Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
in qualo deportatur ad S. Emmerammum.
Cui dum propria manu, altius tamen suffulta, calicem
restituisset, atque intimas preces cum lachrimis
effudisset, subito reddita sanitati exilit de sportatio
cubili, et gratias clamat Deo ac beato martyri. Et
quia libenter quam attulerat, imo qua allata fuerat,
chorbe cum doloribus carebat, eam laeta secus basim
altaris reliquerat. Quam extemplo fideles ante Ecclesiam
pro monimento suspendere, ac summo gaudio
legioni signorum ea loci pendentium hoc intermiscuere.
Sed coelitus ministrato tam grandi miraculo,
est valde pensandum tanti martyris meritum,
qui mulierem absque ministerio suorum pedum venire
voluit ad aram suae requietionis antipodam eo
scilicet tenore, ut ubi antea tenebrata impietate,
conticescens occultabat delictum, ibi postea sub luce
piae confessionis, ac recuperatione salutis ipsa cum
caeteris disceret scriptum, quia Dominus servabit pedes
sanctorum suorum. Et illud Isaiae prophetae:
« Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium
bona (Isai. LII). » Quorum nos participes
per charissimi sui martyris preces efficere dignetur,
qui sedens super Cherubin abyssos intuetur (Dan.
III). Amen.
15.
Quia beneficia divina usque in finem saeculi
multorum sint resurrectio et ruina, quotidie creatoris
declaratur omnipotentia, quae fidelium corda dirigens
mandatorum suorum in semita, populum humilem
salvat, et oculos superborum humiliat. Castigat
ergo fidei sacrae filios misericorditer ut corrigat,
incredulos autem et impios ob durum cor et impoenitens
justa sententia damnat. Unde et plebs Christiana
in Dei omnipotentis laetatur gratia, de manu
filiorum alienarum segregata, quorum filii sicut plantationes
novellae, filiae circumornatae, promptuaria
plena ex hoc in illud eructantia, foetosae oves, crassae
boves. Non est ruina maceriae neque transitus neque
clamor in plateis eorum (Psal. CXLIII). Hac igitur
falsa felicitate deliniti, Christianis improperare solent
Pagani et Judaei, quod cum hi multimoda terantur
et graventur pressura, ipsi e contrario consolationem
habeant et levamen in omnia sua. Nostros
velut pauperes ac inanes afficiant pestilentiae ac fames;
illos vero reficiat, immo distendat superflua
rerum congeries, in qua est omnium malorum materies.
Pro quorum inani jactantia consolatur nos
pleniter, si digni sumus, spiritali abundantia: e cujus
copia David eructans et cor laboribus humiliatum
consolans, dicit: « Multae tribulationes justorum
et de his omnibus liberavit eos Dominus (Psal. XXXIII). »
Mors autem peccatorum pessima (Psal. LXXII), quos
tenuit superbia; quia cum hominibus non flagellabuntur.
Quibus cum dicimus: « Quare non creditis in
Dominum, cujus juga fidei super se levasse, jam
totus mundus gratulatur? Respondent, in rerum prosperitate
seu adversitate utrinque probandam fore
executionem fidei rectae, et quis in mundo videatur
subjacere maledicto. Nobis autem e contra resultantibus,
quia maledictio mundi mutabitur benedictione
coelesti, esuries saturitate, luctus exhilaratione;
oportet nos adversa mundi patienter tolerare. « Vos,
inquiunt, solito more incerta pro certis semper habetis;
et ideo quadam facilitate ad haec nos conducere
tentatis. « Quos occasione aliqua in nomine Domini
cupientes lucrari, docemus verbis hujusmodi:
« Christianos constat, factis majorum, et dictis valde
certificatos in fide, cui adhuc etiam inter caetera veritatis
indicia, multum adstipulantur miracula coelitus
ad Sanctorum memorias declarata: quae pro sui
magnitudine ac assiduitate, nec inimicos hujus nominis
et religionis arbitramur posse latere. » Quibus
nostra parte prolatis, obviare conantes Judaei duritia
cordis lapidei, clamant et perstrepunt dicentes:
« Optime novimus quo tendit vester epilogus. In ecclesia
quidem martyris vestri Emmerammi, quia
notum est omnibus Ratisbonae habitantibus, claudos
reparatos, atque caeteris molestiis affectos, a vero
medico curatos, minime diffitemur. Sed per Messiam,
quem nominatis Christum, et eum quem dicitis patronum
vestrum, horum aliquid factum nunquam
fatemur. Nam omnipotens in omni loco dominationis
ejus quaecunque voluerit facit ut Deus. Potest etiam
in plateis conferre sanitatem infirmis, et facere talia
in synagogis sive nostris in scholis, qualia in vestris
gloriamini facta ecclesiis. » Tum os eorum quasi ad
coeli cameram suspensum, et linguam procaciter
transeuntem in terram, oppilavimus sermone in hunc
modum se continente: « Quia Domino nostro Jesu
Christo corporaliter cum hominibus conversato, ac
munera suae pietatis intra et extra synagogam, patribus
vestris magnifice impertito, non solum cum
eis ingrati exstitistis, sed miserrima vosmetipsos interficientes
dementia etiam hoc | null | 6aa950e0-9658-4a7b-aa4c-49b008ab79fe | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in malum vestrum
accumulastis super iniquitatibus eorum, ut in eo capiti
omnium bonorum, nec non illius membris electis
detraheretis, unde salutem gratis oblatam attrahere
debuistis; ecce convertimur ad gentes, quae Dominum
in Sanctis noverunt laudare fideles, et quia indignos
vos Dei judicastis gratia, ac omne bonum
usque hodie a salute vestra negativa dissessione
repulistis, his fructuose proponimus margaritas, qui
sciunt cum honore suscipere illas. Vobis autem erit
aeterna confusio, testante Christo in suo Evangelio:
« Quia filii regni in tenebras exteriores erunt trudendi,
et sine fine puniendi (Matth. VIII). » Caeterum
ut revertamur ad humilitatis nostrae propositum, o
lectores et auditores, qui verae fidei estis confessores,
quae de Christi gratia sanctorumque gloria Judaeis
visum est dubium, dilectioni vestrae monemus non
dubium, sed semper maneat certum, quia ostium
Dei, quod aliis est clausum, aliis justo Dei judicio
erit apertum. Ante quem et in quo cordetenus orandum,
ne cum hoc mundo damnemur, sed Redemptoris
gratia potenti salvemur. Cujus in charitate spes
nostra ponenda cum fide, ne permittat de parte justorum
perire, pro quibus dignatus est mortem crucis
subire.
16.
Erat quidam vir ingenuus, Burchardi marchicomitis
et prefecti Ratisbonensis vasallus. Hunc
divina a Deo corripuerunt flagella, ut nervis contractis
omnium pene destitueretur membrorum officiis.
Cumque diu hujusmodi castigatione attereretur, demum
ad opus Dei in illo manifestandum, sub spe
non confundenda ad sanctum Emmerammum defertur
in cuna, infantibus magis eatenus apta quam viris.
Cujus vehiculo ut ad altare testis perventum,
ibique aliquantisper est oratum, is qui cunulae adhaesit
ut pusio, repente robustus erigitur ac sistitur ut
homo. Tum videntes qui aderant in novo martyris
mirigerulo plenam staturam, resurrectionis ad instar
generalis, proceram. In ecclesia ejusdem testis immolabant
Deo hostiam vociferationis, secundum illud,
quod David ait: « Vox exultationis et salutis in tabernaculis
justorum (Psal. CXVII). » Cum quibus
idem patronus noster dulcissimus, aeterna pro exilio
brevi patria donatus et pro pondere laborum inaestimabili
praemium sortitus, pro morte pretiosa inusitato
genere martyrii acquisita, in tuo, Christe, regno
gloriatur corona, quam elucere facit specialis tui et
proximi dilectionis gemma. Qua et nos, pro modulo
nostro, insignitos vocationis hora humiliter petimus
a te inveniri, cujus misericordia quae bona sunt in
cordibus vere fidelium non permittit sopiri, sed
pleno perseverantiae fructu eorum facit opera finiri.
17.
Gloria sanctorum Christo conregnantium, patres
et fratres, est valde reverenda, ira quoque omnimodis
cavenda, patientia vero omni sexui seu ordini
pertimescenda. Ad hos namque dicit Dominus:
#Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei
(Zach. II, 8)
@#;
et in Evangelio: #Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16)
@#.
Quae tonitrua ab ipso coelorum throno procedentia
nec non terrifice mortalibus intonantia adeo contempnit,
heu! male surda secularium duritia, ut inhiantes
ad ecclesiarum seu pauperum res, haereditatem
Domini diripiendo suam faciant, immo se ac sua
diaboli partem efficiant. Contra quos invehitur maledictum
per illud propheticum: #Vae qui jungitis
agrum ad agrum inique (Isai. V, 8)
@#. E quibus nonnulli
qui honestiores et continentiores videntur in
factione hujuscemodi, cum viderint aliquos ad ea,
quae parum tetigi, perpetranda proclives, callide eos
instigant; atque ut his reculis tenacius adhereant,
saepius inculcant; pervicaciter se pollicentes eis apud
judices futuros adjutores, nec non etiam, si necessitas
exigat, conjuratores. Tum in se quodammodo
quasi revertentes, immo retrorsum ad malitiae cryptas
anfractuose divertentes, eos pro tempore deserunt,
quibus consilium iniquitatis dederunt, et se
subdole ad hos, quorum bona praedae vel rapinae fecerunt
patere, conferunt, ut pro mendacii silentio
seu veritatis venali testimonio apud incautos muneribus
dextras adimpleant, talique strofa quod habere
videntur a simplicioribus extorqueant. Cui tam
grandi malo in plebeia turba modis millenis crassato,
prefecti et comites, qui mederi debuerant et poterant,
non solum obviare ac resistere recusant, quin etiam
ipsi hoc idem accumulant, nec non omnem justiciae
pulchritudinem, quantum in se, dedecorant, quo insatiabilem
avaritiae lacum non modo nequiter, sed
etiam turpiter adinpleant. Pro quorum contumacia
celeriter sternenda clamat propheta, immo cum eo
injuste oppressorum ultionem postulat persona | null | 05c32b60-0efa-4219-a571-02a4e3e66570 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
: #Exaltare, qui judicas terram, redde retributionem superbis (Psal. XCIII, 2)
@#.
Hanc igitur causam non causam,
sed pestem dicendam, id est ut diabolica commisceantur
humanis, et nihilominus humana preferantur
divinis, in tantum aliqui pro commodis affectant
terrenis, quo adulationum liniamentis sive aliis pravi
consilii incitamentis, quibus ipsi habundant, pastores
etiam ecclesiae temptent inficere, atque gregis
dominici arietes conentur lupos efficere. Quorum
sintichias venenosas qui non observaverit, procul
dubio vitae periculum incurrit, quod in se satis
est expertus Michahel, Reginae civitatis episcopus
( #an.@# 972). Is atqui cum pro episcopatu cuidam nepoti
suo ab imperatore postulando palatii stationem
petere decrevisset, xeniaque, quibus hoc se inpetraturum
sperabat, paravisset, persuasum est ei ab his,
qui optabant apud principes ecclesiasticas venales
fore dignitates, quatinus petitionem, quam facere
vellet, thesauris Deo dilecti martiris Emmerammi
subornaret. Quos ille, consiliariis consentiens reis et
perversis, prope diem natalitium ejusdem ( #Sept.@# ) testis
domino suo subduxit, nec non ad episcopalem
villam Berabartashusun dictam secum transduxit,
quo suus eadem die comitatus pestifer confluxit.
Ibi quoque subitanea corporis percussus molestia,
per extremam sortem urgeri coepit in mortem. Quam
cum sibi turbidam et amaram sensisset inminere,
atque jam desperaret infra limitem hujus vitae diutius
consistere posse, vicedomno assumpto, nec non
militibus accitis in testimonium, cum aliquibus ministris,
quis circa eum plus erat amoris quam timoris,
quorumque familiariti sedulo solebat inniti, affatus
est verba hujusmodi: #Contigit me aliquando
secus Licum flumen sub Ottone Saxonigena imperatore
primo gravi interfuisse prelio@#. #Ubi cum inter
nostros atque paganos acerrime fuisset pugnatum, et
Christo propitio a christianis esset triumphatum, Ungri
meam abscidentes auriculam, gladiis ac spiculis
inter ceteros me straverant ac adaequaverant glebis.
Ibi insperato raptus, ad salutem sensi beneficiis adesse
patronum clementem, quem nunc timeo ob temeritatem
peccati mei irascentem. Eia, quaeso, fideliter agite
quae injungo. Tollite hinc--utinam numquam ad malum,
quod facere volui--mea sub certo numero integra
viginti pallia consignata, et offerte ea, quamvis ad
magnitudinem peccatorum meorum parva, magno et
beato ad subveniendum cui voluerit Christi martiri
Emmerammo; reddetisque illi reverenter suorum partem
thesaurorum, quos insipiens ac minus cautus in
sugillationem mei subtraxi ejus honori servitii. Calicem
autem aureum, quem opere ac forma satis, ut
opinor, decenti eidem clarissimo testi passionum Christi
patravi, cum his omnibus, quae labiis distinxi, super
et circa ipsius altare ponetis, sicque ex humilitatis
meae legatione dicetis: « Michahel ille peccator homo,
quamvis in sancta ecclesia ordinis jure sacri particeps
fuerit nominis angelici, immeritum tamen et longe
inparem se perpendens tanti ministeriis officii, servus
quoque tuus, beate Emmeramme, adoptivus sub ipsis
pontificalibus infulis factus, in extremis etiam constitutus,
erga reverentiam tui devotus, tibi haec misit
atque remisit, nec non ultimum spiritum trahens,
animam cum corpore patrocinio tuo commisit.@# »
Haec vero facta et dicta cum non paucos convenirent
ac deterrerent pro abusive usitata sanctorum
inter mortales neglegentia, campanum quoddam
quantitate modicum, a legatis episcopi cum aliis rebus
in basilica patroni nostri expositum, grande per
os dicentium predicabat miraculum. Hujus ergo
cum imperator Otto secundus aliquando apud Sanctum
Emmerammum audiret tinnitum singularem
et pre ceteris magis sonorum, fertur dixisse, aut
hoc aut huic simile se velle habere. Qua occasione
predictus pontifex inde sublatum idem campanulum
in via jussit transportari secum, arbitratus satis se
facturum principi oblatione cupiti. Quod postquam
est de martiris ecclesia elatum, uti comperimus per
cujusdam presbyteri relatum, ad Dei omnipotentis
nutum immutatione soni factum est mutum, nec
filius artificio aptari potuit euphoniae officio usque
in diem et horam, qua Deo dilecti martiris casae
restitutum, etsi insensibile, presentiam domini sui
sensibus humanis se sentire indidit, ac dulciter
tinnivit. Vere tua, Christe, haec sunt opera, qui crederis
et es aeterni Patris sapientia; cui David corde
jubilans clamat: #Quam magna multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te;@#
et iterum: #Auditui meo dabis gaudium et laeticiam;
et exultabunt ossa humiliata;@# cujus desiderio
delectatus, nomini tuo credentes in fine psalmorum
ad perfectionis laudes provocans, ait: #Laudate
Dominum in cymbalis bene sonantibus; laudate | null | b923fc8f-8369-4bfb-842e-162f5a85664d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eum in cymbalis jubilationis.@# Ecce humanae salutis
amator, generis nostri factor et reparator, qui
etiam benignus es super ingratos et malos, per parva
ac insensibilia operaris magna nec non mirabilia,
ut homines cordatos benedictione tua efficias coaptatos.
Hanc siquidem qui aure cordis perceperint,
et in ejus obauditione usque in finem perseveraverint,
minime pavebunt in die novissimo, nec aures
eorum tinnient ab auditu malo, quando inimicus
exultans super interitu impiorum, se jactaverit dicens: #Prepalui adversus eos.@#
O Jesu bone, quid
nos peccatores ibi dicturi sumus, ubi vix justi salvabuntur?
Non est nobis spes altera, nisi quam definit
ille tuus electus psalmista, qui fuit rex et propheta,
totis modullis ad te clamitans cordis: #Spes mea es tu, portio mea in terra viventium;@#
quam in tuo nomine, dum tempus est misericordiae,
a Patre postulandam didicimus per evangelicam
doctrinam. Sic enim tuum, o veritas, habet
evangelium: #Ambulate dum dies est, ne tenebrae
vos comprehendant;@# et iterum: #Dum lumen habetis,
credite in lucem, ut filii lucis sitis.@# Et illud excusationis
humanae exclusorium diligentissime adtendendum,
nec non intimis suspiriis annitendum: #Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit
vobis.@#
Petimus ergo ad te conversi, Pater Domini nostri
Jesu Christi, ut in nomine ejusdem unigeniti
tui, cujus karitatis beatus Emmerammus martir tuus
inter plurales testes imitator quodammodo
extitit singularis, ineffabili et solita circa peccatores
usus clementia, confitentibus et confessis dimittas
inpietatem cordis, ac infundas unctionem tuae
uberrimae consolationis, nec non confirmes in nobis
opera divinae miserationis; ut quod in hoc seculo
dulce ac delectabile videtur, timoris tui reverenda
consideratione amarescat, et quod amarum, dilectionis
tuae suavissima speculatione dulcescat. Sicque
dum ipse volvitur mundus, a lapsu et amore
peccatorum, te resuscitante, surgamus, ne in fine
seculorum, cum omnes homines resurrexerint cum
corporibus, in aeternum confundamur ac puniamur;
sed emptitii servi nunc cum collibertis gratia tua
digni effecti, tunc etiam tuis cum amicis semper
mansuris deputati gaudiis, securi videamus Dominum
Jesum Filium tuum liberatorem et episcopum
animarum et corporum nostrorum, judicem justum
vivorum et mortuorum, tecum viventem atque in
unitate Spiritus sancti regnantem, per immortalia
seculorum secula. Amen.
1.
Igitur martiris Christi Emmerammi corpore
sacro apud Ratisbonam honorifice humato, et ad sepulchrum
ejus minime fraudatis fidei merito quaerentibus
presidia divinae pietatis, tandem multo sub
hujusmodi beneficiis tempore evoluto, ecclesiae presulatum
ejusdem vir venerandus regendum suscepit
Gaubaldus, ante quem non solum haec eadem de
qua nunc nobis est sermo, sed et ceterae in Bajoaria
absque certis episcopis post Romana tempora
erant ecclesiae. Quia enim nuper christianitatem
acceperant Norici, immiserant se illis heretici,
qui, ut in aliis regionibus facere consueverant,
fas ibi nefasque confuderant. Horum alii se dicentes
episcopos esse, alii presbyteros, alii diversi
ordinis clericos, adinventiones suas technis quibusdam
subornabant, sicque populum cum principibus
per plures annos seducebant. Quippe hic error bonis
omnibus invisus, sed a perversis periculosissime
annisus, maxime adolevit sub ducibus, quorum nomina
partim ignoramus, partim scita cautelae gratia
supersedemus. Temporibus autem, quibus tantae
pesti remedia parabantur, hi duces principabantur:
Dioto scilicet, vir illuster, cui filii in regnum non
successerant. Item alius Theodo, vir strenuus et
alacer, sub quo clarissimus Christi confessor
Routpertus cum aliis Dei servitoribus
Juvavium devenit, ibique cursum presentis
vitae consummavit . Sub quo
sanctus Corbinianus Frisingiam accessit.
Is ergo dux filios habuit successores in regno,
Diotpertum videlicet atque Grimaldum; post
quos ducatum genti huic prebuit Hucbertus, qui
beato Georgio et sancto Emmerammo sub quodam
Rathario adventitio episcopo donaverat curtem, quae
in pitaciis, e quibus haec excerpsimus, Pirchinwanch
nuncupatur. Hujus atqui ducis temporibus
beatissimus presul Bonifacius ob curam, quam
circa oves Dominicas habuit maximam, ingressus
Bajoariam nonnullos hereticorum ex ea depulit; sed
eos generaliter, uti voluit, eliminare non potuit.
Quo Franciam reverso et prefato duce defuncto,
sub principe Pipino gentis hujus ducatum adeptus
est Udilo. Qui missis in Italiam legatariis, sanctum
Bonifacium rogavit e Roma revertentem ( #an.@#
739), quod denuo Noricas gentes sub sua potestate
dignaretur visitare degentes. Cujus legationi et nihilominus
petitioni libenter annuens Deo plenus antistes,
in Bajoariam profectionem | null | 52124a2a-a033-4600-b60b-36ee498f9691 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
accelerat, sperans
se correcturum quod ante non poterat. Hic Domino
cooperante ac prefato duce asstipulante, ecclesiastica
jura decernens, penitus exstirpavit hereticos,
et universos fugavit scismaticos. Provinciam
vero in parrochias divisit, et episcopos in his canonica
ordinatione constituit. Inter quos predictum
Gaubaldum Hiatospolitanae sedi prefecit. Qui
dum sibi credita foveret necnon adaugeret ovilia,
inter cetera, quae bene disposuit et ordinavit, consilium
iniit cum clero, quo sepulchrum aperiret
beato Emmerammo. Quod crebris miraculis fieri
debere clamitantibus, communis omnium comprobavit
assensus. Quid plura? Die statuto translationis
et elevationis cunctorum vota concurrunt; ad
laudes martiris, tanto tempore inter mortales sub
neglegentia quiescentis, innumera sexus utriusque
turma confluxerat. Ad ea, quae saepe audierant, martiris
beneficia clarius videnda, festinant cuncti, novis
interesse gaudiis properant universi. Demum
electi sacerdotes cum diaconibus ac aliis ad aperiendum
sepulchrum necessariis, populum extra ecclesiam
ejecerant, et ostia intro seris munierunt.
Cumque tremebunda religione a sepulchro humum
resolvissent, necnon etiam lapidem superpositum a
parte dextra in laevam submovissent mensura tantum
quasi palmi et semis, timor super omnes irruit,
ita ut pre pavore nimio laborantium manus a lapide
laberentur. Ex quo terrore perculsi viribusque dissoluti,
in terram ceciderunt. Unus autem ex illis,
qui a dextris stabant, pectus lapidi supponens, tamdiu
solus hunc, cum esset ingens, haud sua valitudine
sustentabat, quousque ceteri posse resumerent
et succurrendo manus ad incepta consererent. Tunc
tanta celeritate et securitate amoverunt, ac si in se
gravitatis pondus minime haberet. Quid vero hoc
trifario miraculo insinuatur, nisi quod prophetico
ore predicatur: #Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus
Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem? (Psal.
LXVII, 36.)
@# Ob reverentiam enim sui martiris virtus
Altissimi hos terribiliter stravit, sed ad ejus laudes
in pristinas vires mirabiliter restauravit. Tertio uni
sacris cineribus famulanti impertivit fortitudinis
munus ad gloriam nominis sui, qui est trinus et
unus. Pro quo triplicato signo sacerdotes venerandi
gratias agentes almae Trinitati, cum magno cleri
populique tripudio incomparabilem purpurati corporis
thesaurum e tumulo, quo eatenus reconditus
erat, auferentes, in monumentum novum venerabile
transtulerunt; quod ad id satis accurate jam
paraverunt. In quo principes auri laminas et argenti
apparatu pulcherrimo fecerunt affigi, easque gemmarum
ordine vario distingui. Quorum spiritibus et
nobis simul peccatoribus per intercessiones clarissimi
sui testis Emmerammi dignetur Dominus propitiari!
2.
Quidam vir in Frisingensi episcopio, quoniam
fraudata est oculorum officio, conjugem suam dimisit,
aliamque extra preceptum Dei duxit.
Qua culpa adulterum illum cum superducta, episcopi,
in cujus hoc erat dioecesi, animadversio convenit;
convictumque ex regulari poenitentia multavit.
Sed persuasoris instinctu pertinax mulier ab illicitis
amplexibus divelli non potuit, sed cum ad
beati Emmerammi ecclesiam conventus fieri debuisset,
et eadem mulier, commeantibus illuc sociata,
properaret, in loco, qui Vivarius appellatur, unde
ecclesiam intuita fuit, ducentis fere ab urbe passibus,
ut nota commissi sceleris eam exagitaret. Coepit
autem tremore nimio concuti, et dissoluta humi
devolvi; et cum erecta fuisset a sociis, si processum
voluit, procedere non valuit; si redire studuit, redeundi
facultatem non habuit. His in angustiis a
superveniente sacerdote quodam deprehensa requisita
est, quo crimine circumventa pateretur talia.
Hoc relato sicut erat, ad episcopum suum regredi
ab eodem est presbytero commonita. Quod dum fecisset
et effusa in lacrymas vulnus aperiret et satisfactionem
ex puro corde promitteret, suscepta
Ecclesiasticae formae medicina, ad medicum suum
beatum Emmerammum, expers animae vulneris, et
corporei secura doloris, processit. Qua in re facile
colligitur, quam longe separantur incerti a regno
Dei, qui sic differuntur ab ingressu domorum electorum
suorum. Quod ne nobis contingat, fortissima
Christi medicina prohibeat.
3.
Cum virtutum odoribus aromatizans beatus
Emmerammus populos ad se traheret undequessecus,
contigit quendam virum fidelem, qui bona intentione,
ut finis probabat, illuc solus iter carpebat,
in loco, qui dicitur Verroniwaida, quod sermo Latinus
exprimit Longinqua pascua, latrones incidisse,
qui eum detentum et expoliatum Orientalibus
Francis vendiderunt. Et factus est alias emptitius,
qui ad memoriam martiris voluit esse adventitius.
Quidam vero, qui hunc exinde venundatum accepit,
sub venali commercio tradidit cuidam Turingo
in finibus Parathanorum, ad id temporis crudelium
paganorum. | null | fe3175fe-7f04-4ce3-ad08-ed37528e99ba | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Cumque se homo Christianus vicinum
cerneret gentilibus, idolorumve cultoribus,
coepit nisu quo potuit domino suo temporali tam
praesenti quam absenti, ratum et promptum exhibere
famulatum. Erat autem in lignis operandi peritia
instructus; qua molendina facere solebat ad
aquae ductus, ob quae, et venustam aedificiorum
compositionem admodum charus fuit domino servus.
Unde et aliquibus retinaculis cupiens hunc sibimet
facere firmum et fidum, viduam juvenculam,
secundum carnis hujus putredinem, speciosam,
quam reliquit conservus ejus absque filiorum procreatione,
in matrimonium illi temptabat sociare.
Quam renuens, sorte, non mente, captivus respondit
dicens: « Uxorem legitimam in patria reliqui,
cum pro innumeris meis huc traderer peccatis. »
Nunc ergo ea vivente quomodo aliam super ducam?
Quibus verbis permotus dominus asperrimos sermones
invexit dicens: « Haec mihi faciat Dominus, et
haec addat, nisi hanc in matrimonium sumpseris,
genti Saxonum te tradam, quae tot daemonibus per
spurcam servit idololatriam. Novi etenim ac experimento
didici quia si mulierem hic accipere non vis,
fugere malis, quam mecum commorari in his locis,
ut et de fuga confusus, et nihilominus post de precio
tuo maneam defraudatus. » Cumque assiduo sermonibus
hujusmodi inter se disceptarent dominus
per peccatum servus, et servus per justitiam dominus,
aetate jam ac moribus senex, aliter se non posse
advertens imperium domini sui declinare, quin in
gentem traderetur Deum ignorantem, cujus vitam
quasi mortem timuit, tandem se velle eam confitetur
sibimet copulare. Tunc exhilaratus dominus adprehensam
mulieris manum involvit pallio, et, ut
moris est nuptiarum, seni sub testibus eam in matrimonium
concessit; sicque discessit. Religiosus
autem senex accepta muliere perrexit ad domum
haereditatis invisae, in qua cubiculum intrantes, et
alimenta juxta consuetudinem nuptiarum, percipientes,
lectum, quem ipsa paraverat, haud parili animo
ascenderunt. Cui senex: « Praevide, inquit, charissima
filia, ne hac thalami commixtione summum
offendamus artificem, quia temporalis vitae gaudia
paucis diebus deficiunt, sed aeterna animarum detrimenta
parturiunt. Fruere itaque artificio meo in
deliciis, et hoc tantum indulge, ne me sub jugo copulationis
hujus, conjuge vivente, praecipites in interitum. »
Illa autem, carnali voluptate devicta,
viri sui petitioni minime assentiebatur; imo quae
in aurem dixerat, domino suo palificaturam minabatur.
Senex vero cum hujusmodi exhortatione se
cerneret minus perficere, lasciviam sociae ac exasperatos
animos, verborum blanditiis ita lenivit dicens:
« Videndum est nobis, charissima soror, ne
gentilium ritu, cum simus Christiani, nuptiis conveniamus,
sed potius per triduum nos contineamus,
Dominum deprecantes, ut det nobis filiorum procreationem,
quia mulier non pro libidine, sed pro
sobolis est spe assumenda. » Haec mulier cum audisset,
despexit, et se convertens ad parietem, inerti
se somno immersit. Religiosus autem senex cum lacrymis
et intentione cordis supplicabat miserationibus
omnipotentis, ut per merita et intercessiones
dilecti sui martyris Emmerammi sibi dignaretur
auxiliari. Cujus orationem, quia divina pietas exaudivit,
eodem momento misericordissime patefecit.
Nam cum et ipse prae tristitia obdormisset, vir quidam
pulcherrimus ante lectum quiescentis astabat,
qui baculo, quem manu gestabat, latus ejus percussit,
dicens: « Surge et vade ad ecclesiam beatissimi
martyris Emmerammi, quo te iterum devovisti. »
Cui vir senex respondit: « Quomodo sine
alimento tot terrarum ignota spatia perambulabo? »
Cui iterum qui astabat adjunxit: « Surge, ne haesites,
sed sume panem positum in coenaculo superiori,
et ipse sufficiet in alimentum tibi, ad perfectionem
itineris tui. » Vir autem post tantam visionem
expergefactus, et aliquamdiu spiritus occulta
scrutatus, ignorabat utrum dormiens an vigilans
hanc acceperit ammonitionem. Surrexit tamen secundum
edictum vigilis, et panem in coenaculo reperit,
tam candidum et saporum, qualem antea nunquam
viderat vel manducaverat. Quem etiam secum
sumens, et caetera quae in eadem domo suppellectilis
erant, ibi relinquens, tantum tulit vestitum singularem,
et quam manu solebat gestare bipennem.
Regressurus autem ad solitudinem sub festinatione
perrexit, lachrimatas preces Domino fundens, ut
per merita clarissimi martyris Emmerammi iter
suum dignaretur prosperari. Quod per invia et deserta,
uti optavit, prosperis continuis diebus quatuordecim
pene perficiens, demum die quinta decima,
hora ejusdem quasi tertia pervenit in montem
contra Ratisbonam inter Danubium et Imbris fluenta
jacentem. E cujus | null | 396fe7fa-a2d5-427e-87ce-f18ebc7d9631 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
specula vinearum plantationi
contigua martyris intuitus ecclesiam, magnorum
videlicet operum casam, immensas Deo referebat
gratias. Tunc descendens de monte atque navi transmisso
flumine cum caeteris turmatim ac nihilominus
certatim ad memoriam martyris pergentibus, et
ipse sub omni celeritate properaverat laetus. Cumque
diu optatam ingressus esset ecclesiam, adhaerens
pavimento, lachrimis et precibus satisfecit trienni
voto. Completa autem missarum solennitate, uti
competens erat, dominica die, senex religiosus extra
aditum ecclesiae egressus, panem, de quo tot
diebus refectionem habuit, ostendit; historiam exilii
et reversionis veraciter exposuit; duas portiones,
quae ex alimento superfuerant, in conspectu
totius populi, pauperibus divisit, tanti patroni beneficia
clamavit in aeterna fore debere memoria.
Quid super hoc dicendum vel ascribendum? nisi
quod Psalmista dicit memoriale sempiternum:
« Magna est gloria in salutari tuo, Domine (Psal.
XX); » gloriam et magnum decorem imposuisti super
eum. O Jesu benigne, hoc tantum ad te sub ejus
patrocinio licet dicere, ut sicut illum dedisti multis
validum patronum, ita interpellationibus ejus, hic
et in aeternum sis nobis propitius.
4.
Erat quaedam puella in Frisingensis ecclesiae
dioecesi constituta. Haec, ut solita erat, primo
diluculo progreditur ad exercitationem curae pastoralis,
quo scilicet ad pascua duceret pecora sui genitoris
Contigit autem eam occulto ibi Dei judicio
subito talem spiritus accipere immutationem, ut nil
alimenti in usum vitae omnino sumere vellet. Quo
parentes viso, nec non cognati rescito, sub stupore
eam convenerunt; ac primum obsecrando, dein increpando,
demum omnigeno conatu, ut alimentum
sumeret, angariaverunt. Sed illa perinde modis omnibus
universa, quae mandi et bibi possunt, recusabat
percipere, cibi potusque fassa delectationem
se minime habere. Propinqui vero puellae aquam
lacte mixtam ori per vim infundentes temptabant,
si forte vel tenuem glutire posset liquorem. Cujus
gustum dum invita sorberet, erecto statim collo
sanguine confectum revomebat. Tunc parentes,
quod quirent facere ignorantes, consilium inierunt,
ut eam Joseph Frisingensi episcopo praesentarent.
sperantes ejus auctoritate filiam communi reddere
vitae. Quorum spebus dum ille satisfacere tentaret.
puellam sub austeritate arguens, ut ederet, coegit.
Illa autem quasi quisquilias esum potumve respuens,
non solum illa die incoenata remansit, sed
et jam annum integrum haud absque manuum opere
jejuna complevit. Facies vero illius nimis erat pallida
et sanguinis exhausta. Quod quidem nobis
valde mirum, sed incredibile videtur animis hominum
aut omnino brutorum, seu coelestis oraculi
speculum minus clare intuitorum. Non enim est
impossibile apud Dominum omne verbum (Luc. I).
Et illud: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit
in coelo et in terra (Psal. CXXXIV). Qui solus novit,
quare homo caecus natus fuerit, et cur tantam
rem in muliercula fecerit, cujusque meritis salutem
ejus concedere voluit, et quibus voluit, per nocturnas
visiones revelavit: quia puella mortalibus diu
portentui habita, ad memoriam martyris Emmerammi
deberet deduci. Quod ut parentibus innotuit,
propere ac alacriter filiam assumentes, dum
ad urbem, quae sacrum ejus corpus amplectitur,
proficisci vellent, sed ob itineris prolixitatem ire
diffiderent, secum eam ducunt ad locum, ubi testis
fidelis purpuratum accepit martyrii triumphum. In
quo ut solo tenus humillata, pro posse et nosse oravit,
erecta surgit, panem poscit, qui cum adest, stat
sana et est. Christiani qui aderant, mirabilia Christi
videntes, laudabant eum, etiam tunc fortassis vociferantes;
nos vero ipsum collaudamus nunc, sub
silentio haec reminiscentes vel pronunciantis officio
legentes. Tu autem, martyr alme, piorum votis
Emmeramme colende, pro cujus veneratione panis
vivus miraculum hoc fecit in pane, apud cum nobis
obtine ut illud in regno super mensam illius cum
justis edamus et bibamus.
5.
Quanto honore et qua reverentia, quo affectu
principes beatum Emmerammum coluerint, inter
cetera sibi ab his collata predia seu preciosa donaria
testantur: ad orientem provinciae hujus Lunaelacus
optimo pisce vividus, unde regius cibus,
ad occidentem vero vinifer cespes Spalticus, e
quo regius potus. Attestatur quoque territorium Ratisponense
et praedium regale, quod a fastigio montis
meridiani inter vias publicas usque ad muros
ipsius monasterii a Carolo Magno traditum est beato
Emmerammo et monachis ejus sub imperiali testamento.
Hic inter caetera quae regis more ac imperiali
potentia constituit et ordinavit, ducem Tassilonem
regno | null | 3f7407b2-694c-4772-badf-c038e6231a58 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
privans, cum filio Diotone monachum
esse compulit; nec non sedem Ratisbonensis episcopi
a ducibus prioribus extra urbem translatam,
ad martyris videlicet S. Emmerammi basilicam, infra
urbis ejusdem muros constitutae, beati Petri
apostoli sub Simperto episcopo restituit Ecclesiae.
Locum autem martyris in patrocinium sui honestavit
munificentia regali, subdens eum illi qui ibi inthronizatus
fuerat sede pontificali. Duces vero, qui ante
hunc principem sub regibus Francorum Bajoariae
regebant ducatum, quae bona beato Emmerammo
contulerint, pitacia eorum et testamenta penes nos
satis indicant inventa. Hujus autem filius, piae memoriae
imperator Hludovicus, et qui illi fuerant successores
in regno, comites quoque ac optimates, nec non
etiam judiciariae dignitatis perplures, quantis quibusve
rebus predictum ditaverint locum, testatur pars non
solum major, sed etiam melior episcopatus Reginae
civitatis. Ex his autem omnibus, qui Christi martirem
reverenter colebant seu cum reverentia diligebant,
eo quod pre ceteris ejusdem cultui deditus
esset, excipiendum mihi rectius puto persuavis
memoriae Arnolfum, Carolomanni filium, primo Bajoariae
ducem, dein Franciae regem, novissime autem
ob beati Petri defensionem, post victorias
mirificas ( #an.@# 887-899), Romae factum imperatorem;
sub quo etiam veluti fundamentum quoddam
martiris almi miraculis scribendis ponere volo;
quia hinc exordium sumens, utpote ex noto et circa
eumdem Dei martirem maxime devoto, pulchram
ad ceteros principes his annotandos processionem
facere potero. Is namque sperans Deum sibi sic
fore propitium, elegit beatum Emmerammum vitae
suae ac regno patronum, adeoque illi adhesit, ut in
vicinitate monasterii regio cultui aptum construeret
grande palatium. Cum ergo hujus patrocinium
duris in negociis et in preliis multis satis haberet
expertum, manifestius hoc sibi adesse sensit, quando
Marahensi bello interfuit. Ibi enim, ut legisse
me memini, primo congressu, crepitantibus
hastis, qui erant tyrannicae partis viderunt acies
imperatoris ab ignotis et pulcherrimis defensari viris,
qui, uti dignis revelatum est, erant sancti, quorum
patrociniis illo profecturus intente se commendavit.
Horum quippe visu perterritis hostium cuneis,
lentescebat pugna in parte adversa. Quod
aegre ferens unus militum tyranni, clypeum arripuit,
et primarium signum legionibus pretulit; superbe
has conpellans et exhortans, quo sui exemplo animos
resumerent ad pugnam. Cumque prepeti cursu
in ipsum pene principem irrueret, obvium habuit
senem canitie venerabilem, sed habitu terribilem,
qui ei protestatus Emmerammum sibi resistere,
umboni manum inseruit, ac tamdiu frustra renitentem
vexavit, quousque hi, qui ejus instinctu
facti sunt audaces, fierent omnes inde fugaces. Haec
non ficta, sed esse veraciter facta et dicta, is qui
vidit et pertulit, postea humiliatus confitetur et prodit.
Hinc princeps gloriosus victoria tali oppido laetus,
Ratisbonam revertitur, ubi consonis omnium in
ea ecclesiarum campanis suscipitur, simulque triumphus
cum miraculo predicatur et extollitur. Tunc
sapienti usus consilio, et illud macte ruminans: #In die bonorum non inmemor sis malorum,@#
et quia
displicuerunt novem minime glorificantes cum cujus
est benedictum aeternaliter nomen, per cuncta
Norica monasteria misit gratifica munera. Speciali
autem suo patrono Emmerammo pro gratiarum actione
contulit totum palatii ornatum. In quo erat
ciborium quadratum, cujus auro tectum tabulatum,
fastigium serto gemmarum redimitum. Corpus vero
ad geminae specimen dilectionis, similitudinem habens
superioris et inferioris, sustentatur aureis octo
columnellis, quae et ipsae tot virtutum seu beatitudinum
instar exponunt. Erant etiam in eo evangeliorum
libri plenarii, auro et gemmis tecti, scripti,
picti, ac omnimodis ornati. E quibus unus est
cubitalis, opere, precio, pondere siquidem talis, ut
ei non facile inveniri possit aequalis. Cujus in
dextra parte dispositio gemmarum centenarium
etiam complet numerum, quarum quaedam adeo
quantitate preminent, ut quatuor ex his calices
operiant sedecim, in figuram sanctae crucis, per
singulos quaternis ordine medio dispertitis. Intimus
autem ordo contractior calices habet triginta duos,
singulatim gemmis minoribus opertos, quibus venuste
respondet extimo, amplioribus per castella
dispositis nec non margaritis per propugnacula insertis
deliciosissime compto. Haec autem cum largifluae
principis devotioni tanto patrono minimo
sufficerent, pro dono addidit argenteam craticulam
predicto ciborio subponendam. Adjecit et pallia coloratu
paria et varia, inter quae unum unius texturae
longitudinem habuit cubitorum triginta. Verum
his quid diutius immorandum! Demum quippe apud
Sanctum Emmerammum sibi jussit preparari mausoleum,
quo mortem obiturus eum benignius in coelis
haberet | null | 362aace1-0cf6-4563-9b3f-c6395a6607c6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
patrocinantem, quem in terris utcumque
vivens et valens sui suorumque optavit, immo
fecit fore potentem. Hujus tui ministeriarchis animae,
et nihilominus adhuc tibi famulantium catervae,
potenti prece apud Omnipotentem succurre, beate
Emmeramme!
6.
Sub pretato itaque principe Tuto sancti Emmerammi
monachus Ratisbonensi presulabatur ecclesiae,
qui a septimo anno imperii illius usque ad
duodecimum regni Heinrici Saxonis hac in vita
permansit ( #an.@# 894-930). Hujus ergo antecessor
Chunradus rex, exigentibus publicae rei utilitatibus,
ad Reginam civitatem devenit ( #an.@# 918). In
qua rebus, quarum gratia venerat, profligatis, ex
antiqua regum consuetudine premonitus, accessit
ad ecclesiam beati Emmerammi, quasi licentiam
accepturus Franciam remeandi. Ubi principum sepulchra
visitanti, Arnolfi scilicet imperatoris nec
non Hluoduwici, qui puer immatura morte e medio
excessit, a capellanis male suggestum est, ut
regio jure ac potestate, suorum utpote qui fuerit
antecessorum, sibi vindicaret prescriptum magni
precii librum. Quem cum prenominatus episcopus
dare jussus, sed hoc facere martiris timore nullatenus
esset ausus, minis tandem ad id ventum est,
ut librum eumdem coram principe invitus in altari
exponeret. Cui tamen imprecatus est, dicens: #Debitor
beati Emmerammi sit in die judicii, qui hunc
usibus ejus subtraxerit servitii.@# Quod quantum valeret,
cito experturus rex, precepit eum temere
tolli et efferri. Cumque ascendisset equum, prope
monasterium incurrit dysenteriae morbum. Quo tremefactus,
ac in se facti commertium sentiens per
cruciatus, eodem momento restituit librum beato
Emmerammo, inde secum ferens dolorem, quo in
Francia ultimum clausit diem ( #Dec.@# 23). Tunc venerandus
antistes Tuto Christo adherens in martire
suo, coronis principum Caroli, Carolomanni, Arnoldi
addens de suo quantum potuit, beato Emmerammo
aureum altare paravit, venustissima forma
decoravit, mille gemmis ornavit. Hic atqui caecatus
corpore, sed illuminatus mente, castigatae infirmitatis
necessitatem vertit in animi augustam virtutem;
et nequaquam valde depensans privatum si
luminis, quod sibi commune esset cum muscis, talem
spiritus habuit consolationem, ut per eum ventura
previderet, ac ea quibus minime intererat facta
patenter ediceret. Constitutus ergo apud Lunaelacum,
triginta ferme rastis a Ratisbona distantem,
grande in ea quadam die factum suis indicavit incendium.
Hujus rei non solum probato sed
etiam totius in eo pietatis testimonio, exemptus e
medio, uti nobis dictat bona spes, migravit ad caelicas
sedes; ibi, quem hic dilexit, patronum suum
semper visurus Emmerammum. Cujus propitia intercessio
famulis obtineat apud lumen verum illuminationem
oculorum nostrorum, ne umquam mortis
obdormiamus in portis!
7.
Postquam monasterium beatissimi martiris
Emmerammi, quod prius extra fuerat, coepit esse
intra muros Ratisbonensium civitatis, quos Arnolfus
dux, inter optimates opere diviso, cito construxerat
sub rege Heinrico, filius ejus de gente Saxonum
primus imperator Otto ad hanc eandem probum
duxit venire civitatem ( #an.@# 954?). In qua factis
et celebratis quae erant imperatorii juris, beatum
Emmerammum curte regio donaverat,
quam Germana lingua Halfandorf vocitat, Romana
vero Adjutorii-vicum latinizat; tunc Michahel Hiatospolitanus
antistes in quodam monasterii palatio
imperatori parabat convivium, quo principem cum
primatibus fecit recumbere secum. Cumque ritu
epulantium pene forent confirmati et vino laetati,
imperator ore jucundo saxonizans dicit: #Siceram
cujus quis bibat, hujus et carmen canat. Beati Emmerammi
bona manducavimus ac bibimus, inde mihi
videtur aequum, karitate ejus finiri convivium@#.
Mox aderant pincernae, propinantes singulis ad nutum
imperatoris karitatem martiris. Ob cujus venerationem
inter se cunctis osculum dantibus et invicem
ad potum karitatis se cohortantibus, unus hanc
superbe respuens dixit: #Heilram@# [f. #haec karitas] in
ventre meo non habet locum, quia cibus et potus jam
intrantes preoccupaverant illum.@# Adhuc lingua palpitans
ex emissione verbi movebatur, et e pariete, cui amphipendulato
dorso tenus innisus adhesit, colaphum
tam valide conplosum accepit, ut e sessu projectus
in medium palatii preceps rueret, nec non simul omnes
timor et altus stupor caperet. Tum religioso
monarcha cum episcopis et optimatibus ecclesiam
festinanter ingresso, consonantibus campanis, Deo
et martiri pro gratiarum actione laudes celebrantur
ac letaniae. Sed ne forte alicui istud videatur incredibile,
sciat quisque fidelis, id me nullatenus fingere,
sed a quodam viro fideli atque sene, Sigibaldo
nomine, sicut scripsi | null | ba03735a-ed88-403b-88a7-faea77666060 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
accepisse, qui per fidem Christi
testabatur, huic se convivio interfuisse et nihilominus
vera dixisse. Tu autem, sancte Emmeramme,
quem Omnipotens hoc in signo, ut in ceteris,
voluit honorare, preces illi pro nobis peccatoribus
funde, quo per veram karitatem angelum satanae colafizantem
nos possimus avertere!
8.
Erar quidam sub prenominato angelici nominis
episcopo beati Emmerammi monachus, nec non
etiam ecclesiae custos et aedituus, nomine Adalpertus.
Is Iocorum sanctorum desiderio transmarinam
aggressus est peregrinationem. Qua Hierosolimam
petens et cetera caelestis thesauri perlustrans ea loci
sacraria, millenis adversitatibus atteritur, terra et
mari temptatur, ex ipsis quoque faucibus mortis
patroni sui precibus frequenter ereptus probatur.
Quod semel quam evidenti signo factum fuerit, relatio
ipsius hic inserta patefacit. Quadam die iter
in mare fecimus navale, pro qua nobis tristem densitas
nubium, collisio fluctuum, spiritus procellarum
pepererunt noctem. Cumque ventis et undis
hinc inde quassati jactaremur atque pericula mortem
minarentur, perventum est ad hoc, ut nautae
conclamitarent: « Domine non est. » Et nauclerus
diceret tremulus: « Defecit. » Tum ego miser de
profundis ruminans, vitae absumptis omnium spebus
prae tristitia sum soporatus. In dormiendo autem
videbam quasi domini mei martyris Emmerammi
prae oculis pendere pastoralem virgam, quam
vulgo dicunt cambotam vel ferulam. Cujus unco ad
faciem meam converso, sentiens adesse mihi beneficia
ptaroni saepe experti, manum tentabam illi inserere,
ut de profundo pelagi post se sic me adhaerentem
dignaretur extrahere. Tunc certe in ipsa
manus porrectione, quam veluti vigilans levabam,
expergefactus vidi noctem die, laetis tristia, aeris
turbida, serenitate mutata. Ad cujus spectacula
exhilaratus mirabar cum mirantibus tam subitam
et perniciem dextrae excelsi immutationem. Nautae
vero viribus resumptis gratias referebant Deo pariter
et pro salute nec non miraculi quantitate. Ego
autem gratificatus omnium bonorum fonti, quod
meritis nostris nequaquam potuit fieri, deputabam
patrociniis beatissimi martyris Emmerammi. Per
quem somnia et insomnia, qui non dormit neque
dormitat efficiat nobis innoxia, et concedat posse
vigilare ad opera bona.
9.
Superiore quidem capitulo perscripsi, quod
cucullato et monacho erat consolationi, hoc vero
innectere libet, quae sint perversis timori ac nihilominus
apostatis terrori. Fuit in Ratisbona homo
quidam, nomine Sigibertus, lege humana seu conditione
mundana liber, sed christianae veraeque libertatis
indigus et aeger. Hunc accepi fantasticis
adeo infestatum praestigiis, ut nullatenus dormiens
vel vigilans requiem habere posset, nisi se cucullatum
apud sanctum Emmerammum fecisset. Quo
perpetrato, daemonum cessavit infestatio, et diversa
maligni impedimenta, Martyris prece sunt sopita.
Verum ille miser et infelix post aliquot dies, defensoris
oblitus, suggestionibus occultis consensit illius,
qui in se aperte dominium perdidit invitus.
Questus ergo pro carnium olla in Aegypto relicta et
poenitens quorundam se perpeti penuriam in monasterio,
quorum parvam abundantiam falso reliquit
in saeculo, monasticum deposuit habitum cum illo
ludibrio, quod vulgus jam habet in proverbio: Hinc
hinc cucullum, non ultra gravabis collum; ob paupertatem
monachorum celeriter mihi revertendum
ad lapidem coriorum. Hoc autem dixit, quia prius
erat coriarius, seu calceamentorum sutor dolosus.
Sed nequaquam diu gavisus est se monachis ita illusisse.
Nam non multo post maligno spiritui est
traditus. Quo urgente nimis furibundus, et jam catenatus
ad sanctum Emmerammum trahitur, ac in
choro ad columnam ligatur, quo cum fratres convenissent,
et pro eo flebiliter orassent, interdum
clamore adstantes perterrendo saltabat, interdum
supinus jacebat. Novissime eum diabolus in aere
suspensum tam diu tenuit, quousque fidelium votis
et maxime B. Emmerammi patrociniis ei succurreret
majestas divinae pietatis. Tunc demum relapsus
in pavimentum per daemoniacam discerptionem erecto
collo coepit evomere cruorem cum sanie. Qua
cum plastrum horribiliter esset pollutum, spurcorum
princeps subito omnem spurcitiam inde auferens,
secum ad vitream fenestram sustulit, quam
ob exitus signum comminuit, et sic inter spiritales
nequitias, evanuit. Ille autem homo multos fecit annos
in gravi poenitentia, exercens nudipedalia, in
summa rerum miseria. Sancte Emmeramme a sancta
Trinitate triplici miraculo honorate, pro nostris
intercede negligentiis, apud eum, cujus clementiam
nulla mortalium superant delicta.
10.
Inter innumera casuum humanorum infortunia
valde miserabile ac magis flebile videtur et est,
quod in homines, quorum possessor esse debet
Deus, ut propria domicilia intrat humani generis
inimicus. Sed id | null | f267a691-1c9c-4c77-ac49-c7a8f4eba62b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
revera occulto et justo fit Dei judicio.
Traduntur enim interdum hujusmodi propter
peccata carnis in interitum satanae, ut salvi sint spiritus
in die dominici adventus. E quorum unus Gestiliub
vocitatus, hospitibus pessimis permissus, nobilis
genere, sed ubique miser multiplici daemone,
intus diaboli, foris catena ligatus ferri, per plura
Sanctorum loca mundandus deducitur. sed minime
absolutus reducitur. Demum divina miseratione hoc,
uti voluit, dictante, venitur ad S. Emmerammum,
talium dono coelesti liberatorem magnificum. Ubi
geminis devinctus catenis, adeo extitit bestialis et
immanis, ut a trium viris dextra laevaque pari numero
divisis, vix ab interitu sui, nec non aliorum
posset cohiberi. Cumque diu oratum esset pro eo,
et multis foret horrori et exemplo, ante confessionem
beatissimi martyris hospes hispidus et horridus
nomen confessus legionis, ejectus est ab hospite
antea sibi charo, sed tunc martyris precibus admodum
amaro. Tum videres, mirum in modum, si adesses,
hominem paulo ante per alienas vires ossibus
et nervis distentum, subito mediocri gestu corporis
contentum, uno eodemque momento destitutum
propriis viribus et restitutum. Is ergo Sanctorum,
quos pro miseria relevanda petiverat, charitate,
beato Emmerammo donatus, per eundem dulcissimum
patronum gratificatur Deo, simulque omnis
plebs #Hiatospolitana@# conjubilat cum eo. Pro hoc, Domine
dominorum, et aliis potentiae tuae miraculis,
generatio praesens et futura laudabit opera tua. Magnificentiam
gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia
tua narrabunt et virtutem terribilium tuorum
dicent. Cum quibus et nos humiliter ac supplicative
dicimus: « Emmerammo testi tuo fideli concede
salutem omnium nostri. »
11.
Merita beati Emmerammi martiris quantum
valeant in presentia Omnipotentis, testatur jam plus
quam per trecentos annos Lantperti misera
generatio tyranni. Cujus e stirpe unus die quadam
cum aliis patroni nostri petens ecclesiam, cum intrare
tentarent, in ipsius atrii quod huic adhaeret
medietate, subita prohibitus est caecitate, ibi dum
deviando manibus palparet, ac pedibus offenderet,
a transeuntibus quis esset, quid pateretur, interrogatus,
et genus infoelix, cum casu professus, eorum
consilio et ducatu atrium est egressus. Qui mox visum
recipiens, nec non pro eo quod sibi acciderat,
haud satis diligenter se discutiens, ut pote alicujus
oneris expeditus, intrantium turbis est conjunctus:
tunc miris mira succedentibus, in ipso portarum
introitu denuo caecitate percussus. Unde et a
populo honorem dante Deo absque dilatione foras
ejicitur, qui per evidentissimum signum a cunctis
inimicus testis esse conjicitur. Hujus rei testimonium
cum publico rubore homo portans secum, et
valde miratus se bis caecatum atque illuminatum,
repedavit ad propria, hujusmodi sermone inter conrivales
et consanguineos exeunte. Noverint omnes,
nulli ex posteritate #Lamperti@# accessum apud S. Emmerammum
iri concessum, nisi cum magna humilitate
et multum valente impetratum fuerit prece.
Tu vero, magnifica lux mundi, per intercessiones
martyris tui illumina tenebras cordis nostri, ne
extorres simus coelestis regni, sed intromittamur
nuptiis agni.
12.
Nobiles quidam viri, cognatione nobis et tempore
noti, quorum nomina silemus, quia verecundatur
quisque proximus ob timorem pariter et angorem
calamitosae pestis, quae diu multumque saevit
in hominibus tyrannicae posteritatis, per diversas
rerum suarum oblationes atque sacerdotum orationes
ceterorumve supplicationes Deo famulantium
miserunt ad beatum Emmerammum, quo liceret eis
absque publica confusione domicilium requietionis
ejus intrare. Quod cum videretur impetratum, ut
venirent bona sub spe, ad illos est perlatum. Qui
venientes cum humilitate ac tremore sunt intromissi
et non infructuose admissi. Nam capita cum manibus
religiose altari imponentes, professi sunt se
martiri perpetuos censuales. Aliqui tradiderunt servos
et ancillas, ut in conspectu tanti patroni invenirent
gratias. Alii vero contulerunt possessiones prediorum,
ne ultra starent in parte reorum. Alius hic
reliquit triennem languorem, alius deposuit bimam
debilitatem, alius jugem superavit maligni spiritus
infestationem. His tandem et hujusmodi beneficiis
refecti, quia antea malis innumeris erant affecti,
in propria sunt reversi. Unus autem ejusdem stirpis
perdurae cervicis, nomine Adalrammus, fecit quod
noluit beatus Emmerammus. Vendicaverat enim sibi
injuste praediorum partem, quae nepos ejus martiri
sub testibus dedit in hereditatem. Pro qua conventus
a primoribus et interpellatus a defensoribus, ob cordis
duritiam penitus rennuit facere justiciam. Ceterum
beatus Emmerammus, suorum defensor optimus,
super temeritate ac malitia adeo eum afflixit | null | 0fcfadab-9588-4370-85a3-f30f42b2cd54 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
ut per aliquot septimanas aegritudo ejus sibimet et
esset poenae atque horrori, amicis vero inconsolabili
moerori. Unde contigit, ut frequenter mortem optaret,
sed optata minime veniret. Tunc demum procul
lubio ipsa rerum facie perdiscens, quia illum haberet
offensum, cujus martirem inhonoraverat sanctissimum,
seque dolens infelicissime vivere, et nihilominus
hujusmodi vitam morte saltim haud posse
finire, consilio sero, sed tamen bono, uxorem sub
festinatione cum filiolo ad martirem misit, neptem
scilicet meam cum nepote illuc ad restituenda predia
currere fecit. Qui nocte vigiliarum ejus venientes,
et mane ordinem rei mihi exponentes, a me accepto
quod ad salutem pueri pertinuit consilio, hora diei
natalis beatissimi martiris quasi secunda mater ad
altare accessit, et primo filiorum sancto Emmerammo
solvere faciens censum, deinde cum ejusdem
manibus attractis more Bajoarico testibus retradidit
predia, uti antea fuerant tradita, domumque est reversa.
Inde mihi postea nuntius venit, qui juravit
per beatum Emmerammum, praenominatum Adalrammum
eadem hora tranquilla pausatione defunctum
esse, qua haec traditio facta est Ratisbonae. Nos
proinde, quotquot sumus tanti patroni cultores, Deo
et illi gratificas concinamus laudes!
13.
Magnalia Dei vehementer sunt consideranda,
et sanctorum ira seu patientia nimis timenda. His
etenim patrocinantibus, clemens nobis erit Altithronus,
offensis vero et spretis, per longum aut breve
non stabit inultum et leve. Quod apud sanctum Emmerammum
sub Michahele episcopo satis probatum
seniores retulerunt nobis, qui memorabantur illius
temporis. Is ergo pro rebus martiris, defensoribus
assumptis, cum Pertoldo marchione conflictum
habuit magnum. Cumque diu certatum esset utrimque,
tandem in id partium paria convenerunt, ut
duodecim virorum nobilium juramento, quod exigebat
prefectus, tolleret beato Emmerammo. Super
cujus altare cambota ipsius posita, homines
numeri prescripti accedentes juraverunt. Sed ultione
divina percussi, grande secum recedentes malum
portaverunt. Cujus talione saumatizatus ex patre
avus meus Arnoldus, eodem momento dextro debilitatus
brachio, post paucos annos in flumine Naba
solus, comitatu salvo, subita morte vitam finivit.
Ceteri vero, qui conjuraverant, quid perpessi sint,
breviter tangam. Alius atqui caecatus, alius strangulatus,
alius insensatus, alius paralysi solutus, alius
evisceratus, alius fulmine ustulatus, alius incendio
propriae domus consumptus, alius mancus et monophtalmus,
alius caneri morbo percussus, alius elefantiae
peste foedatus, alius hydropica inflatione gravatus,
miseram vitam misera morte finierunt. Unde
meus ex matre avus, prenominatus scilicet comes
Peratholdus, terrifica commonitione tactus, beato
Emmerammo predium suburbanum, quod dicitur
Isininga, per venerabilem pii abbatis Ramuoldi
ordinationem . . . . ejusdem predii,
donavit, illius ascribens obsequium duodecies
dandum karitativo usui monachorum nec non refectioni
duodenariae Christi elemosinariorum. Tu autem,
sanctissime martir Emmeramme, duodenario
miraculo clarificate, pro nobis peccatoribus, hactenus
abusis duodecim inreligiositatibus, preces largas
funde coram illo, qui hunc numerum apostolico
dedicaverat choro!
14.
Cum hoc certissimum habeat Christiana fides,
quia hi qui in nomine Domini largi sunt in pauperes,
in Deum dici debeant ac sint per omnia divites;
et quia ipse dives est in omnes, universisque ad sufficientiam
tribuere potest, tamen ne desint in mundo,
in quibus fragilitas humana sua possit redimere
peccata, suis membris in minimis quotidie sustinet
onus paupertatis (Ephes. II). Quibus id levandi gratia,
percursitantibus fidelium domus et hospitia,
adeo quorundam parcitas obduratur et nequitia, ut
prae famis ac frigoris angustia, incidere cogantur
amare mortis gurgustia. Quae, conditione sub hac,
quo plures miserabiliter absumat, multitudo falsorum
fratrum violenter sententiam dictat. Hi siquidem
non spiritu humiles, sed rebus et vitiis pauperes,
per clandestinas ac evidentes rapinas Christi
praepediunt pauperibus, ne solatia accipiant aliquando
etiam a bonis fidelibus, a quibus boni pauperes et
mali haud facile queunt discerni. Hi ut filii diaboli
cum perversis ac sceleratis foederati partim exercent
latrocinia in silvis et villis nimis crudelia, partim
per loca sacraria, moliuntur quae penitus nefaria.
