerit. Est namque ei filius nobilissima Francorum stirpe progenitus, qui et corpore vegetabili sospitate vigorato elegantissimus,
null
878680a4-2641-4abd-bfa8-647dee20c30e
latin_170m_raw
null
None
None
None
sensuque plurimarum studiis rerum informato peritissimus. Favente patre, nobis ducem, eumque praeferamus nobis patricium et comitem. Hujus igitur consilii dispensatione reperta, quin imo omnipotentis Dei dispensante clementia, venerunt unanimes ad Rotbertum, Rothomagensi sede annosae aetatis, senio fessum, lenique sermone, submissoque vultu ad eum dixerunt: « Domine dux praepotentissime, senilis aetatis aggravaris inoportunitate, tibique et nobis non potes salubriter subvenire. Exterae gentes idcirco jam nos affligunt, nostraque penitus sibi diripiunt. Inter nos divortium atque duellum agitur, consorsque ut sit regnum non stabilitur, ideoque publica res annullata dissipatur; elige igitur qui praesit et prosit nobis precamur, cuique diligenter subjiciamur; ut et ipse sit nobis, advocationis gradu dux et patricius, nosque obsequenter et personaliter ei militemus. » Tunc Rollo humillimus suorum verbis coactus, hujusmodi responsionibus est exorsus: « Quoniam omnem valetudinem longaeva aetate auferri non ignoratis, meque non praevalere amplius, neque prodesse vobis cernitis, vestro consilio, vestroque judicio, constituatur dux vobis, qui praesit studiose et prosit, ut usquemodo ego vobis. Est namque mihi filius Francigeno nobilissimae generositatis semine exortus, quem Botho princeps militiae nostrae ut filium educavit, moribusque et studiis belli sufficienter instruxit. Illum, precor, eligite ducem vobis et protectorem, patricium et comitem Subveniat vobis sagaciter in consiliis, prositque vobis constanter in praeliis. Ab adversariis vo hostiliter protegat, pacemque inter vos continuam legaliter faciat. Monasticis rebus, ut dictum est mihi, vult se mancipari, theoricisque mutato habitu subnecti. » Tunc comites hujus responsionis affamine hilares, responderunt dicentes: « Ille nobis erit dux haereditarius et opportunus, ejusque dignanter obtemperabimus praecepto, gentisque Franciscae regnum faciemus ei acclivium. » Dux autem suorum militum verbis faventium suis voluntatibus hilaris, praecepit Bothoni militiae principi, ut adduceret spem populi, scilicet Guillelmum adolescentem sibi. Botho vero ad patrem celeriter Guillelmum adduxit, accersitis principibus totius regni. Tunc charissimum pignus excepit amabiliter benignus pater, utque fas erat amplexus est dulciter, praesagitque spirituali mente annos pueritiae illum non mediocriter transcendere. Gaudebant ambo, Guillelmus honore paterno, Et pater insignis Guillelmi ex actibus almis. Cernuus hic senio probitatis prole gaudebat, Et soboles luculenta aetatis patre vetustae. Hic cito scansurus coelum de teste futuro. Hic renaturus mundo genitore beato. Amplexusque sacros amplexibus hi replicantes, Oris melliflui libabant oscula semper. Gratantes pariter genitor sobolesque resedit. Tunc Rollo, principibus convocatis secretius, dixit postulativis verbis omnibus: « Ecce quem requiritis, ecce haeres nostrae possessionis, ecce qui praeerit vobis. Isti, vobis faventibus, trado regnum, labore certaminum, sudoreque praeliorum adeptum. Iste vice mei dominabitur hujus gentis, haeresque erit praedignus nostrae dominationis. Istius virtutem imitamini, quantusque erit praesago spiritu intuemini. Legibus et statutis nostris constanter auxiliabitur, jusque et decretum nostrum, hoc superstite, non delebitur: vos quoque terra, quam sorte dedi vobis non frustrabit, insuper augendo ampliabit. Quapropter manus vestras gratia servandae fidelitatis manibus hujus date, nostraeque fidei sacramento fidem continui insolubilisque servitii, et militationis isti, precor, facite. » His dictis Berengerus comes, et Alannus pariter, caeterique Britones, nec non Northmannorum principes, subdiderunt se volentes Guillelmo unanimes, juramento sacrae fidei illi se colligaverunt, manusque suas manibus illius vice cordis dederunt. Voveruntque se militaturos, contraque finitimas gentes debellaturos. Ab hinc namque peracto unius lustri spatio, Rollone defuncto, et in coelesti solio feliciter, ut credimus, coronato, Northmanni pariter et Britanni in unum convenerunt, tenoremque fidei Guillelmo praecellentissimo duci et patricio, firmamento suae fidei iterum sanxerunt. Adeptus siquidem culmen tanti honoris. et dignitatatis, constipatus dignissime comitibus militibusque condignis, vovit Christo se regnum auxiliaturum, nullique unquam facturum praejudicium ullum. Erat namque ditatus honoribus sanctimoniae et magnificentiae, illustratus commerciis prudentiae et cautelae, sancti Spiritus clementia praeeunte. Terrena hujus saeculi animo parvipendebat, sicuti in pueritia devoverat. Legibus paternis populum strenue regebat, hisque reos suppliciis damnabat. Vitae innocentis regulam sedulus tenebat, ecclesiasticae dispensationis gubernacula laicali ordine sagaciter administrabat. Animi corporisque virtute omnibus praecellebat, rerum forensium prudentia omnes exsuperabat. Bonae voluntatis exemplo omnes informabat, doctrina patientiae et religionis omnes cogebat. Constans defensor erat in adversis, conciliator sagacissimus in prosperis. Veritas et gloria in domo
null
77dc870a-10ad-4ec2-8895-e560df118319
latin_170m_raw
null
None
None
None
ejus, aequitas et justitia in operibus ejus. Sermone veritatis arguebat delinquentes, correptione severissima increpabat desides. Cum autem talibus supernae dispensationis muneribus abundantius polleret, bonaeque actionis suae fama pene per universum orbem largissime propalata crebresceret, tenorem fidei quam promiserant penitus abdicantes, coeperunt contra Guillelmum ducem esse rebelles. Hujus namque inaestimatae opinionis veritas cum ad notitiam ipsius praepotentissimi ducis pervenisset, misit legatis suos ad Britones, ut resipiscerent celeriter, et venirent famulari sibi Rothomo festinanter. Illi autem in infidelitatis suae perseverantia stultitius commorantes, legatos remiserunt ad ducem Guillelmum, dicentes: « Non militabimus tibi ultra, nec famulabimus, quia sub imperio Franciscae dominationis semper viximus. Rollo vero tuus genitor, conglobatis barbarorum advenarumque turmis Franciam olim invasit, et terram, quam modo possides, ut pacificus regno esset, tibi regis dono acquisivit. Terra vero, quam tenemus, non ei data fuit in haeredum suorum possessionem, sed attributa tandiu ut ex ea viveret, donec reaedificaretur terra, quam dono regis receperat vastatam. Nihil nobis et tibi, nisi amicitia et concordia, paribus voluntatibus aequalique consilio deliberato. Regem usquemodo habuimus, duce et protectore non caruimus. Nullius terrae nisi Franciae incubuit Britannia servitio, nec subjugavit se cujusquam imperio. » Audiens autem Guillelmus dux Dacorum hujus Britannicae legationis mandatum, convocat principes Northmannorum istius rei causa ad consulendum. Quibus coadunatis, seriem istius mirandae legationis in auribus eorum retulit. Tunc quidam Bernardus secretorum Guillelmi ducis conscius, Bothoque princeps domus, admirati super his legationibus, dixerunt omnibus: « Mirum, et inauditum, atque nobis stupendum hujus mandati responsum. Cum patre tuo olim Rollone Dacia exterminati, finesque Anglorum permenso maris pelago vix aggresi, ipsos in nos insurgere volentes resistendo hostiliter deviximus, eosque usque ad internecionem severiter prostravimus. His rege Alstemo pacifice sedatis, nobisque vi ventorum terram Walgrorum ingressis, ipsi conglobatoque exercitu voluerunt resistere nobis. Quos opportune invasimus, eosque nobis praeliis subjugavimus. Denique Radebodum Frisonem, hincque Rainerum Hasbacensem penetravimus; illos nobis tributarios fecimus. His ita se habentibus, Franciam venimus, eamque bellis praeoccupavimus, totamque praeter munitiones urbium depopulavimus. Nobis vero morantibus in obsidione circa Parisios, propter amorem regis Alstemi Anglos iterum repedavimus, injurios infidelesque ejus vi et potestate subjecimus. Anglis vero nostrae ditionis arbitrio regi Alstemo subactis, cum majore priore exercitu Franciam repedavimus, bellisque eam plurimis contrivimus. Videns autem rex Carolus, quod non praevaleret adversum nos, pacem et concordiam a nobis requisivit, filiamque suam Rolloni tuo patri in conjugio dedit. Hancque terram pro pignore pacis in perpetuam haeredum nostrorum possessionem nobis voluntarie tradidit, Britonesque ad serviendum, terramque ipsorum ad vivendum subjugavit. Patre tuo tibi superstite, tibi sacramento verae fidei et servitio se subdiderunt. Post lugubre damnum patris, fidem renovantes tibi usque modo servierunt. Nunc et nos quid facimus contra deservientes rebellesque Britannos, qui tanta et talia praelia peregimus? effeminatos viribusque exhaustos nos esse recognoscunt, ideo talia remandare ausi sunt. Alimonia hujus terrae, qua vegetamur corpore, putant nos inermes esse, viribusque penitus deficere. Sentiant robur nostrum hujus regni conversatione non tabidum, vigoremque nostrum experiantur robustissimum. Comprehendantur in consiliis, quibus cogitant, superque responsis suis, ad interitum et ad correptionem sui nequidquam resipiscant. Disperdamus arrogantiam illorum in virtute nostra, eorumque supercilium conteramus potentia nostra. » APOSTROPHA. O Jesu testis Christi Guillelme future, Ecce valesce, vigesce, sacro conamine sudans. Expergescitor et confortator violenter, Et steriles ratione truces compesce Britones, Atque supercilium feriter contunde nefandum. Quorum concilium effatuans, hebetaque malignum. Nam laceros bellis, contritos peste, fameque, Indulgens, miserens, parcens, neglecta remittens. Hos stabili sacramenti conamine flectes, Et resipiscentes famulabuntur reverenter. Hujus exhortationis alloquio Guillelmus atrociter motus et instigatus, congregavit universi regni sui concite exercitus, ivitque super fluvium Coysnon, Britonum dominaturus. Hujus igitur adventu Britones exterriti, nolentesque Guillelmo famulari, latuerunt praesidiis urbium recepti. Tunc Guillelmus occupavit exercitu suo omnem terram Britannorum, et subvertit plurima loca munitionum. Guillelmo vero a Britannia regresso Rothomagensem urbem, Britones subsecuti et devastantes pagum invaserunt bajocacensem. Igitur Guillelmus, revocato cuncto exercitu, praeoccupavit regressum illorum, pugnavitque fortiter contra illos, caesisque plurimis principibus Britannorum, obtinuit de inimicis triumphum. Hincque devastavit terram illorum
null
f9377465-00c4-4514-a503-12f9ca0df1aa
latin_170m_raw
null
None
None
None
, affligens illos fame et penuria, et opprimens caede praemaxima. Videntes autem Berengerus et Alannus, caeterique Britones, quod non sufficerent, nec praevalerent adversus Guillelmum, miserunt ad eum verbis deprecativis legatum: « Patri tuo obediente, servivimus, tibique incumbentes famulari cupimus Ne despicias nos quaesumus, neque abomineris servitium nostrum ullatenus, sed respice nos, ut servos offensos pius Dominus. Pravorum consiliis obcaecati, negleximus mandata imperii tui. Avertatur furor tuus a servis tuis, et concede nobis omnimodam felicitatem pacis. Inclina benignam aurem tuae magnificae pietatis ad nequam servos scandali et offensionis. Quod enim sacramento Christianae religionis tibi promisimus, male operando hactenus contra te mentiti sumus. Poenitet nos contra te errasse, tuumque servitium deseruisse. » Hujus namque neglectae militationis et obedientiae, denominataeque humilitatis legatione Guillelmus dux praepotens usus, consultis Dacorum principibus super his rebus, Berengerum ducem Britannorum offensionis, neglectique servitii, atque impetrandae misericordiae pondere onustum gratuita pietate recepit, cumque sacramento perseverandae fidelitatis et servitii sibi connexuit. Alannum vero, qui hujus rixae et jurgii auctor et incentor fuit, aspernatus est et abdicavit, eumque Britannica regione cum suis extrudit. Ipse vero in Britannia, nec in tota Francia usquam morari ob metum Guillelmi ducis nequivit; sed profugus expetivit auxilium Alstemi Anglorum regis. Tunc Guillelmus utriusque regni populum strenue rexit, potentiaque et virtute vigere affluenter coepit. Populabatur namque fama bonitatis per climata mundi, promulgabatur profusius abstinentia castitatis, nec incumbebat illecebris gignendae posteritatis. Cogentibus igitur comitibus suis, non urgente sexu humanae fragilitatis, sed ne deficeret, neque abesset haeres tantae progeniei, tantique honoris et ducaminis, connexuit se geniali jure conservandae successionis, cuidam nobilissimae virgini elegantissimae formae, consilio profusius providae, forensium rerum negotiis affluentius cautissimae, conversatione aptius congruentissimae, colloquio prudenter facundissimae, muliebri exercitio compte et artificialiter peritissimae. APOSTROPHA. Innocuis flagrans rebus, martyr Clionee, Praesagio vernans luculento mercis opimae, Divinae fulgens augmento prosperitatis, Doxae resplendens compte probitate futurae, Diffusaeque luens bonitatis luce perenne. Quin meritis digne luculentior omnibus, atque Ne paucas trepidans, formidans et verearis. Jus liciti quo tu pepigisti foedera lecti, Namque voluptatis hujus commixtio sacrae, Nec intacta fides, labem non passa pudoris, Neque libido sacri meritum cordis temeravit. Semine namque tuo succedet dux luculentus Munere virtutum mactus, meritisque coruscus. More patris populum forti ditione subactum. Qui reget imperitans, extollet rite gubernans, Nisibus et faciens totis incumbere Christo, Multifluam gentem justis moderabit habenis. Subque manu cujus pax, pax, concordia, pax, pax. His supra scriptis, et hujuscemodi talibus rutilans athleta Christi beatissimus propalabatur praeeunte bonitatis fama, in cunctis terrarum finibus; locupletabatur sufficienter labilium rerum copia, ditabatur profusius divinae augmentationis gratia. Amabilis quippe erat cunctis terrigenis, amabilior quinetiam Deo et coelicolis. Hugonis igitur eo tempore ducis amicitiae mutua voluntate et competentia connexuit se non permansuro foedere. Dehinc atque Heriberto satrapae conjunctus est pacto labilis amicitiae. Videns autem quidam Riulfus perfidiae nequitia atrociter repletus Guillelmum ducem, scilicet dominum suum amicorum praesidio confortari valde et convalescere, convocatis plurimis principum Northmannorum, fraudulenta retulit voce: « Noster senior Guillelmus nobilissimo Franciscae stirpis semine genitus, Francigenas amicos acquirit sibi, nostro consilio privatus, nostraeque afflictionis animositate investigatus. Nos vero conatur regno penitus extrudere, remanentiumque colla jugo servitutis duriter opprimere. Terram autem quam possidemus parentibus suis in haeredum suorum possessionem dabit, eosque muneribus nostris affluenter ditabit. Contra igitur illius moliminis cogitatum, quaeramus sagaciter salubre nobis consilium, faciamusque inter nos foederis sempiterni pactum, et teneamus illud tenacis voluntatis anchora inconvulsum. Subveniat quisque nostrum, si quem ex nostris viderit oppressum, protegatque eum jugi juvamine ut semetipsum. Quin etiam si omnes nos una voluerit perdere, ejus hostiliter resistamus audaciae. Quod molitur subdolus vafra calliditate incessanter nobis facere, faciamus ei citius quam poterimus insperate. Mittamus ad eum quemdam internuntium, ut si voluerit nos promptos habere sibi ad serviendum, largiatur nobis terram usque ad flumen Rislum. Nos frequentia militum, si dederit, ditabimur. Ille frustratus milite annullabitur, nec ultra viris indignationis suae in nos extendere conabitur. Hincque potentiores eo erimus fortuna et virtute, ille tantum nobis nomine. » Hujus fraudis reperto consilio, miserunt ad Guillelmum, qui dicerent nefanda adinventionum. Adstante
null
7d3cb199-e0b9-4c5b-a43b-31c4572b7ac8
latin_170m_raw
null
None
None
None
