Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
in pascha adfuit, et colaphum Judeo, sicut illic omni pascha semper moris est, inposuit, et cerebrum ilico et oculos ex capite perfido ad terram effudit; et statim mortuus, a sinagoga Judeorum de basilica sancti Stephani elatus, sepulturae datus est. Quo tempore Cordubenses Mauri per mare Gallicum subito cum multa classi Narbonae per noctem appulerunt, et summo diluculo cum armis in circuitu civitatis sese effuderunt; et sicut ipsi nobis retulerunt, sortilogium eorum eis promiserat, prospere acturos et Narbonam capturos. At christiani quantotius corpus et sanguinem Dei a sacerdotibus accipientes communicaverunt, et praeparantes se ad mortem, bello invaserunt Sarracenos, et victoria potiti sunt, omnesque aut morte aut captivitate cum navibus et multis spoliis eorum retinuerunt, et captivos aut vendiderunt aut servire fecerunt, et Sancto Marciali Lemovicae viginti Mauros corpore enormes transmiserunt dono muneris. Ex quibus abbas Gosfridus duos retinuit in servitute, ceteros divisit per principes peregrinos, qui de partibus diversis Lemovicam convenerant. Loquela eorum nequaquam erat Sarracenisca, sed more catulorum loquentes, glatire videbantur. 53. Eo tempore infinita multitudo Normannorum ex Danamarcha et Iresca regione cum classe innumera appulerunt portum Aquitanicum. Et, sicut parentes egerant, conati sunt omnem Aquitaniam desertare et captivare. Itaque dux fortissimus Willelmus mandat ubique per episcopos, ut suaderent plebem Domini auxilium cum jejuniis et letaniis implorare. Ipse vero congregata manu valida electorum, mense Augusto, imminente jam nocte, circa litus maris secus eos castra disposuit. Pagani videntes tantam multitudinem, terrore conpulsi, tota nocte minutas scrobes per circuitum foderunt et cespitibus operuerunt, ut ignorantes equites ibi ruerent. Itaque mane primo incautus exercitus, cum duce prima frontis acie praecurrente, equo super paganos frena laxans, mox per scrobes dilabitur. Et ruentibus equis cum sessoribus armorum pondere gravatis, pagani multos capiunt; et novissimi exercitus, tarde caventes dolum, equis dissiliunt. Ipse dux, equo scrobem offendens, in praeceps venit, et armis oneratus jamjam deciderat in manum adversariorum, nisi, Deo, qui eum semper custodit, robur et mentem ei ministrante, magno impetu saltum daret et velocissimo cursu sese redderet suis. Mox intermissum est bellum causa captorum, ne interimerentur; erant enim ex nobilioribus. Cum eo die ab utrisque nutaretur, sequenti nocte, plenitudine maris invitante, cum captis concite pagani navibus insiliunt, et auxilio pelagi liberantur, nec amplius fines illos inquietarunt. Dux autem pro captis infinita pondera argenti misit, et unumquemque pensans argento redemit hominem. 54. Fuit dux iste a puericia doctus litteris, et satis noticiam scripturarum habuit. Librorum copiam in palatio suo servavit, et si forte a tumultu vacaret, lectioni per se ipsum operam dabat. Longioribus noctibus elucubrans in libris, donec somno vinceretur. Hoc Hludovicus imperator, hoc pater ejus Magnus Karolus assuescebant. Theodosius quoque victor augustus in aula palatii non modo legendo, verum et scribendo creberrime exercitabatur. Nam Octavianus Cesar Augustus post lectionem propria manu praelia sua et gesta Romanorum et alia quaeque non segnis scribebat. 55. His temporibus Normanni supradicti, quod patres eorum numquam ausi sunt facere, cum innumera classe Hiberniam insulam, quae et Hirlanda dicitur, ingressi sunt una cum uxoribus et liberis et captivis christianis, quos fecerant sibi servos, ut, Hirlandis extinctis, ipsi pro eis inhabitarent opulentissimam terram. Quae 12 civitates cum amplissimis episcopatibus et unum regem habet et propriam linguam, sed Latinas litteras. Quam sanctus Patricius Romanus ad fidem convertit, et ibi primus praefuit episcopus; quae undique mari circumcincta est. Ibi solsticialis brumalis dies vix duarum est horarum, et solsticialis estiva nox ejusdem parvitatis. Consertum est ergo praelium per triduum incessanter, et Normannorum nullus vivus evasit. Uxores eorum cum parvulis sese cunctae in mare praecipites suffocarunt. Qui vivi eapti sunt, feris ad laniandum projecti sunt. Unum ex captivis dimisit, rex vivere, quia christianum captivum fuisse cognovit, et cum muneribus donavit. Rex vero Canotus de Danamarcha paganus, mortuo Adalrado rege Anglorum ( #an.@# 1016), regnum ejus dolo cepit, et reginam Anglorum in conjugium accepit, quae erat soror comitis Rotomensis Richardi, et factus christianus, utraque regna tenuit, et quoscumque potuit ex paganis de Danamarcha ad fidem Christi pertraxit. Richardo vero comite Rotomagi, filio Richardi, Normannos gubernante
null
2b8c790c-1b79-4581-97cf-2269e64167cc
latin_170m_raw
null
None
None
None
, multitudo eorum cum duce Rodulfo armati Romam, et inde conivente papa Benedicto Appuliam aggressi, cuncta devastant ( #an.@# 1017). Contra quos exercitum Basilius intendit, et congressione bis et ter facta, victores Normanni existunt. Quarto congressu cum gente Russorum victi et prostrati sunt et ad nichilum redacti, et innumeri ducti Constantinopolim, usque ad exitum vitae in carceribus tribulati sunt. Unde exivit proverbium: #Grecus cum carruca leporem capit.@# Tunc per triennium interclusa est via Hierosolimae; nam propter iram Normannorum, quicumque invenirentur peregrini, a Grecis ligati Constantinopolim ducebantur, et ibi carcerati affligebantur. Item Normanni, duce Rotgerio, ad occidendos paganos Hispaniam profecti, innumeros Sarracenorum deleverunt, et civitates vel castella ab eis abstulere multa. Primo vero adventu suo Rotgerius, Sarracenis captis, unumquemque eorum per dies singulos, videntibus ceteris, quasi porcum per frusta dividens, in caldariis coctum eis apponebat pro epulis, et in alia domo simulabat se comedere cum suis reliqua medietatis menbra. Postquam ita omnes percurrisset, novissimum de custodia quasi neglegens permittebat fugae, qui haec monstra Sarracenis nunciaret. Qua de causa timore exanimati, vicinae Hispaniae Sarraceni cum rege suo Museto pacem a comitissa Barzelonensi Ermensende petunt, et annuum tributum persolvere spondent. Erat enim haec vidua, et Rotgerio suam filiam in matrimonium sociaverat. Cum quibus pace facta, Rotgerius cum ulteriore Hispania decertare cepit, et quadam die una cum 40 solummodo christianis quingentos Sarracenorum electos in insidiis latentes offendit, cum quibus confligens, fratrem suum manzerem amisit, et tertio campum lustrans, et plus centum adversarios extinxit, et cum suis propria revisit, nec ausi sunt Sarraceni persequi fugientem. 56. Per hos dies dignatus est Dominus clarificare tempora serenissimi ducis Willelmi. In diebus suis namque caput sancti Johannis in basilica Angeriacensi, in theca saxea turrita instar piramidis, inventum est ab Alduino clarissimo abbate ( #an.@# 1010?). Quod sanctum caput dicunt esse proprium baptistae Johannis. Tunc Willelmus dux post paschales dies Roma regressus, hoc audito, repletus est gaudio, et sanctum caput populis ostendendum decrevit. Est reconditum ipsum caput in turibulo argenteo, ubi litterae leguntur: #Hic requiescit caput praecursoris Domini.@# A quo tamen vel quo tempore vel unde huc delatum, vel si praecursoris Domini sit, haudquaquam fideliter patet. In gestis enim Pipini regis, cum de minoribus legatur rebus, ex hac, quae ex maximis est, causa reticetur, et scriptura ex eo facta nequaquam non futilis ab eruditis dijudicetur. Non enim Pipinus in diebus Theophili nec tempore Wandalorum extitit, nec caput praecursoris Domini Alexandriae habitum est. Itaque dum inventum ostenderetur caput sancti Johannis, omnis Aquitania et Gallia, Italia et Hispania ad famam commota, ibi occurrere certatim festinat ( #Oct.@# ). Rex quoque Rotbertus ac regina, rex Navarrae, dux Wasconiae Sancius, Odo Campanensis, comites et principes, cum episcopis et abbatibus, omnesque dignitates terrarum eo confluxere. Ubi omnes offerebant munera preciosa diversi generis; ubi supradictus rex Francorum, oblata conca ex auro purissimo pensante libras 30 et vestibus preciosis ad ornatum ecclesiae, a Willelmo duce reverenter susceptus, Franciam reversus est. Ultra omnem felicitatem et gloriam videbatur concursus psallentium cum reliquiis sanctorum canonicorum, monachorum, undecumque ad memoriam sancti praecursoris festinantium. Inter quae reliquiae principis summi, qui pater est Aquitanorum et primus Galliarum spermologus, videlicet beati apostoli Marcialis, simul cum reliquiis sancti Stephani Lemovicae sedis, illuc deferebantur. Protractis itaque sancti Marcialis in vectorio ex auro et gemmis pigneribus foris basilicam propriam, mox omnis Aquitania, quae jam diu nimis pluviis laboraverat, adventu patris sui laetificatur serenitate reddita. Cum eisdem pigneribus abbas Josfredus atque episcopus Giraldus cum principibus numerosis et omni innumerabili populo diverterunt in basilicam sancti Salvatoris Carrofi. Exieruntque eis obviam monachi cum omni plebe populari miliario uno, et cum apparatu honorifico, antiphonas excelsa voce intonantes, deduxerunt usque ad altare Salvatoris. Et missa celebrata, simili modo prosecuti sunt eos. Cumque in basilicam sancti precursoris intrassent, celebravit ibi missam episcopus Giraldus de nativitate sancti baptistae, cum esset mensis Octuber. Canonici sancti Stephani cum monachis sancti Marcialis alternatim tropos ac laudes cecinerunt; et post missam episcopus cum capite sancti Johannis benedixit populum; et sic de miraculis sancti Marcialis, quae per viam contigerant
null
52870de8-d0f9-49b3-bc34-7372f3b1ffa2
latin_170m_raw
null
None
None
None
, valde laetantes, quinto die ante festivitatem Omnium Sanctorum reversi sunt.--Ea tempestate sanctus Leonardus confessor in Lemovicino, et sanctus Antoninus martyr in Cadurcino miraculis coruscabant, et undique populi eo confluebant. Et gloriosus dux recogitans Dei honorem, accito Odilone sanctissimo Cluniacensi abbate, in sancti Johannis monasterio regularem renovavit districtionem, ubi Odilo abbatem Rainaldum disposuit, defuncto Alduino abbate. Et Rainaldo spiritum reddente, Aimiricum pro eo domnus Odilo patrem praeposuit ( #circa an.@# 1020). Item dum reliquiae sancti Eparchii procederent ad sanctum praecursorem, delatus est pariter baculus ejusdem confessoris. Est ipse baculus pastoralis in summitate curvatus, ad cujus similitudinem super reliquias ejusdem sancti oris nocturnis usque sole oriente resplenduit in coelo igneus baculus, quoad ventum est ad caput sancti Johannis, et miraculis a sancto Eparchio super infirmos sanatos peractis, cum leticia regressum est. Canonicis etiam sancti Petri sedis Egolismensis procedentibus cum reliquiis, cum subvectores earum, induti sacris tunicis, per profundum fluvium pertransissent, non senserunt aquam, sed acsi per aridam ambulassent, nullum signum aquae super eos nec super vestimenta vel calciamenta eorum apparuit. Contigit homines sancti Johannis et Willelmi ducis in Angeriaco vico tumultuari, et vulneratus est praepositus ducis ad mortem, et aula ejus ibi diruta. Tunc a primatibus malivolis, et precipue a Fulcone comite, qui tunc in servitio ducis Pictavis erat, tempore quadragesimae suadebatur ei destruere locum sancti Johannis, et inde monachos ejicere, canonicos inmittere. Et licet serenissimus princeps furore gravi commotus esset pro injuria sua, tamen suam iram et impiorum consilia vicit, et regali more cum ratione prudenti causam pacificavit. Semperque fuit servorum Dei defensor, et Deus ei in omnibus adjutor. Tunc casu civitas Pictavis combusta est, et dux sedem sancti Petri ceterasque ecclesias suumque palatium majori decore ampliavit. 57. Post mortem denique supradicti episcopi Giraldi ( #an.@# 1020) decertabant principes Lemovicenses pro episcopatu, cum Simoniaca heresi pontificatum vindicare conati. Tunc populus urbis letanias cum monachis et canonicis propter hoc peregit, et dux prudentissimus cum consiliario suo Willelmo comite Egolismensi apud Sanctum Junianum placitum habuit ex hac causa ( #an. 1021, Jan.