Quidam vero, qui inter eos videntur quasi sanctiores,
Ecclesias per hypocrysim frequentantes, ac sacrilegis
ibi lucellis inhiantes, velint, nolint, evolvunt
in publicum, quam vacui sint divitiarum verarum.
Quid plura? Locis in sanctis ipsi non sine miraculo
saepe vidimus deprehensos, quorum furta seu caetera
flagitia hoc satis declarabant, quod non in spiritu et
veritate veri advenerint | null | dc4af1d0-b473-4acc-9ca5-1925de1c87a8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adoratores, sed falsarii seu
deceptorii adulatores (Joan. IV). Horum alii misericordia
donati, et sic sunt in spiritu lenitatis salvati.
Alios vero, qui videbantur corde duriores, publicae
emendabant castigationes, ne impunitas tales faceret
deteriores. Pars autem abscondita patientiae Sanctorum
reservabatur, quia omnino a mortalibus, qui
et quales fuerunt ignorabantur: exceptis his, qui sibi
erant conscii hujusmodi facti. Quorum ex numero
quaedam muliercula Reginae civitatis indigena, ad
confessionem Christi martyris Emmerammi, cui vocabulum
est de pedibus, ipsius die quadam quasi
adoratura accessit. Ibi ergo calicis raptu furtivo
quem super altare B. Joannis reperit, ut circumspectans
se solam vidit, saluti suae nimium invidit.
Quo ut secum domi occultato, nec non ejus argento
plumbo peccati commutato, proprios in usus abusa
est, manifesto Dei judicio paralysis morbo soluta
est. Cujus molestia per biennium gravata, tandem
protractis et continuis doloribus, discit quem in loco
martyris offenderit; ob cujus despectam confessionem
jam evidenter in corpore suo pertulit confusionem
Unde et in se reversa, atque per poenitens cor
suis angoribus consulere annisa, pauperculo sumptu,
quem amminiculis proximorum colligere potuit,
calicem novum parare curavit. Tum sacerdotibus
confessa delictum, quia destituta esset officio membrorum,
in qualo deportatur ad S. Emmerammum.
Cui dum propria manu, altius tamen suffulta, calicem
restituisset, atque intimas preces cum lachrimis
effudisset, subito reddita sanitati exilit de sportatio
cubili, et gratias clamat Deo ac beato martyri. Et
quia libenter quam attulerat, imo qua allata fuerat,
chorbe cum doloribus carebat, eam laeta secus basim
altaris reliquerat. Quam extemplo fideles ante Ecclesiam
pro monimento suspendere, ac summo gaudio
legioni signorum ea loci pendentium hoc intermiscuere.
Sed coelitus ministrato tam grandi miraculo,
est valde pensandum tanti martyris meritum,
qui mulierem absque ministerio suorum pedum venire
voluit ad aram suae requietionis antipodam eo
scilicet tenore, ut ubi antea tenebrata impietate,
conticescens occultabat delictum, ibi postea sub luce
piae confessionis, ac recuperatione salutis ipsa cum
caeteris disceret scriptum, quia Dominus servabit pedes
sanctorum suorum. Et illud Isaiae prophetae:
« Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium
bona (Isai. LII). » Quorum nos participes
per charissimi sui martyris preces efficere dignetur,
qui sedens super Cherubin abyssos intuetur (Dan.
III). Amen.
15.
Quia beneficia divina usque in finem saeculi
multorum sint resurrectio et ruina, quotidie creatoris
declaratur omnipotentia, quae fidelium corda dirigens
mandatorum suorum in semita, populum humilem
salvat, et oculos superborum humiliat. Castigat
ergo fidei sacrae filios misericorditer ut corrigat,
incredulos autem et impios ob durum cor et impoenitens
justa sententia damnat. Unde et plebs Christiana
in Dei omnipotentis laetatur gratia, de manu
filiorum alienarum segregata, quorum filii sicut plantationes
novellae, filiae circumornatae, promptuaria
plena ex hoc in illud eructantia, foetosae oves, crassae
boves. Non est ruina maceriae neque transitus neque
clamor in plateis eorum (Psal. CXLIII). Hac igitur
falsa felicitate deliniti, Christianis improperare solent
Pagani et Judaei, quod cum hi multimoda terantur
et graventur pressura, ipsi e contrario consolationem
habeant et levamen in omnia sua. Nostros
velut pauperes ac inanes afficiant pestilentiae ac fames;
illos vero reficiat, immo distendat superflua
rerum congeries, in qua est omnium malorum materies.
Pro quorum inani jactantia consolatur nos
pleniter, si digni sumus, spiritali abundantia: e cujus
copia David eructans et cor laboribus humiliatum
consolans, dicit: « Multae tribulationes justorum
et de his omnibus liberavit eos Dominus (Psal. XXXIII). »
Mors autem peccatorum pessima (Psal. LXXII), quos
tenuit superbia; quia cum hominibus non flagellabuntur.
Quibus cum dicimus: « Quare non creditis in
Dominum, cujus juga fidei super se levasse, jam
totus mundus gratulatur? Respondent, in rerum prosperitate
seu adversitate utrinque probandam fore
executionem fidei rectae, et quis in mundo videatur
subjacere maledicto. Nobis autem e contra resultantibus,
quia maledictio mundi mutabitur benedictione
coelesti, esuries saturitate, luctus exhilaratione;
oportet nos adversa mundi patienter tolerare. « Vos,
inquiunt, solito more incerta pro certis semper habetis;
et ideo quadam facilitate ad haec nos conducere
tentatis. « Quos occasione aliqua in nomine Domini
cupientes lucrari, docemus verbis hujusmodi:
« Christianos constat, factis majorum | null | acda4925-6215-430d-8354-a2f858f4e8dc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et dictis valde
certificatos in fide, cui adhuc etiam inter caetera veritatis
indicia, multum adstipulantur miracula coelitus
ad Sanctorum memorias declarata: quae pro sui
magnitudine ac assiduitate, nec inimicos hujus nominis
et religionis arbitramur posse latere. » Quibus
nostra parte prolatis, obviare conantes Judaei duritia
cordis lapidei, clamant et perstrepunt dicentes:
« Optime novimus quo tendit vester epilogus. In ecclesia
quidem martyris vestri Emmerammi, quia
notum est omnibus Ratisbonae habitantibus, claudos
reparatos, atque caeteris molestiis affectos, a vero
medico curatos, minime diffitemur. Sed per Messiam,
quem nominatis Christum, et eum quem dicitis patronum
vestrum, horum aliquid factum nunquam
fatemur. Nam omnipotens in omni loco dominationis
ejus quaecunque voluerit facit ut Deus. Potest etiam
in plateis conferre sanitatem infirmis, et facere talia
in synagogis sive nostris in scholis, qualia in vestris
gloriamini facta ecclesiis. » Tum os eorum quasi ad
coeli cameram suspensum, et linguam procaciter
transeuntem in terram, oppilavimus sermone in hunc
modum se continente: « Quia Domino nostro Jesu
Christo corporaliter cum hominibus conversato, ac
munera suae pietatis intra et extra synagogam, patribus
vestris magnifice impertito, non solum cum
eis ingrati exstitistis, sed miserrima vosmetipsos interficientes
dementia etiam hoc in malum vestrum
accumulastis super iniquitatibus eorum, ut in eo capiti
omnium bonorum, nec non illius membris electis
detraheretis, unde salutem gratis oblatam attrahere
debuistis; ecce convertimur ad gentes, quae Dominum
in Sanctis noverunt laudare fideles, et quia indignos
vos Dei judicastis gratia, ac omne bonum
usque hodie a salute vestra negativa dissessione
repulistis, his fructuose proponimus margaritas, qui
sciunt cum honore suscipere illas. Vobis autem erit
aeterna confusio, testante Christo in suo Evangelio:
« Quia filii regni in tenebras exteriores erunt trudendi,
et sine fine puniendi (Matth. VIII). » Caeterum
ut revertamur ad humilitatis nostrae propositum, o
lectores et auditores, qui verae fidei estis confessores,
quae de Christi gratia sanctorumque gloria Judaeis
visum est dubium, dilectioni vestrae monemus non
dubium, sed semper maneat certum, quia ostium
Dei, quod aliis est clausum, aliis justo Dei judicio
erit apertum. Ante quem et in quo cordetenus orandum,
ne cum hoc mundo damnemur, sed Redemptoris
gratia potenti salvemur. Cujus in charitate spes
nostra ponenda cum fide, ne permittat de parte justorum
perire, pro quibus dignatus est mortem crucis
subire.
16.
Erat quidam vir ingenuus, Burchardi marchicomitis
et prefecti Ratisbonensis vasallus. Hunc
divina a Deo corripuerunt flagella, ut nervis contractis
omnium pene destitueretur membrorum officiis.
Cumque diu hujusmodi castigatione attereretur, demum
ad opus Dei in illo manifestandum, sub spe
non confundenda ad sanctum Emmerammum defertur
in cuna, infantibus magis eatenus apta quam viris.
Cujus vehiculo ut ad altare testis perventum,
ibique aliquantisper est oratum, is qui cunulae adhaesit
ut pusio, repente robustus erigitur ac sistitur ut
homo. Tum videntes qui aderant in novo martyris
mirigerulo plenam staturam, resurrectionis ad instar
generalis, proceram. In ecclesia ejusdem testis immolabant
Deo hostiam vociferationis, secundum illud,
quod David ait: « Vox exultationis et salutis in tabernaculis
justorum (Psal. CXVII). » Cum quibus
idem patronus noster dulcissimus, aeterna pro exilio
brevi patria donatus et pro pondere laborum inaestimabili
praemium sortitus, pro morte pretiosa inusitato
genere martyrii acquisita, in tuo, Christe, regno
gloriatur corona, quam elucere facit specialis tui et
proximi dilectionis gemma. Qua et nos, pro modulo
nostro, insignitos vocationis hora humiliter petimus
a te inveniri, cujus misericordia quae bona sunt in
cordibus vere fidelium non permittit sopiri, sed
pleno perseverantiae fructu eorum facit opera finiri.
17.
Gloria sanctorum Christo conregnantium, patres
et fratres, est valde reverenda, ira quoque omnimodis
cavenda, patientia vero omni sexui seu ordini
pertimescenda. Ad hos namque dicit Dominus:
#Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei
(Zach. II, 8)
@#;
et in Evangelio: #Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16)
@#.
Quae tonitrua ab ipso coelorum throno procedentia
nec non terrifice mortalibus intonantia adeo contempnit,
heu! male surda secularium duritia, ut inhiantes
ad ecclesiarum seu pauperum res, haereditatem
Domini diripiendo suam faciant, immo se ac sua
diaboli partem efficiant. Contra | null | 66038204-9c86-4325-b089-ad2aac843349 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quos invehitur maledictum
per illud propheticum: #Vae qui jungitis
agrum ad agrum inique (Isai. V, 8)
@#. E quibus nonnulli
qui honestiores et continentiores videntur in
factione hujuscemodi, cum viderint aliquos ad ea,
quae parum tetigi, perpetranda proclives, callide eos
instigant; atque ut his reculis tenacius adhereant,
saepius inculcant; pervicaciter se pollicentes eis apud
judices futuros adjutores, nec non etiam, si necessitas
exigat, conjuratores. Tum in se quodammodo
quasi revertentes, immo retrorsum ad malitiae cryptas
anfractuose divertentes, eos pro tempore deserunt,
quibus consilium iniquitatis dederunt, et se
subdole ad hos, quorum bona praedae vel rapinae fecerunt
patere, conferunt, ut pro mendacii silentio
seu veritatis venali testimonio apud incautos muneribus
dextras adimpleant, talique strofa quod habere
videntur a simplicioribus extorqueant. Cui tam
grandi malo in plebeia turba modis millenis crassato,
prefecti et comites, qui mederi debuerant et poterant,
non solum obviare ac resistere recusant, quin etiam
ipsi hoc idem accumulant, nec non omnem justiciae
pulchritudinem, quantum in se, dedecorant, quo insatiabilem
avaritiae lacum non modo nequiter, sed
etiam turpiter adinpleant. Pro quorum contumacia
celeriter sternenda clamat propheta, immo cum eo
injuste oppressorum ultionem postulat persona: #Exaltare, qui judicas terram, redde retributionem superbis (Psal. XCIII, 2)
@#.
Hanc igitur causam non causam,
sed pestem dicendam, id est ut diabolica commisceantur
humanis, et nihilominus humana preferantur
divinis, in tantum aliqui pro commodis affectant
terrenis, quo adulationum liniamentis sive aliis pravi
consilii incitamentis, quibus ipsi habundant, pastores
etiam ecclesiae temptent inficere, atque gregis
dominici arietes conentur lupos efficere. Quorum
sintichias venenosas qui non observaverit, procul
dubio vitae periculum incurrit, quod in se satis
est expertus Michahel, Reginae civitatis episcopus
( #an.@# 972). Is atqui cum pro episcopatu cuidam nepoti
suo ab imperatore postulando palatii stationem
petere decrevisset, xeniaque, quibus hoc se inpetraturum
sperabat, paravisset, persuasum est ei ab his,
qui optabant apud principes ecclesiasticas venales
fore dignitates, quatinus petitionem, quam facere
vellet, thesauris Deo dilecti martiris Emmerammi
subornaret. Quos ille, consiliariis consentiens reis et
perversis, prope diem natalitium ejusdem ( #Sept.@# ) testis
domino suo subduxit, nec non ad episcopalem
villam Berabartashusun dictam secum transduxit,
quo suus eadem die comitatus pestifer confluxit.
Ibi quoque subitanea corporis percussus molestia,
per extremam sortem urgeri coepit in mortem. Quam
cum sibi turbidam et amaram sensisset inminere,
atque jam desperaret infra limitem hujus vitae diutius
consistere posse, vicedomno assumpto, nec non
militibus accitis in testimonium, cum aliquibus ministris,
quis circa eum plus erat amoris quam timoris,
quorumque familiariti sedulo solebat inniti, affatus
est verba hujusmodi: #Contigit me aliquando
secus Licum flumen sub Ottone Saxonigena imperatore
primo gravi interfuisse prelio@#. #Ubi cum inter
nostros atque paganos acerrime fuisset pugnatum, et
Christo propitio a christianis esset triumphatum, Ungri
meam abscidentes auriculam, gladiis ac spiculis
inter ceteros me straverant ac adaequaverant glebis.
Ibi insperato raptus, ad salutem sensi beneficiis adesse
patronum clementem, quem nunc timeo ob temeritatem
peccati mei irascentem. Eia, quaeso, fideliter agite
quae injungo. Tollite hinc--utinam numquam ad malum,
quod facere volui--mea sub certo numero integra
viginti pallia consignata, et offerte ea, quamvis ad
magnitudinem peccatorum meorum parva, magno et
beato ad subveniendum cui voluerit Christi martiri
Emmerammo; reddetisque illi reverenter suorum partem
thesaurorum, quos insipiens ac minus cautus in
sugillationem mei subtraxi ejus honori servitii. Calicem
autem aureum, quem opere ac forma satis, ut
opinor, decenti eidem clarissimo testi passionum Christi
patravi, cum his omnibus, quae labiis distinxi, super
et circa ipsius altare ponetis, sicque ex humilitatis
meae legatione dicetis: « Michahel ille peccator homo,
quamvis in sancta ecclesia ordinis jure sacri particeps
fuerit nominis angelici, immeritum tamen et longe
inparem se perpendens tanti ministeriis officii, servus
quoque tuus, beate Emmeramme, adoptivus sub ipsis
pontificalibus infulis factus, in extremis etiam constitutus,
erga reverentiam tui devotus, tibi haec misit
atque remisit, nec non ultimum spiritum trahens,
animam cum corpore patrocinio tuo commisit.@# »
Haec vero facta et dicta cum non paucos convenirent
ac deterrerent pro abusive usitata sanctorum | null | c07e1069-89b8-449b-bd99-6d3977e8c064 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
inter mortales neglegentia, campanum quoddam
quantitate modicum, a legatis episcopi cum aliis rebus
in basilica patroni nostri expositum, grande per
os dicentium predicabat miraculum. Hujus ergo
cum imperator Otto secundus aliquando apud Sanctum
Emmerammum audiret tinnitum singularem
et pre ceteris magis sonorum, fertur dixisse, aut
hoc aut huic simile se velle habere. Qua occasione
predictus pontifex inde sublatum idem campanulum
in via jussit transportari secum, arbitratus satis se
facturum principi oblatione cupiti. Quod postquam
est de martiris ecclesia elatum, uti comperimus per
cujusdam presbyteri relatum, ad Dei omnipotentis
nutum immutatione soni factum est mutum, nec
filius artificio aptari potuit euphoniae officio usque
in diem et horam, qua Deo dilecti martiris casae
restitutum, etsi insensibile, presentiam domini sui
sensibus humanis se sentire indidit, ac dulciter
tinnivit. Vere tua, Christe, haec sunt opera, qui crederis
et es aeterni Patris sapientia; cui David corde
jubilans clamat: #Quam magna multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te;@#
et iterum: #Auditui meo dabis gaudium et laeticiam;
et exultabunt ossa humiliata;@# cujus desiderio
delectatus, nomini tuo credentes in fine psalmorum
ad perfectionis laudes provocans, ait: #Laudate
Dominum in cymbalis bene sonantibus; laudate
eum in cymbalis jubilationis.@# Ecce humanae salutis
amator, generis nostri factor et reparator, qui
etiam benignus es super ingratos et malos, per parva
ac insensibilia operaris magna nec non mirabilia,
ut homines cordatos benedictione tua efficias coaptatos.
Hanc siquidem qui aure cordis perceperint,
et in ejus obauditione usque in finem perseveraverint,
minime pavebunt in die novissimo, nec aures
eorum tinnient ab auditu malo, quando inimicus
exultans super interitu impiorum, se jactaverit dicens: #Prepalui adversus eos.@#
O Jesu bone, quid
nos peccatores ibi dicturi sumus, ubi vix justi salvabuntur?
Non est nobis spes altera, nisi quam definit
ille tuus electus psalmista, qui fuit rex et propheta,
totis modullis ad te clamitans cordis: #Spes mea es tu, portio mea in terra viventium;@#
quam in tuo nomine, dum tempus est misericordiae,
a Patre postulandam didicimus per evangelicam
doctrinam. Sic enim tuum, o veritas, habet
evangelium: #Ambulate dum dies est, ne tenebrae
vos comprehendant;@# et iterum: #Dum lumen habetis,
credite in lucem, ut filii lucis sitis.@# Et illud excusationis
humanae exclusorium diligentissime adtendendum,
nec non intimis suspiriis annitendum: #Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit
vobis.@#
Petimus ergo ad te conversi, Pater Domini nostri
Jesu Christi, ut in nomine ejusdem unigeniti
tui, cujus karitatis beatus Emmerammus martir tuus
inter plurales testes imitator quodammodo
extitit singularis, ineffabili et solita circa peccatores
usus clementia, confitentibus et confessis dimittas
inpietatem cordis, ac infundas unctionem tuae
uberrimae consolationis, nec non confirmes in nobis
opera divinae miserationis; ut quod in hoc seculo
dulce ac delectabile videtur, timoris tui reverenda
consideratione amarescat, et quod amarum, dilectionis
tuae suavissima speculatione dulcescat. Sicque
dum ipse volvitur mundus, a lapsu et amore
peccatorum, te resuscitante, surgamus, ne in fine
seculorum, cum omnes homines resurrexerint cum
corporibus, in aeternum confundamur ac puniamur;
sed emptitii servi nunc cum collibertis gratia tua
digni effecti, tunc etiam tuis cum amicis semper
mansuris deputati gaudiis, securi videamus Dominum
Jesum Filium tuum liberatorem et episcopum
animarum et corporum nostrorum, judicem justum
vivorum et mortuorum, tecum viventem atque in
unitate Spiritus sancti regnantem, per immortalia
seculorum secula. Amen.
PROOEMIUM LIBRI DE MEMORIA B. EMMERAMMI ET EJUS AMATORUM.
Inter caetera mysteriorum coelestium sacramenta,
Veteris Legis testantur scripta quod ad aedificationem
tabernaculi principes tribuum et ditiores quique in
populo Dei pretiosa divino jussu obtulerunt donaria
(Exod. XXXV).
Quorum piae oblationi et pauperiores
eodem praecepto conducti, indices mentium devotarum,
etiam pilos addiderunt caprarum (Ibid.). Quid
autem Nova Lex super hac re contineat, seu qua
convenientia Priscae respondeat, Christus in Evanlio
suo palificat, qui duo pauperis viduae minuta
praetulit his quae divites jactabant, seu in gazophylacium
mittebant (Marc. XII; Luc. XXI). Quod quidam
vir officio apostolicus et merito, egregia praedicatione
quasi de coelo intonans, breviter perstringendo
exposuit, dicens: « Regnum coelorum valet,
quantum habes. » Cui scilicet | null | c47e6205-faf0-469d-991d-ee893ed9d1b1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sententiae concordat
quod sacra Scriptura alias clamat: « Cui plus committitur,
plus ab eo exigitur (Luc. XII). »
Unde is qui multum habet et illud Apostoli diligenter
attendere debet: « Qui gloriatur, in Domino
glorietur (I Cor. I). » Qui vero minus accepit, id
ipsum minime ducat negligendum; sed de eo pro
posse et nosse conetur elaborare aliquid quod utile
sit. In quo haud segniter exsequendo quicunque
divino muneri reverentiam exhibuerit, debitum exactionis
persolvit Scripturae, quae dicit: « Vovete et
reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu
ejus affertis munera (Psal. LXXV). » Ex ipsius quippe
donis, qui Largitor est omnium bonorum, accepimus,
si quid ei pie digneque afferimus, vel si in
aliqua re votorum nostrorum redditionem exsolvere
poterimus. Hinc et Jacobus apostolus, eorumdem
processionem donorum commendans, ait: « Omne
donum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I).
» Ad cujus illuminationem Psalmista nos
appropinquare exhortatur dicens: « Accedite ad
Dominum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur
(Psal. XXXIII).
» Vere ad eum accesserunt
qui dono illius illuminati, ecclesiastica factis
et verbis tractando sacramenta, illam faciei meruerunt
gloriam quam ipse Sol justitiae visione sua
paravit electis sempiternam. Horum quippe exemplis
et doctrina, dum volvitur hujus mundi rota,
Christus gratum in suis arboribus inveniet fructum.
Quem, quia velut inutilis stirps, in mea arbore non
habeo, timeo mihi valde ne Paterfamilias, sterilitate
pravitatis meae offensus, dicat: « Ut quid occupat terram?
Succidite eum et mittite in ignem (Luc. XIII). »
Quem reprobis terribiliter paratum et a peccatis
meis, proh dolor! saepe comparatum, ut effugere
possim, inter fluctus cogitationum aestuanti occurrit
animo, hoc optimum fore remedium, quo non cessem
quaerere praesidia sanctorum, sedulo laudibus
inhaerendo eorum, ut et ipsi apud misericordissimum
Dominum dignentur mihi veniam impetrare
delictorum.
Sed fortassis dicit aliquis: Quid ad te? potuit
euphoniae officio usque in diem et horam qua Deo
dilecti martyris casae restitutum etsi insensibile
praesentiam Domini sui sensibus humanis se sentire
indidit, ac dulciter univit.
Vere tua, Christe, haec sunt opera, qui crederis et
es aeterni Patris Sapientia. Cui David corde jubilans
clamat: « Quam magna multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX).
» Et iterum: « Auditui meo dabis
gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata (Psalm. L).
» Cujus desiderio delectatus, nomini
tuo credentes, in fine Psalmorum, ad perfectionis
laudes provocans, ait: « Laudate Dominum in
cymbalis bene sonantibus; laudate eum in cymbalis
jubilationis (Psal. CL). » Ecce humanae salutis Amator,
generis nostri Factor et Reparator, qui etiam benignus
es super ingratos et malos, per parva ac insensibilia
operaris magna, nec non mirabilia, ut
homines cordatos benedictione tua efficias coaptatos.
Hanc siquidem, qui aure cordis perceperint,
et in ejus obauditione usque in finem perseveraverint,
minime pavebunt in die novissimo, nec aures
eorum tinnient ab auditu malo (Psal. III), quando
inimicus, exsultans super interitu impiorum, se
jactaverit, dicens: « Praevalui adversus eos (Psal.
XII). » O Jesu bone, quid nos peccatores ibi dicturi
sumus, ubi vix justi salvabuntur? Non est nobis
spes altera, nisi quam definit ille tuus electus
Psalmista, qui fuit rex et propheta, totis medullis
ad te clamitans cordis: « Spes mea es tu; portio
mea in terra viventium (Psal. CXLI). » Quam in tuo
nomine, dum tempus est misericordiae, a Patre
postulandam didicimus per evangelicam doctrinam.
Sic enim tuum, o Veritas, habet Evangelium:
« Ambulate, dum dies est, ne tenebrae vos comprehendant.
Dum lumen habetis, credite in lucem, ut
filii lucis sitis (Joan. XII). » Et illud excusationis
humanae exclusorium diligentissime attendendum,
nec non intimis suspiriis adnitendum: « Quodcunque
petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Matth.
XXI; Joan. XV). » Petimus ergo ad te conversi, Pater
Domini nostri Jesu Christi, ut in nomine ejusdem
Unigeniti tui, cujus charitatis beatus Emmerammus
martyr tuus imitator exstitit singularis, ineffabili | null | 63907773-c007-45fa-9186-7931c1f5ee71 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et
solita circa peccatores usus clementia, confitentibus
et confessis dimittas impietatem cordis, ac infundas
unctionem tuae uberrimae consolationis, nec non
confirmes in nobis opera divinae miserationis, ut
quod in hoc saeculo dulce ac delectabile videtur, timoris
tui reverenda consideratione amarescat, ei
quod amarum dilectionis tuae suavissima speculatione
dulcescat. Sicque, dum ipse volvitur mundus,
a lapsu et amore peccatorum, te resuscitante, surgamus,
ne in fine saeculorum, cum omnes homines
resurrexerint cum corporibus, in aeternum confundamur
ac puniamur. Sed emptitii servi nunc cum
collibertis, gratia tua digni effecti, tunc etiam tuis
cum amicis semper mansuris deputati gaudiis, securi
videamus Dominum Jesum Filium tuum liberatorem
et episcopum animarum et corporum nostrorum,
judicem justum vivorum et mortuorum,
tecum viventem atque in unitate Spiritus sancti
regnantem, per immortalia saecula saeculorum.
Amen.
INCIPIT LIBER II. DE MEMORIA BEATI EMMERAMMI ET EJUS CULTORUM.
Humanis rebus exempto ( #an.@# 972), ut in calce libri
prioris descripsimus, Michahele Reginopolitano
episcopo, qualiter Dei omnipotentis misericordia
super hujus ecclesiae clerum et populum vigilaverit,
quemve princeps pastorum suis ovibus preesse voluerit,
quemque ad pastoralem curam in secreto
suo, cui omne cor patet, elegerit, occasionibus hujusmodi
patefecit. Erat quidam vir genere ingenuus,
virtute strenuus, natione Alamannus, nomine quidem
Wolfgangus, cujus ipse interpretationem vocabuli
in quodam loco Lupambulus jussit inscribi. Is
primum inter canonicos sive clericos laudabilem
et castam duxerat vitam, dein artioribus regulis inplicari
desiderans, in Suevia apud coenobitas, qui
Solitarii vocantur, monachum professus est.
Quem cum non solum fortiter vitiis resistere, sed
etiam virtutibus assuefaceret libere insistere, acrius
intendens aciem mentis in speculum geminae dilectionis,
videbatur sibi cum simplo et abscondito
talento quasi vacuus apparere in conspectu Domini,
nisi eo exposito et duplicato aliorum quoque
consuleret saluti. Cujus rei gratia monasterium et
non monachum deserens, immo secundum Apostolum
majora aemulari carismata cupiens, per
Alamanniam devenit exul in Noricum. Ad cujus
orientalem partem cum humili comitatu pertendens,
predicandi gratia Pannoniae petiit confinia.
E qua per Piligrinum Pataviensem episcopum evocatus,
piae, ut decuit, humanitatis ab eo suscipitur
et fovetur officio. Apud quem etiam
rogatus et jussus mansit aliquot diebus; hoc inter
cetera prudenti secum tractans mente, quare prohibitus
sit ab adducenda ad Deum Pannoniorum
gente.
Quo commorationis tempore idem episcopus optime
usus, utpote qui erat adprime eruditus et genere
nobilissimus, juxta hoc quod Apostolus dicit.
#Probate spiritus si ex Deo sunt,@# clandestina
et manifesta divini servitii observatione ac assidua
sacrae Scripturae indagatione satis probavit, hunc
quem susceperat peregrinum non esse gyrovagum,
sed stabilem verae fidei domesticum. Unde et
quosdam de suis familiariter pro eo alloquitur,
dicens: #O quam felix ecclesia, quae Deo volente
isto donabitur sacerdote. Ergo necessarium valde
videtur mihi et utile, ut huic famulo Dei petam
regimen Ratisbonensis episcopii; quia optime convenit,
sicubi abundat bona voluntas, ut eam etiam ad
bona opera procedere faciat bene collata facultas.
Bonum quippe, quod hic vir seminare voluit in paratis
cordibus paganorum ad salutis obsequium,
quod repulit caecitas illorum, quandoque fortassis hoc,
eodem agrum dominicum excolente, dabit fructum
suum in populis christianorum.@# Ad haec quidam respondentes
dixerunt: #Qui fieri potest, ut iste pauper
et ignotus ad honorem accedat tanti episcopatus, cum
jam aliquae alti sanguinis personae hunc apud imperatorem
prediis et pecunia compensantes sibi temptaverint
acquirere?@# Quibus ille refert verba ponderosa,
sed non adeo morosa: #Divina et humana valde inter
se probantur distare judicia. Hinc scrutator cordium
et renum ab initio mundi elegit contemptibilia nec non
ignobilia, ut confunderet fortia@#; #et e contrario
mundus quod suum est superbe ad horam extollit, ac
in brevi cum confusione distollit. Unde operae precium
censeo, quo mittam ad marchicomitem, cujus
consilio multa solet facere imperator, ut suggerat ei,
ne per ambitionem aut simoniacam heresim quemquam
episcopalem sinat accipere dignitatem; sed ob
aeternam remunerationem, quem humilem et modestum
ac eruditum invenerit nec non officiis ecclesiasticis
aptum esse probaverit, hunc, cujuscumque sit conditionis
vel parentelae, promoveri faciat ad culmen
ecclesiae.@# Quid plura? Per legationem episcopi ac
suggestionem consiliarii cesar suae et ecclesiasticae
utilitatis admonitus, immo, quod verius est, nutu
Dei, cujus in manu cor | null | 39688512-2950-45a2-bea3-ce62687d4125 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
regis, princeps bonus Otto
secundus animo mutatus, omnes, qui pro eodem
episcopatu adipiscendo laborabant, avertit, et se
totum ad electionem venerandi viri Wolfgangi convertit,
sicque legatos post eum celeriter mittit.
Qui ut jussi fuerant pergentes, invenerunt eum
adhuc cum prenominato episcopo commorantem, sed
jam ad patriam repedare cogitantem. Ignarus enim
erat legationis et ceterarum rerum pro se gestarum
et idcirco animum intendebat aliorsum. Cumque
legati, quare venerint, ei indicarent, primum recurrit
ad secretarium cordis, se suaque Deo commendans
in intimis; dein episcopo, cujus karitate ibi
detentus erat, causam suam exponens, id quo gravabatur
temperamento levigabat simplicitatis columbinae
ac prudentiae serpentinae, atque in hunc modum
proloquitur, dicens: #Hoc novum quod mihi per nuncios
principis venit, karitas tua effecit, cui premium
bonae voluntatis absque dubio erit; sed meae parvitati
timorem incutit, quia nescio, si voluntas Dei sit, et
quia mundus sub specie religionis multo ad vitia
trahit.@# Cui respondens episcopus dixit: #Quod dicis
te timere hoc mentis est providae. Sed hanc in bonam
spem erigit psalmista, qui dicit@#: « #Initium sapientiae
timor Domini; » et iterum: « Timor Domini
sanctus permanens in seculum seculi; » quem et
Apostolus commendans ait@#: « #Noli altum sapere,
sed time; » Idem alibi de episcopatus desiderio ait@#:
« #Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. »
Unde et tu, si cum tua salute aliis appetis prodesse
bonumque opus in omni loco desideras adesse, sub
timore et humilitate ad episcopalem ordinem vocatus,
ne abnuas accedere; alioquin incidere videris in illud
quod David dicit: « Qui noluit benenedictionem,
elongabitur ab eo (Psal. CVIII, 18)
@#. » #Quod cavens omnimodis,
conare connumerari cum illis, de quibus
scriptum est: « Qui autem docti fuerint, fulgebunt
quasi splendor firmamenti, et qui ad justiciam erudiunt
multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3)
@#.
#Hujus atqui executione officii pervenies
ad hoc, ut in retributione justorum, tibi dicat dominator
omnium: « Euge, serve bone et fidelis, quia in
pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra
in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23)
@#. » Talia
quoque pontifice proloquente, vir venerandus per
mentis speculationem dispensationis divinae intuens
moderamen, subsequitur dicens: #Ecce servus Domini,
fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38)
@#.
Tunc arrepto itinere cum his qui missi erant a principe,
tetendit in partes occidentales Bajoariae. Cumque
perventum esset ad Reginam civitatem, clerus
et populus secundum morem ecclesiasticum unanimiter
episcopali facta electione, ad imperatorem eum
miserunt cum universali legatione. Qua clementer
suscepta, et beato viro ab episcopis probato, ac
sermone in presentia eorum ab ipso sapienter prolato,
imperialis eum assumens potentia per pediam
pastoralem honorem ei dedit pontificalem; statimque,
ut curam sui et gregem dominicum illi commisit,
non cum parvo comitatu ad Ratisbonam eum
remisit.
Ubi cum multorum fideli et favorabili susciperetur
occursu, primum beato Emmerammo se humiliter
presentavit, deinde per singula Ratisbonae monasteria
sanctorum petiit suffragia, novissime vero
solemni facta preparatione seu processione, ad sancti
Petri ecclesiam accessit. In quam cum canticis
laeticiae et exsultationis voce introductus, atque more
pontificum secus altare intronizatus, a clero et a
populo summo pastori commendatur, nec non a Friderico
archiepiscopo et illius suffraganeis post aliquot
dies in sacerdotem apostolicum ibidem consecratur.
Quam ille consecrationem nolens vacuo
secum portare vocabulo, die noctuque pontificali
studiosissime excoluit officio, ut gratiam sancti Spiritus
habundantius sub hoc ordine posset habere in
cordis hospitio. Cujus inspiratione suaviter tactus,
et ad omnia cautus ac providus factus, ob episcopale
fastigium nequaquam voluit mutare monasticum
habitum, quasi erubesceret monachus esse, qui
fuerat; sed quam intus habuit humilitatem mentis,
foris ostendit bonis exemplis et mediocribus vestimentis.
Memor etiam Salomonicae admonitionis,
quae dicit: #Constituerunt te principem; noli extolli,
esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1)
@#, non
dominari quaerebat in clero, sed gregi dominico
forma esse studuit mane et sero; prudenter advertens,
immo prudentius a se avertens, illud eloquium,
quod per Ezechielem prophetam invehitur
contra malos pastores | null | 3100995a-b3f6-4ba6-bd71-6673b758932c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, Domino dicente: #Vae pastoribus,
qui pascebant semetipsos, et non greges meos@#
(Ezech. XXXIV, 2).
Unde ipse totus in divina lege devotus inter cetera
pastoralis curae ministeria sermone, quem ad populum
inter missarum solemnia fecit ex more, in tantum
ecclesias plebem assuefecit frequentare, ut per
dies solemnes vix domi remanere viderentur rei
familiaris custodes. Ad predulcem enim tanti pontificis
exhortationem certatim sexus utriusque turba
confluxit, quam illuc fragrantia coelestium aromatum,
ipso ea qui dedit ventilante, adduxit; apium
videlicet instar, quas post se trahere videtur mellis
odor et nectar. Quibus pater pius summopere desiderans
esse utilis et aptus, in disputando de regno
Dei et calcandis vanitatibus hujus mundi, perplexis
et sophisticis minime utebatur sententiis, sed sic
melliti oris dulcedinem per quandam, quam verbis
explicare non potero, temperabat austeritatem, ut
simplici et optimo genere locutionis tangere videretur
intima cujusque cogitationis, talique arte nonnullorum
ex oculis lacrimas eliceret indices cordis.
Hanc siquidem tam validam a Spiritu sancto acceperat
gratiam, quo hi, qui predicanti assisterent et
eum intente audirent, raro aut numquam abscederent
ab ejus praedicatione sine lacrimarum effusione.
Quo pergrandi bono, a largitore omnium bonorum
hominibus concesso, per malitiam suam sauciatus
humanae salutis inimicus, et ei obviam ire conatus,
invidiam, quam semper habebat, quibus poterat viribus
exercebat.
Nam die quadam, cum predictus beatae memoriae
Wolfgangus episcopus solito more ad populum ex
pulpito vel ambone concionaretur, diabolus aliud
non inveniens, Domino prohibente quo adversaretur,
subito concitavit turbinem, et cum turbine tumultuosam
turbationem, ac nihilominus cum turbatione
confusum murmur et clamorem, nec non super tectum
ecclesiae fragorem dedit ingentem, et intra
ecclesiae receptacula pulverem dispergens ac nebulam,
aliquorum obtutibus caliginem obfudit tenebrosam.
Quibus ex inproviso visis et auditis, populus
perterritus, immo, quod pejus erat, pene mente
alienatus, coepit concurrere et discurrere, incertus,
confusis omnibus et turbatis, in quam partem se
tutius ac rectius posset convertere. Interim audiebantur
voces hinc dicentium: #In urbe grande saevit
incendium;@# inde clamitantium: #Ecce seditione facta
multorum gladiis disciduntur jugula.@# Cumque pro
clamoribus hujuscemodi sedandis multum, sed incassum,
laboratum esset a sensatis, tandem qui
erant inimici machinationibus ludificati, tam vehementi
excursu per turmas eruperunt de ecclesia, ut
ex tanta multitudine vix pauci remansisse viderentur
in illa. Tunc episcopus, quem tantae commotio
tempestatis juxta consuetudinem humanae tragilitatis
loco etiam propellere posset, si Christi servus
non esset, quia domum in firma solidatam habuit
petra, gradum non movit, sed stabilis et inmobilis
permanens, magna fide clamavit et dixit: #Domine
Jesu Christe, solitam fidelibus tuis accommodans gratiam,
concede ut hodie videant gloriam nominis tui et
confusionem diaboli.@# Quae verba secuta est serenitas
aeris, et serenitatem recursus in ecclesiam plebis.
Cui venerabilis antistes mox aromata et unguenta
sacrae doctrinae effundens adeo illa die, sibi de coelis
Deo dulcedinem sermonis instillante, profuit, ut
manifeste inimicum vicerit vel fugaverit, qui perturbationis
nimietate pene omnibus obfuit. Unde et
postea fidelium devotio hanc consuetudinem coepit
pro lege habere, quo per stationes episcopum turmatim
prevenirent et sequerentur, ac predicationis erogationem
summa affectione, utpote apostoli bonum,
amplecterentur odorem. Per quem idem venerandus
pater ad pietatis exercitia oves dominicas de die in
diem magis magisque adtrahere studebat, more scilicet
animalis, quod panther dicitur, qui, ut physiologi
perhibent, omnibus animalibus amicus, exceptis
dracone et serpentibus, cuncta animantia,
quae in vicinitate sui sunt, emisso bono odore ad
se solet adducere atque miro modo amorem suum
illis ingerere.
INCIPIT DIALOGUS.
Dum haec scribo et animum ad alia scribenda
sollicitus praeparo, adest mihi frater Ammonitius
comes rerum mearum fidelissimus, qui me convenit
officiose sic proloquens: « Ubi est dialogus quem devovisti
te scripturum in nomine Domini de miraculis
B. Emmerammi et de regimine illius monasterii?
Es quippe debitor sponsionis, aut fortis excusationis. »
Tum ego: « Minime diffiteor quin debitor
sim. Sed propterea distuli, quia non certus eram sub
cujus persona potissimum conficere possem dialogum,
cum perplures de laudibus nostri patroni, et
de aliis utilitatibus mecum saepe disputaverint, et se
parvitati meae necessitudinis vinculo junxerint. » Respondit,
qui supra: « Sit tibi, secundum Salomonem, | null | 3c7cdc84-b30b-4c50-85cb-d6daadcfdc71 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consiliarius unus ex mille, » et de hac re
securum te faciet. Nam si vis, personam Ammonicii
convenienter poteris habere pro quolibet fratre
te ad bonum commonente vel exhortante. Nec est
quisquam amicorum qui se dicat contemptum, alterumque
in hoc sibi indignetur esse praelatum. Proinde
absque comperendinatione assume dialogum,
et, sicut proposuisti, laudibus martyris intexe memoriam
confessorum Christi, nec non huic admisce
quidquid animus recte seu opportune tibi dictaverit,
aut ratio ad scribendum.--Paratus sum, inquam,
facere quod hortaris, sed hoc prius a lectore humiliter
postulandum censeo, ne in opusculis meis quaerat
artificiosam verborum compositionem, sed simplicem
attendat, si velit, humilis styli operationem,
qua mihi meisque sudare malui confratribus, quam
absque manuum opere inveniri otiosus. » Hac fiducia
et hac intentione procedit opus inchoatum
Igitur beatae memoriae Wolfgangus Ratisbonensis,
episcopus perspectis et intellectis rebus episcopii
dispensatione divina sibi commissi, inter caetera
quae ei pastoralis curae sollicitudo procuranda, sive
corrigenda injunxerat, gravius tulit monachos beatissimi
martyris Emmerammi eatenus abbate caruisse,
et quasi oves errantes sine pastore fuisse.
Hujus rei gratia misit ad Trevirense monasterium,
in quo beatus Maximinus corpore quiescit, et inde
reverendum senem Ramvoldum evocavit, qui quondam
sub Henrico archiepiscopo ejus capellanus
fuit. « Quare, inquit Ammonicius, tanto tempore
sine abbate fuerant, si monachi erant? si vero monachi,
sub cujus regula degebant? Haec quoque
enucleari ipsa ratio poscit.--Hoc est, inquam,
quod brevi revelatione cognoscere potes. Fuit quippe
prisca consuetudo in Ratisbonensi Ecclesia ut qui
antistites, iidem essent et abbates. Quorum nomina
quidam ob temporalia commoda tenebant, non officia.
Timebant enim ne si monasterio abbatem praeesse
facerent, quia a Patre monasterii omnia speranda
sunt, sibi coactum minueretur obsequium.
Ob hoc atqui licentiam dabant monachis aliunde
acquirere pro victu et vestitu quaecunque possent,
quia ipsi bonis, quae ad annonam eorum pertinebant,
ad suum abutebantur servitium. »
His dictis, frater cum quo dialogum coepi conserere,
usus nomine suo, admonuit me in aurem dicens:
« Loquere caute, et scribito cautius. Nam si
episcopi haec audierint dicta vel viderint scripta,
fortassis dicent velle te eos rapinarum et injustitiae
notare; sicque libertatem tuam superbiae deputabunt,
quasi tu temere eos carpere tentaveris, pro
quorum defensione Scriptura clamat, imo Dominus
per Scripturam praecipit, dicens: « Nolite tangere
christos meos. » Et iterum: « Qui vos tangit,
tangit pupillam oculi mei. » Cui respondi lingua
et stylo. « Si episcopi sunt quod dicuntur, non nobis
obsunt, sed valde prosunt. Quod et efficere dignetur
Princeps pastorum, in quo plenitudo est
omnium bonorum. Tibi vero quia sic placet, imo
quia justum est, habeamus pacem cum eis, et simus
subditi illis. Illud autem scire te volo, quia non me
poenitet vera dixisse, quandoquidem boni non solum
bonis, sed etiam malis utuntur ad bonum. Sed jam
tempus exigit, et desiderium tuum, ut revertas ad
narrationis meae reliquias. Est quoque alia causa
per quam non sunt constituti abbates in praenominato
monasterio. Ex eo quippe tempore quo primum
a beato Bonifacio apostolicae sedis vicario,
juxta decreta canonum, in Bajoaria ordinabantur
episcopi, vicissim sibi succedebant in hujus episcopatu
monachi atque canonici, ita ut si antecessor
esset canonicus, fieret successor monachus, et
iterum huic antecessori succederet canonicus. Haec
consuetudo usque ad nostra permansit tempora. Episcopalis
vero sedes erat apud S. Emmerammum
usque ad tempora Caroli principis, qui hanc restituit
in civitatem ubi prius erat. Quod autem percontatus
es, sub cujus regula degerent, paucis absolvam.
In primis ergo promissionem faciebant, secundum
regulam sancti Benedicti, coram episcopo
abbatis vices agente. Dein licentiam dedit eis episcopus
dandi et accipiendi propter inopiam loci. Lineis
camisiis utebantur seniores, qui eas habere potuerunt;
caeteri laneis induebantur, ob penuriam scilicet
cilicinarum vestium. Praepositus et decanus
monasterium regebant post episcopum. Qui majoris
erant aetatis, habebant cellas seu caminatas, junioribus
inter se divisis propter custodiam. Communiter
pauperem annonam habebant, volatilia manducabant.
Caetera faciebant secundum consuetudines,
quae in monasteriis regalibus ad id temporis fuerant.
« Quae cum displicuissent praenominato viro, reverendo
scilicet episcopo Wolfgango, uti praediximus,
Ramualdum annis et moribus maturum assumpsit
in | null | 12431334-e921-402e-b441-7aafd21d8928 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
opus ministerii divini, et constituit eum primum
praepositum, dein abbatem monasterii. Quod aegre
ferentes aliqui ex consacerdotibus et consiliariis
antistitis, dicebant: « Ut quid ibi et sacerdotibus
tuis perdis bona, ad S. Emmerammum pertinentia?
Laudant te multi, sed in hoc non laudant; imo vituperant.
Utere ergo pontificis ac abbatis officio,
sicut antecessores tui facere consueverant usque
modo, ne carerent quarumdam rerum emolumento.
Hujusmodi quoque insipientia, est sapientiae sale
condienda. » Quibus ille prudenter respondit, dicens:
« Non erubesco insipiens et stultus dici propter Deum.
Hoc autem scire vos volo quia nunquam mihi imponam
onus quod portare non valeo, episcopi nomen
et abbatis mihi vindicando. Nam ut beatus
Gregorius testatur, valde incongruum est, si
cum unum ex his pro sui magnitudine, sicut oportet,
quis non possit explere, ad utrumque judicetur
idoneus. Sufficit enim episcopo, ut summa vigilantia
insistat pastorali officio. Et abbati satis laboriosum,
quamvis multum fructuosum, providere fratrum
saluti, et per omnia bene procurare res monasterii
sui. Unde et ipse etiam distribuere debet
inter fratres officia, in quibus non leviter leviget
onera sua, rememorando scilicet viri prudentis,
quem praenominavimus, dicta et scripta, in quibus
continetur: Sicut indecorum est ut in corpore humano
alterum membrum alterius fungatur officio,
ita nimirum noxium simulque turpissimum, si singula
rerum ministeria personis totidem non fuerint
distributa. Caeterum, ut prosequar quae proposuistis,
B. Emmerammi bona, quae me pessundare
conquesti estis, perdere nolo, sed illi cui tradita
sunt ac servorum Dei usibus et nostrae sedi omnimodis
conservare volo. Sed longe aliter sese res
habent hujuscemodi quam cogitatis. Vix etiam poenas
evadere poterimus, qui sanctorum bona famulatui
nostro deputavimus, non solum quantitate
majora, sed etiam qualitate meliora, et illis justitia
coacti seu superati reliquimus minora, qui viciniores
eo quo frequentiores die noctuque familiarius
adhaererent Christo, laudantes eum in sanctis ejus
electis. » Ad haec respondebant qui quaestionem movebant:
« Misericordiam et judicium Domino cantasti,
humanis divina, ut justum est, praetulisti, vetera
utiliter immutasti. Quid restat nostra parte, nisi ut
pariter dicamus, Deo gratias, amen, feliciter?
--Finem sententiae hujus, inquit Ammonicus, ut
mihi videtur, satis congrue conclusisti. Sed fortassis
aliquibus hoc displicet quod tam morose et
quasi dormitando scribis ac dictas. Ergo jube stylum
velociter currere. » Aio ad eum: « Infirmitate
interdum et occupationum varietate praepedior, ne
cito quae scribenda sunt proferam. Sed quia tibi hoc
comate satisfactum esse non ignoro, dilectionem
tui et caeterorum, quibus impatientia longum tempore
facit, haud ordine, si quid aliquandiu proteletur,
quod videre desiderant et audire, primum dictis
beati Hieronymi commonefacere volo; dein subjungam
qualem quibo invenire sententiolam. Hic enim
vere spermologus nominandus, in quadam epistola
quam ad B. Augustinum scribit, solida usus brevitate
dicit: Saepe quod praeceps est, in casum vertitur.
Cujus versiculi brevitatem convertens ad
meam utilitatem, paulatim incedendo vel scribendo,
cavere desidero laqueos haereseon; in quos multi
cautela neglecta, et sensuum suorum confidentia
praecipites inciderunt. Illud autem quod dixisti me
quasi dormitando dictitare, commonefacit me ne sim
dormitantius, sed ut studio liberali efficiar vigilantius.
Quod utinam sequi velim et valeam, ut lucrifaciam
animam meam. » Ad haec dialogi socius infert:
« Admonitiunculam meam ne putes injuriam.
Edissere potius egregia quae coepisti narrare confessorum
Christi praeconia.--Quamvis, inquam, importunus
exactor mihi insistas, adeo ut etiam gravare
me videaris, tibi tamen, charitate jubente,
prout potero, satisfacere tentabo.
« Venerabilis igitur antistes Wolfgangus, vir inter
episcopos magnae auctoritatis, inter canonicos regularis,
inter monachos pietate singularis, humilitate
sublimis, charitate communis, secundum Apostolum,
« omnibus omnia factus, » praecipue
eleemosynarum largitione pollebat. Quarum laudabilium
ministerio, seu caeterarum virtutum offertorio,
quia placuit Deo, multis, dum adhuc esset in
praesenti saeculo, patuit indiciis. Horum unum didici
narrante quodam sene fideli, cujus narratio talis
fuit: Militem sub me habui, qui quadam die cum
aliis affuit #in basilica Sancti Pauli@# ubi beatus
praesul Wolfgangus missas celebravit. Cumque eum
humili veste primum, utpote monachum, aspiceret
indutum atque dein sacerdotibus vestimentis videret
infulatum | null | 816e08b3-7fcf-416f-8c06-274ad052bdca | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, plebeia stoliditate despexit, et cordis
ore murmurans dixit: « Valde insipiens fuit imperator
illo tempore, quo pannosum istum ac despicabilem,
in pontificali promotione praetulit potentibus
personis, quae abundant in regionibus suae ditionis. »
Quam murmurationem qui novit cogitationes hominum
eodem momento et clementer increpavit, et
evidenter ad emendationem hujus vitii manifestavit.
Nam ut in Evangelio ad cogitata respondit, ita hujus
hominis cogitatam murmurationem ad tempus
abscondit, quo et ille impraesentiarum corrigeretur
ac murmurationis malum ab aliis imfuturum devitaretur.
Nimio quippe terrore subito correptus,
astantium sustentatione vix residere potuit. Quem
cum viderem tremebundum et pallidum, illico accurrens
sciscitatus sum quid haberet, vel quid pateretur.
Tum ille sacerdotibus adhibitis confessus est quia
contravirum Dei male cogitaverit, et ob hoc periculoso
timore perculsus sit. Quanta vero formido illum
seu passio arripuerit, satis probavi, eumdem penes
me domi retinens aliquot diebus. Cujus curam cum
egissem, et multipliciter salutem ejus quaeritassem,
consilio presbyterorum, qui pro eo laborabant, nec
orationibus ei sanitatem restituere poterant, reduxi
eum in civitatem Hiatospolitanam ( #Regenspurg@# ), ubi
contigit illi hoc malum bonum. Ibi quoque ad pedes
episcopi me humilians, cum vellem hominis aerumnam
et meam exponere, vir Dei, necdum sibi causam
pro qua veni aliquo hominum annuntiante,
anticipavit quod dicere volui, dicens: « Surge, tace,
scio quid velis. » Et conversus ad vicedomnum ait:
« Frater Tagini, tolle aquam sacratam juxta lectulum
meum, ac sparge super hominem prae foribus cubiculi
stantem. » Ipse autem contra ostium manu crucem
pingens, nescio quid murmurabat; et sanatus
est homo in illa hora.
--Vere, ait Ammonicius, malum conversum est
in bonum. Nam non solum increpatione militis vindicata
est injuria pontificis, sed insuper etiam ejusdem
sanitate mirificata, nec non spiritus revelatione
magnifica, declaratum est multis meritum
tanti sacerdotis. Quem valde miror praenominatum
vicedomnum adeo dilexisse, cum fuerit, ut audivi,
iracundus ac supra modum severus, et ob id, pene
omnibus qui in episcopio erant, exosus. Episcopus
autem erat mansuetus et pius.--Certe, inquam,
nec ipse erat sine severitate; alioquin minus observaret
quod Apostolus dicit: « Argue, obsecra, increpa.
» Virum autem quem dicis, ob severitatem,
pluribus exosum, accepi strenuum fuisse ac ingeniosum.
Qui proptera venerando antistiti exstitit charus,
quia valde necessarius, et quia illum, si in aliquo
reprehensibilis erat, per immutationem dexterae
Excelsi meliorandum, spiritu revelante, agnoverat.
Is namque post obitum beati praesulis Wolfgangi,
cui fideliter adhaesit, Henrico imperatori inter fidelissimos
ministravit. Quo jubente apud Parthenopolim
archiepiscopus factus, cum plurigena polleret
probitate, magis claruit pia eleemosynarum dapsilitate,
nec non humili corporis castitate et nihilominus
laudabili vestitus mediocritate. Non enim verrebat
terram, sicuti multi facere solent, tunicis et pelliciis,
magno pretio acquisitis, sed, quod usu mundano
rarum est, forti tenore mentis, contentus ovium
vestimentis, quotidie missas celebrare curavit, atque
integrum Psalmodiae sensum devotissime persolvere
non cessavit. Cujus corpus anno videlicet septimo
post resolutionem ipsius, integrum est inventum,
gloria resurrectionis adeo in eo resplendente, ut
astantes et intuentes valde mirarentur ejus nitorem
atque incorruptionem, cum successoris illius vestimentis
etiam consumptis ossa tantummodo nuda remansisse
viderentur. Vere memor Dominus dictorum
suorum, quibus fideles suos consolatur dicens:
« Et capillus de capite vestro non peribit. » Ecce
qui omnia benefecit, ad corroborandam fidem in se
credentium in quibusdam servis suis nunc ex parte
ostendit quod in generali resurrectione in omnibus
pleniter perficiendum erit, tunc procul dubio, quando
electus quilibet surrexerit, occurrens in virum
perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi.--Fateor,
ait socius dialogi, qui mihi displicuit,
placet; et quia, ubi Veritas talia ostendit, nemo
qui sanum sapit per incredulitatem offendit. Sed jam
tempus est ut revertaris, unde digressus es, et, ni
fallor, narrationis ordo postulat ut plenius enarres
in sequentibus vitam abbatis venerandi, quam in
praecedentibus parum tetigisti.--Me ad obediendum,
inquam, habes paratum, sed summopere implorandum
est ejus auxilium qui in Evangelio dicit:
« Sine me nihil potestis facere. » Illius ergo gratia
nos praeveniente atque comitante, bene procedit
nostra oratio pariter et operatio, quae me apte | null | 057ec3d7-167e-4c41-a06b-089c774b90dd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quantulacunque
est, in nomine Domini cupit prosperari.
« Igitur venerabilis Pater Ramuoldus commisso sibi
regimine monasterii, quis ante hoc fuerit, satis in
hujus administratione declaravit. Nam palaestra primum
spiritali semetipsum exercens, ac deinde subditos
virtutibus insudare assuefaciens, omnimodis
conabatur facere et docere quae noverat esse justa,
sancta, pia et honesta. Unde et multi etiam nobiles,
piis ejus actibus provocati saeculum reliquerunt,
atque illius magisterio humiliter se subdiderunt.
Inter quos, et cum quibus quae gravitas illi, quae
continentia, quae puritas, quae largitas in eleemosynis,
quae custodia humilitatis, qui sumptus ingenii
fuerint, non est meae possibilitatis per totum enarrare
et uti dignum est praedicare. Censerem quippe
eruditissimis et disertissimis viris relinquendam totam
molem ac dignitatem materiae, nisi scirem pauperis
devotionem Deo non esse despicabilem; qua
spe animus erigitur, et, quamvis tenuis ac rusticus,
confidenter tamen currit stylus meus et calamus,
gesta sanctorum scriptitans, quia regnum Dei non est
in sermone, nec in eloquentiae nitore, sed in opere
et veritate. Praeclaras et magnificas virtutes
idem vir Dei, ut coepi dicere, laudabiliter possedit,
et viriliter excoluit. Tenorem atqui matris virtutum,
id est discretionis, tam ingenue suis omnibus praefixit
ut haec illi de supernis quasi de singulariter
concessa videretur. Hac etenim virtute suffultus,
principalibus quatuor sic usus est ut per prudentiam,
ignavia hebetudinis abjecta, nequaquam ei e regione
subreperet versutia. Justitiam quoque, juxta
quod possibile est mortalibus, per omnia sic retinuit
ut nec in plus justo modum excederet, neque
in minus justo diu succumberet. Per temperantiam
vero sic ligavit passibilitatem ut nullatenus desiperet
per insensibilitatem. Fortitudinis autem armis
ita fruebatur quo, per eam hoste superato et timiditate
fugata, nusquam prorumperet protervitatis
audacia. His et talibus Pater venerandus in viam
justitiae directus, et in semitam mandatorum Dei,
quam ipse voluit, deductus, dona S. Spiritus vasis
virtutum septempliciter infusa et distributa totis viribus
venerabatur; nec non etiam sollicitus, tam pro
se quam pro aliis, prudenter observat in omnibus,
secundum Gregorianam sententiam, ne sapientia
elevaret, ne intellectus, dum subtiliter curreret,
aberraret, ne consilium, dum se multiplicaret, confunderet,
ne fortitudo, dum fiduciam praeberet, praecipitaret,
ne scientia, dum nosset ac non diligeret,
instaret, ne pietas dum extra rectitudinem se inclinaret,
intorqueret, ne timor, dum plus justo trepidaret,
in desperationis foveam mergeret. Haec strictim,
o Ammonici, veluti majora charismata proposui,
quibus erat praeditus vir Dei. Nunc assumam alia,
et paulo latius edisseram quaedam minora, minoribus
ad imitandum satis magna, quorum ille provectu
exercitatus, cum esset statura pusillus, sed scientia
et pietate magnus, per ascensum arboris virtutum
quotidie meruit videre Jesum. De quo cum Psalmista
dicere potuit: « Oculi mei semper ad Dominum,
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. »
Ad haec infert Ammonicius: « Valde me delectant
orsa quae de homine Dei lepide sunt prolata. Ecce
audio Zachaeum et non publicanum, quamvis et Jesus
cum publicanis et peccatoribus manducaverit
; audio spiritalem patrem, audio virum magnorum
operum, quae licet pauci sint, qui perfecte
imitentur, tamen sunt perplures, qui Dominum ejus
in sanctis venerentur. Ergo velox esto in dictando
et scribendo, et imitare Psalmographum dicentem.
« Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
» Desidero enim gesta illius audire, quem in
corpore positum non merui videre.
--Esto patiens, inquam, et discretus; desiderio quidem
tuo satisfacere conabor. Vere ut ex parte praemisi,
membrum Christi fuit venerabillimus abbas
Ramuoldus, cujus membra inhabitator cordis illius,
Spiritus scilicet almus, in ipsa decrepita aetate, adeo
reddidit jocunda et decora, nec non quadam veneratione
digna, ut pene contra naturam in agilitate
et puritate septennis pueri gratiam praestare viderentur.
Quod inusitatum si aliquando aliqua occasione
contigerit in ullo mortalium, non est fidelibus
nisi in sanctis et electis notandum. Transfigurat
enim se Satanas in angelum lucis, quem perfecti
vix devitare poterunt vel superare. Contra
quem Dei vir militiam strenue agens christianam
inter caetera bonae consuetudinis officia, post frequens
et utile silentium, blandum habebat eloquium. Quo
in divinis rebus erat ei sermo copiosus; in humanis
quidem brevis non otiosus. Habitus | null | f80aacdc-4e58-4e62-addc-f47a6225a6fb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quoque illius
mediocris fuit, et absque simulatione monasticus
Victus vero tantillus, ut non superabundaret,
sed refectioni sufficere posset. In hoc saepe exstitit
sibimet ipsi parcus, caeteris autem dapsilis et largus.
Post cibum sustentaculo corporis necessarium,
quando verba solent abundare, pro mille passuum
deambulatione, exercebatur in psalmodia seu lectione.
