Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
caede suorum merito gemit; inter quos, quasi pacis gratia irruentibus adversariis regis, Heinrico et caeteris, capto Thiedrico duce patruele suo, alii gladio interiere, alii vero vix poterant evadere. 1012. Obiit Erluinus Camerinus episcopus, cujus loco ordinatur Gerhardus. Obiit Hermannus puer et dux, regis consobrinus. Eodem anno quadragesimali tempore monacho cuidam in extasi rapto ostensa est visio mirabilis, quae quantum terribilis impiis, tantum praedicatur laudabilis piis. In Bavanbergensi castello Franciae dedicatio ecclesiae facta est, 10 anno regni Heinrici regis, 2 Non. Maii, 36 episcopis in id operis destinatis. Intererant etiam regio gaudio dominae sorores abbatissae, Sophia et Adelheida, quod erat insigne decus imperatoriae aulae. Aderat et incredibilis frequentia cleri ac populi, inter quos multis reis indulgentia a rege donata est, aliis venia repromissa. Obiit Tagino archiepiscopus Parthenopolensis, meritis praeclarus, cui successit Walthardus, sapientiae scientiaeque luce fulgidus, pietate nulli secundus. Obiit Vunger episcopus. Obiit Thietmer presbyter et monachus. In quadam villa Saxonicae Sueviae, Cocstede nomine, nati sunt gemini fratres cum dentibus, os habentes quasi aves, alter vero dextrum brachium dimidium, ut ala avis. Tertia nativitatis die dicuntur inter se risisse. Quos civili contigit consensu mori, quia eos diu vivere erat omnibus timor. Eodem anno in Francia, vero non longe a Colonia, viro cuidam dira miserae mortis inducitur ultio, quod muribus invisibiliter incredibili modo corrosus, multis suorum curationibus frustratus, ad extrema usque pervenit. Magna etiam a piratis devastationis clades facta est in partibus aquilonis in provincia una, ita ut multis interfectis, aliis miserabiliter captis, exustis insuper plurimorum aedificiis cum pertinentibus bonis, pauci vix veluti nudi evaderent. Terrae motus per loca fiebant. Hoc etiam anno commotio aeris cum tonitru et fulgure et inundantia pluviarum tanta facta est 4 Id. Augusti, ut biduo perseverans, perplurima damna perageret, domos multas cum suis utensilibus, nec non acervos frugum pessundaret; homines quoque periclitarentur. Waldhardus archiepiscopus extrema sortitus, cum Christo felicius victurus, vixit post obitum Taginonis antistitis ter terno hebdomadarum numero et nocte una. Sedit autem in episcopatu septem septimanas noctesque binas, trinum et unum Deum ore praedicando, unctus Spiritu sancto, pacem in invicem et in omnes ecclesias Dei in dilectione Dei et proximi praeparando. Post ejus mortem Bolizlawo, multis milibus suorum contractis, Dalmantiae ** terminos occupavit, urbem Coloci, noviter instauratam dolose expugnat, et utrinque magna strage peracta, cum captivis nostris domi reversus est. Conradus dux regiae stirpis humanum debitum exolvit. Heinricus rex ad festa sancti Martini Confluentiae veniens, magnam synodum habuit, Thiedoricum Metensem episcopum caeterosque sibi rebelles causa damnandi, si nollent converti, et alia perplura ibi acturus. Quod regis decretum illi quantulum timentes, legatos de pace miserunt veniam precando. Quorum voluntati rex, recenti vulnere saucius, non satisfecit, sed consilio tamen fidelium suorum Moguntiae se videndi licentiam dedit. Quo quidam ex illis venire neglexerunt; alii regis imperio, ut decuit, paruerunt; inde non integrae pacis gaudia reportantes, sed firmandae adhuc suspendia expectantes, reversi sunt in sua. Expulsio Judaeorum facta est a rege in Moguntia; sed et quorundam haereticorum refutata est insania. 1013. Duae lucernae ardentes, mundo subtractae, reconduntur coelo, Lievitzo Hammaburgensis archiepiscopus, et Wonleph presbyter et monachus solitarius. Episcopus autem vi febrium correptus, cum laboris sui praemium imminente jam morte a Deo speraret, ut erat nimiae caritatis, providebat suis portum salutis. Erat ei quidam vicarius inter clericos specialius familiaris, quia nobiliter fidelis, Odda, quem divinae humanaeque legis scientia adprime eruditum, episcopatu dignissimum praedicans, ipse primus sancta oratione in id operis elegit; deinde cleri ac populi unanimiter acclamantis eadem vota persensit, ac sic laetus obdormivit in Christo. Sed regis animus immitis, et habendi misera sitis, renuit supplicantium preces, contemnendo flentium voces. Succedit huic honori Unwanus archiepiscopus; iste vero Dei gratia servatur melioribus vel locis vel temporibus. Heinricus rex a Bolizlavone multis obsecrationibus exoratus, Parthenopolim venit, ubi isdem Bolizlavo filium suum cum variis donis in occursum regis honorifice misit; et utrimque pace compacta, filium laetus recepit, jussus regem quantocius ipse videre. Inde rex Werla divertens, aliquandiu ibi commoratus, ut moris est,
null
a15d0029-9c40-48ff-a23a-be6bb03f7068
latin_170m_raw
null
None
None
None
multa disposuit. Statuit et se sanctum pascha Aquisgrani acturum; quod ne fieret, repentina et gravis infirmitas distulit, quae divinitus tantum ei timorem mortis incussit, ut alios dignitate exutos, alios suae gratiae dulcedine injuste privatos, remittendo priori redderet loco. Convalescens autem, necessitate cogente Patherbrunensi monasterio festa paschalia celebravit, quod eatenus regibus insolitum fuit. Tempestatis validae horrida tenebrositas homines subito perterruit; quam fragor et ignis subsequuntur, et in locis quibusdam ecclesias subvertentes multa alia damna commoverunt, Idus Maii luna 1, feria 6. Heinricus in sancto Pentecosten, maxima confluente caterva, Meresburg se colligens, obvium habet Bolizlavonem cum magno apparatu diversorum munerum, pacis gratia sua omnia seque dedentem; quem benigne suscipiens, paucos dies secum morantem, ut par erat regiae dignitati, claro honore adauctum, non tamen sine sui regni detrimento, permisit remeare. De Sclavonia et multi nuncii venerunt, quibus interfuit Othelricus de Bohemia cum donis etiam honorans faciem regis; cui, licet inter se et fratrem suum Geramirum et praefatum Bolizlavonem ira permanente, laeta succedunt, dato honore patriae, misso in exilium suo fratre. Obiit Eguardus presbyter et monachus in claustris. Rex sapiens Heinricus, stultorum forsitan depravatus consilio, Fuldensis monasterii bona miserabiliter diripuit, dum sibi fratrum vita displicuit. Data occasione corrigendi, invaluit potestas destruendi. Diffugiunt hac et illac vagantes, qui erant coenobitae, jugum Christi portantes. 270 annis a Carolo primo eo loci serviebant Deo; nunc nostris temporibus, proh dolor! spectaculum facti mundo, et sibimet dolori et aliis manent timori. Commotio quoque aeris valida et hoc anno fiebat, ut per plurima loca aedificia ruerent, et res quaedam pretiosae a fulmine tactae interirent. In monte etiam Luniburgensi horribilis hiatus terrae patuit, ipsi templo minas ruendi praebens, et incolis timore perterritis spem confugii funditus ad tempus auferens. Rebus in Saxonia rite dispositis, rex Italiam secundo intravit. Eodem anno inundatio aquarum nimia facta est, multa damna ferens 18 Calend. Januarii, luna nona, feria 3; quod rex parvipendens, iter quod coeperat peregit, natalem Domini Papiae honorifice celebravit. Hoc etiam anno 1013, contentio magna facta est in monasterio Geronis magni marchionis inter Arnulfum episcopum et Geronem comitem, ita ut ex parte episcopi quidam periculum pugnae vix evaderent meritis sancti Cyriaci martyris, cujus festis intererant, praesente Hatewiga abbatissa. 1014. Item diluvium venit. Rex Ravenna properans, habita sinodo Arnoldum fratrem suum, episcopali dignitate prius donatum et quorundam vi redire coactum, auctoritate papae ac cuncti senatus consilio revocat, archipraesulem digno honore stabilivit, aliisque ibidem rite ordinatis discedens, Romam pervenit. Ivit obviam tota civitas; licet dissono voto, tamen, ut par erat, suo domino dant laudum praeconia, extollentes ad sidera. Quo sibi et contectali imperatorium nomen obtinuit. Paucos ibi habens dies, publica re, ut putabat, bene disposita, et immensa pecunia ubivis locorum congesta, accelerat iter ad patriam, non sine damno multorum. Multi autem obsides et alii Romanorum custodiae traditi, imperatore redeunte callide fugam inierunt, violantes pacem et belli rursus consilia captantes. Hoc etiam anno sol et luna aliaque sidera dant metum tristium signorum, quae mox pestilentia saeva et mors subitanea sequuntur. Sed et Misico, Bolizlavi filius, ab Othelrico Bohemico capitur, dolo caesis ejus comitibus; ac imperatori praesentatus, custodiae traditur, sicque patris dolor renovatur. Bonae memoriae Hatwiga abbatissa obiit. Obiit et Bernharius episcopus Fardensis, cui successit Wikkier praepositus Coloniensis. Hoc anno imperator Corbeie venit ad visitandos fratres, quorum vita sibi displicuit, et eam imperiali auctoritate corrigere voluit. Unde plures illorum instituta patrum defendentes, et plus justo contra jus imperii saevientes, heu misere desipiunt, cum percussi in maxillam, non praebent alteram, ut monachi, sed sine consilio rebelles male parant pugnam. Quid deinceps actum sit, nostris temporibus magis est stupendum quam stilo commendandum. 17 tamen ex illis capti custodiae traduntur; caeteri vero imperatoris jussa sectantur. Eodem etiam anno imperatoris caritas domnae Adelheidae tradidit duas sorores cum filiabus suis et pertinentibus bonis, Gheronis quondam marchionis monasterium Cal. Novembr. feria secunda, quod ob monumentum suae animae suique filii construxerat, ac nurum suam, Hatuwigam videlicet, religiose conversantem congregationi sanctimonialium praeposuit; et Frethunensium
null
c18f9af8-08a2-45ba-935e-dde851695706
latin_170m_raw
null
None
None
None
nobilem congregationem 4 Non. ejusdem, feria 3. Quibus acceptis, ut decuit tanto nomini, nobiliter enutrit, amplectitur, fovet; et egregiae matris ac amitae sapientia, qua se instruxerat, informata, ne vel merito vel exemplo cuiquam in id institutionis inferiores viderentur, omni pietatis studio diligenter edocet. Imperator quorundam precibus persuasus, Bolizlavoni remisit filium suum incolumen. In Bohemia, jubente Othelrico, multi innocenter occisi sunt. Res miseranda nimiumque stupenda contigit in partibus occidentalium regionum 3 Calend. Octobris feria quarta Walachri et Flanderi. Horrendae nubes apparuerunt, quae per tres noctes, miro modo immobiles, minas intuentibus dederunt; tertia vero die tonitrui inauditus fragor adveniens, turbavit maria, ut terribiliter intumescerent, et incredibiliter crescendo nubibus inhaererent. Cumque gementes incolae repentinae calamitatis miseriam in tantae inundationis mole conspicerent, et sicut post mortem Juliani Apostatae naves ad praerupta montium penderent vel in antiquum chaos omnia redirent, timore mortis percussi, terga vertere coeperant; sed peccatis praepedientibus multa milia hominum subito fluctibus interierunt, quia vultum Domini iratum effugere non potuerunt. Heinricus imperator Meresburgiae paschale festum peregit. Ibi Bolizlavo omnia munera quae illi miserat, simul cum gratia perdidit, dum illum legatione superba infestum reddidit. 1015. Etiam hic in Walbeki diem palmarum agens, nuncios de Italia sibi in sacramenta constrinxit; et inde digressus Ernestus dux in venando periit a suis incaute. Commotio quoque aeris et ictus fulminis eodem anno damna periculosa intulerunt quibusdam partibus monasterii sanctae Mariae in monte occidentali. Imperator igitur iterum Corbeienses invisens, privilegia et consuetudines aliquas priorum, quas 239 annos, Ludovico pio dante, habuerant, potestative mutavit, et amoto monasterii patre, ignotum et bonum fortasse illis aduxit, qui quasi doctior errata corrigeret, et devios sanctae regulae tramitem cautius incedere doceret. Inde illi nimium moerentes, vitam suam, quae cunctis pene monachis exemplo claruerat, vilescere ingemiscunt, seseque mutuo hortantur, potius discedere quam injuriae subjacere. Sicque factum est, ut pauci admodum superessent, caeteris seculo, miserabiliter vagando, occupatis. Sed multis iterum Dei gratia conversis, placuit se subdere regulae quam vana diligere. Addidit etiam imperator hoc anno legationem mittere ad Bolizlavum pro restituendis regionibus, quas abstulerat. Ille, ut solebat, superbe respondit, se non solum propria retinere velle, quin potius non sua diripere malle. Ad haec imperator merito indignatus, bella parat, fortiaque virorum milia vocat in arma, cum quibus haud mora Poloniae attigit fines. Cum in primo aditu divina adsunt solatia; hostes terga vertere, alibi nongentos gladio succumbere, ipsum quoque Bolizlavum a facie ejus eminus evadere. Sicque gaudet animo, suo satellite etiamnum salvo, excepto Hodone juvene egregio, qui viribus imbellis cum paucis, fortibus tamen, intrepida morte laudabiliter occubuit; cujus cadaver, ut ferunt, a Misicone filio Bolizlavi lachrimabiliter sublatum, omnibus necessariis diligenter appositis, suis redditur reportandum. Imperator vero dolet, sibi quemque periisse, cui prius contigerat triumphasse. Unde consilio suorum admonitus, collectis copiis exercitum jubet redire. Illi ut erant ignari viarum, per silvam quandam tendunt ad locum, qui vix tantae multitudinis capax, undique interfluente palude et frondium cingente corona, brevem praebet lassis quietem. Conveniunt primates caeteraque juventus, suis viribus victoriam jactantes, et pro iteranda strage absentibus inaniter minitantes. Nullus, ut decuit, Deum coelorum et regem regum studet laudibus extollere, et pro collatis beneficiis dignas ei grates referre, vel de futuris preces effundere; ideo contigit nobis deflere. Cingitur interim miles collectus subita formidine belli, assunt hostes de insidiarum latibulis, memores injuriae civium. Hos recessus gladiis, illos spiculis jaculisque excludunt. Exoritur clamor, et si quod erat gaudium, moerore confunditur, dum utrimque dure pugnatur; et pars inimica cessisset, si nostra peccata non revocassent. Sarcina cujusdam Friderici periclitabatur; et ipse, dum vult succurere suis, coram cunctis prosternitur. Iterum redintegrato dolore Gero comes miserans casum morientis amici, medios fertur in hostes; nunc hos valida dextra ruinae, nunc illos frementi proterit equo. Tandem nimia caede lassatus, gloriosae mortis pocula inter multos degustavit primus. Ceteri vero, ut se in arcto positos vident, Deum sibi poscunt placatum gementes quem cognoscunt iratum. Sed non poterat sententia avelli, quia constat illos pro Christo
null
841d7178-4abe-4b9e-914e-ad36f70efa7c
latin_170m_raw
null
None
None
None
mori. Non erat locus evadendi vel ulla spes vitam sperandi, se mortalia sua indubitanter illi voverunt, qui et mortificare solusque potest vivificare. Certant deinde quam plurimi pro patria fratribusque, et maxime milites Mauriciani, sectatores Domini, procumbunt fortiter, illi obsequendo, ut conspiraverant constanti animo. Adelheid, Ira, Thietmer et Gera, Doda et Volcmer, cum aliis multis felicius vivant in coelis. Eido Miseniensis episcopus depositum fidele reddidit coelo; cui successit Agilwardus. Megingoz Treverensis archiepiscopus obiit; cui Poppo successit. 1016. 3 Id. Februarii, luna 30, sabatho collisiones nubium horrisonae, cum crebra coruscatione et imbrium nimietate, plurima subruunt aedificia. Imperator in Padarbrunnan, paschalia festa rite celebravit. Heinricus comes bonae memoriae obiit. Wigman comes occidentalis Saxoniae, inter se et Baldricum comitem reconciliata pace, persuadente callida perfida et avara conjuge ejusdem, insidiis pessimorum in itinere dolose peremptus occubuit. 1017. Heinricus imperator hoc anno in Ingilaheim paschalibus gaudiis festivus interfuit. Eodem anno in coenobio monacharum 8 Cal. Martii dedicata est ecclesia sanctae Mariae semper virginis, et in Magadeburch exusta est ecclesia sancti Johannis Baptistae cum monasterio et uno monacho. Imperator etiam hoc anno iterum castra movit contra Bolizlavum, sed nimia pestilentia et mortalitate populi obstante, sine belli effectu rediit in patriam. Cui ilico nunciatur, Gerhardum in Francia, plurimis civili gladio peremptis, multa mala concitare. Unde turbatus, illo ire paravit. Eclypsis lunae facta est 7 Idus Novembris. Obiit Thaetdeg Pragensis episcopus, cui succeseit Eghardus Nianburgensis abbas. 1018. Imperator Heinricus natalis Domini festum agit in Franconofurt, et sanctum Pascha in Niumagun. Et hoc anno Bolitzlavo, per nuncios reconciliata pace, imperatoris gratiam recepit. Cometa etiam eodem anno diu visus est, qui luctum nimiae devastationis per Thiadricum Galliae partibus, pestilentiam insuper et mortalitatem misero mundo nunciavit. Qua clade obiit Baldricus Leodicensis episcopus, cui Fulmodo successit. Heinricus Wirtzeburgensis episcopus, Thiatmarus Mersburgensis episcopus, Arnoldus archiepiscopus Ravennatus, Odda venerabilis Magadaburgensis presbyter, Athilger Halberstatensis praepositus, aliique perplurimi nobiles utriusque sexus de hac luce abstracti sunt. Thiatburg Bernhardi marchionis filia seculi onere abjecto, pie conversa, coelesti locatur in aura. 1019. Imperator natale Domini Pathelburgensi civitate celebrato, Gosleri quadragesimale tempus transegit. Inde Walbiki iter agens, comitante imperatrice et venerabili sua nepte Adelheida Quedelingensi abbatissa, una cum episcopis ac collecto utroque sexu familiae Dei, laudes divinas studiosus alternante, diem palmarum laetus solenniter celebravit. Deinde Mersburg paschalia gaudia celebraturus pervenit, quo multorum nequitia manifestata, digna est poena mulctata. Hoc ipso anno Fridericus, frater Cunigundae imperatricis, defunctus est. Sed et praefatus Bolitzlavus Ruciam auxilio Saxonum sibi subegit. In ipso anno consobrini imperatoris, filii Hermanni comitis, cum Thiatmaro Bernhardi ducis filio rebellare coeperunt; qui tamen comprehensi custodiae deputantur. Interim Thiatmarus fuga elapsus patriam repetit; sed statim non post multos dies omnes pariter imperatoris gratia condonantur. Haec igitur perturbatio ad tempus sedata. 1020º Anno Bernhardus junior dux, frater Thiat mari, congregato occidentali exercitu imperatori rebellaturus, Schalkesburg intravit; quam idem imperator cum suis obsedit. Sed Bernhardus justitia cedens, interpellante imperatrice, gratiam imperatoris pariter cum beneficio patris obtinuit. Eodem anno hiems solito asperior atque diuturnior inhorruit, dura adeo, ut ipsa vi algoris plerique extincti occumberent; quam etiam prius inaudita clades mortalitasque subsecuta totum pene orbem subitaneo vastans occasu, in momento inque oculi ictu incolumes, ac sua quasi de sospitate certissimos, in ipsis nec non epulis laetissimos, inopinato subtraxit. Inter haec ergo communia ac metuenda dispendia Metropolis nostra, judicio divino nunquam injusto, gravi viscere tenus percutitur ulcere, quatuor sororibus--Emerita una, in famulitio Christi Sisu nominata, duabus caeteris, Othellulda marchionis Thiedrici filia et Thiedan, dignitatem generis morum probitate vincentibus, Hennikin quoque, quae minima aetate licet esset et ordine, optimae tamen indolis--una velut horula subtractis; ante quas, ipsa sanctae parasceves illucente aurora, Lucia, devota pauperum ministra, emenso mundi istius pelago, portum ad usque beatae quietis, Dei gratia duce, provehitur. Hoc igitur in tempore, quod nullis retro seculis compertum novimus, papa apostolicus cum Heinrico imperatore augusto coenam dominicam festumque paschale in Pabenberg decenti fertur excoluisse ministerio; ibique imperatoris ac principum debito obsequiorum ritu
null
3d78e18a-0931-403a-bdc2-f2cd558df1df
latin_170m_raw
null
None
None
None
aliquandiu honorifice tractatus, multiplici opum copia donatus, dominam mundi, Romam scilicet, apostolica sibi sorte commissam, laetus, locuples revisit ac sospes. Deinde in 15 Calend. Augusti, feria 2, luna 23, incipiente hora diei 3 usque post 6, apparuit circulus magnus circa solem, colorem Iris habens, quem alii quatuor lucidiores circuli binis locis in modum crucis complexi sunt. Attamen tribus rarescentibus, duo, id est medius et aquilonaris, diutissime perstiterunt. Interim Otto quidam, nobilium satus prosapia Francorum, illicito sibimet matrimonio incaute ascito, dum ab Arkanbaldo, Moguntinae sedis archiepiscopo, saepius ecclesiastico more pro hoc eodem corriperetur incestu, coeco furibundus amore, dispositis circumquaque insidiis, nefandam eidem christo Domini parat inferre manum. Sed divina id sceleris prohibente clementia, elapso frustratus antistite, socios qui navali eundem sequebantur itinere invadit, capit, custodiae tradit, multisque inhumane injuriis tractat; eo ferociorque, quo sibi, quem ultra jus et fas sitiverat praesulis sanguinem ablatum dolet. Quod cum imperatori augusto celeri legatione defertur, habita cum episcopis totiusque regni primatibus deliberatione, primo per nuncios, deinde per amicos perque semetipsum, ab hac inani tentat revocare vesania; quibus omnibus rebellem refragantemque communi assensu anathematis damno subigunt, ut vel sic jam timore poenali tactus, civibus matris ecclesiae, dignis poenitentia lamentis, reddi studeret. Quae ille omnimodis despectui habens, copias suas cum conjuge in quandam arcem Hammerstein vocatam contrahit, quam naturae ope, non hominum arte, saxigenis undique molibus muratam Rhenique circumferentia adeo munitam ferunt, ut difficilem cuilibet vel obsidendi, vel quoquo modo oppugnandi pandat accessum. Hunc ergo locum imperator augustus, justitiae fidens, omnigeno obsidionum genere circumligat, nec ullo rebellibus vel aditu vel exitu concesso, ipsum, dominici natalis diem ibidem agens, adeo minuit, ut qui semet non armis, non armatorum milibus cessuros meminerant, famis injuria tandem perempti, sola hujus vitae suspiria paciscendo, instante celebri per orbem Stephani protomartiyris festo, se suaque omnia imperatoriae dedunt potestati. Dignum namque erat et justum, ut qui eodem die pro inimicis inter cruentos lapidantium ictus pie exoraverat, amicis, matris videlicet ecclesiae filiis, pacem suo reconciliaret interventu.--Res mira cunctisque inaudita seculis, incolis septentrionalis plagae accidisse dicitur. Nam Albis ac Wisara fluvii insolita inundationis mole non solum alveos suos egressi, sed ab ipso imotenus fundo qua nescio immani ventorum violentia evulsi, oppida, rura, cuncta circumjacentium late confinia terrarum, ipsis quoque collibus ac montibus, quos natura quadam prae ceteris sublimitate munierat, altius insurgendo, mersisse, et quod his miserabilius ac omni incredibilius est auditui, villas integras, nequaquam soluta aedificiorum compage, cum inibi degentibus de alia in aliam transvehendo ripam, eadem qua prius positione constituisse. Inter haec ecclesiam quandam, pia majorum diligentia olim constructam, opulentis fidelium ibidem confluentium votis rite ditatam, eodem quo et caetera impetu, pristino omnimodis statu evulsam, alibi translatam affirmant. Supra dicti quoque fluvii, Wisara et Albis, ternis dierum vicibus ac noctium, flammivomis contra naturam superficietenus visi sunt arsisse vaporibus. Quid de cadaveribus referam? quorum numerositas, omni humanae aestimationi difficilis in plures quasi aggerum cumulos concreta, decrescente diluvio dum pia quorundam solertia debitum humandi praebere studeret affectum, tantis tamque tenacibus serpentium, colubrorum, cunctarumque id genus pestium involucris ita connexa reperiuntur, ut nec ferro nec cujuslibet artis instrumento ea dissolvendi ullam timida mortalitas viam invenire quivisset. Sed de his quid fuerit, sit, vel fiat, Christo, qui eandem gentium pressuram pro confusione sonitus maris ac fluctuum futuram praedixerat, discutiendum relinquimus. 1021. His peractis imperator augustus, concessae sibi victoriae prosperitatisque causa gratias divinae pietati rependens, alacri tripudio Saxoniae partes aggreditur. Interim procurrente tempore, cum Saxoniam properaret revisere, palmisque Walbekae iterato rite peracturus, festaque paschalia Meresburgae deinceps debita celebraturus veneratione; inter ipsa itinera venerabilem Heribertum archiepiscopum humanis excessisse rebus, imperatorias pervenit ad aures. Hic siquidem divae memoriae praesul quam assiduus in oratione, quam pernox in vigiliis, quamque in procuratione pauperum sollicitus, quamque in omni religione ecclesiastica studiosus extiterit; quia humana facundia proferre non sufficit, acta divinitus miracula ad tumulum ejus protestantur. Emensa itaque imperator quam coeperat via, cunctis, ut ita dicam, Europae primis ibidem confluentibus, diversarumque
null
6473a2fd-c229-462d-87d8-b4de08a4a195
latin_170m_raw
null
None
None
None
gentium missaticis ad imperiale ejus obsequium undique properantibus sacrosanctum dominicae resurrectionis gaudium, toto jam corridente mundo, prout docuit talem, eximia celebravit gloria. Hisque festis paschalibus magno tripudio peractis, Parthenopolim hinc proficiscendo perveniens, sacros dies Pentecostes apud famosissimum ejusdem civitatis archiepiscopum Geronem, non inferiori gaudiorum dignaeque venerationis studio, verum ut gloriosissime valuit, peregit. Proinde curtem repetens regiam Alstedi dictam, habitoque inibi cum totius senatus plebisque concursu colloquio pios lenitate permulcendo praedulci, reos districtione terrendo severa, totaque industria patriam muniendo inter hujus provinciae civitates totum illum feliciter perduxit annum. Post haec Halberstadensem ecclesiam aggrediens, sancta Thebaeorum martyrum solennia, Arnulfo praesule administrante, honore celebravit dignissimo. Dehinc neptem suam, herilem dominam Adelheidam invisere, Quedelingnensis dedicationemque basilicae, licet improvisa inopinataque brevi tamen deliberatione quam familiariter instituens, eandem Metropolim adeundo pervenit. Quis ille sit, caesare augusto adventante, eorum nobilium tam comitum quam praesulum et abbatum comitatus, quaeve illa prolis regiae in susceptione imperatoria diligentia, quantaque cleri plebisque tripudiantis occursio, quamque misticis angelicisque ornatibus plebs sacerdotalis compta procederet, quaeve Deo sacratarum confluentia virginum doli fellisque carentium simplicitateque columbina pleniter nitentium, qualis quamque laudabilis illarum sit sonus quamque parilis illarum sit conventus, quis habitus quisve ipse sit incessus, nec stili officio nec viva voce potis est explicare. Et quid de victoriosissimi imperatoris referam gratulatione? cui cuncta mundi climata colla subdendo inserviunt, quique eo magis super accumulata gloria merito gaudet, quo se, Deo donante, altiorem caeteris, praeminentem laetatur universis. Sed ne audientiam aures diutina verbositatis prolixitate protraham, qualiter haec sacrosancta dedicatio, ipso jubente, fuerit effecta, paucis perstringam. Anno incarnationis Domini 1021, indictione 4, 8 Calend. Octobris, dominica die, luna 13, anno vero domni Heinrici secundi regnantis 20, imperantis 8, ipso praesente cum conjuge, imperatrice scilicet Cunigunda, totiusque regni episcoporum ac optimatum conventu ab Arnulfo, Halberstadensis ecclesiae episcopo, dedicatum est hoc templum et altare supremum in honore sanctae et individuae Trinitatis, et sanctae Mariae matris Domini, sanctique Johannis Baptistae, et sancti Petri principis apostolorum, sancti Stephani protomartyris, sancti Dionysii et sociorum ejus, ac sancti Servatii confessoris. In hoc vero continentur reliquiae sancti confessoris Servatii, sancti Anastasii, sancti Vitalis, sancti Pantaleonis, sanctorum Aquilae et Priscillae, sancti Nicolai, digitus sancti Marci evangelistae, sancti Pancratii, Mauricii et sociorum ejus, sancti Clementis, Cornelii et Cypriani, sancti Candidi, sancti Stephani papae et martyris, sancti Viti martyris, sanctae Justae virginis, sancti Valentini, sancti Johannis martyris, sancti Alexandri papae et martyris, et aliorum plurimorum sanctorum. Altare in medio ecclesiae dedicatum est a Gerone, archiepiscopo Magadeburgensi, in honore sanctae et victoriosissimae crucis, et sanctorum martyrum Laurentii et Pergentini fratrum, sancti Laurentii et Vincentii, sancti Blasii, sancti Christophori, sancti Erasmi martyris, sanctorum Cosmae et Damiani, sancti Clementis, sancti Mauricii et sociorum ejus. Et in hoc altari continetur lignum sanctae crucis spinea corona. Et in hoc ipso continentur reliquiae sanctorum martyrum Laurentini et Pergentini, sancti Mauritii sociorumque ejus, sancti Vitalis, sancti Georgii, sancti Vincentii, sancti Blasii, sancti Fabiani et Sebastiani, sancti Christophori, sanctorum Cosmae et Damiani, sancti Eustachii, sancti Quintini, sancti Libori confessoris. Altare australe dedicatum est a Meinwerco Pathelburnensi episcopo in honore sancti Libori, omnium sanctorum et electorum Dei, Victoris, Candidi, Exuperii, aliorum sociorum, sancti Mauricii, sancti Hippoliti, sancti Pantaleonis, sancti Cyriaci, sancti Adriani, et aliorum plurimorum sanctorum. Altare aquilonare dedicatum est ab Eilvardo Misnensi episcopo in honore sancti Bartholomaei apostoli et omnium apostolorum et evangelistarum et discipulorum Domini. Et in hoc ipso altari continentur reliquiae sancti Petri principis apostolorum, sancti Pauli, sancti Andreae, sancti Jacobi, sancti Thomae, sancti Bartholomaei, sancti Philippi, sancti Matthaei, sanctorum Simonis et Judae, sancti Barnabae, sancti Viti, sancti Marci evangelistae. In occidentali parte altare australe in honore sancti Remigii, sancti Cyriaci martyris et sociorum ejus, sancti Sisti papae et martyris, sanctorum Joannis et Pauli, sanctorum 4 Coronatorum, sancti Bonifacii et sociorum ejus, sancti Kiliani sociorumque ejus, sancti Donati martyris, sancti Wenceslavi martyris, sancti Anastasii papae, sancti Innocentii, sancti Magni
null
39c4b7ac-c810-4c19-892c-37b5447570ca
latin_170m_raw
null
None
None
None
martyris, sancti Lamberti martyris, sancti Magni confessoris, sancti Odalrici, sancti Sixti, sancti Arnulfi, sancti Meinulfi, sancti Gundulfi, sancti Liutgeri, sancti Wigberti martyris, sancti Maximini, sancti Valerii, sancti Eucharii, sancti Ludovici, sancti Paulini Treverensis, sancti Paulini Nolanae civitatis episcopi, qui pro filio viduae se tradidit servituti, sancti Ethelberti, sancti Martini confessoris, sancti Metroni, sancti Zenonis. In hoc ipso altari continentur reliquiae sancti Donati martyris, sancti Quintini martyris, sancti Materniani confessoris, sancti Adulfi confessoris, sancti Germani confessoris, sanctarum virginum de Colonia. In occidentali parte altare aquilonare in honore sanctarum virginum, sanctae Stephanae, Laurentiae, Justae, Pusinnae, sanctae Ceciliae, sanctae Petronellae, sanctae Gertrudis, sanctae Walburgae, sanctae Agnetis, sanctae Aghatae, sanctae Teclae, sanctae Barbarae, sanctae Afrae, sanctarum virginum Coloniensium, sanctae Mariae Magdalenae, sanctae Mariae Zozimae, sanctae Felicitatis, septem filiorum ejus, sanctae Odiliae, sanctae Luciae, sanctae Adeldridae, sanctae Margarethae, omnium sanctarum virginum. Et in hoc ipso altari continentur reliquiae sanctarum virginum, sanctae Laurentiae, sanctae Justae, sanctae Agathae, sanctae Walburgae, sanctae Margaretae, sanctae Luciae, sanctae Julianae, sanctae Columbanae, sanctae Ceciliae, sanctae Sophiae, sanctae Felicitatis, sanctae Afrae, sanctae Praxedis, sanctae Gertrudis. Hac denique regali aula pretiosis reliquiis venerabiliter suffulta, imperator Romanorum eximius, contectali sua imperatrice Cunigunda pignoreque regali, herili videlicet domina Adelheida, quae decus dignoscitur sanctimonialium, una cum sorore sua Sophia, cunctisque regni optimatibus, cum communi consensu cleri ac populi astantibus, illud apostolicum inhianter desiderans promissum: #Qui seminat in benedictione, in benedictionibus et metet,@# pluribus auri sericorumque donariis doteque haereditaria quam maxime hanc laudabilem basilicam honorifice ditavit. Deinde sacro dedicationis hujusce die octavo Meresburgensis ecclesiae dedicationem--pro corruptibilibus incorruptibilia, pro temporalibus aeterna, quae oculus non vidit nec auris audivit nec in corda ascenderant humana quae Deus praeparavit diligentibus se--viscere tenus sitiendo, non impari tripudiavit gloria. Perfectis itaque consummatisque, ut praediximus, dedicationum gaudimoniis, imperator augustus locum quendam regni saepius supra memoratum, Alstedi dictum, via aggrediens accelerata, conductisque Germaniae primis, prout censura exigerat imperialis, magnum ibidem peregit consilium. Rebus namque regalibus, prout sagacis sui ingenii industria docuerat, sapienter compositis, se suaque omnia aureae Saxonum, saxea corda gerentium, fidei commendans, in quibus patres, sceptrigeri imperatores videlicet, vincendo regnantes, regnando fructuose imperantes, firmissimam spei infixerant anchoram; quosque regni columnam profitendo munimenque egregium congaudendo, paciferumque heroum germen inclitum, veste togata, sed nunquam vel sero scissura continuo indutum gratulando, nil illis excepto Deo cognatoque bidiademate, praeferre studendo, paterno dilexerant affectu--quo facto, sic rei eventu exigente idque regni optimatibus inhianter poscentibus, Alpium devia transvolandum proficisci inchoat. Quarum difficultate enisa, cunctas regionis illius provincias vincendo, regnando, imperandoque transmeans, natale Domini more imperatorio horis Italicis gloriose potestativeque perduxit. 1022. Post haec de loco in locum proficiscendo, urbis munitissimae, Trojae videlicet, moenibus, cujus indigenas provincialium legatione ditione regiae recognoverat rebelles, bellicosam invexit aciem; quam etiam, licet obsidione longa suorumque sudore plurimo, more avorum atavorumque regum namque victoriosissime devincens, incolasque hujuscemodi aut neci tradens aut captos colligari praecipiens, quos antea animo contumaci sibi ingemuerat renitentes, suo postmodum dominio, Deo cooperante, gaudebat subjugatos. Sed his prosperitatibus non elatus, verum sapientia scientiaque Dei praeditus, hujuscemodi victoriam non sibi sed pietati divinae apostolicisque imputans meritis, Romanae apicem sedis gaudendo supplicans, glorificando adorans, accelerat. Ibique aliquantulum moratus, regni illius optimatibus pace gratiaque sui redimitis, nivosa Alpium cacumina citato transgreditur cursu; tanta videlicet mortalitate subsecuta, quae vix aut nullatenus vocum nutibus, vel etiam officiis stili valeat enucleari. Quam imperator augustus coelitus evadens adumbratus, sed raro milite comitatus, exceptis his quos sibi mater Europa occurrendo admiserat, Germanicas pervenit ad oras, magnumque mox synodale consilium, confluentibus undique diversarum regionum episcopis aliisque populis quam plurimis, in partibus peregit occidentalibus. Hisque, prout res tempusque poscebant, peractis, Grona vocabulo dictum quendam perventum est locum, quo regali in praesentia inter geminos praesules, Geronem videlicet et Arnulfum, nefanda omnique pio execranda exoritur seditio; dico nefanda,
null
c15fccee-1469-475b-9784-8e3785c5b07c
latin_170m_raw
null
None
None
None
quia periculosa, periculosa, quia non peritura, sed, ut vereor, illos perditura; amborumque necem perdurabat, proh dolor! expectatum. Dehinc Bernwardum Hildeshemensem antistitem humanis divulgatur excessisse rebus. Erispa, beatae memoriae sanctimonialis foemina, subtracta seculo, coeli connumeratur palatio. Liudulfus praepositus corpore resolutus, laetum Deo tradidit spiritum. Ricdagi marchionis praeclara filia, Gerburg nomine dicta, studiis liberalibus a primaevo juventutis flore honestissima exercitatione irretita omnigenisque virtutum gemmata insigniis, 3 Calend. Novembris terrae quod suum, Deo quod proprium, praesentavit. 1023. Oda religiosissima domina, primogenita marchionis Theodorici, homine exuta redditur coelo. Burgareda licet aetate tenella, magistrorum tamen diligentia optime sudata, tam morum probitate quam generis dignitate pollens, morte praevenitur immatura. Heinricus imperator augustus albas festaque paschalia, principibus turmatim undique confluentibus, Meresburgae rite peragens, quod rarum vel penitus videtur inauditum, terna unius ejusdem templi dedicatione gratificatur. Gerburg, dum sancta religio optime viguit a prioribus canonice nutrita, sed jam emerita, rebus eximitur humanis, Arnulfus Halberstadensis episcopus, sapientia divina praeditus, scientia humana facundus, cunctis perpetim seclis lugendus, coeli collocatur palatio, postque hujus dormitionem clerus totusque populus quendam Hermannum, natu nobilem sed morum artiumque probitate nobiliorem, seniorem suum, antistiti eligunt vicarium; maxime proceres, beato protomartyri Stephano habitu militari deservientes, centies centuplicata pecuniarum praebentes munera, quo velle suum, praefata videlicet electio, eo firmius staret, haereditates proprias potestati regiae subdere non differunt. Nam quo id ordine fieri nequiverit nescientes, utrum id nostra praepedierint crimina, quibus suae cordi esset subesse parochiae, an illum pietas divina virtutibus auctum perfectioremque ad id opus aliis servaverit temporibus, divino relinquimus arbitrio. Fridericus regalis camerarius, herili procerum stemmate natus . . . . . imperiali nimium auctus affluentiae nobilius conversatus, prior primatibus familiaribus . . . . . eadem quam horis susceperat Italicis aegrimonia depressus, onus limosae molis dormiendo obiit. Cujus morte imperator non modice sauciatus, pauperum sustentando inopiam . . . . . regionis hujuscemodi coenobia pro adipiscenda animae ipsius salute maximis ditavit opulentiis. Ghero archiepiscopus, multis doloribus affectus, suos post se non sine . . . . . relinquendo, seculo moriens sed Christo vivens, obiit. Ailwardus episcopus, rebus . . . . . uti parcumque sciens modum servare fruendo, non modicis a suis, ut decuit talem, deploratus gemitibus, inopinata praevenitur morte. Eodem anno Bernhardus Mekilinburgensis episcopus, et Eilhardus, Pragonensis episcopus, aliique antistites quam plurimi obierunt. Ergo extinctis tot tantisque sanctae Ecclesiae doctoribus, Heinricus imperator augustus, tanto comperto casu, non mediocriter sed anxie tristeque dolens, aliquantum temporis his regionibus moestus duxit. Interim dominicae nativitatis festa digna celebraturus reverentia, regio comitatu, prout decuit, Bavanberg profectus, inibi turba desolata diversis episcopis catervatim illum convenerat, unusquisque pastoris sui nece corde tenus sauciatus. Cujus providentiae cura, imperiali potestate, committerentur regendi, omnes trepida curarum ambage suspensi manebant. Verum imperator inito destinationis decreto cum his quos summos habuit in consiliis, induxit animum, Hunfrithum Geronis archiepiscopi vicarium constare. Eadem die Brandagus, Vuldensi abbatia antea sublimatus, Arnulphi antistitis successor existens, sacri ordinis honore constat sublimatus. Huprecht, vir summae industriae, Ailwardi praesulis in loco jura episcopatus obtinuit. Hiza sacerdotali officio ordinatus, Eghardi Pragensis ecclesiae episcopi vice successit, aliique quamplures ad eundem ordinati honorem, quibus sancta ecclesia mira firmitate manet subnixa; quos nominatim perstringere longum videtur. 1024. Post haec imperator diversis doloribus cruciatus, eodem loco crebra infirmitate diutinas protraxit moras, resumptisque demum post tantae gravedinis molem animi viribus, citato cursu, si id quod voto tenuit effectu perfici possit, Parthenopolim ire instituit. Tandem post longam deliberationem, laboriosi itineris difficultate emensa, diem palmarum in loco Alstede dicto festive peregit; die vero reconciliationis, exigente infirmitatis gravedine, remota a se quae convenerat turba, paucis secum comitantibus, in Nuwanburg coenam Domini nec non parasceuen egregie celebravit. In sabbato ergo sancto, contracto senatus conventu, contectali sua Cunigunda una comitante, Parthenopolim adeundo pervenit. In susceptione imperatoria qua auctoritate cuncta sunt rite disposita, ordinatim exponere, longa est series. Verum redeamus ad rem. Siquidem dominicae resurrectionis gaudio celebri honore peracto, imperator augustus, ab ejusdem loci antistite auri sericorumque
null
e91ba622-a283-4a51-b6d5-b2ec872747d4
latin_170m_raw
null
None
None
None
varietate plurimum donatus, Halverstadensem metropolim ire contendit. Ergo athletae sancti Stephani regularis normae religiositate choros ducentes, ac pari concentu quaeque dulcisona canendo caesari augusto, regiae adventanti aulae quali quantoque occurrerint tripudio, insuper etiam praeclari proceres militari jure protomartyri Stephano servientes qua diligentia victoriosissimo imperatori Heinrico omnigenarum affluentia divitiarum assisterent ministrando; quamque in donariis auri gemmarumque mira haberetur species, quae imperatoria dignitate ibidem constat donata, in humanis mentibus nec excogitari, nec litteris valet comprehendi. Quid plura? Remota morositate, Gosleri aggreditur, peractisque inibi decem diebus, quendam locum Grone dictum festive approperat, ibique diuturna aegrimonia per longa temporum fatigatur curricula. Tandemque amarae mortis deebriatus poculo, quod summi Arcitenensis dono acceperat, homine deposito, coeli intulit palatio. Dehinc flebili quaerimonia, incredibili frequentia comitante, juxta id quod ipse decreverat, Bavenbergensi castello defertur, et qui vivus sanctae Ecclesiae magnum extiterat solatium, perpetuo lugendus, ingenti honore, mixto etiam fletu ac moerore, terrae deponitur. Facto autem in brevi totius senatus conventu, Conradus, inclyta regum prosapia ortus, in regnum eligitur, atque a Moguntinae ecclesiae archiepiscopo Aribone unctus, coronatur. Parvo dierum intervallo etiam Gisila, divinitus jam praeelecta, jussu et advocatione regis, ipso ibidem persistente, Moguntiam convenit, praesenteque imperatrice Cunigunda omniaque ad haec pertinentia honeste, ut decuit, administrante, a praefato episcopo sub multo cleri senatusque conventu honore regio benedicitur ac coronatur. Inde progressus rex, una comitante regina, Neomagum deveniunt, ibique aliquandiu demorati, postea occidentalia peragrantes loca, Frethennam praeclaram subintrant; ubi imperiales filiae ac sorores, Sophia videlicet et Adelheida, laetae occurrunt, laetioresque, uti jus consanguineum exegerat, ambos suscipiunt. Inde Trutmoniam pervenientes, convenientibus ibidem occidentalibus episcopis ac primoribus, aliquantum temporis peragunt. Inde Mindensem urbem, festum dominici natalis celebraturi, conveniunt. 1025. Epiphaniam Domini apud Patharburnenses festive ducunt; multa disposuit. Postposita ergo omni dilatione progressus, insigne decus sanctimonialium, Quedelingnensi metropoli, celeriter properat. Inde digressus, Parthenopolitanae urbis moenibus purificationem sanctae Mariae summa perficiens diligentia, Mersburgum laetus aggreditur. Inde per urbes et loca provinciarum profectus diversarum, regiones nationum suae ditionis imperando subjugaverat. Ros admiranda nostrisque temporibus vehementer stupenda 2 Non. Februarii contigit; siquidem sol aureis invectus quadrigis, dum mediam poli arcem mira sui splendoris claritate perfunderet, subito sub terna figura visus est fulsisse; quod mirabile prodigium rei eventu postea constat probatum. Rex dominicae resurrectionis festa in civitate Augusta paschali gaudio solenniter erat celebraturus. Eodem anno fames praevaluit, et multa loca incendio perierunt. Bolizlawo dux Poloniae, obitu Heinrici imperatoris augusti comperto, elatus animo viscere tenus superbiae veneno perfunditur, adeo ut uncto etiam sibi imponi coronam temere sit usurpatus. Quam animi sui praesumptionis audaciam divina mox subsecuta est ultio. In brevi namque tristem mortis sententiam compulsus subit. Post hunc filius ejus Misuka, natu major, haut dissimili superbia tumens, virus arrogantiae longe lateque diffundit. Rex vero, dispositis apud Saxoniam rei publicae necessariis, Franciam ingressus, apud Augustam more regio pascha celebravit, atque non multo post pro adipiscendo honore imperiali ac Romanorum regno Italiam iturus, Triburiam devenit; ibique sub multo populi conventu, ordinatis sapientissime rebus, iter destinatum, una comitante regina, aggreditur; filiamque unicam unice dilectam, dilectae ac adoptivae sibimet sorori, Adelheidae videlicet abbatissae, nutriendam transmittunt. Mox quoque probato domnae Beatricis adventu, praefata imperialis abbatissa Trobiki cum suis occurrens, laeta Quidelingaburgensem metropolim secum duxit. Quo vero honore, ut regiam decuit prolem, quove caritatis affectu, quave diligentia ab ipsa, ac sanctimonialibus in loco praememorato consistentibus, omnibusque sibi subditis, suscipiatur ac postmodum nutriatur, vel qua morum, verborum actuum; que indole per singula aetatis incrementa profecerit, scire aut facundia in dicendo nulla suppetit. Qua namque laude proferam, quod inter prima . . . . . ( #Reliqua exciderunt.@# ) ANNALES WEISSEMBURGENSES. 974. Domnus Otto junior imperator perrexit ad castellum quod dicitur Bossuth, et concremavit illud, atque custodes apprehendit secumque adduxit. 975. Domnus Otto imperator habuit magnum conventum in Welmare. Eodem anno imperator Beheimos vastavit et concremavit, et revertendo venit in Herisfelt. 976. 977. Domnus Otto imperator cum magno exercitu perrexit ad Beheim, et maximam partem terrae illius concremavit
null
844e331c-fc7a-4e0d-a928-ffbf51f00f9e
latin_170m_raw
null
None
None
None
. 978. 979. 980. Domnus Otto imperator perrexit ad Italiam. 981. Adelbertus archiepiscopus Magadaburgensis et abba Wicenburgensis obiit, cui Sandraldus successit. 982. Destructus est episcopatus in Mersiburg; et mire magnitudinis edificium cecidit in Magadeburg. 983. Branthoh abbas Fuldensis constituitur; et piae memoriae Otto imperator secundus obiit. 984. Domnus Otto puer iterum rex constitutus est, qui domnum Bernharium abbatem fecit fratrum Hersfeldensium. 985. Otto dux, filius Cuonradi ducis, istud cenobium, id est Wicenburg, vi invasit, loca distribuit. 986. #Baldericus episcopus obiit Ruoppertus episcopus ordinatur.@# 989. Gisilharius abbas obiit, cui Gerricus successit. 993. Synodus Aquis facta per Dominicum, Romanae aecclesiae episcopum. 1000. Adelgeid imperatrix obiit. 1001. Gerricus abbaciam reddidit, et Sigebodonem elegit. 1002. Otto tertius imperator obiit, cui Heinricus successit. Sigebodo abbas obiit, cui Luithardus successit. 1004. #Waltherus episcopus ordinatur.@# Monasterium istud combustum est. 1007. Gerricus pius abbas obiit. 1009. Brun episcopus martyrio coronatur. 1014. Heinricus Romae appellatus est cesar. 1024. #Cuonradus secundus rex efficitur. 6 Idus Sept@# 1025. Heinricus imperator obiit, cui Cuonradus successit. 1026. Domnus Brunicho presbyter et monachus obiit. 1033. Dedicatum est oratorium sancti Petri in Wizenburg a Reginboldo, Spirensi episcopo, et eclipsis facta est in nativitate apostolorum. 1038. Dissentio facta est de adventu Domini per Willihelmum, Argentinensium episcopum. 1039. Cuonradus imperator obiit, cui Heinricus filius successit. 1042. Ungarii regem suum expulerunt. 1043. Gisila imperatrix obiit. Folmarus abbas obiit, cui Arnoldus successit. Heinricus rex Agnetem duxit reginam. 1044. Rex Heinricus cum exercitu Ungarios invasit et praelium committens devicit, regemque eis restituit. In ipso bello fuit ipse, et Gebehardus Radixponensis episcopus, et Brun Wirzeburgensis episcopus, et caeteri multi. 1045. #Brun episcopus obiit@#. 1047. Heinricus rex conventum magnum Romae habuit, ibique dejectus papa, et Swidegerus Babenbergensis episcopus in sede apostolica collocatur, a quo rex ipse augustus, Agnes quoque imperatrix sunt appellati. 1048. Swidegerus papa obiit; cui Puppo episcopus Brissanus successit. 1050. Domnus Brun Tullensis episcopus in sedem apostolicam elevatur. 1052. Magna sinodus congregata est in Mogontia, cui Leo papa et Heinricus imperator praesidebant. 1053. Domnus Brun, qui et Leo papa, cum magna manu Francorum atque Latinorum pugnavit contra Nortmannos; set heu pro dolor! pene sui omnes deciderunt pugnando, et ipse vix urbium monitione salvatus. 1054. Domnus Leo papa nonus obiit in Christo. Sigebodo Spirensis episcopus obiit. 1055. Conjuratio Welphi ducis Karendinorum contra imperatorem. 1056. Domnus papa Gebehardus, qui et Victor, Goslaria venit, ibique Heinricus Romanorum imperator augustus tertius obiit; cui Heinricus filius ejus successit. 1058. Heinricus comes Palatinus, mentis insania captus, tonsuram et monachicum habitum accepit, ac monasterium Gorziae sub specie religionis intravit; sed eum quem ingressum vitae posuit pedem retraxit, seseque in eum quem despexit mundum male sanus injecit, insuper et domnam Mathildam, Gozelini ducis filiam, que sibi in matrimonio juncta fuit, heu infelix parracida peremit. Eodem anno Liutboldus archiepiscopus obiit. 1059. Heinricus comes iterum penitentia ductus monasterium ingressus est. 1060. Cuonradus episcopus Spirensis obiit, cui Einhardus successit. 1061. Cuono dux Karendinorum obiit. Agnes velamen testimonii accepit. 1062. Anno Coloniensis episcopus regem Heinricum matri subripuit, seseque illi magistrum praefecit. Eodem quoque anno Romam directi sunt papae duo, Parmensis epicopus et Lucensis, inter quos usque ad sanguinis effusionem certatum est. 1065. Heinricus quartus in tertia feria paschae gradium cinxit Wormaciae, Heberhardo archiepiscopo Treverensi benedicente. 1066. Cometa aparuit. Adalbertus Bremensis episcopus, homo nequam, consiliarius Heinrici regis, inter mala quae operatus est plura, abbatias, praeposituras et omne quod de sanctorum domibus abradere potuit, suae nequitiae fautoribus per manus regis tradi fecit, insuper duas abbacias Corbeiam et Laurissam sibi vendicavit. Milites autem Laurissamensis abbatis illud egre ferentes, ad resistendum edificabant munitiones, ponentes in illis custodias. Similiter episcopus Mogontiae Sigifridus, ceterique episcopi, duces et principes, omnesque sectatores justiciae conspirantes apud Triburiam, hortati sunt regem ut quecumque consilio
null
388dd3b6-ccb8-406c-aeed-8384e45a6a78
latin_170m_raw
null
None
None
None
episcopi acta fuissent irrita faceret, et ab eo cessaret; quod episcopum non latuit; nam nocte nemine persequente aufugit. Sic per gratiam Dei sacer ille locus sancti Nazarii cum ceteris locis equae legis salvatus est. Eodem anno Heinricus rex Bertam reginam duxit, Ottonis marchionis filiam. Pie recordationis Eberhardus Treverensis archiepiscopus obiit; in cujus locum cum electus esset Cuono, Coloniae praepositus, populi Treverorum indignantes noluerunt eum suscipere, sed magna manu armatorum collecta nocte eum aggressi, omnes sibi resistentes percusserunt, ipsum domnum et regis missum, Spirensem episcopum Enhardum, omnesque optimos et res eorum secum duxerunt, et non post longe Spirensem episcopum et suos libertati dantes, praefatum seniorem Cuononem miserabili tormento heu infelices percusserunt. Comes Willihelmus, qui et Basthart, Anglossaxones et regem illorum occidit, regnumque obtinuit. 1067. Ad sepulchrum Cuononis martyris plura Deus misericordiae suae sygna cepit operari. Heinhardus Spirensis episcopus obiit, cui Heinricus successit. Godefridus Loutariorum dux periclitantem Romam et hostium incursus timentem defendere mittitur. 1068. Aquae inundaverunt. Magna et ante inaudita sterilitas vini et pomi facta est. 1069. Hyemps magna et aspera, et rex Heinricus barbaros trans Alpiam flumen constitutos cum exercitu invasit, populum multum occidit, civitates destruxit, fana cum simulachris succendit, captivitatem magnam cum victoria reportavit. Eodem anno Dedi, marchio Saxonicus, levavit manum contra regem, et nichil praevaluit. Adalheid conjux Ruodolfi ducis, quod castitatem non servaverit falso accusata, et marito et honore privata est. 1070. Godefridus Luothariorum dux, vir mirae audaciae, in natali Domini obiit. Item dominus Deus dilecti sui Sebaldi merita per virtutum opera mundo revelavit. 1071. Ruodolfus Suevorum dux conjugem suam, quam per malam famam abjecit, coram Alexandro papa expurgatam iterum recepit. Monachi et familia Stabulensis cenobii patroni sui sancti Remacli auxilio de magnis periculis liberati sunt. Magna sinodus habita est in Mogontia, cui Heinricus rex et archiepiscopus, legati vero domni apostolici, et diversarum provinciarum episcopi et abbates praesidebant. Ibi Karlus episcopus Constantinensis aecclesiae, nondum tamen ordinatus, quod non per ostium set per symoniacam heresim, id est pecuniam, in ovile intraverit, accusatus et convictus, ab episcopatu ejicitur. Otto Bajuvariorum dux, quasi conjurasset in regem Heinricum, hostis judicatus est, et honor ejus ad alios translatus. 1072. Sigifridus Mogontiae archiepiscopus, ductus spriritu, Cluniense cenobium ingressus est; qui, reductus a civibus, in voto non permansit. 1073. Heinricus rex cum in multis offendisset principes regni ejus, oderant eum, quin immo tota Saxonia quasi vir unus recessit ab eo et rebellavit. 1074. Heinricus rex coangustatus nimis, oravit Dominum intente, promisitque penitentiam, et regnum ejus confirmatum est. Eodem anno dissipata sunt castella quae rex fecit in offendiculum Saxoniae. Ipse est rex Heinricus, qui excluso episcopo sedem sibi fecit Wormaciae. 1075. Heinricus rex universam regni sui contraxit militiam, ingentem scilicet exercitum, et juxta Unstrot fluvium bellum intulit Saxonibus; ibi multis milibus utrimque interemptis, rex tandem victor effectus est. Herimannus Babenbergensis episcopus, vir mendax et avariciae deditus, postquam sedit annos 10, sub Gregorio papa digna damnacione depositus est. Iterum rex Heinricus cum armato milite Saxoniam ingressus, Saxones quoque pacem petentes suscepit, set sevicia magis quam gratia insecutus est universos. 1076, 1077, 1078, 1079, 1080, 1081, 1082, 1083, 1084, 1085, 1086. 1087. #Bertha imperatrix obiit. Counradus factus est rex 3. Kal. Junii Aquisgrani.@# 1088. 1089.--1146. #Manu saeculi XII tandem subjecta est ultima nota:@# 1147. Rex Cunradus crucem suscepit ad expedicionem Iherosolimorum. LAMBERTI ANNALES. 974. Heinricus, dux Bajoariorum, et Abraham episcopus cum Bolisclaione et Misichone inierunt contra imperatorem pravum consilium. At imperator tali nefando comperto consilio, congregavit omnes principes suos, et quid inde faceret, consilium petiit. Qui dederunt ei consilium ut mitteret ad ducem Heinricum et Bopponem episcopum et Gebehardum comitem, eosque ad placitum invitaret per edictum. Qui sine dilatione, Deo donante, dedit se in potestatem imperatoris. Eodem quoque anno perrexit imperator contra Haraldum in Scleoswig. 975. Otto imperator habuit magnum conventum in Wehmare. Eodem anno imperator Beheimos vastavit et concremavit. 976.