ante Guillelmum internuntio, expletoque legationis officio, ipse obstupuit super mirandae praesumptionis verbo. Accersitis igitur principibus suis, consulturus super talibus mandatis, remisit ad Riulfum verbis pacificis legatum subsequentia dicturum: « Terram quam a me requiris non possum largiri vobis, omnem tantum supellectilem quam possideo concedam libenter vobis: videlicet armillas, et balteos, loricas, et galeas, atque cambitores, equos, secures, ensesque praecipuos auro mirabiliter ornatos. Gratia mea continua, militiaeque palma in domo mea fruemini, si incumbentes meo servitio voluntarie fueritis. Consilium meae ditionis mittam in ore vestro, et quidquid volueritis vestro jussu explebe. Quem opprimere volueritis, opprimam acriter; quemque abjicere, penitus abjiciam. Quae praeceperitis exaltare, potenter exaltabo; quemque humiliari, atrociter humiliabo. Vestro consilio haec patria regetur et dominabitur; et ideo vestra potestas in omni excelletur. Meum vivere, meumque sapere, sit abhinc in vestra potestate. » Cumque nuntius hujus humilitatis pervenisset ad Riulfum totius praesumptionis, narrassetque ei legationem tantae humilitatis et mansuetudinis; illectus arrogantia suae temeritatis, parvipendensque mandata humillimae deprecationis Guillelmi ducis, convocatis principibus sequacibus suae praesumptivae voluntatis, retulit quae audierat perorante legato, ore fraudulentae calliditatis. Tunc veneno perfidiae suffusus, menteque contumaci turgidus, temerario ore garrit haec in principum auribus: « Verbo tantae humilitatis, quam audistis, praesagit nos acquiescere et soporari; sicque prolixitate tantae dilatationis Francigenam parentelam suae generositatis conjuratis principibus et ascitis, super nos nititur coadunari. Animadvertamus igitur, ne decipiamur, neve Franciscis gentibus conteramur. Non nos proterat calliditate suae argumentationis diutius, verum occurramus ei conglobato ad Rothomagensem urbem exercitu citius, ut ipse et consiliarii ejus Rothomo tradantur. Hincque majori spe fiduciaque tuebimur, securique seditionum sine respectu erimus. » APOSTROPHA AD RIULFUM. Viribus, ah! nocuis, meditatibus atque nefandis Perfidiae invidiaeque lues quem foedat acerba? Crimine jam vitii crassante, Riulfe superbe, Cur nunc baccharis frustra, cur perfide saevis? Infectus vitiis, mentis curru falerato, Viribus exhaustum cur te jactas bonitatis? Cur tumido fastu nimium pompante superbis? Curque voluntati Domini super astra manentis Sistere conaris vacuo conamine sudans? Dic sodes, inimice Dei, quorsum properabis? Quorsum castra feres, gressum quorsumque citabis? Agmen seductum, vafroque sophismate totum Ire mones quorsum furiis bacchatus acerbis? Casus innumeros ast infortunia passus, Judicioque Dei perculsus pestifer ingens, Vereor exitii fluidi, praecepsque Carybdim Incessu acceleras tumido gressus ruituros. Nam proprium elatis sese praetollere valde, Hincque repentino casu nimium cruciari. Ardua frons teriturque supercilio vacuato. Ast humilis nitidam gestat redimita coronam. Hujus pestiferae exhortationis verbo exercitu conglobato, transmeantes clam Sequanae alveum, juxta Rothomagensem urbem in quodam prato castra metati sunt. Tunc Guillelmus repentinum perversae multitudinis metuens impetum, misit ad eos humillimis verbis legatum quae modo audietis dicturum: « Noster senior Guillelmus, juvenalis aetatis flore nitidus, vult vobis esse per omnia pacificus et benevolus. Mandat vero vobis ut honorem totius patriae secum communicetis, suoque in consilio primi, et praemaximi, cunctis praecellatis. Terram autem, quam dari vobis petitis, non solum usque ad Riflum, verum etiam usque ad Sequanam libenter concedet vobis. Confidit enim se tueri vestro adjutorio: vos autem non diffidatis foveri munirique suo patrocinio. Quidquid concupiscitis habeatis, quidquid rerum vultis incunctanter possideatis. Ut ad eum humiliter precatur pacifice veniatis, ejusque amicabiliter colloquio ruentes, secum habitetis. » Tunc Riulfus incentor hujus mali nequissimus, fraudisque diabolicae furiis bacchatus, inquit legato prae omnibus: « Revertere celerius, dic Guillelmo et suis omnibus, ut exeat a moenibus civitatis hujus, petatque Francos suos parentes citius. Non enim erit haeres ultra terrae hujus, nec nostri amplius dominabitur; quia nobis est incongruus et obnoxius. Terra vero, quam repromittit nobis, dono ejus non dabitur, quia dari non potest quod non habetur. Si vero civitatem non deserere maluerit, nos semper eam invademus, eaque capta, Guillelmum et suos gladio conteremus. » Cumque internuntius quae audisset Guillelmo duci festinanter retulisset, novitate rei stupens diriguit, convocatisque principibus, exercituque coadunato, urbe exiit, montisque procliva civitati imminentioris subiit: cupiens exercitum inimicorum suorum intueri, si forte dimicare posset cum illis. Videns autem exercitum inimicorum suorum majorem suo, et copiosiorem, dixit ad Bernardum Dacigenam
null
d06da51e-d1d3-4af8-90f4-04c6d83145ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
militem: « Ibo ad Bernardum Silvanectensem meum avunculum, moraborque tamdiu apud illum, donec praestet nobis aliquod auxilium. Ejus consilio et adjutorio hanc revocabo terram, omnesque hos exercitus Francorum hostiliter conteram. Delebo hos, horumque cogitationem penitus a facie terrae, et non remanebit harum progenierum ullus in toto orbe. » Tunc Dacigena Bernardus respondisse fertur: « Tecum usque ad Eptae fluviolum properabimus, verum Franciam non penetrabimus; quia quondam cum patre tuo eam saepe bellis repetivimus, multosque incoepto praelio prostravimus. Quin etiam superstitem adhuc avos et avunculos, patres et patruos, materteras et amitas, consobrinos et consanguineos, aut interemimus, aut captivavimus. Et quomodo quiverimus tantorum inimicorum faciem subsistere? Aliena mavis quadra vilis, nulliusque utilitatis vivere, quam regnum regere et protegere? Ego et consortes mei te non sequemur, neque quo vis proficiscemur. Navigio erga Daciam nostrae nativitatis terram repetemus, quia duce et advocato caremus. Non vales nobis ultra viribus effeminatus praeesse, quia mortem metuis his hostibus imminere. » His asperrimis sermocinationibus Guillelmus instigatus, dixit Bernardo Dacigenae coram caeteris principibus: « Duris et obscoenis verbis me turpiter lacessisti, cum me effeminatum, armisque frigidum, quin etiam nihilum vocasti. Ecce praeibo signifer festinanter ad praelium, et conteram constanter exercitum inimicorum. Devorabit gladius meus carnes perjurorum, disrumpamque et dissipabo castra eorum. Non diutius segnes et timidi moramini, verum me festinanter sequimini, et invadamus eos ut agnos lupi. » Cernens autem Bernardus animositatem, constantiamque virilem Guillelmi ducis, dixit ad eum verbis humillimis: « Domine dux praepo tentissime, noli irasci nostra allocutione, quia consequens est et utile quod nobis jubes facere. Tantum experiamur quis tecum ibit ad praelium, quique subvenient tibi in auxilium. » Reperti sunt Bernardo inquirente trecenti viri, parati cum Guillelmo praeliari et mori. Qui unanimes ante illum venerunt, judiciumque foederis, fideique, et adjutorium more Dacorum facientes, tela mutuae voluntatis pacto una concusserunt. Caetera vero gens armis frigida recessit ad praesidium urbis celeri fuga. APOSTROPHA. Moribus et meritis celebris, Guillelme patrici, Jurgia, dicta, minas, lites, divortia, rixas, Bella, supercilium, fraudesque, duellia, telum. Hujus perfidiae populi spurcamine pleni. Ne timeas trepidans, formides ne verecundans. Namque in te feritat dire gens haec sine causa, Torva, ferox, ventosa, procax, incauta, rebellis, Inconstans, disparque sibi novitatis amore: Prodiga verborum, verum non prodiga facti, Prava, superba, maligna, nefaria, flagitiosa, Letifera, et rea, pestifera, et scelerata, profana, Toxica viperei diffundens plurima viri, Tranquillae pacis stabilem pertaesa tenorem. Jeroboal Gedeum contrivit concutiendo, Divino monitus jussu, nutuque superno, Ter quater armigeris praeclaris quinque viginti Judicis aetherii jussu sumendo probatis. Haud secus auxiliante Deo annullabitur istis Digne pro meritis te tripudiante trecentis. Tunc Guillelmus cum trecentis ferro indutis, irruit repente super inimica castra temerariae multitudinis, conterens eos, et dilacerans mucronibus et lanceis. Disrupit tentoria principum, incenditque magalia militum suorum. Prosternit quos gladio reperit, obstantesque sibi Orco transmisit. Obtinente igitur Guillelmo de inimicis triumphum, Riulfus fugiendo evanuit. Quem sequens pars exercitus comprehendere nequivit, quia densitate silvae occuluit. Plurimos autem illorum absorbuit Sequana, multosque laceratos contegit et silva. Tunc Guillelmus lustrans campum cadaverum, et non inveniens mortuum ullum suorum, glorificavit cum suis Deum, qui subvenit sperantibus in se in adjutorium. Locus autem, in quo bellum mirabile fuit, dicitur usque in praesentem diem ad Pratum-Belli. Revertenti igitur Guillelmo de praelio, occurrit ei miles quidam ex fiscanno, nuntians quod esset ei filius ex conjuge dilectissima natus. Laetior itaque peracto praelio, laetissimusque filio, misit Heiricum Bajocacensis ecclesiae episcopum, omnium quippe praesulum sanctissimum, et Bothonem cunctorum militum praecellentissimum, sacri baptismatis rore oleo, et chrismate renasci, et innovari filium. APOSTROPHA. Haeres ecce tibi dignus, Guillelme patrici. Qui strenuus populum justis moderabit habenis. Sanguinis ut dabitur merces tibi digna corona. Occasus nomen digne laudabile cujus Agnoscet, probitate promulgata, et Eous, Et par sis pariter meritis septentrio, et auster. Tunc Guillelmus tantorum caede atque ruina sublimiter exaltatus obtinuit utrumque regnum Britannorum Nortmannorumque bellorum securus, nec ausus
null
adfe4562-6445-43bc-824f-655cae7947ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
est contra eum litigare ullus. Franciscae gentis principes, Burgundionumque comites famulabantur ei. Dacigenae et Flandrenses, Anglique, et Hibernenses parebant ei. Caeteraeque gentes in affinitate regni sui commorantes obediebant ejus imperio unanimes. Tempore namque praedignae venationis, quo servi petulanti luxu urgente congrediuntur, cervis geniali jure foetos concepturis; scenas spatiosae amplitudinis in loco qui dicitur Leons mandavit sibi praeparari. Heribertus hoc audito comes, Hugoque totius regni dux et princeps, necnon Guillelmus Pictavensis comes, venerunt illuc ad eum festinanter. Quos Guillelmus, adventui illorum congratulans, cum magno apparatu reverenter suscepit, secumque diuturno delectabilis venationis tempore morari, luxuque regali epulari splendide fecit. Quadam namque die Guillelmus Pictavensis dixit Guillelmo Rothomagensi: « Domine dux, scisne quare huc venerimus? » Respondit. « ignoro. » Et ille: « Nolentes mittere legatos tibi tam digno comiti, ipse legationis negotio fungi malui. Et ut des sororem tuam uxorem mihi, veni; utque connectamur invicem foedere insolubilis amicitiae et dilectionis. » Tunc Rothomagensis Guillelmus respondisse ludendo fertur: « Pictavenses semper sunt timidi frigidique armis, et avari. Non decet talem puellam ab eis haberi. » Guillelmo Pictavensi verbo exasperationis in uno obtutu haerenti, intulit Guillelmus Rothomagensis: « Crastina die, ne turberis, reddam tibi utriusque rei responsum, consultu meorum fidelium. » Sequenti namque die consilio Hugonis Magni, et Heriberti concitum, suorumque fidelium, dedit sororem suam Guillelmo duci Pictavensi. Quam vero nuptialium rerum copia honorifice redimitam, equisque femineis phaleris onustis, auro electroque artificialiter praebalteatis subvectam, cum nimia innumerabilium utriusque sexus manciporum frequentia, multisque scriniis, sericis vestibus auro intextis repletis et oneratis, constipatam deduxit reverenter ad Pictavensem aulam. Videns autem Heribertus Guillelmum Rothomagensem confortari et convalescere, animique virtute et corporis, operibusque praemaximis sufficienter in Christo enitere, consilio Hugonis Magni ducis dedit filiam suam illi. Quam Guillelmus cum mirabilibus fescenninis, apparatibus, inauditisque indicibilis honoris et dignitatis ornatibus comptius suffultus, inaestimabiliumque equitum multitudine undique secus constipatus, conduxit magnifice Rothomagensis urbis arcibus. Refulgebat in eo sanctitas et prudentia, praenitebat incessanter aequitas et justitia. Opprimebat superbos et malevolos severiter, exaltabat humiles et benevolos reverenter. Paganos et incredulos muneribus et verbis adducebat ad cultum verae fidei, credentes urgebat ad laudem Christi. Non solum monarchiam quam tenebat regebat, verum etiam affinia regna strenuo consilio moderabat. Angli parebant ejus mandatis Franci, et Burgundiones ejus dictis. Ubicumque terrarum nomen ejus audiebatur, ab omnibus magnificabiliter laudabatur. Audiens autem Alstemus rex Anglorum pacificus quod praecellebat Guillelmus virtute et potentia Franciscae nationis omnibus, misit ad eum legatos suos cum donis praemaximis et muneribus, deprecans ut Ludovicum nepotem suum, Caroli capti regis morte jam in captione praeoccupati filium, revocaret ad Franciae regnum, illudque statueret illi, cum consilio Francorum sublimando in perpetuum, atque misericordia motus pro amore sui reciperet Alannum Britanniae offensionis culpa ejectum, suique amoris gratia privatum. Illico consultu Guillelmi ducis Northmannorum. Hugo magnus dux praepotentissimus Francorum atque Heribertus satrapa principum ascitis episcopis cum consilio metropolitanorum revocaverunt festinanter Ludovicum, eumque unxerunt sibi regem populorum Francia Burgundiaque morantium. Alannum vero cum Ludovico regressum, Guillelmus pro amore regis Alstemi recepit, et quidquid Britannicae regionis possidebat reddidit. Ipseque Alannus postea Guillelmi mandatis indesinenter inhaesit. Transacto vero post unctionem regis unius lustri spatio, coeperunt Franci contra eum litigare, multisque modis eum opprimere, quinetiam conati sunt a regno extrudere. Videns autem rex se destitui, et pro nihilo a Francigenis duci, misit legatos ad Henricum regem Transrhenanum, requirens ejus adjutorium, insuper et amicitia colligare illum sibi in perpetuum. Quibus responsum est non se foederari cum rege Francorum, nisi per Guillelmum ducem Northmannorum. His igitur renuntiatis, rex Ludovicus multarum tribulationum contumeliis attritus, plurimarumque inopportunitatum calamitatibus afflictus, venit ad Balonis montem contra Guillelmum ducem Northmannorum, deprecans ut se adjuvaret et defenderet contra Francos sibi rebellantes, amicitiamque Henrici regis Transrhenani et adjutorium sibi acquireret. Tunc Guillelmus, afflictione regis pietate motus, conduxit eum Rothomagensis urbis sedibus, illicque eum honorifice multoties detinuit cum suis omnibus. Morabatur autem rex in domo Guillelmi ducis ut domigena et vernula, ejusque praestolabatur supplex suffragia. APOSTROPHA. Marchio jure potens meritis digneque refulgens, Ultro natio quaeque tibi modo subdita cedit, Diligit incumbens, servit, famulatur, inhaeret
null
1eddae9f-9961-4988-be49-d928333f1629
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Quin prece rex humili supplex pronusque requirit Suffragia semet virtute tuaque tueri. Pontificesque, duces, comites, proceres reverentur, Et clerus, vulgusque simul secus utriusque, Ut gerulam pacis, praecursoremque salutis, Armis et prece te sibi poscunt auxiliari. Confestim Guillelmus quemdam Tetgerum, tyronem domus suae principem misit ad Henricum Transrhenanum regem, ut quod Ludovicus rex ab eo requirebat, per manum suam facere non differret. Erant enim Henricus rex, duxque Guillelmus, indissolubilis amicitiae pacto conjuncti, competentiisque mutuae voluntatis ad invicem olim foederati. Henricus vero rex Tetgerum honorifice recepit, et diuturni temporis spatio secum morari fecit. Postea vero muneribus variis et donis diversis ditatum, remisit illum ad ducem Guillelmum et cum eo Cononem ducem, secretorum suorum conscium. Quem Guillelmus cum mirifico inaestimabilis reverentiae cultu suscepit, cujusque rei causa tantae dignitatis tantique honoris dux ad se veniret, interrogavit. Cui Cono: « Misisti enim ad Henricum nostrum regem, tuae facultatis prosperitate hilarem, ut ipse et Ludovicus rex Franciae vicissim per consilium prudentiae tuae foederarentur, et quem horum necessitas urgueret, alterius solatio muniretur. Decernens autem rex hoc consilium sibi et suis salutiferum, et per manum tuam insuper stabile et firmum, misit me tibi, ut conducas regem ad placitum, praecepitque me morari pro obside quo mavis positum, donec revertaris reducasque regem ab omni adversitate securum. » Audiens autem Guillelmus mirandae atque inaestimandae legationis mandatum, misit ad regem Ludovicum, et reddidit talis legationis negotio jucundum. Statutae profectionis die congregata innumerabilium multitudine legionum, dixit Guillelmus ad Cononem ducem Saxonum, volens experiri si quid corde ejus lateret obscurum: « Praepara te itineri, et instrue te celeriter ocreis, quia mittam te urbi Bajocacensi, donec ut dixisti revertamur illesi. Tunc Cono: Mitte me quo vis, etiam Dacis tuae ditioni subditis. » Et Guillelmus: « Mecum ad placitum ibis, quia non sum diffidens tui. » Et Cono: « Si Bajocacensem civitatem perrexero, tuus fidelis incunctanter existo. Sin vero, quod non credo, tecum profectus fuero, tuus armiger fidus custosque vitae tuae constans contra hostium insidias permansero. » His dictis, occurrunt unanimes cum exercitu magno Ludovico regi, Laudunensi pago cum Hugone Magno duce et Heriberto comite eos expectanti. Videntes Hugo dux comesque Heribertus tam immensae multitudinis legiones Britonum Northmannorumque militibus praecellentes, stupuerunt ad invicem dicentes: « Quid nostri exercitui et huic? Si forte inter nos et illos jurgium venerit, devorabunt nos ut agnos lupi. » Ab hinc Hugo Magnus et Heribertus comes jusserunt seorsum equitare, atque interdixerunt exercitui Guillelmi nullum suorum commiscere. Erat vero cum innumerabilium frequentia exercituum rex Heinricus in loco super Mosam qui dicitur Vensegus ( #Vouziers ad Axonam@# ). Appropinquante vero rege Luthdovico ad praedictum placiti locum, antecessit Guillelmus cum quingentis militibus, suo monitu praecedente Conone duce et praenuntiante regi his verbis adventum ejus: « Marchio duxque Northmannorum et Britonum Guillelmus fideles tibi in Christo famulatus. Nolens me retinere pro obside, sacrosanctae fidei tuae tenore venit ad te, cupitque quid agendum sit inter te et regem Ludovicum inquirere. » Tunc rex Heinricus: « Cujus potestatis cujusve dignitatis vel honoris atque bonitatis est iste Guillelmus, qui mihi gratia amicitiae est connexus? » Respondit: « Magnae patientiae et justitiae, magnaeque potestatis et sufficientiae, magnique et inauditi honoris et prudentiae. Nullusque rex, nisi tu, nullusque dux comesve tam magnificus ut Guillelmus. Principum tyronumque frequentia sedula constipatus, aureis vasis poculisque splendide epulatur, vernarumque nobilium atque servorum multimoda exaggeratione circumseptus, exercet jura decretaque hortodoxorum Patrum sedulus. Nemo justior in factis, nemo sanctior in dictis, nemo potentior in armis. Nullus audet alii in regno suo praejudicium facere, nullus furtum et sacrilegium perpetrare. Vivunt incolae terrae illius legibus afflicti concordes, decretisque sanctorum Patrum coerciti morantur unanimes. » Cumque alternis sermocinationibus vicissim loquerentur, advenit Guillelmus cum quingentis militibus. Cono dux ut audivit adventum ejus, citius exsiliit, ensemque ejus fideliter, recepit, et ad Heinricum regem reverenter conduxit. Heinricus autem rex citius surrexit, et contra Guillelmum ducem obvius perrexit, osculoque dato uterque resedit. Tunc Guillelmus: « Internae dilectionis et amoris rex Luthdovicus tibi fideliter munus. Misisti Cononem ducem ad me, ut venirem ad te, quasi pro