Maximam autem curam habuit circa pauperes
Christi. Unde et in refectione quotidiana, pauperum
quinquaginta, exceptis duodecim et tribus,
quibus fratres ministrabant, quinquagenariam excolens
misericordiam, remissionem eodem numero
consecratam promereri satagebat, apud ipsum misericordiae
fontem, qui dicit in Evangelio: Beati misericordes,
quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Iste homo cupiens nimis opere implere quod
scriptum est: « Date eleemosynam, et omnia munda
sunt vobis. » Quae sibi utpote seni et infirmo ad
refocillandum corpusculum parum delicatius praepari
jusserat, frequenter in usus pauperum converterat.
Interdum et ipse aliquantulum ex eis ob humilitatem
simul et necessitatem degustans, caetera
divisit inter pauperes et infirmos, qui, debilitate et
nimia aegrotatione praepediti, ad ecclesiam occurrere
non poterant, ubi eleemosynam accipere debuerant.
Hoc opus sibi percharum injunxerat cuidam familiari
et fideli, cui speciale ob id praestitit beneficium
ut per totam civitatem circumcursans diligenter investigaret
eos in quibus Christus vestiretur et pasceretur.
Mensa illius, secundum regulam Benedicti,
semper erat cum hospitibus et peregrinis. O virum
laudabilem, qui totus in misericordiae viscera effusus,
Christum in minimis suis colligere, pascere et
vestire curavit! Nec ab his operibus unquam pertaesus
cessavit. Vestimenta quoque et alimenta, manibus
aliorum, quibus hanc operam commisit, aliquoties
pauperibus dari permisit; ipse vero marsupium
secum portans, unde propriis manibus nummos et
obulos egenis et peregrinis tempore opportuno erogaret,
sacellarius eorum appellari et esse non erubuit,
certus quod et Christus, secundum promissionem
suam, eum non erubescat coram angelis Dei. Res
ergo, quibus ad portam monasterii adventantibus
debuerat ministrari, ante se minoratas atque subtractas,
suis temporibus ita melioravit et ampliavit ut
ad exhibenda humanitatis officia, usque in hodiernum
diem, ibi satis sit compendiosum ex una parte
xenodochium, ex altera parte miserorum venerabile
nosocomium. Unde et ob frequentiam pauperum,
consolationem ab eo quotidie accipientium, vocitatus
est Pater peregrinorum, viduarum, orphanorum.
Pro quorum benigna susceptione, nec non
multiplici revelatione, quis est qui dubitet hunc senem
venerandum cum ovibus a dextris collocandum?
Quibus Rex sedens in sede majestatis suae dicet:
« Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum,
quod vobis paratum est ab origine mundi.
Esurivi, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis
mihi bibere. Hospes fui, et collegistis me;
nudus, et operuistis me. Infirmus fui, et visitastis
me. In carcere eram, et venistis ad me. » Horum
particeps ut fieret, secundum Apostolum, qui
sine intermissione orare jubet, cum Psalmographo
iste vir Dei incessanter oravit, dicens: Participem
me fac, Deus, omnium timentium te, et custodientium
mandata tua. His a me dictis ac
scriptis, Ammonicus movit quaestionem dicens: Testimonium
de Apostolo sumptum, quo continetur
sine intermissione orandum, etsi credibile, velut
quod subnixum est apostolica auctoritate, multis
tamen videtur impossibile, atque modum humanum
excedere. Dicunt enim: Quis est mortalium qui,
caeteris omissis quae sunt agenda, sine intermissione
possit orare? Quid mirum, inquam, si caecitas ignorantiae
se illis offuderit, qui nolunt intendere lumen
divini sermonis, nos adhortantis: « Scrutamini Scripturas, »
et invenietis in eis. De quibus alibi
dicitur: « Non omnes capiunt verbum, sed quibus
datum est. » Porro in sacra Scriptura simpliciores
quique, si quaererent, invenirent quae sufficienter
eos pascant; prudentiores vero habent in
ea quae mirentur, et in quibus se exerceant. Quos
Psalmographus designat, dicens: Ipsi viderunt opera
Domini et mirabilia ejus in profundo. Unde
et per quemdam sapientem, eadem Scriptura
satis congrue comparatur fluvio, in quo agnus ambulat
et elephas natat. De cujus fluvii quippe fluentis,
hoc est sanae doctrinae imbutamentis, qui acceperit
trinam cum unitate mensuram, id est, fidei
sacrae mysteria et alia salutis donaria, primis, mediis
et ultimis multipliciter ab uno didicerit fonte
distributa, sentiet hoc quod infirmitati humanae videtur
impossibile ex divino adjutorio esse possibile;
alioquin, | null | a29ec2a8-ebb3-46a2-bd11-e92c990b5566 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
si neque est possibile, nec erit credibile,
et cogimur Apostolum arguere, utpote qui hoc fidelibus
agendum praeceperit quod ipse non faceret,
nec ullo modo fieri posset. Hujus itaque erroris involutio
sive deceptio longe sit a nobis et omnibus
Christianis. Dicamus ergo quod fides recipit Christiana.
Quia omni homini Deo famulanti quidquid
recte fecerit pro oratione deputabimur; verbi gratia,
cum tu corporis curam necessario egeris, pro te orabit
eleemosyna, seu caeterarum rerum administratio
justa; si vero non est unde tribuas, sufficiat bona
voluntas. Quem ergo pro Paulo orasse credis, o
Ammonici, quando regnum Dei praedicans tota die,
sermonem protraxit pene usque in mediam noctem?
Ammonicius: « Justitiam ac misericordiam. »
Et ego: « Recte judicasti. Sic enim opera
justitiae et misericordiae probantur sine intermissione
pro fidelibus orare, juxta hoc, quod idem Apostolus
alibi testatur dicens: « Ipse spiritus pro nobis
interpellat gemitibus inenarrabilibus. » Quod
non dicam sic accipiendum quo spiritus gemat;
sed quia, quos orantes, pariter et gementes faciat. »
« Fateor, inquit Ammonicius, mihi satisfactum esse
in absolutione quaestionis propositae. Sed desiderium
audiendi praeclara et utilia, morarum impatiens postulat
ut quae adhuc dilectio tua, de viro Dei dicere
habet, celeriter proferas, et sic ad alia strenuus cum
salute, me comite, tendas. » « Fiat, inquam, si
possibile est, ut a me cursim scribatur, quod a te
tantopere desideratur. Imo fiat voluntas Dei omnipotentis,
ut fragilitas humana, abjectis his quae vanescunt,
velit et valeat quae vere bona dicuntur et
sunt.
« Horum siquidem affectionibus valde necessariis
ardenter inhians, suis temporibus venerabillimus
abbas Ramuoldus, cum ex dono S. Spiritus non solum
in rebus interioribus Patrem se spiritalem exhiberet
Christi cultoribus, verum etiam in exterioribus
dispensator existeret prudentissimus, utpote qui
per ornatum Ecclesiae, nec non monasterii, necessariam
supellectilem ac multiplicem variarum rerum
administrationem, seniles annos quodammodo juvenescere
fecerit; et de thesauro sapientiae nova cum
veteribus protulerit, juxta hoc quod tota praesens
vita tentationibus est plena, saepe tentatus, et
per plura probatus; demum tam gravem sub vitio
pituitae vel scotomiae incidit tentationem, quo
caeteris membris officia sua sat vivide gerentibus,
oculorum suorum penitus amiserit lumen. Cujus ad
tempus tristem defectum ac afflictionis asperitate
confectum, quam patienter vir Dei sustinuerit, quibusdam
personis in sui praesentia super hac re quaerentibus,
etiam et lacrymantibus, verbis hujusmodi
patefecit: Cesset homo deflere pro defectivi luminis
amissione, quod semper manentis certitudinem habet
in spe, ex veridica Salvatoris promissione. Caeci non
sumus, qui oculos per fidem jam illuminatos habemus.
Caecus autem est, et in tenebris manet,
qui fidem quae illuminat minime habet. Unde et ambulantibus
in fide valde indignum videtur usum praesentis
luminis magni pendere; quod eis cum muscis
ac vilissimis animantibus, etiam serpentibus, existit
commune: Ergo libet totis viribus intendere in eum
qui dicit: « ego sum lux mundi: qui sequitur me,
non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. »
Cui si placuerit, lumen corporis, quod
dedit et abstulit, facile reddet ac praesentabit; quod
si facere noluerit, absque murmure benedicendus
erit, et ut rex justitiae semper timendus, atque
ut Pater misericordiarum ac totius consolationis
tota mente et tota virtute diligendus. His dictis et
auditis, non illo quo paulo ante, sed alio genere
coeperunt manare lacrymae, tanto uberiores quanto
utiliores. Recordabantur enim, tam ex Pauli sententia
quam ex probabili viri Dei patientia, in infirmitate
virtutem certissime perfici. Quod et postea
in venerabili sene virtus divina clementer simul
et potenter dignata est declarare. Nam cum ferme
biennium in percussione caecitatis caecus videns explevisset,
quadam nocte discurrens inter altaria, ut
ante solebat, frequens venipeta [ #al.,@# vaenipeta], labori
sacro vigilanter insistebat, nec aetati decrepitae prius
parcere volebat quam per spiritum gratiam Dei
adesse cognoscebat. Tum ante sanctam crucem prostratus,
nec non lacrymis et oratione satis humiliatus,
corporis fatigatione quasi requiem poscente,
imo Domino, qui non dormit neque dormitat,
opus suum clarificare volente, soporatus est subito,
corpore non mente. Et ecce imago crucifixi Domini
nostri Jesu Christi visa est illi descendere de cruce
et venire usque ad se; quae stans | null | db57bea1-30c8-4235-a550-e4cc9b4ad434 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
coram eo, utraque
manu, sicut visum est ei, candelas ardentes de candelabro,
super gradus cominus posito, tulit et in
oculos senis violenter inflixit. Qui primum ob Dominicae
descensum iconiae non parvum sustinens pondus
agoniae, dein per ignem advertens praeclarum
quiddam designari, atque per lumen sentiens tenebras
fugari, surrexit lacrymis ac sudore perfusus, et
e vestigio convertens oculos in pristinos usus, coepit
secum mirari, simul et altius cum interiori homine
scrutari quid sibi vellet quod post tanti temporis
luminum a multis desperatum receperat visum.
Cumque in brevi super hujuscemodi re ratio satisfaceret
homini, et homo rationi, tunc oris officio
conjubilante cum cordis hospitio, magnifice gratias
egit Deo, qui servum suum ita dignatus est visitare
ut et in castigatione corporali sibi esset correctio, et
oculorum ejus revelatione ad sancta vel honesta
multorum provocaretur affectio. Cujus rei gratia
quo tenacius bonorum haberetur in memoria, homo
Dei jussit inter caetera miraculorum signa, sive indicia,
oculares circulos suspendi in ecclesia, quae beati
Emmerammi martyris corpore sacro dotata et
meritis, nec non aliorum patrociniis praedita sanctorum,
coelesti specula mortalibus demissa beneficia
solet ministrare quam plurima. Ob quorum salutarem
collationem ac frequentem de hac venientis
famae volitationem, hic locus gaudet adventantium
se receptare multitudinem. E quibus alii, qui languorum
varietate gravantur, per viscera misericordiae
Dei nostri revelati, alii pro aliis necessitatibus dum
exaudiuntur eadem misericordia consolati, voce et
corde, pro communi omnium commoditate gratias
clamant salutis Auctori. Unde et nos qui haec scribimus
et legimus, atque inter nos de talibus ratiocinando
sermonem saepe conferimus, non solum super
his quae hic prae oculis et manibus habentur,
verum etiam super universis donis ac beneficiis
illius pari voto laudem demus Deo. »
#Ammonicius.@#
« Aequum esse novimus ut creatura Creatori deserviat,
atque, juxta Apostolum, in omnibus gratias
agat. Quod et libenter pro modulo nostro amplectimur,
primum praeceptis Dominicis ac apostolicis
parendo, dein charitatis tuae et aliorum sanis
exhortationibus assentiendo. Sed hoc animos quorumdam
perturbat fidelium; quia multi existunt
mortalium, qui vix in prosperis Deum laudant, in
contrariis vero atque adversis non tantum non laudant,
imo, quod deterius est, vituperant sive blasphemant,
dicentes quidquid acciderit contra votum
opus esse diabolicum. »
#Collectitius.@#
« Quia multi multa incaute ac mendaciter loquuntur,
idcirco variis errorum decipulis periculosissime
implicantur. Quorum involutiones qui cupiunt devitare,
cum Paulo insipientes sapienter debent sufferre,
donec multitudo reproborum nihil minuens
gloriae filiorum Dei, ad nihilum redigatur, id
est, in infernum trudatur, et paucitas electorum in
coelis nominatim scripta collocetur, cum multitudine
angelorum aeternaliter gavisura, Christumque in
regno suo semper visura, per eum, in eis completo
numero angelici ordinis qui cecidit, quando
archangelus per superbiam cum suis sequacibus
apostatavit. »
#Ammonicius.@#
« Me quorumdam perturbationem quaerente super
insipientium vesana temeritate, non solum qualiter
sint tolerandi brevi versiculo exposuisti, sed etiam
insuper terribilem extremae examinationis invehendo
sententiam, atque sanctorum gloriam commemorando
magnificam, hunc eumdem versiculum effecisti
magis auctoritate divini sermonis ponderosum
quam prolixitate morosum. Nunc ergo competens
est, quatenus, his remotis qui nobis ob induratam
sui stoliditatem esse solent labori potius quam usui,
stylum ad eos convertas qui tota virtute conabantur
vias bonas ambulare, et Creatorem in omnibus
operibus suis optime noverint laudare. Quorum
gesta, quibus iter saeculi praesentis triverint, quia
te dictante jam sunt ex parte commendata memoriae,
postulat charitas, nec non laboris tui utilitas,
quo deinceps haud pigriteris, cudendo percurrere
ubi, quando, vel quomodo de hac vita migraverint,
et in quibus locis corpora illorum collocata sint,
quaeve indicia sanctitatis eorum post mortem claruerint. »
#Collectitius.@#
« Quod de sanctis viris, nec non eorum virtutibus
miris hactenus scripsi et adhuc scripturus sum, non
parvum parvitati meae incutit timorem, quia ego
cognosco me peccatorem, et quia valde indignum
videtur ut peccator aut injustus, rem scribendo
sancti et justi, materiam sibi vindicet operis ardui.
Sub hac re consolationem porrigit timiditati meae
clementia illius qui pro peccatis nostris mortuus est,
justus pro injustis. Cui quodammodo ministrat, qui
ministrorum ejus memoriam ad laudem et gloriam
nominis ipsius diffundit ac praedicat. Unde et ego
animatus nec non contra otiositatis torporem armatus
jubeo fiducialiter stylum arare propositiones | null | 31dc5545-1e3f-483f-b942-d157c7c728fc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
charitatis tuae. »
#Ammonicius.@#
« Dilectionis operationem qui dat, ipse remunerat.
Proinde tu spem ponens macte in adjutorio
miserationis divinae, perge viam alacris postulatae
narrationis. »
#Collectitius.@#
« Pergam libens ipsum mihi adesse omnimodis
cupiens.
« Igitur post multa pietatis et aequitatis opera,
quibus Deo servire studebat, quibusque Ecclesiam
sibi commissam regebat, saepe nominatus saepiusque
nominandus venerabilis praesul Wolfgangus cum
Ratisbonae constitutus, rerum necessaria mutatione
poscente, in orientalem hujus provinciae regionem
iter suum pararet, febricitare coepit. Quam corporis
molestiam vir Dei non solum vigiliis et orationibus
animae suae fecit esse proficuam, sed etiam eleemosynis
opus et decus adaugens bonae voluntatis, totum
quod habere potuit per manus pauperum in
gazophylacium Christi transmisit; sicque partes
Orientis perrecturus, illi qui nescit occasum, vitae
suae sedulis precibus commendavit excursum. Cumque
per Danubii decursum ventum esset in puppi
ad locum qui dicitur Puppinga, ultra iter tendere
non valebat, quia tempus resolutionis instabat;
ibi enim, superna se visitante gratia, cognovit
cito fore complenda quae sibi per visionem longe
antea fuerant revelata. »
#Ammonicius.@#
« Cujus rei revelationem acceperit, et ubi, aut quando,
sive per quem eam didicerit, admone, ne silentio
supprimas, sed charitati fraternae luculenter edisseras. »
#Collectitius@#
« Dicam scribamve hoc breviter, etsi non leviter,
quia cauma aestivale facit ex valetudine me dolere.
Quodam atqui tempore cum in Alamannia positus
vir Dei, peregre proficiscendi voluntatem haberet,
beatissimum Christi confessorem, Otmarum, cui se
suaque frequentissime commendabat, sibi in somnis
astare videbat. Quem jussus intendere, ab eo hujusmodi
accepit verba: Quia rogatus a te rogavi Dominum
pro te, in quo sum exauditus, manifesto
nunc tibi futurorum praenuntius. Pauper et inops
de hac provincia egredieris, sed in alia, in qua pro
amore Domini exsularis, episcopatum caducis rebus
satis locupletem praedestinatione divina suscepturus
eris. Cujus in administratione, si fidelem te exhibueris
bonaque impertaesus seminaveris, juxta id
quod scriptum est: Quaecunque seminat homo, haec
et metet; expletis viginti duobus annis, vitam
transitoriam eris exiturus, et aeternam ingressurus.
Et hoc procul dubio scire te volo, quod animam
Conditori redditurus es in loco ubi sub nomine
Christi a Christianis memoria mea veneratur et colitur.
Quo me in hora exitus tui de Aegypto hujus
mundi spero adventurum cum caeteris, quos de
exercitu Domini bonis meritis ad adjutandum obitum
tuum, contra potestates aerias et spiritales nequitias
in coelestibus, adsciveris et paraveris.
His et talibus prolatis, in visione noctis, spiritus
qui apparuit, evanescens, virum venerabilem Wolfgangum
dimisit ex parte laetificatum, et ex parte
moestificatum; laetificatum autem dixerim, non ob
gloriolam saeculi, quae colorata est in episcopalis dignitate
fastigii, sed ob jucundam regni promissionem
aeterni; moestificatum vero virum Dei scripserim,
non ob brevitatem annorum huic vitae concessorum,
sed ob prolongationem terreni incolatus lacrymabilem,
juxta illum versum Psalmographi: Heu
mihi! quia incolatus meus prolongatus est. »
#Ammonicius.@#
« Quae sint potestates aeriae, et quomodo spiritales
nequitiae possint esse in coelestibus, cum coelestia
nulla unquam inhabitet nequitia, solet a nonnullis
inquiri; unde et oportet exponi. »
#Collectitius.@#
« Haec de quibus quaestio non sunt mea, sed
beati Pauli apostoli verba. Unde et eos qui nesciunt
aeris spatia nuncupari coelestia, et in eis ignorant
apostatas angelos versari, et propterea de apostolicis
dubitare solent dictis, mitto ad Epistolam beati
Petri secundam, in qua de spatiis aeris, quae coeli
vocantur, diluvio primo perditis et secundo perdendis,
fideles docet sic dicens: Latet illusores quod
coeli erant prius, et terra de aqua et per aquam,
consistentes Dei verbo; per quae ille tunc mundus
inundatus periit. Coeli autem qui nunc sunt, de terra
eodem verbo repositi sunt, igni servati in diem
judicii et perditionis impiorum hominum. Et
post pauca: Coeli ardentes solventur et elementa
ignis ardore tabescent. Novos vero coelos et novam
terram et promissa Domini exspectamus, in quibus
justitia habitat. De angelis quoque projectis,
qui vagantur in coelis igne pereundis, quos Apostolus
aerias potestates ac spiritales appellat nequitias;
quorum tanta multitudo est in aere, id est in coelis
inferioribus, ut cuidam sancto homini revelatum
est ut si haberent | null | 92c04f81-590d-4a0a-9e8c-26514363f4d3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
corpora corporalibus nostris
aequalia, splendorem solis interciperent mortalibus.
Judas apostolus in Epistola, quae inter canonicas
computatur, talem sententiam promit hujusmodi:
Angelos vero, qui non conservaverunt suum principatum,
sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium
Dei magni, vinculis aeternis sub caligine judicio
Dominus reservabit. Ergo de quaestione proposita
et apostolicis testimoniis congrue absoluta,
nescio si quis dubitet. Ego non dubito; sed in inferno
et in aere diabolum ac satellites ejus damnatos
esse novi et scio; inde magis certus, quia ante
aliquos annos in Pannonia constitutus, die quadam
a tertia hora usque ad sextam diabolum vel draconem
in aere suspensum vidi. Erat autem magnitudo
ejus incredibilis, longitudo tanta, ut quasi unius miliarii
spatio videretur esse protensus. Cujus caput
cristatum, et instar montis elevatum, nec non corpus,
juxta hoc quod Dominus ad beatum Job de Leviathan
loquitur, squammis horribilibus compactum,
et ceu parmis, vel scutis ferro munitis,
tectum, in lateribus et in tergo quaedam fuliginosa
foedabat nigredo; ventris quoque inversione et pariter
corporis in qua solotenus jacere solebat, pallor
subvenetus decolorabat, ad similitudinem sulphurei
laris. Tractus vero, ac incurvationes atque extensiones
ejus immanes, postremo, totius corporis
motus et particularis et totus, atque ut breviter in
id temporis adversantia concludam, omnia draconis
molimina erant mortalibus, in quantum Deus permisit,
noxia, tantoque noxiora quanto proximiora. Nam
cum tempus esset aestivale, utpote sexta feria hebdomadae
post Pentecosten secundae, ex gelu quod
draconi prae caeteris animantibus magis est naturale,
adeo immutatus est aer ut et febris multos invaderet
ac jumentorum non minimam partem frigus consumeret.
Alas et crura vel pedes, quos pictores
fingere solent, penitus nec habuit nec habere visus
est, quippe cui squammae et costae sufficiunt pro
deambulatione. Grossitudo pectoris erat parilis
grossitudini capitis. Post hoc paulatim diminuebatur
usque ad extrema caudae, cujus extremitas pene
adaequabat abietes magnas. Hunc tam ingentem hostem,
aut diabolum aut diaboli amicum, nolens Dominus
diutius terrere populum fidelium, subito
fecit ab aquilone moveri et densitati nubium cum
grandi impetu intermisceri. Quem cursu velocissimo
super nos, ut transeuntem vidimus, sibiloque
ejus pariter cum fistularum stridore non sine
metu audivimus, mox nubes quae a mane usque
in illam horam quasi stabant immobiles, in tantum
commotae et concitatae sunt, ut tota illa die
pariter et nocte non cessarent tonitrua seu coruscationes,
imo perseverarent usque ad vesperam
sequentis diei. »
#Ammonicius.@#
« Nunquid in illo tempore recordatus es aliquid
horum quae beatus Joannes in Apocalypsi sua de
dracone et bestia scribit? »
#Collectitius.@#
« Vere in memoriam venerunt haec, maxime autem
urgebat me recordatio Scripturae ejusdem Apocalypsis,
in qua continetur: Vae vobis, quia Draco
venit ad vos cum ira magna, sciens quod modicum
tempus habeat. Quamvis enim scirem per bestiam
et draconem Antichristum et diabolum designari,
et diem universalis judicii minime tunc instare,
tamen ob insolitam rerum ostentationem turbatus
cogitavi multa, et suspiravi timidus pro morte
mea sive aliorum, qui mecum videbant ista terribilia.
Tunc per divinae respectum clementiae restitutus
in spem vivendi, primo gratias egi Deo omnipotenti
qui nos liberavit de potestate diaboli; deinde
coepi mecum volvere, seu mente tractare si unquam
in legendo Scripturas scrutando talia invenerim,
qualia me illo die contigit vidisse. Et inter caetera
quae animus percurrebat, redierunt in memoriam
dicta et scripta beati Isidori episcopi, qui in
libro Etymologiarum de natura draconis scribit in
hunc modum: Draco major cunctorum serpentium,
sive omnium animantium super terram; hunc Graeci
draconta vocant. Unde et derivatum est in Latinum,
ut draco diceretur qui saepe a speluncis abstractus
fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est
autem cristatus, ore parvo et arctis fistulis, per
quas trahit spiritum et linguam exerit; vim autem
non in dentibus, sed in cauda habet, et verbere
potius quam ictu [ #legend.@# rictu] nocet. Innoxius est
autem a venenis. Sed ideo huic ad mortem faciendam
venena dicuntur non esse necessaria, quia si
quem ligaverit, occidit. A quo nec elephas tutus est
sui corporis magnitudine; nam circa semitas delitescens
per quas elephantes solito gradiuntur,
crura eorum nodis illigat ac suffocatos perimit. Gignitur
autem magis in Aethiopia et India in ipso
incendio jugis | null | 4dcf34a2-c4d8-4ee3-912f-9dd2158bfe9c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aestus. »
#Ammonicius.@#
« Credo sufficere ista vel a te visa, vel ab aliis
dicta de draconis natura, seu de bestia hosti antiquo
amica. Nunc ergo oportet ut revertaris unde digressus
est. »
#Collectitius.@#
« Quia tempus hoc simul et ratio poscit, admonitionem
tuam secutum iri meapte erit in voluntate, #et si Dominus magnus voluerit, non sine humilitate@#.
Igitur ut paulo ante dictando narrare
coepi, praesul venerandus, et multum a bonis vel
fidelibus amandus, memor admonitionis quam olim
acceperat per revelationem Christi confessoris, nec
non pro certo sciens principem hujus mundi ad se
venturum, et cum aeris potestatibus contra se pugnaturum,
sed in misericordia Domini, in quo non
habuit quidquam, per suffragia sanctorum sperans
animam suam humani generis inimicum superaturam,
jussit in agone novissimo ut a fidelibus in
oratorium portaretur, et ante altare beati Otmari
deponeretur. Quod cum factum esset, aliquantulum
ex infirmitate convalescens, resedit; et Orarium accipiens
per confessionem primum se expiavit. Dein
qui aderant pro fide, spe et charitate satis utiliter et
luculenter commonefaciens eos ac omnes sibi commissos,
et nihilominus obitum suum cum intimis
suspiriis Deo et sanctis ejus commendavit, sicque
viatico sumpto humotenus se humiliavit. Tunc
aeditui sive cubicularii ejicere tentabant universos
de ecclesia, exceptis familiaribus ibi ex more commanentibus.
Quos vir Dei prohibuit dicens: Reserate
ostia, sinite omnes, qui hic manere velint,
adesse resolutioni nostrae. Non enim nos, qui sumus
mortales, erubescere debemus, nisi ex malis operibus,
cum mortis debitum necessario exsolverimus,
quandoquidem Christus, qui nihil morti debebat,
ferme nudus mori non erubuit in cruce pro generis
humani salute. Aspiciat quisque in morte nostra
quod paveat et non caveat in sua. Deus misereri
dignetur et mihi misero peccatori mortem nunc patienti,
et cuique eam timide ac humiliter aspicienti.
Haec cum dixisset, reverenter expiravit. Mox advenit
archiepiscopus bonae memoriae, Hartwicus,
et Arbo comes quidam ex numero fidelium fidelissimus,
viroque Dei inter laicos charissimus. Hos
quoque illo venturos nocte praeterita spiritu praedoctus
venerabilis praesul Wolfgangus innotuit quibusdam,
post longa silentia, et corporis relaxata
molestia, astantes terrens, ac sic subito inquiens:
Mundate domum, purgate atria, hodie venient nobis
boni hospites. Et ut credatis mihi quia verum dico,
hoc vobis erit signum ex ore meo: Navis, in qua
ferebantur bona domini Hartwici archipontificis et
Arboni optimi comitis, naufragium atque jacturam
in Danubio perpessa est; sed per misericordiam Dei,
homines salvi facti sunt, et ipsi domini mox post
obitum meum vobis erunt adventuri. Quid multa?
completis his, quae dicta sunt, a beato Wolfgango,
corpus ejus comitatum ab archiepiscopo et a populo
fidelium copioso est religiose translatum, nec non die
a transitu illius septimo in civitatem Ratisbonam
allatum. Ubi cum praesul beatus apud Sanctum Petrum
esset susceptus, ac vigiliarum missarumque
celebrationibus Deo, cui famulabatur, foret commendatus,
in basilica beati Stephani protomartyris,
ut vivens praeceperat, pontificalibus infulis, in quibus
consecratus erat, induebatur, juxta hoc quod
scriptum est: Induam te mutatoriis. Ibi ut
audivi a quodam presbytero sene ac religioso, qui
eum paramentis amiciebat, ad manifestandum tanti
pontificis meritum, non tantum odor malus aberat,
sed etiam bonus aderat; secundum quod Apostolus
ait: Bonus odor Deo sumus in omni loco, aliis ad
vitam, aliis ad mortem. Tunc cum magna reverentia
sustollentes corpus beati viri, transportabant
illud ad ecclesiam Christi martyris Emmerammi,
cujus honorem, dum vixerat, intimo affectu
summoque studio colebat. Qua missarum solemniis #et exsequiarum officiis@#
rite peractis, octava
luce a pridie Kalendarum Novembrium, in quibus
ille excessit de medio, magnifice et honorifice,
sepultus est parte australi basilicae Sancti Emmerammi
in ordine pontificum duodecimo, satis congrue
numero sacro in tali viro definito, in quo Dominus
miraculis et signis potenter post manifestavit,
quia hunc cum principibus populi sui collocavit
.
#Ammonicius.@#
« Nunc ergo, quia virum Dei in numero episcoporum
posuisti duodenario, ut mihi videtur, conveniens
est ut qui ante eum hanc Ecclesiam rexerint,
nominatim edisseras, et quos habuerit successores,
huic operi ex compendio innectas. Delectantur
quidem nonnulli lectione hujusmodi. »
#Collectitius.@#
« Non habetur certum quis primus | null | e364b8c4-6fec-47c6-9eb1-e3dfbb979150 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in illo loco plantator
fuerit divinarum plantationum. Sed tamen,
ut potero, dilectioni tuae obtemperabo. Igitur
sicut ecclesiasticarum testantur scripta donationum
et traditionum, haec sedes habuit episcopos, Primum,
#temporibus Romanorum venerabilem
virum, cum caeteris non parvi numeri episcopis, quorum
certa praesulatus regimina legimus, nomina vero
invenire non potuimus, dein sub tempore regum Francorum,
nec non ducum Noricorum quemdam religiosum
Ecclesiae ministrum nomine Lupum et successorem
ejus nuncupatum@# Ratharium, ante ordinationem
illam, videlicet beati Bonifacii Moguntiae archiepiscopi,
quam ille in Norico, ex auctoritate apostolicae
sedis, juxta instituta canonum exercuit sive disposuit.
Postea vero praefuerunt hi, quorum nomina
subsequuntur. In primis praefuit dominus Gaubaldus,
vir sanctus et religiosus, sub quo corpus B.
Emmerammi vere martyris et episcopi translatum
est de loco in quo positum fuerat quando ab Ascheim
huc transportatum erat. Post hunc Sintpertus cathedram
pontificalem cum regimine ecclesiastico
suscepit, qui B. Emmerammo basilicam novam amplioribus
spatiis, et propensiore sumptu construxit,
atque ornavit. Quem per ordinem sequebantur,
Adalvinus, Baturicus, Erchanfridus; his succedebat
Embricho, homo venerabilis aetate ac merito, uti
comperimus chronicorum scripto veridico. Tum episcopatus
Ratisbonensis Asperto provenit, cui successit
vir magnae mansuetudinis et pietatis nomine
Tuto, clarus ingenio; is habuit successores, Isangrimum,
Guntharim, et Michaelem. Post hoc rexit
hanc Ecclesiam B. Wolfgangus, quem subsecuti sunt
ordine vicis suae, Gebhardus, et item Gebhardus,
quibus Orno successit, tertius Gebhardus frater imperatoris,
valde praeeminens et nobilitate generis et
fastigio pontificalis honoris. Ab illo autem, qui,
Lupus vocabulo, pastor officio pascebat oves Christicolas
sub duce qui dictus est Dieto, usque ad istum,
qui nunc Ecclesiam regit, fuerunt omnes episcopi
hujus sedis decem et septem. Hos pius Princeps
pastorum collocare dignetur in regno coelorum, et
nos peccatores in multitudine suarum miserationum,
non dedignetur efficere participes aeternarum salvationum. »
#Ammonicius.@#
« Amen. Nunc tempus est ut stylum convertas
ad miracula quae ad sepulcrum beati Wolfgangi episcopi
et confessoris dignata est gratia Omnipotentis
operari, qui in sanctis ejus semper est gloriosus et
mirabilis. Haec quoque scribere te oportet, vel ob
hoc maxime quia sunt nonnulli qui quosdam electos
minime credunt esse in numero sanctorum,
nisi ad eorum sepulcra prodigia viderint et signa. »
#Collectitius.@#
« Novi et scio quia tibi obsequendo multorum
moribus deservio; ideo dilectionem tuam praecedentem
per admonitionem paratus sum subsequi per
praesentem descriptionem. »
Quidam homo caecitate multatus, ob id valde contristatus,
ut ad sepulcrum B. Wolfgangi accessit, et
ibi cum lacrymis preces fudit, recepto visu, exauditum
se gratulatus, et inde oppido laetificatus Deo
ac sancto pontifici gratias egit, sicque comite salute
proprios lares revisit.
Alio quoque tempore muliercula quaedam sub spe
recuperandae salutis deportata est a suis in ecclesiam
B. Emmerammi martyris ac pontificis, in qua
dum ante altaria rependo petitione sedula sanctorum
efflagitasset suffragia, tandem ex labore seu aegritudine
fatigata, secus tumbam Christi confessoris
Wolfgangi resedit humi. Cumque misella corpore
ac mente inclinis, venerandi pontificis adjuvari se
optaret precibus et meritis, subito lateris contractio,
et caeterorum nodosa membrorum alligatio est
soluta, et nihilominus tam vehementer disrupta ut
sanguinis effusio difflueret in pavimento. Tunc mulier,
primum exterrita, prae timore coepit clamare,
dein exsiliens grates reddidit salvatrici sanctae Trinitatis
omnipotentiae, atque sanctorum sanitatis
impetratrici clementiae. Itaque sibi restituta de salutiferis
ecclesiae domiciliis repedavit ad sua. Post
haec ad quos hujus rei cura pertinebat, scamnellum,
quo illa paupercula totis viribus innixa repere potius
quam deambulare solebat, ad gloriam nominis
divini, et ob memoriam tanti signi, super fores ecclesiae
suspendebant.
Quadam die [ #al.,@# Dominico] homuncio pauperculus,
et, ut veridica relatione didici, Ravennantis episcopi
eleemosynarius, gratia orandi venit in ecclesiam
B. Emmerammi. Is, dum frequenti oratione se
liberari sanctorum meritis postularet ab inhaerente
sibi diu membrorum debilitate, demum decubuit in
loco qui beati Wolfgangi dotatus simul atque ditatus
est corpore sacro. Ibi feliciter soporatus, quemdam
virum statura procerum, et canitie venerandum
astare vidit, qui ad eum dixit: Ut quid tu hic aut
cujus rei gratia huc advenisti? Cui ille respondit:
Domine, propterea miser huc veni ut saner a languoribus
quibus jam | null | d1375dfe-c47d-4002-a19e-95074391ad60 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
per plures annos laboravi
detentus. At venerabilis heros, virga pastorali quam
manu gestare videbatur tangens aegrotum, ac officiis
membrorum destitutum miserabiliter, infit: Ecce
sanaberis in nomine sanctae Trinitatis. Tunc, qui
jacebat quasi mortuus, per merita praesulis reverendi,
a sumno aegritudinis excitatus, repente exsilivit
et prae stupore sive tripudio clamans, in quantum
potuit, Deum sanctosque illius et ipse laudavit,
et alios ad laudandum provocavit.
« Haec itaque tria capitula, ob memoriam venerandi
episcopi in nomine sanctae Trinitatis descripta,
pro testimonio duorum vel trium testium sufficere
credo his qui non superbo oculo et insatiabili corde
contradicere tentant nomini trino pariter et divino.
Insuper spero ejusdem sancti meritum viri, superna
revelante, et nihilominus cooperante gratia, manifestius
adhuc et abundantius declaratum iri, nec
non in Domino plenius a nobis sive ab aliis laudatum
iri. »
#Ammonicius.@#
« Omnium fidelium spes non solum aequo, sed
etiam necessario ponitur et figitur in omnipotente
Domino qui in tantum misericordiae suae unguenta
diffundit ut nec ab ingratis beneficia sua subtrahere
velit. Cujus laus in sanctorum memoria, usque in
finem saeculi confertissima debet recipere incrementa,
secundum hoc quod Psalmista in centesimo
quadragesimo quarto psalmo dicit: Confiteantur tibi,
Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant
tibi. Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam
loquentur. Proinde et tu viriliter assume dialogum
inter duos conferendum, et scribito venerabilem
virum Ramuoldum, quandoque scripseris beatum
Wolfgangum, summa devotione commendans fideli
memoriae, qualiter laudabilis dualitas tanti antistitis
et abbatis, dilectione Dei et proximi comitante, cum
fide et charitate, illuc pervenerit, ubi sancta Trinitas
perpetualiter imperat nec non indivisa divinitatis
unitas cum sanctis et electis aeternaliter regnat. »
#Collectitius.@#
« Amen, fiat voluntas Domini in salute generis
humani, et in paupercula descriptione hujus opusculi,
sicque suum stylus agat officium, ut per id
obedientiae, Deo paretur acceptabile sacrificium.
« Post obitum atqui beati Wolfgangi pontificis, scilicet,
servi Dei cunctipotentis, Ramuoldus egregiae
memoriae abbas, in regimine monasterii seu procuratione
coenobii, per tentationes varias adversitates
perpessus est multas. Quae in tantum excreverunt ut,
sub #primo@# Gebehardo sedis hujus episcopo
famulus Dei apud tertium Ottonem imperatorem,
quorumdam detractionibus simul et accusationibus
infamaretur. Unde ad id ventum est quo iisdem
princeps credendo quod non credere debuit, de religione
viri Dei dubius factus et anceps, dum ad sanctum
Emmerammum, more imperatorum, veniret,
et exacerbatis animis, nec alloqui eum, nec oculos
in illum convertere vellet. Cumque ab eo oratum
esset in secretario altaris, coram eo qui fecit machinam
coeli, terrae ac maris, accessit ad eum
despoton quidam symmysta ejus nomine Heribertus,
tunc forte capellanus, postea vero Coloniensis episcopus.
Is ex consulto ad eum dixit: Domine, non
oportet vos indignari contra virum Dei. Ad haec imperator
infit: Cum scriptum sit: Principem populi
tui ne maledixeris, scio quia non convenit hominem
Dei mihi detrahere sive maledicere; praesertim
cum et ego illi nihil unquam fecerim quod
sit dignum maledictione. Tunc dominus Heribertus
bonus et fidelis consiliarius, respondit: Si principatus
imperii gestit, sicut et debet in praesentia
vestri, venerandum abbatem, coram sancta congregatione,
super hac re interrogate, et ita, utrum vera
an falsa sint quae illi objiciuntur, probari. Credo in
Deum, et spero quod tam venerabilem senem et senectutis
maturitas, ac divinitus concessa sapientia
et humilitas nunquam permiserint dixisse qualia ab
inimicis dicta sunt de eo, vel ficta. Tum imperator
remittens animum, ad divinae dispensationis nutum,
secum assumptis dilectoribus paucis [pacis] intravit
claustrum humilis et mitis. Ibi videns venerabilem
Patrem cum fratribus humotenus prostratum, expavit
et dixit: Grande malum fecit mihi, qui ex
legatione Gebehardi episcopi ea referendo indidit
auribus meis, quibus me improvidum commoveret
adversus abbatem istum et sibi commissum sanctorum
collegium. Scio quidem quod vitae meae parva
non est agenda poenitentia pro ista falsitatis credulitate
incauta. Nunc ergo, quia peccata mea nudaverunt
vestigia vestra, obsecro, recalceate vos, et
sic redite ad nos. Quo celeriter facto, cum fratribus
venerabilis heros Ramuoldus egressus, fiducialiter
locutus est ad principem dicens: Novimus quippe
quia quod habetis imperium desuper est datum atque
constitutum, et quia, cui Deus | null | 466d3449-e62b-43f9-a633-45efdca94f84 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
benedixerit, benedictus
sit. Hujus quoque rei, quia per totum non
fuimus insipidi, imo adhuc sumus ex parte scioli,
unde parvitati meae tanta temeritas, ut ego vilis
homulus, mensuram meam penitus oblitus, auderem
celsitudini vestrae maledicere, quam Rex regum et
Dominus dominorum jam dignam fecit sua benedictione!
Quocunque ergo judicio majestati vestrae
placuerit, paratus sum me ex objecto purgare, nec
non cunctis astipulatione veritatis pro hac re satisfacere.
Imperator autem responsum deliberans, hujusmodi
verba proponit: Sicut veritate delectamur,
ita e contrario falsiloquiis exacerbamur, unde judicium
Dei censemus superexaltandum judicio mortalium,
qui facile fallunt et falluntur. Malo quidem
credere bona de bonis quam mala de perversis. Nec
enim quemquam decet temere quidquam credere a
quoquam. Unde et verbotenus tuapte prolata objecti
excusatio est mihi a tanto viro permagna satisfactio,
qua modo aeque ut alterius generis evidenti
placatus judicio, senior o dilecte Deo, spiritali allocutione
pariter et admonitione tui in aliquo #secreto@#
loco, cupio #conveniri seu@# consolari, et
onus regni, quod indignus accepi, desidero per eum
relevari qui dicit in Isaia propheta: Computrescit
jugum a facie olei. »
#Ammonicius.@#
« Hoc est, quod per prophetam dicitur: Erubesce,
Sidon, dixit mare. Ecce nos, qui jure praepositis
per omnia debemus humiliari, saepe ob verba
fraternae admonitionis, superbiae stimulis, ad iracundiam
provocati, contra patres et fratres indecenter
et supra modum solemus commoveri; et econtrario
saecularis persona, non solum officiose in
fascibus constituta, sed etiam principaliter imperiali
fastigio sublimata, assumpto schemate humilitatis,
confundit superbiam dejectricem archangeli et matrem
diaboli. Quid hac humilitate bona voluntas
operatur, nisi ut superbia nostra arguatur, et justitia
quodammodo nos conveniat, et ad cor nostrum
verba hujusmodi intromittat? Erubesce, Sidon, dixit
mare, id est, confundere negligens monache,
sive sanctimonialis, dicit fidelis etsi saecularis, quia
monachorum summam virtutem, hoc est, humilitatem
abjecisti, et maximum vitium, id est, superbiam
tibi pertinaciter usurpasti. Quod pessimum et omnium
peccatorum mordacissimum tenaculum, provide
cavebit sive superabit quicunque implere studuerit
quod Apostolus dicit: Humiliamini sub potente
manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.
»
#Collectitius.@#
« Huic testimonio sacrae lectionis optime competit
quod Veritas in Evangelio dicit: Qui se exaltatat
humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur,
Quae dicta veridica, utpote quidem sancta et Evangelica
insinuant, aliis pro exaltatione tremendum,
aliis pro humilitate gaudendum. Sed cum in multis
offendamus omnes, superbi sunt tolerandi, et
per fraternas admonitiones assidue visitandi, ut quod
superbe delinquunt per humilitatis immutationem
possit correctum iri. Est enim periculosum valde
superbiam cordi hominis quasi proprio nido insidere.
Proinde humiliter petendum est a fidelibus, ut
tam pestiferam dominam a nobis et ab omnibus
Christianis avertere dignetur misericordia Dei omnipotentis. »
#Ammonicius.@#
« Fiat, fiat, secundum verbum tuum, ut per
totum mundum cadat hoc pestiferum vitium. »
#Collectitius.@#
« Nunc ergo eos, quos mordaciter admonitiuncula
tua notavit negligentiarum et vitii vitiorum, liceat
his quae subsequuntur placare. Imperator igitur
gloriosus praenominatus et saepe nominandus, Otto
III, in multis religiosus, cum abbate venerando intravit
ecclesiam Sancti Benedicti ad famulitia divina
multipliciter addicti. Qua oppido humiliatus, et per
Confessionis medicinam consternatus, inter duo altaria
sub specie geminae dilectionis constituta, ac in
honore ejusdem venerabillimi Patris, et praeclari
maryris Christi Kiliani consecrata, jussus a spiritali
patre, velut servulus vilissimus in humili tripedica
coram eo sedit, humilitate comitatus optima
matre. Ibi audivit multa quae solent opera destruere
stulta, nec non alia plura, quae corda stolidorum
accipere abnuunt cervice praedura. Demum per conversationem
alter factus, et per admonitionem hominis
Dei intime tactus, gratiam Dei sibi adesse
sensit, quae compunctionem largissimam illi contulit,
qua exterior homo interiori homini #non solum@#
subtilissime concordavit #sed etiam utilissime@#.
Cumque hac fragilitati humanae in id temporis
satisfaceret, foras egressus, ad suos dixit. Vere
Spiritus sanctus locutus est per os viri istius. Hodie
in sermone illius probavi verum esse illud Salomonis:
Verba sapientum quasi clavi in altum
defixi.
« Mandatum quippe divinum certissime #suis observatoribus@#
reddit liberum animum. Cumque
Caesarem diligenter intuerentur ejus familiares, | null | cf4eecf4-dacc-4c13-888a-fd750823a4a8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
admirati
sunt super immutatione vultus ejus dicentes:
Domine, quid tibi contigit, quod adeo perfusus et
lacrymis et sudore? Quibus ille respondit: Nolite
mirari quod sim udus ex sudore, sed quia vivo prae
timore. Nunquam me contingat talem quaestionem
incidere, nisi pro animae meae salute. In isto sancto
seniore comperi manifeste quantus honor debeat
exhiberi servis electis Dei. Post haec jussit episcopum
Ratisbonensem ad se accersiri. Et stans ante
altare Sancti Emmerammi, sub interminatione ad
eum dixit: Cave ne ultra, me vivente, quidquam
mali facias abbati hujus coenobii et fratribus, Deo
sanctoque Emmerammo hic famulantibus. Sint tibi
tua ad episcopatum jure pertinentia; monachorum
bona maneant illis vallata sub omnium bonorum
tutela. Quacunque ergo die praevaricatus fueris in
his quae praesens hausisti auribus tuis, procul dubio
scito, sive divinitus sive humanitus, pro malo
tanti piaculi tecum duriter ac acerbiter actitatum
iri. Dein conversus imperator ad abbatem et fratres,
pietate solita valedicens illis, ait: Interius et exterius
vos ita conservare dignetur miserator et misericors
Dominus, ut in orationibus vestris non solum
possitis memores esse nostri, sed et totius populi
Christiani. Quo dicto, psalmis et canticis Domino
commendatus piissimus Augustus, ex more praecedente
sancta et crucifera imperiali lancea, exivit de
civitate ista, petiturus Italiam, nec non aditurus potentissimam
urbem Romanam, quam quidam vocitare
solent mundi dominam vel rerum maximam. »
#Ammonicius.@#
« Unde hoc ut haec terrena civitas rerum nominetur
maxima, cum amplissima civitas Dei, quam
ipse per vivos et electos lapides coepit construere
ab initio mundi, jure dicatur orbis domina
vel rerum maxima? Pro rei etenim hujus veritate,
quo non dubitet homo in sua fragilitate ex secretario
suo per Salomonem Sapientia clamitans, et omnipotentiam
suam propalans, dicit: In omni populo
primatum tenui, superborum et sublimium colla
propria virtute calcavi. Oportet ergo, ut mihi
videtur, quo praesens dialogus, evidenti ratione,
simplicitati fraternae satisfaciat super hac quaestione. »
#Collectitius.@#
« Putabam satisfactum esse omnibus, per illud
famosissimum B. Augustini opus, quo abundantissime
disputat De civitate Dei, cui contraria est civitas
diaboli, quam per superbiam erectam ipse
Rex regum quotidie dejicit et minuit; et econtrario
per humilitatis spiritum exaltat suam, a bonis inchoatam,
et in bonis finiendam, secundum quod
scriptum est: Ponet Dominus terminos ejus pacem,
filiis quoque hominum dans potestatem filios
Dei fieri, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate
carnis, sed ex Deo nati sunt. Sed quia charitatem
tuam id avide video expetere, ut in hoc opusculo
per parvitatem meam aliquid inde disseratur,
faciam et ego pro modulo meo, et si non ut volo,
tamen sicut potero. Igitur a constitutione mundi,
civitas Dei controversiam habuit cum civitate diaboli,
cujus pars non minima fuit Babylon illa quae
dicebatur gentium inclyta, in quam olim confusum
est labium universae terrae, ob superbiam
scilicet, plusquam altitudine centum viginti
cubitorum erectam. Hanc Christus in civitate sua,
id est, in Hierusalem, cujus participatio ejus in idipsum
,
die Pentecostes evidentissime stravit
atque suorum humilitatem potentissime exaltans
declaravit. Illa enim de Spiritus sanctus repentino
sonitu super discipulos veniens, et in linguis igneis
visibiliter illis apparens, collegio centum viginti
fratrum in uno coenaculo sub amore benigni Jesu
congregatorum, cum copia coelestis benedictionis
contulit adunationem linguarum, quibus per
universum orbem praedicarent et testificarentur Dominicum
triumphum, quo diabolus victus, et catenis malitiae
suae constrictus, per totum mundum gemit et ululat
apostatam civitatem, quondam per superbiam suam
elevatam, modo per humilitatem Christi discipulorum
dejectam, imo totam gentem Christianam clypeo
divinae munitionis disqueritur protectam. Hinc certissime
probabitur quod civitas Dei semper crescit, et
civitas diaboli in aeternum decrescit. Hujus itaque civitatis,
quae ad diabolum pertinet, antiquis temporibus
haud parva portio erat Roma, per idololatriam
a diabolo possessa. Quae priusquam Christum est
confessa, et sub nomine ejus martyria multa perpessa
(dictu mirabile, sed revera probabile) per eum
transmutata qui de lapidibus potens est suscitare
filios Abrahae, sociata est coelesti hierarchiae;
et quae antea nimium dedita fuit idolorum culturae,
nunc tripudiat se dotatam esse Christi fide, ac multiplici
veneratione sanctorum. Vere fideles in hac
civitate considerant impletum esse quod Apostolus
dicit: Quia ubi abundavit iniquitas | null | bca14930-4010-42ba-aebd-5a3b01ecad80 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, superabundabit
gratia. Ecce illa Babylon antiqua, quae, suadente
superbia, quondam arbitrabatur se totius
mundi principatum posse obtinere, jacet deserta,
draconibus et malis bestiis referta. Haec autem, id
est Roma, eo quod et ipsa olim sequeretur diabolicum
errorem et omnium malorum confusionem, ut
beatus Petrus testatur, sortita Babylonis nomen,
et ob potentiam imperii tunc vocata domina mundi;
sed postea per eumdem Apostolum et per successores
illius humiliata, sub potentia Christi, ex civitate
diaboli facta est civitas Dei; quae in tantum excrevit
in divino cultu ut, pro ruinis murorum et veterum
fanorum, surgant quotidie innumera aedificia ecclesiarum
sive monasteriorum. E quorum incredibili
numero, ut audivi a quodam sene, qui se dixit nutritum
fuisse in eadem civitate, viginti possidentur
a sanctimonialibus, quadraginta a monachis, sexaginta
a canonicis, exceptis his quae extra civitatem
sunt, et aliis ecclesiis sive capellis quae in Urbe abundant.
Age jam, frater, qui stomacharis contra eos
qui dicunt Romam rerum maximam. Attende, si potes,
quae dignitas illi acciderit, ex die qua Petrus,
extra portam civitatis Romanae, vidit sibi Christum
occurrere, ubi et adoravit eum, dicens: Domine,
quo vadis? Et dixit Dominus: Venio Romam iterum
crucifigi. Locus ille quidem, ubi crucifixus est Christus
in Petro, sive Petrus pro Christo, nec non ubi
Paulus decollatus est pro Capite summo, dignus est
omnigena veneratione, sub illius videlicet dilectione
qui ad salutem fidelium tanta sanxit ineffabili sua
miseratione. Quid mirum igitur si illa civitas rerum
maxima dicatur, quam ipse rerum Conditor ita dignatus
est visitare ut membra sua praecipua ibi clarificare
vellet gloriosissima passione!
« Ecce nos, qui unum martyrem beatissimum
scilicet Emmerammum, Deo donante, patronum habemus,
pro memoria sanctorum jocundamus et gaudemus,
quanto magis illi quos Deus, qui dives est
in omnes, ditavit corporibus tot martyrum, et,
ut ita dicam, pretiosissimis et clarissimis pignoribus
coelorum? Quid multa? Deo gratias, quia cecidit Babylon
in Roma. In qua sub confessione nominis
Christi gente surgente novella, super immutatione
sui oppido mirata, dicit cum Psalmista: Haec
est mutatio dexterae Excelsi. Hanc siquidem urbem
quasi intuentes undique collectae plurimae gentes,
assumunt verba sacrae Scripturae et dicunt:
Omnipotens Roma, gloriosa dicta sunt de te, quia
civitas Dei es facta. Per Caput omnium bonorum,
quod est Christus, qui regnat in aevum, sub
apostolorum praedicatione ac martyrum testificatione
in te confracta sunt capita Draconis, et est datus
esca populis multis, juxta quod Psalmographus
Dominum laudans in consilio sanctorum ait: Tu
confregisti capita Draconis; dedisti eum escam populis
Aethiopum. »
#Ammonicius.@#
« Quia mihi sub persona concionatoris quaestionem
moventi, luculente ratione satisfecisti, nunc
restat ut secundum nomen tuum, o Collectiti, quae
post hinc colligenda sint, diligenter subscribantur.
Utilitas enim legentium poscit exponi versiculum
Psalmistae quem proposuisti. Nam incredibile pene
omnibus videtur quod homines possint et debeant
Draconem comedere. »
#Collectitius.@#
« Mos est sacrae Scripturae ut per schemata et per
species varias ordinet sententias. Harum una dicitur
metaphora, id est, transformatio, per quam
sermo divinus dicit Draconem edendum ab hominibus,
sed haec comestio nihil aliud intelligitur quam
consummatio et annullatio. Sicut enim cibus et
esca dentibus molitur et teritur, et ita in nihilum
redigitur, sic quoque Draco, id est diabolicus, virtute
Christi contritus, ab Ecclesiis ejus potenter
calcatur, sive annullatur, ut ipse Salvator ad discipulos
suos in Evangelio suo ait: Ecce dedi vobis
potestatem calcandi super serpentes et scorpiones,
et super omnem virtutem inimici. »
#Ammonicius.@#
« Grates Deo, quia morigeratus es infirmati meae,
sive necessitati fraternae, etiam in hujusce quaestionis
absolutione. Enimvero jam tempus et ratio exigit
ut, his in congruo loco dimissis, redeas ad historiam
Ramuoldi, venerandi abbatis ac amantissimi Patris. »
#Collectitius.@#
« Post quinquennium quoque imperialis exitus de
civitate Hiatospolitana, cujus nos incolae sumus,
languore diuturno B. abbas Ramuoldus, viribus
corporis coepit destitui, spiritaliter gaudens interiorem
hominem per hanc infirmitatem institui, secundum
Apostolum videlicet dicentem: Quando infirmor,
tunc fortior sum et potens. Hac quidem
carnis infirmitate perductus est ad novissimam praesentis
vitae lucem. Qua | null | 7d20dd9e-3323-4e81-9cd9-c7de77b63952 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
die venerabilis heros, erigens
se de lectulo quem jam per continuos quatuordecim
dies prae valetudine non poterat deserere, tunica
sancti propositi amictus, et per spiritalem medicinam,
aliquantisper de febre relevatus, orario accepto
et agmine fratrum collecto, resedit in medio,
ac potenti sermone usus est in hunc modum: Deus
Pater magna dilectione atque magno consilio misit
Unigenitum suum ad salvificandum genus humanum.
Unde et per Prophetam magni consilii Angelus
est praenominatus. Qui, cum per divinam
potentiam nos posset eripere de potestate diaboli,
noluit ea per nudum uti ad redemptionem generis
humani, ob justitiam, scilicet sanctae Trinitati
maxime propriam; sed ineffabili sua misericordia
hominem, quem cum anima suscepit incarnatus de
Virgine, obtulit Patri, suspensus in cruce, Deo reconcilians
mundum per sacrosanctum sanguinem
suum, hunc etiam in forma humilitatis opponens
hosti antiquo, quem ille se jactabat superasse, nequissimo
superbiae homicidio. Christus etenim in
ligno crucis, usque ad mortem factus est obediens
voluntati Patris; cujus ad mortem factus est primi
hominis vulnifica inobedientia. Hanc virtutem, fratres,
obedientiam, qua Christus patravit humanae
redemptionis elegantem continentiam summa devotione
diligite, sectamini, amate. Sanctam Trinitatem,
quae nos condidit ad imaginem et similitudinem
suam, intellectu, memoria et voluntate, diligentissima
timoris et amoris veneratione laudate. Aemulamini
igitur mente devota, secundum Apostolum,
majora charismata, et illud Salomonicum
cordetenus ruminate: Deum time, et mandata ejus
observa; hoc est omnis homo. En ego aetate
decrepitus, in fide quoque catholicus, et ut verum
fatear, in virtute quae huic fidei suppeditare debet
permodicus, die vocationis instante, viam ingredior
universae carnis, sperans me venturum ad gaudia
patriae coelestis per eum qui est Liberator mirabilis
in miserationibus suis multis. Vos autem in Christo
viscera mea hunc Patrem diligite, cujus paternitas
in numero filiorum Dei cum corporibus collocare
potest animas vestras. Et hoc vobis futurorum signum
quam prolatum per me indignum: quia in
loco isto multa passuri estis adversa post discessum
meum, quibus in tantum exacerbabimini ut etiam
loco cedere compellamini. Verum tantae tempestatis
commotio cito sedabitur divino solatio. Unde consilium
do ut unusquisque vestrum festinet huc reverti
in professionis locum, ubi #desiduo audiat vel@#
exerceat harmoniam spiritualium vocum. De
caetero vero in hoc nunc conclusionem fraternae admonitionis
finem facio, quo ita calliditatem serpentis,
quae minor est inter virtutes, habere studeatis,
ne auream humilitatem columbinae simplicitatis,
quae major est, per incautelam amittatis. Sed omnimodis
hoc assumatis quod Christus in Evangelio
suo discipulis praecepit, dicens: Estote prudentes
sicut serpentes et simplices sicut columbae.
Tum summa humilitate inter abbatem et fratres,
alterna facta confessione nec non e coelis petita seu
imprecata pernecessaria peccatorum indulgentia,
intimis quasi coelum tangens suspiriis, venerabilis
heros, primum summo Pastori commendat gregem
sibi commissum, dein fratribus, jam prae lacrymis
ac singultibus vix fari valentibus, valedicens, ait:
Abite, fratres charissimi, et praeparate vos ad celebrandum
divinum officium, atque summa festinantia
concurrite ad complendum ex more ordinem sacrum;
et hoc ultimum senis memoriale pro benedictione
habetote: In nomine Domini, salus omnium
nostri. Cumque omnes communiter dicerent, Amen,
atque exirent moesti, a sancto #Spiritu vere@# paracleto
quaesituri solamen, vir Dei per spiritum praesentiens
animam de corpore celeriter dissolvi, jussit
se ab his qui aderant in oratorium cellae suae proximum
portari, et inter duo altaria deponi; conversus
quidem caput ad aram sancti Patris Benedicti, pedes
vero ad altare sancti Kiliani martyris Christi. In
cujus nomine, utpote in omnium salutis omine,
spem suam ponens firmissime, praecepit ibi missas
celebrari, et Dominicae passionis memoriam intentissime
agi. Qua peracta cum ventum esset ad communionem,
ipse vir Dei ut accepit corporis et sanguinis
Dominici eucharistiam, mox ad aeternam patriam
ex ergastulo carnis emisit animam, ita in
agone novissimo manus extentas juxta caput tenens
ut ante in oratione facere solebat. Tunc religiosi
seniores, Gotahardus, scilicet abbas monasterii Altahensis,
atque Adalpertus Pater coenobii Sewensis,
cum fratribus caeteris accurrentes, Deoque hymnos
ac laudes devota mente solventes, spiritum pii Patris
cum orationibus commendare satagebant Omnipotentis
gratiae miserationibus. Quibus rite officioseque
finitis, hi quorum corda prae caeteris visitare
dignata est inspiratio divina vocem cum fide attollentes
dixerunt: Domine, uti speramus | null | 0f793638-d23d-445d-8676-070563e02d6a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, iste tuus
homo haud nequidquam in praesenti saeculo consummavit
tot annos vitae suae concessos, quem hodie
centenarium per vocationem tuam magis miramur
quam dolemus de medio exemptum.
« Certe lex numerorum calculatoriae artis monet
peritum, quo per tricenarium numerum in sinistra
manu proponat legitimae licitum jugalitatis osculum.
Dein suggerit ut eadem in laeva per sexagenarium
assumat claram viduitatis pressuram. Tertio exigit
quatenus centenarii conclusionem sive perfectionem
quaerens, transeat in dexteram, et ibi pingat coronam,
quae significat inaestimabilem virginitatis gloriam
ac lauream regni coelestis aeternam. Hujus
quoque numeri nequaquam dignus est sublimitate,
qui confoditur Salomonicae invectionis diligenter
examinanda subtilitate, quae stultum sic denotat,
dicens: Maledictus puer centum annorum.