null
000848ce-385c-43e2-9938-0257ab39c165
latin_170m_raw
null
None
None
None
Otto imperator perrexit ad Bajoariam, atque Heinricum ducem expulit, Ottonique duci Bajoariam commendavit. 977. Imperator cum magno exercitu perrexit ad Beheimos, et maximam partem terrae illius incendio concremavit. Ipse quoque Heinricus cum altero Heinrico invaserant Bazowam. Quod imperator ut audivit, festinato exercitum illo movit, urbemque obsedit, et Heinricum ducem ad suam graciam recepit, atque in Franciam perrexit. 978. Ad imperatorem Ottonem venit in pascha Bolislawo; qui honorifice susceptus magnisque muneribus ab imperatore oneratus, rediit domum. Aderat et Heinricus cum altero Heinrico, qui comprehensi in exilium missi sunt. Eodem anno Liutheri rex cum electo numero militum repente invasit Aquisgrani palatium, seditque ibi tribus diebus. At Otto imperator festinato cum exercitu insecutus est Liutharium usque in Sigonem fluvium et usque ad sancti Dionisii coenobium; eumque non adprehendit, quia fugiendo evasit. 979. Gero comes a Waldone quodam accusatus, dum eum in singulari certamine occidisset, ipse tamen ab imperatore decollatus est. 980. Otto imperator perrexit in Italiam, et Gozbertus abbas ecclesiam construxit in Ordorf. 981. Adelbertus Magadaburgensis archiepiscopus obiit, cui Hisillarius successit. Imperator natalem Domini Romae celebravit. 982. Destructus est episcopatus in Mersiburg; miraeque magnitudinis aedificium cecidit in Magadaburg. Eodem anno Otto imperator valde periculosum habuit proelium cum Sarracenis in Calabria, in quo proelio occisus est Heinricus, Augustensis ecclesiae episcopus, cum aliis plurimis episcopis. In quo etiam proelio Idus Julii occisi sunt milites fortissimi, id est Udo, Gebehardus, Guntherus, Bertholdus, cum aliis multis, et Otto dux atque Wernher abbas Fuldensis. Ipse imperator vita comite vix evasit. 983. Otto secundus imperator Romam post male gestas res regressus [6 Idus Decembris #cod.@# 3] obiit, ibidemque sepultus est. Heinricus dux Bajoariae regnum invasit; sed a principibus est reprobatus. 984. Filius imperatoris, tertius Otto, Patri successit in regnum, unctus in regem Aquisgrani a Johanne Ravennati episcopo. 985. Gozberdus [Hirsfeldensem 5. 6.] abbatiam reddidit, cui Bernharius successit. 986. Otto rex puer Bohemios vastavit, set Misichonem cum muneribus obviam suscepit. 987. Iterum rex Bohemiam intravit, et eam ad deditionem coegit. 988. Aestatis fervor nimius. Rupertus archiepiscopus Mogontiacensis obiit; cui Willigisus successit. 989. Theophanu imperatrix Romam perrexit, omnemque illam regionem regi subdidit? 990. 991. Theophanu imperatrix obiit. Ignis de Reno ascendit, et villas proximas absumpsit. Gotehardus monachus factus est. 992. Otto rex Brandeburg obsedit. Gerdah Hildesheimensis episcopus obiit; domnus Bernwardus regius cancellarius, in divinis et humanis rebus sollertissimus, successit, 18 Kalend. Februar. ordinatus. 993. 994. Wolfgangus Ratisponensis episcopus obiit, cui Gebehardus successit. Filii Henrici comitis, Henricus, Uoto, Sigifridus, contra piratas pugnant; quorum unus occisus, duo sunt capti 995. Majolus abbas obiit. 996. Otto rex contra Crescentium Romam venit, ubi et Brunonem in sede apostolica constituit, a quo et ipse imperator factus est. Gotehardus abbas factus est in Altaha. 997. Johannes, Placentinus episcopus, sedem apostolicam invasit consilio Crescentii. Adalbertus episcopus martirizatur. 998. Crescentius ab imperatore decollatus, cum duodecim suis ante Urbem suspenditur. Joannes pseudopapa caecatur. 999. Bruno papa, qui et Gregorius, obiit; cui Gerbertus, qui et Silvester, successit. Adelhelt imperatrix obiit. 1000. Imperator ossa Karoli Magni Aquisgrani, a pluribus eo usque ignorata, invenit. Gaudentius, frater Adalbeti martiris, in Praga archiepiscopus constituitur. 1001. Imperator natalem Domini Romae celebravit. 1002. Otto III. imperator obiit; cui Heinricus Bajoarius successit. Eggihardus marchio, regni usurpator, Poledi occisus est. 1003. Plerique principes a rege deficiunt; sed post modicum correcti, in gratiam recipiuntur. 1004. Miserandum Papiae incendium. Brun, frater regis, qui electioni ejus aliquamdiu restiterat, in gratiam ejus rediit. 1005. Bernharius abbas Herveldensis obiit, cui Gotehardus successit. 1006. Guntherus, nobilis vir de Thuringia, monachus factus est Herveldiae; sed postea ad Altaha transivit, consilio Gotehardi abbatis. Fames valida. 1007 1008. Nothger Leodiensis episcopus obiit; cui Baldaricus successit. Guntherus monachus heremum petivit. 1009. Ecclesia major Mogontiae,
null
bce4bf1a-486e-4a23-af5a-3aadcda01d5c
latin_170m_raw
null
None
None
None
quam Willigisus construxerat, incensa est ipso die consecrationis suae. 1010. Ansfridus Trajectensis episcopus obiit; cui Adelboldus successit. 1011. Willigisus Mogontiae archiepiscopus obiit; cui Erkenbaldus [Fuldensis abbas 4. 5. 6.] successit. Abbatiam Brantho suscepit. 1012. Ecclesia major in Babenberg ab Eberhardo, primo ejusdem sedis episcopo, consecrata est. Gotehardus abbatiam Herveldensem reliquit; cui Arnoldus successit. 1013. 1014. Heinricus rex cum Cunigunda regina imperiale nomen suscepit. 1015. Imperator ad Polenos cum exercitu abiit. 1016. Grando magna fuit, et multi fulmine exusti sunt. 1017. Megingoz Treverorum episcopus obiit; cui Boppo successit. Imperator contra Polenos iterum exercitum duxit. 1018. 1019. Imperator papam Babenberg suscepit hospitio. 1020. Heribertus Coloniensis archiepiscopus obiit, cui Pilegrinus successit. Erkenbaldus Mogontiae archiepiscopus obiit; cui Aribo successit. 1021. Ingens terrae motus factus est in Bajoaria. 1022. Domnus Bernwardus Hildenesheimensis episcopus obiit [12. Kal. Decembris 4. 5.]; cui Gothehardus Altaha abbas successit [4. Non. Decembris ordinatus 4. 6.] 1023. Gero episcopus Madagaburgensis obiit; cui Hunfridus successit. Brantho abbas Fuldensis, episcopus factus est Halberstatensis; Richardus factus est abbas Fuldensis. 1024. Heinricus secundus rex imperator obiit; cui successit Cuonradus. 1025. 1026. 1027. Cuonradus rex imperator factus est in pascha. Gevehardus, frater imperatoris, coactus est ex laico clericus fieri 1028. Heinricus, imperatoris filius, rex factus est Aquisgrani per Pilegrinum Coloniensem archiepiscopum. 1029. Bruno Augustensis episcopus obiit, cui Eppo successit. Wernherus Argentinae episcopus obiit, cui Willihelmus successit. 1030. Cuonradus imperator Ungariam cum exercitu intravit. 1031. Arnoldus abbatiam Herveldensem perdidit: cui Bardo successit. Sed is post dimidium annum Ariboni, Mogontino archiepiscopo, defuncto successit; Rudolfus vero abbatiam iterum suscepit. 1032. Arnoldus, amissa abbatia Herveldensi, obiit in Gellingin. 1033. Cunigund imperatrix obiit. Imperator exercitum duxit in Burgundiam contra Uodonem. 1034. Albuwinus, praepositus Herveldensis, abbas factus in Niunburg. 1035. Rodulfus, abbas Herveldensis, ordinatur episcopus Podelbrunnon - cui Meginherus, vir venerabilis, successit. 1036. Piligrinus Coloniensis archiepiscopus obiit; cui Herimannus successit. [Eodem anno aedificatum est monasterium Scothorum in Erfordia per domnum Waltherum de Glisberg; ibidem sepultus. 4. 5.] 1037. Incensum est monasterium Herveldense. Gozelo dux Odonem comitem occidit, et cum eo ad sex milia homines. 1038. Gotehardus Hildenesheimensis episcopus obiit; cui Diotmarus successit. 1039. Cuonradus imperator obiit Trajecti feria secunda in pentecoste; cui Heinricus tertius, filius ejus, successit. Richardus abbas Fuldensis obiit, cui Sigewart successit. Regenbolt Spirensis episcopus obiit; cui Sibicho successit. ANNALES HILDESHEIMENSES. 974. Heinricus dux Bajowariorum est captus, et ad Engilenheim missus. 975. Hibernus fuit longus, durus, et siccus, et Id. Mai. magna nix cecidit; ac in eodem anno Ruodbertus archiepiscopus obiit, cui Willigisus successit. 976. Heinricus dux Bajowariorum, sua potestate depositus, et excommunicatus, degit cum Sclavis. 977. Idem Heinricus cum consilio minoris Heinrici Pataviam civitatem invasit, ibique ab imperatore obsessus, et coactus sese subdidit imperatori. 978. Heinricus quondam dux cum Heinrico minore et Ekbertus comes jussu imperatoris comprehensi sunt et exilio deputati. Eodem anno imperator cum magno exercitu Galliam invasit ac devastavit. 979. Infidelitas Geronis comitis per Waldonem publicata est; unde et ipsi extra civitatem Magadaburg in campo juxta Albiam dimicantes, ab invicem interfecti sunt; et ad ultimum infidelitatis reus Gero comes decollatus est. 980. Lotharius rex cum magnis muneribus ad imperatorem veniens, sese cum filio suo subjicit voluntati imperatoris; et eodem anno firmata pace imperator Italiam penetravit. 981. Imperator pascha celebravit Rome. 982. Otto imperator pugnavit periculosissime contra Sarracenos in Calabrorum partibus, ibique non pauci de optimatibus occubuerunt. Et in ipso anno Otto, dux Bajowariorum, obiit. 983. Imperator Verone placitum habuit, ibique Heinricus minor de exilio ductus, dux Bajowariorum constitutus est. Et eodem anno Sclavi rebelles effecti sunt. Ac non longe post 8. Id. Decembris Otto benignissimus imperator obiit, filio et equivoco ejus regna relinquens. 984. Filiolus imperatoris,
null
cd302c82-10c3-4f3f-b27c-7dac20f7a383
latin_170m_raw
null
None
None
None
tercius videlicet Otto, per unctionem Johannis, Ravennatis archiepiscopi, Aquisgrani in die natalis Domini unctus est in regem. Sed postea, comperta nece imperatoris, Heinricus quondam dux de exilio regressus, cum sibi faventibus Agrippinam civitatem intravit, ac regem retinuit; regnumque ejus invadendo plurimos sibi de Saxonibus associavit, qui eum in proximo pascha Quidelingaburg ad regem elegerunt. Unde quidam de optimatibus huic electioni non consentientes, sed regis vicem magis dolentes, e contra haut modicum decertaverunt, et regem in regnum suum restituerunt, et Heinricum ducem Bajowariorem denuo effecerunt. Et eodem anno laudandae memoriae Otwinus pius presul vitam finivit. 985. Osdagus, vir summae caritatis ac castitatis, in sancta religione probatus, cum magno consensu cleri ac plebis ad pontificalem honorem promotus est. Et eodem anno Saxones Sclaviam invaserunt, quibus ad supplementum Misaco cum magno exercitu venit; qui totam terram illam incendiis et caedibus multis devastaverunt. 986. Otto rex adhuc puerulus cum magno exercitu Saxonum venit in Sclaviam, ibique venit ad eum Misaco cum multitudine nimia, obtulitque ei unum camelum et alia xenia multa, et se ipsum etiam subdidit potestati illius. Qui simul pergentes, devastaverunt totam terram illam incendiis et depopulationibus multis. 987. Iterum Saxones Sclaviam vastant, unde illi compulsi, regis ditioni se subdunt, et castella juxta Albiam restaurantur. Aque quoque exundabant; nihilominus et ventus plura edificia stravit. 988. Aestatis fervor nimius ac repentinus Id. Julii usque Id. Augusti immanissime exardescens, fruges absumpsit. Rex in Engilenheim Pascha celebravit. 989. Theophanu imperatrix, mater regis, Romam perrexit, ibique natalem Domini celebravit, et omnem regionem regi subdidit. Et eodem anno Osdagus episcopus obiit. 990. Gerdagus ordinatur episcopus 14 Kal. Februar. Hoc anno Saxones Abotritos bis grandi irruptione vastabant. Multi quoque illorum et penitus nominatissimi interempti sunt, alii in flumine necati. Saxones Dei gratia cum pace et victoria redierunt. Misacho et Bolizlawo, duces Sclavorum, gravibus inimicitiis inter se conflixerant. Et eodem anno eclypsis solis fiebat, quo non modica subsequebatur mortalitas hominum atque jumentorum 12 Kalend. Novembris. 991. Theophanu imperatrix obiit. Ignisque de Hreno ascendens villas prope positas combussit. Piratae etiam Staverun depredando vastaverunt, aliaque in litore loca perdiderunt. Otto rex cum magno exercitu Saxonum ac supplemento Misacon Brennanburg obsedit et vicit. Illo autem inde digrediente, Saxonicus quidam Kizo eandem urbem Liutizorum auxilio audacter satis contra regis imperium invasit, atque praedictorum Sclavorum pertinatia adversum jus fasque omne injuste ditioni suae subegit; crebras latrociniarum irruptiones in Saxoniam juxta Albiam flumen molitus est, a quibus Dei gratia non victor, sed veluti fugitivus predo, latitando aufugit 992. Otto rex cum valida suorum manu iterum Brennanburg adiit, venitque ad eum Heinricus dux Bajariorum, et Bolizlao Boemanorum princeps, cum ingenti multitudine in auxilium regi. Bolizlao vero, Misachonis filius, per seipsum ad dominum regem venire nequaquam valens--imminebat quippe illi grande contra Ruscianos bellum--suos sibi satis fideliter milites in ministerium regis direxerat. Verum dominus rex, bonis Sclavorum promissionibus confidens, suisque principibus resistere nolens, pacem illis iterum concessit, et inde in patriam remeavit. Sed illi more solito mentiti sunt per omnia. Eodem anno Gerdagus episcopus Rome limina sancti Petri orationis causa adiit; indeque revertens Cumis obiit 7 Id. Decembris. Qui sedit in episcopatu annos duos, menses 2, dies 14. #Misaco obiit, successitque ei filius illius Bolizlavo.@# 993. Bernwardus, regius capellanus, sanctae Hildineshemensi aecclesiae ordinatur episcopus 18. Kal. Febr. Kizo, qui antea rebellis extiterat et refuga, fidem Sclavis jampridem promissam evacuans, seipsum cum suis et cum predicta urbe Brennanburg regis ditioni subdidit. Rex vero sanctum diem paschae in Engilenheim celebravit. Et inde a nativitate sancti Johannis baptistae usque in 5. Id. Novembris pene per omnem aestatem et autumnum siccitas nimia et fervor inmanis fuit; ita ut innumerabiles fruges non pervenirent ad temporaneam maturitatem propter solis ardorem; quo non modicum subsequebatur frigus, et magna nix cecidit, magnaque pestis simul et mortalitas hominum atque jumentorum evenit. Et eo anno Saxones tribus vicibus expeditionem paraverunt in Sclavos, et nihil profecerunt; e contra Sclavi #crebris latrociniis Saxoniam fatigabant.@# 994. Filii Henrici comitis, Henricus, Udo
null
a0985fb5-ff52-4f77-b5c1-cfa5421d5d46
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Sigiffridus contra pyratas jussu imperatoris dimicantes. Ex quibus [unus occisus, duo sunt capti.] Ilseneburg castrum fit habitacio monachorum . 995. Rex Abodritos vastavit, urbes et oppida disjecit; occurritque in auxilium Bolizlau filius Misaco cum magno exercitu, nec non Boemani cum filio alterius Bolizlau venerunt. Recepitque se rex in Saxoniam cum exercitu incolumi. Baldricus Trajectensis episcopus obiit, successitque Ansfridus laicus et comes bonae famae vitaeque honestae, ut de eo, apud quos vixerat, testati sunt. Johannes quoque Placentinus et Bernwardus Wirciburgensis episcopi, Constantinopolim ex latere regis, ut sponsam illi inde peterent, directi sunt. Legati etiam apostolicae sedis cum unanimitate Romanorum atque Langobardorum regem Romam invitant. Heinricus potentissimus dux Bajoariorum, cum germanam suam dominam Gerbirgam diuturno languore probatam visitaret Gandeshem, 5 Kal. Septembris cum magno dolore omnium obiit. Sclavi frequenti irruptione Saxoniam vastant. Bernwardus quoque Wirciburgensis episcopus, morbo gravi affectus, inter maris pericula obiit. 996. Indict. 9. Johannes papa obiit. Unde imperator, in Italia jam positus, rumore incitatus, praemissis quibus principibus publico consensu et electione fecit in apostolicam sedem ordinari suum nepotem dominum Brunonem, Ottonis filium qui marcham Veronensem servabat, imposito nomine Gregorii; a quo et ipse proximo sollemni pentecostes imperator et patricius consecratur. Habitoque cum Romanis placito, quendam Crescentium, quia priorem papam injuriis sepe laceravit, exilio statuit deportari. Sed ad preces novi apostolici imperator omnia remisit. Sed non multo post imperatore Urbe excedente, idem Crescentius dominum apostolicum, nudum omnium rerum, Urbe expulit. Imperator in Francia hiemavit. Sacellum sancte Crucis dedicatur. 997. Papa Ticini, adunato complurium episcoporum concilio, prefatum Crescentium anathemate perculit. Interea Johannes Placentinus episcopus Constantinopoli remeans, Romam intromissus, apostolicam sedem factione Crescentii invaderat. Unde ab universis episcopis Italiae, Germaniae, Franciae et Galliae excommunicatur. Imperator quoque, ut Romanorum sentinam purgaret, Italiam perrexit, summa rerum dominae Mathildae amitae suae, Quidilingaburgensi abbatissae, delegata; in qua ultra sexum mira prudentia enituit. 998. Predictus invasor Johannes ab imperatore, caecatus et naribus truncatus, deponitur, et Crescentius decollatus cum 12 suis ante Urbem suspenditur. Eodem anno quaedam mulier in Bajoaria in uno partu quinque filios enixa est. 999. #Mathilda abbatissa,@# soror imperatoris #Ottonis secundi, obiit. Gregorius papa obiit; cui Gerbertus,@# idem et Silvester, successit. Aedelheid quoque imperatrix obivit. Tertio Ottone imperante millesimus annus supercrescens statuit computationis numerum, secundum illud quod legitur scriptum: #Millesimus exsuperat et transcendit omnia annus.@# Imperator Otto tertius causa orationis ad sanctum Adalberdum episcopum et martirem quadragesimae tempore Sclaviam intravit. Ibique coadunata sinodo episcopia septem disposuit, et Gaudentium, fratrem beati Adalberti, in principali urbe Sclavorum Praga ordinari fecit archiepiscopum, licentia Romani pontificis, causa petitionis Bolizlavonis Boemiorum ducis, ob amorem pocius et honorem sui venerandi fratris, digni pontificis et martyris. Inde reveniens, palmarum sollemnitatem Parthenopoli festive peregit. Paschalia vero tempora votive Quidilingaburh celebravit. Pentecostes autem celebritatem digna devocione Aquisgrani feriavit. Quo tunc ammirationis causa magni imperatoris Karoli ossa contra divine religionis ecclesiastica effodere praecepit, qua tunc in abdito sepulture mirificas rerum varietates invenit. Sed de hoc, ut postea claruit, ulcionem aeterni vindicis incurrit. Nam praedictus ei imperator post tantae commissionis facinus comparuit, et ei praedixit. 1001. Ind. 14. Imperator natalem Christi Rome celebravit, et illo Bernwardus episcopus in epiphaniis super multis infestacionibus archiepiscopi Willigisi, et maxime de sinodo, quam in sua id est Gandeshemensi, ecclesia cum extraneis episcopis habuit, conquestus advenit: totamque ejusdem metropolitani illicitam usurpationem in praesentia Gerberti pape et imperatoris tertii Ottonis sinodali auctoritate prorsus adnullavit. Gerberhga Gandesmensis abbatissa Idus Novembris obiit. Ottone III imperante, ind. 15. 1002. Imperator Otto natalem Tudertine cum domno apostolico celebravit; inde Romam tendens, Salernum oppidum adiit; sed febre et Italico morbo graviter correptus, cum generali omnium contristatione 10 Kal. Februarii, proh dolor! ex hac vita morte inmatura discessit. Cui Heinricus dux Noricorum, vir in omni aecclesiastica perfeccione praecipuus, Willigiso Mogontiacensi archiepiscopo ordinante, successit. Eodem vero anno novus rex Heinricus sancti Laurentii natalem Parderbrunne celebravit. Et ibi domna Gunigund regalem benediccionem et coronae imposicionem a predicto metropolitano suscepit. Sed
null
e3216ec1-9653-40c7-8cf6-4f3f522b6268
latin_170m_raw
null
None
None
None
et Sophia ad Gandeshemense regimen electa, optentu principum domni Bernwardi licenciam a palligero benedicendi ibidem optinuit. Anno 2. regnante Henricho, ind. I. 1003. rex natalem Domini Frankanaworde, pascha autem Quidelingaburh celebravit. Herimannus Alemanorum dux regis eleccioni aliquandiu resistens, regie se potestati subdidit, et interventu reginae et principum in suo honore permansit. Heinricus Berhthaldi comitis filius, et Bruno frater regis, et ambo Bolizlavones, Polianicus videlicet ac Boemicus, a rege infideliter majestatis rei deficiunt. Sed Heinricus ad regem veniens et refugiens, in Givekanstin custodiae mancipatur. Stephanus rex Ungaricus super avunculum suum regem lulum cum exercitu venit; quem cum conprehendisset cum uxore et filiis duobus, regnum ejus vi ad christianitatem compunt. Sacellum sancti Martini dedicatur. Anno 3. ind. 2. 1004. rex nativitatem Domin. Palidi mansit; illo ad eum episcopus Veronensis ac alii quidam primores Italici regni venerunt cum regiis muneribus. Et Bruno frater regis, optentu domnae Gislae matris, ejus acquisivit gratiam. Incendium miserabile civitatis Papiae. Anno ejusdem 4. rege gloriosissimo, ind. 3. 1005. rex natalem Domini Thornburh feriavit, et in partibus Saxoniae usque ad tempus quadragesimae habitavit, quadragesima Thielae, pascha vero Aquisgrani celebravit. Bernharius abbas Herveldensis obiit; cui Godehardus, monachicae vitae, vir in sancta conversatione probatissimus, successit. Regni vero Henrici 5. ind. 4. 1006. rex natalem Domini Palithi egit: celebritatem namque pascalis sollemnitatis Nuvimago feliciter tripudiavit. Guntherus divina pietate instinctus, renuntians seculo et pompis ejus, monachus est factus. Fames valida pene in universa terra. Henricho regnante 6. ind. 5. 1007. rex natalem item Palithi celebravit. Epiphaniam vero Gandesheim venit, et odibilem dissensionem inter Willigisum archiepiscopum et Bernwardum antistitem de eadem ecclesia prudenti ingenio sapienter diremit. Domnus vero Bernwardus in praesentia regis et archiepiscopi ceterorumque regni primorum eandem ecclesiam dedicavit, et omnem ibidem episcopalem provisionem sine cujusquam interdictione potestative celebravit. Regni autem Heinrici 7. ind. 6. 1008 rex natalem Domini Palidi, pascha Merseburgh, pentecosten vero Agrippine feriavit. Liudolfus Treverensis metropolitanus obiit; cui Meinzoz primiscrinius regis successit. Nohtgerus prepositus monasterii beati Galli, Leodicensis praesul, ad Christum migravit. Post quem Baldericus Radasponensis vicidomnus subintravit. Gunterus monachus sancta conversatione in monasterio probatus, heremita est effectus. Et nondum imperante 8. ind. 7. 1009. rex nativitatem Christi Salzburgh, pascha vero Augustburg peregit. Retharius Paderbrunnensis episcopus 2. Non. Marcii obiit; cui Meinwercus regis capellanus successit. Monasterium quoque Mogonciacense praetitulatum divino honore et reliquiis beati Martini futura consecratione, constructum a Willigiso maximo decoris studio, 3. Kal. Septembris miserabili periit incendio. Anno regni ejus 9. ind. 8. 1010. natalem Domini rex Palidi, pascha Radisbone celebravit. Ansfridus Trajectensis ecclesiae antistes obiit; cujus loco Adelboldus successit. Regnante eo 10. anno, ind. 9. 1011. rex natalem Domini Frankenavord celebravit, et in capite jejunii Corbeiam venit. Ibi Bernhardus pius dux 5. Id. Februarii obiit, et in Luniburg cenobio beati Michahelis magno exequiarum planctu sepultus, quod ipse a fundamento construxerat, et in qua monachorum congregacionem adunaverat. Post quem vero filius ejus Bernhardus ducatum obtinuit. His etiam temporibus Willigisus Mongontinus metropolitanus ad Christum migravit; in cujus locum Erkanbaldus Fuldensium abbas subintravit, quem noster episcopus Bernwardus Kal. Aprilis consecravit. Heinrici anno regni ejus 11. ind. 10. 1012. rex nativitatem Christi Thornburg, pasca autem Laodicie celebravit. Inde vero cum summa regalis reverentia Babenberg progressus est. Ibi venerabile monasterium, ipsius domni regis nobile ac speciale studium, ab Eberhardo, primo ejusdem sedis episcopo, cum consensu et conventu omnium cisalpinorum praesulum 2 Non. Maii consecratum est ad laudem et honorem Domini nostri Jesu Christi, et preciosissimi martyris ejus Georii, et ad patrocinium omnium sanctorum Dei. Dagano Parthenopolitanae urbis archipraesul obiit cui Walthardus ejusdem ecclesiae praepositus successit. Sed et huic post 7 tantum epdomadas defuncto successit Gero, vir perfectus in omni aecclesiastico studio. Godehardus, relicta Herfeldensi abbacia, iterum remeavit ad Altaha. Regnante Heinricho 12. anno, ind. 11. 1013. incarnacionem Domini rex Palidi feriavit. Postea 12 Kal. Febr. peccatis agentibus principale templum
null
9a40ac13-52a7-4877-b556-ce29fec2b2ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
Hildineshemensis ecclesiae diabolo insidiante per noctem igne succensum, sed solo divinae miserationis subsidio velociter, Deo gratias! est exstinctum. Sed hoc, ah! ah! nobis restat lugendum, quia in eodem incendio cum preciosissimo missali ornamento inexplicabilis et inrecuperabilis copia periit librorum. Et rex purgationem sanctae Mariae Parthenopoli egit. Inde Werla veniens, gravi languore correptus epdomadarum 5 spatio decubuit. Christyanus Pataviensis episcopus obiit; cui Beringerus ejus loci decanus successit. Godescalcus presbiter, nostre congregacionis praepositus, obiit 17. Kalend. Augusti. Heinricho regnante 13. anno, ind. 12. 1014. natalem Domini rex Papie celebravit. Inde commitatu regali Romam pergens, imperialis coronae diadema a sancti Petri vicario Benedicto 6. Kal. Martias cum generali electione suscepit. Ejusque contectalis domna Cunigunda idem Deo annuente promeruit. Sic imperator Dei gratia factus Papiam rediit. Ibi sanctum pascha feriavit. Inde namque regrediens, pentecosten Babenberhg festive peregit. Quo tunc privilegia ejusdem loci res continentia jussit inscribere, firmata vel sigillo sue auctoritatis, et roborata apostolica jure Romani pontificis, ut essent illorum banno firmata, regnante Christo Regi regum in eternum et ultra. Anno regni ejus 14. et imperii ejus 2. ind. 13. 1015. imperator nativitatem Christi Palidi egit. Et duces Oudalricum Boemiorum et Bolizlavum Polianorum in pascha Mersburg ad se venturos determinavit. Oudalricus vero die statuto se pro criminis accusati innocentia expurgandum praesentavit. Et hoc quia Bolizlavus neglexit, estatis illius tempore cum valida suorum manu Polianiam imperator intravit. Ernost dux ex improviso in venatione a suo milite Adalberhdo sagitta percussus, miserabili morte periit. Lantbertus praeliator occubuit. Hoc anno, videlicet Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 1015. Henrico 12 annos regnante, 2. jam Dei gratia imperante, cripta nostri monasterii indict. 13. 3. Kal. Octobr. dedicata est a Bernwardo ejusdem ecclesiae venerabillimo presule, et Tidericho Mimigardivurdensis ecclesiae dignissimo antistite, et ab Ekkihardo Slieswicensis civitatis venerabili episcopo, in honore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et ejus Genitricis perpetuaeque Virginis, et ad singulare patrocinium beati archangeli Michahelis tociusque miliciae coelestis. Regnante eo 15. et imperante 3. anno, ind. 14. 1016. imperator Christi nativitatem Patherbrunne celebravit. Magnae molis grando venit, et plurimi fulmine exusti perierunt. Wigmannus comes 2. Nonas Octobris est occisus. 1017. ind. 15. imperator natalem Domini Palidi egit. Eodem anno rursum Polianiam cum exercitu intravit. Meingoz Treverensis episcopus obiit; cui Boppo successit. Aeid Misnicensis praesul obdormivit; post quem Hildivardus subintravit. Liudolfus presbiter 4. Non. Aug., Godescalcus presbiter et decanus 9. Kal. Octobris obierunt. Imperante 5. sui imperii anno ind. 1. 1018. imperator natalem Christi Patherbrunnem, pascha Babenberg egit. Heinrichus marchio Bajoariorum subitanea morte praeventus obiit. Eo anno domnus Bernwardus episcopus tempore quadragesimae Goslare, praesente imperatore cum episcopis ceterisque regni primoribus sinodo habita, Godescalcum, Eggihardi praesidis filium, et Gerdrudam, Egberhdi comitis filiam, separavit. Maccho presbiter 6. Kal. Maii obiit. Inperante Heinricho 6. sui inperii anno, ind. 2. 1019. imperator natalem Domini Werziburg celebravit; postea cum exercitu contra Bernhardum ducem ad castellum Scalcaburg perrexit, ibique, Deo gratias! omnia in pace constituit. Eo anno in pascha papam de Roma Bavenberg hospicio suscepit. 1020. ind. 3. imperator nativitatem Domini Hamerstein egit. Heriberhtus archiepiscopus Coloniae mortalem vitam 17. Kal. Aprilis in angelicam mutavit; in cujus locum Biligrimus subintravit. Erkembaldus Mogontiae metropolitanus 15. Kal. Septembris sustollitur, post quem Aribo, vir sanctae ecclesiae probatissimus, substituitur. Anno imperii Heinrici 8. ind. 4. 1021. incarnacionem Domini imperator Regenesburg feriavit. Ingens terre motus in Bajoariae partibus 4. Id. Maii, hora 10. diei, feria 6. post ascensionem Domini contigit. Imperii anno 9, ind. 5. 1022. natalem Domini imperator Thorneburh quievit. Thiedricus Mimigardivordensis episcopus 10. Kal. Febr. obiit; cui Sigifridus Parthenopolitanus abbas successit. Thiedricus Mindensis praesul 11. Kal. Mart. discessit. Post quem Alberichus, ejusdem loci praepositus, est electus, sed morte praeventus nec consecrationem accepit, nec in cathedram pervenit. Sigiberhdus vero in epischopatum intravit
null
b98afa99-0d91-40bf-b5d3-62b7e0040ba1
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Domnus Bernwardus Hildenesheimensium venerabilis antistes 12. Kal. Decembris ad Christum migravit: Cui Deus eterni praestet consortia regn., Vivens arce poli sit socius Lazari. Amen. In cujus loco domnum Godehardum, Herfeldensium et Altahensium prius abbatem, sancta ecclesia sibi suisque utiliter subrogavit. Hoc anno, videlicet incorporati verbi 1022. regni vero Heinrici imperatoris 21. ordinatione autem domni Bernwardi hujus ecclesiae presulis venerandi 31. indiccione 5. 3. Kal. Octobris, hujus monasterii oratorium a praefato antistite cum summo decoris studio ad utilitatem monachicae vitae constructum foras muros Hildinesheimensis urbis situm, dedicatum est, insuper cum omni devocione ecclesiasticae religionis consecratum, in honore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et ejus Genitricis semperque Virginis Mariae, ac salutiferi ligni adorandae et vivificae crucis, et ad speciale patrocinium sancti Michahelis archangeli, totiusque miliciae coeli, et ad laudem veneracionis omnium sanctorum Dei, a venerando ejusdem ecclesie provisore Bernvardo, et ab honorabili Unewano archipraesule Hamaburgensis ecclesiae, ab Ekkihardo quoque Sliesviccensi episcopo, ab Bernhardo quidem Aldenburgensis ecclesiae reverentissimo antistite, ad ecclesiasticae pacis munimen et ad christianitatis salutem et defensionem. Et in tantum predia et res eodem loco pertinentia sunt banno auctoritatis eorum stabilita, ut si quis inde vi aut sponte aliqua diriperet, perpetua damnacione subjaceret, et perpetuo anathemate damnatus, et de terra viventium deletus, qui huic loco esset in aliquo obnoxius et contrarius. Fiat, fiat, fiat. Hoc fiat verum Christo regnante per evum. Sed mox ejusdem monasterii habitaculum commissum est ad regendum abbatis officio Goderamno, cenobii sancti Pantaleonis preposito. Quod pie nam rexit hoc mundo quamdiu vixit. 1023. ind. 6. Mersiburg imperator Christi incarnationem solemniter celebravit. Gero Parthenopolitanus archipraesul obiit. Cui Hunfrithus, vir per omnia ad usum sancte ecclesiae probatissimus, successit. Arnolfus Halberstatensis episcopus obiit; cui Branthog Fuldensium olim abbas successit. Bernhardus Haldenburgensis antistes abstollitur; post quem Reinoldus subinfertur. Domnus Godehardus prima post ordinacionem suam aestati pulcrum monasterium in australi parte principalis nostrae ecclesiae honorifice fundendo inchoavit. Wolframnus de eadem congregacione electus domno Godehardo successit. Liudolfus comes obiit. 1024. ind. 7. Heinrichus imperator nativitatem Christi Babenberg, pascha Parthenopoli, pentecosten vero Goslare honorifice celebravit. Qui postea Gruna venit, et ibi languore correptus decubuit: et cum tocius regni merore, ah! ah! 3. Idus Julii hominem deposuit. Sed 22 annis, epdomadis 5 et 1. diem regnavit. Anima ejus requiescat in pace. Det requiem anime, qui cuncta gubernat ubique! Huic namque 6. Idus Septembris Cuonradus regnum subintravit. Senior noster Godehardus curtem suam ad orientalem partem nostre civitatis, in loco qui dicitur Sulza fabricavit. 1025. ind. 8. Cuonradus rex natalem Christi Mindo cum ingenti gloria et leticia peregit. Ibi etiam plurimos, qui praedicte ejus electioni non intererant, obvios habuit, omnesque sibi devotos in gratiam recepit. Pascha vero Regenesburh celebravit. Domnus Godehardus montem spetiosum in occidentali parte civitatis nostre incolere cepit, quem postea titulo ac nomini sancti Mauricii summi sui patroni dedicavit. 1026. ind. 9. Cuonradus rex natalem Christi Lindburg celebriter feriavit. Wolframmus Altahensis abbas obiit. Cujus in locum Ratmundus est electus, et Dei gratia consecratus. Pater Godehardus hoc anno praedictum novum nostrum monasterium in occidentali parte nostrae principalis ecclesiae 17. Kal. Septembris in honore passionis, resurrectionis, ascensionis Christi sollemniter consecravit. Ekkihardus Sliesvicensis episcopus obiit. Cui Rodulfus, de Coloniensi clero electus, successit. 1027. ind. 10. Cuonradus rex in pascha Romae imperator factus est. Et filius ejus Heinricus rex dux Bajariae esse cepit. Sinodus generalis in Franconovurdi episcoporum 22. praesente Cuonrado imperatore, in qua domnus Godehardus diocesim suam super Gandeshemensse territorium canonice retinuit, testimonio 7 episcoporum, Brunonis Augustensis, Eberhardi Bavenbergensis, Meginwreci Paterbrunnensis, Meginhardi Werziburgensis, Hildiwardi Citicensis, Sigiberthi Mindensis, Brunonis Mersiburgensis. In hac sinodo Gebehardus juvenis, frater imperatoris, arma conpulsus deposuit, et clericalem tonsuram accepit. Wiggerus presbiter nostrae congregationis obiit. 1028. ind. 11. Imperator incarnationem Domini Regenesburg celebravit. Mogontinus archiepiscopus Aribo in Geizlethe sinodum generalem cum suis suffraganeis episcopis habuit, in qua inter cetera ecclesiastica quidam homo ingenuus de homicidio Sigefridi comitis incusatus, candenti se ferro expurgavit, qui ex decreto synodali post
null
f9eff13d-9cd8-404e-86aa-53d0ce3d2802
latin_170m_raw
null
None
None
None
duas noctes probatus, illesus apparuit. Misako, qui jam per aliquot annos regnum Sclavorum tyrannice sibi contra imperialem usurpabat majestatem, orientales partes Saxoniae cum valido suorum exercitu violenter invasit, et incendiis ac depraedationibus peractis, viros quosque trucidavit, mulieres plurimas captivavit, parvulorum innumerabilem prorsus multitudinem miserabili inauditaque mortificatione cruentavit, et per semetipsum suosque, immo diaboli satellites, nimiam crudelitatis sevitiam in Christianorum finibus Deo inspiciente exercuit. 1029. ind. 12. Imperator natalem Christi Inglenheim peregit. Brun Augustae civitatis, frater Heinrici imperatoris, obiit. Cui Eppo regius capellanus successit. Generalis sinodus in Palithi praesidente imperatore cum episcopis 11, in qua iterum Mogontinus archipraesul domnum Godehardum super Gandesheim inquietare cepit. Werinherus Argentinae praesul e mundo migravit; post quem Willehaelmus reginae archicapellanus subintravit. Legati Liutiziorum Palithi ad imperatorem venientes, ejus juvamen contra Misakonem tirannum petierunt, seque ei fideliter servituros promiserunt. Et mentita est iniquitas sibi. 1030. ind. 13. Cuonradus imperator cum exercitu fuit in Ungaria. Goderamnus primus Hildeneshemensium abbas 2. Kal. Julii obiit, cui Aedelberhdus Herocampiae montis sancti Johannis Baptistae praepositus, juste conversationis monachus, successit; et in proximis 8. Kalend. Januarii consecratus est a domno Godehardo ad principale altare sanctae Hildinesheimensis ecclesiae. Hoc anno domnus Godehardus episcopus et Aribo metropolitanus Mogontiae inter se invicem super Gandeshem reconciliati sunt. Nam ipse metropolitanus patrem Godehardum secreto convenit, seque super eadem parrochia errasse confitendo nuntiavit, et omnem fraternam satisfactionem, sed et de praeterita lite perpetuam taciturnitatem sub vero Christi et ecclesiae testimonio promisit; sibi priora errata per Deum remitti suppliciter petiit. Istud ergo hic ideo veraciter inscribitur, quia ipso domino Godehardo sepius idem in suo sermone publice protestante verum esse comprobatur. Unewanus Hammaburgensis archiepiscopus obiit; cui suus praepositus Liebizo successit. Aecclesiam etiam pulchram in Holthunon in honore sancti Benedict abbatis, monachiae conversationi aptam, fundavit. 1031. ind. 14. Cuonradus imperator natalem Domini Patherbrunnen et pascha Nuvimago feriavit. Eodem anno imperatoris filius Heinrichus rex et ipse dux Bajoariae, et Stephanus rex Ungaricus, cum juramento invicem firmaverunt pacem. Et Heinricus, Stephani regis filius, dux Ruizorum, in venatione ab apro discissus, periit flebiliter mortuus. Imperator cum parvo Saxonum exercitu Sclavos autumnali tempore invasit, et Mysachonem diu sibi resistentem regionem Lusizi cum aliquot urbibus et praeda, quae prioribus annis in Saxonia facta est, restituere pacemque juramento firmare coegit. Qui Mysecho post mensis tantum spatium a fratre suo Bezbriemo subita invasione proturbatus, et ad Oudalricum in Beheim fugere est conpulsus. Sed idem Bezbrimo imperatori coronam cum aliis regalibus, quae sibi frater ejus injuste usurpaverat, transmisit, ac semet humili mandamine per legatos suos imperatori subditurum promisit. Arnolfus pater monasterii Herveldensis, precipuus in divinis et humanis rebus, quorundam fratrum eo loci cujusdam criminis objectione accusatus, miserabiliter proprio honore est privatus. In cujus loci vicissitudinem subrogatur Bardo, procurator coenobii Wirdunensis, suggestione Gislae imperatricis. Eidem vero Bardoni successit Geroldus Fuldensis monachus. Wiggerus Vardensis episcopus obiit, post quem Thietmarus intravit. Eodem anno piae et venerabilis memoriae Aribo Mogontiacensis archiepiscopus causa orationis Romam adiit; indeque digrediens, Cumis 8. Id. Aprilis, ah! ah! ex hac vita migravit; cujus honoris principatum optinuit Bardo, tunc nuper praelatus abbas Herfeldensi monasterio. Sed huic quoque mox successit ad abbatiae dignitatem Roudolfus Bopponis monachus, coenobii Stabulon praepositus, a quo imperatoris decreto inibi mutata est monachica consuetudo. 1032. ind. 15. Chuonradus imperator natale Domini Gosleri, pascha vero Seliganstad celebravit. Hoc anno Bezbriem ob inmanissimam tirannidis suae sevitiam a suis, et etiam non sine fratrum suorum machinatione, interfectus est. Sed Miseko statim domum rediit; qui cognoscens sibi propter inmoderatam sui insolentiam, quam prioribus annis exercuit, omnia quae perpessus est, merito evenisse, legatos suos ad imperatorem destinavit, tempusque semet praesentandi condigneque satisfaciendi postulavit. Et postmodum imperatore consentiente Mersburg venit, et semet Non. Julii in imperatoriam potestatem, coronae scilicet ac tocius raegalis ornamenti oblitus, humiliter dedit. Quem imperator clementius, quam ipse opinaretur, suscepit, eique et ejus patrueli cuidam Thiedrico regnum, quod ipse solus ante possederat, divisit; quod ipse tamen postea solus iterum sibi usurpavit. Oudalricus vero, eodem regali jussione invitatus, venire contempsit.
null
47f11c47-8e7f-4ec7-a9d2-97fe330d77b6
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quem imperator postea Wirbeni, ubi contra Liutizios pacificandi regni gratia consedit, ad se venientem et etiam ratione convictum, de insidiis quoque, quas ipsi imperatori fecit, ante biennium confessum, in exilium transmissit. Sigifrithus Mimigardevordensis ecclesiae praesul 5. Kalend. Decembris obiit, cui Herimannus Coloniae praepositus successit. Liebizo Hammaburgensis archiepiscopus 8. Kalend. Septembris obiit, cui Herimannus Halberstatensis cenobii praepositus successit. Arnolfus abbas Herocampiae 5. Kalend Januarii obiit, et ad Gellingae sepultus, qua tunc gratia manendi habitavit; sed inde post tres dies totidemque noctes deductus, et de terra effossus, ex praecepto Roudolfi sui successoris, Herfeldiae in ecclesia sancti Michahelis est tumulatus. Wiggerus presbyter et praepositus 5. Kalend. Aprilis obiit. 1033. ind. I. Imperator natale Domini Patherbrune, pascha Neumago egit. Et aestivo tempore Burgundiam cum exercitu properans, Oudonem diu sibi resistentem, qui eandem regionem sibi contra imperatoris voluntatem tyrannice usurpaverat, obvium suscepit; acceptisque ab eo de pace juramentis et obsidibus, pacifice rediit. Eodem etiam anno ad castellum Wirbine Liudgerus comes, et Thiedof, et Wolveradus, cum aliis 40 occisi sunt. Piae memoriae Cunigund imperatrix 5. Non. Marcii obiit. Eclipsis solis 3. Kal. Julii, feria 6. natali sancti Petri apostoli, hora diei 6. accidit, imperatore tunc placitum cum primoribus regni tractante in Merseburg civitate. Dedicatio monasterii sancti Michahelis archangeli in Hildenesheim 3. Kal. Octobris per Godehardum, ejusdem loci episcopum, cum maxima frequentia populorum. Incendium Altahensis monasterii 6. Kal. Martii. 1034. ind. 2. Imperator nativitatem Christi Mindo, et pascha Reinesburg feriavit. In natale Domini ad eum legati diversarum gentium cum optimis multimodisque muneribus venerunt; ibique Hildericho, qui Altmannum interfecit, intercessione imperatricis et episcopi Halberstatensis, incolomitas vitae et repeticio patriae conceditur. In pascali vero festivitate Oudalricus Boemiorum dux, optentu imperatricis et principum, in gratia de exilio domum redire promeruit, et ducatus sui medietatem, suo fratre Germiro medietatem retinente, suscepit. Udo juvenis, filius Ottonis comitis de Hamerstein, obiit. Imperator iterum hoc anno Burgundiam cum grandi exercitu intravit, et Oudonem item resistentem fugavit, eandemque regionem fidelibus suis, qui ei fidem juramento firmabant, commendavit. Meginhardus Werziburgensis praesul ad Christum migravit, post quem Bruno, patruelis imperatoris, subintravit, a Deo datus. Warmundus Constantiae antistes obiit; cui frater ejus Eppo, regius capellanus, successit. Plura et insolita bella inter Lvitizios et nostrates ad oppidum Wirbini exorta sunt, in quibus de nostris quidam interfecti sunt, et plerique sauciati. Peccatis etiam nostris ah! ah! coram Deo promerentibus, laudandum et honorabile exercitium venerabilis viri Bernwardi episcopi, monasterium scilicet sancti Michahelis archangeli, Kal. Junii in vigilia pentecosten ad vesperam fulmine combustum, et miserabiliter est deterioratum. Misacho Polianorum dux inmatura morte interiit, et cristianitas ibidem a suis prioribus bene inchoata et a se melius roborata, flebiliter proh dolor! disperiit. Praedictus quoque Oudalrichus Boemicus dux, post reversionem fratre caecato, filio fugato, item sacramenta refringens infidelitati institit, et tandem in cena residens, cibo potuque suffocatus extabuit. Quia ergo jus fasque contempsit, et post tam plura juramenta priscis iterum insidiis consensit, unde fidelibus Christi salubris providetur refectio, inde illi justa pro pravis suis meritis venit interfectio. Eodem anno Thietmarus Vardensis episcopus 7. Kal. Julii ad Christum migravit. Post quem Bruno, frater Friderici comitis, Nienburgensis et Maegetheburgensis abbas subintravit. Eidem vero Brunoni in Nienburg Albwinus in philosophica arte eruditissimus, Herfeldiae praepositus, qui fuit ibidem antea scolae magister famosissimus, successit. In Maegetheburg autem Sidaec de eadem ecclesia electus substituitur. Eodem anno Thiedricus comes Orientalium a militibus Aeggihardi marchionis in proprio cubiculo ficta salutatione circumventus, in dolo 13. Kal. Decembris occiditur. Cujus dignitatem honoris Daedi, filius ejus, obtinuit, qui postea Oudam, Willihelmi Turingorum praetoris viduam, in conjugium ascivit. Hezo Palatinus comes a sua concubina nomine Tiethburga veneni poculo, ut fertur, defraudatus, periit flebiliter mortuus, et ad Augustam transportatus et in ecclesia sancti Oudalrici est sepultus 16. Kal. Junii. Ekberthus comes 5. Kal. Appril. obiit. 1035. ind. 3. Chounradus imperator nativitatem Christi cum
null
a062ae4f-508b-4afa-9997-08b7e135666a
latin_170m_raw
null
None
None
None
decentissima suorum frequentatione Goslare celebravit; quo ad eum diversarum gentium legati cum muneribus convenerunt; qui inde, ut imperatoriam majestatem oportebat remunerati, abierunt. Ubi etiam praedicto domno Albwino abbatiae dignitatem in ipsis Kal. Januarii commendavit. Et Chuonradum Alberici filium exilio reum majestatis deputavit. Tempore quadragesimali urbs Wirbini a Luitiziis capitur, et praesidium Daedi comitis captivum diducitur. Incendium Degarensis monasterii 5. Kal. Marcii. Imperator pascha Paderbrunne feriavit; ascensionem Domini Seli ganstad, pentecosten vero Bavenberg egit. Unde expeditionem suam in Liutizios serie mandavit. Ibi etiam Heinricho regi, filio imperatoris, filia Chnut regis Danorum juramentis desponsatur; et Otto de Suinvourdi ibidem Mathildem, filiam Bolezlavonis Polianorum ducis, sibi desponsavit. Imperator cum validissimo exercitu regionem Liutiziorum intravit; quam longe lateque incendiis et populationis devastavit. Eodem anno Herimannus Hammaburgensis metropolitanus ex hac vita migravit. In cujus locum Adelbrandus regius capellanus intravit; qui cum summo suorum suique conprovintialium gaudio a suis suffraganeis episcopis sabbato ante nativitatem Christi, in vigilia sancti Thomae apostoli, prespiterii honorem, et in crastinum pontificalem promotionem accepit honorifice. Opperthus Elewangensium abbas obiit; cui Rihhardus Fuldensis monachus successit. Maerksuit Wongerestorpiensium abbatissa 2. Kal. Novemb. obiit; post quam Alberad, Molinbechiensis prius abbatissa, machinatione Sigiberhti Mindensis episcopi idem regimen suscepit, tota congregatione nimium renitente. Hiemali tempore Chnuht, rex Danorum et Anglorum, inmatura morte praeventus obivit, et christiana religio ab ipso fideliter exculta periclitari coepit. Sed filius ejus junior, Haerdechunt nomine, regnum ipsius post eum consensu provincialium obtinuit. Outa sanctae commemorationis abbatissa de Confengon obiit 14. Kal. Octob. Bruno comes obiit 14. Kal. Jun. 1036. ind. 4. Imperator cum summa suorum principum frequentia nativitatem Christi Argentine magnifice celebravit; purificationem vero sanctae Mariae Augustburg egit, ubi et publicum cum cunctis circumjacentium regionum primoribus conventum habuit, in quo patrueli suo Chuonrado ducatum Carentinorum commisit. Adaelberonem majestatis reum priori anno dimovit. Histem diebus idem Adalbero Willehelmum comitem interfecit, et postea in castellum Eresburgh causa latendi confugit. Imperator pascha Engilenheim feriavit. Deinde Triburiam tendens, generali ibidem sinodo praesedit, in qua germanitas episcoporum priora decreta redintegravit, et etiam quedam ad firmamentum sanctae ecclesiae necessaria conformavit. Ibidem etiam praedictus Otto cogente sinodo Mahthildem sibi desponsatam juramento a se abaligenavit. Ascensionem Domini imperator Paderbrunne peregit; pentecosten vero nativitatemque sancti Johannis Niumago, et ibi filio imperatoris Heinrico regi venit regina, Cunihild nomine, quae ibidem in natali apostolorum regalem coronam accepit, et mutato nomine in benedictione Cunigund dicta est. Aestivo etiam tempore imperator regionem Liutiziorum cum exercitu intravit. Sed Dei gratia omnibus pro suo velle dispositis, acceptis obsidibus et innumerabili pecunia, in pace remeavit. Meinwercus Patherbrunensis episcopus Non. Junii obiit. Cui Ruodolfus Herveldiae abbas successit. Sed domnus Meginherus ejusdem loci decanus, plurali utilitatis studio imbutus, sanctae quidem conversationis monachus, Herfeldiae primatum ejusdem dignitatis obtinuit. Bruno Mersburgensis praesul Id. Aug. sustollitur, post quem Hunoldus Halberstatensis praepositus subinfertur. Thiedricus de eodem ibi coenobio praeponitur. Sanctae Agrippinensis ecclesiae metropolitanus venerandae memoriae Biligrinus, ad omnia in divinis et humanis perstrenuus, 9. Kal. Septembris ad Christum migravit. In cujus locum nobilissimae indolis juvenis Herimannus, ejusdem aecclesiae archidiaconus, sed regius capellanus et Cisalpinus cancellarius, cum inenarrabili gaudio piorum omnium intravit. Branthohus Halberstatensis pontifex 6. Kal. Septembris discessit, cui Burghardus imperialis cancellarius honorifice successit. Sigeberhtus Mindensium praesul spiritum efflavit 6. Idus Octobris; post quem nobilis prosapiae tyro Bruno nomine, regalis capellanus, cum generali congratulatione quorumque Christi fidelium idem antisticium coelesti benedictione accepit. Gozmarus Asneburgensis episcopus 4. Id. Decembris obiit, cui Albericus regius postsequetaneus successit. Domnus Godehardus, Hildeseimensis episcopus, Brunonem Mindonensium praesulem, et Burghardum Halberstatensem pontificem, 15. Kal. Januar. sabato ante natalem Domini in Halberstat presbiteros ordinavit. 1037. ind. 5. Imperator natalem Christi Verone honorifice celebravit. Et imperatrix cum filio rege et nuru eosdem dies Imbripoli feriavit. Tunc in natali sancti Stephani protomartyris Burghardus praesul Halberstatensis pontificalem benedictionem a Bardone Mogontiaco metropolitano suisque suffraganeis Heliganstedi honorifice percepit. Imperator post natalem Domini in Salerno opido generalem conventum de re publica cum Cisalpinis nostrisque primoribus habuit; in quo Mediolanensis archiepiscopus imperatori contrarius comprehenditur, et Bopponi Aquilegensi
null
0cd36b42-dcd0-4544-bfad-f81e6acd85a7
latin_170m_raw
null
None
None
None
patriarchae servandus committitur; a quo fuga lapsus, palam rebellare cepit. Quem imperator e vestigio cum exercitu insequutus, urbem per totum subsequentem annum cum tocius periculo exercitus obsedit. Bruno Mindensis praesul in sancto die pentecosten epischopalem unctionem ab Herimanno Agrippinensi metropolitano in campo juxta Mediolanum, astantibus imperatore et rege cum quampluribus regni primoribus, condigne suscepit. Eodem die inibi magna tonitrus fulgurisque exorta collisio hora diei sexta, de exercitu imperatoris non minus 60 viros, ut dicitur, cum inenumerabili equorum armentorumque multitudine peremit; sed et sequenti die hora eadem etiam aliquos ademit. Plurimos quidem varios et etiam insolitos difficilium rerum eventus per hanc aestatem exercitus noster in multis ibidem sustinuit. Placentinus, Cremonensis, Vercellensis, alii etiam episcopi, quidam majestatis rei, quia cum praedicto archiepiscopo et Oudone tyranno saepe memorato contra imperatorem consenserant, captivi ad nos in diversa loca exiliati sunt. Prenominatus ergo Oudo, imperatore Italiae partes procurante, Luthuringiam juxta marcam Gazelonis ducis ejusque filii Godefridi tirannice invasit, et civitatem, quae Bera dicitur, injusta praesumptione occupavit; juxta quam ab hisdem ducibus occupatus, consertoque praelio inter primos inglorius occubuit, justasque divinae ultioni post effracta juramenta penas exsolvit. Ab ipsis sane victoribus ignoratus, in crastinum inter vulgus inventus est nudus, vitam pariter et regno, quod sibi usurpans affectabat, spoliatus. Nostrae aeclesiae daecanus Tadilo 1) Kal. Februar. obiit, pater in Christo venerabilis et piis omnibus semper memorabilis. Hagano diaconus, regius capellanus, 10. Kal. Marc. moritur, et in Herveldia sepelitur. Sigifridus comes et Dangmarus comes obierunt. 1038. Imperator cum nobilissima sui familia nativitatem Christi Parmae celebravit; qui urbani ex levi causa sancto die nativitatis Domini ad vesperam certamen inierunt, in quo de exercitu quamplures, sed praecipue tres ex clientibus regiis, Chonon, Magnum, Suiegerum, peremerunt. Pro qua ergo insolentiae temeritate in crastinum diluculo ipsi simul cum civitate omnibusque suis, preda, igne, ferro perierunt. Pascha vero imperator sine quavis molestia in castello Spella pacifice feriavit. Predictus quoque Mediolanensium metropolitanus ab apostolico pontifice post justas crebras ammoniciones communi episcoporum decreto in paschis anathematizatus, et a cetu fidelium est segregatus. Qui nihilominus in sua obstinatione perduravit, et imperatori pro posse in omnibus per praesentem et etiam subsequentem annum incommodavit. Eo tempore venerandae memoriae sanctus noster pontifex Godehardus 3. Non. Maii, videlicet feria 6. post ascensionem Domini ex hac vita subtractus, ad eternam cum Christo perenniter victurus migravit, nobisque miseris inmensam mesticiam discessu suo contulit. Quem vere ad Deum precessisse non discredimus; hoc tamen, quod sancta ejus ammonitione fructiferaque virtutum praeostentatione praesentialiter privamur, merito semper ingemimus. Qualis namque meriti esset, unusquisque in suo fine cognoscere potest; quia, sicut scriptum est, unusquisque in suo fine cognoscitur. Satis quoque est apertum, illum habere magna praeconia meritorum, cum in ejus obitu tam mirifica signorum gesta patefecit Deus in miraculo. Illud vero quamquam sit cunctis Christi fidelibus notum, vera experientia relationum tamen ob ejus sanctitatis testimonium hic continetur inscriptum. In cujus locum domnus Thietmarus regius capellanus successit, ad omnia in divinis et humanis feliciter perstrenuus, a Bardone metropolitano Mogontiae 13. Kal. Septembris Laresheim est consecratus. Liudolfus comes, privignus imperatoris, 9. Kal. Maii inmatura morte obiit. Et ejus frater Herimannus, Alaemanniae dux, subita infirmitate praeventus, bonis flebilis omnibus 16. Kal. Julii denotavit. Nobilis etiam nostra regina Gunhild 15. Kal. Augusti ex hoc mundo migravit; cujus intempestativus obitus quam plurimos cujusque ordinis per christianum imperium contristavit. Sigifrithus praetor Palatinus, frater Brunonis episcopi Mindonensis, 7. Kal. Mai moritur, et in Wimilabure tumulatur. 1039. ind. 7. Imperator natalem Domini Goslare cum reverentissima principum sui congratulatione decentissime tripudiavit, ubi et legatos cunctarum adjacentium regionum cum debitis vectigalium professionibus in aucmentum suae magnificentiae suscepit, quosque, ut imperialem munificentiam decebat, tam sui quam optabant gratia, quam et rerum habundantia donatos pacifice remisit. Ibi etiam inter cetera institutionis suae decreta Alberadae abbatissae de Molinbach abbatiam Wongeresthorph invito Brunoni episcopo resignari praecepit. Quam tamen idem episcopus post pascha vel spontaneam vel invitam ab eadem dignitate sub abrenuntiacione publica desistere fecit. Purificationem sanctae-Mariae imperator Alstedi egit, sicque compendioso itinere
null
8cb44826-0fc4-4e6c-b7e5-fed7022bcbb1
latin_170m_raw
null
None
None
None
peragrata Origentali Saxonia, rebusque pacificatis, Nuvimagon tetendit; ibique tempus quadragesimae et sanctum pascha et ascensionem Domini, podagra laborando, consedit. Inde ad celebrandum pentecosten Trajectum venit, et ibi quidem in summa laeticia sanctum diem, scilicet in regalis diadematis decore procedendo, peregit. Sed sequenti die, feria 2. hora diei 6. 2. Non. Jun. mense reficiendi gratia assidens, subita defeccione praereptus, vixdum confessionis sententia prolata, flebiliter exspiravit. O ergo occulta divinae dispensationis judicia, admiranda pariter et metuenda, qui priori die maximo mundialis pompae tripudio rex et imperator orbis coronatus processit, posteriori ah! ah! die viam universae carnis ingressus, cinis vermisque futurus, discessit; nisi quod vere speramus, quia quicquid carnaliter contraxit neglegentiae, pro hoc in defensionem animae supplicatio intervenit ecclesiae. Sed ut quidam ait: O nil gnara sui mortalia pectora fati! Verum ut verius dicamus, o dura, et ut in pace loquar, prorsus insensibilia humani generis corda! quia in quo viro pene tocius orbis capud virtusque concidit, ad ejus obitum tam subitum tamque periculosum sane nullus ingemuit. Hunc rector regum Dominus soletur in evum, Cum pueris Habrahe vivat et in requie. Sed filius ejus domnus Heinrichus, in omni quidem virtutum exhibitione perstrennuus, ante scilicet in specialem regni monarchiam generali cleri populique praelectione coronatus, nunc autem sine quavis contradictionis molestia, summa christianismi concordia, solio patris, Deo gratias! est intronizatus. Quem Deus in finem conservet rite senilem, Et placidus placito sit pius ipse suo. Chonradus Carentinorum dux, patruelis Chonradi imperatoris, 13. Kal. Aug. immatura morte, regio morbo diu fatigatus, discessit. Eodem die venerandae memoriae Rihhardus abbas Fuldensis obiit; in cujus locum Sigewardus juvenis, ab ipso eo loci in divino servimine regulariter et etiam sapienter enutritus insedit. Hisdem diebus Radulfus abbas de Diuzi obivit. Pie in Christo venerabilis memoriae domna Sophia 6 Kal. Februarii obiit. Sed huic in Gandeshein soror ejus Adalheiht Quidelingensis domna successit, et abbatiam Aesnidi Theophanu neptis earum obtinuit. Senior noster Thietmarus episcopus post obitum praedictae domnae Sophiae decimas super Gandeshem circumjacentesque villulas, quas ipsa a nostris senioribus in beneficium habuit, in suam vestituram recipi jussit. Cui Bezoca preposita cum suis fautoribus frivola machinatione restitit. Hasmet decimas ipse modo, abbatissa adveniente, pontificali auctoritate repetivit, easque per manum advocati Christiani comitis cum digna satisfactione in pro prium sine quavis interdictione 5 Kal. Octob. recipit in choro aquilonali; quas poste eidem altari et abbatisse beneficii gratia, quandiu ipse vivat, repraestitit, pro eo scilicet censu, quem sancte memorie Bernwardus episcopus ibidem instituit. Testes Herimannus archiepiscopus Colonie cum suis quatuor clericis, Bodo noster decanus, Aellio, Wolfherus Volcawardus, Reinbertus, Wolferus, Liudierus, Merkbardus, Werinus, Rihdagus, Thietmarus, Imezi, Adeldagus, Liudierus, Warmund, Wolferus, cum aliis multis laicis, Thietmarus comes, Uodo comes, Tiedricus comes. 1040. ind. 8. Novus rex noster incarnationem Domini Radisbone decenter egit, et purificationem sancte Marie Auguste degens, placitum habuit cum Cisalpinis primoribus de rei publice stabilitate. 1041. ind. 9. Heinricus rex ducem Boemiae Fratislaum bello petit; sed multis proceribus et militibus in praestructione silvae citra et ultra occisis vel captis, nil dignum efficere potuit. Petrus quoque, Ungariorum rex, eidem duci contra Heinricum regem auxilia misit. 1042. ind. 10. Ungarii quendam Ovonem regem sibi eligentes, Petrum regem suum expellunt. Qui profugus et exul, Heinrici regis, cui priori anno rebellaverat, gratiam quaerit et invenit. Heinricus rex Boemiam ingressus, igne praedaque cuncta devastat, et rebellem ducem obsides dare, et ipsum post se Radisponam ad deditionem humiliter venire, sibique jurejurando fidelitatem servitiumque confirmare coartat. Ovo rex Ungariorum, ob susceptum ab Heinrico rege Petrum a se expulsum, fines Bajoariae praedis et incendiis depopulatur; set magna pars exercitus ejus ab Atbelherone marchione deleta est. 1043. ind. 11. Heinricus rex Pannoniam ingressus, duas populosissimas civitates evertit, plures deditione subjecit. Set cum Petrum regem, quem secum ducebat, provinciales recipere nollent, alium quem petebant, ducem eis constituit; quem Ovo post discessum ejus in Boemiam reppulit. Gisla imperatrix, mater