null
c0097cb1-39cc-4baf-9c1c-1ad86978afd9
latin_170m_raw
null
None
None
None
pignore et obside. Sed non tui diffidens, cum eo ego ecce. Dixisti non te amicitiae et adjutorii copula vinculoque Luthdovico regi conjungi, nisi interessem factor hujus negotii. Remanda regi quid hac re praescitum est tibi. » Tunc rex Heinricus: « Rex Luthdovicus te duce veniat crastina die, tuoque strenuo interventu perficientur omnia, quaecumque sunt praeoptata, nostris et vestris fidelibus salubriter decreta. » Interim Lotharienses et Saxones coeperunt invective et ironice alloqui Cononem, dicentes: « Quam mirae sufficentiae et potestatis et dux Northmannicae Britonicaeque regionis, qui huc advenit auro comptus et ornatus cum militibus quingentis! » Guillelmus vero per Daciscam linguam, quae dicebant subsannantes, intelligendo subaudit, parumperque commotus ira discedit, et quaecumque rege narrante audivit, regi exposuit. Crastina vero die regis Ludovici, pergentis ad placitum cum incredibili et innumerabili exercitu, Guillelmus praeoccupavit adventum. Willelmidae vero praecedentes hostia domus, qua rex Heinricus residebat, coeperunt frangere parietes, disrumpere et divellere, atque intus vi et potestate residere. Rex vero Heinricus illorum metuens impetum, divertit se profugus ad aliam domum, dixitque ad Cononem conscium secretorum suorum: « Hoc, ut reor, placitum non nobis efficax neque congruum, verum vertetur nobis ad corruptionem et ad interitum, quin etiam ad deducus inauditum. Vade, dic Willelmo omnium ditissimo duci, ut fide, quam inter nos tenemus, stomachato resistat exercitui, ne amplius disrumpant parietes conterantque hostia tecti nostri; ne forte nascatur jurgium inter dispares variosque linguis habituque et armis. » Mox Cono prosiliens, obviavit duci Guillelmo venienti ad placitum, retulitque ei quae sui praecedentes fecerunt. Tunc Guillelmus duci Cononi: « Ite et, ut meo jussu discedant, eis dicite. » Illi autem advenientis Cononis ducis, et precantis ut discederent, praeceptum non solum respuerunt, verum etiam foris qui astabant, caeteras domus cum magno impetu et murmure dissipantes invaserunt. Quapropter Cono statim rapido velocique cursu iterum expetiit ducem Guillelmum, cum reliquis legionibus adpropinquantem ad placitum, dixitque: « Guillelme dux praepotentissime, noluerunt tui meo jussu domos dimittere, verum festinant caeteras disrumpere. Precor humotenus flexus, ne sinas talia fieri, ne forte nascatur caedes inaudita in plebe. » Tunc Guillelmus ensem ex auri sex libris in capulo bratteolisque atque bullis artificialiter mirabiliterque sculptum, dedit Cononi, ut indicio exeundi deferret eum et ostenderet legioni domibus residenti domosque adhuc dissipanti. Cum autem Cono iterum festinans illis occurreret, ensemque Willelmi ducis auro gemmisque praefulgidum illis demonstraret, continuo non adquiescunt, verum summisso vultu proclivi contra ensem, domos dimiserunt, seseque nimium in exitu opprimentes, sine murmure ad suum ducem reverterunt. Guillelmus autem veniens ad regem Heinricum, dixit adesse regem Ludovicum. Mox rex Heinricus, cogente Guillelmo, obviam ei incessit, datoque osculo, manibusque ad invicem complosis, domum ingressi, uterque resedit. Multisque competentiis variisque donis et muneribus vicissim ditati, inextricabili amicitae solatiique et adjutorii vinculo per consilium praecellentissimi omnium ducum ducis Guillelmi ad invicem conexi sunt et foederati; praesente Hugone, sed non conjuratae dilectionis factore, duce Francorum, et Heriberto nolente interesse principe satraparum. Regibus secretius colloquentibus, coepit affari Dacisca lingua ducem Guillelmum Saxonum dux Herimannus. Tunc dux Northmannorum duci Saxonum Guillelmus: « Quis tibi Daciscae regionis linguam Saxonibus inexpertem docuit? » Respondit: « Bellicosum egregiumque genus tuae armipotentis progeniei me nolentem Daciscam linguam docuit. » Guillelmus: « Quomodo nolentem? » Herimannus: « Quia invadens saepissime plurima castra mei ducaminis, innumerabillia praelia in me exercuit, meque praelio captum ad sua detraxit; et ideo nolenter eam didici. » Interea dux Cono fatur Saxonibus subsannando: « Quid vobis videtur de duce Northmannorum Britannorumque Guillelmo? Nonne mirae potestatis et facultatis innumerabilisque dux multitudinis? Excepto rege nostro, quis potentior, quis ditior, quis melior illo? » Responderunt Saxones: « Ignorabamus rerum sufficientiam illius, ideoque illum pridem falsae opinionis verbo indigne vituperavimus. » Narrante Conone duce facta mirabilia sufficientiasque locupletes Guillelmi ducis, coeperunt Saxones caeterique astantes eum magnificare pariter sermonibus Iternis. His ita rationabiliter diffinitis et expletis, Ludovico regi, cum Guillelmo duce caeterisque principibus ad Laudunum revertenti, occurrit legatio dignae exultationis, denuntians esse ei filium ex conjuge dilectissima nomine Gerberga natum. Quo audito hilarior effectus, dixit Guillelmo duci coram
null
ce9e17ca-3498-4b9b-80eb-719ae87dd565
latin_170m_raw
null
None
None
None
memoratis principibus: « Me usque modo multis contumeliis infectum nequiter, affluenter juvasti, mihi plurimis inopportunitatibus aggravato, convenienter succurristi. Quin etiam largissimo facultatum tuarum dapibus educando et a conventu malignantium protegendo fovisti. Idcirco precor, ut filium meum hesterna die natum, nuncupando et testificando nomine Lhotarium, sacri baptismatis de fonte suscipias regeneratum, quatenus majoris copula dilectionis ampliorisque nexibus amoris colligati, quod meum est tuapte, quod tuum est meapte, mutuis competentiis fruamur unius mentis. » Dux vero Guillelmus regiae sibi congruenti favens petitioni, respondisse fertur regi: « Nunc vero, et quamdiu superstes fuero, quae jusseris diligenter explebo. Franciae regni, caeterorumque regnorum, quarum dominatus est pater tuus, avus et proavus, etiam attavus, me duce, me juvante, me in omnibus praeeunte, dominaberis, et arrogantium colla subjiciemus in te rebellium, tibique servire abdicantium, me astante, exarmaveris. Quos sublimare praeoptaveris, extollam; quos detrudere, terratenus proteram. Quin etiam quidquid velle tibi fuerit, a me scito fieri. » His ita ab utroque peroratis, ira corde, non vultu, commoti, stupuerunt principes super hoc Franciscae gentis. Abhinc namque subdolo corde fraudulentaque intentione atque sophistica sermocinatione coeperunt Guillelmum, omen pestiferum, nequiter tractare. Guillelmus vero, rege exercituque suo Laudunensi pago relicto, Laudunum Clavatum, qui et Bibrax dicitur, petivit cito, antecedente episcoporum Franciscae gentis choro. Quem omnis clerus Laudunensis sedis omnisque populus cum ingenti apparatu monastico, cum episcopis praepollentibus reverenter suscepit, puerumque nuncupatum nomine Lhotarium, sacrosancto rore oleoque et crismate innovatum et purificatum, de fonte extraxit. Hincque illum muneribus praemaximis et donis praecellentissimis ditatum, Lauduno cum matre Gerberga nomine reliquit. Ipse vero cum suis ad regem citius rediit, et quidquid honestatis eo acciderat, regi retulit. Rex autem Guillelmum pro omnibus beneficiis honorare decenter voluit, sed ipse nihil horum recepit; verum cum gratiarum actione regi omnia remisit. APOSTROPHA. Dux, genus egregium praecellens norma tuorum, Foedere complacito reges stabilique ligatus, Tranquillamque satus pacem per compita mundi, Quin et adoptivam prolem susceptus ab alma, Extollensque salutiferi baptismatis unda. Gressus verte tuos, celeres torqueque caballos, Et glebae remea citius natalis ad oras, Qua sacra populus ditione tua moderatur, Spectat praesidii jugiter solatia digni. Omnis nam sine te rerum res forte vacillat. His ita rite compositis, rege. . . . . . pariter osculatis, nimiaque congratulatione ad invicem amplexatis, rege Laudunum petente, Guillelmus ad regionem suae ditionis coepit celerius proficisci. APOSTROPHA. O Rothome, tuus tibi dux venit en recolendus, Regnaque Gallorum justis moderatus habenis. Semina justitiae Northmannis sparget abunde Callem et judicii meritis vivacibus ibit, Donec martyrii redimitus munere digni, Scandet ad Elisium donatus stemmate campum, In summoque bono deitate merebitur uti. Armorum te nunc passim virtute tuetur. Tunc precibus dignis meritisque tuebitur almis. Cum autem fama celer habitantium in finibus Northmannicis mentes subito de optato Guillelmi ducis reditu percelleret, ducemque suum tam magnificum adesse praemoneret; commota nimio gaudio tota Rothomagensium civitas subito processu contra illum exsiliit, diversaque diverticula, ut eum videre posset requirit. Femineoque sexu stante muri in propugnaculis, senilis aetatis vulgo in biviis, juvenilis mediaeque aetatis plebe currente obviam ei: Clerus praestolatus illum in portam civitatis cum reverentia monasticae institutionis ovantes suscepit. Statimque coepit exercere leges et jura, paternaque decreta, quae erant, illo absente, neglecta. Jurgia et querelas lege definiens determinabat, omnesque legibus aut concordia pacificabat. Tunc construxit Gimegias, mirabile dictu, mirique schematis templum monachilis religionis clero profusius suffultum. Erat autem quidam Martinus sanctissimus abbas illius monasterii custodiens monachos sub palaestra praestrictae regulae theoricae contemplationis. Quadam namque die causa orationis profectus Gimegias, quod gratia primi floris corde conceperat volvens in animo, Martino sanctissimo abbati dicens sermocinabatur: « Cur Christiana religio tripertito ordine ecclesiam frequentat? Eruntne unius mercedis uniusque bravii, qui dispares sunt officiis Christianae religiositatis? » Respondit abbas: « Unusquisque suum mercedem accipiet secundum suum laborem. Sed tibi nutanti de talibus, reserabo haec enucleatius. Christianae religionis summa trimodo constat ordine distincta: munifico laicorum, canonicorumque, atque monachorum labore exercita, Trinitatem in personis, Deum unum in substantia articulis fide exsecuta. Quorum servitus feliciter perfecta, ad coelum
null
4d4b716e-04a8-4936-9a94-8f23facaf734
latin_170m_raw
null
None
None
None
tendit aequis incessibus. Et quanquam tres ordines sint, ad excollendum cultum verae fidei bicallis via est ambivii itineris, certa spe verae credulitatis. Quarum una πρακτικὴς nomine laxius vehit, et canonica dici meruit: sub cujus ditione laicalis ordo moratur et vivit. Altera vero nomine, θεοριτιχὴς limitibus hinc inde coactis allata non vehit per plana, sed secessu confixa, secretoque perenni laeta, molitur semper ad ardua. Haec apostolica est denominata, quam nos peccatores exsequi, et cum ea assiduis internae intentionis nisibus conamur colluctari. » Haec autem Guillelmus audiens, retulit abbati inquiens: « Flore primaevae aetatis laxiorem viam et latiorem pacisci; finibusque praestrictam et coangustatam volui summopere imitari: verum pater meus, principesque sui constituerunt me nolentem ducem sibi. Sed quia nunc mei juris meaeque sum potestatis, palestram theorici collis hinc inde strictius limitati mundum relinquendo, mutatoque habitu volo adipisci. » Audiens autem Martinus abbas merito praecellentissimus hujus mirandae intentionis propositum, suspirans subito dirigit, imoque vocem trahens a pectore, inquit: « Defensor hujus patriae, cur talia rimatus es facere? Quis fovebit clerum et populum? Quis contra nos ingruentium paganorum exercitui obstabit? Quis paternis legibus reget strenue populum? Cui gregem committes et commendabis? Cui ducamen Britanniae Northmannicaeque regionis largieris? Sollicitudini tuae divinae voluntatis providentia non concordabitur, nec quae moliris agere adimplebis, nec me favente ullatenus tractabitur. Sed si vi potestatis tuae professor esse hujus monasterii et regulae ΘΗΩΡΙΚΗΣ viae, relinquens saeculum, incumbere malueris; si me quaesieris, nusquam regionis suae invenire me poteris. » Contra istiusmodo, excusationis et contradictionis molimina, dux Guillelmus respondisse fertur talia: « Richardus filius meus dilectissimus, puerilis aetatis ignorantia adhuc involutus, principibus meis libenter faventibus, dux erit pro me potentissimus regionis hujus; et quod Deo vovi citius quam potero explebitur. » Exeunte autem Guillelmo de templi adito cum abbate Martino, ad pedes ejus proruit monachorum phalangula, deprecans ut acciperet in charitate Dei diaria, vitae corporalis scilicet cibaria. Abbatis vero contradictionibus animo motus, renuit illorum petitionibus, nec acquievit charitati ad esum ullatenus, sed petivit Rothomagensem urbem celerius. APOSTROPHA. Omne bonum praescit Deus et praedestinat unus, Omne malum praescit Deus, ac non destinat unus. Felix velle tuum praescit, praedestinat at non, Qui tria summa manet, trinum specimen, vigor unus Felix velle tuum nam scire Dei anticipante, Palmam martyrii merito crescente subibis. Eadem quippe nocte exaestuante rufo felle cum caeteris humoribus, coepit gravibus nimium torreri doloribus, reputans hoc malum ei accidisse propter neglectam charitatem cibi et potus, quam abnuerat monachis deprecantibus. Idcirco Northmannorum Britonumque principibus ascitis, adductoque puero nomine Richardo, specie elegantissimo, cum eis pandit secretius mirabile arcanum suae mentis, quod dudum retulerat Martino abbati. Cumque nobilissimi principes Britonicae Northmannicaeque regionis experirentur inauditum, et quasi monstruosum propositum Guillelmi ducis, in stuporem et in exstasim conversi, dixerunt nimium ejulantes illi: « Cur talia mente cordis tui rimando proposuisti? et si cogitando quod nunquam fiet statuisti, quare cui retulisti? Quis nos defensabit ab incursu pestiferae ferocitatis imminentium paganorum, quisve ab insidiis Franciscae gentis nos tuebitur? Amplius quod nunquam adimplebitur, non reputetur. » Tunc Guillelmus, refragationis et dissuasionis obice commotus, respondisse fertur: « Et reputabitur, et Deo favente adimplebitur. Verum, quoniam omnipotentis Dei voluntati non debetis resistere, et meum propositum refutare; precor vos ut consiliis meis faveatis, et quomodo humanarum rerum sors se forte habeat, filium meum Richardum ducem vobis me superstite eligatis, et intentione custodiendae fidelitatis et militationis, manus vestras manibus ejus detis. « Extemplo cum Northmannis Britones responderunt Guillelmo dicentes: « Huic consilio annuimus, et quod rogas fideliter faciemus. » Igitur continuo Northmanni et Britones commendaverunt se Richardo unanimes, sacramento verae fidei illi se connectentes. Guillelmus vero serenatis humoribus, imbecillitatis robore confortatus, coepit convalescere, et quid boni poterat quotidie solerti cura agere. Franciae autem principes invidiae pondus et odii ferebant adversus Guillelmum, sed non audebant ostendere malevolum suae cogitationis propositum. Attamen hortator et incensor scelerum effudit virus suae calliditatis per corda malorum hominum, gaudens in pejus abire genus hominum, ne possit repetere hortum deliciarum. Quocirca excitavit odia, commovens jurgiorum incendia, pacisque Ecclesiae turbavit foedera, firmamentum ejus