Quod omnimodis cavens hic tuus dilectus, cujus
corpusculum jam defunctum circumstantes funeriis
obsequiis procuramus, omnibus diebus vitae suae
in illorum numero gestiebat inveniri quos consignat
ille #insignis@# tui versus Psalmographi: Cum
sancto sanctus eris, et cum electo electus eris.
Unde sicuti credunt tui fideles, a te, qui dives es
in omnes, pro centenaria perfectione jam donatus
est apud te coelesti benedictione. Libet ergo nosmet
servulos tuos, oppetitione recenti hujus nostri senioris
dilecti luctuose consternatos, in tui sancti
nominis confessione pariter et consolatione ob infirmitatem,
videlicet humanae fragilitatis relevandam,
aliquantulum requiescere, et nihilominus in fervore
laudis almae Trinitatis hominem exteriorem cum
interiore hujusmodi verbis exercitamento placet
concalescere. Gloria tibi, Trinitas, aequalis una
Deitas, et ante omnia saecula, et nunc et perpetuum. »
#Ammonicius.@#
« Amen. Ecce constat manifeste virum Dei exemplo
majorum vitam virtutibus refertam in hoo
saeculo duxisse, quem tam veneranter contigit inter
mortales coicum [ χοϊκόν] exuisse. Hinc etiam conjiciendum
aestimo quia is, quod gloriolam saeculi
hic vivendo, in quantum potuit, declinare curavit,
moriendo, seu hominem exuendo, illud semper
manentis gloriae introivit gaudium ineffabile,
quod secundum Apostolum: Nec auris audivit, nec
in cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus
his qui diligunt illum. Cui maximae consolationis
evidenti testimonio concordat David fidelis
dicens Domino: Quam magna multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te.
Et post pauca: Abscondes eos in abscondito faciei
tuae a conturbatione hominum. Unde et tu, o
Collectiti, protectus a contradictione linguarum in
tabernaculo Domini, perge viam regiam, ut coepisti,
perscripturus clarissimam vitam hominis Dei. »
#Collectitius.@#
« Placet, fateor, o Ammonici, quia me post
mortem hominis Dei vitam illius praescribere adhortaris.
Hoc enim firmiter tenet Lex, pariter et
spes fidei Christianae, quod sancti, scilicet electi,
cum carnaliter mortui fuerint mundo, vere ac spiritualiter
incipiant vivere Deo. Unde et ad eorum
mortua ossa crebrescunt miracula, nec non innumera
mortalibus per ipsorum pias intercessiones
praestantur beneficia. Horum quoque commoda,
quam luculenter ad tumbam istius confessoris, de
quo nobis est sermo, e coelis ministrata sint, post
pauca breviter edicam, quo minus protelem charitatem
fraternam, ad haec ad alia percipienda non
modice avidam. Enimvero fama evolitante virum
Dei oppetiisse, ex industria credentem apud Deum
illum vixisse, in id rata ministratio rerum processit
ut sub festinatione, ad exsequias tanti Patris
concurreretur a multis, cum summa devotione
cordis. Inter quos erat Henricus hypatos tunc forte
principatum tenens super populos Noricos et Karinthios,
post paucos vero annos rex futurus non
solum Germaniae sive Galliae, sed etiam imperator
totius Italiae, atque Augustus Caesar civitatis Romanae.
Is, assumpto secum Gobehardo episcopo, qui
antea sancto viro ex parte contrarius fuit, sed tum
teste lacrymarum fonte, immutatus mente advenit,
servo Dei in sepultura humiliter obsequendo se
servum praebuit summo humili dominorum Domino.
Nam, in unum congregatis et ad funus pii abbatis
officiose concinentibus pene omnibus Ratisbonae
Deo servientibus, ipse princeps propriis humeris
non erubuit feretrum portare, nec non accuratius
sepulturam parare. Demum introivit fossam sepulcri,
et ipse clausit arcam, quae jam suscepit corpus
viri Dei, ac sibi claviculam ejusdem arcae pro pignore
charissimo elegit, et nihilominus postea in
fascibus constitutus regni, eamdem semper secum
velut insigne triumphi reservavit sive retinuit. »
#Ammonicius.@#
« Haud absque admiratione sciscitari potero
utrum haec ex praecepto et voluntate viri Dei facta
sint, an casu ita contigerunt. Nam raro factum
audivi ut quis sepulturae traditus in arca clauderetur | null | 23312f3d-b896-4750-a28e-e90be9405b44 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
seris munita. »
#Collectitius.@#
« Non est mirum si homo simplex super hujuscemodi
reculis miretur, cum David rex et propheta,
cui sapientiae occulta sunt divinitus manifestata,
super virtute sacramentorum coelestium miraretur
dicens: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel,
ipse dabit virtutem. Cujus pervalidae summo
donante particeps factus beatus Pater Ramuoldus
in firmitudine fidei catholicae, sciens Petram
Christum, mundum salvasse per lignum, sarcophago
lapideo jussit #arcellare vel sepulcrale@#
scrinium immitti ligneum, ob memoriam quippe
passionis Dominicae corio rubicundo vestitum; quod
post defuncti condendum susciperet corpusculum,
ea videlicet spe ut quem ipse, dum #in praesenti@#
vixerat, de eodem scrinio in pauperum grege quotidie
solebat pascere atque vestire, non dedignaretur
se in numero electorum omnipotenti sua misericordia
resuscitare et in sinu aeternae beatitudinis
collocare. His ergo pauculis verbis, o Ammonici, si
minime satisfactum esse arbitraris tuae admirationi
simul et sciscitationi, recurre, quaeso, ad id
quod Scriptura dicit: Nihil in terris fit sine
causa. Quod in sanctorum gestis potissimum
debet notari, et verissime potest probari. Nam quod
beatissimus abbas Ramuoldus ad tempus compulsus
est Ratisbonense coenobium deserere, ac Trevirense
repetere, causa exstitit civile bellum, quod erat
inter Henricum ducem et Perchtolfum marchicomitem,
atque inter caeteros optimates principis #Ottonis tum civitatem Ratisbonensem obsidentis@#.
Quo sedato et quasi innuente beato Emmerammo, #per loci sui provisorem repedatum iri@#,
senior
venerandus a Treverica civitate Hiatospolim est
reversus; inde secum transferens multas sanctorum
reliquias. Harum quoque salutaris allatio
exstitit causa cryptae apud Sanctum Emmerammum
aedificatae. Cujus aedificatio, per virum Dei satis
artificiose ordinata, trifariam nec non quadrifariam
speciem intuentibus exhibet. Et quia hujus operis
auctor sanctam dilexerit Trinitatem, atque quatuor
Evangeliorum firmiter tenuerit fidem, quasi quodam
testimonio credibile perhibet. Columnae vero,
quae eamdem crypticam ecclesiam sustentant, dualitate
sua geminam dilectionem, Dei scilicet et
proximi, pulcherrime compingunt. Quinque autem
altaria, in quibus totidem pyxides collocatae cum
reliquiis quas praenominatus heros de Lotharingia
transtulit, quinque librorum Moysis principalem
observantiam in memoria monent teneri, et in
quinque sensibus corporis hortantur quinariam prudentiam
semper haberi. Sextum quidem altare,
quod dicitur ad pedes, senarii perfectione denuntiat
omnia concludi. In hac ergo tam typifera
basilica, a beato Wolfgango in honore sanctae et
individuae Trinitatis et omnium sanctorum dedicata,
venerabillimus Pater Ramuoldus, in sepulcro quod
sibi ante quindecim annos jam paraverat, in australi
latere ejusdem cryptae, secus altare B. Gregorii
papae est depositus, atque magnifice sepultus,
astante pariter et psallente clericorum ordine, et
nihilominus concinente monachorum grege, nec
non virginum sive sanctimonialium trina concione,
animam tanti Patris summo Patri commendante.
Post haec, o Ammonici, ad temperandum miraculum
claustri vel claviculae tanto a principe ob
humilitatem arreptae, seu ob religionem abreptae,
satisfactionalem unum sacrae Scripturae versiculum,
charitati tuae, meapte placet subnectere. Sic enim
dicit Dominus, ad quemdam electum suum: In illo
die suscipiam te servum meum, et ponam te
sicut signaculum in conspectu meo, quoniam
elegi te. »
#Ammonicius.@#
« Pigmenta cum teruntur, in meliorem visum convertuntur,
ita et tu cum per quaestionem provocatus
fueris, in dictando et in scribendo, tibi et proximo
utilior eris. Ecce dum parvam conatus es absolvere
quaestiunculam, non solum grandem promovisti
sententiam, sed etiam agilitate divinitus concessa,
adeo eam fecisti festivam ut lapides quodammodo
cogeres esse loquaces. Proinde quod nunc restat,
erit strenue agendum, pedibusque charitatis #hoc iter@#
tuapte incedendum, id est, ut miraculum,
quod perduxisti ad propheticum signaculum, sequantur
miracula et signa, quibus #post mortem@#
probetur hominis Dei vita. »
#Collectitius.@#
« Paratus sum, Domino concedente, secundum
petitionem tuam facere, quandoquidem et ipsum
me scio tibi antea spopondisse.
« Quidam homo venit ad sanctum Emmerammum
petiturus suffragia sanctorum. Is, quia erat daemone
possessus, coram omnibus nimium est fatigatus.
Tunc fratres, qualem Patrem noviter sepelissent recordantes,
fecerunt hominem duci, imo trahi in
cryptam, viri Dei corpore dotatam. Ubi diu volutatus
et a possessore #plusquam male discerptus@# coepit #stridere et cum fremitu@#
clamare, nec non cum
conviciis #maledicendo@# perstrepere dicens: Vae
tibi, Rantolt, quia Domino | null | 5ee397ee-e441-4cd7-9701-a5dfb021b35f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
meo multa mala fecisti
et per te sui juris multum perdidit. Ob hoc etiam
die noctuque laborasti ut illi injuriam faceres, et
Deo tuo quoscunque posses colligeres. Ac super
haec omnia modo me incendis, et magnam vim ingeris.
Cumque sub hujuscemodi angoribus daemon
caput miseri hominis pavimento tam valide imprimeret
ut eum pene mortem obire compelleret, accurrentes
qui aderant levaverunt eum, et traxerunt
ad tumbam confessoris Christi Ibi quoque, ut illum,
viribus diaboli periculose renitentem, vix
compulerunt caput inclinare ac super sepulcrum
ponere, gratia Dei liberatus est. Quo signo laetificati,
qui per compassionem prius erant moestificati, gratias
Redemptori retulerunt magnificas, non tantum
per hoc, quia homo a potestate diaboli est ereptus,
quantum pro eo quod per praesens magnale revelatum
est cujus meriti sit Pater qui inibi nuper sepultus
fuerit.
« More solito peregrinis et civibus ad festivitatem
sancti Emmerammi undique confluentibus, inter
caeteros qui accurrerant muliercula quaedam, oculorum
privata lumine, advenit, quae tempore nocturno
felicem cryptam intravit, et ad sepulcrum
confessoris Christi Ramuoldi adoravit, ac preces
cum lacrymis fudit. Tunc omnipotens Dominus, volens
famulum suum clarificare inter mortales per
ineffabile numen, illi quae caeca fuerat reddidit lumen.
Mulier autem surgens vocavit maritum suum
in aurem illi dicens: Domine, Deo gratias, quia
visum recepi. Quo non credente, et illa econtrario
certa signa monstrante, infit: Silentio factum
opprimere debes, quia clanculum tibi et agendum,
ut ante lucem egrediamur de civitate; clericus
enim sum, et ideo erubesco in tanta multitudine
tecum consistere. Cumque tenebrarum consilio
consentiens femina recenter illuminata, cum clerico
sine cautela repedaret ad propria, extemplo per
incommodum sibi valde aliena est caecitate percussa »
#Ammonicius.@#
« Haec res in memoriam perducit quod decem leprosis
a Domino mundatis, nec non decimo ad gratificandum
reverso, ipse in Evangelio dicit: Nonne
decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Non est
inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi
hic alienigena? Cui mox Evangelista subjungit: Et
is erat Samaritanus. Inde liquido patet quoniam
qui animam suam custodit, ac iniquitatem
odit Samaritanici vocabuli, non erit expers et officii.
Ergo tu, o Collectici, quia post tristitiam induxisti
laetitiam, et huic denuo subjunxisti moestitiam,
competens est quo si Dominus tam gravi infortunio
aliquod remedium in id temporis contulerit,
charitas tua, jure dialogi, ocius explanet. »
#Collectitius.@#
« Redemptoris nostri gratia remediorum nescit
carere copia. In cujus plenitudine confisa, mulier
praedicta, sub spe luminis percipiendi iterum Ratisbonam
devenit; et accedens ad locum sepulcri,
ubi antea magna sensit beneficia, per confessionem
primum se coram sacerdotibus expiavit, et quid illi
acciderit manifeste retulit; dein solotenus prostrata,
et nihilominus mente humiliata, nec non precibus
Deo dilecti confessoris celeriter adjuta, per
fontem omnium bonorum recipere meruit male perditum
lumen oculorum. Tunc gratias ingentes
Deo retulerunt, tam ipsa quam et caeteri qui haec
audierant et viderant; sicque proprios lares unusquisque
cum gaudio revisit, portans secum triplex
miraculum, quo sancta Trinitas dignata est declarare
pium abbatem Ramuoldum suum fuisse fidelissimum
famulum, utpote qui se verum dilexerit
Dominum.
« Alio quoque tempore, fama miraculorum citatae
venerunt duae feminae ad sanctum Emmerammum,
ambae diabolica vexatione permiserae, quarum emundationem
seu liberationem divina pietate a sanctorum
charitate venerando Patri Ramuoldo concessam
fuisse in hoc claruit evidentissime quod eaedem
mulierculae, #prius ad memorias aliorum sanctorum
adductae, nec redemptae, post vero non uno eodemque
sed@# diverso tempore famosam cryptam ingressae,
et ad sepulcrum beati viri exorcizatae per unum
eumdemque dominum a pessimo invasore sunt misericorditer
liberatae. Hujus rei testimonium perhibere
solent fratres congregationis nostrae fideles,
qui tunc forte aderant, et quod est mirabile dictu,
viderant spiritum immundum de una femina exisse
per nebulosam foeditatem de alia vero per scarabaei
tetram deformitatem. Quid plura? nostrapte quippe #ore@#
dicendum, #imo corde firmissime tenendum@#,
Deo gratias. Quia his et talibus indiciis, per clara
electorum merita, a suis benedicitur Dominus, et
uti dignum est a non suis confunditur ac repellitur
diabolus, attestante Scriptura et dicente: Novit Dominus,
qui sunt illius.
« Tempore quoddam, cum a Christicolis hominibus,
non solum de ipsa Ratisbonensium civitate, sed ex
ejusdem surburbanis | null | bc2a74b4-6432-4c5e-b49b-0aac83a24ecf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
locis concurreretur ad ecclesiam
Sancti Emmerammi martyris, in caeteris qui
convenerant, mulier quaedam accessit cum pignore
miraculi recentis. Adhaesit enim illius manui fusus,
filorum tortione confertus. Quem cum nullatenus e
vola divellere, nec ullo modo tam grande malum a
se quiret repellere, anxia demum venit ad sepulcrum
venerabillimi Patris Ramuoldi. Ubi cum adoraret
atque cum lacrymis preces funderet, sub
spe salutis manum tremulam ut primum posuit super
beati viri tumbam, mox per potentiam Dominicae
manus homo suam inde levavit sanus. Tunc qui
fortuito huic facto intererant, nec non aeditui qui
accurrerant, gratias agentes Deo et beato viro,
suspenderunt eumdem fusum posteris ad magnale
ostendendum in coronula, quae super idem sepulcrum
pendebat, argentea. Hoc signum ipsi nos vidimus,
et manibus nostris palpavimus, et scimus
quia verum est nostrum hac in parte testimonium,
ac non ignoramus quia per hoc recens
miraculum, sicut et per caetera sanationum beneficia,
cunctipotens Dominus mirificare voluit sanctum
suum. »
#Ammonicius.@#
« Placet, fateor, charitatis tuae tela quam cum
sententiarum stamine et nihilominus signorum subtemine
de sanctorum vita non solum vere, sed etiam
lepide contexuisti. Huic jam convenit quo per licia
grammaticae innectas res varias, undique rationabiliter
collectas, ad utilitatem scilicet legentium aptas.
Sic enim agilitas ingenii et exercitium studii, imo
summa varietatis hujusce texturae, ut mihi videtur,
relevare sive minuere valet multiplices causas tuae
curae. Ad haec quoque fraternitatem tuam admoneo
ut in augendo praesens opusculum, edisseras ordinem
abbatum, illud videlicet enucleans qui et
quot Patres praefuerint huic #sanctissimi patroni nostri@#
coenobio, in quo summo famulamen debetur
Domino. »
#Collectitius.@#
« Primum te scire volo, o Ammonici, quia sanitatis
beneficia, quae paulo ante praenotavi, ad
sepulcrum beati Ramuoldi Christi confessoris
expertus sum in absumptione propriae infirmitatis.
Nam cum puer essem et in loco requietionis
beati viri perplures sanitati redditos audissem,
febre nimium affectus et ob hujus relevationem in
pavimento projectus, persuasus consilio cujusdam
sacerdotis qui ejusdem pii Patris, dum vixerat,
exstitit familiaris, tentavi me ibidem somno
dare.
« Cumque aliquantisper soporatus fuissem, per
somnum vidi Patrem reverendum, habitu monastico
indutum, quasi sedere a dextris beati Emmerammi
martyris. Cujus venerandam canitiem intuitus, mirabar
super pulchritudine vultus ejus, nec non super
candore caeterorum membrorum illius. Qua visione
valde laetificatus, qui antea fui fatigatus, surrexi
sanus, Deo gratias referens, quia sensi levamen
salutiferae manus. »
#Ammonicius.@#
« Merito pueritia tua, o Collectiti, divinitus consolata,
in memoria beneficium tenacius reservavit repositum,
ob id quoque, ut juvenis haberes, unde tanto
patri grates rependeres, ejus atqui gesta nunc devote
scriptitando, qui te nunc adjuvit, et adhuc sedulo
adjuvat orando. De caetero rerum exigit ordo,
qua Patrum postulatam successionem, post hinc
describere velis per ratam, ut oportet, verborum
successionem. »
#Collectitius.@#
« Per charitatem paratus sum proximi voluntatem
seu dilectionem sequi, quae omni homini Christiano,
si recto tramite incedit, aeternam felicitatem paritura
erit. Quod Apostolus confirmat dicens:
Dilectio proximi malum non operatur, plenitudo
ergo legis est dilectio. Igitur post reverendum
Patrem Ramuoldum, magnae scilicet memoriae virum,
regimen hujus monasterii suscepit abbas
Wolframmus, et ipse in mansuetudine caeterisque
virtutibus Dei servus. Hic habuit successorem ex
collegio fratrum abbatem electum, nomine Rihboldum.
Huic successit dominus Hartwicus magnae
virtutis amicus, qui, sponte deserens praesulatum
coenobii, reliquit abbatiam domino Burchardo regendam.
Quo defuncto, divina, uti speramus, providentia
necessitatibus nostris destinavit virum venerabilem
pariter et amabilem dominum, videlicet Udalricum,
prius in canonica vita plurigena probitate decoratum,
nunc autem regulariter et monasticae huic
congregationi praelatum. Beatus ergo Ramuoldus,
qui desiderium suum, quod habuit in Dominum,
optime prodidit vocabulo arietis [ #al.,@# arietem] volentis,
id est, Christum desiderantis; primus provisor
hujus loci secundum regulam existens. Hunc
qui modo nobiscum regimen coenobii ministrat a se
numero sextum, merito demonstrat secundum. Sub
quo nobis optamus ut liceat senarium sacramentum
diu celebrare, nec non divina confessione, caetera
studia pietatis opere et verbo exercere. »
#Ammonicius.@#
« Dictatum tuum quem fecisti paulatim scribendo
usque huc repere, post hinc necesse est ut facias
currere, ea | null | ef4fea7b-11ab-47bb-9cfb-45b83f2f6f53 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
videlicet ratione quo aliquid tempestive
colligas vel conscribas, quod in festivitate S. Emmerammi,
quae jam faciem praeparans quodammodo
suis arridet novum offeras, utpote tuo speciali
patrono, imo communi omnium quaerentium Dominum
fautori. »
#Collectitius.@#
« Novi me ad id valde indignum ut mihi peccatori
vindicem tanti patroni specialitatem. Proinde
humiliatus opto ut parvitati meae saltem concedatur
per preces illius, quatenus cum caeteris fidelibus
amplecti valeam communionem beatam. Sub hujus
ergo rei affectione aggrediar quae sequuntur cudere.
Per annualem atqui cursum, redeunte, ejusdem
patroni nostri saepe nominati saepiusque nominandi
natalitio die, ob solita beneficia, convenerat illuc
turba non modica. Cumque ibi per divina officia
Deo et sanctis oblata essent laudum sacrificia, ac
non absque signis et miraculis rite peracta forent
solemnia, unusquisque cum gaudio remeavit ad
propria. Tum contigit quemdam pauperem, qui
cum aliis ad tanta gaudia ire decrevit, nec pervenire
potuit, vix tandem in die septima ad cupitum locum
a suis perduci posse; erat enim paralyticus, #et, ut ita dicam, plus quam claudus@#,
ob hoc
itaque in carruca eum, quamvis laboriose advectabant,
utpote de loco longinquo. Is in prima hora
octava diei, nutibus et signis quibus potuit, se ab
amicis suis in ecclesiam S. Emmerammi deduci rogavit.
Qui cum suorum manibus et brachiis sustentatus
in occidentali parte consisteret felicis basilicae,
secus columnam scilicet quae consecratam in petra
solet habere aquam conversus ad orientem,
paululum inclinato capite sine verbis oravit, quia
loqui non potuit. Ecce vidit e regione beatissimi
martyris aram quasi igneam et magno lumine circumdatam,
et de ea veluti solis radios mitti conspexit
in faciem suam. Tunc ob insolitam visionem perterritus
atque tremefactus, nimioque sudore humefactus,
demum convalescens, coepit fari sic dicens:
Deo gratias. Quam magnam rem video! Vere
Dominus est in loco isto, qui per preces sui dilecti
testis optima hic confert medicamina sive solamina
aegrotis et moestis. His visis et auditis, de tota ecclesia
concurritur, et a populo #miraculum idem@#
spectante, ac simul admirante, #Kyrie eleison@# cantatur.
Cujus clamor cum vix auribus posset sufferri,
primamque nos interim cantantes oppido deterreret,
idem homo catervatim, ab his qui tunc forte ob
novitatem rei confluxerant stipatus, chorum est introductus.
Cumque ab eo ante altare S. Emmerammi
aliquandiu oratum esset, indeque completa oratione,
coetui fratrum #accedentium@# assurrexisset,
jussus est a priore in gradibus sedere causamque
suam coram recitare. Qui, mox obediens et
quid passus sit in infantia breviter expediens, indicavit
se ab octo annis usque in illum diem paralysi
esse solutum, officioque manuum destitutum,
nec non pedum se questus est penitus caruisse incessu.
Tunc petito pariter et praestito baculo, quia
propter nutantem gressum opus erat alieno sustentaculo,
crucifixi ob amorem et spem Redemptoris,
pro quo effusus est martyrum sanguis, accepit
crucem, per quam credimus et scimus humano
generi datam fidei lucem, sicque praevius multitudinis
dux perrexit ad Sanctum Petrum, se cum novella
sanitate praesentans episcopali sedi, ut et plures
contingeret interesse gaudio communi, et ipse
implere videretur quod Dominus in Evangelio dicit:
Ite, ostendite vos sacerdotibus. Ibi a Matricularibus
consilio accepto ne cum novem ingratus
existeret, sed regressus illuc ubi salutis dona
suscepit, cum decimo, id est Samaritano, magnas
gratias ageret, tota pene civitate comitatus ad S.
Emmerammum est reversus. Illa nimirum die per
plateas, imo per omnia Ratisponensium urbis loca, #Kyrie eleison@#
sonabat. #Christe eleison@# resultabat. #Deo
gratias,@# grata vicissitudine, interdum ab his, interdum
ab illis dicebatur, atque in hunc modum iter
fidei ab omnibus terebatur. In ecclesia vero tanta
exsultatio fuit Deum laudantium et octo annos cum
totidem beatitudinibus octavae diei comparantium,
ut per confessionis et compunctionis valde necessarium #fidelibus@#
bonum, ea die diabolus #multipliciter
confusus@# ingemiscere sibi #male@# factum, #nec non ob
martyris conventum@# queri grande cogeretur
detrimentum. Quid plura? Pro beneficiis solemnis
visitationis, a clero, monachorumve choro, et nihilominus
ab sexus utriusque populo, trifariis votis,
almae Trinitati persolutis, tandem cum benedictione
licentia data est cunctis abeundi, nec non cum tripudio
triplicis miraculi domum redeundi. » | null | 170612be-0041-41ab-b19d-ab93f102ed93 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#Ammonicius.@#
« Hoc trifidum quod in uno homine declaratum
scripsisti miraculum, in nomine sanctae Trinitatis,
tuapte quasi quaedam salutatio est imminentis festivitatis,
nam ipsa solemnitas beatissimi patroni nostri
Emmerammi martyris videlicet Christi trifaria
est. Praecedit enim eam beati Matthaei apostoli et
evangelistae passionarius dies natalis et #cum clarissimae
virginis memoriae Teclae@# subsecutura est
percelebris dedicatio hujus ecclesiae purpureis ossibus
ejusdem testis feliciter dotatae, illa mediastina
festivitate nostratibus quoque praecipua, medietatem
suam #inter praecedentem et subsequentem@#,
quasi quamdam regalitatem potenter tenente. Unde
non est mirum quod tu opusculum tuum, quocunque
per varietatem sententiarum vagatum fuerit ad
laudem sanctae Trinitatis reflectere conaris. Nunc
ergo, quia uno eodemque trino signo miraculum
proposuisti de S. Emmerammo, consequens est
ut aliquid assumas quod numeralitate fecundatum
exigat quiddam tertiandum quo more tuo perducas
conclusionem ad sanctae Trinitatis honorem. »
#Collectitius.@#
« Quandoquidem homo habet Trinitatem in semetipso,
necesse est ut creatura subdita sit Creatori,
cujus nihil praeponendum est amori. Cujus taxationem
cum omnes homines simul in unum vota
conferentes Amatori praecipuo haud sufficiant rependere,
quanto minus ego misellus qui huc usque nil
dignum egerim ordine meo. Quamobrem intime
corde tenusve mecum perpendens quantum periculi
gignat et ferat negligentia ejus quae in me est trinitatis,
id est intellectus, memoriae, ac voluntatis,
vix tandem gratia #malorum@# remedii pigritiae
meae imperavi, ut quod olim puerulis curiositas de
utilibus rebus collegerat, nunc juvenilis verbositas
simpliciter promat. Sicque qui operibus nequeo,
saltem et dictis videar deservire honori omnipotentis
ac unicae Trinitatis. Hac quoque intentione quod
scripturus sum assumam, secundum admonitionem
tuam.
« Cum inter caetera flagella quibus gratia Dei
omnipotentis dignata est visitare homines hujus
nostrae nativae provinciae, quodam tempore multum
laborarent oculorum dolore, ab omnibus demum
plaga tandem cessante, adeo me subito invasit ut,
sinistrum oculum mediocriter dolens, per nimium
tumorem dextri officio penitus carerem. Pestis enim
gravissima eum ita occupavit, quo quasi pugnus illi
videretur esse oppositus. Cujus rei gratia cum nocte
ad ecclesiam venirem, et juxta confessionem beati
Emmerammi secretius orarem, breviata oratione
surrexi, et quia captus dolore oppido fui gravatus,
sedebam inibi in angulo moestus. Tunc coepi intra
me super hoc quod mihi accidit cogitationes varias
volvere, unde et #humiliato corde@# compellebar
dicere: Domine, si vis, potes me salvare, et per
preces patroni mei, tui scilicet dilecti martyris, et hoc
malum grande facile quis propellere. Sed novi me
minus idoneum in quo ostendas miserabile opus
miserationum tuarum, tu, summi Patris Sapientia
nostri, quia jam per plures annos insidet animo
meo quandoque mirabilia tua scribere, ac omnipotentiam
tuam in his laudare, et nihilominus electorum
dicta et facta per litteras memoriae posteris tradere.
Si benignitati tuae in hac re placet quod volui,
et adhuc volo, gratias ago; sin me mavis caecitate
castigare, sum paratus, utpote tibi debitor
per omnia, quod judicium tuum ingerit patienter
sustinere. His in occulto sic cogitatis atque dictis,
facturus quod humilitati meae fides Christi per intimam
inspirationem agendum insinuavit, summitatem
pollicis, parumper humectavi saliva, nec non
ubi ampliorem sensi dolorem, ter signum salutis
impressi; interim corde ruminans ac nihilominus
ore pronuntians illud Evangelicum: Lutum fecit exsputo
Dominus, et linivit oculos meos: et abii et
lavi, et vidi, et credidi Deo. Eodem momento
in me tam subitanea facta est mutatio dextrae Excelsi
quo sub incredibili celeritate fugatis doloribus
de capite, imo de toto corpore ablata pernoxia peste,
ipse mecum super hoc facto diligentissime tractans,
satis mirari minime possem quis fuerim, quis essem.
Tum quasi quadam curiositate mihimetipsi
super repentino miraculo cupiens satisfacere, utraque
manu palpavi locum periculi; in quo nec saltem
vestigium doloris sive tumoris reperisse me gavisus
sum. Proinde surgens, properabam illuc ubi antea
orabam, ibique gratias egi Deo et sancto Emmerammo.
Cum accedens ad candelam legere tentarem in
libro pro vetustate pene obsoleto, probavi me puriorem
visum recepisse quam prius habuerim.
« Nunc quidem, ne huic tantae solemnitati, quae
laetitiae nectar examussim propinat fraternae utilitati
nostrapte quid videatur deesse, subsequentis relatione
miraculi plenum sic instruendum convivium
est, ut expletiva conclusio tertiatione fideliter ministret
sua quod sancta Trinitas operata est in illa.
Fuit quidam clericus nobili prosapia ortus | null | 1813005e-8a47-4602-84fe-64150e710375 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, qui
tempore quodam necessitate poscente, imo charitate
jubente, hospitalitatis gratia receptus est in mansionem
quamdam coenobio S. Emmerammi contiguam.
Ubi cum coepisset infirmari, post paucos dies nimietate
valetudinis ad id est perductus, quo penitus
desperaretur vita illius. Tum noctis medio quasi de
gravi evigilans somno dixit: O utinam aliquis mihi
deferat aquam ad refocillandam animam meam de
fonte S. Emmerammi, qui est in claustro fratrum
Deo sibique servientum! Quod unus astantium, sibique #in id temporis@#
famulantium celeriter
perficere volens, cucurrit ad ecclesiam, et, ut in talibus
rebus fieri solet, improbiter pulsavit januam.
Qui mox a custodibus intromissus, et, quia familiaris
erat, ad fontem emissus, absque dilatione hausit
aquam, ad eum a quo missus est certissime reportans
illam. Cumque de ea parum gustasset aegrotus,
mox per meliorationem sibi redditus totus, inquit:
In nomine Domini, optimum vinum bibi pro aqua
quam attulisti. Beatus Emmerammus bonus medicus
ab optimo Medico accepit quod mihi modo praestitit.
Ad haec respondit qui aquam attulit: Nescio
si aqua conversa sit in vinum; hoc solum certissime
novi, quod per antliam laticem de puteo exantlavi.
Cujus verba viri et mulieres qui aderant prosecuti
sunt, dicentes: Late notum est vim hujuscemodi
febris qua tu laboras non solum absumere
vires corporis, sed etiam ne bene sapias immutare
gustum palati et gutturis. Quibus ille porrigens poculum
de quo bibebat, dixit: Bibite et vos, atque
probate utrum fefellerim, an verum sit quod dixerim.
Illi ergo ut biberunt ac vini saporem veraciter
senserunt, vocem cum fide levantes dixerunt: #Deo
gratias,@# quia tam bonum vinum tamque nobile
omni vita nostra transacta minime contigit nos bibisse.
Hoc atqui grande miraculum non ab homine
fictum, sed ob martyris meritum a summa veritate
factum, testis est Engilmarus antistes, adhuc in hac
vita manens. Hic quoque, dum, Ratisbonae constitutus,
apud S. Emmerammum scripta meae parvitatis
videret et legeret atque probaret, die quadam stans
juxta puteum seu fontem per quem recordabatur
sibi sanam olim redditam fuisse frontem, vocavit
me, et, occasionem sumens ex eodem fonte, dixit
quod scripsi, affirmans sub testificatione Christi
verum hoc esse, ac non in alio, sed in semetipso
idem magnale tam veraci quam efficaci experimento
didicisse. »
#Ammonicius.@#
« Fidelis sermo et omni acceptione dignus,
quia vitis vera, quae Christus est, ad declaranda
merita palmitum suorum, id est apostolorum et
martyrum seu caeterorum electorum, quotidie his et
talibus miraculis quasi novas nuptias facit. Ecce
memoria beatissimi martyris Emmerammi juste
vinum pro aqua cum sanitate propinavit. Ab hoc
procul dubio vitali comprobaretur facto eum quondam
in Dominica optime sudasse vinea, multumque fructum
tulisse in ea. O quanta laetitia, volante fama,
ex hujusmodi rebus transfunditur in filios Ecclesiae,
cum haec longe lateque audierunt solemniter celebrata
de matre! Cujus rei gratia tu, adaucturus opusculum
tuum, quaecunque animo rationabiliter occurrerint,
summa diligentia in horreum Dominicum
comporta. Sic enim ea, quae in quadrifido climate
mundi a sancta Trinitate sunt facta, utcunque locum
habebunt etiam in descriptione tua. »
#Collectitius.@#
« Quia strictim notasti quatuor plagas mundi,
quibus per quater terna sive ter quaterna distinguitur
insignia, ob dulcissimam patroni nostri memoriam,
placet anterioribus tribus miraculis hic
subnectere unum quod idem sit et quartum, ea
scilicet ratione ut unitas ita cohaereat Trinitati,
quatenus probabilis quaternitas laterum aequalitate
solidata fidem quatuor Evangeliorum conservet per
omnia. Erat quidam homo pauperculus, qui cum
alio aeque indigente loca sancta quaesiturus, non baculo
suffultus, sed scamnellis innisus, magis viam
repsit quam ambulavit. Cumque circa horam prandii
ventum esset ad quemdam fontem laticis perspicui,
dixit scamnellarius ad itineris socium O sodes,
istic jentaculum in nomine Domini nobis erit sumendum,
et cum refectum fuerit, cum gratiarum actione
abeundum. Quo assentiente ac ad panis esum solo
tenus in ora fontis consedente, scamnellarius homuncio,
aquam hauriens ex abundantiae purissimo
speculo, antequam apponeret ori potum, sic invocat
Dominum ubique fidelibus notum: Domine Jesu
Christe, qui desiderium pauperum soles exaudire,
merita martyris tui Emmerammi clarifica in me
hodie, qui charitate ipsius te benedicente nunc gestio
sitim restinguere. Et ecce inter bibendum, nec dum
ab ore | null | 80226dbd-4a81-4eb7-86ec-bd8c00a49f03 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
manum qui biberat retrahente, per eum
cujus gratia nescit tarda molimina, soluta sunt
omnium membrorum ejus retinacula. Qui mox
exsiliens atque huc illucque discurrens, gratias egit
Deo sanctoque martyri Emmerammo. Tunc incolae
acciti ejusdem novitate rei, ob memoriam tam excellentis
miraculi, in honore martyris construxerunt
ecclesiam ibi. Hoc in partibus Italiae factum, relatione
cujusdam fratris ex laico conversi, adhuc puerilibus
in annis talium rerum curiosissimus auditor
comperi; qui per confidentiam et consolationem
hujus beneficii in id se provocatum esse confessus
est ut latrocinium, quod jam per plures annos crudeliter
exercuit, desereret; nec non apud sanctum
Emmerammum, lupinam rapacitatem deponeret,
sicque ovis ex lupo cum ovibus Christi pasceretur
in ovili Dominico. »
#Ammonicius.@#
« Quia beneficia Christi, ob memoriam sanctorum
illius per omnia propagandam, et a bonis universis
unice amplectendam. hactenus dictando utcunque
digessisti, noviter facta bonorum sancti Emmerammi
minoratio, simul et quorumdam super hoc habita
querelosa mussitatio, ut mihi videtur, non sine ratione
postulat quatenus dictatu vivaci aliquid huic
opusculo inseratur, quo et invasores ecclesiasticarum
rerum admoneantur, si velint sanum sequi
consilium, ut resipiscant: Et si qui hujus rei tortitudine
turbati sunt vel moestificati, aliquam ex aeterni
Regis rectitudine simul et miseratione consolationem
se accepturos fore minime diffidant. »
#Collectitius.@#
« Cum omnes qui sapientia sanctorum abutuntur,
procul dubio aut hic aut in futuro puniantur, compescendae
sunt immoderatae mussitationes, partim
clanculum querelas concinentium, partimve manifesto
ac simplici sermone dicentium: Sanctus Emmerammus
nunc dormit, qui bona sua quasi non sua
sibi suisque subtrahi perfert. Quibus per sensatos et
prudentes viros erit suggerendum atque dicendum:
Ecce non dormitat qui custodit Israel.
Insuper et hoc nostrapte adjiciendum, quia bona
sancti Emmerammi, quae vere bona sunt, nec sibi
subtrahi nec suis consortibus ullo modo minui possunt.
Ista vero quae secundum saeculum dicuntur
bona, quantulacunque sunt, quia non fuerint hucusque
extra curam et custodiam summi Pastoris et Custodis,
nec non ejus provisionem dilecti martyris,
ex antiquis temporibus non solum mirabiliter, sed
etiam fortiter innumeris virtutibus declaratum audivimus,
legimus, vidimus. E quibus ad nunc temporis
necessarium unum grande miraculum, pro
magnitudine sui valde inter optimates atque plebeios
homines divulgatum, utilitati legentium consulens,
pariter et exactioni tuarum petitionum satisfaciens,
istic innectere curabo.
« Temporibus itaque Henrici Pii Augusti et imperatoris
eximii, multis rebus ex episcopio Ratisbonensi
per incautelam perditis, et de abbatia S. Emmerammi,
ob controversiam episcopi et abbatis, pluribus
bonis pessumdatis atque dissipatis, contigit ut
dominus Bruno, germanus frater ejusdem imperatoris,
sub occasione juris haereditarii tentaret sibi
vindicare possessionem et curtem quae vulgo dicitur #Enterhof,@#
id est, #veneni atrium et curtis, sed secundum
eos qui altioris ingenii sunt et quaeque ingeniosius
quaerunt, spes aetheris, id est coeli, non inconvenienter
dici potest, juxta hoc quod Saxonicum idioma
Teutonizare solet. Saxones enim spem, ut sperationem,
hujus vocabuli nomine finitimo vocitare suescunt@#.
Qui dum publice contra edictum Caesaris
vim inferre non auderet rebus ecclesiasticis, tandem
ex consulto in id ventum est ut, in loco qui dicitur
Aetinga, super hujuscemodi re haberetur placitum
sive judiciale colloquium. In quo, omnibus
judicibus vel scabinionibus qui in #eodem comitatu
erant pecunia corruptis, ac aliis@# alicunde in id
ipsum mercede conductis, ita omnium causidicorum
astutia et calliditas coelitus infatuata est, quo,
communi consilio ex adversaria parte inductus aut
subornatus quidam judex, nomine Otpolt, cujus loquacitati
ad tunc temporis multa committebantur a
multis, nec sciret nec posset judicare quidquam
quod sancti Emmerammi vel nostram laedere quiret
causam.
« Unde et, a defensore nostro publice mendacii et
falsitatis notatus, praebuit multis admirationem cum
additamento timoris. Verum ne praedictus Bruno
episcopus tam probrosae confusioni succumbere videretur
cum suis astipulatoribus, rogatu illius palatinus
conventus est Ratisbonae habitus, quasi illic
annularetur miraculum quod contigit. Sed longe
aliter res eadem exitum habuit, quando totum concilium,
quod ibi collectum fuit, nolens volens divinae
voluntati paruit. Nam in aula judiciali praesidente
Henrico duce cum Chunigunda imperatrice,
sua scilicet sorore, nec non subselliis a viris consularibus
sive comitibus, uti mos aulicus poposcit,
assessis, per totam curiam audiebatur vox contra
sanctum Emmerammum partes episcopi foventium,
simul et dicentium quod Brunoni | null | dd9724bb-0226-47fc-8586-719a4aafba29 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, utpote tam amplae
et potenti personae, nemo posset resistere quin
illa die omnium judicio in ditionem ejus veniret
praefatum praedium, quod avia ejus, nomine Judita,
Norici regni videlicet ducissa, Sancto Emmerammo
pro se suisque filiis Hulduwico atque Henrico velut
regalem fiscum tradidit, eo scilicet tenore ut, si episcopus
vel aliqua potens persona eamdem curtem
usurparet vel usibus monachorum subtraheret, statim
in jus haeredum suorum reverteretur. Hanc quoque
sententiam praeposuerunt judices atque optimates,
affirmantes traditionis complacitationem hujusce
a Gebehardo Imbripolitano antistite violatam
esse. Tunc a domino Brunone, consensu principis,
extra curiam evocatis primatibus summa eloquentia
praeditis, et aliis judicibus causidicis, juris peritis
in sui causam excitis, omnigena calliditate vel astutia
foris sunt instructi sive praeparati qui partis illius
defensiones intus forent, ut sibi videbatur, argumentose
recitaturi, nihili pendentes quod scriptum
est: Non est consilium contra Dominum, qui novit
corda hominum. Cumque, introgressis omnibus,
perventum esset ad locum et tempus in quo
excusanda erat falsitas et malitia forensis judicii et
quasi obtinenda triumphalis palatii dignitas; non solum
qui falsitatis antea fuit notatus, convictus est
reus esse ejusdem abdictatus, sed etiam omnium contrariae
parti faventium ora ita virtute coelesti sunt
clausa et mutata, ut nullus tot ingenio callentium
aut posset dicere quod secum ipse cogitando deliberavit,
aut fari quiret quod ab aliis in aurem susurrantibus
dicendum accepit. Tum omni senatu, qui
frequens convenerat, ob miraculum evidentissimum
in laudem Christi provocato, per totam curiam Deo
gratias clamor humilis et vere laudabilis personabat,
nec non beatissimi martyris Emmerammi laudes altrinsecus
exaltantium murmur amabile aures multitudinis
reverberabat. Inter quos quidam comes vir
famosus in Christiana religione, Eberhardus nomine,
fertur dixisse: Ecce Rex regum manifeste destruit
jura mundanarum legum. Bene omnia nunc et semper
fecit et facit, qui superbis resistit, ac humilibus
gratiam dabit. Tunc dominus Bruno ingenti timore
correptus, imo per vim supernae virtutis adeo est
interne sibimet subreptus, quo non solum illa die
coram principibus et populo humiliatus frigesceret,
sudaret, pallesceret, sed etiam intra domestica moenia
sub grandi vitae suae periculo proximam noctem
insomnem duceret. Altera autem die, cum jam sol
illustrasset orbem, poenitentia et lacrymis expellens
tenebras quo deceptus erat erroris, cum oblatione
se beato Emmerammo praesentavit, humiliter fratribus
delictum suum confessus, atque inter memorias
sanctorum nudipes incedendo, tam laboriosam interim
exercitationem perpessus, ut nullum ex omnibus
altaribus quae apud nos abundant praetermitteret
cui propria manu donum non imponeret. Demum
ante aram clarissimi patroni nostri se ultra
nec illi neque suis aliquid mali facturum, seu rebus
ecclesiae ullam vim illaturum cum juramento devovit,
nec non sub testibus confirmavit. Vinum quoque,
quod partium suarum fautoribus in convivio se daturum
spopondit, nobis pro charitate dedit, atque
vitam suam intentissime orationi fraternae commendavit. »
#Ammonicius.@#
« Mirari satis nequeo quae tanta sit duritia cordis
in aversione mortalium, ista et hujusmodi magnalia
videntium et audientium, ut audeant tollere bona
sanctorum. Par meae parvitati videtur haec modernorum
pertinacia illi Judaeorum inveteratae stoliditati
quae in passione Christi non sivit eos in Filium
Dei credere, cum viderunt saxa findi, velum scindi,
coelum obtenebrari; imo totum mundum Lapidi
quem reprobaverunt et Regi quem pertinaciter non
solum abdicaverunt, sed etiam per iniquae linguae
judicium turpissima morte condemnaverunt, multis
modis conspicerent subdi et famulari. »
#Collectitius.@#
« Non est, o Ammonici, quod multum debeas mirari
super hac sustinentia dominationis aut ablationis
terreni seu transitorii boni, quandoquidem ipse
Auctor omnium bonorum, propter salutem nostram
a diabolo tentatus, et ab eo in montem excelsum
valde sublatus, nec non ab eodem super pinnaculum
templi translatus, novissime quidem ab ejus membris
sputa, colaphos, et flagella, et caetera quae ad
ignominiam crucis pertinent, patienter sustinuit.
Memor etiam esse debes illius versus, quem Psalmista
pro consolatione, sub eorum persona qui in
pressura sunt, scriptis interserit suis, dicens: Sustinuit
anima mea in verbo Domini, speravit anima
mea in ipso. Quam consolationem ipse Salvator
in Evangelio confirmat, provide ad discipulos
dicens: In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Putasne quod non curaret Dominus
mortalium actus, quando pene per totum mundum
proscripta sunt bona Christianorum? Absit! Crede
mihi: neuter illorum, qui bona sanctis dat aut dedit, | null | 1fc18e52-1aba-475f-9c78-5a49ab984620 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et abstulit et ablaturus erit, praemio carebit. Judas
quoque praemium Dominicae proditionis jam infeliciter
possedit, et in aeternum infelicius possessurus
erit. Latro vero suae confessionis vicissitudine gratissima
remediabile praemium jam accepit, ac in perpetuum
felicissime habiturus erit. »
#Ammonicius.@#
« Ingentis miraculi descriptione pariter et querelosae
mussitationis absolutione mihi et illis satisfactum
esse minime diffiteor, quin etiam plane ob id
fateor quia certissime scio nullatenus posse mutari,
corrumpi vel falli Regem regum: Mihi vindictam et
ego retribuam. »
#Collectitius.@#
« Adhuc aliquanto longius in hujusmodi sententia
progrediendum est; nam nostrapte, qui Christiani
dicimur esse et debemus, non solum ore
dicendum, sed etiam proximis tale beneficium corde
tenus est impendendum ut qui nobis maledicat, sive
quid mali faciat, quantum ad nos, maledictioni minime
subjaceat, verum, benedictione ac oratione
fraternae charitatis adjutus, a morte peccatorum
reviviscat, virtute divina in callem salutis restitutus.
Hujus rei gratia his qui non dedignantur parvitatis
meae legere scripta, placet istic unum exemplum
innectere de Patrum vita, quo et patientiae pernecessarium
bonum probetur, et e contrario exsecrabile
malum impatientiae reprobetur. »
#Ammonicius.@#
« Valde utile esse ut studeat piis exemplis ad
bonum quis provocari aut converti, sive de malo
averti, experimento didicimus etiam pueri. Propterea
tale aliquid libenter modo audire seu curiositate
haud infructuosa parati sumus legere. »
#Collectitius.@#
« Quidam fratrum tempore vetusto, venit ad
quemdam Patrum Abraham forte nuncupatum, qui
jam inter servos Dei habebatur clarus ex perfectione
virtutum. Huic inter caeteras tentationum anxietates
isdem frater questus est dicens: Spiritus impatientiae
ac superbiae adeo me impugnat ut tam perversae
pesti non possim ullo modo resistere; quin si quis
mihi injuriam fecerit aliquam, ore aut manu reddam
ei talionem, ob malevolam siquidem et insulsam
communionem. Cui respondit senex: Apostolus praecipit
fidelibus, imo per Apostolum Christus: Si quis
vos in faciem caedit, si quis vos devorat, si quis
mundi substantiam tollit, patienter sufferte, propter
eum qui dilexit nos. Et iterum: Patientes
estote ad omnes, nam patientia parit probationem,
probatio vero spem, spes autem non confundit.
Tum fratre per induratum cor diffitente Apostoli
verba se nullatenus per patientiam sequi posse,
dixit senex: Orandum est intentissime, ut Dominus
dignetur hanc duritiam cordis auferre. Cumque
orasset senex, eodem fratre audiente, ad Dominum
dixit humillime: Domine, non es nobis necessarius.
Ecce nos homines impatientiae vitio resistere nolentes,
in potestate nostra sine te statuimus omnia
facere. Ad quem sermonem ille frater Deo donante
ita subito mutatus et compunctus est, ut non modo
coram sene per poenitentiam satisfaceret, super
insolita mentis obstinatione humiliatus, sed universa
tentationum suarum perturbatione sedata, abscederet
melioratus. »
#Ammonicius.@#
« Deo gratias, quia patientia viri Dei per medicinam
coelestem medicata est impatientiae fratris
infirmi. Nunc ergo, quia tentationum antiqui temporis
mentionem fecisti, ex secretario charitatis
dulcissimo agilitatem tuam educere convenit, si
quis temporibus istis ex numero fidelium Regi regum
alicubi militantium tam validam et gravem tentationem
incurrerit. »
#Collectitius.@#
« Non est dubium quin adhuc diabolus easdem
artes habeat quas antiquis temporibus habuerat,
imo certo certius credendum est quod benignus
Jesus in electorum suorum defensione antiqui hostis
deceptionibus resistendo, solita usque in finem
saeculi circa suos utatur clementia. Propter hoc
etiam nulli fidelium erit ambigendum nunc servos
Dei, sicuti primitus, multis modis a diabolo tentari,
ac aeque ut tunc ab generis humani reparatore inter
varias tentationum tempestates eosdem semper et
ubique defensari. Quod ut evidentius dignoscatur,
o Ammonici, et aliis hujusmodi rem non despicientibus,
narratione subsequenti veritas tradatur.
« Est quidam, ut aestimo, adhuc in hac vita senex
religiosus, ex laico conversus, nomine Guntharius,
qui apud saeculum aliquando ex rerum copia tumens,
et nobilitate generis vanescens exstitit superbiae
filius, sed per misericordiam Dei post factus est
tam humilis monachus, ut merito non possim aut
debeam illi comparare ullum nostri temporis cucullarium,
de vanitate saeculi conversum. Is primum
sub Gothehardo Altahensium abbate, omni patientia
et subjectione probatus, coepit desiderare altioris
vitae callem incedere. Unde et licentia a Patre
monasterii accepta, solitariam vitam aggressus est;
ad quam divino adjutorio peragendam ut se spiritali
cautela probaret, animumque virtutum exercitiis | null | be59638e-9253-438e-8a16-cef8ab3f343e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
praepararet, montem quemdam petiit, quem a praefato
coenobio una ferme rasta distantem idioma
Theutiscum Rancinga jam nominavit. In quo pene
per tres annos consistens, modico victu ac humillimo
habitu parvaque cella contentus erat. Cujus
arduam vitam cum mirarentur nonnulli, adventantes
cum xeniis, Christum, qui propter nos factus est
humilis, in suo visitabant ac venerabantur servo
Tunc ille timens ne frequentia populi et gloriola
saeculi sibi sub specie religionis quid de veris subriperet
aut minueret bonis, fugiens inde secessit in
eremum quae vocatur Aquilonalis Silva, certamen
singulare in ea contra diabolum viriliter pugnaturus.
Qua ut primum constitutus Dei famulus eremiticam
vitam ruchatica vel spiritali consecravit militia,
tentationes varias et multas atque graves perpessus
est. E quibus unam, quae relatu veraci parvitati meae
in notitiam venit, ad utilitatem legentium nunc praescribere
tentabo, post modicum tempus vita comite
aliam graviorem subscripturus. Hiemali atqui tempore,
quo ultra solitum Noricense solum est immensitate
seu nivium densitate contectum, accidit praedicto
Dei famulo quoddam quasi palaestrale tormentum,
imo probabilis patientiae verum ac venerabile
condimentum. Nam cum prae nimietate nivali continuis
novem diebus panes illi de monasterio secundum
consuetudinem nequirent afferri, neque aliunde
ab ullo hominum illuc possent transmitti, neque
ipse, impediente proxima incolatus novitate, aliquid
ibi laboratum haberet unde alimenta sumere valeret,
trium dierum inedia affectus, quarta die, tentare
Dominum nolens, ex glaciali profunditate nivis, quae
jam excrevit ultra staturam mediocris hominis, coepit
silvestres herbas eruere ac evellere, et in ollam
coquendum mittere. Quibus illa die per ignem et
aquam parumper mollificatis, distulit prandium
usque in diem quintum. Quo, exspectans horam refectionis
canonicam, pulmentum, quod hesterna die
praeparavit, denuo coctum refectionis gratia sibi
apposuit, sed gustatum edere non potuit; unde
semetipsum increpans ait: O Gunthari, superbia
tua te non sinit refici hoc edulio humili. Ubi nunc
vaporifera vel mollissima simila? Ubi nunc aprinae
spadulae seu carnes ursinae et suillae, ad inventionem
coquorum oppiperatae? Ubi nunc imputribiles post
coctionem pavones, seu phasinae aves, plurigenis
condimentorum saporatae irritamentis? Ubi nunc
vinum probatum et ad libitum de promptuario usque
ad satietatem quotidie tibi prolatum? Ergo pro
abundantia delicatioris cibi et potus, quibus olim in
saeculi divitiis deditus eras totus, contentus esto
nunc jentaculo pauperculae refectionis, in nomine
Jesu Christi omnium Redemptoris, qui, cum dives
esset, propter te pauper factus est, ut tu particeps
fieres divitiarum illius. Quid plura? Demum sexta
die pleniter gratias agens Deo, qui de copia bonorum
suorum etiam non dedignatur pascere pullos corvorum,
ex praedicta silvestri herba jam tertio cocta,
itaque vix mollificata, corpori quamvis necessariam,
tamen valde contrariam, cum faginis foliis, quae nive
abrasa laboriose collegit, refectionem accepit: sicque
non sine magno tumultu et controversia diversarum
cogitationum, seu manifesta incursione diabolicarum
tentationum, consolationem divinae pietatis
exspectavit.
« Tunc, ut in perturbationibus hujusmodi solet
fieri, fluctibus cogitationum altrinsecus sibi succedentibus
et impellentibus, dextrorsum quaedam cogitatio
leniter inrepens, et quasi ex parte Christi
adveniens, viro Dei fideliter intimavit, dicens: Exspecta
Dominum, viriliter age et confortetur cor
tuum, et sustine Dominum. Cui e contrario, id
est sinistrorsum, suasio diaboli, cujus invidia in
orbem terrarum mors intravit, prorumpens importune
reclamavit, verba et dolos hujusmodi concinnans:
Cum scriptum sit: Altiora ne quaesieris,
quia fragilis homo eremum petiisti, non solum stulte
egisti, sed etiam valde proterviter te huc invexisti,
blasphemiam Christo tuo illaturus, utpote canis
famelicus, absque sustentatione illius, hic pessime
moriturus. Verum ex adverso bona cogitatio et cauta
sollicitudo infert: Cum Christus, qui est Dominus
omnium, tentatorem diabolum Evangelici verbi jaculo
per semetipsum straverit, dicens: Non in solo pane
vivit homo, sed in omni verbo Dei, non tibi
subrepat diffidentia, o pauper saeculi, dives Christi,
sed firmissime ponito spem in eo de quo Psalmista
cecinit dicens: Dominus fortitudo plebis suae, et
protector salvationum Christi sui est. Iterum
humanae salutis inimico quaedam scaeva suggerente,
et in tali miseria nec non labore carnis infirmitatem
minime posse persistere fraudulenter inficiente,
homo Dei respondit: Quod si Christus meus me
non manducantem vivere voluerit, facile hoc efficere
poterit, juxta quod scriptum est: Non est impossibile
apud Deum | null | 0b905909-c038-4367-b7e6-5a2dfbe9953e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
omne verbum. Et iterum:
Omnia possibilia credenti. Si vero id facere
noluerit, aut mihi clementer victum exhibebit, secundum
quod ipse dicit in Evangelio: Primum quaerite
regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis;
scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
; aut sine murmuratione illius voluntatis sententia,
quae non potest esse injusta, cum intemerata
fide erit subeunda. Hanc fidem et fidei exercitationem
subsecuta est consolatio divinae pietatis, quae
sufficienter illi panes transmisit per quosdam homines
qui, illo cum semicirculis super montuosam
congeriem nivis incedentes, vix reptando ad virum
Dei decimo tandem die pervenire potuerunt. Tunc
grates magnificas Deo reddens, qui non dereliquit
sperantes in se, quanto sibi per patientiae probationem
factus est notior, tanto aliis in posterum exemplo
humilitatis et perseverantiae, largiente omnium
bonorum Fonte, exstitit utilior. Unde factum est ut
nonnulli ex clericis sive monachis nec non fidelibus
laicis, ab eo et per eum provocati, imo divino
instinctu attracti, sub communione orationum ejus
atque laborum in eadem eremo, cujus ipse ob amorem
Christi accola esse voluit, Regi regum militare
coepissent. Ubi pluribus intra vallem lacrymarum
ascensionem cordis disponentibus, nec non de virtute
in virtutem quotidie proficientibus, contigit
ut quidam presbyter de Saxonum gente oriundus,
a domesticis quoque Tammo vocitatus, more
adventantium accederet, sub specieque laudabilis
incolatus, viri Dei commilitonumve illius conversationi
se admiscere tentaret. Quem cum vir Dei
partim praecurrente magistra experientia abbati Altahensium
praesentasset, et ex more secundum regulam
S. Benedicti obedientiam promisisset, statim,
sub tenore quam abbati promiserat obedientiae, sicut
et caeteri ad id temporis solebant facere, et adhuc
solent agere qui manent eo loci eremitae, redditus
sive sub diligentia summa commendatus praedicto
seni, cum illo repedavit ad secessum eremi.
« Qua cum caeteris fratribus Summo humillime
famulantibus, et ipse juxta instituta Patrum in cella
sibi deputata, aliquantum temporis humilitate perageret
comitante, per subreptionem cenodoxiae,
adeo repente gravatus est massa superbiae, ut non
solum clandestinis mussitationibus venerando seni
detrahendo in aures quorumdam commonentium
susurrarret, sed etiam manifeste in calumniam tanti
viri prorumpere auderet dicens: Quid et quis est
Guntharus? Laicus atque et idiota, cujus jure contemnitur
vita. Cui responderunt servi Dei qui forte
tunc aderant et haec audierant, dicentes: Ut nobis
videtur, humilitas, quae custos est virtutum, longe
recessit a tua mente. et superbiae monstrum te manifeste
invasit, quod Babylonicam turrem procaciter
filios pravae confidentiae olim aedificare persuasit,
et de viro Dei tam nefanda tibi modo suggessit.
Ipse procul dubio primum huic eremo invexit
vexilla crucis Christi, qui in Evangelio dicit: Qui
vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat
crucem suam, et sequatur me. Est quoque
iste vir magnae auctoritatis qui jam in senectam et
senium venit, optime parendo divinis mandatis.
Quibus ille arroganter respondit, inquiens: Auctoritas
quoque illius mihi pro minimo est, quia nihil
omnino valet. Seorsum quidem mihi manendum, et
Christo, qui dedit nosse et posse, in speciali cella,
haud sub Guntharii censura erit meapte libero
animo serviendum. Quid plura? Sequestratus idem
presbyter aliquot diebus ab illis quos despexit, a
subversore ministratas quasdam vidit visiones, imo
phantasias aspexit, quibus adeo elevatum est cor ejus,
ut humili ac simplici voto minime expeteret. Unde
accidit ut intempesta noctis ( #sic@# ), qua sanctae Agnetis
festivitas celebratur a Christianis, orationi aliquantulum
incumbens, primum delectabilem, post
modicum vero lacrymabilem, auditu vocem hauriret
oculisque visionem videret. Audivit ergo imprimis
harmoniam, nec non quasi duos choros virorum et
feminarum procul concinentium, et alternatione vicaria,
ut audiebatur, pulcherrime sibi invicem respondentium,
donec paulatim cum incremento ejusdem
cantilenae atque corusci luminis augmentatione
usque ad se venirent. Tunc humani generis inimicus,
qui testante apostolo Paulo transfigurat se etiam
in angelum lucis, cum tanto fulgore se illi
praesentavit, ut nihil minus putaretur quam diabolus.
Cumque eum presbyter intueretur diutius et miraretur
super pulchritudine ejus, qui apparuit dixit ad
eum: Videsne quod sim Christus? quare non adoras
me? Noli dubitare, cum ad hoc venerim, quatenus
tibi dicam quae te oporteat facere. At ille, quem
praestigia jam deceperant diabolica, dixit: Si filius
es Mariae, ecce te adoro. Et procidens adoravit | null | 554f6a17-ef21-4c23-b159-d84fb4fdf9ef | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eum,
penitus oblitus illius responsi quod in Vita Patrum
senem cautissimum super hujuscemodi tentatione
legebat dedisse. Ibi enim est scriptum, ut nunc rememoro,
quia quidam senex pari modo a diabolo sit
tentatus; sed, divina clementia servum suum vallante,
mox tentator quis fuerit paucis verbis sit deprehensus.