null
e36a156a-4d54-4501-ae17-9a18a68892a1
latin_170m_raw
null
None
None
None
Heinrici regis, obiit 16 Kal. Martii, et apud Spiram sepelitur. 1044. ind. 12. Heinricus rex iterum Pannonias invadens, satisfactionem, obsides, munera, pacis per jusjurandum confirmationem accipiens, discessit. Inde reversus, Constantiensi synodo affuit, ubi cunctis debita dimisit, destructisque omnibus inimicitiis, pacem hactenus inauditam, tam in tota Suevia quam in aliis sui regni provinciis, regia censura per edictum confirmavit. Deinde Agneten, Willehelmi Pictaviensis principis filiam, reginam apud Mogontiam ungui faciens, regalibus sibi nuptiis in Hingelenheim copulavit; unde infinitam histrionum et joculatorum multitudinem sine cibo et muneribus vacuam et merentem abire permisit. Liupoldus marchio, Adalberti filius, maxima Ungariorum clades, inmature obiit. Thietmarus episcopus obiit, Azelinus eligitur. 1045. ind. 13. Heinricus rex tercio Pannonias iratus ingrediens, Dei favente clementia, et beato Oudalrico episcopo impetrante, victor factus, Ovonem cum uxore et filiis cognatisque, quibus locus evadendi erat, effugabat, Petrum in regnum restituit; subditoque sibi Ungariorum regno, summo cum honore revertitur. 1046. ind. 14. Heinricus rex Italiam ingressus, pacifice a Romanis suscipitur. Papas tres non digne constitutos synodaliter deposuit, et Suidegerum Babenbergensem episcopum papam constituit, ipseque et conjux ejus Agnes regina eadem die imperiali benedictione sublimantur. 1047. ind. 15. Petrus rex Ungariorum a quodam tyranno Pannonico captus est caecatus, ille qui eum expulerat regnare coepit. Suidegerus papa obiit eodem quo constituitur anno, pro quo Boppo ordinatur. Ottho dux Suevorum obiit, pro quo Ottho de Siunvurdi surrexit. 1048. ind. 1. Boppo papa obiit, anno quo constituitur; pro quo Bruno, qui et Leo, Tullensium antistes, papa ordinatur. Heinricus imperator nascitur. 1049. ind. 2. 1050. ind. 3. Bartho archiepiscopus obiit; pro quo Liupoldus ordinatur. 1051. ind. 4. 1052. ind. 5. 1053. ind. 6. Leo papa exercitum ducens per Apuliam contra Nortmannos infinita utrobique cede peracta, absque victoria regreditur, et 2 Kal. Julii eodem anno obiit. 1054. ind. 7. Leoni pape Gebehardus, qui et Victor, successit. Athalbertus marchio obiit. Fames magna fuit. Welf dux Carinthiorum obiit. Counradus dux antea Noricus ab imperatore expulsus, in Pannonia exul male moritur. Hezil comes de Oberestenvelt obiit 6 Kal. Febr. Azelinus episcopus obiit, Hettelo eligitur. 1055. ind. 8. Herimannus Coloniensis archiepiscopus obiit; pro quo domnus Anno ordinatur. 1056. ind. 9. Magna cedes a barbaris qui Liuttici dicuntur in Christianos facta est; quorum quidam gladio, quidam fugientes in aqua perierunt; inter quos Willehalm marchyo occiditur. Hisdem temporibus multi diversarum provinciarum principes perierunt. Fames multas provintias afflixit. Egestas et penuria undique praevaluit; multa mala tunc temporis facta sunt. Heinricus imperator his doloribus cordetenus compunctus, infirmari coepit; et perduchis usque ad mortem, sapienti tamen usus consilio, ab omnibus quibus potuit veniam petens, quibusdam praedia quae abstulit restituens, cunctis qui contra eum culpas dampnabiles fecerunt relaxans, filium suum Heinricum Romani pontificis ceterorumque pontificum et principum electione regem constituit, His et aliis, prout possibilitas vitae admisit, bene dispositis, 3 Non. Octobris hanc vitam presentem in Deo finivit. Anno Domini 1057. ind. 9. Heinricus, filius Heinrici imperatoris, admodum puer coepit regnare. Agnes imperatrix, mater ipsius Heinrici, ducatum suscepit Bajoariae. Victor papa multis in Germania bene dispositis, Romam rediit, et eodem anno vitam finivit; pro quo Fridericus, qui et Stephanus, frater Godefridi ducis, jam monachus in monte Cassino factus, a Romanis pontifex constituitur. Hic etiam eodem anno obiit. Item obierunt Adelbero Babenbergensis episcopus et Ottho dux de Suinvurdi. 1058 ind. 10. 1059. ind. 11. Liuppoldus Mogontiacensis archiepiscopus obiit; pro quo Sifridus Fuldensis constituitur. Sanctus Couno Trevirorum episcopus martyrizatur; in deserto loco a scopuloso monte ter praecipitatus est a Theodorico comite, eo quod absque electione constitutus est, et sepultus est Doleia; ibi per illum Dominus multa signa tunc temporis fecit. Ipse comes postmodum poenitentiam agens, et Hierosolymam pergens, vitam finivit, et omnes consentanei ejus maia morte perierunt; pro quo
null
831e063e-768e-485f-a349-5afd02dd07e5
latin_170m_raw
null
None
None
None
Oudo constituitur. 1060. ind. 12. 1061. ind. 13. 1062. ind. 14. 1063. ind. 15. 1064. ind. 1. 1065. ind. 2. Guntherus Babenbergensis episcopus obiit; pro quo Herimannus constituitur. Gozwinus comes, ob exercitatam in episcopio Wirceburgensi injuriam, a militibus Adalberonis episcopi occiditur. 1066. ind. 3. Cometa videtur, et Anglia a Nortmannis subicitur. 1067. ind. 4. 1068. ind. 5. 1069. ind. 6. 1070. ind. 7. Dedi marchio regi Heinrico rebellat. 1071. ind. 8. Ottho, dux Bajoariae, regi Heinrico rebellat. 1072. ind. 9. Conjurant principes regni contra Heinricum regem. 1073. ind. 10. Saxones Hartesburg destruunt; ubi regis filii sepulchrum violant, ossaque dispergunt. 1074. ind. 11. Alexandro papae Hildibrandus successit. 1075. ind. 12. Bellum juxta Unstrhut committitur 5 Id. Junii contra regem Heinricum, ubi multi potentes ex utraque parte ceciderunt, et Saxones fugam inierunt. 1076. ind. 13. Concilium Wormaciae congregatur, ubi Hildibrandus papa abdicatur. 1077. ind. 14. Domnus Anno Coloniensis archiepiscopus obiit 2 Non. Decembr. Qui ex fundamento 5 congregationes fecit, duas in Colonia, unam in honore sanctae Mariae, aliam in honore sancti Georgii martyris, et extra unam in loco qui vocatur Grascabf, et in alio loco qui vocatur Salevelt, et unam in monte qui vocatur Sigeberg, in quo feliciter requiescit; pro quo Hildolfus episcopus ordinatur. Agnes imperatrix obiit. Roudolfus rex constitutus est in loco qui dicitur Vorhheim, et in med a quadragesima apud Mogontiam unctus est in regem a Sifrido archiepiscopo. #Discordia inter papam et regem Heinricum renovata pro regis inobedientia@#. 1078. ind. 15. Bellum juxta Strowi commissum est. 7 Id. August Hildolfus episcopus Coloniensis obiit; pro quo Sigewinus ordinatur. 1079. ind. 1. Bellum juxta Flatecheim commissum est 5 Kal. Febr. Hettilo episcopus Hildinesheimensis obiit. #Sedit in episcopatu annis 25 . . . dies@# . . . Cui successit Udo, nobilis ejus canonicus. 1080. ind. 2. Apud Brixinam Noricam 30 episcoporum magnaeque partis optimatum regni conventus contra Hildibrandum habetur. Bellum juxta Elstret committitur Idibus Octobris; in quo Roudolfus rex, qui et dux, occiditur. 1081. ind. 3. Heinricus rex Romam obsedit. Bellum inter Liupoldum marchionem, et Counradum fratrem ducis Boemiae 4 Id. Maii. Item bellum inter Suevos et Bajoarios juxta Danubium, loco qui vocatur Hohstetin, 3 Idus Aug. Heinricus rex natus est, junior filius. 1082. ind. 4. Herimannus regnum invadit, #et a Sigefrido Mogontino ordinatur.@# 1083. ind. 5. Roma capta est #et Hildebrandus papa expulsus@# ab Heinrico rege, et pestilentia magna facta est. Herimannus, qui regnum invaserat, orientalem Franciam hostiliter ingreditur. 1084. ind. 6. Heinricus imperator de Italia revertitur, et Augusta ab eo obsidetur et capitur. Herimannus Babenbergensis episcopus obiit, qui ab episcopio expulsus est. Sigefridus archiepiscopus obiit in Thuringia, et apud Hasungun sepelitur, pro quo Wezelinus constituitur. 1085. ind. 7. Synodus Mogontiae apud sanctum Albanum habetur. Obierunt Gregorius papa, qui et Hildibrandus, Tietmarus Wormatiae episcopus, Herimannus Palatinus comes. Heinricus rex Saxoniam vastat. 1086. ind. 8. #Saxones cum Suevis Werceburch obsederunt, ad cujus liberationem imperator cum magna manu venit et@# bellum juxta Bleihfelt committitur 3 Id Aug. #Set rege fugato, Saxones urbem ceperunt.@# Herimannus nomen regium deponit, et ipse mox perit. Wirceburch a Saxonibus capta est, et mox ab imperatore acquisita. 1087. ind. 9. Bertha imperatrix obiit. Pestilentia facta est . . . . 1088. ind. 10. Wezil Mogonciacensis archiepiscopus obiit. Bucco Harberstadensis episcopus Gozlariae occiditur. 1089. ind. 11. #Eggibertus marchio Hildenesheim obsedit, ubi Udonem episcopum diu obsessum cepit@#. Bellum juxta Glicho castellum in Thuringia juxta Erpesfort situm, inter imperatorem Heinricum et Ecgibertum marchionem in vigilia Domini, die Dominica, in quo Burchardus Losannae episcopus occisus
null
69fc3d59-9790-4fa1-a199-dfc1cc233740
latin_170m_raw
null
None
None
None
est. Obierunt episcopi, Sigewinus Coloniensis, Ottho Radisponensis. Constituuntur episcopi, Herimannus Coloniensis, Routhardus Mogontiacensis, Emehardus Wirceburgensis, 8 Kal. Augusti. 1090. ind. 12. Imperator Italiam petiit. Herimannus Mettensis episcopus, Liudolfus dux, et Bertolfus dux, filius Roudolfi, obierunt. Eggibertus marchyo occisus est. Domnus Athelbero, vicesimus post beatum Burchardum sacrosanctae Wirceburgensis aecclesiae episcopus 3 Kal. Julii constitutus, vixit in episcopatu annos 45, menses 3, dies 7; obiit 2 Nonas Octobris. 1091. ind. 13. Mahthilt de Longobardia Heinrico regi rebellat. #Visi sunt per regiones multas vermiculi nimis ignoti@#. 1092. ind. 14. Conradus comes a Fresonibus occisus est cum aliis multis 12 Kal. Aug. Et pestilentia magna hominum et pecorum facta est. 1093. ind. 15. Magnus dux Saxonum Sclavos rebellantes, 14 urbibus captis, subegit. 5 #Kal. Aug. circa vesperam@# eclypsis solis facta est 3 hora diei, et draco visus est. Fratislaus dux Boemiae in venatu de equo cadens, subitanea morte discessit . . . #per totum . . . aquilon . . . are.@# 1094. ind. 1. Pestilentia magna facta est. 1095. ind. 2. Ladizlaus rex Pannoniae, vir piae memoriae, item Liuppoldus marchyo et Heinricus Palatinus comes obierunt. 1096. ind. 3. Populus innumerabilis 12 #fere milia@# ex diversarum gentium partibus, #duce quodam monacho Petro nomine@# armatus Hierosolimam tendens, Judaeos baptizari compulit, rennuentes immensa cede profligavit. Apud Mogontiam Judei numero virorum ac mulierum et infantum mille et quatuordecim interfecti sunt, et maxima pars civitatis exusta est. Judei per diversas provincias Christiani facti sunt, et iterum a christianitate recesserunt. 1097. ind. 4. Imperator de Italia, #ubi jam septem annis manserat,@# rediit. Counradus patri suo Heinrico rebellat; et ob hanc injuriam juniori filio suo regnum injungit. #Hoc anno . . . totius i . . . es cu . . . mul . . . ner . . . serunt@# . . . 1098. ind. 5. Counradus comes de Hohenburch regi rebellat, et idcirco expulsus est. #Cum capta Nicea civitate exercitus Christianorum inde discederet, in quo plus quam 300,000 armatorum fuerunt, cum tanta plenitudine conduxit vitae necessaria Deus, ut de ariete nummus et de bove vix duodecim acciperentur. Sicque ad obsidendam Antiochyam venerunt. Que per novem menses obsessa et capta est . . . . aliisque commilitonibus suis. Qui etiam post aliquod tempus intra obsessi sunt a paganis; set afflicti fame nimis et siti, in tantum ut multi ex ipsis cruciferis equos et asinos comederent, et vix ab humanis dapibus se quidam continerent. Clamaverunt ad Dominum, ne traderet Christianos in manus gentilium@# . . . . 1099. ind. 6. Imperator Radisponae pascha celebravit; ubi iisdem diebus magna mortalitas facta est; in qua Rabbodo Palatinus comes cum aliis innumerabilibus moritur. Counradus Trajectensis episcopus 4. feria paschae a negotiatore Fresico crudeliter occiditur. Obierunt episcopi, Oudalricus Eichstadensis, Herimannus Coloniensis, pro quo Fridericus constituitur. Urbanus papa qui et Otto obiit; #Paschalis succedit.@# Hierosolima a Christianis capitur. Godefrido duce exercitum regente et in. . . . . . . . . . . . . . . #milia Maurorum occiderunt, et thesauros regis Babiloniae occupaverunt. Filius imperatoris Heynricus levatur in regem Aquisgrani, Counrado rege cum inimicis patris sui in Ytalia consistente et consentiente.@# 1100. ind. 7. Hiemps dura, et fames magna. Udo marchio et plures Saxonum, barbaros qui et Liuttici vocantur invasit, et honorifice triumphavit. Athela marchya, Romam pergens, mortua est. Godefridus dux obiit apud Hierosolymam; #et non longe a sancto sepulchro conditus jacet,@# qui exercitum Christianorum regebat; pro quo frater ejus #Baldewinus@# constituitur. 1101. ind. 8. Imperator natalem Domini apud Mogontiam celebravit. Ubi multi principes convenerunt, et consilium imperatori dederunt, ut Romam mitteret nuntios propter unitatem aecclesiae, et papam constitueret secundum electionem Romanorum et omnium aecclesiarum. Comes Heinricus gratiam imperatoris acquisivit, et ipse imperator marchyam Fresonum sibi tradidit. Qui statim illuc
null
83e85f7b-2934-42a0-a683-69f84599d0ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
pergens cum uxore sua, ipse interfectus est, et illa vix evasit. 1102. ind. 9. Imperator natalem Domini Mogontiae celebravit, ubi Henricus comes de Lintburch dux effectus est. 1103. ind. 10. Imperator natalem Domini Mogontie celebravit, ubi principes convenerunt. Et in epyphania Domini Emehardus Wirceburgensis episcopus apud sanctum Martinum missam cantavit; et inter missarum sollempnia, quando episcopus populum monebat, imperator quasi corde compunctus Deo promittebat pro delictis suis Hierosolymam pergere, sicque optimates regni decipiebat. Cumque principes ad ejus curiam sepe convenirent, nihil de re publica agebant, praeter quod sua ibi consummarent; propterea secum ficta fide versabantur, et adversus eum conspirabant. Sicque omnes regni principes decipiebat, ut nihil rerum veritatis in re publica ageret, nisi quod suis temporibus cuncta vilescerent. Multae urbes et oppida ejus bello sunt destructae et aecclesiarum Dei erat raptor, scilicet causa reconciliandi principes, illarum praedia distribuendo. Quid multa? nemo umquam talia in antiquis voluminibus repperit scripta, qualia inaudita perpetrarat facinora; et nisi mira Dei clementia eum sufferret, et ad poenitentiam distulisset, terra eum vivum, sicut Dathan, obsorbuisset. 1104. ind. 9. Erat in Radisbona in natali Domini imperatoris curia, ubi comes Sigehardus quoddam judicium super clientes injuste judicavit; ex qua causa ab eis est occisus. Unde orta est maxima persecutio imperatori a cognatis illius et a cunctis principibus regni; quia si vellet ei subvenire, nequaquam esset interfectus. Cum vero ob id factum non paucos habere sentiret adversarios, circumquaque ab insidiis eorum vallatus, aptum evadendi coepit inquirere locum. Tandem discessit, et ut sanctum pascha celebraret cum suis Mogontiacum venit. Sancto igitur pascha inibi solempniter peracto, Leodium venit. Quo venire debuerunt comes Herimannus et Magedeburgensis ecclesiae praepositus vocabulo Hartwigus, comitis Eggelberti filius, episcopus ibi constituendus. Cumque simul in via essent directi, ipsi suaque omnia a Teodorico comite de Saxonia sunt captivitate detenti, et ne ad curiam pervenirent impediti. Talia autem ab imperatore comperta, nimis indignatus, circa festum sancti Andreae congregato exercitu et filio suo comitante, venit usque Fridislare; nam abinde debuit in Saxoniam pergere. Ibi nocte quadam filius quosdam de patris sui familiaribus, Herimannum scilicet et alios assumens, quod est 2 Id. Decembr. clam abscessit, et Bajoariam ire contendit. Comperto igitur discidio filii a patre a Thiepaldo marchione, supra nominati comitis Sigehardi nepote, gaudens cum cunctis regionis illius primatibus obviam venit, et honorifice suscepit, optimumque duxit ut natalem Domini Radispone celebrarent. Post natalem vero Domini nuncios Romam direxit, querens consilium ab apostolico propter juramentum, quod patri juraverat, numquam se regnum sine ejus licentia et consensu invasurum. Apostolicus autem ut audivit inter patrem et filium discidium, sperans haec a Deo evenisse, mandavit ei apostolicam benedictionem per Gebehardum Constantiensem episcopum, de tali commisso sibi promittens absolutionem in judicio futuro, si vellet justus rex, gubernator esse aecclesiae, quae per negligentiam patris sui deturbata est multo tempore. Mox ut apostolicae consolacionis verba percepit et banni solationem a praedicto episcopo, castellum, quod vocatur Nuorenbere, obsedit et suae ditioni subegit. At pater, mane comperto se privatum filio, nimio dolore constringitur, et Mogontiae natalem Domini celebraturus revertitur. Obiit Joannes Spirensis episcopus. 1105. #Rex Halverstad venit, et canonicos, quos Fridericus episcopus injuste expulerat, locis et rebus suis restituit; ceterique canonici banno solvuntur, eo quod regis Heinrici anathematizati episcopo consenserant. Inde rex adiit Hildenesheim. Cumque urbi appropinquaret, Udo episcopus cum paucis abiit. Canonici banno solvuntur; ordinati sicut et ordinator ab officio suspenduntur. Post vero episcopus canonicorum consilio revocatus rediit, et banno solutus gratiam regis optinuit. Eo . . . . . Northuson, juvene rege praesidente, Rothardus Mogontinus archiepiscopus, et Givehardus Constantiensis episcopus s. . . . . . . . multis capitulis recitatis, symoniacos a sancta aecclesia eliminandos esse censuerunt. Jejunium quatuor temporum.@# . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . Statim post epiphaniam legatos direxit Bawariam, Coloniensem videlicet et Treverensem archiepiscopos, et ducem Fridericum, et Erlolfum cancellarium, si quo modo possent reconciliare eum. Filius vero respondens, fatetur, nulla ratione ei communicare posse
null
44eeecab-935b-4cc5-9039-e07544d56fc2
latin_170m_raw
null
None
None
None
, nisi prius purgaretur excommunicationis noxa, qua diu tenebatur sedis apostolicae censura. Nunciis vero reversis, iter suum multa comitante caterva direxit Turingiam, ad locum qui dicitur Erphesfurt, ubi decenter a Ruthardo Mogontinae sedis archiepiscopo suscipitur, et ibidem diem palmarum, et sanctum pascha in Quidelenburc caelebravit. Eo siquidem tempore advenit patriarcha de Aquileia, eos si fieri posset complacandi gratia, dicens, non audere sibi communicare, nisi se vellet Deo reum recognoscere, et omni regno humiliare, insuper et Romanae sedi in omnibus obedire. Timebat enim, ne et ipsum ejus astutis sermonibus deciperet, sicuti ceteros antea saepe delusit. Idem patriarcha sanctum pascha Mogontiae celebravit, et post pascha, muneribus ab eo susceptis, ad propria remeavit. Post pascha vero filius Goslare venit, et ibi generale colloquium cum Saxoniae principibus habuit, qualiter Dei adjutorio et eorum omnium consilio sua deberet ordinare, et aecclesiam modis omnibus violatam purgare et a scissione ad unionem redintegrare. Affuit etiam supradictus Constantiensis episcopus, domni papae cooperator fidelissimus, qui regem et omnes suos ab excommunicationis vinculo solverat, et quendam praesulem nomine Widelonem, qui omnium scelerum et inmundiciarum quae pater egerat spurcissimus auctor existerat, ex apostolica auctoritate deposuerat, et alium in locum ejus, quem rex et clerus ejusdem loci elegit, constituerat. Interim vero visum est eidem Gebehardo apostolicae sedis legato, et Ruothardo pontifici Mogontino, in ebdomada ante pentecosten habere concilium in Turingia, in loco qui dicitur Northusum, et aecclesiam quantum potuissent ad pristinum revocare statum, et antiquam patrum regulam ibi recitare; scilicet invasores episcopos, nec non et eos qui tunc temporis intraverant symoniace, vivos deponere, et sepultos effodere, et ab eis ordinatos manus inposicionem a catholicis recipere, et uxoratos clericos nullum divinum officium celebrare. His ita divina inspirante gratia rite dispositis, rex, assumptis Saxonibus et Ruothardo archipraesule Mogontino, qui diu a patre suo erat expulsus, post nativitatem sancti Johannis Baptistae, ad Rheni fluminis ripam usque perveniunt. E contra vero pater, qui tunc Mogontiae cum suis mansit, transitum negavit, et os omnes, maxime comitem Palatinum, qui filio transmeandi promiserat apparatum, mercede corrupit, classemque navium ad portum tanstulit Mogontinum, manuque militum et civium, ne transiret, prohibuit. At filius, videns se patris potencia praeventum et se non posse transmeare, Mogontinus antistes Turingiam revertitur; ipse vero Werzeburc adivit, et episcopum Erlolfum, quem pater suus ibidem constituit, deposuit, et Ruopertum, ejusdem monasterii praepositum, fecit episcopum. Cumque per dies aliquod inibi moraretur, ad Radisbonam iterum revertitur. Ad vincula vero sancti Petri pater ejus collecto exercitu insequitur eum; per Bawariam iter suum direxit, et os omnes, quos poterat, qui filio adherebant, vastando et igne cremando consumit, et sic ad Radisbonam ire contendit, ubi filium esse cognovit. Ut autem filius audivit patrem ex inproviso urbi appropinquare, vix abcessit, et fluvium qui dicitur Regen cum suis transvadavit. Cum vero uterque eorum paulatim suos congregaret, et dux Boemiae patri in auxilium adveniret, nuncii inter eos diriguntur, si quo modo possent ad pacem reduci. Set cum nulla spes recuperande pacis vel concordie foret, et pars suae multitudinis pugnare non auderet, et filio nullo modo posset resistere, nocte cum paucis fidelissimis elabitur, et per Boemiam Saxoniamque cum magna difficultate saltuum et fluminum transcurrens revertitur Moguntiam, si forte transvadandi portum, ut antea, prohibere valeret. Statim filius cum suis patrem insequitur, et Spirae venit ad Rhenum, praefectumque Spirensem mercede conduxit, et in vigilia omnium sanctorum navium apparatum sibi accommodavit, et manu militum, ne quis obsistere posset donec portum transmearet, obtinuit. In die autem omnium sanctorum abbatem Hirsowecensem sublimavit in episcopum Spirensem. Ut autem compertum est patri filium Spire ad Renum venisse, continuo illuc de Moguntia properans, sibi transitum praepedire jam sperans, illum cum suis transvadasse nimium stupefactus audivit, et mox eadem die nimio perculsus timore rediens, jejunus et nimis fatigatus Mogontiam venit. Altera vero die abbatem de sancto Albano, nomine Theodericum, Spire dirigit ad eum, obtestans eum per Deum, ut recordaretur se patrem ejus esse, et ne tam pertinaciter eum a regno vellet repellere. Ille audire distulit, set hoc ille mandavit, ut ab urbe vellet
null
36b9fb9d-438b-45b0-80c7-239bd1f12ea3
latin_170m_raw
null
None
None
None
citus digredi, ne occuparetur ab inimicis. At ille quantocius urbem egressus, ad castellum Hamersten venit, ibique aliquandiu commoratur. Filius vero Mogontiam venit, legatos Turingiam post episcopum mittit, et cum gloriosae sanctae aecclesiae, a qua depulsus fuerat a patre, restituit. Post haec pater videns multitudinem principum ex omni regno Mogontiam confluere, et apostolici nuncios #debere@# interesse, et pro certo sciens, quia filius generale colloquium ibi vellet habere, cogitans si forte posset aliqua racione eorum voluntatem interrumpere, praemisit Palatinum Sigefridum et comitem Willehelmum, qui adhuc conducti mercede secum remanserant, si forte potuissent condictum placitum filii impedire; ipsumque post eos praedixit esse clam venturum. Cumque ad silvam, quae vocatur San, advenissent, et filium cum magno exercitu alia parte reperissent, eique minime resistere potuissent, media nocte fugam inierunt. Ipse autem eos insecutus, ad Confluentiam venit. Ibi patrem ex alia parte fluminis invenit. Cumque ambo inibi convenissent, pater nuncios misit ad filium, rogans ea quae pacis sunt. Filius vero trans flumen ad patrem veniens, se pedibus filii sui advolvit, et quia filius et sanguis ejus esset recordari vellet, #pre@# monuit. At contra filius patris genibus advolutus, rogabat, ut apostolico et omni regno vellet obedire; quod si nollet coelestem Deum patrem habere, et sibi terreno patri penitus ibi in praesentiarum vellet renunciare, promisit, set minime complevit. Cumque talia et his similia de statu aecclesiae et de salute animae ejus sermocinaretur per totum diem, vespertino tempore uterque eorum ad hospicium redierunt. Pater quidem incumbentibus noctis tenebris temptabat aufugere; set vallatus undique ab inimicis, nequaquam poterat. Mane vero patre assumpto ad castellum Pinguiam venerunt, et ibi illa nocte pernoctaverunt, et altera die quasi invitum in Bekelenheim deduxit castellum, et in vigilia natalis Domini Spirensi episcopo diligenter custodiendum commisit. Non balneatus, et intonsus, et ab omni Dei servitio privatus, ibi per omnes sacros dies permansit. Sicque filius natalem Domini celebraturus Mogontiam revertitur. #Heinricus imperator Leodii moratus somnium relatu dignum vidit. Putabat se quasi in viridario proceris arboribus consito deambulare, quarum quae eminentior videbatur, ad terram corruens unam arborum oppressit et terrae secum prostravit. Deinde ceterae arbores paulatim lapsae sunt. Quod postea rei exitus comprobavit. Imperator enim non longe post octo diebus egrotans, nono moritur, et in aecclesia sancti Lamberti coram altari sanctae Mariae tumulatur. Quinto ab hinc die comes Theodericus de Embike Aquisgrani moritur. Dux Magnus Saxonum moritur, et ducatus Liutgero de Supelingeburg commendatur.@# Romanorum 96u s Heinricus rex, patre expulso, cepit regnare anno 1106. ind. 13. Imperator vero nimis cepit lacrimare, et mestus esse, et de peccatis suis sibi talia evenisse; timens sibi multo pejora a principibus futura, rogat episcopum Spirensem se praesentari, seseque consilio ejus et magnatum regni cuncta facturum promittit: regalia et castella, que optima et munitissima habebat, filio tradere, ut saltem sibi praedia ad usus necessaria impenderet. Episcopus vero in nativitate sancti Johannis evangelistae Mogontiam venit; ipse et Wirzeburgensis episcopus sacrae unctionis ordinem a Ruothardo archiepiscopo acceperunt, et post missarum sollempnia cuncta, quae a patre audierat, filio et cunctis principibus enarravit. Cumque regni principes hoc audissent, condixerant convenire ad Ingeleheim 2 Kalendarum Jan. Ibique imperator est praesentatus. Regnum filio tradidit, atque omnium pedibus provolutus, praecipue cardinali legato apostolicae sedis, veniam et absolutionem banni precabatur, confitens se multo tempore anathematizatum esse a papa Hildibrando, et injuste super eum constituisse Wicbertum papam, et suis temporibus rem publicam nimis esse turbatam; et cuncta, quae sibi objecerant, confessus est, excepto quod idola non adoraret. Cardinalis autem, qui inopinate ad haec facta convenerat, dicens se nullo modo tam magnam personam suscipere, propter quem tanta mala in toto regno sunt perpetrata, nisi ipsemet apostolicus adveniret. Deposito vero patre, filius Mogontiam cum regni principibus revertitur, et propter regalia Werinherum comitem Hamersten misit et nequissimum Volcmarum, qui fuit consiliarius patris et omnium scelerum conscius; et in vigilia epiphaniae ea attulit, et a Ruothardo archiepiscopo et omni clero et populo honorifice suscipiuntur; et ea coram principibus filio tradidit, ita dicens: « Si non justus regni gubernator extitisset et aecclesiarum Dei defensator,
null
15709233-7bc8-49d7-a14f-c18734cf754f
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut ei sicut patri suo evenisset. » Imperator autem, ut vidit sibi denegatam esse veniam, cogitans secum, quomodo excitaret vindictam erga rem publicam, Coloniam venit cum paucis qui secum remanserant; civibus illis omnia quae eis acciderant flebiliter enarravit. Deinde venit Leodio, ibique honorifice ab episcopo et civibus est susceptus et consolatus. Convocavit ad se ducem Heinricum et alios plures optimates; eorum pedibus se advolvit, petivitque ab eis auxilium, eventumque suum eis per omnia enarravit. Illi vero ut audierunt ejus querimoniam, misericordia moti super eum, fidele sibi adjutorium promiserunt, optimumque duxerunt, ut pascha Domini cum eis ibidem caelebraret. Filius autem ut hoc audivit, nunciavit regni principibus ibidem convenire et placitum cum patre habiturum; movit exercitum magnum, venit ad Aquasgrani, praemisitque quosdam de exercitu ad flumen qui vocatur Mosa, pontum sibi optinere. Hoc vero audientes qui patri auxilium promiserunt, scilicet filius ducis, ex altera parte fluminis convenerunt. Instigante diabolo, in coena Domini magna caedes facta est inter eos; multi etiam per emersionem fluminis perierunt. Rex vero, ut comperit hoc factum, timuit ne inimici irruerent super eum. Declinavit inde, et ad castellum Bunna venit, ibique sanctum pascha, prout potuit, caelebravit. Deinde vero visum est ei apud Wangionem civitatem placitum habere pentecosten; ibique Heinricum ducem rebus publicis privavit. Pater autem cum gaudio magno Leodio pascha Domini cum suis caelebravit, et post sanctum pascha iterum Coloniam revertitur; civesque illi cum juramento urbem sibi custodire promiserunt, ac deinde, sicut docti fuerant ab eo, intus et foris se optime munire ceperunt. Rex vero, ut vidit versutiam patris, et antiquam exercere maliciam adversus rem publicam, magnum congregavit exercitum de omni regno, et post festivitatem sanctorum Petri et Pauli ad partes Confluentiae venit; ibique collecto exercitu, Coloniam venit, eamque obsedit. Colonienses vero ut boni milites stabant inperterriti, fortiter ei resistentes, et strennuissime, qualiter numquam antea est visum, decertantes, et quidam genus hominum, qui vocantur Gelduni, quos dux Heinricus eis in auxilium miserat, viri bellatores et strennui et nimis docti ad praelia. Idcirco ceciderunt multi vulnerati, et regis exercitus minime eis poterat praevalere. Cumque per tres ebdomadas ibi resideret, et nulla spes sibi acquirendi esset, amovit exercitum ad Aquasgrani. Erat enim estas magna, et prae nimio fetore non poterat exercitus amplius sustinere laborem. Contigit autem interim imperatorem Leodio egrotasse; et perductus terim imperatorem Leodio egrotasse; et perductus usque ad mortem, Kalendis Augusti diem ultimum clausit. Gladium et diadema, quae adhuc secum habebat, filio suo misit cum Erkenbaldo, fidelissimo camerario suo, et Burchardo episcopo de Monestere, quam tunc vinctum tenebat; mandavitque ei, ut omnibus veniam daret et indulgeret, qui secum in angustiis suis permanerent; et rogans eum etiam Spire juxta parentes suos sepelire. Rex vero statim convocavit ad se principes regni, et querit ab eis consilium, quid de patris exequiis esset facturus. Erat enim humatus, sicut regem decebat, si aput Deum meruisset, aput sanctum Lantbertum Leodio, honorifice, ab episcopo qui semper sibi extitit fidelis in omnibus. Tunc principes regni sibi dederunt consilium, ut praeciperet eum effodi, ne esset in eadem sentencia, qua pater, si ullas sibi faceret exequias; et in aedem non consecratam illum poneret, et Romam nuncios mitteret, et ab apostolico banni solucionem, si fieri posset, sibi impetraret. Sicque factum est, ut praediximus, et in quandam Mosae insulam est positus, nullumque divinum officium ulterius super eum est factum, nisi Jerosolimitanus quidam monachus casu venit, et sibi die noctuque, usque dum ibi stabat, indesinenter psalmodiam cantabat. Proh dolor! quod umquam talis persona ita meruit tractari a filio suo et a regni principibus, et nisi adesset ulcio divina, nequaquam in extremis suis ei sic evenire. Post haec placuit regi, ut patrem suum Spiram deferret, et praecepit de aliquibus familiaribus suis maxime Erkanbaldo, qui semper in angustiis suis sibi adherebat, ut sibi illuc praeberet famulatum. Cumque 3 Non. Sept. illuc allatus esset, solito more defunctorum exequiis honorifice a clero et populo suscipitur et in basilicam sanctae Mariae, quam summo studio construxerat, portabatur. Idcirco episcopus interdixit
null
0fb95b43-e35e-4b90-a4e4-5a657c640b05
latin_170m_raw
null
None
None
None
ullum divinum ibi celebrare officium, donec purgarentur ab hoc facto. Et sic extra monasterium fecit corpus statui in capella nondum consecrata. Unde factus est tumultus et planctus magnus in populo, quia dilexit locum et populum prae omnibus. Post haec multo tempore inhumatum corpus ab incolis ibi frequentabatur. Leodicensis vero episcopus, cum aliis qui regi rebellaverant, cum viderent se esse destitutos morte imperatoris, Aquasgrani ad dedicionem venerunt; excepto duce Heinrico, qui in rebellione permansit. His expletis, rex cum magna ira reversus est Coloniam, praecepitque per omnes civitates Regno adjacentes congregare exercitum, ut sibi in adjutorium navigio venirent, ut se vindicaret in eis. Colonienses hoc audientes, nimis inde stupefacti et perterriti, et undique ab inimicis vallati, et in nullo spem habentes, promiserunt se regi daturos sex milia thalentorum argenti. Rex vero, dolens quod multi cecidissent in obsidione, diu denegavit; tandem Deo inspirante concessit; et sic exercitus elabitur, et unusquisque cum gaudio ad propria revertitur. 1107, ind. 14. #Papa ex synodi sententia apud Trecas Routhardum Mogontinensem episcopum ab officio suspendit, eo quod Udonem Hildenesheimensem sine aecclesiae consensu restituit, et quia Reynhardum contra jura canonum Halverstadensi aecclesiae ordinavit. Similis sententia de Givehardo Constantiensi datur@#, #quia his consensit qui Godescalcum Mindensi aecclesiae loco episcopi intruserunt, et quia Heynricum Magedeburgensem ordinavit. Omnibus ibi ecclesiis apostolicus libertatem, ut ex praecepto canonum praelatos sibi eligant, quos dignos viderint, restituit.@# Rex Heinricus obviam papae Radisponam venit, set papa non veniente, ibidem natalem Domini caelebravit; pascha vero Mogonciae caelebravit, indeque obviam papae in confinio Lotharingiae et Franciae; per triduumque legatis invicem missis, infecto, pro quo venerant, negocio, discesserunt; et rex Mettis in pentecoste fuit. Inde Saxoniam veniens, invenit ibi ducem Boemiae patria pulsum, quem reduci jussit in ducatum per comitem Wicbertum. His diebus, cum rex esset Goslariae, tonitrium cum fragore super eum dormientem veniens, nocte excitatum perterruit, fulmenque secutum umbonem clipei ad caput ipsius positi, partemque gladii juxta latus ejus jacentis liquefecit, ipso illeso permanente. Deinde circa festivitatem omnium sanctorum cum exercitu Flandriam petiit, et pacto cum comite illius provintiae Rouperto confirmato, Aquisgrani venit, ibique natalem Domini celebravit. 1108, ind. 15. Rex de Ungaria contra legem conspirare cepit. Quod cum audisset rex, collecto exercitu, circa festivitatem sancti Michahelis bello eum petit. Eodem anno rex Palatinum comitem Sifridum retrusit in custodiam. 1109, ind. 1. #Eclypsis solis facta est 2 Kal. Jun. Plures fulmine perierunt.@# Heinricus rex natalem Domini Mogontiae celebravit, et post pentecosten regem de Boulena bello petit, eumque nimis coartat. Eodem anno desponsavit filiam regis de Anglica terra. Routhardus archiepiscopus obiit. 1109. Archiepiscopus Coloniae Fridericus, Bruno Treverensis, cancellarius Adelbertus, comes Herimannus de Winceburch, aliique principes satis clari, Romam cum pompa non parva vadunt, inter domnum apostolicum et regem concordiam facturi. Domnus apostolicus omni paternitate, omni mansuetudine eum se excepturum spondet, si ipse se ut regem catholicum, ut aecclesiae filium et defensorem, ut justiciae amatorem, sanctae Romanae sedi exhiberet. 1110, ind. 2. Non. Martii synodus gloriosa in Lateranensi aecclesia, praesidente domno papa Paschali, celebratur. Praedicti legati Leodium ad regem veniunt, responsum papae referentes. Ibi rex Anglici regis filiam sponsam suscepit, quam in pascha apud Trajectum regio more dotavit. Expeditio in Italiam ab universis occidentis principibus Trajecti collaudatur. Circa 5 Non. Jun., stella adulta jam nocte apparuit, radios admodum longos versus austrum de se effundens. Eclypsis lunae facta est 2 Non. Mai. Slavi regionem Albianorum irrumpunt, multisque occisis et captis redeunt. Inde dux Liutgerus permotus terram Slavorum hostiliter invadit, regionem praedabundus perambulat, novem urbes munitiores et opulentiores capit, obsidibusque ab ipsis acceptis victor redit. Circa assumptionem sanctae Mariae rex regio apparatu Italiam ingreditur. Omnes civitates munitae, omnia castella regi subduntur. 1111, ind. 3. Rex natalem Domini apud Florentiam celebrat. Quo peracto, 2 Idus Februarii Rome ab apostolico honorifice excipitur. Datis autem utrimque obsidibus, in aecclesia beati Petri consident, super negociis aecclesiasticis tractaturi. Dum haec aguntur, factione quorundam tumultus in aecclesiae gradibus
null
e6f3229e-bdb7-479f-be19-c885df028e3e
latin_170m_raw
null
None
None
None
oritur. Vulnerantur plures, quidam trucidantur. Quo audito, a rege concilium disturbatur; apostolicus cum cardinalibus regiae custodiae deputatur. Romani trans pontem ultra Tyberim diffugiunt. Eadem nocte tota civitas Lateranensis tumultu bellico concutitur. Orto mane, erectis signis, Lateranensis unanimiter regem ex improviso invadunt. Cubicularii vero regis arma corripiunt, multitudini viriliter resistunt. Rex vero et acies sua jam adaucta, quae prius rara, venientes audacter invadit, occursantes multos obtruncat, ceteros fugat; plenaque victoria potitus, adducto secum apostolico cum cardinalibus, versus Albam civitatem tendit; castra in campis urbi adjacentibus figit, ubi per totam quadragesimam moratur. His ita gestis, regis optimates quidam, communicato consilio, papam, qui adhuc in custodia regia detinebatur, adeunt, monent, orant, ut super regis negocio mitius agat, injuriae, si quam adversus regem habeat, obliviscatur, fedus cum rege ineat; regis sibi fidelitatem et oboedientiam proponunt; omnimodo sollicitant, ut quae pacis et concordiae sunt, cum primoribus regni disponere dignetur. Rex ipse pedibus ejus humiliter profusus, veniam postulat, oboedientiam spondet, dummodo ei in regia potestate jure antecessorum suorum catholicorum regum uti concedat. Sicque sepius domnum papam, ut animi rigorem aliquantisper temperaret, attemptavit. Tandem papa vincitur et cedit, et sic Romam honorifice redire permittitur. Igitur cum cardinalibus ceterisque personis ad tale negocium dignis de consecratione regis tractat. Statuta autem die, scilicet Idus Aprilis, in aecclesia beati Petri regem imperatorem consecrat. Cumque usque ad communicandum missae sollempnitas esset celebrata, apostolicus dato silentio regem sic alloquitur: #Hoc corpus Domini nostri Jesu Christi, natum ex Maria virgine, passum pro salute generis humani, sit confirmatio verae pacis et concordiae inter me et te.@# Et communicantes, invicem osculati sunt. Post haec imperator apostolicum regiis muneribus donat, a quo tamquam filius a patre salutatus dimittitur. Pentecosten Verone celebrat. 7 Id. Augusti cum frequentissimo episcoporum aliorumque principum conventu patrem suum regio more Spire sepelit. In assumptione sanctae Mariae apud Mogontiam Adelbertus, omnium cancellariorum qui ante eum fuerant in aula regis celeberrimus, praesente imperatore et consentiente, unanimi aecclesiae electione Mogontinus archiepiscopus constituitur. Palatinus comes Sifridus solutus, honori suo restituitur. 1112. Imperator natalem Domini Goslariae celebrat. Dissensio Liutgeri et marchionis Roudolfi cum imperatore. Unde principum sententia utrique dampnantur. Ducatus Ottoni de Ballenstad committitur, marchia Elperico. Imperator Saltwidele obsidet, ipsi non longe, cum imperatore pugnaturi, cum exercitu manent. Set bellica tandem rabie dissipata, praedicti principes gratia imperatoris utuntur. Adelbertus Mogonciensis electus regiae custodiae mancipatur. 1113. Reynhardus episcopus Halberstadensis, et Wicbertus, infidelitatis apud imperatorem secundo denotantur. Imperator absente episcopo Halverstad venit; Horneburch obsidet. Episcopus vero et Palatinus comes Sifridus, Wicbertus et comes Lothowicus, cum imperatore pugnaturi castris haud longe fixis manent; set deditione urbis facta, ipsique episcopo die statuta, ut se, si posset, de objectis excusaret, bellicus ille tumultus solutus est. Imperator vero versus Rhenum vadit. Dum haec aguntur, Wicbertus ab amicis imperatoris capitur. Sifridus Palatinus comes occiditur. Quae res imperatori non modicam laeticiam contulit. Imperator Wormacie pascha celebrat. Eo adducitur episcopus Mogontinus; Triveles imperatori redditur; denuo custodiae mancipatur. Post pascha imperator Goslariam regreditur; Reynhardus episcopus interventu principum gratiam imperatoris obtinet; Horneburch concrematur. 1114. Imperator natalem Domini Bavenberg celebrat. Altera die post epiphaniam collectis totius regni principibus, nuptias filiae regis Anglici cum ingenti gloria consummat, quales ante eum nemo regum longo ex tempore disposuit. Ibi Lothowicus, qui se putabat bene in gratia imperatoris esse, jussu ejus comprehenditur et custodiae mancipatur. Quae res multos principum contra regem exacuit. Udo Hildesheimensis episcopus obiit. 1115. Imperator natalem Domini Goslariae celebrat. Duci Liutgero, episcopo Halverstadensi, Palatino comiti Fritherico, marchioni Roudolfo, ut curiae huic intersint, edicit. Non veniunt; in praesidio interim Walbike commorantur. Imperator Bruneswich occupat, Halverstad devastat. Orlagemunden ab amicis ejus obsidione vallatur. Contra quos dux Liutgerus et principes praedicti, adjunctis sibi Fritherico comite Westfaliae, Heynrico fratre suo, Heinricho de Lindburch, Herimanno de Cavelage, tendunt. Imperator vero eis in loco qui dicitur Welpesholt occurrit. Ibique 3 Idus Februarii acriter cum eo congrediuntur, et victoria plena potiuntur
null
3155c801-0a5c-4b88-afb1-46a38b56cec2
latin_170m_raw
null
None
None
None
. In nativitate sanctae Mariae Theodericus, sanctae Romanae aecclesiae cardinalis presbyter, cum frequenti Saxoniae principum conventu Goslariam venit, et quaedam de aecclesiasticis negociis utilia disseruit. Paucis diebus interjectis, idem ante festum omnium sanctorum Frideslar conveniunt, quae ad honorem regni et utilitatem sunt, tractaturi. Sub eodem tempore imperator Mogontiam venit, cum subito ejusdem urbis familia; tam nobiles, tam ministeriales, ipsum adeunt, orant, ad omne servitium suum fidelissimos se amodo promittunt, dum episcopum, quem jam triennio captum tenuit, eis reddat. Tandem precibus eorum victus, tum etiam quasi vi pro temporis articulo coactus, episcopum eis reddidit. 1116. Theodericus cardinalis moritur, Coloniae sepelitur, astantibus episcopis 14 cum Liutgero duce multisque aliis principibus. In nativitate sancti Stephani Mogontinus electus ab Ottone venerabili Bavenbergensi episcopo ordinatur. Magna aeris inequalitas facta est. Circa natalem Domini luna clare fulgente, alia orta est ab occidente. Qua diu cum naturali luna congressa, modo assultus, modo fugam utrisque simulantibus, obscurissima tandem nube tectae sunt; qua recedente, naturalis luna sola fulgebat. Similis quoque conflictus in stellis visus est. 1117. In octava sancti Joannis evangelistae ate per orbem terribili et inaudito hactenus terremotu terra concutitur; maxime vero in Ytalia minax hoc periculum per multos dies continue desevit, adeo ut montium collisione et subversione Aedissae fluminis meatus per aliquot dies obstrueretur. Verona civitas Italiae nobilissima, edificiis concussis, multis quoque mortalibus obrutis, corruit. Similiter in Parma et in Venetia aliisque urbibus, oppidis, et castellis, non pauca hominum milia interierunt. Unstrot fluvius, alvei sui profundo scisso, ex toto absortus est terrae motu. Repleto autem ipso hyatu, licet post multa horarum spacia, solito fluebat lapsu. Abbas Corbeiensis Erkembaldus pluresque de Saxonia Iherosolymam vadunt. Paucis ante natalem Domini diebus coelum post solis occasum igneo colore late resplenduit, nec longe post quasi radius solis late emicuit, luna quoque prodigiale intuentibus signum edidit. 1118. Domnus papa Paschalis feliciter ad Dominum migravit. Successor ei eligitur Joannes, ipsius antea cancellarius, qui et Gelasius dictus est. Imperator vero alium surrogat, Bacarensem scilicet episcopum, quem Gregorium vocaverunt. Quo facto, Johannes electus apostolicus Beneventum secedit; imperatorem cum ydolo suo,--hoc enim nomine, quem ipse substituit vocatus est,--omnesque huic parti consentientes excommunicavit. Mogontini archiepiscopi milites, comesque Heremannus praesidium ducis Friderici in Oppenheim diruunt, concremant, multique igni absumpti sunt. Baldewinus rex Iherosolimitanus post multos pro Christiana religione labores moritur, et juxta fratrem suum Godefridum sepelitur. Iherosolimitani alium Baldewinum, nepotem suum, in locum ejus substituunt. 1119. Domnus apostolicus Gelasius synodum in Francia celebraturus, apud Cluniacum moritur, ibique sepelitur. Cui archiepiscopus Viennae, vir religiosus, succedit, Kalistus nomine. Imperator et principes regni in festivitate sancti Johannis Baptistae conveniunt, et in concordiam redeunt, ita tamen, ut omnis causa quae hactenus aecclesiam disturbaverat et inter eos fomitem discordiae ministraverat, in praesentiam domni apostolici Kalisti differretur. Multi mortalium a lupis devorantur. Calistus papa synodum Remis circa festum sancti Lucae celebrat, cui Adelbertus Mogontinus archiepiscopus, pluresque episcopi Germaniae interfuerunt. Imperator non longe cum suis consistit, auditurus super synodalibus decretis; sed nichil quod ad reconciliationem pertineret, actum est; immo imperator anathematizatus est. 1120. Dux Liutgerus, Fridericus Palatinus comes, Roudolfus, et plures alii imperatori reconciliantur Goslariae. Fames valida: modius siliginis duobus solidis venit. 1121. Dux Liutgerus, comes Herimannus de Winceburch, numerosa et forti manu Monasterium vadunt pro restituendo Theoderico episcopo. In qua restitutione incaute sancti Pauli templum nobiliter constructum incendio conflagrant cum omni fere urbis loco. Praedictus dux omnes fere urbis defensores, tam nobiles quam ministeriales, captos abducit. His actis, Dulmene urbem munitam in deditionem accepit. Circa festum sancti Michahelis in sede episcopali Werciburch imperator et totius regni principes conveniunt, et in concordiam redeunt, judicio et consilio domni apostolici causam imperatoris determinandam reservantes. 1122. In festo natalis Domini vehementes turbines ventorum innumera edificia et arbores a radicibus subruerunt, et inundatio aquarum ex ymbrium distillatione, supra quam cuiquam mortalium credibile sit, evenit; multisque mortalibus summersis, his qui evaserant, diuturni doloris causa extitit. Circa festum sanctae Mariae Spire conventus principum fit. Ibi episcopus
null
eee8c66a-3b26-43fc-a6e4-9e7cf018f9ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ostiensis, vir religiosus, sanctae Romanae aecclesiae legatus, consulente papa Calisto, imperatorem banno absolvit. Imperator vero, ut aecclesiasticae justiciae satisfaceret, investituras aecclesiasticarum dignitatum sancto Petro remisit; ita dumtaxat, ut libera electione praecedente, et canonum gravitate conservata, imperialis autoritas, quod sui juris est, in constituendis episcopis sive abbatibus vel abbatissis non amitteret; et si in constituendis his dignitatibus discordia, ut saepe fit, oboriretur, imperialis potestas consilio sapientum contrairet. 1123. Adelbero Bremensis archiepiscopus canonice electus pro reposcenda pallii dignitate Romam vadit; ibi a domno apostolico Calisto honorifice suscipitur, in archiepiscopum ab eo consecratur, habitaque synodo canonico et judiciario ordine pallium obtinuit, negligentia duorum antecessorum suorum amissum et in Danos translatum. 1124. Eclypsis lunae facta est Kal. Februarii. Magnae molis grando cecidit 9 Kal. Augusti. Eclypsis solis facta est 3 Idus Augusti. Magna fames accidit. Calistus papa obiit, cui Honorius successit. 1125. Imperator Trajecti infra ebdomadam pentecosten obiit; corpus ejus Spiram defertur. In festo sancti Bartholomei omnes totius imperii principes Moguntiae conveniunt, omnes unanimiter ducem Liutgerum in regem eligentes. 1126. Novus rex natalem Domini apud Argentinam celebrat, dehinc ad patriam redit. Rotgerus Parthenopolitanus episcopus obiit, cui Northbertus succedit. Rex, rapta acie admodum parva, in Boemiam pro restituendo Ottone, qui injuste privatum se honore praedictae provinciae querebatur, tendit, incaute quidem. Tria enim milia, non plus, secum assumpsit; hostium vero 20 milia aut amplius erant. Ducenti vero expeditiores regem praecedebant, ad praecidendas indagines silvae, quae Boemiam a Saxonia disterminant, dispositi. Cumque hi per invia et abrupta silvae quasi repentes laborarent, tum nivium magnitudine, tum indaginum incisione fatigati, hostium insidiis ex improviso circumveniuntur. Obtruncantur ibi plerique terrae meliores, viri fortes et nobiles, domi militiaque clari. Rex expeditionem movet super Fridericum ducem Sueviae vel Alsaciae; set eo in munitiora terrae se recipiente, rex infecto negocio redit. Treveris apud sanctum Eucharium reperitur corpus sancti Matthiae apostoli subtus altare Johannis baptistae. Quo digne locato, deinceps ab omni populo Teutonico maxima devotione colitur. 1127. Rex Norinberch urbem munitissimam obsidione premit; set nil relatu dignum actum est ibi, set sine effectu cum dampno suorum inde rediit. Heynricus Patherbrunnensis episcopus obiit, cui Bernhardus succedit. 1128. Circa festum sancti Johannis Baptistae rex expeditionem contra Counradum fratrem Friderici ducis movit, obseditque urbem Spire; acceptisque obsidibus, circa festum sancti Martini discessit. 1129. Post pentecosten rex urbem Spire iterum obsidione vallat, quia fidem, quam superiori anno dederant, infregerunt. 1130. Rex natalem Domini cum multa frequentia principum circa urbem Spire in tentoriis celebrat. Tandem Spirenses videntes constantiam regis, fame coacti, sese cum ipsa urbe regi tradiderunt in festo sanctorum innocentum. Honorius papa obiit, cui Innocentius successit. Burkardus de Lucca occiditur; unde rex contristatus et iratus, Winceburch, castrum Herimanni comitis, cui hujus cedis consilium et jussum imponebatur, obsidione circumdat. 1131. Rex natalem Domini Gaudersem celebrat. Herimannus consilio principum cum praedicto castro regis se potestati tradit. Quem rex custodiae deputat; castrum vero everti solo tenus imperat. 1132. Vehementissima vis ventorum innumera edificia subvertit. Eclipsis lunae facta est 5 Non. Marcii. Translatio sancti Godehardi facta est. Circa assumptionem sanctae Mariae profectio regis in Italiam pro consecratione sua ab apostolico apud Romam in cesarem. In quo itinere cum ad urbem Augustanam venisset, eam pacifice ingressus est. Set quorundam civium factione seditio contra regis homines exorta est; et hac de causa repentino igne, ut in tali tumultu fieri solet, civitas fere tota conflagravit, et multi tam gladiis quam flammis perierunt. 1133. Rex natalem Domini in Longobardia apud villam, Medicinam dictam, celebrat. Per Italiam pleraque loca munita sibi resistentia c pit. Tandem 2 Kal. Maii Romam cum summo favore ingreditur; ibique 2 Non. Junii, quo tunc dies Dominica extitit, Lateranis in basilica sancti Johannis Baptistae a domno apostolico Innocentio in imperatorem consecratur. Bernhardus Patherbrunnensis episcopus, qui tunc cum rege aderat, usum rationalis in celebrationibus missarum, constitutis temporibus, et dedicationibus aecclesiarum, seu ordinationibus aecclesiasticorum graduum, in proprio tantum episcopatu sibi suisque successoribus a praedicto papa Innocentio promeruit. Post
null
ebd522bb-1a9d-4a7c-84eb-aec4cdd2201c
latin_170m_raw
null
None
None
None
haec imperator cum suis in reditu cum ad locum quendam venisset, qui propter situs angustiam Clus, quasi praeclusus vocatur--quippe ex una parte excelsissimo monte adjacente, ex altera parte profundissimo flumine currente, via in medio, quatuor seu quinque itinerantium simul spacio, patente--et cum ibidem transitus imperatori ab incolis negaretur, ipse miro eventu et perspicuo Dei auxilio eundem locum celeriter irrumpendo, fugatis hostibus cum suis pertransiit, et urbem in supercilio ipsius excelsissimi montis positam repentino assultu cepit, et principem ejusdem urbis captivum secum abduxit. Duo circuli, major et minor, circa solem apparuerunt 3 Kal. Julii circa horam terciam; minor circulus ambiens principale templum Patherbrunnensis sedis, et major circumdans civitatem, ibidem consistentibus videbatur. Ipsa die, hora 9, ipsum templum cum omni fere civitate, proh dolor! incendio conflagravit. Eclypsis solis facta est 4 Non. Augusti circa horam sextam, in tantum ut stellae in coelo apparerent. Magna inaequalitas aeris et pluviarum inundatio per totum tempus messis subsecuta est. Rex Danorum pluribus advenis Teutonicis terram suam incolentibus truncationes membrorum facit. Hac de causa imperator super eum expeditionem movere intendit. 1134. Imperator pascha Halverstad peragit. Ibi rex Danorum veniens, sese in potestatem imperatoris tradit, obsidesque dat, juramentum facit, se sucessoresque suos nonnisi permissu imperatoris successorumque suorum regnum adepturum; et pulchro spectaculo, nullis retro temporibus audito, ipso sancto die paschae idem rex Danorum, regio more coronatus, coram coronato de more imperatore gladium ipsius portat. Et sic in gratia imperatoris repatriavit. Nortbertus Magedeburgensis archiepiscopus obiit, cui Conradus successit. 1135. Dominica ante mediam quadragesimam, scilicet, 16 Kal. Aprilis, frequens principum fere totius regni conventus fit apud Bavenberg, imperatore praesente. Ibi Dei gratia aspirante, Fridericus dux Suevorum comitantibus principibus in concordiam cum imperatore sociatur. In festo pentecosten apud Magadeburgum primum principes regni coram imperatore firmissimam pacem domi forisque ad 10 annos juraverunt. In festo sancti Michaelis, in loco qui dicitur Mulenhusen, Conradus, frater Friderici ducis, imperatori reconciliatur. 1136. Irruptio Slavorum in partes Saxoniae. Contra quos Adelbertus marchio exercitum movens, terram eorum non semel hostiliter invasit et depopulatus est. Circa assumptionem sanctae Mariae expeditio imperatoris in Ytaliam. 1137. Imperator natalem Domini, similiter et pascha, in Italia celebrat, pentecosten vero apud Barum cum generali Italicorum principum. Ibi Bruno Coloniensis archiepiscopus obiit; cui Hugo decanus sancti Petri successit, qui et ipse post paucos dies ibidem obiit. Ibi ambo conditi jacent. Princeps Apuliae Rozir nomine, ob cujus insolentiam maxime imperator Italiam intraverat, statuit castrum satis munitum in ipso latere civitatis Barae; in quod castrum multitudinem praedonum collocaverat, qui terra marique, quicquid attingere poterant, inauditis miseriis et calamitatibus regiones opprimebant. Simili modo per totam fere Italiam fecerat. Pentecoste celebrato imperator castrum cum exercitu circumdat; quod nimio sudore expugnans, igni tradit soloque coequat. Praedones comprehensi suspensi sunt circa turrim exustam, numero quingenti vel eo amplius. Quo terrore omnis civitas, omnis munitio, regiae se potestati tradit. Exin imperator in Calabriam transivit. Ibi legati Graecorum ad eum magnifice veniunt, quos ipse magnificentius suscepit ac dimisit. Adelbertus Mogontinus archiepiscopus obiit; post cujus obitum civitas una cum principali templo igne concremata est. Marchyo Adelbertus, collecta valida manu, hyemali tempore terram Slavorum praedabundus perambulat. Imperator, rebus in Italia compositis, in ipso reditu 2 Non. Decembris obiit; corpusque ejus delatum in patriam sepelitur regio more in hereditate paterna, in loco qui dicitur Lutheron.