null
2c0119ec-903d-45ca-8c13-b7de78788e59
latin_170m_raw
null
None
None
None
quoties formidine impressa. Rabie siquidem cupiditatis, accendit plurimorum corda, ne recordarentur judiciorum Dei, neque mente cernerent ea. Disseminato itaque per membra diaboli graviter hoc veneno, hostilique rabie magis ac magis crudeliter grassante, atque iniquitate pravorum nequiter praevalescente, aequitas totius regni profanabatur, debitique honoris gradu plures ejecti ab re privabantur. Quapropter princeps quidam nomine Arnulphus, Flandrensis regionis marchio famosissimus, hujus veneni squalore profusius infectus, abstulit Herluino comiti castrum Mosterioli qui dicitur. Ille vero tanti honoris privatus castro, Hugonis Francorum ducis suffragium expetiit cursu celerrimo, ut subveniret ei in adjutorium, quia erat ejus comes atque miles promptus in omni servitio. Quem Hugo dux non reverenter, ut solitus erat, suscepit: sed in parilitate suorum tironum negligenter tenuit. Herluinus vero, magnae necessitatis indigentia repletus, prosequebatur quotidie Hugonem Francorum ducem, ut succurreret sibi deprecans crebris orationibus. Diffidens autem illius solatii et cernens se destitutum ejus adjutorii patrocinio, aggressus est Guillelmum Northmannorum Britonumque ducem, causa praescripti negotii, et ut adjuvaret se ad pedes ejus procidit. Quem Guillelmus cum honorifico apparatu praecepit hospitari, et quae necessaria erant, cum magno cultu dari. Sequenti die veniens Herluinus ante ducem Guillelmum, multimodis petitionibus requirebat suppliciter ejus adjutorium. Quem consolans dux Guillelmus respondisse fertur: « Cur Hugo dux Francorum senior tuus te ut se non consolatur? et quare calamitosae perditionis tuae non explet necessaria? Ad cum citius regredere, et si te unquam adjuvare voluerit multis deprecationibus experire; et si quispiam tibi succurrerit, si animo ferat aegre. » Confestim Herluinus ad Hugonem ducem reversus, inquirebat supplex si se juvaret, multis prosecutionibus. Cui obnixe petenti dux Hugo intulit: « Ego et Arnulphus conjuratae amicitiae intricati copula nolumus concordiae et dilectionis, atque competentiae nostrae propter te scindere vincula. » Hujus desperatae responsionis verbo, mente mutatus, Hugonis ducis subintulit Herluinus: « Quoniam quidem necessitati meae succurrere, ut decuisset, nullomodo aestuas, decet te, ut si quis mihi auxilietur non moleste feras. » Tum Hugo dux Francorum autumans eum omnis solaminis tutela esse privatum, inquit: « Quisquis tibi auxilium praebebit, non mihi injurius erit. » Expleto igitur hujus desolationis verbo, Herluinus ad Guillelmum ducem remeavit, et quidquid hujus rei audierat, Guillelmo diligenter, proruens pedibus ejus, intimavit. Illico Guillelmus omnem Britanniae Normanniaeque exercitum ascivit, et pro praejudicio Arnulphi Flandrensis ducis, ad adjuvandum Herluinum festinavit. Cumque prope castrum Monasterioli adesset, idque supervideret, vocavit ut venirent ad se Constantinenses, quibus ait: « Si primi gratia mea militiaeque palma, majoreque honore, et praecellente, in domo mea frui vultis, palos de Vallo Monasterioli castri afferre mihi non differatis, obstantesque nobis, castrumque tenentes, captos mihi adducatis. » Mox hujus exhortationis verbo Constantinenses invaserunt castrum, ut lupi agnos unanimes; diripiuntque et defecerunt castrum, ante Guillelmum palos muri deportantes, captosque simul adducentes. Castello vero Monasterioli capto, pestiferaeque seditionis murmure sedato, prandium sibi infra jussit Guillelmus praeparari, regalibusque gazis sibi Herluino illatore, honorifice administrari. Epulans dux Guillelmus in castro, dixit dapium illatori comiti Herluino: « Ecce tibi reddo castrum, quod tibi injuste abstulit dux Flandrensium. » Et Herluinus: « Domine, non recipiam hoc castrum, quia nequeo custodire, nec tueri illud contra ducem Arnulphum. » Tunc pietate motus, dixit Herluino dux Guillelmus: « Te auxiliando protegam, te adjuvando et custodiendo defendam. Istud iterum reficiendo construam, tibi castrum inexpugnabilium praesidio turrium praemunitum, vallique firmitudine nec capiendum, nec destruendum, frumenti vinique copia pleno cornu replens, istud farciam, totumque reaedificando tibi muniam. Quoscumque tibi elegeris meorum principum, morabuntur tecum stipati frequentia suorum fidelium. Si Arnulphi ingruerit contra te bellum, ego succuram celerius tibi cum multitudine mearum exercituum. Si autem sequestrae pacis inducias petiverit, nostrorum consilio fidelium dabimus ei; sin vero interim judicio et justitia legeque usurus venire voluerit contra nos ad placitum, veniemus propter te contra eum judicaturi censura nostrorum. Si praedia tuae hereditatis obstinato corde devastaverit, universa suae ditionis conglobato exercitu cremabimus ei. Voluntarius tibi adjutor benevolus, contra adversarios tibi defensor, docilis tuarum quaerimoniarum auditor, attentus calamitatis tuae solator, quin etiam bonorum tibi congruentium verus largitor. » His auditis, mox
null
fb93039f-cab9-4356-9ac4-7f47a150d265
latin_170m_raw
null
None
None
None
Herluinus procidit cum suis fidelibus ad pedes ejus. Castro vero firmiter remunito frumenti, vinique, atque tergorum suorum affluentia cumulatius repleto, quin etiam militibus praemaximis sufficienter honestato, Guillelmus celeri equitatu cum suis reversus ad maenia urbis Rothomagensis. Erat autem idem dux in sermone verus, in judicio promptus et justus, in colloquio mansuetissimus, in conversatione humillimus. Refulgebat insuper titulis omnium bonorum, reusque adornabat strenue ecclesiarum. Cum autem eniteret augmentatis studiis universae bonitatis, totamque per Franciam, perque caetera regna crebresceret propalata fama tanti hominis, legesque et decreta diligenter exerceret orthodoxorum auctorum et sui patris: Arnulphus dux Flandrensium supra memoratus, veneno vipereae calliditatis nequiter repletus, aestuque diabolicae fraudis exitialiter illectus, gentisque Franciscae quorumdam principum subdolo consilio et malignitate atrociter exhortatus, coepit meditari et tractare lugubrem mortem ejus Guillelmi. Hujus pestiferi veneni inflammatus livore, misit legatos expeditionis fraudulentissimae duci Guillelmo, qui dicerent in dolo fraudis nefandissimae, fidelis famulatus choraeque amicitiae si recipere vellet manus. Cumque ad essent ante Guillelmum, proclivo vultu, submissaque voce suppliciter compellare verbis pacificis coeperunt eum: « Noster senior Arnulphus, fideles tibi in Christo famulatus. Nolens contra te jurgium initiari, petit humillimis precibus spatium pacis sequestrae. Interimque te ad placitum contra se venire, et tuo amore Herluino, quae offendit contra se vult dimittere, seque si placet colligari tibi insolubilis amicitiae foedere. Podagra caeteraque infirmitate nimirum afflictus, non ambit litigare contra quemquam amplius. Coerceri lege vel concordia suos desiderat, pacemque quandiu superstes est, agere festinat monarchiae tuae ditionis et suae; quoniam continuo et finitimo limite sunt annexae, pacem et concordiam inter nos et vestros decet esse, ut talibus principibus gaudeant vestri incolae, et ut nemo vestrum ulli nostrorum praejudicium faciat, nullusque nostri ulli vestrorum aliquod damnum vi et potestate impellat. Sint concordes et unanimes in lege, qui sunt vicini in telluris affinitate. Dux tantae bonitatis, tantaeque mansuetudinis, non debet abnuere necessariae et opportunae petitioni; verum favere viribus cunctis, ne res publica annullata tanta praedatione et incendiis, labatur exitialiter pejoribus ruinis. Supra satis mala urgente lite, concreverunt amodo in pejus plurimae et nequitia cogente praevalebunt. Judica quod melius est, aut bonum rimari et patrare, aut hoc quod creatura non est, verum absentia bonitatis, adhaerere obscoene, et perficere nefandissimo opere. » Exsecrabilium hujus legatorum dolositatis fraude de ceptus dux praepotens Guillelmus dixit Herluino comiti secretius: « Quid tibi videtur sententia hujus propositionis et legationis? » Respondit Herluinus: « Horret animus ne decipiamur, neve humillimis precibus horum illidamur, quorum perfidia toties decepti sumus. » Et Guillelmus ascitis caeteris principibus: « Quoniam labanti activae vitae cursu me irretitum contemplativae vitae claustro velle coangustari non ignoratis, citius quam potestis usquam terrarum mecum pacem struatis, quia nullum holocaustum neque sacrificium tam acceptabile apud Deum, quam pacis incrementum. » Ad Herluinum autem dixit: « Noli timere, neque turberis, quia nunquam mei meorumque solaminis patrocinio privaberis. » Consultu ergo Guillelmus dux suorum fidelium, dedit Arnulpho comiti sequestram pacem trium mensium, seque ad denominatum venire mandavit placitum. Statuto imminentis placiti tempore Guillelmus dux praepotentissimus omnium, convocavit Northmannorum Britonumque exercitum, et profectus est ad Ambianensem usque pagum. APOSTROPHA. Nominis effusi a Christo, dux, tutor et auctor, Auxilii indignus nullius, ni quoque Christi; Muneris aetherit praedignusque emolumento. Amittes mortem lugubrem, pro qua properabis, Pacis perpetuae dignam vitam inveniendo, Palma martyrii diadema ferente trophaei. Arnulphus vero nefariae dolositatis livore infectus, venit super Corbeiae rivulum cum suis omnibus, misitque internuntium ad ducem Guillelmum, deprecans contra se venire illum, usque ad Pinchiniacum, ut fluenta Somenae essent obstacula inter utrumque exercitum, ne forte perpetrato quod decernebat infelix dolo agere, impediretur a Northmannico exercitu superveniente. Tunc vero dux Guillelmus, perversae dolositatis legationi credens, precibusque favens fraudulentis, suarum legionum exercitum illic ire coegit. Ast Arnulphus super renuntiatis laetus et hilaris, super ripam Somenae fluminis, hic martyrizandus citra; ille dolosus et perfidus ultra uterque resedit. Est namque ibi insula puteulano exaestuantis Somenae gurgite hinc inde et altrinsecus circumdata, quam petit navigio Arnulphus cum quatuor perfidis, simulans se cum Guillelmo duce sanctissimo concordari. Misitque ad ducem Guillelmum in dolo verbis pacificis, ut veniret illuc cum duodecim
null
c1e516f5-b2ab-4388-b657-0501c8416cb9
latin_170m_raw
null
None
None
None
militibus suis. Transgredienti nave Guillelmo cum duodecim suis, venit Arnulphus obvius claudicans, et subnixus duobus suis; coepitque illi dicere simulando et decipere eum propositionibus humillimis: « Ad te venio supplex, ut meos tuosque concilies, sicque mihi adjutor adversus meos infideles, quia humilitate subactus nequeo dominari et opprimere hujus terrae rebelles. Totius etenim Galliae monarchiae salubri concilio dominaris, ideoque super me meosque dux et marchio desidero ut habearis. Esto mihi defensor et advocatus contra Ludovicum regem, Heribertumque principem atque Hugonem praepotentissimum ducem. Et quandiu superstes fuero, ero tibi tributarius, meique servient tibi, ut domino servus. Post meae resolutionis excessum, possidebis meae ditionis regnum. Herluino tuo comiti quae contra me offendit voluntarie dimittam, eique pacificus et benevolus omni tempore existam. » Dux vero Guillelmus putans quod corde benevolo et perfecto, fideque integra, non perfidia loqueretur, pacificavit Herluinum cum Arnulpho perfido et suis omnibus. Tota die pene ducta morosis ambagibus, pactaque pace ab utroque principe, Guillelmo scilicet fide, atque ab Arnulpho perfido corde cum a caeteris principibus, Guillelmus cum duodecim regreditur, dato osculo Arnulpho, intratque cum remige classem solus, duodecim comitibus altera antecedentibus. Tunc Eiricus, Balzoque, et Rotbertus, atque Ridulfus perfidi, coeperunt subdola reciprocaque voce dicentes Guillelmo duci, dolose fari. « Domine, Domine, melioris consilii obliti, torque parumper, precamur, navim, quia volumus te paucis. Noster senior nequit te amplius aggredi, quia podagrae infirmitate scis eum detineri, sed mandat mirabile, cujus oblitus est, tibi. » Tunc Guillelmus fide integerrimus, perfidorum precatibus crebrius compulsus, torquet navim celerius, venitque ad ripam fluminis armorum securus sine suis, cum eis locuturus. At illi sub pellium tegmine jam abconsis quatuor mucronibus celeriter extractis, rabie immanissimi funium nequissimo celeri classe transvecti, suoque exercitui annexi, praepete equitatu potiuntur fuga lapsi. Northmanni vero et Britones morte Guillelmi sui senioris nimium lugubres, ulcisci praeoptantes, nusquam repererunt vada, hac et illac celeriter discurrentes. Sic pretiosus marchio Guillelmus testisque Christi gloriosissimus, felici martyrio consecratur. Taliterque regnum coelorum, quod diu concupivit, adeptus, vivens in Christo feliciter coronatur. Perfusum quippe sui cruoris rore beati viri corpus jacuit exanime. Verum anima in coelum ab angelis deducta, inter choros angelorum inaestimabiliter est collocata. Quaedam illico phalanx decepti et martyrisati Guillelmi cucurrit ad eum, et trans ripam fluminis Somenae altrinsecus cum magno ejulatu nave detulerunt. Inquirentes autem ingentibus cordium suspiriis magnoque oculorum fletu livores ejus, atque deflendo sanguinolenta revolventes vestimenta illius, repererunt parvissimam clavium argenteam dependentem in strophio lumborum ejus. Sciscitantibus illis a domigenis quampluribus, cujus rei gratia cinctorio clavis illa dependeretur ( #sic@# ), respondit quidam camerarius, secretorum ejus conscius: « Noster senior Guillelmus vovit se hoc labile saeculum derelicturum, et se fieri post hoc flebile placitum Gimegias monachum. Et haec clavis custodit in quodam scrinio, et coarctat monachilem habitum, scilicet cucullam et laneum supparum. » Statim vero corpus sacrosanctum feretro velociter impositum et Rothomagensi urbi cum magno ejulatu delatum in ecclesiam B. Mariae genitricis Dei honorifice sepelierunt. Convenit etiam omnis pene provincia lugens ineffabili moestitia, et ad coelos usque alta emittens suspiria, quin etiam adducens secum filium ejus Richardum nomine luctuosa. Quem, antequam conderetur corpus tumulo, videntes Berengerus et Alannus, caeterique Britones, necnon Northmannorum principes dixerunt nimium ejulantes: « Seniorem, proh dolor! perdidimus, seniorem unanimes faciamus. » Illico sanctae recordationis puerum nomine Richardum inthronizantes, illiusque voluntarie effecti fideles, fecerunt ex eo ducem sibi unanimes. Complevit itaque sacratissimus dux Guillelmus et martyr Christi gloriosissimus agonis sui cursum anno ab Incarnatione Domini 943, XIII Kalendas Januarii, rege Ludovico regnum Franciae tenente, Deo vivo et vero regnante in Trinitatis plenitudine et unitatis majestate. APOSTROPHA. Erutus aequorei crescente tumoris ab aestu, Syrtibus et nocuis, pariter sorbente Charybde, Multiplicis cumulo diffuso turbinis, atque Ventis mixturaque simul volventis arenae. Vasa ferens figulus fragilis, heu! materiei, Ad portum latus sum tempestate privatum: Quae via, vita, salus, meritum culmen, fidei spes, Quoque corona datur merces sudoris honesta, Coeli muneribus quod digni munificantur, Octavae sortis natalia quoque novantur. Vilis sed quia sunt figmenti vasa lutosa, Ut reor
null
c8631c75-a9b6-454f-8fe4-bc850c231306
latin_170m_raw
null
None
None
None