@# ). Adfuit ibi Wido vicecomes et omnes principes Lemovicinorum. Ibi Dei nutu elegit in episcopatus honore Jordanum prepositum ecclesiae sancti Leonardi, magnae nobilitatis et simplicitatis virum. Surgens mane dux a monasterio sancti Juniani, cum duobus episcopis Islone et Isimberto et multitudine principum, devenit ad urbem circa horam sextam. Cui obviam processit omnis civitas gaudens, et mox properat ad basilicam regalem, receptus a monachis cum textu sanctorum evangeliorum et timiamatherio, sicut semper ab eis dux solet excipi. Inde ad tumulum sancti Marcialis missam audivit; et juxta monasterium eo die regaliter hospitatus est. Crastino barbam electo benedici jubet et detondi, et sic ad sedem sancti Marcialis in aula sancti Stephani Jordanum deduxit, et cum baculo pastorali ibi eum gratis honore pontificali vestivit; eratque finis Januarii mensis, et reversus est Pictavis. Quadragesima superveniente dux Romam abiens, filio suo, prudentissimo adolescenti, Willelmo imperavit, ut revertens ordinatum reperiret episcopum. Quod ille adimplere curavit, et media quadragesima Angeriaco ante caput sancti Johannis consecratus est episcopus ab Islone episcopo et Roone atque Arnaldo necnon et Isimberto episcopis, et a clarissimae indolis Willelmo comite et Arnaldo Petragoricensi episcopo Lemovicam deductus, intronizatus est in sede sancti Marcialis ( #an.@# 1021). Archiepiscopus vero Bituricensis Gauzlenus, ad cujus diocesim Lemovica pertinet, quia sine sua auctoritate consecratus est episcopus, totum Lemovicinum excommunicavit, praeter locum sancti Marcialis et quae propriae ad eum pertinebant, ipsumque prohibuit ab officio suo episcopum. Qui satisfaciens, nudis pedibus, cum centum clericis et monachis, omnibus similiter pedibus nudis, Bituricam sedem adiit, ubi archiepiscopus cum clero eis processit obviam, et cum honore eos deducens, quod ligaverat absolvit ( #an.@# 1022). 58. Interea caput sancti Johannis, postquam satis ostensum est populis, reservatum est jussu Willelmi ducis, et reconditum in piramide pristina, ubi interius timiamatherio argenteo quod pendet catenulis, inclusum retinetur. His temporibus cometes velut ensis latior et longior contra septentrionem apparuit pluribus aestivis noctibus, et per Galliam et Italiam e vestigio civitates, castella et monasteria igne cremata sunt plura; inter quae Carrofum casu flamma conbustum est cum basilica Salvatoris
null
f52481f0-70fa-45c1-868e-f8645743a868
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Ecclesiam quoque sanctae Crucis sedis Aurelianis et monasterium sancti Benedicti Floriacum et alia multa flamma devoravit. Dux quoque Willelmus, semper cogitans Dei voluntatem, regularem disciplinam restauravit in Sancto Carrofo ( #an.@# 1014?), ejecto Petro abbate potentissimo, qui per Simoniacam heresim praelationem optinuerat et saeculariter locum administrabat, et subrogato Gunbaldo regulari et Dei servo, abbate sancti Savini . 59. Eo tempore ( #an.@# 1022) 10 ex canonicis sanctae Crucis Aurelianis, qui videbantur esse religiosiores aliis, probati sunt esse Manichei. Quos rex Rotbertus, cum nollent ad fidem reverti, primo a gradu sacerdotii deponi, deinde ab aecclesia eliminari, et demum igne cremari jussit. Nam ipsi decepti a quodam rustico, qui se dicebat facere virtutes, et pulverem ex mortuis pueris secum ferebat, de quo si quem posset communicare, mox Manicheum faciebat, adorabant diabolum, qui primo eis in Aetyopis, deinde angeli lucis figuratione apparebat, et eis multum cotidie argentum deferebat. Cujus verbis obedientes, penitus Christum latenter respuerant, et abhominationes et crimina, quae dici etiam flagitium est, in occulto exercebant, et in aperto christianos veros se fallebant. Nihilominus apud Tolosam inventi sunt Manichei, et ipsi destructi, et per diversas Occidentis partes nuntii antichristi exorti, per latibula sese occultare curabant, et quoscumque poterant viros et mulieres subvertebant. Quidam etiam Aurelianis canonicus cantor, nomine Theobaldus, qui mortuus erat ante triennium in illa haeresi, ut perhibebant probati viri, religiosus visus fuerat. Cujus corpus, postquam probatum est, ejectum est de cimiterio, jubente episcopo Odolrico, et projectum invium. Qui autem flammis judicati sunt supradicti decem cum Lisoio, quem rex valde dilexerat propter sanctitatem, quam eum habere credebat, securi nihil ignem timebant, et a flammis se inlesos exire promittebant, et ridentes in medio ignis ligati sunt, et sine mora penitus in cinerem redacti sunt, ut nec de ossibus residuum inveniretur eorum. 60. Quo tempore ( #an.@# 1021) Aimiricus princeps Ronconiensis contra seniorem suum Willelmum comitem Egolismae, dum ipse Willelmus Romae esset, castrum Fractabotum in Sanctonico extruxit per dies resurrectionis. Promiserat ei fidelitatem super reliquias sanctorum calciamentorum sancti Eparchii. Et quia perjurus contra ipsum fuit, post paucos dies a Josfredo, filio comitis supradicti, obviante ferro confossus, animam sine mora reliquit. Comes vero Willelmus cum Alduino filio castrum diu obsedit, et fortiter expugnatum capiens destruxit, et post multum tempus iterum reedificavit, et filio suo Josfredo commendavit. Guillelmus vero vicecomes Martiliacensis et frater ejus Odolricus gravi discordia decertabant cum Alduino fratre eorum propter castrum Rofiacum multo tempore. Unde factum est, ut a Willelmo comite inter se pacificarentur, et pacem ipsam pactumque conditionis super corpus sancti Eparchii eidem jurarent. Quod inter se mentiti et perjurio rei, alter excecatus est, alii duo honore omni privati sunt. Nam Willelmus et Odolricus dolo ad se evocatum Alduinum prima ebdomada paschae in traditione, postquam cum eis coenaverat et in eorum hospitio dormierat, antequam a lecto surgeret, capiunt, et linguam ei amputant, et occulos effodiunt, et ita Rofiacum recuperant. Regressus itaque Roma Willelmus comes, tantam impietatem vindicare decrevit. Et accito duce Willelmo, Martiliacum obsedit, desolavit igne comburens, et traditoribus vitam et membra concessit, sed eos omni honore privavit, et Alduino caecitate multato Rofiacum concessit. Et post aliquot annos, jubente eodem comite, Alduinus filius ejus Martiliacum reedificavit, et ad suum opus retinuit. Idem quoque Alduinus, jubente patre, Montiniacum castrum a novo extruxit. 61. Quo tempore ( #an.@# 1025) duo monachi sancti Marcialis ex primoribus, valde religione conspicui, sanctitate praeclari, sapientia fulgidi, qui se invicem prae omnibus diligebant, et omne monasterium duae columpnae sustinebant, et velut duo candelabra irradiabant, et juxta se ad mensam sedebant, Rotgerius cantor et Aldebertus armarius, in die sancto Paschae ambo per visum viderunt se vocari a Christo, et ipsa ebdomada laudabiliter finem vitae acceperunt. Tercius monachus sanctitate probabilis, et mox abbas Ugo, dilectione Dei fortissimus, eos ad coelestia subsecuti sunt, et succedit Odolricus abbas prudentissimus, quem consecravit Jordanus episcopus. 62. Quibus diebus ( #an.@# 1023), mense Januario, circa horam sextam eclipsis solis accidit per
null
9dca496b-59c4-4201-a9ae-1bdd6f4f0e66
latin_170m_raw
null
None
None
None
unam horam; luna quoque frequentius laborem passa est, nunc sanguinea, nunc cerulea, nunc deficiens; duae quoque stellae visae sunt in austro, in signo leonis, inter se pugnare per totum autumnum, major et clarior ab oriente, minor ab occidente. Currebat minor quasi irascens et timens usque ad majorem, quae ad se non sinebat eam proximare, sed crine radiorum longius percussam repellebat occidentem versus. Tempore subsecuto defunctus est Benedictus papa ( #an.@# 1024), cui succedit Johannes. Clausit diem Basilius imperator Graecorum ( #an.@# 1025), imperavit pro eo Constantinus frater ejus. Excessit hominem Arbertus episcopus Coloniae, miraculis post mortem clarescens. Eenricus quoque imperator mortuus est sine filiis ( #an.@# 1024), et sacra imperialia moriens reliquit consanguineo suo juniori Conrado. Qui paulo post ad extrema perductus, Cononi fortissimo et prudentissimo principi sceptrum et coronam et lanceam sacram commendavit, eo tenore ut si viveret haec redderet, si moreretur haberet ipse imperium. Quod Dei voluntate actum est. Evasit enim languorem, sed privatus est imperio. Nam Conon, suadente papa Romano et omnibus episcopis et proceribus regni, quia justitiae libram premonstrabat, imperium assumpsit. Junior vero, qui ei occasionem imperandi prebuerat, civili discidio contra eum agere coepit, sed Conon superior extitit. Haec videbantur indicio stellarum majoris et minoris significari. Langobardi vero fine imperatoris gavisi, destruunt palatium imperiale, quod erat Papiae. Et jugum imperatorium a se excutere volentes, venerunt multi nobiliores eorum Pictavam urbem ad Willelmum ducem Aquitanorum, et eum super se regem constituere cupiebant. Qui prudenter cavens, cum Willelmo comite Egolismae Langobardorum fines penetravit, et diu placitum tenens cum ducibus Italiae, nec in eis fidem reperiens, laudem et honorem eorum pro nihilo duxit. In revertendo sane nunciatur ei, Widonem vicecomitem obisse. Et intercedente Willelmo comite Egolismensi, praefecit Lemovicae vicecomitem Ademarum in loco defuncti patris sui. 63. Per haec tempora ( #an.@# 1022) Arveus, sanctitate insignis, thesaurarius sancti Martini Turonis, obiit in Christo, sepultus in atrio basilicae mediae ad pedes crucifixi. Hic Turonis a novo construxit oratorium in honore genetricis Dei, ubi sanctimonialium congregationem sub regulae magisterio Deo servire constituit. 64. Tunc temporis comes Andegavensis Folco, cum manifeste superare nequiret Arbertum Cenomannis comitem, dolo acciit eum in capitolium Sanctonae urbis, quasi in beneficio urbem ipsam ei concederet. Et incautum et nihil mali suspicantem, inclusum capitolio, nefanda eum cepit traditione, primae ebdomadae quadragesimae secundo die. Uxor vero ejus uxorem Arberti dolo temptavit capere ipso die, antequam virum captum audiret, sed ad eam quidam anticipavit prodere cautelam. Ideo Folco uxorem Arberti et principes timens, non est ausus eum interficere, sed biennio carceratum diligentissime custodivit, et a manibus ejus Dominus innocentem eripuit. Quo tempore ( #an.@# 1026) gloriosissimus Ricardus Rotomagensis comes obiit, sepultus apud Fescanum coenobium, in basilica sanctae Trinitatis. Et succedit pro eo Ricardus filius ejus, et ipse non longo post tempore veneno extinctus est ( #an.@# 1028) succeditque pro eo Rotbertus frater ejus. 65. Eo tempore ( #an.@# 1026) Willelmus Egolismensis comes per Bajoariam iter egit ad sepulchrum Domini. Comitati sunt eum Odo Bituricus, princeps Dolensis, Ricardus abbas Verdunensis, Ricardus abbas sancti Eparchii Egolismensis, et princeps ejus et consiliarius ejus Giraldus Fanesinus, et Amalfredus postea abbas, et magna caterva nobilium. Stephanus rex Ungriae cum omni honore eum suscepit et muneribus ditavit. Coepit iter agere mensis Octubris primo die ( #an.@# 1026), et pervenit in sanctam civitatem prima ebdomada mensis Marcii ( #an.@# 1027), reversusque est tercia ebdomada mensis Junii ad propria. Divertit per Lemovicam revertens, ubi omnis multitudo monachorum sancti Martialis splendore festivo obviam exeuntes exceperunt eum. At ubi rumor adventus ejus Egolismam pervenit, omnes principes non solum Egolismensium sed etiam Petragoricensium et Sanctonum, omnisque aetas et sexus ad eum occurrit gaudio perfusa, eum cernere desiderans. Clerus vero monasticus sancti Eparchii in vestibus albis diversisque ornamentis cum magna multitudine populi et clericorum sive canonicorum gaudens processit obviam ei extra civitatem miliario uno cum laudibus et antiphonis. Et omnes in excelsum vociferantes: Te Deum laudamus, deduxerunt eum, ut moris est. Tunc Amalfredum monachum
null
b4822754-560a-4fe8-b088-172130587162
latin_170m_raw
null
None
None
None