Nam cum seni diu tacenti, et secum quis
esset qui apparuit intime volventi, perversus perverse
diceret: Ego sum Christus; quare tardas me
adorare? Responsum accepit ab eo: Quem adoravi
ab infantia mea usque in praesens, nisi Christum
filium Dei vivi? Si tu Christus esses, nullatenus a
me peteres hoc obsequium tibi modo impendi, quod
semper, in quantum valui, vero Christo Domino
meo humiliter exhibui. Tunc humani generis inimicus
valida senis fide repercussus atque confusus
evanuit, linquens ibi certa praesentiae suae indicia,
id est fetorem. »
#Ammonicius.@#
« O Collectici, horroris plena sunt quae scripsisti,
et est valde durus hic sermo quem dixisti: Quis
ergo potest laqueos inimici evadere, si ista in hunc
modum facta sunt vere? »
#Collectitius.@#
« Interrogatiunculae tuae huic pravae simul et dubitationi
nimium periculosae, o Ammonici, satisfacere
debet vox quae ad Antonium pro extensis per orbem
terrarum inimici laqueis queritantem, et nihilominus
lacrymantem, de coelo aliquando venit, dicens:
Humilitas Christo adhaerens transcendet omnes laqueos
hos. De caetero crede mihi quia, si in praedicto
fratre humilitas Christi regnaret, nunquam superbiam
diaboli cadens adoraret. Quod in sequentibus
evidentissime liquebit. Nam postquam pessime
adoravit, antiquus hostis ei aliud vulnus inflixit
pariter et dixit: Antichristus jam in Judaea regnat,
nec non Elias et Enoch ibi praedicant. Cum his quoque
ab Antichristo interficiendis, pro confessione
mei nominis, in anno praesenti, martyrio coronandus
eris. Sed antequam illuc tendas, oportet te omnia
quae in hujus provinciae coenobiis emendatione
sunt digna corrigere, et multis verbum veritatis
praedicare. At presbyter, novarum rerum cupidus,
infit: Quod signum dabis mihi quo certus efficiar me
quae dixisti facturum? Cui seductor respondit: Non
unum signum tibi dabitur pro certitudine, sed tria
facturus es hodie, ante tertiam horam diei, scilicet
unum in Guntharii sinistro oculo, quem pene ob
aegritudinem perdidit, alterum in fratre, qui jam per
multos dies infirmat, et est caecus, cui nomen Remigius.
Tertium in eo, qui dicitur Razo, quem inimici
sui caecaverunt, atque mancum fecerunt. Insuper
pro signo certitudinis habeto sandalia, quae in proximo
reperies, posita quadam sub arbore cava; quibus
praecipio ut posthac utaris in celebrandis
missarum solemniis. Quid multa? His ita homini
superbo diabolica fraude persuasis, et inter arbusta
pone domicilium in quo vagabundus mansit consita,
quasi quodam ascensu pariter ac descensu demonstrato,
cum aliis inextricabilibus phantasiae
portentis, in ipso crepusculo lucis, praefatus presbyter
propriam et singularem deserens cellam, sub
inani spe diabolicae pollicitationis, domini Guntharii
petit casam. Quem cum videret venerabilis heros,
super repentino ejus adventu obtupescens et admirans,
utpote qui superbia imperante ab eo sequestratus
erat, sibique, veluti litteras nescienti, peritiae
suae supplementum maligna voluntate subtraxerat,
nihil dicere volens conticuit. Tunc qui vana gloria
tumidus advenerat, sub specie religionis ad reverendum
senem dicebat: Non ignoramus quia, juxta instituta
Patrum, nisi vocati, de cella egredi et huc
venire minime debueramus; sed humilitatis nostrae
adventus ex praecepto Domini nostri Jesu Christi
est vobis et aliis valde necessarius. Cui senex, Spiritus
munimine protectus, dixit: Unde vobis hoc,
aut quando Dominus Christus fraternitati vestrae
nova dedit praecepta? At ille respondit: Hac nocte.
Et dicit senex, Quae? Respondit presbyter: Ut in
monasteriis Norici regulares observationes corrigam
et renovem, atque populis late verbum Dei praedicem,
nec non infirmitate sanata duobus fratribus,
Razoni scilicet et Remigio, visum restituam, oculoque
tuo jam per plures annos doloribus turbato
claritatem luminis reddam. Quae verba cum senex
audiret per os Tammonis prolata, occurrit
jactantiae ejus dicens: Crede mihi, Guntharius
mallet ambobus oculis carere, quam per illius concessionem
videre qui tibi haec fallaciter promisit.
Nihil verius quam te diabolica arte circumventum
et omnimodis esse delusum. Cui sententiae qui advenerat
presbyter subnectit frivola, dicens: Si ante
hanc proximam hujus diei tertiam horam non fecero | null | ee7ccfa0-8e5b-4dd2-bf36-30b69213ec99 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quod dixi, nolite credere mihi. Et vir Dei ait: Veritas,
in quam credimus, hodie patefactura est tibi et
nobis omnibus quia pater mendacii tuam decepit
arrogantiam. Tum presbyter, se subducens obtutibus
senis et persistens in pertinacia obligatae mentis,
in ecclesiam duxit secum fratrem caecum, quasi
oraturus pro eo, ut visum reciperet a Domino. Sed
cum diu esset oratum, et lumen quod petebatur non
foret datum, protraxit frustra tentatam vanitatis
gloriolam pene usque in sextam horam. Tunc
undique horrore et terrore circumdatus, et non sine
grandi confusione conturbatus, festinus dominum
Guntharium adit, et in faciem procidens cum lacrymis
ad eum dixit: Nisi me preces tuae, o venerande
Pater, magnifice adjuverint, et orationes aliorum
Dei servorum de puteo interitus me eruerint, certo
certius scio quia peccatis meis facientibus Christi
servus desii esse, quod ille me sibi in servum proprium
posthinc vindicabit et possidebit, quem totius
nequitiae ministrum, heu, heu me miserum! adoravi
pro Domino dominorum. Ad haec Dominus Guntharius
spiritalibus armis accinctus respondit: Petrus
princeps apostolorum, ad quem ipsa Veritas dixit:
Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam, ter negavit Christum, optimum
Magistrum, sed postquam Dominus in eum respexit,
et amare flevit, remissionem accepit per eum
qui solus compati novit infirmitatibus nostris, in
miserationibus suis magnis et multis. Proinde casu
tuo non debes gaudium plenum facere diabolo in
hoc ut cadas in diffidentiam, sed magis quaere humiliter
omnipotentis Dei clementiam, quam nulla
mortalium superant delicta. Cumque presbyter post
admonitionem senis, novi lapsus moerore adhuc
consternatus, proxime ad horam divini servitii veniens,
collectae fratrum se inibi constitutae admiscere
tentaret, atque psalmodiae aliquantisper cum eis
inserviret, antiquus hostis coepit ei acriter instare,
nec non manifeste illi molestus esse, dicens: Quae
legis et cantas, de me scripta #mea@# sunt, tu
velis nolis, post hinc permanebis meus, quia totus
es in ditionem libitus mei redactus. Noli falli neque
per Guntharii vanam et falsam suggestionem decipi;
nemo te rapiet de manu mea. »
#Ammonicius.@#
En iterum in memoriam redit, imo nunc se tenacius
animo ingerit quod egregius versificator,
Dominicae tentationis mentionem faciens, de hoc
pessimo tentatore in hunc modum scribit: »
#Cum Domino montana petit, cunctasque per orbem@#
#Regnorum monstravit opes: Haec omnia, dicens,@#
#Me tribuente feres, si me prostratus adores.@#
#Quantum perversus, tantum perversa locutus.@#
#Collectitius.@#
« Oportet ut interim sileas, o Ammonici, dum
ad quem finem tam gravis tentatio pervenerit veridica
narratione audias, mecumque tunc Deo laudes
referas. Nam ab illo die presbyter praenominatus,
periculorum pondere gravatus, etsi se poenitentiae
daret arctissimae nullatenus novum et antiquum
hostem avertere potuit quin ei omnibus horis nimie
infestus fuerit. Unde factum est ut dominus Guntharius
boni consilii virum, abbatem scilicet Altahensium,
nomine Ratmundum, advocaret, ipseque
secum assumpto Pataviensi pontifice, super hujuscemodi
re quaestionem habiturus adveniret. Cumque
episcopus, cum abbate et domino Gunthario clanculum
sermonem faciens, lapsum sacerdotis audisset et
eum diabolica illusione deceptum animadvertisset,
unde hoc grande malum acciderit prudenter tractans,
dixit: Ecce factum est in isto fratre quod praemissum
legimus in evangelica veritate. Sic enim dicit
Dominus in Evangelio suo: Qui se exaltat humiliabitur,
et qui se humiliat exaltabitur. Proinde
necesse est provisum iri ut exaltatio pestifera, quae
per suasionem diabolicam hominem miserabiliter
dejecit, Christi humilitate medicinali mirabiliter sananda,
in robur fidei erigatur, ac sic in viam salutis
aeternae dirigatur. Tum episcopus, ex auctoritate
sacrorum canonum, jussit lapsum fratrem ab officio
sacerdotali cessare usque ad satisfactionem utilisque
consulti taxationem. Quid plura? Postea quoque
diabolica infestatione monachum eumdem nimium
confundente, atque diuturnis nocturnisve tumultibus
seu acclamationibus etiam in servitio Dei deterrente,
missum est circumquaque ad Patres et fratres,
ut communi oratione, singulari et medelifera
clandestina sacrificii salutaris oblatione, a misericordissimo
Domino veniam peterent casui fratris
infirmi. Cumque a nonnullis benigne fuisset oratum,
et maxime a domino Gunthario ante conspectum
divinae majestatis pro eo esset laboratum, utpote qui
omnibus horis titubanti atque nutanti manum consolationis
porrexerat, nec non benignum Jesum
certissime sibi miserturum promiserat, tandem
post mensium sex evolutionem, qui a pessimo | null | 36004ea5-83d0-41a3-907e-1fda1779bd5b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
profligatore
impugnabatur, levamen sentiens remedium
accepit. Cujus valde necessario fomento, per divinam
clementiam interius et exterius idem frater refocillatus
ac renovatus, jam octavum agit annum sub
exercitamento summae humilitatis, obedientiae atque
abstinentiae. Illi a quo per superbiam desciverat et
deviaverat, appropiare studens, qui et per prophetam
dicit: Approquinquate mihi, et ego appropinquabo
vobis. Et si peccata vestra fuerint rubra
sicuti vermiculus, veluti nix dealbabuntur. »
#Ammonicius.@#
« O quanta et quam magna dispensationis divinae
censura, quae, propensioris cautelae gratia, fratrem
de quo retulisti praemissa adeo ab hoste nequissimo
permisit affligi, ut penitus in desperationem caderet,
nisi hunc senex humilis, uti speramus, omnipotentis
Dei servus, dominus videlicet Guntharius, exhortatione
assidua in spem recuperandae salutis erigeret,
et sanctorum exemplis multifariis divino e fonte
prolatis corroboraret! »
#Collectitius.@#
« Quia sermonem humilitatis meae interrupisti
laudem Dei exclamando, gratum habeo. Sed quae
narrare coepi, ad calcem producere me patere,
quaeso. Hoc enim nimirum super omnia talia mirum,
quod ipse auribus meis ab ore senis accepi
atque ab eo quadam sacrae lectionis familiari collocutione
vix extorsi. Nam cum praedictus presbyter
in angustia maximae tentationis constitutus ad senem
saepius curreret atque recurreret, nec non querelosa
voce clamitaret. Non possum subsistere, nequeo
perdurare; ora pro me, homo Dei, dixit senex: confido
in benigno Jesu quia liberabit te. Tantum tu
patiens et constans esto, neque dubites de omnipotenti
gratia illius apud quem non est impossibile
omne verbum. Quod tu sustines modo, generaliter
per omnia terrarum regna humanae fragilitati
horrendum et pavitandum, sed minime ob id de
misericordia Domini, qua plena est terra, fidelibus
est desperandum, quoniam qui potens est de lapidibus
suscitare filios Abrahae, potest et te de
praesenti liberare tentatione, et nihilominus dignum
efficere sua vocatione. Et subjunxit tentatus: Utinam
mihi fiat secundum verbum tuum! Sed valde
timeo tentationis periculum, quod mihi misero
ingruit ultra humanum modum. Nam in ipsa orationis
hora, quando ad laudem Dei os aperio,
adversarius mihi videtur quasi rapacitatem suam
intro in ventrem mittere usque ad cor, vimque cordis
tollere, ac sensus meos prorsus extrahere, et
memetipsum mihimet alienum facere. Super haec
omnia jactat se scire meum totum nosse, velle et
posse. Respondit senex: Ne haesites in fide ex adjutorio
divino de supernis tempestive mittendo, quod,
quamvis ad tempus differtur, tamen non aufertur.
Diabolus omnino potestatem non habet nocendi et
fatigandi te, nisi permissus a Deo. Deus autem
nunquam ista fieri permitteret, nisi te humiliare
vellet. Interdum enim Amator hominum simulat se
nescire quae patimur, sed tamen frequenter praestabit
unde miremur. Noli, frater, deficere, sed, secundum
Apostolum, sta in fide, viriliter age, et
confortare in illius nomine qui novit solus
fragilitatem humanam sanare. Quod autem questus
es diabolum se jactasse de scientia tuae voluntatis
et possibilitatis; ipse, quod bene nosti, contra hanc
luctam sufficit tibi; hoc est quod diabolus ( #sic@# ) internecionem
detrudit. His dictis extemplo adfuit Satan
in praesentia senis perturbans tentatum fratrem, et
dicens: Guntharius non solum nunc mendacium
locutus est, sed saepius mentitur et te fallere nititur,
insuper et gracile et subtile pellicium operose quaerit
ac diligit. Cumque conviciis appeteret atque lacesseret
senem, senex timens ne forte protervitas
diaboli animum fratris mitteret in desperationem
salutiferi boni, prorupit et dixit: O inimice Dei et
hominum! superbia tua et mendacium tuum tecum
in aeterna perditione maneant. Nos autem qui non
solum ovinis et caprinis pellibus utimur, verum
etiam simplicitate et humilitate, quae in eisdem significantur,
perfruimur, per eum qui dilexit nos, te
pessimum lupum facile superabimus, Christique
virtute tuam virtutem calcamus. Crede peccatori
Gunthario, quia frater, quem permissione Dei vivi,
qui in hunc mundum venit Filius hominis quaerere et
salvum facere quod perierat. Post haec et
hujusmodi certamina, aliaque plurima nequitiae suae
in tentatum fratrem nequidquam vibrata jacula,
miseratione divina diabolus est ita fugatus, ut calamitosis
clamoribus et querelosis lamentationibus
discedens manifeste nolens innotesceret quantum
doluit et adhuc dolebit se, victorem hominis, ab
homine victum. »
#Ammonicius.@#
« Deo gratias, cujus misericordiae non est numerus,
et qui | null | 8317a0ac-e0a7-442d-85b0-d17c9fd033b9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
jam omnia benefecit, pariter et istud mirabiliter
effecit ut qui periculosissime cecidit, misericordissime
in statum fidei reerigeretur, ad comprobandum
scilicet illud Psalmographi testimonium,
quod in centesimo quarto psalmo ponit dicens:
Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit
omnes egenos. Ergo, frater o charissime, ut mihi
videtur, tibi satis congrue imposuisti Collectitii nomen,
et ob velandam Teutonicae loquelae nuditatem,
pariter et ob commendandam horum quae dixisti
et dicturus es collectariam utilitatem. Ob id quoque
et ego aequum arbitror fore ut, vocabulo satisfaciens
quod usurpasti, opus inchoatum adaugendo procedas,
et quaeque utilia colligendo succedas, dictaturus
quidem et assumpturus ea in nomine illius qui
dicit: Qui non colligit mecum, dispergit; et qui non
est mecum, contra me est. Ita quidem illi servies,
qui est, et qui erat, et qui venturus est. »
#Collectitius.@#
Amen. Utinam inveniar inter colligentes eum
Christo, et non cum eis damner de quibus scriptum
est: Fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam
evellatur exaruit; de quo non adimplebit manum
suam qui metet, et sinum suum qui manipulos
colliget. Hoc quoque modo fiat, aggrediar iterum
narrare quae Dominus, aspiratione sua praeveniente
et auxiliatione subsequente, dare sive largiri
dignabitur.
« In eodem igitur episcopatu quo ea contigerant
quae praediximus, accidit et aliud quoddam mirabile,
quod cunctis fore debet notabile, simul etiam et evitabile.
Erat quidam clericus Pataviensis ecclesiae aedituus,
cujus nomen dicebatur Wilibertus. Is quadam
die, ex more sollicitudinis et officii commissi, percurrens
ac perlustrans quaeque loca ecclesiae, offendit in
abditis quemdam clericum, suum videlicet discipulum,
in quodam opere pravo perniciter [ #leg.@# pernicialiter.
E. P.] lapsum. Qui, mox plus timens homines quam
Deum et electos ejus, rogavit magistrum ne cui diceret
malum quod viderat. At ille horrens scelus dixit:
Testor Dominum sanctosque illius quia, prae timore
salutis animae meae, non audeo quod fecisti celare
primum seniorem meum, dein caeteros spiritales
viros, qui mortifero vulneri tuo poenitentiae adhibeant
medelam ac suggerant vitalis consilii suadelam.
Et subnectens discipulus vaniloquium infit:
quia rogationem meam austeritate tua repellis, nihil
certius quam ut poenis tradere velis. Et praeceptor:
Absit a me, inquit, ut te impie tractem, poenisque
traditum iri optem! Post quae verba magister et discipulus
recesserunt ab invicem, valde diversam habentes
voluntatem. Nam discipulus quod magister
bene dixit adeo in malum et deceptionem suimet
convertit ut, tenebrosior nocte, noctu non modo
strangularet magistrum, sed etiam propriis ligaminibus
et fasciolis ad trabes cubiculi, in quo solus,
ut aestimo, ob castitatis custodiam dormire solebat,
suspenderet. Quod pessime factum cryptis malitiae
abscondere gestiens, intus ostium clausum reliquit;
et ipse domate et tecto per fissuram sejuncto fur nequissimus
exivit, ita reponens tegulas ut, excepto
uno qui suspensus erat, ullum hominem intrasse
penitus lateret humanas visiones. Unde contigit ut
per totam Ecclesiam gravissimum scandalum exiret,
quod inter laicos maxime efferbuit, publicis detractionibus
draconizantes atque dicentes: Ecce
sanctitas clericorum; ecce apparent merita illorum,
qui indigne praesunt Ecclesiis; ecce sacerdos qui,
ipsa die in qua bis missas celebravit, Judam imitatus
laqueo se suspendit. Qua de re Pataviensis episcopus
valde turbatus, quia fas non erat suum proprium
homicidam sepultum iri, nescio qua auctoritate
jussit corpus igne cremari, nisi forte propterea
id praecepit fieri ne animalia contaminarentur
de tactu vel comestione cadaveris, ut dicam,
secundum aestimationem hominum, inhumani; aut
quod verius puto, dispensatione divina hoc factum
sit, ut in sequentibus patebit. Nam cum totum corpus
jam consumptum esset ignibus, in conspectu
omnium qui aderant, cor, quasi ardere nolens, exiit
de medio flammarum. Ob quod illi homines stupefacti,
quoties ad comburendum idem cor in ignem
projecerunt, toties incombustum exire viderunt.
Novissime vero cum totis viribus ab his qui aderant
idem cor per contos et fustes in igne detineretur,
nec sic consumi videretur, recesserunt vespillones,
grande miraculum secum portantes. »
#Ammonicius.@#
« Mira res valde et non solum nobis, sed etiam
omnibus legentibus eam! Proinde et ego charitatem
tuam admoneo, ut ex ea parte studiosius aliquid eliciatur
quod aedificet audientes, pariter et haecce legentes. »
#Collectitius | null | fd3e3f85-3c7f-4320-96d4-eac5ea5504b3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.@#
« Quamvis non sim dignus dicere et scribere ista
seu hujusmodi varia rerum opilia quae spectant
magnorum virorum opera mirabilia, tamen me in
hac parte minime subtrahere censeo obedientiae sacramento,
et, in quantum Deus concedere dignabitur,
fraternae dilectionis condimento. Neque enim
haec aliter describere proposui, nisi ut fidelium prosint
aedificationi. Sunt qui putant propterea cor
presbyteri non posse igne consumi, quia, dum viveret,
conscientiam non haberet quae rea foret gehennae
ignis, excepta communi fragilitate generis
humani. Quidam autem dicunt peccatorem salvum
factum esse secundum Apostolum, sic tamen quasi
per ignem. Ego vero affirmem, si vera sunt
quae de illo accepi, et quae in verbo beati Hieronymi
olim studiosus legi, omnia peccata martyrio certissime
deleri. »
#Ammonicius.@#
« Quia martyrium nominasti, et quia sunt nonnulli
qui aestimant eos martyres esse qui cujuscunque
generis poena plectuntur, et ad oppetitionem
propelluntur; aliique sunt qui e contrario autumant
eos penitus perire quos more mortalium per strangulationem,
sive per aquarum suffocationem, seu
per incendium et alterius generis profligationem
contigit repentinam mortem obire: quod sit martyrii
verum genus et certum vellem te referente perdiscere. »
#Collectitius.@#
« Puto huic inquisitioni satisfacere testimonia
sacrae Scripturae, quorum alterum est: Justus quacunque
morte praeventus fuerit, in refrigerio
erit. Alterum quidem: Non facit martyrem
poena, sed causa. Inde enim et tu colligere
potes quia verum et certum est genus martyrii hominem
non a semetipso sed ab aliis propter justitiam
occidi. Hoc enim evangelica veritas affirmat, quae in
aures fidelium clamat: Beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam. »
#Ammonicius.@#
« Solutioni quaestionis quam praeceps promovi,
o Collectici, satis vehemens occurristi; verumtamen
testimoniis prolatis bene ministrasti non ingratis.
Nunc ergo convenit ut edicas qualiter praedicta res
ad hoc pervenerit quo reus tantae factionis coram
emerserit. »
#Collectitius.@#
« In modum ductilis cerae habebis me temperatum,
si bonum in fructum progredi poterit quod ab homine
peccatore seminatum fuerit. Erat quaedam
causa culpabilis et criminosa, de cujus objectione
clericus qui praedictum sacrilegium et homicidium
perpetravit atque pessime abscondit, se sacramento
expurgare debuit. Sed omnino id efficere non potuit.
Nam clericis, qui cum eo super objecto crimine conjurare
voluerant, neque per aquam neque per ignem
fidem facere quiverat. Tunc miser totus volens in
praecipitium ire, tandem in hanc vesaniam obstinatae
mentis prorupit ut perceptione corporis Dominici,
sub periculosissima praesumptione, crimen suspectum
a se gestiret avertere. Cui perniciosissimo
periculo sapienter obvians episcopus, quia certiori
fratrum relatione cognovit eumdem clericum talium
non esse morum ut ad tantum permitti deberet
accedere judicium, jussit eum sub arcta custodia
interim constringi, dum sano consilio deliberaret
quid de illo fieri oporteret. Tunc undique, secum angustiis
septus, e latebra reae conscientiae producens
male absconditum facinus, confessus est se ob accusationis
timorem praefatum presbyterum strangulasse,
simul et suspendisse, ac propterea ex objecto
malo purgari nequisse. Quod ut audivit episcopus,
sequestravit eum de clero ac privavit ordine sacro,
auctoritate pastorali praecipiens illi summo conamine
poenitentiam agere laqueisque diaboli se sic
subtrahere. »
#Ammonicius.@#
« Primum oportet ut Deo gratias et laudes dicamus
in commune omnes, quia sacri ordinis infamiam,
quae, de morte praedicti sacerdotis importune
prorumpens, nonnullorum sensibus haud parvas
ignorantiae sive horroris tenebras offudit, sub
falsitatis fuco diu latitare minime permisit. Exin ob
facinus tantum, dolore intima pungente, cogimur
ejulando dicere: Heu! quam grande malum operatur
aequitatis odium, quod adeo, suadente diabolo,
in praefata persona exarsit, ut discipulus perversus
non solum nequiter insequeretur magistrum, sed
etiam pessime necaret presbyterum! imo, quod pejus
et gravius est omnibus maligni versutiis, suspendio
corporis exanimi strophose simulaverit
ipsum, qui suspensus erat, ad exemplum Judae homicidam
fuisse sui! Ecce in palam processit quod
de absconditis peccatorum sacra Scriptura prodit:
Abscondi tanquam aurum peccata mea, et celavi in sinu
iniquitatem meam. Quae ira odioque onerata
non solum periculose aliquando crassescere, quin
etiam perniciosissime solet indurescere, sacro eloquio
testante ac dicente: Inveterata ira odium parit,
odium vero interficit. Cujus venena si homines
corporaliter inspicere valerent, a quo infundi solerent,
procul dubio nimium inde abhorrerent. Quod
si alicui evenerit, vellem a charitate tua hic insertum
iri. » | null | 9ce5f861-47cd-4c71-b997-989347ab09a6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#Collectitius@#
« Sicut charitas cooperit multitudinem peccatorum,
ita e contrario ira et invidia dilectionis
obliviscens, naturaliaque bona maligne consumens,
et per varias occasiones coacervans dissensiones
et offensiones, pertrahit odium usque ad homicidium.
Quod, gravissimum super omnia malum,
semper occulte diabolicoque instinctu inter caetera
suarum artium molimina suggeri nemo dubitet.
Interdum vero sator nequissimus quia inter homines
manifeste discordiam et caetera maleficia in tantum
seminare soleat ut etiam per ea multi intereant,
nisi quis, Deo donante, conversus resipiscat,
ac de Satanae aucupio per poenitentiam evolans,
vix ita illius pertinaci visco se subtrahere queat, etsi
non omnes, tamen qui non ignorent existunt
quam plures. Caeterum quo dilectioni tuae meapte
satisfiat, praesenti capitulo super hujuscemodi re
conveniens exemplum proponam itaque sequentia
humiliter colligendo supponam.
« Fuit quidam Papiae miles, cujus nomen jam in
coelo scriptum pia sperat fides, qui, ut relatu cognovi
domini Arderici Verecellensis episcopi, postquam
manus ( #sic@# ) adolescentiae saecularibus implicamentis
ex more humano detentus est et astrictus,
nec non per plures annos cum armis militaribus se
satis strenue inter commilitones exercuit filiosque
jam procreavit; tandem in se reversus atque a saeculi
vanitate conversus, cingulum mundanae militiae
apud Sanctum Petrum in eadem civitate deposuit,
et sub monastico habitu, stigmata crucis bajulare
desiderans, Christo regum Regi coepit militare. Cujus
filius miles et ipse strenuus, domi a patre familiaris
rei haeres derelictus, tantis per quemdam
Aginulfum, palatini scilicet comitis fratrem germanum,
appetebatur inimicitiis atque insidiis, ut limen
domus propriae minime auderet excedere. Cujus
rei gratia idem qui post militiam factus est
monachus, pietate plenus, ex permissione abbatis
sub cujus regimine degebat, misit legatum
ad virum praenominatum, rogans ut ob reverentiam
S. Petri ad se minus pigritaret venire. Qui quamvis
aliquantulum veritus esset religionem viri Dei,
tamen non humilis, sed tumidus advenit. Ante
quem cum vir Dei in modum crucis esset prostratus,
atque ab eo non sine admiratione fuisset levatus,
humillime dixit ad eum: Quae utilitas tibi,
senior bone, illius filii mei sanguine, quem tantopere
cupis interfectum iri a tuis? Ego pauper
servus servorum Dei et tuus, rogo te ut per misericordiam
Domini nostri Jesu animum tuum ab incoepto
retrahere velis, et misero, qui dignitati tuae
resistere non potest, parcere digneris. At ille rancore
superbiae elatus, atque inimici stimulis exasperatus,
juramento sacramenti affirmat vitam propriam
non libentius velle tueri, quam hoc vel per se
vel per suos efficere, ut ejus vita pro quo tam obnixe
homo Dei supplicabat, possit extorqueri et exstingui.
Tunc humilis monachus magis pro eo quam
pro filio, lacrymis infusus, ait: Eia, eia, domine Aginulfe,
quam libenter et quam necessario vellem, si
peccatis meis Dominum rogare auderem, ut tu videres
hunc cujus per suggestionem homicidii amaritudo
adeo tibi dulcorata est, quo nec ob misericordiam Dei,
neque ob reverentiam beati Petri a tanto malo velis
inhiberi. Confido in Domino quia si illum videres,
animum sine dilatione mutares. His et hujuscemodi
dictis et auditis, abiit qui vocatus venerat, mentis
obstinatae secum onus portans. Verum proxima
nocte sensit per principem tenebrarum mortisque
ministrum quod faciendum proterviter decrevit
quam foret sinistrum. Nam in prima vigilia noctis,
ipso Aginulfo cum conjuge sua in lecto decubante,
et pedissequis puellaribus in conclave jam strata
foventibus, nec non prae foribus cubiculariis excubantibus,
subito apparuit Aethiops ad fornaculum
stans, qui lignis ad prunas jam partim emortuas
appositis ignem afflando succendit, atque terrorem
cum stupore horribiliter his qui aderant incussit,
nec non pene omnium haec intuentium vires enervans
adeo excussit, ut, cum necessario loqui atque
signaculo crucis vel fidei munimine signare se vellent,
non solum hoc proficue facere nequirent, sed
nec saltem mutire possent, excepto quod per totam
noctem miserabiliter ululabant, dentibusque incessanter
stridebant. Tunc dominus domus, ipse videlicet
Aginulfus, videns diabolum cominus stantem,
et quasi ad focum se calefacientem, timuit valde ne
is qui ex improviso adveniebat, niger, hispidus,
horridus hospes, potestate desuper data, se intra
domesticos parietes e medio raperet, et infelicissime
cum filiis gehennae suum ex advena domesticum faceret.
Quid ageret? quid consilii caperet? maximis
implicatus angustiis, quod horrendum vidit effari
minime quivit. | null | c094f5c4-5d55-46a0-a846-7566b8592f25 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Omnes personae illius clientelae trementes
dolebant in commune, unam eamdemque
poenam patiebantur universi, sub mortis comminatione.
Tandem interiore homine arcanum sacrae
fidei rememorante, coepit corde tenus psallere; jam
enim didicit psalmos, non illa nocte per officium
oris verba proferens, sed totam vim corporis et
animae cum silentio usque ad lucem in Deum convertens.
Tum Psalterio non externa sed interna
cantione a principio usque ad calcem perlecto, clementia
illius qui tollit peccata mundi, vix cum
suis ab infestatione diabolica meruit liberari, atque
Christiani sensus magna potentique gratia revisitari.
Qui, solis jubare terras relustrante, per verba
conjugis audiens commanentibus grande periculum
incubuisse nocturni timoris, dixit: Non ignoro
propter peccata mea malum hoc accidisse, quod tot
homines contigit per totam noctem graviter laborando
insimul vidisse. Idcirco ad virum Dei, quem
hesterna die superbe contempsi, hodie mihi humiliter
repedandum novi. Et confestim pergens quo
eundum decrevit, advocato viri Dei nato, solo tenus
coram eo prostratus, poenitentiam egit super
eo quod priori die adeo inexorabilis exstitit, nec
non pacem ultro ei obtulit, cum eam dare prius
etiam rogatus recusavit. Cujus rei gratia homo Dei
laetificatus, Omnipotenti magnificas grates retulit,
et nihilominus omnis plebs, ut audivit, humanae
duritiae mollificatori laudes dedit. »
#Ammonicius.@#
« Placet mihi, fateor, sententia quam ob prodendam
simul et cavendam suggestionis diabolicae
malitiam proximo descripsisti capitulo, quae, ut videtur
meae parvitati, non inconvenienter visio viva
potest dici, quia per eam inimicus homo a morte
proximi est prohibitus, atque vivus cum vivo in
gratiam communis humanitatis vivaciter est reductus.
De caetero, quod insidet animo, dilectioni tuae
consilium do, ut praesentis dialogi claudas librum,
ne forte unius voluminis probabilem excedat modum. »
#Collectitius.@#
« Quamvis mihi non sit pro magno dijudicari ab
homine vel ab humano die, tamen ita tuae charitati
meapte probum videtur consensum iri, ut narrationis
gressibus in Galliam pergens, primum in ea factum
tangam aliquod quod legentibus et audientibus
utile sit, dein tendam ad voluminis finem, quatenus
ibi fervor dictandi et scribendi ad tempus quiescat,
sive decalescat, ubi sol, quotidie ad occasum vergens,
mundo absentia sua noctis tenebras infundendo
quodammodo ardere seu lucere mortalibus cessat.
« Erat quidam nobilis homo habitans in Galliarum
regno, qui se assidue in venatione inter alia exercens,
die quadam quem necessarium habuit ad domum
reditum protraxit usque ad diei noctisve crepusculum.
Tunc illius canibus vulpeculam solito insequentibus
et ingressis cujusdam cavernulas montis,
dominus et senior valde dolens super interitu
eorumdem canum, quia non poterant videri neque
audiri, misit de suis militibus atque comitibus qui
sibi de proximis villis ignem cum lumine afferrent,
pariterque funes cum longis ordinibus deferrent,
quibus cavitatem montis descendentes intrare valerent.
Cumque unus ex illis qui post ignem et funiculos
missi erant per foramen intraret, et intus diu
nimiumque erraret, tandem ad buccinam cornicinum,
quae interim foris persultabat, vix reflectens
iter ad dominum repedavit suum, et dixit ad eum:
Domine, ista montana sunt omnia cava, ac horum
interiora videntur quasi regio deserta, et, nisi mihi
tuapte adjutores dentur qui funes cum ordinibus
trahant, et per saxorum asperitates sustentare illos
minus fastidiant, certisque spatiorum locis divisi
vigilantissima me cum lumine praecedente praestolentur
custodia, nec quem mittis ultra videbis, et
tamen canibus in aeternum carebis. Non enim spero
me ex tot anfractibus posse redire, nisi, Deo concedente,
contingat parvitatem meam cum funiculorum
attrectatione continua salutem concambire. Quid
multa? Eodem momento cum his quos in adjutorium
petebat ingressus est vir denuo, et aliquandiu
restium ducatu incedendo moras perpessus est exosas,
quamvis, ut exitus rei probavit, non infructuosas.
Nam cum luminis deportatione oppidoque necessaria
in id tempus administratione, angulum
quemdam horridum offenderet ac tenebrosum,
aspexit duos homines cominus stantes et nihilominus
lapides cum tribulis ferreis horribiliter flagellantes.
Tunc investigator canum, ob insolitam visionem
exterritus, moreque humanae fragilitatis pene
solo tenus collapsus, fugam inire paravit. Sed eum
prohibuit unus ex tribulatoribus, dicens: Ne fugias
neque paveas, quoniam per misericordiam Domini
nostri Jesu Christi ad hoc huc missus es ut dicam
tibi quis sim, et cur hic in tanta tribulatione tot
annorum evolutione, steterim. A quo, qui paulo
ante per | null | db5ea317-f299-4ee4-98b1-a4b7d83b636d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
imbecillitatem exstitit pavidus, audito
Christi nomine, factus fortis et validus, sciscitabatur
hujusmodi verbis proloquens: Quid tu hic? aut
quare talis et tantus homo, quem in saeculo judicialem
et curialem cognovi, nuperque in propriis laribus
bene valentem vidi, deputatus es in pistrinum
et gurgustium hujusce loci? Notus est enim mihi
locus habitationis tuae, quam habuisti in mundo,
saepiusque bonum convivium habui proprietatis tuae
in fundo, nec non haereditatem natalium tuorum, et
uxorem tuam cum filiis per notitiam satis commendavi
meis animis, si tu es ille homo cujus personam
bene me dignoscere puto. Cumque vocabulum
quod in baptismo acceperat diceret, possessionumve
nomina in quibus habitaverat adjiceret; qui erat
interrogatus respondit, ut de hac vita sublatus:
Ille ipse quondam ego fui, quem tu modo me fuisse
dixisti; sed propter peccata mea pro purgatorio
igne ante multos annos huc sum deputatus.
Quod autem vides non est caro, sed spiritus. Miror
vero valde si adhuc aliquis meorum vivat, aut
in saeculo, in quo cuncta veterascunt et deficiunt,
superstes esse valeat. Contra subjunctum est a
respondente, sermonis complice: Ego quoque
satis mirari nequeo cur annos dixeris, cum hodie
obitus tui sit dies septima, et cras illucescat octava.
Uxor tua vivit et filii tui in sanitate manent, quod
non fallax profero, sed veridicus, quia eos vidi nudiustertius.
At defunctus respondens infit: Non
mihi videntur septem vel octo dies usque modo
post mortis articulum, sed credo in me saevisse annorum
octoginta poenale periculum. Perinde rogo
te in nomine Jesu Christi Salvatoris omnium, ne
meam spernas miseriam: sed quantocius ex legatione
mea meis dicas et annunties ut, si me velint
redemptum iri, reddant justis haeredibus praediun
quod olim perverso scabinionum judicio ab invalidioribus
abstuli. Quod si non fecerint, pro certo
scio me usque in diem judicii de poenis haud exiturum
fore. Sin vero satisfactum fuerit postulationi
meae, spero vincula mea non diu teneri, sed extemplo
absolvi. Et hoc illis et tibi signum redemptionis
meae certissimum, si recurrens huc adveneris,
et me hic non inveneris; sicque cum salute ad propria
regredieris. Est et aliud signum prae manibus,
quod tibi absque dilatione monstratur in canibus.
Nam habebis eos penes te, qui in primis reversi essent,
nisi ad nutum Domini in hoc loco subsisterent.
Eadem hora cum canes adventassent, regressus
est homo et praesentia canum placans dominum
suum, cum festinatione ibat ad viduam et ad filios
illius quem noviter allocutus est defuncti, ac indicabat
illis quae audierat et viderat in abditis montis.
Qui mox, flentes pro malo quod factum est, poenitentiam
egerunt, nec non eleemosynis animam
redimere festinarunt, reddentes praedium eis de quibus
mandaverat qui erat in poenis. Tunc rogatu
omnium recurrens homo ad montem ubi promissum
speratae absolutionis accepit, per immensae pietatis
fontem, ne sibi solitudo et tenebrae terrori essent
et horrori, assumptis comitibus cum lumine
intravit, et alterum praedicto signo absolutum invenit,
et alterum in castigatione derelictum non solum
vidit sed etiam invidit. Exiens vero inde inter
fideles divulgare studuit gratiarum actiones. »
#Ammonicius.@#
« Quid sibi vult hoc quod in purgatoria castigatione
tribulae ferreae sunt visae, ac exhibita lapidum
flagella, nec non duorum parium alter est ibi relictus,
alter quidem per absolutionem est inde sublatus?
Quaestio siquidem et admiratio super hujusmodi
rebus digna, certa exspectat absolutionis
signa. »
#Collectitius.@#
« Si velles, o Ammonici, contentus esse tempore
prisco scriptis, lectis et dictis in talia, quae de talibus
rebus inveniuntur edita, credo tibi posse absolutionem
sufficere, quam beatus Gregorius in Dialogorum
libro, sciscitationibus Petri satisfaciens, de talibus
visionibus plano sermone olim scribendo exposuit.
Nunc vero quia improbitatem tuam aliter
avertere non possum, dicam breviter quid mihi de
his videatur. Bene quoque et convenienter tribulae
visae sunt, secundum id quod propheta testatur, dicens:
Tribulabitur ibi fortis. Quod autem peccatores
laborare visi sunt in saxorum flagellis, manifestissime
increpat duritiam humanae pravitatis.
Cui Psalmista minatur dicens: Multa flagella peccatoris.
Quod vero unus per gratiam est assumptus
et alter per judicis justitiam in poena est
derelictus, optime convenit evangelicae sententiae,
qua designatur trifarium genus hominum, Domino
dicente: Erunt duo in lecto uno, unus | null | 2eb9f9ab-7e8f-4185-a105-307ef04788db | latin_170m_raw | null | None | None | None |
assumetur et
alter relinquetur. Erunt duae molentes in unum, una
assumetur et altera relinquetur. Erunt duo in agro,
unus assumetur et alter relinquetur. »
#Ammonicius.@#
« Solutio triplicis quaestionis tam per brevitatem
quam per utilitatem sui admodum placet sensibus
meis. »
#Collectitius@#
« Et humilitati meae placet, in nomine sanctae Trinitatis
claudere librum, quia sol cum fine brevis die
culae jam petit occasum. »
#Ammonicius.@#
« Feliciter. Amen. » | null | d8024f80-8648-4747-a7b9-a8c0a0236edf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Homilia de octo beatitudinibus et S. Emmerammo.
Lectio S. Evangelii secundum Matthaeum: #In illo
tempore, cum montem,@# et reliq.
HOMILIA LECTIONIS EJUSDEM.
Creator et Redemptor generis humani Jesus Christus
Dominus noster omnes homines sine personarum
acceptione ad suae donum benignitatis invitat
generaliter, dicens: #Si quis sitit, veniat ad me et bibat.@#
Unde et apostolus Petrus: #In veritate,@# inquit, #comperi quia non est personarum acceptor Deus; sed
in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam,
acceptus est illi.@#
Sitis haec non exterioris hominis
est accipienda, sed interioris, qui exteriorem tanto
praecellit decore gemmaque nobilitatis, ut merito,
tam in nobis quam in aliis, ille magis quam exterior
diligatur, quia ab interiore vita exteriori attribuitur.
Sicut enim exterioris hominis sitis per diversas
liquorum exstinguitur materias, ita sitis hominis
interioris per divini verbi varias recreatur
sententias. Si qui autem nostrum ariditate invisibili
laborant, ad Salvatorem credendo veniant; ac ejus
praeceptis obaudiendo bibant, et bibendo, id est bene
vivendo, aeternaliter vivant.
Ad quam hujus potus gustus mercedem perveniat,
ipse Dominus evangelica voce demonstrat: #Qui credit,@#
inquit, #in me, flumina de ventre
ejus fluent aquae vivae.@# Venter, de quo egrediuntur
aquae vivae, est intellectus sensibilis animae. De
quo ventre flumen egreditur aquae vivae, cum donum,
quod a Deo percipimus, spiritale proximis
nostris humiliter fatagimus administrare. Unde et
per Salomonem unicuique fideli dicitur: #Bibe aquam
de cisterna tua, et fluenta putei tui; deriventur fontes
tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Habeto
eas solus, nec sint alieni participes tui.@# Unusquisque
fidelis aquam de cisterna sua et fluenta putei sui
bibit, cum spiritalis donum intelligentiae sibimetipsi
prius infundit, ea scilicet operibus adimplendo quae
se habere intelligit munere divino. Deinde derivantur
foras fontes ejus, cum divinorum gratiam donorum
aliis subministrat exterius. In plateis vero dividuntur
et aquae, cum, juxta qualitatem et capacitatem
unius cujusque auditoris, viam veritatis late
innotescit verbis et exemplis. Tunc enim habet eas
solus, nec sunt alieni, id est daemones, participes
ejus, cum nec per vitium elationis malignae, sed per
spiritum humilitatis verae, spiritalis gratiae potum,
prout potest, studet aliis exterius propinare.
Hunc salutis potum Dominus Jesus discipulis
suis porrigebat, quatenus ipsi biberent, et de eorum
pectore aquae vivae emanarent, cum octo beatitudinum
gratiam ad eorum dignatus est proferre
notitiam; quae vitae currentibus stadium, liberum
regni coelestis pandunt introitum. Ait enim:
#Beati pauperes spiritu.@# Paupertatis igitur afflictio
res est media in hoc saeculo: quae pro sustinentium
qualitate et arbitrio beata seu non beata judicabitur
in futuro. Multi sunt enim quos paupertatis
miseria stringit, sed coelestis praemii promissio non
ditabit, quia molestiam inopiae freno patientiae nesciunt
tenere; et quae nequeunt apprehendere possidendo,
per avaritiae malum concupiscunt in animo.
#Pauperes@#
sunt #spiritu,@# qui per gratiam Spiritus
sancti se submittunt spontaneae paupertati. Idcirco,
juxta sententiam Salvatoris, illa paupertas est laudabilis
quae aut habere non cupit, aut si habet, propter
Deum erogando relinquit.-- #Quoniam ipsorum est
regnum coelorum.@# Licet contemptores hujus saeculi
adhuc graventur mole carnali, tamen jam fidei et
spei gratia regni coelestis possidebunt gaudia.
#Beati mites.@# Mites sunt mansueti, qui Dominum
mansuetudinis student imitari, qui dicit: #Discite a
me quia mitis sum et humilis corde.@# Sicut ille omnibus
omnino hominibus suae gratuitae donum tribuit
pietatis, ita, prout possunt, et mites unicuique
satagunt prodesse absque felle amaritudinis.-- #Quoniam
ipsi possidebunt terram.@# Non quae visibilibus
nostris obtutibus apparet terra, et diversam arborum
herbarumque gignit materiam, sed illam quam
spiritualiter intuebatur Psalmista invisibilem, dicens: #Credo videre bona Domini in terra viventium.@#
Ideo dicitur terra beatorum requies aeterna, quia
sicut terra soliditate cuncta praecellit elementa, ita
beatitudo coelestis permanebit solida et perpetua.
Et revera tunc mites terram possident, quando in
die judicii corporaliter resurgent, ut sicut divina
corpore et anima observaverunt mandata, ita aeternaliter
coronentur corporis et animae stola bina.
#Beati qui lugent.@# Non communi saecularis tristitiae
ductu, sed poenitentiae instinctu, suorum aliorumque
detrimenta operum bonorum. Sunt namque | null | 5404c89c-df42-40a3-9a1f-22bf27e7debf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
lacrymae
quatuor his speciebus distinctae. Sunt humidae,
salsae et amarae, calidae, purae. Sunt humidae,
quo sordes peccatorum possint abluere, et sacri
lapsum baptismatis in gradum restituere dignae reconciliationis.
Unde Isaias: #Lavamini,@# inquit, #et
mundi estote.@# Sicut enim materia aquarum visibili,
carnis immunditia, ita lacrymarum ubertate lavatur
spiritualiter et anima. Sunt salsae et amarae,
quia per spem veniae et terrorem ignis gehennae
uniuscujusque animum fidelis restringunt a culpa
luxuriae carnalis, sicut Dominus ait: #Sint lumbi vestri
praecincti;@# et Apostolus: #Sine pace et castimonia
nemo videbit Deum.@# Sunt calidae ad repellendum
frigus infidelitatis, et ad accendendum ardorem
charitatis. Sicut sine oleo lucerna, ita fides sine
charitatis lampada. Sunt purae, cum quis assidua
flendi consuetudine peccati sui gratiam speraverit
veniae; et jam non timore ignis gehennae, sed pro
exspectatione aeternae beatitudinis incipit flere, cantans
quotidie cum Psalmista in oratione: #Super flumina
Babylonis, illic sedimus et flevimus, dum recordaremur
tui, Sion.@# Hi tales divinae gaudia consolationis
merentur, ut subinfertur:-- #quoniam ipsi consolabuntur,@#
illa videlicet consolatione quae post hanc
vitam sanctis dabitur in aeterna requie.
#Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam.@# Justitiam
esurire et sitire, est praecepta Dominica animo libenti
audire, et sub omni festinantia operibus adimplere.
In hoc enim loco justitia duobus modis est
intelligenda. Justitia Dominum Christum significat,
de quo apostolus Paulus dicit: #Qui factus est nobis
justificatio et sanctificatio.@# Et item justa Dei mandata
possumus justitiam intelligere, quae suos observatores
creduntur justificare. Qui talem esuriem
sustinebunt justitiae, merito beatae satietatis verba
merentur audire:-- #quoniam ipsi saturabuntur,@# non
illa saturitate quam sequitur famis inopia, sed quam
suspirabat Psalmista cum adhuc requievisset in
terra: #Ego autem in justitia apparebo conspectui
tuo: satiabor, dum manifestabitur gloria tua.@#
#Beati misericordes.@# Misericors dicitur qui aliorum
necessitatibus compatitur. Quicunque enim verae
bonum misericordiae desiderat adipisci, necesse est
ut misereatur; primo sibimetipsi, ne quid, operibus
consentiendo malis, admittat quod in futuro sinum
cruciatus aperiat; et tunc misericordiam aliis juxta
vires impendat, quam prius in semetipso bonorum
operum exsecutione didicerat.-- #Quoniam ipsi misericordiam
consequentur:@# non illam quae augeri vel
minui valet pro diversitate temporum; sed quae in
divina contemplatione detrimenta non sustinebit in
aeternum.
#Beati mundo corde.@# Illud etenim est cor mundum
quod ab omni spurcitia vitiorum erit expurgatum,
et quod non turpis conscientia, nec malarum cogitationum
coinquinat frequentia. De qua cordis munditia
exorabat Dominum Psalmista dicens: #Cor
mundum crea in me, Deus.--Quoniam ipsi Deum
videbunt.@# Deus enim spiritus est. Nemo enim Deum
potest intueri nisi per spiritales oculos cordis mundi.
Hic videbitur per gratiam specialem; in futuro
autem facie ad faciem, ut Joannes ait: #Cum enim
apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti
est.@#
#Beati pacifici.@# Pacifici enim sunt qui pacem facere
satagunt; primum in semetipsis, juxta Apostoli
vocem dicentis: #Ne ergo regnet peccatum in
vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis
ejus.@# Deinde vero dissidentium corda ad concordiam
provocare cum mansuetudinis gratia. Unde Psalmista: #Cum his,@#
inquit, #qui oderunt pacem eram
pacificus.--Quoniam filii Dei vocabuntur.@# Merito
ergo filii Dei vocabuntur pacifici, qui Dominum pacis
student imitari. Quia Filius Dei ad hoc venerat
in mundum ut Deo Patri suo pacificaret genus humanum,
et per suae gratiam passionis aperiret januam
regni coelestis. Nascente Salvatore, huic
mundo angelorum pacem decantabat multitudo dicens: #Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus.@#
Et ipse Salvator, discessurus de mundo,
eamdem discipulis commendabat dicendo: #Pacem
relinquo vobis, pacem meam do vobis.@# Nihil aliud,
fratres, in pacis nomine, nisi se ipsum curavit relinquere,
ut Paulus ait: #Ipse est enim pax nostra,
qui fecit utraque unum.@# Idcirco sub omni debemus
devotione pacem diligere, si Deum pacis volumus
habere placatum.
#Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.@# Sustinent enim persecutiones multi, ut homicidae,
fures et adulteri, nec tamen beatitudine consolabuntur
coelesti. Unde apostolus Petrus ait: #Nemo
vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut | null | 8f1b1292-8965-4fb1-ba92-1d722dcf51bf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adulter, aut rapax@# Sed qui persecutionem patiuntur
propter Christum,-- #ipsorum est regnum coelorum.@#
Unde Dominus alibi ait: #Si me persecuti sunt, et vos
persequentur.@# Haec est gratuita miseratio Salvatoris,
ut suos sectatores haeredes faciat regni coelestis, et
qui propter ipsum contempserunt bona temporalia,
sine fine possideant gaudia sempiterna.
Hae octo beatitudines, a Domino prolatae, ad sanctorum
electionem pertinent generali vocatione:
quae suos observatores justificant, et ad aeternae
felicitatis gaudia perducunt.
Haec nona vero, quae sequitur, specialiter sanctis
apostolis et martyribus ascribitur, ut subinfertur: #Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos
fuerint.@#
Beati ergo apostoli et martyres non solum a
praesentibus carceres et vincula, sed de absentibus
maledictionis et detractionis sustinuerunt opprobrie:-- #et
dixerint omne malum adversum vos mentientes.@#
Ideo contra praedicatores persecutorum versutia
finxit mendacia, quia nullum in eis vestigium
habuit malitia. Qua praesumptionis causa hujuscemodi
fecissent mala, ipse Dominus subjunxit, scilicet #propter me;@#
quasi diceret: Haec omnia non odio
vestri, sed causa ingerunt nominis mei.-- #Gaudete et
exsultate,@# quandoquidem remunerationis gratiam
perpetuae pro vestri certaminis percipietis labore.-- #Quoniam
merces vestra multa est in coelis.@# Merces
sanctorum merito #multa@# dicitur, cum a Domino pro
meritorum qualitate in coelo centuplum remunerabitur,
et vita perennis gaudia possidebunt in contemplatione
divina.
Harum octo beatudinum, nec non et nonae, quae
solis, ut diximus, martyribus convenit, gustamina
gloriosissimus martyr Christi Emmerammus mente
flagranti sitiebat ab infantia sub solerti degens cura
magistrorum, quousque litterae Pythagoricae
conscenderat bivium, quae, per ramusculos a dextris
turgentes et a sinistris, viam vitae discernit et
mortis. Ascenso quoque hujus litterae bivio, spiritali
a dextris et a sinistris prospiciens oculo, sinistram
viam, quae voce Dominica #lata et spatiosa@# nominatur,
sub omni festinantia deseruit; et dexteram,
quae #arcta et angusta@# dicitur, sicuti est, idoneae gratia
intentionis arripuit, ut postea vitae suae conversatio
comprobavit. Suscepta vero bene conversandi deliberatione,
de virtute in virtutem proficiens die noctuque,
acclamatione concordi universorum elevatus
est in episcopalis dignitatis primatum, juxta ecclesiasticae
decreta legis prius ordinis clericatus gradibus
ascensis.
Cumque summis polleret virtutibus, in apice
summo illud evangelicum dictum volvere coeperat
animo: #Cui plus committitur, plus ab eo exigitur;@#
timens ne talentum sibi creditum sine lucro reportaret
ad Christum, cum decoro comitatu clericorum
futurum se praedicatorem destinaverat ad gentem
Hunnorum; quae tunc temporis, lumine veritatis
obcaecata, diversis idolorum cultibus se submittebat
devota. Cumque ab hac nutu divino prohibitus, per
triennium fidei semina in Norico spargeret, et multos
ad lucem, quae Christus est, in ea converteret,
cum palma martyrii, permirabiliter consummati,
migravit ad Dominum: cui laus est et gloria per
infinita saecula saeculorum. Amen.
Arnolt Abba logon tractat, quem dixerat oon.
Mercedem gratis monadem dans octo beatis.
Homilia de octo beatitudinibus et S. Emmerammo.
Lectio S. Evangelii secundum Matthaeum: #In illo
tempore, cum montem,@# et reliq.
HOMILIA LECTIONIS EJUSDEM.
Creator et Redemptor generis humani Jesus Christus
Dominus noster omnes homines sine personarum
acceptione ad suae donum benignitatis invitat
generaliter, dicens: #Si quis sitit, veniat ad me et bibat.@#
Unde et apostolus Petrus: #In veritate,@# inquit, #comperi quia non est personarum acceptor Deus; sed
in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam,
acceptus est illi.@#
Sitis haec non exterioris hominis
est accipienda, sed interioris, qui exteriorem tanto
praecellit decore gemmaque nobilitatis, ut merito,
tam in nobis quam in aliis, ille magis quam exterior
diligatur, quia ab interiore vita exteriori attribuitur.
Sicut enim exterioris hominis sitis per diversas
liquorum exstinguitur materias, ita sitis hominis
interioris per divini verbi varias recreatur
sententias. Si qui autem nostrum ariditate invisibili
laborant, ad Salvatorem credendo veniant; ac ejus
praeceptis obaudiendo bibant, et bibendo, id est bene
vivendo, aeternaliter vivant.
Ad quam hujus potus gustus mercedem perveniat,
ipse Dominus evangelica voce demonstrat: #Qui credit,@#
inquit, #in me, flumina de ventre
ejus fluent aquae vivae.@# Venter, de quo egrediuntur
aquae vivae, est intellectus sensibilis animae. De
quo | null | 57921a4f-9860-404d-a960-958243c3d305 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ventre flumen egreditur aquae vivae, cum donum,
quod a Deo percipimus, spiritale proximis
nostris humiliter fatagimus administrare. Unde et
per Salomonem unicuique fideli dicitur: #Bibe aquam
de cisterna tua, et fluenta putei tui; deriventur fontes
tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Habeto
eas solus, nec sint alieni participes tui.@# Unusquisque
fidelis aquam de cisterna sua et fluenta putei sui
bibit, cum spiritalis donum intelligentiae sibimetipsi
prius infundit, ea scilicet operibus adimplendo quae
se habere intelligit munere divino. Deinde derivantur
foras fontes ejus, cum divinorum gratiam donorum
aliis subministrat exterius. In plateis vero dividuntur
et aquae, cum, juxta qualitatem et capacitatem
unius cujusque auditoris, viam veritatis late
innotescit verbis et exemplis. Tunc enim habet eas
solus, nec sunt alieni, id est daemones, participes
ejus, cum nec per vitium elationis malignae, sed per
spiritum humilitatis verae, spiritalis gratiae potum,
prout potest, studet aliis exterius propinare.
Hunc salutis potum Dominus Jesus discipulis
suis porrigebat, quatenus ipsi biberent, et de eorum
pectore aquae vivae emanarent, cum octo beatitudinum
gratiam ad eorum dignatus est proferre
notitiam; quae vitae currentibus stadium, liberum
regni coelestis pandunt introitum. Ait enim:
#Beati pauperes spiritu.@# Paupertatis igitur afflictio
res est media in hoc saeculo: quae pro sustinentium
qualitate et arbitrio beata seu non beata judicabitur
in futuro. Multi sunt enim quos paupertatis
miseria stringit, sed coelestis praemii promissio non
ditabit, quia molestiam inopiae freno patientiae nesciunt
tenere; et quae nequeunt apprehendere possidendo,
per avaritiae malum concupiscunt in animo.
#Pauperes@#
sunt #spiritu,@# qui per gratiam Spiritus
sancti se submittunt spontaneae paupertati. Idcirco,
juxta sententiam Salvatoris, illa paupertas est laudabilis
quae aut habere non cupit, aut si habet, propter
Deum erogando relinquit.-- #Quoniam ipsorum est
regnum coelorum.@# Licet contemptores hujus saeculi
adhuc graventur mole carnali, tamen jam fidei et
spei gratia regni coelestis possidebunt gaudia.
#Beati mites.@# Mites sunt mansueti, qui Dominum
mansuetudinis student imitari, qui dicit: #Discite a
me quia mitis sum et humilis corde.@# Sicut ille omnibus
omnino hominibus suae gratuitae donum tribuit
pietatis, ita, prout possunt, et mites unicuique
satagunt prodesse absque felle amaritudinis.-- #Quoniam
ipsi possidebunt terram.@# Non quae visibilibus
nostris obtutibus apparet terra, et diversam arborum
herbarumque gignit materiam, sed illam quam
spiritualiter intuebatur Psalmista invisibilem, dicens: #Credo videre bona Domini in terra viventium.@#
Ideo dicitur terra beatorum requies aeterna, quia
sicut terra soliditate cuncta praecellit elementa, ita
beatitudo coelestis permanebit solida et perpetua.
Et revera tunc mites terram possident, quando in
die judicii corporaliter resurgent, ut sicut divina
corpore et anima observaverunt mandata, ita aeternaliter
coronentur corporis et animae stola bina.
#Beati qui lugent.@# Non communi saecularis tristitiae
ductu, sed poenitentiae instinctu, suorum aliorumque
detrimenta operum bonorum. Sunt namque lacrymae
quatuor his speciebus distinctae. Sunt humidae,
salsae et amarae, calidae, purae. Sunt humidae,
quo sordes peccatorum possint abluere, et sacri
lapsum baptismatis in gradum restituere dignae reconciliationis.
Unde Isaias: #Lavamini,@# inquit, #et
mundi estote.@# Sicut enim materia aquarum visibili,
carnis immunditia, ita lacrymarum ubertate lavatur
spiritualiter et anima. Sunt salsae et amarae,
quia per spem veniae et terrorem ignis gehennae
uniuscujusque animum fidelis restringunt a culpa
luxuriae carnalis, sicut Dominus ait: #Sint lumbi vestri
praecincti;@# et Apostolus: #Sine pace et castimonia
nemo videbit Deum.@# Sunt calidae ad repellendum
frigus infidelitatis, et ad accendendum ardorem
charitatis. Sicut sine oleo lucerna, ita fides sine
charitatis lampada. Sunt purae, cum quis assidua
flendi consuetudine peccati sui gratiam speraverit
veniae; et jam non timore ignis gehennae, sed pro
exspectatione aeternae beatitudinis incipit flere, cantans
quotidie cum Psalmista in oratione: #Super flumina
Babylonis, illic sedimus et flevimus, dum recordaremur
tui, Sion.@# Hi tales divinae gaudia consolationis
merentur, ut subinfertur:-- #quoniam ipsi consolabuntur,@#
illa videlicet consolatione quae post hanc
vitam sanctis dabitur in aeterna requie.
#Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam.@# Justitiam
esurire et sitire, est praecepta Dominica animo libenti
audire, et sub omni festinantia operibus adimplere.