aut cuiquam dare, nec licitare valebo. Verum littoribus ponti contrita jacebunt. Est alias portus diverso ( #sic@# ) merce repletus, Quo vario digni mercantur fenore, sumptus. Quo datur imperium certaminis emolumentum, Exanimes artus Christo quo vivificantur, Hunc pergam plena diverso merce carina. Sit jam fortuita digesta diu, excipientur, Ne patiar figulus sannam tam ridiculosum ( #sic@# ), Atque operis, nostrique laboris detrimentum. EXHORTATIO AD MUSAS, UT CANANT RICHARDUM. Florida clarisonae solitae sat carmina Musae, Tinnitus modulo psallere multifidi. Clio, Melpomene, Polyhymnia, Erato, Thalia. Terpsichore, Euterpe, Calliope, Eurania ( #sic@# ), Praecipuum lyrico munus resonante beatu Dulcisoni cantus, vocis et altivolae. Patricio celebri, comitique ducique verendo, Qui studuit summo rite placere Deo. Quaeque canat vestrum singillatim peto dulce, Alterni metri syrmate dissimili. CLIO I. Ni nostra en stolida sensa silentium Torpescens promeret et taciturnitas, Interpresque foret historiae sacrae Plano digereret qui ordine mystica: Richardus comes et marchio strenuus, Dux et patricius emeritus probus, Quae gestit canere collibitum foret Mortales curas disserui quia. Juris namque mei credibili ordine, Rerum historias reddere posteris Factum nunc typicum carmine dissono Dedam doctiloquis quippe sororibus. II. Delector lyrico boare metro, Is qualis fuerit comes verendus Et quanta viguit beatitate. Adsit concelebris phalanx sororum, Mecum ejus meritum recenseatque. Turmis angelicis fatebor atque Jungi pro meritis beatitatis Hunc Christi famulum, probum, benignum; Censor cum famulos remunerabit, Perdens suppliciis reos malignis. III. Istum jam mediatum conciliarier Turmis, archipatrum pro meritis suis, Pro mirabilibus, proque vigentibus Factis mirificis, proque monasticis, Digne quae rutilant, quaeque manent adhuc. Archos mellifluus corpore sospite. Nam decreta patrum quae retinent sacra, Mundo dum viguit, cuncta operatus est. Dilexit Dominum corde pio Deum, Digno ast ut quoque se foedere proximam. IV. Si efficax nostra et caperet voluntas, Qualiter vixit, viguitque, fecit, Scriberem, sensus licet improbus sit, Vatibus quod condecet hunc notari Marchionem, patriciumque justum, Et ducem sanctum, comitem verendum. Mysticis nam quod retulere verbis Corde praesago typicoque vates, Credidit solers, recitavit atque Menteque audivit, meminitque sacra. V. Memorans vocer quanquam placet quae dicere, Sororibus dicam, licet jam stultior, Perenniter fruges salutis nostrae, quibus Adolevit orbe isto et fides, spes et gloria, Apostolorum coetibus splendentibus, Magnum ducem, sanctum, pium, justum, probum, Ausim Richardum marchionem jungere, Numero licet si non, nec ullo compotu, Merito tamen mirabili, sacer quia Meritis Petrus non invidet aeque piis. VI. Inveniens similem comiti Lector amice, mihi resera; Ille quis est modo terrigena, Ut populo bona qui tulerit, Totque cruces, probra, tormina quot, Numine pro fidei habili. Rite coercuit indomitos, Restitit acriter atque Dacis, Martyribus socius meritis Perpetua fruitur requie. VII. Instructus sapientia, Delectans religionemque Quanto pontificum sacras Ornavit cathedras vide, Hic dux, patricius, comes. Quot sat namque vides adhuc. Non fas dicere plurima, Qui nullo inferior fuit, Sed praestantior exstitit. Confessoribus additus Dux et marchio sanctus. Quamvis jam pepigisset Casti foedera lecti, Sinceri, licitique, Causa posteritatis, Serto virgineo, quis Nunc subducere tentet? Non mens conscia recti, Labem passa pudoris, Verum casta remansit. VIII. Adducta, lector, nunc ratione, Per cunctos animum ordine sanctos Propenso sensu porrige solers: Si nostro patri convenientem, Factis, et meritis, et famulatu. Divini obsequii orbe labenti, Congruo cultu repereris jam, Usquam et patricium conspice quemquam. Nostro namque patri congrua cuncta In cunctis constant actibus ista. Cumque cogetur agmine magno Censoris rutili mundus ad ora: Cumque et apostolicus ille senatus Sederit in sede judiciali; Richardus rutilo ipse sedili Subnixus meritis, moribus, atque De magno orbe feret juraque leges. Cumque martyribus fortia sacris Praemia, prudenter judice Christo Portabit roseam ille coronam Pro qua pertulerit calle secundo. Cumque sacerdotes merce calenti, Pro carne edomita, fenore lucri Ordine pro meriti jam penetrale Intrarent regni jure superni, Palma victrici ecce. . . . . Optime, dicetur, excipe, serve, Maxima pro
null
89504999-4d40-4242-bfea-96a24757fe6d
latin_170m_raw
null
None
None
None
parvis, euge, fidelis. IX. Terra ferax trimoda beat almum Profuse ubertate colonum. Sic verus docuit sator almi Verbi mundo semina mittens. Cum referent alii rutilantes Jam nitidos super astra manipulos, Praemia quisque sui repetendo Certantes pro parte laboris, Richardum cernes radiare Ternis in sublime coronis. Ipse in sexagena profectus A ter denis numine divo A laeva vestigia duxit In dextram hinc semper luculento Virgineo diademate felix; Virginibus dabitur comes ille, Agnum praepulchrumque sequatur, Et perget gressum tulerit quo, Psallet quod natale pudicis Aetherea dulcedine carmen In quinis resonum tetrachordis: Tantus ut his fieret tua, Christe, Exstant munia, qui super exstas Et nil rectum quo fine constat, Et cum quo sunt omnia recta. PRAEFATIO AD PRAESULEM ROTBERTUM. Licet imperita fandi Habearis, et priveris, Exsors scientiaeque Maneas, moreris, exstes, Rhetorico sapore, Et hebes, secors, inersque; Phaleras, o camoena, parvo Nostro para libello. Elinguis, atque stulta Rationis universae. Resera ducis sacri, Patriciique justi, Et marchionis almi Luculenta gesta scripto. Velut es potensque scitu, Bona quae peregit ipse, Operatus est superstes, Memora calente vero. Quoniam decet per omne Comiti sacro Richardo, Justo, pio, modesto, Jubilos referre summos. Exstet, precemur omnes, Illi per omne saeculum Requies, salus, decusque Et gloriae incrementum. Deitate Trinitatis Moderantis omne quidquid Exstat, valet, vigetque. ITEM PRAEFATIO. Ulla non canit camoena. Cui loquendi copia Blaterans stridet, vel desit Pusioni, ut adsolet. Inscius, socors, hebesque, Omnibusque stultior, Frivolusque quamvis exstem, Impedite garriens: Gesta digessi vides ut Impolito famine Inclyti, bonique justi Marchionis strenui, Parvus inter dicta vates. Nunc feror dicendaque, Haec movent rudem poetam, Illa cogunt scribere. Hic tamen subsiste mecum, Quo locorum ivero. Impolitus licet exstes, I, precor, salubriter. Me stupor percellit ecce, Atque plura territant, Et novis surgunt figuris Quae taceri non fas est. Mens fugit mirata multum; Fasce pectus cogitur. Christianorum peragrans Circuivi exercitus, Repperi nullumque talem, Omnibus praecognitis, Ut Richardo marchioni, Cui tanta coaffluant. Hunc feremus ter beatum, Et quater hunc millies; Hunc benignum, hunc modestum. Concrepabit pagina. Hunc pium, justumque sanctum, Et probatum et maximum. Almitatis hujus actus Testis est Northmannia, Largitatis atque hujus Testis est et Francia: Fortitudinemque ejus Comprobat Burgundia. Regna, facta, sancta dicta, Quin stupent et caetera: Cogitatu, facto, dicto Nemo major splenduit. In bono summo quies huic, Sempiterna gloria. ORATIO. Dacorum olim themate vili Ardua currenti mihi gesta. Consurgit moles modo torva. Pondere quippe suo, quia non est Nostrum quoque tempore prisco Exaudita, rudineque visa, Propter hoc non cognita cunctis. Credita nec, tentataque paucis Spiritus alme, veni, peto supplex, Nectare, septiflue radiando. Ast id qua virtute dedisti Jam fieri, da posse profari. PRAEFATIO AD PRAESULEM ROTBERTUM. Fomitis aetherei regimen, terrestris Averni, Orbis totius ΝΟΥΣ, decus, imperium. Sidereum columen, specimen, vigor atque supernus Uranicum numen perpete cuncta tenens. Causarum series, motus per condita rerum, Compactor hominum gloria divicolum. Quanquam cuncta tibi depromant munia laudis, Concentu vario, syrmate dissimili: Hac oda te cunctorum regem * cantavimus, Continuis votis, supplicibus precibus. Tu fecunda Trias, simplexque Monas vocitaris, ΕΛΛΗΝΑΣ ΚΑΤΑ * seu te quoque distribuant ΥΠΟΣΤΑΣΕΙΣ, ΟΥΣΙΑΝ solam ΜΙΑΝ ΕΙΣ ΤΡΕΙΣ, Seu sic ut latius orbis in ore tenet. Veram ΥΠΟΣΤΑΣΙΝ ΜΙΑΝ, ΤΡΙΑ nempe ΠΡΟΣΩΠΑ, Idem semper ades, idem is et ipse manes. Tu Pater ingenitus, gignens tu crederis unus, Sic Natum genitum Sophia plaudit ovans. Flamen utroque fluens vere vivax paraclite. In tribus his unam nos colimus * ΘΕΟΤΗΝ ( #sic@# ). Quae sic dicta placet, quod cernens currat in omne, Et nusquam extra se possit adesse aliquid. Cum motus stabilis, status sit mobilis, atque Catholicum hoc fidei veridici perhibent. ΟΝ substantificum, rerum * ΤΥΠΟΣ, idea mundi Per seipsum bonitas permanet atque viget. Hoc non est, nec hoc est, exstat verum ΘΕΟΣ omne, Non hic, non
null
6a213185-0b8a-4a0a-a9b8-77b14e0d3ba6
latin_170m_raw
null
None
None
None
ibi, sed totus ad omne valet. ΜΗΚΟΣ ΚΑΙ ΜΕΓΑΛΟΣ ΜΙΚΡΟΣ testatur ΑΝΑΡΧΟΣ, ΜΗΚΟΣ dum jugiter intima quaque regit, ΜΙΚΡΟΣ dum minimis largitur opem atque salutem, In magnis ΜΕΓΑΛΟΣ maxima dum vegetat. Sic magnis, mediis, parvis praeest quoque semper, Ipse individuus totus ubique manens. ΩΝ ΑΡΧΕΙ ΜΕΣΟΝ ΩΝ ΤΕΛΟΣ ΩΝ . . . , quoque ΠΑΝΤΩΝ, Ex ipso quoniam omnia quaeque vigent. Ipsum ΠΡΩΤΟΤΥΠΟΝ nihilum proteantur * eumdem, Ut stupeas, lector, catholicum hoc memorans. Imcomprensibilis natura quod viget omni, Exsuperans plane ΝΟΕΡΟΣ atque ΛΟΓΟΣ. Qui dum non ullo capitur, nihil ipse vocatur. At quotiens paret, ecce . . . * ΘΕΟΦΑΝΗΣ. Ex nihilo in quiddam semper succrescere fertur, Scribunt hoc nihilo cuncta creata simul. Hinc est, quod tenebrae vocitatur, dicitur atque: ΨΑΛΜΙΣΤΗΣ etenim sic sacer intonuit. Sicut sunt ejus tenebrae, sic lumen et ejus, Est reprobis tenebrae lumen et ipse probis. Cum se sic habeant veri digesta fluenta, Ultro concipias ecce necesse subest. Nullis nos aminis, nulloque lepore superbi, Praefinire Deo judice quid proprium, Nec promptum cuiquam, nec dignum pandere, nec fas, Quis, qualis, quantus ΚΥΡΙΟΣ is maneat Dignius oratu, meliusque, propinquius atque Hunc nectes animo, purus et ipse manens. Orari verbis devotis vult, placidisque, Largiri facilis, cedere promptus adest. His ergo modulis credendis veridicisque, Amplector votis, continuis precibus. Ingenitum Patrem vere, Sobolem genitamque, Pneuma ab utroque fluens fomite sensifico. Omnia cui quae sunt digne profitentur ovanter, Et regit imperio omne quod est proprio. Ter tria quem coelis conlaudant agmina semper, Quem recolendo canunt, quem venerando colunt Quem patriarcharum clangendo coetus in unum, Exhilarans odas concinit haud modicas. Veridici vates cui promunt syrmate laudes, Alloquiis sacris quae cecinere vigent. Quem duodena phalanx recolens . . . * veneratur, Omnia contemnit, atque sequendo colit. Quem testium innumerosa cohors aeternum concinit hymnis. Ac jubilat gratans, verbera despiciens. Virginitatis apex, ex quo sumendo decorem Conspicue modulat, mirifice reboat. Quem coelum supra, tellus quem laudat et infra. Quaeque elementa serviunt, hunc venerando colunt. Quod restat siquidem, quodque instat conditor almus, Respice propitius, quaeso, favens precibus. Praesentes operas miserans compone, precamur, Et sensus cumules, oraque fructifices. Richardo titulum celsae componere laudis, Urget materies, atque coarcat amor. Qui tibi mirificus viguit per saecula servus, Omne malum calcans, omne bonum relevans. Imitabilem enim vero meritis excellentium ducum agoniam, benivolo sacrosanctae intentionis proposito multiplici actu pridem exercitatam, eorumque insignia bonis intentionibus sedulo insistentium opera praecipue omnifariam praedigna, cassum est silentiare, quin exarentur prout posse elucidata: quatenus succedentium memoriae apicibus enucleata, informent et instruant ad melius animos fruge salutifera, et ex his solerti conamine metiantur vitam honestam, atque hujus speculationis exemplo beatitudo acquiratur feliciter aeterna. Quocirca benignissimi ducis Richardi vitam aggrediamur, hebete licet stylo, qui in sacrosantae Ecclesiae prato floruit praedignis operibus, emicans ut sidus in coelo. Donetur nobis etiam ejus meritis vitam illius reverenter propalare; qui summa reverentia, summumque decus Ecclesiae exstitit. Ut cujus tutelae et beneficii salubriter fruebamur patrocinio in terris, ejus precibus et meritis protegamur defensabiliter ab importunitatibus cunctis. Igitur venerabilis vitae Richardus dux insignis memoriae praepotentissimus, sanctaeque recordationis patricius nitidissimus, atque rememorandae benignitatis marchio famosissimus, insignissimo luculentae et nobilissimae prosapiae semine exortus, qua Belgicae Franciae extimos exporrigit tractus maris affines Calcensis pagus, Fiscanni castri moenia, ruraque genitalia sacro nativitatis suae exordio beavit oriundus. Cujus matrem pater dux Willelmus et martyr gloriosissimus felicissimo pignore gravidam, ac adoptivo illustratae sobolis partu expertus fecundam, transvehi fecit decenti insigniter equitatu ad Fiscannicae sedis aulam: ut si forte Riulfus omnium belluarum crudelissimus Northmannicae regionis monarchiam cum suis complicibus sibi vindicaret, ut aestimabatur, ne eam raperet, ad Anglos citius transfretaretur. Die namque quo inter Willelmum ducem emeritum, Riulfumque multifariam blasphemum et perjurum, ut recensitum est, exstitit praelium, matrona venerabilis enixa divae memoriae puerum, misit quemdam tironem nomine Fulcardum, ut proderet duci Willelmo praeoptatum genitae prolis negotium. Willelmo vero cum CCC potito victoria de inimicis, et per praelii pratum tepido cruore infectum equitanti, milliaque millium exanimum prostrata intuenti,
null
5eb043a6-c2ba-478e-8d35-0215ae70cd8e
latin_170m_raw
null
None
None
None
atque regum Regi grates praemaximas gratanter referenti, legatus natae sobolis gaudium denuntians adfuit. APOSTROPHA. O semper meritos tali de prole parentes, Cujus in exortu superos ingentia cives, Terrigenas pariter perflarunt gaudia plures. Coelicus ordo hilaris tanto concive futuro, Humanus meritus gratatur judice sacro. Orbis sub cujus semper moderamine laetus, Tranquillae pacis praedigna dote fruetur. Tunc dux merito famosissimus, peracto mirabili trophaeo hilaris et laetus, laetiorque nato haerede et successore effectus, misit Henricum summae reverentiae Bajocacensem episcopum, et Bothonem domus suae militiae palma majorem et praecipuum, ut salutiferae pacis puerum sacrosancti olei chrismatisque liquore insigniter innovatum, typici lavacri regenerationisque fonte delutum susciperent, vocitando Richardum. Qui hujus expeditionis mandato hilaris, moeniaque Fiscanna praepete equitatu aggredientes, a clero populoque suscepti sunt, monasticis rebus praeparatis reverenter. Sequenti namque die totius clero provinciae, populoque sexus utriusque praenati pusionis baptismatis gratulatione undique secus adveniente, mysticae ablutionis benedicto fonte ab Henrico reverentissimo Bajocacensi praesule, cum caeteris episcopis illius terrae, regeneratum salutifera trinae immersionis inundatione, sacrique chrismatis insignitum nectare, deificaeque Trinitatis nomine, veterrimi hominis dempto squalore, praedictus praesul cum Bothone comite suscepit puerum Richardum nomine, de sancti lavacri purificatione. His vero cum magna reverentia peractis, cleroque Deum collaudante super duce nato, regredientibus populorum turmis, praesul cum Bothone renuntiavit de puero quae gesta sunt Willelmo duci. APOSTROPHA. Felix, o meritum fati Insigni patre matreque, Infantis celebre sacri, Richardi quoque nomine. Cujus purificatio, Et cujus renovatio In patris Domini Dei, At hujus Sobolis Dei, Sacri Flaminis et Dei: Unius tamen et Dei, Veri nomine perpeti. Castro facta decentius O Fiscanne tuo, maris Prope littora quod viget. Omnes undique clericos, Plebes et populos sciat [ciat #vel@# ciet], Sacros ut jubilos ferat Patri, et verbigenae Deo Partu virgineo edito, . . . Flamine cum sacro. Transacta denique duarum horarum intercapedine mirabilibusque incrementis augmentato profusius Richardo infante, coepit dux Willelmus de regni commodo salubriter tractare, deque sui ducaminis successore cupiens adimplere quod volvebatur in ejus corde. Hujus itaque cogitationis diutissime et acriter sollicitudinibus exagitatus, omnique desiderio intueri diligenter gestiens cujus valetudinis, cujusve sospitatis, quin etiam crescente aetate cujus formae vel qualis staturae exoptatus filius fuerit suus Richardus, misit domigenas secreti sui conscios, ut ad villam quae dicitur Chevillei clam deportaretur. Delato igitur infante ad praedictae villae locum, assumptisque tribus fidis secretariis suis, Bernardo, Bothone et Anslec, profectus est dux ad eum. Quem ipse diligentius intuens, et compage membrorum illius manibus attrectata, prout aetatis erat formosum intelligens, aetatemque infantiae incrementabiliter transcendere eum animadvertens, amplexatus eum amabiliter, et osculatus dulciter, tribus comitibus supra memoratis fari coepit, quod corde diu rimatus est referens: « Vestro consilio, inquit, hoc regnum strenue usque modo rexi; Britones contra me rebelles hostiliter devici; paganos nostrorum finium pervasores redargui; Flandrenses, caeterasque gentes in affinitate nostrae potestatis commemorantes audacter subegi: quin etiam si quid boni operatus sum, vestra benignissima exhortatione coactus blande leniterque peregi. Nunc vero ex hoc quod molior agere, assensum praebete mihi; quia omne regnum haereditario carens domino desolatur et dividitur, et seditiones quamplurimae, rixaeque inanditae, implacabilis querimonia multipliciter generantur. Ideoque iste puerulus haeres mihi successorque in nostri ducaminis ditione vobis faventibus constituatur. Volo et obtestor ut, fide nostrae credulitatis sui fideles effecti, securitatem istius regni isti infanti faciatis, quia ignoramus quid futurum pariet tempus erroris. » Tunc responderunt illi seniori tam affabiliter loquenti: « Jussis tuis continuo vitae nostrae cursu paruimus, et quandiu superstites fuerimus, iste erit nobis congruus comes, duxque patricius haereditarius, ejusque praecepto per omnia obtemperabimus. Hoc namque consilium complacebit omnibus sub tuae protectionis tutela commorantibus. » Tunc illi adimplentes jussa marchionis nobilissimi, regni securitatem Richardo puero elegantissimo facientes, sacramento verae fidei manibus voluntarie datis, commendaverunt se illi. APOSTROPHA. O Richarde potens, et probus, et pius, Dux, martyrque future. Pollens iste puer matre satus sacra, Justae progeniei Haeres, non importunus erit Deo, Clero nec populoque. Verum congruus et conveniens pater, Justus, patriciusque. Sanctus marchio, constans comes et bonus, Dux et christicolarum. Fulgens atque propagator erit sacer Verae credulitatis Ac