, qui cum eo fuerat, elegit abbatem ex basilica beati Eparchii. Nam abbas Ricardus Solombria civitate Greciae citra Constantinopolim in eundo obierat, et ibi sepultus est vigilia epifaniorum. Ordinavit supradictum abbatem Roo episcopus, ubi ipse comes et abbas sancti Martialis Odolricus, stipatus dignitate monachorum, et abbates vicini et maxima nobilitas principum presentes adfuerunt. 66. Eodem vero anno correptus est languore corporis idem comes usque ad mortem. Quo anno Sanctonas urbs ab impiis christianis concremata est cum ipsa basilica sancti Petri sedis episcopalis, et diu permansit desertus ipse locus a divino cultu. Et hanc injuriam Dei comes supradictus vindicare volens, paulatim coepit viribus corporis destitui, et in urbe Egolisma secus aecclesiam sancti Andreae propter offitium divinum jubet sibi domum preparare, in qua aegrotans decumbere coepit ( #an.@# 1028). Ubi incessanter e diversis partibus cuncti principes et nobiles eum visitabant. Cumque dicerent nonnulli, maleficis artibus eum aegrotare--solebat enim robusto et sano corpore vigere--tunc vero nec more senum nec more juvenum corpore fatesceret, detecta est quaedam malefica mulier artes maleficas contra eum exercuisse. Quae cum non confiteretur, juditio Dei commissum est, ut quod verum latebat eventu victoriae inter duos campiones probaretur. Factis ergo sacramentis, decertaverunt inter se diu multumque missus comitis Stephanus et defensor maleficae Willelmus. Stephanus victor sine dampno sui corporis fuit; alter capite quassato, sanguine coopertus, ab hora tercia usque nonam in pedibus stans, victus semivivus in manibus deportatus, longo tempore lecto decubuit. Nec sic malefica confessa est, a tribus tamen mulieribus, quae his maleficiis cum ea interfuerunt, testimoniis convicta est. Narrat Hieronymus, Anthiocum Epifanen fantasiis maleficorum versum in amentiam, et quibusdam erroribus oppressum morbo interisse. Nec mirum, si Deus permittit, christianum prestigiis maleficorum corpore aegrotare, cum beatum Job sciamus a diabolo percussum gravi ulcere, et Paulum ab angelo sathanae colaphizatum, nec timenda sit corporis perituri aegrotatio, graviorque sit animarum quam corporum percussio. Comes ergo pepercit maleficae mulieri nec sinit eam tormentari. Ab episcopis vero et abbatibus penitenciam accipiens idem Willelmus comes, omniaque sua disponens, et inter filios suos et conjugem suam nominatim, prout sibi visum est, honorem suum ordinans, reconciliatus et absolutus est, et toto quadragesimae tempore missas et cultum Dei frequentavit, quousque prima ebdomada majori ante pascha oleo sancto et viatico muniretur, et ligno crucis adorato et deosculato, in manibus episcopi Roonis et sacerdotum spiritum laudabili fine et memoria Deo redderet ( #an. 1028, Apr.@# 6). Per biduum observatum est corpus ejus a clericis et monachis in basilica sedis Petri apostoli. Planctu tota civitas repleta est. Dominica sancta ( #Apr.@# 7) osanna cum ramis et floribus delatum est corpus ad basilicam beati Eparchii, et sepultum ibi ante altare sancti Dionisii. Sepelierunt eum duo episcopi Roo Egolismensis et Arnaldus Petragoricensis. Ad capud ejus jussit filius ejus Alduinus poni tabulam plumbeam ita scriptam: #Hic jacet domnus et amabilis Willelmus comes Egolismae, qui ipso anno, quo venit de Hierusalem, obiit in pace 8 Idus Aprilis, vigilia osanna, 1028 anno ab incarnatione, et tota sua projenies jacet in loco sancti Eparchii@#. Itaque post sepulturam ejus processerunt episcopi cum clero et populo ad sanctam processionem dominicam, et stationem peregerunt. Successit pro Willelmo Hilduinus filius ejus in principatu Egolismae, et praeclarum laeticiae signum in initio principatus ejus ostensum est, cum de dolore sepulturae transiit populus ad laetitiam, obviam Domino exclamans: #Osanna in excelsis; benedictum regnum patris nostri David,@# preferens manibus victoriae palmas, ramos securitatis et flores suavitatis. Optulit supradictus Willelmus pro sepultura sua sancto Eparchio diversa et preciosa munera, auro et argento multo, et curpivit Vasnacum Boscum, et laxavit duo candelabra argentea pensantia trecentos solidos, et laxavit unam crucem auream cum gemmis processionalem. 67. Crastina vero post sepulturam ejus die Blavia castrum dolo subtractum est comiti Alduino a Josfredo fratre ejus. Mox comes Ilduinus cum virtute militari illuc tendit, et cito ipsum castrum capiens in deditionem accepit, et missa illic custodia militum. Egolismam regreditur ad celebrandum pascha. Quo regresso, frater ejus Josfredus per dies fortissimos parasceve et sepulturae et paschae contra Blaviam extruxit aliud novum castellum. Hoc comperto, Ilduinus nequaquam praetermisit opus Dei, sed
null
187c5cd0-ff45-45a2-bf47-ab5bd2869120
latin_170m_raw
null
None
None
None
cum magna gloria et laeticia sanctum pascha celebravit ( #April.@# 14). Et post diem tercium festivitatis, commoto electo exercitu, ad bellum committendum exiit; audiverat enim fratrem suum velle cum eo confligi et exercitum adgregari. Itaque castrum noviter munitum obsedit, et prelium praestolatur feroci corde. Sed nequaquam frater ejus praesumsit eum lacescere ad pugnam, videns robustam eum habere manum; et post dies octo, expugnato et capto castro, supplex venit ad eum, cui protinus comes Ilduinus ignovit et pacem consensit, et facti sunt amici. Et tunc in beneficio tres partes Blaviae comes concessit fratri suo Josfredo, quartam sibi retinuit, et conditionibus congruis pacificati sunt amore praecipuo. 68. Qua tempestate Odolricus, sancti Marcialis abbas vigilantissimae honestatis, Egolismam venit ad Ilduinum comitem. Ipse vero tunc donavit sancto Marciali aecclesiam sanctae Mariae in territorio Burdegalensi cum insula magna Dornoniae, in qua est sita; et est ipsa insula vel aecclesia uno plus miliario a castro Fronciaco, quod erat in dominio proprietatis supradicti comitis cum omnibus in circuitu terris et castellis. Quam possessionem retinebat ex jure haereditario uxoris suae nobilissimae, comitissae Alaiziae. Pater vero ejus Willelmus reversus a Hierosolimis, multis principibus bonum fuit exemplum. Confestim enim Isimbertus episcopus Pictavinus, et Jordanus episcopus Lemovicus, et comes Fulco, pluresque primatum Hierosolimam tendunt. 69. His diebus concilium adgregavit episcoporum et abbatum dux Willelmus apud Sanctum Carrofum, propter extinguendas haereses, quae vulgo a Manicheis disseminabantur. Ibi adfuerunt omnes Aquitaniae principes, quibus precepit pacem firmare et aecclesiam Dei catholicam venerari. Siguino vero Burdegalensi defuncto archiepiscopo ( #circa an.@# 1020), et Acio post eum ordinato, et non longe post vita privato, dux Aquitaniae Willelmus et dux Wasconiae Sancius, adgregato conventu aput Blaviam ( #circa an.@# 1027), constituerunt archiepiscopum Gotefridum, natione Francum, moribus honestum. Qui ibidem consecratus est a suffraganeis episcopis. 70. Rex quoque Navarrae Sancius, adhibitis secum Wasconibus, super Sarracenos exercitum duxit, et devastata Hispania, cum multis spoliis et magno triumpho remeavit ( #an.@# 1027). Ipso denique anno rex Gallitianus Adefonsus Sarracenos populatus est magna infestatione, et quadam Hispaniae civitate per obsidionem pene sese tradente ei, dum ipse, armis depositis, furentes extrinsecus christianos a certamine sedaret hostium, ab adversariis, quibus parcere deliberavit, ictu sagittae foris muros vulneratus interiit, et sic exercitus ejus dolore non sine magno regreditur, lugens principem suum.
null
5e63f67f-1733-4dd9-8f3a-d7e85ec89ae5
latin_170m_raw
null
None
None
None
MONITUM. Post Alcuinum (De Vita S. Richarii.--Vide inter Opera Alcuini, Patrolog. t. CI, col. 681) adducimus Ingelramnum seu Angelramnum nusquam editum, primum monachum, deinde abbatem Centulensem ineunte saeculo XI, qui #praecipiente sibi venerabili suo quondam magistro, domno scilicet Fulberto Carnotensi episcopo (inquit Hariulfus in Chron. lib. IV, cap. 8) almiflui confessoris Christi Richarii Vitam, ab antiquis compendiose descriptam, versu heroico jocundiorem fecit, nihil pene extrinsecus addens, sed eumdem sensum per omnia repraesentans.@# Ingelramnus carmen suum divisit in libros quatuor. In primo purum putum Alcuinum (si metri formam excipias) exhibuit, ut capita capitibus conferenti perspectum erit. Cur vero Ratbertum, si forte de Richario scripserat, praetermisisset? In secundo ac tertio libris Miracula S. Richarii ab vetusto auctore exarata, in quarto Relationem S. Richarii versibus reddidit. S. Richarium VI Kalend. Maii memorat praeter Wandalbertum Usuardus his verbis: #In pago Pontivo@# S. Richarii #presbyteri et confessoris.@# Pontivensium regio, vulgo #le Ponthieu,@# tractus est Picardiae intra fines Ambianensium, Morinorum, et Neustrianorum, cujus tractus caput Abbavilla, #Abbeville,@# a qua duabus leucis orientem versus distat Centula seu Centulum oppidulum, ubi Centulense monasterium, utrumque nunc S. Richarii ( #Scint-Riquier@# ) nomine insignitum, ad Scarduonem rivulum, quem loci incolae vulgari nomine #la rivière aux Cardons@# appellant. Magna fuit quondam istius coenobii dignitas, praecipue a tempore S. Angilberti abbatis, qui in suo coenobio #monachos trecentos, centumque pueros inibi erudiendos,@# ac Laudem perennem instituit (HARIULFUS in Chron., lib. II, c. 11). Illic floruere abbates dignitate ac religione praestantissimi, S. Angilbertus Caroli Magni gener, qui tres ecclesias Laudi perpetuae (Ibid., c. 8), primam in honorem S. Salvatoris ac S. Richarii, alteram S. Mariae, tertiam in honorem S. Benedicti consecravit; Nithardus, Angilberti filius ac successor, aut certe Ludovici, si Petavio in Syntagmate Nithardi credimus; Helizachor, post Helricum #abbas sanctissimus;@# post Ribbodonem Ludovicus #ex regali prosapia oriundus;@# Hruodolfus #gloriosissimi regis Caroli,@# Calvi scilicet, #avunculus;@# atque (ut taceamus Heligaudum ex comite monachum et abbatem, ac Guelfonem #abbatem sanctissimum@# ) Karlomannus ipsius gloriosissimi regis Caroli filius. Paulo post regimen Karlomanni dirutum est a barbaris coenobium; cui restaurato post Ingelardum Corbeiae monachum praefuit Ingelramnus rebus pie ac praeclare gestis, imo et prophetiae dono clarus; ac Gervinum virum sanctitate eximium habuit successorem (ibid., lib. III, c. 22). Caeteros mittimus ac monachos pietate insignes, in his Ansegisum ad Nicolaum papam a Carolo Calvo legatum (ibid., c. 14 et 20), Hieremiam, qui postea Senonensium antistes fuit, et Odelgerum monachum, quem Hariulfus in lib. IV, cap. 10, magnopere commendat. Caeterum hodie quoque non ignobile est S. Richarii monasterium Centulense a nostris inhabitatum et excultum, cujus primordia a B. Richario circa annum 625 jacta esse credimus. S. Benedicti regulam illic a primordiis aut certe non multo post viguisse ex eo constat quod Centulensi monasterio praefuerit tertio loco Coschinus, abbas Gemmeticensis coenobii, quod instituto Benedictino ab origine addictum fuisse ex SS. Filiberti et Aicadri abbatum Actis perspicuum est. INCIPIT VITA. Vita Patris sancti versu descripta Richari, Ipsius famulus quam sibi composuit Abba Ingelramnus, necnon miracula plura Vita acta gessit quae per eum Dominus. Solers, o lector, quamvis sint schemate vili, Ne pigeat nostros versiculos legere. Plurima perpendes fuerint quae digna flagellis: Attamen utile in his invenies aliquid. Cum vitium agnosces, ipse emendare memento, Utile pertracta quo utilis ipse fias. Ingenito Patri, genitae sit gloria Proli, Sit sancto amborum gloria Spiritui. INGELRAMNUS SCHOLASTICUS FULBERTO EPISCOPO Dono totius prudentiae, divinae scilicet atque humanae, debriato sufficienter et sobrie, FULBERTO praeceptori et domino INGELRAMNUS, monachus ipsius scholasticorum vilissimus, ad quam vocamur Divinitatis cognitionem. Super nostro profectu quem amplius te gaudere oporteat, qui nobis ut aggrediamur grandia, paterno affectu sollicitudinem impendere non cessas? Nos tamen dediti pigritiae, quod utile sapiamus aliquid, vixdum valemus promere.
