Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
ornamenta, scilicet textum unum auro, gemmis et lapidibus mire ornatum, casula auro decorata, duae stolae deauratae cum earum manipulis, et unum cingulum, atque quatuor amicti similiter deaurati. Quod et ideo facere studuerunt ut et locus, unde Fructuariensis videlicet sumpsit exordium, his honestaretur emolumentis, et hoc memores in posterum non habeant unde scandalum struere iniqua possent voluntate. Et nos igitur aequitatis jura appendentes et animarum lucris magis quam cupiditatibus perversorum consulentes, sed et sancti praedecessoris nostri promissa complentes, a privilegiis quoque apostolicis atque decretis episcopalibus, a praeceptis denique imperialibus ac regalibus non discrepantes, Fructuariense coenobium cum omnibus quas possidere videtur rebus, tam mobilibus quam immobilibus, in nulla subjectione, in nullo jure cuiquam nostri episcopii pertinentiae obnoxium proclamantes, quinimo sub proprio pastore, ut per omnia absoluta libertate a Romana sede sibi concessa potiatur et a sublato hujusmodi subjectionis vinculo constet alienum, volumus et nos et statuimus, sub synodali decreto, ut nullus monachus, aut praescripti videlicet domni W. abbatis successor, contra praefatum locum aliquid querelae vel calumniae inferat, vel quidquam proprietatis seu subjectionis requirat. Ut sit igitur ipse locus, Fructuaria dictus, nostra quoque auctoritate inconvulsa stipulatione liber et absolutus, et ab omni querela immunis, et in fructificandis animabus semper Christo duce sacris aptus incrementis, testibus ex nostro clero admissis nostra subscriptione signamus.@# Signum Lamberti Lingonensis sedis episcopi. Signum Beraldi archidiaconi. Signum Beraldi abbatis sancti Stephani Divionensis etc. #Actum apud Divionem publice@# III #Idus Januarii anno ab incarnatione Domini 1017, indictione@# XV #regnante Roberto Francorum rege. Ego Oddo cancellarius in synodo sanctae Lingonensis Ecclesiae hoc testamentum perfectum, et ab omni synodo laudatum et confirmatum recognovi et subscripsi.@# 8. Fructuariensis monasterii celebritate multi allecti, non solum sua ei, sed et se ipsos tradidere; ex iis celebris fuit Arduinus, Italiae rex, qui, rebus male adversus Henricum imperatorem gestis, saeculo valedicens in monasterium praedictum se recepit, ubi defunctus et sepultus a nonnullis Beati nomine donatus est. Hoc titulo insignitur in Benedictino Menologio Bucelini, ubi die 2 Martii, anno 1018 obiisse memoratur. Haec sanctitatis opinio qua Fructuaria tunc temporis commendabatur, ad posteros etiam transmissa fuit, ut ex variis chartis facile colligi potest, quae a Guichenone referuntur. Locum hunc prae caeteris coluit Agnes imperatrix, Henrici Augusti mater, cujus, et beati Annonis Coloniensis archiepiscopi interventu Alexander II summus pontifex privilegia ejusdem monasterii suo diplomate confirmavit anno 1070. Certe cum beatus Anno, ut refert Lambertus Schafnaburgensis, auctor aequalis, in Italia agens ad Fructuariense monasterium orationis causa divertisset, « ibi admiratus monachorum arctissimam et secundum regulae instituta conversationem, nonnullos eorum in opere Dei probatissimos secum rediens abduxit » quos in monasterio Sigebergensi a se ipso condito constituit. Quae, inquit idem auctor, occasio fuit ut in caeteris quoque monasteriis regularis observantia repararetur. 9. Sed et ipsa Agnes Augusta, saeculi vanitate abnegata, prius quam Romae sedem fixisset, apud Fructuariam morabatur. Quantum vero ejusdem loci monachos veneraretur, ex ejus epistola, quam paulo ante quam apud eos secederet scripsit, conjici potest, sic autem se habet apud Guichenonem, Centuria II, num. 77, ex Chartario Fructuariensis descripta: #A. imperatrix et peccatrix A. [Andreae] Patri bono et fratribus in Fructuaria congregatis, in nomine Domini. Servitutem ancillae, cujus oculi in manibus dominae suae sunt, conscientia mea terret me pejus omni larva omnique imagine. Ideo fugio per sanctorum loca quaerens latibulum a facie timoris hujus, nec minimum desiderium est mihi veniendi ad vos, de quibus comperi quia vestra intercessio certa salus est; sed nostrae profectiones in manu Dei sunt, et non in nostra voluntate. Interim vero mente adoro ad pedes vestros, rogans ut Gregoriana pietate in Trajanum petatis mihi veniam a Domino; quia namque ille unus homo ab inferni claustris exoravit paganum, multi vos facile salvabitis Christianam unam. Quod si decreveritis, peto ut in signum pietatis societatem et fraternitatem vestram mandetis, et mittatis mihi quam primum. Rogo etiam ut parvum quod mitto munusculum admonitionis signum suscipere dignemini, quatenus credam quia de me curare incoeperitis. Valete, et tu, Pater bone, diligenter commenda me spiritalioribus fratribus de coenobiis atque cellis, ut faciant me
null
9c1cbb6f-3737-48c7-8b53-f854d71906a4
latin_170m_raw
null
None
None
None
participem in orationibus et jejuniis atque omnibus benefactis suis.@# 10. Eadem Augusta interveniente Henricus imperator, filius ejus, monasterio Fructuariensi Rivum totum cum omnibus appendiciis suis in comitatu Aquensi dedit, ut ex ejus charta certum est, quae centuria XI, num. 76, refertur. Initio saeculi sequentis patriarcha Jerosolymitanus cum Fructuariensis monasterii fratribus societatem iniit, cujus ea de re epistola habetur ibidem, num. 73. Totus est in Fructuariensis monasterii laudibus describendis Petrus Damiani opusculo 18, cap. 3, ad Adelaidem comitissam, ubi se ibi decem diebus hospitio susceptum fuisse perhibet. Perseverat etiam nunc celebre istud coenobium spirituali simul et temporali jurisdictione amplissima gaudens, in quo Mauricius Sabaudiae ducis filius, qui eidem loco initio saeculi currentis praeerat, collegium canonicorum saecularium instituit. De monasterio Fructuariensi 1. Cum vix aliquid de Fructuariensi monasterio habeatur tum in Vita Guillelmi a Glabro conscripta, tum apud chronographum Benignianum, visum est hic paulo fusius de eo agere, cum hanc habeat super caetera monasteria, quae Willelmus noster rexit, praerogativam, quod ab eo in suae ipsius paternae haereditatis fundo conditum fuerit, indeque plurimum ejus initii notitia profutura sit ad illustranda ejusdem beati viri gesta. Situm est inter duo flumina Orcum et Amalonem in Gallia Subalpina, intra Eporediensis dioecesis fines. Conditum primo fuit et dotatum liberalitate fratrum beati Willelmi, aliorumque ipsius consanguineorum, tum variis aliorum donationibus auctum, ac demum principum et summorum pontificum diplomatibus et privilegiis firmatum et munitum, nulli fere totius Italiae monasterio tum nobilitate, tum divitiarum affluentia, cessit. Ejus natalia paucis exprimit vetus auctor his versibus, quos Franciscus Augustinus ab ecclesia, ex antiquo monasterii Chronico descriptos, Historiae suae Pedemontanae inseruit Si quis Fructuariae mavult praenoscere quando Coenobii coeptum rite fuisset opus: Millesimus sublimis erat tunc tertius annus Partus virginei Principis aetherei. Martii septenae, seu indictio prima Kalendae, Tempus vel cursum ambo suum peragunt. Rex Ardoinus sceptri moderamine fissus Regnat in Hesperia, tendit in Ausoniam. Adjuvat ipse locum Dominus, quem munere dotat, Rebus consuluit fratribus assiduis. Praesul Ottobianus quod jure dicando sacravit, Abbas Willelmus construit hoc Domino. 2. Sed nemo melius monasterii sui natalia exponit quam ipse Guillelmus, cujus ideo chartam a laudato auctore ex Fructuariensi archivio relatam describimus infra. 3. Quo anno instrumentum istud confectum fuerit incertum mihi est, cum id aut non expresserit ipse Willelmus, au certe datam omiserit qui ipsum ex autographo descripsit, qui etiam aut ob legendi imperitiam, aut nescio qua alia de causa, monumentum istud adeo pretiosum multis mendis videtur respersisse. Caeterum ex variis chartis quae a Guichenone in Bibliotheca Sebusiana, et ab Ughello, tomo IV Italiae Sacrae in episcopis Eporediensibus referuntur, patet nihil a Willelmo abbate omissum fuisse ut Fructuariensis monasterii libertatem, tum in temporalibus, tum in spiritualibus, adeo firmiter stabiliret ut posteris temporibus, facile non convelleretur. Primum ab Henrico imperatore confirmari sibi curavit quaecunque aut a suis propinquis aut ab aliis piis viris monasterio tradita fuerant. Exstat ea de re ejusdem Henrici diploma, datum anno 1014, ex quo non solum multa de variis possessionibus quas jam tunc possidebat coenobium Fructuariense comperta fiunt, verum etiam exinde innotescunt, tum nobilissimum Willelmi nostri genus, tum alii nonnulli viri illustres, qui postpositis mundi illecebris tunc temporis eo in loco monasticam vitam ducebant; quin et #Gonthardi judicatus,@# supra in Willelmi instrumento laudatus, ab Henrico confirmatur. « Domnus, inquit, abbas Willelmus nostram clementiam adiit petens quoddam monasterium nostra auctoritate corroborari, situm in loco qui dicitur Fructuaria, ex propria haereditate fratrum ejus Gotfredi, Nitardi atque Roberti, in honore sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Benigni martyris constructum, velut in charta judicatus a Gonthardo diacono edita continetur. Cujus precibus susceptis prius regali praecepto confirmavimus, » etc. Inter alios monasterii benefactores recenset Otthonem Willelmum, nostri Willelmi consanguineum, ut supra diximus, cujus complures exstant chartae in Benigniani sicut et in Fructuariensis monasterii favorem datae. « Habeat et teneat quieto jure castellum Longobardorum cum omnibus suis pertinentiis, et omnia praedia illa et cortes, quas dedit Ottho, qui et Willelmus, comes, filius Adalberti, nepos Berengarii regis, ipso loco infra fines Longobardiae ex haereditate parentum et propinquorum suorum. Statuimus etiam per hanc nostri praecepti firmitatem in perpetuum habendas omnes terras
null
0a79faec-1b21-4f90-95df-d5f8f299c3e3
latin_170m_raw
null
None
None
None
illas, quas habere debet jam saepe nominatum monasterium ex haereditate Roberti, quondam viri nobilissimi, qui fuit genitor jam dicti abbatis Willelmi . . . Confirmamus omnem illam haereditatem et possessiones, quae ex paterno et materno jure debebantur Otberto, qui fuit filius Gerardi, et nepos Otberti comitis, qui fecit haeredem suam sanctam ecclesiam Fructuariensem, quando pater ejus et ipse reliquerunt mundum, dantes se et omnia sua Deo, factis monachis . . . » Sub finem enumerat cellas, seu prioratus, qui jam tunc a monasterio illo pendebant; scilicet cellam « Astensem, cellam Navigensem, cellam in Quaranta, cellam in Cavalliaca, cellam in Paderno, » etc. 4. Anno Christi 1023, aliud item privilegium ab eodem imperatore obtinuit Willelmus quo monasterium Fructuariense, « prout in charta judicatus a Gunthardo diacono edita continetur, » sub speciali sua defensione suscipit, ac privilegium Benedicti VIII confirmat. « Dehinc, inquit, ut stabilius permaneat imperiali auctoritate corroboramus, sub nostra defensione ea ratione recipimus, ut nullus dux, marchio, etc. Statuimus quoque et Dei nostraque auctoritate confirmamus, ut idem locus supra memoratam libertatem in cunctis obtineat, et quaecunque de ejus libertate et stabilitate, de abbatis electione et consecratione a domno apostolico Benedicto multisque episcopis in privilegiis et synodalibus decretis statuta sunt, rata omni tempore et inconcussa firmitate subnixa conserventur. » Observat Hugo abbas Flaviniacensis in Chronico Virdunensi Willelmum nostrum, quem « rectorem strenuum et religione praestantissimum » appellat, beato Henrico acceptissimum fuisse. Et paulo inferius eumdem Willelmum « supra regulam dictum fuisse ait a rigore ferventioris propositi. » 5. Post Henrici Augusti obitum Conradus ejus successor, a beato Willelmo rogatus, iisdem pene verbis ac Henricus monasterii Fructuariensis libertatem sua pariter auctoritate roboravit, ut ex ipsius charta patet, quae ab eodem Guichenone refertur, in qua Joannes ejusdem loci abbas memoratur, qui in Chronico Benigniano, supra, appellatur #Joannetinus@# et Henricus, ejusque successores Augusti « in fratrum sodalitium » dicuntur adsciti. « Dignum duximus Fructuariense coenobium litteralibus praeceptis confirmare, exorante domno Willelmo Divionensi abbate, qui, praedictum monasterium ex praediis, eleemosynisque propinquorum suorum ac caeterorum fidelium Christi a fundamentis construens, plurimos secundum regulam sancti Benedicti Deo servientes inibi congregavit. Nos nostrosque in perpetuum successores, prout divae memoriae praedecessorem nostrum Henricum suo ac fratrum contubernio sociaverit, omnium benefactorum suorum participium habere cupiens, primum ejusdem coenobii abbatem, nomine Joannem, ejus in praesentia consecrari fecit, et tam ipsum quam totum eumdem locum suae imperiali tutelae commisit, ea maxime pro causa ut eamdem illi in omnibus libertatem conservet quam Cluniacense monasterium habere dignoscitur. Nos ergo saluti nostrae consulentes, » etc. Privilegia quoque et synodalia decreta Benedicti papae caeterorumque episcoporum confirmat iisdem verbis ac in Henrici diplomate supra laudato; quod et ab aliis imperatoribus, imo et a pontificibus Romanis factum fuisse observat Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Catalogo Fructuariensium abbatum, Historiae chronologicae Pedemontanae cap. 27, ubi Joannem abbatem hic memoratum Guidonis comitis sancti Martini filium, Ardulnique Italiae regis nepotem fuisse dicit. 6. Non minori devotione Robertus Francorum rex erga monasterium Fructuariense tenebatur quam imperatores, quamvis esset extra sui ipsius ditionem situm. Unde cum ab eo requisisset Guillelmus bonorum aliquot confirmationem, quae in Francia monasterio suo concessa fuerant, ultro ei piissimus rex praebuit assensum, atque generali praecepto asseruit Fructuariensi monasterio quaecunque vel jam data ipsi essent, aut quae postea forte traderentur, intra regni sui fines ( #Vide supra in@# ROBERTO #rege inter praecepta ejus ecclesiastica.@# 7. Proferenda nunc Lamberti Lingonensis episcopi charta, qui Fructuariensis monasterii subjectionis a Divionensi immunitatem, quam a Brunone Guillelmus impetraverat, confirmavit. Cujus tamen nullum habebatur publicum instrumentum, quod Bruno morte praeventus rem non absolvisset. Haec autem charta est veluti caeterarum omnium quae ( #sic@# ) asserenda monasterii ejusdem libertate supra protulimus compendium. Habetur centuria II, num. 79, ex archivio regio Taurinensi descripta. #Ego Lambertus sanctae Lingonensis Ecclesiae episcopus, notum fieri decrevi tam praesentibus quam futuris, quod quidam dilectus ex dilectis, abbas videlicet Willelmus, adiit paternitatem nostram justis precibus, ut synodali decreto quoddam testamentum, quod ad votum praeventu mortis beatae memoriae praedecessoris nostri Brunonis adimplere nequivit benignitas, nostrae benevolentiae perficeretur auctoritate. Quod quidem non immerito
null
877f2e72-2278-4e2f-850a-677b9319bf12
latin_170m_raw
null
None
None
None
tanto facilius debet impetrare quando Dei cognoscitur zelo id omnino postulare. Quidam enim suus carnali propagine germanus, nomine Godefredus, ad sanctam veniens conversionem totum quodcunque habuit secum Deo devote contulit, ea maxime intentione ut de proprio suo construeretur monasterium, quod ne alicujus episcopio vel caenobio fieret aliqua subjectione obnoxium, solerti pertractatum est consilio ut in quodam loco, antiquitus Fructuaria dicto, aedificaretur, quod legalem per chartulam a Nitardo et Rotberto germanis ipsius Gotefredi cuidam Guntardo levitae traditus est, ut ipse inde faceret judicatus testamentum sub liberrima omnino conditione. Quod et factum est, sed non sine multorum, maxime Arduini regis et Bertae uxoris ejus adjutorio; quorum sagaci industria legali legaliter confirmata sunt testamenta, et sancto Divionensi coenobio non parvi pretii, ut patet, collata sunt ornamenta, scilicet textum unum auro, gemmis et lapidibus mire ornatum, casula auro decorata, duae stolae deauratae cum earum manipulis, et unum cingulum, atque quatuor amicti similiter deaurati. Quod et ideo facere studuerunt ut et locus, unde Fructuariensis videlicet sumpsit exordium, his honestaretur emolumentis, et hoc memores in posterum non habeant unde scandalum struere iniqua possent voluntate. Et nos igitur aequitatis jura appendentes et animarum lucris magis quam cupiditatibus perversorum consulentes, sed et sancti praedecessoris nostri promissa complentes, a privilegiis quoque apostolicis atque decretis episcopalibus, a praeceptis denique imperialibus ac regalibus non discrepantes, Fructuariense coenobium cum omnibus quas possidere videtur rebus, tam mobilibus quam immobilibus, in nulla subjectione, in nullo jure cuiquam nostri episcopii pertinentiae obnoxium proclamantes, quinimo sub proprio pastore, ut per omnia absoluta libertate a Romana sede sibi concessa potiatur et a sublato hujusmodi subjectionis vinculo constet alienum, volumus et nos et statuimus, sub synodali decreto, ut nullus monachus, aut praescripti videlicet domni W. abbatis successor, contra praefatum locum aliquid querelae vel calumniae inferat, vel quidquam proprietatis seu subjectionis requirat. Ut sit igitur ipse locus, Fructuaria dictus, nostra quoque auctoritate inconvulsa stipulatione liber et absolutus, et ab omni querela immunis, et in fructificandis animabus semper Christo duce sacris aptus incrementis, testibus ex nostro clero admissis nostra subscriptione signamus.@# Signum Lamberti Lingonensis sedis episcopi. Signum Beraldi archidiaconi. Signum Beraldi abbatis sancti Stephani Divionensis etc. #Actum apud Divionem publice@# III #Idus Januarii anno ab incarnatione Domini 1017, indictione@# XV #regnante Roberto Francorum rege. Ego Oddo cancellarius in synodo sanctae Lingonensis Ecclesiae hoc testamentum perfectum, et ab omni synodo laudatum et confirmatum recognovi et subscripsi.@# 8. Fructuariensis monasterii celebritate multi allecti, non solum sua ei, sed et se ipsos tradidere; ex iis celebris fuit Arduinus, Italiae rex, qui, rebus male adversus Henricum imperatorem gestis, saeculo valedicens in monasterium praedictum se recepit, ubi defunctus et sepultus a nonnullis Beati nomine donatus est. Hoc titulo insignitur in Benedictino Menologio Bucelini, ubi die 2 Martii, anno 1018 obiisse memoratur. Haec sanctitatis opinio qua Fructuaria tunc temporis commendabatur, ad posteros etiam transmissa fuit, ut ex variis chartis facile colligi potest, quae a Guichenone referuntur. Locum hunc prae caeteris coluit Agnes imperatrix, Henrici Augusti mater, cujus, et beati Annonis Coloniensis archiepiscopi interventu Alexander II summus pontifex privilegia ejusdem monasterii suo diplomate confirmavit anno 1070. Certe cum beatus Anno, ut refert Lambertus Schafnaburgensis, auctor aequalis, in Italia agens ad Fructuariense monasterium orationis causa divertisset, « ibi admiratus monachorum arctissimam et secundum regulae instituta conversationem, nonnullos eorum in opere Dei probatissimos secum rediens abduxit » quos in monasterio Sigebergensi a se ipso condito constituit. Quae, inquit idem auctor, occasio fuit ut in caeteris quoque monasteriis regularis observantia repararetur. 9. Sed et ipsa Agnes Augusta, saeculi vanitate abnegata, prius quam Romae sedem fixisset, apud Fructuariam morabatur. Quantum vero ejusdem loci monachos veneraretur, ex ejus epistola, quam paulo ante quam apud eos secederet scripsit, conjici potest, sic autem se habet apud Guichenonem, Centuria II, num. 77, ex Chartario Fructuariensis descripta: #A. imperatrix et peccatrix A. [Andreae] Patri bono et fratribus in Fructuaria congregatis, in nomine Domini. Servitutem ancillae, cujus oculi in manibus dominae suae sunt, conscientia mea terret me pejus omni larva omnique imagine. Ideo fugio per sanctorum loca quaerens
null
66b394a8-c051-4f6a-b39f-6a7f3f914d22
latin_170m_raw
null
None
None
None
latibulum a facie timoris hujus, nec minimum desiderium est mihi veniendi ad vos, de quibus comperi quia vestra intercessio certa salus est; sed nostrae profectiones in manu Dei sunt, et non in nostra voluntate. Interim vero mente adoro ad pedes vestros, rogans ut Gregoriana pietate in Trajanum petatis mihi veniam a Domino; quia namque ille unus homo ab inferni claustris exoravit paganum, multi vos facile salvabitis Christianam unam. Quod si decreveritis, peto ut in signum pietatis societatem et fraternitatem vestram mandetis, et mittatis mihi quam primum. Rogo etiam ut parvum quod mitto munusculum admonitionis signum suscipere dignemini, quatenus credam quia de me curare incoeperitis. Valete, et tu, Pater bone, diligenter commenda me spiritalioribus fratribus de coenobiis atque cellis, ut faciant me participem in orationibus et jejuniis atque omnibus benefactis suis.@# 10. Eadem Augusta interveniente Henricus imperator, filius ejus, monasterio Fructuariensi Rivum totum cum omnibus appendiciis suis in comitatu Aquensi dedit, ut ex ejus charta certum est, quae centuria XI, num. 76, refertur. Initio saeculi sequentis patriarcha Jerosolymitanus cum Fructuariensis monasterii fratribus societatem iniit, cujus ea de re epistola habetur ibidem, num. 73. Totus est in Fructuariensis monasterii laudibus describendis Petrus Damiani opusculo 18, cap. 3, ad Adelaidem comitissam, ubi se ibi decem diebus hospitio susceptum fuisse perhibet. Perseverat etiam nunc celebre istud coenobium spirituali simul et temporali jurisdictione amplissima gaudens, in quo Mauricius Sabaudiae ducis filius, qui eidem loco initio saeculi currentis praeerat, collegium canonicorum saecularium instituit. 1. Cum vix aliquid de Fructuariensi monasterio habeatur tum in Vita Guillelmi a Glabro conscripta, tum apud chronographum Benignianum, visum est hic paulo fusius de eo agere, cum hanc habeat super caetera monasteria, quae Willelmus noster rexit, praerogativam, quod ab eo in suae ipsius paternae haereditatis fundo conditum fuerit, indeque plurimum ejus initii notitia profutura sit ad illustranda ejusdem beati viri gesta. Situm est inter duo flumina Orcum et Amalonem in Gallia Subalpina, intra Eporediensis dioecesis fines. Conditum primo fuit et dotatum liberalitate fratrum beati Willelmi, aliorumque ipsius consanguineorum, tum variis aliorum donationibus auctum, ac demum principum et summorum pontificum diplomatibus et privilegiis firmatum et munitum, nulli fere totius Italiae monasterio tum nobilitate, tum divitiarum affluentia, cessit. Ejus natalia paucis exprimit vetus auctor his versibus, quos Franciscus Augustinus ab ecclesia, ex antiquo monasterii Chronico descriptos, Historiae suae Pedemontanae inseruit Si quis Fructuariae mavult praenoscere quando Coenobii coeptum rite fuisset opus: Millesimus sublimis erat tunc tertius annus Partus virginei Principis aetherei. Martii septenae, seu indictio prima Kalendae, Tempus vel cursum ambo suum peragunt. Rex Ardoinus sceptri moderamine fissus Regnat in Hesperia, tendit in Ausoniam. Adjuvat ipse locum Dominus, quem munere dotat, Rebus consuluit fratribus assiduis. Praesul Ottobianus quod jure dicando sacravit, Abbas Willelmus construit hoc Domino. 2. Sed nemo melius monasterii sui natalia exponit quam ipse Guillelmus, cujus ideo chartam a laudato auctore ex Fructuariensi archivio relatam describimus infra. 3. Quo anno instrumentum istud confectum fuerit incertum mihi est, cum id aut non expresserit ipse Willelmus, au certe datam omiserit qui ipsum ex autographo descripsit, qui etiam aut ob legendi imperitiam, aut nescio qua alia de causa, monumentum istud adeo pretiosum multis mendis videtur respersisse. Caeterum ex variis chartis quae a Guichenone in Bibliotheca Sebusiana, et ab Ughello, tomo IV Italiae Sacrae in episcopis Eporediensibus referuntur, patet nihil a Willelmo abbate omissum fuisse ut Fructuariensis monasterii libertatem, tum in temporalibus, tum in spiritualibus, adeo firmiter stabiliret ut posteris temporibus, facile non convelleretur. Primum ab Henrico imperatore confirmari sibi curavit quaecunque aut a suis propinquis aut ab aliis piis viris monasterio tradita fuerant. Exstat ea de re ejusdem Henrici diploma, datum anno 1014, ex quo non solum multa de variis possessionibus quas jam tunc possidebat coenobium Fructuariense comperta fiunt, verum etiam exinde innotescunt, tum nobilissimum Willelmi nostri genus, tum alii nonnulli viri illustres, qui postpositis mundi illecebris tunc temporis eo in loco monasticam vitam ducebant; quin et #Gonthardi judicatus,@# supra in Willelmi instrumento laudatus, ab Henrico confirmatur. « Domnus, inquit, abbas Willelmus nostram clementiam adiit petens quoddam monasterium nostra auctoritate corroborari, situm in loco qui dicitur
null
96ccb2a0-4513-421e-a645-91aaf048af5a
latin_170m_raw
null
None
None
None
Fructuaria, ex propria haereditate fratrum ejus Gotfredi, Nitardi atque Roberti, in honore sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Benigni martyris constructum, velut in charta judicatus a Gonthardo diacono edita continetur. Cujus precibus susceptis prius regali praecepto confirmavimus, » etc. Inter alios monasterii benefactores recenset Otthonem Willelmum, nostri Willelmi consanguineum, ut supra diximus, cujus complures exstant chartae in Benigniani sicut et in Fructuariensis monasterii favorem datae. « Habeat et teneat quieto jure castellum Longobardorum cum omnibus suis pertinentiis, et omnia praedia illa et cortes, quas dedit Ottho, qui et Willelmus, comes, filius Adalberti, nepos Berengarii regis, ipso loco infra fines Longobardiae ex haereditate parentum et propinquorum suorum. Statuimus etiam per hanc nostri praecepti firmitatem in perpetuum habendas omnes terras illas, quas habere debet jam saepe nominatum monasterium ex haereditate Roberti, quondam viri nobilissimi, qui fuit genitor jam dicti abbatis Willelmi . . . Confirmamus omnem illam haereditatem et possessiones, quae ex paterno et materno jure debebantur Otberto, qui fuit filius Gerardi, et nepos Otberti comitis, qui fecit haeredem suam sanctam ecclesiam Fructuariensem, quando pater ejus et ipse reliquerunt mundum, dantes se et omnia sua Deo, factis monachis . . . » Sub finem enumerat cellas, seu prioratus, qui jam tunc a monasterio illo pendebant; scilicet cellam « Astensem, cellam Navigensem, cellam in Quaranta, cellam in Cavalliaca, cellam in Paderno, » etc. 4. Anno Christi 1023, aliud item privilegium ab eodem imperatore obtinuit Willelmus quo monasterium Fructuariense, « prout in charta judicatus a Gunthardo diacono edita continetur, » sub speciali sua defensione suscipit, ac privilegium Benedicti VIII confirmat. « Dehinc, inquit, ut stabilius permaneat imperiali auctoritate corroboramus, sub nostra defensione ea ratione recipimus, ut nullus dux, marchio, etc. Statuimus quoque et Dei nostraque auctoritate confirmamus, ut idem locus supra memoratam libertatem in cunctis obtineat, et quaecunque de ejus libertate et stabilitate, de abbatis electione et consecratione a domno apostolico Benedicto multisque episcopis in privilegiis et synodalibus decretis statuta sunt, rata omni tempore et inconcussa firmitate subnixa conserventur. » Observat Hugo abbas Flaviniacensis in Chronico Virdunensi Willelmum nostrum, quem « rectorem strenuum et religione praestantissimum » appellat, beato Henrico acceptissimum fuisse. Et paulo inferius eumdem Willelmum « supra regulam dictum fuisse ait a rigore ferventioris propositi. » 5. Post Henrici Augusti obitum Conradus ejus successor, a beato Willelmo rogatus, iisdem pene verbis ac Henricus monasterii Fructuariensis libertatem sua pariter auctoritate roboravit, ut ex ipsius charta patet, quae ab eodem Guichenone refertur, in qua Joannes ejusdem loci abbas memoratur, qui in Chronico Benigniano, supra, appellatur #Joannetinus@# et Henricus, ejusque successores Augusti « in fratrum sodalitium » dicuntur adsciti. « Dignum duximus Fructuariense coenobium litteralibus praeceptis confirmare, exorante domno Willelmo Divionensi abbate, qui, praedictum monasterium ex praediis, eleemosynisque propinquorum suorum ac caeterorum fidelium Christi a fundamentis construens, plurimos secundum regulam sancti Benedicti Deo servientes inibi congregavit. Nos nostrosque in perpetuum successores, prout divae memoriae praedecessorem nostrum Henricum suo ac fratrum contubernio sociaverit, omnium benefactorum suorum participium habere cupiens, primum ejusdem coenobii abbatem, nomine Joannem, ejus in praesentia consecrari fecit, et tam ipsum quam totum eumdem locum suae imperiali tutelae commisit, ea maxime pro causa ut eamdem illi in omnibus libertatem conservet quam Cluniacense monasterium habere dignoscitur. Nos ergo saluti nostrae consulentes, » etc. Privilegia quoque et synodalia decreta Benedicti papae caeterorumque episcoporum confirmat iisdem verbis ac in Henrici diplomate supra laudato; quod et ab aliis imperatoribus, imo et a pontificibus Romanis factum fuisse observat Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Catalogo Fructuariensium abbatum, Historiae chronologicae Pedemontanae cap. 27, ubi Joannem abbatem hic memoratum Guidonis comitis sancti Martini filium, Ardulnique Italiae regis nepotem fuisse dicit. 6. Non minori devotione Robertus Francorum rex erga monasterium Fructuariense tenebatur quam imperatores, quamvis esset extra sui ipsius ditionem situm. Unde cum ab eo requisisset Guillelmus bonorum aliquot confirmationem, quae in Francia monasterio suo concessa fuerant, ultro ei piissimus rex praebuit assensum, atque generali praecepto asseruit Fructuariensi monasterio quaecunque vel jam data ipsi essent, aut quae postea forte traderentur, intra regni sui fines ( #Vide supra in@# ROBERTO #rege inter praecepta ejus ecclesiastica.@#
null
0756b75b-be09-4c91-815e-bf0875511766
latin_170m_raw
null
None
None
None
7. Proferenda nunc Lamberti Lingonensis episcopi charta, qui Fructuariensis monasterii subjectionis a Divionensi immunitatem, quam a Brunone Guillelmus impetraverat, confirmavit. Cujus tamen nullum habebatur publicum instrumentum, quod Bruno morte praeventus rem non absolvisset. Haec autem charta est veluti caeterarum omnium quae ( #sic@# ) asserenda monasterii ejusdem libertate supra protulimus compendium. Habetur centuria II, num. 79, ex archivio regio Taurinensi descripta. #Ego Lambertus sanctae Lingonensis Ecclesiae episcopus, notum fieri decrevi tam praesentibus quam futuris, quod quidam dilectus ex dilectis, abbas videlicet Willelmus, adiit paternitatem nostram justis precibus, ut synodali decreto quoddam testamentum, quod ad votum praeventu mortis beatae memoriae praedecessoris nostri Brunonis adimplere nequivit benignitas, nostrae benevolentiae perficeretur auctoritate. Quod quidem non immerito tanto facilius debet impetrare quando Dei cognoscitur zelo id omnino postulare. Quidam enim suus carnali propagine germanus, nomine Godefredus, ad sanctam veniens conversionem totum quodcunque habuit secum Deo devote contulit, ea maxime intentione ut de proprio suo construeretur monasterium, quod ne alicujus episcopio vel caenobio fieret aliqua subjectione obnoxium, solerti pertractatum est consilio ut in quodam loco, antiquitus Fructuaria dicto, aedificaretur, quod legalem per chartulam a Nitardo et Rotberto germanis ipsius Gotefredi cuidam Guntardo levitae traditus est, ut ipse inde faceret judicatus testamentum sub liberrima omnino conditione. Quod et factum est, sed non sine multorum, maxime Arduini regis et Bertae uxoris ejus adjutorio; quorum sagaci industria legali legaliter confirmata sunt testamenta, et sancto Divionensi coenobio non parvi pretii, ut patet, collata sunt ornamenta, scilicet textum unum auro, gemmis et lapidibus mire ornatum, casula auro decorata, duae stolae deauratae cum earum manipulis, et unum cingulum, atque quatuor amicti similiter deaurati. Quod et ideo facere studuerunt ut et locus, unde Fructuariensis videlicet sumpsit exordium, his honestaretur emolumentis, et hoc memores in posterum non habeant unde scandalum struere iniqua possent voluntate. Et nos igitur aequitatis jura appendentes et animarum lucris magis quam cupiditatibus perversorum consulentes, sed et sancti praedecessoris nostri promissa complentes, a privilegiis quoque apostolicis atque decretis episcopalibus, a praeceptis denique imperialibus ac regalibus non discrepantes, Fructuariense coenobium cum omnibus quas possidere videtur rebus, tam mobilibus quam immobilibus, in nulla subjectione, in nullo jure cuiquam nostri episcopii pertinentiae obnoxium proclamantes, quinimo sub proprio pastore, ut per omnia absoluta libertate a Romana sede sibi concessa potiatur et a sublato hujusmodi subjectionis vinculo constet alienum, volumus et nos et statuimus, sub synodali decreto, ut nullus monachus, aut praescripti videlicet domni W. abbatis successor, contra praefatum locum aliquid querelae vel calumniae inferat, vel quidquam proprietatis seu subjectionis requirat. Ut sit igitur ipse locus, Fructuaria dictus, nostra quoque auctoritate inconvulsa stipulatione liber et absolutus, et ab omni querela immunis, et in fructificandis animabus semper Christo duce sacris aptus incrementis, testibus ex nostro clero admissis nostra subscriptione signamus.@# Signum Lamberti Lingonensis sedis episcopi. Signum Beraldi archidiaconi. Signum Beraldi abbatis sancti Stephani Divionensis etc. #Actum apud Divionem publice@# III #Idus Januarii anno ab incarnatione Domini 1017, indictione@# XV #regnante Roberto Francorum rege. Ego Oddo cancellarius in synodo sanctae Lingonensis Ecclesiae hoc testamentum perfectum, et ab omni synodo laudatum et confirmatum recognovi et subscripsi.@# 8. Fructuariensis monasterii celebritate multi allecti, non solum sua ei, sed et se ipsos tradidere; ex iis celebris fuit Arduinus, Italiae rex, qui, rebus male adversus Henricum imperatorem gestis, saeculo valedicens in monasterium praedictum se recepit, ubi defunctus et sepultus a nonnullis Beati nomine donatus est. Hoc titulo insignitur in Benedictino Menologio Bucelini, ubi die 2 Martii, anno 1018 obiisse memoratur. Haec sanctitatis opinio qua Fructuaria tunc temporis commendabatur, ad posteros etiam transmissa fuit, ut ex variis chartis facile colligi potest, quae a Guichenone referuntur. Locum hunc prae caeteris coluit Agnes imperatrix, Henrici Augusti mater, cujus, et beati Annonis Coloniensis archiepiscopi interventu Alexander II summus pontifex privilegia ejusdem monasterii suo diplomate confirmavit anno 1070. Certe cum beatus Anno, ut refert Lambertus Schafnaburgensis, auctor aequalis, in Italia agens ad Fructuariense monasterium orationis causa divertisset, « ibi admiratus monachorum arctissimam et secundum regulae instituta conversationem, nonnullos eorum in opere Dei probatissimos secum rediens abduxit » quos in monasterio Sigebergensi a
null
7a922286-b2b0-4fa5-9400-75c18126c4ab
latin_170m_raw
null
None
None
None
se ipso condito constituit. Quae, inquit idem auctor, occasio fuit ut in caeteris quoque monasteriis regularis observantia repararetur. 9. Sed et ipsa Agnes Augusta, saeculi vanitate abnegata, prius quam Romae sedem fixisset, apud Fructuariam morabatur. Quantum vero ejusdem loci monachos veneraretur, ex ejus epistola, quam paulo ante quam apud eos secederet scripsit, conjici potest, sic autem se habet apud Guichenonem, Centuria II, num. 77, ex Chartario Fructuariensis descripta: #A. imperatrix et peccatrix A. [Andreae] Patri bono et fratribus in Fructuaria congregatis, in nomine Domini. Servitutem ancillae, cujus oculi in manibus dominae suae sunt, conscientia mea terret me pejus omni larva omnique imagine. Ideo fugio per sanctorum loca quaerens latibulum a facie timoris hujus, nec minimum desiderium est mihi veniendi ad vos, de quibus comperi quia vestra intercessio certa salus est; sed nostrae profectiones in manu Dei sunt, et non in nostra voluntate. Interim vero mente adoro ad pedes vestros, rogans ut Gregoriana pietate in Trajanum petatis mihi veniam a Domino; quia namque ille unus homo ab inferni claustris exoravit paganum, multi vos facile salvabitis Christianam unam. Quod si decreveritis, peto ut in signum pietatis societatem et fraternitatem vestram mandetis, et mittatis mihi quam primum. Rogo etiam ut parvum quod mitto munusculum admonitionis signum suscipere dignemini, quatenus credam quia de me curare incoeperitis. Valete, et tu, Pater bone, diligenter commenda me spiritalioribus fratribus de coenobiis atque cellis, ut faciant me participem in orationibus et jejuniis atque omnibus benefactis suis.@# 10. Eadem Augusta interveniente Henricus imperator, filius ejus, monasterio Fructuariensi Rivum totum cum omnibus appendiciis suis in comitatu Aquensi dedit, ut ex ejus charta certum est, quae centuria XI, num. 76, refertur. Initio saeculi sequentis patriarcha Jerosolymitanus cum Fructuariensis monasterii fratribus societatem iniit, cujus ea de re epistola habetur ibidem, num. 73. Totus est in Fructuariensis monasterii laudibus describendis Petrus Damiani opusculo 18, cap. 3, ad Adelaidem comitissam, ubi se ibi decem diebus hospitio susceptum fuisse perhibet. Perseverat etiam nunc celebre istud coenobium spirituali simul et temporali jurisdictione amplissima gaudens, in quo Mauricius Sabaudiae ducis filius, qui eidem loco initio saeculi currentis praeerat, collegium canonicorum saecularium instituit.
null
609988c3-129a-4b4e-a781-e0678a028c10
latin_170m_raw
null
None
None
None
PROLOGUS. Libellum de revelatione, aedificatione et auctoritate Fiscannensis monasterii, Pater inclyte Willelme, composui, et compositum tuae dilectionis sincero judicio corrigendum et confirmandum destinavi, quatenus tuae celsitudinis assensus et libellum edere praecipiat, et edito libello pondus et auctoritatem concedat. Ego quidem, Pater inclyte, ignorantiam meam maluissem cauto silentio tegere, quam alicujus scripturae praesumenti indicio publicare; sed fratrum nostrorum jussione instanti et instantia jubenti compellitur noster animus possibilitatem excedere, suamque inscitiam multorum aspectibus hominum improvisus aperire. Compellitur, inquam, noster animus suam ignorare ignorantiam, et nostrorum fratrum roganti imperio exhibere obedientiam, cui exhibendae et mentis judicium nullatenus acquiescit, et propositi nostri verecundia omnino contradicit. Verum, cum obedientia sancta nullum opus difficile vel impossibile excuset, aut excusare debeat, diu cunctans multarumque procrastinationum inducias fingens, urgente fraternae dilectionis continua jussione, onus tandem imperatum suscepi, et Fiscannensis monasterii exordia subsequentis libelli agresti et ignobili stylo aperui et exposui. In quo libello nulla falsa fallaciter interposui, verum sacras historias antiquorum virorum fideli narratione cognitas, suorumque posterorum tenacis memoriae sinu custoditas et nostris temporibus succedentium virorum diligenti relatione illatas scripsi, et scriptas ad auctoritatem Fiscannensis Ecclesiae, et ad utilitatem legentium fratrum edidi, etc. #Ex cap.@# XV. Interea contigit Fiscannenses canonicos aliorum canonicorum mores imitari, latas perditionis vias ingredi, et rerum temporalium luxus et desidias voluptuose sectari; quam canonicorum miseram vitam et imminentem miseriam dux prudentissimus Richardus audiens, et audiendo cognoscens, valde doluit, hominumque pravorum mores et conversationem exhorrens, legatos festinanter Cluniacum direxit, et sanctum Maiolum magnae humilitatis precibus Fiscannum accersivit, atque secundum sancti Benedicti regulam et constitutionem disponi et ordinari novam ecclesiam exoravit. Cui sanctus Maiolus: Hujus, inquit, laboris magnitudinem talis rationis conditione, charissime fili Richarde, suscipiam, si per totum ducatum tuum consuetudinem, quae vulgariter pasnagium dicitur, Deo donaveris, nullumque tuae potestatis principem aliquando amplius exigere decreveris. Ubi Richardus dux, non morbo avaritiae, verum occulta Dei providentia disponente et sancto Willelmo abbati gloriam ordinandi sanctam ecclesiam transferente, suorum hominum consilio acquievit. et sancti Maioli interpellationem non exaudivit. Unde contigit ut sanctus Maiolus Cluniacum reverteretur, et canonicorum correctio vel expulsio per aliquot tempora protelaretur, etc. #Ex cap.@# XXI. Interea diligenter investigabat et investigando inquirebat cui potissimum, juxta sancti Benedicti regulam et institutionem, disponendam et regendam Sanctae et individuae Trinitatis crederet et committeret Ecclesiam. Illo tempore beatae memoriae Willelmus abbas suae religionis affluentia totius partes Romani imperii illustrabat, abbatumque multorum tepidos animos sui fervoris imagine informabat et accendebat. Apprime enim liberalibus artibus eruditum, atque disciplinis ecclesiasticis cunctisque spiritualibus officiis, nihilominus etiam fere virtutum omnium gratia imbutum et illuminatum Divionensium Ecclesiae beatus Maiolus praeposuerat et constituerat abbatem et magistrum. Tanto igitur ac tali viro dux inclytus Richardus suos legatos direxit, et sui propositi intentionem patefecit, atque ut Fiscannensem Ecclesiam juxta beati Benedicti regulam disponeret et erudiret, magnae humilitatis precibus exoravit. Quibus beatae memoriae Willelmus abbas primum respondisse fertur: Charissimi filii, audivimus duces Nortmannos, homines barbaros et truculentos, subvertere et non aedificare sancta templa, delere et effugare, et non colligere aut nutrire spiritualium hominum congregationes sanctas. Quapropter ad ducem vestrum redite, et nos hujus rei omnino imparatos respondete, cum nobis et fratribus deducendis desunt equi, atque stipendiis deducendorum fratrum desunt clitellarii. Quod reversorum legatorum relatione dux inclytus comperiens, extimuit; multosque equos et clitellarios festinus praeparavit, quos revertentibus legatis beatae memoriae abbati Willelmo humiliter remisit. #Ex cap.@# XXII. Tunc beatus abbas ducis intuens importunitatem et perseverantiam, atque de importunitate et perseverantia compensans animi voluntatem et devotionem sanctam, collecta spiritualium fratrum multitudine maxima, iter arripuit, paucisque decursis diebus aestuantis ducis desiderio suam et multorum fratrum praesentiam exhibuit. Quem dux egregius totius animi sinceritate totiusve sinceritatis dilectione suscipiens, velut suscepto Christo, aliis amotis servientibus, ipse propriis manibus servivit, medioque brevis temporis intervallo Fiscannum deduxit, et Sanctae Trinitatis ecclesiam donavit et tradidit, eamque donatam et traditam juxta sancti Benedicti regulam et institutionem disponi et ordinari exoravit. Donavit, inquam, et tradidit dux egregius Richardus beatae memoriae abbati Willelmo Sanctae Trinitatis Fiscannensem ecclesiam, canonicorumque carnalium expulit enormem multitudinem; quorum possessiones ecclesiae penitus retinens et reddens, expulsis et converti nolentibus canonicis, abbati
null
5f645886-75e3-4929-961a-e1c4ab519458
latin_170m_raw
null
None
None
None
congruam restituit recompensationem. #Ex cap.@# XXIII. Nocte igitur cujus sequenti die Fiscannensis ecclesia spirituales suscepit monachos, carnalesque expulit canonicos, ipsis canonicis ecclesiae culmen totum aquilis operiri videbatur, quibus aquilis, et ingredientium monachorum theoria, et spiritualis volatus, et deinceps protegentium angelorum descensus et conversatio congrue figuratur. #Ex cap.@# XXIV. Igitur beatus et gloriosus abbas Willelmus susceptam Ecclesiam coepit gubernare et administrare, et juxta sancti Benedicti institutionem disponere et corrigere, atque de diversis provinciis viros fideles convocare et in obsequiis coelestibus unire et confirmare. Subita igitur conversione Fiscannensis Ecclesia coelestium virorum studiis fervebat et flagrabat, et multae opinationis gloria circumpositas Ecclesias praecellebat et obscurabat. Fastigium quippe tantae celsitudinis sua momentanea translatione Fiscannensis ecclesia consequebatur, quatenus ita omnes Galliarum ecclesias transcenderet re et habitu summae religionis, quemadmodum transcendebat verbo et speciali privilegio suae nuncupationis. Parcimonia et pudicitia, et voluntariae paupertatis abundantia Fiscannensis Ecclesia valde radiabat; virtutum, quarum evidentia latentem suae formae caeteram pulchritudinem designabat, atque contuentium mentibus suae conversationis consilium inire et imitari, apertarum argumento virtutum accendebat et provocabat. Ignorabat illo tempore Fiscannensis Ecclesia totius proprietatis singularitatem, soliusque communitatis cognoscebat unientem dilectionem, quae juxta diversitates indigentium partes diversas distribuens, sanctorum apostolorum renovabat et repraesentabat primitivam imaginem. Quorum igitur bonorum eminenti perseverantia, dux Richardus Fiscannensi ecclesiae totus alligabatur, atque utilitatibus ejusdem ecclesiae totius providentiae diligentia transferebatur. Adeo enim Fiscannensis ecclesiae illustrium virorum regularem vitam et religionem veram diligebat, et diligens frequentabat, ut totius sui ducatus collecta, vel, ut ita dicam, pinguedine caelesti congregationi deserviret, atque epulaturis fratribus servientium consuetudine frequenter ipse ministraret; tantaeque humilitatis completo ministerio fratrum omnium ultimus resideret, et regularium epularum delectabili pabulo refici congauderet. #Ex cap.@# XXV. Sensit interea dux inclytus quorumdam clericorum corrosiones et detractiones, praesagiique cujusdam futuras adversitates; quos ob ducis nimiam charitatem et sanctae ecclesiae maximam religionem invidiae morbus magnus infecerat, infectosque crudeli intestini livoris molestia cruciabat. Quorum ergo detrahentium malevolentiam dux comperiens, clericorumque praesumptiones superbas et praesumentes superbias cognoscens, totius Nortmanniae episcopos et viros nobiles festinus Fiscannum convocavit, et Fiscannensem Sanctae Trinitatis ecclesiam ab omnium episcoporum jugo et consuetudine justa vel injusta eripuit et liberavit. Hanc autem libertatem Rodbertus Rothomagensis archiepiscopus fecit et fieri voluit, atque alias duodecim ecclesias ob patris sui memoriam et fratris praesentis jussionem et voluntatem ab omni episcopali consuetudine et exactione absolvit et liberavit, donatae libertatis chartam archiepiscopus aliique episcopi signo et consensu corroboraverunt, atque corroborandam nobilium virorum astipulationibus tradiderunt. Cupiens ergo dux providus sanctam ecclesiam modis omnibus liberare, et libertatem factam modis omnibus confirmare et permanere, Robertum regem et multos Galliarum proceres Fiscannum accersivit, atque regali charta et auctoritate, suorumque aequalium consensu et astipulatione, ab omnium episcoporum jugo et consuetudine Fiscannensem ecclesiam eripuit et liberavit; et suam suorumque nobilium chartam et ordinationem firmavit et corroboravit. Ecclesiae igitur Fiscannensis libertati constitutae dux Richardus congratulans, futuramque perennem mentis vivacitatem discutiens, beatae memoriae Willelmum abbatem compulsavit, suaeque legationis injuncto officio ad Romanae sedis apostolicam auctoritatem multis onustum xeniis direxit. Confecto itaque itinere abbas Willelmus Romam pervenit, et piae memoriae papae Benedicto adventus sui rationem et mittentis ducis voluntatem aperuit, et factae chartae confirmationem, et apostolici privilegii auctoritatem magnae humilitatis oratione congrua postulavit. Papa igitur Benedictus ducis diligentiam admirans, et suscepti amici praesentia summa exsultatione congaudens, oblatas chartas suae sigillo excellentiae confirmavit, et privilegia postulata voluntarius tradidit, et Fiscannensem Sanctae Trinitatis ecclesiam ab omnium episcoporum jugo, subjectione et consuetudine liberans et eripiens, sub solius Romanae Ecclesiae gubernatione et patricinio constituit et suscepit. Constituit, inquam, Fiscannensem Ecclesiam soli Romanae Ecclesiae subjacere, atque ab omnium aliarum Ecclesiarum potestate immunem, absolutam et omnino liberam forma Cluniacensis monasterii permanere. Acceptis igitur apostolicae auctoritatis exquisitis privilegiis, beatae memoriae Willelmus abbas festino cursu Nortmanniam remeavit, et ducis Richardi desiderio suae voluntatis effectum, injunctaeque legationis officium feliciter consummatum enucleavit et ostendit. Unde dux ineffabiliter exhilaratus, trino et uni Deo gratias totius intentionis fervore reddidit, qui ecclesiam, quam pater Richardus fundaverat, atque ipse patris Richardi rogatu et jussione compleverat et ordinaverat, divinae providentiae arcano consilio tantarum personarum convenientia ab omnium hominum jugo et praelatione absolvebat et liberabat. Magnis deinde xeniis suum dilectissimum abbatem Willelmum honoravit honoratumque Sanctae Trinitatis ecclesiae Fiscannensi remisit, iterum atque iterum enixius
null
21294d91-9d24-4468-93f9-8ad510433556
latin_170m_raw
null
None
None
None
exorans quatenus commissam Ecclesiam juxta coepti ordinis religionem custodiret, et custodiendo perficeret et confirmaret. Cujus igitur sanctas preces sanctarumve precum nimias humilitates beatus abbas velut oracula divina suscipiens, Fiscannum intravit, et per multam annorum vertiginem usque ad ducatum Hierosolymitae Rotberti Fiscannensem Ecclesiam rexit, subjectosque suos verbo et exemplo succendit et reformavit, ad imaginem et similitudinem, honorem et gloriam omnipotentis Dei, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. PROLOGUS. Libellum de revelatione, aedificatione et auctoritate Fiscannensis monasterii, Pater inclyte Willelme, composui, et compositum tuae dilectionis sincero judicio corrigendum et confirmandum destinavi, quatenus tuae celsitudinis assensus et libellum edere praecipiat, et edito libello pondus et auctoritatem concedat. Ego quidem, Pater inclyte, ignorantiam meam maluissem cauto silentio tegere, quam alicujus scripturae praesumenti indicio publicare; sed fratrum nostrorum jussione instanti et instantia jubenti compellitur noster animus possibilitatem excedere, suamque inscitiam multorum aspectibus hominum improvisus aperire. Compellitur, inquam, noster animus suam ignorare ignorantiam, et nostrorum fratrum roganti imperio exhibere obedientiam, cui exhibendae et mentis judicium nullatenus acquiescit, et propositi nostri verecundia omnino contradicit. Verum, cum obedientia sancta nullum opus difficile vel impossibile excuset, aut excusare debeat, diu cunctans multarumque procrastinationum inducias fingens, urgente fraternae dilectionis continua jussione, onus tandem imperatum suscepi, et Fiscannensis monasterii exordia subsequentis libelli agresti et ignobili stylo aperui et exposui. In quo libello nulla falsa fallaciter interposui, verum sacras historias antiquorum virorum fideli narratione cognitas, suorumque posterorum tenacis memoriae sinu custoditas et nostris temporibus succedentium virorum diligenti relatione illatas scripsi, et scriptas ad auctoritatem Fiscannensis Ecclesiae, et ad utilitatem legentium fratrum edidi, etc. #Ex cap.@# XV. Interea contigit Fiscannenses canonicos aliorum canonicorum mores imitari, latas perditionis vias ingredi, et rerum temporalium luxus et desidias voluptuose sectari; quam canonicorum miseram vitam et imminentem miseriam dux prudentissimus Richardus audiens, et audiendo cognoscens, valde doluit, hominumque pravorum mores et conversationem exhorrens, legatos festinanter Cluniacum direxit, et sanctum Maiolum magnae humilitatis precibus Fiscannum accersivit, atque secundum sancti Benedicti regulam et constitutionem disponi et ordinari novam ecclesiam exoravit. Cui sanctus Maiolus: Hujus, inquit, laboris magnitudinem talis rationis conditione, charissime fili Richarde, suscipiam, si per totum ducatum tuum consuetudinem, quae vulgariter pasnagium dicitur, Deo donaveris, nullumque tuae potestatis principem aliquando amplius exigere decreveris. Ubi Richardus dux, non morbo avaritiae, verum occulta Dei providentia disponente et sancto Willelmo abbati gloriam ordinandi sanctam ecclesiam transferente, suorum hominum consilio acquievit. et sancti Maioli interpellationem non exaudivit. Unde contigit ut sanctus Maiolus Cluniacum reverteretur, et canonicorum correctio vel expulsio per aliquot tempora protelaretur, etc. #Ex cap.@# XXI. Interea diligenter investigabat et investigando inquirebat cui potissimum, juxta sancti Benedicti regulam et institutionem, disponendam et regendam Sanctae et individuae Trinitatis crederet et committeret Ecclesiam. Illo tempore beatae memoriae Willelmus abbas suae religionis affluentia totius partes Romani imperii illustrabat, abbatumque multorum tepidos animos sui fervoris imagine informabat et accendebat. Apprime enim liberalibus artibus eruditum, atque disciplinis ecclesiasticis cunctisque spiritualibus officiis, nihilominus etiam fere virtutum omnium gratia imbutum et illuminatum Divionensium Ecclesiae beatus Maiolus praeposuerat et constituerat abbatem et magistrum. Tanto igitur ac tali viro dux inclytus Richardus suos legatos direxit, et sui propositi intentionem patefecit, atque ut Fiscannensem Ecclesiam juxta beati Benedicti regulam disponeret et erudiret, magnae humilitatis precibus exoravit. Quibus beatae memoriae Willelmus abbas primum respondisse fertur: Charissimi filii, audivimus duces Nortmannos, homines barbaros et truculentos, subvertere et non aedificare sancta templa, delere et effugare, et non colligere aut nutrire spiritualium hominum congregationes sanctas. Quapropter ad ducem vestrum redite, et nos hujus rei omnino imparatos respondete, cum nobis et fratribus deducendis desunt equi, atque stipendiis deducendorum fratrum desunt clitellarii. Quod reversorum legatorum relatione dux inclytus comperiens, extimuit; multosque equos et clitellarios festinus praeparavit, quos revertentibus legatis beatae memoriae abbati Willelmo humiliter remisit. #Ex cap.@# XXII. Tunc beatus abbas ducis intuens importunitatem et perseverantiam, atque de importunitate et perseverantia compensans animi voluntatem et devotionem sanctam, collecta spiritualium fratrum multitudine maxima, iter arripuit, paucisque decursis diebus aestuantis ducis desiderio suam et multorum fratrum praesentiam exhibuit. Quem dux egregius totius animi sinceritate totiusve sinceritatis dilectione suscipiens, velut suscepto Christo
null
ca98a108-8be1-44db-a85b-2a97811b59cb
latin_170m_raw
null
None
None
None
, aliis amotis servientibus, ipse propriis manibus servivit, medioque brevis temporis intervallo Fiscannum deduxit, et Sanctae Trinitatis ecclesiam donavit et tradidit, eamque donatam et traditam juxta sancti Benedicti regulam et institutionem disponi et ordinari exoravit. Donavit, inquam, et tradidit dux egregius Richardus beatae memoriae abbati Willelmo Sanctae Trinitatis Fiscannensem ecclesiam, canonicorumque carnalium expulit enormem multitudinem; quorum possessiones ecclesiae penitus retinens et reddens, expulsis et converti nolentibus canonicis, abbati congruam restituit recompensationem. #Ex cap.@# XXIII. Nocte igitur cujus sequenti die Fiscannensis ecclesia spirituales suscepit monachos, carnalesque expulit canonicos, ipsis canonicis ecclesiae culmen totum aquilis operiri videbatur, quibus aquilis, et ingredientium monachorum theoria, et spiritualis volatus, et deinceps protegentium angelorum descensus et conversatio congrue figuratur. #Ex cap.@# XXIV. Igitur beatus et gloriosus abbas Willelmus susceptam Ecclesiam coepit gubernare et administrare, et juxta sancti Benedicti institutionem disponere et corrigere, atque de diversis provinciis viros fideles convocare et in obsequiis coelestibus unire et confirmare. Subita igitur conversione Fiscannensis Ecclesia coelestium virorum studiis fervebat et flagrabat, et multae opinationis gloria circumpositas Ecclesias praecellebat et obscurabat. Fastigium quippe tantae celsitudinis sua momentanea translatione Fiscannensis ecclesia consequebatur, quatenus ita omnes Galliarum ecclesias transcenderet re et habitu summae religionis, quemadmodum transcendebat verbo et speciali privilegio suae nuncupationis. Parcimonia et pudicitia, et voluntariae paupertatis abundantia Fiscannensis Ecclesia valde radiabat; virtutum, quarum evidentia latentem suae formae caeteram pulchritudinem designabat, atque contuentium mentibus suae conversationis consilium inire et imitari, apertarum argumento virtutum accendebat et provocabat. Ignorabat illo tempore Fiscannensis Ecclesia totius proprietatis singularitatem, soliusque communitatis cognoscebat unientem dilectionem, quae juxta diversitates indigentium partes diversas distribuens, sanctorum apostolorum renovabat et repraesentabat primitivam imaginem. Quorum igitur bonorum eminenti perseverantia, dux Richardus Fiscannensi ecclesiae totus alligabatur, atque utilitatibus ejusdem ecclesiae totius providentiae diligentia transferebatur. Adeo enim Fiscannensis ecclesiae illustrium virorum regularem vitam et religionem veram diligebat, et diligens frequentabat, ut totius sui ducatus collecta, vel, ut ita dicam, pinguedine caelesti congregationi deserviret, atque epulaturis fratribus servientium consuetudine frequenter ipse ministraret; tantaeque humilitatis completo ministerio fratrum omnium ultimus resideret, et regularium epularum delectabili pabulo refici congauderet. #Ex cap.@# XXV. Sensit interea dux inclytus quorumdam clericorum corrosiones et detractiones, praesagiique cujusdam futuras adversitates; quos ob ducis nimiam charitatem et sanctae ecclesiae maximam religionem invidiae morbus magnus infecerat, infectosque crudeli intestini livoris molestia cruciabat. Quorum ergo detrahentium malevolentiam dux comperiens, clericorumque praesumptiones superbas et praesumentes superbias cognoscens, totius Nortmanniae episcopos et viros nobiles festinus Fiscannum convocavit, et Fiscannensem Sanctae Trinitatis ecclesiam ab omnium episcoporum jugo et consuetudine justa vel injusta eripuit et liberavit. Hanc autem libertatem Rodbertus Rothomagensis archiepiscopus fecit et fieri voluit, atque alias duodecim ecclesias ob patris sui memoriam et fratris praesentis jussionem et voluntatem ab omni episcopali consuetudine et exactione absolvit et liberavit, donatae libertatis chartam archiepiscopus aliique episcopi signo et consensu corroboraverunt, atque corroborandam nobilium virorum astipulationibus tradiderunt. Cupiens ergo dux providus sanctam ecclesiam modis omnibus liberare, et libertatem factam modis omnibus confirmare et permanere, Robertum regem et multos Galliarum proceres Fiscannum accersivit, atque regali charta et auctoritate, suorumque aequalium consensu et astipulatione, ab omnium episcoporum jugo et consuetudine Fiscannensem ecclesiam eripuit et liberavit; et suam suorumque nobilium chartam et ordinationem firmavit et corroboravit. Ecclesiae igitur Fiscannensis libertati constitutae dux Richardus congratulans, futuramque perennem mentis vivacitatem discutiens, beatae memoriae Willelmum abbatem compulsavit, suaeque legationis injuncto officio ad Romanae sedis apostolicam auctoritatem multis onustum xeniis direxit. Confecto itaque itinere abbas Willelmus Romam pervenit, et piae memoriae papae Benedicto adventus sui rationem et mittentis ducis voluntatem aperuit, et factae chartae confirmationem, et apostolici privilegii auctoritatem magnae humilitatis oratione congrua postulavit. Papa igitur Benedictus ducis diligentiam admirans, et suscepti amici praesentia summa exsultatione congaudens, oblatas chartas suae sigillo excellentiae confirmavit, et privilegia postulata voluntarius tradidit, et Fiscannensem Sanctae Trinitatis ecclesiam ab omnium episcoporum jugo, subjectione et consuetudine liberans et eripiens, sub solius Romanae Ecclesiae gubernatione et patricinio constituit et suscepit. Constituit, inquam, Fiscannensem Ecclesiam soli Romanae Ecclesiae subjacere, atque ab omnium aliarum Ecclesiarum potestate immunem, absolutam et omnino liberam forma Cluniacensis monasterii permanere. Acceptis igitur apostolicae auctoritatis exquisitis privilegiis, beatae memoriae Willelmus abbas festino cursu Nortmanniam remeavit, et ducis Richardi desiderio suae voluntatis effectum,