In | null | 693c2fdc-2f01-481c-a03f-1ef00734cb78 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hoc enim loco justitia duobus modis est
intelligenda. Justitia Dominum Christum significat,
de quo apostolus Paulus dicit: #Qui factus est nobis
justificatio et sanctificatio.@# Et item justa Dei mandata
possumus justitiam intelligere, quae suos observatores
creduntur justificare. Qui talem esuriem
sustinebunt justitiae, merito beatae satietatis verba
merentur audire:-- #quoniam ipsi saturabuntur,@# non
illa saturitate quam sequitur famis inopia, sed quam
suspirabat Psalmista cum adhuc requievisset in
terra: #Ego autem in justitia apparebo conspectui
tuo: satiabor, dum manifestabitur gloria tua.@#
#Beati misericordes.@# Misericors dicitur qui aliorum
necessitatibus compatitur. Quicunque enim verae
bonum misericordiae desiderat adipisci, necesse est
ut misereatur; primo sibimetipsi, ne quid, operibus
consentiendo malis, admittat quod in futuro sinum
cruciatus aperiat; et tunc misericordiam aliis juxta
vires impendat, quam prius in semetipso bonorum
operum exsecutione didicerat.-- #Quoniam ipsi misericordiam
consequentur:@# non illam quae augeri vel
minui valet pro diversitate temporum; sed quae in
divina contemplatione detrimenta non sustinebit in
aeternum.
#Beati mundo corde.@# Illud etenim est cor mundum
quod ab omni spurcitia vitiorum erit expurgatum,
et quod non turpis conscientia, nec malarum cogitationum
coinquinat frequentia. De qua cordis munditia
exorabat Dominum Psalmista dicens: #Cor
mundum crea in me, Deus.--Quoniam ipsi Deum
videbunt.@# Deus enim spiritus est. Nemo enim Deum
potest intueri nisi per spiritales oculos cordis mundi.
Hic videbitur per gratiam specialem; in futuro
autem facie ad faciem, ut Joannes ait: #Cum enim
apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti
est.@#
#Beati pacifici.@# Pacifici enim sunt qui pacem facere
satagunt; primum in semetipsis, juxta Apostoli
vocem dicentis: #Ne ergo regnet peccatum in
vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis
ejus.@# Deinde vero dissidentium corda ad concordiam
provocare cum mansuetudinis gratia. Unde Psalmista: #Cum his,@#
inquit, #qui oderunt pacem eram
pacificus.--Quoniam filii Dei vocabuntur.@# Merito
ergo filii Dei vocabuntur pacifici, qui Dominum pacis
student imitari. Quia Filius Dei ad hoc venerat
in mundum ut Deo Patri suo pacificaret genus humanum,
et per suae gratiam passionis aperiret januam
regni coelestis. Nascente Salvatore, huic
mundo angelorum pacem decantabat multitudo dicens: #Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus.@#
Et ipse Salvator, discessurus de mundo,
eamdem discipulis commendabat dicendo: #Pacem
relinquo vobis, pacem meam do vobis.@# Nihil aliud,
fratres, in pacis nomine, nisi se ipsum curavit relinquere,
ut Paulus ait: #Ipse est enim pax nostra,
qui fecit utraque unum.@# Idcirco sub omni debemus
devotione pacem diligere, si Deum pacis volumus
habere placatum.
#Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.@# Sustinent enim persecutiones multi, ut homicidae,
fures et adulteri, nec tamen beatitudine consolabuntur
coelesti. Unde apostolus Petrus ait: #Nemo
vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut
adulter, aut rapax@# Sed qui persecutionem patiuntur
propter Christum,-- #ipsorum est regnum coelorum.@#
Unde Dominus alibi ait: #Si me persecuti sunt, et vos
persequentur.@# Haec est gratuita miseratio Salvatoris,
ut suos sectatores haeredes faciat regni coelestis, et
qui propter ipsum contempserunt bona temporalia,
sine fine possideant gaudia sempiterna.
Hae octo beatitudines, a Domino prolatae, ad sanctorum
electionem pertinent generali vocatione:
quae suos observatores justificant, et ad aeternae
felicitatis gaudia perducunt.
Haec nona vero, quae sequitur, specialiter sanctis
apostolis et martyribus ascribitur, ut subinfertur: #Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos
fuerint.@#
Beati ergo apostoli et martyres non solum a
praesentibus carceres et vincula, sed de absentibus
maledictionis et detractionis sustinuerunt opprobrie:-- #et
dixerint omne malum adversum vos mentientes.@#
Ideo contra praedicatores persecutorum versutia
finxit mendacia, quia nullum in eis vestigium
habuit malitia. Qua praesumptionis causa hujuscemodi
fecissent mala, ipse Dominus subjunxit, scilicet #propter me;@#
quasi diceret: Haec omnia non odio
vestri, sed causa ingerunt nominis mei.-- #Gaudete et
exsultate,@# quandoquidem remunerationis gratiam
perpetuae pro vestri certaminis percipietis labore.-- #Quoniam
merces vestra multa est in coelis.@# Merces
sanctorum merito #multa@# dicitur, cum a Domino pro
meritorum qualitate in coelo centuplum remunerabitur,
et vita perennis gaudia possidebunt | null | bb1f795f-54f3-4be8-bec9-7e5c4f31e971 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in contemplatione
divina.
Harum octo beatudinum, nec non et nonae, quae
solis, ut diximus, martyribus convenit, gustamina
gloriosissimus martyr Christi Emmerammus mente
flagranti sitiebat ab infantia sub solerti degens cura
magistrorum, quousque litterae Pythagoricae
conscenderat bivium, quae, per ramusculos a dextris
turgentes et a sinistris, viam vitae discernit et
mortis. Ascenso quoque hujus litterae bivio, spiritali
a dextris et a sinistris prospiciens oculo, sinistram
viam, quae voce Dominica #lata et spatiosa@# nominatur,
sub omni festinantia deseruit; et dexteram,
quae #arcta et angusta@# dicitur, sicuti est, idoneae gratia
intentionis arripuit, ut postea vitae suae conversatio
comprobavit. Suscepta vero bene conversandi deliberatione,
de virtute in virtutem proficiens die noctuque,
acclamatione concordi universorum elevatus
est in episcopalis dignitatis primatum, juxta ecclesiasticae
decreta legis prius ordinis clericatus gradibus
ascensis.
Cumque summis polleret virtutibus, in apice
summo illud evangelicum dictum volvere coeperat
animo: #Cui plus committitur, plus ab eo exigitur;@#
timens ne talentum sibi creditum sine lucro reportaret
ad Christum, cum decoro comitatu clericorum
futurum se praedicatorem destinaverat ad gentem
Hunnorum; quae tunc temporis, lumine veritatis
obcaecata, diversis idolorum cultibus se submittebat
devota. Cumque ab hac nutu divino prohibitus, per
triennium fidei semina in Norico spargeret, et multos
ad lucem, quae Christus est, in ea converteret,
cum palma martyrii, permirabiliter consummati,
migravit ad Dominum: cui laus est et gloria per
infinita saecula saeculorum. Amen.
Arnolt Abba logon tractat, quem dixerat oon.
Mercedem gratis monadem dans octo beatis. | null | 447f23ba-b36d-4fd1-a16b-113253b54cb2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
SERMO PRIMUS.
Quondam, ut novit fraternitas vestra, dilectissimi,
gravior afflictio et, ut ita dicam, plaga plagarum
per omnia Lemovicensium crassabatur loca et per
alias in circuitu civitates, ideoque ad beatum Martialem
suae salutis medicamentum omnis confugiebat
populus, quam plebem districtius in praesenti
miseratio castigabat superna, ut caeteri timorem haberent,
nec inobedientes jussis episcoporum essent
in ecclesiasticis statutis, et ne illi qui puniebantur
aeterna postmodum plecterentur ultione. De talibus
nimirum scriptum est: « Quem diligit Dominus corripit;
flagellat autem omnem filium quem recipit. »
Et Paulus ait: « Quod si extra disciplinam estis,
cujus filii estis? Ergo adulteri et non filii estis. »
Item propheta: « Castigans castigavit me Dominus,
et morti non tradidit me. » Quod flagellum populo
Lemovicensi non ad consumptionem, sed ad correctionem
provenisse constat, dum hac de causa cuncta
gens Aquitanica poenitentiam pro commissis
egit, et sacerdotum monitis obtemperans, filia pacis
est facta, quia pax episcoporum super eam requievit.
Si, inquit Dominus Apostolis, ibi fuerit filius
pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem,
ad vos revertetur. Eo vero tempore quo haec facta
sunt, antequam ad locum Montem Gaudii corpus
sacratissimum transveheretur Aquitanici patroni,
contigit jam advenisse ad synodum Lemovicensem
Burdigalensis urbis, hoc est secundae Aquitaniae
metropolitanum, cujus fides tacenda non est. Cum
enim sol occidisset et ipse metropolitanus ante beatum
Martialem ab oratione surrexisset, coepit divertere
ad hospitium, sed ardentium ululatum graviter
ferens et fetorem intolerabilem ignis qui de
miserorum vaporabat corporibus, in gemitu et in
lacrymis prorumpens, extensis manibus contra apostoli
sepulcrum, clamavit voce magna, dicens: « O
pastor et illuminator Aquitanorum, exsurge in adjutorium
populi tui. Cur dormitas miseris! Tam
tristem, rogo, aufer calamitatem, infernales has
regnare poenas non amplius juxta corpus tuum permittas.
O Martialis, speculum virtutum, o princeps
Patrum, ubi est quod legimus te in carne fuisse
ejus discipulum qui in populo Judaeorum sanabat
omnem languorem et curabat omnem infirmitatem;
qui dolores nostros abstulit, et infirmitates portavit,
cujus livore sanati sumus? O claritas episcoporum,
decus Ecclesiarum, ubi est quod legimus te in coena
ministrum Salvatoris fuisse, quando suis pedes lavit
discipulis? O minister pietatis, ubi est quod legitur
te a Domino cum aliis apostolis potestatem accepisse
ligandi atque solvendi? Nobis certe ab antiquis
traditum est Patribus nostris omne te donum
gratiarum cum aliis accepisse apostolis. Quid illud
dicam, o pauperum exspectatio, miserorum consolatio?
Nonne verum tenemus fuisse a te nostrae sedis
Burdegalam urbem Deo acquisitam, et tui per mulierem
a te baptizatam impositione baculi principem
civitatis continuo a morbo curatum pessimo? Nunquid
non in eadem urbe tuo sopitum est baculo incendium
aestuans? Rogo, si ob plebis reatum ignis
ab ore tuo exit qui devorat inimicos tuos, tamen te
esse ostende ejus discipulum qui fons misericordiae
est. Coram omnibus astantibus in veritate fateor quia,
nisi hanc, antequam ab hac recessero urbe in his
qui praesentes nunc sunt, restinxeris flammam, nisi
istam tribulantium multitudinem a te videro curatam,
non credet ultra mens mea his quae de te lego
magnifica, nec ulterius tuum ad hanc civitatem ero
expetiturus patrocinium. Frustra mihi appellaberis
Domini discipulus, incassum mihi vocaberis Occiduae
genti a Deo directus apostolus, nisi in oculis
meis comitetur misericordiae effectus. Te omnes
Aquitaniae monarchum, te plebem cui praesideo
Burdegalensem baptismo tinxisse mihi in vanum
pronuntiabunt, nisi quod oro pro salute dolentis
hujus multitudinis impetravero. Virga tua, quae in
urbe sedis meae pro pretioso hactenus custodiebatur
thesauro, mihi vilis aestimabitur, nisi cor
meum exhilaratum de medela istorum reddideris. »
His peroratis ad hospitium archiepiscopus recessit.
Erat autem per totam urbem intus et foris virorum
et mulierum prae dolore gementium clamor
sine requie, et fetor intolerabilis, qui de incendio
corporum exhalabat. Tum ecce ipsa media nocte
apparuit signum super basilicam sancti Petri,
in qua beati Martialis sepulcrum esse videtur.
Nam cernentibus innumeris sed divo jacentibus in
excubiis lumen de coelo coruscans super locum sepulcri
descendit, in suo jubare totam civitatem
quasi lux diei meridiana per unam fere horam illuminavit.
Omnes autem qui in urbe erant languentes
repente sani facti sunt, et, cessante dolore et gemitu,
requies et silentium omnibus factum est | null | 1b4863c5-096b-40b5-83a2-ad6242f1a47e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Fuerunt
vero numero septem millia et eo amplius eorum
qui eadem noctis hora sanitatem receperunt,
virorum et mulierum, dantium gloriam Deo coeli et
ad propria incolumes redierunt. Ipsa denique noctis
hora memoratus episcopus in lecto quiescens vidit
in sopore profundo talem visionem. Astabat ei
splendidus in veste fulgenti vir quidam qui urceum
plenum aqua porrigebat ei, dicens: « Mandat tibi
Martialis discipulus Domini nostri Jesu Christi ut de
hac lympha refrigeres populum aestuantem flammis,
et bene habebunt. » Experrectus a somno pontifex,
dum secum de tali miraretur visu, et omnia quieta
sentiret, intellexit misericordiae rorem divinitus
in plebem stillari, sicut et inelucescente mane probavit.
In illo tempore siquidem ex tum talis in ipsa
patria paulatim cessare plaga coepit ut aperte constaret
Aquitanicis ipsum esse protectorem in coelis
qui eos olim veram fidem docuerat in terris. Verum
ad illam beatam congregati pariter sunt translationem
episcopi septem quasi angeli septem Ecclesiarum,
ut ipso sacro septenario nobis doctoris
translatio celebrior esset. Septem vero Ecclesiae
quarum pastores ad eamdem translationem simul
tunc convenerunt, hae sunt sedes Bituricensis atque
Burdegalensis, Sanctonicensis etiam et Arverniensis,
nec non et Aniciensis atque Petrocorensis, simulque
Engolismensis. Hi septem Ecclesiarum principes
una cum primate Lemovicensi, populorum
optimatibus et Aquitaniae ducibus summopere in
eodem concilio Domini legem observari ab omnibus
sanciebant, quemadmodum per prophetam Dominus
testatur dicens: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam,
et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus
Domini exercituum est. » Ante omnia pacem et justitiam
observari monebant, ut legis docti inter virum
et virum querelas juste finirent, et, oppressionibus
pauperum et violentiis rapacitatis procul
exclusis, pax et amica quies in regno Aquitanico
deinceps permaneret; qui vero pacem violarent, tanquam
rei majestatis a liminibus exploderentur Ecclesiae,
et a corpore et sanguine Domini extorres et a
fidelium consortio et colloquio remoti, infamia perpetua
notarentur, donec per satisfactionem condignam
ab episcopis iterum matri Ecclesiae reconciliarentur.
In eo concilio secundum legem Domini
benedictionem proposuerunt et maledictionem; benedictionem
obedientibus, maledictionem inobedientibus.
Caeteri autem urbium Aquitaniarum pontifices,
illa soluta in pace synodo, e vestigio advenerunt,
confirmantes quae ab eis confirmata fuerant,
et condemnantes quae illi condemnaverant, ut unitas
in pace Ecclesiae permaneret. Cujus concilii decreta
antistiti Romanae sanctae et apostolicae sedis
miserunt; quae idem Romanus papa gratanter suscipiens,
auctoritate apostolica roboravit, et de pace
Ecclesiae admodum in Domino gratulatus est, simulque
de tam pretiosi patroni translatione; et, ut
haec per singulos deinceps in memoria haberentur
annos, consono decreto sancitum est ad laudem et
gloriam Domini nostri Jesu Christi, cui est honor,
virtus et gloria in saecula sempiterna. Amen.
SERMO II.
In translatione beati Martialis, quae Lotharii temporibus
facta est, ut bene nostis, dilectissimi, in
Montem Gaudii propter illuc primum translata ejusdem
membra patroni omnis populus Aquitanicus
cum episcopis et majoribus natu ac principibus
ascendebat ad orationem, ut non incongrue illis diebus
laetitiae illud congrueret prophetiae vaticinium:
« Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum
Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus
in semitis ejus, quia de Sion exibit lex et
verbum Domini de Hierusalem. » Qui locus nomini
congruere videtur: erat enim ibi typicus, imo verus
mons Domini, idem discipulus Christi, cujus sacra
illuc membra ad tempus ob gaudium Christianorum
erant translata; idemque qui per tribum Benjamin
ex Jacob patriarcha originem traxit, non inconvenienter
dici videtur domus Dei Jacob. Domus quippe,
hoc est habitaculum Dei Jacob permansit, qui cum
aliis apostolis in carne secutus toto corde dilexit eum
de quo legimus: « Ego sum Deus Abraham, Deus
Isaac, Deus Jacob. » De talibus profecto Dei domibus
ait ipse Dominus: « Si quis diligit me, sermonem
meum servabit, et Pater meus diliget eum, et
ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. »
Haec domus Dei Israel vias Dei gentem docuerat
Aquitaniam, gentes erroribus olim deditae
coeperant ambulare in semitis justitiae. Tunc illis de
Sion exivit lex et verbum Domini de Hierusalem
cum Martialis, qui in Sion cum aliis praedicatoribus
omnem scientiam per Spiritum sanctum in linguarum
ignearum visione edoctus fuerat, legem novae gratiae
occiduis evangelizabat, et verbum Domini quod in
Hierusalem ab ipso magistro Salvatore Jesu Christo
didicerat provinciis Galliarum primus omnium ostendebat.
In | null | 0939c945-6a50-49c7-ac25-989830b65642 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eo autem conventu qui magnum concilium
dicebatur, episcopi, qui ad eamdem patroni
convenerant translationem, omnes docere summopere
festinabant viam Domini, ut per viam pacis et veritatis
incedere satagerent, nec a tramite justitiae, sequentes
cordis sui pravitatem, deviarent, potiusque
Patrum institutis quam diaboli suggestionibus obedirent,
et de illa patroni translatione ita gauderent
ut morum et actuum emendationem sibi reportarent.
Coruscabant sane multa miracula ad ipsius apostoli
pretiosissimum corpus. De quibus, quoniam satis notum
est vobis qui inpraesentiarum ipsi vidistis, per
singula non necesse est narrare, ne dies antequam
sermo claudatur. Libet tamen hoc solum meminisse
quod, invento corpore sancto, quicunque daemoniaci
et aliis variis languoribus detenti adfuere ad ejus
sepulcrum sanati sunt; sed et hi quos ignis devorabat,
eadem hora sensere refrigerium. Aliis denique
cum sanitate ad sua regressis, iterum multo plures
alii de longe adducebantur, e quibus totam videres
urbem intus et per circuitum foris plenam. His autem
qui sani erant luctus et clamor atque fetor
languentium nimis oneri erat. Cum autem psallentium
chorus patroni membra de sepulcro in basilicam
Salvatoris, quae regalis dicitur, in arca aurea
portaret, multitudo infinita illa ardentium mox curationem
plenam meruit, et omnes clamabant dicentes:
« Benedictum nomen Salvatoris Domini nostri
Jesu Christi qui per beatum Martialem propitius
fuit populo suo. Nec silere debemus quod aperto
interiori vase quod sanctum retinebat corpus, odor
suavissimus emanabat et omnium adstantium nares
jucundo reficiebat odore. At vero eadem sancta
membra cum sacerdotum manibus de sepulcro inferrentur
in vas aureum ubi recondita sunt, ecce
subito terrae motus factus est magnus, ita ut major
ecclesia cum omnibus qui in ea erant concuti videretur,
nec tamen occidit, sed et super populum
tantus terror irruit ut nullatenus mortem se evadere
posse crederet, eademque hora qui a daemonibus
vexabantur curati sunt, eratque hora diei tertia, et
sic in ecclesiam majorem sacra pignora deinde imminente
nocte latenter propter irruentem populum
cum jejunio ministrorum in Montem Gaudii perlata
sunt. Et sicut tota illa praeterita nocte in aperiendo
sepulcro sacerdotes Domini cum pontifice laboraverant,
ita foris chori psallentium jejuni eamdem noctem
in psalmis et laudibus duxere pervigilem. Hi
autem qui intrinsecus tam tremendum arripuerant
opus, confecti jejunio ab ipsa prima noctis hora
instabant, et psalmorum consummata melodia, celebratis
circa pullorum cantum mysteriis, confortati
corpore et sanguine Redemptoris, ad extrahendos
lapides manus miserunt. Merito itaque, divina eos
Patres inspiravit dignatio, quatenus communi consensu
hunc diem per singulos in reliquum annos
in memoriam divinae laudis decernerent, quia in ea
et miracula superna et gaudia Christianorum, atque
pax et requies Ecclesiarum claruerunt. Et postea, ut
aeterna hujus festivitatis esset commemoratio, in
loco praefato ubi sacra patroni membra per aliquot
dies requieverunt, ecclesiam in ejus nomine novam
dedicaverunt. Nam de ipso monte Gaudii ad sanctum
ejus sepulcrum, antequam absolveretur synodus,
iterum relata sunt. Per omnia benedictus Jesus
Christus Dominus noster nunc et in aeternum. Amen.
Episcopi qui tunc ad eamdem convenerant translationem
probabiliores hi sunt: Dacbertus archiepiscopus,
Gondebadus archiepiscopus, Hilduinus
primas episcopus, Abbo episcopus, Grimoardus episcopus,
Stephanus episcopus, Frotarius episcopus,
Gissabertus episcopus.
Haec autem facta sunt per annum Dominicae incarnationis
nongentesimum atque nonagesimum quartum,
complentibus magnis turbis populorum omnia
loca per circuitum urbis ad duodecim amplius milliaria
sub aperto divo serenti coelo admodum jucundante.
SERMO III.
Quemadmodum, dilectissimi, dedicata ecclesia a
laudibus die noctuque divinis cessare non debet
nec a sacrorum ornatu vacua manere, ita mens
Christiana a Dei nunquam laude torpere nunquamve
a bonae operationis decore sterilis debet persistere.
Et ut sacrilegium constat esse ecclesiam violare, ita
eum qui jam baptismo purificatus domus Dei meretur
esse, periculosum est temere a quoquam infestari;
quia, cum viri sancti a perversis affliguntur,
Deus qui eorum habitator est, ad iracundiam provocatur.
In sanctis quippe viris Deus infestatur,
dicente ipso per prophetam: « Qui vos tangit, tangit
pupillam oculi mei. » Qui autem Ecclesiam honorat,
matrem profecto suam, et Dei sponsam honorat,
imo ipsum Ecclesiae caput Christum prorsus honorare
videtur. Sic enim apostolis dictum est: « Qui
vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. »
Et item: « Amen dico vobis, quia tolerabilius erit
terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum quam illi
civitati | null | 631b9d93-7a6a-4e6f-a06a-b3c82f56417f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quae vos pacem praedicantes non receperit. »
Haec propter hodiernae festivitatis laetitiam congruere
videntur, quia, cum hujus templi dedicationem, quae
in Salvatoris pollet proprio nomine, annuatim replicamus,
occasionem vobis utilia loquendi non incassum
invenimus. Unde illud advertendum quod,
si in oratorio dedicato homicidium vel aliud nefas
quodlibet perpetratum, vel si ipsum templum a
gentilibus sive haereticis pollutum fuerit, nisi prius
reconciliatione episcopali iterum per aquam sanctificatum
fuerit, nullatenus ibi peragi potest opus Dei.
Dicente enim Apostolo: « Quae societas luci ad tenebras,
qui autem consensus templo Dei cum idolis? »
Non dissimili ratione quisquis post baptismum
graviorem admiserit noxam, jam indignus Deo est,
quia principali facinore contaminatus est donec
iterum baptismo poenitentiae lavetur, et lotus sanctae
communioni sacerdotali reconcilietur auctoritate.
Omnes ergo qui in baptismatis fonte spopondere,
tanquam immaculata domus Dei finetenus custodiant,
ut integer spiritus eorum et corpus in adventum
Domini servetur. Verum si quem post lavacri
sacramentum gravius corruisse contigerit, poenitendo
digne satagat et confitendo matri Ecclesiae per
sacerdotum examen reconciliari, ne videlicet, quod
absit, diaboli templum videatur, neve cum Satanae
regno damnetur, sed potius templum Dei manens
in regno Christi et Dei haereditatem possideat. Illud
omnibus etiam diligenter animadvertendum quam
ponderosum et immane arguet exitium his qui juste
ab episcopis excommunicati sunt. Certe dum aliquoties
ob quorumdam graves offensas suae dioecesis
episcopi excommunicant ecclesias, non in eis ultra
divinum peragi licitum est opus donec iterum sermonis
clave eas ipsi pontifices aperiant. Nempe linguae
episcoporum claves sunt coelorum, dicente apostolis
Domino, quorum vicem in Ecclesia nunc
episcopi tenent: « Amen dico vobis, inquit, quaecunque
alligaveritis super terram erunt ligata et in
coelo, et quaecunque solveritis super terram erunt
soluta et in coelo. » O quantum judicium illis imminet
qui episcoporum excommunicationem observare
recusant, quorum tanta auctoritas est ut qui eos
honoraverit Christum honoret, qui eos contristaverit
Christum contristet. Et quod auctoritatem concilii
possint duo solummodo episcopi perfecta adimplere
virtute, quodque ad regendum in pace et justitia
populum sibi commissum in conciliis sibi invicem
altrinsecus auxilium debeant ferre, confirmat Dominus
dicens: « Dico vobis, quia si duo ex vobis
consentiunt super terram, de omni re quaecunque
petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est; ubi
enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo,
ibi sum in medio eorum. » Proinde quotiescunque
solus episcopus, convocatis suae dioecesis primoribus,
leges populo de justitia et pace instituit,
quia vice Christi legatione fungitur, ut qui eum
audierit Christum audiat, qui eum spreverit Christum
spernat, nemo ejus jussa absque animae suae
ingenti periculo contemnit. Quoties vero praesul,
praesulem sibi adjudicandi opem, ut jam sint duo,
adsciverit, jam duo episcopi unum sapientes, unum
idipsum sentientes, in nomine Domini congregati,
Dominum in medio sui habere creduntur quasi tertium
judicem, eorumque sententiarum confirmatorem;
quorum duorum qui auctoritatem contemnit,
ipsum qui in medio eorum se asserit interesse contemnit.
Verum si quando episcoporum trinitas astiterit,
et sibi de quibuscunque consenserint rebus,
tres quartum secum Dominum in medio habentes,
eumdem nihilominus a Domino accipiunt auctoritatis
privilegium, ut quisquis eorum contraire quaesierit
dictis, reus existat supernae majestatis; ideoque
indubitanter peribit. Igitur si duorum vel
trium episcoporum tantae virtutis et auctoritatis
est, Domino testante, ut quaecunque petierint a
summo opifice fiat illis, quantae putatis esse firmitatis
conventum ubi plures in nomine Christi nunc
congregati sunt episcopi? Ecce enim hodiernum
praesens concilium episcoporum in hac sancta sede
Lemovicensi numero concluditur septiformi, ac
perinde sacrato, ut non dubium sit esse Dominum
in medio eorum.
Si quidem de praesenti concilio septem episcoporum
non incongrue dicere valemus, quia nunc
deambulabat Dominus in medio septem candelabrorum
aureorum, tenet quoque in dextera sua
septem stellas, quoniam septem stellae angeli, hoc est
sacerdotes, sunt septem Ecclesiarum, et candelabra
septem, septem Ecclesiae sunt, videlicet haec sancta
sedes Lemovicensis atque Bituricensis, Albiensis
etiam necnon et Cadurcensis, Engolismensis quoque
et Petragoricensis, simulque Pictavensis. Eodem
septiformi numero libri signati intus et foris septem
signacula sunt, et agni immaculati qui occisus est
ab origine mundi septem cornua et septem oculi
sunt, qui sunt septem dona Spiritus sancti. Quis
vero ambigat hoc septem episcoporum perfectam
esse concilium, cum duorum vel trium | null | a6ea3dea-c306-4de5-8c72-5c6740807f48 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Dominus
confirmatissimum esse testetur? « Ubi, inquit, duo
vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio
eorum sum. » Videat ergo quantum animae suae ingerat
detrimentum qui huic sancto concilio de justitia et
pace confirmanda et observanda inobediens existere
quaesierit. Talis denique prorsus a praesenti concilio
excommunicationi tradetur, et merito ut qui Dei
jugo nolunt subdi, quod est suave, Satanae dura
potestati tradantur. Plane sicut Ecclesiae a propriis
episcopis excommunicatae interim usque ad absolutionem
officio videmus privari divino, ita quicunque
ab episcopo suo excommunicatur, divina privatur
gratia usque ad reconciliationem per condignam
satisfactionem. Talibus non est licitum Ecclesiam
ingredi, nec cum fratribus participari neque
in convivio, neque in colloquio. Nam etsi irreconciliati
ab hac vita egrediantur, sic animae eorum a
societate animarum sanctarum extraneae factae in
potestate tartari sunt, sicut hic corpora eorum a
corporali remota sunt Ecclesia. Verum quoniam
nonnulli ita contenebrati tumore superbiae videntur
ut ubi jam episcopali judicio fuerint excommunicati,
tamen quasi licenter pro contemptu excommunicationis
Ecclesiam intrent, et aliis in convivio, aliis in
colloquio, praeter episcopi jussionem semetipsos
jungant, sciant se tales dupliciter interimi et pro
culpa priore et pro contumacia vel negligentia sequente.
Hi etiam qui excommunicatis scienter participantur
praeter consensum episcopi, nimirum judicio
gravi digni sunt. Rex ille quondam apud Anglorum
gentem justus erat, sed quia cum excommunicato
comite suo participavit semel in convivio, episcopo
praedicente, justum Dei judicium in hac vita
passus est, quia in eadem domo gladiis confossus
est. Illam gentem Gregorius papa tempore Mauricii
et Phocae per discipulos suos ad fidem convertit, et
ab ipsa gente merito apostolus dicitur, quia eam
per Evangelium primus in Christo genuit. Quanto
magis ergo Martialis a Galliarum gentibus apostolus
esse jure pronuntiatur, qui, Domino per beatum
Petrum jubente, primus Galliam luce fidei illustravit
temporibus Claudii et Neronis, qui ex genere Abrahae,
tribus autem Benjamin, oriundus unus ex septuaginta
duobus discipulis Domini fuit, et apostolus
pronuntiatur esse eodem modo quo et Paulus et Barnabas,
qui de duodecim non fuerunt. Apud ipsam
quoque Anglorum gentem cui Gregorius institutiones
ecclesiasticas primus plantavit, probavit
Martialem esse ab antiquitate scriptum in numero
aliorum apostolorum. Nam et nuper illius gentis rex
codicem litteris aureis scriptum Aquitaniae duci cum
aliis muneribus direxit qui in serie beati Petri et
aliorum apostolorum Martialem continet scriptum.
Hoc idem in aliis illius gentis vetustissimis volum.
bus ipsis oculis nostris probavimus. Constat itaque
non solum nostris temporibus, verum etiam et antiquis,
Martialis apostolatum claruisse, et fidenter
nos profiteri quod fidenter Gregorium in suis posuisse
institutionibus certum tenemus. Porro autem
qui ab episcopis excommunicantur, hoc est, ligantur,
et negligunt sive contemnunt, quoties se indignos
Ecclesiae ingerunt, toties se ipsos ligant et
iram Dei contra se provocant, dicente Domino ad
Moysen: « Si quis externorum accesserit ad sanctuarium
moriatur. » Modo enim externi Ecclesiae Dei
esse videntur qui ligati, sive excommunicati et
extranei a societate fidelium sunt culpis propriis
exigentibus. Omnis autem qui juste se patitur excommunicari
ne obediat sacerdoti, non fidelis sed infidelis
judicatur. Qua itaque ratione mysteriis divinis
interesse praesumit excommunicatis, cum nil
aliud illi quam judicium sit quod fidelibus remedium
est. Nam sicut qui Eucharistiam manducat et
bibit, indigne judicium sibi manducat et bibit, non
dijudicans corpus Domini, vel sicut qui manducat
panem vel bibit calicem Domini indigne, reus est
corporis et sanguinis Domini; ita qui indigne Ecclesiam
ingreditur, judicium magis quam salutem sibi
acquirit, quia reus est sanctae Dei Ecclesiae. Talium
exemplo rex Osias percussus est lepra, quia pontificis
sui interdictum contempsit indigne templum
Domini ingressus, qui de genere David multis annis
justitiam conservaverat, postmodum vero ad injustitiam
declinans incidit crimen inobedientiae, et
sub specie religionis, ut Domino adoleret incensum,
indigne ingressus est templum. Verum pontifex
Azarias cum sacerdotibus Domini octoginta interdixit
regi ne illicitum ageret et modo excommunicandi:
« Egredere, inquit, rex, de sanctuario
et ne contempseris, quia non reputabitur tibi in
gloria haec a Domino Deo. » Sed excommunicationem
pontificis rex elatus contempsit et coepit ei
comminari. Idcirco mox terrae motus factus est in
templo, et rex lepra percussus est usque ad diem
mortis. Imperator Theodosius episcopi sui excommunicationem,
ut debebat, pertimuit. In die enim
Natalis | null | a9153358-6402-43f2-a7ff-781064a417e3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Domini non est ausus ingredi ecclesiam, sed
lugens in sacco et cinere, in cubiculo suo perstitit
quoad pro reatu digne satisfaciens ab episcopo reconciliaretur.
Qua de re, quia semper obediebat jussis
episcoporum, semper in omni bello mirabilis
Deus illi concedere dignabatur victoriam plenam.
Porro ad eos qui episcoporum parvipendunt excommunicationes
exempla prophetarum proferimus. De
talibus nimirum justitiam pervertentibus ait propheta:
« Vae qui sapientes estis in oculis vestris et
coram vobismetipsis prudentes, qui justificatis impium
pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab
eo. Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,
et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla
erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt
enim legem Domini exercituum, et eloquium
sancti Israel blasphemaverunt. Ideo iratus est furor
Domini in populum suum, et extendit manum suam
super eum, et percussit eum et conturbati sunt montes,
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in
medio platearum. » Per #conturbatos montes@# clerici,
sive principes laici intelliguntur. Ast excommunicandi
causa destructores pacis jubent episcopi prophetica
auctoritate manere insepultos, ut, secundum
prophetae sententiam, sint cadavera eorum quasi
stercus in medio platearum, ut sicut exigente reatu
eorum animae in illo saeculo a Dei regno extorres sunt,
ita corpora a Christianitatis separentur sepultura.
Pacem ergo omnes observent, si excommunicari
nolunt, pacem et veritatem, hoc est justitiam diligant,
ut cum omnibus pax Domini sit, ipso praestante
qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
SERMO PRIMUS.
Quondam, ut novit fraternitas vestra, dilectissimi,
gravior afflictio et, ut ita dicam, plaga plagarum
per omnia Lemovicensium crassabatur loca et per
alias in circuitu civitates, ideoque ad beatum Martialem
suae salutis medicamentum omnis confugiebat
populus, quam plebem districtius in praesenti
miseratio castigabat superna, ut caeteri timorem haberent,
nec inobedientes jussis episcoporum essent
in ecclesiasticis statutis, et ne illi qui puniebantur
aeterna postmodum plecterentur ultione. De talibus
nimirum scriptum est: « Quem diligit Dominus corripit;
flagellat autem omnem filium quem recipit. »
Et Paulus ait: « Quod si extra disciplinam estis,
cujus filii estis? Ergo adulteri et non filii estis. »
Item propheta: « Castigans castigavit me Dominus,
et morti non tradidit me. » Quod flagellum populo
Lemovicensi non ad consumptionem, sed ad correctionem
provenisse constat, dum hac de causa cuncta
gens Aquitanica poenitentiam pro commissis
egit, et sacerdotum monitis obtemperans, filia pacis
est facta, quia pax episcoporum super eam requievit.
Si, inquit Dominus Apostolis, ibi fuerit filius
pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem,
ad vos revertetur. Eo vero tempore quo haec facta
sunt, antequam ad locum Montem Gaudii corpus
sacratissimum transveheretur Aquitanici patroni,
contigit jam advenisse ad synodum Lemovicensem
Burdigalensis urbis, hoc est secundae Aquitaniae
metropolitanum, cujus fides tacenda non est. Cum
enim sol occidisset et ipse metropolitanus ante beatum
Martialem ab oratione surrexisset, coepit divertere
ad hospitium, sed ardentium ululatum graviter
ferens et fetorem intolerabilem ignis qui de
miserorum vaporabat corporibus, in gemitu et in
lacrymis prorumpens, extensis manibus contra apostoli
sepulcrum, clamavit voce magna, dicens: « O
pastor et illuminator Aquitanorum, exsurge in adjutorium
populi tui. Cur dormitas miseris! Tam
tristem, rogo, aufer calamitatem, infernales has
regnare poenas non amplius juxta corpus tuum permittas.
O Martialis, speculum virtutum, o princeps
Patrum, ubi est quod legimus te in carne fuisse
ejus discipulum qui in populo Judaeorum sanabat
omnem languorem et curabat omnem infirmitatem;
qui dolores nostros abstulit, et infirmitates portavit,
cujus livore sanati sumus? O claritas episcoporum,
decus Ecclesiarum, ubi est quod legimus te in coena
ministrum Salvatoris fuisse, quando suis pedes lavit
discipulis? O minister pietatis, ubi est quod legitur
te a Domino cum aliis apostolis potestatem accepisse
ligandi atque solvendi? Nobis certe ab antiquis
traditum est Patribus nostris omne te donum
gratiarum cum aliis accepisse apostolis. Quid illud
dicam, o pauperum exspectatio, miserorum consolatio?
Nonne verum tenemus fuisse a te nostrae sedis
Burdegalam urbem Deo acquisitam, et tui per mulierem
a te baptizatam impositione baculi principem
civitatis continuo a morbo curatum pessimo? Nunquid
non in eadem urbe tuo sopitum est baculo incendium
aestuans? Rogo, si ob plebis reatum ignis
ab ore | null | 3b895b37-b082-4081-871f-92bdea314609 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tuo exit qui devorat inimicos tuos, tamen te
esse ostende ejus discipulum qui fons misericordiae
est. Coram omnibus astantibus in veritate fateor quia,
nisi hanc, antequam ab hac recessero urbe in his
qui praesentes nunc sunt, restinxeris flammam, nisi
istam tribulantium multitudinem a te videro curatam,
non credet ultra mens mea his quae de te lego
magnifica, nec ulterius tuum ad hanc civitatem ero
expetiturus patrocinium. Frustra mihi appellaberis
Domini discipulus, incassum mihi vocaberis Occiduae
genti a Deo directus apostolus, nisi in oculis
meis comitetur misericordiae effectus. Te omnes
Aquitaniae monarchum, te plebem cui praesideo
Burdegalensem baptismo tinxisse mihi in vanum
pronuntiabunt, nisi quod oro pro salute dolentis
hujus multitudinis impetravero. Virga tua, quae in
urbe sedis meae pro pretioso hactenus custodiebatur
thesauro, mihi vilis aestimabitur, nisi cor
meum exhilaratum de medela istorum reddideris. »
His peroratis ad hospitium archiepiscopus recessit.
Erat autem per totam urbem intus et foris virorum
et mulierum prae dolore gementium clamor
sine requie, et fetor intolerabilis, qui de incendio
corporum exhalabat. Tum ecce ipsa media nocte
apparuit signum super basilicam sancti Petri,
in qua beati Martialis sepulcrum esse videtur.
Nam cernentibus innumeris sed divo jacentibus in
excubiis lumen de coelo coruscans super locum sepulcri
descendit, in suo jubare totam civitatem
quasi lux diei meridiana per unam fere horam illuminavit.
Omnes autem qui in urbe erant languentes
repente sani facti sunt, et, cessante dolore et gemitu,
requies et silentium omnibus factum est. Fuerunt
vero numero septem millia et eo amplius eorum
qui eadem noctis hora sanitatem receperunt,
virorum et mulierum, dantium gloriam Deo coeli et
ad propria incolumes redierunt. Ipsa denique noctis
hora memoratus episcopus in lecto quiescens vidit
in sopore profundo talem visionem. Astabat ei
splendidus in veste fulgenti vir quidam qui urceum
plenum aqua porrigebat ei, dicens: « Mandat tibi
Martialis discipulus Domini nostri Jesu Christi ut de
hac lympha refrigeres populum aestuantem flammis,
et bene habebunt. » Experrectus a somno pontifex,
dum secum de tali miraretur visu, et omnia quieta
sentiret, intellexit misericordiae rorem divinitus
in plebem stillari, sicut et inelucescente mane probavit.
In illo tempore siquidem ex tum talis in ipsa
patria paulatim cessare plaga coepit ut aperte constaret
Aquitanicis ipsum esse protectorem in coelis
qui eos olim veram fidem docuerat in terris. Verum
ad illam beatam congregati pariter sunt translationem
episcopi septem quasi angeli septem Ecclesiarum,
ut ipso sacro septenario nobis doctoris
translatio celebrior esset. Septem vero Ecclesiae
quarum pastores ad eamdem translationem simul
tunc convenerunt, hae sunt sedes Bituricensis atque
Burdegalensis, Sanctonicensis etiam et Arverniensis,
nec non et Aniciensis atque Petrocorensis, simulque
Engolismensis. Hi septem Ecclesiarum principes
una cum primate Lemovicensi, populorum
optimatibus et Aquitaniae ducibus summopere in
eodem concilio Domini legem observari ab omnibus
sanciebant, quemadmodum per prophetam Dominus
testatur dicens: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam,
et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus
Domini exercituum est. » Ante omnia pacem et justitiam
observari monebant, ut legis docti inter virum
et virum querelas juste finirent, et, oppressionibus
pauperum et violentiis rapacitatis procul
exclusis, pax et amica quies in regno Aquitanico
deinceps permaneret; qui vero pacem violarent, tanquam
rei majestatis a liminibus exploderentur Ecclesiae,
et a corpore et sanguine Domini extorres et a
fidelium consortio et colloquio remoti, infamia perpetua
notarentur, donec per satisfactionem condignam
ab episcopis iterum matri Ecclesiae reconciliarentur.
In eo concilio secundum legem Domini
benedictionem proposuerunt et maledictionem; benedictionem
obedientibus, maledictionem inobedientibus.
Caeteri autem urbium Aquitaniarum pontifices,
illa soluta in pace synodo, e vestigio advenerunt,
confirmantes quae ab eis confirmata fuerant,
et condemnantes quae illi condemnaverant, ut unitas
in pace Ecclesiae permaneret. Cujus concilii decreta
antistiti Romanae sanctae et apostolicae sedis
miserunt; quae idem Romanus papa gratanter suscipiens,
auctoritate apostolica roboravit, et de pace
Ecclesiae admodum in Domino gratulatus est, simulque
de tam pretiosi patroni translatione; et, ut
haec per singulos deinceps in memoria haberentur
annos, consono decreto sancitum est ad laudem et
gloriam Domini nostri Jesu Christi, cui est honor,
virtus et gloria in saecula sempiterna. Amen.
SERMO II.
In translatione beati Martialis, quae Lotharii temporibus
facta est, ut bene nostis, dilectissimi, in
Montem Gaudii propter illuc primum translata ejusdem
membra | null | cfd4a268-2792-4655-9399-3000e1a87846 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
patroni omnis populus Aquitanicus
cum episcopis et majoribus natu ac principibus
ascendebat ad orationem, ut non incongrue illis diebus
laetitiae illud congrueret prophetiae vaticinium:
« Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum
Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus
in semitis ejus, quia de Sion exibit lex et
verbum Domini de Hierusalem. » Qui locus nomini
congruere videtur: erat enim ibi typicus, imo verus
mons Domini, idem discipulus Christi, cujus sacra
illuc membra ad tempus ob gaudium Christianorum
erant translata; idemque qui per tribum Benjamin
ex Jacob patriarcha originem traxit, non inconvenienter
dici videtur domus Dei Jacob. Domus quippe,
hoc est habitaculum Dei Jacob permansit, qui cum
aliis apostolis in carne secutus toto corde dilexit eum
de quo legimus: « Ego sum Deus Abraham, Deus
Isaac, Deus Jacob. » De talibus profecto Dei domibus
ait ipse Dominus: « Si quis diligit me, sermonem
meum servabit, et Pater meus diliget eum, et
ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. »
Haec domus Dei Israel vias Dei gentem docuerat
Aquitaniam, gentes erroribus olim deditae
coeperant ambulare in semitis justitiae. Tunc illis de
Sion exivit lex et verbum Domini de Hierusalem
cum Martialis, qui in Sion cum aliis praedicatoribus
omnem scientiam per Spiritum sanctum in linguarum
ignearum visione edoctus fuerat, legem novae gratiae
occiduis evangelizabat, et verbum Domini quod in
Hierusalem ab ipso magistro Salvatore Jesu Christo
didicerat provinciis Galliarum primus omnium ostendebat.
In eo autem conventu qui magnum concilium
dicebatur, episcopi, qui ad eamdem patroni
convenerant translationem, omnes docere summopere
festinabant viam Domini, ut per viam pacis et veritatis
incedere satagerent, nec a tramite justitiae, sequentes
cordis sui pravitatem, deviarent, potiusque
Patrum institutis quam diaboli suggestionibus obedirent,
et de illa patroni translatione ita gauderent
ut morum et actuum emendationem sibi reportarent.
Coruscabant sane multa miracula ad ipsius apostoli
pretiosissimum corpus. De quibus, quoniam satis notum
est vobis qui inpraesentiarum ipsi vidistis, per
singula non necesse est narrare, ne dies antequam
sermo claudatur. Libet tamen hoc solum meminisse
quod, invento corpore sancto, quicunque daemoniaci
et aliis variis languoribus detenti adfuere ad ejus
sepulcrum sanati sunt; sed et hi quos ignis devorabat,
eadem hora sensere refrigerium. Aliis denique
cum sanitate ad sua regressis, iterum multo plures
alii de longe adducebantur, e quibus totam videres
urbem intus et per circuitum foris plenam. His autem
qui sani erant luctus et clamor atque fetor
languentium nimis oneri erat. Cum autem psallentium
chorus patroni membra de sepulcro in basilicam
Salvatoris, quae regalis dicitur, in arca aurea
portaret, multitudo infinita illa ardentium mox curationem
plenam meruit, et omnes clamabant dicentes:
« Benedictum nomen Salvatoris Domini nostri
Jesu Christi qui per beatum Martialem propitius
fuit populo suo. Nec silere debemus quod aperto
interiori vase quod sanctum retinebat corpus, odor
suavissimus emanabat et omnium adstantium nares
jucundo reficiebat odore. At vero eadem sancta
membra cum sacerdotum manibus de sepulcro inferrentur
in vas aureum ubi recondita sunt, ecce
subito terrae motus factus est magnus, ita ut major
ecclesia cum omnibus qui in ea erant concuti videretur,
nec tamen occidit, sed et super populum
tantus terror irruit ut nullatenus mortem se evadere
posse crederet, eademque hora qui a daemonibus
vexabantur curati sunt, eratque hora diei tertia, et
sic in ecclesiam majorem sacra pignora deinde imminente
nocte latenter propter irruentem populum
cum jejunio ministrorum in Montem Gaudii perlata
sunt. Et sicut tota illa praeterita nocte in aperiendo
sepulcro sacerdotes Domini cum pontifice laboraverant,
ita foris chori psallentium jejuni eamdem noctem
in psalmis et laudibus duxere pervigilem. Hi
autem qui intrinsecus tam tremendum arripuerant
opus, confecti jejunio ab ipsa prima noctis hora
instabant, et psalmorum consummata melodia, celebratis
circa pullorum cantum mysteriis, confortati
corpore et sanguine Redemptoris, ad extrahendos
lapides manus miserunt. Merito itaque, divina eos
Patres inspiravit dignatio, quatenus communi consensu
hunc diem per singulos in reliquum annos
in memoriam divinae laudis decernerent, quia in ea
et miracula superna et gaudia Christianorum, atque
pax et requies Ecclesiarum claruerunt. Et postea, ut
aeterna hujus festivitatis esset commemoratio, in
loco praefato ubi sacra patroni membra per aliquot
dies requieverunt, ecclesiam in ejus nomine novam
dedicaverunt. Nam de ipso monte Gaudii ad sanctum | null | 4ef86676-3684-44bf-b2bc-a2b884da73fc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ejus sepulcrum, antequam absolveretur synodus,
iterum relata sunt. Per omnia benedictus Jesus
Christus Dominus noster nunc et in aeternum. Amen.
Episcopi qui tunc ad eamdem convenerant translationem
probabiliores hi sunt: Dacbertus archiepiscopus,
Gondebadus archiepiscopus, Hilduinus
primas episcopus, Abbo episcopus, Grimoardus episcopus,
Stephanus episcopus, Frotarius episcopus,
Gissabertus episcopus.
Haec autem facta sunt per annum Dominicae incarnationis
nongentesimum atque nonagesimum quartum,
complentibus magnis turbis populorum omnia
loca per circuitum urbis ad duodecim amplius milliaria
sub aperto divo serenti coelo admodum jucundante.
SERMO III.
Quemadmodum, dilectissimi, dedicata ecclesia a
laudibus die noctuque divinis cessare non debet
nec a sacrorum ornatu vacua manere, ita mens
Christiana a Dei nunquam laude torpere nunquamve
a bonae operationis decore sterilis debet persistere.
Et ut sacrilegium constat esse ecclesiam violare, ita
eum qui jam baptismo purificatus domus Dei meretur
esse, periculosum est temere a quoquam infestari;
quia, cum viri sancti a perversis affliguntur,
Deus qui eorum habitator est, ad iracundiam provocatur.
In sanctis quippe viris Deus infestatur,
dicente ipso per prophetam: « Qui vos tangit, tangit
pupillam oculi mei. » Qui autem Ecclesiam honorat,
matrem profecto suam, et Dei sponsam honorat,
imo ipsum Ecclesiae caput Christum prorsus honorare
videtur. Sic enim apostolis dictum est: « Qui
vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. »
Et item: « Amen dico vobis, quia tolerabilius erit
terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum quam illi
civitati quae vos pacem praedicantes non receperit. »
Haec propter hodiernae festivitatis laetitiam congruere
videntur, quia, cum hujus templi dedicationem, quae
in Salvatoris pollet proprio nomine, annuatim replicamus,
occasionem vobis utilia loquendi non incassum
invenimus. Unde illud advertendum quod,
si in oratorio dedicato homicidium vel aliud nefas
quodlibet perpetratum, vel si ipsum templum a
gentilibus sive haereticis pollutum fuerit, nisi prius
reconciliatione episcopali iterum per aquam sanctificatum
fuerit, nullatenus ibi peragi potest opus Dei.
Dicente enim Apostolo: « Quae societas luci ad tenebras,
qui autem consensus templo Dei cum idolis? »
Non dissimili ratione quisquis post baptismum
graviorem admiserit noxam, jam indignus Deo est,
quia principali facinore contaminatus est donec
iterum baptismo poenitentiae lavetur, et lotus sanctae
communioni sacerdotali reconcilietur auctoritate.
Omnes ergo qui in baptismatis fonte spopondere,
tanquam immaculata domus Dei finetenus custodiant,
ut integer spiritus eorum et corpus in adventum
Domini servetur. Verum si quem post lavacri
sacramentum gravius corruisse contigerit, poenitendo
digne satagat et confitendo matri Ecclesiae per
sacerdotum examen reconciliari, ne videlicet, quod
absit, diaboli templum videatur, neve cum Satanae
regno damnetur, sed potius templum Dei manens
in regno Christi et Dei haereditatem possideat. Illud
omnibus etiam diligenter animadvertendum quam
ponderosum et immane arguet exitium his qui juste
ab episcopis excommunicati sunt. Certe dum aliquoties
ob quorumdam graves offensas suae dioecesis
episcopi excommunicant ecclesias, non in eis ultra
divinum peragi licitum est opus donec iterum sermonis
clave eas ipsi pontifices aperiant. Nempe linguae
episcoporum claves sunt coelorum, dicente apostolis
Domino, quorum vicem in Ecclesia nunc
episcopi tenent: « Amen dico vobis, inquit, quaecunque
alligaveritis super terram erunt ligata et in
coelo, et quaecunque solveritis super terram erunt
soluta et in coelo. » O quantum judicium illis imminet
qui episcoporum excommunicationem observare
recusant, quorum tanta auctoritas est ut qui eos
honoraverit Christum honoret, qui eos contristaverit
Christum contristet. Et quod auctoritatem concilii
possint duo solummodo episcopi perfecta adimplere
virtute, quodque ad regendum in pace et justitia
populum sibi commissum in conciliis sibi invicem
altrinsecus auxilium debeant ferre, confirmat Dominus
dicens: « Dico vobis, quia si duo ex vobis
consentiunt super terram, de omni re quaecunque
petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est; ubi
enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo,
ibi sum in medio eorum. » Proinde quotiescunque
solus episcopus, convocatis suae dioecesis primoribus,
leges populo de justitia et pace instituit,
quia vice Christi legatione fungitur, ut qui eum
audierit Christum audiat, qui eum spreverit Christum
spernat, nemo ejus jussa absque animae suae
ingenti periculo contemnit. Quoties vero praesul,
praesulem sibi adjudicandi opem, ut jam sint duo,
adsciverit, jam duo episcopi unum sapientes, unum
idipsum sentientes, in nomine Domini congregati, | null | 1ccfa1ff-e3b4-4127-ac33-724f2f64a4d1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Dominum in medio sui habere creduntur quasi tertium
judicem, eorumque sententiarum confirmatorem;
quorum duorum qui auctoritatem contemnit,
ipsum qui in medio eorum se asserit interesse contemnit.
Verum si quando episcoporum trinitas astiterit,
et sibi de quibuscunque consenserint rebus,
tres quartum secum Dominum in medio habentes,
eumdem nihilominus a Domino accipiunt auctoritatis
privilegium, ut quisquis eorum contraire quaesierit
dictis, reus existat supernae majestatis; ideoque
indubitanter peribit. Igitur si duorum vel
trium episcoporum tantae virtutis et auctoritatis
est, Domino testante, ut quaecunque petierint a
summo opifice fiat illis, quantae putatis esse firmitatis
conventum ubi plures in nomine Christi nunc
congregati sunt episcopi? Ecce enim hodiernum
praesens concilium episcoporum in hac sancta sede
Lemovicensi numero concluditur septiformi, ac
perinde sacrato, ut non dubium sit esse Dominum
in medio eorum.
Si quidem de praesenti concilio septem episcoporum
non incongrue dicere valemus, quia nunc
deambulabat Dominus in medio septem candelabrorum
aureorum, tenet quoque in dextera sua
septem stellas, quoniam septem stellae angeli, hoc est
sacerdotes, sunt septem Ecclesiarum, et candelabra
septem, septem Ecclesiae sunt, videlicet haec sancta
sedes Lemovicensis atque Bituricensis, Albiensis
etiam necnon et Cadurcensis, Engolismensis quoque
et Petragoricensis, simulque Pictavensis. Eodem
septiformi numero libri signati intus et foris septem
signacula sunt, et agni immaculati qui occisus est
ab origine mundi septem cornua et septem oculi
sunt, qui sunt septem dona Spiritus sancti. Quis
vero ambigat hoc septem episcoporum perfectam
esse concilium, cum duorum vel trium Dominus
confirmatissimum esse testetur? « Ubi, inquit, duo
vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio
eorum sum. » Videat ergo quantum animae suae ingerat
detrimentum qui huic sancto concilio de justitia et
pace confirmanda et observanda inobediens existere
quaesierit. Talis denique prorsus a praesenti concilio
excommunicationi tradetur, et merito ut qui Dei
jugo nolunt subdi, quod est suave, Satanae dura
potestati tradantur. Plane sicut Ecclesiae a propriis
episcopis excommunicatae interim usque ad absolutionem
officio videmus privari divino, ita quicunque
ab episcopo suo excommunicatur, divina privatur
gratia usque ad reconciliationem per condignam
satisfactionem. Talibus non est licitum Ecclesiam
ingredi, nec cum fratribus participari neque
in convivio, neque in colloquio. Nam etsi irreconciliati
ab hac vita egrediantur, sic animae eorum a
societate animarum sanctarum extraneae factae in
potestate tartari sunt, sicut hic corpora eorum a
corporali remota sunt Ecclesia. Verum quoniam
nonnulli ita contenebrati tumore superbiae videntur
ut ubi jam episcopali judicio fuerint excommunicati,
tamen quasi licenter pro contemptu excommunicationis
Ecclesiam intrent, et aliis in convivio, aliis in
colloquio, praeter episcopi jussionem semetipsos
jungant, sciant se tales dupliciter interimi et pro
culpa priore et pro contumacia vel negligentia sequente.
Hi etiam qui excommunicatis scienter participantur
praeter consensum episcopi, nimirum judicio
gravi digni sunt. Rex ille quondam apud Anglorum
gentem justus erat, sed quia cum excommunicato
comite suo participavit semel in convivio, episcopo
praedicente, justum Dei judicium in hac vita
passus est, quia in eadem domo gladiis confossus
est. Illam gentem Gregorius papa tempore Mauricii
et Phocae per discipulos suos ad fidem convertit, et
ab ipsa gente merito apostolus dicitur, quia eam
per Evangelium primus in Christo genuit. Quanto
magis ergo Martialis a Galliarum gentibus apostolus
esse jure pronuntiatur, qui, Domino per beatum
Petrum jubente, primus Galliam luce fidei illustravit
temporibus Claudii et Neronis, qui ex genere Abrahae,
tribus autem Benjamin, oriundus unus ex septuaginta
duobus discipulis Domini fuit, et apostolus
pronuntiatur esse eodem modo quo et Paulus et Barnabas,
qui de duodecim non fuerunt. Apud ipsam
quoque Anglorum gentem cui Gregorius institutiones
ecclesiasticas primus plantavit, probavit
Martialem esse ab antiquitate scriptum in numero
aliorum apostolorum. Nam et nuper illius gentis rex
codicem litteris aureis scriptum Aquitaniae duci cum
aliis muneribus direxit qui in serie beati Petri et
aliorum apostolorum Martialem continet scriptum.
Hoc idem in aliis illius gentis vetustissimis volum.
bus ipsis oculis nostris probavimus. Constat itaque
non solum nostris temporibus, verum etiam et antiquis,
Martialis apostolatum claruisse, et fidenter
nos profiteri quod fidenter Gregorium in suis posuisse
institutionibus certum tenemus. Porro autem
qui ab episcopis excommunicantur, hoc est, ligantur,
et negligunt sive contemnunt, quoties se indignos
Ecclesiae ingerunt, toties se ipsos ligant et
iram Dei contra se provocant, dicente Domino ad
Moysen | null | 62c7c695-4da9-4046-bcc6-fe8799451271 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
: « Si quis externorum accesserit ad sanctuarium
moriatur. » Modo enim externi Ecclesiae Dei
esse videntur qui ligati, sive excommunicati et
extranei a societate fidelium sunt culpis propriis
exigentibus. Omnis autem qui juste se patitur excommunicari
ne obediat sacerdoti, non fidelis sed infidelis
judicatur. Qua itaque ratione mysteriis divinis
interesse praesumit excommunicatis, cum nil
aliud illi quam judicium sit quod fidelibus remedium
est. Nam sicut qui Eucharistiam manducat et
bibit, indigne judicium sibi manducat et bibit, non
dijudicans corpus Domini, vel sicut qui manducat
panem vel bibit calicem Domini indigne, reus est
corporis et sanguinis Domini; ita qui indigne Ecclesiam
ingreditur, judicium magis quam salutem sibi
acquirit, quia reus est sanctae Dei Ecclesiae. Talium
exemplo rex Osias percussus est lepra, quia pontificis
sui interdictum contempsit indigne templum
Domini ingressus, qui de genere David multis annis
justitiam conservaverat, postmodum vero ad injustitiam
declinans incidit crimen inobedientiae, et
sub specie religionis, ut Domino adoleret incensum,
indigne ingressus est templum. Verum pontifex
Azarias cum sacerdotibus Domini octoginta interdixit
regi ne illicitum ageret et modo excommunicandi:
« Egredere, inquit, rex, de sanctuario
et ne contempseris, quia non reputabitur tibi in
gloria haec a Domino Deo. » Sed excommunicationem
pontificis rex elatus contempsit et coepit ei
comminari. Idcirco mox terrae motus factus est in
templo, et rex lepra percussus est usque ad diem
mortis. Imperator Theodosius episcopi sui excommunicationem,
ut debebat, pertimuit. In die enim
Natalis Domini non est ausus ingredi ecclesiam, sed
lugens in sacco et cinere, in cubiculo suo perstitit
quoad pro reatu digne satisfaciens ab episcopo reconciliaretur.
Qua de re, quia semper obediebat jussis
episcoporum, semper in omni bello mirabilis
Deus illi concedere dignabatur victoriam plenam.
Porro ad eos qui episcoporum parvipendunt excommunicationes
exempla prophetarum proferimus. De
talibus nimirum justitiam pervertentibus ait propheta:
« Vae qui sapientes estis in oculis vestris et
coram vobismetipsis prudentes, qui justificatis impium
pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab
eo. Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,
et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla
erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt
enim legem Domini exercituum, et eloquium
sancti Israel blasphemaverunt. Ideo iratus est furor
Domini in populum suum, et extendit manum suam
super eum, et percussit eum et conturbati sunt montes,
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in
medio platearum. » Per #conturbatos montes@# clerici,
sive principes laici intelliguntur. Ast excommunicandi
causa destructores pacis jubent episcopi prophetica
auctoritate manere insepultos, ut, secundum
prophetae sententiam, sint cadavera eorum quasi
stercus in medio platearum, ut sicut exigente reatu
eorum animae in illo saeculo a Dei regno extorres sunt,
ita corpora a Christianitatis separentur sepultura.