null
6dacc5b7-3544-468b-b67b-889a80b5b864
latin_170m_raw
null
None
None
None
Unde fit ut quia ut lucretur talentum expendere nolumus, nedum mereamur audire #Euge@# delectabile, cum inutili servo subimus damna defossae pecuniae. Nostris denique culpis promerentibus agitur, quod praepeditus pluribus negotiis minus te praebes nostris aspectibus. Qua in re licet tuae sanctitatis non minuatur constantia, nostra tamen juste punitur negligentia: ut qui proferenda occultamus, his quae opus sunt scire careamus. Quod vitium taciturnitatis formidans incurrere, non parvae materiae mihi pondus imposui, videlicet Vitam S. Richarii describere metrice: in qua quomodo fuerat edita rhetorico stylo diligenter et lucide, nihil addere vel minuere decrevi, metro duntaxat scriptoris dicta rependens. Quod ut facerem, non me fingendi nova constrinxit impossibilitas, verum persuasit imitatio carminis quorumdam venerabilium ex Divinitate canentium: qui refugientes ad inventiones novas, sacrae Scripturae simpliciter repraesentavere sententias. Quorum labor meo judicio nequaquam deputandus est super alienum fundamentum aedificatio, sed magis divinorum miraculorum officiosissima recitatio. Singulis igitur principiis quatuor librorum quos edidi, singulos prologos inserui, ob hoc solum ut in his postularem veniam mihi poetae novo, cum invenirentur multa quae possent adnotari vitio. Quod opusculum quia tuo labore faciente confinxi, tuae correctioni devovi; neque id passus sum proferre palam, donec tui favoris dignaretur clementia. Ergo munus oblatum suscipere ne renue; aures pias inutili carmini commodare ne refuge, ut in hoc etiam laudis tuae cumulus accrescat, dum futura noverit aetas habuisse te discipulos alicujus utilitatis idoneos. Quod si impetrare mereor, id negotii nostris conscholasticis manda: sunt etenim digni illorum quidam, quorum auctoritati praebeatur credulitas. PROLOGUS PROPOSITIONIS. Expendit quoties devotio Christicolarum In sanctis laudes: quis laudatur nisi Christus? Nempe quid ipsius dono fecere refertur. Ecclesiastica laus quapropter continuari Debet, et assiduus fieri concentus in hymnis, Non tantum vocis, verum modulamine cordis. Haec equidem Domino sanctisque placere probatur. Utile praeterea sanctorum scribere gesta. Namque beatorum dum transit vita per aures Corporeas, animus divino ardescit amore, Ac se deposito consortem tegmine carnis Exoptat, quorum miratur lucida facta. Vitam Richarii quapropter scribere sancti Aggredior metro, quo illi qui carmine gaudent Hanc habeant: prosam quos plus delectat habere, Illam quam nostri quondam fecere priores. Nec solum scribam vivens quae mira peregit. Quin etiam postquam projecit pondera carnis, Longo sed spatio sancti caruit quia claustrum Scriptorum studio; quamvis perplura patrasset, Ac si non fuerint, omnino facta silentur. At postquam ingenii nostri scintilla reluxit, Gratia quam Domini succenderat omnipotentis, Pastor praefatus fecit miracula si qua, Juxta quod potui, curavi tradere chartis. Pondera et ut nostri fierent majora libelli, Haec illis junxi quae industria prisca notavit. Nec cupidus laudis (mens est mihi conscia testis) Hoc opus incoepi: cupiens sed scire futuros Pastorem nostrum tales habuisse clientes, Qui, etsi imperfecte, sapuerunt ludere versu. Sed tres antiquo quia sunt in codice libri, Hunc numerum metrum contendit reddere nostrum: Quas etiam metas illi noscuntur habere, Me dare constitui quos sum scripturus et ipsis. Insuper ex multis memorans miracula pauca. Quae sancti meritis nostris sunt gesta diebus, Aggredior librum reliquis superaddere quartum. Non bene compositos notet et ne forte quis illos, In studio memet fateor cum fingere coepi, Ternos annorum nondum implevisse dierum. PROLOGUS INVOCATIONIS. Auctor perpetuae lucis largitor et index, Aeternum tibi qui Natum ingenitus genuisti, Per quem fecisti quidquid subsistit in orbe, Perlustras totum sancto qui Flamine mundum, Quem credunt cuncti retinet quos ordo fidelis; Sic personarum distinctum nomine terno, Simplex ut Deitas maneat tibi semper et una; Monstras antiquis typica qui lege beatis Quae reserat sumens Jesus de Virgine carnem; Menti infunde meae donum coeleste benignus, Osque reple laude, ut possim cantare decenter Quae per Richarium gessisti mira beatum. Sicut enim errorem sequitur cui tu via non es; Sic quisquam sine te poterit nil dicere de te. Voce quidem novi te commonuisse prophetae Dilatetur ut os, quia sis implere paratus. Ad succlamandum quapropter praeparo linguam: Da gustare mihi quam sis bonus atque suavis, Ut valeam pastus tanta dulcedine verbum Eructare bonum, canere et magnalia regis Cuncta gubernantis, qui nos de fauce leonis Eripuit tetri, cujus pietate soluti A vinclis mortis, coeli super astra levamur. Nutu namque tuo coelum volvuntur et
null
1ea7fc9d-4f10-4e0c-b1c7-a28a82775c2d
latin_170m_raw
null
None
None
None
astra, Tendit ad alta ignis, terrarum pondus ad ima, In mare cunctarum cursus festinat aquarum: Omnia claudit hiems, solvuntur et omnia vere, Aestatis fervor terrarum semina siccat, Decutit arboribus fructus autumnus honorem: Noscitur atque nihil naturae in rebus haberi, Quod praeceptorum contemnat jussa tuorum. Errores cunctos da me vitare nocivos, Ut pateat, duce te, semper mihi semita vitae. I. #Quod sanctum patres genuerunt religiosi.@# Si quis Francorum studiose gesta priorum Scrutatus fuerit, discet bellando frequenter Primos barbaricas reges superasse catervas; Sicque Dagobertus regnum tenuisse quiete, Dici ut pacificus posset Salomonque secundus. Ipse manu larga populis popularia dona Praebuit, et dignum Christi servis famulatum. Pluribus inque locis terrae coepere coloni Tunc aedes fundare sacras, et relligiosus Accrevit Domino populus. Quo tempore fulgens Lucifer astriferas sicut resplendet in auras, Claruit in villa claris e patribus ortus, Laribus a centum fuerat quae Centula dicta, Charum Richarius cunctis et amabile pignus: In quo nobilitas generis nec sola refulsit, Moribus in sanctis permansit denique constans, Ut laicus vitae gereret praesagia sanctae. II. #Arripuit callem quibus erudientibus arctum.@# Tunc et Pontivus meruit splendescere pagus Forte sacerdotum radians fulgore duorum: Nomen majoris quorum fuerat CAIDOCUS, Egregios meritis quos misit Hibernia nobis. Ex ipsis populus temnens audire salutem, Non recipit digne, digno nec tractat honore, Sed magis a propriis coepit depellere metis. Quorum crudelis sanctum violentia movit Richarium, et justos rapiens a plebe feroci Hospitium tribuit, tenuit, fovitque benigne, Disponente Deo, quo salvarentur utrique. Succensusque diu divino lumine lychnus Nec claudi valuit, radios sed in ampla tetendit. Namque peregrinos postquam suscepit in aedem, Ipsis corporeos sumptus largitur ab ipsis Sollicitus vitae capiens compendia sanctae. Nec tellus sterilis percepit semina verbi: Sed menti inseruit, carnis quod sumpsit ab aure, Quamplura et Christi portavit ad horrea grana. III. #Qualiter exactae deflevit crimina vitae.@# Sic quoque magniloquum sancta ratione virorum Coelestique simul tactus spiramine sanctus, Mente pia propriae pandit peccamina vitae; Atque juventuti si quid vitiosa voluptas Contulerit culpae, lacrymarum flumine tersit, Hospitiumque Deo quia sub specie famulorum Praestitit, ipsius fuit a pietate receptus. Extunc sumpsit enim primordia relligionis, More et apostolico postponens posteriora Prudenter sese rapiebat in anteriora: Versiculique memor Psalmistae vaticinantis, Qui transire refert a virtute ad virtutem Electos, Dominum ut quivisset adire deorum. IV. #Quod pollens multa est factus virtute sacerdos.@# Post se carnali tantum frenavit ab esca, Ut corpus potius nutriret quam satiaret Lassatum longis jejunis robore panis Conjuncti cineri, lacrymis aucto quoque potu. Hocque cibo tentus, carnem servire coegit Spiritui, pugnans aeris nec perculit auras, Sed corpus fregit, sub servitiumque redegit: Doctrinae Christi lator ne forte futurus, A quoquam ex aliquo posset reprobarier actu. His igitur multisque aliis profectibus auctus, Sancta sacerdotis sic ad fastigia venit: Christum ut qui promptus fuerat per plura referre, Congruus hoc tanto quo non caruisset honore, Hunc famulus Christi fructu pietatis adornat, Hunc praeceptorum geminum donavit honore, Hunc quae sunt Domini demonstrans amplificavit: Cultor et ut sapiens divino vomere sulcans, Sentes peccati de Christi vulsit agello, Atque salutiferum roravit mentibus imbrem. V. #Quod prior implevit quae alios facienda docebat.@# Quo fuso, pietas Domini nec defuit alma: Quippe fidem nostrae fecit succrescere gentis Unde Dei servus charus cunctis et amandus Exstitit et merito. Quoniam non dignus honore Esset, mellifluo qui quod sermone docebat, Praevius hoc sacro monstrabat signifer actu? Si quid et a populo doctrinae in stipe recepit, Illud egenorum delegit sumptus ut esset. Quin etiam vitae venturae ductus amore Decrevit lucem non sollicitare sequentem. Creditor o felix, o vir recolende per aevum, Dum praestas parvum, coeli qui regna lucraris! Denique solamen miseris, tectum peregrinis Exhibuit, viduis tutor fuit atque pupillis; Ut Job pes claudis, oculus quoque lumine demptis. VI. #Quod miseros fovit, rigidos dureque domavit@# Nec despexit opem laceris conferre leprosis: Sed promptus lavacris ipsorum membra refovit, Intrat in haec etiam post illos ipse lavandus. Quidque Propheta pio quondam praeceperat ore, Frangere qui panem jubet esurientibus, atque In tectum Christi conducere mandat egenos, Ille Deo
null
c38a9617-dbc3-441c-80eb-4ca6b2240c68
latin_170m_raw
null
None
None
None
plenus surda non sumpsit ab aure. Nec sibi conjunctis tantum solatia carnis, Sed recreans animos, impendit verba salutis: Et solabatur sicut pietate misellos, Dura sic domuit sub conditione superbos. Nec foris humanus valuit devincere terror, Interius Christi quem perlustraverat ardor. Non fuit a vento quae turbaretur arundo, Posset ut ullius lingua fallente reflecti: Semper sed solide sistens bonitatis in arce, Humano sese tempsit reprehendier ore. Sic Domino plebem, et Domini sibi junxit amorem. VII. #Quod tribuit, sibi nil retinens, oblata misellis.@# Hujus et a populo sancti devotio sancta Postquam conspicitur, colitur, veneratur, amatur, Donatur donis. In eum [ #lege@# in eo] dilectio duplex Sed quoniam fuerat, partim dispersit egenis Haec eadem, partim captos ex hisque redemit. Namque diabolicis alios erroribus actos In culpam, solvit vitae documenta ministrans. Mundanis dominis retributo et munere digno Plures servili positos sub lege redemit, Ut possent animae primi gaudere salute, Ferre jugum Domini fieret leve atque secundis VIII. #More prophetarum implevit quod Spiritus illum.@# Nec solum divina docens in partibus istis Innotuit magnus, clari sed solis ad instar Oceani glaucis qui mox ut surgit ab undis Depellit radiis terrae vestigia noctis, Promptus ad indoctos satagit transire Britannos, Illustrans patriam variis erroribus atram. In qua per spatium dum longi temporis ipse Stat non segnis in his quae sunt divina docendis; Illius in mentem fertur venisse repente, Servos in patria quosdam quia liquerat ista Nondum libertos ex consuetudine factos. Ad socios, inquit, se hoc percutiente dolore: Heu! nos solliciti dum festinamus ad istos, Servili proprios sub conditione legatos Liquimus in patria, novi cito quos morituros. Littus quapropter quam festinanter adite, Undas atque maris certatim carpite remis, Mittentesque manum famulos absolvite nostros. Haud secus ac jussit patrantes rite ministri In patriam veniunt sancti sanosque clientes Inveniunt, donant ac libertatis honore. Qui facti ingenui, revoluto tempore parvo. Dixerat ut sanctus, ponunt habitacula carnis Ingens o Domini quanta est clementia Christi! Qui famuli in mentem saevit pietatis amorem, Finem servorum monstravit quique propinquam. Huic ne de propriis periisset opus miserantis, Nec gravitatis onus morientibus imposuisset. Extunc qui nullum sub se retinere volebat, Sed sibi subjectos studuit dissolvere cunctos, In propriis durus ne censeretur haberi, Externis mitem qui se praebere parabat: Quodque salute lucrum collegerat ex aliorum, Per pietatis opus posset cumulare suorum. IX. #Quam fuerit constans rediens a parte Britannum.