null
241e3f70-bd69-44eb-91da-043317b54a2c
latin_170m_raw
null
None
None
None
injunctaeque legationis officium feliciter consummatum enucleavit et ostendit. Unde dux ineffabiliter exhilaratus, trino et uni Deo gratias totius intentionis fervore reddidit, qui ecclesiam, quam pater Richardus fundaverat, atque ipse patris Richardi rogatu et jussione compleverat et ordinaverat, divinae providentiae arcano consilio tantarum personarum convenientia ab omnium hominum jugo et praelatione absolvebat et liberabat. Magnis deinde xeniis suum dilectissimum abbatem Willelmum honoravit honoratumque Sanctae Trinitatis ecclesiae Fiscannensi remisit, iterum atque iterum enixius exorans quatenus commissam Ecclesiam juxta coepti ordinis religionem custodiret, et custodiendo perficeret et confirmaret. Cujus igitur sanctas preces sanctarumve precum nimias humilitates beatus abbas velut oracula divina suscipiens, Fiscannum intravit, et per multam annorum vertiginem usque ad ducatum Hierosolymitae Rotberti Fiscannensem Ecclesiam rexit, subjectosque suos verbo et exemplo succendit et reformavit, ad imaginem et similitudinem, honorem et gloriam omnipotentis Dei, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
null
000dc5f5-3924-4490-931b-4a3adbd4726f
latin_170m_raw
null
None
None
None
Descriptio censuum proventuum ac fructuum S. Emmerammi Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo tricesimo primo, indictione XIV, rerum coenobii S. Emmerammi sub abbate Burchardo, ipso jubente, et nihilominus Arnoldo praeposito eas disquirente, fratrum coetu familiaque probante, praesens descriptio facta est. Hunc abbatem misit nobis Augia, quem conservans gratia superna adaugeat omnia sibi commissa. De civitate ista terrae salicae III hobae et dimidia. Servitores habent III hobas; villicus habet XII jugera; servi salici jugera XV; mansi IX: singuli solvunt XXX denarios et ligna IX, curtilia CXXXII; in hac civitate dantur. De Hartinga terrae salicae hobae III et XXII jugera; Sicco senior habet II hobas; junior Sicco I hobam. Eques habet I hobam. Servi salici habent XXVI jugera; mansi VI: solvunt cervisiae situlas XXV, et alii tres debent dare IV porcellos. Singuli dant ovem tremissam valentem, et duos pullos, et duodecim ova, VI denarios pro vermiculo. Tres faciunt bis in anno pannum de lino in longitudine cubit. XII, in latitud. IV. Censuales vir unus, feminae V. De Skira terrae salicae V hobas et dimidiam, et decimatio de ipsa villa. Mansi X. Singuli solvunt per annum ovem tremissam valentem, et VI denarios pro vermiculo. Ex his V debent per singulos cervisiae XXV situlas; alii quinque IV porcellos, I mala cum duabus rotis, et nemus quercetum. Et villicus habet I hobam, forestarii II habent I hobam et XXIII jugera. Pannos debent de lana VII, in longit. cubitos IX, in latitudine IV. De lino V, longit. cubitos XII, latitudine IV. Censuales duo viri et VII mulieres. De Alpurc terrae salicae minus sex jugeribus, VII hobis. Villicus habet I hobam. Mansi IV tantumdem census quantum apud Eiterhof solvitur. Molendinus I cum una rota; panni de lana II. De Eiterhova terrae salicae VIII hob. Villicus habet IV hobas. Equites habent hobas XXV. Parcalci II hob. Mansi XVII hob. et dimidia; insimul omnes sexaginta et dimid. Ipsi persolvunt ovem et porcum, tremissam valentem, et IV porcellos, et duos pullos. et XII ova, et duos modios umuli, pulmarum XII manus. Duo mansi faciunt unum pannum de lana in longitudine cubitorum VII, in latitudine IV. Equites persolvunt X et VII porcos, tremissas valentes, unum integrum solidum, alterum dimidium tremissae. Duo faciunt unum camisiale in longitudine X, in latitudine IV; quidam ex illis dant V carradata cervisiae; septem vero equitant, et praedictum censum dant Parscalchi solvunt oves una minus de viginti; et L modios avenae. Sex molae. De molendinis et nemore nongenti. Censuales viri IV, feminae XXIV. Servitores habent hob. XII sine censu. De Matinga terrae salicae IV hob., mansi IV pannos de lana II, tantumdem census quantum apud Eiterhof solvitur. Ad Ascahc vineae VIII. Vinitores habent X et VIII jugera. Ad Rota vinea dimidium hob. Ad Heridios uramara decimatio omnium quae ibi solvuntur. Ex parte australi Danubii, in nemore quod pertinet ad Ostoronhof, decimatio omnium quae ab eo solvuntur. Ad Vuimdibere decimatio omnium quae solvuntur de silva, et caeteris ad usum ejusdem montis pertinentibus. Ad Reinanbach hobae duae. Ab his solvuntur modii VI sigalis, IX modii avenae. Phrisginga V denarios valens et nummi XX. Ad Inlaraspach hobae II. Ad Vodalprethisperga quinque hobae. Ad Rudilinga III hobae, et dimidiam. Villicus habet unam hobam. A dimidio hobae solvuntur XV modii sigalis. Ad Hetinpach I hoba solvit X modios avenae et XX nummos, ovem V denariorum; alia hoba solvit LX denarios. Ad Tanna I hoba solvit X modios avenae, modium I sigalis. Mansi V; ipsi mansi solvunt per singulos ovem et porcum tremissam valentem, et cervisiae situlas XXX, tritici tres modios minores, et pannum de lana in longitudine cubitorum IX, in latitudine IV, et decimatio de ipsa villa. Mola I cum duabus rotis De Perga terrae salicae tres hobae, mansus I, eodem censu quo apud Giginhova solvitur. Mola una cum duabus rotis, tertia pars decimationis. Clericus habet I hobam. Censuales X, et IX
null
390a511f-cb1f-4ea2-81b6-6cc7b2c207b2
latin_170m_raw
null
None
None
None
feminae. Forstarii, vinitores et alii L jugera et I Ad Haganpuoch III hobae; ab his solvuntur centum nummi. De Ufhusa terrae salicae III hobae, et decimatio. Clericus habet I, villicus habet I hobam. Mansi X. Harum una solvit V situlas mellis, altera solvit IV modios. Solvunt porcum, dimidium solidum valentem, et ovem, tremissam valentem, et IV porcellos, et tres pullos, et XII ova, et LIV denarios pro vermiculo. Et duo faciunt pannum de lana in longitud. cubitorum VII, in latitudine IV, et pannum de lino in long. cubit. X, in lat. IV. Salici servi habent XXX jugera. Censuales viri V et una minus XL mulieres. De Hachalstat terrae salicae hobae VI, mansi VII. Villicus habet I hobam et XII jugera, et decimationem de ipsa villa. Singuli dant XXV situlas cervisiae, ovem, tremissam valentem, et duos pullos, et XII ova; et duo faciunt pannum de lino in longit. cub. XII, in lat. IV; et tres faciunt bis in anno pannum de lana in long. cub. IX, in lat. IV, et XLII denarios pro vermiculo. Censuales III feminae. Forstarius et alii habent XXX et tria jugera. De Tuncilinga terrae salicae VI hob. et decimatio. Villicus habet IV hobas, Richere II hobas, Reginpato I hob. Heizo I hobam. Mansi VIII. Singuli solvunt cervisiae situlas XXV. Hungelt I, ovem tremissam valentem, et duos pullos, XII ova, insimul faciunt pannos de lana IV, in long. cub. IX, in lat. IV, et duos in long. cub. VI, in lat. IV. Singuli solvunt V denarios pro vermiculo. Molae III, cum V rotis. Pellenarii X. Ipsi dant XXX porcellos, singulos denarios V valentes. Feminae eorum solvunt in hieme VI denarios. Forstarii et alii habent LX jugera. Censuales vir unus, et IX mulieres. De Erchanpiunt terrae salicae III hobae. Villicus et alii habent II hobas. De Erilinga X hobae. Singulae solvunt cervisiae situlas XXV, porcum XXX denarios valentem, ovem tremissam valentem, I modium tritici, XII denarios pro uxoris opere. Parscalchi habent II hobas, a quibus solvunt II oves, tremissas totidem valentes, modios X avenae, et I parafridos. De Pisinga terrae salicae VI hobae, et XXI jugera, decimatio de duabus ecclesiis, et ipsa villa, et de aliis IV locis. Clericus habet V jugera, et I hobam. Villicus habet II hobas et IX jugera. Mansi X: singuli solvunt XXV situlas cervisiae, et tres modios avenae, XII ova, II pullos; duo faciunt pannum de lino long. cub. XII, latit. IV; tres faciunt bis in anno pannum de lana in long. cub. IX, latit. IV; sex denarios pro vermiculo. Molae duae cum tribus rotis. Servi salici habent XX et VII jugera. Censuales mulieres II. De Sahsinperc terrae salicae II hobae et XXVII jugera. Cellenarii tres solvunt solidos III. Ad Ruit terrae salicae I hoba et III jugera. De Tanna terrae salicae hobae VII, decimatio de XII ecclesiis. Villicus habet V hob. et dimidiam. Clericus habet II hobas. Servitores habent III hob. Mansi X. Singuli solvunt cervisiae situlas XXII, duos pullos, XII ova, Hungelt I ovem, tremissam valentem, pannos VI de lana et dimidiam in long. cub. IX, latit. IV, et pannos V de lino in long. cub. XII, in lat. IV, et XL denarios pro vermiculo. Molae III, cum V rotis. Duae hobae censuales dant XII modios bracae, modios cumuli. Decem cellenarii. Ex his IV dant cervisiae situlas XX. Duo dant XXX denarios, et alii duo XXX denarios. Duo sine censu. Forstarii et alii hobas III habent. Censuales vir unus, et XI mulieres. De Sippinhowa terrae salicae II hobae, Mansi II. Hi dant cervisiae situlas XXV, duos pullos, XII ova, et operentur sicut et Tanna. De Niwnhusa terrae salicae VII hobae, mansi
null
9855a2f1-4bef-4334-91a1-98bda6ac42db
latin_170m_raw
null
None
None
None
X: solvunt porcum, solidum valentem, III modios tritici, XXX situlas cervisiae, III pullos, XII ova; tres faciunt pannum de lana longitudine cub. IX, latit. IV; duo faciunt pannum de lino long. cub. XV, lat. IV. Ad Vualda II hobae solvunt X modios avenae, V modios sigalis, I modium tritici. Item I hoba solvit porcum tremissam valentem, XX situlas cervisiae, modios tritici, et de alia V modios avenae, III modios tritici. Ad Habachstal solvunt VII modios avenae, porcum tremissam valentem, I modium cumuli. Ad Wiuari II hobae solvunt IV solidos et XX denarios. Ad Orto I hoba solvit III situlas mellis. Item ab uno rure I situlam menis. Clericus habet I hobam. De octo villis decimatio et de ipsa villa. Mola I. Villicus habet II hobas. Servitores habent I hobam et dimidiam. Servi salici habent I hobam. Censuales duae feminae. De Engildiesdorf terrae salicae V et XXIV jugera, decimatio de ipsa villa. Villicus I hobam habet. Mansi IV: singuli solvunt XXX situlas cervisiae, IV porcellos nutriunt, ovem tremissam valentem, II modios tritici farinae, IV pullos. Tres faciunt pannum de lana longit. cub. IX, lat. IV. Duo faciunt pannum de lino longitud. cub. XII, latit. IV. Censuales III feminae, et unus vir. Ad N. dimidia hoba. Ab hac solvuntur tres situlae mellis, et ab altera parte hobae dantur V modii avenae, et I mod. sigalis. Ad Husterin dimidia hoba. Ab ea datur ejusdem census. Ad Starcholvesdorf II hobae solvunt XL situlas cervisiae, et IV porcellos, uno anno faciunt pannum de lana long. IX, latit. IX, altero anno pannum faciunt de lino long. cubit. XII, latit. IV. De Inninga terrae salicae VI hobae, mansi VIII et dimidia: singuli solvunt II porcos, tremissas I valentes, porcellos IV, nutriunt II pullos, XII ova, dat pannum de lino long. cub. XII, lat. IV, cujus dimidium operatur ex proprio. Tres faciunt pannum de lana longit. cub. IX, latit. IV. Molae II, cum IV rotis. Villicus habet III hobas, servi salici habent XV jugera. Servitores habent II hobas. Ad Keltingon terrae salicae IV hobae et dimidia. Ad Emheringun II hobas. Ab his dant duos porcos, duas tremissas valentes, XX modios avenae, II modios sigalis. Ad Plioningun II hobae. Ab his dantur duae oves V tremissas valentes, II carrad. cervisiae, II modios tritici farinae. Ad Gisalpachc I hoba solvit X mod. avenae, I mod. sigalis, porcum tremissam valentem. Ad Stenihart I hoba solvit X modios avenae, I mod. sigalis, ovem V denarios valentem, censuales XII feminae, tres viri. De Ruiti terrae salicae IV hobae. De Chesinpurun terrae salicae V hobae, decimationes de ipsa villa, et de XX hobis. Parschalci habent hobas LXX et VI, et dimidiam. Skafuuar habet I hobam. Praeco habet I hobam. Forstarii duo habent I hobam. Piscatores habent III hob. Equites XI: singuli dant integrum souma vini, et VI modios avenae, et I modium sigalis, et I modium cumuli, XVI de parschalcis solvunt singuli I souma vini, et VI modios avenae, et I mod. sigalis, I modium minorem tritici, et dimidium lini, tantum mellis quantum potest capi manu, et ovem tremissam valentem, et vasculum plenum fabarum, et aliud lini, et parafredos dant. Item quinquaginta singuli solvunt I souma vini, VI modios avenae, ovem tremissam valentem. De Vuollincheim dimidia hoba solvit I carrad. salis, III modios avenae, ovem V denarios valentem. Ad Sechtaha I hoba solvit minorem modium sigalis, et minorem modium tritici. Ad Puoch I hoba solvit I modium sigalis. Ad Chesinpurun servi salici habent dimidiam hobam, mansi XXVIII et dimidiam. Singuli solvunt avenae VI modios, et I souma vini, et duos pullos, et XII ova, et duos modios cumuli, et ovem tremissam valentem. Duo faciunt pannum I
null
ccc5d855-23e1-4b1b-a91c-6027e10ae216
latin_170m_raw
null
None
None
None
de lana longit. cub. VII, lat. III, et pannum de lino cub. XII, latit. IV. Molae VI, cum XII rotis. Vadum integrum, et alio in loco dimid. Villicus habet I hob. et dimid. Molae II, cum IV rotis. Clericus habet I hobam, Adalhart habet II hobas, Razi habet dimidiam hob. Solvit ovem IV scotis valentem, et IV modios avenae. Servi salici habent I hob. et duo jugera. Modiorum autem avenae numerus est hic de XXXIV. Ex omnibus quae ab Ruit dantur, colliguntur souma vini nonaginta quatuor. Ad Hal IV sartagines, ad Chizeinisloch hob. II. De Lutranpach terrae salicae X hob. decimatio de V ecclesiis. Clericus habet I hobam, villicus duas hobas, mansi X et VIII. Singuli solvunt porcos duos, tremissas valentes, et V pullos, et XII ova. Singuli ex proprio faciunt pannum de lino in longit. cub VI, latit. IV, et tres bis in anno pannum faciunt de lana in long. cub. IX, lat. IV. Hungeli IV. Censuales III hobas, ex quibus solvuntur situlae XIV mellis. Servitores habent IV hobas. Duae cellae cum tribus hobis salicae terrae. VI cellenarii. Singuli dant tres modios sigalis, et XV situlas cervisiae; quatuor dant XL situlas cervisiae, VIII modios sigalis. Servi salici habent IV hobas et octo jugera. De exteriore rure dimid. hoba, ex qua solvuntur XXX denarii, et ab alio rure solvuntur X denarii. Ad Racholveshouun III hobae, ex quibus solvuntur XXX situlae cervisiae, X modii sigalis, V modii tritici, et LX denarii. Ad Sigonhouun V modios avenae, III modios sigalis. Molae VI cum X rotis. Censuales viri VI: solvunt singuli XXX denarios, quinque solvunt L denar.; et triginta sex mulieres: singulae dant X denarios. Salicae feminae XII: dant LX denarios. Remanent XXX et II porci, et oves XVI. De Pheringa terrae salicae tres hobae, decimatio de ipsa villa et tribus villis. Clericus habet duas nobas et III jugera. Mansi VIII. Singuli nutriunt IV porcellos, et dant II pullos, XII ova, et ovem tremissam valentem, et X et VIII denarios pro vermiculo, Hungelt solvunt I, et pannos faciunt de lino IV, in longit. cub. X, in latit. III; de lana in longit. cubit. VI, in lat. IV. Ex tribus unus solvitur in longit. VI, in latit. IV. Villicus habet dimidiam hobam. Servi salici habent XXX et III jugera. Censuales X mulieres C denarios. De Hartheim terrae salicae IV hobae, mansi V, Singuli solvunt ovem tremissam valentem, et porcos totidem valentes, et nutriunt IV porcellos, et VI denarios pro vermiculo, et duos pullos, et XII ova; et tres faciunt pannum de lana in long. cub. IX, in latit. IV; et tres faciunt pannum de lino in long. cub. X, in lat. IV. Servi salici habent XXX jugera. Censuales II viri, et XI mulieres X denar. et IV solidos. De Perchusa terrae salicae hobas VI, decimatio de ipsa villa, et de XX ecclesiis. Clericus habet I hobam, villicus habet VII hob. Mansi X. Singuli solvunt situlas cervisiae XX ovem tremissam valentem I modium tritici, III porcellos, II pullos, et XII ova. Et duo faciunt duos pannos de lana in longit. cub. VII, in lat. IV. Et duo faciunt pannum de lino in long. cub. X, in lat. cub. IV. Ad Scafasholi IV hobae. Singuli solvunt cervisiae situlas XXV, ovem tremissam valentem. Molae V, cum rotis V. Hungelt I. Ad Fihohus IV hobae. Singuli solvunt cervisiae situlas XV. Ad Suinesdorf I hoba, et solvit cervisiae situlas XX. Ad Gundolvingun a quatuor hobis solvuntur XXX modios avenae, et V majores modios tritici, et LXXX denarios. Richperat habet III, Sindolt I hob. Suithart I hob., servi salici III hobas. Censuales viri XXVII, et LXVII mulieres. De
null
5a5f6362-e386-42d4-b4ea-048c9bda4a36
latin_170m_raw
null
None
None
None
Husa terrae salicae IV hobas, Mansi IV. Singuli dant porcum duas tremissas valentem, et ovem tremissam valentem, et IV pullos, et duodecim ova, et vasculum vermiculi. Et duo faciunt pannum de lino in longit. cub. X, in lat. IV. Villicus habet I hobam; Forstarii et alii servi salici habent I hobam; Taberna I. Mola I. De Truthmuotehem terrae salicae VII hob., decimatio de ipsa villa. Clericus habet I hobam. Villicus habet II hob. et duo jugera. Mansi X: singuli solvunt porcum solidum valentem, et XXX situlas cervisiae, et I modium tritici, et II pullos. Et tres faciunt pannum de lana in longit. cub IX, in lat. IV. Et duo faciunt de lino in long. cub XII, in latit. IV. Taberna I, mola I. Servitores et caeteri servi salici habent IV et dimid. Censuales viri et feminae XL. Ad Gundolvesheim V jugera dant tremissas. De Lucilinaha terrae salicae VIII hobae, decimatio de ipsa villa. Clericus I hobam, villicus V hobas. Mansi XII. Singuli solunt cervisiae situlas XXX, porcum tremissam valentem, I modium sigalis, II pullos. Et tres faciunt pannum de lana in long. cub. IX, in lat. IV. Ad Iterpurgarivit V hob. solvunt cervisiae situl. XX, porcum tremissam valentem. Ad Tanloch I hoba solvit cervisiae situlas XX, porcum tremissam valentem, I mod. sigalis. Quinque ex Lucilinaha solvunt porcum V denar. valentem, et X situlas cervisiae. Ad Vuilda IV hob. solvunt porcum V denar. valentem, et X situlas cervis et I hoba solvit XX situlas cervis. et ovem tremissam valentem. Molae IV. Servi salici habent II hobas. Adalpero habet I hob. Ad Vuilda ab uno Ruitae solvuntur situlae mellis. Ad Tiorohartasperga dimid. hob. De Emihova terrae salicae III hob. villicus XII jugera. Mansi IV. Ex duabus hobis solvuntur II porci dimidium solidum valentes, et XL situlae cervis., et ab aliis duabus hobis solvuntur II oves tremissas valentes, et XL situlae cervisiae; et hoba I solvit XX situlas cerv. Et duo faciunt pannum de lana in long. cubit. IX, in lat. IV. Molae II, cum IV rotis. Servi salici habent XX jugera et I hobam. De Isiniga terrae salicae IV hob. et IX jugera. Decimatio de ipsa villa. Villicus habet II hob. et V jug. Junior Perman XIII jug. et frater ejus Liuzi X jug. Vinitores XLVIII jugera. Servi salici habent XV jugera. Mansi VII. Singuli solvunt cervisiae sit. XXX, ovem tremissam valentem, II pullos, XII ova; tres faciunt bis in anno pannum de lana in long. cub. IX, lat. IV; et duo faciunt pannum de lino long. cub. XII, lat. IV. Censuales viri V, feminae XI. Ad Skiosdorf hob. solvunt IV solidos. De Stabilwis terrae salicae hob. V et IX jug., decimatio de ipsa villa et alia. Villicus habet II jug., IV servi salici XL jug. Mansi IX. Tres faciunt bis in anno pannum de lana long. cub. IX, lat IV. Duo faciunt pannum de lino long. cub. XII, lat. IV. De Orilinhem sunt XIV hobae. Singulae solvunt XV situlas cervisiae, et porcum XV den. valentem, I modium tritici, et I modium avenae; insimul dant pro opere XV solidos. Villicus habet XI jugera et I hob. Forstarius habet VI jug. Ad Alaraspach mola I, cum III rotis. Molinarius habet XV jugera. Ad Hegilinhoven sunt V hobae, et VII jugera. Ab his dantur XL denarii et XVI modii avenae. Ad Horsconoshovan sunt XV hobae. Ab his solvuntur XV solidi in ferro. Ad Etmatesdorf sunt VII rura. A singulis ruribus V et XL denarii dantur. Ad Suainicandorf sunt II hobae. Solvunt LXX denarios. Ad Priempere sunt XIII hobae. Singulae solvunt situlas XXX, denarios XXX. Ad Mantal ha VIII hobae. Ab his solvuntur. . Ad Duomantala a sex ruribus dantur IX solidi
null
2d65028c-9290-49ec-9110-ac2389e3b7b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Ad Fiscpac sunt II hobae. Ab his dantur XL denarii. Ad Sunit dantur tres situlae mellis. Ad Puolonsuant sunt novem rura. A septem solvitur talentum, et cidalarius unum habet. Ad Erilinpach sunt IV. Ab his dantur IV solidi. Ad Furdona sunt X rura. Ab his solvuntur X solidi. Ad Proualasdorf sunt tria rura. Quatuor solidi ab his dantur. Ad Urpach sunt tria rura. Ab his dantur III solidi. Ad Hwilinan sunt duo rura. Ab his dantur XL denarii. De Maganaspach solidi XII. De Abbatiswinidun solidi IV, denarii X. De Harda talentum unum, denarii X. Ad portam monasterii terrae salicae hoba I, quam minister habet in beneficium; decimatio I de curte principali et de aliis XVI. Curtilia IV, duo in beneficium concessa, et duo censualia, ex quibus redduntur LVIII denarii; familia censualis de capite, id est, XII viri et XV mulieres, ad praedictam portam pertinentes, ex quibus urbanis vel suburbanis, nec non et de curtilibus, vel extra sitis ruribus annualiter persolvendae sunt librae III et VI solidi denarii. Hi sequentes loci cum omni puritate servicii ministrant: de Curte ad Egilisprunna ecclesia cum decimatione ipsius loci, et aliorum XIII locorum. Terrae salicae hobas IV et dimid. Servi salici habent XII jugera. Mansores VIII, qui singuli reddunt cervisiae situlas XVII, ovem unam, tremissam valentem, modium unum et dimidium farinae; vicissim per annos hungelt red. Arant III dies in hebdomada, operantur III dies hebd., ratem unam, feminae eorum trinae lod. I, duae autem camisil. I. Molae II. Domus I. De Cheringozashova LXXX denarii. De Talahova LXX denarii, cervisiae situlas XVII, ovem unam tremiss. valentem, modios VII avenae, carradas IV, ligni ad focum, pullum I, ova V, pascit porcum I. Operantur in . . . . . . . in autumno similiter, arat in hebdom. III dies, herbicat, secat, inducit carradium I, fenum secat, et inducit. De Scerhanhova cervisiae situlas XL; arat per annum XVIII jugera. De Frianvelt cervis. XXX modios, II sigali. Annualiter arant VI jug. De Marchunashusa XII massae fieri reddunt. De Entihova XI denarios. Presbyter hob. I. Villicus habet hobam I et VIII jug. Equitarius unus habet hob. I et decimam I. Equitat ubicunque praecipitur. De Dechtapeta, ecclesia cum decimatione tantum unius loci. Terrae salicae hobas V. Servi salici habent XXVII jug., vinea una cum vinitore. Ad Roccashova hobae duae, ex quibus redduntur cervis. situl. XX et den. XXX. Modius unus triticeus, molae II. Ad Gebrihinga ecclesia cum decimatione ipsius loci, et aliorum IV locorum. Terrae salicae hobas III et XX, II jug. Servi salici habent XII. Jurnales mansores VI, qui singuli debent cervis. sidulas XVII, ovem unam, tremiss. valentem, modium et dimidium farinae; vicissim per annos hungelt reddit ratem I. Arant in hebdom. II jug., operantur IV dies in hebd., feminae eorum trinae, I. ludilonem, duae autem camisilae, I., reddunt vermiculi coppos II. Ad Tegandorf censuales hobae IX, qui simul reddunt cervis, carradas V, farinae modios XXII et dimid., denarios solidos VI. Ad Essislidorf hoba dimid.; inde persolvunt den. XL, mod. II. De Sinzinga persolv. den. LX. De Altasvelt den. L. Ad Matinga ecclesia cum decimatione ipsius loci, censuales hobae IV, qui simul reddunt cervis. carrad. III, et denar. XL. Molae II. Haec sunt beneficia Poponis in Geltolvinge, quibus a sancto Emmerammo est beneficiatus, et Ulricus filius ejus. In Geltolvinge IV curiae; in Maurlinge I curia; in Lintach silva et curia. In Harthusen duae curiae; in Wolferchoven II curiae; Rudelinge altera dimidia curia. Haec vero sunt quae alii ab eo beneficiati tenent: in Hakhelstat I huba, in Aitterhoven II hubae et tertiam partem decimae; in Rudelinge dimid. huba, in Chessawe II hubae; in Much prope Ronige una huba; in Niderspach II hubae; in Swinsbach II curiae
null
e14e0de2-855b-44b9-a9a8-adfdc02af473
latin_170m_raw
null
None
None
None
, in Gailspach una curia, et hubam unam. #Burchardi ab. S. Emmerammi complacitatio cum Ruitensibus.@# In nomine Domini. Notum sit fidelibus, non infidelibus, qualiter bonae memoriae abbas Purchardus, inter caetera quae in rebus B. Emmerammi sibique famulantium ad commodum duxit vel vertit, assentiente tota fratrum caterva cum manu advocati sui Kadalhobi, comitis excellentissimi, hanc compendiosam cum Ruitensibus fecit complacitationem: ut de familia quae ad Ruit pertinet, mansi scilicet, seu hiltiscalchi expediti a sale fiscali censu ex parte adaucto, quem antea solverant per singulos annos, de singulis hobis vini sauma non aliunde quam de suo proprio persolvant. Hoc autem vinum sive illud hic praedicti servi emant, sive ad Pauzona emptum pergant, tale debet esse ut ad libitum Scafwardi sub juramento constricti totum probetur, et sic in cellario collocetur. Hanc vero census auctionem sub eo tenore professi sunt ut pro colonis seu agricolis ad alia loca minime ultra transferantur, sed eis et suis posteris habitare, consistere ac servire, liceat in his locis et terris quae ad praedictam curtem nomine Ruite pertinere dignoscuntur. Servi quoque salici ad sal vasa, et caetera necessaria faciant, vestitu et annona de praenominata curte sibi concessa. Hujus pactionis testes, quamplures, more Bajoarico attracti per aures, quorum nomina hic habentur subscripta: Williham, Aceli. Adalbreht, Pabo. Arnolt, Haitfolc, Ledunc, Engilhere, Heizo, item Heizo, Rutpreth, Engelhere. #Otto Episcopus Ratisbonensis monasterio S. Emmerammi remittit decem talenta, quae Gebehardus illius antecessor quot annis in festivitate S. Emmerammi exigere ab abbate consueverat.@# In nomine Domini nostri Jesu Christi. Otto Dei gratia Ratisponensis episcopus. Agnitum esse volumus omnibus veritatis cultoribus, praesentibus et futuris, maxime tamen successoribus nostris, qualiter nos, pro amore Dei ac nostra salute et pro remedio animae antecessoris nostri piae memoriae Gebehardi, relevare cupientes servitium quod idem antecessor noster quotannis in festivitate S. Emmerammi ab abbate illius loci non cauta discretione sibi fecit XX talentis persolvi, et hanc quantitatem nostris temporibus derivatam ex consuetudinaria lege quasi debitam reliquit, dimidiam ejus partem, id est, X talenta precibus Eberhardi abbatis donavimus, sc. statuentes ut quisque successor noster, aut natali die memorandi martyris Christi apud monasterium ipsius publicam missam celebrans, solito more ibi prandeat, aut si natalitio interesse non possit, X talenta argenti pro commemoratione legitimae stationis accipiat, sciens procul dubio quia si quid huic summae salubri consilio a nobis diffinitae adaugere tentaverit; maximam sibi iram in die irae thesaurizabit. Hujus rei testes sunt religiosi clerici Peruuart, Sigbreht, Cumpo, Hartuic, Sigihart, Sigepolt, Cumpo, Odalrih. Testes sunt et hi populares laici: Heinricus Comes, Pabo frater ejus, Udalrih de Praeginza, Roh, Aribo, Adalhoh, Mahtin, Prun, Cotescalk. #Heinricus dux Austriae donat monasterio S. Emmerammi quamdam justitiam, quam olim Wernherus de Winchelsaezze jure beneficiali obtinuit.@# Hainricus Dei gratia dux Austriae omnibus Christ fidelibus tam praesentis aetatis quam successurae posteritatis in Christo salutem. Quia petitioni servorum Christi propter Deum et in Deo est annuendum, notificamus omnium bonorum discretioni, quod, propter petitionem dilecti abbatis nostri Adelberti, justitiam nostram, quam jure beneficiali Wernherus de Winchelsaezze a nobis visus est habuisse, ecclesiae S. Emmerammi indulsimus et tradidimus, eo videlicet tenore, quod praefatus abbas et omnes successores a nobis, et a filio nostro Liuppoldo, et ab omnibus successoribus nostris cum quiete et sine laesione ad usum fratrum ibidem Deo servientium habeant et possideant. Ut autem actio nostra tenacius memoriae omnium tam futurorum quam praesentium inprimatur, praesentem chartam inde conscribi fecimus, et testes, qui aderant, annotari praecipimus: Comes Liutolfus, comes Sifridus, dapifer VVerinhardus, Udalricus, Albero de Burkartesdorf, Heinricus de Mistelbach, Albero de Kunringen. Eorum summa haec colligitur: de Ufhusen solidus I, de Skure solidi II, de Egilsbrunne solid. II, de Lanne solid. II, de Bisingen solid. I, de Bentelingen solid. I, de Gebrichingen sol. I, de Ysiningen solid. I, qui sunt aunuatim solidi duodecim. Descriptio censuum proventuum ac fructuum S. Emmerammi Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo tricesimo primo, indictione XIV, rerum coenobii
null
a24ed87c-6c1c-4781-80e7-9809ba4f34ef
latin_170m_raw
null
None
None
None
S. Emmerammi sub abbate Burchardo, ipso jubente, et nihilominus Arnoldo praeposito eas disquirente, fratrum coetu familiaque probante, praesens descriptio facta est. Hunc abbatem misit nobis Augia, quem conservans gratia superna adaugeat omnia sibi commissa. De civitate ista terrae salicae III hobae et dimidia. Servitores habent III hobas; villicus habet XII jugera; servi salici jugera XV; mansi IX: singuli solvunt XXX denarios et ligna IX, curtilia CXXXII; in hac civitate dantur. De Hartinga terrae salicae hobae III et XXII jugera; Sicco senior habet II hobas; junior Sicco I hobam. Eques habet I hobam. Servi salici habent XXVI jugera; mansi VI: solvunt cervisiae situlas XXV, et alii tres debent dare IV porcellos. Singuli dant ovem tremissam valentem, et duos pullos, et duodecim ova, VI denarios pro vermiculo. Tres faciunt bis in anno pannum de lino in longitudine cubit. XII, in latitud. IV. Censuales vir unus, feminae V. De Skira terrae salicae V hobas et dimidiam, et decimatio de ipsa villa. Mansi X. Singuli solvunt per annum ovem tremissam valentem, et VI denarios pro vermiculo. Ex his V debent per singulos cervisiae XXV situlas; alii quinque IV porcellos, I mala cum duabus rotis, et nemus quercetum. Et villicus habet I hobam, forestarii II habent I hobam et XXIII jugera. Pannos debent de lana VII, in longit. cubitos IX, in latitudine IV. De lino V, longit. cubitos XII, latitudine IV. Censuales duo viri et VII mulieres. De Alpurc terrae salicae minus sex jugeribus, VII hobis. Villicus habet I hobam. Mansi IV tantumdem census quantum apud Eiterhof solvitur. Molendinus I cum una rota; panni de lana II. De Eiterhova terrae salicae VIII hob. Villicus habet IV hobas. Equites habent hobas XXV. Parcalci II hob. Mansi XVII hob. et dimidia; insimul omnes sexaginta et dimid. Ipsi persolvunt ovem et porcum, tremissam valentem, et IV porcellos, et duos pullos. et XII ova, et duos modios umuli, pulmarum XII manus. Duo mansi faciunt unum pannum de lana in longitudine cubitorum VII, in latitudine IV. Equites persolvunt X et VII porcos, tremissas valentes, unum integrum solidum, alterum dimidium tremissae. Duo faciunt unum camisiale in longitudine X, in latitudine IV; quidam ex illis dant V carradata cervisiae; septem vero equitant, et praedictum censum dant Parscalchi solvunt oves una minus de viginti; et L modios avenae. Sex molae. De molendinis et nemore nongenti. Censuales viri IV, feminae XXIV. Servitores habent hob. XII sine censu. De Matinga terrae salicae IV hob., mansi IV pannos de lana II, tantumdem census quantum apud Eiterhof solvitur. Ad Ascahc vineae VIII. Vinitores habent X et VIII jugera. Ad Rota vinea dimidium hob. Ad Heridios uramara decimatio omnium quae ibi solvuntur. Ex parte australi Danubii, in nemore quod pertinet ad Ostoronhof, decimatio omnium quae ab eo solvuntur. Ad Vuimdibere decimatio omnium quae solvuntur de silva, et caeteris ad usum ejusdem montis pertinentibus. Ad Reinanbach hobae duae. Ab his solvuntur modii VI sigalis, IX modii avenae. Phrisginga V denarios valens et nummi XX. Ad Inlaraspach hobae II. Ad Vodalprethisperga quinque hobae. Ad Rudilinga III hobae, et dimidiam. Villicus habet unam hobam. A dimidio hobae solvuntur XV modii sigalis. Ad Hetinpach I hoba solvit X modios avenae et XX nummos, ovem V denariorum; alia hoba solvit LX denarios. Ad Tanna I hoba solvit X modios avenae, modium I sigalis. Mansi V; ipsi mansi solvunt per singulos ovem et porcum tremissam valentem, et cervisiae situlas XXX, tritici tres modios minores, et pannum de lana in longitudine cubitorum IX, in latitudine IV, et decimatio de ipsa villa. Mola I cum duabus rotis De Perga terrae salicae tres hobae, mansus I, eodem censu quo apud Giginhova solvitur. Mola una cum duabus rotis, tertia pars decimationis. Clericus habet I hobam. Censuales X, et IX feminae. Forstarii, vinitores et alii L jugera et I Ad Haganpuoch III hobae; ab his solvuntur centum nummi. De Ufhusa
null
b4427919-a15d-49cd-87c8-a7e255747674
latin_170m_raw
null
None
None
None
terrae salicae III hobae, et decimatio. Clericus habet I, villicus habet I hobam. Mansi X. Harum una solvit V situlas mellis, altera solvit IV modios. Solvunt porcum, dimidium solidum valentem, et ovem, tremissam valentem, et IV porcellos, et tres pullos, et XII ova, et LIV denarios pro vermiculo. Et duo faciunt pannum de lana in longitud. cubitorum VII, in latitudine IV, et pannum de lino in long. cubit. X, in lat. IV. Salici servi habent XXX jugera. Censuales viri V et una minus XL mulieres. De Hachalstat terrae salicae hobae VI, mansi VII. Villicus habet I hobam et XII jugera, et decimationem de ipsa villa. Singuli dant XXV situlas cervisiae, ovem, tremissam valentem, et duos pullos, et XII ova; et duo faciunt pannum de lino in longit. cub. XII, in lat. IV; et tres faciunt bis in anno pannum de lana in long. cub. IX, in lat. IV, et XLII denarios pro vermiculo. Censuales III feminae. Forstarius et alii habent XXX et tria jugera. De Tuncilinga terrae salicae VI hob. et decimatio. Villicus habet IV hobas, Richere II hobas, Reginpato I hob. Heizo I hobam. Mansi VIII. Singuli solvunt cervisiae situlas XXV. Hungelt I, ovem tremissam valentem, et duos pullos, XII ova, insimul faciunt pannos de lana IV, in long. cub. IX, in lat. IV, et duos in long. cub. VI, in lat. IV. Singuli solvunt V denarios pro vermiculo. Molae III, cum V rotis. Pellenarii X. Ipsi dant XXX porcellos, singulos denarios V valentes. Feminae eorum solvunt in hieme VI denarios. Forstarii et alii habent LX jugera. Censuales vir unus, et IX mulieres. De Erchanpiunt terrae salicae III hobae. Villicus et alii habent II hobas. De Erilinga X hobae. Singulae solvunt cervisiae situlas XXV, porcum XXX denarios valentem, ovem tremissam valentem, I modium tritici, XII denarios pro uxoris opere. Parscalchi habent II hobas, a quibus solvunt II oves, tremissas totidem valentes, modios X avenae, et I parafridos. De Pisinga terrae salicae VI hobae, et XXI jugera, decimatio de duabus ecclesiis, et ipsa villa, et de aliis IV locis. Clericus habet V jugera, et I hobam. Villicus habet II hobas et IX jugera. Mansi X: singuli solvunt XXV situlas cervisiae, et tres modios avenae, XII ova, II pullos; duo faciunt pannum de lino long. cub. XII, latit. IV; tres faciunt bis in anno pannum de lana in long. cub. IX, latit. IV; sex denarios pro vermiculo. Molae duae cum tribus rotis. Servi salici habent XX et VII jugera. Censuales mulieres II. De Sahsinperc terrae salicae II hobae et XXVII jugera. Cellenarii tres solvunt solidos III. Ad Ruit terrae salicae I hoba et III jugera. De Tanna terrae salicae hobae VII, decimatio de XII ecclesiis. Villicus habet V hob. et dimidiam. Clericus habet II hobas. Servitores habent III hob. Mansi X. Singuli solvunt cervisiae situlas XXII, duos pullos, XII ova, Hungelt I ovem, tremissam valentem, pannos VI de lana et dimidiam in long. cub. IX, latit. IV, et pannos V de lino in long. cub. XII, in lat. IV, et XL denarios pro vermiculo. Molae III, cum V rotis. Duae hobae censuales dant XII modios bracae, modios cumuli. Decem cellenarii. Ex his IV dant cervisiae situlas XX. Duo dant XXX denarios, et alii duo XXX denarios. Duo sine censu. Forstarii et alii hobas III habent. Censuales vir unus, et XI mulieres. De Sippinhowa terrae salicae II hobae, Mansi II. Hi dant cervisiae situlas XXV, duos pullos, XII ova, et operentur sicut et Tanna. De Niwnhusa terrae salicae VII hobae, mansi X: solvunt porcum, solidum valentem, III modios tritici, XXX situlas cervisiae, III pullos, XII ova; tres faciunt
null
ed64e0f2-a119-4ba4-8fa8-ddce680250d1
latin_170m_raw
null
None
None
None
pannum de lana longitudine cub. IX, latit. IV; duo faciunt pannum de lino long. cub. XV, lat. IV. Ad Vualda II hobae solvunt X modios avenae, V modios sigalis, I modium tritici. Item I hoba solvit porcum tremissam valentem, XX situlas cervisiae, modios tritici, et de alia V modios avenae, III modios tritici. Ad Habachstal solvunt VII modios avenae, porcum tremissam valentem, I modium cumuli. Ad Wiuari II hobae solvunt IV solidos et XX denarios. Ad Orto I hoba solvit III situlas mellis. Item ab uno rure I situlam menis. Clericus habet I hobam. De octo villis decimatio et de ipsa villa. Mola I. Villicus habet II hobas. Servitores habent I hobam et dimidiam. Servi salici habent I hobam. Censuales duae feminae. De Engildiesdorf terrae salicae V et XXIV jugera, decimatio de ipsa villa. Villicus I hobam habet. Mansi IV: singuli solvunt XXX situlas cervisiae, IV porcellos nutriunt, ovem tremissam valentem, II modios tritici farinae, IV pullos. Tres faciunt pannum de lana longit. cub. IX, lat. IV. Duo faciunt pannum de lino longitud. cub. XII, latit. IV. Censuales III feminae, et unus vir. Ad N. dimidia hoba. Ab hac solvuntur tres situlae mellis, et ab altera parte hobae dantur V modii avenae, et I mod. sigalis. Ad Husterin dimidia hoba. Ab ea datur ejusdem census. Ad Starcholvesdorf II hobae solvunt XL situlas cervisiae, et IV porcellos, uno anno faciunt pannum de lana long. IX, latit. IX, altero anno pannum faciunt de lino long. cubit. XII, latit. IV. De Inninga terrae salicae VI hobae, mansi VIII et dimidia: singuli solvunt II porcos, tremissas I valentes, porcellos IV, nutriunt II pullos, XII ova, dat pannum de lino long. cub. XII, lat. IV, cujus dimidium operatur ex proprio. Tres faciunt pannum de lana longit. cub. IX, latit. IV. Molae II, cum IV rotis. Villicus habet III hobas, servi salici habent XV jugera. Servitores habent II hobas. Ad Keltingon terrae salicae IV hobae et dimidia. Ad Emheringun II hobas. Ab his dant duos porcos, duas tremissas valentes, XX modios avenae, II modios sigalis. Ad Plioningun II hobae. Ab his dantur duae oves V tremissas valentes, II carrad. cervisiae, II modios tritici farinae. Ad Gisalpachc I hoba solvit X mod. avenae, I mod. sigalis, porcum tremissam valentem. Ad Stenihart I hoba solvit X modios avenae, I mod. sigalis, ovem V denarios valentem, censuales XII feminae, tres viri. De Ruiti terrae salicae IV hobae. De Chesinpurun terrae salicae V hobae, decimationes de ipsa villa, et de XX hobis. Parschalci habent hobas LXX et VI, et dimidiam. Skafuuar habet I hobam. Praeco habet I hobam. Forstarii duo habent I hobam. Piscatores habent III hob. Equites XI: singuli dant integrum souma vini, et VI modios avenae, et I modium sigalis, et I modium cumuli, XVI de parschalcis solvunt singuli I souma vini, et VI modios avenae, et I mod. sigalis, I modium minorem tritici, et dimidium lini, tantum mellis quantum potest capi manu, et ovem tremissam valentem, et vasculum plenum fabarum, et aliud lini, et parafredos dant. Item quinquaginta singuli solvunt I souma vini, VI modios avenae, ovem tremissam valentem. De Vuollincheim dimidia hoba solvit I carrad. salis, III modios avenae, ovem V denarios valentem. Ad Sechtaha I hoba solvit minorem modium sigalis, et minorem modium tritici. Ad Puoch I hoba solvit I modium sigalis. Ad Chesinpurun servi salici habent dimidiam hobam, mansi XXVIII et dimidiam. Singuli solvunt avenae VI modios, et I souma vini, et duos pullos, et XII ova, et duos modios cumuli, et ovem tremissam valentem. Duo faciunt pannum I de lana longit. cub. VII, lat. III, et pannum de lino cub. XII, latit. IV.
null
f27c6d49-0e3a-4e7e-b437-524b1590329a
latin_170m_raw
null
None
None
None
Molae VI, cum XII rotis. Vadum integrum, et alio in loco dimid. Villicus habet I hob. et dimid. Molae II, cum IV rotis. Clericus habet I hobam, Adalhart habet II hobas, Razi habet dimidiam hob. Solvit ovem IV scotis valentem, et IV modios avenae. Servi salici habent I hob. et duo jugera. Modiorum autem avenae numerus est hic de XXXIV. Ex omnibus quae ab Ruit dantur, colliguntur souma vini nonaginta quatuor. Ad Hal IV sartagines, ad Chizeinisloch hob. II. De Lutranpach terrae salicae X hob. decimatio de V ecclesiis. Clericus habet I hobam, villicus duas hobas, mansi X et VIII. Singuli solvunt porcos duos, tremissas valentes, et V pullos, et XII ova. Singuli ex proprio faciunt pannum de lino in longit. cub VI, latit. IV, et tres bis in anno pannum faciunt de lana in long. cub. IX, lat. IV. Hungeli IV. Censuales III hobas, ex quibus solvuntur situlae XIV mellis. Servitores habent IV hobas. Duae cellae cum tribus hobis salicae terrae. VI cellenarii. Singuli dant tres modios sigalis, et XV situlas cervisiae; quatuor dant XL situlas cervisiae, VIII modios sigalis. Servi salici habent IV hobas et octo jugera. De exteriore rure dimid. hoba, ex qua solvuntur XXX denarii, et ab alio rure solvuntur X denarii. Ad Racholveshouun III hobae, ex quibus solvuntur XXX situlae cervisiae, X modii sigalis, V modii tritici, et LX denarii. Ad Sigonhouun V modios avenae, III modios sigalis. Molae VI cum X rotis. Censuales viri VI: solvunt singuli XXX denarios, quinque solvunt L denar.; et triginta sex mulieres: singulae dant X denarios. Salicae feminae XII: dant LX denarios. Remanent XXX et II porci, et oves XVI. De Pheringa terrae salicae tres hobae, decimatio de ipsa villa et tribus villis. Clericus habet duas nobas et III jugera. Mansi VIII. Singuli nutriunt IV porcellos, et dant II pullos, XII ova, et ovem tremissam valentem, et X et VIII denarios pro vermiculo, Hungelt solvunt I, et pannos faciunt de lino IV, in longit. cub. X, in latit. III; de lana in longit. cubit. VI, in lat. IV. Ex tribus unus solvitur in longit. VI, in latit. IV. Villicus habet dimidiam hobam. Servi salici habent XXX et III jugera. Censuales X mulieres C denarios. De Hartheim terrae salicae IV hobae, mansi V, Singuli solvunt ovem tremissam valentem, et porcos totidem valentes, et nutriunt IV porcellos, et VI denarios pro vermiculo, et duos pullos, et XII ova; et tres faciunt pannum de lana in long. cub. IX, in latit. IV; et tres faciunt pannum de lino in long. cub. X, in lat. IV. Servi salici habent XXX jugera. Censuales II viri, et XI mulieres X denar. et IV solidos. De Perchusa terrae salicae hobas VI, decimatio de ipsa villa, et de XX ecclesiis. Clericus habet I hobam, villicus habet VII hob. Mansi X. Singuli solvunt situlas cervisiae XX ovem tremissam valentem I modium tritici, III porcellos, II pullos, et XII ova. Et duo faciunt duos pannos de lana in longit. cub. VII, in lat. IV. Et duo faciunt pannum de lino in long. cub. X, in lat. cub. IV. Ad Scafasholi IV hobae. Singuli solvunt cervisiae situlas XXV, ovem tremissam valentem. Molae V, cum rotis V. Hungelt I. Ad Fihohus IV hobae. Singuli solvunt cervisiae situlas XV. Ad Suinesdorf I hoba, et solvit cervisiae situlas XX. Ad Gundolvingun a quatuor hobis solvuntur XXX modios avenae, et V majores modios tritici, et LXXX denarios. Richperat habet III, Sindolt I hob. Suithart I hob., servi salici III hobas. Censuales viri XXVII, et LXVII mulieres. De Husa terrae salicae IV hobas, Mansi IV. Singuli dant porcum duas tremissas valentem, et ovem tremissam valentem, et IV pullos
null
804cdc4e-19e5-4635-b56b-0c9a0e0637a9
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et duodecim ova, et vasculum vermiculi. Et duo faciunt pannum de lino in longit. cub. X, in lat. IV. Villicus habet I hobam; Forstarii et alii servi salici habent I hobam; Taberna I. Mola I. De Truthmuotehem terrae salicae VII hob., decimatio de ipsa villa. Clericus habet I hobam. Villicus habet II hob. et duo jugera. Mansi X: singuli solvunt porcum solidum valentem, et XXX situlas cervisiae, et I modium tritici, et II pullos. Et tres faciunt pannum de lana in longit. cub IX, in lat. IV. Et duo faciunt de lino in long. cub XII, in latit. IV. Taberna I, mola I. Servitores et caeteri servi salici habent IV et dimid. Censuales viri et feminae XL. Ad Gundolvesheim V jugera dant tremissas. De Lucilinaha terrae salicae VIII hobae, decimatio de ipsa villa. Clericus I hobam, villicus V hobas. Mansi XII. Singuli solunt cervisiae situlas XXX, porcum tremissam valentem, I modium sigalis, II pullos. Et tres faciunt pannum de lana in long. cub. IX, in lat. IV. Ad Iterpurgarivit V hob. solvunt cervisiae situl. XX, porcum tremissam valentem. Ad Tanloch I hoba solvit cervisiae situlas XX, porcum tremissam valentem, I mod. sigalis. Quinque ex Lucilinaha solvunt porcum V denar. valentem, et X situlas cervisiae. Ad Vuilda IV hob. solvunt porcum V denar. valentem, et X situlas cervis et I hoba solvit XX situlas cervis. et ovem tremissam valentem. Molae IV. Servi salici habent II hobas. Adalpero habet I hob. Ad Vuilda ab uno Ruitae solvuntur situlae mellis. Ad Tiorohartasperga dimid. hob. De Emihova terrae salicae III hob. villicus XII jugera. Mansi IV. Ex duabus hobis solvuntur II porci dimidium solidum valentes, et XL situlae cervis., et ab aliis duabus hobis solvuntur II oves tremissas valentes, et XL situlae cervisiae; et hoba I solvit XX situlas cerv. Et duo faciunt pannum de lana in long. cubit. IX, in lat. IV. Molae II, cum IV rotis. Servi salici habent XX jugera et I hobam. De Isiniga terrae salicae IV hob. et IX jugera. Decimatio de ipsa villa. Villicus habet II hob. et V jug. Junior Perman XIII jug. et frater ejus Liuzi X jug. Vinitores XLVIII jugera. Servi salici habent XV jugera. Mansi VII. Singuli solvunt cervisiae sit. XXX, ovem tremissam valentem, II pullos, XII ova; tres faciunt bis in anno pannum de lana in long. cub. IX, lat. IV; et duo faciunt pannum de lino long. cub. XII, lat. IV. Censuales viri V, feminae XI. Ad Skiosdorf hob. solvunt IV solidos. De Stabilwis terrae salicae hob. V et IX jug., decimatio de ipsa villa et alia. Villicus habet II jug., IV servi salici XL jug. Mansi IX. Tres faciunt bis in anno pannum de lana long. cub. IX, lat IV. Duo faciunt pannum de lino long. cub. XII, lat. IV. De Orilinhem sunt XIV hobae. Singulae solvunt XV situlas cervisiae, et porcum XV den. valentem, I modium tritici, et I modium avenae; insimul dant pro opere XV solidos. Villicus habet XI jugera et I hob. Forstarius habet VI jug. Ad Alaraspach mola I, cum III rotis. Molinarius habet XV jugera. Ad Hegilinhoven sunt V hobae, et VII jugera. Ab his dantur XL denarii et XVI modii avenae. Ad Horsconoshovan sunt XV hobae. Ab his solvuntur XV solidi in ferro. Ad Etmatesdorf sunt VII rura. A singulis ruribus V et XL denarii dantur. Ad Suainicandorf sunt II hobae. Solvunt LXX denarios. Ad Priempere sunt XIII hobae. Singulae solvunt situlas XXX, denarios XXX. Ad Mantal ha VIII hobae. Ab his solvuntur. . Ad Duomantala a sex ruribus dantur IX solidi. Ad Fiscpac sunt II hobae. Ab his dantur XL denarii. Ad Sunit dantur tres situlae mellis. Ad Puolonsuant sunt novem
null
01e6eaf3-6d3c-4aa8-96a8-b9b38b8f1ddd
latin_170m_raw
null
None
None
None
rura. A septem solvitur talentum, et cidalarius unum habet. Ad Erilinpach sunt IV. Ab his dantur IV solidi. Ad Furdona sunt X rura. Ab his solvuntur X solidi. Ad Proualasdorf sunt tria rura. Quatuor solidi ab his dantur. Ad Urpach sunt tria rura. Ab his dantur III solidi. Ad Hwilinan sunt duo rura. Ab his dantur XL denarii. De Maganaspach solidi XII. De Abbatiswinidun solidi IV, denarii X. De Harda talentum unum, denarii X. Ad portam monasterii terrae salicae hoba I, quam minister habet in beneficium; decimatio I de curte principali et de aliis XVI. Curtilia IV, duo in beneficium concessa, et duo censualia, ex quibus redduntur LVIII denarii; familia censualis de capite, id est, XII viri et XV mulieres, ad praedictam portam pertinentes, ex quibus urbanis vel suburbanis, nec non et de curtilibus, vel extra sitis ruribus annualiter persolvendae sunt librae III et VI solidi denarii. Hi sequentes loci cum omni puritate servicii ministrant: de Curte ad Egilisprunna ecclesia cum decimatione ipsius loci, et aliorum XIII locorum. Terrae salicae hobas IV et dimid. Servi salici habent XII jugera. Mansores VIII, qui singuli reddunt cervisiae situlas XVII, ovem unam, tremissam valentem, modium unum et dimidium farinae; vicissim per annos hungelt red. Arant III dies in hebdomada, operantur III dies hebd., ratem unam, feminae eorum trinae lod. I, duae autem camisil. I. Molae II. Domus I. De Cheringozashova LXXX denarii. De Talahova LXX denarii, cervisiae situlas XVII, ovem unam tremiss. valentem, modios VII avenae, carradas IV, ligni ad focum, pullum I, ova V, pascit porcum I. Operantur in . . . . . . . in autumno similiter, arat in hebdom. III dies, herbicat, secat, inducit carradium I, fenum secat, et inducit. De Scerhanhova cervisiae situlas XL; arat per annum XVIII jugera. De Frianvelt cervis. XXX modios, II sigali. Annualiter arant VI jug. De Marchunashusa XII massae fieri reddunt. De Entihova XI denarios. Presbyter hob. I. Villicus habet hobam I et VIII jug. Equitarius unus habet hob. I et decimam I. Equitat ubicunque praecipitur. De Dechtapeta, ecclesia cum decimatione tantum unius loci. Terrae salicae hobas V. Servi salici habent XXVII jug., vinea una cum vinitore. Ad Roccashova hobae duae, ex quibus redduntur cervis. situl. XX et den. XXX. Modius unus triticeus, molae II. Ad Gebrihinga ecclesia cum decimatione ipsius loci, et aliorum IV locorum. Terrae salicae hobas III et XX, II jug. Servi salici habent XII. Jurnales mansores VI, qui singuli debent cervis. sidulas XVII, ovem unam, tremiss. valentem, modium et dimidium farinae; vicissim per annos hungelt reddit ratem I. Arant in hebdom. II jug., operantur IV dies in hebd., feminae eorum trinae, I. ludilonem, duae autem camisilae, I., reddunt vermiculi coppos II. Ad Tegandorf censuales hobae IX, qui simul reddunt cervis, carradas V, farinae modios XXII et dimid., denarios solidos VI. Ad Essislidorf hoba dimid.; inde persolvunt den. XL, mod. II. De Sinzinga persolv. den. LX. De Altasvelt den. L. Ad Matinga ecclesia cum decimatione ipsius loci, censuales hobae IV, qui simul reddunt cervis. carrad. III, et denar. XL. Molae II. Haec sunt beneficia Poponis in Geltolvinge, quibus a sancto Emmerammo est beneficiatus, et Ulricus filius ejus. In Geltolvinge IV curiae; in Maurlinge I curia; in Lintach silva et curia. In Harthusen duae curiae; in Wolferchoven II curiae; Rudelinge altera dimidia curia. Haec vero sunt quae alii ab eo beneficiati tenent: in Hakhelstat I huba, in Aitterhoven II hubae et tertiam partem decimae; in Rudelinge dimid. huba, in Chessawe II hubae; in Much prope Ronige una huba; in Niderspach II hubae; in Swinsbach II curiae, in Gailspach una curia, et hubam unam. #Burchardi ab. S. Emmerammi complacitatio cum Ruitensibus.@# In nomine Domini
null
47eeb584-7e38-4754-b5b5-4a47bb4adcd2
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Notum sit fidelibus, non infidelibus, qualiter bonae memoriae abbas Purchardus, inter caetera quae in rebus B. Emmerammi sibique famulantium ad commodum duxit vel vertit, assentiente tota fratrum caterva cum manu advocati sui Kadalhobi, comitis excellentissimi, hanc compendiosam cum Ruitensibus fecit complacitationem: ut de familia quae ad Ruit pertinet, mansi scilicet, seu hiltiscalchi expediti a sale fiscali censu ex parte adaucto, quem antea solverant per singulos annos, de singulis hobis vini sauma non aliunde quam de suo proprio persolvant. Hoc autem vinum sive illud hic praedicti servi emant, sive ad Pauzona emptum pergant, tale debet esse ut ad libitum Scafwardi sub juramento constricti totum probetur, et sic in cellario collocetur. Hanc vero census auctionem sub eo tenore professi sunt ut pro colonis seu agricolis ad alia loca minime ultra transferantur, sed eis et suis posteris habitare, consistere ac servire, liceat in his locis et terris quae ad praedictam curtem nomine Ruite pertinere dignoscuntur. Servi quoque salici ad sal vasa, et caetera necessaria faciant, vestitu et annona de praenominata curte sibi concessa. Hujus pactionis testes, quamplures, more Bajoarico attracti per aures, quorum nomina hic habentur subscripta: Williham, Aceli. Adalbreht, Pabo. Arnolt, Haitfolc, Ledunc, Engilhere, Heizo, item Heizo, Rutpreth, Engelhere. #Otto Episcopus Ratisbonensis monasterio S. Emmerammi remittit decem talenta, quae Gebehardus illius antecessor quot annis in festivitate S. Emmerammi exigere ab abbate consueverat.@# In nomine Domini nostri Jesu Christi. Otto Dei gratia Ratisponensis episcopus. Agnitum esse volumus omnibus veritatis cultoribus, praesentibus et futuris, maxime tamen successoribus nostris, qualiter nos, pro amore Dei ac nostra salute et pro remedio animae antecessoris nostri piae memoriae Gebehardi, relevare cupientes servitium quod idem antecessor noster quotannis in festivitate S. Emmerammi ab abbate illius loci non cauta discretione sibi fecit XX talentis persolvi, et hanc quantitatem nostris temporibus derivatam ex consuetudinaria lege quasi debitam reliquit, dimidiam ejus partem, id est, X talenta precibus Eberhardi abbatis donavimus, sc. statuentes ut quisque successor noster, aut natali die memorandi martyris Christi apud monasterium ipsius publicam missam celebrans, solito more ibi prandeat, aut si natalitio interesse non possit, X talenta argenti pro commemoratione legitimae stationis accipiat, sciens procul dubio quia si quid huic summae salubri consilio a nobis diffinitae adaugere tentaverit; maximam sibi iram in die irae thesaurizabit. Hujus rei testes sunt religiosi clerici Peruuart, Sigbreht, Cumpo, Hartuic, Sigihart, Sigepolt, Cumpo, Odalrih. Testes sunt et hi populares laici: Heinricus Comes, Pabo frater ejus, Udalrih de Praeginza, Roh, Aribo, Adalhoh, Mahtin, Prun, Cotescalk. #Heinricus dux Austriae donat monasterio S. Emmerammi quamdam justitiam, quam olim Wernherus de Winchelsaezze jure beneficiali obtinuit.@# Hainricus Dei gratia dux Austriae omnibus Christ fidelibus tam praesentis aetatis quam successurae posteritatis in Christo salutem. Quia petitioni servorum Christi propter Deum et in Deo est annuendum, notificamus omnium bonorum discretioni, quod, propter petitionem dilecti abbatis nostri Adelberti, justitiam nostram, quam jure beneficiali Wernherus de Winchelsaezze a nobis visus est habuisse, ecclesiae S. Emmerammi indulsimus et tradidimus, eo videlicet tenore, quod praefatus abbas et omnes successores a nobis, et a filio nostro Liuppoldo, et ab omnibus successoribus nostris cum quiete et sine laesione ad usum fratrum ibidem Deo servientium habeant et possideant. Ut autem actio nostra tenacius memoriae omnium tam futurorum quam praesentium inprimatur, praesentem chartam inde conscribi fecimus, et testes, qui aderant, annotari praecipimus: Comes Liutolfus, comes Sifridus, dapifer VVerinhardus, Udalricus, Albero de Burkartesdorf, Heinricus de Mistelbach, Albero de Kunringen. Eorum summa haec colligitur: de Ufhusen solidus I, de Skure solidi II, de Egilsbrunne solid. II, de Lanne solid. II, de Bisingen solid. I, de Bentelingen solid. I, de Gebrichingen sol. I, de Ysiningen solid. I, qui sunt aunuatim solidi duodecim.