null
68ff5657-5444-4ff8-94e4-5fe5abd96787
latin_170m_raw
null
None
None
None
EPISTOLA CXIV [ #olim@# CIX] #Clarissimo Turonensium archiepiscopo@# H. A. #decanus et tota congregatio canonicorum Sanctae Mariae Carnotensium prona atque devota fidelitatis obsequium et orationis suffragium@# Nuper antequam Romanum iter agere coepisset beatissimus Pater noster Fulbertus episcopus vestro, ut scitis, dulci usus est colloquio. Unde reversus dum quadam die in conventu nostro resideret, de ipso itinere nobiscum agens, conquerentibus nobis post abscessum ejus multa nos a pluribus adversa passuros, et nominatim a Fulcherio ejusque nepotulo, suorum quoque manipulis furum, ille constanter et confortatorie, ut solet, in talibus respondit: Malorum injurias boni aequanimiter ferre debent. Ut enim ipsi legitis in quadam homilia beati papae Gregorii, #bonus non fuit, quisquis malos non toleravit.@# Adjecit praeterea se vobis inde fuisse locutum, vos etiam illi et nobis prodesse, de ipsis malefactoribus adjutorium promisisse. Quod si necessitas urgeret, praecepit statim vestrae paternitatis solatium nos adire. Quod nunc facimus, potentissime Pater, variis pulsi tribulationibus. Nam ut alias omittamus, illi anathematizati, quorum supra meminimus, postquam dilectissimus pater noster viam suam tenuit, terras nostras quae sunt in ministerio, Heruci et Tetoldi, quasi lupi caulas ovium irrumpentes, nobis immerentibus praedati sunt. Neque etiam rabidis eorum morsibus ovium damna suffecerunt; imo vero ad devastandam quamdam pastoris ipsius potestatem quae dicitur Ermenulphi villa, se converterunt. Proinde rogamus vos, justissime Pater, ut propter amorem sanctae sanctarum Dominae nostrae, cui servimus licet indigni, ipsius quoque dilectissimi vestri, qui in vobis plurimum confidit, et nos abiens vestro patrocinio commisit, praedam suam et nostram reddere faciatis, cum nepote vestro Gaudfrido magnopere satagendo, quatenus ipsi lupi res domini praesulis et nostras deinceps non diripiant, vel donec annuente Deo ipse redeat. Valete et vos supplices vestros, quidquid de iis egeritis, mandando rescire dignamini. EPISTOLA CXV [ #olim@# CX]. (Anno 1022.) #Venerabili@# LEX. #pont.@# HERB. #congreg. canon. Sanctae Mariae Carnot. plurimum salvere et orationis suffragia.@# Jubes, inclyte praesul, nos dare tibi circadas de ecclesiis nostris quae sunt in episcopio tuo. At nos serenitati tuae verum quiddam intimare volumus, scilicet quod episcopi Beatae Mariae, in quorum dioecesi possidemus ecclesias, hunc semper amoris et reverentiae cultum exhibuerunt sanctae sanctarum Dominae nostrae, ut a nobis ejus licet indignis famulis nequaquam exigerent id obsequii quod requiris. Vide, quaeso, ne importuni vocemur, dum rogamus te, benigne Pater, ut, honesta sanctorum Patrum sequens vestigia, nos hujus pensionis angaria nullatenus obliges, ne in hac parte nobis officiendi primus auctor ipse noteris. Optamus enim potius, non parvo tuae ipsius utilitatis amore ducti, in albo felicis ordinis benefactorum nostrorum te recenseri, ut cum pro illis, tum etiam pro te juge Domino sacrificium offerentes, ac humanitatis tuae beneficia coram illa recitantes, dignum te libro quoque vitae coelestis inseri praedicemus. Praeterea non arbitramur notitiae tuae amplitudinem praeterisse dominum nostrum Fulbertum episcopum, cui te valde charum esse scimus, Romam pergere. Quod ideo memoramus, ut, si liberalitati tuae placuerit nostrae petitioni favere, nos id illi, cum redierit, innotescamus, tibi quidem pro hoc bene ac sapienter facto nimium gratulaturo. Quod si non oramus, saltem nos exspecta supplices tuos: illum reversum super hoc consultum ire debentes, a cujus nutu pendent nostra consilia, neque interim ullum interdictum facias ecclesiis nostris. Bene agendo valeas, de sacrario tui pectoris quid oraculi super haec egrediatur nobis rescribere ne graveris, iterum iterumque ac semper valeas. EPISTOLA CXVI [ #olim@# CXI.] #Amicus amico@# HILDEGARIUS SIGIFRIDO #totius boni sufficientiam precatur.@# Dum apud nos morareris, inter primos amicorum meorum habitus, quid mihi tuis obsequiis plerumque dedito pollicitus sis, memorem te esse puto. Ipse tamen ejus rei te commonefaciens, rogo ut secundum promissionem tuam mittas equum ambulatorium, qualem te dare, nos quoque recipere deceat: cum illis equidem sentio qui amicitiam non propter se tantum, sed et propter utilitatem censent esse expetendam. Diu vivens et bene agens praemio aeterno potiaris. EPISTOLA CXVII [ #olim@# CXII.] HILDEGARIUS, #domini Fulberti discipulus,@# SIGEFRIDO #Ric. com. capell. adhuc salutem.@# Verbis
null
b9bbfe84-9510-426d-8d53-9d3467aa590a
latin_170m_raw
null
None
None
None
tuis fidem minime servans diu me fefellisti. Unde, cum me deceptum esse doleam, tum pro mendacio tuo pudor mihi maximus ingeritur. Non enim deceret tantam personam probrosum falsitatis nomen subire. Horrendum etiam esset in sacrilegii crimen incidere, quia, sicut legitur, #Verba sacerdotis aut vera aut sacrilega.@# Obsecro itaque per sanctam amicitiam quae inter nos esse debet, ut honestae veritatis famae te reconcilies, mittendo mihi ad praesens per Gauterium monachum olim meum, merito mihi promissum abs te caballum. Quod ni feceris, noveris te funditus ab amore nostro decidisse, teste conscientia mea, dixerim, in hoc quod ego te rogo, non magis utilitatem meam quam tuam et simul honorem exopto. EPISTOLA CXVIII [ #olim@# CXIII]. #Quem purae dilectionis affectu colit seniorem suum@# E. HILDEGARIUS #plurimum salutis.@# Potionem Iera, quam dominus praesul tibi mittit, sumes cum aqua calida ante crepusculum diei. Nocte qua debes eam accipere, non coenabis; et ipsa nocte positam potionem in vasculo, in quo distemperanda est, asperges salis gemma, vel, si haec non adest, delicato sale ad pensum unius scripuli. Accepta potione sedeas ante focum absque ullo tumultu, cavens tibi penitus a frigore; et, si paulum cubueris, non nocebit: nolo tamen ut dormias. Cum primum senties moveri tibi ventrem, deambula pedetentim, et sic ad secessum vade. Si propter solutionem tandem ceperit te sitis, nequaquam bibes, nisi paululum aceti cum aqua calida misti, propter stomachum diluendum seu relevandum: quod etiam non urgente siti facere poteris, solutione propemodum vocante. Prandere differes quousque senties catarthicum nihil amplius operari velle. Cum sederis ad mensam, vide ne quid nimis, neque manduces aliquid stipticum vel plus aequo salsum. Plura de observationis modo notarem, nisi pauca sufficerent sapienti. Hoc tamen scribere me jubet nescia simulare charitas, ut talem potionis hujus sentias effectum, quatenus semper incolumis perseveres. Vale. EPISTOLA CXIX [ #olim@# CXIV]. HILDEGARIUS G. #verba transformare in act.@# Tuae, mi domine, charitativae promissionis nuntium hactenus sustinens laboravi nimium. Sollicitus namque quid tuae celsitudini meae parvitati placuisset designare, percunctabar unde sese reciperent viatores quosque pendens, ab urbis vallo huc respiciente. Nemine vero dante responsum tui de parte, moestus redibam domum jam facta nocte. Sed quia in humanis perfectum nil exstat ex toto, humano parcimus ingenio. Peto tamen ne proruas in verba talis excusationis, quin quod pollicitus es adimplere studeas sine fuco dilationis: igitur, ut certiorem reddas, mando et deprecor quatenus innuere digneris quid me agere jubeas. Nolo, mi domine, haesites in calamo, bonum opus habens in animo, quoniam in perfectione erit ex Dei auxilio. Vale. EPISTOLA CXX [ #olim@# CXV]. #Guillelmi ducis Aquitaniae ad Hildegarium.@# (Vide infra in GUILLELMO ad an. 1030.) EPISTOLA CXXI [ #olim@# CXVI]. HAND. #praesuli@# H. #Turonensis archiepiscopus salutem.@# Quamvis tua nuper ad me directa epistola sibi condigna mereatur rescripta, satius tamen existimavi responsis interim suae contumaciae debitis supersedere, quam tuae saluti quantum ad nos non consulere, et inter consulendum quibusdam epistolae locis discrete et humiliter non respondere. Medicorum enim est melancholicis sive maniacis, seu qualibet alia valetudine laborantibus, licet ingratis et conviciis artificem lacessentibus, nihilominus tamen suae artis experimenta impendere, et ut curentur attentius insistere. Unde et me nec professum quidem medicum, quippe imperitissimum, si tamen ad hoc jure praelationis utcunque provectum, qui te si exorbites debeam corrigere, oportetque ex coemptis sanctorum Patrum medelis tibi, licet ingrato, medicari, et ut cureris, velis nolis, insistere. Sed priusquam ad hoc veniam, libet, ut dixi, quibusdam tuae epistolae locis obviare: nam caetera, quae plurimam partem illius occupant, praetereunda censeo. Quod ergo me inconsultae conceptionis fuisse, et temere ac sine culpa te non vocatum a divino officio separasse criminaris, certa et inexpugnabili contradictione destruo. Inconsulta namque conceptio non fuit quae tibi conditionem quid potius velles eligendum proposuit. Quod si bene advertisses, inconsultum non dixisses. Inconsultus igitur fecisti, qui te, ut post clarius liquebit, in pejorem partem flexisti. Non temere vero ac non
null
33a55c10-363f-4913-bfae-48e1775181c6
latin_170m_raw
null
None
None
None
sine culpa te et tuos fuisse interdictos, testantur reliquiae vinearum in quibus vestra fixisti castra. Quod in exemplum datum caeteris quibus accerrime culparis fidem facit. Te quoque vocatum esse, qui tibi missas a me sciat litteras, quis vel insanus non asserat? Te igitur, frater, rationabiliter pro tua culpa et canonice vocatum et a divino officio separatum recognoscendo plange, et plangendo ad satisfactionem revertere. Quod si quadragenario vocationis spatio lege canonum te defendere niteris, scio quia singulares causae vel personae non praejudicant legi. Nam te in furorem versum, et ex praesule ducem tot armatorum factum, totam nostram patriam crudeliter vastare cernens, ferrum, ignes, diversasque nobis mortes minatum, imminentique plagae quadragenariae vocationis spatium ut desisteres nihil videns prodesse, venabulum mox tibi excommunicationis opposui, ut eo saltem viso territus, te et tuos vel ad momentum refrenares, et praesulem quem amiseras recognosceres. Sed tu maluisti illo excommunicationis venabulo configi, quam a coepta tyrannide vel ad punctum refrenari. Nam quod dicis te regis hoc jussu fecisse, nec nego, nec affirmo, nec quid hoc levet intelligo. Cujuscunque enim hoc jussu feceris, eadem culpa ac si nullus jusserit urgeris. Nam ad exaggerationem tuae culpae ista satis transgressio sufficit, quod praeter mea tui archiepiscopi consulta, contra canonicam auctoritatem tale aliquid incipere praesumpsisti: quodque etiam me jubente non debuisses facere, hoc te ipso consultore fecisti. Quod autem ais te in malum Odonis agere impulsum, nec etiam ei palmitem destruxisti, sed vineas canonicorum sancti Mauritii, praeter caetera quae in tuam matrem Ecclesiam jussu tui D. Fulconis intulisti opprobria, radice tenus comminuisti. His de causis excommunicatorias tibi litteras, quas contra jus et fas audaciae notas dicis, misi. Nec te oportuit tuum magistrum et dominum tam temere reprehendere, ut a tuo incoepto resipisceres, transmisi, non ut te vellem flecti in eam partem qua corruisti. Quod discrete an indiscrete fecerim, tua juridicialis libra penset, qui consultorem quaerere mones. At si indiscrete ac sine causa temerariam in te, quod absit! excommunicationem intorsissem, sustinere tamen judicium tui pastoris, et a sacra celebratione cessare debuisti. Quod quia non fecisti, et consultrice superbia tui magistri interdicta parvipendisti, prudens in voraginem te excommunicationis praecipitasti. Accipe super hoc quid beatus Gregorius dicat: #Utrum,@# inquit, #juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne is qui subjectus est, et cum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est ligari metuat vel injuste, nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne, etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa quae non erat fiat.@# Hactenus beatus Gregorius. Hac igitur, frater, argumentatione convictus cum sis, excommunicatum te recognoscendo iterum plange, et plangendo ad satisfactionem revertere. Atque his tuae epistolae locis tantum nos respondisse sufficiat, caeteris aliquis otiosus respondeat. Nam ego illa quae magis sunt necessaria et pollicitus sum H. fratri prosequar. Contemplor ex motibus tui corporis diversa genera passionum tuam germinare animam: quibus si aliquo medicamine, priusquam in vires prodeant, non occurritur, mirabilem tuae animae generabunt mortem. Sed congrua cuique passioni ignorabitur medicina, nisi origines, et, ut ita dicam, radices earum, intentissima discretione fuerint exploratae. Omnium itaque passionum animae unus fons atque principium est. Secundum qualitatem vero partis quae in anima vitiata fuerit, unaquaeque passio vocabulum sortitur. Quod et corporalium morborum docetur exemplo. Si enim vis noxii humoris obsederit caput, #cephalalgica@# passio nuncupatur, si pedes, #podagrica,@# si manus, #chiragrica@# nominatur. Totque vocabula unius humoris sortitur incommoditas, quot membrorum obsederit portiones. De visibilibus ergo ad invisibilia transeuntes, uniuscujusque animae partibus unumquodque vitium inesse credimus. Quam sapientissimi quique tripartitae definierunt esse virtutis. Nam et rationabilis est, et irascibilis, et concupiscibilis. Secundum ergo qualitatem vitiatae partis, infectio cujusque pestis nominatur: nam si rationabilem partem infecerit, cenodoxiae, elationis, invidiae, superbiae, praesumptionis, haereseos vitia procreabit. Si irascibilem vulneraverit, furorem, impatientiam, tristitiam, acediam, pusillanimitatem, crudelitatemque parturiet. Si concupiscibilem
null
d1164289-6107-4587-bdac-9db4718e1618
latin_170m_raw
null
None
None
None
infecerit portionem, gastrimargiam, fornicationem, philargyriam, et desideria noxia terrenaque generabit. Animadverto igitur, frater, ex motibus tui, ut dixi, corporis, tuam animam suam generare mortem. Nam cum tu tantam in me, tuum praesertim magistrum, superbiam, contemptionem et praesumptionem demonstrares, apparet rationabilis tuae animae partem miserabiliter esse corruptam. Certis enim judiciis haec tria in te notantur: superbia videlicet, quod tam superbe archiepiscopo respondes; contemptio, quod sua interdicta parvipendis, quae, licet injusta, quod absit! essent, tamen, sicut superius probavi, timenda tibi esse debuissent; praesumptio quoque, quod juste an injuste interdictus ad sacram celebrationem accedis. Quorum trium judicia rationabilem, ut dixi, animae tuae partem praedicant esse vitiatam. Reliqua autem si qua in te germinant tute ipse videris. Nam huic ego parti quam tam horribiliter corruptam cerno, quiddam ex sanctorum Patrum coemptis, sicut pollicitus sum, medelis quo revoceris ad salutem procurabo. Sed haec procuratio nil tibi proderit, si prius vulneri quo ad mortem infixus es, satisfactionis medela non subvenerit. Quo, ut dico, per satisfactionem sanato, tumores illico superbiae, contemptionis et praesumptionis quos in tuam animam induruisse suspicor, falce discretionis amputabis. Deinde amputationis illius vulnera recentia, ne aliquam aliam passionem generent, poenalis cauterio timoris ustulabis, quam usturam ne frigus impietatis tangat, charitatis ardore et oleo fovebis misericordiae. Quod si ita feceris, et superbia illa, qua instigante responsa in me tam torva jaculatus es, et contemptio, qua meum interdictum parvipendis, et praesumptio, qua excommunicatus ad sacram celebrationem accedis, peribunt. Et rationalis pars tuae animae magna ex parte ad incorruptionem revertetur. Post haec autem has virtutis species, humilitatem, patientiam et obedientiam in unum melle divinorum eloquiorum conficies, et in buxula tuae mentis hoc antidotum diligenter recondes, unde quotidianam tua anima diaetam sumens, non solum has pestes in perpetuum non germinabit, sed etiam a caeteris omnibus incorrupta fulgebit. His te, frater, monens, non fastu doctoris efferor, sed officium meae praelationis trepidus exsequor, quibus si annueris, tuae, ut arbitror, saluti providebis. Si autem, quod absit! aliter pariter neglexeris, quod meis repugnent factis ( #sic@# ), ab hoc te errore Dominica voce reprimo, qua ait: #Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quaecunque ergo dixerint vobis servate et facite, secundum vero opera illorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt (Matth. XXIII, 2) @#. Scribis enim et Pharisaeis, ut tu ipse melius nosti, commissa erat doctrina legis, ut eam exponerent auditoribus suis. Ideo Dominus dixit: #Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei,@# id est, super doctrinam legis; quorum dictis, posthabitis factis, auditores obtemperare jussit, cum ait: #Quaecunque ergo dixerint vobis servate et facite, secundum vero opera illorum nolite facere.@# Pharisaei enim quod docebant malis operibus destruebant, quod Dominus subsequenter adjunxit: #Dicunt enim, et non faciunt.@# Tales sunt modo in Ecclesia episcopi, presbyteri et abbates, qui bene docent, et male vivunt; de quorum numero et me esse confiteor. Sed tamen quia super cathedram doctrinae et praelationis, licet indignus et imperitus, nec dicta factis compensans, sedeo, si quid boni a me in illa cathedra sedente praeceptum tibi fuerit, Dominica, ut audis, admonitione observare debebis. Quod si neglexeris, Dominicis praeceptis apertissime contraibis. Vale. EPISTOLA CXXII [ #olim@# CXVIII]. (Anno 1014.) #Guillelmi, ducis Aquitaniae, ad Aribertum abbatem.@# (Vide infra in GUILLELMO.) EPISTOLA CXXIII [ #olim@# CXVIII #bis@# ]. #Sancto et venerabili Andegavensium episcopo@# N., ISEMBERTUS, #humilis Pictavorum sacerdos, suffragium orationis et fidelitatis obsequium.@# Cum mihi constans dilectionis vestrae sit habitus, eo magis gauderem, praesul optime, quo vobis saepius placitura facerem. Noverit ergo serenitas vestra quod libentissime venirem ad pretiosissimam dedicationis templi vestri solemnitatem, nisi detineret me causa hujusmodi: Dominus noster Guillelmus comes, habito consilio cum Italis, praecepit mihi, et dominis meis Isloni atque Rohos coepiscopis, sua quaedam seria procurare, quae nullatenus sunt nobis postponenda. Hac de causa, quia charitatem
null
f93f914c-2d57-411a-9893-e1210c1a71a2
latin_170m_raw
null
None
None
None
vestram invitatus adire nequeo, non parum animum meum occupavit aegritudinis affectus: sed hoc consolor, quia spero me per Dei gratiam alias officiis vestris alacriter adfuturum. Valete coram Deo in sanitate condigna. EPISTOLA CXXIV [ #olim@# CXIX]. #Guillelmi ducis Aquitani ad Leonem Vercellensem episcopum.@# (Vide infra in GUILLELMO.) EPISTOLA CXXV [ #olim@# CXX]. #Domino suo charissimo@# FULBERTUS #praesuli@# H. #omnium expetendorum summam.@# Quod ante vindemias non reviso vos, Pater, dilectissimi fratris B. morbus me detinet, cum opportunum fuerit, aunuente Deo, libentissime id acturum. Scripto vestro interim quaeso mihi innotescere quomodo vos agatis, et qualiter condiscipuli mei se gerant in scholis, et an melius solito celebrent canonicas horas. Mitto vobis unum ex duobus libellis quos amicus noster comes G. rogavit transcribi. Immissum cuidam hunc librum in arca mea celabat oblivio, putante me illum vobis esse delatum. Si vos vel vestros in quaerendo laborare feci, mea culpa. Salutate, precor, vice mea dominum meum Sigonem et Hiduinum: priorem, animum meum, et alterum animae meae dimidium. Caeteri vestri omnes salvi sint in Christo, summa omnium salute vos protegente. Amen. EPISTOLA CXXVI [ #olim@# CXXI] #Fratri@# E. HILDEGARIUS #omne bonum optat.@# Volo scribas mihi, charissime, quam bene tibi procedat scholasticum officium a domino meo praesule, rogatu meo, nuper tibi commissum; quantum ejus gratiam inieris, qui te demulceant, qui mordeant, quam incolumis tute consistis. Prosperitas tua salus mihi est, adversitas aegritudo. Valeas semper in Christo. EPISTOLA CXXVII [ #olim@# CXXII]. #Arch.@# I. #humilis episcopus aeternam salutem.@# Magnas gratias referimus vestrae charitati, petitionem nostram explere sub rationabili conditione promittenti. Cui conditioni velle nos alacriter deservire, sed minime posse, magnitudini vestrae notum facimus. Doctores enim itineris ipsi multis occupati mittere vobis non possumus. Nec ab ipso comite Vu. quaerere valemus, quoniam abest in expeditionem profectus, ut aiunt, non rediturus usque ad decimum septimum Kalendas Novemb., cum sequenti die simus dedicaturi ecclesiam nostram. Nolumus ergo excellentiam vestram fatigatum iri, ne forte, cum volumus praesentia vestra gaudere, aliquo vestri incommodo obiter vobis illato turbemur: quod si accideret, laetitia vestrae solemnitatis in maximum verteretur moerorem. Valete feliciter. EPISTOLA CXXVIII [ #olim@# CXXIII]. (Anno 1024.) #Quem jugiter in praecordiis animae suae fovet@# D. #et patri suo@# F. HER. #perpetuo vigere.@# Dux noster Guillelmus vobis amicissimus profecturus est in Italiam die Jovis proxime venturo, sciscitari de causa filii sui, si cum honore et incolumitate sua fieri queat. Itali enim elegerunt eum sibi ad regem, facientes ei sacramentum, et Italiae regnum concedendi, et Romanum imperium acquirendi, per rectam fidem, quantum possunt. Hac de causa praecessurus est prudens pater filium, quem supra dixi, cum ipsis deliberaturus. Nunc ergo prudentiae vestrae est decernere utrum ad nos illo absente veniatis juxta condictum. Si veneritis, victualia vobis Deo largiente non deerunt. Unde quodlibet vobis placuerit, litteris mihi rogo significari. Interea et semper cum omnibus vestris bene valeatis, sanctissime Pater, vitae nobis dulcedo pariter et gloria. Si transieritis Bituricas, cum Odone de Dolis amice loquimini. Inveni illum in Romano itinere prudentem virum, et spero vobis obsequentissimum fore, si quid obsequii vultis ab eo; est etiam comiti nostro Guillelmo satelles fidelissimus et familiarissimus. Fulco comes appellatus a comite Guillelmo ne vobis inter vias technam moliatur, respondit in vera fide, sicut vobis visum est, nullam se moliturum; velle etiam sibi praemandari vestrum adventum, ut conducat vos per sua. Prosperum iter faciat vobis Deus salutarium nostrorum. EPISTOLA CXXIX [ #olim@# CXXIV]. #Guillelmi ducis Aquitaniae ad marchionem@# ***. (Vide infra in GUILLELMO.) EPISTOLA CXXX [ #olim@# CXXV]. #Leonis Vercellensis ad Guillelmum ducem Aquitaniae.@# (Vide infra in GUILLELMO) EPISTOLA CXXXI [ #olim@# CXXVI]. #Guillelmi ducis Aquitaniae ad Leonem Vercellensem episcopum.@# (Vide infra in GUILLELMO.) EPISTOLA CXXXII [ #olim@# CXXVII]. #Domino suo@# FULBERTO HILDEGARIUS #fidelis ejus
null
df54c52c-cbe3-4854-bd2f-74dd5b6a1fa6
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad votum omnia bene contingere.@# Priorem tuae poenitentiae causam, super honore beati Hilarii suscepto, justam esse novi, Pater. Obsequens igitur mandatis tuis, cum sim tuorum minimus, vixque necessarii nomine dignus, illud competenter dixerim quod tui praesentia carere multum mihi sit incommodum, ut pote rudi, quotidie tuis eruditionibus egenti, nec non ab obsequio almae Dei Parentis jam diu vacanti: ferre tamen hoc, et tuas licet graves ad nos veniendi protelationes, quia sic jubes, utcunque satagerem, dum certus essem ecclesiam Sancti Hilarii, a te in proximo frequentandam, aliquatenus exaltari. Tanta esset mihi exinde proventura coram Deo et hominibus gratia! cujus spe vehementer captus mirum in modum a clientela tua tandiu abesse et a supradictae dominae servitio quasi emancipari pertulerim: tanti esset mihi praeterea quamdam famae tuae minorationem abigi! quam ingruentem video, nisi quod tu ipse loco suscepto praefueris. Sed cum te plus biennio detinuerit hinc sollicitudo pastoralis, hinc principum discordia, nec scio quando nisi illis obeuntibus componenda, orturis forsitan aliis pluribus causis te itidem remoraturis, vix ausim sperare te vel semel Pictavorum fines revisere, et, prout geris animo, illi egregio confessori Christi deservire. Sperabo tamen etiam adhuc, sicut promittis, vice tua quod potero serviens interim, laetum rei exitum mihi tibique annuere Dominum assiduis vocibus et anhelis precibus orans. Dic, quaeso, Pater, quis unquam tiro sine duce militavit? Quis alto mari sine remige credere se voluit? Guillelmus comes amicus tuus et canonici nostri te resalutant adhuc fideliter. Jordanus etiam Lemovicensis episcopus, cui olim suffragium praestitisti apud archiepiscopum Bituricensem, plurima te salute impertiens rogat suppliciter ut mittas ei Vitam sancti Leonardi, in episcopatu suo quiescentis, ut aiunt; sicubi reperire poteris, pulchre dicas hoc feneratum esse. Ex mea quoque parte non vos poeniteat, te dico dominum meum, charissimum tuum quoque Sigonem, probis moribus et artibus magnum, centenas millenas excipere salutes. Ne te, quaeso, scripti mei taedeat et ineptiarum. Quaedam legatis dicere jussi quae audire poteris cum volueris. Vale, charissime Pater EPISTOLA CXXXIII [ #olim@# CXXVIII]. #Guillelmi ducis Aquitaniae ad Fulbertum@# (Vide infra in GUILLELMO.) EPISTOLA CXXXIV [ #olim@# CXXIX]. #Domino suo@# FULBERTO #episcopo@# HILDEGARIUS #servulus ejus gaudium perpetuae salutis.@# In litteris amici tui G. comitis multam deprehendere potes erga te benignitatem, familiaritatem, amicitiam, sustinentiam quae non opus est mihi exponere tibi optime scienti. Vita tua ac illius comite, non amittes susceptum honorem, si tenere volueris. Suadeo ergo ne facias vel scribas ei repudium, si intelligis fore tibi utile et ecclesiae tuae restaurationi, et si est tibi animus et facultas ad ipsum veniendi, ut rogat, et mihi vicarium subrogandi vel socium addendi. Nullatenus enim ferre possum, nisi jussione tua coactus, vel absentari penitus me, vel abesse diutius obsequiis almae Dei Genitricis et tuis, desiderans ut cervus ad fontes aquarum tuis plenius instrui documentis, omni auro et argento, ipsa etiam vita mihi charioribus. Volo interim mandes mihi, bone Pater, quid mercedis erit labori meo, tantulo scilicet, utrum jubeas ad praesens non obturari os bovis triturantis: an, velut Isaac Jacob filium suum benedicens, caligantibus oculis prophetans, in praesentique filium non videns, multa mihi bona in posterum provideas. Feria secunda post octavas Pentecostes proficiscar ad te, si potero, resciturus utrum venias ad comitem in natali sancti Joannis. Vale. EPISTOLA CXXXV [ #olim@# CXXX]. #Domino@# R. #venerando atque amabili decano Sancti Hilarii@# H. #aeternam salutem.@# Multae vobis gratiae referantur ex parte Dei et domini mei episcopi, et mea, quod, sicut dicitis, rem Sancti Hilarii bene custodistis. Hinc profecto vos ejus fidelem esse amicum et nostrum, quorum vicem exsequi studueritis, certissime probatis. Quia vero nobis in praesenti vos audire non licet, de quibus nos interrogastis, significare curavimus, ut triginta quinque libras, et alias quas vobis dimisi, in opus Sancti Hilarii per consilium boni ducis Guillelmi expendatis, nullam mihi partem reservantes. Non enim possum me intromittere amplius de officio Sancti Hilarii, cum etiam via sit mihi et domino meo episcopo difficilis propter saeculi malitiam
null
facca1f8-7548-48be-9f30-231ff7f638a1
latin_170m_raw
null
None
None
None
quam nostis, et ita Sanctae Mariae servitio tenear astrictus, ut ab hoc sine damno vel culpa dimoveri nequeam. Sed et ipsius Dei Genitricis eminentiam apud Sanctum Hilarium, si qua ex me est, hujus rei deprecari posse reor offensam: nec enim illum honorem cuilibet inferiorum postposuerim, sed [si] clientelae Matris Domini, quae etiam archangelorum omnium dignitati praelata est, jure, ut puta ejus alumnus quantuluscunque, me reddiderim. Dicetis ergo illi prudentissimo duci ex parte domini mei episcopi, ut tali rectori committat locum Sancti Hilarii, quem nec difficultas itineris, nec imperitia ecclesiastici ordinis ab ejus obsequio detineat. Et hae sunt rationes de quibus Reginaldus vice dominus ad seniorem meum episcopum locutus est, et unde talem vobis finem mandamus. Nunc vestram charitatem, quae semper mihi fuit praesentissima, rogo, dilectissime, ut omnes clericos domini nostri dulcissimi ac beatissimi Patris Hilarii, a parvo usque ad majorem, ex meo nomine salutetis, et omnibus orationum fidelia dicatis. Ipsi etiam comiti centenas millenas salutes ex mea parte conferatis, quem prae omnibus laicis diligo, memoriam ejus in orationibus meis ad Dominum faciens, qualescunque ei, pro amore et beneficiis quae mihi exhibuit, indesinenter gratias agens. Similiter autem dominum meum Isembertum episcopum salutate, obsecro, cujus in me benignitatis ac hilaritatis quanta fuerit gratia, nullatenus dicere me sinit probitatis ejus immensa magnitudo. Sed et filium comitis et dominam comitissam, nec non et alios, quorum benevolentia etsi immeritus gaudebam, eodem salutis munere cunctos impertiri ne pigeat. Ad summam vos ipsum bene valere optans, finem orationis facio. EPISTOLA CXXXVI [ #olim@# CXXXI]. (Anno 1029.) #Sacro Senonensium archipraesuli@# LEOTHERICO #canonici Sanctae Mariae Carnotensis in Christo salutem et adhuc fidelitatis obsequium@# Multum miramur, venerande Pater, quod bonis initiis tam malos exitus habuisti: videlicet quod nobis pastore carentibus, in altero substituendo primum bene favisti, et postremo sententiam tuam depravasti, alium [quam] quem nos elegeramus ordinando. Ne autem dicas ignorasse te electionem nostram, mandavimus tibi per diaconos nostros, Odelerium et Frotmundum, elegisse nos A. decanum, cum litteris nostris idipsum continentibus; qui talis nobis videbatur, qualem episcopum ordinari debere dicit concilium Carthaginense quartum. Quod si posthaec alium tibi obtulerunt vel rex vel aliqui ex nostris minus sapientibus, oportuisset te causam diligenter attendere, et inter nos ipsos dijudicare, quorum sanior haberetur electio, sicut in decretis Leonis papae significari optime nosti his verbis: #Ille omnibus praeponetur, quem cleri plebisque consensus concorditer postularint: ita ut, si in aliam forte personam partium se vota diviserint, metropolitani judicio is saltem alteri praeponatur, qui majoribus et studiis juvatur et meritis.@# Volumus autem scire te quod ipsam electionem nostram mandavimus domno regi per suos monachos, Hernaldum priorem et Restaldum praepositum sancti Dionysii. Quibus, objicientibus nobis de Theodorico ordinando regiam voluntatem, injunximus ut dicerent regi ne id temere fieri juberet. Vocaret autem nos antea, si sibi placeret, ad curiam suam, vel suae voluntati consensuros, vel cur dissentiremus ostensuros. His vero dictis nostris ipse domnus rex contemptis, qualem sibi tibuit personam absque nostra petitione ordinari violentus acceleravit. Immemor fortasse illius dicti Constantini Christ. imperatoris, de violentia principum contra se et contra alios principes ita se habentis: #Quaecunque,@# inquit, #contra leges fuerint a principibus obtenta, non valeant.@# Sed, ut ad praesens de ipso taceamus, qui sane viderit utrum omnia recte agat, nec post factum poeniteat? Ad te, Pater, querimoniae nostrae flectimus articulum, quem Ecclesiae nostrae curam neglexisse, imo auctoritati tuae derogare vehementer dolemus, posthabito supradicto Leonis papae decreto. Quod si observasses, rationabiliter utique egisses, et bene nobis, ut filiis pater, consuluisses. At ipso violato quam multa alia sanctorum Patrum violaveris, tute considera. Nos tamen pauca tibi de multis scribimus. Legitur in decretis Coelestini papae: #Nullus invitis detur episcopus: cleri, plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur.@# Et post pauca: #Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari, et quos sibi ingeri ex transverso noverint, non timeant refutare: qui, si non debitum primum, vel liberum, de eo qui eos recturus est, debent habere
null
0fa60bda-cdd8-4582-8697-131cc8fa0963
latin_170m_raw
null
None
None
None
judicium.@# Item ex concilio Carthaginensi tertio: #Et illud est statuendum ut, quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia facta sunt apud nos, non praesumant, ad purgandum eum qui ordinandus est, tres jam, sed postulentur ad numerum supradictorum duo vel tres; et in eadem plebe, cui ordinandus est, discutiantur primo personae contradicentium. Postremo illa etiam quae objiciuntur pertractentur, et, cum purgatus fuerit, sub conspectu publico ita demum ordinetur.@# Ecce quomodo Patrum sententiae violantur. Nobis enim invitis obtrudere vultis episcopum, nec conceditur nobis liberum, de eo qui nos recturus sit, habere judicium; et, cum huic qui ordinandus erat contradiceretur, minime purgata sunt quae objiciebantur, nec personae vel rationes contradicentium discussae. Quae cum ita sint, cumque legem canonicam in hoc negotio multimode solveris, monemus te non increpando, neque dijudicando, sed affectu filiorum obsecrando, ipsi legi quam offenderis reconciliatum iri, confitendo culpam et poenitendo. Nec pudeat te dicere necessariis tuis secreto Dominum timentibus, et in lege ipsius bene eruditis, jam tandem te animadvertisse ea quae fiunt contra statuta canonum non debere stare, sed et facientes poenitere oportere. Quod si forte rex auctoritate tua deinceps corroborari voluerit, quod sine solutione canonum stare non possit, videris, Pater, ne adjicias peccatum super peccatum: sed aut, quantum poteris, id corroborare dissimula, aut manifeste salva legum auctoritate id te exsequi non valere proclama. Postremo suppliciter oramus haec scripta nostra minime publicari, quae apud tui chari pectoris secretum promere audemus. Rescribe vero nobis si quid tibi videtur contra haec rationabiliter opponendum. Augeat tibi Deus Spiritum consilii et fortitudinis, sapientiae et intellectus. EPISTOLA CXXXVII [ #olim@# CXXXII]. #Sanctis praesulibus@# G. #Belvacensi,@# O. #Aurelianensi,@# A. #Turonensi, clerici Sanctae Mariae Carnotensis, famuli eorum et fratres in Domino salutem.@# Conquerimur apud vos, Patres, de archiepiscopo nostro, et rege, qui nobis invitis episcopum donare volunt quemdam idiotam, ut scitis, et ejusmodi officio indignum; precantes auxilium vestrum ut vigiletis sicut boni Ecclesiae pastores ad portas ejus, ne introeat in illam ille talis, qui non quaesiverit intrare per ostium, sed aliunde ascendere, sicut fur et latro (Joan. X, 1). Vobis tribus portas custodientibus, sciatis pro certo quartum custodem addi, Odonem comitem, et nunquam recepturum illum in civitatem suam, nisi prius vestro judicio examinatum, utrum recipi debeat an non. Vigilate igitur attentius, et diligenter inquirite causam cum vestris sapientibus clericis, et nobis famulis vestris, si dignemini, nec propter regis reverentiam hoc agere pigritemini, quasi hoc pertineat ad fidelitatem ejus. Vere etenim illi fideliores eritis, si quae sunt corrigenda in regno ejus correxeritis, et animum ejus ad eamdem correctionem compuleritis. Volumus autem scire vos A. decanum quem elegeramus factum esse monachum, nihilominus tamen nos eum optare nobis fieri episcopum; cum reprobatus fuerit ille lupus, quem probare potestis indignum. Quod vos invicem caute et diligenter et secrete deliberare petimus, utrum fieri possit an non, et nobis servis vestris ac fratribus deliberationis vestrae finem innotescere, sive litteris, sive legato fideli. Haec autem verba nostra videte interim ne publicentur. Valete. EPISTOLA CXXXVIII [ #olim@# CXXXIII]. #Quem super omnes abbates diligunt sanctissimo patri@# O. #canonici Sanctae Mariae omnium virtutum gratia praefulgere.@# Obsecramus vos in nomine sanctae Trinitatis, ne faveatis contra jus et fas partibus Theodorici simulati episcopi, neque suadeatis Odoni comiti facere cum eo concordiam contra sanctorum canonum auctoritatem. Clarissimum speculum posuit vos Deus in mundo, videte ne qualibet nigredine obscuremini, qua offuscentur alii; sed semper vero lumine resplendeatis, quo et alii possint illustrari. Valete, beatissime Pater, et rescribite nobis quid melius de hac causa vobis videtur. EPISTOLA CXXXIX [ #olim@# CXXXIV]. #In Christo sibi dilecto semperque diligendo domino@# RAINALDO HILDEGARIUS #servus ejus fidelis, quae retro sunt oblivisci, et jugiter in anteriora tendere.@# Causa charitatis pollicitus sum conversari me cum Hereberto nepote tuo, usquequo fruges novae colligantur, amice illum habiturus, interim quasi praesentiae tuae vicarium. Scripta quae tibi mitti poscis, partim mittimus,
null
4d27b7df-b136-4a66-89ce-d8fec0af56a8
latin_170m_raw
null
None
None
None
partim minime, quia non sunt missu facilia: quae vero mittuntur, et difficilia sunt cognitu et pernecessaria, de sacramento videlicet corporis et sanguinis Domini; quae si non digne ac fideliter percipimus, vivere non habemus. De cogitationibus autem quae se nolentibus nobis ingerunt, ita sentiebat charissimus pater noster Fulbertus: nil eas nocere, si tandem menti minime placuerint; signo crucis abigendas esse ab animo, velut muscas ab oculis importunas; rationem ponendam esse mentis custodem, rerum utilium receptricem, quibus dum occupata fuerit, ab inutilibus impeti vel penetrari non possit: cui sententiae multas alias in Vitis Patrum consentientes reperire potes, quae tuum animum optime relevabunt, opitulante Christi gratia, sine qua nihil valemus vel sumus. Caetera vero quae ad praesens non mittuntur, quia nec adeo scriptu facilia, nec satis idoneum gerulum habere modo videntur, Deo volente, spero me tibi missurum vel delaturum, cum opportunum tempus et latorem invenerim. Valeas, animo meo charissime, mortuus huic mundo Christum tibi vivere noris, virtuti vivas, sit tibi mors vitiorum, ora pro me famulo tuo, Pater. EPISTOLA CXIV [ #olim@# CIX] #Clarissimo Turonensium archiepiscopo@# H. A. #decanus et tota congregatio canonicorum Sanctae Mariae Carnotensium prona atque devota fidelitatis obsequium et orationis suffragium@# Nuper antequam Romanum iter agere coepisset beatissimus Pater noster Fulbertus episcopus vestro, ut scitis, dulci usus est colloquio. Unde reversus dum quadam die in conventu nostro resideret, de ipso itinere nobiscum agens, conquerentibus nobis post abscessum ejus multa nos a pluribus adversa passuros, et nominatim a Fulcherio ejusque nepotulo, suorum quoque manipulis furum, ille constanter et confortatorie, ut solet, in talibus respondit: Malorum injurias boni aequanimiter ferre debent. Ut enim ipsi legitis in quadam homilia beati papae Gregorii, #bonus non fuit, quisquis malos non toleravit.@# Adjecit praeterea se vobis inde fuisse locutum, vos etiam illi et nobis prodesse, de ipsis malefactoribus adjutorium promisisse. Quod si necessitas urgeret, praecepit statim vestrae paternitatis solatium nos adire. Quod nunc facimus, potentissime Pater, variis pulsi tribulationibus. Nam ut alias omittamus, illi anathematizati, quorum supra meminimus, postquam dilectissimus pater noster viam suam tenuit, terras nostras quae sunt in ministerio, Heruci et Tetoldi, quasi lupi caulas ovium irrumpentes, nobis immerentibus praedati sunt. Neque etiam rabidis eorum morsibus ovium damna suffecerunt; imo vero ad devastandam quamdam pastoris ipsius potestatem quae dicitur Ermenulphi villa, se converterunt. Proinde rogamus vos, justissime Pater, ut propter amorem sanctae sanctarum Dominae nostrae, cui servimus licet indigni, ipsius quoque dilectissimi vestri, qui in vobis plurimum confidit, et nos abiens vestro patrocinio commisit, praedam suam et nostram reddere faciatis, cum nepote vestro Gaudfrido magnopere satagendo, quatenus ipsi lupi res domini praesulis et nostras deinceps non diripiant, vel donec annuente Deo ipse redeat. Valete et vos supplices vestros, quidquid de iis egeritis, mandando rescire dignamini. EPISTOLA CXV [ #olim@# CX]. (Anno 1022.) #Venerabili@# LEX. #pont.@# HERB. #congreg. canon. Sanctae Mariae Carnot. plurimum salvere et orationis suffragia.@# Jubes, inclyte praesul, nos dare tibi circadas de ecclesiis nostris quae sunt in episcopio tuo. At nos serenitati tuae verum quiddam intimare volumus, scilicet quod episcopi Beatae Mariae, in quorum dioecesi possidemus ecclesias, hunc semper amoris et reverentiae cultum exhibuerunt sanctae sanctarum Dominae nostrae, ut a nobis ejus licet indignis famulis nequaquam exigerent id obsequii quod requiris. Vide, quaeso, ne importuni vocemur, dum rogamus te, benigne Pater, ut, honesta sanctorum Patrum sequens vestigia, nos hujus pensionis angaria nullatenus obliges, ne in hac parte nobis officiendi primus auctor ipse noteris. Optamus enim potius, non parvo tuae ipsius utilitatis amore ducti, in albo felicis ordinis benefactorum nostrorum te recenseri, ut cum pro illis, tum etiam pro te juge Domino sacrificium offerentes, ac humanitatis tuae beneficia coram illa recitantes, dignum te libro quoque vitae coelestis inseri praedicemus. Praeterea non arbitramur notitiae tuae amplitudinem praeterisse dominum nostrum Fulbertum episcopum, cui te valde charum esse scimus, Romam pergere. Quod ideo memoramus, ut, si liberalitati tuae placuerit nostrae petitioni favere, nos id illi,
null
32152490-cec0-4b4b-9eb6-910025fda136
latin_170m_raw
null
None
None
None
cum redierit, innotescamus, tibi quidem pro hoc bene ac sapienter facto nimium gratulaturo. Quod si non oramus, saltem nos exspecta supplices tuos: illum reversum super hoc consultum ire debentes, a cujus nutu pendent nostra consilia, neque interim ullum interdictum facias ecclesiis nostris. Bene agendo valeas, de sacrario tui pectoris quid oraculi super haec egrediatur nobis rescribere ne graveris, iterum iterumque ac semper valeas. EPISTOLA CXVI [ #olim@# CXI.] #Amicus amico@# HILDEGARIUS SIGIFRIDO #totius boni sufficientiam precatur.@# Dum apud nos morareris, inter primos amicorum meorum habitus, quid mihi tuis obsequiis plerumque dedito pollicitus sis, memorem te esse puto. Ipse tamen ejus rei te commonefaciens, rogo ut secundum promissionem tuam mittas equum ambulatorium, qualem te dare, nos quoque recipere deceat: cum illis equidem sentio qui amicitiam non propter se tantum, sed et propter utilitatem censent esse expetendam. Diu vivens et bene agens praemio aeterno potiaris. EPISTOLA CXVII [ #olim@# CXII.] HILDEGARIUS, #domini Fulberti discipulus,@# SIGEFRIDO #Ric. com. capell. adhuc salutem.@# Verbis tuis fidem minime servans diu me fefellisti. Unde, cum me deceptum esse doleam, tum pro mendacio tuo pudor mihi maximus ingeritur. Non enim deceret tantam personam probrosum falsitatis nomen subire. Horrendum etiam esset in sacrilegii crimen incidere, quia, sicut legitur, #Verba sacerdotis aut vera aut sacrilega.@# Obsecro itaque per sanctam amicitiam quae inter nos esse debet, ut honestae veritatis famae te reconcilies, mittendo mihi ad praesens per Gauterium monachum olim meum, merito mihi promissum abs te caballum. Quod ni feceris, noveris te funditus ab amore nostro decidisse, teste conscientia mea, dixerim, in hoc quod ego te rogo, non magis utilitatem meam quam tuam et simul honorem exopto. EPISTOLA CXVIII [ #olim@# CXIII]. #Quem purae dilectionis affectu colit seniorem suum@# E. HILDEGARIUS #plurimum salutis.@# Potionem Iera, quam dominus praesul tibi mittit, sumes cum aqua calida ante crepusculum diei. Nocte qua debes eam accipere, non coenabis; et ipsa nocte positam potionem in vasculo, in quo distemperanda est, asperges salis gemma, vel, si haec non adest, delicato sale ad pensum unius scripuli. Accepta potione sedeas ante focum absque ullo tumultu, cavens tibi penitus a frigore; et, si paulum cubueris, non nocebit: nolo tamen ut dormias. Cum primum senties moveri tibi ventrem, deambula pedetentim, et sic ad secessum vade. Si propter solutionem tandem ceperit te sitis, nequaquam bibes, nisi paululum aceti cum aqua calida misti, propter stomachum diluendum seu relevandum: quod etiam non urgente siti facere poteris, solutione propemodum vocante. Prandere differes quousque senties catarthicum nihil amplius operari velle. Cum sederis ad mensam, vide ne quid nimis, neque manduces aliquid stipticum vel plus aequo salsum. Plura de observationis modo notarem, nisi pauca sufficerent sapienti. Hoc tamen scribere me jubet nescia simulare charitas, ut talem potionis hujus sentias effectum, quatenus semper incolumis perseveres. Vale. EPISTOLA CXIX [ #olim@# CXIV]. HILDEGARIUS G. #verba transformare in act.@# Tuae, mi domine, charitativae promissionis nuntium hactenus sustinens laboravi nimium. Sollicitus namque quid tuae celsitudini meae parvitati placuisset designare, percunctabar unde sese reciperent viatores quosque pendens, ab urbis vallo huc respiciente. Nemine vero dante responsum tui de parte, moestus redibam domum jam facta nocte. Sed quia in humanis perfectum nil exstat ex toto, humano parcimus ingenio. Peto tamen ne proruas in verba talis excusationis, quin quod pollicitus es adimplere studeas sine fuco dilationis: igitur, ut certiorem reddas, mando et deprecor quatenus innuere digneris quid me agere jubeas. Nolo, mi domine, haesites in calamo, bonum opus habens in animo, quoniam in perfectione erit ex Dei auxilio. Vale. EPISTOLA CXX [ #olim@# CXV]. #Guillelmi ducis Aquitaniae ad Hildegarium.@# (Vide infra in GUILLELMO ad an. 1030.) EPISTOLA CXXI [ #olim@# CXVI]. HAND. #praesuli@# H. #Turonensis archiepiscopus salutem.@# Quamvis tua nuper ad me directa epistola sibi condigna mereatur rescripta, satius tamen existimavi responsis interim suae contumaciae debitis supersedere, quam tuae saluti quantum ad
null
bdefe6d3-07fb-4997-ac0d-a9fcbce44f1d
latin_170m_raw
null
None
None
None
nos non consulere, et inter consulendum quibusdam epistolae locis discrete et humiliter non respondere. Medicorum enim est melancholicis sive maniacis, seu qualibet alia valetudine laborantibus, licet ingratis et conviciis artificem lacessentibus, nihilominus tamen suae artis experimenta impendere, et ut curentur attentius insistere. Unde et me nec professum quidem medicum, quippe imperitissimum, si tamen ad hoc jure praelationis utcunque provectum, qui te si exorbites debeam corrigere, oportetque ex coemptis sanctorum Patrum medelis tibi, licet ingrato, medicari, et ut cureris, velis nolis, insistere. Sed priusquam ad hoc veniam, libet, ut dixi, quibusdam tuae epistolae locis obviare: nam caetera, quae plurimam partem illius occupant, praetereunda censeo. Quod ergo me inconsultae conceptionis fuisse, et temere ac sine culpa te non vocatum a divino officio separasse criminaris, certa et inexpugnabili contradictione destruo. Inconsulta namque conceptio non fuit quae tibi conditionem quid potius velles eligendum proposuit. Quod si bene advertisses, inconsultum non dixisses. Inconsultus igitur fecisti, qui te, ut post clarius liquebit, in pejorem partem flexisti. Non temere vero ac non sine culpa te et tuos fuisse interdictos, testantur reliquiae vinearum in quibus vestra fixisti castra. Quod in exemplum datum caeteris quibus accerrime culparis fidem facit. Te quoque vocatum esse, qui tibi missas a me sciat litteras, quis vel insanus non asserat? Te igitur, frater, rationabiliter pro tua culpa et canonice vocatum et a divino officio separatum recognoscendo plange, et plangendo ad satisfactionem revertere. Quod si quadragenario vocationis spatio lege canonum te defendere niteris, scio quia singulares causae vel personae non praejudicant legi. Nam te in furorem versum, et ex praesule ducem tot armatorum factum, totam nostram patriam crudeliter vastare cernens, ferrum, ignes, diversasque nobis mortes minatum, imminentique plagae quadragenariae vocationis spatium ut desisteres nihil videns prodesse, venabulum mox tibi excommunicationis opposui, ut eo saltem viso territus, te et tuos vel ad momentum refrenares, et praesulem quem amiseras recognosceres. Sed tu maluisti illo excommunicationis venabulo configi, quam a coepta tyrannide vel ad punctum refrenari. Nam quod dicis te regis hoc jussu fecisse, nec nego, nec affirmo, nec quid hoc levet intelligo. Cujuscunque enim hoc jussu feceris, eadem culpa ac si nullus jusserit urgeris. Nam ad exaggerationem tuae culpae ista satis transgressio sufficit, quod praeter mea tui archiepiscopi consulta, contra canonicam auctoritatem tale aliquid incipere praesumpsisti: quodque etiam me jubente non debuisses facere, hoc te ipso consultore fecisti. Quod autem ais te in malum Odonis agere impulsum, nec etiam ei palmitem destruxisti, sed vineas canonicorum sancti Mauritii, praeter caetera quae in tuam matrem Ecclesiam jussu tui D. Fulconis intulisti opprobria, radice tenus comminuisti. His de causis excommunicatorias tibi litteras, quas contra jus et fas audaciae notas dicis, misi. Nec te oportuit tuum magistrum et dominum tam temere reprehendere, ut a tuo incoepto resipisceres, transmisi, non ut te vellem flecti in eam partem qua corruisti. Quod discrete an indiscrete fecerim, tua juridicialis libra penset, qui consultorem quaerere mones. At si indiscrete ac sine causa temerariam in te, quod absit! excommunicationem intorsissem, sustinere tamen judicium tui pastoris, et a sacra celebratione cessare debuisti. Quod quia non fecisti, et consultrice superbia tui magistri interdicta parvipendisti, prudens in voraginem te excommunicationis praecipitasti. Accipe super hoc quid beatus Gregorius dicat: #Utrum,@# inquit, #juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne is qui subjectus est, et cum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est ligari metuat vel injuste, nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne, etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa quae non erat fiat.@# Hactenus beatus Gregorius. Hac igitur, frater, argumentatione convictus cum sis, excommunicatum te recognoscendo iterum plange, et plangendo ad satisfactionem revertere. Atque his tuae epistolae locis tantum nos respondisse sufficiat, caeteris aliquis otiosus respondeat. Nam ego illa quae magis sunt necessaria et pollicitus sum H. fratri prosequar. Contemplor ex motibus tui corporis diversa genera passionum tuam germinare animam:
null
53879924-fa06-47ef-9f77-aaa0e0ad8be2
latin_170m_raw
null
None
None
None
quibus si aliquo medicamine, priusquam in vires prodeant, non occurritur, mirabilem tuae animae generabunt mortem. Sed congrua cuique passioni ignorabitur medicina, nisi origines, et, ut ita dicam, radices earum, intentissima discretione fuerint exploratae. Omnium itaque passionum animae unus fons atque principium est. Secundum qualitatem vero partis quae in anima vitiata fuerit, unaquaeque passio vocabulum sortitur. Quod et corporalium morborum docetur exemplo. Si enim vis noxii humoris obsederit caput, #cephalalgica@# passio nuncupatur, si pedes, #podagrica,@# si manus, #chiragrica@# nominatur. Totque vocabula unius humoris sortitur incommoditas, quot membrorum obsederit portiones. De visibilibus ergo ad invisibilia transeuntes, uniuscujusque animae partibus unumquodque vitium inesse credimus. Quam sapientissimi quique tripartitae definierunt esse virtutis. Nam et rationabilis est, et irascibilis, et concupiscibilis. Secundum ergo qualitatem vitiatae partis, infectio cujusque pestis nominatur: nam si rationabilem partem infecerit, cenodoxiae, elationis, invidiae, superbiae, praesumptionis, haereseos vitia procreabit. Si irascibilem vulneraverit, furorem, impatientiam, tristitiam, acediam, pusillanimitatem, crudelitatemque parturiet. Si concupiscibilem infecerit portionem, gastrimargiam, fornicationem, philargyriam, et desideria noxia terrenaque generabit. Animadverto igitur, frater, ex motibus tui, ut dixi, corporis, tuam animam suam generare mortem. Nam cum tu tantam in me, tuum praesertim magistrum, superbiam, contemptionem et praesumptionem demonstrares, apparet rationabilis tuae animae partem miserabiliter esse corruptam. Certis enim judiciis haec tria in te notantur: superbia videlicet, quod tam superbe archiepiscopo respondes; contemptio, quod sua interdicta parvipendis, quae, licet injusta, quod absit! essent, tamen, sicut superius probavi, timenda tibi esse debuissent; praesumptio quoque, quod juste an injuste interdictus ad sacram celebrationem accedis. Quorum trium judicia rationabilem, ut dixi, animae tuae partem praedicant esse vitiatam. Reliqua autem si qua in te germinant tute ipse videris. Nam huic ego parti quam tam horribiliter corruptam cerno, quiddam ex sanctorum Patrum coemptis, sicut pollicitus sum, medelis quo revoceris ad salutem procurabo. Sed haec procuratio nil tibi proderit, si prius vulneri quo ad mortem infixus es, satisfactionis medela non subvenerit. Quo, ut dico, per satisfactionem sanato, tumores illico superbiae, contemptionis et praesumptionis quos in tuam animam induruisse suspicor, falce discretionis amputabis. Deinde amputationis illius vulnera recentia, ne aliquam aliam passionem generent, poenalis cauterio timoris ustulabis, quam usturam ne frigus impietatis tangat, charitatis ardore et oleo fovebis misericordiae. Quod si ita feceris, et superbia illa, qua instigante responsa in me tam torva jaculatus es, et contemptio, qua meum interdictum parvipendis, et praesumptio, qua excommunicatus ad sacram celebrationem accedis, peribunt. Et rationalis pars tuae animae magna ex parte ad incorruptionem revertetur. Post haec autem has virtutis species, humilitatem, patientiam et obedientiam in unum melle divinorum eloquiorum conficies, et in buxula tuae mentis hoc antidotum diligenter recondes, unde quotidianam tua anima diaetam sumens, non solum has pestes in perpetuum non germinabit, sed etiam a caeteris omnibus incorrupta fulgebit. His te, frater, monens, non fastu doctoris efferor, sed officium meae praelationis trepidus exsequor, quibus si annueris, tuae, ut arbitror, saluti providebis. Si autem, quod absit! aliter pariter neglexeris, quod meis repugnent factis ( #sic@# ), ab hoc te errore Dominica voce reprimo, qua ait: #Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quaecunque ergo dixerint vobis servate et facite, secundum vero opera illorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt (Matth. XXIII, 2) @#. Scribis enim et Pharisaeis, ut tu ipse melius nosti, commissa erat doctrina legis, ut eam exponerent auditoribus suis. Ideo Dominus dixit: #Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei,@# id est, super doctrinam legis; quorum dictis, posthabitis factis, auditores obtemperare jussit, cum ait: #Quaecunque ergo dixerint vobis servate et facite, secundum vero opera illorum nolite facere.@# Pharisaei enim quod docebant malis operibus destruebant, quod Dominus subsequenter adjunxit: #Dicunt enim, et non faciunt.@# Tales sunt modo in Ecclesia episcopi, presbyteri et abbates, qui bene docent, et male vivunt; de quorum numero
null
16fcdd60-43d3-4dbd-ba3f-5a547e17515c
latin_170m_raw
null
None
None
None
et me esse confiteor. Sed tamen quia super cathedram doctrinae et praelationis, licet indignus et imperitus, nec dicta factis compensans, sedeo, si quid boni a me in illa cathedra sedente praeceptum tibi fuerit, Dominica, ut audis, admonitione observare debebis. Quod si neglexeris, Dominicis praeceptis apertissime contraibis. Vale. EPISTOLA CXXII [ #olim@# CXVIII]. (Anno 1014.) #Guillelmi, ducis Aquitaniae, ad Aribertum abbatem.@# (Vide infra in GUILLELMO.) EPISTOLA CXXIII [ #olim@# CXVIII #bis@# ]. #Sancto et venerabili Andegavensium episcopo@# N., ISEMBERTUS, #humilis Pictavorum sacerdos, suffragium orationis et fidelitatis obsequium.@# Cum mihi constans dilectionis vestrae sit habitus, eo magis gauderem, praesul optime, quo vobis saepius placitura facerem. Noverit ergo serenitas vestra quod libentissime venirem ad pretiosissimam dedicationis templi vestri solemnitatem, nisi detineret me causa hujusmodi: Dominus noster Guillelmus comes, habito consilio cum Italis, praecepit mihi, et dominis meis Isloni atque Rohos coepiscopis, sua quaedam seria procurare, quae nullatenus sunt nobis postponenda. Hac de causa, quia charitatem vestram invitatus adire nequeo, non parum animum meum occupavit aegritudinis affectus: sed hoc consolor, quia spero me per Dei gratiam alias officiis vestris alacriter adfuturum. Valete coram Deo in sanitate condigna. EPISTOLA CXXIV [ #olim@# CXIX]. #Guillelmi ducis Aquitani ad Leonem Vercellensem episcopum.@# (Vide infra in GUILLELMO.) EPISTOLA CXXV [ #olim@# CXX]. #Domino suo charissimo@# FULBERTUS #praesuli@# H. #omnium expetendorum summam.@# Quod ante vindemias non reviso vos, Pater, dilectissimi fratris B. morbus me detinet, cum opportunum fuerit, aunuente Deo, libentissime id acturum. Scripto vestro interim quaeso mihi innotescere quomodo vos agatis, et qualiter condiscipuli mei se gerant in scholis, et an melius solito celebrent canonicas horas. Mitto vobis unum ex duobus libellis quos amicus noster comes G. rogavit transcribi. Immissum cuidam hunc librum in arca mea celabat oblivio, putante me illum vobis esse delatum. Si vos vel vestros in quaerendo laborare feci, mea culpa. Salutate, precor, vice mea dominum meum Sigonem et Hiduinum: priorem, animum meum, et alterum animae meae dimidium. Caeteri vestri omnes salvi sint in Christo, summa omnium salute vos protegente. Amen. EPISTOLA CXXVI [ #olim@# CXXI] #Fratri@# E. HILDEGARIUS #omne bonum optat.@# Volo scribas mihi, charissime, quam bene tibi procedat scholasticum officium a domino meo praesule, rogatu meo, nuper tibi commissum; quantum ejus gratiam inieris, qui te demulceant, qui mordeant, quam incolumis tute consistis. Prosperitas tua salus mihi est, adversitas aegritudo. Valeas semper in Christo. EPISTOLA CXXVII [ #olim@# CXXII]. #Arch.@# I. #humilis episcopus aeternam salutem.@# Magnas gratias referimus vestrae charitati, petitionem nostram explere sub rationabili conditione promittenti. Cui conditioni velle nos alacriter deservire, sed minime posse, magnitudini vestrae notum facimus. Doctores enim itineris ipsi multis occupati mittere vobis non possumus. Nec ab ipso comite Vu. quaerere valemus, quoniam abest in expeditionem profectus, ut aiunt, non rediturus usque ad decimum septimum Kalendas Novemb., cum sequenti die simus dedicaturi ecclesiam nostram. Nolumus ergo excellentiam vestram fatigatum iri, ne forte, cum volumus praesentia vestra gaudere, aliquo vestri incommodo obiter vobis illato turbemur: quod si accideret, laetitia vestrae solemnitatis in maximum verteretur moerorem. Valete feliciter. EPISTOLA CXXVIII [ #olim@# CXXIII]. (Anno 1024.) #Quem jugiter in praecordiis animae suae fovet@# D. #et patri suo@# F. HER. #perpetuo vigere.@# Dux noster Guillelmus vobis amicissimus profecturus est in Italiam die Jovis proxime venturo, sciscitari de causa filii sui, si cum honore et incolumitate sua fieri queat. Itali enim elegerunt eum sibi ad regem, facientes ei sacramentum, et Italiae regnum concedendi, et Romanum imperium acquirendi, per rectam fidem, quantum possunt. Hac de causa praecessurus est prudens pater filium, quem supra dixi, cum ipsis deliberaturus. Nunc ergo prudentiae vestrae est decernere utrum ad nos illo absente veniatis juxta condictum. Si veneritis, victualia vobis Deo largiente non deerunt. Unde quodlibet vobis placuerit