@# Doctrinae agresti qui postquam pabula plebi Contulit, ad patriam properat remeare relictam: Messoris cupidi morem ne forte sequendo, Quaerere in alterius gaudet dum praemia messe, Perderet ipse manu propria quam severat ipsam. Christi et in obsequiis tanto flagravit anhelus, Quanto diem prope cognovit sibi muneris esse. Denique jejunans vires carnis macerabat, Afflixit semet vigilans, munivit et orans, Consolidavit spe, fidei praecinxit et armis, Nullius atque malis motus maledicta rependit. Non sprevit quemquam, nullum decepit adulans. Scilicet ut vitae callem prior ingrederetur Actu, quem plures sancto sermone docebat. Sic galea tectus, cinctus gladioque salutis, Undique justitiae circumdatus atque lorica, Sanctae etiam fidei tutus munimine scuti, Ad bellum vivax antiquum vadit in hostem, Illius ac pellens ardentia tela frequenter Vicit, et Ecclesiae Christi spolia ampla reduxit Ipsi tanto magis hosti metuendus iniquo, Utilis humanis quantum meruit fore [esse] causis, Nam sibi non solum, sed multis subveniebat. Denique multorum juste celebratur ab ore, Multos per Christum qui defendebat ab hoste: Cujus virtutum non tanti est dicere gesta, Quanti quae fuerit virtus cognoscere tanta, Multam qua plebem Domino dum vivit adunat. Indoctos etenim coelesti pascere pane Ne quisquam dubitet, signo quod praevalet omni. Quamvis dum tempus, dum convenientia rerum Poscunt effectus non deesset mira operandi, Vir sanctus Domino quae concedente peregit. X. #Orans tentantem se quod prostraverit hostem.@# Denique sustinuit tentatus ab hoste ruborem, Quem Domini pietas in laudis vertit honorem. Visens subsidio quamdam suffultus equino Matronam, sancta sub relligione pudicam, In cujus vitae qui postquam pectora sanctae Dogmata transfudit, disponit forte reverti. At mulier nati deportans membra pusilli Insequitur sanctum, quatenus benediceret illum, De fontis sacra quem jam
null
ea505362-1997-475c-9fcb-7308c6904578
latin_170m_raw
null
None
None
None
susceperat unda. A sanctoque Dei jam vix infante recepto, Antiquo insidias hoste exercente vetustas, Dentibus infremuit sonipes, pedibusque relaxis Vertitur in rabiem, curritque, salitque, meatque. Quod cernens, stupidos genitrix avertit ocellos, Interitum pueri videat ne forte ruentis. Ast utriusque timens damnum vulgus famulorum, Non fletus, planctus, luctus emittere cessat. Petrum cunctantem sed quae suscepit in undis, Dum cecidit puerum conservat dextera Christi. Munera namque precum postquam porrexit in altum Vir Domini, illaesus puer incolumisque repente Ad terram venit, vector datur atque quieti, Et mater laetis prolem amplexatur in ulnis: Ad decus et famuli Dominus sic transtulit hostis Fraudes, ac humili doctrix fuit ala superba. Denique nullius voluit conscendere posthaec Dorsa ferocis equi, potius sed mitis aselli: Nempe tenens, mortem properat dum sumere Vita, Isto quod vili fuerit gestamine vecta. Causa doctrinae sic dum loca plura peragrat, Sedulus huic sancto lator suffecit asellus. Et quocunque sui gressus vestigia flexit, Aut resonat Christo sancto modulamine psalmos, Illius aut verbum doctrinae auditur ab ore. Nec mirum lingua Christum si praedicat ipse, A cujus sobria modicum nec mente recessit: Per quem consuluit miseris, durusque superbis Exstitit, angorem solans clementer eorum; Inque crepans rigide mores compresserat horum. XI. #Quod fama motus hunc visit rex Dagobertus.@# Tempore nam quodam sancti rumore coactus Militis atque sui cujusdam Giselemari Suggestu, partes praefatus venit in illas Rex Dagobertus, famulum Dominique revisit, Se cupiens hominis precibus committere tanti. Quem sacer egregius gemino dignatur honore: Roborat hunc sanctae sancto signamine dextrae Corrigit audacter passus nescire verenter, Suadens mundanam penitus contemnere pompam, Credulus ac linguis discat non esse dolosis: Nonque caducorum gradibus gauderet honorum, Sed magis Aeterni formidet posse potentis, Illius atque suo maneat laus semper in ore: Sedulus ac teneat, quia nulla potentia mundi est, Quae dum magna viget, tenuis vacuatur ut umbra: Instar et exiguae gignunt quam flumina spumae Labitur, ad modicum si flat tentatio venti. Immo pati tractet magnos tormenta potenter, Cuique datur multum, multum quaeretur ab illo Qui vix atque Deo rationem reddere pro se Sufficit, ex multis quo pacto ferre valebit? Ut praesit potius quam subdi quisque vereri Idcirco debet. Nam qui subjectus habetur Pro se portabit solo pondus rationis: At contra regni qui sublimatur honore, Ante Deum proprio, multorum et fasce premetur. Haec sobriam regis penetrat correctio mentem, Utque suus fiat poscit conviva sacerdos. Norma qui Christi fretus convivia mundi Non aspernantis, doctrinae occasio nasci Ex hoc ut posset, regalem venit ad aulam, Occupat atque diem totam cum nocte sequente, Vitae coelestis praebens epulantibus escas. Cujus et in tantum mulsit constantia regem, Quaedam de proprio censu ut concederet illi, Unde Dei templo posset lucere lucerna: Omnino justum reputans, ut sicut ab illo Illustratus erat divino lumine, templum Munere visibili Domini illustraret et ipse. XII. #Quod vitare volens homines deserta petivit.@# Pluribus a populis quia vir Domini veneratur, Aspectus hominum vitare exinde volebat: Ut dum terrenos cautus devitat honores, Contemplaretur secum coelestia tantum. Mundum deseruit mundus, eremumque cupivit, Ad cultum Domini quo posset liber haberi, Contemplativos et quo decerpere fructus, Dum tenet activos ad quos non segnis anhelat, Pertractans Dominum partem laudasse Mariae, Optima quod fuerit, quod non raperetur ab illa. Hoc memorans, vitam contendit adire remotam, Quo rimaretur coelestia sola frequenter. Tradidit Ecclesiam nec non quam fecerat ipse Sub cura alterius procuratoris habendam. Cui Giselmarus divinae legis amator Editus et clara Maurontus stirpe parentum, Terras et silvas regis collata potestas Cui tunc servandi fuerat, tribuere manendi In silva loculum devoti Chrisciacense. Qui post Maurontus divino ductus amore, Armis depositis habitum sumpsit monachilem. XIII. #Quod templum in loculo sibi concesso aedificavit.@# Quo vero in loculo sancto magale pararunt Praefati heroes, jecit fundamina templi Sanctus, et nanc, uno tantum comitante ministro, Ingreditur cellam vili nimium strue factam, Congrue quo vitae fieret habitatio sanctae: Qui temnit mundum decernens, esse superbum Delicias mundi si conspiciatur habere. Duriter ac sese tam mortificavit ibidem Orans et vigilans, jejunia crebraque solvens (persolvens,) Ut vix juncturis haererent ossa relaxis, Difficile et trepidos
null
64aef3f8-355e-4715-9243-8b8951e11f34
latin_170m_raw
null
None
None
None
baculo custode movebat Gressus: ac scandens animi conamine mundum, Semper mente pia tractat coelestia sola. Huic alienus erat seclo, Christoque propinquus. Illum pugnabat contra, expugnabat et illum, Qui laetabatur quondam quod vicerit Adam, Aspipedem super incedens simul et basiliscum, Antiqui caput assidue contriverit hostis. Despiciens terram coeli suspirat ad aulam, Per scalamque Jacob jugiter scandebat ad illam: Atque per angustum qui ducit ad aethera callem, Continuis precibus munivit iter venerandum. Nec stricturae eremi lucis clausere columnam: Amplo quin etiam radians fulgore refulsit. Quare multigenis plures angoribus acti Ad sanctum coivere virum, quos ipse benigne Suscipiens, sanare precum studuit medicinis: Et quo quisque fuit morbo vexatus, ad ipsum Accedens, sanus propriam remeavit ad aedem. XIV. #Cum famulo sanctus loquitur de morte futura.@# Ast ego virtutes hujus non promere cunctas Proposui, vitae sed tantum insignia sanctae: Ne nimium tardae dum judicor esse loquelae, Quae egit multorum signorum fama tepescat. Spiritus hoc praesens seclum quo fine reliquit Dicere jam satis est, doctis haec ipsa relinquens. Namque diem noscens carnis qua ponere tegmen Deberet, longi munus capere atque laboris; Accersit famulum sibi qui fuerat Sinobardum, Quem sic demulcens affatur voce paterna: O fili, propriam carnem cito cerno ruendam, Quemque diu cupii conspectum regis adibo. Vas quo condatur corpus sed perge parare, Non nimio cultu, sed carnis ut exigit usus, Tempus adusque illud quo conservetur ibidem, Quo incorruptelam sumet corruptio cuncta. Teque para semper toto conamine, frater, Quae mihi nunc instat tibi quo cum venerit hora, Hoc fragile absque metu possis deponere corpus. Ipse viam gradior tellus quam tota tenebit. Subveniat mihi nunc Christi clementia tantum, Eruat atque modo tetri de fauce leonis, Olim morte sua qui me subtraxit ab illa. Et qui praesentis tribuit solamina vitae, Largiter ipse mihi concedat dona futurae. Haec Pater: at fletus famulum solvebat amarus Sponte pia tamen ipsius praecepta secutus, Invento ligno, finditque, cavatque, paratque, Utque valet, satagit membris aptare paternis: Quodque opus effecit, moestus plorando rigavit Pene prius lacrymis implens quam corpore Patris. Interea a famulo sancti dum jussa fiebant, Languoris gravior sanctum decoxerat angor, Et vix in gelido permansit corpore fletus. Os tamen a precibus Christi nec laude repressit. Dumque salutiferam divini corporis escam Sumeret, assiduis fundens rogitamina verbis, Sexto dum Maias mundum celebrare Kalendas Cernebat Phoebus, transivit ad aethera sanctus: Quem servus posuit vivens ubi jusserat ipse. Sed mirum dictu! peragit dum funera Patris Discipulus, subito se subripiente sopore Obdormivit, claram quasi traheretur in aulam, Vidit et in visu, pulchram nimioque decore, Quaeque etiam rutili vincebat lumina solis; In qua Richarium cernens habitare beatum, Audivit vocem ipsius sibi talia fantem: En, frater, qualem Christus mihi contulit aedem, Pro vili charam, fulgentem pro tenebrosa, Pro fumi plena tanto fulgore coruscam. Qui postquam somno fuit experrectus ab illo, Laetior obsequium compleverit exsequiarum, Disponente Deo, talis tam grandis ut angor Soletur famuli, et monstretur gloria sancti. A famulo sanctus sicut retuli sepelitur, Qua Christi regis servibat maxime votis. Nec diuturna quidem post intervalla fuere, Abbas cum monachis quos Centula fundus habebat Ocioaldus, vir non parvae relligionis Quod venit, sancti corpus tulit atque Richari Idibus Octobris, posuitque ubi nunc requiescit. In quo saepe loco miranda Deo tribuente Fiunt, sancta fides orantum quo patefiat, Ac meritis cujus fuerit sacer ille sciatur, Psalmista utque canit, Christus laudetur in illo. XV. #Quidam contractus fit sanus sancti apud antrum.@# Contractus membris fidei sed robore fortis, Quidam saepe rogans sancti veniebat ad antrum. Hic subito loculo discedens sanus ab illo Glorificat Dominum, quod sic suffultus abibat. Nec tamen hic solus meruit sentire juvamen, Quin etiam multi similis quos gratia visit. XVI. #Quod sancti meritis solvuntur vincla reorum.@# Quidam constricti vinclis vinctique catenis Per callem templo vicinum forte Richari Deducebantur: quod mox a longe videre Ut possunt, clamant: Christi nos solve sacerdos. Ferrea tunc meritis rumpuntur vincula sancti. XVII. #Frater salvatur, plures cum peste peribant.@# Sed quid perpessus fuerit de fratribus unus Sancti Richarii, nunc exigit ordo referre
null
e8d000ba-d527-4d8e-8721-278ca952cad8