null
cd4498ae-012e-42be-828d-2f7cb8bb83e8
latin_170m_raw
null
None
None
None
ADMONITIO PRAEVIA.( #Histoire littéraire de la France,@# tom. VII, pag. 574.) Un écrivain, qui ne nous est connu que par sa qualité de moine de Saint-Bertin, nous a laissé un ouvrage intitulé #Eloge d' Emma, reine d' Angleterre, fille de Richard Ie r, duc de Normandie;@# titre aussi pompeux qu' insuffisant pour exprimer la nature de l' ouvrage et en donner une juste idée. C' est effectivement moins l' éloge de cette princesse que l' histoire de Canut le Grand, roi de Danemark et d' Angleterre, qu' elle épousa en secondes noces, et d' Harald, fils et successeur de ce roi. Il est divisé en deux livres, dont le premier, qui est fort court, contient l' histoire abrégée de Suein, roi de Danemark, père de Canut, et les commencements de celle de ce dernier. L' autre livre, qui est plus prolixe, est employé à décrire le règne de Canut et les révolutions dont il fut suivi en Angleterre sous Harald et après sa mort, lorsqu' Edouard, fils du roi Ethelrède et de la reine Emma, parvint à la couronne. Cet événement arriva en 1042, et notre auteur n' a pas poussé son Histoire plus lom. Il décrit en finissant la bonne intelligence et l' union qui régnaient entre ce prince et Canut II, son frère utérin, roi de Danemark: ce qui montre que l' historien n' entreprit d' écrire que quelque temps après l' époque qu' on vient de marquer. Mais il est certain qu' il l' exécuta avant l' année 1052, qui est la date de la mort d' Emma, à qui l' écrit est dédié par une Epître détachée du corps de l' ouvrage, et suivie d' un Avertissement ou Sommaire de toute l' Histoire. Cet ouvrage, que Duchesne a donné au public sur un manuscrit de la bibliothèque Cottonienne, paraît peu connu, puisqu' il n' y a encore que cette édition. Il aurait assurément mérité de trouver place dans les recueils des historiens d' Angleterre et de Danemark qu' on a imprimés depuis un siècle ou environ. Outre quantité de traits propres à illustrer l' histoire de ces deux royaumes, qui s' y lisent, ce qu' il contient doit passer pour très-avéré. C' est la production d' un auteur non-seulement contemporain, mais qui avait encore en singulière recommandation la vérité de l' histoire, comme il s' en explique lui-même. D' ailleurs le style en est fort bon pour le siècle où l' ouvrage a été fait. Il est même fleuri en plusieurs endroits, et animé jusqu' au point qu' il retient quelque chose du style poétique. PROLOGUS. Salus tibi sit a Domino Jesu Christo, o regina, quae omnibus in hoc sexu positis praestas morum elegantia. Ego servus tuus nobilitati tuae digna factis meis exhibere nequeo, quoque pacto verbis saltem illi placere nescio. Quod enim cujuslibet periti eloquentis de te virtus tua praeeminet, omnibus a quibus cognosceris ipso solis jubare clarius lucet. Te igitur erga me adeo bene meritam magni facio, ut morti intrepidus occumberem, si in rem tibi provenire crederem. Qua ex re mihi etiam, ut praecipis, memoriam rerum gestarum, rerum, inquam, tuo tuorumque honori attinentium litteris posteritati mandare gestio; sed ad hoc faciendum me mihi sufficere posse dubito. Hoc enim in Historia proprium exigitur ut nullo erroris diverticulo a recto veritatis tramite declinetur; quoniam cum quis alicujus gesta scribens, veritati falsa quaedam seu errando, sive (ut saepe fit) ornatus gratia interserit, profecto unius tantum comperta admistione mendacii auditor facta velut infecta ducit. Unde historicis magnopere cavendum esse censeo ne, veritati quibusdam falso interpositis contraeundo, nomen etiam perdat quod videtur habere ex officio. Res enim veritati, veritas quoque fidem facit rei. Haec mecum aliaque hujusmodi reputante, rubor animum vehementer excruciat; cum pariter considero quam pessime in talibus sese humana consuetudo habeat. Videns enim aliquis
null
9ac6df5e-12ce-4d64-85f6-fe077c533b58
latin_170m_raw
null
None
None
None
quempiam pro exprimenda rei veritate verbis indulgentem, vanae loquacitatis eum mordaciter redarguit; alium vero quem dixi blasphemiam fugientem et aequo modestiorem in narratione, cum operta denudare debeat, aperta occuluisse dicit. Tali itaque angustia circumseptus, ab invidentibus loquax dici timeo, si, neglecta venustate dictaminis, Historiam scripturus multiplici narratione usus fuero. Quoniam vero, quin scripturus sim evadere me non posse video, unum horum quae proponam eligendum esse autumno, scilicet aut variis judiciis hominum subjacere, aut de his quae mihi a te, domina regina, praecepta sunt, praeripientem negligendo conticescere. Malo itaque a quibusdam de loquacitate redargui, quam veritatem maxime memorabilis rei per me omnibus occultari. Quocirca jubentem dominam magni pendens, hanc mihi elegi viam, excusabiles deinceps occasiones posthabens, hinc narrationis contextionem faciam. ARGUMENTUM. Fortasse, o lector, ambiges, meque scriptorem erroris aut inscitiae redargues, cur in hujus libelli capite actus laudesque Sueini serenissimi regis promulgaverim, cum in suprascripta epistola ipsum codicellum laudi hujus dominae me spoponderim facturum. Quod ita esse ipse fatebere, meque ab ejus laudibus nusquam accipies deviare, si prima mediis, atque si extima sagaci more conferas primis. Atque ut ad hoc intuendum nulla erroris impediaris nebula, a similibus atque a penitus veris hoc tibi habeas theorema. Aeneida, conscriptam a Virgilio quis poterit inficiari ubique laudibus respondere Octaviani, cum pene nihil aut plane parum ejus mentio videatur nominatim interseri? Animadverte igitur laudem suo generi ascriptam ipsius decori claritudinis, claritatisque in omnibus nobilitare gloriam. Quis autem hic neget laudibus reginae hunc per omnia respondere codicem, cum non modo ad ejus gloriam scribatur, verum etiam ejus maximam videatur obtinere partem? Id tibi si probabile non videtur, evidenti alterius rei indicio approbetur. Nosti quoniam, ubicunque gyraveris circulum, primo omnium procul dubio principium facies esse punctum, sicque rotato continuatim orbe reducetur circulus, quo reductu ad suum principium ejus figurae continuatur ambitus. Simili igitur continuatione laus reginae claret in primis, in mediis viget, in ultimis invenitur, omnemque prorsus codicis summam complectitur. Quod esse mecum sentiens sic collige. Sueinus rex Danorum, virtute armisque pollens et consilio, Anglicum regnum vi suo subjugavit imperio, moriensque ejusdem regni Cnutonem filium successorem esse constituit. Hic postmodum eisdem Anglis contra se sentientibus, atque acriter vim instrumenti vi quoque repugnantibus, multa confecit bella; et fortasse vix aut nunquam bellandi adesset finis, nisi tandem hujus nobilissimae reginae jugali copula potiretur, favente gratia Salvatoris. Vivens adhuc de hac eadem regina suscepto filio, Hardecnut scilicet, quidquid suae parebat ditioni tradidit. Qui, defuncto patre, Anglicis absens erat. Regnum siquidem Danorum procuraturus ierat. Quae absentia imperii sui fines invadendi injusto pervasori locum dedit. Qui accepto regno, fratrem regis nefandissima proditione interemit. Sed divina ultio subsecuta, impiumque percutiens, regnum cui debebatur restituit. Hardecnut itaque, recepto regno, maternis per omnia parens consiliis, divitias ampliando regnum imperialiter obtinuit. Usus quin etiam egregia liberalitate fratri, utpote decebat, secum regni decus atque divitias impertivit. His enim animadversis, o lector, vigilique, imo etiam perspicaci oculo mentis perscrutato textu, intellige hujus libelli seriem per omnia reginae Emmae laudibus respondere. LIBER PRIMUS. Regem Danorum Sueinum, inquam, veridica comperi relatione omnium sui temporis regum ferme fortunatissimum exstitisse, adeo ut (quod raro contingere soler) principiis felicibus, secundum Deum et saeculum, multo felicior responderet exitus. Hic denique a nobilissimis, quod primum est inter homines, duxit originem, magnumque sibi decus secundum saeculum peperit imperii quod administrabat regimen. Tantam deinde illi gratiam divina concessit virtus, ut etiam puerulus intimo affectu diligeretur ab omnibus, tantum patri proprio invisus, nulla hoc promerente puerili culpa, sed sola turbante invidia. Qui factus juvenis, in amore quotidie crescebat populi, unde magis magisque invidia augebatur patri; adeo ut eum a patria non jam clanculum, sed palam vellet expellere, jurejurandoque asserens eum post se regnaturum non esse. Unde dolens exercitus, relicto patre, haerebat filio et eum defensabat sedulo. Hujus rei gratia congrediuntur in praelio, in quo vulneratus fugatusque pater ad Sclavos fugit, et non multo post ibi obiit, et Suein ejus solium quiete tenuit. Quam strenue vero prudenterque interim saecularia disposuerit negotia, paucis libet
null
0bdea33c-0c3a-4992-95f3-59e5765afb43
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad memoriam reducere, quatenus his interpositis facilius sit gradatim per haec ad subsequentia descendere. Denique cum nullo hostium incursu trepidus pacem in securitate ageret, periculi semper velut instantis metuens in castris vivebat, quod hostibus, si adessent, nullatenus fortasse resisteret, nihilque suis quae bello necessaria forent praeparando patiebatur remitti, scilicet ne per otium, ut assolet, viriles emollirentur animi. Nullum tamen adeo difficile invenire poterat negotium ad quod invitos impulisset milites, quos multa liberali munuficentia sibi fecerat obnoxios et fideles. Atque, ut scias quantus suorum fuerit in praecordiis affectus, pro certo affirmare valeam quod nullus formidine mortis periculum refugeret, ejusque pro fidelitate hostibus innumeris solus, armatis etiam, manibus nudis imperterritus occurreret, si euntibus tantum regale praemonstraretur signum. At ne me credat aliquis haec falsa fingendo alicujus amoris gratia compilare, recte animadvertenti in subsequentibus patebit utrum vera dixerim an minime. Omnibus enim liquet procul dubio quoniam humanitatis ita sese habeat consuetudo, ut plerumque ex rebus prospere redeuntibus mentes quorumdam plus aequo exagitet cogitationum aestus, atque ex nimia in otio licentia aggrediuntur aliqui quod vix cogitare, nedum facere, audent in adversitate positi. Ita etiam praelibati regis militibus, cum incompositae pacis diuturnitate cuncta cessissent prospere, firma sui pro benefactis domini fretis stabilitate, eadem ipsi agitanti placuit studere terram Anglicam invadendo sorte bellica imperii sui finibus adjicere. « Turchil, inquiunt, princeps militiae tuae, domine rex, licentia a te accepta, abiit ut fratrem suum inibi interfectum ulcisceretur, et, magnam partem exercitus tui abducens, vicisse se gaudet; et nunc meridianam partem provinciae victor obtinet, ac mavult ibi exsul degens, amicusque factus Anglorum, quos tua manu vicit gloriari, quam exercitum reducens tibi subdi, tibique victoriam ascribi. Et nunc fraudamur sociis et quadraginta puppibus quas secum duxit onustas de Danorum bellatoribus primis. Non tam grave dominus noster patiatur dispendium, sed abiens cupientem ducat exercitum, et illi Turchil contumacem acquiremus cum suis satellitibus, eis quoque foederatos Anglos cum omnibus eorum possessionibus. Scimus enim diu eos non posse resistere, quia nostrates viri ad nos transibunt facile. Quod si eos velle contigerit, rex duci suo Danisque parcens, eos honoribus ampliabit. Si autem noluerit, quem despexere sentient. Hac illaque patria privati inter primos hostes regis poenas luent. » Hujus rei adhortationem rex ubi audiit, primum secum mirari non mediocriter coepit, quia quod ipso diu dissimulanti celantique in mentem venerat, itidem militibus cogitationem ejus ignorantibus animo sederat. Accersito itaque Cnutone filio suo majore, quid sibi super hoc negotii videretur, orsus est inquirere. Inquisitus autem ille a patre, metuens ne redargueretur si placito contrairet techna socordiae, non tantum terram adeundam esse approbat, verum etiam instigat hortaturque ne mora ulla incoeptum detineat. Ergo rex consultu optimatum firmatus, militumque benevolentia fisus, classem numerosam jussit parari et universam militiam Danorum undique moneri, ut statuto die armata adesset et regis sententiam audiens, quaeque imperarentur devotissime expleret. Cursores mox provinciae ex jussu domini sui cunctam pergyrant regionem, quietam quoque commonefaciunt gentem, ne quis ex tanto exercitu deesset, quin omnis bellator terrae aut iram regis incurreret, aut jussioni ejus advolaret. Quid ergo? Absque contradictione adunantur, instructique armis bellicis gregatim regi suo praesentantur, ostentantes se paratos ad periculum et ad mortem, si tantum domini sui queant perficere voluntatem. Rex autem videns populum innumerabilem, voce praeconaria jussit suam patefieri voluntatem, se velle scilicet classem adversum Anglos armare, ditionique suae omnem hanc patriam ferro dolisve subjicere. Quod ubi omnibus visum esset laudabile, elegit primum qui regnum suum deberent custodire, ne, dum alienum incaute appeteret, illud quod securus tenebat amitteret et intentus in utroque neutri imperaret. Habebat enim filios duos bonae indolis, ex quibus primogenitum suo junxit comitatui, natu vero minorem praefecit universi regni dominatui, adjuncta ei copia militari, paucisque primatum qui puerulum sagaciter instituerent et qui huic consiliis armisque pro muro essent. Omnibus ergo rite dispositis, recensuit comites expeditionis, relictoque minore filio suo in sede, adiit navigium vallatus armato milite. Nec mora, concurritur undique ad littora, circumfertur passim armorum seges multigena. Aggregati tandem turritas ascendunt puppes, aeratis rostris duces singulos videntibus discriminantes. Hinc enim erat cernere leones auro fusiles in puppibus, hinc autem volucres
null
f6b84a3b-df21-4f21-902d-3b71b93a52a3
latin_170m_raw
null
None
None
None
in summis malis venientes austres suis signantes versibus, aut dracones varios minantes incendia de naribus. Illinc homines de solido auro argentove rutilos, vivis quodammodo non impares, atque illinc tauros erectis sursum collis, protensisque cruribus, mugitus cursusque viventium simulantes. Videres quoque delphinos electro fusos, veteremque rememorantes fabulam de eodem metallo centauros. Ejusdem praeterea caelaturae multa tibi dicerem insignia, si non monstrorum, quae sculpta inerant, me laterent nomina. Sed quid nunc tibi latera carinarum memorem, non modo ornatitiis depicta coloribus, verum etiam aureis argenteisque aspera signis? Regia quoque puppis tanto pulchritudine sui caeteris praestabat, quanto rex suae dignitatis honore milites antecedebat. De qua melius est ut sileam, quam pro magnitudine sui pauca dicam. Tali itaque freti classe, dato signo repente gaudentes abeunt, atque, ut jussi erant, pars ante, pars retro, aequatis tamen rostris, regiae puppi se circumferunt. Hic videres crebris tonsis verberata late spumare caerula, metallique repercussum fulgore solem duplices radios extendere in aera. Quid plura? Tandem quo intendebant animi appropiabant finibus, cum finitimos mari patrienses ejus rei sinister commovit nuntius. Nec mora, quo regia classis anchoras fixit, incolae ejus loci concurrunt ad portam, potentiori se frustra parati defendere intrandi aditum. Denique relictis navibus regii milites ad terram exeunt, et pedestri pugnae intrepidi sese accingunt. Hostes primo duriter contra resistentes dimicant, postea vero periculi formidine versi in fugam, sauciandi occidendique copiam persequentibus praestant. Ita rex ex affectu primo praelio usus, adjacentem regionem invadit, fusis fugatisque hostibus. Tunc tali successu factus audentior, ad naves redit et reliquos portus, qui plures eam terram cingunt, eadem ratione invadit. Postremo universam patriam tanto labore perdomuit, ut, si quis omnem historiam ejus ad plenum percurrere velit, non modicum auditores fatigabit et sibimet injurius erit, dum, ut voluit, omnia perstringere minime valebit. At ego, haec alteri narranda relinquens, tangendo transire percupio et ad alia festinando, stylum applicabo ad Sueini obitum, ut festivi regis Cnutonis regni elucidare queam exordium. Namque ubi jam saepedictus rex tota Anglorum patria est inthronisatus, et ubi jam pene illi nemo restitit, pauco supervixit tempore, sed tamen illud tantillum gloriose. Praesciens igitur dissolutionem sui corporis imminere, filium suum Cnutonem, quem secum habuit, advocat, sese viam universae carnis ingrediendum indicat. Cui dum multa de regni gubernaculo, multaque hortaretur de Christianitatis studio, Deo gratias, illi virorum dignissimo sceptrum commisit regale. Hujus rei facto maxime Dani, quibus legitime praeesse debuit, favent, eumque patre adhuc vivente regem super se constitui gaudent. Hoc ita facto, pater orat filium ut, si quando nativitatis suae rediret ad terram, corpus paternum reportaret secum, neve pateretur se alienigenam in externis tumulari terris. Noverat enim quia pro invasione regni illis exosus erat populis. Nec multo post postrema naturae debita, animam remittendo coelestibus, terrae autem reddendo membra. LIBER SECUNDUS. Mortuo patre, Cnuto regni parat retinere sceptrum, sed ad hoc minime sufficere potuit, deficiente copia fidelium. Angli siquidem, memores quod pater ejus injuste suos invasisset fines, ad expellendum eum, ut pote qui juvenis erat, omni regni pariter collegerunt vires. Quo comperto rex, clam per fideles amicos reperto honoris sui consilio, classim sibi praeparari jubet; non quod asperos eventus belli metuendo fugeret, sed ut fratrem suum Haraldum, regem scilicet Danorum, super tali negotio consuleret. Paterna itaque classe repetita, instauratoque remige, ventis marique regalia commisit carbasa, sed tamen non omnem militiam secum reduxit, quae cum patre suo secumque patriam introivit. Nam Thurchil, quem principem militiae praediximus, terra quod esset optima inspecto, maluit conversari vitam fertili patria, cum patriensibus pace confecta, quam velut expulsus demum redire ad propria. Et, ut aiunt quidam, hoc non facit despiciendo dominum, sed uti, cum resumptis viribus fratrisque auxilio repedaret ad debellandum regnum, aut optimates regni consilio suo ad deditionem flecteret, aut si id parum processisset, dimicantes contra dominum suum hostes incautos a tergo caederet. Cujus rei patet veritas ex eo quod secum maximam partem militum retinuit, quodque rex non amplius quam sexaginta naves secum abire permisit. Prospero itaque cursu rex natales ad fines [pervenit. ED
null
54b9aaa5-7dd8-46e1-8125-f1dc686b4cb9
latin_170m_raw
null
None
None
None
. P.] cum mirarentur omnes solitarium reditum ejus, quantum ad regem, patri antea fideles. Haraldi regis subito complevit volitans fama palatia, fratrem ejus majorem, Cnutonem scilicet, sua advenisse littora. Miratur rex omnisque pariter exercitus, atque adhuc nescii duros ipsius praesagibant casus. Igitur a latere regis milites diriguntur delecti, paratique in occursum transmittuntur equi. Fraternus siquidem amor fratris eum movebat inservire decori. Cumque tandem honorifice, utpote regem decet, fraterna subintraret limina, frater ipse in primo aditu occurrit, mutuoque brachiorum connexione pressis corporibus, sibi invicem pia quam saepe defigunt oscula. Collum utriusque partim pro amore, partimque pro patris morte fusae madefecere lacrymae; quibus vix exstinctis multo refocillantur affamine. Ubi dum quisque fortunam fratris inquiveret, propriam quoque patefaceret; Cnuto, qui natu major fuerat, sic Haraldum fratrem alloquitur: « Adveni, frater, partim causa tui amoris, partim vero ut declinarem improvisam temeritatem barbarici furoris; non tamen metuens bellorum, quae meae repetam gloriae, sed ut tuo consultu edoctus, praesidioque suffultus, redeam certus victoriae. Est autem primum, quod mihi facies, si non gloriae meae invides, ut dividas mecum regnum Danorum, meam scilicet haereditatem, quam solus tenes, deinde regnum Anglorum, si communi opera poterimus nostrae haereditati adjicere. Unum horum quodcunque elegeris feliciter teneto, et ego aliud similiter tenebo. Hujus rei gratia tecum hiemabo, ut tempus tuo sufficiat consilio et, ut expedit, reparentur naves et exercitus, ne deficiant necessaria, dum pugnae ingruerit tempus. Thurchil noster, nos relinquendo, ut patrem, in terra resedit et magnam partem navium nostrarum retinuit et, ut reor, nobis adversarius erit, sed tamen non praevalebit. » Haraldus rex, audito quod noluit, his fratrem verbis excepit: « Gaudeo, frater, de tuo adventu, habeoque gratias tibi quod me visitasti; sed est grave auditu quod loqueris de divisione regni. Haereditatem quam mihi pater, te laudante, tradidit, guberno; tu vero hanc majorem si amisisti doleo, teque juvare paratus regnum meum partiri non sustinebo. » Hoc Cnuto audiens, fratremque recte locutum tacite perpendens: « Hoc tempore de hoc sileamus, inquit. Deus enim rectius fortasse hoc solus ordinavit. » Talibus aliisque diversis sermonibus colloquentes, conviviisque regalibus convivantes, aliquanto tempore simul manserunt, et naves meliorantes exercitum restauraverunt. Pariter vero Sclavoniam adierunt, et matrem suam, quae illic morabatur, reduxerunt. Interea quaedam matronarum Anglicarum navim sibi fecit parari, et assumpto corpore Sueini regis sua in patria sepulti, illoque aromatibus condito, palliisque velato, mare adiit, et prospero cursu appulsa ad portus Danorum pervenit. Mittens ergo utrisque fratribus nuntium, mandat corpus adesse paternum, ut hoc maturent suscipere, tumuloque quod sibi praeparaverat locare. Illi hilares adsunt, honorifice corpus suscipiunt, honorificentiusque illud in monasterio in honore sanctae Trinitatis ab eodem rege constructo, in sepulcro quod sibi paraverat recondunt. Quo perfecto, jamque appropiante sole aestivo accelerat Cnuto, redintegrato exercitu, redire, suasque injurias vindicare. At illi circa littora deambulanti subito apparescunt carbasa non multa in medio mari. Nam Turchil memor quod Sueino fecerat, et quod tunc in terra Anglica absque licentia domini sui Cnutonis inconsulte remanserat, cum novem navibus earumque exercitu dominum suum requisivit, ut ei patefaceret quia non contra ejus salutem se recedente remanserit. Qui veniens non praesumpsit littora injussus subire, sed ejectis anchoris, praemissisque nuntiis, poscit se portus subintrare licere. Quod ubi concessum est, ascendit, misericordiamque domini sui quaesivit, et illi multo labore conciliatus, dat fidei sacramentum se illi deinceps fideliter serviturum. Cum quo mense plus integro moratur, et ut ad Anglos redeat hortatur, dicens eum leviter illos posse superare, quorum fines longe lateque notificarentur utrisque. Praesertim aiebat se triginta naves in Anglorum patria cum exercitu fidissimo reliquisse, qui venientes susciperent honorifice, lucerentque per fines totius patriae. Tunc rex valedicens matri et fratri, curvi littoris repetiit confinia, qua jam adunaverat ducentarum navium speciosa spectacula. Nam hic erat tanta armorum copia, ut una earum navium, si omnibus reliquis defecissent, sufficeret abundantissime tela. Erant autem ibi scutorum tanta genera, ut crederes adesse omnium populorum agmina. Tantus quoque decor inerat puppibus, ut intuentium hebetatis
null
b3112aac-72c6-433a-aa09-796811ad486f
latin_170m_raw
null
None
None
None
luminibus, flammeae magis quam igneae viderentur a longe aspicientibus. Si quando enim sol illis jubar immiscuit radiorum, hinc resplenduit fulgor armorum, illinc vero flamma dependentium clypeorum. Ardebat aurum in rostris, fulgebat quoque argentum in variis navium figuris. Tantus siquidem classis erat apparatus, ut, si quam gentem ejus vellet expugnare Dominus, naves tantum adversarios terrerent, priusquam earum bellatores pugnam ullam capesserent. Nam quis contrariorum leones auri fulgore terribiles, quis metallinos [metallicos?] homines aureo fronte minaces, quis dracones obryzo ardentes, quis tauros radiantibus auro cornibus necem intentantes in puppibus aspiceret, et nullo metu regem tantae copiae formidaret? Praeterea, in tanta expeditione nullus inveniebatur servus, nullus ex servo libertus, nullus ignobilis, nullus senili aetate debilis. Omnes enim erant nobiles, omnes plenae aetatis robore valentes, omnes cuivis pugnae satis habiles, omnes tantae velocitatis, ut despectui eis essent equitantium pernicitates. Talis itaque milities fastuosis scansis ratibus intrat pelagus, solutis a littore anchoris et funibus, talique verrit impetu fluctus, ut alatis puppibus hanc supervolare undas putares, vix tanto mari rudentibus. Regalis autem navis reliquis erat honor et intentio, quia nulla aliis inerat optio, nisi tantum ut regis sui fasces ampliarent toto studio. Exspectabili itaque ordine, flatu secundo, Sandhuich, qui est omnium Anglorum portuum famosissimus, sunt appulsi, ejectisque anchoris, baculis exploratores se dedunt littori, et citissime finitima tellure explorata, ad nota recurrunt navigia, regique edicunt adesse resistentium parata millia. Patrienses enim regi Danisque ferventissime rebellare ardentes, quas sibi ad luctam sufficere credebant, adunaverant phalanges, conglobatique in unum conspirati advolitabant, dextris nobilium morituri. Tunc Turchil tempus intuens instare quo fidelitatem suam domino suo valebat patefacere: « Ego, inquit, hoc certamen domino meo accurabo cum meis evincere, nec regem meum ad bellandum, utpote juvenem ferventissimum, huic misceri patiar pugnae. Nam si victor fuero, regi ipsi triumphabo; si autem cecidero, sive tergum dedero, non Anglis gloriae erit adeo; quia rex supererit, qui et praelium restaurabit et fortasse victor meas injurias vindicabit. » Hoc dictum cum sanae mentis esse videretur omnibus, annuente rege ascendit cum suis e navibus, dirigens aciem contra Anglorum impetum, qui tunc in loco Scorastan dicto fuerat congregatus. Quadraginta denique navium et eo amplius, Danorum exercitus ascenderat, sed adhuc hic numerus medietati hostium minime par fuerat. At dux corum magis fisus virtute quam multitudine, omnes rumpens morulas, classica insonuit, gradiens in prima fronte, et, mente semper Dei auxilium exorans, quaeque obvia metebat mucronis acie. Angli vero in primis fortiores dira caede Danos obtruncarunt, in tantum ut pene victoriam adepti adversarios fugere cogerent, si non ducis alloquio retenti memoresque virtutis fugam erubescerent. Namque memorabat ille abesse diffugium, in terra scilicet hostes, et a littore longe remotas puppes; ideoque, si non vincerent, quod pariter occumbere deberent. Unde illi animosiores effecti, in praelio illico manifestant quam periculosa sit desperatio. Enimvero de refugio fugae desperati tanta in hostes debacchati sunt insania, ut non tantum mortuorum aspiceres corpora cadentia, verum etiam vivorum ictus declinantia. Tandem ergo potiti optata victoria, suorum quae reperire poterant, tumulabant membra. Ab adversariis quoque diripientes spolia, revertuntur, et ad jacentem regionem invadendam accinguntur. Hoc primum decus Thurchil armis Cnutonis auxit, et magnam partem patriae pro hoc postmodum promeruit. At tunc ad dominum regressus, ei et sociis suos indicat eventus, facitque eos spoliis quae attulit ardentiores ad pugnam, manubiis laetus et palmae successibus. Quo exemplo Eric quidam dux et princeps provinciae quae Northwega dicitur, incitatus (nam et is Cnutonis regis intererat officialibus, jamdiu illi subditus, vir armis strenuus, omni honorificentia dignus), accepta licentia, cum suis est egressus, et partem terrae aggressus spolia diripuit, vicos invadendo destruxit, occurrentes sibi hostes domuit, et multos ex eis captivavit, tandemque victoriosus ad socios cum spoliis redit. Quo reverso, rex parcens patriae, prohibuit ultra eam praedari, sed jussit civitatem Londoniam metropolim terrae obsidione teneri, quia in ea confugerant optimates et pars exercitus et maximum (ut est populosissima) vulgus. Et quia hoc pedites equitesque nequibant explere (undique enim mari quodammodo non pari vallantur flumine), turritis puppibus
null
12ef7ed2-9d37-47ee-98b4-c523056ad849
latin_170m_raw
null
None
None
None
eam coangustare fecit, et firmissima vallatione tenuit. Deus itaque, qui omnes homines vult magis salvare quam perdere, intuens has gentes tanto periculo laborare, cum principem qui interius civitate praesidebat, educens e corpore, junxit quieti sempiternae, ut, eo defuncto, liber Cnutoni ingressus pateret et utrique populo confecta pace paulisper respirare copia esset. Quod et factum est. Nam cives, suo honorifice sepulto principe, initoque salubri consilio, elegerunt internuntios mittere, et regi placita mandare, videlicet ut dexteram illis daret et civitatem pacifice susciperet. Hoc ubi Cnutoni satis videretur probabile facto, foedus firmatum est, ingressui ejus die constituto. At pars interioris exercitus sprevere statutum civium, latenterque, nocte illa cujus sequenti die ingressus est rex, cum filio defuncti principis egressi sunt civitatem, ut experirentur rursus collecta innumerabili manu si forte a tinibus suis valerent arcere ingressum regem. Nec quieverunt, quousque omnes pene Anglos sibi magis adhuc acclives quam Cnutoni conglobarent. Cnuto autem civitatem intravit et in solio regni resedit, sed tamen Londonienses non sibi adhuc esse fideles credidit. Unde et navium stipendia illa aestate restaurare fecit, ne, si forte exercitus adversariorum civitatem oppugnaret, ipse ab interioribus hostibus exterioribus traditus interiret. Quod cavens, rursus ad tempus ut prudens cessit et, ascensis ratibus ac civitate relicta, insulam Scepei dictam cum suis petiit, ibique hiemans pacifice eventum rei exspectavit. Edmundus itaque (sic enim juvenis qui exercitum collegerat dictus est), recedente Cnutone, cum populo non mediocri, sed innumerabili veniens, civitatem pompatice ingreditur, et mox eum universi sequuntur, obtemperant, et favent, et virum fortem fieri suadent, dicentes quod eum magis quam Danorum principem eligerent. Erat quoque ejus partis comes primus Edricus, consiliis pollens, sed tamen dolositate versipellis, quem sibi ad aurem posuerat Edmundus in omnibus negotiis. Fertur autem ipse juvenis illo tempore domino Cnutoni recedenti singularem pugnam obtulisse, sed rex sapiens dicitur sic respondisse: « Ego tempus luctae praestolabor congrue, dum non casum suspectus, certus fuero victoriae. Tu vero, qui aves ducllum in hieme, cave ne deficias etiam aptiori tempore. » Sic rex, ut dictum est, in Scepei quod est dictum Latine Insula ovium, ut poterat, hiemavit. Edmundus autem in Londonia, dimisso exercitu, ultimam hiemem duxit. Recedenti vero brumali tempore, tota Quadragesima rursus militiam adunavit, et mox post Paschales dies regem et Danos a finibus Anglorum deturbare paravit, et veniens cum innumerabili multitudine, eos subito cogitavit invadere. At sermo non latuit Danos, qui puppibus posthabitis petunt arida, aptantes se excipere quaeque obvia. Erat namque eis vexillum miri portenti, quod, licet credam posse esse incredibile lectori, tamen, quia verum est, verae inseram lectioni. Enimvero, dum esset simplicissimo candidissimoque intextum serico, nullius figurae in eo inserta esset imago, tempore belli semper in eo videbatur corvus, ac si intextus, in victoria suorum quasi hians ore, excutiensque alas, instabilisque pedibus et suis devictis quietissimus, totoque corpore demissus. Quod requirens Turchil auctor primi praelii: « Pugnemus, inquit, viriliter socii, nihil enim nobis erit periculi. Hoc denique testatur instabilis corvus praesagientis vexilli. » Quo audito, equi audentiores effecti, ferratisque induviis indurati, occurrunt Anglis in Aesceneduno loco, quod nos Latini montem fraxinorum possimus interpretari. Ibique nondum congressione facta, Edric, quem primum comitum Edmundi diximus, haec suis intulit affamina: « Fugiamus, o socii, vitamque subtrahamus morti imminenti, alioquin occumbemus illico. Danorum enim duritiam nosco. » Et velato vexillo quod dextra gestabat, dans tergum hostibus, magnam partem militum bello fraudabat. Et, ut quidam aiunt, hoc non causa egit timoris, sed dolositatis, ut postea claruit, quia hoc eum clam Danis promisisse, nescio quo pro beneficio, assertio multorum dicit. Tunc Edmundus hoc intuitus et undique angustiatus: « O Angli, inquit, aut hodie bellabitis, aut omnes una in deditionem ibitis. Pugnate igitur pro libertate et patria, viri cordati. Hi quippe qui fugiunt, utpote formidolosi, si non abirent, essent impedimento exercitui. » Et haec dicens, in medios ingreditur hostes, circumquaque caedens Danos, nobiles hoc exemplo suos reddens ad bellandum proniores. Commissum est
null
aea5797e-274f-4cb9-bafe-0aef159b62aa
latin_170m_raw
null
None
None
None
ergo praelium pedestre gravissimum, dum Dani licet pauciores nescii cedere, magis eligerent internecionem quam fugae periculum. Resistunt itaque viriliter et praelium hora diei nona coeptum ducunt in vesperam, se gladiis haud sponte opponentes, sed gladiorum aculeis valuntarius [valentius] alios urgentes Cadunt utriusque partis armati, plus tamen ejus quae erat numero eminentiori. At ubi jam advesperante noctis adessent tempora, vincit amor victoriae tenebrarum incommoda, quia neque horrebant tenebras, instante cura majore, neque etiam nocti dignabantur cedere, in hostem tantum dum ardebant praevalere. Et nisi luna clarescens ipsum monstraret hostem, caederet quisque suum commilitonem, ut inimicum resistentem, nullusque utriusque partis superviveret, nisi quem fuga salvasset. Interea coeperunt Angli fatigari, paulatimque fugam meditari, dum intuentur Danos in hoc conspiratos quatenus aut vincerent aut usque ad unum omnes una perirent. Videbantur enim iis tunc numerosiores et in tam diutina conflictatione fortiores. Fortiores namque eos aestimabant vera suspicione, quia jam stimulis ferri commoniti, casuque suorum turbati, magis videbantur saevire quam bellare. Unde Angli, terga vertentes, hac et illac fugitant absque mora, semper ante adversarium cadentes, adduntque decus Cnutonis et victoriae, decorato Edmundo fugiente principe. Qui licet devictus valentioribus cedens recederet, tamen adhuc non penitus desperans, tutis se commisit locis, ut demum, fortiori multitudine collecta, iterum experiretur si quid forte sibi boni succedere posset. At Dani fugientes non longe sunt persecuti, quia incogniti [ #f.,@# incognitis. ED. P.] locorum noctis obscuritate sunt retenti. Angli vero loci non inscii, cito a manibus hostium sunt elapsi, eos relinquentes ad spolia, seseque dantes ad inhonesta refugia. Tunc victores sua laeti victoria, transacta jam nocte plus media, pernoctant quod supererat inter mortuorunm cadavera. Non autem in nocte spolia dirimunt, sed interim suos requirunt, seseque adunantes ut securiores esse possent, simul omnes uno in loco perstiterunt. Illucescente vero jam mane, suorum agnoscunt multos in praelio cecidisse, quorum cadavera ut poterant tumulavere. Ab adversariorum quoque membris abradunt spolia, bestiis et avibus eorum relinquentes morticina, et ad naves redeuntes, Londoniamque repetentes, saniora sibi quaerunt consilia. Similiter et Angli suo cum principe sibi consulunt et super hoc negotii Dei auxilium quaerunt, ut qui totiens armis sunt devicti, saltem aliquo consilio valerent remanere suffulti. Jam etiam Edricus, qui antea a bello recessit profugus, ad dominum suum et ad socios rediit et susceptus est, quia vir boni consilii fuit. Is surgens in medio agmine, omnes tali allocutus est sermone; « Licet omnibus pene vobis sim invisus, quia bello cessi, tamen si vestris sederet animis dictis parere mei consilii, victoriosiores effici meo consultu possetis, quam si totius terrae his viris resisteretis armis. Satis enim Danorum victorias expertus, frustra nos reniti omnino scio, et ob hoc me subtraxi a praelio, ut vobis postmodum prodessem consilio, non ut vos aestimatis, perculsus timore aliquo. Dum enim scirem necesse esse me fugere, quid satius fuit, aut vulneratum, aut sanum recedere? Est procul dubio certa victoria interdum ab fortiori hoste elabi fuga, cui nequit resisti per arma. Omnes enim qui adsumus, proh dolor! fugimus. Sed ne hic casus vobis eveniat ulterius, dextras Danis demus, ut, ipsos foederatos habentes, fugam periculumque bellorum sic saltem declinemus. Attamen hoc aliter nequit fieri, nisi divisione regni nostri. Et melius esse judico, ut medietatem regni rex noster cum pace habeat, quam totum pariter invitus amittat. » Placuit sermo optimatibus, et, licet invitus, hoc tamen annuit Edmundus; electisque internuntiis, praemittit ad naves Cnutonis, qui dextras Danis dent et accipiant ab eis. Quos ubi primum Dani venientes intuentur, exploratores eos esse suspicantur, sed postquam propius eos vident accedere, accersitis eis quidnam quaesierunt orsi sunt rogitare. Discentes vero ab eis pro conficienda pace eos venire, laetantes eos sistunt conspectibus regis. Erant enim obnixe optantes prospera pacis, jam lassi bellorum et continuatione navigationis. Tunc missi, rege pacifice salutato: « Miserunt nos, inquiunt, ad te, o rex, princeps noster et procerum nostrorum multitudo, ut consentias eis de pace, et datis nobis dextris et obsidibus, a nobis itidem recipias cum regni medietate
null
3a2157cc-69f4-4368-b409-e97ec9fd9a23
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Dominare in boreali parte cum quiete; e regione autem sit noster Edmundus in finibus meridianae plagae. Hujus rei gratia ad te sumus legati, tu vero bene faciens placito consenti. Alioquin, licet simus semel et iterum a vobis bello deturbati, adhuc tamen majori violentia roborabimur vobiscum bellaturi. » Quibus rex non temere respondit; sed, ipsis amotis, consilium a suis quaesivit, et sic eis postmodum pacifice consensit. Audierat enim a suis quod multi suorum defecissent, nec erat qui locum morientium suppleret, cum longe remoti a propria patria essent; Anglorum quoque quanquam perplurimi interficerentur, numerus eorum non adeo minuebatur, quia in propriis positis semper qui morientis locum restauraret inveniebatur. Revocatis itaque internuntiis: « Vestris, inquit rex, o juvenes, legationibus consentio, et, uti dixistis, media mihi libere erit regio. Sed tamen vectigal etiam suae partis vester rex, quicumque ille fuerit, exercitui dabit meo. Hoc enim illi debeo, ideoque aliter pactum non laudo. » Foedere itaque firmato, obsides dantur ab utraque parte, et sic exercitus solutus bellorum importunitate, optata laetus potitur pace. Verumtamem Deus memor suae antiquae doctrinae, scilicet omne regnum in seipsum divisum diu permanere non posse, non longo post tempore Edmundum eduxit e corpore, Anglorum misertus imperii, ne forte si uterque superviveret, neuter regnaret secure et regnum diatim adnihilaretur renovata contentione. Defunctus autem regius juvenis regio tumulatur sepulcro, defletus diu multumque a patriensi populo, cui Deus omne gaudium tribuat in coelesti solio. Cujus rei gratia eum Deus jusserit obire, mox deinde patuit, quia universa regio illico Cnutonem sibi regem elegit, et cui ante omni conamine restitit, tum sponte sua se illi et omnia sua subdidit. Ergo miseratione divina monarchiam regni Cnuto vir strenuus suscepit, et nobiliter duces et comites suos disposuit, et fine tenus deinceps regnum Anglorum pacifice tenuit. Erat autem adhuc primaeva aetate florens, sed tamen indicibili prudentia pollens. Unde contigit ut eos quos antea Edmundo sine dolo fideliter militare audierat, diligeret, et eos quos subdolos scierat atque tempore belli in utraque parte fraudulenta tergiversatione pendentes odio haberet; adeo ut multos principum quadam die occidere pro hujusmodi dolo juberet. Inter quos Edricus qui a bello fugerat, cum praemia pro hoc ipso a rege postularet, ac si hoc pro ejus victoria fecisset; rex subtristis: « Qui dominum, inquit, tuum decepisti fraude, mihi ne poteris fidelis esse? Rependam tibi condigna praemia, sed ea ne deinceps tibi placeat fallacia. » Et Erico duce suo vocato. « Huic, ait, quod debemus persolvito, videlicet, ne nos decipiat, occidito. » Ille vero nil moratus, bipennem extulit, eique ictu valido caput amputavit, ut hoc exemplo discant milites regibus suis esse fideles, non infideles. Omnibus itaque rite dispositis, nil regi defuit absque nobilissima conjuge, quam ubique sibi jussit inquirere, ut inventam hanc legaliter acquireret et adeptam imperii sui consortem faceret. Igitur per regna et per urbes discurritur et regalis sponsa perquiritur, sed longe lateque quaesita, vix tandem digna reperitur. Inventa est vero haec imperialis sponsa in confinitate Galliae et praecipue in Northmannensi regione, stirpe et opibus ditissima, sed tamen pulcritudinis et prudentiae delectamine omnium ejus temporum mulierum praestantissima, utpote regina famosa. Propter hujuscemodi insignia multum appetebatur a rege et pro hoc praecipue quod erat oriunda ex victrici gente, quae sibi partem Galliae vindicaverat, invitis Francigenis et eorum principe. Quid multis immoror? mittuntur proci ad dominam, mittuntur dona regalia, mittuntur etiam verba precatoria. Sed abnegat illa se unquam Cnutonis sponsam fieri, nisi illi jurejurando affirmaret quod nunquam alterius conjugis filium post se regnare faceret, nisi ejus, si forte illi Deus ex eo filium dedisset. Dicebatur enim ab alia quadam rex filios habuisse. Unde illa suis prudenter providens, scivit ipsis sagaci animo profutura praeordinare. Placuit ergo regi verbum virginis, et jurejurando facto, virgini placuit voluntas regis. Et sic, Deo gratias, domina Emma mulierum nobilissima fit conjux regis fortissimi Cnutonis. Laetatur Gallia, laetatur etiam Anglorum patria, dum tantum decus transvehitur per aequora. Laetatur, inquam, Gallia, tantam tanto regi dignam se enixam. Anglorum vero laetatur patria, talem se recepisse in oppida.