null
3100aa20-d2fd-4a27-99b5-b78c4c71f5d4
latin_170m_raw
null
None
None
None
, litteris mihi rogo significari. Interea et semper cum omnibus vestris bene valeatis, sanctissime Pater, vitae nobis dulcedo pariter et gloria. Si transieritis Bituricas, cum Odone de Dolis amice loquimini. Inveni illum in Romano itinere prudentem virum, et spero vobis obsequentissimum fore, si quid obsequii vultis ab eo; est etiam comiti nostro Guillelmo satelles fidelissimus et familiarissimus. Fulco comes appellatus a comite Guillelmo ne vobis inter vias technam moliatur, respondit in vera fide, sicut vobis visum est, nullam se moliturum; velle etiam sibi praemandari vestrum adventum, ut conducat vos per sua. Prosperum iter faciat vobis Deus salutarium nostrorum. EPISTOLA CXXIX [ #olim@# CXXIV]. #Guillelmi ducis Aquitaniae ad marchionem@# ***. (Vide infra in GUILLELMO.) EPISTOLA CXXX [ #olim@# CXXV]. #Leonis Vercellensis ad Guillelmum ducem Aquitaniae.@# (Vide infra in GUILLELMO) EPISTOLA CXXXI [ #olim@# CXXVI]. #Guillelmi ducis Aquitaniae ad Leonem Vercellensem episcopum.@# (Vide infra in GUILLELMO.) EPISTOLA CXXXII [ #olim@# CXXVII]. #Domino suo@# FULBERTO HILDEGARIUS #fidelis ejus ad votum omnia bene contingere.@# Priorem tuae poenitentiae causam, super honore beati Hilarii suscepto, justam esse novi, Pater. Obsequens igitur mandatis tuis, cum sim tuorum minimus, vixque necessarii nomine dignus, illud competenter dixerim quod tui praesentia carere multum mihi sit incommodum, ut pote rudi, quotidie tuis eruditionibus egenti, nec non ab obsequio almae Dei Parentis jam diu vacanti: ferre tamen hoc, et tuas licet graves ad nos veniendi protelationes, quia sic jubes, utcunque satagerem, dum certus essem ecclesiam Sancti Hilarii, a te in proximo frequentandam, aliquatenus exaltari. Tanta esset mihi exinde proventura coram Deo et hominibus gratia! cujus spe vehementer captus mirum in modum a clientela tua tandiu abesse et a supradictae dominae servitio quasi emancipari pertulerim: tanti esset mihi praeterea quamdam famae tuae minorationem abigi! quam ingruentem video, nisi quod tu ipse loco suscepto praefueris. Sed cum te plus biennio detinuerit hinc sollicitudo pastoralis, hinc principum discordia, nec scio quando nisi illis obeuntibus componenda, orturis forsitan aliis pluribus causis te itidem remoraturis, vix ausim sperare te vel semel Pictavorum fines revisere, et, prout geris animo, illi egregio confessori Christi deservire. Sperabo tamen etiam adhuc, sicut promittis, vice tua quod potero serviens interim, laetum rei exitum mihi tibique annuere Dominum assiduis vocibus et anhelis precibus orans. Dic, quaeso, Pater, quis unquam tiro sine duce militavit? Quis alto mari sine remige credere se voluit? Guillelmus comes amicus tuus et canonici nostri te resalutant adhuc fideliter. Jordanus etiam Lemovicensis episcopus, cui olim suffragium praestitisti apud archiepiscopum Bituricensem, plurima te salute impertiens rogat suppliciter ut mittas ei Vitam sancti Leonardi, in episcopatu suo quiescentis, ut aiunt; sicubi reperire poteris, pulchre dicas hoc feneratum esse. Ex mea quoque parte non vos poeniteat, te dico dominum meum, charissimum tuum quoque Sigonem, probis moribus et artibus magnum, centenas millenas excipere salutes. Ne te, quaeso, scripti mei taedeat et ineptiarum. Quaedam legatis dicere jussi quae audire poteris cum volueris. Vale, charissime Pater EPISTOLA CXXXIII [ #olim@# CXXVIII]. #Guillelmi ducis Aquitaniae ad Fulbertum@# (Vide infra in GUILLELMO.) EPISTOLA CXXXIV [ #olim@# CXXIX]. #Domino suo@# FULBERTO #episcopo@# HILDEGARIUS #servulus ejus gaudium perpetuae salutis.@# In litteris amici tui G. comitis multam deprehendere potes erga te benignitatem, familiaritatem, amicitiam, sustinentiam quae non opus est mihi exponere tibi optime scienti. Vita tua ac illius comite, non amittes susceptum honorem, si tenere volueris. Suadeo ergo ne facias vel scribas ei repudium, si intelligis fore tibi utile et ecclesiae tuae restaurationi, et si est tibi animus et facultas ad ipsum veniendi, ut rogat, et mihi vicarium subrogandi vel socium addendi. Nullatenus enim ferre possum, nisi jussione tua coactus, vel absentari penitus me, vel abesse diutius obsequiis almae Dei Genitricis et tuis, desiderans ut cervus ad fontes aquarum tuis plenius instrui documentis, omni auro et argento, ipsa etiam vita mihi charioribus. Volo interim mandes mihi, bone Pater, quid mercedis erit labori meo, tantulo scilicet, utrum
null
fea6a2a3-34de-4f60-87e8-7bb2b11569b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
jubeas ad praesens non obturari os bovis triturantis: an, velut Isaac Jacob filium suum benedicens, caligantibus oculis prophetans, in praesentique filium non videns, multa mihi bona in posterum provideas. Feria secunda post octavas Pentecostes proficiscar ad te, si potero, resciturus utrum venias ad comitem in natali sancti Joannis. Vale. EPISTOLA CXXXV [ #olim@# CXXX]. #Domino@# R. #venerando atque amabili decano Sancti Hilarii@# H. #aeternam salutem.@# Multae vobis gratiae referantur ex parte Dei et domini mei episcopi, et mea, quod, sicut dicitis, rem Sancti Hilarii bene custodistis. Hinc profecto vos ejus fidelem esse amicum et nostrum, quorum vicem exsequi studueritis, certissime probatis. Quia vero nobis in praesenti vos audire non licet, de quibus nos interrogastis, significare curavimus, ut triginta quinque libras, et alias quas vobis dimisi, in opus Sancti Hilarii per consilium boni ducis Guillelmi expendatis, nullam mihi partem reservantes. Non enim possum me intromittere amplius de officio Sancti Hilarii, cum etiam via sit mihi et domino meo episcopo difficilis propter saeculi malitiam quam nostis, et ita Sanctae Mariae servitio tenear astrictus, ut ab hoc sine damno vel culpa dimoveri nequeam. Sed et ipsius Dei Genitricis eminentiam apud Sanctum Hilarium, si qua ex me est, hujus rei deprecari posse reor offensam: nec enim illum honorem cuilibet inferiorum postposuerim, sed [si] clientelae Matris Domini, quae etiam archangelorum omnium dignitati praelata est, jure, ut puta ejus alumnus quantuluscunque, me reddiderim. Dicetis ergo illi prudentissimo duci ex parte domini mei episcopi, ut tali rectori committat locum Sancti Hilarii, quem nec difficultas itineris, nec imperitia ecclesiastici ordinis ab ejus obsequio detineat. Et hae sunt rationes de quibus Reginaldus vice dominus ad seniorem meum episcopum locutus est, et unde talem vobis finem mandamus. Nunc vestram charitatem, quae semper mihi fuit praesentissima, rogo, dilectissime, ut omnes clericos domini nostri dulcissimi ac beatissimi Patris Hilarii, a parvo usque ad majorem, ex meo nomine salutetis, et omnibus orationum fidelia dicatis. Ipsi etiam comiti centenas millenas salutes ex mea parte conferatis, quem prae omnibus laicis diligo, memoriam ejus in orationibus meis ad Dominum faciens, qualescunque ei, pro amore et beneficiis quae mihi exhibuit, indesinenter gratias agens. Similiter autem dominum meum Isembertum episcopum salutate, obsecro, cujus in me benignitatis ac hilaritatis quanta fuerit gratia, nullatenus dicere me sinit probitatis ejus immensa magnitudo. Sed et filium comitis et dominam comitissam, nec non et alios, quorum benevolentia etsi immeritus gaudebam, eodem salutis munere cunctos impertiri ne pigeat. Ad summam vos ipsum bene valere optans, finem orationis facio. EPISTOLA CXXXVI [ #olim@# CXXXI]. (Anno 1029.) #Sacro Senonensium archipraesuli@# LEOTHERICO #canonici Sanctae Mariae Carnotensis in Christo salutem et adhuc fidelitatis obsequium@# Multum miramur, venerande Pater, quod bonis initiis tam malos exitus habuisti: videlicet quod nobis pastore carentibus, in altero substituendo primum bene favisti, et postremo sententiam tuam depravasti, alium [quam] quem nos elegeramus ordinando. Ne autem dicas ignorasse te electionem nostram, mandavimus tibi per diaconos nostros, Odelerium et Frotmundum, elegisse nos A. decanum, cum litteris nostris idipsum continentibus; qui talis nobis videbatur, qualem episcopum ordinari debere dicit concilium Carthaginense quartum. Quod si posthaec alium tibi obtulerunt vel rex vel aliqui ex nostris minus sapientibus, oportuisset te causam diligenter attendere, et inter nos ipsos dijudicare, quorum sanior haberetur electio, sicut in decretis Leonis papae significari optime nosti his verbis: #Ille omnibus praeponetur, quem cleri plebisque consensus concorditer postularint: ita ut, si in aliam forte personam partium se vota diviserint, metropolitani judicio is saltem alteri praeponatur, qui majoribus et studiis juvatur et meritis.@# Volumus autem scire te quod ipsam electionem nostram mandavimus domno regi per suos monachos, Hernaldum priorem et Restaldum praepositum sancti Dionysii. Quibus, objicientibus nobis de Theodorico ordinando regiam voluntatem, injunximus ut dicerent regi ne id temere fieri juberet. Vocaret autem nos antea, si sibi placeret, ad curiam suam, vel suae voluntati consensuros, vel cur dissentiremus ostensuros. His vero dictis nostris ipse domnus rex contemptis, qualem sibi tibuit personam absque nostra petitione ordinari
null
3d9aa487-ef3f-4582-b673-f15bcb3ffcf6
latin_170m_raw
null
None
None
None
violentus acceleravit. Immemor fortasse illius dicti Constantini Christ. imperatoris, de violentia principum contra se et contra alios principes ita se habentis: #Quaecunque,@# inquit, #contra leges fuerint a principibus obtenta, non valeant.@# Sed, ut ad praesens de ipso taceamus, qui sane viderit utrum omnia recte agat, nec post factum poeniteat? Ad te, Pater, querimoniae nostrae flectimus articulum, quem Ecclesiae nostrae curam neglexisse, imo auctoritati tuae derogare vehementer dolemus, posthabito supradicto Leonis papae decreto. Quod si observasses, rationabiliter utique egisses, et bene nobis, ut filiis pater, consuluisses. At ipso violato quam multa alia sanctorum Patrum violaveris, tute considera. Nos tamen pauca tibi de multis scribimus. Legitur in decretis Coelestini papae: #Nullus invitis detur episcopus: cleri, plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur.@# Et post pauca: #Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari, et quos sibi ingeri ex transverso noverint, non timeant refutare: qui, si non debitum primum, vel liberum, de eo qui eos recturus est, debent habere judicium.@# Item ex concilio Carthaginensi tertio: #Et illud est statuendum ut, quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia facta sunt apud nos, non praesumant, ad purgandum eum qui ordinandus est, tres jam, sed postulentur ad numerum supradictorum duo vel tres; et in eadem plebe, cui ordinandus est, discutiantur primo personae contradicentium. Postremo illa etiam quae objiciuntur pertractentur, et, cum purgatus fuerit, sub conspectu publico ita demum ordinetur.@# Ecce quomodo Patrum sententiae violantur. Nobis enim invitis obtrudere vultis episcopum, nec conceditur nobis liberum, de eo qui nos recturus sit, habere judicium; et, cum huic qui ordinandus erat contradiceretur, minime purgata sunt quae objiciebantur, nec personae vel rationes contradicentium discussae. Quae cum ita sint, cumque legem canonicam in hoc negotio multimode solveris, monemus te non increpando, neque dijudicando, sed affectu filiorum obsecrando, ipsi legi quam offenderis reconciliatum iri, confitendo culpam et poenitendo. Nec pudeat te dicere necessariis tuis secreto Dominum timentibus, et in lege ipsius bene eruditis, jam tandem te animadvertisse ea quae fiunt contra statuta canonum non debere stare, sed et facientes poenitere oportere. Quod si forte rex auctoritate tua deinceps corroborari voluerit, quod sine solutione canonum stare non possit, videris, Pater, ne adjicias peccatum super peccatum: sed aut, quantum poteris, id corroborare dissimula, aut manifeste salva legum auctoritate id te exsequi non valere proclama. Postremo suppliciter oramus haec scripta nostra minime publicari, quae apud tui chari pectoris secretum promere audemus. Rescribe vero nobis si quid tibi videtur contra haec rationabiliter opponendum. Augeat tibi Deus Spiritum consilii et fortitudinis, sapientiae et intellectus. EPISTOLA CXXXVII [ #olim@# CXXXII]. #Sanctis praesulibus@# G. #Belvacensi,@# O. #Aurelianensi,@# A. #Turonensi, clerici Sanctae Mariae Carnotensis, famuli eorum et fratres in Domino salutem.@# Conquerimur apud vos, Patres, de archiepiscopo nostro, et rege, qui nobis invitis episcopum donare volunt quemdam idiotam, ut scitis, et ejusmodi officio indignum; precantes auxilium vestrum ut vigiletis sicut boni Ecclesiae pastores ad portas ejus, ne introeat in illam ille talis, qui non quaesiverit intrare per ostium, sed aliunde ascendere, sicut fur et latro (Joan. X, 1). Vobis tribus portas custodientibus, sciatis pro certo quartum custodem addi, Odonem comitem, et nunquam recepturum illum in civitatem suam, nisi prius vestro judicio examinatum, utrum recipi debeat an non. Vigilate igitur attentius, et diligenter inquirite causam cum vestris sapientibus clericis, et nobis famulis vestris, si dignemini, nec propter regis reverentiam hoc agere pigritemini, quasi hoc pertineat ad fidelitatem ejus. Vere etenim illi fideliores eritis, si quae sunt corrigenda in regno ejus correxeritis, et animum ejus ad eamdem correctionem compuleritis. Volumus autem scire vos A. decanum quem elegeramus factum esse monachum, nihilominus tamen nos eum optare nobis fieri episcopum; cum reprobatus fuerit ille lupus, quem probare potestis indignum. Quod vos invicem caute et diligenter et secrete deliberare petimus, utrum fieri possit an non, et nobis servis vestris ac
null
f8e3e218-916a-4437-979e-f17a75edb6a9
latin_170m_raw
null
None
None
None
fratribus deliberationis vestrae finem innotescere, sive litteris, sive legato fideli. Haec autem verba nostra videte interim ne publicentur. Valete. EPISTOLA CXXXVIII [ #olim@# CXXXIII]. #Quem super omnes abbates diligunt sanctissimo patri@# O. #canonici Sanctae Mariae omnium virtutum gratia praefulgere.@# Obsecramus vos in nomine sanctae Trinitatis, ne faveatis contra jus et fas partibus Theodorici simulati episcopi, neque suadeatis Odoni comiti facere cum eo concordiam contra sanctorum canonum auctoritatem. Clarissimum speculum posuit vos Deus in mundo, videte ne qualibet nigredine obscuremini, qua offuscentur alii; sed semper vero lumine resplendeatis, quo et alii possint illustrari. Valete, beatissime Pater, et rescribite nobis quid melius de hac causa vobis videtur. EPISTOLA CXXXIX [ #olim@# CXXXIV]. #In Christo sibi dilecto semperque diligendo domino@# RAINALDO HILDEGARIUS #servus ejus fidelis, quae retro sunt oblivisci, et jugiter in anteriora tendere.@# Causa charitatis pollicitus sum conversari me cum Hereberto nepote tuo, usquequo fruges novae colligantur, amice illum habiturus, interim quasi praesentiae tuae vicarium. Scripta quae tibi mitti poscis, partim mittimus, partim minime, quia non sunt missu facilia: quae vero mittuntur, et difficilia sunt cognitu et pernecessaria, de sacramento videlicet corporis et sanguinis Domini; quae si non digne ac fideliter percipimus, vivere non habemus. De cogitationibus autem quae se nolentibus nobis ingerunt, ita sentiebat charissimus pater noster Fulbertus: nil eas nocere, si tandem menti minime placuerint; signo crucis abigendas esse ab animo, velut muscas ab oculis importunas; rationem ponendam esse mentis custodem, rerum utilium receptricem, quibus dum occupata fuerit, ab inutilibus impeti vel penetrari non possit: cui sententiae multas alias in Vitis Patrum consentientes reperire potes, quae tuum animum optime relevabunt, opitulante Christi gratia, sine qua nihil valemus vel sumus. Caetera vero quae ad praesens non mittuntur, quia nec adeo scriptu facilia, nec satis idoneum gerulum habere modo videntur, Deo volente, spero me tibi missurum vel delaturum, cum opportunum tempus et latorem invenerim. Valeas, animo meo charissime, mortuus huic mundo Christum tibi vivere noris, virtuti vivas, sit tibi mors vitiorum, ora pro me famulo tuo, Pater.
null
30f1a787-3d41-4419-bf25-d6c5baa9c6c1
latin_170m_raw
null
None
None
None
I #De Viviano Willelmi pro cujusdam servi sui interfectione servituti addicto.@# Notum esse volumus tam praesentibus quam futuris, ego Arnulfus abbas, et omnis Sancti Petri Carnotensis coenobii mihi a Deo commissa congregatio, quod Vivianum nostrum collibertum, cum uxore sua, omnemque pecuniam ejus subjungamus servituti Willelmi militis, pro interfectione furtiva cujusdam sui servi, quem ipse et uxor sua latenter interfecerunt, et eo tenore eos dimittimus ne occidantur pro hoc scelere. Filios vero quos nunc habent, ad nostros retinemus usus; quos autem genuerint posthac, ejus servituti, pro hoc nefario pertitulato, dimittimus. #Signum Arnulfi abbatis@# +. II. #De alodo Calidi Montis.@# (Circa an. 1020.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Catholicae vereque matris Ecclesiae populis in Christicolis laus semper viget vigeatque perenne. Hoc autem dignissimum justum quoque exstat, quoniam est mater nostra, Christi vero Domini nostri sponsa, quam acquisivit suo cruore pretioso; in ea enim renascimur per baptismatis lavacrum, ac in ea resurgimus a morte animae per poenitentiae luctum, et post vitae terminum nostra tumulantur cadavera in ejus atrium. Hanc Christus supra fidem quam confessus est fidelissimus Petrus fundavit, dum Domino dixit: #Tu es Christus, Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) @#. #Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11) @#. Sunt vero beati qui catholice vivendo habitant ibi, ut David cecinit: #Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) @#. His aliisque quampluribus sanctorum dictis ac sacrae Scripturae mysteriis edocta et admonita, ego Hildegardis, vicecomitissa Castridunis, do Sanctissimo Petro Carnotensis coenobii alodium meum de Bellomonte, cum terris cultis et incultis, et silvis, piscatoriisque ibidem pertinentibus, assentiente et annuente filio meo Hugone, archiepiscopo Turonum, videlicet eo tempore quo post exitum meum sepeliar in claustrum monachorum, ut semper transeuntes super meum tumulum orent pro me jugiter. Hoc viderunt et annuerunt Castridunenses proceres, qui sunt scripti subter. Si quis vero ex progenie mea aut alius invasor, stimulis vel sagittis exagitatus diabolicis, vim fecerit monachis, et eleemosynam quam Sancto Petro dedi quocunque modo abstulerit, damnatione damnatus perpetua pereat cum Dathan, et Abiron, et Anna et Caipha; auctoritateque filii mei archipraesulis Hugonis anathematizatus permaneat. Hugo, archipraesul; Gautfridi, nepotis ejus; Huberti; Godeschalci, filii ejus; Huberti, thesaurarii Cenomanensis; Radulphi, legis docti; Fulcaldi; Gathonis; Odonis Brunelli; Huberti Brunelli; Helgaudi, filii archiepiscopi; Helgaudi nigri; Gradulfi; Firmati canonici; Frederici; Hugonis vicarii; Bernardi de Buslo; Junanigni, jussu archiepiscopi, has litteras fecit. III. #De ecclesia de Rescolio datae Sancto Petro a comite Richardo.@# (Ante an. 1024.) Universorum conditor Deus mirabilis est in suis operibus, dum ex aliis alia, ex minoribus scilicet portat majora. Cujus rei sinceram considerationem intus faciendo, et in hoc ipsi grates debemus non minimas, et in illo, corde, voce, opere, quam maximas, quod non solum, ut praelibavimus, ex temporalibus fovet perpetua, verum etiam ea rationabiliter dispensando misericorditer provehit ad aeterna. Ad hujus itaque perfecti et tam optabilis gaudii fidem formandam, inter caetera quae mortalibus spem sanctae aeternitatis ingerunt, ipsa ait Veritas per semetipsam: #Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9) @#. Quod dono sentiens ejus, ejusdem nutu, Nortmannorum comes ego Richardus, inter caetera quae, eo inspirante, ei ex suo reddidi, quamdam ecclesiam in ipsius nomine monachis Sancti Petri Carnotensis coenobii dedi, quae in Ebroicensi comitatu est sita, in villa quae est ex nomine Rescolium dicta; hoc autem hujus rei gratia credidi istis apicibus, ut dapsilibus in exemplum, et testimonium sit rapacibus. Quod si quis contradictionem dationi fecerit suprascriptae, quandiu in hac permanserit intentione, humana et divina multetur maledictione. S. Richardi comitis. S. Rodberti archipraesulis. S. Richardi comitis frater archipraesul Rothomagensis. S. Gunnoridis comitissae.
null
562710c0-6de7-4ef1-8e97-2a434bb3f538
latin_170m_raw
null
None
None
None
S. Richardi, filii comitis. S. Rodberti, filii comitis. S. Unfridi. Supradictus viculus, a rebus colligendis, Rescolius olim quidem dicebatur; ibi enim res fisci colligebantur vel congregabantur. In quo, non longe ab Ava flumine, propter quemdam fontem, quaedam ecclesiola lignea sita erat in honore sancti Remigii. Defluente vero tempore, et viculus cum ecclesia bellis assiduis ad nihilum pene deducitur, et tunc, annuente comite Richardo, parochia ipsa unita est Sancti Georgii parochiae, cujus ecclesia non longe aberat, et altare Sancti Remigii in ala istius ecclesiae a monachis translatum est, ubi permansit donec moderno tempore a monacho nomine Huberto caemento et lapide est aedificata [ #al.,@# donec a modernis monachis major caemento et lapide est aedificata]. IV. #De ecclesia Wadoniscurtis data Sancto Petro a Rajenario.@# (Ante an. 1024.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Richardus, Nortmannorum dux, notum volo esse tam praesentibus quam futuris, quia adiit praesentiam meam fidelis meus, nomine Rajenarius, cum consensu suae conjugis, Wandelburgis vocabulo, humiliter petens ut, pro remedio animae meae, ecclesiam in comitatu Ebroico, cui nomen est Wadoniscurtis, seu pro filii sui anima, cujus vocabulum fuit Rodbertus, vel pro abolendis suis peccatis, monachis Sancti Petri coenobii Carnotensis concederem. Qui, justam petitionem tanti viri considerans assensum praebui, insuper sanciens ut, ab hodie in subsequenti generatione, nullus suorum, vel quorumlibet aliorum, jus dominationis seu violentiam cujuslibet irruptionis, [contra] hujus firmitudinis nostrae compactionem, temeraria procacitate, irrogare conetur. Ut autem haec cartula in Dei nomine firmiori innitatur vigore, manu propria subscripsi, fidelibus quoque meis ad corroborandum tradidi. S. Richardi comitis. S. Rodberti archiepiscopi. S. Herberti episcopi. S. Theoderici abbatis. S. Rodberti clerici. S. Rajenarii, qui hanc donationem fecit. S. Hunfredi de Wetulabus. Utrum illius temporis monachi possederint vel habuerint praefatam ecclesiam penitus ignoro; nam neque eam habuisse ab antiquis monachis audivi, neque a modernis mentionem aliquam fieri nunquam ( #sic, cum duplici negatione@# ) audivi. V. #De alodo Selusellarum dato a Gausfrido et Joscelino filio.@# (Ante an. 1024.) Quoniam permanet scriptum atque sancitum in decretis veterum, si quis nobilium laicorum aliquam ecclesiam, vel aliquod monasterium de propriis haereditatibus honoraverit, vel donationem fecerit, nullatenus nec a filio, nec ab aliquo successore repetere, idcirco ego Joscelinus, Gausfridi filius, notum esse cupio omnibus tam praesentibus quam futuris, qualiter et qua ratione pro his quae a patre meo dimissa sunt atque tradita Sancto Petro Carnotensis coenobii, post mortem ipsius, adierim domnum abbatem Majenardum et omnem ipsius loci congregationem. Pater siquidem meus Gausfridus, ob remedium suorum peccaminum, alodum, nomine Exclusellas, in comitatu Dorcasino, Sancto Petro delegavit, super fluvium Andurae, me puero et matre vivente. Ego autem ipsum alodum expetii, non ideo ut velim retrahere ab ipso venerabili loco cui est traditus, nec ut aliqua fraude possideam; sed eo tenore et tali conventione ut, quandiu vixero, XII solidos in censum persolvam, statuto termino, debitumque servitium persolvam; nec unquam mihi liceat nec vendere, nec tradere alicui, nec filio, nec alicui meorum propinquorum; sed semper, dum flatum emisero, in mea manu meoque dominio habeatur. Post finem vero meae vitae, ut major memoria sit patris, et partem valeam habere in ipsius benefacto, non modo illud quod pater donavit, quod nunc teneo, dono domni abbatis Majenardi et aliorum seniorum, sed omnia cum his quae in ipso sunt, scilicet molendinis, terris cultis et incultis, pratis, silvis, ad eumdem locum a quo accepi, deveniant in usus servorum Christi. Ut autem absque calumnia ulla vel contradictione hoc fiat, litteris mandare studui; ob hoc maxime ne aliquis, mihi fuerit ( #sic@# ), sibi vindicet. Seniori quoque meo Odoni, comiti inclyto, proceribusque suis trado corroborandum, ut sequens in aevum firmum et inconvulsum permaneat quod insertum est. S. Odonis comitis, S. Bertae, matris suae. S. Agnetis, filiae ipsius. S. Walterii comitis. S. Gausfredi militis. S
null
aa4e3329-3ed1-4e55-83c9-c313f3bb01d6
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Hervei vicecomitis. S. Rodulfi. S. Gausberti, S. Alberti. S. Wasulini. S. Sulii. S. Joscelini, qui hanc chartulam firmari instituit. S. Gausfridi, militis sui. VI. #De Guerpo Ursivillaris ecclesiae.@# (Circa an. 1024.) Sub aeterno regimine summoque sacerdotio Christi, meo tempore, ego Odolricus, Aurelianorum episcopus, notum fieri volo contemporalibus atque successoribus meis modum et finem causae quae in hac chartula scripta est. Monachi Sancti Petri Carnotensis coenobii possidebant, ex longo tempore, quamdam ecclesiam in pago Dunensi in loco qui dicitur Ursivillaris. Quidam vero casatus noster. nomine Hilduinus, cum suis propinquis intendebat eis calumniam de ipsa ecclesia, dicens eam ad casamentum nostrum et ad suum beneficium pertinere. Addebat etiam temporibus antecessorum meorum se satis agitasse calumniam istam, sed justitiam minime consequi potuisse. Convenimus ergo domnum Fulbertum, episcopum Carnotensem, et Arnulfum, Sancti Petri abbatem, ut de ista causa darent nobis audientiae locum; quod et fecerunt semel in eadem villa quae dicitur Ursivillaris, et iterum in villa quae dicitur Castanetas. Discussa itaque ex utraque parte controversia, invenimus partem monachorum ita scriptura et testibus et longa vestitura suffultam, ut nulla Christianorum lege posset supradicta ecclesia ab eorum possessione auferri. Unde, contra jus atque nefas contendere nolentes, ego videlicet Odolricus episcopus, et frater meus Isembardus, et praedictus Hilduinus cum filiis et caeteris propinquis suis, ex toto gurpivimus incoeptam calumniam monachis Sancti Petri, annuentes ut solide et quiete possideant ecclesiam suam Ursivillaris in perpetuum, sicut justum esse comperimus. Interdixi etiam episcopali auctoritate mihi a Deo tradita ne quis successorum nostrorum oraedictos monachos Sancti Petri per hujusmodi sacrilegam calumniam ulterius inquietet. Quod si pertinaciter odiosae calumniae inhaerere maluerit, illo quo Deus iratus incorrigibiles damnat anathemate feriatur. Fiat fiat. Nos vero, qui calumniam supradictam gurpivimus, nomina nostra nostrorumque fidelium qui praesentes aderant, in praesenti chartula, memoriae causa, fecimus adnotari. S. Odolrici, Aurelianensis episcopi. S. Fulberti Carnotensis episcopi. S. Alberti abbatis. S. Isenbardi laici. S. Erfredi clerici. S. Salonis clerici. S. Bovonis, decani Sancti Martini Turonensis. S. Tescelini clerici. S. Tedoini clerici. S. Alberici. S. Hilduini laici, S. Hilduini fili ejus. S. Odolrici filii ejus. S. Pontelini nepotis ejus. S. Godefridi laici. S. Adroldi vicecomitis. S. Friderici fr. laici. S. Hugonis Radordi. S. Gualoi laici. I #De Viviano Willelmi pro cujusdam servi sui interfectione servituti addicto.@# Notum esse volumus tam praesentibus quam futuris, ego Arnulfus abbas, et omnis Sancti Petri Carnotensis coenobii mihi a Deo commissa congregatio, quod Vivianum nostrum collibertum, cum uxore sua, omnemque pecuniam ejus subjungamus servituti Willelmi militis, pro interfectione furtiva cujusdam sui servi, quem ipse et uxor sua latenter interfecerunt, et eo tenore eos dimittimus ne occidantur pro hoc scelere. Filios vero quos nunc habent, ad nostros retinemus usus; quos autem genuerint posthac, ejus servituti, pro hoc nefario pertitulato, dimittimus. #Signum Arnulfi abbatis@# +. II. #De alodo Calidi Montis.@# (Circa an. 1020.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Catholicae vereque matris Ecclesiae populis in Christicolis laus semper viget vigeatque perenne. Hoc autem dignissimum justum quoque exstat, quoniam est mater nostra, Christi vero Domini nostri sponsa, quam acquisivit suo cruore pretioso; in ea enim renascimur per baptismatis lavacrum, ac in ea resurgimus a morte animae per poenitentiae luctum, et post vitae terminum nostra tumulantur cadavera in ejus atrium. Hanc Christus supra fidem quam confessus est fidelissimus Petrus fundavit, dum Domino dixit: #Tu es Christus, Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) @#. #Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11) @#. Sunt vero beati qui catholice vivendo habitant ibi, ut David cecinit: #Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) @#. His aliisque quampluribus sanctorum
null
36726e88-bd2a-485c-90cc-6316900fa3cc
latin_170m_raw
null
None
None
None
dictis ac sacrae Scripturae mysteriis edocta et admonita, ego Hildegardis, vicecomitissa Castridunis, do Sanctissimo Petro Carnotensis coenobii alodium meum de Bellomonte, cum terris cultis et incultis, et silvis, piscatoriisque ibidem pertinentibus, assentiente et annuente filio meo Hugone, archiepiscopo Turonum, videlicet eo tempore quo post exitum meum sepeliar in claustrum monachorum, ut semper transeuntes super meum tumulum orent pro me jugiter. Hoc viderunt et annuerunt Castridunenses proceres, qui sunt scripti subter. Si quis vero ex progenie mea aut alius invasor, stimulis vel sagittis exagitatus diabolicis, vim fecerit monachis, et eleemosynam quam Sancto Petro dedi quocunque modo abstulerit, damnatione damnatus perpetua pereat cum Dathan, et Abiron, et Anna et Caipha; auctoritateque filii mei archipraesulis Hugonis anathematizatus permaneat. Hugo, archipraesul; Gautfridi, nepotis ejus; Huberti; Godeschalci, filii ejus; Huberti, thesaurarii Cenomanensis; Radulphi, legis docti; Fulcaldi; Gathonis; Odonis Brunelli; Huberti Brunelli; Helgaudi, filii archiepiscopi; Helgaudi nigri; Gradulfi; Firmati canonici; Frederici; Hugonis vicarii; Bernardi de Buslo; Junanigni, jussu archiepiscopi, has litteras fecit. III. #De ecclesia de Rescolio datae Sancto Petro a comite Richardo.@# (Ante an. 1024.) Universorum conditor Deus mirabilis est in suis operibus, dum ex aliis alia, ex minoribus scilicet portat majora. Cujus rei sinceram considerationem intus faciendo, et in hoc ipsi grates debemus non minimas, et in illo, corde, voce, opere, quam maximas, quod non solum, ut praelibavimus, ex temporalibus fovet perpetua, verum etiam ea rationabiliter dispensando misericorditer provehit ad aeterna. Ad hujus itaque perfecti et tam optabilis gaudii fidem formandam, inter caetera quae mortalibus spem sanctae aeternitatis ingerunt, ipsa ait Veritas per semetipsam: #Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9) @#. Quod dono sentiens ejus, ejusdem nutu, Nortmannorum comes ego Richardus, inter caetera quae, eo inspirante, ei ex suo reddidi, quamdam ecclesiam in ipsius nomine monachis Sancti Petri Carnotensis coenobii dedi, quae in Ebroicensi comitatu est sita, in villa quae est ex nomine Rescolium dicta; hoc autem hujus rei gratia credidi istis apicibus, ut dapsilibus in exemplum, et testimonium sit rapacibus. Quod si quis contradictionem dationi fecerit suprascriptae, quandiu in hac permanserit intentione, humana et divina multetur maledictione. S. Richardi comitis. S. Rodberti archipraesulis. S. Richardi comitis frater archipraesul Rothomagensis. S. Gunnoridis comitissae. S. Richardi, filii comitis. S. Rodberti, filii comitis. S. Unfridi. Supradictus viculus, a rebus colligendis, Rescolius olim quidem dicebatur; ibi enim res fisci colligebantur vel congregabantur. In quo, non longe ab Ava flumine, propter quemdam fontem, quaedam ecclesiola lignea sita erat in honore sancti Remigii. Defluente vero tempore, et viculus cum ecclesia bellis assiduis ad nihilum pene deducitur, et tunc, annuente comite Richardo, parochia ipsa unita est Sancti Georgii parochiae, cujus ecclesia non longe aberat, et altare Sancti Remigii in ala istius ecclesiae a monachis translatum est, ubi permansit donec moderno tempore a monacho nomine Huberto caemento et lapide est aedificata [ #al.,@# donec a modernis monachis major caemento et lapide est aedificata]. IV. #De ecclesia Wadoniscurtis data Sancto Petro a Rajenario.@# (Ante an. 1024.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Richardus, Nortmannorum dux, notum volo esse tam praesentibus quam futuris, quia adiit praesentiam meam fidelis meus, nomine Rajenarius, cum consensu suae conjugis, Wandelburgis vocabulo, humiliter petens ut, pro remedio animae meae, ecclesiam in comitatu Ebroico, cui nomen est Wadoniscurtis, seu pro filii sui anima, cujus vocabulum fuit Rodbertus, vel pro abolendis suis peccatis, monachis Sancti Petri coenobii Carnotensis concederem. Qui, justam petitionem tanti viri considerans assensum praebui, insuper sanciens ut, ab hodie in subsequenti generatione, nullus suorum, vel quorumlibet aliorum, jus dominationis seu violentiam cujuslibet irruptionis, [contra] hujus firmitudinis nostrae compactionem, temeraria procacitate, irrogare conetur. Ut autem haec cartula in Dei nomine firmiori innitatur vigore, manu propria subscripsi, fidelibus quoque meis ad corroborandum
null
9dee9ace-2df0-409d-ba5e-268b73612b0f
latin_170m_raw
null
None
None
None
tradidi. S. Richardi comitis. S. Rodberti archiepiscopi. S. Herberti episcopi. S. Theoderici abbatis. S. Rodberti clerici. S. Rajenarii, qui hanc donationem fecit. S. Hunfredi de Wetulabus. Utrum illius temporis monachi possederint vel habuerint praefatam ecclesiam penitus ignoro; nam neque eam habuisse ab antiquis monachis audivi, neque a modernis mentionem aliquam fieri nunquam ( #sic, cum duplici negatione@# ) audivi. V. #De alodo Selusellarum dato a Gausfrido et Joscelino filio.@# (Ante an. 1024.) Quoniam permanet scriptum atque sancitum in decretis veterum, si quis nobilium laicorum aliquam ecclesiam, vel aliquod monasterium de propriis haereditatibus honoraverit, vel donationem fecerit, nullatenus nec a filio, nec ab aliquo successore repetere, idcirco ego Joscelinus, Gausfridi filius, notum esse cupio omnibus tam praesentibus quam futuris, qualiter et qua ratione pro his quae a patre meo dimissa sunt atque tradita Sancto Petro Carnotensis coenobii, post mortem ipsius, adierim domnum abbatem Majenardum et omnem ipsius loci congregationem. Pater siquidem meus Gausfridus, ob remedium suorum peccaminum, alodum, nomine Exclusellas, in comitatu Dorcasino, Sancto Petro delegavit, super fluvium Andurae, me puero et matre vivente. Ego autem ipsum alodum expetii, non ideo ut velim retrahere ab ipso venerabili loco cui est traditus, nec ut aliqua fraude possideam; sed eo tenore et tali conventione ut, quandiu vixero, XII solidos in censum persolvam, statuto termino, debitumque servitium persolvam; nec unquam mihi liceat nec vendere, nec tradere alicui, nec filio, nec alicui meorum propinquorum; sed semper, dum flatum emisero, in mea manu meoque dominio habeatur. Post finem vero meae vitae, ut major memoria sit patris, et partem valeam habere in ipsius benefacto, non modo illud quod pater donavit, quod nunc teneo, dono domni abbatis Majenardi et aliorum seniorum, sed omnia cum his quae in ipso sunt, scilicet molendinis, terris cultis et incultis, pratis, silvis, ad eumdem locum a quo accepi, deveniant in usus servorum Christi. Ut autem absque calumnia ulla vel contradictione hoc fiat, litteris mandare studui; ob hoc maxime ne aliquis, mihi fuerit ( #sic@# ), sibi vindicet. Seniori quoque meo Odoni, comiti inclyto, proceribusque suis trado corroborandum, ut sequens in aevum firmum et inconvulsum permaneat quod insertum est. S. Odonis comitis, S. Bertae, matris suae. S. Agnetis, filiae ipsius. S. Walterii comitis. S. Gausfredi militis. S. Hervei vicecomitis. S. Rodulfi. S. Gausberti, S. Alberti. S. Wasulini. S. Sulii. S. Joscelini, qui hanc chartulam firmari instituit. S. Gausfridi, militis sui. VI. #De Guerpo Ursivillaris ecclesiae.@# (Circa an. 1024.) Sub aeterno regimine summoque sacerdotio Christi, meo tempore, ego Odolricus, Aurelianorum episcopus, notum fieri volo contemporalibus atque successoribus meis modum et finem causae quae in hac chartula scripta est. Monachi Sancti Petri Carnotensis coenobii possidebant, ex longo tempore, quamdam ecclesiam in pago Dunensi in loco qui dicitur Ursivillaris. Quidam vero casatus noster. nomine Hilduinus, cum suis propinquis intendebat eis calumniam de ipsa ecclesia, dicens eam ad casamentum nostrum et ad suum beneficium pertinere. Addebat etiam temporibus antecessorum meorum se satis agitasse calumniam istam, sed justitiam minime consequi potuisse. Convenimus ergo domnum Fulbertum, episcopum Carnotensem, et Arnulfum, Sancti Petri abbatem, ut de ista causa darent nobis audientiae locum; quod et fecerunt semel in eadem villa quae dicitur Ursivillaris, et iterum in villa quae dicitur Castanetas. Discussa itaque ex utraque parte controversia, invenimus partem monachorum ita scriptura et testibus et longa vestitura suffultam, ut nulla Christianorum lege posset supradicta ecclesia ab eorum possessione auferri. Unde, contra jus atque nefas contendere nolentes, ego videlicet Odolricus episcopus, et frater meus Isembardus, et praedictus Hilduinus cum filiis et caeteris propinquis suis, ex toto gurpivimus incoeptam calumniam monachis Sancti Petri, annuentes ut solide et quiete possideant ecclesiam suam Ursivillaris in perpetuum, sicut justum esse comperimus. Interdixi etiam episcopali auctoritate mihi a Deo tradita ne quis successorum nostrorum oraedictos monachos Sancti Petri per hujusmodi sacrilegam calumniam ulterius
null
7bed18f6-1ef5-418c-9ff2-fc636ab443fe
latin_170m_raw
null
None
None
None
inquietet. Quod si pertinaciter odiosae calumniae inhaerere maluerit, illo quo Deus iratus incorrigibiles damnat anathemate feriatur. Fiat fiat. Nos vero, qui calumniam supradictam gurpivimus, nomina nostra nostrorumque fidelium qui praesentes aderant, in praesenti chartula, memoriae causa, fecimus adnotari. S. Odolrici, Aurelianensis episcopi. S. Fulberti Carnotensis episcopi. S. Alberti abbatis. S. Isenbardi laici. S. Erfredi clerici. S. Salonis clerici. S. Bovonis, decani Sancti Martini Turonensis. S. Tescelini clerici. S. Tedoini clerici. S. Alberici. S. Hilduini laici, S. Hilduini fili ejus. S. Odolrici filii ejus. S. Pontelini nepotis ejus. S. Godefridi laici. S. Adroldi vicecomitis. S. Friderici fr. laici. S. Hugonis Radordi. S. Gualoi laici.
null
989d1209-56a1-4542-8d1d-66062da451d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epistola ad Ebalum Domino EBALO, gloriosissimo Remorum archiepiscopo, et caeteris dioecesis metropolis episcopis, ADALBERONI scilicet Laudunensi episcopo, ROTGERO Catalaunensi, GERARDO Cameracensi, VARINO Belvacensi, VUIDONI Silvanectensi, FULCONI Ambianensi, DROGONI Tarvanensi, clerus et populus Noviomensis ac Tornacensis Ecclesiae, huic sanctae sedi specialiter obsequentes. Quoniam, secundum canonicam institutionem, nullam Ecclesiam, pastorali regimine destitutam, praeter metropoliticam ac dioecesanorum episcoporum auctoritatem, ad antistitem subrogandum fas est aspirare, vestrae sanctitatis excellentiam, patres beatissimi, necessitate coacti adimus, et sicut ad montes Dei oculos dirigimus, per quos nobis auxilium venire, Deo propitiante, confidimus. Sublimes enim montes merito vocati, cedrorum Libani celsitudinem verticis dignitate praecellitis, in quibus divinitus constituta esse dignoscitur habitatio Dei viventis; coelo si quidem proximiores effecti, a vero sole, qui Pater luminum vocatur et est, a quo totius luminis origo procedit, vi cujus irradiati, inferiores quoque illati luminis participatione illustratis, ac coelesti rore a superioribus defluente humiliores secundos efficitis; sub umbram igitur vestri culminis fiducialius confugientes, vestra protectione tueri deposcimus quatenus, diuturni luctus elogio paterno more compatiendo, nobis suffragium consolationis praebeatis, et spem incoepti gaudii ad effectum perducere non differatis. Dolemus quidem et ejulando lacrymis deficimus, utpote piissimi patris nostri Harduini, videlicet episcopi, morte admodum desolati, quem, proh dolor? communis humanae conditionis casus nobis repente subripuit; miseratione autem serenissimi regis Rotberti in nostra tribulatione consolari coepimus, cujus immensa pietate ad petitionem totius Ecclesiae rectorem petivimus dominum, videlicet Hugonem, Ecclesiae nostrae Tornacensis praepositum, Cameracensis autem archidiaconum, quem communi voto pastorem eligimus, rectorem deposcimus, pontificio proclamamus. Eligimus ergo eum talem qualem jubet apostolica et canonica auctoritas, fide catholicum, natura prudentem, docibilem, patientem, moribus temperatum, vita castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, litteratum, in lege Dei instructum, in Scripturarum sensibus cautum, in dogmatibus ecclesiasticis exercitatum, et secundum Scripturarum tramitem traditionemque orthodoxam, et canonum ac decretorum sedis apostolicae, praesulum constitutiones, sano sensu ecclesiasticas regulas intelligentem, sanoque sermone docentem atque servantem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem et cum modestia corripientem eos qui resistunt, et si qui sanae doctrinae adversantur eis resistere et redarguere sana doctrina praevalentem; hospitalem modestum, suae domui bene praepositum, non neophytum, habentem testimonium bonum; in gradibus singulis, secundum traditionem ecclesiasticam, ministrantem ad omne opus bonum, et ad satisfactionem omni poscenti rationem. His ergo et aliis virtutibus plenissime pollentem, omnimodis petimus ut quantocius vestra benedictione nobis illum consecretis antistitem, quatenus, auctore Deo, plebs quae diu episcopali regimine caruit, sub tanto pontifice, ad pastorem et episcopum animarum nostrarum conversa, suo Domino militare valeat, quia, testante Scriptura, integritas praesidentium salus est subditorum, et ubi incolumitas est obedientiae, ibi sana est forma doctrinae; quia autem omnes nec evectione equorum, nec officio pedum adesse valemus, unanimes huic scripturae assensum praebemus. Epistola ad Ebalum Domino EBALO, gloriosissimo Remorum archiepiscopo, et caeteris dioecesis metropolis episcopis, ADALBERONI scilicet Laudunensi episcopo, ROTGERO Catalaunensi, GERARDO Cameracensi, VARINO Belvacensi, VUIDONI Silvanectensi, FULCONI Ambianensi, DROGONI Tarvanensi, clerus et populus Noviomensis ac Tornacensis Ecclesiae, huic sanctae sedi specialiter obsequentes. Quoniam, secundum canonicam institutionem, nullam Ecclesiam, pastorali regimine destitutam, praeter metropoliticam ac dioecesanorum episcoporum auctoritatem, ad antistitem subrogandum fas est aspirare, vestrae sanctitatis excellentiam, patres beatissimi, necessitate coacti adimus, et sicut ad montes Dei oculos dirigimus, per quos nobis auxilium venire, Deo propitiante, confidimus. Sublimes enim montes merito vocati, cedrorum Libani celsitudinem verticis dignitate praecellitis, in quibus divinitus constituta esse dignoscitur habitatio Dei viventis; coelo si quidem proximiores effecti, a vero sole, qui Pater luminum vocatur et est, a quo totius luminis origo procedit, vi cujus irradiati, inferiores quoque illati luminis participatione illustratis, ac coelesti rore a superioribus defluente humiliores secundos efficitis; sub umbram igitur vestri culminis fiducialius confugientes, vestra protectione tueri deposcimus quatenus, diuturni luctus elogio paterno more compatiendo, nobis suffragium consolationis praebeatis, et spem incoepti gaudii ad effectum perducere non differatis. Dolemus quidem et ejulando lacrymis deficimus, utpote piissimi patris nostri Harduini, videlicet episcopi, morte admodum desolati, quem, proh dolor
null
44494e29-8638-457a-a6cf-97db2d1d9480
latin_170m_raw
null
None
None
None
? communis humanae conditionis casus nobis repente subripuit; miseratione autem serenissimi regis Rotberti in nostra tribulatione consolari coepimus, cujus immensa pietate ad petitionem totius Ecclesiae rectorem petivimus dominum, videlicet Hugonem, Ecclesiae nostrae Tornacensis praepositum, Cameracensis autem archidiaconum, quem communi voto pastorem eligimus, rectorem deposcimus, pontificio proclamamus. Eligimus ergo eum talem qualem jubet apostolica et canonica auctoritas, fide catholicum, natura prudentem, docibilem, patientem, moribus temperatum, vita castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, litteratum, in lege Dei instructum, in Scripturarum sensibus cautum, in dogmatibus ecclesiasticis exercitatum, et secundum Scripturarum tramitem traditionemque orthodoxam, et canonum ac decretorum sedis apostolicae, praesulum constitutiones, sano sensu ecclesiasticas regulas intelligentem, sanoque sermone docentem atque servantem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem et cum modestia corripientem eos qui resistunt, et si qui sanae doctrinae adversantur eis resistere et redarguere sana doctrina praevalentem; hospitalem modestum, suae domui bene praepositum, non neophytum, habentem testimonium bonum; in gradibus singulis, secundum traditionem ecclesiasticam, ministrantem ad omne opus bonum, et ad satisfactionem omni poscenti rationem. His ergo et aliis virtutibus plenissime pollentem, omnimodis petimus ut quantocius vestra benedictione nobis illum consecretis antistitem, quatenus, auctore Deo, plebs quae diu episcopali regimine caruit, sub tanto pontifice, ad pastorem et episcopum animarum nostrarum conversa, suo Domino militare valeat, quia, testante Scriptura, integritas praesidentium salus est subditorum, et ubi incolumitas est obedientiae, ibi sana est forma doctrinae; quia autem omnes nec evectione equorum, nec officio pedum adesse valemus, unanimes huic scripturae assensum praebemus.
null
e0dbdfe2-9946-4f73-96a0-1289f46a0fda
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #Epistola S. Guillelmi, abbatis S. Benigni Divionensis, ad Joannem XIX.--Monet eum ne Ecclesiam Constantinopolitanam Universalis nomen sibi attribuere patiatur.@# (MABILL., #Acta SS. Bened.@# VIII, 335.) Gratia Dei et reverentia beati Petri sedi in orbe terrarum excellentissimae indepto papae JOANNI, WILLELMUS, crucis Christi servus, sedem judicii cum apostolis et coronam regni. Magistri gentium dictis instruimur seniorem non increpandum. Idem tamen alias dicit: « Factus sum insipiens, vos me coegistis. » Idcirco igitur filiationis diligentia hortamur communem vestram paternitatem ut in uno imitemini cogitationes hominum pervidentem Dominum Salvatorem, ut dicatis ad aliquem vobis unanimem, quemadmodum et ipse Petro: « Quid dicunt homines de me? » Si vero responsum ejus ex fide fuerit, animadvertite qualiter sonuerit; si clare, custodite ne obfuscetur; si vero obscure, lux mundi oranda est, qualiter ita fulgeatis, ut universis in gremio Ecclesiae constitutis ad viam mandatorum Dei gradiendam lumen praebeatis. Sed est fama rei, quae nuper apud vos accidit, de qua quis audiens, si non scandalizatur, noverit se longe ab amore superno disparari. Quoniam licet potestas Romani imperii, quae olim in orbe terrarum monarches viguit, nunc per diversa terrarum loca innumeris regatur sceptris, ligandi solvendique in coelo et in terra potestas incumbit magisterio Petri. Atque idcirco ista diximus, ut animadvertatis non aliter Graecos quam cenodoxia, hoc quod audivimus apud vos requirere, impetravisse. De caetero quoque optamus, uti universalem decet antistitem, vos acrius in correptione et disciplina sanctae et apostolicae Ecclesiae vigere, aeterneque et feliciter in Christo valere. II. #Ejusdem ad eumdem.--Invehitur in Simoniacos.@# [MABILL., #ibid.@# pag. 330.] Parcite, quaeso, parcite, qui dicimini sal terrae et lux mundi. Sufficiat hominibus jam semel Christum fuisse venditum pro communi salute universorum. Jam enim refugae veri luminis, solo nomine pastores, ovile Christi, imo membra illius, videte post vos quo eunt. Si juxta fontem tepet rivus, in longinquum fetere nulli dubium est. Idcirco cura quibusdam venditur ad suum interitum. Volo vos pastores ac pontifices omnes in commune judicis securim gestantis, ante januam assistentis memores. III. #Halinardi abbatis sancti Benigni epistola ad Joannem papam XIX.@# [MABILL., #Annal. Bened. IV,@# Append. 728.] Domno sancto totius orbis magistro, JOANNI videlicet, universali papae, et humilis abbas potestatis Sancti Benigni, cum tota congregatione sanctorum fidelia orationum servitia. Totum non latet mundum Romanae Ecclesiae pastorem apostolica vice ita fungi, ut quod ipse in ecclesiastico ordine constituerit, ratum, stabile et inviolabile permaneret in aevum. Dignum ergo est ut resolutori civium philosogiam virtutum, scilicet discretionem semper habeat secum, ne videlicet ille, cui potestas ecclesiarum data, hoc ignoranter propter susurrones constituat, quod cum veram antiquitatem noverit destruere non dubitet. Hoc autem patet, ideo vestram praeoccupando faciem dicimus, quia notitioni nostrae enucleatum est, vicinos nostros canonicos monasticum honorem inhiantes surripere auctoritatis vestrae, celsitudinem petere velle; quatenus accepta a vobis licentia coemeterium nostrum ad se transferant in castellum. Scitis autem quod si qui antiquam Patrum constitutionem mutare volunt, non quae Dei, sed quae sua sunt, quaerunt; rogamus ergo propter Deum ne concedatis, et nos opportune memoriam servitii habebimus. IV. #Epistola Jordani episcopi Lemovicensis ad Benedictum papam VIII, de no ponendo S. Martiali in numero apostolorum@# . [ #Gall. Christ. II,@# append., pag. 161.] Domno ac venerabili, Deo et hominibus dilecto, papae nostro BENEDICTO, ROBERTUS Dei gratia rex Francorum, GUILLELMUS dux Aquitanorum, archiepiscopus Bituricensis, archiepiscopus Burdegalensis, archiepiscopus Turonensis, omnesque eorum suffraganei, nec non ISEMBERTUS Pictavensis, ARNALDUS Petroguoricensis; JESOLO, ROO, caeterique eorum confratres, JORDANUS episcopus Lemovicencis, qui hanc chartam scribere jussit, hi omnes domno apostolico salutem et dilectionem. Dominum nostrum Jesum Christum scimus et credimus duodecim sibi elegisse apostolos, quibus dedit potestatem ligandi atque solvendi; ex quibus cecidit unus nomine Judas, in cujus locum caeteri apostoli elegerunt alium nomine Mathiam, ut duodenum restaurarent numerum; in quorum consortium Dominus noster alios septuaginta duos sibi elegit, quos et discipulos vocavit, ex quibus beatus
null
a3b1cdde-a982-497a-9e2e-5c5a3329c15c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Petrus princeps apostolorum unum sibi elegit nomine Martialem, qui una cum illo aderat ante praesentiam Domini nostri Jesu Christi; et ad coenam et ubicunque Dominus noster aliquod suis apostolis ostendebat miraculum, beatus Martialis cum S. Petro interfuit. Sed post sanctam Domini resurrectionem ac ascensionem beatus Martialis, qui fuit ex septuaginta duobus discipulis unus, beato Petro adhaerebat; quem Martialem beatus Petrus cum duobus presbyteris Alpiniano et Austricliniano Gallicam gentem praedicare transmisit. Illi vero iter carpentes, venerunt Elsam; ibi mortuus est Austriclinianus unus ex presbyteris. Inde statim beatus Martialis rediens Romam, sancto apostolo unum ex comitibus suis mortuum nuntiavit; cui apostolus ait: « Sume tibi baculum istum, et cum pervenias ad corpus, tange istud isto meo baculo, et dic: #In nomine Domini nostri Jesu Christi surge, Austricliniane,@# Deus erit comes itineris tui. » Beatus Martialis jussa S. apostoli implevit, tetigit corpus Austricliniani, et statim sanus effectus est; inde proficiscentes, venerunt Lemovicam civitatem. Ibi invenerunt Stephanum ducem cum tota familia sua idola adorantem, quem statim evangelicis praedicavit verbis, ad Christianitatem convertit, et cum tota familia sua baptizavit. In eo autem templo ubi ipse dux ante adorabat idola vana et surda, beatus Martialis cum duobus suis presbyteris Alpiniano et Austricliniano, adjuvante duce Stephano, basilicam construxit, et in honore B. Stephani primi martyris dedicavit; ibi divina celebravit mysteria, admonuit, docuit usque dum totam Aquitanicam gentem a via erroris ad veram vitam, quae Christus est, perduxit; tandiu ibi missarum solemnia celebravit usque dum ante ipsum altare protomartyris Stephani finivit, et cum magna angelorum reverentia animam Deo reddidit. Dux vero Stephanus cum magno honore corpus illius foras civitatem sepelivit, in eo loco ubi ipse sanctus Martialis ecclesiam in honore S. Petri sui magistri aedificavit. S. Aurelianus successor illius, quem ipse S. Martialis de inferno traxit, Ebulus, Alicus, Ermogevianus aliique ejus successores usque triginta sex. Ego vero septimus qui vocor Jordanus, omnium infimus. Hi omnes pro sanctissimo confessore eum habuerunt. Similiter omnes abbates in ejus monasterio habitantes usque in hodiernum diem. Iste abbas, qui nunc est, novitate deceptus, superbia elatus, venit ad me, qui sum vilior meis antecessoribus, deprecans ut in consilio meo, et in synodo sanctissimum confessorem in numero ponerem apostolorum, quod facere nolui. Ille perseverans dictis, fidem quam habuit, cum duodecim monachis illius monasterii, mihi promisit ut cum auctoritate in omni consilio me defenderet. Hoc facere non potuit in consilio Guillelmi Aquitanorum ducis, audiente archiepiscopo Bituricensi, Isemberto Pictaviensi, caeterisque eorum suffraganeis. Omnes episcopi Francorum, Alvernorum, Vasconum, Aquitanorum, cum quibus ego fui locutus, comprobant et confirmant sanctissimum confessorem Martialem non debere tollere de illo loco ubi sancti Patres et nostri antecessores cum posuerunt, et non esse apostolatum nisi auctoritate comprobatum. Talem dicunt rationem: « Si ego S. Martialem, qui fuit ex septuaginta duobus, in numero ponam apostolorum, illi omnes septuaginta duos in numero ponunt apostolorum, et ubi eorum corpora condiuntur, ipsum locum pro apostolatu tenere. » Tibi vero, ego Jordanus, has litteras mitto de parte istorum praedictorum, regis scilicet Roberti, Guillelmi ducis Aquitanorum, archiepiscoporum omnium, videlicet catholicorum, qui mihi contradicunt ne sanctum Martialem in numero ponam apostolorum. Tu autem si ausus es facere quod non fecerunt sancti tui antecessores Gregorius, Clemens, Bonifacius, et multi alii, ut ponerent confessores inter apostolos, si peccatum est, tuum sit; ego ero liber a culpa, neque iniquitas, neque peccatum meum; voluntatem omnium Aquitanorum tibi monstrabo, quia ille abbas seductor nulla alia causa hoc facit, nisi quia vult destruere sedem episcopalem primi martyris, et apostolatum S. Petri advilare. Per istius chartae portitorem litteras mihi mitte, et per omnia tuam voluntatem mihi manda. Ego ad praesens tecum loqui non potero, sed quanto citius mihi erit posse, limina sancti Petri adibo. Vale viriliter, age jussa Patrum, noli praevaricare. I. #Epistola S. Guillelmi, abbatis S. Benigni Divionensis, ad Joannem XIX.--Monet eum ne Ecclesiam Constantinopolitanam Universalis nomen sibi attribuere patiatur.@# (MABILL., #Acta SS. Bened.@# VIII, 335.)