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Crudelis quondam clades multos perimebat Indigenas terrae, dira qua denique clade Sancti percutitur Richari e fratribus unus: Qui licet exitium mortis pro clade timeret, Vitam sub tanto didicit sperare patrono. Ergo ad mausoleum fratrum comitante caterva Sancti confugit velut ad solatia certa. Dumque preces ibi cunctorum funduntur ab ore, Qui fuerat passus, gaudet discedere sanus. XVIII. #Vox exhortantis nexa est in fine livelli.@# Colligat auditor quid nostra fides mereatur, Intercessorem si nobis, quaerimus illum, Tam cito corporeos qui assuevit pellere morbos, Nam meritum sancti monstrant miracula gesta, Cernitur atque sequens vitam signare priorem: Quodque fuit sanctus, narrat post funera virtus. En pauper Christi, fratrum perpende caterva, Ipsius consors est factus divitiarum: Qui ante oculos hominum despectus et esse cupivit, Anglorum [Angelorum] socias nunc gaudet habere cohortes: Quique in praesenti mundo vitavit honores, Laetatur, coelum meruit qui jure perenni. Cunctorum dignus quapropter honore videtur, Cunctorum Domino mitis qui semper adhaesit. Expedit et nobis prae cunctis hunc venerari, Illius membris qui cernimur esse propinqui: Ut quos nutrivit divini semine Verbi, Noverit haeredes sibimet succedere dignos. Illi nec tantum sancto laudatio nostra, Illius quantum confert imitatio nobis. Denique plus gaudet si quis bonus illum imitatur, Quam si clamoso vacuus quis praedicat ore. Unde Patres sancti fratresque cohorsque fidelis. Festum devoti qui tanti Patris adistis, Ut sitis digni studium exercere laboris, Ipsius precibus vestri quo vota rogatus Conscendant summi solii fastigia regis; Spirituali vos ipsos ornate decore, In vobis duplex vigeat dilectio semper, Assidue ac maneat spei fideique lucerna Quamque Patres sancti normam docuere secuti, Ipsis in coelo ut possitis consociari. Utque jubet Paulus mundi nocitura negantes, Contenti justo, saeclo vivatis in isto, Adventum Domini spectantes spemque beatam, Qui nos a vinclis mortis moriendo redemit, Exutos culpa populum ut faceret sibi gratum, Gloria cui par est cum Patre et Flamine sancto. Sit satis haec sancti de vita pauca tulisse, Jam labor exposcit primum finire libellum. LIBRI II CAPITULA. PROLOGUS. #In eo nihil singulare continetur: de scriptore miraculorum haec habentur.@# Quae quia rhethoricus scriptor numerosa videbat, Cura fuit geminos illi facere inde libellos. CAP. I. Villae Sidrudis quaedam narratio mira. II. De quadam tilia in villa quid contigit ipsa. III. Erupit sancti meritis quod fons in eadem. IV. Sanatur sancti mulier Burgundio vino. V. Contrahitur quaedam meretrix, sanatur et ipsa. VI. Pessima cujusdam miseri piscatio furis. VII. Femina contractis manibus sanatur utrisque. VIII. Qui fur non fuerat quidam pro fure tenetur. ( #Hic apud Anonumum inseritur contractae feminae curatio.@# ) IX. Ex utero matris sanatur caeca puella. X. Fratres Danorum tollunt formidine sanctum. XI. Dum referunt sanctum, sanatur languidus unus. XII. Nec non hydropicus reditu salvatur et ejus. XIII. Unius pueri refovetur debile corpus. XIV. De quodam caeco contracto et corpore toto. XV. Donatur visu quaedam muliercula caeca. XVI. Cujusdam vincti rumpuntur vincula ferri. XVII. Luditur illusor quidam dum pervenit ad nos. XVIII. Erigitur sancti in festo contracta puella. XIX. Altera peste pari quaedam fit sana puella. CAPITULA LIBRI III. PROLOGUS. ( #Nihil habet notatu dignum.@# ) CAP. I. In visu vidit mulier paupercula sanctum. II. Sanctus furantem quemdam increpat atque flagellat. III. In sancti festo moritur muliercula texens. IV. Erigitur quaedam misere contracta puella. V. Ad sanctum ductus donatur lumine caecus. VI. Quidam contractus toto fit corpore sanus. VII. Salvatur quidam a misero cruciatu oculorum. VIII. Solvitur unius hominis contractio dira. IX. Quidam sanatur cunctos per corporis artus. X. Fit sanus cui damnarat contractio laevam. XI. Cujusdam erigitur contracta sinistra puellae. XII. Laetatur quaedam salva muliercula dextra. XIII. Contracti pueri sanatur debile corpus. XIV. Eloquium recipit primaevo a tempore mutus. XV. Contractus puer in cunis salvatur et unus. XVI. Danus corrigitur divino jure superbus. ( #Miracula superioribus indicata capitulis, ab Ingelramno descripta, hic praetermittimus, cum praeter metri formam nihil habeant diversum ab iis quae
null
fff01c9b-cb54-48dc-9b57-bfc33fa6f6de
latin_170m_raw
null
None
None
None
narrat auctor primarius (apud MABILL. saec. II Bened., pag. 222) @#. #Addidit Ingelramnus librum quartum de relatione corporis S. Richarii et miraculis exinde consecutis, quem librum ex saeculo V Benedictino statim exhibemus.@# ) LIBER QUARTUS SIVE #Relatio S. Richarii abbatis ex Sithiensi monasterio in Centulense.@# (Ex ms. codice Centulensi et Aprili Bollandiano.) I. #Metrice Richarii descripta relatio sancti.@# Hactenus antiqui retinet quae pagina libri Carmine prout valui cecini miracula sancti Hinc ea complectar proprius quae vidit ocellus. Ingenio validus, magnis opibus quoque fultus Arnulfus patriam possedit marchio nostram. Hanc etiam fraude ut per plura solebat adeptus, Transtulit hinc sanctum, cupiens tam nobile lucrum Cum quisdam sanctis propriae regionis habere. Hic jam longaevus deponens tegmina carnis, Filius ut nati jussit fieri suus haeres, Praesentabat avum proprio qui nomine tantum. Post regem primus regni tunc jura tenebat. Vir humilis cunctis, cunctis pius atque benignus, Filius Hugonis Magni, dux inclytus Hugo: Postea regali qui sublimatus honore Rexit Francorum miro moderamine regnum. Hic graviter tolerans fraudem supra memoratam, Restituit patriae quaecunque erepta fuere. Utque magis celebris fieret regressio sancti, Praecipit immensam populi glomerare catervam. Nec solum nostrae convenit concio terrae: Quin etiam ex multis facta est collectio Francis: Relliquias sancti posthaec mandat sibi reddi. Accipiens cujus praecepta puer memoratus Efficitur moestus tanto pretio cariturus. Sed reputans si despiciat non esse salubre Reddidit invitus, veritus ne forte coactus. Jam tandem praeclara dies illuxerat orbi, Qua debet fieri tam grata receptio sancti. Procedunt partes, gaudentes et lacrymantes. Namque illi tradunt quod semper habere volebant, Isti suscipiunt sine quo nec vivere curant. Postea primores populi jurare rogantur, Quidquam ut non desit penitus de corpore sancti. Quo facto, nostri festinavere reverti. O memoranda dies, o lux votive colenda, Fines dignatur patrios qua visere sanctus! Hujus laetitiam vix enarrare diei Sufficiet quisquam, quisquam vix gaudia tanta, Adventus sancti quae concutiebat ubique. Ad quascunque etenim venit processio villas, Obvia cunctorum procedit turba colonum, Ac prae laetitia gemitus ad sidera jactant. Ante sed ad templum, quantum est spatium prope leugae, Quam pervenissent, dux jam praefatus equino Descendens dorso, nudis incedere plantis Incipit, et propriis scapulis portare feretrum, Et secum plebis qui visi nobiliores. Illud tamque diu portat lacrymis madefactus, Altari donec gaudens proprio imposuisset. Sed jam divina quid sit virtute peractum Perpendat lector. Sancti meritis sociatis Haec quam praedixi facta est regressio sancti Tempore quo plenis campus flavescit aristis. Sed tot militibus quae sufficerent quia tecta Non fuerant, cultos sese sparsere per agros. Dicere quis poterit fuerit quam diruta messis Pene omnis, pedibus dum conculcatur equorum Pars quaedam, quaedam dum pars depascitur ore? Usta est pars etiam stabilita ardente culina Partibus in multis, cocta radicitus herba. Tandem discedunt, nuda tellure relicta. Mira loquar: paucis transactis fere diebus, Ecce incredibilis coepit succrescere messis Fructifera, ac demum cum tempus et hora metendi Instaret, totos videas flavescere campos, Ac si nil damni regio perpessa fuisset. Haec cernens meritis patrata fuisse Richari, Ad laudes Domini populus se contulit omnis. II. #Quod lapsi in puteum vixerunt vir mulierque.@# In sancti mirum fuit et virtutibus illud, Ipsius festum quia plebs dum multa adiisset, Forte secus templi introitum puteus fuit, ex quo Jamdudum laticis penitus defecerat unda, Os cujus veteri fuerat de vimine clausum. Ignari super hunc dum vadunt vir mulierque, Ipsius in magnum lapsi cecidere profundum. Quis dubitaret eos mortis discrimen obisse? Cernuntur tamen a putei convalle reducti, Non solum vivi, toto sed corpore sani. III. #Quod vescens quidam piscis glutivit aristam.@# Exercebat ovans ex consuetudine Palmas Plebs Domini, quidam sumens cum clericus escam Cum monachis, ortus non vili stirpe parentum, Unius incautus piscis glutivit aristam. Angorem cujus sentiscens vespere facto Tentat rejicere hanc valeat si forte vomendo. Sed quia non potuit, gravior fit luce sequenti. Tertia namque dies praetendit deteriora, Ac demum in quarta tractat de morte futura, Disponens etiam fuerant quae congrua visa. Abbas et fratres veniant se visere mandat: Quis ad se ingressis tantum de morte locutus, Poscit cum monachis sepeliri quo
null
835fb8c1-786a-4187-8934-f15be8d969c8
latin_170m_raw
null
None
None
None
mereatur. Pro Domini Coena, quinta sed luce verenda Hunc sancti ad templum deducit turba parentum Tempore quo fratres celebrant solemnia missae: Suffultusque viris dextra laevaque duobus, Jam ferme exspirans sanctam conscendit ad aram. Cui postquam imposuit quosdam pro munere libros, Nititur ut valuit retro deflectere gressum. Sed vix conversus nutu tangente superno Sensit aqua tepida perfundi corpore toto Semet, et exclamat quia nil angoris habebat. Ex hoc nos etiam tanquam de morte reducto Laetamur, Domino porrectis laudibus alto. IV. #De fabro templi tecto qui corruit alto.@# Ingelvinus erat lignorum caesor apud nos, Qui templi solitus sarcire ruentia tecta, Ardua praesumens etiam conscendere plura. Hic Paschae in feriis templi campanar adivit Signi disruptum funem religare rogatus Injuncto officio sibimet sed rite peracto Conatur tecti quoddam obturare foramen. Sed deceptus spe qua se bene posse tenere Credidit, a celso dilapsus culmine templi Concidit, ac penitus horrendam mortem obiisset, Parietis in partem nisi vis divina tulisset: Cujus porrecti lapides sic forte fuere, Ut per circuitum posses incedere templi Tutius utque per hos valuisset figere gressus, Desuper adjunctum munimen erat podiorum, etc. V. #Quod vixit templum scandens insana puella.@# Unius in rabiem fuerat mens versa puellae, Quae sensu pravo stimulante errabat ubique. Haec villae triviis peragratis tempore noctis, Dum matutinos vigiles essemus ad hymnos, Ut mos est, portas templi aspiciens patefactas, Intrat vociferans ac frendens horrida verba. Ad vocisque sonum torquens vestigia nostrae, Offendit scalam quae transmittebat ad alta. Ejus per gradus conscendere nescia coepit: Sed postquam ipsius coepit contingere summum Per porrectarum sic discurrendo petrarum Fracturas, sicut mos est, incessit amentum. Cui dubium est illam mortis subiisse ruinam Quod tamen et fecit, mortis nec damna subivit. Quin etiam vadens ac discurrendo pererrans, Venit ad introitum cochleae qua culmina templi, Alta petebantur, quam longa est scandit et ipsam. Post haec quid fecit, cujusquam dicere lingua Vix dum sufficiet. Non cessat denique voces Edere terrificas, per gyrum et currere templi. Nullus et a quanto fuerit servata periclo. Cognoscet penitus, nisi qui loca viderit ipsa. Nos vero stupidi et formidine sollicitati Ipsius casu ne templum pollueretur. Sed nondum fuerat quia tempus et hora loquendi Astanti turbae certatim significare Coepimus, ascendant, rapiant, secumque reducant. Nemo sed insanam praesumpsit tangere sanus. Sponte sua tandem gressus rediit per eosdem. VI. #De sancti famulis a vinclis sponte solutis@#. VII. #A sancto frater sanatur fratre rogante.@# VIII. #Quod sancti in festo pluviae cessaverit unda.@# IX. #Praedones sancti nequeunt accendere lignum.@# Est quodam in pago Ambianense vocatus Mons Desiderii, vicus cui subjacet unus, Ecclesia est cujus sancti sub honore dicata. Contra hoc castellum bellum coepere Royenses: Pluribus et villis populatis, vicus aditur, Qui, sicut dixi, templum sancti retinebat. Hunc furia accensi praedones aggrediuntur, Non dubitaturi templum violare profani. Forte secus templi sed stabat cereus aram: Hunc praesumentes rapere, asportant abeuntes. Sed postquam ad proprias sedes potuere reverti, Quam secum tulerant tentant accendere ceram: Appositum sibi sed prorsus sic reppulit ignem, Ac si in materiam lapidum conversa fuisset. Quod rursum tentant, rursumque frustra laborant. Poenitet hoc pacto sancti violasse secreta Illos, ac celeres templo sublata remittunt. Haec a nonnullis sic gesta fuisse feruntur, Externus quamvis nobis locus ille fuisset. MONITUM. Post Alcuinum (De Vita S. Richarii.--Vide inter Opera Alcuini, Patrolog. t. CI, col. 681) adducimus Ingelramnum seu Angelramnum nusquam editum, primum monachum, deinde abbatem Centulensem ineunte saeculo XI, qui #praecipiente sibi venerabili suo quondam magistro, domno scilicet Fulberto Carnotensi episcopo (inquit Hariulfus in Chron. lib. IV, cap. 8) almiflui confessoris Christi Richarii Vitam, ab antiquis compendiose descriptam, versu heroico jocundiorem fecit, nihil pene extrinsecus addens, sed eumdem sensum per omnia repraesentans.@# Ingelramnus carmen suum divisit in libros quatuor. In primo purum putum Alcuinum (si metri formam excipias) exhibuit, ut capita capitibus conferenti perspectum erit. Cur vero Ratbertum, si forte de Richario scripserat, praetermisisset? In secundo ac tertio libris Miracula S. Richarii ab vetusto auctore exarata, in