null
e3bdf0a2-0e0d-4eb2-91ef-605f5e1c2be5
latin_170m_raw
null
None
None
None
O res millenis millies parata votis, vixque tandem effecta, auspicante gratia Salvatoris! Hoc erat quod utrobique vehementer jamdudum desideraverat exercitus, scilicet ut tanta tanto digna etiam digno maritali convinculata jugo, bellicos sedaret motus. Quid enim majus ac desiderabilius esse posset in votis, quam damnosos ingratosque labores belli placida finiri tranquillitate pacis, cum pares paribus vi corporis virtuteque animi concurrerent? cumque nunc hi, nunc vero illi, alternante casu belli, non sine magno detrimento sui, vincerent? Verum, ubi divina dispensatione, multisque alterutrum diu habitis internuntiis, maritali se tandem copula placuit confederari, difficile creditu est quanta repente in utrisque alteri de altero exorta sit magnitudo gaudii. Gaudebat enim rex nobilissimis insperato se usum thalamis; haec autem hinc praestantissima virtute conjugis, hinc etiam spe gratulabunda accendebatur futurae prolis. Inaestimabiliter quoque uterque gaudebat exercitus, opes suas communibus sperans augendas viribus, ut rei postmodum probavit exitus. Quamplures enim populi domiti bello, gentesque complures longe distantes vita. moribus, etiam et lingua, aeternaliter regi regiaeque posteritati annua compulsi sunt solvere vectigalia. Sed quid mirum, si tantus talisque rex repugnantes sibi dimicando devinceret? cum quamplurimos partim liberali largitione, partim patrocinandi gratia imperio suo ultroneos submitteret? profecto non mirum. Quoniam illic divina aspirat gratia, ubi justitiae probitatisque aequa libratur trutina. Sed quid multis immoror? gaudium magnum in conjugatione tantorum dixi fuisse, multo autem amplius dico, suscepta masculae prolis opportunitate. Non multo post siquidem, Salvatoris annuente gratia, filium peperit nobilissima regina. Cujus cum uterque parens intima, atque ut ita dicam, singulari gauderet dilectione, alios vero liberales filios educandos direxerunt Northmanniae, istum hic retinentes, sibi utpote futurum haeredem regni. Itaque dilectissimum pignus, uti mos est catholicis, sacro abluunt fonte baptismatis, imponuntque ei vocabulum quodammodo obtinens indicium futurae virtutis. Vocatur siquidem Hardecnuto, nomen patris referens cum additamento. Cujus si etymologia teutonice perquiratur, profecto quis quantusve fuerit dignoscitur. Harde quidem, #velox@# vel #fortis,@# quod utrumque, multoque majus his, in eo uno cognosci potuit, quippe qui omnes sui temporis viros omnium virtutum praestantia anteivit. Omnes igitur ejus virtutes enumerare nequeo. Quapropter, ne longius a proposito exorbitem, supra repetam, historiaeque sequar ordinem. Adulto denique puero, de quo sermo agitur, pater adhuc in omni felicitate degens, omne regnum suae ditioni subjectum sacramento devinxit, eumque postmodum ad obtinendam monarchiam regni Danorum cum delectis militibus misit. Cum autem rex Cnuto solum imprimis Danorum obtineret regimen quinque regnorum, scilicet Danomarchiae, Angliae, Britanniae, Scotiae, Northwegae, vindicato dominio, imperator exstitit. Amicus vero et familiaris factus est viris ecclesiasticis, adeo ut episcopis videretur coepiscopus pro exhibitione totius religionis, monachis quoque non saecularis, sed coenobialis pro continentia humillimae devotionis. Defensabat sedulo pupillos et viduas, sustentabat orphanos et advenas, leges oppressit iniquas, earumque sequaces; justitiam et aequitatem extulit et coluit, ecclesias exstruxit et honoravit, sacerdotes et clerum dignitatibus ampliavit, parem et unanimitatem omnibus suis indixit; ut de eo illud Maronicum dici posset, nisi extra catholicam fidem hoc fuisset. #Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane.@# #Divisum imperium cum Jove Caesar habet.@# Deo omnibus modis placita studuit, ideoque quidquid boni agendum esse didicerat non negligentiae sed operationi committebat. Quae enim ecclesia adhuc ejus non laetatur bonis? Sed ut sileam quae in suo regno positis egerit, hujus animam quotidie benedicit Italia, bonis perfrui deposcit Gallia, et magis omnibus hanc in coelo cum Christo gaudere orat Flandria. Has enim provincias transiens Romam petiit, et, ut multis liquet, tanta hoc in itinere misericordiarum opera exhibuit, ut si quis haec describere omnia voluerit, licet innumerabilia ex his fecerit volumina, tandem deficiens fatebitur se vix etiam cucurrisse per minima. Nam quid singulis in locis fecerit sileo. Verumtamen ut credibiliora fiant quae assero, quid in una urbe sancti Audomari fecerit dicam pro exemplo, quod etiam oculis meis me vidisse recordor. Ingressus monasteria et susceptus cum magna honorificentia, humiliter incedebat et mira cum reverentia in terram defixus lumina et ubertim fundens lacrymarum, ut ita dicam, flumina, tota intentione sanctorum expetiit suffragia. At ubi ad hoc perventum est ut oblationibus regiis sacra vellet cumulare altaria;
null
cfe69019-45ff-4e3f-bfad-876770e3ab67
latin_170m_raw
null
None
None
None
ohe! quoties primum pavimento lacrymosa infixit oscula! quotiens illud pectus venerabile propria puniebant verbera! qualia dabat suspiria! quoties precabatur ut sibi non indignaretur superna clementia! Tandem a suis ei imminenti [immerenti] sua porrigebatur oblatio non mediocris, nec quae aliquo clauderetur in marsupio, sed ingens allata est palleali extento in gremio, quam ipse rex suis manibus altari imposuit, largitor hilaris monitu apostolico. Altari autem cur dico? cum vidisse me meminerim eum omnes angulos monasteriorum circuisse, nullumque altare, licet exiguum, praeteriisse, cui non munera daret et dulcia oscula infigeret. Deinde adsunt pauperes, munerantur etiam ipsi protinus singulatim omnes. Haec et alia his mirificentiora a domino Cnutone gesta vidi ego vester vernula, sancte Audomare, sancte Bertine, cum fierent vestris in coenobiis. Pro quibus bonis tantum regem impetrate vivere in coelestibus habitaculis, ut vestri famuli canonici et monachi sint orantes orationibus quotidianis. Discant igitur reges et principes hujus domini imitari actiones, qui, ut valeret scandere sublimia, sese humiliavit in infima, et ut posset adipisci coelestia, hilariter largitus est terrestria. Non enim fuerat oblitus propriae conditionis, quod moriturus erat in mundo et relicturus quaeque possunt concupisci in saeculo. Et ob has divitias quas secum nequivit moriens auferre, vivens Deo et sanctis ejus locis partitus est honorifice; ne forte si avaritiae studeret, omnibus invisus viveret, nullusque esset qui ejus animae aliquid boni oraret, et alius ei succederet, qui in ejus regno largius viveret et de ejus parcitate indignaretur. Verum hoc ne fieret satis cavit, et suis posteris bonum exemplum largitatis totiusque bonitatis reliquit, quod et ipsi adhuc, Deo gratias, servant optime, pollentes in regni moderamine et in virtutum decore. Tantus itaque rex postquam Roma est reversus et in proprio aliquantisper demoratus, omnibus bene dispositis transiit ad Dominum, coronandus in parte dextera ab ipso Domino auctore omnium. Turbabantur itaque ejus obitu omnes qui audierant, maximeque ejus solio deservierant, quorum maxima pars cuperet ei commori, si hoc [non. ED. P.] displiceret divinae dispositioni. Lugebat domina Emma ejus regina cum parentibus, ululabant pauperes cum potentibus; flebant episcopi et clerici cum monachis et sanctimonialibus. Sed quantum lugebatur in mundo, tantum laetetur in coeli palatio. Isti flebant hoc quod perdiderant, illi gratulentur de ejus anima quam suscipiant. Isti sepelierunt corpus exanime, illi spiritum deducant in sublime laetandum in aeterna requie. Pro ejus transitu soli flebant terreni, sed pro ejus spiritu interveniant cum terrenis etiam cives coelici. Ut ejus gloria crescat quotidie, oremus Deum intente. Et quia hoc promeruit sua bonitate, quotidie clamememus: Anima Cnutonis requiescat in pace, amen. Mortuo Cnutone rege, honorificeque sepulto in monasterio in honore sancti Petri constructo, domina regina Emma sola remansit in regno, dolens de domini sui morte amara, et sollicita pro filiorum absentia. Namque unus eorum, Hardecnuto scilicet, quem pater regem Danorum constituit, suo morabatur in regno, duo vero alii in Northmanniae finibus ad nutriendum traditi, cum propinquo suo degebant Roberto. Unde factum est ut quidam Anglorum, pietatem regis sui jam defuncti obliti, mallent regnum suum dedecorare quam ornare, relinquentes nobiles filios insignis reginae Emmae, et eligentes sibi in regem quemdam Haraldum, qui esse filium falsa aestimatione asseritur cujusdam ejusdem regis Cnutonis concubinae. Plurimorum vero assertio eumdem Haraldum perhibet furtim fuisse subreptum parturienti ancillae, impositum autem camerae languentis concubinae. Quod veracius credi potest. Qui electus, metuensque futuri, advocat mox archiepiscopum Aelnotum, virum omni virtute et sapientia praeditum, imperatque et orat se benedici in regem, sibique tradi cum corona regale suae custodiae commissum sceptrum et se duci ab eodem, quia ab alio non fas fuerat, in sublime regni solium. Abnegat archiepiscopus, sub jurejurando asserens se neminem alium in regem (filiis Emmae reginae viventibus) laudare vel benedicere. « Hos meae fidei Cnuto commisit; his fidem debeo, et his fidelitatem servabo. Sceptrum et coronam sacro altari impono, et hoc tibi nec denego, nec trado; sed episcopis omnibus, ne quis eorum ea tollat tibive tradat, teve benedicat, apostolica auctoritate interdico. Tu vero, si praesumis, quod Deo mensaeque ejus commisi invadito. » Quid miser ageret, quo se verteret
null
5344af40-5340-48e2-9064-bd020ef5cfd0
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ignorabat. Intendebat minas, et nihil profecit. Expendebat munera, et nil lucratus doluit; quoniam vir apostolicus nec valebat minis dejici, nec muneribus flecti. Tandem desperatus abscessit, et episcopalem benedictionem adeo sprevit, ut non solum ipsam odiret benedictionem, verum etiam universam fugeret Christianitatis religionem. Namque dum alii ecclesiam christiano more missam audire subintrarent, ipse aut saltus canibus ad venandum cinxit, aut quibuslibet aliis vilissimis rebus sese occupavit, ut tantum declinare posset quod odivit. Quod Angli videntes dolebant, sed quia hunc sibi regem elegerant, hunc erubuerunt dejicere, ideoque disposuerunt hunc sibi regem fine tenus esse. Domina autem regina Emma exitum rei exspectabat, et aliquantisper sollicita auxilium Dei quotidie exorabat. At ille clam, quia nondum palam audebat, reginae insidias moliebatur, sed ut illi noceret a nemine permittebatur. Unde ille cum suis iniquo excogitato consilio, natos dominae suae volebat interficere, ut sic securus deinceps in peccatis vivens posset regnare. Verumtamen nullum in hoc omnimodis effectum acciperet, nisi, fraudulentorum dolo adjutus, hoc quod narrabimus adinveniret. Namque dolo reperto, fecit epistolam in persona reginae ad filios ejusdem, qui in Northmannia morabantur, componere, cujus etiam exemplar non piget nobis subnectere. #Emma tantum nomine regina filiis Edwardo et Alfrido materna impertit salutamina. Dum domini nostri regis obitum separatim plangimus, filii charissimi, dumque diatim magis magisque regno haereditatis vestrae privamini, miror quid captetis consilii, dum sciatis intermissionis vestrae dilatione, invasoris vestri imperii fieri cotidie soliditatem. Is enim incessanter vicos et urbes circuit, et sibi amicos principes muneribus, minis et precibus facit. Sed unum e vobis super se mallent regnare quam istius qui non eis imperat, teneri ditione. Unde, rogo, unus vestrum ad me velociter et private veniat, ut salubre a me consilium accipiat, et sciat quo pacto hoc negotium quod volo fieri debeat. Per praesentem quoque internuntium quid super his facturi estis remandate. Valete, cordis mei viscera.@# Hac fraude jussu Haraldi tyranni composita, regiis adolescentulis est directa per pellaces cursores, eisque ex parte matris ignarae oblata et honorifice ab eis, ut munus genitricis suscepta. Legunt dolos ejus nescii, et, proh dolor! nimis falsitati creduli, inconsulte remandant genitrici unum eorum ad eam esse venturum, constituuntque ei diem et tempus et locum. Regressi itaque legatarii intimant Dei inimicis quae sibi responsa reddita sint a juvenibus nobilissimis. Hinc illi praestolabantur ejus adventum, et quid de eo facerent ad suum invenerunt detrimentum. Statuto igitur die, Alfridus minor natu, laudante fratre, elegit sibi commilitones, et, arripiens iter, Flandriae venit in fines. Quo paululum cum marchione Balduino moratus, et ab eo rogatus ut aliquam partem suae militiae secum duceret propter insidias hostium. Sed tantum Bononiensium paucos assumpsit, et ascensis puppibus more transfretavit. At ubi littori venit contiguus, mox ab adversariis est agnitus. Qui occurrentes volebant eum aggredi, sed statim ille agnoscens jussit naves a littore illo repelli. Alia autem ascendens in statione, matrem parabat adire, aestimans se omnem insidiarum pestem evasisse. Verum ubi jam erat proximus, illi comes Godvinus est obvius factus, et eum in sua suscepit fide, ejusque fit mox miles cum sacramenti affirmatione. Et devians eum a Londonia, induxit eum in villa Sildefordia nuncupata, inibique milites ejus vicenos et duodenos, decenosque singula duxit per hospitia, paucis relictis cum juvene, qui ejus servitio deberent insistere. Et largitus est eis abundanter cibaria et pocula et ipse ad sua recessit hospitia, mane rediturus, ut domino suo serviret cum debita honorificentia. Sed postquam manducaverant et biberant, et lectos, utpote fessi, libenter ascenderant; ecce complices Haraldi infandissimi tyranni adsunt et singula hospitia invadunt, arma innocentum virorum furtivi tollunt, et eos manicis ferreis et compedibus arctant, et ut crucientur in crastinum servant. Mane autem facto adducuntur insontes in medio et non auditi damnantur scelerose. Nam, omnium exarmatis vinctisque post tergum manibus, atrocissimis traditi sunt carnificibus, quibus etiam jussum est ut nemini parcerent, nisi quem sors decima offerret. Tunc tortores vinctos ordinatim sedere fecerunt et satis supraque eis insultantes, illius interfectoris Thebaeae legionis exemplo usi sunt, qui decimavit primum innocentes multo his mitius. Ille enim rex paganissimus, Christianorum
null
de94f63c-afba-4779-abe8-9748c3b1ee33
latin_170m_raw
null
None
None
None
novem pepercit, occiso decimo. Ille licet paganus Christianos trucidaret, patulo tamen in campo eos nexibus non irretitos decollari jussit, ut gloriosos milites. At isti licet nomine Christiani, actu tamen paganissimi, lanceolarum suarum ictus non merentes heroas catenatos mactabant ut sues. Unde hujuscemodi tortores canibus deteriores digne omnia dicunt saecula, qui non militiae violentia, sed fraudium suarum ins diis tot militum honesta damnaverunt corpora. Quosdam, ut dictum est, perimebant, quosdam vero suae servituti mancipabant. Alios caeca cupidine capti vendebant, nonnullos autem arctatos vinculis majori irrisioni reservabant. Sed divina miseratio non defuit innocentibus in tanto discrimine consistentibus, quia multos ipsi vidimus, quos ex illa derisione eripuit coelitus, sine adminiculo hominis ruptis manicarum compedumque obicibus. Ergo quia militum agones succinctim transcurrimus, superest ut et eorum principis, gloriosi scilicet Alfridi martyrium narrando seriem locutionis abbreviemus; ne forte, si singulatim omnia quae ei acta sunt perstringere voluerimus, multis ubique praecipue dominae reginae dolorem multiplicemus. Qua in re, rogo te, domina, ne requiras amplius quam hoc quod tibi parcendo breviter dicturi sumus. Possent enim multa dici, si non tuo parceremus dolori. Est quippe nullus dolor major matri quam videre vel audire mortem dilectissimi filii. Captus est igitur regius juvenis clam suo in hospitio eductusque in insula Heli dicta; a milite primum irrisus est iniquissimo; deinde contemptibiliores eliguntur, ut horum ab insania flendus juvenis dijudicetur. Qui judices constituti, decreverunt illi debere oculi utrique [oculos utrosque] ad contemptum primum erui. Quod postquam parant perficere, duo illi super brachia ponuntur, qui interim tenerent illa et unus super pectus, unusque super crura, ut sic facilius illi inferretur poena. Quid hoc in dolore detineor? Mihi ipsi scribenti tremit calamus, dum horreo quae juvenis passus est beatissimus. Evadam ergo brevius tantae calamitatis miseriam, finemque hujus martyrii fine tenus perstringam. Namque est ab impiis tentus, effossis etiam luminibus impiissime est occisus. Qua nece perfecta, relinquunt corpus examine quod fideles Christi monachi scilicet ejusdem insulae Heli rapientes, sepelierunt honorifice. In loco autem sepulcri ejus multa fiunt miracula, ut quidam aiunt, qui etiam se haec vidisse saepissime dicunt. Et merito: innocenter enim fuit martyrisatus, ideoque dignum est ut per eum innocentium exerceatur virtus. Gaudeat igitur Emma regina de tanto intercessore, quia quem in terris habuit filium, nunc habet in coelis patronum. At regina, tanti sceleris novitate perculsa, quid facto opus sit mente considerat tacita. Animus igitur ejus diversus huc illucque rapitur et se amplius tantae perfidiae credere cunctatur; quippe quae perempti filii inconsolabiliter confundebatur moerore, verum multo amplius ex ejusdem consolabatur certa requie. Hinc duplici, ut diximus, angebatur causa, necis videlicet filii miserabili moestitia, tum vero reliquae suae vitae dignitatisque diffidentia. Sed fortassis hic mihi quilibet clamabit, quem livor hujusce dominae lividum onerosumque reddit: Cur eadem nece mori refutabat, quae sub hac proditione necatum filium aeterna requie frui nullatenus dubitabat? Ad quod destruendum, tali responsione censeo utendum: Quoniam si persecutor Christianae religionis fideique adesset, non vitae discrimen subire fugeret. Caeterum, nefarium et exsecrabile cunctis orthodoxis videretur si, ambitione terreni imperii, talis famae matrona vita privaretur; neque profecto emori, fortunis tantae dominae honestus exitus haberetur. Haec et his similia ante oculos ponens, et illud authenticum Dominicae exhortationis praeceptum suis fortunis conducibile censens, quo videlicet electis insinuat. #Quoniam si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam;@# pro suo casu spes satis honestas reliquae dignitatis conservandae exsequitur, et tandem gratia superni respectus consilio solerti utitur. Exteras nationes petere sibi utile credit, quod sagaci ratione fine tenus perducit. Tamen quas petit non externas sibi experta est fore, quis [quibus] immorans haud secus ac suis colitur decentissime. Igitur pro re atque tempore, quam plurimos potest sibi fidos optimates congregat, his praesentibus secreta cordis sui enucleat. A quibus etiam inito dominae probato consilio, commeatus classium eorum apparatur exsilio. Itaque prosperis usi flatibus transfretant, et cuidam stationi haud longe a castello Brugensi distanti sese applicant. Hoc castellum Flandrensibus colonis incolitur, quod tum frequentia negotiatorum, tum affluentia omnium quae prima mortales ducunt, famosissimum habetur. Hic equidem a marchione ejusdem provinciae Balduino magni et
null
4d400650-b980-40c8-8027-f43417f37dd5
latin_170m_raw
null
None
None
None
invictissimi principis filio, ejusque conjuge Athalo, quae interpretatur #nobilissima,@# Francorum regis Roberti et reginae Constantiae filia honorifice, uti se dignum erat, recipitur. A quibus etiam in praedicto oppido domus regali sumptui apta eidem reginae tribuitur, caeterum obsonium benigne offertur. Quae partim illa cum gratiarum actione suscipit, partimque sese non indigere quodammodo ostendit. In tanta igitur posita securitate, legatos suo filio mittit Edwardo postulatum ne versus se pigritaretur venire. Quibus ille obaudiens equum conscendit, et ad matrem usque pervenit. Sed ubi eis copia data est mutuo loquendi, filius se matris fortunas edocet miserari, sed nullomodo posse auxiliari, cum Anglici optimates nullum ei fecerint jusjurandum; quae res indicabat a fratre auxilium expetendum. His ita gestis, Edwardus Northmanniam revehitur, et mens reginae quid sibi foret agendum, etiam nunc cunctatur. Post cujus reditum, nuntios Hardecnutoni filio suo legat, qui tunc temporis regimen Danorum obtinebat, per quos sui doloris novitatem aperit et ut ad se venire quantocius maturet petit. Cujus aures ut tanti sceleris horror incussit, primo omnium mens ejus intolerabili obtusa dolore in consulendo fatiscit. Ardebat enim animo, fratris injurias ultum ire, imo etiam matris legationi parere. Hinc utrique rei praevidens, quam maximas potest navium militumque [copias, ED. P.] parat, quorum ampliorem numerum quodam maris in anfractu collocat, qui si inter eundum sibi copia pugnandi, seu etiam necessitas repugnandi accideret, praesidio adventaret. Caeterum, non amplius decem navibus se comitantibus ad matrem proficiscitur, quae non minima doloris anxietate fatigabatur. Dum igitur prospero cursui intenti non modo certatim spumas salis aere ruebant, verum etiam suppara velorum secundis flatibus attollebant, ut maris facies non unquam certa, sed semper mobilitate flatuum dubitanda habetur et infida, repente foeda tempestas ventorum nubiumque a tergo glomeratur, et ponti superficies jam supervenientibus austris turbatur. Itaque quod in tam atroci negotio solet fieri, anchorae de proris jactae arenis affiguntur fundi. Quae res tametsi tum illis fuerit importuna, tamen non absque Dei nutu cuncta disponentis esse creditur acta, ut postmodum rei probavit eventus, membris omnium placidae quieti somni cedentibus. Nam postera nocte, eodem Hardocnutone in stratu quiescente, divinitus quaedam ostenditur visio, quae eum confortans et consolans, forti jubet esse animo. Hortatur praeterea ne ab incoepto desisteret, quia paucorum dierum intervallo injustus regni invasor, Haraldus scilicet occideret, et regnum patriis viribus domitum sibi justo haeredi justissima successione incolume rediret. Evigilans igitur somniator talibus indiciis certior fit et Deo omnipotenti tantae consolationis causa gratias reddidit, simulque futura nullatenus dubitat, quae sibi memorata visio praedixerat. Denique maris ira pacata, omnique tempestate sedata, prosperis flatibus sinus pandit velorum; sicque secundo usus cursu, ad Brugensem sese applicuit portum. Hic anchoris rudibusque navibus affixis, et nautis qui eas servarent expeditis, recta se via cum delectis ad hospitium dirigit matris. Qualis ergo moeror, qualisque laetitia in ejus adventu fuerit exorta, nulla tibi unquam explicabit pagina. Dolor haud modicus habebatur, dum in vultu ejus faciem perempti fratris mater quadam imaginatione contemplaretur. Item gaudio magno gaudebat, dum superstitem salvum adesse sibi videbat. Unde viscera divinae misericordiae se sciebat respicere, cum nondum tali frustraretur solamine. Nec longo post filio cum matre morante et memoratae visionis promissa exspectante, nuntii laeta ferentes nuntia adventant, qui videlicet Haraldum mortuum nuntiant; qui etiam referunt Anglicos ei principes nolle adversari, sed multimodis jubilationibus sibi conlaetari. Unde regnum haereditario jure sibi debitum non dedignetur repetere et suae dignitati, eorumque saluti juxta in medium consulere. His Hardecnuto materque animati repetere statuunt oras aviti regni. Cujus rei fama ut populares impulit aures, mox cuncta dolore et luctu compleri cerneres. Dolebant enim divites ejus recessione, cujus semper amabili fruebantur collocutione. Dolebant pauperes ejus recessione, cujus diutinis largitionibus ab egestatis defensabantur onere. Dolebant viduae cum orphanis quos illa extractos sacro fonte baptismatis non modicis ditaverat. Quibus igitur hanc laudibus efferam nescio, quae ibidem nunquam abfuit renascentibus in Christo. Hic ejus fides patet laudanda, hic bonitas omnimodis celebranda. Quod si pro singulis ejus benefactis parem disserere, prius me tempus quam rem credo deserere. Unde ad seriem nostrae locutionis propero redire. Dum reginae filiique ejus reditus apparatur, omne littus planctu gemituque confunditur, omnes
null
dc4f05ba-a7a7-45f4-8f25-e492137ae099
latin_170m_raw
null
None
None
None
dextrae coelo attollebantur infensae. Flebant igitur a se discedere illam, quam toto exsilii tempore ut civem videre suam. Nulli divitum gravis hospita, nulli pauperum in quolibet onerosa. Omnes igitur natale solum mutare putares, cunctas secum exteras petere velle diceres regiones. Sic toto plangebatur littore, sic ab omni plorabatur populo astante. Licet ei quodammodo congauderent pristinum gradum repetere dignitatis, non tamen eam matronae siccis dimittere poterant oculis. Tandem vincit amor patriae, et, omnibus viritim osculatis et flebili eis dicto vale, cum filio suisque altum petit mare, non absque magna lacrymarum utrimque fusa ubertate. Igitur principes Anglici parum praevenisse fidentes legatione, antequam ab illis transfretaretur obvii sunt facti, optimum factu rati ut et regi reginaeque satisfacerent, et se devotos eorum dominationi subderent. His Hardecnuto cum matre certus factus et transmarini littoris tandem portum nactus, a cunctis incolis ejusdem terrae gloriosissime recipitur, sicque divini muneris gratia regnum sibi debitum redditur. His ita peractis et omnibus suis in pacis tranquillitate compositis, fraterno correptus amore nuntios mittit ad Edwardum, rogans ut, veniens, secum obtineret regnum. Qui fratris jussioni obediens Anglicas partes advehitur, et mater amboque filii regni paratis commodis nulla lite intercedente utuntur. Hic fides habetur regni sociis, hic inviolabile viget foedus materni fraternique amoris. Haec illis omnia praestitit, qui unanimes in domo habitare facit Jesus Christus, Dominus omnium; cui in Trinitate manenti immarcescibile floret imperium, Amen. EX CHRONICIS TH. RUDBURNI, DE EMMA REGINA. Duxit Etelredus hanc et postea Cnutus. Edwardum sanctum parit haec et Hardecnutum. Quattuor hos reges haec vidit sceptra gerentes. Anglorum regum fuit haec sic mater et uxor. ADMONITIO PRAEVIA.( #Histoire littéraire de la France,@# tom. VII, pag. 574.) Un écrivain, qui ne nous est connu que par sa qualité de moine de Saint-Bertin, nous a laissé un ouvrage intitulé #Eloge d' Emma, reine d' Angleterre, fille de Richard Ie r, duc de Normandie;@# titre aussi pompeux qu' insuffisant pour exprimer la nature de l' ouvrage et en donner une juste idée. C' est effectivement moins l' éloge de cette princesse que l' histoire de Canut le Grand, roi de Danemark et d' Angleterre, qu' elle épousa en secondes noces, et d' Harald, fils et successeur de ce roi. Il est divisé en deux livres, dont le premier, qui est fort court, contient l' histoire abrégée de Suein, roi de Danemark, père de Canut, et les commencements de celle de ce dernier. L' autre livre, qui est plus prolixe, est employé à décrire le règne de Canut et les révolutions dont il fut suivi en Angleterre sous Harald et après sa mort, lorsqu' Edouard, fils du roi Ethelrède et de la reine Emma, parvint à la couronne. Cet événement arriva en 1042, et notre auteur n' a pas poussé son Histoire plus lom. Il décrit en finissant la bonne intelligence et l' union qui régnaient entre ce prince et Canut II, son frère utérin, roi de Danemark: ce qui montre que l' historien n' entreprit d' écrire que quelque temps après l' époque qu' on vient de marquer. Mais il est certain qu' il l' exécuta avant l' année 1052, qui est la date de la mort d' Emma, à qui l' écrit est dédié par une Epître détachée du corps de l' ouvrage, et suivie d' un Avertissement ou Sommaire de toute l' Histoire. Cet ouvrage, que Duchesne a donné au public sur un manuscrit de la bibliothèque Cottonienne, paraît peu connu, puisqu' il n' y a encore que cette édition. Il aurait assurément mérité de trouver place dans les recueils des historiens d' Angleterre et de Danemark qu' on a imprimés depuis un siècle ou environ. Outre quantité de traits propres à illustrer l' histoire de ces deux royaumes, qui s' y lisent, ce qu' il contient doit passer pour très-avéré. C' est la production d' un auteur non-seulement contemporain
null
db55b294-4ad1-472c-b7a2-37c8e39b2c4f
latin_170m_raw
null
None
None
None
, mais qui avait encore en singulière recommandation la vérité de l' histoire, comme il s' en explique lui-même. D' ailleurs le style en est fort bon pour le siècle où l' ouvrage a été fait. Il est même fleuri en plusieurs endroits, et animé jusqu' au point qu' il retient quelque chose du style poétique. PROLOGUS. Salus tibi sit a Domino Jesu Christo, o regina, quae omnibus in hoc sexu positis praestas morum elegantia. Ego servus tuus nobilitati tuae digna factis meis exhibere nequeo, quoque pacto verbis saltem illi placere nescio. Quod enim cujuslibet periti eloquentis de te virtus tua praeeminet, omnibus a quibus cognosceris ipso solis jubare clarius lucet. Te igitur erga me adeo bene meritam magni facio, ut morti intrepidus occumberem, si in rem tibi provenire crederem. Qua ex re mihi etiam, ut praecipis, memoriam rerum gestarum, rerum, inquam, tuo tuorumque honori attinentium litteris posteritati mandare gestio; sed ad hoc faciendum me mihi sufficere posse dubito. Hoc enim in Historia proprium exigitur ut nullo erroris diverticulo a recto veritatis tramite declinetur; quoniam cum quis alicujus gesta scribens, veritati falsa quaedam seu errando, sive (ut saepe fit) ornatus gratia interserit, profecto unius tantum comperta admistione mendacii auditor facta velut infecta ducit. Unde historicis magnopere cavendum esse censeo ne, veritati quibusdam falso interpositis contraeundo, nomen etiam perdat quod videtur habere ex officio. Res enim veritati, veritas quoque fidem facit rei. Haec mecum aliaque hujusmodi reputante, rubor animum vehementer excruciat; cum pariter considero quam pessime in talibus sese humana consuetudo habeat. Videns enim aliquis quempiam pro exprimenda rei veritate verbis indulgentem, vanae loquacitatis eum mordaciter redarguit; alium vero quem dixi blasphemiam fugientem et aequo modestiorem in narratione, cum operta denudare debeat, aperta occuluisse dicit. Tali itaque angustia circumseptus, ab invidentibus loquax dici timeo, si, neglecta venustate dictaminis, Historiam scripturus multiplici narratione usus fuero. Quoniam vero, quin scripturus sim evadere me non posse video, unum horum quae proponam eligendum esse autumno, scilicet aut variis judiciis hominum subjacere, aut de his quae mihi a te, domina regina, praecepta sunt, praeripientem negligendo conticescere. Malo itaque a quibusdam de loquacitate redargui, quam veritatem maxime memorabilis rei per me omnibus occultari. Quocirca jubentem dominam magni pendens, hanc mihi elegi viam, excusabiles deinceps occasiones posthabens, hinc narrationis contextionem faciam. ARGUMENTUM. Fortasse, o lector, ambiges, meque scriptorem erroris aut inscitiae redargues, cur in hujus libelli capite actus laudesque Sueini serenissimi regis promulgaverim, cum in suprascripta epistola ipsum codicellum laudi hujus dominae me spoponderim facturum. Quod ita esse ipse fatebere, meque ab ejus laudibus nusquam accipies deviare, si prima mediis, atque si extima sagaci more conferas primis. Atque ut ad hoc intuendum nulla erroris impediaris nebula, a similibus atque a penitus veris hoc tibi habeas theorema. Aeneida, conscriptam a Virgilio quis poterit inficiari ubique laudibus respondere Octaviani, cum pene nihil aut plane parum ejus mentio videatur nominatim interseri? Animadverte igitur laudem suo generi ascriptam ipsius decori claritudinis, claritatisque in omnibus nobilitare gloriam. Quis autem hic neget laudibus reginae hunc per omnia respondere codicem, cum non modo ad ejus gloriam scribatur, verum etiam ejus maximam videatur obtinere partem? Id tibi si probabile non videtur, evidenti alterius rei indicio approbetur. Nosti quoniam, ubicunque gyraveris circulum, primo omnium procul dubio principium facies esse punctum, sicque rotato continuatim orbe reducetur circulus, quo reductu ad suum principium ejus figurae continuatur ambitus. Simili igitur continuatione laus reginae claret in primis, in mediis viget, in ultimis invenitur, omnemque prorsus codicis summam complectitur. Quod esse mecum sentiens sic collige. Sueinus rex Danorum, virtute armisque pollens et consilio, Anglicum regnum vi suo subjugavit imperio, moriensque ejusdem regni Cnutonem filium successorem esse constituit. Hic postmodum eisdem Anglis contra se sentientibus, atque acriter vim instrumenti vi quoque repugnantibus, multa confecit bella; et fortasse vix aut nunquam bellandi adesset finis, nisi tandem hujus nobilissimae reginae jugali copula potiretur, favente gratia Salvatoris. Vivens adhuc de hac eadem regina suscepto filio, Hardecnut scilicet, quidquid suae parebat ditioni tradidit. Qui, defuncto patre, Anglicis
null
89154cb4-e152-4015-8a89-daae647823ba
latin_170m_raw
null
None
None
None
absens erat. Regnum siquidem Danorum procuraturus ierat. Quae absentia imperii sui fines invadendi injusto pervasori locum dedit. Qui accepto regno, fratrem regis nefandissima proditione interemit. Sed divina ultio subsecuta, impiumque percutiens, regnum cui debebatur restituit. Hardecnut itaque, recepto regno, maternis per omnia parens consiliis, divitias ampliando regnum imperialiter obtinuit. Usus quin etiam egregia liberalitate fratri, utpote decebat, secum regni decus atque divitias impertivit. His enim animadversis, o lector, vigilique, imo etiam perspicaci oculo mentis perscrutato textu, intellige hujus libelli seriem per omnia reginae Emmae laudibus respondere. LIBER PRIMUS. Regem Danorum Sueinum, inquam, veridica comperi relatione omnium sui temporis regum ferme fortunatissimum exstitisse, adeo ut (quod raro contingere soler) principiis felicibus, secundum Deum et saeculum, multo felicior responderet exitus. Hic denique a nobilissimis, quod primum est inter homines, duxit originem, magnumque sibi decus secundum saeculum peperit imperii quod administrabat regimen. Tantam deinde illi gratiam divina concessit virtus, ut etiam puerulus intimo affectu diligeretur ab omnibus, tantum patri proprio invisus, nulla hoc promerente puerili culpa, sed sola turbante invidia. Qui factus juvenis, in amore quotidie crescebat populi, unde magis magisque invidia augebatur patri; adeo ut eum a patria non jam clanculum, sed palam vellet expellere, jurejurandoque asserens eum post se regnaturum non esse. Unde dolens exercitus, relicto patre, haerebat filio et eum defensabat sedulo. Hujus rei gratia congrediuntur in praelio, in quo vulneratus fugatusque pater ad Sclavos fugit, et non multo post ibi obiit, et Suein ejus solium quiete tenuit. Quam strenue vero prudenterque interim saecularia disposuerit negotia, paucis libet ad memoriam reducere, quatenus his interpositis facilius sit gradatim per haec ad subsequentia descendere. Denique cum nullo hostium incursu trepidus pacem in securitate ageret, periculi semper velut instantis metuens in castris vivebat, quod hostibus, si adessent, nullatenus fortasse resisteret, nihilque suis quae bello necessaria forent praeparando patiebatur remitti, scilicet ne per otium, ut assolet, viriles emollirentur animi. Nullum tamen adeo difficile invenire poterat negotium ad quod invitos impulisset milites, quos multa liberali munuficentia sibi fecerat obnoxios et fideles. Atque, ut scias quantus suorum fuerit in praecordiis affectus, pro certo affirmare valeam quod nullus formidine mortis periculum refugeret, ejusque pro fidelitate hostibus innumeris solus, armatis etiam, manibus nudis imperterritus occurreret, si euntibus tantum regale praemonstraretur signum. At ne me credat aliquis haec falsa fingendo alicujus amoris gratia compilare, recte animadvertenti in subsequentibus patebit utrum vera dixerim an minime. Omnibus enim liquet procul dubio quoniam humanitatis ita sese habeat consuetudo, ut plerumque ex rebus prospere redeuntibus mentes quorumdam plus aequo exagitet cogitationum aestus, atque ex nimia in otio licentia aggrediuntur aliqui quod vix cogitare, nedum facere, audent in adversitate positi. Ita etiam praelibati regis militibus, cum incompositae pacis diuturnitate cuncta cessissent prospere, firma sui pro benefactis domini fretis stabilitate, eadem ipsi agitanti placuit studere terram Anglicam invadendo sorte bellica imperii sui finibus adjicere. « Turchil, inquiunt, princeps militiae tuae, domine rex, licentia a te accepta, abiit ut fratrem suum inibi interfectum ulcisceretur, et, magnam partem exercitus tui abducens, vicisse se gaudet; et nunc meridianam partem provinciae victor obtinet, ac mavult ibi exsul degens, amicusque factus Anglorum, quos tua manu vicit gloriari, quam exercitum reducens tibi subdi, tibique victoriam ascribi. Et nunc fraudamur sociis et quadraginta puppibus quas secum duxit onustas de Danorum bellatoribus primis. Non tam grave dominus noster patiatur dispendium, sed abiens cupientem ducat exercitum, et illi Turchil contumacem acquiremus cum suis satellitibus, eis quoque foederatos Anglos cum omnibus eorum possessionibus. Scimus enim diu eos non posse resistere, quia nostrates viri ad nos transibunt facile. Quod si eos velle contigerit, rex duci suo Danisque parcens, eos honoribus ampliabit. Si autem noluerit, quem despexere sentient. Hac illaque patria privati inter primos hostes regis poenas luent. » Hujus rei adhortationem rex ubi audiit, primum secum mirari non mediocriter coepit, quia quod ipso diu dissimulanti celantique in mentem venerat, itidem militibus cogitationem ejus ignorantibus animo sederat. Accersito itaque Cnutone filio suo majore, quid sibi super hoc negotii videretur, orsus est inquirere. Inquisitus autem ille a patre
null
c1d3c723-c426-4d6f-8b4d-c141994a7ea5
latin_170m_raw
null
None
None
None
, metuens ne redargueretur si placito contrairet techna socordiae, non tantum terram adeundam esse approbat, verum etiam instigat hortaturque ne mora ulla incoeptum detineat. Ergo rex consultu optimatum firmatus, militumque benevolentia fisus, classem numerosam jussit parari et universam militiam Danorum undique moneri, ut statuto die armata adesset et regis sententiam audiens, quaeque imperarentur devotissime expleret. Cursores mox provinciae ex jussu domini sui cunctam pergyrant regionem, quietam quoque commonefaciunt gentem, ne quis ex tanto exercitu deesset, quin omnis bellator terrae aut iram regis incurreret, aut jussioni ejus advolaret. Quid ergo? Absque contradictione adunantur, instructique armis bellicis gregatim regi suo praesentantur, ostentantes se paratos ad periculum et ad mortem, si tantum domini sui queant perficere voluntatem. Rex autem videns populum innumerabilem, voce praeconaria jussit suam patefieri voluntatem, se velle scilicet classem adversum Anglos armare, ditionique suae omnem hanc patriam ferro dolisve subjicere. Quod ubi omnibus visum esset laudabile, elegit primum qui regnum suum deberent custodire, ne, dum alienum incaute appeteret, illud quod securus tenebat amitteret et intentus in utroque neutri imperaret. Habebat enim filios duos bonae indolis, ex quibus primogenitum suo junxit comitatui, natu vero minorem praefecit universi regni dominatui, adjuncta ei copia militari, paucisque primatum qui puerulum sagaciter instituerent et qui huic consiliis armisque pro muro essent. Omnibus ergo rite dispositis, recensuit comites expeditionis, relictoque minore filio suo in sede, adiit navigium vallatus armato milite. Nec mora, concurritur undique ad littora, circumfertur passim armorum seges multigena. Aggregati tandem turritas ascendunt puppes, aeratis rostris duces singulos videntibus discriminantes. Hinc enim erat cernere leones auro fusiles in puppibus, hinc autem volucres in summis malis venientes austres suis signantes versibus, aut dracones varios minantes incendia de naribus. Illinc homines de solido auro argentove rutilos, vivis quodammodo non impares, atque illinc tauros erectis sursum collis, protensisque cruribus, mugitus cursusque viventium simulantes. Videres quoque delphinos electro fusos, veteremque rememorantes fabulam de eodem metallo centauros. Ejusdem praeterea caelaturae multa tibi dicerem insignia, si non monstrorum, quae sculpta inerant, me laterent nomina. Sed quid nunc tibi latera carinarum memorem, non modo ornatitiis depicta coloribus, verum etiam aureis argenteisque aspera signis? Regia quoque puppis tanto pulchritudine sui caeteris praestabat, quanto rex suae dignitatis honore milites antecedebat. De qua melius est ut sileam, quam pro magnitudine sui pauca dicam. Tali itaque freti classe, dato signo repente gaudentes abeunt, atque, ut jussi erant, pars ante, pars retro, aequatis tamen rostris, regiae puppi se circumferunt. Hic videres crebris tonsis verberata late spumare caerula, metallique repercussum fulgore solem duplices radios extendere in aera. Quid plura? Tandem quo intendebant animi appropiabant finibus, cum finitimos mari patrienses ejus rei sinister commovit nuntius. Nec mora, quo regia classis anchoras fixit, incolae ejus loci concurrunt ad portam, potentiori se frustra parati defendere intrandi aditum. Denique relictis navibus regii milites ad terram exeunt, et pedestri pugnae intrepidi sese accingunt. Hostes primo duriter contra resistentes dimicant, postea vero periculi formidine versi in fugam, sauciandi occidendique copiam persequentibus praestant. Ita rex ex affectu primo praelio usus, adjacentem regionem invadit, fusis fugatisque hostibus. Tunc tali successu factus audentior, ad naves redit et reliquos portus, qui plures eam terram cingunt, eadem ratione invadit. Postremo universam patriam tanto labore perdomuit, ut, si quis omnem historiam ejus ad plenum percurrere velit, non modicum auditores fatigabit et sibimet injurius erit, dum, ut voluit, omnia perstringere minime valebit. At ego, haec alteri narranda relinquens, tangendo transire percupio et ad alia festinando, stylum applicabo ad Sueini obitum, ut festivi regis Cnutonis regni elucidare queam exordium. Namque ubi jam saepedictus rex tota Anglorum patria est inthronisatus, et ubi jam pene illi nemo restitit, pauco supervixit tempore, sed tamen illud tantillum gloriose. Praesciens igitur dissolutionem sui corporis imminere, filium suum Cnutonem, quem secum habuit, advocat, sese viam universae carnis ingrediendum indicat. Cui dum multa de regni gubernaculo, multaque hortaretur de Christianitatis studio, Deo gratias, illi virorum dignissimo sceptrum commisit regale. Hujus rei facto maxime Dani, quibus legitime praeesse debuit, favent, eumque patre adhuc vivente regem super se constitui
null
4f823785-61c7-47d3-aedf-8a81b23ec010
latin_170m_raw
null
None
None
None
gaudent. Hoc ita facto, pater orat filium ut, si quando nativitatis suae rediret ad terram, corpus paternum reportaret secum, neve pateretur se alienigenam in externis tumulari terris. Noverat enim quia pro invasione regni illis exosus erat populis. Nec multo post postrema naturae debita, animam remittendo coelestibus, terrae autem reddendo membra. LIBER SECUNDUS. Mortuo patre, Cnuto regni parat retinere sceptrum, sed ad hoc minime sufficere potuit, deficiente copia fidelium. Angli siquidem, memores quod pater ejus injuste suos invasisset fines, ad expellendum eum, ut pote qui juvenis erat, omni regni pariter collegerunt vires. Quo comperto rex, clam per fideles amicos reperto honoris sui consilio, classim sibi praeparari jubet; non quod asperos eventus belli metuendo fugeret, sed ut fratrem suum Haraldum, regem scilicet Danorum, super tali negotio consuleret. Paterna itaque classe repetita, instauratoque remige, ventis marique regalia commisit carbasa, sed tamen non omnem militiam secum reduxit, quae cum patre suo secumque patriam introivit. Nam Thurchil, quem principem militiae praediximus, terra quod esset optima inspecto, maluit conversari vitam fertili patria, cum patriensibus pace confecta, quam velut expulsus demum redire ad propria. Et, ut aiunt quidam, hoc non facit despiciendo dominum, sed uti, cum resumptis viribus fratrisque auxilio repedaret ad debellandum regnum, aut optimates regni consilio suo ad deditionem flecteret, aut si id parum processisset, dimicantes contra dominum suum hostes incautos a tergo caederet. Cujus rei patet veritas ex eo quod secum maximam partem militum retinuit, quodque rex non amplius quam sexaginta naves secum abire permisit. Prospero itaque cursu rex natales ad fines [pervenit. ED. P.] cum mirarentur omnes solitarium reditum ejus, quantum ad regem, patri antea fideles. Haraldi regis subito complevit volitans fama palatia, fratrem ejus majorem, Cnutonem scilicet, sua advenisse littora. Miratur rex omnisque pariter exercitus, atque adhuc nescii duros ipsius praesagibant casus. Igitur a latere regis milites diriguntur delecti, paratique in occursum transmittuntur equi. Fraternus siquidem amor fratris eum movebat inservire decori. Cumque tandem honorifice, utpote regem decet, fraterna subintraret limina, frater ipse in primo aditu occurrit, mutuoque brachiorum connexione pressis corporibus, sibi invicem pia quam saepe defigunt oscula. Collum utriusque partim pro amore, partimque pro patris morte fusae madefecere lacrymae; quibus vix exstinctis multo refocillantur affamine. Ubi dum quisque fortunam fratris inquiveret, propriam quoque patefaceret; Cnuto, qui natu major fuerat, sic Haraldum fratrem alloquitur: « Adveni, frater, partim causa tui amoris, partim vero ut declinarem improvisam temeritatem barbarici furoris; non tamen metuens bellorum, quae meae repetam gloriae, sed ut tuo consultu edoctus, praesidioque suffultus, redeam certus victoriae. Est autem primum, quod mihi facies, si non gloriae meae invides, ut dividas mecum regnum Danorum, meam scilicet haereditatem, quam solus tenes, deinde regnum Anglorum, si communi opera poterimus nostrae haereditati adjicere. Unum horum quodcunque elegeris feliciter teneto, et ego aliud similiter tenebo. Hujus rei gratia tecum hiemabo, ut tempus tuo sufficiat consilio et, ut expedit, reparentur naves et exercitus, ne deficiant necessaria, dum pugnae ingruerit tempus. Thurchil noster, nos relinquendo, ut patrem, in terra resedit et magnam partem navium nostrarum retinuit et, ut reor, nobis adversarius erit, sed tamen non praevalebit. » Haraldus rex, audito quod noluit, his fratrem verbis excepit: « Gaudeo, frater, de tuo adventu, habeoque gratias tibi quod me visitasti; sed est grave auditu quod loqueris de divisione regni. Haereditatem quam mihi pater, te laudante, tradidit, guberno; tu vero hanc majorem si amisisti doleo, teque juvare paratus regnum meum partiri non sustinebo. » Hoc Cnuto audiens, fratremque recte locutum tacite perpendens: « Hoc tempore de hoc sileamus, inquit. Deus enim rectius fortasse hoc solus ordinavit. » Talibus aliisque diversis sermonibus colloquentes, conviviisque regalibus convivantes, aliquanto tempore simul manserunt, et naves meliorantes exercitum restauraverunt. Pariter vero Sclavoniam adierunt, et matrem suam, quae illic morabatur, reduxerunt. Interea quaedam matronarum Anglicarum navim sibi fecit parari, et assumpto corpore Sueini regis sua in patria sepulti, illoque aromatibus condito, palliisque velato, mare
null
b2f40054-3107-471a-bd3a-7b63969d67b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
adiit, et prospero cursu appulsa ad portus Danorum pervenit. Mittens ergo utrisque fratribus nuntium, mandat corpus adesse paternum, ut hoc maturent suscipere, tumuloque quod sibi praeparaverat locare. Illi hilares adsunt, honorifice corpus suscipiunt, honorificentiusque illud in monasterio in honore sanctae Trinitatis ab eodem rege constructo, in sepulcro quod sibi paraverat recondunt. Quo perfecto, jamque appropiante sole aestivo accelerat Cnuto, redintegrato exercitu, redire, suasque injurias vindicare. At illi circa littora deambulanti subito apparescunt carbasa non multa in medio mari. Nam Turchil memor quod Sueino fecerat, et quod tunc in terra Anglica absque licentia domini sui Cnutonis inconsulte remanserat, cum novem navibus earumque exercitu dominum suum requisivit, ut ei patefaceret quia non contra ejus salutem se recedente remanserit. Qui veniens non praesumpsit littora injussus subire, sed ejectis anchoris, praemissisque nuntiis, poscit se portus subintrare licere. Quod ubi concessum est, ascendit, misericordiamque domini sui quaesivit, et illi multo labore conciliatus, dat fidei sacramentum se illi deinceps fideliter serviturum. Cum quo mense plus integro moratur, et ut ad Anglos redeat hortatur, dicens eum leviter illos posse superare, quorum fines longe lateque notificarentur utrisque. Praesertim aiebat se triginta naves in Anglorum patria cum exercitu fidissimo reliquisse, qui venientes susciperent honorifice, lucerentque per fines totius patriae. Tunc rex valedicens matri et fratri, curvi littoris repetiit confinia, qua jam adunaverat ducentarum navium speciosa spectacula. Nam hic erat tanta armorum copia, ut una earum navium, si omnibus reliquis defecissent, sufficeret abundantissime tela. Erant autem ibi scutorum tanta genera, ut crederes adesse omnium populorum agmina. Tantus quoque decor inerat puppibus, ut intuentium hebetatis luminibus, flammeae magis quam igneae viderentur a longe aspicientibus. Si quando enim sol illis jubar immiscuit radiorum, hinc resplenduit fulgor armorum, illinc vero flamma dependentium clypeorum. Ardebat aurum in rostris, fulgebat quoque argentum in variis navium figuris. Tantus siquidem classis erat apparatus, ut, si quam gentem ejus vellet expugnare Dominus, naves tantum adversarios terrerent, priusquam earum bellatores pugnam ullam capesserent. Nam quis contrariorum leones auri fulgore terribiles, quis metallinos [metallicos?] homines aureo fronte minaces, quis dracones obryzo ardentes, quis tauros radiantibus auro cornibus necem intentantes in puppibus aspiceret, et nullo metu regem tantae copiae formidaret? Praeterea, in tanta expeditione nullus inveniebatur servus, nullus ex servo libertus, nullus ignobilis, nullus senili aetate debilis. Omnes enim erant nobiles, omnes plenae aetatis robore valentes, omnes cuivis pugnae satis habiles, omnes tantae velocitatis, ut despectui eis essent equitantium pernicitates. Talis itaque milities fastuosis scansis ratibus intrat pelagus, solutis a littore anchoris et funibus, talique verrit impetu fluctus, ut alatis puppibus hanc supervolare undas putares, vix tanto mari rudentibus. Regalis autem navis reliquis erat honor et intentio, quia nulla aliis inerat optio, nisi tantum ut regis sui fasces ampliarent toto studio. Exspectabili itaque ordine, flatu secundo, Sandhuich, qui est omnium Anglorum portuum famosissimus, sunt appulsi, ejectisque anchoris, baculis exploratores se dedunt littori, et citissime finitima tellure explorata, ad nota recurrunt navigia, regique edicunt adesse resistentium parata millia. Patrienses enim regi Danisque ferventissime rebellare ardentes, quas sibi ad luctam sufficere credebant, adunaverant phalanges, conglobatique in unum conspirati advolitabant, dextris nobilium morituri. Tunc Turchil tempus intuens instare quo fidelitatem suam domino suo valebat patefacere: « Ego, inquit, hoc certamen domino meo accurabo cum meis evincere, nec regem meum ad bellandum, utpote juvenem ferventissimum, huic misceri patiar pugnae. Nam si victor fuero, regi ipsi triumphabo; si autem cecidero, sive tergum dedero, non Anglis gloriae erit adeo; quia rex supererit, qui et praelium restaurabit et fortasse victor meas injurias vindicabit. » Hoc dictum cum sanae mentis esse videretur omnibus, annuente rege ascendit cum suis e navibus, dirigens aciem contra Anglorum impetum, qui tunc in loco Scorastan dicto fuerat congregatus. Quadraginta denique navium et eo amplius, Danorum exercitus ascenderat, sed adhuc hic numerus medietati hostium minime par fuerat. At dux corum magis fisus virtute quam multitudine, omnes rumpens morulas, classica insonuit, gradiens in prima fronte, et, mente semper Dei auxilium exorans, quaeque obvia metebat mucronis acie. Angli vero
null
47fc0d35-1378-4b06-9cc4-11bb918f908a
latin_170m_raw
null
None
None
None
in primis fortiores dira caede Danos obtruncarunt, in tantum ut pene victoriam adepti adversarios fugere cogerent, si non ducis alloquio retenti memoresque virtutis fugam erubescerent. Namque memorabat ille abesse diffugium, in terra scilicet hostes, et a littore longe remotas puppes; ideoque, si non vincerent, quod pariter occumbere deberent. Unde illi animosiores effecti, in praelio illico manifestant quam periculosa sit desperatio. Enimvero de refugio fugae desperati tanta in hostes debacchati sunt insania, ut non tantum mortuorum aspiceres corpora cadentia, verum etiam vivorum ictus declinantia. Tandem ergo potiti optata victoria, suorum quae reperire poterant, tumulabant membra. Ab adversariis quoque diripientes spolia, revertuntur, et ad jacentem regionem invadendam accinguntur. Hoc primum decus Thurchil armis Cnutonis auxit, et magnam partem patriae pro hoc postmodum promeruit. At tunc ad dominum regressus, ei et sociis suos indicat eventus, facitque eos spoliis quae attulit ardentiores ad pugnam, manubiis laetus et palmae successibus. Quo exemplo Eric quidam dux et princeps provinciae quae Northwega dicitur, incitatus (nam et is Cnutonis regis intererat officialibus, jamdiu illi subditus, vir armis strenuus, omni honorificentia dignus), accepta licentia, cum suis est egressus, et partem terrae aggressus spolia diripuit, vicos invadendo destruxit, occurrentes sibi hostes domuit, et multos ex eis captivavit, tandemque victoriosus ad socios cum spoliis redit. Quo reverso, rex parcens patriae, prohibuit ultra eam praedari, sed jussit civitatem Londoniam metropolim terrae obsidione teneri, quia in ea confugerant optimates et pars exercitus et maximum (ut est populosissima) vulgus. Et quia hoc pedites equitesque nequibant explere (undique enim mari quodammodo non pari vallantur flumine), turritis puppibus eam coangustare fecit, et firmissima vallatione tenuit. Deus itaque, qui omnes homines vult magis salvare quam perdere, intuens has gentes tanto periculo laborare, cum principem qui interius civitate praesidebat, educens e corpore, junxit quieti sempiternae, ut, eo defuncto, liber Cnutoni ingressus pateret et utrique populo confecta pace paulisper respirare copia esset. Quod et factum est. Nam cives, suo honorifice sepulto principe, initoque salubri consilio, elegerunt internuntios mittere, et regi placita mandare, videlicet ut dexteram illis daret et civitatem pacifice susciperet. Hoc ubi Cnutoni satis videretur probabile facto, foedus firmatum est, ingressui ejus die constituto. At pars interioris exercitus sprevere statutum civium, latenterque, nocte illa cujus sequenti die ingressus est rex, cum filio defuncti principis egressi sunt civitatem, ut experirentur rursus collecta innumerabili manu si forte a tinibus suis valerent arcere ingressum regem. Nec quieverunt, quousque omnes pene Anglos sibi magis adhuc acclives quam Cnutoni conglobarent. Cnuto autem civitatem intravit et in solio regni resedit, sed tamen Londonienses non sibi adhuc esse fideles credidit. Unde et navium stipendia illa aestate restaurare fecit, ne, si forte exercitus adversariorum civitatem oppugnaret, ipse ab interioribus hostibus exterioribus traditus interiret. Quod cavens, rursus ad tempus ut prudens cessit et, ascensis ratibus ac civitate relicta, insulam Scepei dictam cum suis petiit, ibique hiemans pacifice eventum rei exspectavit. Edmundus itaque (sic enim juvenis qui exercitum collegerat dictus est), recedente Cnutone, cum populo non mediocri, sed innumerabili veniens, civitatem pompatice ingreditur, et mox eum universi sequuntur, obtemperant, et favent, et virum fortem fieri suadent, dicentes quod eum magis quam Danorum principem eligerent. Erat quoque ejus partis comes primus Edricus, consiliis pollens, sed tamen dolositate versipellis, quem sibi ad aurem posuerat Edmundus in omnibus negotiis. Fertur autem ipse juvenis illo tempore domino Cnutoni recedenti singularem pugnam obtulisse, sed rex sapiens dicitur sic respondisse: « Ego tempus luctae praestolabor congrue, dum non casum suspectus, certus fuero victoriae. Tu vero, qui aves ducllum in hieme, cave ne deficias etiam aptiori tempore. » Sic rex, ut dictum est, in Scepei quod est dictum Latine Insula ovium, ut poterat, hiemavit. Edmundus autem in Londonia, dimisso exercitu, ultimam hiemem duxit. Recedenti vero brumali tempore, tota Quadragesima rursus militiam adunavit, et mox post Paschales dies regem et Danos a finibus Anglorum deturbare paravit, et veniens cum innumerabili multitudine, eos subito cogitavit invadere. At sermo non latuit Danos, qui puppibus posthabitis petunt arida, aptantes se excipere quaeque
null
a66ac153-d21d-4a66-aadb-58aef60d5fec
latin_170m_raw
null
None
None
None
obvia. Erat namque eis vexillum miri portenti, quod, licet credam posse esse incredibile lectori, tamen, quia verum est, verae inseram lectioni. Enimvero, dum esset simplicissimo candidissimoque intextum serico, nullius figurae in eo inserta esset imago, tempore belli semper in eo videbatur corvus, ac si intextus, in victoria suorum quasi hians ore, excutiensque alas, instabilisque pedibus et suis devictis quietissimus, totoque corpore demissus. Quod requirens Turchil auctor primi praelii: « Pugnemus, inquit, viriliter socii, nihil enim nobis erit periculi. Hoc denique testatur instabilis corvus praesagientis vexilli. » Quo audito, equi audentiores effecti, ferratisque induviis indurati, occurrunt Anglis in Aesceneduno loco, quod nos Latini montem fraxinorum possimus interpretari. Ibique nondum congressione facta, Edric, quem primum comitum Edmundi diximus, haec suis intulit affamina: « Fugiamus, o socii, vitamque subtrahamus morti imminenti, alioquin occumbemus illico. Danorum enim duritiam nosco. » Et velato vexillo quod dextra gestabat, dans tergum hostibus, magnam partem militum bello fraudabat. Et, ut quidam aiunt, hoc non causa egit timoris, sed dolositatis, ut postea claruit, quia hoc eum clam Danis promisisse, nescio quo pro beneficio, assertio multorum dicit. Tunc Edmundus hoc intuitus et undique angustiatus: « O Angli, inquit, aut hodie bellabitis, aut omnes una in deditionem ibitis. Pugnate igitur pro libertate et patria, viri cordati. Hi quippe qui fugiunt, utpote formidolosi, si non abirent, essent impedimento exercitui. » Et haec dicens, in medios ingreditur hostes, circumquaque caedens Danos, nobiles hoc exemplo suos reddens ad bellandum proniores. Commissum est ergo praelium pedestre gravissimum, dum Dani licet pauciores nescii cedere, magis eligerent internecionem quam fugae periculum. Resistunt itaque viriliter et praelium hora diei nona coeptum ducunt in vesperam, se gladiis haud sponte opponentes, sed gladiorum aculeis valuntarius [valentius] alios urgentes Cadunt utriusque partis armati, plus tamen ejus quae erat numero eminentiori. At ubi jam advesperante noctis adessent tempora, vincit amor victoriae tenebrarum incommoda, quia neque horrebant tenebras, instante cura majore, neque etiam nocti dignabantur cedere, in hostem tantum dum ardebant praevalere. Et nisi luna clarescens ipsum monstraret hostem, caederet quisque suum commilitonem, ut inimicum resistentem, nullusque utriusque partis superviveret, nisi quem fuga salvasset. Interea coeperunt Angli fatigari, paulatimque fugam meditari, dum intuentur Danos in hoc conspiratos quatenus aut vincerent aut usque ad unum omnes una perirent. Videbantur enim iis tunc numerosiores et in tam diutina conflictatione fortiores. Fortiores namque eos aestimabant vera suspicione, quia jam stimulis ferri commoniti, casuque suorum turbati, magis videbantur saevire quam bellare. Unde Angli, terga vertentes, hac et illac fugitant absque mora, semper ante adversarium cadentes, adduntque decus Cnutonis et victoriae, decorato Edmundo fugiente principe. Qui licet devictus valentioribus cedens recederet, tamen adhuc non penitus desperans, tutis se commisit locis, ut demum, fortiori multitudine collecta, iterum experiretur si quid forte sibi boni succedere posset. At Dani fugientes non longe sunt persecuti, quia incogniti [ #f.,@# incognitis. ED. P.] locorum noctis obscuritate sunt retenti. Angli vero loci non inscii, cito a manibus hostium sunt elapsi, eos relinquentes ad spolia, seseque dantes ad inhonesta refugia. Tunc victores sua laeti victoria, transacta jam nocte plus media, pernoctant quod supererat inter mortuorunm cadavera. Non autem in nocte spolia dirimunt, sed interim suos requirunt, seseque adunantes ut securiores esse possent, simul omnes uno in loco perstiterunt. Illucescente vero jam mane, suorum agnoscunt multos in praelio cecidisse, quorum cadavera ut poterant tumulavere. Ab adversariorum quoque membris abradunt spolia, bestiis et avibus eorum relinquentes morticina, et ad naves redeuntes, Londoniamque repetentes, saniora sibi quaerunt consilia. Similiter et Angli suo cum principe sibi consulunt et super hoc negotii Dei auxilium quaerunt, ut qui totiens armis sunt devicti, saltem aliquo consilio valerent remanere suffulti. Jam etiam Edricus, qui antea a bello recessit profugus, ad dominum suum et ad socios rediit et susceptus est, quia vir boni consilii fuit. Is surgens in medio agmine, omnes tali allocutus est sermone; « Licet omnibus pene vobis sim invisus, quia bello