null
ae2836ad-1871-45cd-9769-c2aafd5aa2aa
latin_170m_raw
null
None
None
None
Gratia Dei et reverentia beati Petri sedi in orbe terrarum excellentissimae indepto papae JOANNI, WILLELMUS, crucis Christi servus, sedem judicii cum apostolis et coronam regni. Magistri gentium dictis instruimur seniorem non increpandum. Idem tamen alias dicit: « Factus sum insipiens, vos me coegistis. » Idcirco igitur filiationis diligentia hortamur communem vestram paternitatem ut in uno imitemini cogitationes hominum pervidentem Dominum Salvatorem, ut dicatis ad aliquem vobis unanimem, quemadmodum et ipse Petro: « Quid dicunt homines de me? » Si vero responsum ejus ex fide fuerit, animadvertite qualiter sonuerit; si clare, custodite ne obfuscetur; si vero obscure, lux mundi oranda est, qualiter ita fulgeatis, ut universis in gremio Ecclesiae constitutis ad viam mandatorum Dei gradiendam lumen praebeatis. Sed est fama rei, quae nuper apud vos accidit, de qua quis audiens, si non scandalizatur, noverit se longe ab amore superno disparari. Quoniam licet potestas Romani imperii, quae olim in orbe terrarum monarches viguit, nunc per diversa terrarum loca innumeris regatur sceptris, ligandi solvendique in coelo et in terra potestas incumbit magisterio Petri. Atque idcirco ista diximus, ut animadvertatis non aliter Graecos quam cenodoxia, hoc quod audivimus apud vos requirere, impetravisse. De caetero quoque optamus, uti universalem decet antistitem, vos acrius in correptione et disciplina sanctae et apostolicae Ecclesiae vigere, aeterneque et feliciter in Christo valere. II. #Ejusdem ad eumdem.--Invehitur in Simoniacos.@# [MABILL., #ibid.@# pag. 330.] Parcite, quaeso, parcite, qui dicimini sal terrae et lux mundi. Sufficiat hominibus jam semel Christum fuisse venditum pro communi salute universorum. Jam enim refugae veri luminis, solo nomine pastores, ovile Christi, imo membra illius, videte post vos quo eunt. Si juxta fontem tepet rivus, in longinquum fetere nulli dubium est. Idcirco cura quibusdam venditur ad suum interitum. Volo vos pastores ac pontifices omnes in commune judicis securim gestantis, ante januam assistentis memores. III. #Halinardi abbatis sancti Benigni epistola ad Joannem papam XIX.@# [MABILL., #Annal. Bened. IV,@# Append. 728.] Domno sancto totius orbis magistro, JOANNI videlicet, universali papae, et humilis abbas potestatis Sancti Benigni, cum tota congregatione sanctorum fidelia orationum servitia. Totum non latet mundum Romanae Ecclesiae pastorem apostolica vice ita fungi, ut quod ipse in ecclesiastico ordine constituerit, ratum, stabile et inviolabile permaneret in aevum. Dignum ergo est ut resolutori civium philosogiam virtutum, scilicet discretionem semper habeat secum, ne videlicet ille, cui potestas ecclesiarum data, hoc ignoranter propter susurrones constituat, quod cum veram antiquitatem noverit destruere non dubitet. Hoc autem patet, ideo vestram praeoccupando faciem dicimus, quia notitioni nostrae enucleatum est, vicinos nostros canonicos monasticum honorem inhiantes surripere auctoritatis vestrae, celsitudinem petere velle; quatenus accepta a vobis licentia coemeterium nostrum ad se transferant in castellum. Scitis autem quod si qui antiquam Patrum constitutionem mutare volunt, non quae Dei, sed quae sua sunt, quaerunt; rogamus ergo propter Deum ne concedatis, et nos opportune memoriam servitii habebimus. IV. #Epistola Jordani episcopi Lemovicensis ad Benedictum papam VIII, de no ponendo S. Martiali in numero apostolorum@# . [ #Gall. Christ. II,@# append., pag. 161.] Domno ac venerabili, Deo et hominibus dilecto, papae nostro BENEDICTO, ROBERTUS Dei gratia rex Francorum, GUILLELMUS dux Aquitanorum, archiepiscopus Bituricensis, archiepiscopus Burdegalensis, archiepiscopus Turonensis, omnesque eorum suffraganei, nec non ISEMBERTUS Pictavensis, ARNALDUS Petroguoricensis; JESOLO, ROO, caeterique eorum confratres, JORDANUS episcopus Lemovicencis, qui hanc chartam scribere jussit, hi omnes domno apostolico salutem et dilectionem. Dominum nostrum Jesum Christum scimus et credimus duodecim sibi elegisse apostolos, quibus dedit potestatem ligandi atque solvendi; ex quibus cecidit unus nomine Judas, in cujus locum caeteri apostoli elegerunt alium nomine Mathiam, ut duodenum restaurarent numerum; in quorum consortium Dominus noster alios septuaginta duos sibi elegit, quos et discipulos vocavit, ex quibus beatus Petrus princeps apostolorum unum sibi elegit nomine Martialem, qui una cum illo aderat ante praesentiam Domini nostri Jesu Christi; et ad coenam et ubicunque Dominus noster aliquod suis apostolis ostendebat miraculum, beatus Martialis cum S. Petro interfuit.
null
9bac9e3e-5031-4ba3-95c5-fc70ab979030
latin_170m_raw
null
None
None
None
Sed post sanctam Domini resurrectionem ac ascensionem beatus Martialis, qui fuit ex septuaginta duobus discipulis unus, beato Petro adhaerebat; quem Martialem beatus Petrus cum duobus presbyteris Alpiniano et Austricliniano Gallicam gentem praedicare transmisit. Illi vero iter carpentes, venerunt Elsam; ibi mortuus est Austriclinianus unus ex presbyteris. Inde statim beatus Martialis rediens Romam, sancto apostolo unum ex comitibus suis mortuum nuntiavit; cui apostolus ait: « Sume tibi baculum istum, et cum pervenias ad corpus, tange istud isto meo baculo, et dic: #In nomine Domini nostri Jesu Christi surge, Austricliniane,@# Deus erit comes itineris tui. » Beatus Martialis jussa S. apostoli implevit, tetigit corpus Austricliniani, et statim sanus effectus est; inde proficiscentes, venerunt Lemovicam civitatem. Ibi invenerunt Stephanum ducem cum tota familia sua idola adorantem, quem statim evangelicis praedicavit verbis, ad Christianitatem convertit, et cum tota familia sua baptizavit. In eo autem templo ubi ipse dux ante adorabat idola vana et surda, beatus Martialis cum duobus suis presbyteris Alpiniano et Austricliniano, adjuvante duce Stephano, basilicam construxit, et in honore B. Stephani primi martyris dedicavit; ibi divina celebravit mysteria, admonuit, docuit usque dum totam Aquitanicam gentem a via erroris ad veram vitam, quae Christus est, perduxit; tandiu ibi missarum solemnia celebravit usque dum ante ipsum altare protomartyris Stephani finivit, et cum magna angelorum reverentia animam Deo reddidit. Dux vero Stephanus cum magno honore corpus illius foras civitatem sepelivit, in eo loco ubi ipse sanctus Martialis ecclesiam in honore S. Petri sui magistri aedificavit. S. Aurelianus successor illius, quem ipse S. Martialis de inferno traxit, Ebulus, Alicus, Ermogevianus aliique ejus successores usque triginta sex. Ego vero septimus qui vocor Jordanus, omnium infimus. Hi omnes pro sanctissimo confessore eum habuerunt. Similiter omnes abbates in ejus monasterio habitantes usque in hodiernum diem. Iste abbas, qui nunc est, novitate deceptus, superbia elatus, venit ad me, qui sum vilior meis antecessoribus, deprecans ut in consilio meo, et in synodo sanctissimum confessorem in numero ponerem apostolorum, quod facere nolui. Ille perseverans dictis, fidem quam habuit, cum duodecim monachis illius monasterii, mihi promisit ut cum auctoritate in omni consilio me defenderet. Hoc facere non potuit in consilio Guillelmi Aquitanorum ducis, audiente archiepiscopo Bituricensi, Isemberto Pictaviensi, caeterisque eorum suffraganeis. Omnes episcopi Francorum, Alvernorum, Vasconum, Aquitanorum, cum quibus ego fui locutus, comprobant et confirmant sanctissimum confessorem Martialem non debere tollere de illo loco ubi sancti Patres et nostri antecessores cum posuerunt, et non esse apostolatum nisi auctoritate comprobatum. Talem dicunt rationem: « Si ego S. Martialem, qui fuit ex septuaginta duobus, in numero ponam apostolorum, illi omnes septuaginta duos in numero ponunt apostolorum, et ubi eorum corpora condiuntur, ipsum locum pro apostolatu tenere. » Tibi vero, ego Jordanus, has litteras mitto de parte istorum praedictorum, regis scilicet Roberti, Guillelmi ducis Aquitanorum, archiepiscoporum omnium, videlicet catholicorum, qui mihi contradicunt ne sanctum Martialem in numero ponam apostolorum. Tu autem si ausus es facere quod non fecerunt sancti tui antecessores Gregorius, Clemens, Bonifacius, et multi alii, ut ponerent confessores inter apostolos, si peccatum est, tuum sit; ego ero liber a culpa, neque iniquitas, neque peccatum meum; voluntatem omnium Aquitanorum tibi monstrabo, quia ille abbas seductor nulla alia causa hoc facit, nisi quia vult destruere sedem episcopalem primi martyris, et apostolatum S. Petri advilare. Per istius chartae portitorem litteras mihi mitte, et per omnia tuam voluntatem mihi manda. Ego ad praesens tecum loqui non potero, sed quanto citius mihi erit posse, limina sancti Petri adibo. Vale viriliter, age jussa Patrum, noli praevaricare.
null
9027a117-0cf8-43d9-a725-a710f6acbda2
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #Ex Henrico Gandavensi in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum.@# Fulbertus Carnotensis episcopus, liberalium artium suo tempore peritissimus, vir religiosus et erga beatam Virginem devotissimus, scripsit sermonem ad nativitatem beatae Virginis pertinentem, limato dictamine, qui sic incipit: #Approbatae consuetudinis.@# Respondit etiam cavillationibus Judaeorum dicentium hanc prophetiam: #Non auferetur sceptrum de Juda,@# etc., in Christo non fuisse impletam, diligenter Scripturarum auctoritatibus et rationibus confutans Judaeorum pervicaciam II #Ex Joanne Trithemio.@# Fulbertus episcopus Carnotensis in Scripturis divinis eruditissimus, et in saecularium litterarum disciplinis omnium suo tempore doctorum doctissimus, poeta clarus, et dialecticus subtilissimus, multis annis scholae publicae praesidens, plurimos doctissimos, auditores enutrivit, vita quoque sanctissimus, multis legitur miraculis coruscasse, qui inter caetera scripsisse dicitur. Epistol. ad diversos lib. I. In laudes sanctae Mariae lib. I. Hymnos et Orationes varias, et quaedam devota Claruit temporibus Henrici regis Primi anno 1000. III. #Ex veteri Annali bibliothecae regalis collegii Navarrae, in Vita Roberti regis@# Fulbertus primo fuit cancellarius regis Francorum Roberti, et ex cancellario factus episcopus Carnotensis. vita honestissimus et in scientia clarissimus. Fundamenta sanctae ecclesiae Dei Genitricis Carnotensis jecit, et eamdem perfecit miro lapideo tabulatu. #Et Paulo post.@# Circa annum millesimum tricesimum nonum obiit Fulbertus episcopus Carnotensis, qui fecit legendam de Nativitate beatae Mariae et historiam, eique successit Theodoricus. IV. #Ex bibliotheca Sixti Senensis@# Umbertus seu Fulbertus Carnotensis episcopus scripsit in illud Geneseos XLIX: #Non auferetur sceptrum de Juda,@# anno Domini 1000. V #Ex Willel. Malmesb. lib.@# III #De gestis Anglorum.@# Berengarius plane quamvis ipse sententiam correxerit, omnes quos ex totis terris depravaverat convertere nequivit. Adeo pessimum est alios exemplo vel verbo a bono infirmare, quia fortassis peccatum te gravabit alienum, cum deletum fuerit tuum. Quod episcopum Carnotensem Fulbertum (quem Domini Mater olim aegrotum lacte mamillarum suarum visa fuit sanare) praedixisse aiunt. Nam cum in extremis positum multi visitarent, et aedium capacitas vix confluentibus sufficeret, ille inter oppositas catervas oculo rimatus Berengarium, nisu quo valuit expellendum censuit, protestatus immanem draconem prope eum consistere, multosque ad eum sequendum blandiente manu et illice anhelitu corrumpere. VI. #Ex veteri Annali abbatiae Sancti Petri, quae sita est in valle Carnotensi.@# Fulbertus doctor sacrae theologiae egregius hic fuit tempore Roberti regis filii Hugonis Capet, qui regnare coepit anno 987. Hic doctor et episcopus gloriosus speculum Ecclesiae et fidei Christianae, multa scripta fecit ad laudem Virginis gloriosae, et inter caetera illam legendam quae legitur in Nativitate ejusdem, quae incipit: #Approbatae consuetudinis.@# Hujus tempore anno millesimo et vigesimo in nocte Nativitatis beatae Mariae, episcopatus sui anno quarto, fuit civitas Carnotensis et tota ecclesia beatae Mariae combusta. Quam idem episcopus gloriosus sua industria, labore et sumptu a fundamento reaedificavit, ut in legenda sancti Aniani habetur, etc. Jacet in ecclesia sancti Petri in valle Carnotensi. VII #Ex Willelmo Malmesber. lib.@# II, #cap. 11, anno ab incarnat.@# 1032. Ejusdem archipraesulis Ethelnothi tempore rex Cnuto ad transmarinas Ecclesias pecunias mittens, maxime Carnotum ditavit, ubi tunc florebat Fulbertus episcopus in sanctitate et philosophia nominatissimus. Qui inter caetera industriae suae documenta, Ecclesiae dominae nostrae sanctae Mariae, cujus fundamenta jecerat, summam manum mirifico effectu imposuit, quam etiam pro posse honorificare studens, musicis modulationibus crebro extulit. Quanto enim amore in honorem Virginis anhelaverit, poterit conjicere qui audierit cantus coelestia vota sonantes. Exstat inter caetera opuscula ejus Epistolarum volumen, in quarum una gratias agit Cnutoni magnificentissimo regi, quod largitatis suae viscera in expansas ecclesiae Carnotensis effuderi ( #Vide et Baronium, tomo XI, Annalium anno@# 1028.) I. #Ex Henrico Gandavensi in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum.@# Fulbertus Carnotensis episcopus, liberalium artium suo tempore peritissimus, vir religiosus et erga beatam Virginem devotissimus, scripsit sermonem ad nativitatem beatae Virginis pertinentem, limato dictamine, qui sic incipit: #Approbatae consuetudinis.@# Respondit etiam cavillationibus Judaeorum dicentium hanc prophetiam: #Non auferetur sceptrum de Juda,@# etc., in Christo non fuisse impletam, diligenter Scripturarum auctoritatibus et rationibus confutans Judaeorum pervicaciam II #Ex Joanne Trithemio.@# Fulbertus episcopus Carnotensis in Scripturis divinis eruditissimus
null
bff35744-1436-40cb-8ab1-569d4683712e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et in saecularium litterarum disciplinis omnium suo tempore doctorum doctissimus, poeta clarus, et dialecticus subtilissimus, multis annis scholae publicae praesidens, plurimos doctissimos, auditores enutrivit, vita quoque sanctissimus, multis legitur miraculis coruscasse, qui inter caetera scripsisse dicitur. Epistol. ad diversos lib. I. In laudes sanctae Mariae lib. I. Hymnos et Orationes varias, et quaedam devota Claruit temporibus Henrici regis Primi anno 1000. III. #Ex veteri Annali bibliothecae regalis collegii Navarrae, in Vita Roberti regis@# Fulbertus primo fuit cancellarius regis Francorum Roberti, et ex cancellario factus episcopus Carnotensis. vita honestissimus et in scientia clarissimus. Fundamenta sanctae ecclesiae Dei Genitricis Carnotensis jecit, et eamdem perfecit miro lapideo tabulatu. #Et Paulo post.@# Circa annum millesimum tricesimum nonum obiit Fulbertus episcopus Carnotensis, qui fecit legendam de Nativitate beatae Mariae et historiam, eique successit Theodoricus. IV. #Ex bibliotheca Sixti Senensis@# Umbertus seu Fulbertus Carnotensis episcopus scripsit in illud Geneseos XLIX: #Non auferetur sceptrum de Juda,@# anno Domini 1000. V #Ex Willel. Malmesb. lib.@# III #De gestis Anglorum.@# Berengarius plane quamvis ipse sententiam correxerit, omnes quos ex totis terris depravaverat convertere nequivit. Adeo pessimum est alios exemplo vel verbo a bono infirmare, quia fortassis peccatum te gravabit alienum, cum deletum fuerit tuum. Quod episcopum Carnotensem Fulbertum (quem Domini Mater olim aegrotum lacte mamillarum suarum visa fuit sanare) praedixisse aiunt. Nam cum in extremis positum multi visitarent, et aedium capacitas vix confluentibus sufficeret, ille inter oppositas catervas oculo rimatus Berengarium, nisu quo valuit expellendum censuit, protestatus immanem draconem prope eum consistere, multosque ad eum sequendum blandiente manu et illice anhelitu corrumpere. VI. #Ex veteri Annali abbatiae Sancti Petri, quae sita est in valle Carnotensi.@# Fulbertus doctor sacrae theologiae egregius hic fuit tempore Roberti regis filii Hugonis Capet, qui regnare coepit anno 987. Hic doctor et episcopus gloriosus speculum Ecclesiae et fidei Christianae, multa scripta fecit ad laudem Virginis gloriosae, et inter caetera illam legendam quae legitur in Nativitate ejusdem, quae incipit: #Approbatae consuetudinis.@# Hujus tempore anno millesimo et vigesimo in nocte Nativitatis beatae Mariae, episcopatus sui anno quarto, fuit civitas Carnotensis et tota ecclesia beatae Mariae combusta. Quam idem episcopus gloriosus sua industria, labore et sumptu a fundamento reaedificavit, ut in legenda sancti Aniani habetur, etc. Jacet in ecclesia sancti Petri in valle Carnotensi. VII #Ex Willelmo Malmesber. lib.@# II, #cap. 11, anno ab incarnat.@# 1032. Ejusdem archipraesulis Ethelnothi tempore rex Cnuto ad transmarinas Ecclesias pecunias mittens, maxime Carnotum ditavit, ubi tunc florebat Fulbertus episcopus in sanctitate et philosophia nominatissimus. Qui inter caetera industriae suae documenta, Ecclesiae dominae nostrae sanctae Mariae, cujus fundamenta jecerat, summam manum mirifico effectu imposuit, quam etiam pro posse honorificare studens, musicis modulationibus crebro extulit. Quanto enim amore in honorem Virginis anhelaverit, poterit conjicere qui audierit cantus coelestia vota sonantes. Exstat inter caetera opuscula ejus Epistolarum volumen, in quarum una gratias agit Cnutoni magnificentissimo regi, quod largitatis suae viscera in expansas ecclesiae Carnotensis effuderi ( #Vide et Baronium, tomo XI, Annalium anno@# 1028.)
null
d7ffbfa2-ea82-4739-a9db-1cef9e8c7053
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #Privilegium Benedicti IX Gumbaldo Burdigalensi S. Crucis abbati concessum in gratiam cellae B. Mariae de Solaco.@# (Anno 1036.)[MARTEN. #Thesaur. Anecd.@# I, 156.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUMBALDO abbati, et monachis Sanctae Crucis Burdigalensis, et suis monachis in suo monasterio Sanctae Mariae Dei genitricis, quod nuncupatur de Solaco, habitantibus, salutem et apostolicam benedictionem. Convenit apostolico moderamini, pia religione pollentibus, benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertire. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo procul dubio promeremur, dum venerabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulasti a nobis ut praefatum monasterium Sanctae Mariae apostolicae sedis auctoritate muniremur, et omnia ejus pertinentia perenni jure inviolabiter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo sub ditione cujuscunque personae, excepto abbate Sanctae Crucis, et suis monachis, constabilire nostri privilegii pagina corroboraremus; propterea tuis flexi precibus, per hujus nostrae auctoritatis privilegium decernimus, ut omnes terras cultas et incultas, servos quoque et ancillas, et omne quod dici aut nominari potest, eidem monasterio pertinentia, sive quidquid in futuro a regibus, aut a ducibus, aut a qualibet persona fidelium ibidem donatum aut oblatum fuerit, nostra auctoritate liberum ab omni extranea permaneat persona. Unde volumus ut nullus vicecomes, nullus comes, nullus archiepiscopus, nullus episcopus, neque magna parvave persona in eis quae res dictae sunt, potestatem exerceant, aut vim facere praesumant, vel contra hoc privilegium aliquid adversitatis agere audeant. Et omnes archiepiscopos et episcopos, caeterosque clericorum in praefato monasterio et in omnibus suis pertinentiis ditionem quamlibet habere auctoritate apostolica prohibemus. Absolvimus ut si aliquis excommunicatus, ad matrem Christi, de quacunque regione, a solis ortu usque ad occasum, advenerit, ex parte Dei et nostra absoluti sint, quandiu in potestate sanctae Dei Genitricis fuerint, ab omni excommunicatione, sive ab archiepiscopo, sive episcopo, excepto abbate Sanctae Crucis et suis monachis in supradicto loco habitantibus. Quibus damus potestatem ligandi atque solvendi contra omnes malos Christianos, qui aliquid mali in praefatum monasterium et ad habitatores loci illius facere voluerint. Ecclesiam vero Sanctae Crucis, consilio et praeceptione Romanae Ecclesiae fundatam, cum suis monachis et cum omnibus suis pertinentiis, liberam ab omni excommunicatione vel vexatione cujuscunque personae esse praecipimus. Similiter volumus ut nullus episcopus, in cujus parochia situm est idem monasterium, nec domnum vestrumque abbatem, nec aliquem vestrorum clericorum servientium in monasterio Sanctae Mariae audeat excommunicare, vel ad synodum provocare, statuens apostolica auctoritate, sub nostri et divini judicii observatione anathematis interdictum. Statuimus autem ut cum abbas monasterii Sanctae Crucis obierit, neque a comitibus, neque ab archiepiscopis, neque ab episcopis, neque a nullis principibus, neque a qualibet persona omnino, aliqua cupiditatis causa, in monasterio sanctae Crucis eligatur neque consecretur abbas: sed qualis cuncta congregatio ibidem et in aliis ecclesiis sibi subditis degentium, cum fidelibus et senioribus ejus loci eligatur, et communi consilio a nobis nostrisque posteris pontificibus consecretur, si archiepiscopus in cujus episcopio est, noluerit consecrare. Damus quoque licentiam vobis et vestris fratribus in monasterio Sanctae Mariae de Solaco habitantibus, a qualicunque volueritis episcopo omnia vasa sanctuarii ordinare, et consecrare vestros clericos, et chrisma accipiendi. Quod si qualiscunque homo, cujuslibet potestatis existens, aliquam praesumptionem contra hoc apostolicae confirmationis privilegium agere, aut praefatum monasterium, cum omnibus suis pertinentiis, causare putaverit, vel praeceptis nostris in omnibus quae hic scripta sunt inobediens fuerit, auctoritate Dei et nostra non solum anathema maranatha, id est, perditus in saecula saeculorum vinculis innodatus, sed insuper a regno Dei alienus existat. Qui vero pia benignitate auctor observaverit, benedictionem et gratiam a Domino consequi mereatur. Scriptum per manus Sergii archiscrivii sacri nostri palatii, mense Octobris, indictione quinta. II. #Benedicti IX epistola ad Rolandum praepositum aliosque canonicos S. Florentinae Ecclesiae.@# (Anno 1036.)[UGHELLI, #Italia sacra,@# III, 56.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo ROLANDO, S. Florentinae Ecclesiae praeposito, aliisque canonicis et confratribus tuis et successoribus in perpetuum. Si justis servorum Dei petitionibus satisfecerimus, procul dubio apostolica praecepta servamus. Quapropter inclinati precibus tuis
null
f909d3b7-dd62-4256-b163-27cec96ddd53
latin_170m_raw
null
None
None
None
, fili charissime, confirmamus atque corroboramus tibi tuisque successoribus canonicis quidquid in pagina concessimus, et confirmationis, quam videtur vobis fecisse episcopus, nobis praesentibus, scriptum esse constat, donec tam in ipsa vestra canonica ita in modo servatur regula quam scilicet canonicam tuendam et defendendam per eamdem paginam ipse videtur episcopus, nostrae, nostrorumque successorum apostolicae auctoritati tuendam et defendendam commisit atque supposuit, utque ea et securi ab omni laesione permanere valeatis desiderio; hac itaque petitione tua inclinati diximus te praepositum, tuosque successores canonicam vitam ducturos, sub nostrae apostolicae defensionis munimine suscipimus, cum et bona omnia, curtes et terras, quae vestra et habet et habitura est canonica, videlicet et juxta Florentinam urbem pratum Regis, cum mansis et territoriis omnibus, quae modo in Florentina curte habet et retinet praedicta vestra canonica, curtem S. Andreae cum omnibus sibi pertinentibus, curtem de Quinto, curtem de Cintoria totam, sicut ipsi tenere et habere videmini, et illam partem quam Petrus primicerius contra canonica instituta usurpare visus est, plebem de Exinea cum curte et mansis, et omnibus territoriis et decimationibus quaecunque ad eamdem plebem, vel curtem pertinere videntur. Insuper totam quod Theuzo filius Lepisti pro salute animae suae in ecclesia S. Joannis contulit, vel in eadem canonica. Terram S. Proculi in praedicta plebe, curtem quae est infra plebem S. Petri sita Valeam, cum omnibus adjacentiis et pertinentiis suis, necnon et ubicunque in eodem episcopatu aliquid tunc, vel retinere videtur ipsa canonica, et quidquid Gerardus archipresbyter pro beneficio ab ipsa Florentina Ecclesia tenuit, tam in decimationibus quam in mansis, et in praediis, necnon et quaecunque Stephanus abbas ex beneficio tenuit. Similiter et quaecunque primicerii beneficia fuerunt, atque plebem S. Hippolyti sitam Elsae, itemque campum, et hortum, qui est juxta ecclesiam S. Reparatae. Quae omnia, sicut jam a Gerardo vestro episcopo vobis concessa sunt et confirmata, ita nos tibi tuisque successoribus confirmamus, et stabilimus in perpetuum, cum omnibus vestris mobilibus rebus seseque moventibus, quas modo habetis, vel vobis ubique pertinent, et inantea, Domino juste et legaliter acquirere potueritis, sive ab ejusdem civitatis episcopo, sive ab aliis hominibus publicis et privatis. Praecipientes igitur jubemus et apostolica auctoritate confirmamus, ut neque episcopus ejusdem civitatis, neque ulla parva, vel magna persona habeat de vestris rebus juste vel legaliter vobis pertinentibus, ut dum canonice vixeritis, disvestire, molestare, inquietare, vel aliquam minorationem vobis inferre. Quod si quis temerarius ausus fuerit, nisi infra quadraginta dierum spatium emendaverit, anathematis vinculo obligetur, et a regno Dei alienatus, usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos nostrae sanctionis exstiterit, benedictionem et gratiam omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis, et nostram habeat. + Bene valete, etc. III. #Benedictus IX Ecclesiae Silvae Candidae bona episcoporumque jura confirmat.@# (Anno 1037.)[UGHELLI, #Italia sacra,@# I, 100.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, PETRO venerabili episcopo S. Silvae Candidae Ecclesiae, tuisque successoribus in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum, ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Deum promerebimus; quoniam venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulavit a nobis prudentia tua quatenus concederemus et confirmaremus tibi episcopatum supradictum cum omnibus suis pertinentiis, quae per diversa loca rejacere videntur, vel quae ab aliquibus injuste retenta, vel invasa esse noscuntur, inclinati piis precibus tuis, in primis quae charius vobis videtur episcopalem dignitatem tibi concedimus, adjutore Spiritu sancto, et modis quibus possimus apostolica auctoritate confirmamus, et honore Jesu Christi Domini nostri confirmamus tibi tuisque successoribus fundum in integrum, qui vocatur Buxus, in quo basilica SS. Rufinae et Secundae constructa esse videtur ad episcopalem sedem, quam etiam tuo studio, muro et fossato vallasti et circumdedisti, atque populo atque sacerdotibus bene sufficienter replevisti. Nos etiam omnes vestrae potestati et successorum tuorum submittimus ut nunquam successorum nostrorum pontificum, vel alias personae pro glandatico, herbatico, nec alio fodro districtu, vel placito pro aliqua datione, vel aliquo ingenio illos constringere, vel aliquo modo dare audeat, scilicet, ut diximus, in potestate tua
null
58c3ae49-ed75-4a1f-89a7-5c4ce9242753
latin_170m_raw
null
None
None
None
et successorum tuorum, remota omnium hominum contradictione, in perpetuum maneat, et qualiter vobis placuerit eamdem ecclesiam per vos vestrosque successores, et aedificare, seu fabricare, quam tu fecisti. Itemque concedimus et confirmamus fundamentum in integrum qui vocatur Avion, et montem Jordani cum casis, vineis et terris, silvis, et incultis, una cum servis et ancillis atque colonis ibidem residentibus utriusque sexus, aetatis, vel cum omnibus eorum pertinentiis, posita territorio Silvae Candidae, inter affines, a primo latere terra supradicti episcopii, a secundo latere rivus, qui vocatur Galeria, a tertio latere Ulbasol, a quarto latere Criptule, nec non fundum qui vocatur Mons Aureus cum omnibus suis pertinentiis, ab uno latere mons qui vocatur Jordani, ab alio latere Criptule, a tertio latere fundus qui vocatur Palmi, et a quarto latere fundus Lauretae, et a quinto latere terra monasterii S. Martini, seu fundus qui vocatur mons Grunduli cum omnibus ad eum pertinentibus, et inter affines, ab uno latere fundus Montis Aurei, et ab alio latere fundus Criptule, et Ulbarolo, a tertio latere fundus Palmi, atque fundus qui dicitur Oripo, cum omnibus suis pertinentiis, inter affines, ab uno latere terra monasterii S. Martini, ab alio latere fundus insula sancta, a tertio latere curtis S. Petri, et fundus montis Grunduli, et a quarto latere terra de curte S. Petri. Item fundus, qui vocatur Scriptule, et palmi cum omnibus eorum pertinentiis, a primo latere fundus Fulisan, a secundo latere fundus Laurete, a tertio latere terra S. Martini, et a quarto latere fundus Sevonum omnino, fundus Isidori cum omnibus pertinentiis suis, ab uno latere terra S. Martini, ab alio latere Castrangotol, a tertio latere Mensa sancta, denique et ipsum fundum Mensam sanctam cum omnibus ad eam pertinentibus, ab uno latere casale, quod vocatur bucce, a secundo latere mons, qui vocatur Dompnico, a tertio latere Musana, et a quarto latere S. Laurentius de Panti, pari modo fundum S. Basilidis cum omnibus ad eum pertinentibus, ab uno latare casale SS. Petri et Pauli, ab alio latere vallis quae appellatur Intentionara, a tertio latere vivarolus, et a quarto latere monasterium S. Stephani; porro fundum Panzii, cum omnibus suis pertinentibus, ab uno latere fundus Apronianum, ab alio latere Silva Candida, a tertio latere Musanell., et a quarto latere Canullan., et a quinto latere terra Aureliana, et silva S. Stephani cum via Salinaria, simulque fundum Lauretum cum omnibus pertinentibus suis, ab uno latere terra S. Petri, ab alio latere terra S. Martini, a tertio latere mons Iliodori, a quarto latere fundus Oripo, seu casale Pauli, et fundus Serianus cum omnibus eorum pertinentiis, ab uno latere terra S. Martini, a secundo latere Silva Candida, a tertio Mensa sancta, et a quarto latere silva S. Petri, nec non casale quod dicitur Castagnetolo, ab uno latere SS. Quatuor fratres, a secundo fundus Orbanula, a tertio Musana, et a quarto latere Massanellus, atque silvam quae appellatur Mag. cum omnibus sibi pertinentibus, ab uno latere rivus de Galera, ab alio latere mons qui appellatur stupha ancilla Dei. Omnes namque fundos nominatos, et casalia cum terris, campis, pratis, pascuis, silvis cultis et incultis, positis territorio Silvae Candidae milliari ab urbe Roma plus minus duodecim, etiam aquimolum molentem in rivo, qui vocatur Galeria cum omnibus sibi pertinentibus, et terra Semitarisia, quae appellatur Pastinum longum, ab uno latere Gualdsi dinco, ab alio latere terra S. Petri, quae appellatur Campo Mastali, a tertio latere fundus montis Arcionis, et a quarto latere mons Paurum constitutus juxta idem episcopium, sive alium aquimolum in ipso rivo eum omnibus sibi pertinentibus juris ejusdem episcopii. Super his autem, secuti antecessores nostros, concedimus et confirmamus vobis massam iterum quae appellatur Cesana, cum fundis, et colonis suis, qui dicuntur Furculo, Tandilian., Martinian. Item colonias de solario, et de cortina, et de gradolfo, coloniam de valle, et de fontana, et de sancto, coloniam de castagna cupa, et de
null
52999e6d-d388-41da-8fac-fddf36b9d25a
latin_170m_raw
null
None
None
None
Calbello, coloniam de Besano, sive quibus aliis vocabulis nuncupatur, cum omnibus casis, vineis, casalibus, seu appendiciis suis, etiam haec omnia simul cum finibus, terminis limitibusque suis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, arboribus pomiferis fructiferis et infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus, aedificiis parietinis cryptis arenariis cum adjacentibus suis, cum ecclesia S. Andreae apostoli infra ipsam massam aedificatam, una cum colonis, massaritiis et angarialibus masculis et feminis, filiis et filiabus, ac nepotibus eorum ibidem residentibus, aut exinde pertinentibus, ubicunque inventi fuerint cum omni censu atque functionibus, et dationibus, angariis, vel quidquid de eadem massa, quae appellatur Cesana in integrum nostrae S. Romanae Ecclesiae, secundum solitam consuetudinem persolvi debet, et cum omnibus ad praedictam massam Cesanam generaliter, et in integrum pertinent, positam in territorio Nepesino milliari ab urbe Roma 20 ex corpore patrimonii Thusciae, juris sanctae nostrae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, et inter affines ab uno latere terra monasterii S. Stephani minoris ad S. Petrum, ab alio latere, silva et terra, quae fuit de Joanne Grammatico, a tertio latere pastoritia dompmea, et a quarto latere Massa Claudiana. Confirmamus etiam vobis casalia, et colonias atque castellum in integrum, qui appellatur Dalmachia, cum fundis et casalibus, videlicet Attici, Dalmachia balneo, stabbla, Massa Juliana, vel quibuscunque aliis vocabulis nuncupantur, una cum familiis masculis, et feminis, seu colonis per singula loca pertinentibus cum casis, vineis, terris, silvis, pratis aquarumque decursibus, vel cum omnibus ad praedicta casalia, et colonia atque castellum pertinentibus, posita in territorio Nepesino, milliario ab urbe Romae plus minus 20; inter affines ab uno latere viam quae ducit inter militiam de Curte de Capracorio, et terram de pastoritio S. Petri, ab alio latere terram de monte Arsitia et Focazan, qui appellatur Columnella, a tertio latere terra de Curte Capracorio, qui appellatur Matera, et a quarto latere terra S. Laurentii, quae appellatur Silicara, et rivum qui ducit per buxitum, et Madulanum; praeterea concedimus et confirmamus vobis, et per vos in eodem vestro episcopio in perpetuum, videlicet terras et vineas in integrum, quarum vocabula sunt, Campomastali, sive silva de Campo monti, et Lacusello, et cum omnibus finibus, terminis limitibusque suis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aedificiis, parietinis, attigiis adjunctis adjacentibusque suis, vel cum omnibus ad eos pertinentibus generaliter, et in integrum, posita omnia territorio Silvae Candidae, inter affines, ab uno latere, terra praedicti episcopii, ab alio latere terra Gratiani, quae appellatur mons Arioni, seu Majoratu, usque in rivum de Campo Monti, a tertio latere incipit ab ipso rivo, usque in vallem de Arenula, et Buxetum atque inde per Novelletum, usque in viam antiquam, in qua jacet pilum marmoreum, et usque in Cesa de Calariculo, et a quarto latere Cava de Castagneto, usque in rivum qui vocatur Galera, et usque in silvam tui episcopii. Concedimus etiam et confirmamus tibi tuisque successoribus omnem illam terram, et silvam, quam olim Calolidu invaserat, et antecessori tuo Guidoni episcopo per scriptum refutaverat, quarum vocabula sunt haec: vallis de Joanne Ecco, et Mons Vespuleti, vallis de Giusule, et mons qui vocatur Puzali, affines ejus ab uno latere Galeria, a secundo latere vadus, qui vocatur de perenna, et inde per viam, et per limitem, usque in tres puteos, qui sunt in cilio montis, qui vocatur Puzal, et per ipsum cilium montis, et per limitem usque in viam publicam Silicinam antique, et amarum, qui est juxta eumdem silicem, et inde per limitem et per viam, et lucernaria, quae sunt in eodem limite, et per ipsum limitem usque in finibus ubi finitur silva praelibati episcopii, et silva monasterii S. Martini usque ad S. Petrum, et casale quod vocatur de Rusina, et in eodem loco Columnella fixa stare videtur, et a tertio latere limes major, et via publica quae ducit usque in fundum qui vocatur Mensa sanctarum, quae est juris dicti episcopii,
null
de11d09f-a55a-480b-9335-43cb018e2d76
latin_170m_raw
null
None
None
None
et a quarto latere mons, et silva, quae vocatur Ballaria, quam tenet ipse tuus episcopatus, posita juxta buccege, et juxta casale quod vocatur de Rusina. Item concedimus et confirmamus vobis fundum in integrum, qui vocatur Maurorum, cum omnibus finibus limitibusque suis positis in territorio Silvae Candidae, via Cornelia, milliario ab urbe plus minus 12, et inter affines ab uno latere via quae ducit ad Mensam sanctam, ab alio latere mons qui vocatur de Ovea, et Caput poncinum, a tertio latere via quae pergit ad salinum, et a quarto latere juxta ipsam viam Castagnetulum, et mons armatus, atque Ficarola omnia de supradicto episcopio. Item fundus qui vocatur campus Trojani, et fundus qui vocatur bursicella, et fundus gradilia, et fundus qui vocatur mons de sorbo, omnia integre cum suis finibus et pertinentibus positis via Aurelia, milliario ab urbe Roma plus minus duodecimo. Item sex in integrum uncias fundi, qui vocatur Atticiano, et montem, qui vocatur de Dominico, cum omnibus eorum pertinentiis, posito via Aurelia milliario ab urbe Roma plus minus tertiodecimo; inter affines ab uno latere, Massa Margarita, et Casandria juris SS. Basilidis, Tripodis et Magdalenae, quae est praedicti vestri episcopii, a secundo fundus, et fundus Agellus, qui sunt de eodem vestro episcopatu, a tertio latere fundus verecundi, qui est juris monasterii sancti Martini ad sanctum Petrum, et a quarto latere alias sex uncias de praedicto fundo Atticiano. Itemque fundos octo, Lapmian. Pathin. Margarit. sui eorum Graecorum, Casanell. Casapupulis, Savinuli, qui et Sambuculus vocatur, sibi invicem cohaerentes, posita eadem via Aurelia milliario ab urbe Roma plus minus 12; territorio S. Basilidis, inter affines ab uno latere fundus Attichian., ab alio latere fundus Casandri, a tertio latere fundus, qui appellatur Patriciorum, vel si qui alii affines sunt nec non fundus in integrum qui vocatur Judaeorum, cum finibus et limitibus suis, vel cum omnibus sibi pertinentibus, positis praedicto territorio Silvae Candidae. Praeterea concedimus, et confirmamus vobis casale unum in integrum, quod vocatur Urbanum, sive quibus aliis vocabulis nuncupent, in quo sunt terrae, campi, prata, pascua, vel cum omnibus sibi pertinentibus, positum territorio Subtrinensi, affines ejus, sicuti sunt vel fuerunt ab origine. Itemque confirmamus vobis et Ecclesiae cui praesidetis in ipsam viam Appiam territorio Velletrano constitutam Massam, videlicet Urbanam cum Capuano et Cesariano cum fundis ad eamdem Massam pertinentibus, cum omni jure instructo instrumentaque finibus terminisque suis, in qua est ecclesia S. Felicis, sicut in scriptis vestris habetur, et sicut etiam in tabulis lapideis, quae ante fores basilicae SS. martyrum Rufinae et Secundae in muro positae videntur, legitur integriter; praeterea concedimus et confirmamus vobis infra hanc civitatem Romae terram, ubi olim fuit domus major cum omnibus sibi pertinentibus, posita in loco qui vocatur Diburo. Inter affines ab uno latere terra, in qua fuit domus de Marcezia conjuge Stephani Senescalci, ab alio latere terra in qua fuit domus de Butio, de Simeone a tertio latere via publica, et a quarto latere avus major, et via qua ducit ad monasterium S. Cyriaci. Super his autem non novum facientes, scilicet quod antecessores nostros sacrosanctis Albanensi, Ostiensi et Portuensi, et aliis ecclesiis fecisse cognoscimus, a praesenti 6 indictione, per hujus nostrae apostolicae praeceptionis paginam statuimus et statuendo per auctoritatem apostolorum principis confirmamus, ut presbyteri, diaconi, monachi, mansionarii, clerici cujuscunque ordinis sint, vel dignitatis, sanctimoniales, seu diaconissae omnes, immunes sint a laicali servitio, judicio et publica datione in Galeria intra castellum, vel de foris habitantes, ita ut si imperator, aut marchio, sive missi eorum, aut successores nostri illuc venerint, nullo modo in jam dictis personis per publicos ministeriales expensa colligatur, neque aliquo modo eis injuria irrogetur. Sed pro amore altissimi Dei, a cujus sorte clerici nuncupantur, competenter honorent, liceat illis tantum modo vobis, vestrisque successoribus episcopis et vicedominis, seu ministralibus nostris, in cunctis reddere rationem, et vestrum exspectare judicium, ut Deus honoretur, et vos successoresque vestri, vestrorum sacrorum ordinum servitio, et obedientia non defraudemini, maneantque sub judicio,
null
fc37c210-6da6-40d8-8762-596a1b8dad60
latin_170m_raw
null
None
None
None
et districtu vestro secundum tenorem hujus nostri apostolici praecepti, omnium hominum contradictione remota, ita ut nullus comes, vicecomes, castaldus, cubicularius, nullaque persona audeat eos ad servitium, vel ad angariam ducere, vel ad districtum, sive ad placitum protrahere, sive mansiones eorum hospitari, vel invadere, vel defraudare praesumat, sed tantummodo ex jussione vestra, et prompta voluntate illorum negotia, ut dignum est, moderentur, disponantur, judicentur, et finiantur; nec non si quis Christianorum ibidem obierit absque haerede et testamento, legibus succedere sibi ecclesia, cui, Deo auctore, praesidetis, et vos, et vestros successores apostolica auctoritate jubemus. Tertia autem reddi vobis vestrisque successoribus a cunctis ecclesiis, vel sacerdotibus et clericis Galeriae absque omni diminutione censemus. Simili modo concedimus et confirmamus vobis terrena, domus ubi officiales commanebant, cum omnibus suis pertinentiis, posita in Galeria secus ecclesiam B. Nicolai confessoris Christi, quem tu ipse consecrasti ante hortum castelli, quod denique domus plus conveniens esse videtur praedictae ecclesiae S. Nicolai, vobis et clericis vestris, quanquam in ea laicae et saeculares personae maneant ad patrandam libidinem et saecularia facinora, quoniam justum non est ut domus lupanaris et turpis lucri ecclesiae adhaereat, de qua etiam domo per Benedictum oblationarium vos investire fecimus. Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum ecclesiam SS. martyrum Rufinae et Secundae positam juxta palatium nostrum, et locum qui vocatur Cellarium sive Lardirium in integrum cum diversis cryptis, parietibus vel aedificiis eorum, nec non vineis, hortis, cum arboribus olivarum et caeteras arbores pomorum, sive diversis ceptris et parietinas ac terras, quemadmodum determinari videntur, incipientes juxta nostrum palatium, quod Scuta dicitur, et inde post vestarium recte ad supradictam vestram basilicam Ulpiam, et inde juxta parietem scriniarii nostri per terram, ubi columnae jacere videntur recte in via, et per ipsam viam descendentem ad limitem qui est in terram vestram, et terram presbyterorum monasterii S. Pancratii, et ipso limite revolvente per ellium supradictum, et parietis juxta terram praedictorum presbyterorum, ubi olivae stare videntur recte in parva turricella muri hujus almae Romae, una cum ipsa turricella et muro, seu turrae Sarracenae cum cryptis, et parietinis sub se, et juxta se, vel alias turres, quae extensa sunt ab una parte juxta terram vestram, et pantanum cum eodem ipso integro pantano, saliente ad viam publicam, quae ducit ad ecclesiam S. Joannis Baptistae, sive ad palatium nostrum, et inde revertente juxta terram quae fuit Elperini et Azonis germanorum fratrum et vineam ecclesiae S. Nicolai, sive terram haeredum de Maio Capuano, sive horticellum, qui fuit quondam Angeli, sive domum terrineam, quae est juxta aliam viam publicam, ducens ad nostrum memoratum Lateranense palatium. Itemque confirmamus vobis ecclesiam S. Martinae cum omni sua integritate et pertinentia, positam Romae prope montem qui dicitur Augustus; nec non ecclesiam SS. Adalberti et Paulini cum ecclesia S. Benedicti et omni sua integritate et pertinentia, et sicut ad manus vestras hodie tenetis positam infra hanc civitatem Romam in insula Lycaonia, ut sit vobis vestrisque successoribus cum volueritis episcopale domicilium, et congruum receptaculum opportunumque habitaculum quemadmodum habere videtur Portuensis ecclesia S. Joannis inter duos pontes, presbyteros atque clericos, qui pro tempore in eadem ecclesia SS. Adalberti, et Paulini, et Benedicti fuerint; ita subjectas vobis esse volumus ut proprias filias ecclesiae vestrae, et ab omni jure illo subtrahimus tuae paternitati, tantum eas committentes ut solummodo vestrum judicium exspectent, vestro dominio famulentur, et per omnia vestris rationabilibus obsecundent mandatis, ut quoquo modo vobis placet ordinare, secundum Deum regere, et informare, et emendare nostra apostolica auctoritate in perpetuum liceat; simulque concedimus et confirmamus vobis omnes plebes, et ecclesias parochias, cum eorum pertinentiis, vel adjacentiis, scilicet plebem S. Mariae in Silva Candida cum titulis suis, titulum SS. Joannis et Pauli in Lucano, et titulum S. Angeli in Musano, titulum S. Donati in Majorata, atque plebem S. Gregorii in Galeria cum titulis suis, titulum S. Gregorii in ipso loco, titulum S. Anastasii in Musano, et plebem S. Angeli in Duscitulo cum terris suis, simulque plebem S. Joannis in Nono cum
null
0ae7b7b4-4144-406b-acca-303b020c30db
latin_170m_raw
null
None
None
None
terris et titulis suis; titulum S. Marciani in ipso burgo cum terris suis, titulum S. Andreae cum titulis suis, nec non titulum S. Mariae, titulum S. Nicolai, qui est in castello de monte Destini; titulum S. Mariae cum terris suis; praeterea plebem S. Pancratii, cum terris et titulis suis; titulum S. Mariae in insula cum terris suis; plebem S. Luciae in insula cum terris suis, similiter plebem S. Joannis in insula cum titulo et territorio suo; titulum S. Gregorii in ipso loco, simulque plebem S. Pauli in Formello cum terris, vineis, hortis, olivetis atque titulis suis; titulum S. Sylvestri in columna cum terris et vineis suis; titulum S. Angeli in Olibano cum terris et hortis suis; titulum S. Marciani cum terris suis; titulum S. Genesii in Dalmachia cum terris suis; titulum S. Laurentii in Formello cum titulis et hortis suis; titulum S. Mariae cum territorio suo; titulum Salvatoris cum terris suis; titulum S. Joannis in ipso loco cum territorio suo, titulum S. Petri cum terra sua; titulum S. Angeli in Laureto; titulum S. Valentini in Cryptule; item plebem S. Cornelii in Capricornio. Per hujus privilegii vestri et decreti paginam, in perpetuum confirmamus praedicto vestro episcopio cum terris, vineis, et olivetis, et titulis, titulum S. Pancratii cum terris suis; titulum S. Mariae cum terris et prato suo; titulum S. Valentini cum terris, et oliveto suo atque prato; tit. S. Donati cum terris suis, titulum S. Mariae cum terris suis, titulum S Laurentii cum terris suis, titulum S. Anastasii cum terris et vineis suis; plebem S. Titi non longe a Civitella, cum vineis, terris, et titulis suis; plebem S. Pauli in Formella cum vineis, terris et titulis suis; titulum S. Sylvestri, et S. Angeli cum terris et vineis, et plebem S. Donati in Collina cum terris, vineis, et olivetis, et titulis suis; titulum S. Mariae cum terris et vineis; titulum S. Christinae, cum terris, vineis et silvis suis; titulum S. Gregorii cum terris et vineis; titulum S. Martini cum terris et vineis; titulum S. Cassiani cum terris, et vineis, et familiis tribus; titulum S. Anastasii cum terris et vineis, et titulum S. Justinae cum terris et vineis; titulum S. Angeli cum terris suis; titulum S. Gregorii cum terris suis et vineis, simulque plebem S. Marcelli in quarto decimo cum terris, et vineis, et oliveto atque titulis, vel cum omnibus suis pertinentiis; titulum S. Angeli cum terris et vineis; denique plebem S. Petri in Beczano cum terris, et vineis, et oliveto suo majore atque silvis; et titulum S. Joannis, et S. Stephani atque S. Mariae in Pentpertusa; titulum S. Mariae in Sepefane cum terris, vineis; titulum S. Stephani in Matera; titulum S. Mariae in Matera; titulum S. Blasii in Scrofano; titulum S. Joannis in ipso Scrofano, et S. Eugeniae in Matera; titulum S. Laurentii in Scrofano cum omnibus terris, et vineis, titulum S. Eugeniae cum terris, et vineis, simulque plebem S. Mariae in Olibula cum terris, et vineis, et titulo suo, et S. Angeli cum terris, et vineis; pariterque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuo, sicuti a sanctissimo Sergio papa, sive a caeteris praedecessoribus nostris pontificibus concessa et confirmata fuerunt; videlicet monasteria quinque, S. Stephani majoris, et minoris, Sanctorumque Joannis et Pauli, et B. Martini, atque Theclae constitutae juxta magnam ecclesiam S. Petri, aut in caeteris ecclesiis, quae sunt constitutae in tota civitate Leonina, etsi necessarium fuerit consecrare, nullus alius episcopus ad tale ministerium vel consecrationem accedere praesumat, nisi vos vestrique successores episcopi S. Sylvae Candidae ecclesiae, in perpetuum. Concedimus autem et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum S. diem Sabbati ad baptismi sacramentum celebrandum, et
null
d776a58d-8e7e-41c1-b6c0-3d017254e80f
latin_170m_raw
null
None
None
None
totum officium faciendum in ecclesia B. Petri apostoli, et supra magnum altare, in quo toto venerabili altari, seu in confessione, quidquid auri vel argenti, pallii, vel cerae, sive aliarum rerum, positum vel oblatum vel jactatum fuerit, vel vobis oblatum, ab hora videlicet diei tertia, qua ingredi ecclesiam ad ordinandum et peragendum dictum officium vos volumus, et usquequo sanctae Dominicae diei missam expleveritis, per vestros custodes in vestram vestrorumque successorum, remota omni contradictione, veniat potestatem. Et quia ad tempus praedecessoris nostri Domini Joannis in praefata ecclesia S. Petri, a qua pene omnes Ecclesiae doctrinam acceperunt, sicut a magistra et domina, dies dominica Palmarum, et dies Coenae Domini, et parasceve irreverenter celebrantur, ut nec processio cum palmis in ipsa die Dominica ibi fieret, nec in die Coenae Domini #Gloria in excelsis Deo@# diceretur, et in Parasceve non tam reverenter, ut decebat, officium ibi fiebat; condoluimus, et meliorare hoc cupientes per vos vestrosque successores statuimus, sicut statutum et concessum et confirmatum vobis est ab eodem praedecessore nostro, ut omni anno die Dominica Palmarum cum processione ab ecclesia S. Mariae in Thermis exeatis, et venientes ad magnum altare S. Petri missam celebretis. Similiter et omni anno die Coenae Domini per vos vestrosque successores missam supra altare S. Petri celebrare, #Gloria in excelcis Deo@# dicere, S. chrisma conficere, et quae ad episcopum pertinent agere volumus. Seu omni anno die Parasceve supra ipsum altare majus S. Petri totum officium reverenter, ut vos decet vestrosque successores, faciatis, in quibus tribus missis, prima in missa Palmarum, seu in missa Coenae Domini, et in officio Parasceve, quidquid auri vel agenti, pallii, seu cerae, vel aliarum rerum supra jam dicto altari S. Petri, sive in confessione positum aut jactatum fuerit, vel vobis oblatum ab hora qua ipsae missae et officia inchoata fuerint et expleta, per vestros custodes in vestram vestrorumque successorum, similiter remota omni contradictione. deveniat potestatem. In quibus quinque diebus, si vobis vestrisque successoribus utile visum fuerit aliquem diaconorum nostrorum ministrare ob honorem S. Petri et vestram reverentiam volumus petere. Potestatem autem ejusdem ecclesiae S. Petri et supradictorum suorum monasteriorum et mansionariorum omnium mansionum S. Petri, seu totius civitatis Leoninae vobis vestrisque successoribus concedimus et confirmamus, inthronizare et incathedrare pontificem Romanum in apostolica sede, vobis, qui quotidiani estis in servitio S. Petri, committimus, nec non ad benedicendum cum aliis vos specialiter convocamus; similique modo ad ungendum et consecrandum imperatorem, primum vestram vestrorumque successorum episcoporum fraternitatem convocamus, ut quibus regimen totius ecclesiae S. Petri et civitatis Leoninae commissum est, ab his primum sit benedictus, nec non cuncta sacra officia, seu ministeria quae nos et successores nostri facere debemus, si aegritudine vel aliqua cura impediti facere non possumus, tam in supradicta venerabili ecclesia S. Petri, et monasteriis suis, quam per totam civitatem Leoninam, per vos vestrosque successores fieri apostolica auctoritate decrevimus. Consecrationem vero altarium S. Petri et suorum monasteriorum, nec non consecrationem ecclesiarum, altarium, sacerdotum, clericorum, seu diaconistarum totius civitatis Leoninae, vobis vestrisque successoribus in perpetuum, sicut praelibatum est, concedimus et confirmamus. Quaeque autem usualiter vobis a ministerialibus altaris majoris competunt, hoc scripto vobis vestrisque successoribus confirmamus. Idem in Sabbato sancto pro coena solidos duodecim denarios quales per tempora cucurrerint percipiendos, et quinque in unoquoque Sabbato Quatuor Temporum, et duos cum candela olei, et cereis per unam quamque festivitatem, in quibus ibidem pernoctare debetis Idem in festivitate S. Petri, et in octavis in Dominica gaudete, in festis S. Andreae, in Epiphania, in Ascensione, in Pentecoste, in festis S. Rufinae triginta libras cerae; et duo congiaria de oleo, et duas libras de olibano; candelas vero pendentes cum clamastariis, et cicindellas ad sufficientiam, sicuti semper fuit. In secunda feria Paschae quoniam secundum antiquum morem ad Staffilem, ubi de equo descendimus, nos nostrosque successores recipitis, chirothecas, quibus etiam ad missam uti soliti simus ad memoriam servitii nostri, qui semper pure S. R. Ecclesiae fecistis nobisque et antecessoribus nostris non solum te, sed omnes
null
093c022c-c476-400c-9711-2dd6b3d78489
latin_170m_raw
null
None
None
None
tuos successores episcopos, bibliothecarios sedis nostrae esse perpetuo apostolica auctoritate censemus, et merito, qui in apostolica Ecclesia desudatis, in apostolicis scriptis fideles testes semper existatis. Praedicta vero omnia sicut superius dicta sunt a praedicta VI indictione, una cum sex partibus filorum salinarum positis in pedica nova invicem sibi cohaerentibus, juxta filos haeredum Joannis We, seu Petri card. vobis vestrisque successoribus episcopis, vestraeque etiam ecclesiae SS. Rufinae et Secundae in perpetuum donamus, largimur, concedimus et confirmamus, atque stabilimus in usu et utili ipsius venerabilis episcopii, et omnium episcoporum suorum, qui per tempora tenuerint praedictam Ecclesiam, statuentes quippe apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdicto, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel qui publica functi fuerint actione, vel alia qualibet magna parvaque persona de omnibus quae superius continentur contra hoc nostrum pontificale privilegium agere, vel alienare, aut auferre, vel diminuere audeat vel praesumat, sed potius firma et stabilia perpetuis temporibus, sicuti a nobis constituta et confirmata sunt decernimus permanenda; si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquo contraire, et transgressor esse praesumpserit, vel frangere ausus fuerit, et in omnibus obediens, et observator esse noluerit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis Domini nostri, et apostolorum principis Petri, cui licet immerite, Dei tamen dignatione, gerimus vicem, anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et omnibus impiis socius sit in inferno. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, meritis atque precibus B. Petri apostolorum principis, et SS. martyrum Rufinae et Secundae in aethereis arcibus praemia et benedictionis gratiam atque misericordiam a justo judice Domino Deo nostro, vitamque aeternam percipere et invenire mereatur in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manus Sergii scriniarii et notarii sacri nostri palatii, mense Novembris, indictione suprascripta VI. Bene valete. Benedictus S. Fallaritanae et Castellanae episcopus. Ego Gregorius S. R. Ecclesiae designatus in regimine S. Tudertinae ecclesiae. Ego Leo diaconus S. R. ecclesiae. Benedictus oblationarius. Benedictus cardinalis tituli Equitii. Bonizo presbyter, et vicedominus S. Rufinae, et designatus gratia Dei episcopus Tuscanen. Ego Crescentius subdiaconus de Joanne de Romano. Decernimus ergo, etc. Si quae igitur, etc. Cunctis autem, etc. Amen. IV. #Benedictus IX bona juraque monasterii Casinensis confirmat, « cujus abbatis consecrationem, inquit, nuper ex dono piissimorum Henrici et Conradi imperatorum Romanorum suscepimus. » (Clausulam editis bullae hujus exemplis appositam a verbo « scriptum » usque ad « vicesima nona » ad Benedicti VIII tabulam [supra Benedicto VIII, num. 29] pertinere ex Petri Regest. n. 18, monet Gattula Hist. Casin. 119, quo teste ista Benedicti IX charta his terminatur verbis: « Scriptum per manum Sergii scriniarii et notarii sacri nostri palatii, Kal. Julii, indict.@# IV. #Bene valete.@# ) » (Anno 1038.)[MARGARINI, #Bullar. Casin.,@# II, 79.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo nobis in Domino Jesu Christo filio RICHERIO venerabili et religioso abbati, a nobis consecrato et ordinato sacratissimi monasterii beati Benedicti confessoris Christi, siti in monte qui vocatur castrum Casini, suaeque almae congregationi perpetuam in Domino salutem. Si petita apostolica suffragia universis ecclesiis, cogente ministerio quo videmur praediti, impertiri debemus, quae specialiter ad nostrum solummodo apostolatum respiciunt, tanto citius pleniusque, quanto opportune his indigere cognoscimus, adipisci debent, ut nulla indemnitas venerabilibus locis provenire possit, sub tuitione apostolicae receptis, quae nostro brachio repugnante, non submoveatur. Harum denique nostrarum sollicitudinum recompensatorem Deum credere, quem in eisdem locis quiete laudari optamus. Nam tanto inibi degentium laudes et preces erunt acceptabiles, quanto mentes eorum ab omni perturbatione, nobis suffragantibus, fuerint alienae. Igitur quia postulastis a nobis quatenus monasterium Sancti Benedicti in monte Casino situm, cujus abbatis consecrationem nuper ex dono piissimorum Henrici et Conradi, imperatorum Romanorum, suscepimus, et per nos et successores nostros in perpetuum, more antecessorum nostrorum, privilegio muniremus, et sub interdictione anathematis loca sua defenderemus et confirmaremus; inclinati precibus
null
bea9fd3e-ecc9-4bba-94ab-80d5f3c0e38e
latin_170m_raw
null
None
None
None
tuis praedictum monasterium tibi a nobis consecrato, successoribusque tuis, a nobis et a nostris successoribus in perpetuum nulla pravitate Simoniaca interveniente consecrandis, concedimus et confirmamus, cum omnibus ecclesiis, cellis, castellis, etc. Post vero obitum tuum nemo inibi constituat abbatem, nisi quem conventus et voluntas communis fratrum ex ipsa congregatione elegerit; et electus ad nos vel successores nostros consecrandus gratis, et sine pretio veniat; quod si aliunde venerit, vel ab alio aliquo archiepiscopo vel episcopo consecrandus maluerit, tunc consecrator et consecratus anathema sint. #Et infra.@# Insuper apostolica censura, seu divini judicii obtestatione praecipimus ut nullus episcopus praesumat in jam dicto monasterio, vel in ecclesiis sibi subjectis sacerdotem excommunicare, vel ad synodum provocare, etc. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis ad laudem Dei, pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt, refragari, aut in quocunque transgredi, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis innodatum et a regno Dei alienum; et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi in aeternis incendiis et suppliciis concremandus sit deputatus. At vero qui pio intuitu conservator et in omnibus custodiens exstiterit, hujus apostolici instituti, et ad cultum Dei respicientibus, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro, per intercessionem beati Petri apostolorum principis, et B. confessoris Benedicti multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur. Scriptum per manum Stephani protoscriniarii sanctae sedis apostolicae, mense Junio, indictione VI. Bene valete. Datum Kalend. Julii per manus Bosonis episcopi sanctae Tiburtinae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno ab incarnatione Domini 1038, pontificatus vero domni Benedicti octavi papae sedentis anno VI, imperii vero domni Conradi imperatoris Romanorum XII, indictione VI, mense Junii die XXIX. V. #Benedictus IX Popponi, archiepiscopo Trevirensi, adjutorem mittit; Simeonem in sanctos relatum nuntiat.@# (Anno 1041.)[Hontheim, #Hist. Trevir. diplom.,@# tom. I, pag. 376.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, POPPONI non tam suis meritis, quam divino charismate Trevirorum archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Sumptis reverentiae vestrae litteris, et lectis atque relectis, in imo corde earum vim reposuimus, ut vobis petentibus desiderata concederemus, nam illius regulam magistri nos oportet, in quantum possumus, imitari, qui se bene petentibus non est obstinatus; se in veritate quaerentibus non est prolongatus; nec ad fores suas perseveranter pulsantibus ad aperiendum retardatur. At nos, licet tardius quam cupivimus, ad sonum tamen paginae vestrae, pro affectu respondemus, neque enim facimus quod volumus cum volumus, sed cum divinitus, ut faciamus, accipimus, quaeque suis temporibus superna dispositio coaptavit. Quod igitur meministis sedem apostolicam, cui ex divina dignatione praesidemus, totius ecclesiasticae pastoralitatis esse refugium, ut votis vestris ad eam confugientibus annueremus meritis amplexibus, haec ipsa verba donavimus, quippe cum sit origo et fundamentum ecclesiarum, Domino confessionem Petri taliter compensante: #Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.@# Dignum plane videtur ut omnis Christiana fidelitas ad eam concursum habeat, et ipse omnibus manum solatii porrigat. Vobis vero in congressu positis ad iniquitates pravorum hominum dobellandas, ac speciali gladio puniendas, quem in rebus divinitus vobis commissae vicis coadjutorem praesulem a nobis poposcitis, eum dirigimus. Quem quidem et honestas morum, sicut nomine indicat, et sagax animi pulchritudo decorat, quem huic negotio aptissimum censuimus, quem Dei fidelem et prudentem servum cognovimus, cui et astutia serpentis et columbae simplicitas; de cujus quodammodo labiis fluunt mella, pro captu audientium coelestis ambrosiae plena; quem a corpore nostro velut dexterum separavimus brachium, imprecantes ei salutem et gaudium. Dirigimus ergo illum ut solatietur vobis in necessitatibus vestris, tam scilicet in opere consecrationis, quam etiam in unctione confirmationis, et si quid in necessitatibus aliis, Deo favente, valebit, pro libitu vestrae sanctae fraternitatis; ut illum tractare, uti decet, non detrectetis vel dissimuletis, nulla, credimus, admonitione indigetis, cum vestra benignitas inde sit profusior, unde etiam sanctior. De caetero ad virum illum Simeonem veniendum, quem innumerosis coruscantem miraculis, divinis perfulgentem virtutibus ostenditis; ex quo liquet eum in fragili corpore thesaurum
null
ebfba4f9-0f4c-42ee-9ae0-a0d981cbdb98
latin_170m_raw
null
None
None
None
bajulasse spiritualis gratiae, ut non solum sibi providerit ad salutem, sed aliis quoque atque aliis ad multiplicem sanitatem. Quia igitur ad aeternam illam summae felicitatis perpetuitatem ac coeleste consortium pervenisse creditur, sicut opere signorum frequentius panditur, nostrae apostolicae auctoritatis sententia, judicium divini arbitri secuta, et complurium fratrum nostrorum assensu suffulta, decernit eumdem virum Dei Simeonem post hanc semper et usque sanctum debere nominari, ejusque natalem, sicut et aliorum sanctorum reverentissime singulis annis celebrari. Non enim, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat, dicit Apostolus. Glorietur, laudetur, vigeat, placeat, celebretur, ametur et colatur, nomenque illius Martyrologio inseratur; ipse intercedat pro peccatis et negligentiis nostris et commissorum nobis apud clementissimam divini numinis majestatem, ut mirabilia, quae visibiliter exhibet circa infirmorum corpora, in animabus nostris occulta virtute dignanter exhibeat. Valete. VI. #Bulla canonizationis S. Simeonis reclusi Trevirensis.@# (Anno 1041.)[HONTHEIM #ubi supra,@# p. 277.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis, episcopis, sacerdotibus et universo clero cunctisque populis tam regni Teutonici, quam etiam quarumcunque nationum vel linguarum, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Divinae majestatis inenarrabilis auctoritas semper inenarrabilia faciens, sicut in sanctis suis mirabilis praedicatur, ita et operibus declaratur, dans eis virtutem et fortitudinem curare omnem languorem et omnem infirmitatem. Quod donativum ipse Deus, spiritualium donorum distributor et auctor militibus suis, quorum non est numerus, in hoc etiam mortali corpore, dum in saeculo degerent, propterea concessit, ut et iidem ipsi super spe futurae retributionis habentes sancti Spiritus fidele pignus, fiducialius et fortius inniterentur, et gentes, divina mysteria intuentes, omni superstitione postposita, ad viam Christianae veritatis ex intimo cordis converterentur; alios vero, quorum similiter incomprehensibilis est multitudo, post vincula tantum carnis, his operibus virtutum donavit atque magnificavit, ut, corporeis exuviis in sepulcro positis, et membris in cineres ac favillas resolutis, sentientibus atque videntibus mirabilia fides inculcaretur et cumularetur, eos illic feliciter vivere, ubi vera est et aeterna vita, ad quam nemini accedere licet, nisi vitae temporalis oblectamenta exosus, ad illam tota semper mentis intentione suspiret, si quando mereatur de peregrinatione ad patriam, de exsilio ad postliminium revocari. Igitur quoniam crebris nuntiorum indiciis, crebrisque litterarum characteribus, clamor magnus strepensque rumor ex Trevirorum partibus usque Romam ad nos, jamque etiam ulterius pervolavit, esse inibi viri cujusdam Simeonis admirabile corpus, signis et prodigiis, virtutibus et miraculis radians, ut sol meridie sereno aere; terram strictius osculati, Dominum benediximus toto corde, tota mente, totis viribus, qui nostris temporibus dignanter, intra sanctam suum corpus Ecclesiam, hoc praecipuum membrum divino lumine accendit, ut sit lucerna ardens, posita super candelabrum, quae luceat omnibus qui sunt in domo Domini. Itaque conventi atque pulsati a charissimo fratre nostro D. Poppone ejusdem Treviris archiepiscopo, ut, quod nobis visum fuisset de celebratione ejusdem sanctissimi viri, salubri definitione nostrae apostolicae auctoritatis statueremus atque decerneremus; omnibus, quos in salutatione praenotavimus, notum his litteris facimus quid ex ea re censuerimus. Nam collecta Romani nostri cleri splendida fraternitate, cum partus sacratissimae Virginis annuo recursu per hunc orbem radiaret, concordi deliberatione determinavimus, et alta sententiae radice fundavimus, eumdem virum Dei Simeonem, quem Dominus commendat atque probat, significatione tantarum virtutum sanctitatis et gratiae plenum, ab omnibus populis, tribubus et linguis sanctum procul dubio esse nominandum, ejusque natalem singulis annis recurrentem passim solemniter observandum et ferialiter celebrandum ac venerandum, ad instar diei festi: nomen quoque ipsius Martyrologio cum sociorum nominibus suo loco inserendum. Cui sententiae hoc etiam subdidimus, ut quisquis hujus nostrae constitutionis temerarius contemptor et cervicosus refragator exstiterit, primo se noverit Dominum graviter offendere, deinde sancti illius patrocinia, imo omnium sanctorum, quorum contubernio gratulatur, nostramque de caetero apostolicam nullatenus debere benedictionem sperare; conservatoribus ea multipliciter donatis, in omnia saecula saeculorum. Amen, amen, amen. VII. #Benedictus IX in synodo patriarchatus Gradensis integritatem libertatemque confirmat, Ursone patriarcha et Dominico Contareno populoque Veneto per legatos petentibus.@# (Anno 1044.)[MANSI, #Concil.@# XIX, 605.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, URSONI Gradensi patriarchae