null
a5111bf1-bebe-41d0-b040-9e205064f773
latin_170m_raw
null
None
None
None
legum. Populo distribuet pius Justas rector habenas. Et plebes soboles ut moderans pate Juste pacificabit. Illi sit puero gloria, pax, decus, Jesu et gratia Christi. Hujus namque consilii peracto negotio, quinimo omnipotentis Dei disponente arbitrio, coepit pater sagaci mente meditari quo loco quibusve posset enutriri salubriter et educari. His incumbens rimationibus, infit praenominatis tribus: « Quoniam quidem Rothomagensis civitas Romana potius quam Dacica utitur eloquentia, et Bajocacensis fruitur frequentius Dacica lingua quam Romana; volo tua custodia et enutriatur et educetur cum magna diligentia, fervens loquacitate Dacica, tamque discens tenaci memoria, ut queat sermocinari profusius olim contra Dacigenas. » Tunc Botho acquiescens senioris voluntariae petitioni, et suscipiens praecipuum infantem ad curam educandi, urbi eum detulit concite Bajocacensi, eumque custodivit ut pupillam oculi sui. Dux vero Willelmus ob amorem dilectissimi filii sui, Pascha ipsius anni Bajocas celebravit, coadunatis optimatibus Britannicae Northmannicaeque regionis. Et illic moratus est donec essent transacti sacrae solemnitatis Pentecostes dies festivi. Cupiens autem infantem Richardum suorum fidelium sacramento et juramento in regno confirmari et sublimari, assumpsit septem optimates majoris potentiae, et pandit illis cum tribus supra scriptis secretum voluntatis suae: « Rerum fortuna casibus quia innumeris semper rotatur, raroque ulli certus causarum eventus; quocirca, vobis faventibus, volo ut me superstite filius meus Richardus haeres meae ditionis a vobis constituatur, manusque vestras vice cordis ejus concedatis manibus, pactaque fidelitas verae fidei vestrae juramine obnixe firmetur, atque vestro consilio utilissimo ipsa tota patria prudenter regatur. » His propositionibus hilares responderunt septem optimates: « Si praerimari et praecogitare, quinimo praedicere quod proposuisti animo non aestuaris, congruum et consequens summopere nobis esset, ut nostro precatu, nostraque sollicita exhortatione admonitus hoc faceres, quia necessarium hoc negotium, et peculiarius nobis est. » His dictis Richardo infanti manibus suis datis, super sacrosanctas reliquias fidem obsequentis famulatus et militationis facientes, spoponderunt et voverunt illi se per omnia esse fideles. APOSTROPHA. Sacri et ordinis, et graduumque, Puer inclyte, et indolis almae Patre de nitido sate, matris Genere ex rutilo, ingenuoque. Merito tibi subditur ista Patria et regio, editus es qua. Quia dux bonus, et comes almus Eris indigenae morulanti hic, Eris et decus Ecclesiarum Sacra gloria, spes recolenda Vagus, orphanus, exsul, inopsque, Capiens opis auxilium a te Hilaris saturatus obibit. His namque sagaci, prudentique et salubri consilio definitis, rebusque pluribus sacrae Ecclesiae reique publicae salubriter adornatis, rediit quisque ad sua laetus et hilaris. Interea infans bonae indolis, primique gratia floris, Richardus scilicet celebris, formabatur capsim ab annis. Gratia autem Spiritus sancti adaugens illius antra pectoris, largifluo munere ardentis studii, sagacisque ingenii, duobus quod est sufficiens aggerabat propensius illi. Domum subnixam columnis sapientia fabricabat in statu illius pectoris. Ipse autem, secundum vires aetatis, quidquid boni poterat adimplebat gestis optimis. Ut autem adolebat vegetabiliter humanis incrementis, ita fecundabatur feliciter vitae meritis. Quaeque boni audiebat memoriter retractans retinebat; mala vero respuens floccipendebat. Quaecunque legis tegebantur obscura, reserata enucleatius solvebat omnia. Patre vero Willelmo, ut recensitum est licet hebete stylo, perfidiae naevo martyrisato, et in stellifero regno feliciter coronato, antequam humaretur corpus ejus sepulcro, adduxerunt Richardum puerum qui residui fuerunt in regno, et qui non ierant ad luctuosum placitum cum eo. Tunc Northmanni et Britones tantae pulchritudinis et dignitatis puerum videntes, lugubri flebilique voce singultientes, altaque diversorum ulutatu suspiria emittentes, dixerunt unanimes: « Ecce cui servire, ecce cui militare, ecce cui patre superstite fidem fecimus. » Tunc Beringerus Britannicae regionis comes praecipuus, infit flebilis et moestus prior pro omnibus: « O seniores et domni, Arnulfi perfidia dolose decepti, moerentes et tristes plorabili nece piissimi marchionis, priusquam lamentabile corpus tumulo condatur, seniorem faciamus nobis. Iste puer, ut dux nobis sit et patricius, in sede patris est subrogandus. Ne exterae gentes super nos irruentes, hocque negotio hujus traditionis inaudito principari super nos deliberantes, vindicent sibi Northmannicas Britannicasque fines, iste puer constituatur istius regni princeps. Scutumque perditum patris scuto reformantes, restaurantesque ejus soboli, obstemus repugnando volentibus dominari nobis. » His dictis unanimiter collaudantes hoc consilium, aggrediuntur comites cum magna frequentia principum commoto impetu et
null
f13c2303-f6a2-4eea-a127-85493d630b3b
latin_170m_raw
null
None
None
None
murmure ululantium ingentis reverentiae Richardum puerum. Tumultuantium autem populorum murmure sedato, vix adepto silentio, Beringerus et Alannus, caeterique Nothmanniae Britanniaeque comites, datis manibus suis Richardo, subdiderunt se libenter illi, ut promiserant olim patri viventi. Pignoribusque pretiosorum sanctorum delatis, sanciunt illi tenorem integerrimae fidelitatis et militationis, morte christianae conjurationis. His flebiliter expletis, pluribusque ad sua reversis, Richardus puer exspectatae nobilitatis, fortitudineque celebris, Rothomago remansit cum tironibus, patrisque domigenis. APOSTROPHA. Rothomage super missa vage littora Sequanae, Urbs fecunda bonis omnibus, et militibus feris Semper feta laon, dives opum, plenaque munerum, Venatu exhilaris, sufficiens, et locupletior Multarum specierum, generum, pisceque ditior. Altis alitibusque, accipitrique ancipiti scio. Omni quin melior, quin potior, urbe potentior, Portus quam vegetat Belgicus, et Celticus, Anglicus. Gaude tripudians, laetificans, exhilarans, quia Perfectus senior, et dominus legifer est tibi, Defuncto et patre dux, patricius, marchio habebitur, Richardus celebris, justus et almus, pius, innocens, Sanctus, religiosusque, benignus, sacer et probus, Solemnis, celebris pro meritis, dignus, amabilis, Dilectus, recolendus, reverendus, memorabilis, Saecla jure valens, jure potens, jure per omnia. Qui te olim moderans proteget, et auxiliabitur Et cujus meritis continuis saecla per omnia Praefulgens locupletaberis, et munificaberis. Et cujus bonitas, et pietas, et reverentia, Campos Elisios scandere te coget ad ultimum. Audiens autem rex Franciae Ludovicus quod, Arnulfi Flandrensis comitis versutia deceptus, pro stabilitate sacrosanctae Ecclesiae, sanctaeque fidei et pacis, proque fidelitate sui martyrizatus esset dux Northmannorum Willelmus, multum condoluit, et optimates regni exceptis mortis ejus tractatoribus concite Rothomagum properavit cum suis comitibus, super his quae nefario Arnulfi comitis astu acciderant consulturus. Rothomagenses vero adventu regis Ludovici hilares susceperunt eum volenter, putantes ut equitaret super Flandrenses, acerbamque et pestiferam ultionem pro inaudito piaculo quod fecerant, illis reddere vellet. Rex autem Ludovicus ad se venire fecit Richardum tantae pulchritudinis puerum, lacrymansque affectu doloso et fraudulento suscepit et osculatus est eum, retinensque coepit epulari et recubare secum. Sequenti namque die nutritori tanti honoris puerum volenti deducere ad alteram domum, ut balnearet et custodiret eum, prohibuit rex, et detinuit secum. Secundo et tertio die itidem altori aestuanti facere, non sinit rex, verum prohibuit obstinato corde. Animadvertens nutritor captum esse tantae dulcedinis puerum, ad nullum conatus est postea ducere locum. Hujus igitur rei fama tota civitas tumultuosa excitatur, murmurque captionis per totam urbem diffusum sparsim ventilatur. Tandem vero suburbani conglobati cum civibus, plebeloque more irruentes ad domum principum civitatis illius, coeperunt blasphemare eos, emittentes ingentes gemitus, et dicentes altis vocibus: « Nostra negligentia Willelmum ducem praecipuum nostrum advocatum amisimus: vestro tamen consilio perfido non hic exsul exterminabitur. Nos omnes perjuros et regem digne necabimus, et Richardum tantae ditionis puerum ne exsulet liberabimus. » Plurimi autem principes asperrimis civium verbis exagitati, ferroque induti velociter et armis, miscent se armatae plebi. Plurimi vero rusticorum animositatem metuentes domibus suis remanserunt, ostia obnixe obfirmantes. Illico vero plebs cum armatis militibus ferventi animo et citatis gressibus festinant regem invadere cum suis comitibus. Rex autem ut tumultuarii strepitus murmur audivit, coepit inquirere causam illius rei. Dictumque est ei: « Urbis istius principes, quia Richardum tantae spei puerum in captione tenes, gestiunt te invadere festinanter. Vix evades imminens periculum, vix liberaberis a turbis civium et armorum. » Tunc rex algido pavore praeoccupatus, imminentisque ruinae casu tremulus et concussus, tandem in semetipsum reversus, misit ad Bernardum principem Northmannici exercitus, ut succureret ei pro amore Dei velocius. Qui concite remisit ad eum haec verba dicturum: « Non me, nec illum liberabo; sed hac seditione oborta, ut autumo, interibo. » Tunc iterum rex misit ad eum, ut quo liberari posset daret ei consilium. Bernardus autem timens ne occideretur ipse et rex, remandat ut accipiens in ulnis Richardum praecelsi auxilii puerum, veniret supplex ad misericordiam militum et civium. Rex autem sui diffidens, suorumque interitum et internecionem metuens, suscepit in brachiis suis Richardum tantae liberationis puerum, et detulit ante conspectum armatorum, se et suos, supplici voce
null
7dcd75fd-727e-4d7b-bccc-81a2aa95a840
latin_170m_raw
null
None
None
None
poscens misericordiam illorum, occidere volentium. « Ecce ego et vester senior, quidquid de me vultis facite cito, tantum ne me meosque occidatis suppliciter imploro: quia vester dominus non moratus est penes me ut captus teneretur, sed ut notitiis regalibus, palatinisque facundiis instrueretur. » At illi recipientes Richardum tantae virtutis puerum, regem humillimae deprecationis plenum, ad aulam suae habitationis et ad suos redire permiserunt. Rex autem Ludovicus anxius super his importunitatibus, superque venturis nutans et incertus, salubri suorum episcoporum et comitum consultu, misit ut ad se festinarent optimates civitatis illius, scilicet Rodulfus et Anslec, atque Bernardus. Quibus accersitis, coramque adductis, rex principibus infit tristis: « Terrore mortis domini vestri acriter admonitus, vosque super quod occidit solaturus, huc accessi; sed acrioris tristitiae moerori tristior obviavi, quia vestri suburbani cum civibus, et milites cum rusticorum coetu, me meosque voluerunt conterere, et dilacerare repentino interitu. Sed pestifero tantae seditionis hoste, tuo consilio, Bernarde, liberatus, die quid sum facturus. Et Bernardus: Nimis aegre tuus fert animus quod fecerunt in te rustici cum civibus. Oportet igitur salvum te reddi a propalatae nequitiae fraude. Denique quia noster senior dux Willelmus, felix per omnia exstitit tuus, decet quo terram haereditario jure Richardo magnae posteritatis puero possidendam, sacramento sacrae fidei, manibusque super sacrosancta phylacteria positis sanciens auctorizes, teque esse abhinc indemnem illi, et deinceps, atque adjutorem et defensorem te esse contra terrigenas omnes. Sic quiveris laetari nostro servitio et militatione, nos tua tutela et gubernatione. Si quis vero in te rixatus fuerit, conteremus eum, et si quispiam insurrexerit in nos, virtute tuae potentiae prosterne humo tenus eum. » Tunc rex in dolo respondit Bernardo: « Quodcunque retulisti faciam, meosque volenter aut nolenter facere ad praesens cogam. » Illico Richardo praedignae innocentiae puero largitus est terram haereditario avi patrisque jure possidendam: delatisque sanctorum reliquiarum phylacteriis, manibus super ipsa impositis, Deo nominato in primis juravit se contra omnes illi auxiliari, suosque praesules et comites idem facere coegit. His taliter sedatis et expletis, rex fraudulenter principibus Northmannicis infit: « Quoniam pollicitatione juramenti veracis fidem integerrimi tenoris vestro seniori vobisque peregi; perseverantem fiduciam vestri adjutorii obnixe de me habeatis, et nullus vestrum ullatenus nutet auxilio solaminis. Verum seniorem sinite mecum morari, ut, facundae ubertatis colloquio edoctus, discat definire, et detur minare verba scrupulosae rei. Plurimarum vero rerum notitiam melius discet in palatio meo, quam commorans in sua domo. Quocunque proficiscar, mecum proficiscetur: quocunque morabor, morabitur. Efficaci patris ejus adminiculo regimen totius Franciae et Burgundiae teneo: ideo adjutor et solator isti, quandiu superstes fuero, ero. Quia pater istius pro me morte praeoccupatus fuit, bellua crudelior ero, si non auxiliatus fuero isti. » His igitur fraudulentis regis simulantis alloquiis principes Northmannorum decepti, mancipaverunt Richardum, desideratae spei puerum, Ludovico regi ad educandum. Rex vero hinc cum puero ad Ebroicacensis urbis profectus moenia, disponebat reipublicae jura. Simulabat ore et opere bonae voluntatis adjutorium, verum in corde gerebat malae intentionis propositum. Diu morulans Ebroicas, cogensque subdolo corde ad fidelitatem pueri civium turmas, repetit Rothomagensis urbis palatia. Postera die, principibus civitatis accersitis, fraudulenta et dolosa verba retulit: « Super damni et doloris nostri auctorem, properandi habeo intentionem. Revertar ad Laudunum, deducens mecum Richardum fiduciae vestrae puerum; hincque Burgundionibus ascitis, Francigenisque conglobatis, obsidebo Attrabatum donec capiam illum. Omnes vero subvertam munitiones Flandrensium, et dissipabo hostiliter bona illorum. Quocunque Arnulfum scivero, illuc mei exercitus gressum festinanter protelabo. Ultionem quam meretur ei reddam, si forte illum usquam inveniam. Vos autem estote praeparati, ut vestrum seniorem mecum vindicetis. » Talium sophismatum simulationibus excaecati, siverunt futurae opis puerum ab eo deduci. APOSTROPHA. Rothomage tuus modo puer, Marchio jure potens tibi datus, Captus adest quia, plange tremulans Regeque, Francigenisque Satrapis Ducitur, heu dolor! advena velut Dacigenis stolidis proceribus. Comes vero Arnulfus inaudita fraudulenti homicidii lue foedatus, timensque futuros vindicaturi si bene egisset regis adventus, misit ad eum legatos, qui subsequentia dicerent, cum maximis muneribus: « Domine rex piissime, noster senior plurima subactus infirmitate, mandat tibi fideli
null
52a80661-5937-48c1-9447-a8508c41c10d
latin_170m_raw
null
None
None
None