null
be69b36b-db47-4ce2-978d-4bd0f708fe0f
latin_170m_raw
null
None
None
None
cessi, tamen si vestris sederet animis dictis parere mei consilii, victoriosiores effici meo consultu possetis, quam si totius terrae his viris resisteretis armis. Satis enim Danorum victorias expertus, frustra nos reniti omnino scio, et ob hoc me subtraxi a praelio, ut vobis postmodum prodessem consilio, non ut vos aestimatis, perculsus timore aliquo. Dum enim scirem necesse esse me fugere, quid satius fuit, aut vulneratum, aut sanum recedere? Est procul dubio certa victoria interdum ab fortiori hoste elabi fuga, cui nequit resisti per arma. Omnes enim qui adsumus, proh dolor! fugimus. Sed ne hic casus vobis eveniat ulterius, dextras Danis demus, ut, ipsos foederatos habentes, fugam periculumque bellorum sic saltem declinemus. Attamen hoc aliter nequit fieri, nisi divisione regni nostri. Et melius esse judico, ut medietatem regni rex noster cum pace habeat, quam totum pariter invitus amittat. » Placuit sermo optimatibus, et, licet invitus, hoc tamen annuit Edmundus; electisque internuntiis, praemittit ad naves Cnutonis, qui dextras Danis dent et accipiant ab eis. Quos ubi primum Dani venientes intuentur, exploratores eos esse suspicantur, sed postquam propius eos vident accedere, accersitis eis quidnam quaesierunt orsi sunt rogitare. Discentes vero ab eis pro conficienda pace eos venire, laetantes eos sistunt conspectibus regis. Erant enim obnixe optantes prospera pacis, jam lassi bellorum et continuatione navigationis. Tunc missi, rege pacifice salutato: « Miserunt nos, inquiunt, ad te, o rex, princeps noster et procerum nostrorum multitudo, ut consentias eis de pace, et datis nobis dextris et obsidibus, a nobis itidem recipias cum regni medietate. Dominare in boreali parte cum quiete; e regione autem sit noster Edmundus in finibus meridianae plagae. Hujus rei gratia ad te sumus legati, tu vero bene faciens placito consenti. Alioquin, licet simus semel et iterum a vobis bello deturbati, adhuc tamen majori violentia roborabimur vobiscum bellaturi. » Quibus rex non temere respondit; sed, ipsis amotis, consilium a suis quaesivit, et sic eis postmodum pacifice consensit. Audierat enim a suis quod multi suorum defecissent, nec erat qui locum morientium suppleret, cum longe remoti a propria patria essent; Anglorum quoque quanquam perplurimi interficerentur, numerus eorum non adeo minuebatur, quia in propriis positis semper qui morientis locum restauraret inveniebatur. Revocatis itaque internuntiis: « Vestris, inquit rex, o juvenes, legationibus consentio, et, uti dixistis, media mihi libere erit regio. Sed tamen vectigal etiam suae partis vester rex, quicumque ille fuerit, exercitui dabit meo. Hoc enim illi debeo, ideoque aliter pactum non laudo. » Foedere itaque firmato, obsides dantur ab utraque parte, et sic exercitus solutus bellorum importunitate, optata laetus potitur pace. Verumtamem Deus memor suae antiquae doctrinae, scilicet omne regnum in seipsum divisum diu permanere non posse, non longo post tempore Edmundum eduxit e corpore, Anglorum misertus imperii, ne forte si uterque superviveret, neuter regnaret secure et regnum diatim adnihilaretur renovata contentione. Defunctus autem regius juvenis regio tumulatur sepulcro, defletus diu multumque a patriensi populo, cui Deus omne gaudium tribuat in coelesti solio. Cujus rei gratia eum Deus jusserit obire, mox deinde patuit, quia universa regio illico Cnutonem sibi regem elegit, et cui ante omni conamine restitit, tum sponte sua se illi et omnia sua subdidit. Ergo miseratione divina monarchiam regni Cnuto vir strenuus suscepit, et nobiliter duces et comites suos disposuit, et fine tenus deinceps regnum Anglorum pacifice tenuit. Erat autem adhuc primaeva aetate florens, sed tamen indicibili prudentia pollens. Unde contigit ut eos quos antea Edmundo sine dolo fideliter militare audierat, diligeret, et eos quos subdolos scierat atque tempore belli in utraque parte fraudulenta tergiversatione pendentes odio haberet; adeo ut multos principum quadam die occidere pro hujusmodi dolo juberet. Inter quos Edricus qui a bello fugerat, cum praemia pro hoc ipso a rege postularet, ac si hoc pro ejus victoria fecisset; rex subtristis: « Qui dominum, inquit, tuum decepisti fraude, mihi ne poteris fidelis esse? Rependam tibi condigna praemia, sed ea ne deinceps tibi placeat fallacia. » Et Erico duce suo vocato. « Huic, ait, quod debemus persolvito
null
abe697b3-9e5b-42d9-bc15-508239fcf137
latin_170m_raw
null
None
None
None
, videlicet, ne nos decipiat, occidito. » Ille vero nil moratus, bipennem extulit, eique ictu valido caput amputavit, ut hoc exemplo discant milites regibus suis esse fideles, non infideles. Omnibus itaque rite dispositis, nil regi defuit absque nobilissima conjuge, quam ubique sibi jussit inquirere, ut inventam hanc legaliter acquireret et adeptam imperii sui consortem faceret. Igitur per regna et per urbes discurritur et regalis sponsa perquiritur, sed longe lateque quaesita, vix tandem digna reperitur. Inventa est vero haec imperialis sponsa in confinitate Galliae et praecipue in Northmannensi regione, stirpe et opibus ditissima, sed tamen pulcritudinis et prudentiae delectamine omnium ejus temporum mulierum praestantissima, utpote regina famosa. Propter hujuscemodi insignia multum appetebatur a rege et pro hoc praecipue quod erat oriunda ex victrici gente, quae sibi partem Galliae vindicaverat, invitis Francigenis et eorum principe. Quid multis immoror? mittuntur proci ad dominam, mittuntur dona regalia, mittuntur etiam verba precatoria. Sed abnegat illa se unquam Cnutonis sponsam fieri, nisi illi jurejurando affirmaret quod nunquam alterius conjugis filium post se regnare faceret, nisi ejus, si forte illi Deus ex eo filium dedisset. Dicebatur enim ab alia quadam rex filios habuisse. Unde illa suis prudenter providens, scivit ipsis sagaci animo profutura praeordinare. Placuit ergo regi verbum virginis, et jurejurando facto, virgini placuit voluntas regis. Et sic, Deo gratias, domina Emma mulierum nobilissima fit conjux regis fortissimi Cnutonis. Laetatur Gallia, laetatur etiam Anglorum patria, dum tantum decus transvehitur per aequora. Laetatur, inquam, Gallia, tantam tanto regi dignam se enixam. Anglorum vero laetatur patria, talem se recepisse in oppida. O res millenis millies parata votis, vixque tandem effecta, auspicante gratia Salvatoris! Hoc erat quod utrobique vehementer jamdudum desideraverat exercitus, scilicet ut tanta tanto digna etiam digno maritali convinculata jugo, bellicos sedaret motus. Quid enim majus ac desiderabilius esse posset in votis, quam damnosos ingratosque labores belli placida finiri tranquillitate pacis, cum pares paribus vi corporis virtuteque animi concurrerent? cumque nunc hi, nunc vero illi, alternante casu belli, non sine magno detrimento sui, vincerent? Verum, ubi divina dispensatione, multisque alterutrum diu habitis internuntiis, maritali se tandem copula placuit confederari, difficile creditu est quanta repente in utrisque alteri de altero exorta sit magnitudo gaudii. Gaudebat enim rex nobilissimis insperato se usum thalamis; haec autem hinc praestantissima virtute conjugis, hinc etiam spe gratulabunda accendebatur futurae prolis. Inaestimabiliter quoque uterque gaudebat exercitus, opes suas communibus sperans augendas viribus, ut rei postmodum probavit exitus. Quamplures enim populi domiti bello, gentesque complures longe distantes vita. moribus, etiam et lingua, aeternaliter regi regiaeque posteritati annua compulsi sunt solvere vectigalia. Sed quid mirum, si tantus talisque rex repugnantes sibi dimicando devinceret? cum quamplurimos partim liberali largitione, partim patrocinandi gratia imperio suo ultroneos submitteret? profecto non mirum. Quoniam illic divina aspirat gratia, ubi justitiae probitatisque aequa libratur trutina. Sed quid multis immoror? gaudium magnum in conjugatione tantorum dixi fuisse, multo autem amplius dico, suscepta masculae prolis opportunitate. Non multo post siquidem, Salvatoris annuente gratia, filium peperit nobilissima regina. Cujus cum uterque parens intima, atque ut ita dicam, singulari gauderet dilectione, alios vero liberales filios educandos direxerunt Northmanniae, istum hic retinentes, sibi utpote futurum haeredem regni. Itaque dilectissimum pignus, uti mos est catholicis, sacro abluunt fonte baptismatis, imponuntque ei vocabulum quodammodo obtinens indicium futurae virtutis. Vocatur siquidem Hardecnuto, nomen patris referens cum additamento. Cujus si etymologia teutonice perquiratur, profecto quis quantusve fuerit dignoscitur. Harde quidem, #velox@# vel #fortis,@# quod utrumque, multoque majus his, in eo uno cognosci potuit, quippe qui omnes sui temporis viros omnium virtutum praestantia anteivit. Omnes igitur ejus virtutes enumerare nequeo. Quapropter, ne longius a proposito exorbitem, supra repetam, historiaeque sequar ordinem. Adulto denique puero, de quo sermo agitur, pater adhuc in omni felicitate degens, omne regnum suae ditioni subjectum sacramento devinxit, eumque postmodum ad obtinendam monarchiam regni Danorum cum delectis militibus misit. Cum autem rex Cnuto solum imprimis Danorum obtineret regimen quinque regnorum, scilicet Danomarchiae, Angliae, Britanniae, Scotiae, Northwegae, vindicato
null
cd1c637d-1231-4f38-9605-6f17f992dfc9
latin_170m_raw
null
None
None
None
dominio, imperator exstitit. Amicus vero et familiaris factus est viris ecclesiasticis, adeo ut episcopis videretur coepiscopus pro exhibitione totius religionis, monachis quoque non saecularis, sed coenobialis pro continentia humillimae devotionis. Defensabat sedulo pupillos et viduas, sustentabat orphanos et advenas, leges oppressit iniquas, earumque sequaces; justitiam et aequitatem extulit et coluit, ecclesias exstruxit et honoravit, sacerdotes et clerum dignitatibus ampliavit, parem et unanimitatem omnibus suis indixit; ut de eo illud Maronicum dici posset, nisi extra catholicam fidem hoc fuisset. #Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane.@# #Divisum imperium cum Jove Caesar habet.@# Deo omnibus modis placita studuit, ideoque quidquid boni agendum esse didicerat non negligentiae sed operationi committebat. Quae enim ecclesia adhuc ejus non laetatur bonis? Sed ut sileam quae in suo regno positis egerit, hujus animam quotidie benedicit Italia, bonis perfrui deposcit Gallia, et magis omnibus hanc in coelo cum Christo gaudere orat Flandria. Has enim provincias transiens Romam petiit, et, ut multis liquet, tanta hoc in itinere misericordiarum opera exhibuit, ut si quis haec describere omnia voluerit, licet innumerabilia ex his fecerit volumina, tandem deficiens fatebitur se vix etiam cucurrisse per minima. Nam quid singulis in locis fecerit sileo. Verumtamen ut credibiliora fiant quae assero, quid in una urbe sancti Audomari fecerit dicam pro exemplo, quod etiam oculis meis me vidisse recordor. Ingressus monasteria et susceptus cum magna honorificentia, humiliter incedebat et mira cum reverentia in terram defixus lumina et ubertim fundens lacrymarum, ut ita dicam, flumina, tota intentione sanctorum expetiit suffragia. At ubi ad hoc perventum est ut oblationibus regiis sacra vellet cumulare altaria; ohe! quoties primum pavimento lacrymosa infixit oscula! quotiens illud pectus venerabile propria puniebant verbera! qualia dabat suspiria! quoties precabatur ut sibi non indignaretur superna clementia! Tandem a suis ei imminenti [immerenti] sua porrigebatur oblatio non mediocris, nec quae aliquo clauderetur in marsupio, sed ingens allata est palleali extento in gremio, quam ipse rex suis manibus altari imposuit, largitor hilaris monitu apostolico. Altari autem cur dico? cum vidisse me meminerim eum omnes angulos monasteriorum circuisse, nullumque altare, licet exiguum, praeteriisse, cui non munera daret et dulcia oscula infigeret. Deinde adsunt pauperes, munerantur etiam ipsi protinus singulatim omnes. Haec et alia his mirificentiora a domino Cnutone gesta vidi ego vester vernula, sancte Audomare, sancte Bertine, cum fierent vestris in coenobiis. Pro quibus bonis tantum regem impetrate vivere in coelestibus habitaculis, ut vestri famuli canonici et monachi sint orantes orationibus quotidianis. Discant igitur reges et principes hujus domini imitari actiones, qui, ut valeret scandere sublimia, sese humiliavit in infima, et ut posset adipisci coelestia, hilariter largitus est terrestria. Non enim fuerat oblitus propriae conditionis, quod moriturus erat in mundo et relicturus quaeque possunt concupisci in saeculo. Et ob has divitias quas secum nequivit moriens auferre, vivens Deo et sanctis ejus locis partitus est honorifice; ne forte si avaritiae studeret, omnibus invisus viveret, nullusque esset qui ejus animae aliquid boni oraret, et alius ei succederet, qui in ejus regno largius viveret et de ejus parcitate indignaretur. Verum hoc ne fieret satis cavit, et suis posteris bonum exemplum largitatis totiusque bonitatis reliquit, quod et ipsi adhuc, Deo gratias, servant optime, pollentes in regni moderamine et in virtutum decore. Tantus itaque rex postquam Roma est reversus et in proprio aliquantisper demoratus, omnibus bene dispositis transiit ad Dominum, coronandus in parte dextera ab ipso Domino auctore omnium. Turbabantur itaque ejus obitu omnes qui audierant, maximeque ejus solio deservierant, quorum maxima pars cuperet ei commori, si hoc [non. ED. P.] displiceret divinae dispositioni. Lugebat domina Emma ejus regina cum parentibus, ululabant pauperes cum potentibus; flebant episcopi et clerici cum monachis et sanctimonialibus. Sed quantum lugebatur in mundo, tantum laetetur in coeli palatio. Isti flebant hoc quod perdiderant, illi gratulentur de ejus anima quam suscipiant. Isti sepelierunt corpus exanime, illi spiritum deducant in sublime laetandum in aeterna requie. Pro ejus transitu soli flebant terreni, sed pro ejus spiritu interveniant cum terrenis etiam cives coelici. Ut ejus gloria crescat quotidie, oremus Deum intente. Et quia hoc promeruit
null
7c4f8465-98a3-4629-8405-4b47be667085
latin_170m_raw
null
None
None
None
sua bonitate, quotidie clamememus: Anima Cnutonis requiescat in pace, amen. Mortuo Cnutone rege, honorificeque sepulto in monasterio in honore sancti Petri constructo, domina regina Emma sola remansit in regno, dolens de domini sui morte amara, et sollicita pro filiorum absentia. Namque unus eorum, Hardecnuto scilicet, quem pater regem Danorum constituit, suo morabatur in regno, duo vero alii in Northmanniae finibus ad nutriendum traditi, cum propinquo suo degebant Roberto. Unde factum est ut quidam Anglorum, pietatem regis sui jam defuncti obliti, mallent regnum suum dedecorare quam ornare, relinquentes nobiles filios insignis reginae Emmae, et eligentes sibi in regem quemdam Haraldum, qui esse filium falsa aestimatione asseritur cujusdam ejusdem regis Cnutonis concubinae. Plurimorum vero assertio eumdem Haraldum perhibet furtim fuisse subreptum parturienti ancillae, impositum autem camerae languentis concubinae. Quod veracius credi potest. Qui electus, metuensque futuri, advocat mox archiepiscopum Aelnotum, virum omni virtute et sapientia praeditum, imperatque et orat se benedici in regem, sibique tradi cum corona regale suae custodiae commissum sceptrum et se duci ab eodem, quia ab alio non fas fuerat, in sublime regni solium. Abnegat archiepiscopus, sub jurejurando asserens se neminem alium in regem (filiis Emmae reginae viventibus) laudare vel benedicere. « Hos meae fidei Cnuto commisit; his fidem debeo, et his fidelitatem servabo. Sceptrum et coronam sacro altari impono, et hoc tibi nec denego, nec trado; sed episcopis omnibus, ne quis eorum ea tollat tibive tradat, teve benedicat, apostolica auctoritate interdico. Tu vero, si praesumis, quod Deo mensaeque ejus commisi invadito. » Quid miser ageret, quo se verteret, ignorabat. Intendebat minas, et nihil profecit. Expendebat munera, et nil lucratus doluit; quoniam vir apostolicus nec valebat minis dejici, nec muneribus flecti. Tandem desperatus abscessit, et episcopalem benedictionem adeo sprevit, ut non solum ipsam odiret benedictionem, verum etiam universam fugeret Christianitatis religionem. Namque dum alii ecclesiam christiano more missam audire subintrarent, ipse aut saltus canibus ad venandum cinxit, aut quibuslibet aliis vilissimis rebus sese occupavit, ut tantum declinare posset quod odivit. Quod Angli videntes dolebant, sed quia hunc sibi regem elegerant, hunc erubuerunt dejicere, ideoque disposuerunt hunc sibi regem fine tenus esse. Domina autem regina Emma exitum rei exspectabat, et aliquantisper sollicita auxilium Dei quotidie exorabat. At ille clam, quia nondum palam audebat, reginae insidias moliebatur, sed ut illi noceret a nemine permittebatur. Unde ille cum suis iniquo excogitato consilio, natos dominae suae volebat interficere, ut sic securus deinceps in peccatis vivens posset regnare. Verumtamen nullum in hoc omnimodis effectum acciperet, nisi, fraudulentorum dolo adjutus, hoc quod narrabimus adinveniret. Namque dolo reperto, fecit epistolam in persona reginae ad filios ejusdem, qui in Northmannia morabantur, componere, cujus etiam exemplar non piget nobis subnectere. #Emma tantum nomine regina filiis Edwardo et Alfrido materna impertit salutamina. Dum domini nostri regis obitum separatim plangimus, filii charissimi, dumque diatim magis magisque regno haereditatis vestrae privamini, miror quid captetis consilii, dum sciatis intermissionis vestrae dilatione, invasoris vestri imperii fieri cotidie soliditatem. Is enim incessanter vicos et urbes circuit, et sibi amicos principes muneribus, minis et precibus facit. Sed unum e vobis super se mallent regnare quam istius qui non eis imperat, teneri ditione. Unde, rogo, unus vestrum ad me velociter et private veniat, ut salubre a me consilium accipiat, et sciat quo pacto hoc negotium quod volo fieri debeat. Per praesentem quoque internuntium quid super his facturi estis remandate. Valete, cordis mei viscera.@# Hac fraude jussu Haraldi tyranni composita, regiis adolescentulis est directa per pellaces cursores, eisque ex parte matris ignarae oblata et honorifice ab eis, ut munus genitricis suscepta. Legunt dolos ejus nescii, et, proh dolor! nimis falsitati creduli, inconsulte remandant genitrici unum eorum ad eam esse venturum, constituuntque ei diem et tempus et locum. Regressi itaque legatarii intimant Dei inimicis quae sibi responsa reddita sint a juvenibus nobilissimis. Hinc illi praestolabantur ejus adventum, et quid de eo facerent ad suum invenerunt detrimentum. Statuto igitur die, Alfridus minor natu, laudante fratre, elegit sibi commilitones, et, arripiens
null
2c01b819-c37c-4d4f-b2ae-531934b42500
latin_170m_raw
null
None
None
None
iter, Flandriae venit in fines. Quo paululum cum marchione Balduino moratus, et ab eo rogatus ut aliquam partem suae militiae secum duceret propter insidias hostium. Sed tantum Bononiensium paucos assumpsit, et ascensis puppibus more transfretavit. At ubi littori venit contiguus, mox ab adversariis est agnitus. Qui occurrentes volebant eum aggredi, sed statim ille agnoscens jussit naves a littore illo repelli. Alia autem ascendens in statione, matrem parabat adire, aestimans se omnem insidiarum pestem evasisse. Verum ubi jam erat proximus, illi comes Godvinus est obvius factus, et eum in sua suscepit fide, ejusque fit mox miles cum sacramenti affirmatione. Et devians eum a Londonia, induxit eum in villa Sildefordia nuncupata, inibique milites ejus vicenos et duodenos, decenosque singula duxit per hospitia, paucis relictis cum juvene, qui ejus servitio deberent insistere. Et largitus est eis abundanter cibaria et pocula et ipse ad sua recessit hospitia, mane rediturus, ut domino suo serviret cum debita honorificentia. Sed postquam manducaverant et biberant, et lectos, utpote fessi, libenter ascenderant; ecce complices Haraldi infandissimi tyranni adsunt et singula hospitia invadunt, arma innocentum virorum furtivi tollunt, et eos manicis ferreis et compedibus arctant, et ut crucientur in crastinum servant. Mane autem facto adducuntur insontes in medio et non auditi damnantur scelerose. Nam, omnium exarmatis vinctisque post tergum manibus, atrocissimis traditi sunt carnificibus, quibus etiam jussum est ut nemini parcerent, nisi quem sors decima offerret. Tunc tortores vinctos ordinatim sedere fecerunt et satis supraque eis insultantes, illius interfectoris Thebaeae legionis exemplo usi sunt, qui decimavit primum innocentes multo his mitius. Ille enim rex paganissimus, Christianorum novem pepercit, occiso decimo. Ille licet paganus Christianos trucidaret, patulo tamen in campo eos nexibus non irretitos decollari jussit, ut gloriosos milites. At isti licet nomine Christiani, actu tamen paganissimi, lanceolarum suarum ictus non merentes heroas catenatos mactabant ut sues. Unde hujuscemodi tortores canibus deteriores digne omnia dicunt saecula, qui non militiae violentia, sed fraudium suarum ins diis tot militum honesta damnaverunt corpora. Quosdam, ut dictum est, perimebant, quosdam vero suae servituti mancipabant. Alios caeca cupidine capti vendebant, nonnullos autem arctatos vinculis majori irrisioni reservabant. Sed divina miseratio non defuit innocentibus in tanto discrimine consistentibus, quia multos ipsi vidimus, quos ex illa derisione eripuit coelitus, sine adminiculo hominis ruptis manicarum compedumque obicibus. Ergo quia militum agones succinctim transcurrimus, superest ut et eorum principis, gloriosi scilicet Alfridi martyrium narrando seriem locutionis abbreviemus; ne forte, si singulatim omnia quae ei acta sunt perstringere voluerimus, multis ubique praecipue dominae reginae dolorem multiplicemus. Qua in re, rogo te, domina, ne requiras amplius quam hoc quod tibi parcendo breviter dicturi sumus. Possent enim multa dici, si non tuo parceremus dolori. Est quippe nullus dolor major matri quam videre vel audire mortem dilectissimi filii. Captus est igitur regius juvenis clam suo in hospitio eductusque in insula Heli dicta; a milite primum irrisus est iniquissimo; deinde contemptibiliores eliguntur, ut horum ab insania flendus juvenis dijudicetur. Qui judices constituti, decreverunt illi debere oculi utrique [oculos utrosque] ad contemptum primum erui. Quod postquam parant perficere, duo illi super brachia ponuntur, qui interim tenerent illa et unus super pectus, unusque super crura, ut sic facilius illi inferretur poena. Quid hoc in dolore detineor? Mihi ipsi scribenti tremit calamus, dum horreo quae juvenis passus est beatissimus. Evadam ergo brevius tantae calamitatis miseriam, finemque hujus martyrii fine tenus perstringam. Namque est ab impiis tentus, effossis etiam luminibus impiissime est occisus. Qua nece perfecta, relinquunt corpus examine quod fideles Christi monachi scilicet ejusdem insulae Heli rapientes, sepelierunt honorifice. In loco autem sepulcri ejus multa fiunt miracula, ut quidam aiunt, qui etiam se haec vidisse saepissime dicunt. Et merito: innocenter enim fuit martyrisatus, ideoque dignum est ut per eum innocentium exerceatur virtus. Gaudeat igitur Emma regina de tanto intercessore, quia quem in terris habuit filium, nunc habet in coelis patronum. At regina, tanti sceleris novitate perculsa, quid facto opus sit mente considerat tacita. Animus igitur ejus diversus huc illucque rapitur et se amplius tantae perfidiae credere cunctatur; quippe quae perempti filii inconsolabiliter
null
aefa5d60-60c9-432b-a44d-5cdb3b0dbb96
latin_170m_raw
null
None
None
None
confundebatur moerore, verum multo amplius ex ejusdem consolabatur certa requie. Hinc duplici, ut diximus, angebatur causa, necis videlicet filii miserabili moestitia, tum vero reliquae suae vitae dignitatisque diffidentia. Sed fortassis hic mihi quilibet clamabit, quem livor hujusce dominae lividum onerosumque reddit: Cur eadem nece mori refutabat, quae sub hac proditione necatum filium aeterna requie frui nullatenus dubitabat? Ad quod destruendum, tali responsione censeo utendum: Quoniam si persecutor Christianae religionis fideique adesset, non vitae discrimen subire fugeret. Caeterum, nefarium et exsecrabile cunctis orthodoxis videretur si, ambitione terreni imperii, talis famae matrona vita privaretur; neque profecto emori, fortunis tantae dominae honestus exitus haberetur. Haec et his similia ante oculos ponens, et illud authenticum Dominicae exhortationis praeceptum suis fortunis conducibile censens, quo videlicet electis insinuat. #Quoniam si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam;@# pro suo casu spes satis honestas reliquae dignitatis conservandae exsequitur, et tandem gratia superni respectus consilio solerti utitur. Exteras nationes petere sibi utile credit, quod sagaci ratione fine tenus perducit. Tamen quas petit non externas sibi experta est fore, quis [quibus] immorans haud secus ac suis colitur decentissime. Igitur pro re atque tempore, quam plurimos potest sibi fidos optimates congregat, his praesentibus secreta cordis sui enucleat. A quibus etiam inito dominae probato consilio, commeatus classium eorum apparatur exsilio. Itaque prosperis usi flatibus transfretant, et cuidam stationi haud longe a castello Brugensi distanti sese applicant. Hoc castellum Flandrensibus colonis incolitur, quod tum frequentia negotiatorum, tum affluentia omnium quae prima mortales ducunt, famosissimum habetur. Hic equidem a marchione ejusdem provinciae Balduino magni et invictissimi principis filio, ejusque conjuge Athalo, quae interpretatur #nobilissima,@# Francorum regis Roberti et reginae Constantiae filia honorifice, uti se dignum erat, recipitur. A quibus etiam in praedicto oppido domus regali sumptui apta eidem reginae tribuitur, caeterum obsonium benigne offertur. Quae partim illa cum gratiarum actione suscipit, partimque sese non indigere quodammodo ostendit. In tanta igitur posita securitate, legatos suo filio mittit Edwardo postulatum ne versus se pigritaretur venire. Quibus ille obaudiens equum conscendit, et ad matrem usque pervenit. Sed ubi eis copia data est mutuo loquendi, filius se matris fortunas edocet miserari, sed nullomodo posse auxiliari, cum Anglici optimates nullum ei fecerint jusjurandum; quae res indicabat a fratre auxilium expetendum. His ita gestis, Edwardus Northmanniam revehitur, et mens reginae quid sibi foret agendum, etiam nunc cunctatur. Post cujus reditum, nuntios Hardecnutoni filio suo legat, qui tunc temporis regimen Danorum obtinebat, per quos sui doloris novitatem aperit et ut ad se venire quantocius maturet petit. Cujus aures ut tanti sceleris horror incussit, primo omnium mens ejus intolerabili obtusa dolore in consulendo fatiscit. Ardebat enim animo, fratris injurias ultum ire, imo etiam matris legationi parere. Hinc utrique rei praevidens, quam maximas potest navium militumque [copias, ED. P.] parat, quorum ampliorem numerum quodam maris in anfractu collocat, qui si inter eundum sibi copia pugnandi, seu etiam necessitas repugnandi accideret, praesidio adventaret. Caeterum, non amplius decem navibus se comitantibus ad matrem proficiscitur, quae non minima doloris anxietate fatigabatur. Dum igitur prospero cursui intenti non modo certatim spumas salis aere ruebant, verum etiam suppara velorum secundis flatibus attollebant, ut maris facies non unquam certa, sed semper mobilitate flatuum dubitanda habetur et infida, repente foeda tempestas ventorum nubiumque a tergo glomeratur, et ponti superficies jam supervenientibus austris turbatur. Itaque quod in tam atroci negotio solet fieri, anchorae de proris jactae arenis affiguntur fundi. Quae res tametsi tum illis fuerit importuna, tamen non absque Dei nutu cuncta disponentis esse creditur acta, ut postmodum rei probavit eventus, membris omnium placidae quieti somni cedentibus. Nam postera nocte, eodem Hardocnutone in stratu quiescente, divinitus quaedam ostenditur visio, quae eum confortans et consolans, forti jubet esse animo. Hortatur praeterea ne ab incoepto desisteret, quia paucorum dierum intervallo injustus regni invasor, Haraldus scilicet occideret, et regnum patriis viribus domitum sibi justo haeredi justissima successione incolume rediret. Evigilans igitur somniator talibus indiciis certior fit et Deo omnipotenti tantae consolationis causa gratias reddidit, simulque futura nullatenus dubitat, quae sibi memorata visio praedixerat.
null
4da0a958-1e05-468f-a67a-df01f159edd9
latin_170m_raw
null
None
None
None
Denique maris ira pacata, omnique tempestate sedata, prosperis flatibus sinus pandit velorum; sicque secundo usus cursu, ad Brugensem sese applicuit portum. Hic anchoris rudibusque navibus affixis, et nautis qui eas servarent expeditis, recta se via cum delectis ad hospitium dirigit matris. Qualis ergo moeror, qualisque laetitia in ejus adventu fuerit exorta, nulla tibi unquam explicabit pagina. Dolor haud modicus habebatur, dum in vultu ejus faciem perempti fratris mater quadam imaginatione contemplaretur. Item gaudio magno gaudebat, dum superstitem salvum adesse sibi videbat. Unde viscera divinae misericordiae se sciebat respicere, cum nondum tali frustraretur solamine. Nec longo post filio cum matre morante et memoratae visionis promissa exspectante, nuntii laeta ferentes nuntia adventant, qui videlicet Haraldum mortuum nuntiant; qui etiam referunt Anglicos ei principes nolle adversari, sed multimodis jubilationibus sibi conlaetari. Unde regnum haereditario jure sibi debitum non dedignetur repetere et suae dignitati, eorumque saluti juxta in medium consulere. His Hardecnuto materque animati repetere statuunt oras aviti regni. Cujus rei fama ut populares impulit aures, mox cuncta dolore et luctu compleri cerneres. Dolebant enim divites ejus recessione, cujus semper amabili fruebantur collocutione. Dolebant pauperes ejus recessione, cujus diutinis largitionibus ab egestatis defensabantur onere. Dolebant viduae cum orphanis quos illa extractos sacro fonte baptismatis non modicis ditaverat. Quibus igitur hanc laudibus efferam nescio, quae ibidem nunquam abfuit renascentibus in Christo. Hic ejus fides patet laudanda, hic bonitas omnimodis celebranda. Quod si pro singulis ejus benefactis parem disserere, prius me tempus quam rem credo deserere. Unde ad seriem nostrae locutionis propero redire. Dum reginae filiique ejus reditus apparatur, omne littus planctu gemituque confunditur, omnes dextrae coelo attollebantur infensae. Flebant igitur a se discedere illam, quam toto exsilii tempore ut civem videre suam. Nulli divitum gravis hospita, nulli pauperum in quolibet onerosa. Omnes igitur natale solum mutare putares, cunctas secum exteras petere velle diceres regiones. Sic toto plangebatur littore, sic ab omni plorabatur populo astante. Licet ei quodammodo congauderent pristinum gradum repetere dignitatis, non tamen eam matronae siccis dimittere poterant oculis. Tandem vincit amor patriae, et, omnibus viritim osculatis et flebili eis dicto vale, cum filio suisque altum petit mare, non absque magna lacrymarum utrimque fusa ubertate. Igitur principes Anglici parum praevenisse fidentes legatione, antequam ab illis transfretaretur obvii sunt facti, optimum factu rati ut et regi reginaeque satisfacerent, et se devotos eorum dominationi subderent. His Hardecnuto cum matre certus factus et transmarini littoris tandem portum nactus, a cunctis incolis ejusdem terrae gloriosissime recipitur, sicque divini muneris gratia regnum sibi debitum redditur. His ita peractis et omnibus suis in pacis tranquillitate compositis, fraterno correptus amore nuntios mittit ad Edwardum, rogans ut, veniens, secum obtineret regnum. Qui fratris jussioni obediens Anglicas partes advehitur, et mater amboque filii regni paratis commodis nulla lite intercedente utuntur. Hic fides habetur regni sociis, hic inviolabile viget foedus materni fraternique amoris. Haec illis omnia praestitit, qui unanimes in domo habitare facit Jesus Christus, Dominus omnium; cui in Trinitate manenti immarcescibile floret imperium, Amen. EX CHRONICIS TH. RUDBURNI, DE EMMA REGINA. Duxit Etelredus hanc et postea Cnutus. Edwardum sanctum parit haec et Hardecnutum. Quattuor hos reges haec vidit sceptra gerentes. Anglorum regum fuit haec sic mater et uxor.
null
c42b6cbe-2898-4047-90f5-7a3c142c25df
latin_170m_raw
null
None
None
None
Laus vitae monasticae Felix grex hominum, qui, Christi dogma sequentes, Contemptis opibus, nil proprium retinent; Unius arbitrio quos regula sancta coercet, Quorum quisque suo nil agit ex libito. Cor quibus est unum, quibus indiscreta voluntas, Par cunctis habitus et cibus est similis. Sic tamen ut capiat quo quisque videtur egere, Aetas ut fragilis debilitasve jubet. Luxus abest omnis, peccandi rara facultas, Cuncti cunctorum cum timeant oculos. Lex communis habet visas mox prodere culpas, Ut nascens vitium poena sequens resecet. Desidiam fugiunt, labor utilis occupat omnes. Noxia torpentes ne subeant animos. Confusum nihil est, ubi fiunt ordine cuncta, Curatur totum, negligiturque nihil. Nec solum vita, sed constat et ordo loquendi: Dispensant aeque maxima cum minimis, Non nisi praescripto quisquam loquiturve siletve, Stat, sedet, incedit ordine quisque suo. Ecclesiae limen noctesque diesque frequentant, Et sanctis precibus seque suosque juvant. Quid moror, et verbis evolvere singula tento? Quidquid agunt, opus est corporis aut animae. Quid quod sic habitant, ut sit sacer ipse domorum Et situs et numerus, sufficiensque sibi? Quadratam speciem structura domestica praefert. Atria bis binis inclyta porticibus. Quae, tribus inclusae domibus, quas corporis usus Postulat, et quarta, quae domus est Domini, Discursum monachis, vitam dant, et stationem; Qua velut in caulis contineantur oves. Quarum prima domus servat potumque cibumque, Ex quibus hos reficit juncta secunda domus. Tertia membra fovet vexata labore diurno, Quarta Dei laudes assidue resonat. Plurima praetereo simili condigna relatu, Sed breviter dicam, nil superest, vel abest. Hos igitur proceres, hunc dignum laude senatum, Exiguum specie, moribus eximium, Comparo formicis, quarum studiosa laborum Turmula convectat corpore majus onus. Quae ne non possint communem ducere vitam, Isdem sub laribus horrea parva locant. Comparo divinis apibus, quae corpore parvo Ingentes animas egregiasque gerunt: Hexagonis cellis quae mella liquentia condunt, Utile mirificum quae fabricantur opus. Quae disciplinam, quae jura domestica servant. Quasque simul reficit ingeniosa domus. Comparo sideribus, quibus aula superna refulget, Aera quae furvum noctibus irradiant. Quae semel impositam servant per saecula legem, Quae solitos cursus et numeros peragunt. Comparo gyranti solemniter omnia coelo: Insuper angelicis comparo spiritibus, Qui semper SANCTUS triplicata voce resultant, In terris monachi quod modulantur idem. Sic Cherubin coelo, monachi tellure manentes, Unum dant uni servitum Domino. Laus vitae monasticae Felix grex hominum, qui, Christi dogma sequentes, Contemptis opibus, nil proprium retinent; Unius arbitrio quos regula sancta coercet, Quorum quisque suo nil agit ex libito. Cor quibus est unum, quibus indiscreta voluntas, Par cunctis habitus et cibus est similis. Sic tamen ut capiat quo quisque videtur egere, Aetas ut fragilis debilitasve jubet. Luxus abest omnis, peccandi rara facultas, Cuncti cunctorum cum timeant oculos. Lex communis habet visas mox prodere culpas, Ut nascens vitium poena sequens resecet. Desidiam fugiunt, labor utilis occupat omnes. Noxia torpentes ne subeant animos. Confusum nihil est, ubi fiunt ordine cuncta, Curatur totum, negligiturque nihil. Nec solum vita, sed constat et ordo loquendi: Dispensant aeque maxima cum minimis, Non nisi praescripto quisquam loquiturve siletve, Stat, sedet, incedit ordine quisque suo. Ecclesiae limen noctesque diesque frequentant, Et sanctis precibus seque suosque juvant. Quid moror, et verbis evolvere singula tento? Quidquid agunt, opus est corporis aut animae. Quid quod sic habitant, ut sit sacer ipse domorum Et situs et numerus, sufficiensque sibi? Quadratam speciem structura domestica praefert. Atria bis binis inclyta porticibus. Quae, tribus inclusae domibus, quas corporis usus Postulat, et quarta, quae domus est Domini, Discursum monachis, vitam dant, et stationem; Qua velut in caulis contineantur oves. Quarum prima domus servat potumque cibumque, Ex quibus hos reficit juncta secunda domus. Tertia membra fovet vexata labore diurno, Quarta Dei laudes assidue resonat. Plurima praetereo simili condigna relatu, Sed breviter dicam, nil superest, vel abest. Hos igitur proceres, hunc dignum laude senatum, Exiguum specie, moribus eximium, Comparo formicis, quarum studiosa laborum Turmula convectat corpore majus
null
c0dde43f-7066-48de-99d4-5dd8104f898b
latin_170m_raw
null
None
None
None
onus. Quae ne non possint communem ducere vitam, Isdem sub laribus horrea parva locant. Comparo divinis apibus, quae corpore parvo Ingentes animas egregiasque gerunt: Hexagonis cellis quae mella liquentia condunt, Utile mirificum quae fabricantur opus. Quae disciplinam, quae jura domestica servant. Quasque simul reficit ingeniosa domus. Comparo sideribus, quibus aula superna refulget, Aera quae furvum noctibus irradiant. Quae semel impositam servant per saecula legem, Quae solitos cursus et numeros peragunt. Comparo gyranti solemniter omnia coelo: Insuper angelicis comparo spiritibus, Qui semper SANCTUS triplicata voce resultant, In terris monachi quod modulantur idem. Sic Cherubin coelo, monachi tellure manentes, Unum dant uni servitum Domino.
null
4a974706-ca91-478b-ad3e-0faee22b7835
latin_170m_raw
null
None
None
None
Vita altera S. Guillelmi 1. Anno ab Incarnatione Domini nongentesimo octogesimo, indictione octava, regni Lotharii regis vigesimo quinto anno, dedit idem rex Brunoni Remensis Ecclesiae clerico, suo vero parenti propinquitate consanguinitatis existenti, Lingonicae civitatis episcopatum. Ordinatus est autem idem Bruno episcopus per manus Burchardi Lugdunensis archiepiscopi in ecclesia Sancti Stephani, viginti quatuor annos gerens aetatis; et eodem anno susceptus est a clero Lingonicae urbis, ab Incarnatione videlicet Christi nongentesimo octogesimo primo. Is, assecutus episcopatum, omni quo potuit nisu sequi studuit exemplum boni pastoris. Monasteria igitur ipsius ad dioecesim pertinentia in spiritualibus religione, in temporalibus necessaria pene adnullata gubernatione considerans, coepit quaerere quatenus Dei dispensante nutu suum in statum ea quivisset reparare. Amovens ergo Manassem abbatem hujus loci ( #Sancti Benigni Divione@# ) a dominatione, qua non bene utebatur, instituit in locum ejus abbatem quemdam ex monasterio Dervensi, Azonem nomine. Erat is Aquitanicus genere, ornatus bonis moribus et religiosa conversatione. Hic duobus annis in regimine peractis repedavit ad suum monasterium, dimissa hujus loci gubernatione, atque iterum Manasses abbas suum recepit officium. 2. Videns igitur domnus episcopus Bruno statum loci in ambiguo positum, supplex adiit domnum Maiolum Cluniacensis monasterii abbatem, multaque prece poposcit quatenus ejus auxilio quivisset reparare in melius. interius religionem, et exterius possessiones. Cujus precibus flexus reverendus abbas Maiolus, dedit ei duodecim monachos ex omni congregatione electos, disciplinis sanctae religionis instructos, divina et humana sapientia doctos, nobilitate carnali claros. Quibus advenientibus ita ordinavit domnus episcopus ut die translationis sancti Benigni, monachis cum sibi subjectis clericis ante sepulcrum saepefati martyris in crypta nocturnali officium peragentibus, ipsi in superiori choro ante principale Sancti Mauricii altare matutinalem inciperent synaxim. Quod utique convenienter actum est, ut qui lumen religionis ostendere veniebant intrarent luce diei appropinquante. Proinde illis hac vel illac pergentibus, isti in loco degentes coeperunt sancta conversatione resplendere, et locus qui antea pravis actibus et ineffabili negligentia a cunctis videbatur confusus, nunc felici exercitatione virtutum omnium videretur esse floridus. 3. Verum quia praedicti Patris industria locis aliis intenta erat, et hic locus sine abbate esse non poterat, iterum domni Brunonis praesulis pulsatus precibus, quemdam fratrem, ferventissimum sui ordinis exsecutorem, et totius nobilitatis lampade praefulgidum, atque in vera humilitate et fraternae dilectionis charitate, necnon summae discretionis, quae virtutum omnium mater esse dignoscitur, honestate laudabiliter radicatum et fundatum, nomine Willelmum, hujus monasterii gregi praefecit, et patrem spiritalem sibi poscentibus filiis instituit. Hic Italia exstitit oriundus, alto satis germine et nobili prosapia editus. Quem supradictus domnus Maiolus Roma veniens invenit in monasterio Lauceio dicto, ubi a puero educatus fuerat. Assumensque eum ipso deprecante, secum adduxit Cluniacum, aetate juvenili florentem. 4. Ordinatus est igitur abbas a domno Brunone episcopo, anno nongentesimo nonagesimo, indictione tertia. Officio vero abbatis accepto, divinis seipsum coepit exercere virtutibus. Erat enim corpore castus, mente devotus, affabilis alloquio, prudentia praeditus, temperantia clarus, interna fortitudine firmus, censura justitiae stabilis, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, bonorum operum gratia plenus, charitatis equidem affluens visceribus. Pro pauperibus semper erat sollicitus, Christum vero diligens totis visceribus, dum, sicut Martha corporaliter non valebat, in egenis illum quotidie reficiebat. Omnibus hospitii perlargum praebuit usum; nemo est exceptus, perpessus nemo repulsam. Divinorum praeceptorum delectabatur eloquiis, quia ex his et suos mores componere, et sibi commissos instruebatur docere et corrigere. Cunctis seipsum praebebat bene vivendi exemplum. Et sicut in ordine, ita primus studebat ut esset in opere, juxta illud evangelistae: #Coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1) @#. Peccantes vero zelo pii amoris coram omnibus arguebat, ut caeteri timorem haberent. Sed et verba quae sub increpatione proferebat, ut reprehendenda reprehenderet, quasi stimuli dura videbantur et aspera, ut pene timerentur plus quam verbera, juxta illud: #Verba sapientis quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11) @#. Alios quidem blandimentis, alios admonitionibus, alios terroribus, et ita, juxta Apostolum, praedicans verbum instabat opportune, importune, arguens, obsecrans, increpans in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2
null
f297f5f8-4d18-4234-92e3-36e74ded6e46
latin_170m_raw
null
None
None
None
). Miserorum vero, haud secus ac si pateretur ipse, afficiebatur calamitatibus. Os ejus ita replebatur ex cordis abundantia, ut in eodem ore pene nihil aliud nisi lex resonaret divina; et quia Scriptura dicit: #Qui audit, dicat; Veni (Apoc. XXII, 17) @#, ideo quoscunque poterat, a saeculi nequitia suadendo subtrahebat. Et sicut coeleste per desiderium totis ipse viribus ad supernum regnum anhelabat, ita secum pergere omnes homines, si fieri posset, exoptabat. Sed nullatenus est fraudatus a desiderio quod in se conceperat vera dilectio. Ille enim qui charitas est, qui se timentium complet voluntatem, viri Dei ferventem affectum perduxit ad effectum. Ad ejus quippe monita multi quae possederant relinquentes, regulari se disciplinae subdiderunt, et beati Benedicti sequentes vestigia, semetipsos abnegantes, vero Regi totis viribus militaverunt. Partibus namque ex diversis ad ejus coenobium multitudo confluxit innumerabilis. Sed nationibus licet diversi, mente tamen erant uniti, ut illud ad litteram in eis impletum videretur, quod de initio nascentis Ecclesiae in apostolorum actibus legitur: #Erat illis cor unum et anima una (Act. IV, 32) @#. 5. Crescente autem interius religionis studio, exterioris substantiae supplementum coepit abundare non modice, prout Dominus promisit suis in Evangelio: #Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 23) @#. Domnus namque episcopus Bruno, nimirum exhilaratus corde eorum bona conversatione, omni studio eorum usui necessaria curabat subministrare. Reddidit igitur Sancto Benigno et ejus monachis ecclesiam in Saciaco sitam, etc. Ubique ergo investigans ablata restituebat, et de suo jure quodcunque necessarium et utile eis foret, libenti animo tribuebat. Utrisque vero, domno scilicet praesule Brunone atque venerando abbate Willelmo, in restauratione hujus loci studiose decertantibus, coepit crescere et quasi denuo reflorere, etc. 6. Ipse Henricus dux ( #Burgundiae Hugonis Francorum regis frater@# ) audita fama religionis eximii Patris Willelmi commisit ei abbatiam Versiacensem, pene ad nihilum redactam, ut ab ipso restitueretur in pristinum statum; quod et fecit auxiliante Deo. Domnus autem episcopus Bruno considerans Patrem Willelmum ita ferventem in religione ac monastica institutione, et loca ei commissa de die in diem in melius proficere, omnia in suo episcopio monasteria ipsius delegavit providentiae, abbatiam scilicet Besuensem, apostolorum Petri et Pauli honore dicatam, monasterium Sancti Joannis, quod Reomaus dicitur, locum Sancti Michaelis archangeli juxta castrum Tornodorum, abbatiam Molundensem, ubi sanctus Valerius archidiaconus et martyr quiescit. Quas omnes ita strenue gubernavit, ut post eum singulae singulis abbatibus distributae, statui illius temporis quo ab eo regebantur, non quierint aequari. 7. Anno sexto suae ordinationis Willelmus abbas Romam perrexit ad apostolorum limina, eorum patrocinia exposcens prece devota, indeque ad Sanctum Angelum montem petivit Garganum. Sed Beneventum veniens gravissimae infirmitatis astrictus est compede. Cujus infirmitatis diuturno afflictus languore, cum jam a suis desperaretur posse evadere, quadam nocte raptus in spiritu tribunali metuendi Judicis sistitur; ubi cum pro aliquibus increparetur excessibus, et maxime pro indiscreta severitate, pro his culpis metueret damnari aeternis gehennae suppliciis, ut sibi visum est, sanctus papa Gregorius in sua eum suscepit fide, diligentiori deinceps victurum sollicitudine, et priora errata pietatis et misericordiae operibus expianda correcturum fore. Post visionem in semet reversus, et ab infirmitate eadem coepit convalescere die, et priorem austeritatem permutavit in maximam pietatem. Sicque postea omni vitae suae tempore sanctum Gregorium speciali coluit dilectione. Coeperunt denique ex sua patria, hoc est Italia, multi ad eum convenire; aliqui litteris bene eruditi, alii diversorum operum magisterio docti, alii agriculturae scientia praediti, quorum ars et ingenium huic loco profuit plurimum. Crescebat ergo quotidie multitudo monachorum sub ejus magisterio degentium, ut (exceptis his qui per alia erant monasteria) in hac congregatione quotidie fratres essent septuaginta aut octoginta. 8. Inter caetera quae domnus Bruno episcopus in hoc loco egit bona, longum est enim enumerare singula ejus gesta, sed hoc breviter possumus dicere: Cuncta ab antiquis huic loco collata, posteaque a malignis direpta, vel a pravis rectoribus dispertita, a Brunone episcopo sunt restituta; et licet illi non amittant mercedem suae eleemosynae, hic tamen non inferiori dignus est gratiarum actione. De emortuis
null
c883f40a-5ac8-4d6f-84ff-3d3d9a9215a5
latin_170m_raw
null
None
None
None
enim cineribus, in excellentiorem quam unquam ante fuerat statum per eum sublimatus est hic locus. A sancto igitur Gregorio Lingonensi episcopo fundata haec abbatia, a Guntranno rege stabilita et ditata, a Carolo imperatore, cognomento Calvo, et domno Isaac episcopo restaurata, ab honorando praesule Brunone et Willelmo venerabili abbate, non solummodo in aliis rebus, verum etiam in nova ecclesiae fabrica est renovata. In cujus basilicae miro opere domnus praesul expensas tribuendo, ac columnas marmoreas ac lapideas undecunque adducendo, et reverendus abbas magistros conducendo, et ipsum opus dictando insudantes, dignum divino cultui templum construxerunt. Cujus artificiosi operis forma et subtilitas non inaniter quibusque minus edoctis ostenditur per litteras, quoniam in eo multa videntur mystico sensu facta, quae magis divinae inspirationi quam alicujus deputari debent peritiae magistri. 9. Fundatum est autem hoc templum anno Dominicae Incarnationis millesimo primo, indictione decima quarta, decimo sexto Kalendas Martii. Cujus longitudo ducentorum ferme cubitorum, latitudo autem quinquaginta trium exstitit; altitudo vero in sequentibus opportune dicetur. Inferior itaque domus orationis, in qua sacratissimum corpus sancti Benigni martyris veneratur, eumdem pene modum habens quantitatis, fulcitur centum quatuor columnis. Haec in figuram T litterae facta, quatuor ordines columnarum duodeno dispositarum numero, aequali extenditur in longitudine et latitudine; decem vero cubitis erigitur in altitudine, secreta ex utraque parte habens vestibula. Quinque sane in ea continentur altaria: primum in honorem ipsius sancti Benigni est consecratum; secundum in memoriam sancti Nicolai et omnium confessorum; tertium in venerationem sanctae Pascasiae virginis, quae ibidem quiescit, et omnium virginum: quartum, in sancti Irenaei et omnium martyrum; quintum sub nominibus sanctorum confessorum et abbatum sanctorum Joannis et Sequani, atque sancti Eustadii presbyteri ibidem quiescentis. 10. In hac ergo corpora sanctorum quiescentia saepedicti testis Christi beata ambiunt membra, quorum in principio hujus libri nomina sunt adnotata. Sanctorum vero confessorum et episcoporum Urbani et Gregorii corpora in ecclesia Sancti Joannis Baptistae primitus fuerunt tumulata; post longa vero tempora, inde elevata. Sancti quidem Gregorii medietas corporis in ecclesia Sancti Benigni est recondita, tempore quo propter metum paganorum ejusdem sancti martyris effossum corpus delatum fuit ad civitatem Lingonas; et tunc alia medietas corporis praefati confessoris illic est retenta. Sancti denique Urbani corpus levatum, et in loculo positum, multis miraculorum signis per eum Dominus laetificavit corda famulorum suorum in hoc loco degentium. Venerabilis vero Isaac antistitis corpus, cum, exigente templi aedificio, transferretur alio a quibusdam sacerdotibus, maxima ex parte integrum simul cum capite clericalem adhuc praeferente habitum fertur inventum. Similiter et domni Argrimi pontificis ac monachi sacerdotalia cum cucullo necnon interiore cilicio vestimenta, in testimonium ipsius sanctimoniae, incorrupta sunt reperta. Ad hoc haud longe reperta est sancta Radegundis, habens ad caput titulum sui nominis in lamina plumbea; cujus ossa cerato involuta linteo sunt inventa in capsa lignea in terra recondita. Caeterorum praeterea sanctorum, quorum corpora hic noscuntur tumulata, beatus Gregorius Turonorum episcopus mentionem facit, eorum describens quaedam miracula, Benigni videlicet martyris, nostri specialis patroni, Tranquilli quoque confessoris, necnon Hilarii senatoris, et ejus conjugis sanctae Floridae sanctimonialis, atque Pascasiae virginis et martyris. Haec a sancto Benigno edocta et baptizata, post ejus martyrium, saevitia paganorum rapta est ad supplicium. Cumque immobilis in fide Christi persisteret, primo carceris afflicta squalore, postea pro confessione Deitatis sententia fuit multata capitali, ut quaedam vitrea antiquitus facta et usque ad nostra perdurans tempora eleganti praemonstrabat pictura. Tantorum ergo venerandis corporibus sanctorum honorabiliter haec de qua modo agitur ecclesia non mediocriter est ditata, exceptis aliorum reliquiis sanctorum, quos enumerare superfluum videtur. 11. Huic paulo superius descriptae inferiori cryptae conjungitur oratorium ad solis ortum, rotundo schemate factum, senarumque illustratum splendore fenestrarum, triginta septem cubitos habens in diametro, decem in alto. Hoc sane oratorium terno columnarum ordine in semet regyrato, quadraginta videlicet atque octo, geometricali dispositione ambitur; hujus desuper culmen celso erectum fastigio viginti quator columnarum, ac triginta duorum arcuum, tripertita comparis numeri machina, divisione, eleganti transvolutum est opere. Hoc sane oratorium sancti Joannis Baptistae sacratum est honore, cujus altare illustratur trium fenestrarum lumine. Ab hac ecclesia sunt per cochleam dextra laevaque triginta septem gradus, crebris sufficienter illustrati fenestris, per quos inoffenso ascenditur tramite ad
null
77f70205-0718-41ae-8839-e1c9f0c22007
latin_170m_raw
null
None
None
None
basilicam Sanctae Dei genitricis Mariae. Ipsa vero ecclesia sexaginta octo subnixa est columnis, eumdem fere habens modum et formam in diametro sive in altitudine, quem et inferior, undenisque irradiatur vitreis. Ad altare autem ejusdem perpetuae Virginis marmoreum per quatuor tripertitos ascenditur gradus, juxta quos hinc et inde sunt altaria; ad dextram quidem Joannis Evangelistae ac Jacobi fratris ejus, Sanctique Thomae Apostoli; ad laevam vero sancti Matthaei, Jacobi et Philippi apostolorum. 12. Huic iterum concordantes et satis lucidi utrinque per cochleam ad ecclesiam Sanctae et individuae Trinitatis triginta gradus continuatim praestant ascensum. Haec in modum coronae constructa, triginta quoque et sex innixa columnis, fenestris undique, ac desuper patulo coelo lumen infundentibus, micat eximia claritate, amplitudine inferiori domui consimilis, sed viginti cubitorum altitudinis. Altare Sanctae Trinitatis ita est positum ut undecunque ingredientibus, ac ubicunque per ecclesiam consistentibus, sit perspicuum. Inde per quadrigeminas scalas altrinsecus factas ad suprema patet ascensus; quarum duae aequali modo positae per quindecim gradus usque ad Sancti Michaelis protenduntur oratorium, habens in longitudine cubitos triginta tres, in altitudine decem, vili facta ( #sic@# ) schemate; fenestras habet septem. Aliae vero duae per quinquaginta gradus sursum dirigunt gressum. Ad ima autem harum scalarum, bina super murum deambulatoria sunt facta, quae aequali spatio ab orientali parte usque ad occidentalem, et infra templum, per arcus deambulatorios, et supra tectum domus muro altitudinis trium ferme cubitorum circumquaque pergentium a ruina protegunt incessum. Haec tamen ad dexteram sinistramve partem templi incipientes, interius et subtus alas ejus gressum per quosdam occultos aditus ad suprema tecti dirigentes, plano, ut dictum est, calle deducunt introrsus undique, donec superliminare occidentalium portarum attingentes, per pariles scalas viginti graduum in porticus Ecclesiae majoris deponunt. Quae ad instar crucis aedificata habet in longitudine cubitos centum viginti octo, in latitudine, sicut praescriptum est, quinquaginta tres, in altitudine quaquaversum permaximos triginta et unum cubitos, in medio autem quadraginta; illuminatur septuaginta vitreis, fulciturque centum viginti et una columnis, quarum nonnullae juxta capita fortissimarum, quae sunt quadraginta, pilarum quadrangulatim statutae, una quasi simul coronari videntur corona, quamvis non unius sit magnitudinis omnium forma. Habet hinc et inde geminas porticus dupliciter transvolutas, in quibus bis bina continentur altaria. A parte quidem aquilonis unum in honorem sanctorum apostolorum Petri et Andreae, alterum in honorem sancti Bartholomaei et Simonis atque Thaddaei apostolorum. Sancti vero Pauli altare est in superiori ecclesia, ante aram Sanctae Trinitatis, eo quod ipse raptus ad tertium coelum vidit secreta Dei. A meridie sunt altaria, unum in honorem sanctorum apostolorum Matthaei et Barnabae, ac Lucae evangelistae; aliud in honorem sanctorum martyrum Stephani, Laurentii atque Vincentii. Est aliud altare ad occidentalem plagam ecclesiae, in eodem latere meridiano in honorem sanctorum Mammetis, Desiderii, Leodegarii, Sebastiani, Gengulfi martyrum. Et ex parte altera sanctorum martyrum Polycarpi, Andochii, Thyrsi, Andeoli, Simphoriani, Georgii, Christophori, et sanctorum confessorum Urbani et Gregorii, quorum corporibus adornatur praesens domus. Principale altare est sacratum in honorem sanctorum Mauricii atque Benigni, simulque Omnium Sanctorum; altare ad dexteram ejus in honorem sancti Raphaelis archangeli et omnium beatorum spirituum; ad laevam vero in honorem sancti Marci evangelistae; atque in medio ipsius ecclesiae altare Sanctae Crucis, Omniumque Sanctorum. Ante hoc altare triplex constat introitus cryptae, in quidecim gradibus ascenditur ab ipsa ad superiorem ecclesiam. 13. Sepulcrum vero sancti et gloriosi martyris ita est constructum: est tumba ex quadris aedificata lapidibus, quae octo cubitos in longum, quinque autem tenet in latum. Cujus cacumen lapideum quatuor sustinetur suffragio columnarum; desuper autem quatuor columnae marmoreae locatae erant antiquitus. Olim super lapideos arcus qui continebant, absidam ferebant ligneam sex cubitorum longitudinis, et trium latitudinis, septemque ac semis altitudinis, quae undique auro et argento vestita historiam Dominicae nativitatis et passionis praemonstrabat, anaglypho prominente opere, pictura satis optima. Verum hoc decentissimum, de quo loquimur, ornamentum, ob recreationem pauperum tempore famis fuit dissipatum a domno abbate Willelmo, et cum capsa aurea mirifice gemmis exornata, pariterque tribus tabulis ac duobus thuribulis argenteis, crucibusque, ac omne ornamentum in auro et argento venumdatum est. Ante haec vero tempora, insignia ornamenta, videlicet
null
55f14c1c-cfb1-49dd-acb8-2e3998de6ac9
latin_170m_raw
null
None
None
None