null
b04c2676-a0cb-485a-be46-15eee4e9f156
latin_170m_raw
null
None
None
None
perpetuam in Domino Jesu Christo salutem. Sicut plurimum gaudemus in Domino, et in dono gratiae ipsius gloriamur, si sancta Ecclesia per bona opera crescit magnifice et dilatatur amplissime, ita nimium affligimur et tribulamur de ejus oppressione, super quam crebrior lamentationum sermo perlatus est. Non oportuerat quidem ab illis quibus sustentari atque honorari debuerat, tantis eam oppressionibus concuti; ideoque necessarium est ut, remotis talium tergiversationibus, quibus venenosa malitia revelari et obscurari bonitas et veritas solet, adminiculum non modicum lamentantibus juste impendatur, atque ab apostolica sede suffragetur, quos per divinam gratiam Christi auxilio dignum est adjuvari, neve totius Ecclesiae perturbatione imprudens praecedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris et reliquis sanctis dudum fuerant prohibita, denuo reviviscant. Sedis namque nostrae consideratione compellimur, ea quae ad notionem nostram emendanda pervenerunt, propter Deum non relinquere, sed digna emendatione corrigere. Et si saecularibus officiis ordo suus, et tradita a majoribus disciplina servanda est, quis ferat ecclesiasticos ordines temerari ac praesumptione confundi? aut ita negligere et emendanda non opem ferendo postponere? Quapropter omnibus S. Dei Ecclesiae filiis notum esse volumus quod detestabile nefas tempore nostri decessoris Joannis papae a Poppone Forojuliensi praesule, diabolo suadente, actum est adversus Ursonem Gradensis Ecclesiae novae Aquileiae patriarcham; praedictus quidem Poppo Gradensem civitatem adiens fraudulenter eam invasit, invasamque gentilium more depopulavit, ecclesias violavit, altaria fregit, thesauros abstulit, monasteria destruxit, et de tantis non erubescens flagitiis insuper hanc apostolicam sedem suis petiit simulationibus, poscens ab ea per suos nuntios sibi privilegium fieri nominatim de Gradensi insula, quam promiserat juste et canonice ac per antiqua privilegia ostendere ad se pertinere, unde privilegium sub tali consecutus est tenore, ut, si quando de ea aliqua oriretur quaestio, sic juste absque ulla occasione ad se pertinere comprobaret quemadmodum promiserat. Quod tantum in contrarium accidit, quia cum Urso Gradensis Ecclesiae patriarcha primum per suos nuntios, deinde per semetipsum hanc apostolicam peteret sedem ad conquerendum de suae sedis invasione, idem Poppo vocatus ad satisfaciendum sicut promisit, non solum venire distulit, verum etiam praedictam insulam per antiqua privilegia juste ac secundum Deum sibi pertinere, ut promiserat, ostendere minime potuit, quin etiam tenorem privilegii negavit. Et quoniam ex his quae promisit, nihil ostendere valuit, privilegium quod sub praefata conditione consecutus est, suo tenore juste evacuatum ac regulariter ad nihilum est redactum. Pro hac siquidem re idem noster decessor Joannes papa congregavit sanctam synodum in ecclesia B. Silvestri, ante cujus praesentiam veniens Urso Gradensis Ecclesiae patriarcha de statu suae metropolitanae ecclesiae ejusque pertinentiis quamplurima ostendit privilegia a nostris antecessoribus suae sedi concessa, scilicet a sanctissimo Pelagio, Gregorio, Honorio, Stephano, item Gregorio, Leone, Sergio, item Leone, Benedicto, Adriano, Bonifacio, Romano, Theodoro, Anastasio, Joanne, Sylvestro et Sergio. Quae omnia noster antecessor studiose considerans firmando vetera per synodalem censuram sub divini judicii obtestatione tale novum construit privilegium, ut nullus unquam in tempore praedictum Ursonem patriarcham ac successores suos de praedicto patriarchatu Gradensi sicut de rebus ac possessionibus ejus inquietare aut molestare praesumat, sed potius cum sua integritate quietus, remota omnium contradictione ipse suique successores eamdem patriarchalem sedem cum omnibus suis pertinentiis perpetuis possideant temporibus. Popponi vero epistolam direxit, ut cuncta ablata sub trium personarum sacramento Gradensi patriarchae restitueret. Quod non solum non adimplevit, sed etiam contra divinum jus et SS. Patrum sancita, quibusdam inhoneste sibi suffragantibus privilegium fraudulenter impetravit de stabilitate suae Ecclesiae, et Gradensis patriarchatus subjectione. Qui ad cumulum suae damnationis addens quoque iniquitatem super iniquitatem, nostro etiam tempore iterum Gradensem civitatem furtim ingrediens cunctis abominabile in ea commisit flagitium, totam videlicet civitatem cum ecclesiis incendit, altaria confregit, thesauros abstulit, et quidquid ab igne remansit, paganorum ritu secum detulit. Pro tanto denique repetito sacrilegio Gradensis patriarcha apud apostolicam sedem eodem mittente invasore, per suas litteras lamentatus est. Sed antequam a nobis de tanto coerceretur ausu, divino judicio sine confessione et viatico ab hac luce subtractus est. Tandem Urso Gradensis patriarcha una cum Dominico Contareno dilecto filio nostro, duce Veneticorum sive Dalmaticorum, et populo Venetiae, nobis per suos supplicavit legatos, videlicet Benedictum vener. abb. SS. Trinitatis et S. Michaelis Archangeli de Brundulo, Joannem Stornatum, Gregorium
null
19c20849-1011-4c3f-88d6-c26ae67756a0
latin_170m_raw
null
None
None
None
clericum, quatenus omnia sibi suaeque sedi subjecta nostra restituerentur auctoritate, et privilegium quod Poppo de Gradensis ecclesiae subjectione contra divinam auctoritatem acquisivit evacuaremus; quin etiam privilegia nostrorum decessorum palam ostensa de statu suae ecclesiae renovaremus atque confirmaremus, sive de rebus atque possessionibus sui patriarchatus, quatenus quae infra Venetiae vel Italici regni ditionem, seu in comitatu Istriensi consistere noscuntur, videlicet ut omnia quae in Rivoalto, in Methamauco, in Equilio, in Pineto, in Civitate nova, in confinio suae jam dictae civitatis Gradensis, seu Ursiano, vel Gajazzo, in Zemulis, partim in territorio Aquileiae, et in marino termino, in Istria, in Tergeste, Justinopoli, Pirano, item in Civitate nova, Parentio . . . . . : Pola, atque in Castello S. Georgii, et in reliquis locis tam infra quam extra seu in Bononia, vel Romania, Ravenna, Arimino, Pensauro, sive in quibuscunque locis Italici regni, seu Venetiae habere ac possidere sui antecessores visi sunt, ipse suique successores absque cujusquam contrarietate, seu refragatione retinere et possidere quivissent. Quorum petitionibus zelo domus Dei calefacti libenter annuentes, et justum esse decernentes, in Romana ecclesia S. synodum congregavimus, residentibus nobiscum venerabilibus episcopis, presbyteris, diaconibus, cardinalibus, subdiaconibus nostris, abbatibus, et quorum aliquorum nomina haec sunt. Joannes Lavicanensis nepos noster episcopus. Tedaldus Albanensis episcopus. Joannes Portuensis episcopus. Joannes Praenestinensis episcopus. Benedictus Ostiensis episcopus. Amatus Vellitrensis episcopus. Bonizo Tuschanensis episcopus. Honestus Foropopiliensis episcopus. Adam Forosempronensis episcopus. Crescentius S. Ruffinae Eccles. episc. Vido Humanensis episc. Andreas Perusinus episc. Ubertus Sasenates Eccles. episc. Arduinus Feretranus episc. Teudaldus S. Mariani episc. Joannes S. Sabinensis Eccl. episc. Theudericus Urbinensis. Theudaldus, Ubertus. Benedictus archidiaconus S. R. E. et vicedominus. Ugo. Petrus cancellarius noster. Leo, Romanus, Crescentius, Petrus, qui et Mancio dicitur, diacones nostri. Joannes archicanonicus et archipresb. canonicae S. Joan. ante Portam Latinam. Joannes cardinalis presb. tituli S. Caeciliae. Joannes card. tit. S. Martini. Joannes card. tit. S. Damasi. Ubertus card. tit. S. Anastasiae. Martinus card. tit. S. Savinae. Teudaldus Primicerius. Benedictus oblationarius S. R. E. Benedictus presb. et card. tit. S. Sylvestri. Petrus card. tit. S. Grisogoni. Subdiacones autem, Joannes, Adelmarius, Etrozo, Sico. Benedictus abbas monasterii S. Gregorii, quod dicitur Clivus Scauri. Bartholomaeus vener. abbas S. Mariae Grotta Ferrata. Benedictus abbas monasterii S. Mariae, quae vocatur S. Petri ad Vincula. Leo abbas S. Pauli Apostoli. Georgius abbas S. Laurentii foris murum. Joannes abbas S. Sabae. Petrus abbas S. Mariae in Aventino. Joannes abbas S. Rofilli Foropupilensis. Bonizzo abbas monasterii S. Petri Perusii. Felix abbas S. Blasii. Simeon abbas S. Mariae in Pallara. Et caeteri nobiscum residentes in gremio S. R. E. quorum deliberatione hoc apostolatus nostri privilegium fieri decrevimus tibi fratri nostro venerabili Urso S. Gradensis Ecclesiae patriarchae, ad quem nunc nostrum convertimus sermonem praecipue ob justitiam quam te tuamque Ecclesiam petere evidenter novimus, per quod apostolorum principis Petri, et nostra, cujus vicem gerimus, auctoritate antecessorum nostrorum privilegia imitando praedictam Gradensem Ecclesiam perpetua stabilitate patriarchatum esse sancimus, tibique illic praesidenti, tuisque successoribus totum metropolitae atque patriarchae officium libere peragendum concedimus, et de omnibus vestris possessionibus praecipiendo interdicimus ut nullus patriarcha, archiepiscopus, praepositus, decanus, vicedominus, dux, marchio, comes, vicecomes, aut exactor alicujus rei, nec ullus judex publicus, vel quilibet ex judiciali potestate vim aliquam vel invasionem inferre praesumat, aut aliquo modo molestiam ingerere tibi Ursoni patriarchae, tuisque successoribus, sive in ecclesiis, et plebibus, seu monasteriis tuae ecclesiae pertinentibus, seu in familiis, in colonis, servis, vel mancipiis, ac reliquis quae super ejusdem ecclesiae terris manent. Sed omni jure et tenore S. Gradensis Ecclesiae a patriarchis nunc et semper ibidem praesidentibus libere, quae praelibavimus, absque ullius infestatione retineantur ac perpetuo jure
null
13648901-dc17-4f8e-bc79-66e00659b818
latin_170m_raw
null
None
None
None
possideantur. Privilegium vero quod Poppo Forojuliensis praesul de subjectione Gradensis patriarchatus fraudulenter ab hac sede consecutus est, quia nulla illud canonica munitum auctoritate decernimus, residentium nobiscum venerabilium fratrum auctorali censura corrumpendo penitus omnino corrumpimus et evacuamus. Si quis ergo nostrorum successorum, vel aliorum aliquorum hominum contra hujus nostrae concessionis ac confirmationis privilegium agere praesumpserit, aut praesumentibus consenserit, vel fautor exstiterit, et non potius observare in integre studuerit, sciat se auctoritate beati Petri apostolorum principis, et coelorum regni clavigeri, nostroque anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienatum, atque cum diabolo veluti transgressor sanctorum Patrum sine fine damnatum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionem et gratiam a justo judice Domino nostro Jesu Christo hic et in aeternum consequi mereatur. Scriptum per manus Sergii scriniarii et notarii sacri nostri Lateranensis palatii, mense April. Indict. XII. Bene valete. Ego Joannes S. Lavicanensis Eccl. episc. interfui et subsc. Ego Tedaldus Albanensis Eccl. episc. interfui et subscripsi. Ego Joannes S. Portuensis Eccl. episc. interf. et subscr. Ego Joannes Praenestinensis Eccl. ep. interf. et subscr. Ego Benedictus Ostiensis episc. interf. et subscr. Ego Amatus Vellitrensis episc. interf. et subscr. Ego Bonnizo Tuscanensis episc. interf. et subscr. Ego Honestus Foropopiliensis episc. interf. et subscr. Ego Adam Forosemproniensis episc. interf. et subscr. Ego Crescentius S. Ruffinae Eccl. episc. interf. et subscr. Ego Vido Humanensis episc. interf. et subscr. Ego Andreas Perusinus episc. interf. et subscr. Ego Ubertus Sasenates Eccl. episc. interf. et ss. Ego Arduinus Feretranus episc. interfui et subscripsi. Ego Theudaldus S. Mariani episc. interfui et subscr. Ego Joannes S. Sabinen. Ecclesiae episc. interfui et subscr. Ego Theudericus Urbinensis episc. interfui et subscr. Ego Benedictus archidiaconus S. R. E. et vicedominus interfui et subscr. Ego Joannes archicanonicus et archipresb. interfui et subscr. VIII. #Benedicti papae VI epistola ad Obertum abbatem S. Miniatis.@# (Anno 1044.)[UGHELLI, #Italia sacra,@# III, 62.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio OBERTO venerabili abbati monasterii S. Miniatis Florentini, suisque successoribus perpetuam in Domino salutem. Valde bonum videtur, si postulantibus a nostra apostolica sede tuitionem piorum locorum, libenter concedamus. Tu autem, fili charissime, quia postulasti a nobis quatenus munimen ac defensionem apostolicam monasterio S. Miniatis, cui praeesse meruisti, dignatione solita pro nostro praecepto daremus; nos autem idcirco sanctum piumque judicamus, non negare debemus, sed voluntate promptissima largiri. Ideo inclinati precibus tuis concedimus tam tibi quam etiam tuis successoribus tuitionem apostolicam; adjudicamus omnes homines ibidem monasterio adversantes, aut laesione violentiam facientes in rebus ipsius monasterii ( #f. deest aliquid@# ), facultates vel facturorum praecedentia tempora, ut nullus rex, nullus imperator, nullus praesul, nullus dux, nullus marchio, nullus comes, nullus vicecomes, et parva nulla persona aliquid tale audeat praesumere, scilicet in rebus quas episcopi Florentini, videlicet Ildebrandus, Lambertus, et Atho ipsi monasterio concesserint, aut alii homines pro sua anima tribuerint, vel quae tu ipse ibidem acquisivisti, et amodo acquirere poteris, statuentes apostolica censura ut, si quis publica, vel privata persona, magna vel parva in illis omnibus rebus tam mobilibus quam immobilibus, tuisque successoribus molestare, inquietare, aut de vestris manibus rapere tentaverit, sit anathematis vinculo innodatus, et nostra apostolica maledictione damnatus, donec satisfactionem talium faciat commissorum. Qui vero custos roborationis hujus nostrae tuitionis, defensionis confirmationisque exstiterit, benedictionem et gratiam a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur. Scripta per manum Sergii notarii sacri nostri palatii, mense Aprili indictione XII. Valete. IX. #Benedicti IX epistola ad Adelbertum archiepiscopum Hamburgensem.@# (Anno 1012-1024.)[LAPPENBERG, #Hamb. Urkund.@# I, 71.] BENEDICTUS, episcopus et servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo ADELBERTO, sanctae Hammaburgensis Ecclesiae episcopo, apostolicam benedictionem. Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et ut ne qua ex
null
1a4623fc-4324-4762-bbb2-62c5f1a34225
latin_170m_raw
null
None
None
None
eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant: quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur? Attendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem negligentiae reatus excruciet. Unde modo honoris reverentia sublimioris inter caeteros judicamur. Legationem igitur et archiepiscopalem potestatem in omnia regna septentrionalia, regna Danorum scilicet, Suenorum, Norvenorum, Hislandicorum et omnium insularum his regnis adjacentium, tibi et omnibus successoribus tuis perpetuo tenendam concedimus. Pallium quoque sanctitati tuae ad missarum solemnia celebranda ex more transmittimus, quod tibi non . . . aliud quod inquietos feriendos a pravitate compescat. Viduis ac pupillis injuste oppressis defensio tua subveniat, Ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam diu conservare dignetur incolumem, atque post hujus saeculi amaritudinem ad perpetuam ducat beatitudinem. Data per manus Leonis, cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Martio, indictione tertia. X. #Epistola Popponis archiepiscopi Trevirensis ad Benedictum IX summum pontificem pro obtinenda canonizatione beati Simeonis reclusi apud Trepiros.@# REVERENDISSIMO Patri patrum gratia et nomine BENEDICTO, POPPO, licet indignus, divina tamen largiente clementia sanctae Trevirensis ecclesiae minister, cum totius affectus dilectione, debitam subjectionem. Superiori tempore, cum, annuente venerandae memoriae domino Joanne, in hac sancta sede apostolica praedecessore vestro, amore visionis sepulcri Dei hominis Jesu Christi, Jerusalem profectus peregre fuissem, in regione nostra pravorum hominum supercrevit iniquitas, ita ut nec adhuc manus possint ab incoepta retrahere nequitia, omnia per circuitum diripientes et devastantes. Super quo saepissime deprecatus sum faciem domini mei regis, quatenus manum mihi porrigeret suae animadversionis, nihil profeci; saepe etiam supra nominato praedecessori vestro, pro eodem supplicavi, nec quidquam usque adhuc consolationis impetravi. Quam ob rem desidero ut vel nunc solatietur mihi Deo amabilis paternitas vestra, mittatque virum de honoratioribus ac prudentioribus vestris, qui mihi in necessitatibus meis consilio simul et auxilio suffragetur: auxilietur, dico, de adversis; consilietur vero de his quae latere non credo aures vestrae sanctitatis. At vero si hactenus vos latuerunt, jam nunc obsecro uti benignum litteris meis accommodare velitis auditum. Vir quidam vitae sanctitate laudabilis apud nos diebus istis ex hac luce migravit; quem, si signis et virtutibus quae per eum Dominus operatur, credere debeamus, procul dubio eum cum sanctis aeternae beatitudinis habere consortium non dubitamus. Sed non tam signa quae fidelibus et infidelibus communia sunt, quam fidei virtus qua fideles ab infidelibus sequestrati sunt, qua ipse dum adhuc in corpore maneret, plurimum viguit, de ejus sanctitate nos certos reddit. Proinde accersivit nos tam clerus quam populus Ecclesiae nostrae, obsecrantes uti litteris nostris ad hanc apostolicam sedem, cui vos, auctore Deo, praesidetis, cum illius viri sancti vita et miraculis missis peteremus, quod petitione dignum credimus; quatenus, si ita vobis cautum videatur, dato nobis vestri apostolatus decreto, nomen ejus liceat cum sanctorum nominibus conscribi, caeteraque honoris sanctis debiti ipsi impendi. Itaque quid solatii, quid consilii super allevatione angustiarum nostrarum hinc et inde obortarum, prudentia vestra mihi ineundum decreverit, sine longa temporis dilatione dignemini insinuare. Honor vester et meritum apud Deum et homines augeatur. I. #Privilegium Benedicti IX Gumbaldo Burdigalensi S. Crucis abbati concessum in gratiam cellae B. Mariae de Solaco.@# (Anno 1036.)[MARTEN. #Thesaur. Anecd.@# I, 156.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUMBALDO abbati, et monachis Sanctae Crucis Burdigalensis, et suis monachis in suo monasterio Sanctae Mariae Dei genitricis, quod nuncupatur de Solaco, habitantibus, salutem et apostolicam benedictionem. Convenit apostolico moderamini, pia religione pollentibus, benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertire. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo procul dubio promeremur, dum venerabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulasti a nobis ut praefatum monasterium Sanctae Mariae apostolicae sedis auctoritate muniremur, et omnia ejus pertinentia perenni jure inviolabiter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo sub ditione cujuscunque personae, excepto abbate Sanctae
null
aeeb4e4d-a9c7-447b-8727-895cd587706c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Crucis, et suis monachis, constabilire nostri privilegii pagina corroboraremus; propterea tuis flexi precibus, per hujus nostrae auctoritatis privilegium decernimus, ut omnes terras cultas et incultas, servos quoque et ancillas, et omne quod dici aut nominari potest, eidem monasterio pertinentia, sive quidquid in futuro a regibus, aut a ducibus, aut a qualibet persona fidelium ibidem donatum aut oblatum fuerit, nostra auctoritate liberum ab omni extranea permaneat persona. Unde volumus ut nullus vicecomes, nullus comes, nullus archiepiscopus, nullus episcopus, neque magna parvave persona in eis quae res dictae sunt, potestatem exerceant, aut vim facere praesumant, vel contra hoc privilegium aliquid adversitatis agere audeant. Et omnes archiepiscopos et episcopos, caeterosque clericorum in praefato monasterio et in omnibus suis pertinentiis ditionem quamlibet habere auctoritate apostolica prohibemus. Absolvimus ut si aliquis excommunicatus, ad matrem Christi, de quacunque regione, a solis ortu usque ad occasum, advenerit, ex parte Dei et nostra absoluti sint, quandiu in potestate sanctae Dei Genitricis fuerint, ab omni excommunicatione, sive ab archiepiscopo, sive episcopo, excepto abbate Sanctae Crucis et suis monachis in supradicto loco habitantibus. Quibus damus potestatem ligandi atque solvendi contra omnes malos Christianos, qui aliquid mali in praefatum monasterium et ad habitatores loci illius facere voluerint. Ecclesiam vero Sanctae Crucis, consilio et praeceptione Romanae Ecclesiae fundatam, cum suis monachis et cum omnibus suis pertinentiis, liberam ab omni excommunicatione vel vexatione cujuscunque personae esse praecipimus. Similiter volumus ut nullus episcopus, in cujus parochia situm est idem monasterium, nec domnum vestrumque abbatem, nec aliquem vestrorum clericorum servientium in monasterio Sanctae Mariae audeat excommunicare, vel ad synodum provocare, statuens apostolica auctoritate, sub nostri et divini judicii observatione anathematis interdictum. Statuimus autem ut cum abbas monasterii Sanctae Crucis obierit, neque a comitibus, neque ab archiepiscopis, neque ab episcopis, neque a nullis principibus, neque a qualibet persona omnino, aliqua cupiditatis causa, in monasterio sanctae Crucis eligatur neque consecretur abbas: sed qualis cuncta congregatio ibidem et in aliis ecclesiis sibi subditis degentium, cum fidelibus et senioribus ejus loci eligatur, et communi consilio a nobis nostrisque posteris pontificibus consecretur, si archiepiscopus in cujus episcopio est, noluerit consecrare. Damus quoque licentiam vobis et vestris fratribus in monasterio Sanctae Mariae de Solaco habitantibus, a qualicunque volueritis episcopo omnia vasa sanctuarii ordinare, et consecrare vestros clericos, et chrisma accipiendi. Quod si qualiscunque homo, cujuslibet potestatis existens, aliquam praesumptionem contra hoc apostolicae confirmationis privilegium agere, aut praefatum monasterium, cum omnibus suis pertinentiis, causare putaverit, vel praeceptis nostris in omnibus quae hic scripta sunt inobediens fuerit, auctoritate Dei et nostra non solum anathema maranatha, id est, perditus in saecula saeculorum vinculis innodatus, sed insuper a regno Dei alienus existat. Qui vero pia benignitate auctor observaverit, benedictionem et gratiam a Domino consequi mereatur. Scriptum per manus Sergii archiscrivii sacri nostri palatii, mense Octobris, indictione quinta. II. #Benedicti IX epistola ad Rolandum praepositum aliosque canonicos S. Florentinae Ecclesiae.@# (Anno 1036.)[UGHELLI, #Italia sacra,@# III, 56.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo ROLANDO, S. Florentinae Ecclesiae praeposito, aliisque canonicis et confratribus tuis et successoribus in perpetuum. Si justis servorum Dei petitionibus satisfecerimus, procul dubio apostolica praecepta servamus. Quapropter inclinati precibus tuis, fili charissime, confirmamus atque corroboramus tibi tuisque successoribus canonicis quidquid in pagina concessimus, et confirmationis, quam videtur vobis fecisse episcopus, nobis praesentibus, scriptum esse constat, donec tam in ipsa vestra canonica ita in modo servatur regula quam scilicet canonicam tuendam et defendendam per eamdem paginam ipse videtur episcopus, nostrae, nostrorumque successorum apostolicae auctoritati tuendam et defendendam commisit atque supposuit, utque ea et securi ab omni laesione permanere valeatis desiderio; hac itaque petitione tua inclinati diximus te praepositum, tuosque successores canonicam vitam ducturos, sub nostrae apostolicae defensionis munimine suscipimus, cum et bona omnia, curtes et terras, quae vestra et habet et habitura est canonica, videlicet et juxta Florentinam urbem pratum Regis, cum mansis et territoriis omnibus, quae modo in Florentina curte habet et retinet praedicta vestra canonica, curtem S. Andreae cum omnibus sibi pertinentibus, curtem de Quinto, curtem de
null
78199e6b-ecca-49a5-be84-2572d337af98
latin_170m_raw
null
None
None
None
Cintoria totam, sicut ipsi tenere et habere videmini, et illam partem quam Petrus primicerius contra canonica instituta usurpare visus est, plebem de Exinea cum curte et mansis, et omnibus territoriis et decimationibus quaecunque ad eamdem plebem, vel curtem pertinere videntur. Insuper totam quod Theuzo filius Lepisti pro salute animae suae in ecclesia S. Joannis contulit, vel in eadem canonica. Terram S. Proculi in praedicta plebe, curtem quae est infra plebem S. Petri sita Valeam, cum omnibus adjacentiis et pertinentiis suis, necnon et ubicunque in eodem episcopatu aliquid tunc, vel retinere videtur ipsa canonica, et quidquid Gerardus archipresbyter pro beneficio ab ipsa Florentina Ecclesia tenuit, tam in decimationibus quam in mansis, et in praediis, necnon et quaecunque Stephanus abbas ex beneficio tenuit. Similiter et quaecunque primicerii beneficia fuerunt, atque plebem S. Hippolyti sitam Elsae, itemque campum, et hortum, qui est juxta ecclesiam S. Reparatae. Quae omnia, sicut jam a Gerardo vestro episcopo vobis concessa sunt et confirmata, ita nos tibi tuisque successoribus confirmamus, et stabilimus in perpetuum, cum omnibus vestris mobilibus rebus seseque moventibus, quas modo habetis, vel vobis ubique pertinent, et inantea, Domino juste et legaliter acquirere potueritis, sive ab ejusdem civitatis episcopo, sive ab aliis hominibus publicis et privatis. Praecipientes igitur jubemus et apostolica auctoritate confirmamus, ut neque episcopus ejusdem civitatis, neque ulla parva, vel magna persona habeat de vestris rebus juste vel legaliter vobis pertinentibus, ut dum canonice vixeritis, disvestire, molestare, inquietare, vel aliquam minorationem vobis inferre. Quod si quis temerarius ausus fuerit, nisi infra quadraginta dierum spatium emendaverit, anathematis vinculo obligetur, et a regno Dei alienatus, usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos nostrae sanctionis exstiterit, benedictionem et gratiam omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis, et nostram habeat. + Bene valete, etc. III. #Benedictus IX Ecclesiae Silvae Candidae bona episcoporumque jura confirmat.@# (Anno 1037.)[UGHELLI, #Italia sacra,@# I, 100.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, PETRO venerabili episcopo S. Silvae Candidae Ecclesiae, tuisque successoribus in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum, ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Deum promerebimus; quoniam venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulavit a nobis prudentia tua quatenus concederemus et confirmaremus tibi episcopatum supradictum cum omnibus suis pertinentiis, quae per diversa loca rejacere videntur, vel quae ab aliquibus injuste retenta, vel invasa esse noscuntur, inclinati piis precibus tuis, in primis quae charius vobis videtur episcopalem dignitatem tibi concedimus, adjutore Spiritu sancto, et modis quibus possimus apostolica auctoritate confirmamus, et honore Jesu Christi Domini nostri confirmamus tibi tuisque successoribus fundum in integrum, qui vocatur Buxus, in quo basilica SS. Rufinae et Secundae constructa esse videtur ad episcopalem sedem, quam etiam tuo studio, muro et fossato vallasti et circumdedisti, atque populo atque sacerdotibus bene sufficienter replevisti. Nos etiam omnes vestrae potestati et successorum tuorum submittimus ut nunquam successorum nostrorum pontificum, vel alias personae pro glandatico, herbatico, nec alio fodro districtu, vel placito pro aliqua datione, vel aliquo ingenio illos constringere, vel aliquo modo dare audeat, scilicet, ut diximus, in potestate tua et successorum tuorum, remota omnium hominum contradictione, in perpetuum maneat, et qualiter vobis placuerit eamdem ecclesiam per vos vestrosque successores, et aedificare, seu fabricare, quam tu fecisti. Itemque concedimus et confirmamus fundamentum in integrum qui vocatur Avion, et montem Jordani cum casis, vineis et terris, silvis, et incultis, una cum servis et ancillis atque colonis ibidem residentibus utriusque sexus, aetatis, vel cum omnibus eorum pertinentiis, posita territorio Silvae Candidae, inter affines, a primo latere terra supradicti episcopii, a secundo latere rivus, qui vocatur Galeria, a tertio latere Ulbasol, a quarto latere Criptule, nec non fundum qui vocatur Mons Aureus cum omnibus suis pertinentiis, ab uno latere mons qui vocatur Jordani, ab alio latere Criptule, a tertio latere fundus qui vocatur Palmi, et a quarto latere fundus Lauretae, et a quinto latere terra monasterii S
null
aad4f270-1b4a-4061-b500-91e0bcff1f46
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Martini, seu fundus qui vocatur mons Grunduli cum omnibus ad eum pertinentibus, et inter affines, ab uno latere fundus Montis Aurei, et ab alio latere fundus Criptule, et Ulbarolo, a tertio latere fundus Palmi, atque fundus qui dicitur Oripo, cum omnibus suis pertinentiis, inter affines, ab uno latere terra monasterii S. Martini, ab alio latere fundus insula sancta, a tertio latere curtis S. Petri, et fundus montis Grunduli, et a quarto latere terra de curte S. Petri. Item fundus, qui vocatur Scriptule, et palmi cum omnibus eorum pertinentiis, a primo latere fundus Fulisan, a secundo latere fundus Laurete, a tertio latere terra S. Martini, et a quarto latere fundus Sevonum omnino, fundus Isidori cum omnibus pertinentiis suis, ab uno latere terra S. Martini, ab alio latere Castrangotol, a tertio latere Mensa sancta, denique et ipsum fundum Mensam sanctam cum omnibus ad eam pertinentibus, ab uno latere casale, quod vocatur bucce, a secundo latere mons, qui vocatur Dompnico, a tertio latere Musana, et a quarto latere S. Laurentius de Panti, pari modo fundum S. Basilidis cum omnibus ad eum pertinentibus, ab uno latare casale SS. Petri et Pauli, ab alio latere vallis quae appellatur Intentionara, a tertio latere vivarolus, et a quarto latere monasterium S. Stephani; porro fundum Panzii, cum omnibus suis pertinentibus, ab uno latere fundus Apronianum, ab alio latere Silva Candida, a tertio latere Musanell., et a quarto latere Canullan., et a quinto latere terra Aureliana, et silva S. Stephani cum via Salinaria, simulque fundum Lauretum cum omnibus pertinentibus suis, ab uno latere terra S. Petri, ab alio latere terra S. Martini, a tertio latere mons Iliodori, a quarto latere fundus Oripo, seu casale Pauli, et fundus Serianus cum omnibus eorum pertinentiis, ab uno latere terra S. Martini, a secundo latere Silva Candida, a tertio Mensa sancta, et a quarto latere silva S. Petri, nec non casale quod dicitur Castagnetolo, ab uno latere SS. Quatuor fratres, a secundo fundus Orbanula, a tertio Musana, et a quarto latere Massanellus, atque silvam quae appellatur Mag. cum omnibus sibi pertinentibus, ab uno latere rivus de Galera, ab alio latere mons qui appellatur stupha ancilla Dei. Omnes namque fundos nominatos, et casalia cum terris, campis, pratis, pascuis, silvis cultis et incultis, positis territorio Silvae Candidae milliari ab urbe Roma plus minus duodecim, etiam aquimolum molentem in rivo, qui vocatur Galeria cum omnibus sibi pertinentibus, et terra Semitarisia, quae appellatur Pastinum longum, ab uno latere Gualdsi dinco, ab alio latere terra S. Petri, quae appellatur Campo Mastali, a tertio latere fundus montis Arcionis, et a quarto latere mons Paurum constitutus juxta idem episcopium, sive alium aquimolum in ipso rivo eum omnibus sibi pertinentibus juris ejusdem episcopii. Super his autem, secuti antecessores nostros, concedimus et confirmamus vobis massam iterum quae appellatur Cesana, cum fundis, et colonis suis, qui dicuntur Furculo, Tandilian., Martinian. Item colonias de solario, et de cortina, et de gradolfo, coloniam de valle, et de fontana, et de sancto, coloniam de castagna cupa, et de Calbello, coloniam de Besano, sive quibus aliis vocabulis nuncupatur, cum omnibus casis, vineis, casalibus, seu appendiciis suis, etiam haec omnia simul cum finibus, terminis limitibusque suis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, arboribus pomiferis fructiferis et infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus, aedificiis parietinis cryptis arenariis cum adjacentibus suis, cum ecclesia S. Andreae apostoli infra ipsam massam aedificatam, una cum colonis, massaritiis et angarialibus masculis et feminis, filiis et filiabus, ac nepotibus eorum ibidem residentibus, aut exinde pertinentibus, ubicunque inventi fuerint cum omni censu atque functionibus, et dationibus, angariis, vel quidquid de eadem massa, quae appellatur Cesana in integrum nostrae S. Romanae Ecclesiae, secundum solitam consuetudinem persolvi debet, et cum omnibus ad praedictam massam Cesanam generaliter, et in integrum pertinent, positam in territorio Nepesino
null
d0fabd58-c122-4613-a3e3-f34eecbc09a1
latin_170m_raw
null
None
None
None
milliari ab urbe Roma 20 ex corpore patrimonii Thusciae, juris sanctae nostrae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, et inter affines ab uno latere terra monasterii S. Stephani minoris ad S. Petrum, ab alio latere, silva et terra, quae fuit de Joanne Grammatico, a tertio latere pastoritia dompmea, et a quarto latere Massa Claudiana. Confirmamus etiam vobis casalia, et colonias atque castellum in integrum, qui appellatur Dalmachia, cum fundis et casalibus, videlicet Attici, Dalmachia balneo, stabbla, Massa Juliana, vel quibuscunque aliis vocabulis nuncupantur, una cum familiis masculis, et feminis, seu colonis per singula loca pertinentibus cum casis, vineis, terris, silvis, pratis aquarumque decursibus, vel cum omnibus ad praedicta casalia, et colonia atque castellum pertinentibus, posita in territorio Nepesino, milliario ab urbe Romae plus minus 20; inter affines ab uno latere viam quae ducit inter militiam de Curte de Capracorio, et terram de pastoritio S. Petri, ab alio latere terram de monte Arsitia et Focazan, qui appellatur Columnella, a tertio latere terra de Curte Capracorio, qui appellatur Matera, et a quarto latere terra S. Laurentii, quae appellatur Silicara, et rivum qui ducit per buxitum, et Madulanum; praeterea concedimus et confirmamus vobis, et per vos in eodem vestro episcopio in perpetuum, videlicet terras et vineas in integrum, quarum vocabula sunt, Campomastali, sive silva de Campo monti, et Lacusello, et cum omnibus finibus, terminis limitibusque suis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aedificiis, parietinis, attigiis adjunctis adjacentibusque suis, vel cum omnibus ad eos pertinentibus generaliter, et in integrum, posita omnia territorio Silvae Candidae, inter affines, ab uno latere, terra praedicti episcopii, ab alio latere terra Gratiani, quae appellatur mons Arioni, seu Majoratu, usque in rivum de Campo Monti, a tertio latere incipit ab ipso rivo, usque in vallem de Arenula, et Buxetum atque inde per Novelletum, usque in viam antiquam, in qua jacet pilum marmoreum, et usque in Cesa de Calariculo, et a quarto latere Cava de Castagneto, usque in rivum qui vocatur Galera, et usque in silvam tui episcopii. Concedimus etiam et confirmamus tibi tuisque successoribus omnem illam terram, et silvam, quam olim Calolidu invaserat, et antecessori tuo Guidoni episcopo per scriptum refutaverat, quarum vocabula sunt haec: vallis de Joanne Ecco, et Mons Vespuleti, vallis de Giusule, et mons qui vocatur Puzali, affines ejus ab uno latere Galeria, a secundo latere vadus, qui vocatur de perenna, et inde per viam, et per limitem, usque in tres puteos, qui sunt in cilio montis, qui vocatur Puzal, et per ipsum cilium montis, et per limitem usque in viam publicam Silicinam antique, et amarum, qui est juxta eumdem silicem, et inde per limitem et per viam, et lucernaria, quae sunt in eodem limite, et per ipsum limitem usque in finibus ubi finitur silva praelibati episcopii, et silva monasterii S. Martini usque ad S. Petrum, et casale quod vocatur de Rusina, et in eodem loco Columnella fixa stare videtur, et a tertio latere limes major, et via publica quae ducit usque in fundum qui vocatur Mensa sanctarum, quae est juris dicti episcopii, et a quarto latere mons, et silva, quae vocatur Ballaria, quam tenet ipse tuus episcopatus, posita juxta buccege, et juxta casale quod vocatur de Rusina. Item concedimus et confirmamus vobis fundum in integrum, qui vocatur Maurorum, cum omnibus finibus limitibusque suis positis in territorio Silvae Candidae, via Cornelia, milliario ab urbe plus minus 12, et inter affines ab uno latere via quae ducit ad Mensam sanctam, ab alio latere mons qui vocatur de Ovea, et Caput poncinum, a tertio latere via quae pergit ad salinum, et a quarto latere juxta ipsam viam Castagnetulum, et mons armatus, atque Ficarola omnia de supradicto episcopio. Item fundus qui vocatur campus Trojani, et fundus qui vocatur bursicella, et fundus gradilia, et fundus qui vocatur mons de sorbo, omnia integre cum suis finibus et pertinentibus positis via Aurelia, milliario ab urbe Roma plus
null
5f1f1db1-364d-4c2c-94df-8e3760e38932
latin_170m_raw
null
None
None
None
minus duodecimo. Item sex in integrum uncias fundi, qui vocatur Atticiano, et montem, qui vocatur de Dominico, cum omnibus eorum pertinentiis, posito via Aurelia milliario ab urbe Roma plus minus tertiodecimo; inter affines ab uno latere, Massa Margarita, et Casandria juris SS. Basilidis, Tripodis et Magdalenae, quae est praedicti vestri episcopii, a secundo fundus, et fundus Agellus, qui sunt de eodem vestro episcopatu, a tertio latere fundus verecundi, qui est juris monasterii sancti Martini ad sanctum Petrum, et a quarto latere alias sex uncias de praedicto fundo Atticiano. Itemque fundos octo, Lapmian. Pathin. Margarit. sui eorum Graecorum, Casanell. Casapupulis, Savinuli, qui et Sambuculus vocatur, sibi invicem cohaerentes, posita eadem via Aurelia milliario ab urbe Roma plus minus 12; territorio S. Basilidis, inter affines ab uno latere fundus Attichian., ab alio latere fundus Casandri, a tertio latere fundus, qui appellatur Patriciorum, vel si qui alii affines sunt nec non fundus in integrum qui vocatur Judaeorum, cum finibus et limitibus suis, vel cum omnibus sibi pertinentibus, positis praedicto territorio Silvae Candidae. Praeterea concedimus, et confirmamus vobis casale unum in integrum, quod vocatur Urbanum, sive quibus aliis vocabulis nuncupent, in quo sunt terrae, campi, prata, pascua, vel cum omnibus sibi pertinentibus, positum territorio Subtrinensi, affines ejus, sicuti sunt vel fuerunt ab origine. Itemque confirmamus vobis et Ecclesiae cui praesidetis in ipsam viam Appiam territorio Velletrano constitutam Massam, videlicet Urbanam cum Capuano et Cesariano cum fundis ad eamdem Massam pertinentibus, cum omni jure instructo instrumentaque finibus terminisque suis, in qua est ecclesia S. Felicis, sicut in scriptis vestris habetur, et sicut etiam in tabulis lapideis, quae ante fores basilicae SS. martyrum Rufinae et Secundae in muro positae videntur, legitur integriter; praeterea concedimus et confirmamus vobis infra hanc civitatem Romae terram, ubi olim fuit domus major cum omnibus sibi pertinentibus, posita in loco qui vocatur Diburo. Inter affines ab uno latere terra, in qua fuit domus de Marcezia conjuge Stephani Senescalci, ab alio latere terra in qua fuit domus de Butio, de Simeone a tertio latere via publica, et a quarto latere avus major, et via qua ducit ad monasterium S. Cyriaci. Super his autem non novum facientes, scilicet quod antecessores nostros sacrosanctis Albanensi, Ostiensi et Portuensi, et aliis ecclesiis fecisse cognoscimus, a praesenti 6 indictione, per hujus nostrae apostolicae praeceptionis paginam statuimus et statuendo per auctoritatem apostolorum principis confirmamus, ut presbyteri, diaconi, monachi, mansionarii, clerici cujuscunque ordinis sint, vel dignitatis, sanctimoniales, seu diaconissae omnes, immunes sint a laicali servitio, judicio et publica datione in Galeria intra castellum, vel de foris habitantes, ita ut si imperator, aut marchio, sive missi eorum, aut successores nostri illuc venerint, nullo modo in jam dictis personis per publicos ministeriales expensa colligatur, neque aliquo modo eis injuria irrogetur. Sed pro amore altissimi Dei, a cujus sorte clerici nuncupantur, competenter honorent, liceat illis tantum modo vobis, vestrisque successoribus episcopis et vicedominis, seu ministralibus nostris, in cunctis reddere rationem, et vestrum exspectare judicium, ut Deus honoretur, et vos successoresque vestri, vestrorum sacrorum ordinum servitio, et obedientia non defraudemini, maneantque sub judicio, et districtu vestro secundum tenorem hujus nostri apostolici praecepti, omnium hominum contradictione remota, ita ut nullus comes, vicecomes, castaldus, cubicularius, nullaque persona audeat eos ad servitium, vel ad angariam ducere, vel ad districtum, sive ad placitum protrahere, sive mansiones eorum hospitari, vel invadere, vel defraudare praesumat, sed tantummodo ex jussione vestra, et prompta voluntate illorum negotia, ut dignum est, moderentur, disponantur, judicentur, et finiantur; nec non si quis Christianorum ibidem obierit absque haerede et testamento, legibus succedere sibi ecclesia, cui, Deo auctore, praesidetis, et vos, et vestros successores apostolica auctoritate jubemus. Tertia autem reddi vobis vestrisque successoribus a cunctis ecclesiis, vel sacerdotibus et clericis Galeriae absque omni diminutione censemus. Simili modo concedimus et confirmamus vobis terrena, domus ubi officiales commanebant, cum omnibus suis pertinentiis, posita in Galeria secus ecclesiam
null
50a4fe1a-42ef-4265-982b-3a0e595a82c6
latin_170m_raw
null
None
None
None
B. Nicolai confessoris Christi, quem tu ipse consecrasti ante hortum castelli, quod denique domus plus conveniens esse videtur praedictae ecclesiae S. Nicolai, vobis et clericis vestris, quanquam in ea laicae et saeculares personae maneant ad patrandam libidinem et saecularia facinora, quoniam justum non est ut domus lupanaris et turpis lucri ecclesiae adhaereat, de qua etiam domo per Benedictum oblationarium vos investire fecimus. Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum ecclesiam SS. martyrum Rufinae et Secundae positam juxta palatium nostrum, et locum qui vocatur Cellarium sive Lardirium in integrum cum diversis cryptis, parietibus vel aedificiis eorum, nec non vineis, hortis, cum arboribus olivarum et caeteras arbores pomorum, sive diversis ceptris et parietinas ac terras, quemadmodum determinari videntur, incipientes juxta nostrum palatium, quod Scuta dicitur, et inde post vestarium recte ad supradictam vestram basilicam Ulpiam, et inde juxta parietem scriniarii nostri per terram, ubi columnae jacere videntur recte in via, et per ipsam viam descendentem ad limitem qui est in terram vestram, et terram presbyterorum monasterii S. Pancratii, et ipso limite revolvente per ellium supradictum, et parietis juxta terram praedictorum presbyterorum, ubi olivae stare videntur recte in parva turricella muri hujus almae Romae, una cum ipsa turricella et muro, seu turrae Sarracenae cum cryptis, et parietinis sub se, et juxta se, vel alias turres, quae extensa sunt ab una parte juxta terram vestram, et pantanum cum eodem ipso integro pantano, saliente ad viam publicam, quae ducit ad ecclesiam S. Joannis Baptistae, sive ad palatium nostrum, et inde revertente juxta terram quae fuit Elperini et Azonis germanorum fratrum et vineam ecclesiae S. Nicolai, sive terram haeredum de Maio Capuano, sive horticellum, qui fuit quondam Angeli, sive domum terrineam, quae est juxta aliam viam publicam, ducens ad nostrum memoratum Lateranense palatium. Itemque confirmamus vobis ecclesiam S. Martinae cum omni sua integritate et pertinentia, positam Romae prope montem qui dicitur Augustus; nec non ecclesiam SS. Adalberti et Paulini cum ecclesia S. Benedicti et omni sua integritate et pertinentia, et sicut ad manus vestras hodie tenetis positam infra hanc civitatem Romam in insula Lycaonia, ut sit vobis vestrisque successoribus cum volueritis episcopale domicilium, et congruum receptaculum opportunumque habitaculum quemadmodum habere videtur Portuensis ecclesia S. Joannis inter duos pontes, presbyteros atque clericos, qui pro tempore in eadem ecclesia SS. Adalberti, et Paulini, et Benedicti fuerint; ita subjectas vobis esse volumus ut proprias filias ecclesiae vestrae, et ab omni jure illo subtrahimus tuae paternitati, tantum eas committentes ut solummodo vestrum judicium exspectent, vestro dominio famulentur, et per omnia vestris rationabilibus obsecundent mandatis, ut quoquo modo vobis placet ordinare, secundum Deum regere, et informare, et emendare nostra apostolica auctoritate in perpetuum liceat; simulque concedimus et confirmamus vobis omnes plebes, et ecclesias parochias, cum eorum pertinentiis, vel adjacentiis, scilicet plebem S. Mariae in Silva Candida cum titulis suis, titulum SS. Joannis et Pauli in Lucano, et titulum S. Angeli in Musano, titulum S. Donati in Majorata, atque plebem S. Gregorii in Galeria cum titulis suis, titulum S. Gregorii in ipso loco, titulum S. Anastasii in Musano, et plebem S. Angeli in Duscitulo cum terris suis, simulque plebem S. Joannis in Nono cum terris et titulis suis; titulum S. Marciani in ipso burgo cum terris suis, titulum S. Andreae cum titulis suis, nec non titulum S. Mariae, titulum S. Nicolai, qui est in castello de monte Destini; titulum S. Mariae cum terris suis; praeterea plebem S. Pancratii, cum terris et titulis suis; titulum S. Mariae in insula cum terris suis; plebem S. Luciae in insula cum terris suis, similiter plebem S. Joannis in insula cum titulo et territorio suo; titulum S. Gregorii in ipso loco, simulque plebem S. Pauli in Formello cum terris, vineis, hortis, olivetis atque titulis suis; titulum S. Sylvestri in columna cum terris et vineis suis; titulum S. Angeli in Olibano cum terris et hortis suis; titulum S. Marciani cum terris suis; titulum S. Genesii in
null
db7ccf3e-05c8-4334-b552-754bea68b45d
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dalmachia cum terris suis; titulum S. Laurentii in Formello cum titulis et hortis suis; titulum S. Mariae cum territorio suo; titulum Salvatoris cum terris suis; titulum S. Joannis in ipso loco cum territorio suo, titulum S. Petri cum terra sua; titulum S. Angeli in Laureto; titulum S. Valentini in Cryptule; item plebem S. Cornelii in Capricornio. Per hujus privilegii vestri et decreti paginam, in perpetuum confirmamus praedicto vestro episcopio cum terris, vineis, et olivetis, et titulis, titulum S. Pancratii cum terris suis; titulum S. Mariae cum terris et prato suo; titulum S. Valentini cum terris, et oliveto suo atque prato; tit. S. Donati cum terris suis, titulum S. Mariae cum terris suis, titulum S Laurentii cum terris suis, titulum S. Anastasii cum terris et vineis suis; plebem S. Titi non longe a Civitella, cum vineis, terris, et titulis suis; plebem S. Pauli in Formella cum vineis, terris et titulis suis; titulum S. Sylvestri, et S. Angeli cum terris et vineis, et plebem S. Donati in Collina cum terris, vineis, et olivetis, et titulis suis; titulum S. Mariae cum terris et vineis; titulum S. Christinae, cum terris, vineis et silvis suis; titulum S. Gregorii cum terris et vineis; titulum S. Martini cum terris et vineis; titulum S. Cassiani cum terris, et vineis, et familiis tribus; titulum S. Anastasii cum terris et vineis, et titulum S. Justinae cum terris et vineis; titulum S. Angeli cum terris suis; titulum S. Gregorii cum terris suis et vineis, simulque plebem S. Marcelli in quarto decimo cum terris, et vineis, et oliveto atque titulis, vel cum omnibus suis pertinentiis; titulum S. Angeli cum terris et vineis; denique plebem S. Petri in Beczano cum terris, et vineis, et oliveto suo majore atque silvis; et titulum S. Joannis, et S. Stephani atque S. Mariae in Pentpertusa; titulum S. Mariae in Sepefane cum terris, vineis; titulum S. Stephani in Matera; titulum S. Mariae in Matera; titulum S. Blasii in Scrofano; titulum S. Joannis in ipso Scrofano, et S. Eugeniae in Matera; titulum S. Laurentii in Scrofano cum omnibus terris, et vineis, titulum S. Eugeniae cum terris, et vineis, simulque plebem S. Mariae in Olibula cum terris, et vineis, et titulo suo, et S. Angeli cum terris, et vineis; pariterque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuo, sicuti a sanctissimo Sergio papa, sive a caeteris praedecessoribus nostris pontificibus concessa et confirmata fuerunt; videlicet monasteria quinque, S. Stephani majoris, et minoris, Sanctorumque Joannis et Pauli, et B. Martini, atque Theclae constitutae juxta magnam ecclesiam S. Petri, aut in caeteris ecclesiis, quae sunt constitutae in tota civitate Leonina, etsi necessarium fuerit consecrare, nullus alius episcopus ad tale ministerium vel consecrationem accedere praesumat, nisi vos vestrique successores episcopi S. Sylvae Candidae ecclesiae, in perpetuum. Concedimus autem et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum S. diem Sabbati ad baptismi sacramentum celebrandum, et totum officium faciendum in ecclesia B. Petri apostoli, et supra magnum altare, in quo toto venerabili altari, seu in confessione, quidquid auri vel argenti, pallii, vel cerae, sive aliarum rerum, positum vel oblatum vel jactatum fuerit, vel vobis oblatum, ab hora videlicet diei tertia, qua ingredi ecclesiam ad ordinandum et peragendum dictum officium vos volumus, et usquequo sanctae Dominicae diei missam expleveritis, per vestros custodes in vestram vestrorumque successorum, remota omni contradictione, veniat potestatem. Et quia ad tempus praedecessoris nostri Domini Joannis in praefata ecclesia S. Petri, a qua pene omnes Ecclesiae doctrinam acceperunt, sicut a magistra et domina, dies dominica Palmarum, et dies Coenae Domini, et parasceve irreverenter celebrantur, ut nec processio cum palmis in ipsa die Dominica ibi fieret, nec in die Coenae Domini #Gloria in excelsis Deo@# diceretur, et in
null
9bfe7e68-bfd2-4cfe-a06a-364fe649f4ac
latin_170m_raw
null
None
None
None
Parasceve non tam reverenter, ut decebat, officium ibi fiebat; condoluimus, et meliorare hoc cupientes per vos vestrosque successores statuimus, sicut statutum et concessum et confirmatum vobis est ab eodem praedecessore nostro, ut omni anno die Dominica Palmarum cum processione ab ecclesia S. Mariae in Thermis exeatis, et venientes ad magnum altare S. Petri missam celebretis. Similiter et omni anno die Coenae Domini per vos vestrosque successores missam supra altare S. Petri celebrare, #Gloria in excelcis Deo@# dicere, S. chrisma conficere, et quae ad episcopum pertinent agere volumus. Seu omni anno die Parasceve supra ipsum altare majus S. Petri totum officium reverenter, ut vos decet vestrosque successores, faciatis, in quibus tribus missis, prima in missa Palmarum, seu in missa Coenae Domini, et in officio Parasceve, quidquid auri vel agenti, pallii, seu cerae, vel aliarum rerum supra jam dicto altari S. Petri, sive in confessione positum aut jactatum fuerit, vel vobis oblatum ab hora qua ipsae missae et officia inchoata fuerint et expleta, per vestros custodes in vestram vestrorumque successorum, similiter remota omni contradictione. deveniat potestatem. In quibus quinque diebus, si vobis vestrisque successoribus utile visum fuerit aliquem diaconorum nostrorum ministrare ob honorem S. Petri et vestram reverentiam volumus petere. Potestatem autem ejusdem ecclesiae S. Petri et supradictorum suorum monasteriorum et mansionariorum omnium mansionum S. Petri, seu totius civitatis Leoninae vobis vestrisque successoribus concedimus et confirmamus, inthronizare et incathedrare pontificem Romanum in apostolica sede, vobis, qui quotidiani estis in servitio S. Petri, committimus, nec non ad benedicendum cum aliis vos specialiter convocamus; similique modo ad ungendum et consecrandum imperatorem, primum vestram vestrorumque successorum episcoporum fraternitatem convocamus, ut quibus regimen totius ecclesiae S. Petri et civitatis Leoninae commissum est, ab his primum sit benedictus, nec non cuncta sacra officia, seu ministeria quae nos et successores nostri facere debemus, si aegritudine vel aliqua cura impediti facere non possumus, tam in supradicta venerabili ecclesia S. Petri, et monasteriis suis, quam per totam civitatem Leoninam, per vos vestrosque successores fieri apostolica auctoritate decrevimus. Consecrationem vero altarium S. Petri et suorum monasteriorum, nec non consecrationem ecclesiarum, altarium, sacerdotum, clericorum, seu diaconistarum totius civitatis Leoninae, vobis vestrisque successoribus in perpetuum, sicut praelibatum est, concedimus et confirmamus. Quaeque autem usualiter vobis a ministerialibus altaris majoris competunt, hoc scripto vobis vestrisque successoribus confirmamus. Idem in Sabbato sancto pro coena solidos duodecim denarios quales per tempora cucurrerint percipiendos, et quinque in unoquoque Sabbato Quatuor Temporum, et duos cum candela olei, et cereis per unam quamque festivitatem, in quibus ibidem pernoctare debetis Idem in festivitate S. Petri, et in octavis in Dominica gaudete, in festis S. Andreae, in Epiphania, in Ascensione, in Pentecoste, in festis S. Rufinae triginta libras cerae; et duo congiaria de oleo, et duas libras de olibano; candelas vero pendentes cum clamastariis, et cicindellas ad sufficientiam, sicuti semper fuit. In secunda feria Paschae quoniam secundum antiquum morem ad Staffilem, ubi de equo descendimus, nos nostrosque successores recipitis, chirothecas, quibus etiam ad missam uti soliti simus ad memoriam servitii nostri, qui semper pure S. R. Ecclesiae fecistis nobisque et antecessoribus nostris non solum te, sed omnes tuos successores episcopos, bibliothecarios sedis nostrae esse perpetuo apostolica auctoritate censemus, et merito, qui in apostolica Ecclesia desudatis, in apostolicis scriptis fideles testes semper existatis. Praedicta vero omnia sicut superius dicta sunt a praedicta VI indictione, una cum sex partibus filorum salinarum positis in pedica nova invicem sibi cohaerentibus, juxta filos haeredum Joannis We, seu Petri card. vobis vestrisque successoribus episcopis, vestraeque etiam ecclesiae SS. Rufinae et Secundae in perpetuum donamus, largimur, concedimus et confirmamus, atque stabilimus in usu et utili ipsius venerabilis episcopii, et omnium episcoporum suorum, qui per tempora tenuerint praedictam Ecclesiam, statuentes quippe apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdicto, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel qui publica functi fuerint actione, vel alia qualibet magna parvaque persona de omnibus quae superius continentur contra hoc nostrum pontificale privilegium agere, vel alienare, aut auferre
null
bc20c7d4-6391-49cd-a670-3da45117cef8
latin_170m_raw
null
None
None
None
, vel diminuere audeat vel praesumat, sed potius firma et stabilia perpetuis temporibus, sicuti a nobis constituta et confirmata sunt decernimus permanenda; si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquo contraire, et transgressor esse praesumpserit, vel frangere ausus fuerit, et in omnibus obediens, et observator esse noluerit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis Domini nostri, et apostolorum principis Petri, cui licet immerite, Dei tamen dignatione, gerimus vicem, anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et omnibus impiis socius sit in inferno. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, meritis atque precibus B. Petri apostolorum principis, et SS. martyrum Rufinae et Secundae in aethereis arcibus praemia et benedictionis gratiam atque misericordiam a justo judice Domino Deo nostro, vitamque aeternam percipere et invenire mereatur in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manus Sergii scriniarii et notarii sacri nostri palatii, mense Novembris, indictione suprascripta VI. Bene valete. Benedictus S. Fallaritanae et Castellanae episcopus. Ego Gregorius S. R. Ecclesiae designatus in regimine S. Tudertinae ecclesiae. Ego Leo diaconus S. R. ecclesiae. Benedictus oblationarius. Benedictus cardinalis tituli Equitii. Bonizo presbyter, et vicedominus S. Rufinae, et designatus gratia Dei episcopus Tuscanen. Ego Crescentius subdiaconus de Joanne de Romano. Decernimus ergo, etc. Si quae igitur, etc. Cunctis autem, etc. Amen. IV. #Benedictus IX bona juraque monasterii Casinensis confirmat, « cujus abbatis consecrationem, inquit, nuper ex dono piissimorum Henrici et Conradi imperatorum Romanorum suscepimus. » (Clausulam editis bullae hujus exemplis appositam a verbo « scriptum » usque ad « vicesima nona » ad Benedicti VIII tabulam [supra Benedicto VIII, num. 29] pertinere ex Petri Regest. n. 18, monet Gattula Hist. Casin. 119, quo teste ista Benedicti IX charta his terminatur verbis: « Scriptum per manum Sergii scriniarii et notarii sacri nostri palatii, Kal. Julii, indict.@# IV. #Bene valete.@# ) » (Anno 1038.)[MARGARINI, #Bullar. Casin.,@# II, 79.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo nobis in Domino Jesu Christo filio RICHERIO venerabili et religioso abbati, a nobis consecrato et ordinato sacratissimi monasterii beati Benedicti confessoris Christi, siti in monte qui vocatur castrum Casini, suaeque almae congregationi perpetuam in Domino salutem. Si petita apostolica suffragia universis ecclesiis, cogente ministerio quo videmur praediti, impertiri debemus, quae specialiter ad nostrum solummodo apostolatum respiciunt, tanto citius pleniusque, quanto opportune his indigere cognoscimus, adipisci debent, ut nulla indemnitas venerabilibus locis provenire possit, sub tuitione apostolicae receptis, quae nostro brachio repugnante, non submoveatur. Harum denique nostrarum sollicitudinum recompensatorem Deum credere, quem in eisdem locis quiete laudari optamus. Nam tanto inibi degentium laudes et preces erunt acceptabiles, quanto mentes eorum ab omni perturbatione, nobis suffragantibus, fuerint alienae. Igitur quia postulastis a nobis quatenus monasterium Sancti Benedicti in monte Casino situm, cujus abbatis consecrationem nuper ex dono piissimorum Henrici et Conradi, imperatorum Romanorum, suscepimus, et per nos et successores nostros in perpetuum, more antecessorum nostrorum, privilegio muniremus, et sub interdictione anathematis loca sua defenderemus et confirmaremus; inclinati precibus tuis praedictum monasterium tibi a nobis consecrato, successoribusque tuis, a nobis et a nostris successoribus in perpetuum nulla pravitate Simoniaca interveniente consecrandis, concedimus et confirmamus, cum omnibus ecclesiis, cellis, castellis, etc. Post vero obitum tuum nemo inibi constituat abbatem, nisi quem conventus et voluntas communis fratrum ex ipsa congregatione elegerit; et electus ad nos vel successores nostros consecrandus gratis, et sine pretio veniat; quod si aliunde venerit, vel ab alio aliquo archiepiscopo vel episcopo consecrandus maluerit, tunc consecrator et consecratus anathema sint. #Et infra.@# Insuper apostolica censura, seu divini judicii obtestatione praecipimus ut nullus episcopus praesumat in jam dicto monasterio, vel in ecclesiis sibi subjectis sacerdotem excommunicare, vel ad synodum provocare, etc. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis ad laudem Dei, pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt,
null
77420776-4a37-4453-9643-d8a5115c0aa6
latin_170m_raw
null
None
None
None
refragari, aut in quocunque transgredi, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis innodatum et a regno Dei alienum; et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi in aeternis incendiis et suppliciis concremandus sit deputatus. At vero qui pio intuitu conservator et in omnibus custodiens exstiterit, hujus apostolici instituti, et ad cultum Dei respicientibus, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro, per intercessionem beati Petri apostolorum principis, et B. confessoris Benedicti multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur. Scriptum per manum Stephani protoscriniarii sanctae sedis apostolicae, mense Junio, indictione VI. Bene valete. Datum Kalend. Julii per manus Bosonis episcopi sanctae Tiburtinae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno ab incarnatione Domini 1038, pontificatus vero domni Benedicti octavi papae sedentis anno VI, imperii vero domni Conradi imperatoris Romanorum XII, indictione VI, mense Junii die XXIX. V. #Benedictus IX Popponi, archiepiscopo Trevirensi, adjutorem mittit; Simeonem in sanctos relatum nuntiat.@# (Anno 1041.)[Hontheim, #Hist. Trevir. diplom.,@# tom. I, pag. 376.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, POPPONI non tam suis meritis, quam divino charismate Trevirorum archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Sumptis reverentiae vestrae litteris, et lectis atque relectis, in imo corde earum vim reposuimus, ut vobis petentibus desiderata concederemus, nam illius regulam magistri nos oportet, in quantum possumus, imitari, qui se bene petentibus non est obstinatus; se in veritate quaerentibus non est prolongatus; nec ad fores suas perseveranter pulsantibus ad aperiendum retardatur. At nos, licet tardius quam cupivimus, ad sonum tamen paginae vestrae, pro affectu respondemus, neque enim facimus quod volumus cum volumus, sed cum divinitus, ut faciamus, accipimus, quaeque suis temporibus superna dispositio coaptavit. Quod igitur meministis sedem apostolicam, cui ex divina dignatione praesidemus, totius ecclesiasticae pastoralitatis esse refugium, ut votis vestris ad eam confugientibus annueremus meritis amplexibus, haec ipsa verba donavimus, quippe cum sit origo et fundamentum ecclesiarum, Domino confessionem Petri taliter compensante: #Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.@# Dignum plane videtur ut omnis Christiana fidelitas ad eam concursum habeat, et ipse omnibus manum solatii porrigat. Vobis vero in congressu positis ad iniquitates pravorum hominum dobellandas, ac speciali gladio puniendas, quem in rebus divinitus vobis commissae vicis coadjutorem praesulem a nobis poposcitis, eum dirigimus. Quem quidem et honestas morum, sicut nomine indicat, et sagax animi pulchritudo decorat, quem huic negotio aptissimum censuimus, quem Dei fidelem et prudentem servum cognovimus, cui et astutia serpentis et columbae simplicitas; de cujus quodammodo labiis fluunt mella, pro captu audientium coelestis ambrosiae plena; quem a corpore nostro velut dexterum separavimus brachium, imprecantes ei salutem et gaudium. Dirigimus ergo illum ut solatietur vobis in necessitatibus vestris, tam scilicet in opere consecrationis, quam etiam in unctione confirmationis, et si quid in necessitatibus aliis, Deo favente, valebit, pro libitu vestrae sanctae fraternitatis; ut illum tractare, uti decet, non detrectetis vel dissimuletis, nulla, credimus, admonitione indigetis, cum vestra benignitas inde sit profusior, unde etiam sanctior. De caetero ad virum illum Simeonem veniendum, quem innumerosis coruscantem miraculis, divinis perfulgentem virtutibus ostenditis; ex quo liquet eum in fragili corpore thesaurum bajulasse spiritualis gratiae, ut non solum sibi providerit ad salutem, sed aliis quoque atque aliis ad multiplicem sanitatem. Quia igitur ad aeternam illam summae felicitatis perpetuitatem ac coeleste consortium pervenisse creditur, sicut opere signorum frequentius panditur, nostrae apostolicae auctoritatis sententia, judicium divini arbitri secuta, et complurium fratrum nostrorum assensu suffulta, decernit eumdem virum Dei Simeonem post hanc semper et usque sanctum debere nominari, ejusque natalem, sicut et aliorum sanctorum reverentissime singulis annis celebrari. Non enim, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat, dicit Apostolus. Glorietur, laudetur, vigeat, placeat, celebretur, ametur et colatur, nomenque illius Martyrologio inseratur; ipse intercedat pro peccatis et negligentiis nostris et commissorum nobis apud clementissimam divini numinis majestatem, ut mirabilia, quae visibiliter exhibet circa infirmorum corpora, in animabus nostris occulta virtute dignanter exhibeat. Valete. VI.