null
5b395158-264a-4817-884a-e8a099935679
latin_170m_raw
null
None
None
None
quarto Relationem S. Richarii versibus reddidit. S. Richarium VI Kalend. Maii memorat praeter Wandalbertum Usuardus his verbis: #In pago Pontivo@# S. Richarii #presbyteri et confessoris.@# Pontivensium regio, vulgo #le Ponthieu,@# tractus est Picardiae intra fines Ambianensium, Morinorum, et Neustrianorum, cujus tractus caput Abbavilla, #Abbeville,@# a qua duabus leucis orientem versus distat Centula seu Centulum oppidulum, ubi Centulense monasterium, utrumque nunc S. Richarii ( #Scint-Riquier@# ) nomine insignitum, ad Scarduonem rivulum, quem loci incolae vulgari nomine #la rivière aux Cardons@# appellant. Magna fuit quondam istius coenobii dignitas, praecipue a tempore S. Angilberti abbatis, qui in suo coenobio #monachos trecentos, centumque pueros inibi erudiendos,@# ac Laudem perennem instituit (HARIULFUS in Chron., lib. II, c. 11). Illic floruere abbates dignitate ac religione praestantissimi, S. Angilbertus Caroli Magni gener, qui tres ecclesias Laudi perpetuae (Ibid., c. 8), primam in honorem S. Salvatoris ac S. Richarii, alteram S. Mariae, tertiam in honorem S. Benedicti consecravit; Nithardus, Angilberti filius ac successor, aut certe Ludovici, si Petavio in Syntagmate Nithardi credimus; Helizachor, post Helricum #abbas sanctissimus;@# post Ribbodonem Ludovicus #ex regali prosapia oriundus;@# Hruodolfus #gloriosissimi regis Caroli,@# Calvi scilicet, #avunculus;@# atque (ut taceamus Heligaudum ex comite monachum et abbatem, ac Guelfonem #abbatem sanctissimum@# ) Karlomannus ipsius gloriosissimi regis Caroli filius. Paulo post regimen Karlomanni dirutum est a barbaris coenobium; cui restaurato post Ingelardum Corbeiae monachum praefuit Ingelramnus rebus pie ac praeclare gestis, imo et prophetiae dono clarus; ac Gervinum virum sanctitate eximium habuit successorem (ibid., lib. III, c. 22). Caeteros mittimus ac monachos pietate insignes, in his Ansegisum ad Nicolaum papam a Carolo Calvo legatum (ibid., c. 14 et 20), Hieremiam, qui postea Senonensium antistes fuit, et Odelgerum monachum, quem Hariulfus in lib. IV, cap. 10, magnopere commendat. Caeterum hodie quoque non ignobile est S. Richarii monasterium Centulense a nostris inhabitatum et excultum, cujus primordia a B. Richario circa annum 625 jacta esse credimus. S. Benedicti regulam illic a primordiis aut certe non multo post viguisse ex eo constat quod Centulensi monasterio praefuerit tertio loco Coschinus, abbas Gemmeticensis coenobii, quod instituto Benedictino ab origine addictum fuisse ex SS. Filiberti et Aicadri abbatum Actis perspicuum est. INCIPIT VITA. Vita Patris sancti versu descripta Richari, Ipsius famulus quam sibi composuit Abba Ingelramnus, necnon miracula plura Vita acta gessit quae per eum Dominus. Solers, o lector, quamvis sint schemate vili, Ne pigeat nostros versiculos legere. Plurima perpendes fuerint quae digna flagellis: Attamen utile in his invenies aliquid. Cum vitium agnosces, ipse emendare memento, Utile pertracta quo utilis ipse fias. Ingenito Patri, genitae sit gloria Proli, Sit sancto amborum gloria Spiritui. INGELRAMNUS SCHOLASTICUS FULBERTO EPISCOPO Dono totius prudentiae, divinae scilicet atque humanae, debriato sufficienter et sobrie, FULBERTO praeceptori et domino INGELRAMNUS, monachus ipsius scholasticorum vilissimus, ad quam vocamur Divinitatis cognitionem. Super nostro profectu quem amplius te gaudere oporteat, qui nobis ut aggrediamur grandia, paterno affectu sollicitudinem impendere non cessas? Nos tamen dediti pigritiae, quod utile sapiamus aliquid, vixdum valemus promere. Unde fit ut quia ut lucretur talentum expendere nolumus, nedum mereamur audire #Euge@# delectabile, cum inutili servo subimus damna defossae pecuniae. Nostris denique culpis promerentibus agitur, quod praepeditus pluribus negotiis minus te praebes nostris aspectibus. Qua in re licet tuae sanctitatis non minuatur constantia, nostra tamen juste punitur negligentia: ut qui proferenda occultamus, his quae opus sunt scire careamus. Quod vitium taciturnitatis formidans incurrere, non parvae materiae mihi pondus imposui, videlicet Vitam S. Richarii describere metrice: in qua quomodo fuerat edita rhetorico stylo diligenter et lucide, nihil addere vel minuere decrevi, metro duntaxat scriptoris dicta rependens. Quod ut facerem, non me fingendi nova constrinxit impossibilitas, verum persuasit imitatio carminis quorumdam venerabilium ex Divinitate canentium: qui refugientes ad inventiones novas, sacrae Scripturae simpliciter repraesentavere sententias. Quorum labor meo judicio nequaquam deputandus est
null
261b14a2-da7c-4801-b972-be17df4f3391
latin_170m_raw
null
None
None
None
super alienum fundamentum aedificatio, sed magis divinorum miraculorum officiosissima recitatio. Singulis igitur principiis quatuor librorum quos edidi, singulos prologos inserui, ob hoc solum ut in his postularem veniam mihi poetae novo, cum invenirentur multa quae possent adnotari vitio. Quod opusculum quia tuo labore faciente confinxi, tuae correctioni devovi; neque id passus sum proferre palam, donec tui favoris dignaretur clementia. Ergo munus oblatum suscipere ne renue; aures pias inutili carmini commodare ne refuge, ut in hoc etiam laudis tuae cumulus accrescat, dum futura noverit aetas habuisse te discipulos alicujus utilitatis idoneos. Quod si impetrare mereor, id negotii nostris conscholasticis manda: sunt etenim digni illorum quidam, quorum auctoritati praebeatur credulitas. PROLOGUS PROPOSITIONIS. Expendit quoties devotio Christicolarum In sanctis laudes: quis laudatur nisi Christus? Nempe quid ipsius dono fecere refertur. Ecclesiastica laus quapropter continuari Debet, et assiduus fieri concentus in hymnis, Non tantum vocis, verum modulamine cordis. Haec equidem Domino sanctisque placere probatur. Utile praeterea sanctorum scribere gesta. Namque beatorum dum transit vita per aures Corporeas, animus divino ardescit amore, Ac se deposito consortem tegmine carnis Exoptat, quorum miratur lucida facta. Vitam Richarii quapropter scribere sancti Aggredior metro, quo illi qui carmine gaudent Hanc habeant: prosam quos plus delectat habere, Illam quam nostri quondam fecere priores. Nec solum scribam vivens quae mira peregit. Quin etiam postquam projecit pondera carnis, Longo sed spatio sancti caruit quia claustrum Scriptorum studio; quamvis perplura patrasset, Ac si non fuerint, omnino facta silentur. At postquam ingenii nostri scintilla reluxit, Gratia quam Domini succenderat omnipotentis, Pastor praefatus fecit miracula si qua, Juxta quod potui, curavi tradere chartis. Pondera et ut nostri fierent majora libelli, Haec illis junxi quae industria prisca notavit. Nec cupidus laudis (mens est mihi conscia testis) Hoc opus incoepi: cupiens sed scire futuros Pastorem nostrum tales habuisse clientes, Qui, etsi imperfecte, sapuerunt ludere versu. Sed tres antiquo quia sunt in codice libri, Hunc numerum metrum contendit reddere nostrum: Quas etiam metas illi noscuntur habere, Me dare constitui quos sum scripturus et ipsis. Insuper ex multis memorans miracula pauca. Quae sancti meritis nostris sunt gesta diebus, Aggredior librum reliquis superaddere quartum. Non bene compositos notet et ne forte quis illos, In studio memet fateor cum fingere coepi, Ternos annorum nondum implevisse dierum. PROLOGUS INVOCATIONIS. Auctor perpetuae lucis largitor et index, Aeternum tibi qui Natum ingenitus genuisti, Per quem fecisti quidquid subsistit in orbe, Perlustras totum sancto qui Flamine mundum, Quem credunt cuncti retinet quos ordo fidelis; Sic personarum distinctum nomine terno, Simplex ut Deitas maneat tibi semper et una; Monstras antiquis typica qui lege beatis Quae reserat sumens Jesus de Virgine carnem; Menti infunde meae donum coeleste benignus, Osque reple laude, ut possim cantare decenter Quae per Richarium gessisti mira beatum. Sicut enim errorem sequitur cui tu via non es; Sic quisquam sine te poterit nil dicere de te. Voce quidem novi te commonuisse prophetae Dilatetur ut os, quia sis implere paratus. Ad succlamandum quapropter praeparo linguam: Da gustare mihi quam sis bonus atque suavis, Ut valeam pastus tanta dulcedine verbum Eructare bonum, canere et magnalia regis Cuncta gubernantis, qui nos de fauce leonis Eripuit tetri, cujus pietate soluti A vinclis mortis, coeli super astra levamur. Nutu namque tuo coelum volvuntur et astra, Tendit ad alta ignis, terrarum pondus ad ima, In mare cunctarum cursus festinat aquarum: Omnia claudit hiems, solvuntur et omnia vere, Aestatis fervor terrarum semina siccat, Decutit arboribus fructus autumnus honorem: Noscitur atque nihil naturae in rebus haberi, Quod praeceptorum contemnat jussa tuorum. Errores cunctos da me vitare nocivos, Ut pateat, duce te, semper mihi semita vitae. I. #Quod sanctum patres genuerunt religiosi.@# Si quis Francorum studiose gesta priorum Scrutatus fuerit, discet bellando frequenter Primos barbaricas reges superasse catervas; Sicque Dagobertus regnum tenuisse quiete, Dici ut pacificus posset Salomonque secundus. Ipse manu larga populis popularia dona Praebuit, et dignum Christi servis famulatum. Pluribus inque locis terrae coepere coloni Tunc aedes fundare sacras, et relligiosus Accrevit Domino populus. Quo tempore fulgens Lucifer astriferas sicut resplendet in auras, Claruit
null
bd8d99e4-8237-495b-9863-13bc06086e66
latin_170m_raw
null
None
None
None