gemmae, pallia pretiosa, capsae, tabulae, coronae, vasa quoque ecclesiastica, seu candelabra ex auri argentique metallo fabricata, cum imagine Salvatoris Domini nostri ex auro, fusili opere facta, latronum fraude, in ipsius sancti festivitate, occisis custodibus, furto fuerunt asportata. Haec ornamenta a Guntramno et caeteris regibus huic loco, pro veneratione et honore Dei sanctique Benigni martyris antiquitus collata, sed priscis temporibus sacrilega pessimorum manu sublata, nullus postea exstitit principum qui tantum potuisset recuperare thesaurum. Haec ad notificandam Divionensis loci antiquitatem et gloriam paucis dicta sunt. Illud in fine notificandum est, in templi istius aedificio esse columnas trecentas septuaginta et unam, exceptis illis quae in turribus et altaribus sunt. Fenestrae clausae vel claudendae vitro centum viginti, turres octo, portae tres, ostia viginti quatuor. 14. Nunc ad ea quae omiseramus patris Willelmi explicanda gesta stylum vertamus. Augustorum seu regum palatia cum adiit, in iis non quaesivit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, ut ex eorum scilicet familiari collocutione subveniret oppressis sua interventione; aut certe ex saeculari vel clericali habitu Deo lucrificaret, ut, juxta Domini praeceptum, propria relinquerent, et saecularibus curis semotis Deo in tranquillitate servire studerent. Conveniebant igitur ad eum plurimi, ut diximus, et licet diversi nationibus, mente tamen uniti. Laetabatur pastor in sui gregis augmento, magisque gaudebat quod omnes instabant operi proposito. Verum quia super gregem sibi commissum solerti vigilavit cura, divina promeruit gratia de fructu laborum suorum in hac gaudere vita. Nam regularis vitae disciplinam, quae jam pene deciderat per veterum negligentiam, prout beatus Benedictus eam composuit, in pristinum statum corrigendo restauravit, ac per diversas mundi partes, per plura monasteria a regulari tramite devia, tam per se quam per suos, quos abbates ordinaverat, monastico ordini subdidit. In hoc vero gaudens gratulabatur Deo, quod eorum quos sua sub cura educaverat, ad monasticum regendum ordinem fore multos idoneos videbat; ex quibus nos aliquos dignum judicavimus huic libro indere, ut sciant posteri quam strenui ex hac congregatione prodierint monachi, eorumque memoria permaneat in laude. 15. Cum primum abbatis suscepit officium venerabilis Willelmus, inter monachos in hoc loco degentes fuit quidam juvenculus, vocatus Hunaldus, quem praedictus Pater videns solertis ingenii, retinuit sibi caeteris abeuntibus. Hunc, praecipue omni studio doctrinae imbutum, in domo Dei constituit vas electum. Ad omnia quippe quae sibi erant necessaria praedicti fratris juvabatur solertia. Denique injunxit illi curam hujus sacri periboli; quam tanta prosecutus est cura ut pene totum quidquid fuit ornamentorum in hac basilica, ejus studio sit aggregatum. Ad ultimum post obitum praedicti Patris abbatiam Tornodorensem assecutus, ibidem quievit, annis viginti septem in regimine transactis. Alter quidam hujus castri Divionensis civis, nobili ortus genere Rodulfus, Albus vocatus cognomine, venit ad conversionem inter ipsa primordia ejus novae ordinationis, cujus pecuniis relevata est paupertas praedicti Patris, et consilio atque adjutorio sublevata sollicitudo regiminis hujus loci, et Besuensis monasterii, (adhuc quippe erat ei paucitas monachorum) quem praedictus frater ita juvabat in exterioribus curis, ut solus supplere videretur solamen plurimum, sed praeter ejus votum, hoc solatium tulit illi paucitas dierum. Alter quoque subjunctus est memorato Patri, Theodericus dictus, hujus patriae civis, quem post diuturnam eruditionem Fiscannensi coenobio constituit priorem, ad ultimum Cemmeticensium praefecit abbatem. Alius ex castro Belno dicto, miles, Ledbaldus vocatus, et a studio Sapiens cognominatus, patri Willelmo est adjunctus; cujus imbutus doctrina spiritali per aliquod tempus archimandrita in Tornodorensi loco est substitutus. 16. Fama sacrae religionis eximii Patris Willelmi percitus quidam Metensis clericus, generosis ortus natalibus, nomine Benedictus, ejus discipulatui est aggregatus; brevique in tempore, studendo eum imitari, doctrina et conversatione perfectionem attigit monasticae vitae. Per ejus igitur relationem comperit domnus Adelbero Metensis pontifex patris Willelmi religiosam conversationem; a quo suppliciter evocatus, atque sancti Arnulfi abbatia donatus, eumdem Benedictum ibidem constituit Patrem; ubi per multos annos sacris intentus actibus, vita functus multis claruit virtutibus. Ne vero a tanto pontifice reverendus abbas Willelmus rediret vacuus a munere, stolam auro textam, duasque cappas purpureas aureo limbo decoratas, ab eodem percepit praesule. Sed et praefatus Benedictus abbas ordinatus casulam auro decenter ornatam, atque alia ornamenta obtulit
null
6479b049-2f83-46a5-9ef4-0131e87f20cf
latin_170m_raw
null
None
None
None
ei pro benedictione, quae praefatus Pater tam hoc in loco quam Fructuariensi a se noviter coepto divisit, ut sibi placuit. Praedictam vero Sancti Arnulfi abbatiam post mortem ante dicti abbatis rexit annis multis. 17. Ex Tullensi quoque clero venit ad eum quidam, Arnulfus vocabulo, litteris apprime eruditus omnique mundana sapientia doctus. Hic in brevi assecutus perfectioris vitae institutionem, commissa est ei cura a domno patre Willelmo non solum hujus, sed et omnium quae sub ejus erant provisione locorum. Qui quanta in hoc loco egerit bona post referemus, etc. Domnus igitur Bertoldus Leucorum, qui Tullo dicitur, episcopus per querimoniam a se delapsi clerici confabulationem quaesivit saepefati abbatis Willelmi; in cujus verbis considerans inconcussam inadulatamque constantiam mentis, caeteraque insignia virtutum in ejus actis et moribus resplendentia admiratus, monuit instanti prece ut abbatiam Sancti Apri suscipiens emendare curaret secundum Sancti Benigni institutionem. Cujus annuens precibus, idem coenobium in paucis annis ad regularem commutavit statum. Invenit ibidem strenuos monachos, ex quibus unum, Widricum nomine, post non multos annos in eodem monasterio constituit Patrem monachorum. Qui egregii magistri docilis discipulus ita eum studuit imitari in omnibus, ut in suis omnibus vel verbis vel actibus repraesentari quodammodo videretur Pater Willelmus. Multos denique erudiens in sancta conversatione, aliquantos aliorum monasteriorum Patres monachorum ex sua protulit congregatione. 18. Plures igitur sacerdotum vel abbatum, sibi commissorum locorum vel ecclesiarum relinquentes curam, ad Patris Willelmi confluebant doctrinam. Quidam episcopus civitatis Albingatae, quae est juxta Genuam civitatem, super mare sitam in Italia, relicto episcopio, praedicti Patris se subdidit imperio. Alter quoque episcopus, Barnabas vocatus, genere Graecus, in hoc monasterio sub ejus magisterio plurimis annis est conversatus. Alius vero, Benignus dictus, episcopus, a Roma huc adveniens, per aliquot annos cum ipso commoratus fuit, subjectus et obediens. Abbates etiam perplures ex diversis partibus venientes sponte se ipsi subjiciebant, obedire parati; inter quos fuerunt abbas Joannes, dictus Capuanus; alter quoque Joannes, abbas monasterii Sancti Apollinaris in urbe Ravenna; Benedictus quoque, abbas monasterii Sancti Severi urbis Classis, Anastasius etiam et Marcus, et alii abbates plures; quos longum est enumerare. Monachorum vero non est numerus, qui ab illis venerunt partibus. Archidiaconus etiam quidam Mediolanensis, nomine Gotefredus, ut nobilem decebat, nobiliter veniens cum multis thesauris, inter quos altare onychinum, auro et argento decenter ornatum, et quidquid ad capellam pertinebat, ornamentum scilicet ecclesiasticum, secum detulit. Pluribus annis in hoc monasterio monachus permansit, ac postea per consensum abbatis Willelmi patriam revocatus, abbas apud Mediolanum est constitutus. 19. Ipsi denique sancti viri patres et doctores eremitarum existentes, fama sanctitatis longe lateque notificati, Romaldus scilicet, Willelmus ac Martinus, quos in magna veneratione habebat urbs Ravenna, caeterique quos intra se concludit Italia, patris Willelmi expetebant societatem, quia sanctorum conjunctio grata et jucunda, Ecclesiaeque pernecessaria; et econtra societas malorum impedimentum bonorum. Ipsi vero cultores eremi, relicta quiete solitudinis, gaudebant sub ejus magisterio associari coenobitis. Ex eorum ergo numero adjuncti fuerunt ei duo, Joannes et Paulus, litteris eruditi, quorum sapientia ad salutem multarum profecit animarum. Horum uterque monasticae religionis ferventissimi, et in coenobiali conversatione caeteris erant imitandi, et in contemplativa vita lectioni et orationi assidue studentes, videntibus exemplo fuerunt pariter et admirationi. Reverendae memoriae Paulus apud nos in pace quievit; Joannes vero homo Dei sanctam ob conversationem vocatus a domno Patre Willelmo, Fructuariensi coenobio abbas est institutus. De quo loco, quia occasio se praebuit, intimandum paucis videtur qualiter fundatus fuerit. 20. Duo germani fratres fuerunt saepe dicti abbatis Willelmi, unus vocatus est Nithardus, alter Gothefredus. Primus eorum comitatus honore enituit, alius militiae stipendiis contentus fuit; quos praedictus Pater saepe admonendo a mundi illecebris abduxit, et ad Christum convertit. Venientes ergo uterque ad hoc Divionense coenobium, exceptis aliis rebus, dederunt sancto protectori nostro Benigno quoddam juris sui praedium, Wlpianum vocatum, quodam praesagio futurorum. In quo loco domnus Willelmus fundavit ecclesiam in honore sancti Benigni, ut notitia et honor ipsius sancti in illa patria accresceret, et ut in haereditate parentum suorum aliquid acceptum Deo aedificaret; deinde ut oblatio eorum ad animarum proficeret lucrum, atque ut fructus
null
602696f1-92aa-465f-b99d-b15efb5b51b4
latin_170m_raw
null
None
None
None
bonorum operum quae ibi geruntur, sibi et illis esset abolitio peccatorum, et aeternae vitae digna recompensatio praemiorum. Unde et Fructuariensis ille locus est vocatus. In brevi ergo tempore factum est nobile coenobium, ubi de hoc loco et spiritualia et temporalia subsidia sunt delata; reliquiae scilicet multae cum corporibus sanctorum, volumina librorum, omniaque ecclesiastica ornamenta, et monachi plurimi pariter illuc abierunt. Sed et de aliis suae ditioni subjectis locis, et undecunque oblatis supplementis, magnificatus est locus possessionibus et divitiis; ita ut in vita ejus congregatio illius loci centum numero constaret monachis, exceptis locis cellarum ei loco subditis, quae fere triginta existunt. Convocatis ergo episcopis patriae, rege quoque Arduino, qui ibi postmodum quievit, sua cum conjuge, et multis nobilibus ipsius regni, in honore sanctae Dei genitricis Mariae, sanctique Benigni et omnium sanctorum fecit locum illum sacrari. Constituit et alia monasteria in eadem patria, ubi deputatis monachis, et abbatibus ordinatis adhuc ordo viget monasticus. Sanctimonialium etiam instituit monasterium. 21. Audita Dei viri fama nobilissimus Nortmannorum comes Richardus misit ad eum, reverenter supplicans ut ad se veniret. Qui tandem libenter ut rogatus fuerat pergens, venit ad eum; a quo, sicuti decebat, honorifice susceptus est, multisque ejus precibus exoratus est ut ecclesiam Sanctae et individuae Trinitatis nomine et honore dicatam, in loco qui Fiscannus dicitur olim constructam, et a se in ampliorem statum decenter reformatam susciperet, atque monachorum collegio decoraret. Cujus precibus annuens, ita praefatum locum omnibus religiosis studiis, caeterisque bonorum copiis adornavit, ut prae cunctis illius provinciae locis, felicibus semper floreat incrementis. In quo loco multi convenerunt nobiles viri, tam clerici quam laici, ejus doctrinis cupientes institui; inter quos Osmundus episcopus sanctae et religiosae vitae exstitit monachus. Duo quoque clerici liberalibus artibus apprime eruditi, aula regis postposita, Willelmum Patrem expetierunt mente devota. Unus eorum vocabatur Jocelinus, alter Beringerius, e quibus prior postmodum abbas exstitit, sequens in eodem loco vitae finem accepit. De transmarinis etiam partibus, hoc est Anglorum terra, vir quidam nobilis regali prosapia clarus, Clemens nomine, relictis saeculi pompis ad idem monasterium venit, Deo inibi cupiens militare; sed cum ab hominibus ex sua patria adventantibus crebro inviseretur, magis Deo diligens servire cum quiete, quam vanitates mundi frequenter audire, Divionense expetivit coenobium, ubi laudabilis vitae complevit cursum. Fuit itaque, secundum etymologiam sui nominis, clemens animo, omnibus virtutibus adornatus, praecipue humilitate, qua in tantum se abjectum et vilem asserebat, ut, cum sacerdotii gradu fungeretur, nunquam in omni vita sua, nisi semel, ad hoc ministerium accedere praesumpserit. 22. Postquam igitur per annos fere triginta Willelmus abbas Fiscannense rexit coenobium, cum jam senectute simul et aegritudine gravaretur, et elegisset sibi Fructuariensem locum ad inhabitandum, desiderans in patrio solo quiescere; considerans princeps regni Rotbertus, qui post patrem et fratrem defunctos primatum tenebat Normannorum, petiit per legatos eumdem Patrem, ut abbatem sibi substitueret, quia loci status aliter sine detrimento manere non posset. Ad cujus petitionem, quemdam sibi valde dilectum monachum, ejusdem loci priorem, nomine Joannem, constituit abbatem; licet eum alibi magis optasset praeficere. Hic Italiae partibus Ravennae ortus, litteris eruditus, ac medicinali arte per ipsius Patris jussionem edoctus, religiosae conversationis ejus, doctrinae quoque ac omnium virtutum ipsius prae cunctis aliis exstitit imitator studiosus. Qui, ab exilitate corporis, Joannelinus diminutivo nomine est dictus; sed humilitatis, sapientiae, discretionis, ac caeterarum virtutum tanta in eo refulsit gratia ut (sicut sanctus refert Gregorius in libro Dialogorum de Constantio presbytero (lib. I, c. 5) in hoc mirum esset intuentibus in tam parvo corpore gratiae Dei tanta dona exuberare. Sed quia adhuc domum habitat luteam, sufficit hoc tantum dixisse. Dicit enim Scriptura: « Ne laudes hominem in vita sua (Eccli. XI). » 23. Commisit et alia loca memoratus comes Richardus saepefato abbati Willelmo, scilicet Gemmeticum, ut jam diximus, monasterium Sancti Audoeni, montem Sancti Michaelis archangeli, in quo loco post mortem Patris praedicti, supradictus Joannes abbas constituit Patrem quemdam monachum praenominati Patris Willelmi. Vocatus est autem isdem frater Subpo, Romanorum patria exortus, et jam dicti magistri institutione
null
d80a3605-0f4c-4a9e-adb0-c106258b3e02
latin_170m_raw
null
None
None
None
in omni sanctitate educatus. Qui postmodum quibusdam contrarietatibus exortis, relicto ipso loco, Fructuariensem abbatiam pluribus annis rexit. Rotbertus etiam rex abbatiam Sancti Germani apud Parisius precatus est praedictum Patrem ut susciperet, et secundum regularem institutionem ordinaret. Quod et fecit. Necnon et Oddo comes pari devotione locum sancti Faronis in urbe Meldorum eidem commisit venerabili Patri. Sed et honorabilis praesul Mettensis Ecclesiae Theodericus Gorziensem abbatiam eodem zelo Dei commendavit illi, defuncto illius loci abbate; qui dum praefatum regeret locum, ex clero Metensi quemdam clericum, Sigifredum vocatum, litteris bene doctum, ad monasticum attraxit ordinem. Qui post ejus decessum eamdem rexit congregationem. 24. Domnus vero Arnulfus istius loci prior, ut jam diximus, cum patris Willelmi et praefati praesulis admoneretur precibus ut jam dicti loci susciperet curam, atque abbatis officium, ipse humilitatis amator nullo modo assensit, magisque elegit subesse quam praeesse, solummodo cujusdam parvi loci a praetaxato patre Willelmo sibi expetivit curam et dominium. Est autem locus ille situs in confinio Tullensis et Lingonensis parochiarum, in loco qui vocatur Brittiniaca curtis. Quomodo vero sancto Benigno istius loci patrono fuerit datus, nunc referemus. Jacob Tullensis urbis episcopus dum rediret Roma, incitatus fama miraculorum quae in hoc loco Dei operabatur clementia per istius sancti merita, ad ipsius martyris Christi advenit tumulum, cupiens a Deo veniam adipisci delictorum per hujus gloriosi martyris interventum. Dumque per aliquot dies remorando ad tumbam ejus coelorum penetraret intima, vocatus a Domino est ad coelestia regna, sanctique Benigni adjutus precibus, et in coelis cum eo gloriam et in terra juxta ejus tumulum condignam accepit sepulturam. Cujus soror, nomine Liliosa, ad sancti Benigni veniens limina, praedictum praedium suum donavit Sancto Benigno martyri pro fratris sui sepultura; in quo loco aedificaverunt ecclesiam in honore sancti Benigni, etc. Hunc ergo locum supradictus domnus Arnulfus sibi eligens omni cura studuit eum augmentare; ac primam basilicam ibi magnam construens, officinasque ac reliqua habitacula monachis utilia, nobile coenobium constituit, possessionibusque ac terris augere procuravit. #Multa subjungit auctor de variis donationibus tunc temporis monasterio Benigniano factis, quae huc referre operae pretium visum non est, sed et complures recenset cellas, seu, ut vulgo appellantur, prioratus, quae eodem tempore de novo exstructae aut certe monasterio Sancti Benigni attributae fuerunt. Tales sunt@# Wulnonisvilla in pago Tricassino, in pago Pertuensi Albiniacum, #cujus ecclesiam Arnulfus mox laudatus@# librorum ornamento decoravit, impensas tribuendo, et domnus Girbertus scribendo. #Is porro@# Girbertus #ibidem dicitur@# ex primis quos nutrivit domnus abbas Willelmus, et ab officio Scriptor est appellatus. #Anno autem 1005 restaurata est et novis praediis dotata@# cella Sancti Stephani prope Belnam, ac Willelmi providentiae #commissa. Anno 1023, eidem donata fuit cella@# Beatae Mariae de Salmacia, ut monachi ibi mitterentur #etc. De iis rebus complures chartae habentur apud Perardum; ubi etiam Lethaldus miles dat anno 1006 ecclesiam Sancti Petri in loco Puteolis, ut ibi monachi instituantur, et Haimo consilio Lamberti episcopi Sancti Flaviani locum, anno 1030 Willelmo subjecit, ut ibi monasticum ordinem repararet.@# Imbertus #tunc Lingonum archidiaconus, qui postea Parisiorum episcopus factus fuit,@# obtulit per donum et laudem Lamberti episcopi, sancto Benigno abbatiam Sancti Amatoris prope Lingonas, ut ibi monachi sisterentur, qui Deo hymnis et laudibus die noctuque deservirent. #Eodem Lamberto@# laudante Aymo comes dedit Willelmo abbatiam in honorem sanctae Dei genitricis Mariae sacratam, et ante suum castrum, quod Saxonis Fons dicitur, positam, quatenus ordo monasticus, qui ibi quondam fuerat institutus, ipsius repararetur studio. #Caeteras donationes omittimus. Sed praetermittere non licet egregii pontificis Brunonis encomium, quod his verbis prosequitur chronographus:@# 25. Quia longum est enarrare cuncta quae huic monasterio collata sunt, tempore domni Brunonis episcopi, et quibus per ipsum vel propter ipsum ab aliis augmentatum est bonis, ad ipsius vitae finem, habitatoribus hujus domus Dei omni tempore dolendum et deflendum, veniamus. Sed ante paucis describere curabimus qui fuerit modus vitae ejus. Fuit itaque in eleemosynis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in charitate perfectus, in humanitate profusus in sermone paratus, in conversatione sanctissimus: erat irreverentibus terribilis aspectu, metuendus severitate, reverendus incessu, venerandus benignitate
null
da66cf54-1dec-4741-b92f-1c9b1253f35a
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Censuram auctoritatis temperabat mansuetudo humilitatis; non personae potentiam, sed morum elegantiam attendebat in singulis; et tanto eminentius unumquemque honorabat quanto sanctius vivere didicisset. Clericorum ac monachorum, sanctimonialium quoque, necnon viduarum ac pupillorum pater erat, atque inter divites et pauperes ita medius, ut pauperes illum quasi patrem aspicerent, divites vero quasi superiorem sibi divitem timerent. Quandiu vixit, ita Burgundiam patrocinando protexit atque defendit, non clypeo et lancea, sed consilii prudentia, quo sibi principes patriae omnes devinxerat, ut cum rex Francorum Rotbertus cum exercitu maximo hanc patriam saepe intrans incendiis et rapinis plurima loca vastaverit, nihil in ea retinere potuit, quandiu Bruno episcopus vixit; et, quia ei nocere non poterat, hujus mali violentiae causa domno abbati Vuillelmo tulit abbatiam Sancti Joannis monasterii Reomensis, eo quod partibus favebat, ut justum erat, sui pontificis. Denique quodam tempore memoratus rex cum plurimo exercitu Divionem castrum advenit, circumpositam regionem devastans ac depopulans; cujus iram timens praefatus abbas Vuillelmus, omnes monachos ab hoc loco per alia monasteria jussit secedere, aliquantos vero cum libris et omni ornatu ecclesiae intra castrum Divionense, ac in ecclesia Sancti Vincentii, quam tunc quieto jure monachi istius loci possidebant, fecit residere, paucis solummodo fratribus ob custodiam loci et saneti Benigni servitium cum domno abbate Odilone in hoc loco dimissis: quem ad hoc accersiverat, ut si forte rex aliquid mali contra hunc locum moliretur, illius precibus exoratus dimitteret. Rex vero, ut erat mente benignus, cum cognovit propter se monachos dispersos, valde doluit. Paucis itaque transactis diebus Franciam repedavit nullo negotio peracto. Ipso denique anno, qui fuit ab Incarnatione Domini millesimus decimus sextus, domnus episcopus Bruno obiit secundo Kalendas Februarii, peractis in episcopatu annis triginta quinque, etc. 26. Quoniam ad finem libri tendimus, obitum Patris Villelmi intimare curamus. Postquam per annos quadraginta duos, vineae Dominicae sedulus cultor, eam excolendo jugiter propagare amplificareque curavit, cum jam senio infirmitatibusque multis praegravatus optaret dissolvi et cum Christo esse, bonam consummationem laborum suorum adimplere cupiens, per omnia monasteria quae sub ejus fuerant magisterio, incipiens ab Italia, circuiendo et fratres exhortando, ut ea quae ab ipso didicerant mente retinerent et opere adimplere satagerent. Si quidem ejus doctrina fuit ut, juxta quod praecipit sancti Benedicti regula, in verbo, in omni actione, in vestitus qualitate, humilitatem videntibus se semper ostenderent, et ut, honore se invicem praevenientes, dilectionem sine simulatione exhiberent. His et aliis virtutum operibus intentos, etiam distincte legendi atque psallendi magisterio erudivit. Haec docendo caeteris monasteriis peragratis, pervenit ad coenobium, nomine Fiscannum; ubi plus solito infirmitate praegravatus, sentiens sibi imminere ultimum vocationis suae diem, convocatis fratribus per octo dies exhortans eos, atque absolutione et oratione Deo commendans, octavo die Natalis Domini, sumpto Christi corporis et sanguinis sacramento, reddidit Deo spiritum. Cujus corpus, a medicis qui ibi aderant conditum aromatibus, honorificae traditum est sepulturae in ipso monasterio ante altare sancti Taurini confessoris. Post cujus obitum domnus Halinardus suscepit curam regiminis animarum, quem praefatus Pater successorem sibi elegerat cum consilio et laude fratrum, baculumque pastoralem ei transmiserat. Obiit vero praedictus Pater noster Wuillelmus anno ab Incarnatione Domini millesimo trigesimo uno. #Duo hic adjicere visum est quae ab Divionense monasterium speciatim attinent. Primum insigne Guillelmi erga pauperes charitatis exemplum quod in ipso sancti Benigni monasterio edidit, ex Chronico Virdunensi, tomo I Bibliothecae Labbeanae; alterum Benedicti VIII papae epistolam ad eumdem Guillelmum pro monasterio Benigniano, in qua mentio habetur Benigni episcopi, supra pag. 340 memorati, quam ex ejusdem loci historia ms. descriptam habemus. Sic itaque habet Hugo in Chronico sub finem partis@# I, #cap.@# 27: 27. Nec debet reticeri Vuillelmi Supraregulae factum memorabile. Cum a Fructuariensi coenobio, quodjuris erat Divionensis ecclesiae, rediisset, et Divioni, ut decebat, susceptus, in capitulo qualiter se fratres haberent, si necessaria non deessent, inquireret; ut audivit omnia esse plena, nullumque locum indigentiae, qui non posset levi obice obstrui, interrogat de eleemosyna: cognovitque quia, etsi consuetudinaria dabatur, non tamen pauperibus, prout poterant et habebant, suffragabantur; zelo succensus eo qui carnes sanctorum exedit, increpata eorum duritia,
null
733cbee7-2253-4ccd-ad95-13e255854910
latin_170m_raw
null
None
None
None
a sede concitus cum bona indignati animi stomachatione surrexit, et imposita antiphona de mandato: #Ubi est charitas?@# non ultra progrediens, sed hoc ejus initium semper repetens, ad cellarium venit, et missile quodlibet quod manibus Finees occurrit arripiens, cum in ore et animo ejus semper versaretur: #Ubi est charitas,@# vasa in quibus frumentum, hordeum, et vinum servabatur, disrupit, et accitis pauperibus vascula eorum implevit, illud semper corde et ore depromens: #Ubi est charitas?@# et operis exhibitione contestans. Cujus animi indignitatem vix aliquando ut quod agregatum erat expenderetur, mitigare potuerunt, cum #Ubi est charitas,@# semper repeteretur, et ipsi incrassati, impinguati, dilatati exprobrarentur. Nec antea cessatum est donec omne illud repositum pauperibus donatum est: et ipse ad Italiam remeans, cum biennio suum a saeculo expectasset excessum, tandem redire compulsus, ante Divionem transiens loca sibi commissa circuibat; dehinc Fiscannum se contulit, ubi imminente anno Dominicae 1021 [ #leg.@# 1031] Incarnationis. Indictione XIV obiit Kalendas Januarii; ad cujus sepulcrum puerulus decennis a maxima aegritudine sanatus est. #Scrupulum hic V. C. Danielis Papebrochii levare liceat, qui in notis ad hunc locum, in Vita sancti Richardi, die 14 Junii Bollandiani pag. 997, se perlibenter disciturum ait,@# quo in loco Ritualia habeant hanc antiphonam. #Cui breviter respondemus hanc hodieque in monasteriis cantari feria@# V #in Coena Domini ad Mandatum, quo nomine, uti etiam Guillelmi tempore, intelligitur lotio pedum, quae hac ipsa die non solum in monasteriis, sed etiam in plerisque canonicorum collegiis fieri solet. Habetur autem eadem antiphona in Processionali monastico, et in libellis officii hebdomadae sanctae, quibus vulgo non clerici modo, sed et quique fideles hac hebdomada utuntur. Jam preferenda est Benedicti papae epistola.@# 28. BENEDICTUS episcopus servus servorum Dei, WILLELMO venerabili abbati et in Christo filio di lecto, salutem sempiternam cum benedictione Apostolica. Audita vigilantia studii tui qua invigilas super filios commissos tibi, referimus gratias Deo omnipotenti. Denique comperimus te jamdiu laborare creberrimis tuorum hostium incursibus, et pene jam destitutam Ecclesiam tuam a diripientibus et infortuniis tuis, quae forinsecus pateris condolemus; namque pro longanimitate patientiae quam huc usque exhibuisti adversariis ecclesiae tuae decet nos gaudere, et bonitatem tuam laudare. Caeterum sufficiat hactenus hanc patientiam ita exhibuisse ut impune ad nihilum redigantur res ecclesiae penitus, et prae penuria inopiae labefactetur ordo religionis monasticae, quae inibi sub te dignoscitur praepollere. Habes tecum filium nostrum Benignum episcopum gratias Deo effectum monachum, quem admonemus honeste et religiose conversari, professionem obedientiae moribus et opere attendere; in qua vocatione vocatus est, in ipsa permanere; deinde illi jubemus cum omni imperio, ut inimicos sancti martyris Benigni insequatur omni justitiae zelo ac cum divina auctoritate feriat eos anathemate, tibi etiam praecipimus ne absistas ei in hoc, sed sicut illi auctoritatem pervasores tuos feriendi concedimus, jubemus et imperamus; ita tibi per veram obedientiam mandamus ne impedias illum nec prohibeas quin ipsos malefactores Domini verbi gladio coerceat, ac sic bene roboretur nostra auctoritas; et quos namque ille ligaverit, apostolica et nostra auctoritate sint ligati, et quos absolverit sint nostra pariter absolutione absoluti. Damus etiam illi potestatem inordinandi, cumque juste postulatus fuerit in sancta Ecclesia ordinare, verumtamen te jubente. Vita altera S. Guillelmi 1. Anno ab Incarnatione Domini nongentesimo octogesimo, indictione octava, regni Lotharii regis vigesimo quinto anno, dedit idem rex Brunoni Remensis Ecclesiae clerico, suo vero parenti propinquitate consanguinitatis existenti, Lingonicae civitatis episcopatum. Ordinatus est autem idem Bruno episcopus per manus Burchardi Lugdunensis archiepiscopi in ecclesia Sancti Stephani, viginti quatuor annos gerens aetatis; et eodem anno susceptus est a clero Lingonicae urbis, ab Incarnatione videlicet Christi nongentesimo octogesimo primo. Is, assecutus episcopatum, omni quo potuit nisu sequi studuit exemplum boni pastoris. Monasteria igitur ipsius ad dioecesim pertinentia in spiritualibus religione, in temporalibus necessaria pene adnullata gubernatione considerans, coepit quaerere quatenus Dei dispensante nutu suum in statum ea quivisset reparare. Amovens ergo Manassem abbatem hujus loci ( #Sancti Benigni Divione@# ) a dominatione, qua non bene utebatur, instituit in locum ejus abbatem quemdam ex monasterio Dervensi, Azonem nomine. Erat is Aquitanicus genere, ornatus bonis
null
a9499ee8-1c54-4c41-98ba-78d4954be163
latin_170m_raw
null
None
None
None
moribus et religiosa conversatione. Hic duobus annis in regimine peractis repedavit ad suum monasterium, dimissa hujus loci gubernatione, atque iterum Manasses abbas suum recepit officium. 2. Videns igitur domnus episcopus Bruno statum loci in ambiguo positum, supplex adiit domnum Maiolum Cluniacensis monasterii abbatem, multaque prece poposcit quatenus ejus auxilio quivisset reparare in melius. interius religionem, et exterius possessiones. Cujus precibus flexus reverendus abbas Maiolus, dedit ei duodecim monachos ex omni congregatione electos, disciplinis sanctae religionis instructos, divina et humana sapientia doctos, nobilitate carnali claros. Quibus advenientibus ita ordinavit domnus episcopus ut die translationis sancti Benigni, monachis cum sibi subjectis clericis ante sepulcrum saepefati martyris in crypta nocturnali officium peragentibus, ipsi in superiori choro ante principale Sancti Mauricii altare matutinalem inciperent synaxim. Quod utique convenienter actum est, ut qui lumen religionis ostendere veniebant intrarent luce diei appropinquante. Proinde illis hac vel illac pergentibus, isti in loco degentes coeperunt sancta conversatione resplendere, et locus qui antea pravis actibus et ineffabili negligentia a cunctis videbatur confusus, nunc felici exercitatione virtutum omnium videretur esse floridus. 3. Verum quia praedicti Patris industria locis aliis intenta erat, et hic locus sine abbate esse non poterat, iterum domni Brunonis praesulis pulsatus precibus, quemdam fratrem, ferventissimum sui ordinis exsecutorem, et totius nobilitatis lampade praefulgidum, atque in vera humilitate et fraternae dilectionis charitate, necnon summae discretionis, quae virtutum omnium mater esse dignoscitur, honestate laudabiliter radicatum et fundatum, nomine Willelmum, hujus monasterii gregi praefecit, et patrem spiritalem sibi poscentibus filiis instituit. Hic Italia exstitit oriundus, alto satis germine et nobili prosapia editus. Quem supradictus domnus Maiolus Roma veniens invenit in monasterio Lauceio dicto, ubi a puero educatus fuerat. Assumensque eum ipso deprecante, secum adduxit Cluniacum, aetate juvenili florentem. 4. Ordinatus est igitur abbas a domno Brunone episcopo, anno nongentesimo nonagesimo, indictione tertia. Officio vero abbatis accepto, divinis seipsum coepit exercere virtutibus. Erat enim corpore castus, mente devotus, affabilis alloquio, prudentia praeditus, temperantia clarus, interna fortitudine firmus, censura justitiae stabilis, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, bonorum operum gratia plenus, charitatis equidem affluens visceribus. Pro pauperibus semper erat sollicitus, Christum vero diligens totis visceribus, dum, sicut Martha corporaliter non valebat, in egenis illum quotidie reficiebat. Omnibus hospitii perlargum praebuit usum; nemo est exceptus, perpessus nemo repulsam. Divinorum praeceptorum delectabatur eloquiis, quia ex his et suos mores componere, et sibi commissos instruebatur docere et corrigere. Cunctis seipsum praebebat bene vivendi exemplum. Et sicut in ordine, ita primus studebat ut esset in opere, juxta illud evangelistae: #Coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1) @#. Peccantes vero zelo pii amoris coram omnibus arguebat, ut caeteri timorem haberent. Sed et verba quae sub increpatione proferebat, ut reprehendenda reprehenderet, quasi stimuli dura videbantur et aspera, ut pene timerentur plus quam verbera, juxta illud: #Verba sapientis quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11) @#. Alios quidem blandimentis, alios admonitionibus, alios terroribus, et ita, juxta Apostolum, praedicans verbum instabat opportune, importune, arguens, obsecrans, increpans in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Miserorum vero, haud secus ac si pateretur ipse, afficiebatur calamitatibus. Os ejus ita replebatur ex cordis abundantia, ut in eodem ore pene nihil aliud nisi lex resonaret divina; et quia Scriptura dicit: #Qui audit, dicat; Veni (Apoc. XXII, 17) @#, ideo quoscunque poterat, a saeculi nequitia suadendo subtrahebat. Et sicut coeleste per desiderium totis ipse viribus ad supernum regnum anhelabat, ita secum pergere omnes homines, si fieri posset, exoptabat. Sed nullatenus est fraudatus a desiderio quod in se conceperat vera dilectio. Ille enim qui charitas est, qui se timentium complet voluntatem, viri Dei ferventem affectum perduxit ad effectum. Ad ejus quippe monita multi quae possederant relinquentes, regulari se disciplinae subdiderunt, et beati Benedicti sequentes vestigia, semetipsos abnegantes, vero Regi totis viribus militaverunt. Partibus namque ex diversis ad ejus coenobium multitudo confluxit innumerabilis. Sed nationibus licet diversi, mente tamen erant
null
5bbe9e4d-a748-41ff-bd30-877392201b4b
latin_170m_raw
null
None
None
None
uniti, ut illud ad litteram in eis impletum videretur, quod de initio nascentis Ecclesiae in apostolorum actibus legitur: #Erat illis cor unum et anima una (Act. IV, 32) @#. 5. Crescente autem interius religionis studio, exterioris substantiae supplementum coepit abundare non modice, prout Dominus promisit suis in Evangelio: #Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 23) @#. Domnus namque episcopus Bruno, nimirum exhilaratus corde eorum bona conversatione, omni studio eorum usui necessaria curabat subministrare. Reddidit igitur Sancto Benigno et ejus monachis ecclesiam in Saciaco sitam, etc. Ubique ergo investigans ablata restituebat, et de suo jure quodcunque necessarium et utile eis foret, libenti animo tribuebat. Utrisque vero, domno scilicet praesule Brunone atque venerando abbate Willelmo, in restauratione hujus loci studiose decertantibus, coepit crescere et quasi denuo reflorere, etc. 6. Ipse Henricus dux ( #Burgundiae Hugonis Francorum regis frater@# ) audita fama religionis eximii Patris Willelmi commisit ei abbatiam Versiacensem, pene ad nihilum redactam, ut ab ipso restitueretur in pristinum statum; quod et fecit auxiliante Deo. Domnus autem episcopus Bruno considerans Patrem Willelmum ita ferventem in religione ac monastica institutione, et loca ei commissa de die in diem in melius proficere, omnia in suo episcopio monasteria ipsius delegavit providentiae, abbatiam scilicet Besuensem, apostolorum Petri et Pauli honore dicatam, monasterium Sancti Joannis, quod Reomaus dicitur, locum Sancti Michaelis archangeli juxta castrum Tornodorum, abbatiam Molundensem, ubi sanctus Valerius archidiaconus et martyr quiescit. Quas omnes ita strenue gubernavit, ut post eum singulae singulis abbatibus distributae, statui illius temporis quo ab eo regebantur, non quierint aequari. 7. Anno sexto suae ordinationis Willelmus abbas Romam perrexit ad apostolorum limina, eorum patrocinia exposcens prece devota, indeque ad Sanctum Angelum montem petivit Garganum. Sed Beneventum veniens gravissimae infirmitatis astrictus est compede. Cujus infirmitatis diuturno afflictus languore, cum jam a suis desperaretur posse evadere, quadam nocte raptus in spiritu tribunali metuendi Judicis sistitur; ubi cum pro aliquibus increparetur excessibus, et maxime pro indiscreta severitate, pro his culpis metueret damnari aeternis gehennae suppliciis, ut sibi visum est, sanctus papa Gregorius in sua eum suscepit fide, diligentiori deinceps victurum sollicitudine, et priora errata pietatis et misericordiae operibus expianda correcturum fore. Post visionem in semet reversus, et ab infirmitate eadem coepit convalescere die, et priorem austeritatem permutavit in maximam pietatem. Sicque postea omni vitae suae tempore sanctum Gregorium speciali coluit dilectione. Coeperunt denique ex sua patria, hoc est Italia, multi ad eum convenire; aliqui litteris bene eruditi, alii diversorum operum magisterio docti, alii agriculturae scientia praediti, quorum ars et ingenium huic loco profuit plurimum. Crescebat ergo quotidie multitudo monachorum sub ejus magisterio degentium, ut (exceptis his qui per alia erant monasteria) in hac congregatione quotidie fratres essent septuaginta aut octoginta. 8. Inter caetera quae domnus Bruno episcopus in hoc loco egit bona, longum est enim enumerare singula ejus gesta, sed hoc breviter possumus dicere: Cuncta ab antiquis huic loco collata, posteaque a malignis direpta, vel a pravis rectoribus dispertita, a Brunone episcopo sunt restituta; et licet illi non amittant mercedem suae eleemosynae, hic tamen non inferiori dignus est gratiarum actione. De emortuis enim cineribus, in excellentiorem quam unquam ante fuerat statum per eum sublimatus est hic locus. A sancto igitur Gregorio Lingonensi episcopo fundata haec abbatia, a Guntranno rege stabilita et ditata, a Carolo imperatore, cognomento Calvo, et domno Isaac episcopo restaurata, ab honorando praesule Brunone et Willelmo venerabili abbate, non solummodo in aliis rebus, verum etiam in nova ecclesiae fabrica est renovata. In cujus basilicae miro opere domnus praesul expensas tribuendo, ac columnas marmoreas ac lapideas undecunque adducendo, et reverendus abbas magistros conducendo, et ipsum opus dictando insudantes, dignum divino cultui templum construxerunt. Cujus artificiosi operis forma et subtilitas non inaniter quibusque minus edoctis ostenditur per litteras, quoniam in eo multa videntur mystico sensu facta, quae magis divinae inspirationi quam alicujus deputari debent peritiae magistri. 9. Fundatum est autem hoc templum anno Dominicae Incarnationis millesimo primo, indictione decima quarta, decimo sexto Kalendas Martii. Cujus longitudo ducentorum ferme cubitorum,
null
9c225b90-f046-49c5-81c6-b8caf49abcb7
latin_170m_raw
null
None
None
None
latitudo autem quinquaginta trium exstitit; altitudo vero in sequentibus opportune dicetur. Inferior itaque domus orationis, in qua sacratissimum corpus sancti Benigni martyris veneratur, eumdem pene modum habens quantitatis, fulcitur centum quatuor columnis. Haec in figuram T litterae facta, quatuor ordines columnarum duodeno dispositarum numero, aequali extenditur in longitudine et latitudine; decem vero cubitis erigitur in altitudine, secreta ex utraque parte habens vestibula. Quinque sane in ea continentur altaria: primum in honorem ipsius sancti Benigni est consecratum; secundum in memoriam sancti Nicolai et omnium confessorum; tertium in venerationem sanctae Pascasiae virginis, quae ibidem quiescit, et omnium virginum: quartum, in sancti Irenaei et omnium martyrum; quintum sub nominibus sanctorum confessorum et abbatum sanctorum Joannis et Sequani, atque sancti Eustadii presbyteri ibidem quiescentis. 10. In hac ergo corpora sanctorum quiescentia saepedicti testis Christi beata ambiunt membra, quorum in principio hujus libri nomina sunt adnotata. Sanctorum vero confessorum et episcoporum Urbani et Gregorii corpora in ecclesia Sancti Joannis Baptistae primitus fuerunt tumulata; post longa vero tempora, inde elevata. Sancti quidem Gregorii medietas corporis in ecclesia Sancti Benigni est recondita, tempore quo propter metum paganorum ejusdem sancti martyris effossum corpus delatum fuit ad civitatem Lingonas; et tunc alia medietas corporis praefati confessoris illic est retenta. Sancti denique Urbani corpus levatum, et in loculo positum, multis miraculorum signis per eum Dominus laetificavit corda famulorum suorum in hoc loco degentium. Venerabilis vero Isaac antistitis corpus, cum, exigente templi aedificio, transferretur alio a quibusdam sacerdotibus, maxima ex parte integrum simul cum capite clericalem adhuc praeferente habitum fertur inventum. Similiter et domni Argrimi pontificis ac monachi sacerdotalia cum cucullo necnon interiore cilicio vestimenta, in testimonium ipsius sanctimoniae, incorrupta sunt reperta. Ad hoc haud longe reperta est sancta Radegundis, habens ad caput titulum sui nominis in lamina plumbea; cujus ossa cerato involuta linteo sunt inventa in capsa lignea in terra recondita. Caeterorum praeterea sanctorum, quorum corpora hic noscuntur tumulata, beatus Gregorius Turonorum episcopus mentionem facit, eorum describens quaedam miracula, Benigni videlicet martyris, nostri specialis patroni, Tranquilli quoque confessoris, necnon Hilarii senatoris, et ejus conjugis sanctae Floridae sanctimonialis, atque Pascasiae virginis et martyris. Haec a sancto Benigno edocta et baptizata, post ejus martyrium, saevitia paganorum rapta est ad supplicium. Cumque immobilis in fide Christi persisteret, primo carceris afflicta squalore, postea pro confessione Deitatis sententia fuit multata capitali, ut quaedam vitrea antiquitus facta et usque ad nostra perdurans tempora eleganti praemonstrabat pictura. Tantorum ergo venerandis corporibus sanctorum honorabiliter haec de qua modo agitur ecclesia non mediocriter est ditata, exceptis aliorum reliquiis sanctorum, quos enumerare superfluum videtur. 11. Huic paulo superius descriptae inferiori cryptae conjungitur oratorium ad solis ortum, rotundo schemate factum, senarumque illustratum splendore fenestrarum, triginta septem cubitos habens in diametro, decem in alto. Hoc sane oratorium terno columnarum ordine in semet regyrato, quadraginta videlicet atque octo, geometricali dispositione ambitur; hujus desuper culmen celso erectum fastigio viginti quator columnarum, ac triginta duorum arcuum, tripertita comparis numeri machina, divisione, eleganti transvolutum est opere. Hoc sane oratorium sancti Joannis Baptistae sacratum est honore, cujus altare illustratur trium fenestrarum lumine. Ab hac ecclesia sunt per cochleam dextra laevaque triginta septem gradus, crebris sufficienter illustrati fenestris, per quos inoffenso ascenditur tramite ad basilicam Sanctae Dei genitricis Mariae. Ipsa vero ecclesia sexaginta octo subnixa est columnis, eumdem fere habens modum et formam in diametro sive in altitudine, quem et inferior, undenisque irradiatur vitreis. Ad altare autem ejusdem perpetuae Virginis marmoreum per quatuor tripertitos ascenditur gradus, juxta quos hinc et inde sunt altaria; ad dextram quidem Joannis Evangelistae ac Jacobi fratris ejus, Sanctique Thomae Apostoli; ad laevam vero sancti Matthaei, Jacobi et Philippi apostolorum. 12. Huic iterum concordantes et satis lucidi utrinque per cochleam ad ecclesiam Sanctae et individuae Trinitatis triginta gradus continuatim praestant ascensum. Haec in modum coronae constructa, triginta quoque et sex innixa columnis, fenestris undique, ac desuper patulo coelo lumen infundentibus, micat eximia claritate, amplitudine inferiori domui consimilis, sed viginti cubitorum altitudinis. Altare Sanctae Trinitatis ita est positum ut undecunque ingredientibus, ac ubicunque per ecclesiam consistentibus, sit perspicuum. Inde per quadrigeminas scalas altrinsecus factas ad suprema patet ascensus
null
f06b60cb-2acd-48b0-8f85-46d33258d807
latin_170m_raw
null
None
None
None
; quarum duae aequali modo positae per quindecim gradus usque ad Sancti Michaelis protenduntur oratorium, habens in longitudine cubitos triginta tres, in altitudine decem, vili facta ( #sic@# ) schemate; fenestras habet septem. Aliae vero duae per quinquaginta gradus sursum dirigunt gressum. Ad ima autem harum scalarum, bina super murum deambulatoria sunt facta, quae aequali spatio ab orientali parte usque ad occidentalem, et infra templum, per arcus deambulatorios, et supra tectum domus muro altitudinis trium ferme cubitorum circumquaque pergentium a ruina protegunt incessum. Haec tamen ad dexteram sinistramve partem templi incipientes, interius et subtus alas ejus gressum per quosdam occultos aditus ad suprema tecti dirigentes, plano, ut dictum est, calle deducunt introrsus undique, donec superliminare occidentalium portarum attingentes, per pariles scalas viginti graduum in porticus Ecclesiae majoris deponunt. Quae ad instar crucis aedificata habet in longitudine cubitos centum viginti octo, in latitudine, sicut praescriptum est, quinquaginta tres, in altitudine quaquaversum permaximos triginta et unum cubitos, in medio autem quadraginta; illuminatur septuaginta vitreis, fulciturque centum viginti et una columnis, quarum nonnullae juxta capita fortissimarum, quae sunt quadraginta, pilarum quadrangulatim statutae, una quasi simul coronari videntur corona, quamvis non unius sit magnitudinis omnium forma. Habet hinc et inde geminas porticus dupliciter transvolutas, in quibus bis bina continentur altaria. A parte quidem aquilonis unum in honorem sanctorum apostolorum Petri et Andreae, alterum in honorem sancti Bartholomaei et Simonis atque Thaddaei apostolorum. Sancti vero Pauli altare est in superiori ecclesia, ante aram Sanctae Trinitatis, eo quod ipse raptus ad tertium coelum vidit secreta Dei. A meridie sunt altaria, unum in honorem sanctorum apostolorum Matthaei et Barnabae, ac Lucae evangelistae; aliud in honorem sanctorum martyrum Stephani, Laurentii atque Vincentii. Est aliud altare ad occidentalem plagam ecclesiae, in eodem latere meridiano in honorem sanctorum Mammetis, Desiderii, Leodegarii, Sebastiani, Gengulfi martyrum. Et ex parte altera sanctorum martyrum Polycarpi, Andochii, Thyrsi, Andeoli, Simphoriani, Georgii, Christophori, et sanctorum confessorum Urbani et Gregorii, quorum corporibus adornatur praesens domus. Principale altare est sacratum in honorem sanctorum Mauricii atque Benigni, simulque Omnium Sanctorum; altare ad dexteram ejus in honorem sancti Raphaelis archangeli et omnium beatorum spirituum; ad laevam vero in honorem sancti Marci evangelistae; atque in medio ipsius ecclesiae altare Sanctae Crucis, Omniumque Sanctorum. Ante hoc altare triplex constat introitus cryptae, in quidecim gradibus ascenditur ab ipsa ad superiorem ecclesiam. 13. Sepulcrum vero sancti et gloriosi martyris ita est constructum: est tumba ex quadris aedificata lapidibus, quae octo cubitos in longum, quinque autem tenet in latum. Cujus cacumen lapideum quatuor sustinetur suffragio columnarum; desuper autem quatuor columnae marmoreae locatae erant antiquitus. Olim super lapideos arcus qui continebant, absidam ferebant ligneam sex cubitorum longitudinis, et trium latitudinis, septemque ac semis altitudinis, quae undique auro et argento vestita historiam Dominicae nativitatis et passionis praemonstrabat, anaglypho prominente opere, pictura satis optima. Verum hoc decentissimum, de quo loquimur, ornamentum, ob recreationem pauperum tempore famis fuit dissipatum a domno abbate Willelmo, et cum capsa aurea mirifice gemmis exornata, pariterque tribus tabulis ac duobus thuribulis argenteis, crucibusque, ac omne ornamentum in auro et argento venumdatum est. Ante haec vero tempora, insignia ornamenta, videlicet gemmae, pallia pretiosa, capsae, tabulae, coronae, vasa quoque ecclesiastica, seu candelabra ex auri argentique metallo fabricata, cum imagine Salvatoris Domini nostri ex auro, fusili opere facta, latronum fraude, in ipsius sancti festivitate, occisis custodibus, furto fuerunt asportata. Haec ornamenta a Guntramno et caeteris regibus huic loco, pro veneratione et honore Dei sanctique Benigni martyris antiquitus collata, sed priscis temporibus sacrilega pessimorum manu sublata, nullus postea exstitit principum qui tantum potuisset recuperare thesaurum. Haec ad notificandam Divionensis loci antiquitatem et gloriam paucis dicta sunt. Illud in fine notificandum est, in templi istius aedificio esse columnas trecentas septuaginta et unam, exceptis illis quae in turribus et altaribus sunt. Fenestrae clausae vel claudendae vitro centum viginti, turres octo, portae tres, ostia viginti quatuor. 14. Nunc ad ea quae omiseramus patris Willelmi explicanda gesta stylum vertamus. Augustorum seu regum palatia cum adiit, in iis non quaesivit
null
1930173c-6458-4559-93ee-adf524a02d76
latin_170m_raw
null
None
None
None
quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, ut ex eorum scilicet familiari collocutione subveniret oppressis sua interventione; aut certe ex saeculari vel clericali habitu Deo lucrificaret, ut, juxta Domini praeceptum, propria relinquerent, et saecularibus curis semotis Deo in tranquillitate servire studerent. Conveniebant igitur ad eum plurimi, ut diximus, et licet diversi nationibus, mente tamen uniti. Laetabatur pastor in sui gregis augmento, magisque gaudebat quod omnes instabant operi proposito. Verum quia super gregem sibi commissum solerti vigilavit cura, divina promeruit gratia de fructu laborum suorum in hac gaudere vita. Nam regularis vitae disciplinam, quae jam pene deciderat per veterum negligentiam, prout beatus Benedictus eam composuit, in pristinum statum corrigendo restauravit, ac per diversas mundi partes, per plura monasteria a regulari tramite devia, tam per se quam per suos, quos abbates ordinaverat, monastico ordini subdidit. In hoc vero gaudens gratulabatur Deo, quod eorum quos sua sub cura educaverat, ad monasticum regendum ordinem fore multos idoneos videbat; ex quibus nos aliquos dignum judicavimus huic libro indere, ut sciant posteri quam strenui ex hac congregatione prodierint monachi, eorumque memoria permaneat in laude. 15. Cum primum abbatis suscepit officium venerabilis Willelmus, inter monachos in hoc loco degentes fuit quidam juvenculus, vocatus Hunaldus, quem praedictus Pater videns solertis ingenii, retinuit sibi caeteris abeuntibus. Hunc, praecipue omni studio doctrinae imbutum, in domo Dei constituit vas electum. Ad omnia quippe quae sibi erant necessaria praedicti fratris juvabatur solertia. Denique injunxit illi curam hujus sacri periboli; quam tanta prosecutus est cura ut pene totum quidquid fuit ornamentorum in hac basilica, ejus studio sit aggregatum. Ad ultimum post obitum praedicti Patris abbatiam Tornodorensem assecutus, ibidem quievit, annis viginti septem in regimine transactis. Alter quidam hujus castri Divionensis civis, nobili ortus genere Rodulfus, Albus vocatus cognomine, venit ad conversionem inter ipsa primordia ejus novae ordinationis, cujus pecuniis relevata est paupertas praedicti Patris, et consilio atque adjutorio sublevata sollicitudo regiminis hujus loci, et Besuensis monasterii, (adhuc quippe erat ei paucitas monachorum) quem praedictus frater ita juvabat in exterioribus curis, ut solus supplere videretur solamen plurimum, sed praeter ejus votum, hoc solatium tulit illi paucitas dierum. Alter quoque subjunctus est memorato Patri, Theodericus dictus, hujus patriae civis, quem post diuturnam eruditionem Fiscannensi coenobio constituit priorem, ad ultimum Cemmeticensium praefecit abbatem. Alius ex castro Belno dicto, miles, Ledbaldus vocatus, et a studio Sapiens cognominatus, patri Willelmo est adjunctus; cujus imbutus doctrina spiritali per aliquod tempus archimandrita in Tornodorensi loco est substitutus. 16. Fama sacrae religionis eximii Patris Willelmi percitus quidam Metensis clericus, generosis ortus natalibus, nomine Benedictus, ejus discipulatui est aggregatus; brevique in tempore, studendo eum imitari, doctrina et conversatione perfectionem attigit monasticae vitae. Per ejus igitur relationem comperit domnus Adelbero Metensis pontifex patris Willelmi religiosam conversationem; a quo suppliciter evocatus, atque sancti Arnulfi abbatia donatus, eumdem Benedictum ibidem constituit Patrem; ubi per multos annos sacris intentus actibus, vita functus multis claruit virtutibus. Ne vero a tanto pontifice reverendus abbas Willelmus rediret vacuus a munere, stolam auro textam, duasque cappas purpureas aureo limbo decoratas, ab eodem percepit praesule. Sed et praefatus Benedictus abbas ordinatus casulam auro decenter ornatam, atque alia ornamenta obtulit ei pro benedictione, quae praefatus Pater tam hoc in loco quam Fructuariensi a se noviter coepto divisit, ut sibi placuit. Praedictam vero Sancti Arnulfi abbatiam post mortem ante dicti abbatis rexit annis multis. 17. Ex Tullensi quoque clero venit ad eum quidam, Arnulfus vocabulo, litteris apprime eruditus omnique mundana sapientia doctus. Hic in brevi assecutus perfectioris vitae institutionem, commissa est ei cura a domno patre Willelmo non solum hujus, sed et omnium quae sub ejus erant provisione locorum. Qui quanta in hoc loco egerit bona post referemus, etc. Domnus igitur Bertoldus Leucorum, qui Tullo dicitur, episcopus per querimoniam a se delapsi clerici confabulationem quaesivit saepefati abbatis Willelmi; in cujus verbis considerans inconcussam inadulatamque constantiam mentis, caeteraque insignia virtutum in ejus actis et moribus resplendentia admiratus, monuit instanti prece ut abbatiam Sancti Apri suscipiens emendare curaret secundum Sancti Benigni institutionem. Cujus annuens precibus, idem coenobium in paucis annis ad regularem commutavit
null
5051ea23-2612-4151-bc7e-fbd98dd50bd3
latin_170m_raw
null
None
None
None
statum. Invenit ibidem strenuos monachos, ex quibus unum, Widricum nomine, post non multos annos in eodem monasterio constituit Patrem monachorum. Qui egregii magistri docilis discipulus ita eum studuit imitari in omnibus, ut in suis omnibus vel verbis vel actibus repraesentari quodammodo videretur Pater Willelmus. Multos denique erudiens in sancta conversatione, aliquantos aliorum monasteriorum Patres monachorum ex sua protulit congregatione. 18. Plures igitur sacerdotum vel abbatum, sibi commissorum locorum vel ecclesiarum relinquentes curam, ad Patris Willelmi confluebant doctrinam. Quidam episcopus civitatis Albingatae, quae est juxta Genuam civitatem, super mare sitam in Italia, relicto episcopio, praedicti Patris se subdidit imperio. Alter quoque episcopus, Barnabas vocatus, genere Graecus, in hoc monasterio sub ejus magisterio plurimis annis est conversatus. Alius vero, Benignus dictus, episcopus, a Roma huc adveniens, per aliquot annos cum ipso commoratus fuit, subjectus et obediens. Abbates etiam perplures ex diversis partibus venientes sponte se ipsi subjiciebant, obedire parati; inter quos fuerunt abbas Joannes, dictus Capuanus; alter quoque Joannes, abbas monasterii Sancti Apollinaris in urbe Ravenna; Benedictus quoque, abbas monasterii Sancti Severi urbis Classis, Anastasius etiam et Marcus, et alii abbates plures; quos longum est enumerare. Monachorum vero non est numerus, qui ab illis venerunt partibus. Archidiaconus etiam quidam Mediolanensis, nomine Gotefredus, ut nobilem decebat, nobiliter veniens cum multis thesauris, inter quos altare onychinum, auro et argento decenter ornatum, et quidquid ad capellam pertinebat, ornamentum scilicet ecclesiasticum, secum detulit. Pluribus annis in hoc monasterio monachus permansit, ac postea per consensum abbatis Willelmi patriam revocatus, abbas apud Mediolanum est constitutus. 19. Ipsi denique sancti viri patres et doctores eremitarum existentes, fama sanctitatis longe lateque notificati, Romaldus scilicet, Willelmus ac Martinus, quos in magna veneratione habebat urbs Ravenna, caeterique quos intra se concludit Italia, patris Willelmi expetebant societatem, quia sanctorum conjunctio grata et jucunda, Ecclesiaeque pernecessaria; et econtra societas malorum impedimentum bonorum. Ipsi vero cultores eremi, relicta quiete solitudinis, gaudebant sub ejus magisterio associari coenobitis. Ex eorum ergo numero adjuncti fuerunt ei duo, Joannes et Paulus, litteris eruditi, quorum sapientia ad salutem multarum profecit animarum. Horum uterque monasticae religionis ferventissimi, et in coenobiali conversatione caeteris erant imitandi, et in contemplativa vita lectioni et orationi assidue studentes, videntibus exemplo fuerunt pariter et admirationi. Reverendae memoriae Paulus apud nos in pace quievit; Joannes vero homo Dei sanctam ob conversationem vocatus a domno Patre Willelmo, Fructuariensi coenobio abbas est institutus. De quo loco, quia occasio se praebuit, intimandum paucis videtur qualiter fundatus fuerit. 20. Duo germani fratres fuerunt saepe dicti abbatis Willelmi, unus vocatus est Nithardus, alter Gothefredus. Primus eorum comitatus honore enituit, alius militiae stipendiis contentus fuit; quos praedictus Pater saepe admonendo a mundi illecebris abduxit, et ad Christum convertit. Venientes ergo uterque ad hoc Divionense coenobium, exceptis aliis rebus, dederunt sancto protectori nostro Benigno quoddam juris sui praedium, Wlpianum vocatum, quodam praesagio futurorum. In quo loco domnus Willelmus fundavit ecclesiam in honore sancti Benigni, ut notitia et honor ipsius sancti in illa patria accresceret, et ut in haereditate parentum suorum aliquid acceptum Deo aedificaret; deinde ut oblatio eorum ad animarum proficeret lucrum, atque ut fructus bonorum operum quae ibi geruntur, sibi et illis esset abolitio peccatorum, et aeternae vitae digna recompensatio praemiorum. Unde et Fructuariensis ille locus est vocatus. In brevi ergo tempore factum est nobile coenobium, ubi de hoc loco et spiritualia et temporalia subsidia sunt delata; reliquiae scilicet multae cum corporibus sanctorum, volumina librorum, omniaque ecclesiastica ornamenta, et monachi plurimi pariter illuc abierunt. Sed et de aliis suae ditioni subjectis locis, et undecunque oblatis supplementis, magnificatus est locus possessionibus et divitiis; ita ut in vita ejus congregatio illius loci centum numero constaret monachis, exceptis locis cellarum ei loco subditis, quae fere triginta existunt. Convocatis ergo episcopis patriae, rege quoque Arduino, qui ibi postmodum quievit, sua cum conjuge, et multis nobilibus ipsius regni, in honore sanctae Dei genitricis Mariae, sanctique Benigni et omnium sanctorum fecit locum illum sacrari. Constituit et alia monasteria in eadem patria, ubi deputatis monachis, et
null
1dee7523-6097-494c-8925-e1e04c18c9f4
latin_170m_raw
null
None
None
None
abbatibus ordinatis adhuc ordo viget monasticus. Sanctimonialium etiam instituit monasterium. 21. Audita Dei viri fama nobilissimus Nortmannorum comes Richardus misit ad eum, reverenter supplicans ut ad se veniret. Qui tandem libenter ut rogatus fuerat pergens, venit ad eum; a quo, sicuti decebat, honorifice susceptus est, multisque ejus precibus exoratus est ut ecclesiam Sanctae et individuae Trinitatis nomine et honore dicatam, in loco qui Fiscannus dicitur olim constructam, et a se in ampliorem statum decenter reformatam susciperet, atque monachorum collegio decoraret. Cujus precibus annuens, ita praefatum locum omnibus religiosis studiis, caeterisque bonorum copiis adornavit, ut prae cunctis illius provinciae locis, felicibus semper floreat incrementis. In quo loco multi convenerunt nobiles viri, tam clerici quam laici, ejus doctrinis cupientes institui; inter quos Osmundus episcopus sanctae et religiosae vitae exstitit monachus. Duo quoque clerici liberalibus artibus apprime eruditi, aula regis postposita, Willelmum Patrem expetierunt mente devota. Unus eorum vocabatur Jocelinus, alter Beringerius, e quibus prior postmodum abbas exstitit, sequens in eodem loco vitae finem accepit. De transmarinis etiam partibus, hoc est Anglorum terra, vir quidam nobilis regali prosapia clarus, Clemens nomine, relictis saeculi pompis ad idem monasterium venit, Deo inibi cupiens militare; sed cum ab hominibus ex sua patria adventantibus crebro inviseretur, magis Deo diligens servire cum quiete, quam vanitates mundi frequenter audire, Divionense expetivit coenobium, ubi laudabilis vitae complevit cursum. Fuit itaque, secundum etymologiam sui nominis, clemens animo, omnibus virtutibus adornatus, praecipue humilitate, qua in tantum se abjectum et vilem asserebat, ut, cum sacerdotii gradu fungeretur, nunquam in omni vita sua, nisi semel, ad hoc ministerium accedere praesumpserit. 22. Postquam igitur per annos fere triginta Willelmus abbas Fiscannense rexit coenobium, cum jam senectute simul et aegritudine gravaretur, et elegisset sibi Fructuariensem locum ad inhabitandum, desiderans in patrio solo quiescere; considerans princeps regni Rotbertus, qui post patrem et fratrem defunctos primatum tenebat Normannorum, petiit per legatos eumdem Patrem, ut abbatem sibi substitueret, quia loci status aliter sine detrimento manere non posset. Ad cujus petitionem, quemdam sibi valde dilectum monachum, ejusdem loci priorem, nomine Joannem, constituit abbatem; licet eum alibi magis optasset praeficere. Hic Italiae partibus Ravennae ortus, litteris eruditus, ac medicinali arte per ipsius Patris jussionem edoctus, religiosae conversationis ejus, doctrinae quoque ac omnium virtutum ipsius prae cunctis aliis exstitit imitator studiosus. Qui, ab exilitate corporis, Joannelinus diminutivo nomine est dictus; sed humilitatis, sapientiae, discretionis, ac caeterarum virtutum tanta in eo refulsit gratia ut (sicut sanctus refert Gregorius in libro Dialogorum de Constantio presbytero (lib. I, c. 5) in hoc mirum esset intuentibus in tam parvo corpore gratiae Dei tanta dona exuberare. Sed quia adhuc domum habitat luteam, sufficit hoc tantum dixisse. Dicit enim Scriptura: « Ne laudes hominem in vita sua (Eccli. XI). » 23. Commisit et alia loca memoratus comes Richardus saepefato abbati Willelmo, scilicet Gemmeticum, ut jam diximus, monasterium Sancti Audoeni, montem Sancti Michaelis archangeli, in quo loco post mortem Patris praedicti, supradictus Joannes abbas constituit Patrem quemdam monachum praenominati Patris Willelmi. Vocatus est autem isdem frater Subpo, Romanorum patria exortus, et jam dicti magistri institutione in omni sanctitate educatus. Qui postmodum quibusdam contrarietatibus exortis, relicto ipso loco, Fructuariensem abbatiam pluribus annis rexit. Rotbertus etiam rex abbatiam Sancti Germani apud Parisius precatus est praedictum Patrem ut susciperet, et secundum regularem institutionem ordinaret. Quod et fecit. Necnon et Oddo comes pari devotione locum sancti Faronis in urbe Meldorum eidem commisit venerabili Patri. Sed et honorabilis praesul Mettensis Ecclesiae Theodericus Gorziensem abbatiam eodem zelo Dei commendavit illi, defuncto illius loci abbate; qui dum praefatum regeret locum, ex clero Metensi quemdam clericum, Sigifredum vocatum, litteris bene doctum, ad monasticum attraxit ordinem. Qui post ejus decessum eamdem rexit congregationem. 24. Domnus vero Arnulfus istius loci prior, ut jam diximus, cum patris Willelmi et praefati praesulis admoneretur precibus ut jam dicti loci susciperet curam, atque abbatis officium, ipse humilitatis amator nullo modo assensit, magisque elegit subesse quam praeesse, solummodo cujusdam parvi loci a praetaxato patre Willelmo sibi expetivit