null
07c2f2b9-3943-49d8-8f64-47fdb0a44aed
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Bulla canonizationis S. Simeonis reclusi Trevirensis.@# (Anno 1041.)[HONTHEIM #ubi supra,@# p. 277.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis, episcopis, sacerdotibus et universo clero cunctisque populis tam regni Teutonici, quam etiam quarumcunque nationum vel linguarum, salutem charissimam cum benedictione apostolica. Divinae majestatis inenarrabilis auctoritas semper inenarrabilia faciens, sicut in sanctis suis mirabilis praedicatur, ita et operibus declaratur, dans eis virtutem et fortitudinem curare omnem languorem et omnem infirmitatem. Quod donativum ipse Deus, spiritualium donorum distributor et auctor militibus suis, quorum non est numerus, in hoc etiam mortali corpore, dum in saeculo degerent, propterea concessit, ut et iidem ipsi super spe futurae retributionis habentes sancti Spiritus fidele pignus, fiducialius et fortius inniterentur, et gentes, divina mysteria intuentes, omni superstitione postposita, ad viam Christianae veritatis ex intimo cordis converterentur; alios vero, quorum similiter incomprehensibilis est multitudo, post vincula tantum carnis, his operibus virtutum donavit atque magnificavit, ut, corporeis exuviis in sepulcro positis, et membris in cineres ac favillas resolutis, sentientibus atque videntibus mirabilia fides inculcaretur et cumularetur, eos illic feliciter vivere, ubi vera est et aeterna vita, ad quam nemini accedere licet, nisi vitae temporalis oblectamenta exosus, ad illam tota semper mentis intentione suspiret, si quando mereatur de peregrinatione ad patriam, de exsilio ad postliminium revocari. Igitur quoniam crebris nuntiorum indiciis, crebrisque litterarum characteribus, clamor magnus strepensque rumor ex Trevirorum partibus usque Romam ad nos, jamque etiam ulterius pervolavit, esse inibi viri cujusdam Simeonis admirabile corpus, signis et prodigiis, virtutibus et miraculis radians, ut sol meridie sereno aere; terram strictius osculati, Dominum benediximus toto corde, tota mente, totis viribus, qui nostris temporibus dignanter, intra sanctam suum corpus Ecclesiam, hoc praecipuum membrum divino lumine accendit, ut sit lucerna ardens, posita super candelabrum, quae luceat omnibus qui sunt in domo Domini. Itaque conventi atque pulsati a charissimo fratre nostro D. Poppone ejusdem Treviris archiepiscopo, ut, quod nobis visum fuisset de celebratione ejusdem sanctissimi viri, salubri definitione nostrae apostolicae auctoritatis statueremus atque decerneremus; omnibus, quos in salutatione praenotavimus, notum his litteris facimus quid ex ea re censuerimus. Nam collecta Romani nostri cleri splendida fraternitate, cum partus sacratissimae Virginis annuo recursu per hunc orbem radiaret, concordi deliberatione determinavimus, et alta sententiae radice fundavimus, eumdem virum Dei Simeonem, quem Dominus commendat atque probat, significatione tantarum virtutum sanctitatis et gratiae plenum, ab omnibus populis, tribubus et linguis sanctum procul dubio esse nominandum, ejusque natalem singulis annis recurrentem passim solemniter observandum et ferialiter celebrandum ac venerandum, ad instar diei festi: nomen quoque ipsius Martyrologio cum sociorum nominibus suo loco inserendum. Cui sententiae hoc etiam subdidimus, ut quisquis hujus nostrae constitutionis temerarius contemptor et cervicosus refragator exstiterit, primo se noverit Dominum graviter offendere, deinde sancti illius patrocinia, imo omnium sanctorum, quorum contubernio gratulatur, nostramque de caetero apostolicam nullatenus debere benedictionem sperare; conservatoribus ea multipliciter donatis, in omnia saecula saeculorum. Amen, amen, amen. VII. #Benedictus IX in synodo patriarchatus Gradensis integritatem libertatemque confirmat, Ursone patriarcha et Dominico Contareno populoque Veneto per legatos petentibus.@# (Anno 1044.)[MANSI, #Concil.@# XIX, 605.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, URSONI Gradensi patriarchae perpetuam in Domino Jesu Christo salutem. Sicut plurimum gaudemus in Domino, et in dono gratiae ipsius gloriamur, si sancta Ecclesia per bona opera crescit magnifice et dilatatur amplissime, ita nimium affligimur et tribulamur de ejus oppressione, super quam crebrior lamentationum sermo perlatus est. Non oportuerat quidem ab illis quibus sustentari atque honorari debuerat, tantis eam oppressionibus concuti; ideoque necessarium est ut, remotis talium tergiversationibus, quibus venenosa malitia revelari et obscurari bonitas et veritas solet, adminiculum non modicum lamentantibus juste impendatur, atque ab apostolica sede suffragetur, quos per divinam gratiam Christi auxilio dignum est adjuvari, neve totius Ecclesiae perturbatione imprudens praecedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris et reliquis sanctis dudum fuerant prohibita, denuo reviviscant. Sedis namque nostrae consideratione compellimur, ea quae ad notionem nostram emendanda pervenerunt, propter Deum non relinquere, sed digna emendatione corrigere. Et si saecularibus officiis
null
987eac82-e201-4d18-affe-9d292367f355
latin_170m_raw
null
None
None
None
ordo suus, et tradita a majoribus disciplina servanda est, quis ferat ecclesiasticos ordines temerari ac praesumptione confundi? aut ita negligere et emendanda non opem ferendo postponere? Quapropter omnibus S. Dei Ecclesiae filiis notum esse volumus quod detestabile nefas tempore nostri decessoris Joannis papae a Poppone Forojuliensi praesule, diabolo suadente, actum est adversus Ursonem Gradensis Ecclesiae novae Aquileiae patriarcham; praedictus quidem Poppo Gradensem civitatem adiens fraudulenter eam invasit, invasamque gentilium more depopulavit, ecclesias violavit, altaria fregit, thesauros abstulit, monasteria destruxit, et de tantis non erubescens flagitiis insuper hanc apostolicam sedem suis petiit simulationibus, poscens ab ea per suos nuntios sibi privilegium fieri nominatim de Gradensi insula, quam promiserat juste et canonice ac per antiqua privilegia ostendere ad se pertinere, unde privilegium sub tali consecutus est tenore, ut, si quando de ea aliqua oriretur quaestio, sic juste absque ulla occasione ad se pertinere comprobaret quemadmodum promiserat. Quod tantum in contrarium accidit, quia cum Urso Gradensis Ecclesiae patriarcha primum per suos nuntios, deinde per semetipsum hanc apostolicam peteret sedem ad conquerendum de suae sedis invasione, idem Poppo vocatus ad satisfaciendum sicut promisit, non solum venire distulit, verum etiam praedictam insulam per antiqua privilegia juste ac secundum Deum sibi pertinere, ut promiserat, ostendere minime potuit, quin etiam tenorem privilegii negavit. Et quoniam ex his quae promisit, nihil ostendere valuit, privilegium quod sub praefata conditione consecutus est, suo tenore juste evacuatum ac regulariter ad nihilum est redactum. Pro hac siquidem re idem noster decessor Joannes papa congregavit sanctam synodum in ecclesia B. Silvestri, ante cujus praesentiam veniens Urso Gradensis Ecclesiae patriarcha de statu suae metropolitanae ecclesiae ejusque pertinentiis quamplurima ostendit privilegia a nostris antecessoribus suae sedi concessa, scilicet a sanctissimo Pelagio, Gregorio, Honorio, Stephano, item Gregorio, Leone, Sergio, item Leone, Benedicto, Adriano, Bonifacio, Romano, Theodoro, Anastasio, Joanne, Sylvestro et Sergio. Quae omnia noster antecessor studiose considerans firmando vetera per synodalem censuram sub divini judicii obtestatione tale novum construit privilegium, ut nullus unquam in tempore praedictum Ursonem patriarcham ac successores suos de praedicto patriarchatu Gradensi sicut de rebus ac possessionibus ejus inquietare aut molestare praesumat, sed potius cum sua integritate quietus, remota omnium contradictione ipse suique successores eamdem patriarchalem sedem cum omnibus suis pertinentiis perpetuis possideant temporibus. Popponi vero epistolam direxit, ut cuncta ablata sub trium personarum sacramento Gradensi patriarchae restitueret. Quod non solum non adimplevit, sed etiam contra divinum jus et SS. Patrum sancita, quibusdam inhoneste sibi suffragantibus privilegium fraudulenter impetravit de stabilitate suae Ecclesiae, et Gradensis patriarchatus subjectione. Qui ad cumulum suae damnationis addens quoque iniquitatem super iniquitatem, nostro etiam tempore iterum Gradensem civitatem furtim ingrediens cunctis abominabile in ea commisit flagitium, totam videlicet civitatem cum ecclesiis incendit, altaria confregit, thesauros abstulit, et quidquid ab igne remansit, paganorum ritu secum detulit. Pro tanto denique repetito sacrilegio Gradensis patriarcha apud apostolicam sedem eodem mittente invasore, per suas litteras lamentatus est. Sed antequam a nobis de tanto coerceretur ausu, divino judicio sine confessione et viatico ab hac luce subtractus est. Tandem Urso Gradensis patriarcha una cum Dominico Contareno dilecto filio nostro, duce Veneticorum sive Dalmaticorum, et populo Venetiae, nobis per suos supplicavit legatos, videlicet Benedictum vener. abb. SS. Trinitatis et S. Michaelis Archangeli de Brundulo, Joannem Stornatum, Gregorium clericum, quatenus omnia sibi suaeque sedi subjecta nostra restituerentur auctoritate, et privilegium quod Poppo de Gradensis ecclesiae subjectione contra divinam auctoritatem acquisivit evacuaremus; quin etiam privilegia nostrorum decessorum palam ostensa de statu suae ecclesiae renovaremus atque confirmaremus, sive de rebus atque possessionibus sui patriarchatus, quatenus quae infra Venetiae vel Italici regni ditionem, seu in comitatu Istriensi consistere noscuntur, videlicet ut omnia quae in Rivoalto, in Methamauco, in Equilio, in Pineto, in Civitate nova, in confinio suae jam dictae civitatis Gradensis, seu Ursiano, vel Gajazzo, in Zemulis, partim in territorio Aquileiae, et in marino termino, in Istria, in Tergeste, Justinopoli, Pirano, item in Civitate nova, Parentio . . . . . : Pola, atque in Castello S. Georgii, et in reliquis locis tam infra quam extra seu in Bononia, vel Romania, Ravenna, Arimino
null
92ec00a3-da83-4e74-9cda-fbfb3b1f121b
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Pensauro, sive in quibuscunque locis Italici regni, seu Venetiae habere ac possidere sui antecessores visi sunt, ipse suique successores absque cujusquam contrarietate, seu refragatione retinere et possidere quivissent. Quorum petitionibus zelo domus Dei calefacti libenter annuentes, et justum esse decernentes, in Romana ecclesia S. synodum congregavimus, residentibus nobiscum venerabilibus episcopis, presbyteris, diaconibus, cardinalibus, subdiaconibus nostris, abbatibus, et quorum aliquorum nomina haec sunt. Joannes Lavicanensis nepos noster episcopus. Tedaldus Albanensis episcopus. Joannes Portuensis episcopus. Joannes Praenestinensis episcopus. Benedictus Ostiensis episcopus. Amatus Vellitrensis episcopus. Bonizo Tuschanensis episcopus. Honestus Foropopiliensis episcopus. Adam Forosempronensis episcopus. Crescentius S. Ruffinae Eccles. episc. Vido Humanensis episc. Andreas Perusinus episc. Ubertus Sasenates Eccles. episc. Arduinus Feretranus episc. Teudaldus S. Mariani episc. Joannes S. Sabinensis Eccl. episc. Theudericus Urbinensis. Theudaldus, Ubertus. Benedictus archidiaconus S. R. E. et vicedominus. Ugo. Petrus cancellarius noster. Leo, Romanus, Crescentius, Petrus, qui et Mancio dicitur, diacones nostri. Joannes archicanonicus et archipresb. canonicae S. Joan. ante Portam Latinam. Joannes cardinalis presb. tituli S. Caeciliae. Joannes card. tit. S. Martini. Joannes card. tit. S. Damasi. Ubertus card. tit. S. Anastasiae. Martinus card. tit. S. Savinae. Teudaldus Primicerius. Benedictus oblationarius S. R. E. Benedictus presb. et card. tit. S. Sylvestri. Petrus card. tit. S. Grisogoni. Subdiacones autem, Joannes, Adelmarius, Etrozo, Sico. Benedictus abbas monasterii S. Gregorii, quod dicitur Clivus Scauri. Bartholomaeus vener. abbas S. Mariae Grotta Ferrata. Benedictus abbas monasterii S. Mariae, quae vocatur S. Petri ad Vincula. Leo abbas S. Pauli Apostoli. Georgius abbas S. Laurentii foris murum. Joannes abbas S. Sabae. Petrus abbas S. Mariae in Aventino. Joannes abbas S. Rofilli Foropupilensis. Bonizzo abbas monasterii S. Petri Perusii. Felix abbas S. Blasii. Simeon abbas S. Mariae in Pallara. Et caeteri nobiscum residentes in gremio S. R. E. quorum deliberatione hoc apostolatus nostri privilegium fieri decrevimus tibi fratri nostro venerabili Urso S. Gradensis Ecclesiae patriarchae, ad quem nunc nostrum convertimus sermonem praecipue ob justitiam quam te tuamque Ecclesiam petere evidenter novimus, per quod apostolorum principis Petri, et nostra, cujus vicem gerimus, auctoritate antecessorum nostrorum privilegia imitando praedictam Gradensem Ecclesiam perpetua stabilitate patriarchatum esse sancimus, tibique illic praesidenti, tuisque successoribus totum metropolitae atque patriarchae officium libere peragendum concedimus, et de omnibus vestris possessionibus praecipiendo interdicimus ut nullus patriarcha, archiepiscopus, praepositus, decanus, vicedominus, dux, marchio, comes, vicecomes, aut exactor alicujus rei, nec ullus judex publicus, vel quilibet ex judiciali potestate vim aliquam vel invasionem inferre praesumat, aut aliquo modo molestiam ingerere tibi Ursoni patriarchae, tuisque successoribus, sive in ecclesiis, et plebibus, seu monasteriis tuae ecclesiae pertinentibus, seu in familiis, in colonis, servis, vel mancipiis, ac reliquis quae super ejusdem ecclesiae terris manent. Sed omni jure et tenore S. Gradensis Ecclesiae a patriarchis nunc et semper ibidem praesidentibus libere, quae praelibavimus, absque ullius infestatione retineantur ac perpetuo jure possideantur. Privilegium vero quod Poppo Forojuliensis praesul de subjectione Gradensis patriarchatus fraudulenter ab hac sede consecutus est, quia nulla illud canonica munitum auctoritate decernimus, residentium nobiscum venerabilium fratrum auctorali censura corrumpendo penitus omnino corrumpimus et evacuamus. Si quis ergo nostrorum successorum, vel aliorum aliquorum hominum contra hujus nostrae concessionis ac confirmationis privilegium agere praesumpserit, aut praesumentibus consenserit, vel fautor exstiterit, et non potius observare in integre studuerit, sciat se auctoritate beati Petri apostolorum principis, et coelorum regni clavigeri, nostroque anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienatum, atque cum diabolo veluti transgressor sanctorum Patrum sine fine damnatum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionem et gratiam a justo judice Domino nostro Jesu Christo hic et in aeternum consequi mereatur. Scriptum per manus Sergii scriniarii et notarii sacri nostri Lateranensis palatii, mense April. Indict. XII. Bene valete.
null
fb2b6892-bfbd-45b5-b50f-cc472a584d46
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ego Joannes S. Lavicanensis Eccl. episc. interfui et subsc. Ego Tedaldus Albanensis Eccl. episc. interfui et subscripsi. Ego Joannes S. Portuensis Eccl. episc. interf. et subscr. Ego Joannes Praenestinensis Eccl. ep. interf. et subscr. Ego Benedictus Ostiensis episc. interf. et subscr. Ego Amatus Vellitrensis episc. interf. et subscr. Ego Bonnizo Tuscanensis episc. interf. et subscr. Ego Honestus Foropopiliensis episc. interf. et subscr. Ego Adam Forosemproniensis episc. interf. et subscr. Ego Crescentius S. Ruffinae Eccl. episc. interf. et subscr. Ego Vido Humanensis episc. interf. et subscr. Ego Andreas Perusinus episc. interf. et subscr. Ego Ubertus Sasenates Eccl. episc. interf. et ss. Ego Arduinus Feretranus episc. interfui et subscripsi. Ego Theudaldus S. Mariani episc. interfui et subscr. Ego Joannes S. Sabinen. Ecclesiae episc. interfui et subscr. Ego Theudericus Urbinensis episc. interfui et subscr. Ego Benedictus archidiaconus S. R. E. et vicedominus interfui et subscr. Ego Joannes archicanonicus et archipresb. interfui et subscr. VIII. #Benedicti papae VI epistola ad Obertum abbatem S. Miniatis.@# (Anno 1044.)[UGHELLI, #Italia sacra,@# III, 62.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio OBERTO venerabili abbati monasterii S. Miniatis Florentini, suisque successoribus perpetuam in Domino salutem. Valde bonum videtur, si postulantibus a nostra apostolica sede tuitionem piorum locorum, libenter concedamus. Tu autem, fili charissime, quia postulasti a nobis quatenus munimen ac defensionem apostolicam monasterio S. Miniatis, cui praeesse meruisti, dignatione solita pro nostro praecepto daremus; nos autem idcirco sanctum piumque judicamus, non negare debemus, sed voluntate promptissima largiri. Ideo inclinati precibus tuis concedimus tam tibi quam etiam tuis successoribus tuitionem apostolicam; adjudicamus omnes homines ibidem monasterio adversantes, aut laesione violentiam facientes in rebus ipsius monasterii ( #f. deest aliquid@# ), facultates vel facturorum praecedentia tempora, ut nullus rex, nullus imperator, nullus praesul, nullus dux, nullus marchio, nullus comes, nullus vicecomes, et parva nulla persona aliquid tale audeat praesumere, scilicet in rebus quas episcopi Florentini, videlicet Ildebrandus, Lambertus, et Atho ipsi monasterio concesserint, aut alii homines pro sua anima tribuerint, vel quae tu ipse ibidem acquisivisti, et amodo acquirere poteris, statuentes apostolica censura ut, si quis publica, vel privata persona, magna vel parva in illis omnibus rebus tam mobilibus quam immobilibus, tuisque successoribus molestare, inquietare, aut de vestris manibus rapere tentaverit, sit anathematis vinculo innodatus, et nostra apostolica maledictione damnatus, donec satisfactionem talium faciat commissorum. Qui vero custos roborationis hujus nostrae tuitionis, defensionis confirmationisque exstiterit, benedictionem et gratiam a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur. Scripta per manum Sergii notarii sacri nostri palatii, mense Aprili indictione XII. Valete. IX. #Benedicti IX epistola ad Adelbertum archiepiscopum Hamburgensem.@# (Anno 1012-1024.)[LAPPENBERG, #Hamb. Urkund.@# I, 71.] BENEDICTUS, episcopus et servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo ADELBERTO, sanctae Hammaburgensis Ecclesiae episcopo, apostolicam benedictionem. Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et ut ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant: quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur? Attendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem negligentiae reatus excruciet. Unde modo honoris reverentia sublimioris inter caeteros judicamur. Legationem igitur et archiepiscopalem potestatem in omnia regna septentrionalia, regna Danorum scilicet, Suenorum, Norvenorum, Hislandicorum et omnium insularum his regnis adjacentium, tibi et omnibus successoribus tuis perpetuo tenendam concedimus. Pallium quoque sanctitati tuae ad missarum solemnia celebranda ex more transmittimus, quod tibi non . . . aliud quod inquietos feriendos a pravitate compescat. Viduis ac pupillis injuste oppressis defensio tua subveniat, Ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis
null
3576026e-c6c3-48cc-a9aa-80c70ce6d077
latin_170m_raw
null
None
None
None
, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam diu conservare dignetur incolumem, atque post hujus saeculi amaritudinem ad perpetuam ducat beatitudinem. Data per manus Leonis, cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Martio, indictione tertia. X. #Epistola Popponis archiepiscopi Trevirensis ad Benedictum IX summum pontificem pro obtinenda canonizatione beati Simeonis reclusi apud Trepiros.@# REVERENDISSIMO Patri patrum gratia et nomine BENEDICTO, POPPO, licet indignus, divina tamen largiente clementia sanctae Trevirensis ecclesiae minister, cum totius affectus dilectione, debitam subjectionem. Superiori tempore, cum, annuente venerandae memoriae domino Joanne, in hac sancta sede apostolica praedecessore vestro, amore visionis sepulcri Dei hominis Jesu Christi, Jerusalem profectus peregre fuissem, in regione nostra pravorum hominum supercrevit iniquitas, ita ut nec adhuc manus possint ab incoepta retrahere nequitia, omnia per circuitum diripientes et devastantes. Super quo saepissime deprecatus sum faciem domini mei regis, quatenus manum mihi porrigeret suae animadversionis, nihil profeci; saepe etiam supra nominato praedecessori vestro, pro eodem supplicavi, nec quidquam usque adhuc consolationis impetravi. Quam ob rem desidero ut vel nunc solatietur mihi Deo amabilis paternitas vestra, mittatque virum de honoratioribus ac prudentioribus vestris, qui mihi in necessitatibus meis consilio simul et auxilio suffragetur: auxilietur, dico, de adversis; consilietur vero de his quae latere non credo aures vestrae sanctitatis. At vero si hactenus vos latuerunt, jam nunc obsecro uti benignum litteris meis accommodare velitis auditum. Vir quidam vitae sanctitate laudabilis apud nos diebus istis ex hac luce migravit; quem, si signis et virtutibus quae per eum Dominus operatur, credere debeamus, procul dubio eum cum sanctis aeternae beatitudinis habere consortium non dubitamus. Sed non tam signa quae fidelibus et infidelibus communia sunt, quam fidei virtus qua fideles ab infidelibus sequestrati sunt, qua ipse dum adhuc in corpore maneret, plurimum viguit, de ejus sanctitate nos certos reddit. Proinde accersivit nos tam clerus quam populus Ecclesiae nostrae, obsecrantes uti litteris nostris ad hanc apostolicam sedem, cui vos, auctore Deo, praesidetis, cum illius viri sancti vita et miraculis missis peteremus, quod petitione dignum credimus; quatenus, si ita vobis cautum videatur, dato nobis vestri apostolatus decreto, nomen ejus liceat cum sanctorum nominibus conscribi, caeteraque honoris sanctis debiti ipsi impendi. Itaque quid solatii, quid consilii super allevatione angustiarum nostrarum hinc et inde obortarum, prudentia vestra mihi ineundum decreverit, sine longa temporis dilatione dignemini insinuare. Honor vester et meritum apud Deum et homines augeatur.
null
5351edc3-0736-4628-b491-5e570da10535
latin_170m_raw
null
None
None
None
De S. Fide virgine Aginnum anno 303 adveniens Dacianus, spirans minarum et caedis in Christianos, inquisivit, ac immanem persecutionem adorsus est. Turbatus pusillus fidelium grex, clam ab urbe secessit, ac per abrupta eremi, et fragosas convallium cautes divagatus in speluncis delituit. Gregem secutus pastor (S. Caprasius), omnia circumquaque scopulorum diversoria peragravit. Hos divinis colloquiis recreabat, illos emendicatis subsidiis fovebat, omnes erigebat exemplo, ac poenis et praemiis aeternis propositis ad martyrium praeparabat. Demum pridie Nonas Octobris, cum, ut fert traditio, excelso e monte, cui hodie a Sancto Vincentio nomen, pateret aspectus in urbem, et ipse in ejus platea perspiceret oculis illustre spectaculum, nempe Fidem virginem eo nomine, pro cujus defensione viriliter decertabat, dignissimam, cum suppliciis tortoribusque committi, et post longa craticulae ardentis supplicia excarnificatam ac tostam ab angelo columbae specie donari corona, ipsamque interim sponso Christo vitae suae reliquias, holocausto jam fere peracto, consecrare, sensit in se charitatem accendi eo igne qui virginem absumebat, atque praeivisse puellam attendens, erubuit non saltem sequi. Aginnum revertens, prius Deum precatus, ut omnia in melius convertens sibi in illo articulo quid rei faciendum esset, non obscuro significaret indicio, et si quidem in arenam descendendum esse statuisset, ex proximo pumice emicare faceret protinus aquam: nec mora, eodem loci temporisque vestigio fons vivus emanat mirabiliter eductus, aquam jugem abunde suppeditans. Ad aquae aspectum cor designati martyris magis magisque exarsit, et ad certamen quo dein gloriose perfunctus est, se protulit. Illico enim ductus ante praesidis tribunal, Christianam fidem profitetur, judicis ac tortorum minas contemnit, tandem invictus in confessione Christi abscisso capite martyr occubuit, ut prolixius recitant gesta ejusdem sancti, apud Surium et Martyrologium Romanum. Festum ejus celebratur 20 Octobris. De S. Fide virgine Aginnum anno 303 adveniens Dacianus, spirans minarum et caedis in Christianos, inquisivit, ac immanem persecutionem adorsus est. Turbatus pusillus fidelium grex, clam ab urbe secessit, ac per abrupta eremi, et fragosas convallium cautes divagatus in speluncis delituit. Gregem secutus pastor (S. Caprasius), omnia circumquaque scopulorum diversoria peragravit. Hos divinis colloquiis recreabat, illos emendicatis subsidiis fovebat, omnes erigebat exemplo, ac poenis et praemiis aeternis propositis ad martyrium praeparabat. Demum pridie Nonas Octobris, cum, ut fert traditio, excelso e monte, cui hodie a Sancto Vincentio nomen, pateret aspectus in urbem, et ipse in ejus platea perspiceret oculis illustre spectaculum, nempe Fidem virginem eo nomine, pro cujus defensione viriliter decertabat, dignissimam, cum suppliciis tortoribusque committi, et post longa craticulae ardentis supplicia excarnificatam ac tostam ab angelo columbae specie donari corona, ipsamque interim sponso Christo vitae suae reliquias, holocausto jam fere peracto, consecrare, sensit in se charitatem accendi eo igne qui virginem absumebat, atque praeivisse puellam attendens, erubuit non saltem sequi. Aginnum revertens, prius Deum precatus, ut omnia in melius convertens sibi in illo articulo quid rei faciendum esset, non obscuro significaret indicio, et si quidem in arenam descendendum esse statuisset, ex proximo pumice emicare faceret protinus aquam: nec mora, eodem loci temporisque vestigio fons vivus emanat mirabiliter eductus, aquam jugem abunde suppeditans. Ad aquae aspectum cor designati martyris magis magisque exarsit, et ad certamen quo dein gloriose perfunctus est, se protulit. Illico enim ductus ante praesidis tribunal, Christianam fidem profitetur, judicis ac tortorum minas contemnit, tandem invictus in confessione Christi abscisso capite martyr occubuit, ut prolixius recitant gesta ejusdem sancti, apud Surium et Martyrologium Romanum. Festum ejus celebratur 20 Octobris.
null
19bc45fb-7dc4-474b-8807-5ac5d226960f
latin_170m_raw
null
None
None
None
MONITUM MABILLONII.( #Annal. Bened.@# tom. IV, lib. LIII, num. 42, pag. 114.) Sub id tempus ( #an.@# 1010) Bernardus scholasticus, scholis Andecavensibus praepositus, librum De miraculis sanctae Fidis Conchensis seu Conchacensis composuit, eumque Fulberto Carnutensium episcopo, magistro quondam suo, nuncupavit. Editus est magna ex parte hic liber in tomo secundo novae Bibliothecae Labbeanae, sed absque nomine auctoris. Bernardum vocat Albericus in Chronico ad annum 994. « Ad sanctum Fulbertum episcopum Carnotensem, inquit, Bernardus, scholasticus Andecavensis, edidit libellum Miraculorum sanctae Fidis de Conchis, quae passa est Aginno sub impio Daciano cum beato Caprasio. » Exstat in codice Carnutensi hic liber, editis auctior, sub hoc titulo: #Incipit liber miraculorum sanctae ac beatissimae Fidis virginis et martyris, editus a Bernardo scholastico, Andecavinae scholae magistro.@# » Hunc vero librum dicat #sanctissimo atque hominum doctissimo Fulberto Carnoteno episcopo Bernardus scholasticorum minimus.@# Itaque hic liber scriptus est post annum millesimum septimum, quo Fulbertus ad sedem Carnuntensem assumptus fuit. Hujus scriptionis occasionem inde natam refert hic auctor, quod, cum Carnoti in Fulberti schola versaretur, suburbanam sanctae Fidis ecclesiam, #vel scribendi causa vel orandi,@# saepius adiret, et multa de miraculis in coenobio Conchacensi patrari solitis audiret, quae nonnulli fabulis anilibus deputabant; subierit animum cogitatio, ut locum adiret, et rei veritatem coram exploraret. Verum ad scholae Andecavinae magisterium ab episcopo invitatus, et per triennium illic docendo immoratus, postposito tandem hoc munere, Conchas se contulit non semel: ubi de sanctae Fidis vulgatis miraculis sollicite indagare coepit, quae quidem vera esse certissime deprehendit. In his testatur se vidisse hominem, cui oculi #violenta ustione@# avulsi fuerant, sed meritis sanctae Fidis omnino restituti #universa attestante provincia.@# Quod miraculum, veluti fundamentum caeterorum, ait se posuisse initio libri, in quo potius rerum inter sese similitudinem, quam ordinem temporum servavit, referendo tantum ea quae ipsius tempore facta sunt et a viris fide dignis comprobata. Haec fusius auctor in libri sui prologo, quem integrum referre visum est. In his miraculis non semel fit mentio de peregrinantibus ad loca sancta, quos #Romeos@# vocat: qualis fuit ille Witbertus Romeus, cui evulsi oculi coelitus restituti fuere. In capite 5 laudatur #Arsendis, uxor Willelmi Tolosani comitis, fratris illius Poncii, qui ab Artaldo post haec privigno suo dolo interfectus fuit.@# In cap. 8 memoratur #Bertillis comitissa:@# ubi sancti Marii confessoris #aurea majestas,@# sancti Amantii aeque confessoris et episcopi #aurea majestas;@# denique sanctae Fidis #aurea majestas,@# id est statua, vocatur. In cap. 14 laudatur #domnus Oebalius,@# dominus castelli #quod dicitur Torenna,@# in pago Lemovicensi, ejusque conjux #domna Beatrix, per divortium ab eodem deserta,@# quae Richardi secundi Nortmannorum ducis soror erat, ut probat auctor in fine ejusdem capitis his verbis: « Anno fere et dimidio post secundam a Conchis reversionem, accidit mihi certo negotio, domni Willelmi Pictavorum comitis adire curiam, in qua cum domnam Beatricem viderim, a Ricardo fratre suo Rotomagensium comite illuc missam, ardenter ejus colloquium aggressus, illico recogitare coepi super hoc miraculo, » nempe de peregrino e mariti vinculis divinitus liberato: « cujus verba, per omnia monachorum Conchacensium verbis concordantia, esse poterat probabile argumentum, si quis dubitaret in aliis etiam mihi ab eisdem narratis. » In cap. 21 ad probandum miraculum de milite, intestinorum inordinatis motibus exempto, testem adducit #Rodbertum Cantoiolensis monasterii abbatem, virum reverenda canitie satis honestum.@# Haec ex editis. Longe plura sunt in codice Carnutensi. In his ait auctor tot carceratos meritis sanctae Fidis absolutos, « ut ferreorum compedum, quos pagensi lingua bodias vocant, immensitas occupationem in monasterio faceret. Quocirca tantam ferri massam extundi, atque in januas redigi studio fabrorum seniores decreverunt. » Unde nullus fere in ecclesiam, quae triformis est, aditus patet, qui de praedictis compedibus seu catenis januas confectas non haberet. De triformi hac ecclesia sic idem auctor: « Est deforis tectorum dimensione basilica triformis, quae interius, propter mutuam transeundi amplitudinem, in unum corpus coit ecclesiae . . . Dextrum latus sancti Petri apostoli, laeva
null
08d80ffa-2784-44f1-b218-37239f5a4ffa
latin_170m_raw
null
None
None
None
sanctae Mariae; medietas autem sancti Salvatoris titulo dedicata est. Verum quia eadem medietas psallendi assiduitate frequentata habetur, illuc ex proprio loco sanctae martyris pretiosa translata sunt pignora. » In consequentibus agitur de multis miraculis sanctae Fidis, in Arvernica processione factis, cum scilicet #imago sanctae Fidis et capsa aurea, quam fertur donavisse Carolus Magnus,@# portata fuit per Arverniam in quoddam sanctae Fidis praedium, #quod Molendinum Pisinum indigenae nuncupant,@# praeunte cruce cum textu Evangeliorum, aqua benedicta, et corneis tubis, quae a nobilibus peregrinis ornamenti causa in monasterio oblatae fuerant. Huic praedio adjacet castrum Aurosa, cui #princeps quidam, Robertus vocabulo,@# praeerat, qui ob monachum illius praedii custodem male ab ipso habitum coelitus multatus est. Sed de his satis, superque satis. Ermengaudus Urgellensis comes testamento suo (Marca Hisp. p. 973), quod anno duodecimo Rotberti regis confecit, sanctae Fidis coenobio legat #gradales duas de argento.@# BERNARDI SCHOLASTICI ANDECAVINAE SCHOLAE MAGISTRI EPISTOLA AD DOMINUM FULBERTUM AD LIBRUM DE MIRACULIS SANCTAE FIDIS(Apud Mabill. #Annal. Bened.@# tom. IV, Append., pag. 703, ex ms. cod. Carnutensi.) Sanctissimo atque hominum doctissimo FULBERTO, Carnoteno episcopo, BERNARDUS, scholasticorum minimus, sanctissimae beatitudinis donum. Cum dudum Carnoti vestra sincera conversatione fruerer, accidebat crebrius ut vel scribendi causa vel orandi, sanctae Fidis martyris, quae extra muros ejusdem urbis sita est, ecclesiolam adirem. Qua de re memini nos aliquando inter confabulationis colloquia incidisse in mentionem sanctae Fidis, miraculorumque ejus, quae in loco Concathensis coenobii, ubi sacrosanctum corpus illius veneranter excolitur, omnipotentia Christi fiunt assidue. Quae, quia partim vulgarium fama celebrari videbantur, partim quia inaudita habebantur, haud aliter quam inanis fabulae commenta a fide rejiciebantur. Et tum cum quod verum erat per voluntatem Dei silere non poterat, verique opinio pene per universam Europam jam discurreret, paulatim subiit mihi in corde tacita et oblivionis impatiens cogitatio, uti ipsum sanctae martyris habitaculum eodem discendi studio adirem. Postremo adeo res rediit huc, ut voti inde facti tempus diemque, ne daretur oblivioni, in manuali codicello notaverim. Interea causa exstitit qua ad urbem Andegavensem, ab ipsius urbis episcopo exoratus, transmigrarem, ubi fere per triennium per inanes nugas, ut verum confitear, tempus studii conterens, excessi tamen voti quippe bonam opportunitatem exspectabam, qua succedentibus multiplicis curae occupationibus, adeo me falsa exspectatione reddidit delusum, ut velut piscis intra linea claustra captus, quo magis expediri conabar, eo gravioribus malis implicarer. Tandem vero ne sub spem adversitatis desidiae meae viderer consulere, cum etiam occultos et pene inextricabiles diabolica fraude mihi praesentirem parari laqueos, prorsusque arte inimica a coeptis cogitantem de bonis absterreri, postpositis repente rebus, ad desideratum gloriosae martyris mausoleum Domino ducente perveni. Hic ergo de virtutibus sanctae Fidis, postquam sollicite coepi inquirere, tanta a diversis relatoribus miraculorum affluentia abundavit, ut nisi audiendi ardens esset animus, nimio taedio afficerent cerebrum. Verum quia ipsum hominem, cujus oculi violenta ultione radicitus abstracti fuerant, et postmodum salva naturae integritate reformati, ipse videre merui, et nunc etiam ibi hic homine dictante video, eodemque prodente, universa attestante provincia, novi; primum id tanquam miraculorum fundamentum caeterorumque lectioni inserendum puto, non solum sensum e sensu, sed etiam verbum e verbo, ut ab ejus ore audio, brevitatis alienus longam satis lineam narrationis exordiens. Post haec vero pro redeundi festinatione perpauca adjicere miracula, reliquorum vero pulchriora summa brevitate cursimque notata, ea quidem quae aetate nostra non sunt antiquiora, quorumque testes in promptu, non fabulosam, sed evidentissimam veritatem liquerint, mecum in patriam Deo duce deferendum delibero; quo videlicet diligentiori datus otio, abundantiorem lecturis faciam lectionem. Haec ergo, mortalium doctissime, cum acceperis, artis tantum positionem corrige: nam quidquid mihi narratum fuerit, quamvis indoctus et recte dictandi imperitus, non tamen simplex ad audiendum nec facilis ero ad credendum; aut potius, si foedum tibi videtur stylum imparem materiae materiam polluisse, tu te tibi salva benevolentia mea, quem constat unice in altiorem sapientiae gradum evasisse, tam nobile tamque gloriosum thema nobili gloriosoque stylo decoratus sume, ne veritas malo stylo corrosa legentibus horreat, ac per hoc res optima vilescat: nam
null
3f6736fb-9b3f-4484-9b11-8c2792f2dbb2
latin_170m_raw
null
None
None
None
tantam talemque historiam tanquam abjectis sapientibus occupasse praesumptoris potius est improbitas, nisi quia causa in medio prolata me ab hac audaciae nota facit immunem, quam, ut manifestius edicam, melius est coelestia miracula, necdum sicut nova et indubia, a scholastico quamlibet indocto salva veritate utcunque tradi litteris, quam ab ignotis mundi partibus oscitantem spe dubia oratorem exspectari. Ergo non adeo culpandus mihi videor, si divinae gratiae munera pro viribus propalare contendo, cum ipsa scriptorum inopia ut id agam vehementer expostulat. De caetero qui hoc lecturi estis, moneo ne in hujus scripturae concordia scandalizemini, consequentiam temporum quaerentes; non enim permittit me instans redeundi necessitas ad purum investigare, nisi ea quae sine detrimento fructus misericordiae minime sunt praetermittenda. Unde non hic in hac scriptura libri, quem De virtutibus sanctae Fidis Deo cooperante exordior componere, annorum ordo, sed miraculorum concordabit similitudo, quorum inviolabili veritate diligentissime a me exquisita, quia nihil verius, precor ut fidem relatui pleno corde accommodetis, ne vobis sanctae martyri postmodum minus derogasse sit satius: aut potius, si rei prodigiosae inusitata novitas vos perturbat, id super omnia a vestra fraternitate procumbens terratenus peto, uti nostro tempore non tam orationis quam causa experientiae, et vos quoque me regresso huc veniatis, ne intempestive falsum judicetis inexperti, cujus veritatem ultro propalabitis experti. DE MIRACULIS SANCTAE FIDIS LIBER.(Apud Labbeum, #Bibliotheca nova mss.,@# tom. II, pag. 531, ex veteri ms. codice Byzuntinae Chiffletiorum bibliothecae et a R. P. Petro Francisco Chiffletio theologo societatis Jesu, communicato.) CAPUT PRIMUM. #De Witberto, cujus oculos radicitus evulsos sancta Fides redintegravit.@# Adhuc in pago Rutenico, ubi et beatissima requiescit Fides in vicinia vici Conchacensis, presbyter quidam, Geraldus nomine, superstes habitat, qui habuit consanguineum, ac in pontificali confirmatione filium, nomine Witbertum, suae domus vernaculum, rerumque suarum procuratorem strenuum. Hic aliquando Witbertus festivitatis gratia ad Concham perrexerat. Completaque de more solemni lucubratione vigiliae, in crastino, id est in ipso solemnitatis die, recidivo redibat tramite, cum offendit sinistra fortuna praefatum dominum suum occulto zeli odio adversus se commotum. Hunc presbyter, cum in peregrino habitu cominus cerneret, verbis pacificis in primo aggressu ita affatus est: « Ecce, Witbertus, Romeus, ut video, effectus es; » sic enim in eadem patria sanctorum perigrini appellantur. « Est respondit; etiam, domine, a festivitate sanctae Fidis revertens. » Tum vero de caeteris quasi amicabiliter exquisito, dat licentiam abeundi. At cum paululum sese praeterirent, respiciens post tergum Judaicae proditionis sacerdotes (si tamen sacerdotem, qui sacrilegio sacerdotium contaminat, vocari fas est) jubet homini ut paulisper operiatur se. Quem consecutus, mox a suis utrobique vallatum teneri praecipit. Quod cum ille vidisset, nimio metu intremiscens, summa cujus criminis arguatur, percontari coepit. Cui vir perfidus hujuscemodi minaciter dedit responsum: « Malum mihi fecisti, et pejus factum ire paras; et ideo non aliter quam ipsis tuis oculis satisfaciens, mihi supplicium dabis; » nec tamen apertius, quasi prae pudore, designavit modum culpae. Namque est sacerdotibus inhonestum de zelotypio suo agere judicium. Siquidem hujus mali causa de suspicione constuprandae mulieris fuerat exorta. Ille vero, ut erat rei ignarus, omnigenae culpae purgationem satis confidenter profert: « Ecce, inquiens, domine, omne nefas, quo tibi suspectus habeor, si est ut palam detegas, legaliter refellere paratus, non aestimo inveniri posse quo pacto iram tuam tuorumque fidelium incurrere debeam. » Ad quem ille: « Cessent, inquit, cessent superfluae excusationis ambages; jam enim dudum conclamatum est, data sententia, ut oculis careas. » At ille gladiatorio sibi animo insistere, irreparabilemque suae destructionis horam imminere, nec ullum pretii locum fore ulterius cernens, adhuc tamen, quamvis de praesenti diffidens salute, hujusmodi clamorem addit: « Domine, indulge, quaeso, veniam, et si non propter innocentiam meam, saltem pro amore Dei et sanctae Fidis, cujus amore impraesentiarum gesto sacrum peregrini habitum. » Ad haec torva bellua nec Deum, nec sanctam ejus magni pendens, effero furoris rugitu frendens, diu conceptum blasphemiae venenum ita verbis evomit sacrilegis: « Nec Deus, nec sancta Fides
null
a83eb2bc-a66a-4784-9161-d2e2646543bf
latin_170m_raw
null
None
None
None