Pacem ergo omnes observent, si excommunicari
nolunt, pacem et veritatem, hoc est justitiam diligant,
ut cum omnibus pax Domini sit, ipso praestante
qui vivit et regnat in saecula saeculorum. | null | 0e095047-47cc-4874-80db-1c2fb73d87ff | latin_170m_raw | null | None | None | None |
PROLOGUS.
Multos saecularium gloriae temporalis spes vana
saepe delusit, quos immoderatus laudis appetitus
ad subeundos labores et toleranda pericula accendit,
arbitrantes se vivere post mortem, si sui nominis
memoriam in posteros usque dilatarent, dum per
triumphales corruptibilis pompae titulos fabula eos
inanis recitaret. Qua rerum specie quidam philosophorum
inaniter excitati, popularis aurae gratiam
captantes, dum se infirmos tolerandis laboribus
sentirent, non simili labore, sed consorti errore, ad
scribenda gesta saecularium virorum se studio accinxere;
qui, dum vitam aliam nesciebant, hoc sibi
ad quemdam quasi fructum beatitudinis proficere
aestimabant, si scribendi occasione, ingenia suae
solertiae in memoriam posteris reliquissent. Sed lectorem
meum super his obsecro quid alter alteri,
quid sibi uterque praestitit talibus studiis? Quid enim
Dardanus ductor aut Rutulus ferox suo Maroni, aut
iste contulit illi, cum corpora vermibus, animas
dedere saevis ignibus? Digno plane, sed flenda, errorum
suorum remuneratio! Nihil ad veram beatitudinem
haec eorum intentio aspirabat quos constat
suorum fructum laborum quaesisse in rebus, quibus
nulla sibi oriretur causa salutis, nec profuturi essent
ad memoriam posteritatis. Sed quia scriptum est:
In memoria aeterna erunt justi (Psal. CXI), licet eis
nostra fragilis memoria non sufficiat ad propriam
gloriam quorum nomina in libro vitae sunt scripta,
tamen dignum valde est et summe utile eorum ad
laudem Domini imitanda gesta recolere quorum vita
sanctitatis profutura est ad aedificationem legentibus,
et ad aemulationem virtutum audientibus. Igitur
non fretus solertis ope ingenii, sed Spiritus sancti
gratia fidens me posse juvari, pauca quidem e multis
scribere proposui quae per beatum Autbertum superna
gratia ad laudem sui et ostensionem fidelis
sui confessoris dignata est operari. Quae etiam probatissimorum
virorum relatione didici, aut sparsim
in sacris chartulis scripta reperi, ut habeat sanctum
ejus collegium ad laudem Conditoris quo se die solemni
in divinis cultibus exerceat, et ad aemulationem
sancti operis quo proficiat. Qua in re lectorem
meum obsecro ut, si fortasse incultus sermo peritas
aures perculerit, discat imperitiae veniam dare, cum
sciam in humanis partibus nihil perfectum esse;
nec tantum periclitetur apud eum audacia scribentis
quantum valeat dignitas imperantis. Id vero lector
a nobis curiosus requirere non debet ut beati viri
gesta continenti ordine scribantur, videlicet quibus
oriundus natalibus, quibus initiis sancta infantia,
quibus adolescentia miraculis claruit, dum intelligat
miraculorum ejus summam et magnam partem a
nostra notitia latere. Quod certe dubium est utrum
id scriptorum ignaviae debeat imputari an justo Dei
judicio ascribi, qui #stellas claudit quasi sub signaculo (Job IX)
@#,
dum, videlicet exigentibus peccatis malorum,
vita absconditur bonorum.
I.
Igitur humanae perditionis sortem miseratus
Deus et Dominus noster Jesus Christus, peractis
paternae dispositionis sacramentis, et ad coelum rediturus
novamque victricis carnis gloriam paternis
vultibus praesentaturus, novos nascentis Ecclesiae
cultores, quibus gregis novelli cura mandaretur,
elegit. Qui, lumine fidei irradiati, Spiritus sancti
munere ditati, mundum ignorantiae tenebris caligantem
veritatis lumine illustrarent, et virulenta
antiqui seductoris semina de agro Ecclesiae constanter
resecarent. Hujus Dominicae institutionis
exsecutores primi discipuli, deinde successores eorum,
sancti videlicet doctores exstiterunt quos in
fine senescentis mundi ad excolendas mentes fidelium
providentia divina praeordinavit. Qui spiritualium
talenta donorum a summo Patrefamilias accipientes
et, praedicandi negotio, ad usuram animarum
expendentes, tanto impensius amplificare studuerunt
quanto certiores erant de remuneratione
Largitoris, et evangelica sententia conterriti de
damnatione torpentis servi. De quorum numero
sanctus vir, dominus Autbertus et sacerdos Christi
probatissimus, refulsit, temporibus Dagoberti regis
Francorum inclyti. Qui, ab ipsis sacrae pueritiae annis,
superna gratia aspiratus annosos viros sanctis
praeibat moribus. Litteralibus denique studiis traditus
et ecclesiasticis sanctionibus decenter informatus,
per gradus singulos proficiens, succedentibus
virtutum incrementis, provectus est ad culmen sacerdotalis
honoris. Ex gente itaque sorte mortalis
naturae contigit Albertum Cameracensis sedis episcopum,
deposito carnis onere, de hoc mundo transiisse.
Divina igitur operatione cuncta salubriter
disponente, Autbertus vir conspicuus et successor
emeritus, proficiens de virtute in virtutem, ejusdem
sedis pontificalem sortitus est dignitatem. Porro
humanae salutis Auctor, praescius antiquum hostem
tanto ardentius gregem Dominicum insecuturum
quanto vicinius, instante fine saeculi, sciret nihil
superesse quod ad tentandum artibus suis ulterius
potuisset, adversus tyrannidis ejus imperium validum
defensionis nobis paravit obstaculum, dans
nobis Autbertum, videlicet gregis sui pastorem
vigilantissimum et | null | aeac7405-22a3-4c00-9fd6-a0745261f4ae | latin_170m_raw | null | None | None | None |
custodem animarum fidissimum.
II.
Constitutus autem in sede pontificali, qualis
quantusque in ea vixerit, non est nostrae possibilitatis
evolvere. Altius enim eminet quam ullo sermone
includi valeat. Animalis enim homo percipere non
potest quantus hic fuerit in oculis summi Creatoris,
cui nihil erat commune cum amatoribus mundi, praeter
quod curae pastorali necessitudine videbatur
arctari; quam si inoffense declinare potuisset, vera
fides est quia eremum potius quam monasterium delegisset.
Frequentabatur igitur a populis, ex vicinis
et procul remotis urbibus catervatim ad eum confluentibus.
Qui, eximiae conversationis fama excitati,
videre eum anxie sitiebant. Jam vero, nisi sexus
alternus impediat, eum personae dignitati faveat,
videas reginam Austri requirere sapientiam Salomonis,
regem videlicet festinantem ad consulta pontificis.
Nam Dagobertus, qui tunc temporis inter
Francigenas regni monarchiam regebat, celeberrimae
opinionis nuntiis semel excitatus, deposito fastu
regalis excellentiae, crebro ad eum veniebat et, licet
terreni regni imperio sublimatus, cupiebat tamen
de coelesti acquisitione a viro Dei aedificari. Qui cum
eo de temporalis regni sollicitudine, de futuri saeculi
beatitudine, de judicii metu, de spe aeternitatis familiari
colloquio praemoneret, ille eum libenter audiebat
et audito eo multa faciebat; non, ut incestus
Herodes videbatur audiisse Joannem arguentem,
sed Ezechias fidelis Isaiam consolantem. Verum
aestimari non potest quanto regis animus resultabat
gaudio quod tanti viri hospitio recipi, benedictione
foveri, collocutione meruisset aedificari. Igitur ne
ingratus tantis benificiis videretur, aestuabat animo
quonam modo uberius sancti viri gratiam sibi conciliaret.
Tandem a quodam familiari ejus audivit hoc
nullo alio pacto facilius se posse promereri quam
si res ecclesiae Beatae Mariae, cui ipse Pater venerabilis,
Deo auctore, deserviebat, de suo jure augendas
curaret: nihil enim in rebus transitoriis episcopo
placere praeter quod expenderetur in usus ecclesiae.
Tunc rex, ut erat hilaris dator, fratribus qui in oratorio
Beatae Mariae famulabantur unum regalis munificentiae
fiscum donavit ad subsidia temporalia fratrum,
cui Oveng antiquitas nomen imposuerat.
III.
Sed nos dum regis mansuetudinem extollendo
praedicamus, in viro Dei quanta fuerit humilitatis
constantia non tam aestimare quilibet potest quam
admirari; qui, inter tanta regiae sedulitatis, nullo
vanitatis tentamine supplantari potuit. Quod vitium
in multis nimium experti sumus, quos ad unius
homunculi salutationem aut simulatricem adulationem
videas facile jactantiae spiritu inflari. Qui si
aliqua figura vel falsa hominum aestimatione egisse
dicerentur, procul dubio se prophetas aestimarent,
cum dona non accepissent. Sed nullo impulsu jactantiae
ab arce humilitatis vir justus dejici poterat,
cui etiam ipsa pontificalis honoris sublimitas, quae
plerisque pompae fomenta ministrare solet, plus abjectionis
materiam praestabat. Quin etiam cum aliquando,
ex occasione cujusdam miraculi, clamor populi
excitaretur, ille altiori consilio vulgi admiratione
compescere nitebatur, opus illud dicens non
suae fuisse fidei, sed divinae virtutis, pie secum reputans
meliorem esse infirmitatis conscientiam virtutum
vanitate, ut cum Apostolo videbatur dicere: #Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet
in me virtus Christi
(I Cor. XII)
@#.
IV.
Unde nisi hodierna Patris nostri solemnitas in
laudibus Regis superni nos attentius astringi commoneret,
eos, nimirum quos adversus sanctum virum
requirentes signa scandalizari audivimus, oportuerat
evangelicae severitatis verbere contundi, quae
dicit: #Generatio mala et adultera signum quaerit (Matth. XII)
@#,
ut, Pharisiacei livoris vitio ad purum
excocto, fidei evangelicae verba pensarent; quae,
ipse auctor signorum, dixit: #Qui in me credit, opera
quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV)
@#.
Ut, videlicet cessantibus exterioribus
miraculis quibus olim carnales oculi et infirmi auditores
indigebant, jam tandem discerent vitam, et
non signa pensare; quae longe melius proficit ad
aemulationem virtutum quam ostensio corporalium
miraculorum. Visibilibus enim audientium corda
olim ad invisibilium finem pertrahebant, dum, per
hoc quod mirum foris agebatur, hoc quod intus
operabatur sentiretur. Nunc autem vita, et non
signa quaerenda sunt, quia operante Deo numerositas
fidelium excrevit. Sed ne forte quilibet hoc beatum
Autbertum indigere arbitretur ut, ad excusandam
signorum inopiam, nos de vita potius quam de
miraculis loquamur, certe praeter illa quae, ut
jactantiam vitaret, occultavit, neque in hominum
notitiam passus est pervenire. Multa quidem sunt
quae hominibus innotuere, neque enim celari potuerunt;
ex quibus | null | db98cff6-960b-498d-a1c5-1893d270b053 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aestimari potest quanta illa fuerint
quae, teste nullo, solus exercuit. Verum enim vero
cum Scriptura dicat: #Gloria patris est filius sapiens (Prov. X)
@#,
ea fidelibus auditoribus sufficere
poterant de viro Dei ad insigne virtutis, quae per
imitatores suos egisse videtur, quia hoc ab ipso sibi
acceperunt quod signis et miraculis enituerunt,
quod mundi gloriam calcantes, et carnis illecebras
declinantes, spretis rerum possessionibus, soli Conditori
toto corde adhaeserunt.
V.
Sed quia signum de coelo quaerentes a Domino,
signum Jonae audierunt; qui tamen signum
Jonae a mortuis resurgentis non crediderunt per
revocatum hominem quasi de ventre ceti infernalis,
pensanda sunt merita beati pontificis. Erat
namque in ecclesia Beatae Mariae, quae intra muros
Cameracae sedis est constructa, puer quidam, nobilis
prosapiae, in villa ortus quae ab incolis Vallis
nomen accepit, vocabulo Landelinus, quem parentes,
fonte baptismatis innovandum et ob suarum
salutem animarum disciplinis sacris imbuendum,
beato Autberto tradiderunt. Qui, licet adhuc tenerae
aetatis infirmitate detentus, praetendebat moribus
quaedam signa futurae sanctitatis. Quamobrem anti
quus humani generis inimicus, qui ab initio bonis
actibus resistere contendit, invidiae facibus accensus
contra hunc in tentatione se rexit, quatenus et
beato viro laboris sui fructum adimeret et puerum
mortis vulnere sauciaret. Futurum enim metuebat
ne per conversationis ejus exempla multi olim excitarentur
ad normam justi operis exsequendam. Sed
unde hostis impurus adversum beatum Autbertum
suae malitiae ausum excitavit, inde ei victoriae
occasionem invitus ministravit. Nam quia sub districta
providi magistri censura puer adhuc modicus
agebatur, ex quo nulla sibi insolentiae patebat
occasio, frustratam sibi malignus spiritus erubescebat
victoriam. Ut autem in virilis animi robur
adolescens evasit, quae aetas liberior ad quaeque
audendum semper videtur, continuo hostis improbus
se totis viribus ad rebellionis artes praeparavit.
Coepit subdola tentatione juvenis animum pulsare,
cogitationesque varias et illicitas ingerere, nunc
quidem immittens ei memoriam terreni patrimonii,
generis nobilitatem, familiae numerosam dignitatem,
rerum gloriam, et reliqua vitae lascivioris blandimenta.
Verum quidam cognati contubernales illius,
qui cum puriore gratia dilectionis amare videbantur,
dum se juveni consulere putabant, perniciosius
cum malae persuasionis ictibus impugnabant. Qui
et ipsi, eodem spiritu agitati, referebant egregiam
juventutis formam indignum esse ecclesiasticis cultibus
occupari; debere potius virtutem veterum
imitari parentum qui militiae saecularis artibus magnam
rerum gloriam acquisierunt; illam autem
monasterii regulam, intolerabilem, planam ad suscipiendum,
arduam ad exsequendum, nemini expetendam
nisi quem animus formidolosus, aut aetas
debilior, aut ad nullum decus fortitudinis apta,
vincere inglorium cogit et ignotum. Verum, sicut
soler fieri ut omnis sermo malus facile mentem
audientis inficiat, cum assidua colloquia et diuturnus
usus pestem animis infundere soleant, etiamsi
morum tranquillitas sit, tamen, sicut stagnum
mite, ventis exagitantibus, in aestum assurgit, ita
bona natura improbis monitoribus fluctuat. Patet
certe fallaciae aetas juvenilis, et facile decipitur,
cum fraudulentorum insidiis circumvenitur. Vix
etiam restitit dolis aetas senilis, nam et semine
prudentia plerumque versutis circumventa insidiis
irritetur. Ergo si maturior usus saepe labefactus,
neque sibi prospicere potest, quid mirum si aetas
immaturior sibi adesse non potuit, quae tantis perurgebatur
insidiis? Provida itaque Dei dispensatione
permissum est ad tempus praevalere improbi seductoris
malitiam, non tamen ad fructum [effectum
finalis] socialis ruinae, sed ut manifestarentur opera
Dei et merita beati Autberti in illo. Sicque factum
est ut hostis impurus non se ab incoepto ante compesceret
quam incautum juvenem sensim ad sententiam
suam inflecteret.
VI.
Qui malesuadae dilectionis blandimentis mollior
factus, concito ceu equus infrenus rectore
contempto monasterium deseruit, et saecularis militiae
armis intentus, postmodum se colligit totum
ad studia rapinae; et quos hujusmodi negotii voluntarios
audivit, his tota familiaritate se inferiorem
dedit, tanto pronior ad scelera quanto ei de impunitate
securitas, et potentis generis aspirabat auctoritas.
Timens vero, ne de sollicitis parentibus
requiri debuisset, neve indicio nominis inveniri
potuisset, mutato nomine quo appellari consueverat,
Maurosum se appellari jubet; sane non incongruum
talibus studiis agnomen, qui candido ecclesiasticae
munditiae habitu exspoliatus, furtivam
Mauritaniae infidelitatis mentem latrocinandi studio
induerat, et perditionis se latebris occultaverat.
Qua rerum fama excitatus vir Dei altius quam dici
possit ruina fratris ingemuit. Sed et de praesumptione
adversarii pro indignationis motu infremuit.
Quid tamen ageret | null | 437e7bf7-9071-4374-9f58-1ea611c2f4f9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
? Itaque unum, quod illi semper
familiare erat subsidium, adiit orationis remedium,
multisque pro errantis juvenis salute precibus Dominum
rogat, quatenus respectu gratuitae pietatis
animam captivam de laqueo inimici erueret, ne
hostis immundus Domini gregis damno insultaret.
Non autem inanis esse potuit sancti viri petitio,
quia #oculi Domini super justos, et aures ejus in preces
eorum (Psal. XXXIII)
@#. Porro humanae salutis
amator competentem famuli sui causam praevidit,
qua et piae petitionis compleret effectum et sanctae
matri Ecclesiae erroneum restitueret filium.
VII.
Contigit quidem ut cujusdam divitis domum
diripere cum suis complicibus solito more pararet.
Cumque jam incumbentibus tenebris nox tetra inhorresceret,
qua illi nefarium opus perficere festinabant,
pia Dei dispositione contigit unum ex supradictis
furunculis morte deprehensum spiritum exhalasse,
cujus animam corporeo carcere resolutam,
peccatis exigentibus, diabolus secum ad infernalia
claustra traxerat. Ad cujus exsequias dum inani
religionis studio socii excubarent, et Maurosus, defuncti
dolore vehementer afflictus, se ex lassitudine
et tristitia paululum daret quieti, divina voluntate,
et suffragantibus meritis beati Autberti, datum est
adolescenti videre quantis poenis illa miserrima
anima in inferno cruciabatur, quantis ultricis flammae
incendiis urebatur, ac si erranti juveni ex
divina voluntate hoc daretur ad exemplum formidinis,
ut videlicet ex hac consideratione colligeret
quanta ei reatus sui poena instaret quem ex consortio
criminis similis culpa accusaret.
VIII.
Consternatus vero tanto errore visionis
juvenis, animo aestuabat quemadmodum tam districtae
animadversionis judicium subterfugere valeret;
sed ex consideratione criminis oriebatur
quasi diffidentia recuperationis. Tum vero
in terram corruens, lacrymabilis querimoniae se
vocibus incusabat. Cui assistens angelus Domini:
« Quidnam est, inquit, miserande juvenis? quid
invocas, auras infructuosis fletibus fatigas? Quid
illum importunis precibus inclamas quem offendere
non timuisti? Haeccine est stola quam ab ipso regenerationis
fonte indueras? Haeccine professionis
fides quam, abrenunciato Satana cum suis operibus,
te servaturum promiseras? Quid vultus supernos
refugis quos habiturus eras concives, si Autbertum
audisses? Ecce quomodo Filius Dei factus est mancipium
diaboli. Nunquid Maurosus signatus, Maurosus
unctus, Maurosus renatus? Landelinum in
libro nobiscum vitae Autbertus obtinuerat ascribi;
Maurosum diabolus secum inserit chirographo perditionis.
Scias vero quia non leviter apud districtum
judicem actum est quod ad injuriam suam insolentias
tuas tam aequanimiter hucusque portavit, quod fugitivus
ejus aut manus hominum impune fugerit,
aut mortis laqueum declinare potuerit. Diu enim est,
quod tanti poenam incendii cruciandus subiturus
eras, nisi intercessio beati Autberti advocati tui,
iram ultricem judicis mitigasset. Tibi paratus ignis
cruciatoris accenditur, sed Autberti lacrymis flammae
ejus exstinguuntur? Vel nunc expertus intellige quid
potius eligas: cum tormento duci in barathrum
Gehennae, vel cum Autberto frui coelesti mansione.
Sed sera ista deliberatio fuisset, nisi Autbertus praevenisset.
Relinque igitur exsecranda consortia latronum,
et Christi militiam assumens, ducem tuum
imitare Autbertum. Audi beatissimum praesulem, et
recognosce tuum spiritualem Patrem, tuum protectorem,
tuum ab aeterno interitu redemptorem.
Suscipe vero ab eo monita coelestis doctrinae, quibus
emendatior factus merearis stolam quam perdideras
recipere, ipso intercessore. His dictis, angelus continuo
disparuit. Nos vero quale quantumque aestimare
possumus quod Autbertus, testibus angelis,
virtutum gratia nitet. et apud homines debitae venerationis
officio caret! Porro sunt plena jucunditatis
quod, adhuc in terra homo positus, inter angelicos
cives meritis fulget; sed non sine dolore et formidine
recolitur quod, supernis coetibus conjunctus,
inter homines negligentius digno cultu venerationis
celebratur.
IX.
Jam vero Landelinus angelicis affatibus paulisper
recreatus, sed timens sibi subvenire tardius, relicto
nefandae societatis collegio, quantocius civitatem
petiit, et si ibi sanctus vir esset, a custodibus
diligenter requisivit. Qui de praesentia beati viri
certior factus, nihilque dissimulandum arbitratus,
poenitentia ductus, ad pedes sancti provolutus, culpam
fatetur, errori veniam poscit. Tum vero videres ex
longinqua regione prodigum filium redeuntem, et
patrem in oscula ruentem. Itaque vir sanctus, paterna
pietate praestrictus, juvenem excepit, veniam
promittens si mala praeterita melioris vitae conversione
purgaret, nihil igitur diffidendum putaret se
pro illo rationem redditurum; quidquid fuerat offensionis
innocentiae vice computandum, si tamen scelerata
consortia penitus vitanda aestimasset. Paratum
se juvenis ad omne satisfactionis genus fatetur,
utpote quem recentis adhuc visionis horror terruerat.
At pius pater, votis ejus congaudens | null | 7304bc2b-016e-45fa-801b-6cd7ed496c3d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, suscepit
eum poenitentem, quem diu fleverat a se recedentem,
sinumque ei divinae aperiens misericordiae, reddidit
eum sanctae matri Ecclesiae. Qui in tantum sub disciplina
venerabilis Patris vigiliis se et jejuniis praeteritorum
agens poenitentiam constrinxit, ut inferni
eum vidisse et pertimuisse tormenta, etiamsi lingua
taceret, conversatio loqueretur. Itaque sub saeculari
habitu in monasterio aliquantulum conversantem
vir sanctus ad purum hortatur relinquere saeculi
negotia, ut liberius meditaretur coelestia. Paratumque
videns ad omnia, abscidit ejus comam capitis, a
quo depulerat maculas cordis. Adeptum denique
hanc dignitatis gratiam, dum animadverteret in eo
sanctitatis vigere virtutem, per singulos gradus promovit
ad diaconatus officium! Ad quod sic apparuit
aptus, ut liquido claresceret omnibus quod Dei gratia
ad id electus esset. Paucis vero interpositis diebus
cum magis ac magis semetipsum erigeret in Dei famulatum,
beatus pontifex agens gratias Deo ad
presbyteratus culmen eum evexit.
X.
Sublimatus autem in hujus apicem honoris,
enarrari non potest quanto virtutum culmine excrevit.
Jam vero magistri moribus informatus et exercitatae
conversationis usu roboratus, conventicula
urbana fastidiens se ad remotiora loca contulit in
locis desertis secus fluenta Sambrae. Quo in loco solitudinis
cum signis et miraculis et piae conversationis
studiis pollere videretur, multi illic ab eo ad
servitium summi Conditoris sunt congregati. Ad
evacuandam igitur prioris vitae maculam, in locis
quae sibi ad refugium et receptaculum latronum paraverat,
monasteria construxit, statuens ministros
in exsecutione ecclesiasticae institutionis; et quos
ante socios habuerat criminum, postmodum fecit
cooperatores divinorum mysteriorum. Quae, si quis
vitae ejus seriem textumque conversationis diligentius
inspexerit, facile inveniet, praesertim cum monasteriales
habitationes quas ipse construxit, praesentibus
potius appareant quam nostro sermone explicentur.
Nam, ut de reliquis sileam quae fortasse non
benevolis auditoribus fastidio sint, apud Laubias
exstruxit monasterium in honore B. Petri apostoli.
Quod cernentibus quidem ad judicium egregii laboris
sufficere potest; quod etiam regiis ditavit muneribus,
ac villarum [et] familiae aeque replevit copia. Cui
quidquid priorum regum munificentia passim per
Francorum acquisivit regna delegavit, ne fratrum
congregatio ibidem serviens egeret his quae monachis
feruntur esse congrua. Quo in loco regendae
ecclesiae beatum Ursmarum praefecit, virum moribus
ornatum, signis et miraculis coruscum; cujus dotem
meritorum vitae ipsius libellus editus insinuat.
In praesentis autem exempli negotio, quis non similem
Joanni arbitraretur Autbertum, dum ille ex latrone
tutum Ecclesiae provisorem, iste ex aeque latrone,
et ex impio raptore, verum fecit Domini
sacerdotem? Sed nobis ista interim replicantibus
pensanda occurrit immensa pietas Conditoris, qui
post lapsum peccatores ad innocentiam venire donavit.
Item ex illius sententia maxillam Leviathan,
armilla divinitatis suae perforatam, et credimus et
gaudemus, dum viro huic semel in fauces ejus lapso
et evadendi aditum aperuit, et, ne ulterius relaberetur,
custodivit.
XI.
Athenis vero urbe Graecorum nobilissima,
adolescens quidam inclytis ortus natalibus, studiisque
litterarum exercitatus, sed et fidei moribus
adornatus, ex inspiratione superni amoris, patriam
parentesque deserere cursumque longae peregrinationis
meditabatur assumere, quatenus impensis
temporalis exsilii mercaretur aeternae portionem haereditatis.
Igitur Romam veniens, oratoria apostolorum
orationis gratia lustrando aliquantulum temporis
explevit. Qui, nocte quadam, lassescentibus
ex itinere artubus, in somnum resolutus, divinae
jussionis voce monetur occiduos Galliarum fines
expetere, pagumque Hagnon penetrans, congruum
suae habitationis locum quaerere, ubi, oratorio constructo,
vocationis suae tempus exspectaret. Sciens
ergo divinam providentiam sibi semper affuturam,
laboriosi cursus non paveret injuriam donec ad locum
perveniret, ubi inveniret qui sibi peregrinationis
portum indulgeret, et rerum adjumenta praestaret.
Qua voce divina beatum portendi Authertum sequentia
indicant. Sed jussionem Domini explere desiderans
vir Dei Gislenus (sic enim nomen erat illius),
regionibus diversis, insulis et urbibus peragratis,
prospero cursu tandem pervenit ad locum qui tunc
temporis ab incolis Ursdungus dicebatur, ex consuetudine
videlicet ursae parturientis; nunc vero Cella
vocatur. Qui locus distat tricenis fere millibus ab
urbe Cameracensi; in qua ipse ex divino oraculo
sanctum pontificem super gregem Christi cura pervigili
audierat insudare. At ille noxiis avulsis arboribus,
basilicam in honore apostolorum coepit aedificare,
et studiis bonorum se operum exercitare.
Disseminante vero diabolo zelum invidiae per corda
malorum, auditum est aliquos, ut est mos adulantium,
sancto episcopo suasisse ne sineret illum
pseudodoctorem in finibus suis ad injuriam sui honoris
manere, ut | null | 963808d3-f4b1-4581-b92c-61cae78ffe71 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui ad seducendas mentes simplicium,
urbana sapientium conventicula vitans, in has
solitudines convenisset. Sed vir Domini advertens
suggestionem invidia potius quam ratione compositam:
« Non est, inquit, nostrum, hominem indiscussum
judicare, neque omni spiritui credere, donec
probetur si ex Deo sit. »
XII.
Mittitur itaque nuntius qui hominem ad conspectum
pontificis accersire debeat, hoc interim
proposito ne vir Dei ex conventu quovis injuriae
motu contristaretur. Evocatus autem beatus Gislenus
coepit Deo gratias agere quod se per suum pontificem
superna gratia visitasset. Perveniens itaque
ad urbem, sancto praesentatur episcopo; quem ille,
ut flagrabat charitatis dulcedine, sic affatus: « Dic,
inquit, nobis, frater charissime, cujas es, cujusve
dignitatis? » Cui ille respondens: « Graecus, inquit,
natione, Christianus vero dignitate, Athenis vero
ortus, Christi baptismate renatus. Ita Romam
adiens, per Dei praeceptum hanc perveni in patriam,
super flumen Hagnam, in loco qui dicitur Ursdungus;
operor manibus, aedificare gestiens Deo oratorium.
Desiderabam equidem tuam expetere sanctitatem,
petiturus licentiam agendi quae sunt coepta, sed
praevenit gratia tua, quae nos accersivit. » Intuitus
autem almus episcopus viri sermones, nihilque reprehensionis
deprehendens, dilexit eum; sicque per
aliquot dies gratia hospitalitatis retentum, et corporalis
alimoniae subsidio, et sacro spiritualis vitae colloquio
satiavit. Dehinc benedictionis suae munere
donatum, acceptaque regrediendi licentia, eum
venerabilis Pater hortatur perficere studiose quae
coeperat, seque, peractis quae congruerent, oratorium
suae auctoritatis benedictione consecraturum promisit.
Qua episcopi promissione laetus, operi ardentius
instabat, animadvertens jam ex rerum eventu se
illum invenisse quem ad ministerium socialis laboris
divinitus audierat sibi promissum. Expletis vero pro
modulo suo quae monasticis usibus congruebant, vir
Dei venerandum talibus verbis interpellat episcopum:
« Tempus adest, Pater, quo servo suo dominus
pontifex promissae benedictionis munus exsolvere
debeat. » Gaudens igitur venerabilis Pater bonis viri
studiis, accersito secum beato ac venerabili Dei
cultore Amando, cum magna circumfusae plebis
exsultatione monasterium ad laudem Domini et
honorem apostolorum Petri et Pauli consecravit.
XIII.
Sed et illud praetereundum non aestimo quod,
cum superni spiritus, in rebus humana sollicitudine
administrandis, paucis, et illis purioris vitae munditia
praedites, non nisi per visiones aut obscura mysticae
visionis aenigmata se videri permittant, beatum
Autbertum angelos corporalibus oculis saepe vidisse
multi audierunt. Quod mirum prudentibus videri
non debet, cum internus mentis intuitus corporei
aspectus lumen ad spiritualia cernenda accenderet
quem ab infimis rebus virtus continentiae clauserat.
Rerum quidem necessitas exigebat ut venerabilis
Pater canonicos suos, qui Atrebati in Beatae Mariae
monasterio famulabantur, visitaturus adire deberet.
Qui locus olim et ambitu murorum et frequentia
civium celeberrimus fuerat, sed, gentium infestatione
a prisco statu deformatus, crebris ruinis hucusque
consistit. Ubi cum de rebus Ecclesiae satis ad
tempus tractasset, quadam nocte, ut illi erat semper
moris, fratribus adhuc quiescentibus, surgens ad
nocturnae orationis tempus, usque in lucis crepusculum
continuavit. Necdum vero cursum orationis
expleverat, cum se foras, quasi pro refocillandis
aliquo relevamine artubus, suspensa interim oratione
contulit, et stans in moenibus coepit piae meditationis
motibus pulsari quamobrem Vedastus, tantorum
spatio annorum vilis sepulcri cespite clausus, debito
honore careret, quem jam supernorum civium consortio
exsultantem coelestis Hierusalem, ceu gemmam
virtutum fulgorem micantem, adscivisset. Etenim,
a die depositionis ejus usque ad tempus beati Autberti,
sex fuere episcopi quibus ipse septimus ad
pontificii culmen successit, cum tot labentibus annis
gemma Dei pretiosa subterraneo adhuc specu claudebatur,
cujus sepulcrum haud longe a dextro cornu
altaris Beatae Mariae distabat; cum vero tot egregios
Christi confessores illis fuisse temporibus audiamus,
meritis sublimes, virtutibus illustres, minimis in
rebus sollicitiores, procul dubio manifestum est non
eorum ignavia negligentius jacere tantum thesaurum,
sed divino judicio et voluntate beati Vedasti hoc
exsequendi muneris ministerium beato Autberto
reservatum. Coepit igitur anima aestuare quonam
transferri sanctus confessor debuisset, reputans
secum incongruum fore duo luminaria magna angusta
unius domus sede cohiberi: videlicet ne, ubi
praeclara Dei Genitricis memoria primatum nominis
tenebat, tanti Patris gloria obscurior videretur;
cum repente, aurora rubente, orientem versus intendens,
videt eminus trans fluviolum qui Trientio vocatur,
virum splendidum, virgam in manu tenentem,
basilicae locum metiri; ceu quondam Ezechiel, secus
fluenta | null | 0880ca50-1e91-4679-89ba-b75d2885b33f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Babylonis corpore positus, in spiritu venit
ad terram Israel, ubi in visionibus Dei templum
Domini manu hominis vidit metiri. Quod ille cernens,
revelante spiritu, visionem cognovit angelicam.
Intellexit igitur vir Dei beatum Vedastum
illuc, annuente Christo, transferendum.
XIV.
Beatus igitur pontifex, tali revelatione certior
factus, beatum Audomarum, qui ea tempestate
Tarvanensis urbis gregem cura pervigili regebat,
ad tam solemne translationis officium invitandum
aestimavit. Qui, licet senio pressus et amissione luminum
debilior factus, imbecillioris tamen corporis
tantum non formidabat laborem, quantum beati
Autberti mandato satisfacere gaudebat. Difficultatem
igitur corporis superabat charitas mentis, Christoque
gressus regente, devotus ad venerandum pervenit
episcopum. At ille cum quid animo gereret, et quid
sibi divinitus esset ostensum referret, congratulabatur
visioni, et se fraternae sedulitatis studio obedienter
accinxit. Jam vero aestimari non potest
quanta confluentis populi turba eo die ad eum locum
convenerit, clerus videlicet et utriusque sexus non
ignobile vulgus. Parato igitur feretro et omnibus
quae necessaria videbantur, detecto sepulcro, et imposita
antiphona, cum magna reverentia sanctum
thesaurum sustulerunt, paratisque crucibus, et
cereis et omnigenis solemnis pompae ornatibus, cum
magna plebis exsultatione sanctum corpus ad locum
destinatum transferre coeperunt. Transeuntes autem
praedictum fluviolum, cum jam sub urbanos fines
contingerent, et beatus Audomarus sancti Autberti
vestigia pedetentim prosequeretur, statim supernae
operationis in se agnovit virtutem, ut ei aperte daretur
intelligi quanti essent meriti, et is qui portabatur,
et is qui portando sequebatur. Nam, depulsa
longae caecitatis nocte, statim oculorum lumen recipit,
in loco videlicet ubi in memoriam beati Autberti
ecclesia constructa a praesentibus adhuc cernitur
in testimonium praesentis miraculi. Sed quia
venerandus vir Audomarus parvi-pendebat lumen
carnalium oculorum, qui lumen certe civium desiderabat
supernorum, illico precibus eamdem quam
ultroneus ferebat rursus impetravit caecitatem. Qua
exhibitione miraculi non latet virtus operantis, sed
superest quaerere meritum optatae virtutis. Verum
subtilius speculantibus dubium esse non potest quia,
praetereuntibus meritis sancti Vedasti, fides ut efficeretur
obtinuit beati Autberti. Stupentibus autem
qui aderant vario eventu miraculi, beatum corpus
ad locum ab angelo designatum honorifice transtulerunt.
Quo in loco venerabilis episcopus monasterium
construxit, et ex rebus sui episcopii in usum famulantium
pro rerum opportunitate donavit, ubi, juxta
congruam rerum facultatem, fratres in obsequia
divini cultus deputavit. De obitu vero, quo tempore
sancta B. Autberti anima, carne soluta, supernam
Hierusalem petiit, certum quid ad nostram notitiam
non pervenit, nonnullis obsistentibus causis quae
etiam maximam virtutum ejus partem a nostra memoria
sustulerunt. Fuit autem sanctum corpus ejus
tumulatum in ecclesia Beati Petri, quae extra muros
civitatis tunc erat, nunc vero intra moenia ejus est.
In qua requievit usque ad tempus Dodilonis episcopi,
qui ei decimus quartus in episcopatu successit.
Hic, cum Nortmanni Galliam depopulati essent, cum
magna diligentia sanctum corpus in ecclesiam Beatae
Mariae transtulit, ubi honorifice collocatum multo
tempore quievit.
XV.
Porro Otho imperator, Henrici regis filius,
a Fulberto Cameracensi episcopo dari sibi petiit
corpora sanctorum praesulum Autberti et Gaugerici.
Ille vero, quibusdam in consilio adhibitis, Theoderici
Cameracensis episcopi et alterius sacerdotis
corpora ei dedit, quibusdam adjunctis e corpore
sancti Autberti articulis; prudenter id quidem, ne
civitas Cameracensis suis patronis orbaretur. Laetus
igitur imperator praeclaras reliquias in monasterio
quod ipse Magdeburgi construxit reponendas curavit.
Porro autem fama Germaniam omnem occuparat
sanctos Autbertum et Gaugericum e Galliis in Saxoniam
translatos. Sed secus ipsa res habet; nostris
enim temporibus Herluinus praesul Cameracensis,
diligenter perscrutatus, beati Gaugerici corpus maxima
ex parte reperit. Ejus autem successor Gerardus
monasterium in quo sanctus Autbertus quiescit, ab
Herluino amplificatum, in memoriam sancti Pauli
solemniter consecravit, sacrumque beati Autberti
corpus suis sedibus restituit, anno Christi decimo
supra millesimum. Qui locus haud procul abest ab
ecclesia sanctissimae matris Dei, et perpetuae virginis
Mariae; in eoque recta fide petentibus, beato
Autberto intercedente, beneficia divina praestantur.
PROLOGUS.
Multos saecularium gloriae temporalis spes vana
saepe delusit, quos immoderatus laudis appetitus
ad subeundos labores et toleranda pericula accendit,
arbitrantes se vivere post mortem, si sui nominis
memoriam in posteros usque dilatarent, dum per
triumphales corruptibilis pompae titulos fabula eos
inanis recitaret. Qua rerum specie quidam philosophorum
inaniter excitati, popularis aurae gratiam
captantes, | null | 61600c8b-7f89-4ef4-8d4d-41d0b48b28b8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dum se infirmos tolerandis laboribus
sentirent, non simili labore, sed consorti errore, ad
scribenda gesta saecularium virorum se studio accinxere;
qui, dum vitam aliam nesciebant, hoc sibi
ad quemdam quasi fructum beatitudinis proficere
aestimabant, si scribendi occasione, ingenia suae
solertiae in memoriam posteris reliquissent. Sed lectorem
meum super his obsecro quid alter alteri,
quid sibi uterque praestitit talibus studiis? Quid enim
Dardanus ductor aut Rutulus ferox suo Maroni, aut
iste contulit illi, cum corpora vermibus, animas
dedere saevis ignibus? Digno plane, sed flenda, errorum
suorum remuneratio! Nihil ad veram beatitudinem
haec eorum intentio aspirabat quos constat
suorum fructum laborum quaesisse in rebus, quibus
nulla sibi oriretur causa salutis, nec profuturi essent
ad memoriam posteritatis. Sed quia scriptum est:
In memoria aeterna erunt justi (Psal. CXI), licet eis
nostra fragilis memoria non sufficiat ad propriam
gloriam quorum nomina in libro vitae sunt scripta,
tamen dignum valde est et summe utile eorum ad
laudem Domini imitanda gesta recolere quorum vita
sanctitatis profutura est ad aedificationem legentibus,
et ad aemulationem virtutum audientibus. Igitur
non fretus solertis ope ingenii, sed Spiritus sancti
gratia fidens me posse juvari, pauca quidem e multis
scribere proposui quae per beatum Autbertum superna
gratia ad laudem sui et ostensionem fidelis
sui confessoris dignata est operari. Quae etiam probatissimorum
virorum relatione didici, aut sparsim
in sacris chartulis scripta reperi, ut habeat sanctum
ejus collegium ad laudem Conditoris quo se die solemni
in divinis cultibus exerceat, et ad aemulationem
sancti operis quo proficiat. Qua in re lectorem
meum obsecro ut, si fortasse incultus sermo peritas
aures perculerit, discat imperitiae veniam dare, cum
sciam in humanis partibus nihil perfectum esse;
nec tantum periclitetur apud eum audacia scribentis
quantum valeat dignitas imperantis. Id vero lector
a nobis curiosus requirere non debet ut beati viri
gesta continenti ordine scribantur, videlicet quibus
oriundus natalibus, quibus initiis sancta infantia,
quibus adolescentia miraculis claruit, dum intelligat
miraculorum ejus summam et magnam partem a
nostra notitia latere. Quod certe dubium est utrum
id scriptorum ignaviae debeat imputari an justo Dei
judicio ascribi, qui #stellas claudit quasi sub signaculo (Job IX)
@#,
dum, videlicet exigentibus peccatis malorum,
vita absconditur bonorum.
I.
Igitur humanae perditionis sortem miseratus
Deus et Dominus noster Jesus Christus, peractis
paternae dispositionis sacramentis, et ad coelum rediturus
novamque victricis carnis gloriam paternis
vultibus praesentaturus, novos nascentis Ecclesiae
cultores, quibus gregis novelli cura mandaretur,
elegit. Qui, lumine fidei irradiati, Spiritus sancti
munere ditati, mundum ignorantiae tenebris caligantem
veritatis lumine illustrarent, et virulenta
antiqui seductoris semina de agro Ecclesiae constanter
resecarent. Hujus Dominicae institutionis
exsecutores primi discipuli, deinde successores eorum,
sancti videlicet doctores exstiterunt quos in
fine senescentis mundi ad excolendas mentes fidelium
providentia divina praeordinavit. Qui spiritualium
talenta donorum a summo Patrefamilias accipientes
et, praedicandi negotio, ad usuram animarum
expendentes, tanto impensius amplificare studuerunt
quanto certiores erant de remuneratione
Largitoris, et evangelica sententia conterriti de
damnatione torpentis servi. De quorum numero
sanctus vir, dominus Autbertus et sacerdos Christi
probatissimus, refulsit, temporibus Dagoberti regis
Francorum inclyti. Qui, ab ipsis sacrae pueritiae annis,
superna gratia aspiratus annosos viros sanctis
praeibat moribus. Litteralibus denique studiis traditus
et ecclesiasticis sanctionibus decenter informatus,
per gradus singulos proficiens, succedentibus
virtutum incrementis, provectus est ad culmen sacerdotalis
honoris. Ex gente itaque sorte mortalis
naturae contigit Albertum Cameracensis sedis episcopum,
deposito carnis onere, de hoc mundo transiisse.
Divina igitur operatione cuncta salubriter
disponente, Autbertus vir conspicuus et successor
emeritus, proficiens de virtute in virtutem, ejusdem
sedis pontificalem sortitus est dignitatem. Porro
humanae salutis Auctor, praescius antiquum hostem
tanto ardentius gregem Dominicum insecuturum
quanto vicinius, instante fine saeculi, sciret nihil
superesse quod ad tentandum artibus suis ulterius
potuisset, adversus tyrannidis ejus imperium validum
defensionis nobis paravit obstaculum, dans
nobis Autbertum, videlicet gregis sui pastorem
vigilantissimum et custodem animarum fidissimum.
II.
Constitutus autem in sede pontificali, qualis
quantusque in ea vixerit, non est nostrae possibilitatis
evolvere. Altius enim eminet quam ullo sermone
includi valeat. Animalis enim homo percipere non
potest quantus hic fuerit in oculis summi Creatoris,
cui nihil erat commune cum amatoribus mundi, praeter
quod curae pastorali necessitudine videbatur
arctari | null | 3e3cd1cd-b5b8-4f58-85a1-00917eddc57b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; quam si inoffense declinare potuisset, vera
fides est quia eremum potius quam monasterium delegisset.
Frequentabatur igitur a populis, ex vicinis
et procul remotis urbibus catervatim ad eum confluentibus.
Qui, eximiae conversationis fama excitati,
videre eum anxie sitiebant. Jam vero, nisi sexus
alternus impediat, eum personae dignitati faveat,
videas reginam Austri requirere sapientiam Salomonis,
regem videlicet festinantem ad consulta pontificis.
Nam Dagobertus, qui tunc temporis inter
Francigenas regni monarchiam regebat, celeberrimae
opinionis nuntiis semel excitatus, deposito fastu
regalis excellentiae, crebro ad eum veniebat et, licet
terreni regni imperio sublimatus, cupiebat tamen
de coelesti acquisitione a viro Dei aedificari. Qui cum
eo de temporalis regni sollicitudine, de futuri saeculi
beatitudine, de judicii metu, de spe aeternitatis familiari
colloquio praemoneret, ille eum libenter audiebat
et audito eo multa faciebat; non, ut incestus
Herodes videbatur audiisse Joannem arguentem,
sed Ezechias fidelis Isaiam consolantem. Verum
aestimari non potest quanto regis animus resultabat
gaudio quod tanti viri hospitio recipi, benedictione
foveri, collocutione meruisset aedificari. Igitur ne
ingratus tantis benificiis videretur, aestuabat animo
quonam modo uberius sancti viri gratiam sibi conciliaret.
Tandem a quodam familiari ejus audivit hoc
nullo alio pacto facilius se posse promereri quam
si res ecclesiae Beatae Mariae, cui ipse Pater venerabilis,
Deo auctore, deserviebat, de suo jure augendas
curaret: nihil enim in rebus transitoriis episcopo
placere praeter quod expenderetur in usus ecclesiae.
Tunc rex, ut erat hilaris dator, fratribus qui in oratorio
Beatae Mariae famulabantur unum regalis munificentiae
fiscum donavit ad subsidia temporalia fratrum,
cui Oveng antiquitas nomen imposuerat.
III.
Sed nos dum regis mansuetudinem extollendo
praedicamus, in viro Dei quanta fuerit humilitatis
constantia non tam aestimare quilibet potest quam
admirari; qui, inter tanta regiae sedulitatis, nullo
vanitatis tentamine supplantari potuit. Quod vitium
in multis nimium experti sumus, quos ad unius
homunculi salutationem aut simulatricem adulationem
videas facile jactantiae spiritu inflari. Qui si
aliqua figura vel falsa hominum aestimatione egisse
dicerentur, procul dubio se prophetas aestimarent,
cum dona non accepissent. Sed nullo impulsu jactantiae
ab arce humilitatis vir justus dejici poterat,
cui etiam ipsa pontificalis honoris sublimitas, quae
plerisque pompae fomenta ministrare solet, plus abjectionis
materiam praestabat. Quin etiam cum aliquando,
ex occasione cujusdam miraculi, clamor populi
excitaretur, ille altiori consilio vulgi admiratione
compescere nitebatur, opus illud dicens non
suae fuisse fidei, sed divinae virtutis, pie secum reputans
meliorem esse infirmitatis conscientiam virtutum
vanitate, ut cum Apostolo videbatur dicere: #Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet
in me virtus Christi
(I Cor. XII)
@#.
IV.
Unde nisi hodierna Patris nostri solemnitas in
laudibus Regis superni nos attentius astringi commoneret,
eos, nimirum quos adversus sanctum virum
requirentes signa scandalizari audivimus, oportuerat
evangelicae severitatis verbere contundi, quae
dicit: #Generatio mala et adultera signum quaerit (Matth. XII)
@#,
ut, Pharisiacei livoris vitio ad purum
excocto, fidei evangelicae verba pensarent; quae,
ipse auctor signorum, dixit: #Qui in me credit, opera
quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV)
@#.
Ut, videlicet cessantibus exterioribus
miraculis quibus olim carnales oculi et infirmi auditores
indigebant, jam tandem discerent vitam, et
non signa pensare; quae longe melius proficit ad
aemulationem virtutum quam ostensio corporalium
miraculorum. Visibilibus enim audientium corda
olim ad invisibilium finem pertrahebant, dum, per
hoc quod mirum foris agebatur, hoc quod intus
operabatur sentiretur. Nunc autem vita, et non
signa quaerenda sunt, quia operante Deo numerositas
fidelium excrevit. Sed ne forte quilibet hoc beatum
Autbertum indigere arbitretur ut, ad excusandam
signorum inopiam, nos de vita potius quam de
miraculis loquamur, certe praeter illa quae, ut
jactantiam vitaret, occultavit, neque in hominum
notitiam passus est pervenire. Multa quidem sunt
quae hominibus innotuere, neque enim celari potuerunt;
ex quibus aestimari potest quanta illa fuerint
quae, teste nullo, solus exercuit. Verum enim vero
cum Scriptura dicat: #Gloria patris est filius sapiens (Prov. X)
@#,
ea fidelibus auditoribus sufficere
poterant de viro Dei ad insigne virtutis, quae per
imitatores suos egisse videtur, quia hoc ab ipso sibi
acceperunt quod signis et miraculis enituerunt | null | 63518bb0-b739-4a3b-9e1b-7fdf6b07a2c1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
quod mundi gloriam calcantes, et carnis illecebras
declinantes, spretis rerum possessionibus, soli Conditori
toto corde adhaeserunt.
V.
Sed quia signum de coelo quaerentes a Domino,
signum Jonae audierunt; qui tamen signum
Jonae a mortuis resurgentis non crediderunt per
revocatum hominem quasi de ventre ceti infernalis,
pensanda sunt merita beati pontificis. Erat
namque in ecclesia Beatae Mariae, quae intra muros
Cameracae sedis est constructa, puer quidam, nobilis
prosapiae, in villa ortus quae ab incolis Vallis
nomen accepit, vocabulo Landelinus, quem parentes,
fonte baptismatis innovandum et ob suarum
salutem animarum disciplinis sacris imbuendum,
beato Autberto tradiderunt. Qui, licet adhuc tenerae
aetatis infirmitate detentus, praetendebat moribus
quaedam signa futurae sanctitatis. Quamobrem anti
quus humani generis inimicus, qui ab initio bonis
actibus resistere contendit, invidiae facibus accensus
contra hunc in tentatione se rexit, quatenus et
beato viro laboris sui fructum adimeret et puerum
mortis vulnere sauciaret. Futurum enim metuebat
ne per conversationis ejus exempla multi olim excitarentur
ad normam justi operis exsequendam. Sed
unde hostis impurus adversum beatum Autbertum
suae malitiae ausum excitavit, inde ei victoriae
occasionem invitus ministravit. Nam quia sub districta
providi magistri censura puer adhuc modicus
agebatur, ex quo nulla sibi insolentiae patebat
occasio, frustratam sibi malignus spiritus erubescebat
victoriam. Ut autem in virilis animi robur
adolescens evasit, quae aetas liberior ad quaeque
audendum semper videtur, continuo hostis improbus
se totis viribus ad rebellionis artes praeparavit.
Coepit subdola tentatione juvenis animum pulsare,
cogitationesque varias et illicitas ingerere, nunc
quidem immittens ei memoriam terreni patrimonii,
generis nobilitatem, familiae numerosam dignitatem,
rerum gloriam, et reliqua vitae lascivioris blandimenta.
Verum quidam cognati contubernales illius,
qui cum puriore gratia dilectionis amare videbantur,
dum se juveni consulere putabant, perniciosius
cum malae persuasionis ictibus impugnabant. Qui
et ipsi, eodem spiritu agitati, referebant egregiam
juventutis formam indignum esse ecclesiasticis cultibus
occupari; debere potius virtutem veterum
imitari parentum qui militiae saecularis artibus magnam
rerum gloriam acquisierunt; illam autem
monasterii regulam, intolerabilem, planam ad suscipiendum,
arduam ad exsequendum, nemini expetendam
nisi quem animus formidolosus, aut aetas
debilior, aut ad nullum decus fortitudinis apta,
vincere inglorium cogit et ignotum. Verum, sicut
soler fieri ut omnis sermo malus facile mentem
audientis inficiat, cum assidua colloquia et diuturnus
usus pestem animis infundere soleant, etiamsi
morum tranquillitas sit, tamen, sicut stagnum
mite, ventis exagitantibus, in aestum assurgit, ita
bona natura improbis monitoribus fluctuat. Patet
certe fallaciae aetas juvenilis, et facile decipitur,
cum fraudulentorum insidiis circumvenitur. Vix
etiam restitit dolis aetas senilis, nam et semine
prudentia plerumque versutis circumventa insidiis
irritetur. Ergo si maturior usus saepe labefactus,
neque sibi prospicere potest, quid mirum si aetas
immaturior sibi adesse non potuit, quae tantis perurgebatur
insidiis? Provida itaque Dei dispensatione
permissum est ad tempus praevalere improbi seductoris
malitiam, non tamen ad fructum [effectum
finalis] socialis ruinae, sed ut manifestarentur opera
Dei et merita beati Autberti in illo. Sicque factum
est ut hostis impurus non se ab incoepto ante compesceret
quam incautum juvenem sensim ad sententiam
suam inflecteret.
VI.
Qui malesuadae dilectionis blandimentis mollior
factus, concito ceu equus infrenus rectore
contempto monasterium deseruit, et saecularis militiae
armis intentus, postmodum se colligit totum
ad studia rapinae; et quos hujusmodi negotii voluntarios
audivit, his tota familiaritate se inferiorem
dedit, tanto pronior ad scelera quanto ei de impunitate
securitas, et potentis generis aspirabat auctoritas.
Timens vero, ne de sollicitis parentibus
requiri debuisset, neve indicio nominis inveniri
potuisset, mutato nomine quo appellari consueverat,
Maurosum se appellari jubet; sane non incongruum
talibus studiis agnomen, qui candido ecclesiasticae
munditiae habitu exspoliatus, furtivam
Mauritaniae infidelitatis mentem latrocinandi studio
induerat, et perditionis se latebris occultaverat.
Qua rerum fama excitatus vir Dei altius quam dici
possit ruina fratris ingemuit. Sed et de praesumptione
adversarii pro indignationis motu infremuit.
Quid tamen ageret? Itaque unum, quod illi semper
familiare erat subsidium, adiit orationis remedium,
multisque pro errantis juvenis salute precibus Dominum
rogat, quatenus respectu gratuitae pietatis
animam captivam de laqueo inimici erueret, ne
hostis immundus Domini gregis damno insultaret.
Non autem inanis esse potuit sancti viri petitio,
quia #oculi Domini super justos, et aures ejus | null | 3cd4b303-cc95-4b03-a69c-9acc2585cee1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in preces
eorum (Psal. XXXIII)
@#. Porro humanae salutis
amator competentem famuli sui causam praevidit,
qua et piae petitionis compleret effectum et sanctae
matri Ecclesiae erroneum restitueret filium.
VII.
Contigit quidem ut cujusdam divitis domum
diripere cum suis complicibus solito more pararet.
Cumque jam incumbentibus tenebris nox tetra inhorresceret,
qua illi nefarium opus perficere festinabant,
pia Dei dispositione contigit unum ex supradictis
furunculis morte deprehensum spiritum exhalasse,
cujus animam corporeo carcere resolutam,
peccatis exigentibus, diabolus secum ad infernalia
claustra traxerat. Ad cujus exsequias dum inani
religionis studio socii excubarent, et Maurosus, defuncti
dolore vehementer afflictus, se ex lassitudine
et tristitia paululum daret quieti, divina voluntate,
et suffragantibus meritis beati Autberti, datum est
adolescenti videre quantis poenis illa miserrima
anima in inferno cruciabatur, quantis ultricis flammae
incendiis urebatur, ac si erranti juveni ex
divina voluntate hoc daretur ad exemplum formidinis,
ut videlicet ex hac consideratione colligeret
quanta ei reatus sui poena instaret quem ex consortio
criminis similis culpa accusaret.
VIII.
Consternatus vero tanto errore visionis
juvenis, animo aestuabat quemadmodum tam districtae
animadversionis judicium subterfugere valeret;
sed ex consideratione criminis oriebatur
quasi diffidentia recuperationis. Tum vero
in terram corruens, lacrymabilis querimoniae se
vocibus incusabat. Cui assistens angelus Domini:
« Quidnam est, inquit, miserande juvenis? quid
invocas, auras infructuosis fletibus fatigas? Quid
illum importunis precibus inclamas quem offendere
non timuisti? Haeccine est stola quam ab ipso regenerationis
fonte indueras? Haeccine professionis
fides quam, abrenunciato Satana cum suis operibus,
te servaturum promiseras? Quid vultus supernos
refugis quos habiturus eras concives, si Autbertum
audisses? Ecce quomodo Filius Dei factus est mancipium
diaboli. Nunquid Maurosus signatus, Maurosus
unctus, Maurosus renatus? Landelinum in
libro nobiscum vitae Autbertus obtinuerat ascribi;
Maurosum diabolus secum inserit chirographo perditionis.
Scias vero quia non leviter apud districtum
judicem actum est quod ad injuriam suam insolentias
tuas tam aequanimiter hucusque portavit, quod fugitivus
ejus aut manus hominum impune fugerit,
aut mortis laqueum declinare potuerit. Diu enim est,
quod tanti poenam incendii cruciandus subiturus
eras, nisi intercessio beati Autberti advocati tui,
iram ultricem judicis mitigasset. Tibi paratus ignis
cruciatoris accenditur, sed Autberti lacrymis flammae
ejus exstinguuntur? Vel nunc expertus intellige quid
potius eligas: cum tormento duci in barathrum
Gehennae, vel cum Autberto frui coelesti mansione.
Sed sera ista deliberatio fuisset, nisi Autbertus praevenisset.
Relinque igitur exsecranda consortia latronum,
et Christi militiam assumens, ducem tuum
imitare Autbertum. Audi beatissimum praesulem, et
recognosce tuum spiritualem Patrem, tuum protectorem,
tuum ab aeterno interitu redemptorem.
Suscipe vero ab eo monita coelestis doctrinae, quibus
emendatior factus merearis stolam quam perdideras
recipere, ipso intercessore. His dictis, angelus continuo
disparuit. Nos vero quale quantumque aestimare
possumus quod Autbertus, testibus angelis,
virtutum gratia nitet. et apud homines debitae venerationis
officio caret! Porro sunt plena jucunditatis
quod, adhuc in terra homo positus, inter angelicos
cives meritis fulget; sed non sine dolore et formidine
recolitur quod, supernis coetibus conjunctus,
inter homines negligentius digno cultu venerationis
celebratur.
IX.
Jam vero Landelinus angelicis affatibus paulisper
recreatus, sed timens sibi subvenire tardius, relicto
nefandae societatis collegio, quantocius civitatem
petiit, et si ibi sanctus vir esset, a custodibus
diligenter requisivit. Qui de praesentia beati viri
certior factus, nihilque dissimulandum arbitratus,
poenitentia ductus, ad pedes sancti provolutus, culpam
fatetur, errori veniam poscit. Tum vero videres ex
longinqua regione prodigum filium redeuntem, et
patrem in oscula ruentem. Itaque vir sanctus, paterna
pietate praestrictus, juvenem excepit, veniam
promittens si mala praeterita melioris vitae conversione
purgaret, nihil igitur diffidendum putaret se
pro illo rationem redditurum; quidquid fuerat offensionis
innocentiae vice computandum, si tamen scelerata
consortia penitus vitanda aestimasset. Paratum
se juvenis ad omne satisfactionis genus fatetur,
utpote quem recentis adhuc visionis horror terruerat.
At pius pater, votis ejus congaudens, suscepit
eum poenitentem, quem diu fleverat a se recedentem,
sinumque ei divinae aperiens misericordiae, reddidit
eum sanctae matri Ecclesiae. Qui in tantum sub disciplina
venerabilis Patris vigiliis se et jejuniis praeteritorum
agens poenitentiam constrinxit, ut inferni
eum vidisse et pertimuisse tormenta, etiamsi lingua
taceret, conversatio loqueretur. Itaque sub saeculari
habitu in monasterio aliquantulum | null | b3a70400-5bae-47f0-a2e3-9b9842704432 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
conversantem
vir sanctus ad purum hortatur relinquere saeculi
negotia, ut liberius meditaretur coelestia. Paratumque
videns ad omnia, abscidit ejus comam capitis, a
quo depulerat maculas cordis. Adeptum denique
hanc dignitatis gratiam, dum animadverteret in eo
sanctitatis vigere virtutem, per singulos gradus promovit
ad diaconatus officium! Ad quod sic apparuit
aptus, ut liquido claresceret omnibus quod Dei gratia
ad id electus esset. Paucis vero interpositis diebus
cum magis ac magis semetipsum erigeret in Dei famulatum,
beatus pontifex agens gratias Deo ad
presbyteratus culmen eum evexit.
X.
Sublimatus autem in hujus apicem honoris,
enarrari non potest quanto virtutum culmine excrevit.