null
b2edcaaf-bb91-49d4-8cc3-94f87f235be1
latin_170m_raw
null
None
None
None
curam et dominium. Est autem locus ille situs in confinio Tullensis et Lingonensis parochiarum, in loco qui vocatur Brittiniaca curtis. Quomodo vero sancto Benigno istius loci patrono fuerit datus, nunc referemus. Jacob Tullensis urbis episcopus dum rediret Roma, incitatus fama miraculorum quae in hoc loco Dei operabatur clementia per istius sancti merita, ad ipsius martyris Christi advenit tumulum, cupiens a Deo veniam adipisci delictorum per hujus gloriosi martyris interventum. Dumque per aliquot dies remorando ad tumbam ejus coelorum penetraret intima, vocatus a Domino est ad coelestia regna, sanctique Benigni adjutus precibus, et in coelis cum eo gloriam et in terra juxta ejus tumulum condignam accepit sepulturam. Cujus soror, nomine Liliosa, ad sancti Benigni veniens limina, praedictum praedium suum donavit Sancto Benigno martyri pro fratris sui sepultura; in quo loco aedificaverunt ecclesiam in honore sancti Benigni, etc. Hunc ergo locum supradictus domnus Arnulfus sibi eligens omni cura studuit eum augmentare; ac primam basilicam ibi magnam construens, officinasque ac reliqua habitacula monachis utilia, nobile coenobium constituit, possessionibusque ac terris augere procuravit. #Multa subjungit auctor de variis donationibus tunc temporis monasterio Benigniano factis, quae huc referre operae pretium visum non est, sed et complures recenset cellas, seu, ut vulgo appellantur, prioratus, quae eodem tempore de novo exstructae aut certe monasterio Sancti Benigni attributae fuerunt. Tales sunt@# Wulnonisvilla in pago Tricassino, in pago Pertuensi Albiniacum, #cujus ecclesiam Arnulfus mox laudatus@# librorum ornamento decoravit, impensas tribuendo, et domnus Girbertus scribendo. #Is porro@# Girbertus #ibidem dicitur@# ex primis quos nutrivit domnus abbas Willelmus, et ab officio Scriptor est appellatus. #Anno autem 1005 restaurata est et novis praediis dotata@# cella Sancti Stephani prope Belnam, ac Willelmi providentiae #commissa. Anno 1023, eidem donata fuit cella@# Beatae Mariae de Salmacia, ut monachi ibi mitterentur #etc. De iis rebus complures chartae habentur apud Perardum; ubi etiam Lethaldus miles dat anno 1006 ecclesiam Sancti Petri in loco Puteolis, ut ibi monachi instituantur, et Haimo consilio Lamberti episcopi Sancti Flaviani locum, anno 1030 Willelmo subjecit, ut ibi monasticum ordinem repararet.@# Imbertus #tunc Lingonum archidiaconus, qui postea Parisiorum episcopus factus fuit,@# obtulit per donum et laudem Lamberti episcopi, sancto Benigno abbatiam Sancti Amatoris prope Lingonas, ut ibi monachi sisterentur, qui Deo hymnis et laudibus die noctuque deservirent. #Eodem Lamberto@# laudante Aymo comes dedit Willelmo abbatiam in honorem sanctae Dei genitricis Mariae sacratam, et ante suum castrum, quod Saxonis Fons dicitur, positam, quatenus ordo monasticus, qui ibi quondam fuerat institutus, ipsius repararetur studio. #Caeteras donationes omittimus. Sed praetermittere non licet egregii pontificis Brunonis encomium, quod his verbis prosequitur chronographus:@# 25. Quia longum est enarrare cuncta quae huic monasterio collata sunt, tempore domni Brunonis episcopi, et quibus per ipsum vel propter ipsum ab aliis augmentatum est bonis, ad ipsius vitae finem, habitatoribus hujus domus Dei omni tempore dolendum et deflendum, veniamus. Sed ante paucis describere curabimus qui fuerit modus vitae ejus. Fuit itaque in eleemosynis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in charitate perfectus, in humanitate profusus in sermone paratus, in conversatione sanctissimus: erat irreverentibus terribilis aspectu, metuendus severitate, reverendus incessu, venerandus benignitate. Censuram auctoritatis temperabat mansuetudo humilitatis; non personae potentiam, sed morum elegantiam attendebat in singulis; et tanto eminentius unumquemque honorabat quanto sanctius vivere didicisset. Clericorum ac monachorum, sanctimonialium quoque, necnon viduarum ac pupillorum pater erat, atque inter divites et pauperes ita medius, ut pauperes illum quasi patrem aspicerent, divites vero quasi superiorem sibi divitem timerent. Quandiu vixit, ita Burgundiam patrocinando protexit atque defendit, non clypeo et lancea, sed consilii prudentia, quo sibi principes patriae omnes devinxerat, ut cum rex Francorum Rotbertus cum exercitu maximo hanc patriam saepe intrans incendiis et rapinis plurima loca vastaverit, nihil in ea retinere potuit, quandiu Bruno episcopus vixit; et, quia ei nocere non poterat, hujus mali violentiae causa domno abbati Vuillelmo tulit abbatiam Sancti Joannis monasterii Reomensis, eo quod partibus favebat, ut justum erat, sui pontificis. Denique quodam tempore memoratus rex cum plurimo exercitu Divionem castrum advenit, circumpositam regionem devastans
null
af485cdf-12bc-4f6b-995f-8f0fed69a977
latin_170m_raw
null
None
None
None
ac depopulans; cujus iram timens praefatus abbas Vuillelmus, omnes monachos ab hoc loco per alia monasteria jussit secedere, aliquantos vero cum libris et omni ornatu ecclesiae intra castrum Divionense, ac in ecclesia Sancti Vincentii, quam tunc quieto jure monachi istius loci possidebant, fecit residere, paucis solummodo fratribus ob custodiam loci et saneti Benigni servitium cum domno abbate Odilone in hoc loco dimissis: quem ad hoc accersiverat, ut si forte rex aliquid mali contra hunc locum moliretur, illius precibus exoratus dimitteret. Rex vero, ut erat mente benignus, cum cognovit propter se monachos dispersos, valde doluit. Paucis itaque transactis diebus Franciam repedavit nullo negotio peracto. Ipso denique anno, qui fuit ab Incarnatione Domini millesimus decimus sextus, domnus episcopus Bruno obiit secundo Kalendas Februarii, peractis in episcopatu annis triginta quinque, etc. 26. Quoniam ad finem libri tendimus, obitum Patris Villelmi intimare curamus. Postquam per annos quadraginta duos, vineae Dominicae sedulus cultor, eam excolendo jugiter propagare amplificareque curavit, cum jam senio infirmitatibusque multis praegravatus optaret dissolvi et cum Christo esse, bonam consummationem laborum suorum adimplere cupiens, per omnia monasteria quae sub ejus fuerant magisterio, incipiens ab Italia, circuiendo et fratres exhortando, ut ea quae ab ipso didicerant mente retinerent et opere adimplere satagerent. Si quidem ejus doctrina fuit ut, juxta quod praecipit sancti Benedicti regula, in verbo, in omni actione, in vestitus qualitate, humilitatem videntibus se semper ostenderent, et ut, honore se invicem praevenientes, dilectionem sine simulatione exhiberent. His et aliis virtutum operibus intentos, etiam distincte legendi atque psallendi magisterio erudivit. Haec docendo caeteris monasteriis peragratis, pervenit ad coenobium, nomine Fiscannum; ubi plus solito infirmitate praegravatus, sentiens sibi imminere ultimum vocationis suae diem, convocatis fratribus per octo dies exhortans eos, atque absolutione et oratione Deo commendans, octavo die Natalis Domini, sumpto Christi corporis et sanguinis sacramento, reddidit Deo spiritum. Cujus corpus, a medicis qui ibi aderant conditum aromatibus, honorificae traditum est sepulturae in ipso monasterio ante altare sancti Taurini confessoris. Post cujus obitum domnus Halinardus suscepit curam regiminis animarum, quem praefatus Pater successorem sibi elegerat cum consilio et laude fratrum, baculumque pastoralem ei transmiserat. Obiit vero praedictus Pater noster Wuillelmus anno ab Incarnatione Domini millesimo trigesimo uno. #Duo hic adjicere visum est quae ab Divionense monasterium speciatim attinent. Primum insigne Guillelmi erga pauperes charitatis exemplum quod in ipso sancti Benigni monasterio edidit, ex Chronico Virdunensi, tomo I Bibliothecae Labbeanae; alterum Benedicti VIII papae epistolam ad eumdem Guillelmum pro monasterio Benigniano, in qua mentio habetur Benigni episcopi, supra pag. 340 memorati, quam ex ejusdem loci historia ms. descriptam habemus. Sic itaque habet Hugo in Chronico sub finem partis@# I, #cap.@# 27: 27. Nec debet reticeri Vuillelmi Supraregulae factum memorabile. Cum a Fructuariensi coenobio, quodjuris erat Divionensis ecclesiae, rediisset, et Divioni, ut decebat, susceptus, in capitulo qualiter se fratres haberent, si necessaria non deessent, inquireret; ut audivit omnia esse plena, nullumque locum indigentiae, qui non posset levi obice obstrui, interrogat de eleemosyna: cognovitque quia, etsi consuetudinaria dabatur, non tamen pauperibus, prout poterant et habebant, suffragabantur; zelo succensus eo qui carnes sanctorum exedit, increpata eorum duritia, a sede concitus cum bona indignati animi stomachatione surrexit, et imposita antiphona de mandato: #Ubi est charitas?@# non ultra progrediens, sed hoc ejus initium semper repetens, ad cellarium venit, et missile quodlibet quod manibus Finees occurrit arripiens, cum in ore et animo ejus semper versaretur: #Ubi est charitas,@# vasa in quibus frumentum, hordeum, et vinum servabatur, disrupit, et accitis pauperibus vascula eorum implevit, illud semper corde et ore depromens: #Ubi est charitas?@# et operis exhibitione contestans. Cujus animi indignitatem vix aliquando ut quod agregatum erat expenderetur, mitigare potuerunt, cum #Ubi est charitas,@# semper repeteretur, et ipsi incrassati, impinguati, dilatati exprobrarentur. Nec antea cessatum est donec omne illud repositum pauperibus donatum est: et ipse ad Italiam remeans, cum biennio suum a saeculo expectasset excessum, tandem redire compulsus, ante Divionem transiens loca sibi commissa circuibat; dehinc Fiscannum se contulit
null
e87154d6-794a-4372-a38e-40ece9fbd958
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ubi imminente anno Dominicae 1021 [ #leg.@# 1031] Incarnationis. Indictione XIV obiit Kalendas Januarii; ad cujus sepulcrum puerulus decennis a maxima aegritudine sanatus est. #Scrupulum hic V. C. Danielis Papebrochii levare liceat, qui in notis ad hunc locum, in Vita sancti Richardi, die 14 Junii Bollandiani pag. 997, se perlibenter disciturum ait,@# quo in loco Ritualia habeant hanc antiphonam. #Cui breviter respondemus hanc hodieque in monasteriis cantari feria@# V #in Coena Domini ad Mandatum, quo nomine, uti etiam Guillelmi tempore, intelligitur lotio pedum, quae hac ipsa die non solum in monasteriis, sed etiam in plerisque canonicorum collegiis fieri solet. Habetur autem eadem antiphona in Processionali monastico, et in libellis officii hebdomadae sanctae, quibus vulgo non clerici modo, sed et quique fideles hac hebdomada utuntur. Jam preferenda est Benedicti papae epistola.@# 28. BENEDICTUS episcopus servus servorum Dei, WILLELMO venerabili abbati et in Christo filio di lecto, salutem sempiternam cum benedictione Apostolica. Audita vigilantia studii tui qua invigilas super filios commissos tibi, referimus gratias Deo omnipotenti. Denique comperimus te jamdiu laborare creberrimis tuorum hostium incursibus, et pene jam destitutam Ecclesiam tuam a diripientibus et infortuniis tuis, quae forinsecus pateris condolemus; namque pro longanimitate patientiae quam huc usque exhibuisti adversariis ecclesiae tuae decet nos gaudere, et bonitatem tuam laudare. Caeterum sufficiat hactenus hanc patientiam ita exhibuisse ut impune ad nihilum redigantur res ecclesiae penitus, et prae penuria inopiae labefactetur ordo religionis monasticae, quae inibi sub te dignoscitur praepollere. Habes tecum filium nostrum Benignum episcopum gratias Deo effectum monachum, quem admonemus honeste et religiose conversari, professionem obedientiae moribus et opere attendere; in qua vocatione vocatus est, in ipsa permanere; deinde illi jubemus cum omni imperio, ut inimicos sancti martyris Benigni insequatur omni justitiae zelo ac cum divina auctoritate feriat eos anathemate, tibi etiam praecipimus ne absistas ei in hoc, sed sicut illi auctoritatem pervasores tuos feriendi concedimus, jubemus et imperamus; ita tibi per veram obedientiam mandamus ne impedias illum nec prohibeas quin ipsos malefactores Domini verbi gladio coerceat, ac sic bene roboretur nostra auctoritas; et quos namque ille ligaverit, apostolica et nostra auctoritate sint ligati, et quos absolverit sint nostra pariter absolutione absoluti. Damus etiam illi potestatem inordinandi, cumque juste postulatus fuerit in sancta Ecclesia ordinare, verumtamen te jubente. 1. Anno ab Incarnatione Domini nongentesimo octogesimo, indictione octava, regni Lotharii regis vigesimo quinto anno, dedit idem rex Brunoni Remensis Ecclesiae clerico, suo vero parenti propinquitate consanguinitatis existenti, Lingonicae civitatis episcopatum. Ordinatus est autem idem Bruno episcopus per manus Burchardi Lugdunensis archiepiscopi in ecclesia Sancti Stephani, viginti quatuor annos gerens aetatis; et eodem anno susceptus est a clero Lingonicae urbis, ab Incarnatione videlicet Christi nongentesimo octogesimo primo. Is, assecutus episcopatum, omni quo potuit nisu sequi studuit exemplum boni pastoris. Monasteria igitur ipsius ad dioecesim pertinentia in spiritualibus religione, in temporalibus necessaria pene adnullata gubernatione considerans, coepit quaerere quatenus Dei dispensante nutu suum in statum ea quivisset reparare. Amovens ergo Manassem abbatem hujus loci ( #Sancti Benigni Divione@# ) a dominatione, qua non bene utebatur, instituit in locum ejus abbatem quemdam ex monasterio Dervensi, Azonem nomine. Erat is Aquitanicus genere, ornatus bonis moribus et religiosa conversatione. Hic duobus annis in regimine peractis repedavit ad suum monasterium, dimissa hujus loci gubernatione, atque iterum Manasses abbas suum recepit officium. 2. Videns igitur domnus episcopus Bruno statum loci in ambiguo positum, supplex adiit domnum Maiolum Cluniacensis monasterii abbatem, multaque prece poposcit quatenus ejus auxilio quivisset reparare in melius. interius religionem, et exterius possessiones. Cujus precibus flexus reverendus abbas Maiolus, dedit ei duodecim monachos ex omni congregatione electos, disciplinis sanctae religionis instructos, divina et humana sapientia doctos, nobilitate carnali claros. Quibus advenientibus ita ordinavit domnus episcopus ut die translationis sancti Benigni, monachis cum sibi subjectis clericis ante sepulcrum saepefati martyris in crypta nocturnali officium peragentibus, ipsi in superiori choro ante principale Sancti Mauricii altare matutinalem inciperent synaxim. Quod utique convenienter actum est, ut qui lumen religionis ostendere veniebant intrarent luce diei appropinquante. Proinde illis hac vel illac pergentibus, isti in loco degentes coeperunt sancta conversatione resplendere, et locus qui
null
27fd3171-062d-4636-8940-aa3a2d0c1b46
latin_170m_raw
null
None
None
None
antea pravis actibus et ineffabili negligentia a cunctis videbatur confusus, nunc felici exercitatione virtutum omnium videretur esse floridus. 3. Verum quia praedicti Patris industria locis aliis intenta erat, et hic locus sine abbate esse non poterat, iterum domni Brunonis praesulis pulsatus precibus, quemdam fratrem, ferventissimum sui ordinis exsecutorem, et totius nobilitatis lampade praefulgidum, atque in vera humilitate et fraternae dilectionis charitate, necnon summae discretionis, quae virtutum omnium mater esse dignoscitur, honestate laudabiliter radicatum et fundatum, nomine Willelmum, hujus monasterii gregi praefecit, et patrem spiritalem sibi poscentibus filiis instituit. Hic Italia exstitit oriundus, alto satis germine et nobili prosapia editus. Quem supradictus domnus Maiolus Roma veniens invenit in monasterio Lauceio dicto, ubi a puero educatus fuerat. Assumensque eum ipso deprecante, secum adduxit Cluniacum, aetate juvenili florentem. 4. Ordinatus est igitur abbas a domno Brunone episcopo, anno nongentesimo nonagesimo, indictione tertia. Officio vero abbatis accepto, divinis seipsum coepit exercere virtutibus. Erat enim corpore castus, mente devotus, affabilis alloquio, prudentia praeditus, temperantia clarus, interna fortitudine firmus, censura justitiae stabilis, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, bonorum operum gratia plenus, charitatis equidem affluens visceribus. Pro pauperibus semper erat sollicitus, Christum vero diligens totis visceribus, dum, sicut Martha corporaliter non valebat, in egenis illum quotidie reficiebat. Omnibus hospitii perlargum praebuit usum; nemo est exceptus, perpessus nemo repulsam. Divinorum praeceptorum delectabatur eloquiis, quia ex his et suos mores componere, et sibi commissos instruebatur docere et corrigere. Cunctis seipsum praebebat bene vivendi exemplum. Et sicut in ordine, ita primus studebat ut esset in opere, juxta illud evangelistae: #Coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1) @#. Peccantes vero zelo pii amoris coram omnibus arguebat, ut caeteri timorem haberent. Sed et verba quae sub increpatione proferebat, ut reprehendenda reprehenderet, quasi stimuli dura videbantur et aspera, ut pene timerentur plus quam verbera, juxta illud: #Verba sapientis quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11) @#. Alios quidem blandimentis, alios admonitionibus, alios terroribus, et ita, juxta Apostolum, praedicans verbum instabat opportune, importune, arguens, obsecrans, increpans in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Miserorum vero, haud secus ac si pateretur ipse, afficiebatur calamitatibus. Os ejus ita replebatur ex cordis abundantia, ut in eodem ore pene nihil aliud nisi lex resonaret divina; et quia Scriptura dicit: #Qui audit, dicat; Veni (Apoc. XXII, 17) @#, ideo quoscunque poterat, a saeculi nequitia suadendo subtrahebat. Et sicut coeleste per desiderium totis ipse viribus ad supernum regnum anhelabat, ita secum pergere omnes homines, si fieri posset, exoptabat. Sed nullatenus est fraudatus a desiderio quod in se conceperat vera dilectio. Ille enim qui charitas est, qui se timentium complet voluntatem, viri Dei ferventem affectum perduxit ad effectum. Ad ejus quippe monita multi quae possederant relinquentes, regulari se disciplinae subdiderunt, et beati Benedicti sequentes vestigia, semetipsos abnegantes, vero Regi totis viribus militaverunt. Partibus namque ex diversis ad ejus coenobium multitudo confluxit innumerabilis. Sed nationibus licet diversi, mente tamen erant uniti, ut illud ad litteram in eis impletum videretur, quod de initio nascentis Ecclesiae in apostolorum actibus legitur: #Erat illis cor unum et anima una (Act. IV, 32) @#. 5. Crescente autem interius religionis studio, exterioris substantiae supplementum coepit abundare non modice, prout Dominus promisit suis in Evangelio: #Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 23) @#. Domnus namque episcopus Bruno, nimirum exhilaratus corde eorum bona conversatione, omni studio eorum usui necessaria curabat subministrare. Reddidit igitur Sancto Benigno et ejus monachis ecclesiam in Saciaco sitam, etc. Ubique ergo investigans ablata restituebat, et de suo jure quodcunque necessarium et utile eis foret, libenti animo tribuebat. Utrisque vero, domno scilicet praesule Brunone atque venerando abbate Willelmo, in restauratione hujus loci studiose decertantibus, coepit crescere et quasi denuo reflorere, etc. 6. Ipse Henricus dux ( #Burgundiae Hugonis Francorum
null
3cb8dad5-05bd-4211-b7a6-6dd52d996f41
latin_170m_raw
null
None
None
None
regis frater@# ) audita fama religionis eximii Patris Willelmi commisit ei abbatiam Versiacensem, pene ad nihilum redactam, ut ab ipso restitueretur in pristinum statum; quod et fecit auxiliante Deo. Domnus autem episcopus Bruno considerans Patrem Willelmum ita ferventem in religione ac monastica institutione, et loca ei commissa de die in diem in melius proficere, omnia in suo episcopio monasteria ipsius delegavit providentiae, abbatiam scilicet Besuensem, apostolorum Petri et Pauli honore dicatam, monasterium Sancti Joannis, quod Reomaus dicitur, locum Sancti Michaelis archangeli juxta castrum Tornodorum, abbatiam Molundensem, ubi sanctus Valerius archidiaconus et martyr quiescit. Quas omnes ita strenue gubernavit, ut post eum singulae singulis abbatibus distributae, statui illius temporis quo ab eo regebantur, non quierint aequari. 7. Anno sexto suae ordinationis Willelmus abbas Romam perrexit ad apostolorum limina, eorum patrocinia exposcens prece devota, indeque ad Sanctum Angelum montem petivit Garganum. Sed Beneventum veniens gravissimae infirmitatis astrictus est compede. Cujus infirmitatis diuturno afflictus languore, cum jam a suis desperaretur posse evadere, quadam nocte raptus in spiritu tribunali metuendi Judicis sistitur; ubi cum pro aliquibus increparetur excessibus, et maxime pro indiscreta severitate, pro his culpis metueret damnari aeternis gehennae suppliciis, ut sibi visum est, sanctus papa Gregorius in sua eum suscepit fide, diligentiori deinceps victurum sollicitudine, et priora errata pietatis et misericordiae operibus expianda correcturum fore. Post visionem in semet reversus, et ab infirmitate eadem coepit convalescere die, et priorem austeritatem permutavit in maximam pietatem. Sicque postea omni vitae suae tempore sanctum Gregorium speciali coluit dilectione. Coeperunt denique ex sua patria, hoc est Italia, multi ad eum convenire; aliqui litteris bene eruditi, alii diversorum operum magisterio docti, alii agriculturae scientia praediti, quorum ars et ingenium huic loco profuit plurimum. Crescebat ergo quotidie multitudo monachorum sub ejus magisterio degentium, ut (exceptis his qui per alia erant monasteria) in hac congregatione quotidie fratres essent septuaginta aut octoginta. 8. Inter caetera quae domnus Bruno episcopus in hoc loco egit bona, longum est enim enumerare singula ejus gesta, sed hoc breviter possumus dicere: Cuncta ab antiquis huic loco collata, posteaque a malignis direpta, vel a pravis rectoribus dispertita, a Brunone episcopo sunt restituta; et licet illi non amittant mercedem suae eleemosynae, hic tamen non inferiori dignus est gratiarum actione. De emortuis enim cineribus, in excellentiorem quam unquam ante fuerat statum per eum sublimatus est hic locus. A sancto igitur Gregorio Lingonensi episcopo fundata haec abbatia, a Guntranno rege stabilita et ditata, a Carolo imperatore, cognomento Calvo, et domno Isaac episcopo restaurata, ab honorando praesule Brunone et Willelmo venerabili abbate, non solummodo in aliis rebus, verum etiam in nova ecclesiae fabrica est renovata. In cujus basilicae miro opere domnus praesul expensas tribuendo, ac columnas marmoreas ac lapideas undecunque adducendo, et reverendus abbas magistros conducendo, et ipsum opus dictando insudantes, dignum divino cultui templum construxerunt. Cujus artificiosi operis forma et subtilitas non inaniter quibusque minus edoctis ostenditur per litteras, quoniam in eo multa videntur mystico sensu facta, quae magis divinae inspirationi quam alicujus deputari debent peritiae magistri. 9. Fundatum est autem hoc templum anno Dominicae Incarnationis millesimo primo, indictione decima quarta, decimo sexto Kalendas Martii. Cujus longitudo ducentorum ferme cubitorum, latitudo autem quinquaginta trium exstitit; altitudo vero in sequentibus opportune dicetur. Inferior itaque domus orationis, in qua sacratissimum corpus sancti Benigni martyris veneratur, eumdem pene modum habens quantitatis, fulcitur centum quatuor columnis. Haec in figuram T litterae facta, quatuor ordines columnarum duodeno dispositarum numero, aequali extenditur in longitudine et latitudine; decem vero cubitis erigitur in altitudine, secreta ex utraque parte habens vestibula. Quinque sane in ea continentur altaria: primum in honorem ipsius sancti Benigni est consecratum; secundum in memoriam sancti Nicolai et omnium confessorum; tertium in venerationem sanctae Pascasiae virginis, quae ibidem quiescit, et omnium virginum: quartum, in sancti Irenaei et omnium martyrum; quintum sub nominibus sanctorum confessorum et abbatum sanctorum Joannis et Sequani, atque sancti Eustadii presbyteri ibidem quiescentis. 10. In hac ergo corpora sanctorum quiescentia saepedicti testis Christi beata ambiunt membra, quorum in principio hujus libri nomina sunt adnotata. Sanctorum vero confessorum et episcoporum Urbani et Gregorii corpora in
null
91842f88-0d3c-48ad-9ef7-14c951984419
latin_170m_raw
null
None
None
None
ecclesia Sancti Joannis Baptistae primitus fuerunt tumulata; post longa vero tempora, inde elevata. Sancti quidem Gregorii medietas corporis in ecclesia Sancti Benigni est recondita, tempore quo propter metum paganorum ejusdem sancti martyris effossum corpus delatum fuit ad civitatem Lingonas; et tunc alia medietas corporis praefati confessoris illic est retenta. Sancti denique Urbani corpus levatum, et in loculo positum, multis miraculorum signis per eum Dominus laetificavit corda famulorum suorum in hoc loco degentium. Venerabilis vero Isaac antistitis corpus, cum, exigente templi aedificio, transferretur alio a quibusdam sacerdotibus, maxima ex parte integrum simul cum capite clericalem adhuc praeferente habitum fertur inventum. Similiter et domni Argrimi pontificis ac monachi sacerdotalia cum cucullo necnon interiore cilicio vestimenta, in testimonium ipsius sanctimoniae, incorrupta sunt reperta. Ad hoc haud longe reperta est sancta Radegundis, habens ad caput titulum sui nominis in lamina plumbea; cujus ossa cerato involuta linteo sunt inventa in capsa lignea in terra recondita. Caeterorum praeterea sanctorum, quorum corpora hic noscuntur tumulata, beatus Gregorius Turonorum episcopus mentionem facit, eorum describens quaedam miracula, Benigni videlicet martyris, nostri specialis patroni, Tranquilli quoque confessoris, necnon Hilarii senatoris, et ejus conjugis sanctae Floridae sanctimonialis, atque Pascasiae virginis et martyris. Haec a sancto Benigno edocta et baptizata, post ejus martyrium, saevitia paganorum rapta est ad supplicium. Cumque immobilis in fide Christi persisteret, primo carceris afflicta squalore, postea pro confessione Deitatis sententia fuit multata capitali, ut quaedam vitrea antiquitus facta et usque ad nostra perdurans tempora eleganti praemonstrabat pictura. Tantorum ergo venerandis corporibus sanctorum honorabiliter haec de qua modo agitur ecclesia non mediocriter est ditata, exceptis aliorum reliquiis sanctorum, quos enumerare superfluum videtur. 11. Huic paulo superius descriptae inferiori cryptae conjungitur oratorium ad solis ortum, rotundo schemate factum, senarumque illustratum splendore fenestrarum, triginta septem cubitos habens in diametro, decem in alto. Hoc sane oratorium terno columnarum ordine in semet regyrato, quadraginta videlicet atque octo, geometricali dispositione ambitur; hujus desuper culmen celso erectum fastigio viginti quator columnarum, ac triginta duorum arcuum, tripertita comparis numeri machina, divisione, eleganti transvolutum est opere. Hoc sane oratorium sancti Joannis Baptistae sacratum est honore, cujus altare illustratur trium fenestrarum lumine. Ab hac ecclesia sunt per cochleam dextra laevaque triginta septem gradus, crebris sufficienter illustrati fenestris, per quos inoffenso ascenditur tramite ad basilicam Sanctae Dei genitricis Mariae. Ipsa vero ecclesia sexaginta octo subnixa est columnis, eumdem fere habens modum et formam in diametro sive in altitudine, quem et inferior, undenisque irradiatur vitreis. Ad altare autem ejusdem perpetuae Virginis marmoreum per quatuor tripertitos ascenditur gradus, juxta quos hinc et inde sunt altaria; ad dextram quidem Joannis Evangelistae ac Jacobi fratris ejus, Sanctique Thomae Apostoli; ad laevam vero sancti Matthaei, Jacobi et Philippi apostolorum. 12. Huic iterum concordantes et satis lucidi utrinque per cochleam ad ecclesiam Sanctae et individuae Trinitatis triginta gradus continuatim praestant ascensum. Haec in modum coronae constructa, triginta quoque et sex innixa columnis, fenestris undique, ac desuper patulo coelo lumen infundentibus, micat eximia claritate, amplitudine inferiori domui consimilis, sed viginti cubitorum altitudinis. Altare Sanctae Trinitatis ita est positum ut undecunque ingredientibus, ac ubicunque per ecclesiam consistentibus, sit perspicuum. Inde per quadrigeminas scalas altrinsecus factas ad suprema patet ascensus; quarum duae aequali modo positae per quindecim gradus usque ad Sancti Michaelis protenduntur oratorium, habens in longitudine cubitos triginta tres, in altitudine decem, vili facta ( #sic@# ) schemate; fenestras habet septem. Aliae vero duae per quinquaginta gradus sursum dirigunt gressum. Ad ima autem harum scalarum, bina super murum deambulatoria sunt facta, quae aequali spatio ab orientali parte usque ad occidentalem, et infra templum, per arcus deambulatorios, et supra tectum domus muro altitudinis trium ferme cubitorum circumquaque pergentium a ruina protegunt incessum. Haec tamen ad dexteram sinistramve partem templi incipientes, interius et subtus alas ejus gressum per quosdam occultos aditus ad suprema tecti dirigentes, plano, ut dictum est, calle deducunt introrsus undique, donec superliminare occidentalium portarum attingentes, per pariles scalas viginti graduum in porticus Ecclesiae majoris deponunt. Quae ad instar crucis aedificata habet in longitudine cubitos centum viginti octo, in latitudine, sicut praescriptum est, quinquaginta tres, in altitudine quaquaversum
null
6118f809-3527-48bf-b587-0e0afdc9dbd5
latin_170m_raw
null
None
None
None
permaximos triginta et unum cubitos, in medio autem quadraginta; illuminatur septuaginta vitreis, fulciturque centum viginti et una columnis, quarum nonnullae juxta capita fortissimarum, quae sunt quadraginta, pilarum quadrangulatim statutae, una quasi simul coronari videntur corona, quamvis non unius sit magnitudinis omnium forma. Habet hinc et inde geminas porticus dupliciter transvolutas, in quibus bis bina continentur altaria. A parte quidem aquilonis unum in honorem sanctorum apostolorum Petri et Andreae, alterum in honorem sancti Bartholomaei et Simonis atque Thaddaei apostolorum. Sancti vero Pauli altare est in superiori ecclesia, ante aram Sanctae Trinitatis, eo quod ipse raptus ad tertium coelum vidit secreta Dei. A meridie sunt altaria, unum in honorem sanctorum apostolorum Matthaei et Barnabae, ac Lucae evangelistae; aliud in honorem sanctorum martyrum Stephani, Laurentii atque Vincentii. Est aliud altare ad occidentalem plagam ecclesiae, in eodem latere meridiano in honorem sanctorum Mammetis, Desiderii, Leodegarii, Sebastiani, Gengulfi martyrum. Et ex parte altera sanctorum martyrum Polycarpi, Andochii, Thyrsi, Andeoli, Simphoriani, Georgii, Christophori, et sanctorum confessorum Urbani et Gregorii, quorum corporibus adornatur praesens domus. Principale altare est sacratum in honorem sanctorum Mauricii atque Benigni, simulque Omnium Sanctorum; altare ad dexteram ejus in honorem sancti Raphaelis archangeli et omnium beatorum spirituum; ad laevam vero in honorem sancti Marci evangelistae; atque in medio ipsius ecclesiae altare Sanctae Crucis, Omniumque Sanctorum. Ante hoc altare triplex constat introitus cryptae, in quidecim gradibus ascenditur ab ipsa ad superiorem ecclesiam. 13. Sepulcrum vero sancti et gloriosi martyris ita est constructum: est tumba ex quadris aedificata lapidibus, quae octo cubitos in longum, quinque autem tenet in latum. Cujus cacumen lapideum quatuor sustinetur suffragio columnarum; desuper autem quatuor columnae marmoreae locatae erant antiquitus. Olim super lapideos arcus qui continebant, absidam ferebant ligneam sex cubitorum longitudinis, et trium latitudinis, septemque ac semis altitudinis, quae undique auro et argento vestita historiam Dominicae nativitatis et passionis praemonstrabat, anaglypho prominente opere, pictura satis optima. Verum hoc decentissimum, de quo loquimur, ornamentum, ob recreationem pauperum tempore famis fuit dissipatum a domno abbate Willelmo, et cum capsa aurea mirifice gemmis exornata, pariterque tribus tabulis ac duobus thuribulis argenteis, crucibusque, ac omne ornamentum in auro et argento venumdatum est. Ante haec vero tempora, insignia ornamenta, videlicet gemmae, pallia pretiosa, capsae, tabulae, coronae, vasa quoque ecclesiastica, seu candelabra ex auri argentique metallo fabricata, cum imagine Salvatoris Domini nostri ex auro, fusili opere facta, latronum fraude, in ipsius sancti festivitate, occisis custodibus, furto fuerunt asportata. Haec ornamenta a Guntramno et caeteris regibus huic loco, pro veneratione et honore Dei sanctique Benigni martyris antiquitus collata, sed priscis temporibus sacrilega pessimorum manu sublata, nullus postea exstitit principum qui tantum potuisset recuperare thesaurum. Haec ad notificandam Divionensis loci antiquitatem et gloriam paucis dicta sunt. Illud in fine notificandum est, in templi istius aedificio esse columnas trecentas septuaginta et unam, exceptis illis quae in turribus et altaribus sunt. Fenestrae clausae vel claudendae vitro centum viginti, turres octo, portae tres, ostia viginti quatuor. 14. Nunc ad ea quae omiseramus patris Willelmi explicanda gesta stylum vertamus. Augustorum seu regum palatia cum adiit, in iis non quaesivit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, ut ex eorum scilicet familiari collocutione subveniret oppressis sua interventione; aut certe ex saeculari vel clericali habitu Deo lucrificaret, ut, juxta Domini praeceptum, propria relinquerent, et saecularibus curis semotis Deo in tranquillitate servire studerent. Conveniebant igitur ad eum plurimi, ut diximus, et licet diversi nationibus, mente tamen uniti. Laetabatur pastor in sui gregis augmento, magisque gaudebat quod omnes instabant operi proposito. Verum quia super gregem sibi commissum solerti vigilavit cura, divina promeruit gratia de fructu laborum suorum in hac gaudere vita. Nam regularis vitae disciplinam, quae jam pene deciderat per veterum negligentiam, prout beatus Benedictus eam composuit, in pristinum statum corrigendo restauravit, ac per diversas mundi partes, per plura monasteria a regulari tramite devia, tam per se quam per suos, quos abbates ordinaverat, monastico ordini subdidit. In hoc vero gaudens gratulabatur Deo, quod eorum quos sua sub cura educaverat, ad monasticum
null
91b00541-14f1-4665-8942-fc785c06bd23
latin_170m_raw
null
None
None
None
regendum ordinem fore multos idoneos videbat; ex quibus nos aliquos dignum judicavimus huic libro indere, ut sciant posteri quam strenui ex hac congregatione prodierint monachi, eorumque memoria permaneat in laude. 15. Cum primum abbatis suscepit officium venerabilis Willelmus, inter monachos in hoc loco degentes fuit quidam juvenculus, vocatus Hunaldus, quem praedictus Pater videns solertis ingenii, retinuit sibi caeteris abeuntibus. Hunc, praecipue omni studio doctrinae imbutum, in domo Dei constituit vas electum. Ad omnia quippe quae sibi erant necessaria praedicti fratris juvabatur solertia. Denique injunxit illi curam hujus sacri periboli; quam tanta prosecutus est cura ut pene totum quidquid fuit ornamentorum in hac basilica, ejus studio sit aggregatum. Ad ultimum post obitum praedicti Patris abbatiam Tornodorensem assecutus, ibidem quievit, annis viginti septem in regimine transactis. Alter quidam hujus castri Divionensis civis, nobili ortus genere Rodulfus, Albus vocatus cognomine, venit ad conversionem inter ipsa primordia ejus novae ordinationis, cujus pecuniis relevata est paupertas praedicti Patris, et consilio atque adjutorio sublevata sollicitudo regiminis hujus loci, et Besuensis monasterii, (adhuc quippe erat ei paucitas monachorum) quem praedictus frater ita juvabat in exterioribus curis, ut solus supplere videretur solamen plurimum, sed praeter ejus votum, hoc solatium tulit illi paucitas dierum. Alter quoque subjunctus est memorato Patri, Theodericus dictus, hujus patriae civis, quem post diuturnam eruditionem Fiscannensi coenobio constituit priorem, ad ultimum Cemmeticensium praefecit abbatem. Alius ex castro Belno dicto, miles, Ledbaldus vocatus, et a studio Sapiens cognominatus, patri Willelmo est adjunctus; cujus imbutus doctrina spiritali per aliquod tempus archimandrita in Tornodorensi loco est substitutus. 16. Fama sacrae religionis eximii Patris Willelmi percitus quidam Metensis clericus, generosis ortus natalibus, nomine Benedictus, ejus discipulatui est aggregatus; brevique in tempore, studendo eum imitari, doctrina et conversatione perfectionem attigit monasticae vitae. Per ejus igitur relationem comperit domnus Adelbero Metensis pontifex patris Willelmi religiosam conversationem; a quo suppliciter evocatus, atque sancti Arnulfi abbatia donatus, eumdem Benedictum ibidem constituit Patrem; ubi per multos annos sacris intentus actibus, vita functus multis claruit virtutibus. Ne vero a tanto pontifice reverendus abbas Willelmus rediret vacuus a munere, stolam auro textam, duasque cappas purpureas aureo limbo decoratas, ab eodem percepit praesule. Sed et praefatus Benedictus abbas ordinatus casulam auro decenter ornatam, atque alia ornamenta obtulit ei pro benedictione, quae praefatus Pater tam hoc in loco quam Fructuariensi a se noviter coepto divisit, ut sibi placuit. Praedictam vero Sancti Arnulfi abbatiam post mortem ante dicti abbatis rexit annis multis. 17. Ex Tullensi quoque clero venit ad eum quidam, Arnulfus vocabulo, litteris apprime eruditus omnique mundana sapientia doctus. Hic in brevi assecutus perfectioris vitae institutionem, commissa est ei cura a domno patre Willelmo non solum hujus, sed et omnium quae sub ejus erant provisione locorum. Qui quanta in hoc loco egerit bona post referemus, etc. Domnus igitur Bertoldus Leucorum, qui Tullo dicitur, episcopus per querimoniam a se delapsi clerici confabulationem quaesivit saepefati abbatis Willelmi; in cujus verbis considerans inconcussam inadulatamque constantiam mentis, caeteraque insignia virtutum in ejus actis et moribus resplendentia admiratus, monuit instanti prece ut abbatiam Sancti Apri suscipiens emendare curaret secundum Sancti Benigni institutionem. Cujus annuens precibus, idem coenobium in paucis annis ad regularem commutavit statum. Invenit ibidem strenuos monachos, ex quibus unum, Widricum nomine, post non multos annos in eodem monasterio constituit Patrem monachorum. Qui egregii magistri docilis discipulus ita eum studuit imitari in omnibus, ut in suis omnibus vel verbis vel actibus repraesentari quodammodo videretur Pater Willelmus. Multos denique erudiens in sancta conversatione, aliquantos aliorum monasteriorum Patres monachorum ex sua protulit congregatione. 18. Plures igitur sacerdotum vel abbatum, sibi commissorum locorum vel ecclesiarum relinquentes curam, ad Patris Willelmi confluebant doctrinam. Quidam episcopus civitatis Albingatae, quae est juxta Genuam civitatem, super mare sitam in Italia, relicto episcopio, praedicti Patris se subdidit imperio. Alter quoque episcopus, Barnabas vocatus, genere Graecus, in hoc monasterio sub ejus magisterio plurimis annis est conversatus. Alius vero, Benignus dictus, episcopus, a Roma huc adveniens, per aliquot annos cum ipso commoratus fuit, subjectus et obediens. Abbates etiam perplures ex diversis partibus venientes sponte se ipsi subjiciebant, obedire
null
cc479d8f-59d1-4075-93f6-6394b4def581
latin_170m_raw
null
None
None
None
parati; inter quos fuerunt abbas Joannes, dictus Capuanus; alter quoque Joannes, abbas monasterii Sancti Apollinaris in urbe Ravenna; Benedictus quoque, abbas monasterii Sancti Severi urbis Classis, Anastasius etiam et Marcus, et alii abbates plures; quos longum est enumerare. Monachorum vero non est numerus, qui ab illis venerunt partibus. Archidiaconus etiam quidam Mediolanensis, nomine Gotefredus, ut nobilem decebat, nobiliter veniens cum multis thesauris, inter quos altare onychinum, auro et argento decenter ornatum, et quidquid ad capellam pertinebat, ornamentum scilicet ecclesiasticum, secum detulit. Pluribus annis in hoc monasterio monachus permansit, ac postea per consensum abbatis Willelmi patriam revocatus, abbas apud Mediolanum est constitutus. 19. Ipsi denique sancti viri patres et doctores eremitarum existentes, fama sanctitatis longe lateque notificati, Romaldus scilicet, Willelmus ac Martinus, quos in magna veneratione habebat urbs Ravenna, caeterique quos intra se concludit Italia, patris Willelmi expetebant societatem, quia sanctorum conjunctio grata et jucunda, Ecclesiaeque pernecessaria; et econtra societas malorum impedimentum bonorum. Ipsi vero cultores eremi, relicta quiete solitudinis, gaudebant sub ejus magisterio associari coenobitis. Ex eorum ergo numero adjuncti fuerunt ei duo, Joannes et Paulus, litteris eruditi, quorum sapientia ad salutem multarum profecit animarum. Horum uterque monasticae religionis ferventissimi, et in coenobiali conversatione caeteris erant imitandi, et in contemplativa vita lectioni et orationi assidue studentes, videntibus exemplo fuerunt pariter et admirationi. Reverendae memoriae Paulus apud nos in pace quievit; Joannes vero homo Dei sanctam ob conversationem vocatus a domno Patre Willelmo, Fructuariensi coenobio abbas est institutus. De quo loco, quia occasio se praebuit, intimandum paucis videtur qualiter fundatus fuerit. 20. Duo germani fratres fuerunt saepe dicti abbatis Willelmi, unus vocatus est Nithardus, alter Gothefredus. Primus eorum comitatus honore enituit, alius militiae stipendiis contentus fuit; quos praedictus Pater saepe admonendo a mundi illecebris abduxit, et ad Christum convertit. Venientes ergo uterque ad hoc Divionense coenobium, exceptis aliis rebus, dederunt sancto protectori nostro Benigno quoddam juris sui praedium, Wlpianum vocatum, quodam praesagio futurorum. In quo loco domnus Willelmus fundavit ecclesiam in honore sancti Benigni, ut notitia et honor ipsius sancti in illa patria accresceret, et ut in haereditate parentum suorum aliquid acceptum Deo aedificaret; deinde ut oblatio eorum ad animarum proficeret lucrum, atque ut fructus bonorum operum quae ibi geruntur, sibi et illis esset abolitio peccatorum, et aeternae vitae digna recompensatio praemiorum. Unde et Fructuariensis ille locus est vocatus. In brevi ergo tempore factum est nobile coenobium, ubi de hoc loco et spiritualia et temporalia subsidia sunt delata; reliquiae scilicet multae cum corporibus sanctorum, volumina librorum, omniaque ecclesiastica ornamenta, et monachi plurimi pariter illuc abierunt. Sed et de aliis suae ditioni subjectis locis, et undecunque oblatis supplementis, magnificatus est locus possessionibus et divitiis; ita ut in vita ejus congregatio illius loci centum numero constaret monachis, exceptis locis cellarum ei loco subditis, quae fere triginta existunt. Convocatis ergo episcopis patriae, rege quoque Arduino, qui ibi postmodum quievit, sua cum conjuge, et multis nobilibus ipsius regni, in honore sanctae Dei genitricis Mariae, sanctique Benigni et omnium sanctorum fecit locum illum sacrari. Constituit et alia monasteria in eadem patria, ubi deputatis monachis, et abbatibus ordinatis adhuc ordo viget monasticus. Sanctimonialium etiam instituit monasterium. 21. Audita Dei viri fama nobilissimus Nortmannorum comes Richardus misit ad eum, reverenter supplicans ut ad se veniret. Qui tandem libenter ut rogatus fuerat pergens, venit ad eum; a quo, sicuti decebat, honorifice susceptus est, multisque ejus precibus exoratus est ut ecclesiam Sanctae et individuae Trinitatis nomine et honore dicatam, in loco qui Fiscannus dicitur olim constructam, et a se in ampliorem statum decenter reformatam susciperet, atque monachorum collegio decoraret. Cujus precibus annuens, ita praefatum locum omnibus religiosis studiis, caeterisque bonorum copiis adornavit, ut prae cunctis illius provinciae locis, felicibus semper floreat incrementis. In quo loco multi convenerunt nobiles viri, tam clerici quam laici, ejus doctrinis cupientes institui; inter quos Osmundus episcopus sanctae et religiosae vitae exstitit monachus. Duo quoque clerici liberalibus artibus apprime eruditi, aula regis postposita, Willelmum Patrem expetierunt mente devota. Unus eorum vocabatur Jocelinus, alter
null
664bd726-8374-4205-8dfa-ab45bb4fe105
latin_170m_raw
null
None
None
None
Beringerius, e quibus prior postmodum abbas exstitit, sequens in eodem loco vitae finem accepit. De transmarinis etiam partibus, hoc est Anglorum terra, vir quidam nobilis regali prosapia clarus, Clemens nomine, relictis saeculi pompis ad idem monasterium venit, Deo inibi cupiens militare; sed cum ab hominibus ex sua patria adventantibus crebro inviseretur, magis Deo diligens servire cum quiete, quam vanitates mundi frequenter audire, Divionense expetivit coenobium, ubi laudabilis vitae complevit cursum. Fuit itaque, secundum etymologiam sui nominis, clemens animo, omnibus virtutibus adornatus, praecipue humilitate, qua in tantum se abjectum et vilem asserebat, ut, cum sacerdotii gradu fungeretur, nunquam in omni vita sua, nisi semel, ad hoc ministerium accedere praesumpserit. 22. Postquam igitur per annos fere triginta Willelmus abbas Fiscannense rexit coenobium, cum jam senectute simul et aegritudine gravaretur, et elegisset sibi Fructuariensem locum ad inhabitandum, desiderans in patrio solo quiescere; considerans princeps regni Rotbertus, qui post patrem et fratrem defunctos primatum tenebat Normannorum, petiit per legatos eumdem Patrem, ut abbatem sibi substitueret, quia loci status aliter sine detrimento manere non posset. Ad cujus petitionem, quemdam sibi valde dilectum monachum, ejusdem loci priorem, nomine Joannem, constituit abbatem; licet eum alibi magis optasset praeficere. Hic Italiae partibus Ravennae ortus, litteris eruditus, ac medicinali arte per ipsius Patris jussionem edoctus, religiosae conversationis ejus, doctrinae quoque ac omnium virtutum ipsius prae cunctis aliis exstitit imitator studiosus. Qui, ab exilitate corporis, Joannelinus diminutivo nomine est dictus; sed humilitatis, sapientiae, discretionis, ac caeterarum virtutum tanta in eo refulsit gratia ut (sicut sanctus refert Gregorius in libro Dialogorum de Constantio presbytero (lib. I, c. 5) in hoc mirum esset intuentibus in tam parvo corpore gratiae Dei tanta dona exuberare. Sed quia adhuc domum habitat luteam, sufficit hoc tantum dixisse. Dicit enim Scriptura: « Ne laudes hominem in vita sua (Eccli. XI). » 23. Commisit et alia loca memoratus comes Richardus saepefato abbati Willelmo, scilicet Gemmeticum, ut jam diximus, monasterium Sancti Audoeni, montem Sancti Michaelis archangeli, in quo loco post mortem Patris praedicti, supradictus Joannes abbas constituit Patrem quemdam monachum praenominati Patris Willelmi. Vocatus est autem isdem frater Subpo, Romanorum patria exortus, et jam dicti magistri institutione in omni sanctitate educatus. Qui postmodum quibusdam contrarietatibus exortis, relicto ipso loco, Fructuariensem abbatiam pluribus annis rexit. Rotbertus etiam rex abbatiam Sancti Germani apud Parisius precatus est praedictum Patrem ut susciperet, et secundum regularem institutionem ordinaret. Quod et fecit. Necnon et Oddo comes pari devotione locum sancti Faronis in urbe Meldorum eidem commisit venerabili Patri. Sed et honorabilis praesul Mettensis Ecclesiae Theodericus Gorziensem abbatiam eodem zelo Dei commendavit illi, defuncto illius loci abbate; qui dum praefatum regeret locum, ex clero Metensi quemdam clericum, Sigifredum vocatum, litteris bene doctum, ad monasticum attraxit ordinem. Qui post ejus decessum eamdem rexit congregationem. 24. Domnus vero Arnulfus istius loci prior, ut jam diximus, cum patris Willelmi et praefati praesulis admoneretur precibus ut jam dicti loci susciperet curam, atque abbatis officium, ipse humilitatis amator nullo modo assensit, magisque elegit subesse quam praeesse, solummodo cujusdam parvi loci a praetaxato patre Willelmo sibi expetivit curam et dominium. Est autem locus ille situs in confinio Tullensis et Lingonensis parochiarum, in loco qui vocatur Brittiniaca curtis. Quomodo vero sancto Benigno istius loci patrono fuerit datus, nunc referemus. Jacob Tullensis urbis episcopus dum rediret Roma, incitatus fama miraculorum quae in hoc loco Dei operabatur clementia per istius sancti merita, ad ipsius martyris Christi advenit tumulum, cupiens a Deo veniam adipisci delictorum per hujus gloriosi martyris interventum. Dumque per aliquot dies remorando ad tumbam ejus coelorum penetraret intima, vocatus a Domino est ad coelestia regna, sanctique Benigni adjutus precibus, et in coelis cum eo gloriam et in terra juxta ejus tumulum condignam accepit sepulturam. Cujus soror, nomine Liliosa, ad sancti Benigni veniens limina, praedictum praedium suum donavit Sancto Benigno martyri pro fratris sui sepultura; in quo loco aedificaverunt ecclesiam in honore sancti Benigni, etc. Hunc ergo locum supradictus domnus Arnulfus sibi eligens omni cura studuit eum augmentare; ac primam basilicam ibi magnam construens
null
49dd2cae-0bc8-48e0-b567-1ba83edbf393
latin_170m_raw
null
None
None
None
, officinasque ac reliqua habitacula monachis utilia, nobile coenobium constituit, possessionibusque ac terris augere procuravit. #Multa subjungit auctor de variis donationibus tunc temporis monasterio Benigniano factis, quae huc referre operae pretium visum non est, sed et complures recenset cellas, seu, ut vulgo appellantur, prioratus, quae eodem tempore de novo exstructae aut certe monasterio Sancti Benigni attributae fuerunt. Tales sunt@# Wulnonisvilla in pago Tricassino, in pago Pertuensi Albiniacum, #cujus ecclesiam Arnulfus mox laudatus@# librorum ornamento decoravit, impensas tribuendo, et domnus Girbertus scribendo. #Is porro@# Girbertus #ibidem dicitur@# ex primis quos nutrivit domnus abbas Willelmus, et ab officio Scriptor est appellatus. #Anno autem 1005 restaurata est et novis praediis dotata@# cella Sancti Stephani prope Belnam, ac Willelmi providentiae #commissa. Anno 1023, eidem donata fuit cella@# Beatae Mariae de Salmacia, ut monachi ibi mitterentur #etc. De iis rebus complures chartae habentur apud Perardum; ubi etiam Lethaldus miles dat anno 1006 ecclesiam Sancti Petri in loco Puteolis, ut ibi monachi instituantur, et Haimo consilio Lamberti episcopi Sancti Flaviani locum, anno 1030 Willelmo subjecit, ut ibi monasticum ordinem repararet.@# Imbertus #tunc Lingonum archidiaconus, qui postea Parisiorum episcopus factus fuit,@# obtulit per donum et laudem Lamberti episcopi, sancto Benigno abbatiam Sancti Amatoris prope Lingonas, ut ibi monachi sisterentur, qui Deo hymnis et laudibus die noctuque deservirent. #Eodem Lamberto@# laudante Aymo comes dedit Willelmo abbatiam in honorem sanctae Dei genitricis Mariae sacratam, et ante suum castrum, quod Saxonis Fons dicitur, positam, quatenus ordo monasticus, qui ibi quondam fuerat institutus, ipsius repararetur studio. #Caeteras donationes omittimus. Sed praetermittere non licet egregii pontificis Brunonis encomium, quod his verbis prosequitur chronographus:@# 25. Quia longum est enarrare cuncta quae huic monasterio collata sunt, tempore domni Brunonis episcopi, et quibus per ipsum vel propter ipsum ab aliis augmentatum est bonis, ad ipsius vitae finem, habitatoribus hujus domus Dei omni tempore dolendum et deflendum, veniamus. Sed ante paucis describere curabimus qui fuerit modus vitae ejus. Fuit itaque in eleemosynis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in charitate perfectus, in humanitate profusus in sermone paratus, in conversatione sanctissimus: erat irreverentibus terribilis aspectu, metuendus severitate, reverendus incessu, venerandus benignitate. Censuram auctoritatis temperabat mansuetudo humilitatis; non personae potentiam, sed morum elegantiam attendebat in singulis; et tanto eminentius unumquemque honorabat quanto sanctius vivere didicisset. Clericorum ac monachorum, sanctimonialium quoque, necnon viduarum ac pupillorum pater erat, atque inter divites et pauperes ita medius, ut pauperes illum quasi patrem aspicerent, divites vero quasi superiorem sibi divitem timerent. Quandiu vixit, ita Burgundiam patrocinando protexit atque defendit, non clypeo et lancea, sed consilii prudentia, quo sibi principes patriae omnes devinxerat, ut cum rex Francorum Rotbertus cum exercitu maximo hanc patriam saepe intrans incendiis et rapinis plurima loca vastaverit, nihil in ea retinere potuit, quandiu Bruno episcopus vixit; et, quia ei nocere non poterat, hujus mali violentiae causa domno abbati Vuillelmo tulit abbatiam Sancti Joannis monasterii Reomensis, eo quod partibus favebat, ut justum erat, sui pontificis. Denique quodam tempore memoratus rex cum plurimo exercitu Divionem castrum advenit, circumpositam regionem devastans ac depopulans; cujus iram timens praefatus abbas Vuillelmus, omnes monachos ab hoc loco per alia monasteria jussit secedere, aliquantos vero cum libris et omni ornatu ecclesiae intra castrum Divionense, ac in ecclesia Sancti Vincentii, quam tunc quieto jure monachi istius loci possidebant, fecit residere, paucis solummodo fratribus ob custodiam loci et saneti Benigni servitium cum domno abbate Odilone in hoc loco dimissis: quem ad hoc accersiverat, ut si forte rex aliquid mali contra hunc locum moliretur, illius precibus exoratus dimitteret. Rex vero, ut erat mente benignus, cum cognovit propter se monachos dispersos, valde doluit. Paucis itaque transactis diebus Franciam repedavit nullo negotio peracto. Ipso denique anno, qui fuit ab Incarnatione Domini millesimus decimus sextus, domnus episcopus Bruno obiit secundo Kalendas Februarii, peractis in episcopatu annis triginta quinque, etc. 26. Quoniam ad finem libri tendimus, obitum Patris Villelmi intimare curamus. Postquam per annos quadraginta duos, vineae Dominicae sedulus cultor, eam
null
82742cc6-ca5d-42da-aff2-3911221b4ac8
latin_170m_raw
null
None
None
None
excolendo jugiter propagare amplificareque curavit, cum jam senio infirmitatibusque multis praegravatus optaret dissolvi et cum Christo esse, bonam consummationem laborum suorum adimplere cupiens, per omnia monasteria quae sub ejus fuerant magisterio, incipiens ab Italia, circuiendo et fratres exhortando, ut ea quae ab ipso didicerant mente retinerent et opere adimplere satagerent. Si quidem ejus doctrina fuit ut, juxta quod praecipit sancti Benedicti regula, in verbo, in omni actione, in vestitus qualitate, humilitatem videntibus se semper ostenderent, et ut, honore se invicem praevenientes, dilectionem sine simulatione exhiberent. His et aliis virtutum operibus intentos, etiam distincte legendi atque psallendi magisterio erudivit. Haec docendo caeteris monasteriis peragratis, pervenit ad coenobium, nomine Fiscannum; ubi plus solito infirmitate praegravatus, sentiens sibi imminere ultimum vocationis suae diem, convocatis fratribus per octo dies exhortans eos, atque absolutione et oratione Deo commendans, octavo die Natalis Domini, sumpto Christi corporis et sanguinis sacramento, reddidit Deo spiritum. Cujus corpus, a medicis qui ibi aderant conditum aromatibus, honorificae traditum est sepulturae in ipso monasterio ante altare sancti Taurini confessoris. Post cujus obitum domnus Halinardus suscepit curam regiminis animarum, quem praefatus Pater successorem sibi elegerat cum consilio et laude fratrum, baculumque pastoralem ei transmiserat. Obiit vero praedictus Pater noster Wuillelmus anno ab Incarnatione Domini millesimo trigesimo uno. #Duo hic adjicere visum est quae ab Divionense monasterium speciatim attinent. Primum insigne Guillelmi erga pauperes charitatis exemplum quod in ipso sancti Benigni monasterio edidit, ex Chronico Virdunensi, tomo I Bibliothecae Labbeanae; alterum Benedicti VIII papae epistolam ad eumdem Guillelmum pro monasterio Benigniano, in qua mentio habetur Benigni episcopi, supra pag. 340 memorati, quam ex ejusdem loci historia ms. descriptam habemus. Sic itaque habet Hugo in Chronico sub finem partis@# I, #cap.@# 27: 27. Nec debet reticeri Vuillelmi Supraregulae factum memorabile. Cum a Fructuariensi coenobio, quodjuris erat Divionensis ecclesiae, rediisset, et Divioni, ut decebat, susceptus, in capitulo qualiter se fratres haberent, si necessaria non deessent, inquireret; ut audivit omnia esse plena, nullumque locum indigentiae, qui non posset levi obice obstrui, interrogat de eleemosyna: cognovitque quia, etsi consuetudinaria dabatur, non tamen pauperibus, prout poterant et habebant, suffragabantur; zelo succensus eo qui carnes sanctorum exedit, increpata eorum duritia, a sede concitus cum bona indignati animi stomachatione surrexit, et imposita antiphona de mandato: #Ubi est charitas?@# non ultra progrediens, sed hoc ejus initium semper repetens, ad cellarium venit, et missile quodlibet quod manibus Finees occurrit arripiens, cum in ore et animo ejus semper versaretur: #Ubi est charitas,@# vasa in quibus frumentum, hordeum, et vinum servabatur, disrupit, et accitis pauperibus vascula eorum implevit, illud semper corde et ore depromens: #Ubi est charitas?@# et operis exhibitione contestans. Cujus animi indignitatem vix aliquando ut quod agregatum erat expenderetur, mitigare potuerunt, cum #Ubi est charitas,@# semper repeteretur, et ipsi incrassati, impinguati, dilatati exprobrarentur. Nec antea cessatum est donec omne illud repositum pauperibus donatum est: et ipse ad Italiam remeans, cum biennio suum a saeculo expectasset excessum, tandem redire compulsus, ante Divionem transiens loca sibi commissa circuibat; dehinc Fiscannum se contulit, ubi imminente anno Dominicae 1021 [ #leg.@# 1031] Incarnationis. Indictione XIV obiit Kalendas Januarii; ad cujus sepulcrum puerulus decennis a maxima aegritudine sanatus est. #Scrupulum hic V. C. Danielis Papebrochii levare liceat, qui in notis ad hunc locum, in Vita sancti Richardi, die 14 Junii Bollandiani pag. 997, se perlibenter disciturum ait,@# quo in loco Ritualia habeant hanc antiphonam. #Cui breviter respondemus hanc hodieque in monasteriis cantari feria@# V #in Coena Domini ad Mandatum, quo nomine, uti etiam Guillelmi tempore, intelligitur lotio pedum, quae hac ipsa die non solum in monasteriis, sed etiam in plerisque canonicorum collegiis fieri solet. Habetur autem eadem antiphona in Processionali monastico, et in libellis officii hebdomadae sanctae, quibus vulgo non clerici modo, sed et quique fideles hac hebdomada utuntur. Jam preferenda est Benedicti papae epistola.@# 28. BENEDICTUS episcopus servus servorum Dei, WILLELMO venerabili abbati et in Christo
null
61852ccd-b35e-4029-9a85-d05361cc6710
latin_170m_raw
null
None
None
None
filio di lecto, salutem sempiternam cum benedictione Apostolica. Audita vigilantia studii tui qua invigilas super filios commissos tibi, referimus gratias Deo omnipotenti. Denique comperimus te jamdiu laborare creberrimis tuorum hostium incursibus, et pene jam destitutam Ecclesiam tuam a diripientibus et infortuniis tuis, quae forinsecus pateris condolemus; namque pro longanimitate patientiae quam huc usque exhibuisti adversariis ecclesiae tuae decet nos gaudere, et bonitatem tuam laudare. Caeterum sufficiat hactenus hanc patientiam ita exhibuisse ut impune ad nihilum redigantur res ecclesiae penitus, et prae penuria inopiae labefactetur ordo religionis monasticae, quae inibi sub te dignoscitur praepollere. Habes tecum filium nostrum Benignum episcopum gratias Deo effectum monachum, quem admonemus honeste et religiose conversari, professionem obedientiae moribus et opere attendere; in qua vocatione vocatus est, in ipsa permanere; deinde illi jubemus cum omni imperio, ut inimicos sancti martyris Benigni insequatur omni justitiae zelo ac cum divina auctoritate feriat eos anathemate, tibi etiam praecipimus ne absistas ei in hoc, sed sicut illi auctoritatem pervasores tuos feriendi concedimus, jubemus et imperamus; ita tibi per veram obedientiam mandamus ne impedias illum nec prohibeas quin ipsos malefactores Domini verbi gladio coerceat, ac sic bene roboretur nostra auctoritas; et quos namque ille ligaverit, apostolica et nostra auctoritate sint ligati, et quos absolverit sint nostra pariter absolutione absoluti. Damus etiam illi potestatem inordinandi, cumque juste postulatus fuerit in sancta Ecclesia ordinare, verumtamen te jubente.