servitium, si placet recipere. Falsa propalatae famae opinione audisti, indebitae Richardi ducis morti nostrum seniorem Arnulfum favisse, qua se contra te vult expiare et emendare, judicio tuorum, igne. Milites vero, quibus Richardus plurima mala intulit, quique morti illum applicuerunt, ex tunc minabit, si talibus factis gratiam tuam poterit promereri. Quatenus annuendo petitionibus ejus benevolus faveas, mittit tibi libras auri purissimi bis quinas. Quin etiam universae regionis suae tributa annuatim dum vixerit tibi ultro solvet. Servitium tuum sui per omnia facient, et quocunque perrexeris hostiliter pergent. Ipse accedere ad te nequit, quia podagra scis eum irretiri. Foveant preces nostrae indulgentiam tuae pietatis, tali afflictum infirmitatis vulnere, talique sine re culpatum crimine, miserantis. Miseratio condigna praeoccupet furorem tuum, ut non deseras servum tuum, sine causa a te exosum. Tua est potentia, tuumque regnum: noli perdere quod tibi est commissum. Facilius potes omnes Flandrenses perdere quam vasa vitrea malleo conterere. » Tunc regis consiliarii muneribus excaecati dixerunt ei: « Non oportet te ulli praejudicium facere, qui se tibi satagit justificare. Immunem se a doloso scelere mandat, suosque justificare aut exterminare deliberat. Pro non recuperando quo indiges, non debes perdere quem tenes, neque te ullatenus illo frustrari. Omnes qui occidentur non tibi est jus vindicare, residuos ob mortem rixantes pacificare. Reminiscere malorum et pudoris, quae in te Northmanni Rothomago exercuerunt, et praecave ne pejora tibi impertientes, Northmannicum auferant tibi regnum. » Tunc Flandrenses: « Praeter haec mandat noster senior tibi praemaximum consilium hujus rei. Tene Richardum filium in sempiternum, et usus fructus regni in aeternum. Opprime diro legis jugo et servitio terrae illius habitatores, et coge illos servire tibi obedienter. » Cujus pravi consilii exhortatione et muneribus rex deceptus et excaecatus detinuit Richardum tanti pretii puerum, et dimisit Arnulfo, quae fraudulenter de Willelmo fuerat propter eum. APOSTROPHA. O Ludovice, Si bene corde Vota teneres, Quaeque sacrasti, Rex recolende, Cum bene regnans Imperitasti; Auxiliante, Praesidiumque Dante salubre Vindice tanto, Patre Richardi Religioso, Innocuoque Martyre Christi, Simplicitate, Et probitate Munificato. Belgica qua nunc, Celtica necne Ast Aquitana Gallia porgit Multiplicatos Undique tractus Cur abicis quod Jam sacramento Religionis Christicolarum Jure tulisti? Cur resolutus Lege ferina Atque nefanda, Muneribusque, Proditus astu, Linguis honestum, Jamque revulsa Pace tenorem Credulitatis? Cur sobolemque Illius almi, Lore ligatam Impietatis, Fomite pravo, Heu! vegetandum Atra cupido Sorte cupita Detinet exlex? Desine pravum, Sperne tenere Quaeque nefanda Mitte Richardum, Postulo, ephebum, Quo sua jura Impleat alma. Quo capis illum, Tu capieris, Et vice digna Regredieris. Erat autem quidam tiro nomine Hosmundus, Richardi summae celebritatis pueri educator, et altor sagacissimus. Qui quadam die absente rege immeritae captionis puerum equitare fecit ad aucupium, ut disceret alites capere suo accipitre. Cum vero rex reverteretur, et reginae verbis Gerbergae sciret quod puerilis delectationis studio memoralis scientiae puer Richardus extra Laudunum proficisceretur, rogavit ad se venire Hosmundum magistrum ejus. Illo coram astanti furiis bacchatus acerbis, demonstrans obtectum din nefariae captionis secretum infit: « Nequior omnibus, quorsum deduxisti seniorem tuum nudiustertius? Senioris tui poplitibus coctis, privabo te oculis, si forsan eum quoquam amplius duxeris. » Tunc aliis tironibus pariter cum eo commendavit puerum, ut custodirent diligenter, et ne posset fuga elabi praeviderent eum. Hosmundus autem animadvertens captum esse Richardum tantae dulcedinis puerum, misit ad Rothomagenses qui nuntiaret blasphemum tantae deceptionis negotium. Rothomagenses vero mutatum malefici regis stupentes propositum, a Deo requirunt suppliciter tanti consilii auxilium, Mittunt ergo ad omnem Ecclesiam Northmannicae Britonicaeque regionis, ut missas concelebrent devote pro eo presbyteri, clerus psalmodiis vacet, populusque nudis pedibus, saccoque indutus jejunet. Northmannici vero Britonicique praesules hujus tristis legationis famam audientes, triduanum jejunium in uno quoque mense populo indicentes, deprecantur Dominum Deum fusis precibus, eleemosynisque datis pauperibus suppliciter, ut reddat eis Richardum tanti desiderii puerum. Monachorum canonicorumque clerus pro eo psalmos supplex concinit, populusque lustrans devotus ecclesias, deprecativos gemitus emittit. Interea Richardus tanti decoris puer, insignis prosapiae, honestate celeber, instruebatur omnibus in captura notitiis sufficienter. Ducebat solidam illius aetatis partem robore cumulato, eratque commodus et
null
9c63a025-d130-4bf2-b7b9-c33bc7ceccb0
latin_170m_raw
null
None
None
None
utilis omnibus quasi maturus aevo. Arguebat secundum vires aetatis quidquid erat illicitum. Floccipendebat quidquid erat animae incentivum. Vivaci lepore affluenter armabat linguam, facundaeque ubertatis colloquio insignibat eam. Peragrabat studio, et retractabat quae ignorabat, nec abdebantur ei quae sunt obscura. Pueritiae suae aetatulam Jesu Christo consecrabat, seque totum divinis praeceptis, tenerae adhuc licet aetatis esset, mancipabat. Divina namque permissione hoc factum est, ut puer conspicuae formae prae caeteris nitidus, nonnisi in palatio regis nutriretur. Multimodis illum sermonibus libenter insignibant; et mellifluo palatinae sermocinationis dulcamine erudiebant. Processu vero temporis, Northmannorum et Britonum precibus continuis, jejuniisque singulis mensibus devotissime exercitatis placatus regum Rex Dominus, eripuit Richardum inaestimabilis incrementationis puerum taliter de regis manibus. Praedictus namque tiro Hosmundus, provisor illius honestissimus, videns detineri suum seniorem diutius, et vallari vicissim die noctuque ne posset subtrahi tironibus, coepit meditari quomodo eriperet eum de tantis custodibus. Quadam igitur die coegit hujus rei gratia simulata imbecillitate recumbere tantae custodiae puerum, et quasi dissimulata corporis sospitate, emisso frequentius planctu aggravari eum. Cujus falsae opinionis rumore civitas impletur, et haec simultas pro veritate fama nuntiante propalatur. Custodes vero tertia die aestimantes morte praeoccupari tantae diligentiae puerum, huc illucque necessitate sua euntes discesserunt. Hosmundus igitur coenante rege et civibus, nudisque plateis ab hominibus, byrro et tantae liberationis puer indutus, citatis equis, Lauduno exivit citius, rapidoque cursu castrum appulit Codiciacum. Illic affluentis probitatis commisit castellanis puerum, et profectus est in ipsa nocte ad comitem Bernardum ejus avunculum, qui morabatur moeniis Silvanectensium. APOSTROPHA. Northmanniae nunc praesules, Belloque in omni principes Regni triumphales simul, Et clerus omnis ordinis, Populus simul plorabilis: Pueri, senes, et virgines, Juvenesque, cunctae feminae, Vulgusque in vicum concitus, Fletus lugubres mittite Moestis modis et parcite. Nam gaudium vobis datu Vinclis solutus regiis, Elapsus et custodibus Richardus almus, innocens, Prudens puer sanctissimus, Pulchre decorus, splendidus, Liber tenaci compede, Vobis erit dux praepotens Grates Deo nunc reddite Pro liberato pignore. Bernardus autem in obscurae noctis silentio videns Hosmundum, admirans dixit ad eum: « Quid tibi, Hosmunde? nihil boni de meo nepote? » At ille: « Domine, si eruam eum de manu regis atrocis, quid facies de eo? » Et Bernardus: « Te multis honoribus ditatum sublimabo, te beneficiis locupletatum nimis exaltabo. Nepotem vero meum in regno patris sui haereditario restituam, Northmannorum, Britonumque principes illi servire cogam. » Ad haec Hosmundus: « Sero Lauduno tuum nepotem clam subtraxi, et Codiciacensibus castellanis eum, ut custodirent, commendavi. » Mox Bernardus solito laetior citius surrexit, et ad Hugonem magnum ducem Parisius praepete equitatu festinanter properavit. Hugo magnus videns eum dixit: « Quid ad nos tam repentinus et matutinus accelerasti? » At ille: « Rex quia Ludovicus meum nepotem strictius et praevidentius custodit, venio ad te ut des super eum aliquod consilium mihi. Et si forte aliquis eum de manibus regis eruerit, quale adjutorium ei tua clementia impertietur? » Tunc Hugo magnus: « Mirum est omnibus quod agit rex Ludovicus. Pater pueri illius pro fidelitate regis deceptus est et interemptus, et ipse tenet captum filium ejus. Utinam de vinculis regis eum eruerit aliquis, et mihi adduxerit! » Et Bernardus: « Domine, quid facies si quod retulisti adimpletum fuerit? » Et Hugo magnus: « Ego quidem Northmannos et Britones subjugans ei, possidere faciam illum quaecunque pater tenuit. Contra regem illi auxiliabor, contraque Arnulfum, omnesque insidiatores viriliter juvabo. » Tunc comes Bernardus precibus accumulans preces, ad pedes suppliciter corruens dixit: « Domine dux praepotentissime, ne irascaris si repetam quod volo a te. Ut credulus tuarum promissionum confitenter existam, pollicitationis verborum tuorum fac mihi tua petitione fidem integerrimam. Habeo enim Codiciaco tanti amoris puerum captione regis perfidi ab Hosmundo liberatum. » Dux vero magnus gratulans de puero eruto, dixit comiti Bernardo: « Ut [de] propositionis meae proposito fiducialiter securior sis, faciam tibi et illi quae supplex requiris. » Allatis vero reliquiis, manibusque supra positis, sacramento verae fidei spopondit se puero contra omnes auxiliari. APOSTROPHA. Mellifluae bonitatis ope, Hugo potensque, valensque, vigens,
null
81a971e8-5b61-4c5c-9526-e03f9397854b
latin_170m_raw
null
None
None
None
Magnus, et inclytus, ac meritus, Magnanimus, bonus, almificus Mirificus, probus, egregius. Auxilii ecce memento tui, Et reminiscere quam peragis Eximiae probitatis opus. Emeritumque juva puerum, Protege, salvifica, refove; Quod pater ut tenuit teneat, Gaudeat et recidivus eo, Possideat, habeat, faciens Quod facere assidue ambierit. His et hujuscemodi peractis, comes Bernardus rapido equitatu Codiciacum expetiit, et osculatus tantae diligentiae puerum, amplexibus fruens optatis, eum cum magno exercitu ad Silvanectensem urbem perduxit. Rex vero Ludovicus duplicis tristitiae, scilicet eo quod ceperat puerum, et quod ipse elapsus erat, expertus errorem, misit legatum ad ducem magnum Hugonem, ut reddere puerum cogeret Bernardum comitem. Hugo quidem magnus remandat regi verba subsequentis orationis: « Silvanectensem, et Codiciacum, Torotense non auferam Bernardo, et Cretheltense castrum, nequeo urgere ullis conaminibus illum ut reddat Richardum dilectissimum nepotem suum. » Interea Bernardus comes Silvanectensis misit ad Bernardum Rothomagensem, caeterosque Northmannos, qui nuntiaret concite eventus optatos. Northmanni quidem et Britones desiderati pueri ereptione nimium hilares, persolvunt Deo omnipotenti pro eo vota et grates. Hujus rei gratia Silvanectensis comes Bernardus profectus est contra Bernardum Rothomagensem et Dacigenam, quid ageret de puero consulturus. Cumque mutuis alternatim sermonibus nimiumque secretis fruerentur, et de restitutione pueri in regno diu tractarent, Bernardo Dacigenae dixit comes Bernardus: « Ne forte rex Ludovicus animadvertat nostrae intentionis propositum, non veniam abhinc contra te amplius ad placitum. Verum crede quod mandavero tibi signo inter me et te facto ostenso per legatum, et rimare ingenioso conamine regem Ludovicum fatuare, quia vult nos et vos omnes crudeliter perdere. » Illico pluribus rerum caute replicatis, quisque sua celerius revisit. Interea rex Ludovicus de dignae ereptionis pueri absolutione anxius, et de remandato diffidentiae ab Hugone nimium tristis et moestus, misit ad Flandrensis gentis comitem Arnulfum, qui ejus rei negotio auxiliabitur nimium; quatenus venire contra se acceleraret ad placitum. Qui festinanter occurrentes sibi in pago Virmandensi, in villa quae dicitur Restibulis, quid agerent coeperunt meditari. Arnulfus vero digni interitus sui formidans ultionem, vafro stomachatus astu, dixit ad Ludovicum regem: « Ingentis formidinis pavore exterreor, et usque ad intimum medullarum super venturis concutior, ne forte Northmanni et Britones Hugoni duci contra te rixanti vehementer nostrae confusionis interitu cohaerentes, militari manu ascita insurgant in nos unanimes. Verum super hoc dabo tibi consilium, ne incurramus venturi damni periculum. Excaeca igitur oculos Hugonis muneribus et beneficiis, ne possit quae feceris jure refragari. Concede illi Northmanniam a Sequana usque ad mare, ut valeas quae citra sunt quiete tenere. Northmanni vero taliter divisi desolabuntur, et non contra nos ad certamina ultra excitabuntur. Sic minues et exarmaveris potentiam illorum, non uno soli Domino militantium. APOSTROPHA. Inventor sceleris, consilii et mali, Prorsus quod vetitum est, fraudis et impiae. Cur praescire Dei consilio tuo Gestis conterere, et sistere perfido? Heu! heu! occubuit perfidia tua, Hujus jam sobolis praemeritus pater, Pro visu Domini purior ut foret, Fultus martyrio, testis et emicat. Hanc non contaminans improbitas tua Torquebit simili et dilanians modo, Hic vere sederit dux luculentior, Prudens, pacificus, promeritus comes, Sanctus, religiosus, bonus et pius Summus patricius, marchio providus, Defensor patriae, at indigus opis, Solator miseris, quin viduae et orphani. Cunctis omne bonum, lucraque prospera. Effectus populum regimine congruo, Conducet moderans, legeque corrigens, Campi siderei ad pascua coelica. Rex vero Ludovicus pravo astutae dolositatis ingenio usus, misit ingentis reverentiae praesules ad Hugonem velocius, ut ea fide qua concatenantur senior et miles venire festinaret ad se promptius. Hugo igitur magnus creberrimis episcoporum petitionibus suppliciter coactus, profectus est contra regem ad villam in vico juxta Compendium, quae dicitur Crux, dixitque ad regem: « Cujus rei negotio huc me accelerare fide et legatis praecipuis compulisti? » Rex autem: « Ut reddas mihi Richardum, quem furatus est Hosmundus, et perduxit ad comitem Bernardum. » Respondit Magnus Hugo: « Nisi castra quibus praeest Bernardus illi vi abstulero, nequeo favere ullatenus precibus tuis et voto. » Tunc rex: « Ut meae necessitati non injurius, sed solator existas, concedam tibi Ebroicacensem
null
acc5f3c0-2c4b-4a2f-9804-117e972ccf5d
latin_170m_raw
null
None
None
None
et Bajocacensem comitatum, quin etiam a Sequana ad mare usque ut possideas. Ego vero quae citra Sequanam sunt tenebo, et quae meae voluntatis sunt ex his explebo. Simus concordes in omni negotio et unanimes, ut decet regem et ducem perpetualiter. Ego cis Sequanam pergens, Rothomagum obsidebo, tu vero militari manu Bajocas vallans expugnato. Sic atteramus Northmannos advenas et superbos, nostraeque ditioni subjiciamus illos. Taliter autem mitescent et subjugabuntur, aut exterminati Daciam celeres repedabunt. » Hugo vero dux magnus, fidei, quam fecerat Bernardo pro Richardi juvamine oblitus; quin etiam beneficiis ac civitatibus exorbatus, pepigit cum rege hujus conventionis foedus. Quo, ut haec facerent, determinato tempore, regreditur ad sua quisque. Bernardus igitur comes hujus conventionis gnarus adiit Hugonem ducem celerius, veniensque ante conspectum ejus, dixit corde vultuque turbatus: « Dux magne et fidissime, praecellis usque nunc omnibus meritis, et fidei tenore, sed mirum mihi cur innocenti puero mentitus es, quod ultroneus Christianae conjurationis fide promisisti. Oporteret te quam promisisti servare fidem illaesam, et nullorum donorum munere et beneficio exsecrari eam. Northmanni et Britones norunt quae spopondisti puero, Franciaeque principes laetificarunt se super hoc consilio. Quid turpius hac infamia? talique blasphemia quid obnoxius? Tantae perfidiae rumor, tantique malefici ducis nequitia promulgatur per tota penes Franciae civitatum moenia, omnes susurrant de tanto duce et advocato, quo modo deceptus est et mentitus muneribus et beneficio. » Contra istius invectionis molimina Hugo magnus respondit, ab imo cordis emittens suspiria: « Veris purisque sermonibus quae exsecutus es retulisti, quia oblitus sacramenti, quo me defensorem et adjutorem pueri ultroneus promisi, terram a Sequana usque ad mare haereditario jure ab eo possidendam, dono regis recepi, eique integerrimae fidei stabilitatem feci, meque adjutorem illius ex ea terra, quae citra Sequanam est, perjurans repromisi, si eam quam mihi dedit nunquam contradixerit. Verum quia mirabilis ingenii, ingentisque industriae et calliditatis comes es, et astutus in omnibus negotiis, precor ut eruas me aliquo sophismate a blasphemia hujus rumoris. Decurso abhinc die sedecies, festinabimus adire Northmanniam ego et rex. Ipse autem Rothomagensem urbem, ego vero obsidebo ut juratum est Bajocensem. Affligemus igitur Northmannos taliter et Britones, et redigemus ut serviant humiles. Quisquis vero contra nos contumax fuerit et rebellis, exterminabitur; quisquis vero armis praesumpserit, occidetur. Si quid prudentiae et ingenii habes, precor te ut ab hujus perjurii noxa solvens me liberes. » Cernens autem Bernardus quod aperuisset Hugo magnus cor suum, dixit ad eum: « Idcirco quod tu senior benignissimus, vel quia ille nepos meus dilectissimus, melius quam potero argumentabor, si forte vestrum cogitasse turbare quivero. » Illico comes Bernardus consilia regis et senioris sui, denominataeque congressionis super Northmannos tempus expertus, recordataeque voluntatis sui senioris benevolentia laetior, Silvanectis regressus, misit ad Bernardum Rothomagensem et Dacigenam velocius, et quae audivit ab Hugone duce magno, etiam voluntatem ejus mandavit secretius. Quin etiam ne regi obnoxius civitatem defenderet, verum choro canonicorum monachorumque praeparato, eum quasi ejus adventui congratulans hilariter reciperet, et ut Hugoni magno duci terram, quam illi dedit, regem contradicere multarum argumentationum prosecutionibus cogeret. Bernardus vero Rothomagensis laetior legatione hujus consilii, quae legato disserente secreta audivit, Northmannis principibus ascitis intimavit. Northmanni autem non quemquam illorum decipere scientes unquam Bernardum, quin etiam quod Hugonis magni ducis sciret secretum, ejus collaudaverunt pariter consilium. Statuto vero tempore conjuratae progressionis; ascita Francigena undecunque potuit manu militari, venit rex in pagum qui dicitur Calcis, coepitque infestare gentes et praedia incendiis. Hugo autem dux magnus hujuscemodi conjuratione illectus, profectus est ad Bajocacensem comitatum cum magno exercitu. Bernardus igitur Rothomagensis non immemor Bernardi Silvanectensis comitis consilii, misit ad regem Ludovicum in dolo verbis pacificis, quatenus properaret ad civitatem Rothomagensem cum episcopis principibusque suis, et ne amplius devastaret quae sua erant ferocitate tantae gentis. Rex vero hujus legationis mandato laetus, regiminisque sui et honoris profectum congratulans adaugere, subacta urbe et principibus, venit Rothomagensem civitatem cum Francigenis optimatibus, prohibens reliquos exercitus ne depopularentur terram suae ditionis amplius. Bernardus vero, caeterique principes, atque clerus totius urbis, occurrerunt contra portam Belvacensium, et receperunt animosae calliditatis ingenio eum. Crastinae vero diei diluculo venit