Jam vero magistri moribus informatus et exercitatae
conversationis usu roboratus, conventicula
urbana fastidiens se ad remotiora loca contulit in
locis desertis secus fluenta Sambrae. Quo in loco solitudinis
cum signis et miraculis et piae conversationis
studiis pollere videretur, multi illic ab eo ad
servitium summi Conditoris sunt congregati. Ad
evacuandam igitur prioris vitae maculam, in locis
quae sibi ad refugium et receptaculum latronum paraverat,
monasteria construxit, statuens ministros
in exsecutione ecclesiasticae institutionis; et quos
ante socios habuerat criminum, postmodum fecit
cooperatores divinorum mysteriorum. Quae, si quis
vitae ejus seriem textumque conversationis diligentius
inspexerit, facile inveniet, praesertim cum monasteriales
habitationes quas ipse construxit, praesentibus
potius appareant quam nostro sermone explicentur.
Nam, ut de reliquis sileam quae fortasse non
benevolis auditoribus fastidio sint, apud Laubias
exstruxit monasterium in honore B. Petri apostoli.
Quod cernentibus quidem ad judicium egregii laboris
sufficere potest; quod etiam regiis ditavit muneribus,
ac villarum [et] familiae aeque replevit copia. Cui
quidquid priorum regum munificentia passim per
Francorum acquisivit regna delegavit, ne fratrum
congregatio ibidem serviens egeret his quae monachis
feruntur esse congrua. Quo in loco regendae
ecclesiae beatum Ursmarum praefecit, virum moribus
ornatum, signis et miraculis coruscum; cujus dotem
meritorum vitae ipsius libellus editus insinuat.
In praesentis autem exempli negotio, quis non similem
Joanni arbitraretur Autbertum, dum ille ex latrone
tutum Ecclesiae provisorem, iste ex aeque latrone,
et ex impio raptore, verum fecit Domini
sacerdotem? Sed nobis ista interim replicantibus
pensanda occurrit immensa pietas Conditoris, qui
post lapsum peccatores ad innocentiam venire donavit.
Item ex illius sententia maxillam Leviathan,
armilla divinitatis suae perforatam, et credimus et
gaudemus, dum viro huic semel in fauces ejus lapso
et evadendi aditum aperuit, et, ne ulterius relaberetur,
custodivit.
XI.
Athenis vero urbe Graecorum nobilissima,
adolescens quidam inclytis ortus natalibus, studiisque
litterarum exercitatus, sed et fidei moribus
adornatus, ex inspiratione superni amoris, patriam
parentesque deserere cursumque longae peregrinationis
meditabatur assumere, quatenus impensis
temporalis exsilii mercaretur aeternae portionem haereditatis.
Igitur Romam veniens, oratoria apostolorum
orationis gratia lustrando aliquantulum temporis
explevit. Qui, nocte quadam, lassescentibus
ex itinere artubus, in somnum resolutus, divinae
jussionis voce monetur occiduos Galliarum fines
expetere, pagumque Hagnon penetrans, congruum
suae habitationis locum quaerere, ubi, oratorio constructo,
vocationis suae tempus exspectaret. Sciens
ergo divinam providentiam sibi semper affuturam,
laboriosi cursus non paveret injuriam donec ad locum
perveniret, ubi inveniret qui sibi peregrinationis
portum indulgeret, et rerum adjumenta praestaret.
Qua voce divina beatum portendi Authertum sequentia
indicant. Sed jussionem Domini explere desiderans
vir Dei Gislenus (sic enim nomen erat illius),
regionibus diversis, insulis et urbibus peragratis,
prospero cursu tandem pervenit ad locum qui tunc
temporis ab incolis Ursdungus dicebatur, ex consuetudine
videlicet ursae parturientis; nunc vero Cella
vocatur. Qui locus distat tricenis fere millibus ab
urbe Cameracensi; in qua ipse ex divino oraculo
sanctum pontificem super gregem Christi cura pervigili
audierat insudare. At ille noxiis avulsis arboribus,
basilicam in honore apostolorum coepit aedificare,
et studiis bonorum se operum exercitare.
Disseminante vero diabolo zelum invidiae per corda
malorum, auditum est aliquos, ut est mos adulantium,
sancto episcopo suasisse ne sineret illum
pseudodoctorem in finibus suis ad injuriam sui honoris
manere, ut qui ad seducendas mentes simplicium,
urbana sapientium conventicula vitans, in has
solitudines convenisset. Sed vir Domini advertens
suggestionem invidia potius quam ratione compositam:
« Non est, inquit, nostrum, hominem indiscussum
judicare, neque omni spiritui credere, donec
probetur si ex Deo sit. »
XII.
Mittitur itaque nuntius qui hominem ad conspectum
pontificis | null | ab55dce2-4cb6-4513-930d-c09ce973fdd9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
accersire debeat, hoc interim
proposito ne vir Dei ex conventu quovis injuriae
motu contristaretur. Evocatus autem beatus Gislenus
coepit Deo gratias agere quod se per suum pontificem
superna gratia visitasset. Perveniens itaque
ad urbem, sancto praesentatur episcopo; quem ille,
ut flagrabat charitatis dulcedine, sic affatus: « Dic,
inquit, nobis, frater charissime, cujas es, cujusve
dignitatis? » Cui ille respondens: « Graecus, inquit,
natione, Christianus vero dignitate, Athenis vero
ortus, Christi baptismate renatus. Ita Romam
adiens, per Dei praeceptum hanc perveni in patriam,
super flumen Hagnam, in loco qui dicitur Ursdungus;
operor manibus, aedificare gestiens Deo oratorium.
Desiderabam equidem tuam expetere sanctitatem,
petiturus licentiam agendi quae sunt coepta, sed
praevenit gratia tua, quae nos accersivit. » Intuitus
autem almus episcopus viri sermones, nihilque reprehensionis
deprehendens, dilexit eum; sicque per
aliquot dies gratia hospitalitatis retentum, et corporalis
alimoniae subsidio, et sacro spiritualis vitae colloquio
satiavit. Dehinc benedictionis suae munere
donatum, acceptaque regrediendi licentia, eum
venerabilis Pater hortatur perficere studiose quae
coeperat, seque, peractis quae congruerent, oratorium
suae auctoritatis benedictione consecraturum promisit.
Qua episcopi promissione laetus, operi ardentius
instabat, animadvertens jam ex rerum eventu se
illum invenisse quem ad ministerium socialis laboris
divinitus audierat sibi promissum. Expletis vero pro
modulo suo quae monasticis usibus congruebant, vir
Dei venerandum talibus verbis interpellat episcopum:
« Tempus adest, Pater, quo servo suo dominus
pontifex promissae benedictionis munus exsolvere
debeat. » Gaudens igitur venerabilis Pater bonis viri
studiis, accersito secum beato ac venerabili Dei
cultore Amando, cum magna circumfusae plebis
exsultatione monasterium ad laudem Domini et
honorem apostolorum Petri et Pauli consecravit.
XIII.
Sed et illud praetereundum non aestimo quod,
cum superni spiritus, in rebus humana sollicitudine
administrandis, paucis, et illis purioris vitae munditia
praedites, non nisi per visiones aut obscura mysticae
visionis aenigmata se videri permittant, beatum
Autbertum angelos corporalibus oculis saepe vidisse
multi audierunt. Quod mirum prudentibus videri
non debet, cum internus mentis intuitus corporei
aspectus lumen ad spiritualia cernenda accenderet
quem ab infimis rebus virtus continentiae clauserat.
Rerum quidem necessitas exigebat ut venerabilis
Pater canonicos suos, qui Atrebati in Beatae Mariae
monasterio famulabantur, visitaturus adire deberet.
Qui locus olim et ambitu murorum et frequentia
civium celeberrimus fuerat, sed, gentium infestatione
a prisco statu deformatus, crebris ruinis hucusque
consistit. Ubi cum de rebus Ecclesiae satis ad
tempus tractasset, quadam nocte, ut illi erat semper
moris, fratribus adhuc quiescentibus, surgens ad
nocturnae orationis tempus, usque in lucis crepusculum
continuavit. Necdum vero cursum orationis
expleverat, cum se foras, quasi pro refocillandis
aliquo relevamine artubus, suspensa interim oratione
contulit, et stans in moenibus coepit piae meditationis
motibus pulsari quamobrem Vedastus, tantorum
spatio annorum vilis sepulcri cespite clausus, debito
honore careret, quem jam supernorum civium consortio
exsultantem coelestis Hierusalem, ceu gemmam
virtutum fulgorem micantem, adscivisset. Etenim,
a die depositionis ejus usque ad tempus beati Autberti,
sex fuere episcopi quibus ipse septimus ad
pontificii culmen successit, cum tot labentibus annis
gemma Dei pretiosa subterraneo adhuc specu claudebatur,
cujus sepulcrum haud longe a dextro cornu
altaris Beatae Mariae distabat; cum vero tot egregios
Christi confessores illis fuisse temporibus audiamus,
meritis sublimes, virtutibus illustres, minimis in
rebus sollicitiores, procul dubio manifestum est non
eorum ignavia negligentius jacere tantum thesaurum,
sed divino judicio et voluntate beati Vedasti hoc
exsequendi muneris ministerium beato Autberto
reservatum. Coepit igitur anima aestuare quonam
transferri sanctus confessor debuisset, reputans
secum incongruum fore duo luminaria magna angusta
unius domus sede cohiberi: videlicet ne, ubi
praeclara Dei Genitricis memoria primatum nominis
tenebat, tanti Patris gloria obscurior videretur;
cum repente, aurora rubente, orientem versus intendens,
videt eminus trans fluviolum qui Trientio vocatur,
virum splendidum, virgam in manu tenentem,
basilicae locum metiri; ceu quondam Ezechiel, secus
fluenta Babylonis corpore positus, in spiritu venit
ad terram Israel, ubi in visionibus Dei templum
Domini manu hominis vidit metiri. Quod ille cernens,
revelante spiritu, visionem cognovit angelicam.
Intellexit igitur vir Dei beatum Vedastum
illuc, annuente Christo, transferendum.
XIV.
Beatus igitur pontifex, tali revelatione certior
factus, beatum Audomarum, qui ea | null | 22adf78c-0797-41bb-8348-ab2e2ef03afe | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tempestate
Tarvanensis urbis gregem cura pervigili regebat,
ad tam solemne translationis officium invitandum
aestimavit. Qui, licet senio pressus et amissione luminum
debilior factus, imbecillioris tamen corporis
tantum non formidabat laborem, quantum beati
Autberti mandato satisfacere gaudebat. Difficultatem
igitur corporis superabat charitas mentis, Christoque
gressus regente, devotus ad venerandum pervenit
episcopum. At ille cum quid animo gereret, et quid
sibi divinitus esset ostensum referret, congratulabatur
visioni, et se fraternae sedulitatis studio obedienter
accinxit. Jam vero aestimari non potest
quanta confluentis populi turba eo die ad eum locum
convenerit, clerus videlicet et utriusque sexus non
ignobile vulgus. Parato igitur feretro et omnibus
quae necessaria videbantur, detecto sepulcro, et imposita
antiphona, cum magna reverentia sanctum
thesaurum sustulerunt, paratisque crucibus, et
cereis et omnigenis solemnis pompae ornatibus, cum
magna plebis exsultatione sanctum corpus ad locum
destinatum transferre coeperunt. Transeuntes autem
praedictum fluviolum, cum jam sub urbanos fines
contingerent, et beatus Audomarus sancti Autberti
vestigia pedetentim prosequeretur, statim supernae
operationis in se agnovit virtutem, ut ei aperte daretur
intelligi quanti essent meriti, et is qui portabatur,
et is qui portando sequebatur. Nam, depulsa
longae caecitatis nocte, statim oculorum lumen recipit,
in loco videlicet ubi in memoriam beati Autberti
ecclesia constructa a praesentibus adhuc cernitur
in testimonium praesentis miraculi. Sed quia
venerandus vir Audomarus parvi-pendebat lumen
carnalium oculorum, qui lumen certe civium desiderabat
supernorum, illico precibus eamdem quam
ultroneus ferebat rursus impetravit caecitatem. Qua
exhibitione miraculi non latet virtus operantis, sed
superest quaerere meritum optatae virtutis. Verum
subtilius speculantibus dubium esse non potest quia,
praetereuntibus meritis sancti Vedasti, fides ut efficeretur
obtinuit beati Autberti. Stupentibus autem
qui aderant vario eventu miraculi, beatum corpus
ad locum ab angelo designatum honorifice transtulerunt.
Quo in loco venerabilis episcopus monasterium
construxit, et ex rebus sui episcopii in usum famulantium
pro rerum opportunitate donavit, ubi, juxta
congruam rerum facultatem, fratres in obsequia
divini cultus deputavit. De obitu vero, quo tempore
sancta B. Autberti anima, carne soluta, supernam
Hierusalem petiit, certum quid ad nostram notitiam
non pervenit, nonnullis obsistentibus causis quae
etiam maximam virtutum ejus partem a nostra memoria
sustulerunt. Fuit autem sanctum corpus ejus
tumulatum in ecclesia Beati Petri, quae extra muros
civitatis tunc erat, nunc vero intra moenia ejus est.
In qua requievit usque ad tempus Dodilonis episcopi,
qui ei decimus quartus in episcopatu successit.
Hic, cum Nortmanni Galliam depopulati essent, cum
magna diligentia sanctum corpus in ecclesiam Beatae
Mariae transtulit, ubi honorifice collocatum multo
tempore quievit.
XV.
Porro Otho imperator, Henrici regis filius,
a Fulberto Cameracensi episcopo dari sibi petiit
corpora sanctorum praesulum Autberti et Gaugerici.
Ille vero, quibusdam in consilio adhibitis, Theoderici
Cameracensis episcopi et alterius sacerdotis
corpora ei dedit, quibusdam adjunctis e corpore
sancti Autberti articulis; prudenter id quidem, ne
civitas Cameracensis suis patronis orbaretur. Laetus
igitur imperator praeclaras reliquias in monasterio
quod ipse Magdeburgi construxit reponendas curavit.
Porro autem fama Germaniam omnem occuparat
sanctos Autbertum et Gaugericum e Galliis in Saxoniam
translatos. Sed secus ipsa res habet; nostris
enim temporibus Herluinus praesul Cameracensis,
diligenter perscrutatus, beati Gaugerici corpus maxima
ex parte reperit. Ejus autem successor Gerardus
monasterium in quo sanctus Autbertus quiescit, ab
Herluino amplificatum, in memoriam sancti Pauli
solemniter consecravit, sacrumque beati Autberti
corpus suis sedibus restituit, anno Christi decimo
supra millesimum. Qui locus haud procul abest ab
ecclesia sanctissimae matris Dei, et perpetuae virginis
Mariae; in eoque recta fide petentibus, beato
Autberto intercedente, beneficia divina praestantur. | null | 468098a3-30fd-4206-95ce-5923abcf8f5d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
MONITUM.
Annales Ratisponenses majores ex codice sancti Emmerammi primum Mabillonius (Analect. t. IV)
typis dederat, jam vero multo melius summaque diligentia confectum ejusdem authentici exemplum studiis
V. Cl. Bernhardi Docenii, bibliothecae regiae Monacensis custodis sodalisque de re nostra meritissimi, debemus.
Cujus litteris mense Novembri anni 1823 ad Societatis directores datis annexa est codicis descriptio,
ex qua quae ad rem nostram faciunt afferimus. Codex est inter S. Emmerammianos E. 79, initio saeculi
IX, et, ut verius dicam, #anni domni hludowici quarti indic. 10. die 16. kal. mai.@# scriptus, ut vir doctissimus
ex ultimis deletae in prima pagina sententiae verbis haud incongrue conjicit; continet opus de computo,
calendarium astronomicum, cyclos decennovennales annorum 779, 873 et ultimis sex foliis inde a
fol. 80 annales istos, una eademque manu exaratos. Eadem manus numeros 824, 849 addidit, altera seriem
ab a. 850 ad a. 941 perduxit, notis nullis additis, ita ut totum annalium opus anno 823 scriptum esse
videatur. Quae cum ita sint, addito quod anno 805 voces sensu carentes non auctorem sed scribam imperitum
prodant, clarissimi Docenii sententiam amplector, qui ista ex paulo antiquiori codice--quem cyclos
decennovennales abbatiae sancti Emmerammi fuisse autumo--descripta esse censet. Idem innuit operis
instituti ratio, anni multi nota carentes, et opus simile in eodem codice praecedens. Adnotationes nonnullae
cum annalibus Juvavensibus conveniunt.
Annales sancti Emmerammi minores Andreas Felix Oefelius t. I Scriptorum rerum Boicarum, pag. 46,
ex codice membranaceo ab Hartmanno Schedel bibliothecae Monacensi illato edidit. Una cum Bedae libro
De ratione temporum cyclos decennovennales inde a Christo nato usque ad annum 1063 continet; adnotationes,
Oefelio teste, duobus scriptoribus debentur, quorum manus littera recta et obliqua distinxit. Et
nos quidem non duos, sed complures viros per saeculorum decursum notas licet brevissimas adjecisse, et
nonnulla minus recte ab Oefelio exscripta esse opinati, litteras ea de re ad Docenium nostrum dedimus,
cujus tamen curas codicem hucusque effugisse dolemus. Eo fortasse usus est Andreas Ratisponensis in
chronico episcoporum Ratisponensium, nam quamvis annorum apud eum computatio in universum minime
cum annalibus nostris conveniat, anno tamen 962 initium episcopatus S. Wolfgangi attribui posse his
verbis: #vel sicut in quadam chronica satis authentica legitur@# dicit; necnon primum Ratisbonae episcopum
Gaubaldum nominat, quum tamen rectius Gausbaldus vel Gauzbaldus audiat, quippe qui et in annalibus
Mettensibus ad a. 743 Gauzebaldus vocetur.
ANNALES SANCTI EMMERAMMI RATISPONENSIS MAJORES.
ANNI A NATIVITATE DOMINI.
772. Carolus in Saxonia conquesivit Eresburc et Irminsul,
748. Pippinus Grifonem de Baiowaria expulit, et
Tasiloni ducatum dedit.
749.
750. Pippinus rex factus est.
751. 752.
753. Stephanus papa in Frantiam venit.
754. Bonifacius martyrizatur.
755. 756. 757. 758. 759. 760. 761. 762.
763. Hiemps magnus erat.
764. 765. 766. 767.
768. Pippinus rex obiit, et Carolus et Carolomannus
reges facti sunt.
769. 770. 771.
788. Tassilo captus est, et Huni ad Furgali.
786. Hartrat malum consilium fecit; et signum in
vestimentis hominum. Arn episcopus.
785. Pugna Baiowariorum cum Hrodperto ad Pauzana.
784. Hiltigart regina et Arpeo.
et Tassilo Carentanus, Adrianus papa
factus est.
773.
774. Carolus Papiam cepit. Sanctus Hrodpertus
translatus est.
775. 776. 777. 778. 779. 780. 781. 782.
783. Huni ad Enisam venerunt, sed ibi nocuerunt
nihil.
episcopus obierunt,
et Atto episcopus factus est.
.
Virgilius episcopus et Oportunus
abbas obierunt.
ordinatus est.
787. Domnus Carolus rex Romae fuit, et inde ad
Leh; obsidem Tassilonis filium Theodonem
tulit.
et in Baiowaria; et Carolus primo in Baiowaria.
789. 790.
802. Cadaloc et Goterhammus seu ceteri multi interfecti
fuerunt ad castellum Guntionis.
792. Synodus contra Felice in Reganesburc; et malum
consilium.
791. Carolus primo in Huniam.
contra Carolum.
793. Carolus per fossatum Alhmonem.
794. Synodus ad Franchonovadam.
795.
796. Adrianus papa obiit. Huni se reddiderunt. | null | 0cb04187-778a-44e7-becb-4389737051de | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Leo
papa factus est.
797.
798. Arn archiepiscopus factus est.
799. Leo papa martyrizatur.
800. Liutgardis regina obiit.
801. Carolus imperator factus est.
.
813.
Domnus Carolus imperator Hludowico filio
805. Leo papa ad Carisiaco noster domnus habuit.
Cabuanus.
804. Saxones ab ultra Albium.
803. Carolus ad Salzburc monasterium fuit.
expulsi. Athwinus
obiit.
venit ad domno Carolo,
et Abraham cagonus baptizatus super
Fiskaha.
806. Carolus regnum divisit inter filios suos in Theodonis
villa.
807. 808. 809.
810. Pippinus obiit 8. Id. Iul. Magna mortalitas
animalium fuit.
811. Carolus junior obiit, 2. Non. Decembr.
812. Bernhardus a domno Carolo rex factus est.
suo coronam imperii imposuit.
814. Domnus Carolus imperator obiit 5 Kal Febr.
etatis suae anno 71º, et domnus Hludowicus
imperare coepit.
815.
816. Leo papa obiit. Stephanus papa factus est
et in mense Octobr. in Remis civitate domnum
Hludowicum ad imperatorem benedixit.
819. Pernhardus interiit. Hiltipaldus episcopus.
818. Pernhardus rex carmalum.
817. Pascualis papa factus est, et Baturicus episcopus
.
levavit.
obiit et Odolfus comis. Liudwit carmulam
levavit.
823. Hiemps magnus, similiter siccitas grandis et
tamis valida.
820. Hostis magna contra Hliudwitum.
821. Alia hoste.
822. Domnus Hludowicus ad Franconovadam, et
Hludharius in Langobardiam.
.
ANNALES SANCTI EMMERAMMI RATISPONENSIS MINORES
ANNO INCARNATIONIS DOMINI.
975. Ramuoldus a sancto Wolfkango ordinatur abbas.
948. #Heinricus dux@#.
947. #Berachtoldus dux@#.
945. #Occisio paganorum@#.
907. Exercitus Baiowariorum occisus fuit.
890. #Sic cremata est Radisbona. Ambricho episcopus,
Ethico abbas obierunt.@# Aspertus.
814. #Karulus imperator obiit@#.
732. Gaubaldus ordinatur episcopus.
743. Karolus imperator natus est.
756. Sintpertus ordinatur episcopus.
792. Adalwinus ordinatur episcopus.
.
817. Baturicus episcopus ordinatur.
844. #Salzpurc cremata est.@#
845. #Pattavia crematur.@#
848. Erchanfridus ordinatur episcopus.
858. Ambricho ordinatur episcopus.
862. #Erchanfrid obiit.@#
865. #Terrae motus fuit.@#
ordinatur
episcopus.
893. Asperht episcopus obiit.
894. Tuto ordinatur episcopus.
895 #Zuendipalc dux obiit.@#
896. #Terrae motus secundus fuit.@#
906. Radasbona igne cremata.
.
933. Isangrim ordinatur episcopus.
942. Guntharius ordinatur episcopus, post 30 hebdomadas
obiit.
944. #Michael accepit ferulam.@#
#ad Weles.@#
#obiit.@#
#effectus est. Et Otto rex
Radasponam venit@#. #Et ingens thonitruum
factum est. Occisio paganorum ad Norrun@#.
951. Perahtold filius Arnulphi expulsus est de Norica.
972. Sanctus Wolfkangus ordinatur episcopus.
.
995. Gebehardus primus ordinatur episcopus.
1000. Wolframmus ordinatur abbas.
1006. Wolframmus injuste deponitur, et Richoldus
substituitur.
1023. Gebehardus secundus ordinatur episcopus.
1024. Heinricus imperator obiit, Chuonradus successit.
1028. Richoldus caecitate percussus sancto Hartwico
abbatiam reliquit. Is anno secundo sponte
regimen monasterii deseruit, cui Burchard
successit.
1036. Gebehardus tertius ordinatur episcopus.
1037. Burchard abbas apud Romam in pascali die
defunctus est; cui successit Oudalricus.
1044. Beringerus ordinatur abbas.
1048. Reginwardus ordinatur abbas.
1052. Translatio sancti Wolfkangi episcopi, et dedicatio
criptae ejus.
1060. Otto ordinatur episcopus.
1062. Conbustio coenobii sancti Emmerammi idibus
Aprilis.
MONITUM.
Annales Ratisponenses majores ex codice sancti Emmerammi primum Mabillonius (Analect. t. IV)
typis dederat, jam vero multo melius summaque diligentia confectum ejusdem authentici exemplum studiis
V. Cl. Bernhardi Docenii, bibliothecae regiae Monacensis custodis sodalisque de re nostra meritissimi, debemus.
Cujus litteris mense Novembri anni 1823 ad Societatis directores datis annexa est codicis descriptio,
ex qua quae ad rem nostram faciunt afferimus. Codex est inter S. Emmerammianos E. 79, initio saeculi
IX, et, ut verius dicam, #anni domni hludowici quarti indic. 10. die 16. kal. mai.@# scriptus, ut vir doctissimus
ex ultimis deletae in prima pagina sententiae verbis haud incongrue conjicit; continet opus de computo,
calendarium astronomicum, | null | 82b08a1d-e6f7-4be4-a445-ae7fe16a8111 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cyclos decennovennales annorum 779, 873 et ultimis sex foliis inde a
fol. 80 annales istos, una eademque manu exaratos. Eadem manus numeros 824, 849 addidit, altera seriem
ab a. 850 ad a. 941 perduxit, notis nullis additis, ita ut totum annalium opus anno 823 scriptum esse
videatur. Quae cum ita sint, addito quod anno 805 voces sensu carentes non auctorem sed scribam imperitum
prodant, clarissimi Docenii sententiam amplector, qui ista ex paulo antiquiori codice--quem cyclos
decennovennales abbatiae sancti Emmerammi fuisse autumo--descripta esse censet. Idem innuit operis
instituti ratio, anni multi nota carentes, et opus simile in eodem codice praecedens. Adnotationes nonnullae
cum annalibus Juvavensibus conveniunt.
Annales sancti Emmerammi minores Andreas Felix Oefelius t. I Scriptorum rerum Boicarum, pag. 46,
ex codice membranaceo ab Hartmanno Schedel bibliothecae Monacensi illato edidit. Una cum Bedae libro
De ratione temporum cyclos decennovennales inde a Christo nato usque ad annum 1063 continet; adnotationes,
Oefelio teste, duobus scriptoribus debentur, quorum manus littera recta et obliqua distinxit. Et
nos quidem non duos, sed complures viros per saeculorum decursum notas licet brevissimas adjecisse, et
nonnulla minus recte ab Oefelio exscripta esse opinati, litteras ea de re ad Docenium nostrum dedimus,
cujus tamen curas codicem hucusque effugisse dolemus. Eo fortasse usus est Andreas Ratisponensis in
chronico episcoporum Ratisponensium, nam quamvis annorum apud eum computatio in universum minime
cum annalibus nostris conveniat, anno tamen 962 initium episcopatus S. Wolfgangi attribui posse his
verbis: #vel sicut in quadam chronica satis authentica legitur@# dicit; necnon primum Ratisbonae episcopum
Gaubaldum nominat, quum tamen rectius Gausbaldus vel Gauzbaldus audiat, quippe qui et in annalibus
Mettensibus ad a. 743 Gauzebaldus vocetur.
ANNALES SANCTI EMMERAMMI RATISPONENSIS MAJORES.
ANNI A NATIVITATE DOMINI.
772. Carolus in Saxonia conquesivit Eresburc et Irminsul,
748. Pippinus Grifonem de Baiowaria expulit, et
Tasiloni ducatum dedit.
749.
750. Pippinus rex factus est.
751. 752.
753. Stephanus papa in Frantiam venit.
754. Bonifacius martyrizatur.
755. 756. 757. 758. 759. 760. 761. 762.
763. Hiemps magnus erat.
764. 765. 766. 767.
768. Pippinus rex obiit, et Carolus et Carolomannus
reges facti sunt.
769. 770. 771.
788. Tassilo captus est, et Huni ad Furgali.
786. Hartrat malum consilium fecit; et signum in
vestimentis hominum. Arn episcopus.
785. Pugna Baiowariorum cum Hrodperto ad Pauzana.
784. Hiltigart regina et Arpeo.
et Tassilo Carentanus, Adrianus papa
factus est.
773.
774. Carolus Papiam cepit. Sanctus Hrodpertus
translatus est.
775. 776. 777. 778. 779. 780. 781. 782.
783. Huni ad Enisam venerunt, sed ibi nocuerunt
nihil.
episcopus obierunt,
et Atto episcopus factus est.
.
Virgilius episcopus et Oportunus
abbas obierunt.
ordinatus est.
787. Domnus Carolus rex Romae fuit, et inde ad
Leh; obsidem Tassilonis filium Theodonem
tulit.
et in Baiowaria; et Carolus primo in Baiowaria.
789. 790.
802. Cadaloc et Goterhammus seu ceteri multi interfecti
fuerunt ad castellum Guntionis.
792. Synodus contra Felice in Reganesburc; et malum
consilium.
791. Carolus primo in Huniam.
contra Carolum.
793. Carolus per fossatum Alhmonem.
794. Synodus ad Franchonovadam.
795.
796. Adrianus papa obiit. Huni se reddiderunt. Leo
papa factus est.
797.
798. Arn archiepiscopus factus est.
799. Leo papa martyrizatur.
800. Liutgardis regina obiit.
801. Carolus imperator factus est.
.
813.
Domnus Carolus imperator Hludowico filio
805. Leo papa ad Carisiaco noster domnus habuit.
Cabuanus.
804. Saxones ab ultra Albium.
803. Carolus ad Salzburc monasterium fuit.
expulsi. Athwinus
obiit.
venit ad domno Carolo,
et Abraham cagonus baptizatus super
Fiskaha.
806. Carolus regnum divisit inter filios suos in Theodonis
villa.
807. 808. 809.
810. Pippinus obiit 8. Id. Iul. Magna mortalitas
animalium fuit.
811. Carolus junior obiit, 2. Non. Decembr.
812. Bernhardus a domno Carolo | null | 2f3669dd-e400-4b0b-b7d4-53dadb7d763c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
rex factus est.
suo coronam imperii imposuit.
814. Domnus Carolus imperator obiit 5 Kal Febr.
etatis suae anno 71º, et domnus Hludowicus
imperare coepit.
815.
816. Leo papa obiit. Stephanus papa factus est
et in mense Octobr. in Remis civitate domnum
Hludowicum ad imperatorem benedixit.
819. Pernhardus interiit. Hiltipaldus episcopus.
818. Pernhardus rex carmalum.
817. Pascualis papa factus est, et Baturicus episcopus
.
levavit.
obiit et Odolfus comis. Liudwit carmulam
levavit.
823. Hiemps magnus, similiter siccitas grandis et
tamis valida.
820. Hostis magna contra Hliudwitum.
821. Alia hoste.
822. Domnus Hludowicus ad Franconovadam, et
Hludharius in Langobardiam.
.
813.
Domnus Carolus imperator Hludowico filio
805. Leo papa ad Carisiaco noster domnus habuit.
Cabuanus.
804. Saxones ab ultra Albium.
803. Carolus ad Salzburc monasterium fuit.
expulsi. Athwinus
obiit.
venit ad domno Carolo,
et Abraham cagonus baptizatus super
Fiskaha.
806. Carolus regnum divisit inter filios suos in Theodonis
villa.
807. 808. 809.
810. Pippinus obiit 8. Id. Iul. Magna mortalitas
animalium fuit.
811. Carolus junior obiit, 2. Non. Decembr.
812. Bernhardus a domno Carolo rex factus est.
suo coronam imperii imposuit.
814. Domnus Carolus imperator obiit 5 Kal Febr.
etatis suae anno 71º, et domnus Hludowicus
imperare coepit.
815.
816. Leo papa obiit. Stephanus papa factus est
et in mense Octobr. in Remis civitate domnum
Hludowicum ad imperatorem benedixit.
819. Pernhardus interiit. Hiltipaldus episcopus.
818. Pernhardus rex carmalum.
817. Pascualis papa factus est, et Baturicus episcopus
.
levavit.
obiit et Odolfus comis. Liudwit carmulam
levavit.
823. Hiemps magnus, similiter siccitas grandis et
tamis valida.
820. Hostis magna contra Hliudwitum.
821. Alia hoste.
822. Domnus Hludowicus ad Franconovadam, et
Hludharius in Langobardiam.
.
ANNALES SANCTI EMMERAMMI RATISPONENSIS MINORES
ANNO INCARNATIONIS DOMINI.
975. Ramuoldus a sancto Wolfkango ordinatur abbas.
948. #Heinricus dux@#.
947. #Berachtoldus dux@#.
945. #Occisio paganorum@#.
907. Exercitus Baiowariorum occisus fuit.
890. #Sic cremata est Radisbona. Ambricho episcopus,
Ethico abbas obierunt.@# Aspertus.
814. #Karulus imperator obiit@#.
732. Gaubaldus ordinatur episcopus.
743. Karolus imperator natus est.
756. Sintpertus ordinatur episcopus.
792. Adalwinus ordinatur episcopus.
.
817. Baturicus episcopus ordinatur.
844. #Salzpurc cremata est.@#
845. #Pattavia crematur.@#
848. Erchanfridus ordinatur episcopus.
858. Ambricho ordinatur episcopus.
862. #Erchanfrid obiit.@#
865. #Terrae motus fuit.@#
ordinatur
episcopus.
893. Asperht episcopus obiit.
894. Tuto ordinatur episcopus.
895 #Zuendipalc dux obiit.@#
896. #Terrae motus secundus fuit.@#
906. Radasbona igne cremata.
.
933. Isangrim ordinatur episcopus.
942. Guntharius ordinatur episcopus, post 30 hebdomadas
obiit.
944. #Michael accepit ferulam.@#
#ad Weles.@#
#obiit.@#
#effectus est. Et Otto rex
Radasponam venit@#. #Et ingens thonitruum
factum est. Occisio paganorum ad Norrun@#.
951. Perahtold filius Arnulphi expulsus est de Norica.
972. Sanctus Wolfkangus ordinatur episcopus.
.
995. Gebehardus primus ordinatur episcopus.
1000. Wolframmus ordinatur abbas.
1006. Wolframmus injuste deponitur, et Richoldus
substituitur.
1023. Gebehardus secundus ordinatur episcopus.
1024. Heinricus imperator obiit, Chuonradus successit.
1028. Richoldus caecitate percussus sancto Hartwico
abbatiam reliquit. Is anno secundo sponte
regimen monasterii deseruit, cui Burchard
successit.
1036. Gebehardus tertius ordinatur episcopus.
1037. Burchard abbas apud Romam in pascali die
defunctus est; cui successit Oudalricus.
1044. Beringerus ordinatur abbas.
1048. Reginwardus ordinatur abbas.
1052. Translatio sancti Wolfkangi episcopi, et dedicatio
criptae ejus.
1060. Otto ordinatur episcopus.
1062. Conbustio coenobii sancti Emmerammi idibus
Aprilis. | null | ecd31184-dc7c-4c2b-b95e-fa0555680ef7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
De monasterio Fiscamnensi
1.
Etsi abbatis nomine quadraginta fere monasteriis,
ut habet Glaber, beatus Guillelmus praefuerit,
eumque, pro reparata disciplina regulari aliisque
beneficiis, quam plurima Galliarum et Italiae coenobia
certatim sibi vindicent, prae caeteris tamen hanc
habet praerogativam percelebre sanctissimae Trinitatis
Fiscamnense monasterium, quod, post annos
ferme triginta regiminis, ipsius sepulcro insignitum
fuerit. Certe eum anno 1001 Fiscamnensis monasterii
regimen suscepisse, diserte habetur in duplici
Chronico, apud Labbeum, tomo I Bibliothecae novae,
quorum unum Rothomagense, alterum Fiscamnense
ibi appellatur. His consentit auctor Chronici
Benigniani; eum vero anno 1031 obiisse nullus in
dubium revocare potest. Est autem Fiscamnum,
vulgo Fescan, oppidum intra dioecesis Rothomagensis
fines, quamvis omnino liberum, situm in
Caletis ad prospectum maris, quo in loco Waningus,
vir nobilis, saeculo septimo monasterium virginum
construxerat; sed eo per Nortmannos destructo,
aliud pro viris Nortmanniae ducum liberalitate saeculi
hujus initio consurrexit, illudque etiamnunc
opibus et nobilitate caeteris provinciae coenobiis
praeeminet, sub nostra sancti Mauri congregatione.
Waningi primi ejus fundatoris Vitam, seu potius
mutila ipsius Vitae fragmenta ex incertis auctoribus,
saeculo secundo protulimus. Praeter hanc Vitam
habemus prae manibus ex codice ms. ejusdem monasterii
librum cui titulus est: « De revelatione,
aedificatione et auctoritate monasterii Fiscamnensis, »
in quo ejusdem loci initia, casus, et clades a Nortmannis
illatae, ac demum ejus reparatio fusius
exponuntur. Ex hoc libro discimus sanctum Maiolum
Cluniacensem abbatem a Richardo I Nortmannorum
duce fuisse invitatum ut monachos Cluniacenses
Fiscamnum transmitteret, canonicis qui
tunc hanc ecclesiam occupabant substituendos.
Quod cum vir sanctus facere renuisset, postea
Richardi Junioris tempore, Guillelmus noster, jam
abbas Benignianus, eidem loco praepositus est, ubi
monasticam vitam restituit. Guillelmum prae caeteris
viris piis, qui tunc temporis in Nortmannia
florebant, a Richardo dilectum fuisse testatur Hugo
Flaviniacensis in Chronico Virdunensi, ubi, praemissis
Richardi laudibus, qui pulsis canonicis
monachos sub Guillelmi moderamine Fiscamni instituit,
sic concludit: « Hujus tempore viris religiosis
floruit Normannia, qui ad eum confluebant
velut apes ad alvearia, inter quos hunc virum beatum,
Guillelmum abbatem, propensiori coluit reverentia,
adeo ut speciali eum amore diligeret, et
praeceptis ejus obtemperare consiliisque acquiescere
gauderet. » Hanc sibi auctoritatem comparaverat
Guillelmus vitae suae ac suorum sanctimonia. Qua
vero ratione eo in monasterio instituta fuerit sub
ejus regimine monastica vita, jam ex Chronographo
Benigniano didicimus, sed ex laudato libello plenius
patebit, quem quidem librum integrum edere primum
statueramus, quod multa complectatur de
Fiscamnensi monasterio scitu digna, et Willelmo
abbati Fiscamnensi, secundo an tertio, sit nuncupatus.
Verum cum jam fere integer ab Arturo du
Monstier in Neustria pia editus sit, sufficere visum
est ea proferre quae specialius ad nostrum spectant
institutum. Sed prius dicendum paucis de viris
illustribus qui in monasterio Fiscamnensi nunc
temporis floruerunt.
2.
Viri illustres qui sub Willelmo abbate in monasterio
Fiscamnensi floruerunt, in Chronico Benigniano
recensentur. Locum integrum supra dedimus.
Fuerunt et nonnulli principes ex nobilissimo
Nortmanniae ducum sanguine exorti, qui iisdem
temporibus ibidem cucullum induerunt, ex quibus
Guillelmus Gemmeticensis Willelmum memorat
libro V, cap. 13, Richardi II filium, apud Fiscamnum
monachili vellere in adolescentia functum.
Paulo post Nicolaus Richardi tertii filius ibidem
etiam, compellente Roberto suo ipsius patruo, qui
in ejus locum Nortmanniae ducatum obtinuit, monasticam
vitam sub Joanne abbate amplexus est. Is
postea sancti Audoeni apud Rothomagum abbas
factus multis virtutibus claruit, ut refert Ordericus
Vitalis, libro VIII, ubi fuse laudes ejus describit.
His accensent nonnulli Malgerium, qui demum ad
sedem Rothomagensem evectus fuit; sed hujus
opera natalium suorum gloriam obscurarunt.
3.
Paucis verbis tres priores Fiscamni post restaurationem
abbates laudat Ordericus, libro IV, ex
quibus colligere licet quanta tunc fuerit ea tempestate
illius monasterii fama. « Fiscamnense,
inquit, coenobium in prospectu maris positum, etc.,
post Guillelmum Divionensem, virum sapientem et
in religione ferventissimum, Joannes venerabilis
abbas annis quinquaginta et uno rexit, post quem
Guillelmus de Roz, Bajocensis clericus, sed Cadomensis
monachus, fere XXVII annis tenuit. Hic ut
mystica nardus, in domo Domini flagravit charitate,
largitate multimodaque probitate. Opera quae palam
sedulo fecit, vel in occulto coram paucis arbitris
omnipotenti Deo libavit, attestantur quis
spiritus in | null | 3217499d-e3d0-4049-9604-f59e204183c1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
illo habitavit, ipsumque totum possidens
ad solium Domini sabaoth coronandum perduxit. »
Plura de Guillelmo II habet idem auctor
libro XI ubi inter caetera profert ejusdem epitaphium
ab Hildeberto Cenomanensi editum. « Sed his omissis,
utpote quae jam edita sunt, proferemus ex ms.
codice Fiscamnensi fragmentum « epistolae Balderici
episcopi ad Fiscamnenses, referente Adelino, qui ei
custos et minister in hospitali fuerat deputatus. »
Illud autem fragmentum tale est:
4.
Guillelmus praedecessoribus suis suisque provincialibus
tantum enituit quo pacto et quantum
caeteris luminaribus sol rutilat eminentior. Iste
siquidem magna litterarum peritia praeditus, primo
Bajocensis archidiaconus, postea Cadomensis monachus,
demum Fiscamnensis abbas, reverenda et
cana persona, quaedam religionis majestas, domum
istam morum suorum extulit censura, parietibus
dilatavit, et, quod ei specialiter praecipuum fuit,
fratrum conventum ditavit. Multi siquidem nobiles
laici et clerici, religionis ejus odore provocati, ad
conversionem exciti sunt, et ultronei monachum
induerunt, et sanctis ipsius institutis informati sunt.
Ego ipse, qui vobiscum loquor, in longinquo positus,
bonam etiam nostri G. opinionem audivi; qua
illectus, per licentiam abbatis nostri (abbatem siquidem
alium habebam et habeo), gratia ei adhaerendi
Fiscamnum adii, gratanter susceptus sum, licet
homuncio nullius momenti. Omnes nos quos vides
pene ipse aggregavit; sed plures quam modo sumus,
fuimus, quoniam ducem suum post ipsius transitum
quidam nostrorum pedetentim secuti sunt.
Ordinis ipse vigor praestitit, verbis et exemplis nos
instruxit, paterno affectu sibi nos omnes invisceravit.
Nam, ne veritatem tacuerim, propter Deum
omnibus omnia fuit. Idcirco subsequuntur eum
lacrymae nostrae, propterea comitantur eum suspiria
nostra. Eo die noster dux erat, in lacrymis nullus
fuit uberior, in lectulo suo suspirando secum litigabat,
in turba nobiscum quietus erat, in angulo
ecclesiae, vel in grabati sui solitudine totus turbatus
erat. Disceptabat siquidem secum pro nostris
excessibus, et crucifigebat immisericorditer seipsum.
Si quid contigisset fratrum reatibus, cujus hunc
excessum compatiendo non fecit suum? Toties
seipsum mactavit, quoties aliquis, vel ego miser
peccavi; in orationibus frequenter pernoctabat,
Deumque quietissime gemebundus inquietabat, sine
offensa cum eo litigabat, et per amicum litigium,
ipsum sibi nobisque, velut alter Salomon, pacificabat;
redimebat nobis cum eleemosynis, quia quod
ei committebat fideliter erogabat. Cujus enim pauperia
necessitudo manum suam sensit sterilem?
Quae ecclesiae suam non habent munificentiam?
Circuibat angulos et compita leprosorum, et cum
ipsis familiariter locuturus, manus etiam elephantiosas
plerumque deosculaturus tuguriola subintrabat,
ut omnium necessitatibus adesset, ut eum
miselli cujuslibet angustia cognovisset. Non potest
enucleari verbis sanctitas ejus bonae conversationis. »
Eumdem abbatem ob formae elegantiam
Puellam, vulgo #la Pucelle,@# cognominatum fuisse
tradunt. Complures ecclesias in oppido Fiscamnensi
construxit; universalem eleemosynam pauperibus
singulis diebus erogandam instituit; rexit monasterium
annis viginti novem; sepultus est in capella
Beatae Mariae veteris, ex opposito altaris. Obitus
ejus in Necrologio laudato habetur his verbis:
VII #Kalendas Aprilis, depositio domni Willelmi abbatis
tertii Fiscamnensis.@# Fiscamnensis monasterii
laudes videsis apud Dudonem Sancti Quintini decanum,
qui librum ultimum De moribus et actis
Normannorum Fiscamnensis monasterii encomio
claudit; paucos exinde versus decerpere sufficiat:
#O Fiscanne, sacris semper fecunde favillis,@#
#Sanctorum cineres meritorum flore micantes@#
#In gremio terrae conservans jamque sacratae,@#
#Trino resplendens profuso dote salutis,@#
#Olim virgineo micuisti stemmate sacro,@#
#Cum Leodegarium servasti luce privatum.@#
#Vivas, Fiscannis, semper felicibus annis,@#
#Fiscannis, gaude, quia tu dignissima laude;@#
#Vos Fiscannenses virtutum cingitis enses@#
#
Ecclesiae postes, nebulosos sternitis hostes.@#
Sed jam tempus est libri fragmenta exhibere quae
supra polliciti sumus.
De monasterio Fiscamnensi
1.
Etsi abbatis nomine quadraginta fere monasteriis,
ut habet Glaber, beatus Guillelmus praefuerit,
eumque, pro reparata disciplina regulari aliisque
beneficiis, quam plurima Galliarum et Italiae coenobia
certatim sibi vindicent, prae caeteris tamen hanc
habet praerogativam percelebre sanctissimae Trinitatis
Fiscamnense monasterium, quod, post annos
ferme triginta regiminis, ipsius sepulcro insignitum
fuerit. Certe eum anno 1001 Fiscamnensis monasterii
regimen suscepisse, diserte habetur in duplici
Chronico, apud Labbeum, tomo I Bibliothecae novae,
quorum unum Rothomagense, alterum Fiscamnense
ibi appellatur. His consentit auctor Chronici
Benigniani; eum vero anno | null | 5333c606-80c4-4611-ae5f-345c0bb6410b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
1031 obiisse nullus in

spiritus in illo habitavit, ipsumque totum possidens
ad solium Domini sabaoth coronandum perduxit. »
Plura de Guillelmo II habet idem auctor
libro XI ubi inter caetera profert ejusdem epitaphium
ab Hildeberto Cenomanensi editum. « Sed his omissis,
utpote quae jam edita sunt, proferemus ex ms.
codice Fiscamnensi fragmentum « epistolae Balderici
episcopi ad Fiscamnenses, referente Adelino, qui ei
custos et minister in hospitali fuerat deputatus. »
Illud autem fragmentum tale est:
4.
Guillelmus praedecessoribus suis suisque provincialibus
tantum enituit quo pacto et quantum
caeteris luminaribus sol rutilat eminentior. Iste
siquidem magna litterarum peritia praeditus, | null | 9cbcd806-301c-4d9a-9092-8d885017f5ab | latin_170m_raw | null | None | None | None |
primo

habemus prae manibus ex codice ms | null | 1d9a1d7d-b67c-4e47-850a-418a515279dc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. ejusdem monasterii

alium habebam et habeo), gratia ei | null | 7c98e747-b185-49c0-8cd8-72c2bd11593e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adhaerendi
Fiscamnum adii, gratanter susceptus sum, licet
homuncio nullius momenti. Omnes nos quos vides
pene ipse aggregavit; sed plures quam modo sumus,
fuimus, quoniam ducem suum post ipsius transitum
quidam nostrorum pedetentim secuti sunt.
Ordinis ipse vigor praestitit, verbis et exemplis nos
instruxit, paterno affectu sibi nos omnes invisceravit.
Nam, ne veritatem tacuerim, propter Deum
omnibus omnia fuit. Idcirco subsequuntur eum
lacrymae nostrae, propterea comitantur eum suspiria
nostra. Eo die noster dux erat, in lacrymis nullus
fuit uberior, in lectulo suo suspirando secum litigabat,
in turba nobiscum quietus erat, in angulo
ecclesiae, vel in grabati sui solitudine totus turbatus
erat. Disceptabat siquidem secum pro nostris
excessibus, et crucifigebat immisericorditer seipsum.
Si quid contigisset fratrum reatibus, cujus hunc
excessum compatiendo non fecit suum? Toties
seipsum mactavit, quoties aliquis, vel ego miser
peccavi; in orationibus frequenter pernoctabat,
Deumque quietissime gemebundus inquietabat, sine
offensa cum eo litigabat, et per amicum litigium,
ipsum sibi nobisque, velut alter Salomon, pacificabat;
redimebat nobis cum eleemosynis, quia quod
ei committebat fideliter erogabat. Cujus enim pauperia
necessitudo manum suam sensit sterilem?
Quae ecclesiae suam non habent munificentiam?
Circuibat angulos et compita leprosorum, et cum
ipsis familiariter locuturus, manus etiam elephantiosas
plerumque deosculaturus tuguriola subintrabat,
ut omnium necessitatibus adesset, ut eum
miselli cujuslibet angustia cognovisset. Non potest
enucleari verbis sanctitas ejus bonae conversationis. »
Eumdem abbatem ob formae elegantiam
Puellam, vulgo #la Pucelle,@# cognominatum fuisse
tradunt. Complures ecclesias in oppido Fiscamnensi
construxit; universalem eleemosynam pauperibus
singulis diebus erogandam instituit; rexit monasterium
annis viginti novem; sepultus est in capella
Beatae Mariae veteris, ex opposito altaris. Obitus
ejus in Necrologio laudato habetur his verbis:
VII #Kalendas Aprilis, depositio domni Willelmi abbatis
tertii Fiscamnensis.@# Fiscamnensis monasterii
laudes videsis apud Dudonem Sancti Quintini decanum,
qui librum ultimum De moribus et actis
Normannorum Fiscamnensis monasterii encomio
claudit; paucos exinde versus decerpere sufficiat:
#O Fiscanne, sacris semper fecunde favillis,@#
#Sanctorum cineres meritorum flore micantes@#
#In gremio terrae conservans jamque sacratae,@#
#Trino resplendens profuso dote salutis,@#
#Olim virgineo micuisti stemmate sacro,@#
#Cum Leodegarium servasti luce privatum.@#
#Vivas, Fiscannis, semper felicibus annis,@#
#Fiscannis, gaude, quia tu dignissima laude;@#
#Vos Fiscannenses virtutum cingitis enses@#
#
Ecclesiae postes, nebulosos sternitis hostes.@#
Sed jam tempus est libri fragmenta exhibere quae
supra polliciti sumus. | null | dd0af243-8459-4d38-89c7-15b350d32a91 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
De monasterio Fructuariensi
1.
Cum vix aliquid de Fructuariensi monasterio
habeatur tum in Vita Guillelmi a Glabro conscripta,
tum apud chronographum Benignianum, visum est
hic paulo fusius de eo agere, cum hanc habeat super
caetera monasteria, quae Willelmus noster rexit,
praerogativam, quod ab eo in suae ipsius paternae
haereditatis fundo conditum fuerit, indeque plurimum
ejus initii notitia profutura sit ad illustranda ejusdem
beati viri gesta. Situm est inter duo flumina
Orcum et Amalonem in Gallia Subalpina, intra Eporediensis
dioecesis fines. Conditum primo fuit et dotatum
liberalitate fratrum beati Willelmi, aliorumque
ipsius consanguineorum, tum variis aliorum
donationibus auctum, ac demum principum et summorum
pontificum diplomatibus et privilegiis firmatum
et munitum, nulli fere totius Italiae monasterio
tum nobilitate, tum divitiarum affluentia, cessit. Ejus
natalia paucis exprimit vetus auctor his versibus,
quos Franciscus Augustinus ab ecclesia, ex antiquo
monasterii Chronico descriptos, Historiae suae Pedemontanae
inseruit
Si quis Fructuariae mavult praenoscere quando
Coenobii coeptum rite fuisset opus:
Millesimus sublimis erat tunc tertius annus
Partus virginei Principis aetherei.
Martii septenae, seu indictio prima Kalendae,
Tempus vel cursum ambo suum peragunt.
Rex Ardoinus sceptri moderamine fissus
Regnat in Hesperia, tendit in Ausoniam.
Adjuvat ipse locum Dominus, quem munere dotat,
Rebus consuluit fratribus assiduis.
Praesul Ottobianus quod jure dicando sacravit,
Abbas Willelmus construit hoc Domino.
2.
Sed nemo melius monasterii sui natalia exponit
quam ipse Guillelmus, cujus ideo chartam a laudato
auctore ex Fructuariensi archivio relatam describimus
infra.
3.
Quo anno instrumentum istud confectum fuerit
incertum mihi est, cum id aut non expresserit ipse
Willelmus, au certe datam omiserit qui ipsum ex
autographo descripsit, qui etiam aut ob legendi imperitiam,
aut nescio qua alia de causa, monumentum
istud adeo pretiosum multis mendis videtur
respersisse. Caeterum ex variis chartis quae a Guichenone
in Bibliotheca Sebusiana, et ab Ughello,
tomo IV Italiae Sacrae in episcopis Eporediensibus
referuntur, patet nihil a Willelmo abbate omissum
fuisse ut Fructuariensis monasterii libertatem, tum
in temporalibus, tum in spiritualibus, adeo firmiter
stabiliret ut posteris temporibus, facile non convelleretur.
Primum ab Henrico imperatore confirmari
sibi curavit quaecunque aut a suis propinquis aut
ab aliis piis viris monasterio tradita fuerant. Exstat
ea de re ejusdem Henrici diploma, datum anno 1014,
ex quo non solum multa de variis possessionibus
quas jam tunc possidebat coenobium Fructuariense
comperta fiunt, verum etiam exinde innotescunt,
tum nobilissimum Willelmi nostri genus, tum alii
nonnulli viri illustres, qui postpositis mundi illecebris
tunc temporis eo in loco monasticam vitam ducebant;
quin et #Gonthardi judicatus,@# supra in Willelmi
instrumento laudatus, ab Henrico confirmatur.
« Domnus, inquit, abbas Willelmus nostram clementiam
adiit petens quoddam monasterium nostra
auctoritate corroborari, situm in loco qui dicitur
Fructuaria, ex propria haereditate fratrum ejus Gotfredi,
Nitardi atque Roberti, in honore sanctae Dei
genitricis Mariae sanctique Benigni martyris constructum,
velut in charta judicatus a Gonthardo
diacono edita continetur. Cujus precibus susceptis
prius regali praecepto confirmavimus, » etc. Inter
alios monasterii benefactores recenset Otthonem
Willelmum, nostri Willelmi consanguineum, ut supra
diximus, cujus complures exstant chartae in Benigniani
sicut et in Fructuariensis monasterii favorem
datae. « Habeat et teneat quieto jure castellum
Longobardorum cum omnibus suis pertinentiis, et
omnia praedia illa et cortes, quas dedit Ottho, qui
et Willelmus, comes, filius Adalberti, nepos Berengarii
regis, ipso loco infra fines Longobardiae ex
haereditate parentum et propinquorum suorum. Statuimus
etiam per hanc nostri praecepti firmitatem in
perpetuum habendas omnes terras illas, quas habere
debet jam saepe nominatum monasterium ex haereditate
Roberti, quondam viri nobilissimi, qui fuit
genitor jam dicti abbatis Willelmi . . . Confirmamus
omnem illam haereditatem et possessiones, quae ex
paterno et materno jure debebantur Otberto, qui
fuit filius Gerardi, et nepos Otberti comitis, qui fecit
haeredem suam sanctam ecclesiam Fructuariensem,
quando pater ejus et ipse reliquerunt mundum,
dantes se et omnia sua Deo, factis monachis . . . »
Sub finem enumerat cellas, seu prioratus, qui jam
tunc a monasterio illo pendebant; scilicet cellam
« Astensem, cellam Navigensem, cellam in Quaranta,
cellam in Cavalliaca, cellam in Paderno, » etc.
4.
Anno Christi 1023, aliud item privilegium ab
eodem imperatore obtinuit Willelmus quo monasterium
Fructuariense, | null | c118f011-c246-4b89-a08f-8dd29bc7461d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
« prout in charta judicatus a
Gunthardo diacono edita continetur, » sub speciali sua
defensione suscipit, ac privilegium Benedicti VIII confirmat.
« Dehinc, inquit, ut stabilius permaneat imperiali
auctoritate corroboramus, sub nostra defensione
ea ratione recipimus, ut nullus dux, marchio, etc.
Statuimus quoque et Dei nostraque auctoritate confirmamus,
ut idem locus supra memoratam libertatem
in cunctis obtineat, et quaecunque de ejus libertate
et stabilitate, de abbatis electione et consecratione a
domno apostolico Benedicto multisque episcopis in
privilegiis et synodalibus decretis statuta sunt, rata
omni tempore et inconcussa firmitate subnixa conserventur. »
Observat Hugo abbas Flaviniacensis in
Chronico Virdunensi Willelmum nostrum, quem
« rectorem strenuum et religione praestantissimum »
appellat, beato Henrico acceptissimum fuisse. Et
paulo inferius eumdem Willelmum « supra regulam
dictum fuisse ait a rigore ferventioris propositi. »
5.
Post Henrici Augusti obitum Conradus ejus
successor, a beato Willelmo rogatus, iisdem pene
verbis ac Henricus monasterii Fructuariensis libertatem
sua pariter auctoritate roboravit, ut ex ipsius
charta patet, quae ab eodem Guichenone refertur,
in qua Joannes ejusdem loci abbas memoratur,
qui in Chronico Benigniano, supra, appellatur #Joannetinus@#
et Henricus, ejusque successores Augusti
« in fratrum sodalitium » dicuntur adsciti.
« Dignum duximus Fructuariense coenobium litteralibus
praeceptis confirmare, exorante domno Willelmo
Divionensi abbate, qui, praedictum monasterium ex
praediis, eleemosynisque propinquorum suorum ac
caeterorum fidelium Christi a fundamentis construens,
plurimos secundum regulam sancti Benedicti Deo
servientes inibi congregavit. Nos nostrosque in perpetuum
successores, prout divae memoriae praedecessorem
nostrum Henricum suo ac fratrum contubernio
sociaverit, omnium benefactorum suorum
participium habere cupiens, primum ejusdem coenobii
abbatem, nomine Joannem, ejus in praesentia
consecrari fecit, et tam ipsum quam totum eumdem
locum suae imperiali tutelae commisit, ea maxime
pro causa ut eamdem illi in omnibus libertatem
conservet quam Cluniacense monasterium habere
dignoscitur. Nos ergo saluti nostrae consulentes, »
etc. Privilegia quoque et synodalia decreta Benedicti
papae caeterorumque episcoporum confirmat
iisdem verbis ac in Henrici diplomate supra laudato;
quod et ab aliis imperatoribus, imo et a pontificibus
Romanis factum fuisse observat Franciscus Augustinus
ab Ecclesia in Catalogo Fructuariensium abbatum,
Historiae chronologicae Pedemontanae cap. 27,
ubi Joannem abbatem hic memoratum Guidonis comitis
sancti Martini filium, Ardulnique Italiae regis
nepotem fuisse dicit.
6.
Non minori devotione Robertus Francorum
rex erga monasterium Fructuariense tenebatur quam
imperatores, quamvis esset extra sui ipsius ditionem
situm. Unde cum ab eo requisisset Guillelmus
bonorum aliquot confirmationem, quae in Francia
monasterio suo concessa fuerant, ultro ei piissimus
rex praebuit assensum, atque generali praecepto asseruit
Fructuariensi monasterio quaecunque vel jam
data ipsi essent, aut quae postea forte traderentur,
intra regni sui fines ( #Vide supra in@# ROBERTO #rege inter
praecepta ejus ecclesiastica.@#
7.
Proferenda nunc Lamberti Lingonensis episcopi
charta, qui Fructuariensis monasterii subjectionis
a Divionensi immunitatem, quam a Brunone
Guillelmus impetraverat, confirmavit. Cujus tamen
nullum habebatur publicum instrumentum, quod
Bruno morte praeventus rem non absolvisset. Haec
autem charta est veluti caeterarum omnium quae ( #sic@# )
asserenda monasterii ejusdem libertate supra protulimus
compendium. Habetur centuria II, num. 79,
ex archivio regio Taurinensi descripta.
#Ego Lambertus sanctae Lingonensis Ecclesiae episcopus,
notum fieri decrevi tam praesentibus quam
futuris, quod quidam dilectus ex dilectis, abbas videlicet
Willelmus, adiit paternitatem nostram justis
precibus, ut synodali decreto quoddam testamentum,
quod ad votum praeventu mortis beatae memoriae praedecessoris
nostri Brunonis adimplere nequivit benignitas,
nostrae benevolentiae perficeretur auctoritate.
Quod quidem non immerito tanto facilius debet impetrare
quando Dei cognoscitur zelo id omnino postulare.
Quidam enim suus carnali propagine germanus,
nomine Godefredus, ad sanctam veniens conversionem
totum quodcunque habuit secum Deo devote contulit,
ea maxime intentione ut de proprio suo construeretur
monasterium, quod ne alicujus episcopio
vel caenobio fieret aliqua subjectione obnoxium, solerti
pertractatum est consilio ut in quodam loco, antiquitus
Fructuaria dicto, aedificaretur, quod legalem
per chartulam a Nitardo et Rotberto germanis ipsius
Gotefredi cuidam Guntardo levitae traditus est, ut
ipse inde faceret judicatus testamentum sub liberrima
omnino conditione. Quod et factum est, sed non sine
multorum, maxime Arduini regis et Bertae uxoris ejus
adjutorio; quorum sagaci industria legali legaliter
confirmata sunt testamenta, et sancto Divionensi coenobio
non parvi pretii, ut patet, collata sunt | null | 642987d6-64cd-4ec8-a097-89cf0a770993 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.