null
bff33861-0b08-443d-9da3-3d5ef2072b60
latin_170m_raw
null
None
None
None
ANNALES HILDESHEIMENSES. #Incipit liber de ordine temporum.@# Brevem temporum per generationes et regna primus ex nostris Julius Africanus, etc. . . . . ac latere lineam annorum. Cujus indicio summa praetentorum temporum cognoscatur. Sex diebus rerum omnium creaturum Deus formavit; primo die, etc. Antoninus Caracalla . . . Neapolis fundatur. Theodosius cum Archadio et Honorio filiis . . . . . Augustinus claruit. Anastasius . . . . . Boecius consularis claruit. Tiberius annos 6. Langobardi pulsis Romanis Italiam adeunt. Gothi in Spania bifarie divisi, mutua cede vastantur. BENNOPOLIM FUNDATUR, HILDENESHEIM CIVITAS. Mauricius . . . . . Gregorius moritur. Eraclonus cum matre sua Martina . . . . . Cenobium Floriacense fundatur. Constantinus filius Eraclii regnavit menses 6. Constantinus Constantini filius regnavit ann. 27. Eugenius papa flore coepit anno Constantini 6, et ipse sedit ann. 2. m. 9, d. 24. Vitalianus, etc.--Sergius sedit ann. 13, m. 8 d. 14. Hucusque Romanorum principum gesta et pontificum Romanae aecclesie enarravimus. Pippinus dux, filius Anschisi, etc. ANNALES QUEDLINBURGENSES. Prima aetas ab Adam usque ad Noe, continens generationes 10, annos vero 1656. Quae tota periit diluvio, sicut infantiam mergere solet oblivio. Secunda a Noe usque ad Abraham, similiter complexa generationes 10, annos autem 292. In qua aetate lingua est Hebraea inventa. A puericia namque homo incipit loqui nosse post infantiam, quae inde nomen accepit, quia fari, id est loqui, non potest. Tertia aetas ab Abraham usque ad David, generationes 14, annos vero 942 continens. Et quia ab adolescentia incipit homo posse generare, Matheus ab Abraham generationum sumpsit exordium. Qui etiam pater multarum gentium constitutus est, quoniam mutatum nomen accepit. Quarta aetas a David usque ad transmigrationem Babilonis, generationibus aeque juxta Mattheum 14, annis autem 484 porrecta, a qua regum tempora ceperunt. Aetas enim juvenilis regno est habilis. Quinta deinde usque ad adventum Salvatoris in carne, et ipsa generationibus 14 porrecta, annis autem 586 extenta, in qua, ut senectute gravi fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. Sexta, quae nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita ipsa totius seculi morte finienda. Secula, quod se sequantur. Abeuntibus enim aliis alia succedunt, quorum decursus per generationes et regna ita inscribitur. Prima aetas in exordio sui continet creationem mundi. Primo enim die Deus in lucis nomine condidit angelos. Secundo in firmamenti appellatione creavit coelos. Tertio in discretionis vocabulo speciem aquarum et terrae. Quarto luminaria coeli. Quinto animantia ex aquis. Sexto animantia ex terra et hominem, quem appellavit Adam. Adam anno 130 genuit Seth, qui post Abel natus est, a quo filii Dei. Seth anno 105 genuit Enos, qui coepit invocare nomen Domini. Enos anno 90 genuit Cainan. Cainan anno 70 genuit Malalehel, qui interpretatur plantatio Domini. Malalehel anno 62 genuit Jareth. Jareth anno 162 genuit Enoch. Hunc Enoch nonnulla divina scripsisse Juda apostolo attestante comperimus. Enoch anno 65 genuit Matusalem; post cujus ortum translatus est a Domino. Matusalem anno 187 genuit Lamech. Gigantes nati sunt, et concupiscunt filii Dei filias hominum. Lamech anno 182 genuit Noe qui arcam aedificavit. Noe anno 600 venit diluvium. Sunt autem ab Adam usque ad cataclismum anni 1650. Secunda aetas continet annos 2 . . . #Spatium paginae unius et dimidiae vacuum.@# . . . primum Phoenices invenerunt. Deinde Cadmus Agenoris filius Graecas litteras 10 et 7 a Phaenicia in Graeciam primus attulit. Latinas literas Carmentis nympha primum Italis tradidit. Carmentis autem dicta, eo quod carminibus futura canebat, caeterum proprie vocata est Nicostrata. Jephte annis 6. Hercules se flammis injecit. Abessa annis 7. Bellum Trojae decennale surrexit. Achialon annis 10. Hic in LXX interpretibus non habetur. Jabdo annis 8. Capta Troja, Aeneas venit in Italiam. Samson annis 20. Ascanius Albam civitatem condidit. Heli sacerdos annis 40. Archa testamenti capitur. Regnum Siciniorum finitur. Samuel et Saul annis 32. Lacedaemoniorum regnum exoritur, et Homerus fuisse probatur. Quarta aetas continet annos 483.
null
bfdcac17-cc14-48fd-8268-948678540425
latin_170m_raw
null
None
None
None
David annis 40. Carthago a Didone conditur. Gath, Nathan et Asaph prophetaverunt. Salomon annis 40. Templum aedificatur Jerosolimis, annis 480 egressionis Judaeorum ex Aegypto impletis. Ex quo apparet, Samuel et Saul 32 annos, et non 40 praefuisse. Roboam annis 17. Regnum Israel et Juda dividitur. Abia annis 3. Pontifex Abymelech insignis habetur. Asa annis 40. Aggeus, Amos, Johel, Jehu prophetaverunt, et Azarias. Josaphat annis 25. Elias, Elizeus, Abdias, Micheasque prophetant. Joram annis 8. Edom recessit a Juda, et constituit sibi regem. Ochozias anno 1. Helias rapitur. Athalia annis 7. Jonadab, filius Rechab, sacerdos claruit. Joas annis 40. Zacharias, Joiadae filius, lapidatur. Amazias annis 28. Amos propheta in Israel. Ozias annis 52. Regnum Assyriorum transfertur in Medos, quod a Beli principio steterat annis 1305. Et Olimpias a Graecis instituitur. Joatham annis 16. Oseas, Johel Esaiasque prophetant, et Romulus nascitur. Achas annis 16. Roma conditur, et Israel in Medos transfertur. Ezechias annis 29. Romulus centum senatores instituit. Temporibus Romuli acciderat solis defectio, quam certa sui cursus ratione effectam imperita nesciens multitudo, meritis Romuli tribuebat, quasi vero, si luctus ille solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus, ipsumque scelus aversione etiam diurni luminis indicatum, sicut re vera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate atque impietate Judaeorum, quam solis obscurationem non ex canonico siderum cursu accidisse, satis ostendit quod tunc esset pascha Judaeorum. Nam plena luna solenniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae contingit exordio. Patet profecto, ut alii scriptores addunt, per subitam tempestatem atque solis obscurationem caedis et facinoris ejus secretum justum commeruisse interitum. In Christi vero morte ipsius solis defectum claruit elementi esse luctum, quo suo creatori merito habuit, condolere. Manasses annis 55. Numa duos menses adjecit, et Sybylla claruit. Amon annis 2. Tullius in re publica censum exegit. Josias annis 31. Thales physicus claruit. Joachim annis 11. Hujus anno 3. Nabuchdonosor, qui 7 annis inter feras amens habitavit, cepit Judaeam. Sedechias annis 11. Templum Jerosolymis incensum est. Sunt autem ab origine mundi usque ad terminum regni Judacei anni 3363. Quinta aetas continet annos 589. Hebraeorum captivitas annis 70. Judith historia conscribitur sub secundo Nabuchdonosor, qui alio nomine Cambises vocatur. Non enim fuit ille magnus Nabuchdonosor, qui Jerosolymam cepit, quia post eversam Jerusalem non amplius quam 25 annos vixit. Darius filius Histaspis annis 36. Hujus secundo anno templum Hierosolymis construitur, finitis 70 annis Judaicae captivitatis. Secundo anno Darii apud Romanos septimus a Romulo Tarquinius superbus regnabat 27 annos, ac deinde rempublicam per annos 464 usque ad Julium Caesarem consules administraverunt. Xerxes annis 21. Herodotus historiographus agnoscitur. Artaxerxes annis 40. Esras legem incensam renovavit, et Nehemias Jerusalem restauravit. Darius, qui et Nothus, annis 19. Haec aetas habuit Platonem. Artaxerxes, qui et Ochus, annis 26. Demosthenes et Aristoteles praedicantur. Xerxes, Ochi filius, annis 4. Xenocrates claruit. Darius annis 6. Alexander Jerosolymam cepit. Huc usque regnum Persarum, dehinc Graecorum. Alexander Philippi Macedo annis 12 Asiam obtinuit. Ptolomeus, Lagi filius, annis 40. Machabeorum liber primus inchoat. Philadelphus annis 38. LXX interpretes claruerunt. . . . . Evergetes annis 29. Brutus Hispaniam subegit. Soter annis 17. Thraces Romanis subjiciuntur. Varro et Cicero nascuntur. Alexander annis 10. Siria per Gabinium subjicitur Romanis. Ptolomeus, Cleopatrae filius, annis S. Salustius historiographus nascitur. Dionisius annis 30. Pompeius Judaeam cepit. Cleopatra annis 2. Aegyptus Romanis subditur. Hucusque regnum Graecorum, nunc Romanorum. Julius Caesar annis 5. Hic primus monarchiam tenuit, et ab hoc caesares appellati sunt. Ab orbe condito usque ad urbem conditam, id est Romam sunt anni 4484. Ab urbe autem condita usque ad nativitatem Christi sunt anni 715, quorum summa quinque milia 199. Octavianus Augustus annis 56. Hujus anno 42º Dominus nascitur, completis ab Adam annis 4952 et juxta alios 5199. Tiberius annis 23. Hujus anno 17º Dominus crucifigitur.
null
486a5dc3-5545-4fdf-a9b7-3f4e57964009
latin_170m_raw
null
None
None
None
Caius annis 4. Matheus evangelium scripsit. Claudius annis 14. Petrus et Paulus Romam, Marcus Alexandriam petit. Nero annis 14 paene. Petrus et Paulus cruci gladioque traduntur. Vespasianus annis 10. Hujus anno secundo Titus Jerosolymam subvertit, templum solo prostravit, post annos primae aedificationis 1089, Dominicae autem incarnationis 71º. Colossus Romae erigitur, habens altitudinis pedes 107. Titus annis 2. Hic facundus et pius fuit, et vir omnium virtutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur. Domicianus, frater Titi, annis 16. Hic Johannem evangelistam in fervens oleum misit, quem postea in Pathmos insulam exilio relegavit, ubi apocalipsin Deo revelante cognovit. Idem Domicianus templum Pantheon Romae aedificat, quod Bonifacius papa postea in honore sanctae Mariae semper virginis omniumque matrum Christi consecravit. Nerva annum 1, menses 4, dies 8. Hic primo edicto suo cunctos exules revocavit, et quicquid Domicianus Nero, qui ante eum regnaverat, per crudelitatem et petulantiam, qua nimium exarsit, statuerat, totius populi rogatu et consilio disrupit. Unde et Johannes apostolus hac generali indulgentia liberatus, Ephesum rediit, et quia concussam se absente per haereticos vidit ecclesiae fidem, confestim hac descriptam in evangelio suo verbi Dei aeternitate stabilivit. Trajanus annis 19. Johannes apostolus 68 annos post passionem Domini, aetatis autem suae 98, Ephesi placida morte quievit. Simon Cleophae filius Hierosolymorum episcopus 126 aetatis suae anno crucifigitur. Adrianus annis 20. Hic Judaeos ultima caede perdomuit, et Jerosolymam funditus eversam aratris complanavit, ut impleretur quod scriptum est: #Sion quasi ager arabitur;@# qui postea in loco Calvariae, ubi Christus crucifixus est, civitatem construxit, quam ablato Jerosolymae nomine Heliam de suo nomine vocari jussit, quia Aelius Adrianus vocabatur; sed antiquus usus praevaluit. Antoninus Pius cum filiis suis Aurelio et Lucio annis 22. Hic benignus erga christianos fuit. Valentinus et Marcion agnoscuntur. M. Antoninus Verus cum fratre Lucio Aurelio Commodo annis 16. Hi primum jure aequo imperium administraverunt, cum usque ad hoc tempus singuli augusti fuerint. Commodus junior annis 13. Hic colossi capite sublato, suae imaginis caput ei jussit imponi. Theodocion interpres habetur. Aelius . . . .. . . . Pertinax annis 18. Symmachus interpres habetur. Antoninus Caracalla annis 7. Quinta editio Jerusalem invenitur. Macrinus anno uno. M. Aurelius Antoninus annis 4. Sexta editio Nicopoli reperitur, et Sabellius infelix exoritur. Aurelius Alexander annis 13. Origenes Alexandriae imo toto orbe clarus habetur. Maximinus annis 3. Hic persequitur christianos. Gordianus annis 6. Fabianus episcopus Romae claruit. Philippus cum Philippo filio annis 8. Hic primus christianus imperator fuit, et filius ejus similiter. Decius annis 3. Hic cum ambos Philippos, seniorem Romae, juniorem Veronae occidisset, ob odium eorum persecutionem in christianos movet. Antonius monachus in Aegypto claruit. Gallus et Volusianus annis 2. Novatiana haeresis oritur. Valerianus cum Gallieno annis 15. Hic Valerianus, in christianos persecutione commota, statim a Sapore Persarum rege capitur: ibique luminibus orbatus, servitute miserabili consenescit, quem etiam secum quocunque pergebat ducens, ad injuriam Romanorum solo tenus inclinatum pedibus calcans, ascendit in equum. Unde Gallienus tam claro Dei judicio territus, pacem Christianis reddit. Claudius annos 2. Iste Gothos jam per annos 15 Illiricum Macedoniamque vastantes superat et expellit. Aurelianus annos 5. Hic etiam persequitur christianos. Tacitus menses 6. Quo apud Pontum occiso, obtinuit Florianus imperium diebus 88, et sic apud Tharsum interficitur. Probus annis 6. Manicheorum haeresis exorta est. Carus cum filiis Carino et Numeriano annos 2. Iste de Persis triumphavit. Diocletianus cum Herculeo Maximiano, quem olim sibi commilitonem consortem imperii fecerat, annos 20. Isti divinis libris exustis, vastari ecclesias, affligi et interfici christianos jusserunt; 20 autem regni sui anno Diocletianus Nicomediae, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt, et privatam vitam elegerunt. Attamen coepta semel persecutio usque ad septimum Constantini annum fervere non cessat. Constantius, Constantini pater, 17 imperii anno, summae mansuetudinis et civilitatis vir, in Britannia obiit Eboraci. Hic cum multos haberet in suo palatio christianos, volens probare si essent deo suo vere fideles, promisit iis, si a fide exciderent, multa
null
27162f81-480c-4fae-9199-61341d1fca67
latin_170m_raw
null
None
None
None
se dona largiturum, sin autem, poenas se illaturum. Qui cum videret quosdam a Christo defecisse, quosdam immobiles permansisse, permanentes muneribus donavit sibique amicos et consiliarios fecit: deficientes vero contumeliose de palatio expulit, dicens se illis nunquam crediturum qui deo suo infideles essent. In hac tempestate Galerius Maximianus cum Constantio imperator est factus. Mortuo vero Constantio, Maximinus et Severus a Galerio anno 1 caesares creantur. Ab anno persecutionis 4 Maxentius, Herculei Maximiani filius, Romae augustus appellatur. Licinius, Constantiae sororis Constantini vir, Carnuti imperator creatur. Constantinus vero, Constantii ex concubina Helena filius, in Britannia factus imperator, regnavit annis 30 et mensibus 10. Qui occiso Maxentio et fugato Licinio, solus monarchiam tenuit. Hic de persecutore christianus beato Silvestro baptisante effectus, fabricavit in suo palatio Jesu Christo sanctoque baptistae Johanni basilicam, quam appellant ex suo nomine Constantinianam. Alteram beato Petro et Paulo in templo Apollinis, utrorumque corpora circumfundens aere cypro quinque pedes grosso. Multas quoque alias Romae construens ecclesias et baptisterium miro opere factum, tradidit ipsam sancto Petro civitatem cum innumeris possessionibus aliis, jubens per omnem mundum cunctos episcopos ita pro capite habere Romanum pontificem, sicut reges caeteraeque potestates imperatorem. Tunc in orientem transiens, sui nominis urbem in Thratia regione construxit, eam Romani sedem imperii totiusque Orientis caput esse constituit, cujus etiam industria sinodus Nicena decimo Calend. Jul. die collectione 318 patrum celebratur, anno dominicae incarnationis 318. Mortuo Constantino, tres filii sui, Constantinus, Constans et Constantius, imperatores creantur; defunctis vero duobus, solus Constantius monarchiam obtinuit, impie Arrianus effectus. Maximinus Trevirensis episcopus clarus habetur. Anthonius monachus 105. aetatis suae anno in heremo moritur. Julianus annis 2 et mensibus 8. Hic ex christiano paganus effectus, persequitur crudeliter christianos. Jovinianus anno fere uno regnavit. Iste cum omni exercitu christianus efficitur, sed ejus pia laetaque principia mors immatura corrupit. Valentinianus cum fratre Valente annos II. Valentiniano ergo in fide catholica fideliter permanente, frater suus Valens ab Eudoxio Arriano episcopo rebaptisatus, christianos persequitur, in tantum ut suae potestatis decreto monachos militare, nolentesque fustibus juberet interfici. Hoc tempore gens Hunorum, diu inaccessis seclusa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos, eosque sparsim conturbatos, ab antiquis sedibus ultra Danubium expulit. Qui a Valente imperatore sine armorum depositione suscepti, mox fame per avaritiam illius ad rebellandum coacti sunt, victoque imperatoris exercitu, per Thraciam discurrentes, omnia caedibus, incendiis, rapinisque vastarunt. Ambrosius et Martinus episcopi claruerunt, et Gothi haeretici facti sunt. Eo tempore gens Alamannorum prava ac pessima rebellaverunt contra Valentinianum imperatorem. Qui victi ab eo, super Danubium fluvium fugerunt, et intraverunt Meotidas paludes. Dixit autem imperator: #Quicunque potuerit introire in paludes istas, et gentem istam pravam ejecerit, concedam eis tributa donaria annis@# 10. Quod audientes Trojani, qui reliquiae erant exercitus Antenoris fugientis de Troja, et eum sequi non valentes, 12 milia ingressi Meotidas paludes, juxta terminos Pannoniae aedificaverunt civitatem nomine Sicambriam, habitaveruntque illic multis annis, donec creverunt in gentem magnam. Ingressi propter remissionem decennium tributorum post Alamannos, interfecerunt eos. Tunc appellavit illos Trojanos Valentinianus imperator Attica lingua Francos, hoc est feros, a duritia vel audacia cordis eorum. Postea egressi a Sicambria, venerunt in Germaniam juxta Rhenum fluvium, habentes super se duos principes, Priamum et Antenorem. Qui rebellantes contra Romanos, victi sunt ab Aristarcho principe militiae et tributo subjecti, occisis utrisque praedictis principibus. Mortuo autem Sunnone filio Antenoris, et Marchomire filio Priami, qui super Francos defunctis patribus regnaverunt, elegerunt Faramundum Marcomiris filium, et elevaverunt eum super se regem crinitum. Exhinc Franci crinitos reges habere coeperunt usque ad Hildericum regem, cujus Pippinus, magni Caroli, qui major domus vocabatur, pater, regnum simul cum nomine rapuit. Mortuo Faramundo, regnavit Chlodio. Post Clodionem Meroingus, a quo Franci Meroingi vocati sunt. Post Meroingum filius suus Heldericus, pater Chlodovei regis incliti, regnavit. Hic Chlodoveus a beato Remigio primus Francorum regum cum omni exercitu baptisatus, expulit Egidium consulem Romanum, filiumque ejus Siagrium occidit, tulitque Martiano imperatori quidquid Romani intra Rhenum et Ligerem fluvios possidebant. Post mortem Chlodovei quatuor filii ejus regnum ejus
null
91a3d583-4526-492c-9894-d9ffb6e5244c
latin_170m_raw
null
None
None
None
inter se diviserunt aequaliter, id est Chlodomirus, Hildibertus, Lotharius, et Hugo Theodoricus, de concubina genitus, qui, data terra Thuringorum maxima ex parte Saxonibus, qui remanserant Thuringos regiis territoriis fecit tributarios in porcis. Mortuo Theodorico, regnavit Theobertus. Post illum Theobaldus. Mortuo Theobaldo, regnavit Lotharius. Post hunc Helpericus. Post hunc Lotharius pater Dagoberti regis. Hic Lotharius, occiso Bertholdo duce Saxonum, et pervagata omni terra eorum, nullum hominem longiorem in ea viventem reliquit, quam gladius suus fuerat, quem spatam vocant. Mortuo Dagoberto, regnavit post eum filius ejus Sigobertus et Clodoveus. Post Clodoveum Lotharius. Post eum fratres ejus Theodoricus et Hildericus. Erat enim ipse Hildericus levis nimis, sub cujus tempore Pippinus, filius Ansgisi, major domus erat. Post hunc administrationem aulae Carolus, filius ejus, procurabat. Quo mortuo, ultimo Meroingorum Hilderico regno sublato, Pippinus, Caroli filius, decreto Zachariae papae ex palatino comite in regem ungitur; qui genuit Carolum Magnum. Post Valentinianum Gratianus imperator annis 6 regnavit, cum Valentiniano fratre. Valentinianus cum Theodosio annis 9. Theodosius cum Arcadio filio annis 11. Hieronymus presbiter apud Bethlehem super omnes historiographos enituit. Arcadius, filius Theodosii, cum fratre Honorio annis 13. Honorius cum Theodosio minore, fratris sui Arcadii filio, annis 12. Alaricus rex Gothorum Romam invasit; et septimo Honorii regnantis anno revelavit Deus Luciano presbitero venerabili corpora sanctorum, sancti Stephani protomartyris, et Gamalielis qui doctor apostoli Pauli erat, et filii ejus Abihon, et Nicodemi, qui venit ad Jesum nocte primum; quae Johannes Hierosolymitanus episcopus in sanctam cum maximo honore transtulit ecclesiam Sion. Hieronimus presbiter 12º Honorii anno apud Bethlehem obiit, anno aetatis suae 91. Theodosius minor, Arcadii filius, annis 26. Augustinus, Hypponensis episcopus et sanctae ecclesiae doctor eximius, obiit. Hujus Theodosii tempore Bleda et Attila fratres in Hunis regnaverunt et Illiricum Thraciamque depopulati sunt. Martianus cum Valentiniano, Placidiae filio, annos 7. Angli terram quam nunc Dani possident relinquentes, cum rege suo Anglingo, invitante et conducente eos rege Vertigerno, contra Scotos et Pictos Britanniam petunt. Calcedonense concilium sub Leone papa collocutione 630 patrum agitur. Mortuo Bleda, Attila ejus frater omnem pene Galliam devastavit, quo usque, Deo annuente, per Egidium patritium et Thurismodum, Remensis civitatis principem Gothicum, fugatus est. Eo tempore Ermanricus super omnes Gothos regnavit, astutior in dolo, largior in dono, qui post mortem Friderici unici filii sui, sua perpetrata voluntate, patrueles suos Embricam et Fritlam patibulo suspendit. Theodoricum similiter, patruelem suum, instimulante Odoacro patruele suo, de Verona pulsum apud Attilam exulare coegit. Aetius patricius, magna occidentalis rei publicae salus et regi Attilae etiam terror, a Valentiniano juniore occiditur. Cum quo Hesperium cecidit regnum, neque hactenus valuit relevari. Leo major annis 17. Egyptius errore Dioscori latrat. Leo minor annum 1. Zenon annos 17. Odoacar, rex Gothorum, Romam obtinuit. Anastasius annos 27. Fulgentius episcopus praedicatur. Ermanrici regis Gothorum, a fratribus Hemido et Serila et Adaccaro, quorum patrem interfecerat, amputatis manibus et pedibus turpiter, uti dignus erat, occisio, Amulung Theoderic dicitur; proavus suus Amul vocabatur, qui Gothorum potissimus censebatur. Et iste fuit Thideric de Berne, de quo cantabant rustici olim. Theodoricus Attilae regis auxilio in regnum Gothorum reductus, suum patruelem Odoacrum in Ravenna civitate expugnatum, interveniente Attila, ne occideretur, exilio deputatum, paucis villis juxta confluentiam Albiae et Salae fluminum donavit. Anastasius autem imperator, haereticis favens, fulmine interiit. Justinus annis 9. Theodoricus Roma potitus, sanctum Johannem Romanum pontificem in Ravenna carcere tentum, ad mortem usque perducens, praeclaros quoque consules Symmachum et Boetium occidit. Ipse vero Theodoricus, 98. die postquam Johannes papa defunctus est, subitanea morte interiit; cujus regnum nepos suus Athalaricus suscepit. Eodem tempore sanctus Benedictus in monte Cassino velut sol emicuit. Justinianus imperator annis 39. Hujus 6 anno quinta synodus celebratur. Primus Dionysii circulus inchoat anno dominicae incarnationis 532, et codex Justinianeus de legibus Romano orbi promulgatus est. Eodem anno Hugo Theodoricus rex, Chlodovei regis filius ex concubina natus, cum patri successisset in regnum, ad electionem suam Irminfridum
null
64052ac6-31b5-46fe-9900-5c40b00b1796
latin_170m_raw
null
None
None
None
regem Thuringorum honorifice invitavit. Hugo Theodoricus iste dicitur, id est Francus, quia olim omnes Franci Hugones vocabantur a suo quodam duce Hugone. Qui quamvis nothus esset, a patre Chlodoveo propter sapientiam et fortitudinem sibi divinitus collatam caeteris filiis suis plus dilectus, suo jussu totiusque populi consensu inter fratres suos nobiles, id est Clodomirum, Hildebertum, et Lotharium, aequalem regni partem suscepit. Cujus parti cum Thuringia cessisset, Irminfridus, gener ejus, hortatu uxoris suae Amelburgae invitationem regis respuit, dicens, Theodoricum uxoris suae, quae soror erat Theodorici, potius esse debere servum, quam sibi vel aliis regem vel dominum. #Veniat primum,@# dixit ad nuncium, #ferens secum multiformis pecuniae cumulum, ut emat ab uxore mea, ab utroque parente nobili, me jubente, libertatis testamentum.@# Quo responso, unanimi Francorum furore, commotus Theodoricus, remandavit ei dicens: #Veniam, ut jussisti. Et si aurum mihi non suffecerit, pro libertate mea Thuringorum Francorumque capita tibi dabo numero inexplicabilia.@# Statimque collecto exercitu, venit in regionem Maerstem vocatam, et Irminfridum illic sibi bello occurrentem multa caede suorum vicit et fugavit. Quem insecutus usque ad Ovaccram fluvium, juxta villam Arhen vocatam maximo praelio fudit; illoque fugato, propter suorum casum et viventium vulnera amplius eum persequi destitit, seque ob curationem dolentium statutis munierat castris. Audiens autem Theodoricus, Saxones, quorum jam fortitudo per totum pene divulgabatur mundum, in loco Hadalaon dicto applicuisse, in suum eos convocavit auxilium, promittens eis cum suo suorumque 12 nobilissimorum juramento, si Thuringos sibi adversantes vincerent, omnem illis eorum terram daturum, usque ad confluentiam Salae et Unstradae fluviorum. Qui nihil morantes, venerunt ad eum, et persequentes Irminfridum, pugnaverunt contra eum super Unstradan fluvium, tantamque Thuringorum stragem illic dederunt, ut ipse fluvius eorum cadaveribus repletus, pontem illis praeberet. Irminfridus autem cum uxore et filiis, et uno milite Iringo nomine, capta a Saxonibus noctu civitate Schidinga qua se concluserat, vix evasit. Tunc Theodoricus, accepto consilio, victoribus tradidit Saxonibus omnem terram Thuringorum, excepta quam Louvia et Haertz sylvae concludunt, absque tributo perpetuo possidendam. Thuringos vero qui caedi superfuerant, cum porcis tributum regis stipendiis solvere jussit. Post haec Theodoricus data fide Irminfrido, in Zulpiaco civitate illum dolo perimi jussit. Attila, rex Hunorum et totius Europae terror, a puella quadam, quam a patre occiso vi rapuit, cultello perfossus, interiit. Justinus minor imperator annis 11 regnavit. Armenii Christi fidem suscipiunt. Tiberius annis 6. Longobardi Italiam vastant. Mauricius annis 11. Gregorius Magnus Romae floruit. Iste universae probitatis ornamento praeclarus, Augustinum episcopum cum monachis in Britanniam misit, ut genti Anglorum verbum Dei evangelizarent, anno incarnationis dominicae 596. Phocas annis 8. Angli Saxones in Britannia fidem percipiunt. Heraclius annis 36. Judaei in Hispania christiani efficiuntur. Heraclonas cum matre sua Martina annis 2. Pyrrus, regiae urbis episcopus, a Theodoro papa in basilica beati Petri apostoli damnatur. Constantinus, Constantini filius, annis 17. Hic sextam synodum composuit cujus rogatu Agatho papa misit in regiam urbem legatos suos, in quibus erat Johannes Romanae ecclesiae tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei ecclesiarum; qui benignissime suscepti a reverendissimo fidei catholicae defensore Constantino, jussi sunt, remissis disputationibus philosophicis, pacifico colloquio de fide vera perquirere, datis eis de bibliotheca Constantinopolitana cunctis antiquorum patrum, quosquos petebant, libellis. Affuerunt autem et episcopi 150, praesidente Georgio patriarcha urbis regiae, et Antiochiae Machario, et convicti sunt, qui unam voluntatem et operationem astruebant in Christo, falsasse patrum catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correctus est; Macharius vero cum suis sequacibus simul et praecessoribus, Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, et Paulo, et Petro, anathematizatus, et in locum ejus Theophanius, abba de Sicilia, Antiochiae episcopus factus; tantaque gratia legatos catholicae pacis comitata est, ut Johannes Portuensis episcopus, qui erat ex ipsis unus, dominica octavarum pascae missas publice in ecclesia sanctae Sophiae, coram principe et patriarcha, latine celebraret. Haec est sexta synodus Constantinopoli celebrata. LAMBERTI ANNALES. Prima aetas ab Adam usque ad Noe, continens generationes 10, annos vero 1656
null
f145c307-b49f-4706-a1b4-26e491c0c032
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Quae tota periit diluvio, sicut infantiam mergere solet oblivio. Secunda a Noe usque ad Abraham, generationes similiter complexa 10, annos autem 292. In qua linguarum facta est divisio. A pueritia namque homo incipit loqui posse post infantiam, quae et inde nomen accepit, quia fari, id est loqui, non potest. Tertia ab Abraham usque ad David, generationes 14, annos quoque 942 continens. Et quia ab adolescentia incipit homo posse generare, Matheus ab Abraham generationum sumpsit exordium. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationibus aeque juxta Matheum 14, annis autem 483 porrecta. De qua regum tempora coeperunt, quia dignitas juvenilis regno est habilis Quinta deinde usque ad adventum Salvatoris in carne, generationibus et ipsa 14, porro annis 588 extenta. In qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. Sexta, quae nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita ipsa totius seculi morte finienda. Secula generationibus constant. Inde dicuntur secula, quod se sequantur. Abeuntibus enim aliis alia succedunt, quorum decursus per generationes et regna ita scribitur. Prima aetas continet creationem mundi. Primo enim die Deus in lucis nomine condidit angelos. Secundo in firmamenti appellatione creavit coelos. Tertio in discretionis vocabulo speciem aquarum et terrae. Quarto luminaria coeli. Quinto animantia ex aqua. Sexto animantia ex terra, et primum hominem Adam. Adam 130 anno genuit Seth, a quo filii Dei. Seth anno 105 genuit Enos, qui coepit invocare nomen Domini. Enos anno 90 genuit Cainan. Cainan anno 70 genuit Malalehel, qui interpretatur plantatio Domini. Malalehel anno 72 genuit Jareth. Jareth anno 162 genuit Enoch. Hunc nonnulla divina scripsisse Juda apostolo testante comperimus. Enoch anno 65 genuit Matusalam; post cujus ortum translatus est a Deo. Matusalam anno 187 genuit Lamech. Gigantes nati sunt. Et concupierunt filii Dei id est Seth, filias hominum, id est Cain. Lamech anno 182 genuit Noe, qui archam aedificavit. Noe anno 600 venit diluvium. Fuerunt autem ab Adam usque ad cataclismum, id est diluvium anni 1656. Secunda aetas continet annos 292. Sem anno 2 post diluvium genuit Arphaxat, a quo Chaldei. Arfaxat anno 35 genuit. Sela, a quo Samaritae et Indi. Selae anno 30 genuit Heber, a quo Hebraei. Heber anno 34 genuit Falech. Turris aedificabatur. Falech anno 30 genuit Reu. Dii primum adorantur. Reu anno 32 genuit Saruch. Regnum Scytharum inchoat. Saruch anno 30 genuit Nachor. Regnum Aegyptiorum nascitur. Nachor anno 39 genuit Tare. Regnum Assiriorum et Sicioniorum oritur. Tare anno 70 genuit Abraham. Semiramis condidit Babiloniam et Zoroastres magicam reperit. Fuerunt autem anni ab Adam usque ad Abraham 1947. Tertia aetas continet annos 942. Abraham anno 75 propter imperium Dei venit in terram Chanaan. Abraham anno 86 genuit Ismael, a quo Ismaelitae. Abraham anno 100 genuit Isaac. Isaac anno 60 genuit Jacob. Jacob anno 90 genuit Joseph. Memphis in Aegypto conditur. Joseph annis 110 vixit. Graecia segetes habere coepit. Hebraeorum servitus in Aegypto annis 147, et Cecrops Athenas condidit. Moyses annis 40 rexit Israel, sub quo Hebraei litteras habere coeperunt. Josue annis 26 rexit Israel. Ericthonius in Graecia primus junxit quadrigam. Judices a Moyse usque ad Samuel praefuerunt annis 305. Othoniel annis 40 praefuit. Cathmus Thebanorum rex Graecas litteras invenit. Aoth annis 80 praefuit. Amphion musicus claruit. Debbora annis 40. Primus Latinis regnavit Picus. Et Apollo medicinae autem invenit. Gedeon annis 40. Orpheus Binusque musici claruerunt. Abimelech annis 3. Iste 70 fratres suos occidit, Thola annis 30. Priamus regnavit in Troja. Jair annis 22. Carmentis latinas litteras reperit. Jepte annis 6. Hercules flammis se injecit. Abessa annis 7. Bellum decennale Trojae surrexit. Ajalon annis 10. Hic in LXX interpretibus non habetur. Labdo annis 8. Capta Troja, Aeneas venit in Italiam. Samson annis 20. Ascanius Albam condidit. Heli sacerdos anni 40. Archa testamenti capitur, et regnum Siciniorum finitur. Samuel et Saul annis 32. Regnum Lacedaemoniorum exoritur, et Homerus fuisse probatur. Quarta aetas continet annos 473.
null
4eb707f5-22c8-4f6e-9dfd-9cf12d9e8224
latin_170m_raw
null
None
None
None
David annis 40 regnavit. Cartago a Didone conditur. Gath, Nathan et Asaph prophetaverunt. Salomon annis 40. Templum Hierosolimis aedificatur, annis 480 egressionis ex Aegypto expletis. Ex quo apparet, Samuelem et Saulem 32 annos, et non 40 praefuisse. Roboam 17 annis regnavit. Regnum Israel et Juda dividitur. Abia annis 3. Pontifex Abimelech insignis habetur. Asa annis 41. Aggeus, Amos, Johel et Jehu prophetaverunt, et Azarias. Josaphat annis 25. Helias, Helizeus, Abdias et Micheas prophetaverunt. Joram annis 8. Edom recessit a Juda et constituit sibi regem. Ochozias anno 1. Helias rapitur. Athalia annis 7. Jonadab, filius Rechab, sacerdos claruit. Joas annis 40. Zacharias, filius Joiadae, lapidatur. Amazias annis 28. Amos propheta claruit in Israel. Ozias annis 52. Olimpias prima a Graecis constituitur. Joatham annis 16. Ezaias, Osee et Johel prophetaverunt, et Romulus nascitur. Achaz annis 16. Roma conditur, et Israel in Medos transfertur. Ezechias annis 29. Romulus 100 senatores constituit. Manasses annis 55. Numa duos menses adjecit, et Sibilla Samia claruit. Ammon annis 2. Tullus in re publica censum exegit. Josias annis 31. Thales phisicus claruit. Joachim annis 11. Hujus tertio anno Nabuchodonosor Judaeam cepit. Sedechias annis 11. Templum Hierosolimis incensum est. Fuerunt autem ab origine mundi usque ad terminum Judaici regni anni 3363. Quinta aetas continet annos 588. Hebraeorum captivitas annis 70. Judith historia conscribitur. Darius annis 36. Hujus secundo anno templum Hierosolimis construitur, finitis 70 annis Judaicae captivitatis. Xerses annis 21, Herodotus historiographus agnoscitur. Artaxerses annis 40. Ezdras legem incensam renovavit. Et Neemias Hierusalem restauravit. Darius, qui et Nothus, annis 19. Haec aetas habuit Platonem. Artarxerses, qui et Ochus, annis 26. Demostenes et Aristotiles praedicantur. Xerses, Ochi filius, annis 4. Xenocrates claruit. Darius annis 6. Alexander Macedo annis 12, qui Hierosolimam cepit. Huc usque regnum Persarum, dehinc Graecorum. Alexander anno 5º Asiam obtinuit. Ptolomeus, Lagi filius, annis 40. Machabeorum liber primus inchoavit. Philadelphus annis 38. LXX interpretes claruerunt. Evergetes annis 26. Jesus sapientiae librum composuit. Philopater annis 17. Machabaeorum liber secundus inchoavit. Epiphanes annis 24. Romani Graecos obtinuerunt. Philometor annis 35. Hunc Antiochus superans, Judaeos oppressit. Et Scipio Africam vicit. Evergetes annis 29. Brutus Hispaniam subegit. Sother annis 17. Traces Romanis subjiciuntur. Varro et Cicero nascuntur. Alexander annis 10. Siria per Gabinium Romanis subjicitur. Ptolomeus, Cleopatrae filius, annis 8. Salustius historiographus nascitur. Dionisius annis 30. Pompeius Judaeam cepit. Cleopatra annis 2. Aegiptus Romanis subditur. Huc usque regnum Graecorum nunc Romanorum. Julius Caesar annis 5. Hic primus monarchiam tenuit, et ab hoc caesares appellati sunt. Octavianus annis 56. Hujus anno 42, Dominus noster Jesus Christus nascitur, completis ab Adam juxta Hieronimum annis 5199. Tiberius Augustus annis 23. Hujus anno 18, Dominus noster Jesus Christus crucifixus est. Gaius annis 4. Matheus evangelium scripsit. Claudius annis 14. Petrus Romam, et Marcus Alexandriam petierunt. Nero annis 14º. Petrus et Paulus cruci gladioque traditi sunt. Vespasianus annis 10. Hujus anno secundo Titus Hierosolimam subvertit, templum solo stravit, post annos primae aedificationis 1189, Dominicae autem incarnationis 71. Titus annis 2. Hic facundus et pius fuit. Domicianus annis 16. Joannes apostolus in Pathmos relegatur. Nerva anno uno. Joonnes Ephesum rediit et evangelium scripsit. Trajanus annis 19. Simeon Hierosolimorum episcopus crucifigitur, et Joannes apostolus requiescit. Adrianus annis 21. Aquila interpres oritur. Antoninus Pius annis 24. Valentinianus et Marcion heretici agnoscuntur. Antoninus minor annis 19. Montanus Catafrigarum auctor oritur. Commodus annis 13. Theodotion interpres apparuit. Aelius Pertinax annum 1. Nihil historiae habet. Severus Pertinax annis 18. Simachus interpres agnoscitur. Antonius Caracalla annis 7. Quinta editio Hierusalem invenitur. Macrinus anno uno vel Marcus Aurelius Antonius annis 4. Sexta editio Nicapoli reperitur, et Sabellius infelix oritur. Alexander annis 13. Origenes Alexandriae claruit. Maximianus vel Maximus annis 3.
null
873d0a36-faec-48f8-b764-3ce85ba0f32e
latin_170m_raw
null
None
None
None
Hic persecutus est cristianos. Gordianus annis 7. Fabianus episcopus Romae claruit. Philippus annis 7. Hic primus imperator cristianus fuit. Decius anno 1. Antonius monachus oritur. Gallienus et filius ejus Volusianus annis 2. Novatiana heresis oritur. Valerianus cum Gallieno annis 5. Ciprianus et Cornelius martirio coronantur. Claudius annis 2. Iste Gothos ab Illirico expulit. Aurelianus annis 5. Hic etiam persecutus est cristianos. Tacitus annum 1. Probus annis 6. Manicheorum heresis oritur. Carus annis 2. Iste de Persis triumphavit. Diocletianus et Maximianus annis 20. Isti divinis libris exustis, vastari ecclesias, affligi et interfici cristianos jusserunt. Maximinus, filius Maximiani, Severus, et Galerius annum 1. Constantinus annis 31. Cujus 16 anno Nicena sinodus congregatur, dominicae incarnationis anno 318. Constantius et Constans annis 27. Reliquiae sancti Andreae sanctique Lucae evangelistae Constantinopolim transferuntur, et anthropomorphitarum heresis oritur. Per idem tempus Athanasius et Maximinus, Treverorum archiepiscopus, atque Hilarius doctrina et fide clari habebantur. Julianus annis 2. Hic ex monacho paganus factus, cristianos persecutus est. Jovianus anno 1. Iste cum omni exercitu cristianus efficitur. Valentinianus annis 11, qui a Juliano ob fidem Christi militia fuerat privatus. Et Gothi heretici facti sunt. Gratianus cum fratre Valentiniano annis 6. Ambrosius et Martinus episcopi claruerunt. Valentinianus cum Theodosio annis 9. Hieronimus in Bethleem toto mundo claruit. Theodosius annis 11. Sanctus Joannes anachorita claruit. Archadius cum fratre Honorio annis 13. Johannes Crisostomus et Augustinus episcopi claruerunt. Honorius cum Theodosio minore annis 15. Cyrillus Alexandriae episcopus claruit. Theodosius minor, Archadii filius, annis 26. Ephesina sinodus Nestorium cum suis fautoribus Pelagianis damnat, sub Celestino papa Marcianus annis 7. Calcedonense concilium sub Leone papa 630 patrum agitur. Leo major cum Leone minore annis 17. Aegiptus ab errore Dioscori liberatur. Zenon annis 17. Corpus Barnabae apostoli reperitur, et azephalorum heresis oritur. Anastasius 26 annis. Fulgentius episcopus claruit. Justinus major annis 9. Azephalorum heresis abdicatur. Justinianus annis 39. Hujus sexto anno primus cyclus Dionisii inchoavit, dominicae incarnationis anno 532. Justinus minor annis II. Armenii fidem Christi susceperunt. Tiberius annis 6. Erminigildus rex Gothorum martirio coronatur. Mauricius annis 21. Gregorius papa Augustinum archiepiscopum cum monachis Britanniam misit, ut genti Anglorum verbum Dei evangelizarent, dominicae incarnationis anno 596. Focas annis 8. Angli-Saxones fidem Christi susceperunt. Eraclius annis 36. Judaei in Hispania cristiani facti sunt. Eraclonas cum matre sua Martina annis 2. Pirrus regiae urbis episcopus a Theodoro papa damnatur. Constantinus, Eraclii filius, menses 6. Paulus, Pirri successor, ob eandem vesanam doctrinam damnatus est. Constantinus, Constantini filius annis 17. Hic sextam sinodum congregavit. Cujus rogatu Agatho papa misit in regiam urbem legatos suos, in quibus fuit Johannes, Romanae ecclesiae tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctae ecclesiae. Haec sexta sinodus Constantinopolim acta est. Ubi affuerunt episcopi 150, praesidente Georgio patriarcha urbis regiae, et Machario urbis Antiochiae, et convicti sunt, qui unam voluntatem et operationem astruebant in Christo, falsasse patrum catholicorum dicta perplurima. Tagobertus rex Francorum monasterium in Wizenburck construxit anno Domini 623. regni sui 23. Huc usque Beda. ( #Continuationem v. col.@# 466.) PARS PRIOR. ANNI 702--829. ANNALES QUEDLINBURGENSES. DOMINICAE INCARNATIONIS ANNO 702. 703. 704. 705. 706. 707. 708. Conradus rex de Britannia Romam perrexit, ibique attonsus ac monachus factus, in jejuniis et orationibus usque ad diem permansit ultimum. Eodem anno mortuus est Druogo. 709. Durus, et deficiens fructus. 710. Pippinus rex perrexit in Alamanniam. 711. Aquae inundaverunt valde. 712. Mors Heriberti, regis Longobardorum. 713. 714. Mors Pippini regis, qui fuit filius Ansgisi; post quem Carolus ejus filius regnavit. 715. Pugna Francorum; et mors Dagoberti regis. 716. Pugnavit Carolus contra Ratbodum regem. 717. Pugnavit Carolus contra Francos in dominica die ante pasca. 718. Vastavit Carolus Saxoniam plaga. 719. Occisio Francorum ad Suessionis civitatem, et mors Ratbodi regis. 720. Pugnavit Carolus contra Saxones. 721
null
057bae7b-03f4-481c-9257-c50bea5b0f42
latin_170m_raw
null
None
None
None
. 722. (721). Magna fertilitas facta est. 723. 724. 725 (724). Sarraceni primitus Italiam ingrediuntur. 726. 727. Sanctus Egbertus migravit ad Christum. 728. 729. Cometae apparuerunt. 730. 731. Carolus vastavit ultra Ligerim; et Raginfridus mortuus est. 732. Carolus pugnavit contra Saracenos die sabatho. 733. Eclipsis solis facta est. 734. Carolus perrexit in Fresiam. 735. Carolus Wascones vastavit. Beda nobilis presbiter et praeclarus doctor obiit. 736. Initium Herolfesfeldensis monasterii. Audoinus episcopus obiit. 737. Carolus pugnavit contra Saracenos in Gothia. 738. Carolus Saxoniam iterum introivit, et fecit eos tributarios. 739. Carolus Provinciam intravit usque in Massiliam. 740. Pax sine ulla hostilitate. 741. Carolus moritur, filius Pippini; post quem Carolomannus et Pippinus filii ejus regnaverunt. 742. 743. 744. Initium Fuldensis monasterii. 745. 746. Carolomannus Alamanniam ingreditur. Sanctus Burcardus ordinatus est primus episcopus in Wirzburck. Eodem anno sanctus Wigbertus migravit ad Christum. 747. Carolomannus Romam pergens tonsoratur, fratri regnum relinquens. 748. Gripho fugit in Saxoniam. 749. Gripho reversus est de Saxonia. 750. Pippinus decreto Zachariae papae per unctionem sancti Bonifacii archiepiscopi rex appellatur, et Hildericus, falso rex vocatus, tonsoratus in monasterium remittitur. 751. Landfridus obiit. 752. Gripho moritur. 753. Stephanus papa ad Pippinum in Franciam veniens, defensionem petit contra Haistulfum regem. 754. Stephanus papa duos filios Pippini, Carolum et Carolomannum, unxit in reges. 755. Bonifacius archiepiscopus pro Christi nomine martyrio coronatur, cui Lull successit. 756. 757. Organa venerunt in Franciam. 758. Pippinus Saxonibus superatis tributum imposuit, ut 300 equos singulis solverent annis. 759. 760. Pippinus in Wasconiam venit. 761. 762. 763. 764. Hiems grandis. 765. 766. 767. 768. Pippinus rex acquisivit omnem partem Aquitaniae, et Wifarius est interfectus. Eodem anno Pippinus rex revertens ab Aquitania ad sanctum Dionysium 8 Kal. Octob. obiit, filiis suis Carolomanno et Carolo, qui cognominatur Magnus, regnum relinquens. 769. 770. Hoc anno Berthrad, mater Caroli, filiam Desiderii regis de Italia adduxit in Franciam. 771. Carolomannus frater Caroli obiit, regnum relinquens fratri suo Carolo Magno. 772. Carolus in Saxonia Heresburg expugnat, et fanum eorum, quod vocatur Irminsul, subvertit. 773. Carolus invitatus ab Hadriano papa, Italiam ingrediens Desiderium regem in Papia obsedit. 774. Carolus Papiam cepit, et Desiderium regem in Franciam duxit. Eodem anno Saxones ecclesiam in Fridislare, quam sanctus Bonifacius aedificavit et dedicavit, lignis et igne implentes incendere volebant; sed minime valebant. 775. Carolus Siburck cepit, et juxta Brunesberch Saxones bello vicit; qui postea Francos in castris juxta Lidbiki nimia caede prosternunt. Regi vero juxta Ovaccram, Hessi cum suis supplex occurrit. 776. Saxones, Christiani effecti, Francorum ditioni subduntur. Sed prius Heresburg ceperunt, militibus regis, qui intus erant, interfectis. 777. Carolus publicum habuit conventum Padarburnon. 778. Carolo pugnante contra Saracenos, Saxones Longana vastantes, inde Ducciam et Confluentiam, in ecclesiis Dei et sanctimonialibus multa crimina commiserunt. 779. Carolus contra Saxones juxta Bocholt pugnavit et vicit. 780. Carolus inter Arae et Albiae confluentiam Saxones baptisari praecepit. 781. Carolus Romam perrexit, et ibi baptisatus est filius ejus Carolomannus, quem Hadrianus papa mutato nomine vocavit Pippinum; et ibi desponsata est filia ejus Ruodrud Constantino imperatori. Eodem anno Carolus de Roma reversus in Franciam, terram Saxonum inter episcopos divisit, et terminos episcopis constituit; et sancto Stephano protomartyri in loco qui dicitur Seliganstedi monasterium construxit, quod postea in locum translatum est qui dicitur Halverstede, ubi nunc est sedes episcopalis. Idque ad corrigendum et propagandum Cathalaunensi episcopo Hildegrimo, qui frater erat beati Liudgeri confessoris, commendavit; hujusque episcopii terminos constituit fluvios Albiam, Salam, Unstradam, fossam juxta Gronighe, altitudinem sylvae quae vocatur Haertz, Ovaccram, Schuntram, Dasanek, Drichterbiki, Aeleram, Isunnam paludem, quae dividit Bardangaos et Huutangaos, Aram, Millam, Bimam, et Precekinam, et iterum Albiam. 782.
null
58b7b9a5-3d36-407b-b9f7-335e0c6dfdfa
latin_170m_raw
null
None
None
None
Widekind cum Saxonibus quatuor praefectos Caroli, totumque ejus, paucis evadentibus, exercitum in loco qui dicitur Suntal interfecit. 783. Obiit Hildegard regina, pro qua rex Vastradam duxit. Mater regis Bertrad obiit. (784.) Carolus pugnavit contra Saxones in Thiatmelli et iterum juxta Hasa fluvium. 784 (785). Carolus per Thuringiam intravit Saxoniam, rebelles sibi devastans usque ad villam quae dicitur Schenighe; et filius ejus Carolus interim pugnavit contra Westfalos in pago qui dicitur Dreini. 785. Postea rex totum illum annum in Saxonia cum exercitu sedens, omnia exercitui necessaria Saxones sibi ministrare praecepit. Inde rex Attiniacum reversus, Widikindum sibi huc usque rebellem, et Abbonem, cum sociis eorum, datis sibi obsidibus, in eadem regia villa baptizari praecepit. Quibus baptizatis, tota Saxonia domno Carolo subjugata est. Conjuratio Hardradi comitis et orientalium Francorum sapienter oppressa est. 786. Carolus perrexit in Italiam, et inde Romam. Eclipsis solis facta est 15 Calend. Octobris ab hora diei prima usque ad horam quintam. Multa etiam referuntur signa eodem tempore apparuisse. Signum enim crucis in vestimentis hominum apparuit. Lull archiepiscopus obiit, cui Richolfus successit. 787. Carolus omnem pene Calabriam atque Apuliam in ditionem suscepit. 788. Carolus per Alamanniam pervenit ad fines Bajovariae, et Tassilo dux Bajoariorum ob infidelitatem de principatu ejicitur et tonsoratur, et Thiado filius ejus similiter, uterque monachi facti. 789. Carolus gentem Vulzorum subegit, qui Lutici vocantur, duobus super Albiae flumen pontibus factis. 790. Palatium Wormatiae ignis consumpsit. 791. Carolus Avarorum, id est Hunorum, gentem subegit. Carolus habuit quatuor filios: primum Carolum, Pippinum regem Italiae, Luothowicum regem Aquitaniae, Drogonem Metensis ecclesiae episcopum. Iste vero Pippinus qui in eum conjuraverat, filius illius erat de obscuri generis matre, non ille Pippinus rex. 792. Conjuratio Pippini contra patrem suum Carolum per Fardulfum publicata est; unde ipse Pippinus attonsus in monasterium recluditur, caeterique omnes, alii decollati, alii patibulo suspensi sunt. Et Fardolfo commendavit monasterium sancti Dionysii pro remuneratione. 793. Saxones iterum rebellaverunt, deficientes a fide. 794. Haeresis Feliciana synodo apud Francofort habita damnata est. Vastrad regina obiit; pro qua rex Liudgardam in conjugium duxit. Et aequivocus ejus pugnavit contra Saxones in Sinadevelde. 795. Carolus in Bardenwick cum exercitu venit. 796. Hadrianus papa Romanus obiit, cui Leo successit. Et Carolus Saxoniam vastat. 797. Carolus iterum cum exercitu Saxoniam invadit, totamque hiemem in Herestelli ducit. 798. Carolus Nordelingos, legatorum suorum interfectores, multa caede prostravit. 799. Leo papa lingua truncata et caecatus a Romanis et de pontificatu ejectus, videns et loquens venit ad Carolum in Saxoniam, ad locum qui vocatur Padarburnon; quem rex honorifice susceptum Romam reduci, et omnia sua sibi restitui jubet. Eodem anno Gherald Bajoariae marchio clarus, et Ericus dux Forojulensis, ab Hunis interfecti sunt. 800. Carolus dum Thuronicam venisset ad urbem, Liutgard uxor sua praeclara illic mortua est. Inde reversus in Franciam, perrexit Romam ad vindicandum Leonem papam. 801. In die natalis Domini ad missam Carolus, imposita sibi a Leone papa corona, imperator et Augustus a Romanis appellatus est, patricii nomine dempto. 802. Aaron rex Persarum Jerosolymam subjecit Carolo, et misit ei elephantum unum. 803. Carolus conventu habito in palatio Saltz, Saxones antiqua libertate donavit, eosque pro conservanda fide catholica ab omni solvit tributo, excepto quod illos omnes, divites ac pauperes, totius suae culturae ac nutriturae decimas Christo et sacerdotibus ejus fideliter reddere jussit. 804. Leo papa iterum venit in Franciam. Carolus Saxones Transalbinos, et qui in Wimadi habitabant, transtulit in Franciam, eorumque pagos Abodritis dedit. 805. Carolus, filius Caroli, Bohemos cum Francis et Saxonibus devastavit, regemque eorum, Lechonem nomine, occidens, victor ad patrem revertitur. 806. Carolus regnum divisit tribus filiis, Pippino, Luthowico, Carolo. 807. Mortalitas maxima facta est in Fulda. 808. Carolus junior Linos et Schmeldingos expugnans, victor revertitur ad patrem. 809. Depositio sancti Liudgeri episcopi et confessoris. 810. Hoc anno castellum Haboki Albiae flumini impositum est, et Pippinus filius Caroli imperatoris, rex
null
bd04ec3e-8833-4b8d-9209-fcfd0b8d1c2d
latin_170m_raw
null
None
None
None
Italiae, 8 Id. Jul. obiit, filio suo Bernhardo regnum relinquens. Et filia Caroli Ruotrudis obiit. 811. Carolus, filius Caroli imperatoris, inter alios sui filios et natu major et patri acceptior, 2 Non. Decemb. obiit. 812. Eclipsis solis post meridiem fuit. 813. Pons apud Mogontiam mense Maio repentino flagravit incendio. Richolfus archiepiscopus obiit, cui Hastulfus successit. Et imperator filium suum Ludovicum, imposita sibi corona, totius consortem sibi imperii fecit. 814. Carolus imperator magnus et Saxonum apostolus 5 Calend. Februarii obiit, aetatis suae anno 71, regni autem 47, imperii vero 14; cui filius suus Ludovicus, qui cognominatur Pius, successit in regnum. 815. Consilio episcoporum Ludewicus praecepit ut omnes monachi cursum sancti Benedicti cantarent. 816. Ludovicus imperator Aquisgrani magnam habuit synodum. ibique constituit regulam canonicorum. 817. Conjuratio Bernhardi, fratuelis sui, contra regem Ludovicum. 818. Ludowicus imperator Bernhardum regem, fratris sui Pippini filium, excaecari jussit; deinde compunctus, publicam egit poenitentiam. Irmingard quoque uxor sua 5 Non. Octobr. obiit., Ecclipsis solis 8 Id. Jul. facta est. Vuldensis basilica dedicatur. 819. Imperator Ludovicus Judith, filiam Welphi, duxit in uxorem. 820. Isto anno aeris intemperies hominibus et jumentis pestem infudit, omnesque pene fructus consumpsit. 821. 822. 823. Ludovicus imperator fratrem suum Drugonem Metensis ecclesiae episcopum supposuit. Inchoatio Corbeiae novae monasterii. 824. In territorio Tullense puella quaedam annorum 12 post eucharistiam, quam in pascha perceperat, primo pane, deinde omni cibo potuque pleno triennio abstinuit; et in Saxonia in pago Virsedi 26 villas fulgur consumpsit. In territorio Augustodunense ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidit, cujus longitudo 15, latitudo 7, crassitudo duos pedes habuisse dicitur. 825. Haistolfus archiepiscopus obiit, cui Othgerus successit. 826 827. Hildegrimus episcopus senior obiit. Cui Thiatgrimus successit. 828. 829. Pretiosa corpora sancti Valentis et Senesii in Augeam insulam venerunt 5 Id. Aprilis. ANNALES WEISSEMBURGENSES. ANNO INCARNATIONIS DOMINICAE 702. 703. 704. 705. 706. 707. 708. Cuonrat rex de Brittannia Romam perrexit, ibique attonsus ac monachus factus, in jejuniis et precibus ad diem pervenit ultimum. Eodem anno mortuus est Druogo. 709. Durus et deficiens fructus fuit. 710. Bibbinus rex perrexit in Alamannia. 711.. Aque inundaverunt valde. 712. Mortuus est Heribertus, rex Langobardorum. 713. 714. Mortuus est Pippinus rex; post quem regnavit Karolus filius ejus annis 27. 715. Dagobertus rex moritur; fuitque pugna Francorum. 716. Pugnavit rex Karolus contra regem Ratbodum. 717. Pugnavit Karolus contra Francos in dominica ante pascha. 718. Vastavit Karolus Saxoniam plaga magna. 719. Occisio Francorum ad Suessionis civitatem. 720. Pugnavit Karolus contra Saxones. 721. 722. Magna fertilitas facta est. 723. Duo filii Drugonis ligati. et Karolus infirmatur. 724. 725. Karolus perrexit Andegavis. 726. 727. Sanctus Egbertus migravit ad Christum. 728. 729. Cometae stelle apparuerunt. 730. 731. Karolus vastavit ultra Ligoram. 732. Karolus pugnavit contra Sarecenos. 733. Eclipsis solis facta est. 734. Karolus perrexit in Fresiam. 735. Karolus vastavit Wascones. (736). Beda nobilis et praeclarus doctor obiit. 736 (737). Initium Herveldensis monasterii. 737 (738) Karolus pugnavit contra Saracenos in Gothia. 738 (739). Karolus Saxoniam iterum intravit, et fecit eos tributarios. 739 (740). Karolus Provinciam intravit usque in Massaliam. 740. 741. Karolus moritur 24º regni sui anno, post quem Karlmannus et Pippinus filii ejus annis 6 regnaverunt. 742. 743. 744. Inicium Fuldensis monasterii. 745. 746. Sanctus Burgehardus ordinatur episcopus in Wirzeburg. 747. Sanctus Wibertus migravit a seculo, quem sanctus Bonifacius de Brittannia advocavit sibi in solatium praedicationis, et quia eo major natu fuit, summa veneratione illum habuit. 748. Grifo fugit in Saxoniam. 749. Idem reversus de Saxonia. 750. Pippinus ex decreto Zachariae pape per unctionem sancti Bonifacii archiepiscopi rex appellatur; et Hildiricus, falso vocatus rex
null
8aaefdf5-7922-4a9d-80cb-2bc35f060fa7
latin_170m_raw
null
None
None
None