null
f9f3d173-875b-4c1d-ae05-821e1208e2c8
latin_170m_raw
null
None
None
None
Bernardus ante conspectum regis Ludovici, et coepit in dolo compellare eum verbis humillimis: « Domine rex invictissime, ab olim usque nunc integer stabilisque exstitisti fide, et collaudabilis in omni tuo opere. Nos ducem et advocatum perfidia Arnulfi amisimus, sed gratia Dei te regem advocatum nobis recuperavimus. Non curamus de prole, quam tibi Hosmundus furatus est et abstulit: nec unquam ejus servitio incumbentes militabimus ei, quia melioris consilii est nos esse regales et palatinos, quam talis comitis satellites esse et servos. Verum, nobis mirum quid audivimus, et ultra credibile, supraque satis admirati sumus, quorum relatu didicimus quod Hugoni duci semper contra te rixanti contumacius concessisti spatiosam terram a Sequana maris fine tenus, et adhuc expugnat Bajocacensem tellurem, et praeoccupat cum magno exercitu. Parvi pretii, rex dulcissime, parvaeque militationis atque servitii, quod tibi reservasti. Viginti millibus armatorum augmentatus es inimicum tuum. Quis Constantinensibus et Bajocacensibus vidit fortiores in bello, prudentiores in consilio? Si militarem manum, ut Willelmus, tenuisses, omnium quippe gentium horum consilio et armis dominari quivisses. Nonne Willelmus hujus exercitus medietate fretus, comitante Hugone et Herberto seorsum conduxit se ad regem Henricum securus? Quis tuebitur et defensabit, proderit et praeerit huic quam retinuisti civitati? Bajocacenses, Constantinensesque hanc custodiebant urbem Francico Anglicoque in portu eminentem. Omnium bonorum illius terrae affluentia aderat nobis, et eramus locupletes opibus illius telluris. Recipe ergo civitatem, quia non habemus sumptus quibus in ea vivere possimus; daque Hugoni eam quo queat rebellare contra te securius. Nos Daciam cum omni genere nostro praepete navigationis cursu repedabimus, et hanc majore collecta multitudine militari, ut Rollo quondam, devastabimus, nec tua, nec Hugonis erit posterius. » Rex vero deceptricibus querimoniis instigatus, precatus est Bernardum ut daret sibi consilium super his rebus. Tunc Bernardus: « Mitte legatum ad Hugonem ducem magnum, qui Bajocacensia rura illi contradicat, et non possidere plus quam tribus noctibus, et dicat non tenere se ea amplius, quia malo es consilio usus. » Rex vero illico misit ad Hugonem, qui diceret hujus rei sermonem. Cumque legatus coram Hugone duce astaret, hujusque rei verba illi intimaret, obstupuit, in unoque obtutu defixus inquit: « Calliditas duorum principum coegit regem mandare tale propositum. » Hujus igitur contradictionis verbo Parisius Hugo dux regrediens, misit ad regem Ludovicum dicens: « Cur quod mihi spontaneus dedisti, ablatum est? » Respondit rex: « Tellus Northmanniae non nisi unius senioris unquam tuebitur advocatione. Nec debet esse divisum, quod decet esse continuum. Rollo enim Daciae finibus exterminatus, hanc sibi integre vindicavit, et non dispertita ab ullo postea exstitit. » Gens Dacigena nescit famulari nisi uni soli seniori. Legatus autem quae rege narrante audivit, Hugoni duci diligenter retulit. Interea Bernardus Silvanectensis autem audiens inopinatum citissimumque regressum Hugonis ducis sui senioris, venit ad eum citatis equis. Dixitque: « Dux perseverantis fiduciae, quoniam noxialis sacramenti solutus es compede, memor sis sacramenti, quo te Richardi pueri adjutorem spopondisti. » Et Hugo: « Nequibo illi auxiliari, quia omnis Northmannica gens subdita est regi. » Contra Bernardus: « Praestolare attentius eventum rei, et quid futuri parient dies illi. » APOSTROPHA. O rex, cur memor haud tui Istiusque patris, qui tibi profuit, Cujus praesidio continuo regna tenes modo, Et qui multa operatus est Pro te, et qui occubuit hostia victima Regis siderei, quaeque latent * sui. Et quod jam genitor suus, Pollens veridica perpete famine, Armis exsuperans, et quod avus continuit sacris Nunc praejudicium facis Ex hoc innocuo adhuc probo puero Richardo, celebri prosapia nobiliter sato. Hujus flagitii lue Casus innumeri praepedient, ob hoc Olim te capient, te periment fine sub ultimo. Interim rex Ludovicus morulans Rothomagensis urbis moenibus, disponensque Nortmannicarum rerum negotia ut dominus, fraudulenta falsae opinionis intentione, putans se esse regem Northmannorum et advocatum, labile deducebat illic otio tempus. Quadam namque die quidam tiro Francicae gentis, sufficientem omnium rerum opulentiam Dacigenae Bernardi, quin etiam uxorem praepulchrae speciei ut concederet sibi, regem rogavit. Caeteri namque tirones hujus petitionis famam secretius audientes venerunt ad regem dicentes: « Domine rex, tibi incessanter semper servimus, et nullius rei sufficientia
null
64a5d60e-479e-4c64-9847-50cda19ec591
latin_170m_raw
null
None
None
None
, nisi cibi potusque ditamur. Hos advenas Northmannos expelle abhinc et extermina, precamur, et largire nobis illorum beneficia concessis uxoribus. Nos vero hanc urbem regemus servitio tuae fidelitatis, nec de cujuslibet nostrorum infidelitate nutare quiveris. Consilium hujus rei nefandum enucleatur Bernardo et Dacigenis; verumtamen vicissim consulti, commiserunt illud taciturnitati. « Rege vero Ludovico Laudunum regresso, novercalisque odii zelo a Northmannis nimium pertaeso, turpis tironum petitionis ambitione admodum tristes, meditabantur interitum regis retractando unanimes. Ut autem regem decipere aliquo subdolo conamine quivissent, Northmannorum optimates miserunt ad Haigroldum regem Daciae nobilioris et ditioris potentiae milites, ut Richardo Willelmi magni ducis filio consanguineo succurrere festinaret; quia rex Francicae gentis totius Northmanniae monarchiam vindicabat sibi, auferens omnem honorem puero Richardo eruto ejus avunculis. Haigroldus vero rex Daciae magnanimus ob amorem Richardi sui propinqui, legatos Northmannorum honorifice suscepit; constructisque navibus, hisque cibariis et militibus repletis, ad littora salinae Corbonis, qua Diva rapido meatu procelloso mari se infundit, cum incredibili tironum multitudine, citius quam quivit venit. Constantinenses autem et Bajocacenses audientes adventum regis Haigroldi propter amorem Richardi pueri, venerunt servire illi. Fama illico per Franciae climata celeriter penetravit, denuntians inaestimabilis multitudinis paganos adesse littoribus Northmannicis. Bernardus igitur, caeterique Rothomagenses, fidelitatem regis Ludovici verbis simulantes, miserunt ad eum in dolo, dicentes: « Quoniam innumerabilis copiosaeque multitudinis pagani primaevae juventutis flore nitidi, nostris finibus sunt advecti; precamur quatenus ascita manu militari, subvenias velocius nobis, si Northmannicae regionis principatu gaudere mavis. » Rex autem legato: « Fama nuntiante audivi verum esse quod dicis. » Quapropter rex Ludovicus hujus pestiferae legationis relatu admonitus, concitato Francigenae gentis exercitu, venit ad Rothomagum repentinus, adducens secum Herluinum comitem et Lantbertum fratrem ejus. Rex autem Haigroldus regis Franciae audiens adventum, fraudulento consilio Northmannorum mandavit venire illum contra se ad placitum. Rege autem Ludovico confidenti in multitudine exercituum et ire disponenti suae damnationis ad placitum, dixit Bernardus Rothomagensis se fidelem simulans Francorum: « Gens contra quam proficisceris ad conciliandum, internae dilectionis amore recolens, dilexit nostrum comitem Willelmum, et pro quo martyrizatus est intimo cordis affectu odit nimium. Lite enim Herluini comitis, Northmanni tali duce privati, congredientur intentione mortis in eum, si forte eum viderint. Quapropter eum noli ducere tecum, ne forte, eo cognito, nascatur utriusque exercitus jurgium. » Tunc quidam ex tironibus Bernardo respondisse fertur: « Num propter te caeterosque advenas talis comes, ut est Herluinus, ullis latebris repositus abscondetur? » Bernardus autem tacite quae agebantur considerabat, illiusque invectionis dolorem in corde pressabat. Ludovicus autem rex Francigenum monens exercitum, Herluinum comitem conduxit secum, castraque metatus est citra Divae decursum. Constantinenses atque Bajocacenses cum rege Haigroldo ultra Divae fluenta fixere tentoria. Bernardus primo mane consurgens, venit ad regem Ludovicum dicens: « Domine rex, velocius surge, et quid agendum sit, secretius cum tuis rimare. Alterius moris est gens haec quam Francigena, argumentosae calliditatis nimis plena. » Tunc quidam recubans intrinsecus, respondit Bernardo, rege adnuente, stanti forinsecus: « Pete dormitum citius, quia non curamus de talibus. » Bernardus vero hujuscemodi verbis exasperatus, repetiit castra Rothomagensia velocius. Aestuante vero sole hora diei tertia, coeperunt Divae alveum Constantinensium Bajocacensiumque transire agmina. Bernardus autem hoc intuens, regem iterum expetiit, dicens: « Supra satis rex dormitare adhuc stude, quia gens Dacigena transgressa Divae flumen stat equestris in littore, nescio cujus animositatis intentione. » Rex vero minacibus verbis excitatus, surrexit ocius, comitumque et militum frequentia constipatus festinabat ire ad sui colloquium interitus. Convocansque Bernardum dixit ad eum: « Nescio quid meus mihi praesagit animus, placida non mihi est quiete contentus. Aut pugnam, aut aliquid novum exagitat mihi invadere sollicitus. » Ad haec Bernardus: « Nonne prohibui multis prosecutionibus, ne comes Herluinus huc conduceretur? » His dictis, venit ad locum, quo placitum erat dispositum. Stabat autem illic cum Constantinensibus et Bajocacensibus rex Haigroldus, rege Ludovico propius stante cum Francigenis altrinsecus. Stabat autem et illic Dacorum delecta juventus, adnixa hastis, tenensque scuta in manibus, quaerebant occasionem, qua possent Francos occidere et regem. Mutuae igitur voluntatis colloquio, rege Ludovico, et Daciae rege Haigroldo, *
null
19ea29c6-e0ae-49fb-b20c-8aa358a768a2
latin_170m_raw
null
None
None
None
contuentibus Francigenisque et Dacigenis, necnon Constantigenis et Bajocacenis undique secum armatis, circumstantibus; cuidam militi noto quondam sibi dixit comes Herluinus: « Cujus sospitatis, cujusque prosperitatis, vel cujus facultatis, tu et origo tui generis? » Respondit ille: « Salubris sum incolumitatis, locupletisque felicitatis, atque sufficientis ubertatis. » Constantinenses vero et Bajocacenses coeperunt ab interrogato inquirere quisnam esset, qui de commodis suae prosperitatis tam familiariter sciscitaretur. Respondit ille inquirentibus: « Herluinus monasterioli castri comes praecipuus. » Constantinenses autem dixerunt Bajocacensibus: « Nonne hic, cujus jurgio vel pro quo deceptus est et martyrisatus noster senior Willelmus, Marchio duxque honestissimus? Erueturne hic infestus nostris manibus? » His dictis, commoto murmure incompescibili torqueunt arma omnes Dacigenae, furiis stomachati; tantique domini morte felle aestuante bacchati, occasione capta, invadunt Herluinum comitem, et perimunt imperterriti; Francigenae autem cupientes comitem Herluinum ulcisci seque armis tueri, insurgunt super eos intrepidi. Cujus occasionis dolo, praelii certamine atrociter inito, Franci telis lanceisque pugnando confractis, obluctabantur fortiter mucronibus extractis. Tandem multifluo pestiferoque Constantinensium et Bajocacensium, nec non paganorum coetu hinc inde vallati, jugulabantur dilacerati sicut bidentes a lupis. Sic mortifero per praelium impulsu congressi, bis novem comites nobilissimi praeoccupantur morte, saeviente Marte dilapsi, ex parte regis Ludovici, nec erat ulla spes vitae, vel fugae residuis. Rex vero Ludovicus praesidio Francorum cernens se desolatum, expertusque praelii periculum, fugae tardantis expetebat auxilium. Rex quippe Haigroldus prospiciens abesse regem Ludovicum, volucri sonipede agmen secans medium, citato cursu persequebatur eum. Rex autem Ludovicus hac illacque fugitabat, quia freni a capite equi delapsi habenas manibus solummodo tenebat. Haigroldus autem rex Ludovicum taliter impeditum mox expetiit, et per capulum fulgentem ensem tenens, vagina cava a latere diripit, militibusque suis ne elaberetur, neve occideretur, eum commendavit. Ipse vero capto rege congratulans, ad praelii campum concitus remeavit, et adhuc armis Francos se tuentes ad internecionem usque prostravit, atque Francicae gentis laceros plagis Orco detrusit. Northmanni vero victoria, armisque et spoliis potiti, praeliique campum lustrantes securi, ad humandum detulerunt exanimes suae gentis. APOSTROPHA. Digne pro meritis ducis futuri, Richardi celebris, bonique justi, Fulgentis pueri, indolisque sacrae: Vestra proque fidelitate, qua nunc Bellando patriam tenetis istam. Northmanni o proceres satis potentes In certamine praelii et triumpho, Cauti et consilio probique cuncto, Servantes stabili tenore pacem, Et sacrae fidei petitionem. Nunc salvete, valete, avete semper. Et vos, et soboles, sacri et nepotes, Omnis progenies sacratae stirpis, Septenaeque locum quietis aptum. Post artus lugubrem solutionem, In summoque bono novi refecti Sortis prospera, bis dualis, octavae ac bis, Cum sanctis capiatis aggregati, Regnum qui patriae tenetis hujus, Vis virtute potentis et tenacis, Richardi pueri in fidelitate. Interea rex Ludovicus custodum spoliorum cupiditate deceptorum manibus evasit, et hac illacque fugitans alipedis equi cursu errabat inanis. Quem quidam Rothomagensis miles inermem huc illucque fluctuantem conspiciens aggreditur; et eum proprio nomine compellans asperis verbis affatur: « Quorsum, rex Ludovice, tendis? quove tenes desolatus iter? Non nostris claberis finibus, quos injuste invadens stulte irrepsisti. » His dictis torquens campitorem equum, et irruens super regem Ludovicum per habenas freni cepit eum, atque vi compellebat equitare secum. Rex autem omnibus armis privatus, nec erui potens a tenentis manibus, dixit ad illum moestissimus: « Quis es, vel quo me iturum esse contorques? » Respondit Rothomagensis. « Et illuc te ducam, nec tuae potestatis ullatenus deinceps eris. » Rex autem diffidens sui, moestusque necessitate imminentis periculi, dixit ad violentum captorem sui: « Miserere, precor, miserere mei, et erue me per tuam pietatem de manibus quaerentium animam meam, et insidiatorum mihi. Restitue me monti Lauduno, ut queam gloriari et gaudere Francisco imperio. Nulla gloria quaeretur sine te mihi; omnisque facultas et honor, qui meus fuerit, tibi erit. Regem te super me si volueris constituam; si non, dimidium regni concedam. Rerum verborumque fiat maxima fides inter me et te, sacramento colligationis Christianae. » Haec repetens rex crebrius, et exorans cum lacrymis, proruit de equo ad pedes se ducentis.
null
0e085d5b-a6c6-4461-a417-721ca4856b9e
latin_170m_raw
null
None
None
None