in villa claris e patribus ortus, Laribus a centum fuerat quae Centula dicta, Charum Richarius cunctis et amabile pignus: In quo nobilitas generis nec sola refulsit, Moribus in sanctis permansit denique constans, Ut laicus vitae gereret praesagia sanctae. II. #Arripuit callem quibus erudientibus arctum.@# Tunc et Pontivus meruit splendescere pagus Forte sacerdotum radians fulgore duorum: Nomen majoris quorum fuerat CAIDOCUS, Egregios meritis quos misit Hibernia nobis. Ex ipsis populus temnens audire salutem, Non recipit digne, digno nec tractat honore, Sed magis a propriis coepit depellere metis. Quorum crudelis sanctum violentia movit Richarium, et justos rapiens a plebe feroci Hospitium tribuit, tenuit, fovitque benigne, Disponente Deo, quo salvarentur utrique. Succensusque diu divino lumine lychnus Nec claudi valuit, radios sed in ampla tetendit. Namque peregrinos postquam suscepit in aedem, Ipsis corporeos sumptus largitur ab ipsis Sollicitus vitae capiens compendia sanctae. Nec tellus sterilis percepit semina verbi: Sed menti inseruit, carnis quod sumpsit ab aure, Quamplura et Christi portavit ad horrea grana. III. #Qualiter exactae deflevit crimina vitae.@# Sic quoque magniloquum sancta ratione virorum Coelestique simul tactus spiramine sanctus, Mente pia propriae pandit peccamina vitae; Atque juventuti si quid vitiosa voluptas Contulerit culpae, lacrymarum flumine tersit, Hospitiumque Deo quia sub specie famulorum Praestitit, ipsius fuit a pietate receptus. Extunc sumpsit enim primordia relligionis, More et apostolico postponens posteriora Prudenter sese rapiebat in anteriora: Versiculique memor Psalmistae vaticinantis, Qui transire refert a virtute ad virtutem Electos, Dominum ut quivisset adire deorum. IV. #Quod pollens multa est factus virtute sacerdos.@# Post se carnali tantum frenavit ab esca, Ut corpus potius nutriret quam satiaret Lassatum longis jejunis robore panis Conjuncti cineri, lacrymis aucto quoque potu. Hocque cibo tentus, carnem servire coegit Spiritui, pugnans aeris nec perculit auras, Sed corpus fregit, sub servitiumque redegit: Doctrinae Christi lator ne forte futurus, A quoquam ex aliquo posset reprobarier actu. His igitur multisque aliis profectibus auctus, Sancta sacerdotis sic ad fastigia venit: Christum ut qui promptus fuerat per plura referre, Congruus hoc tanto quo non caruisset honore, Hunc famulus Christi fructu pietatis adornat, Hunc praeceptorum geminum donavit honore, Hunc quae sunt Domini demonstrans amplificavit: Cultor et ut sapiens divino vomere sulcans, Sentes peccati de Christi vulsit agello, Atque salutiferum roravit mentibus imbrem. V. #Quod prior implevit quae alios facienda docebat.@# Quo fuso, pietas Domini nec defuit alma: Quippe fidem nostrae fecit succrescere gentis Unde Dei servus charus cunctis et amandus Exstitit et merito. Quoniam non dignus honore Esset, mellifluo qui quod sermone docebat, Praevius hoc sacro monstrabat signifer actu? Si quid et a populo doctrinae in stipe recepit, Illud egenorum delegit sumptus ut esset. Quin etiam vitae venturae ductus amore Decrevit lucem non sollicitare sequentem. Creditor o felix, o vir recolende per aevum, Dum praestas parvum, coeli qui regna lucraris! Denique solamen miseris, tectum peregrinis Exhibuit, viduis tutor fuit atque pupillis; Ut Job pes claudis, oculus quoque lumine demptis. VI. #Quod miseros fovit, rigidos dureque domavit@# Nec despexit opem laceris conferre leprosis: Sed promptus lavacris ipsorum membra refovit, Intrat in haec etiam post illos ipse lavandus. Quidque Propheta pio quondam praeceperat ore, Frangere qui panem jubet esurientibus, atque In tectum Christi conducere mandat egenos, Ille Deo plenus surda non sumpsit ab aure. Nec sibi conjunctis tantum solatia carnis, Sed recreans animos, impendit verba salutis: Et solabatur sicut pietate misellos, Dura sic domuit sub conditione superbos. Nec foris humanus valuit devincere terror, Interius Christi quem perlustraverat ardor. Non fuit a vento quae turbaretur arundo, Posset ut ullius lingua fallente reflecti: Semper sed solide sistens bonitatis in arce, Humano sese tempsit reprehendier ore. Sic Domino plebem, et Domini sibi junxit amorem. VII. #Quod tribuit, sibi nil retinens, oblata misellis.@# Hujus et a populo sancti devotio sancta Postquam conspicitur, colitur, veneratur, amatur, Donatur donis. In eum [ #lege@# in eo] dilectio duplex Sed quoniam fuerat, partim dispersit egenis Haec eadem, partim captos ex hisque redemit. Namque diabolicis alios erroribus actos In culpam,
null
c1947c0f-6228-41cc-899b-4a74274e95ca
latin_170m_raw
null
None
None
None
solvit vitae documenta ministrans. Mundanis dominis retributo et munere digno Plures servili positos sub lege redemit, Ut possent animae primi gaudere salute, Ferre jugum Domini fieret leve atque secundis VIII. #More prophetarum implevit quod Spiritus illum.@# Nec solum divina docens in partibus istis Innotuit magnus, clari sed solis ad instar Oceani glaucis qui mox ut surgit ab undis Depellit radiis terrae vestigia noctis, Promptus ad indoctos satagit transire Britannos, Illustrans patriam variis erroribus atram. In qua per spatium dum longi temporis ipse Stat non segnis in his quae sunt divina docendis; Illius in mentem fertur venisse repente, Servos in patria quosdam quia liquerat ista Nondum libertos ex consuetudine factos. Ad socios, inquit, se hoc percutiente dolore: Heu! nos solliciti dum festinamus ad istos, Servili proprios sub conditione legatos Liquimus in patria, novi cito quos morituros. Littus quapropter quam festinanter adite, Undas atque maris certatim carpite remis, Mittentesque manum famulos absolvite nostros. Haud secus ac jussit patrantes rite ministri In patriam veniunt sancti sanosque clientes Inveniunt, donant ac libertatis honore. Qui facti ingenui, revoluto tempore parvo. Dixerat ut sanctus, ponunt habitacula carnis Ingens o Domini quanta est clementia Christi! Qui famuli in mentem saevit pietatis amorem, Finem servorum monstravit quique propinquam. Huic ne de propriis periisset opus miserantis, Nec gravitatis onus morientibus imposuisset. Extunc qui nullum sub se retinere volebat, Sed sibi subjectos studuit dissolvere cunctos, In propriis durus ne censeretur haberi, Externis mitem qui se praebere parabat: Quodque salute lucrum collegerat ex aliorum, Per pietatis opus posset cumulare suorum. IX. #Quam fuerit constans rediens a parte Britannum.@# Doctrinae agresti qui postquam pabula plebi Contulit, ad patriam properat remeare relictam: Messoris cupidi morem ne forte sequendo, Quaerere in alterius gaudet dum praemia messe, Perderet ipse manu propria quam severat ipsam. Christi et in obsequiis tanto flagravit anhelus, Quanto diem prope cognovit sibi muneris esse. Denique jejunans vires carnis macerabat, Afflixit semet vigilans, munivit et orans, Consolidavit spe, fidei praecinxit et armis, Nullius atque malis motus maledicta rependit. Non sprevit quemquam, nullum decepit adulans. Scilicet ut vitae callem prior ingrederetur Actu, quem plures sancto sermone docebat. Sic galea tectus, cinctus gladioque salutis, Undique justitiae circumdatus atque lorica, Sanctae etiam fidei tutus munimine scuti, Ad bellum vivax antiquum vadit in hostem, Illius ac pellens ardentia tela frequenter Vicit, et Ecclesiae Christi spolia ampla reduxit Ipsi tanto magis hosti metuendus iniquo, Utilis humanis quantum meruit fore [esse] causis, Nam sibi non solum, sed multis subveniebat. Denique multorum juste celebratur ab ore, Multos per Christum qui defendebat ab hoste: Cujus virtutum non tanti est dicere gesta, Quanti quae fuerit virtus cognoscere tanta, Multam qua plebem Domino dum vivit adunat. Indoctos etenim coelesti pascere pane Ne quisquam dubitet, signo quod praevalet omni. Quamvis dum tempus, dum convenientia rerum Poscunt effectus non deesset mira operandi, Vir sanctus Domino quae concedente peregit. X. #Orans tentantem se quod prostraverit hostem.@# Denique sustinuit tentatus ab hoste ruborem, Quem Domini pietas in laudis vertit honorem. Visens subsidio quamdam suffultus equino Matronam, sancta sub relligione pudicam, In cujus vitae qui postquam pectora sanctae Dogmata transfudit, disponit forte reverti. At mulier nati deportans membra pusilli Insequitur sanctum, quatenus benediceret illum, De fontis sacra quem jam susceperat unda. A sanctoque Dei jam vix infante recepto, Antiquo insidias hoste exercente vetustas, Dentibus infremuit sonipes, pedibusque relaxis Vertitur in rabiem, curritque, salitque, meatque. Quod cernens, stupidos genitrix avertit ocellos, Interitum pueri videat ne forte ruentis. Ast utriusque timens damnum vulgus famulorum, Non fletus, planctus, luctus emittere cessat. Petrum cunctantem sed quae suscepit in undis, Dum cecidit puerum conservat dextera Christi. Munera namque precum postquam porrexit in altum Vir Domini, illaesus puer incolumisque repente Ad terram venit, vector datur atque quieti, Et mater laetis prolem amplexatur in ulnis: Ad decus et famuli Dominus sic transtulit hostis Fraudes, ac humili doctrix fuit ala superba. Denique nullius voluit conscendere posthaec Dorsa ferocis equi, potius sed mitis aselli: Nempe tenens, mortem properat dum sumere Vita, Isto quod vili fuerit
null
8c15a851-7700-4f75-899c-3b4ba664e37a
latin_170m_raw
null
None
None
None
gestamine vecta. Causa doctrinae sic dum loca plura peragrat, Sedulus huic sancto lator suffecit asellus. Et quocunque sui gressus vestigia flexit, Aut resonat Christo sancto modulamine psalmos, Illius aut verbum doctrinae auditur ab ore. Nec mirum lingua Christum si praedicat ipse, A cujus sobria modicum nec mente recessit: Per quem consuluit miseris, durusque superbis Exstitit, angorem solans clementer eorum; Inque crepans rigide mores compresserat horum. XI. #Quod fama motus hunc visit rex Dagobertus.@# Tempore nam quodam sancti rumore coactus Militis atque sui cujusdam Giselemari Suggestu, partes praefatus venit in illas Rex Dagobertus, famulum Dominique revisit, Se cupiens hominis precibus committere tanti. Quem sacer egregius gemino dignatur honore: Roborat hunc sanctae sancto signamine dextrae Corrigit audacter passus nescire verenter, Suadens mundanam penitus contemnere pompam, Credulus ac linguis discat non esse dolosis: Nonque caducorum gradibus gauderet honorum, Sed magis Aeterni formidet posse potentis, Illius atque suo maneat laus semper in ore: Sedulus ac teneat, quia nulla potentia mundi est, Quae dum magna viget, tenuis vacuatur ut umbra: Instar et exiguae gignunt quam flumina spumae Labitur, ad modicum si flat tentatio venti. Immo pati tractet magnos tormenta potenter, Cuique datur multum, multum quaeretur ab illo Qui vix atque Deo rationem reddere pro se Sufficit, ex multis quo pacto ferre valebit? Ut praesit potius quam subdi quisque vereri Idcirco debet. Nam qui subjectus habetur Pro se portabit solo pondus rationis: At contra regni qui sublimatur honore, Ante Deum proprio, multorum et fasce premetur. Haec sobriam regis penetrat correctio mentem, Utque suus fiat poscit conviva sacerdos. Norma qui Christi fretus convivia mundi Non aspernantis, doctrinae occasio nasci Ex hoc ut posset, regalem venit ad aulam, Occupat atque diem totam cum nocte sequente, Vitae coelestis praebens epulantibus escas. Cujus et in tantum mulsit constantia regem, Quaedam de proprio censu ut concederet illi, Unde Dei templo posset lucere lucerna: Omnino justum reputans, ut sicut ab illo Illustratus erat divino lumine, templum Munere visibili Domini illustraret et ipse. XII. #Quod vitare volens homines deserta petivit.@# Pluribus a populis quia vir Domini veneratur, Aspectus hominum vitare exinde volebat: Ut dum terrenos cautus devitat honores, Contemplaretur secum coelestia tantum. Mundum deseruit mundus, eremumque cupivit, Ad cultum Domini quo posset liber haberi, Contemplativos et quo decerpere fructus, Dum tenet activos ad quos non segnis anhelat, Pertractans Dominum partem laudasse Mariae, Optima quod fuerit, quod non raperetur ab illa. Hoc memorans, vitam contendit adire remotam, Quo rimaretur coelestia sola frequenter. Tradidit Ecclesiam nec non quam fecerat ipse Sub cura alterius procuratoris habendam. Cui Giselmarus divinae legis amator Editus et clara Maurontus stirpe parentum, Terras et silvas regis collata potestas Cui tunc servandi fuerat, tribuere manendi In silva loculum devoti Chrisciacense. Qui post Maurontus divino ductus amore, Armis depositis habitum sumpsit monachilem. XIII. #Quod templum in loculo sibi concesso aedificavit.@# Quo vero in loculo sancto magale pararunt Praefati heroes, jecit fundamina templi Sanctus, et nanc, uno tantum comitante ministro, Ingreditur cellam vili nimium strue factam, Congrue quo vitae fieret habitatio sanctae: Qui temnit mundum decernens, esse superbum Delicias mundi si conspiciatur habere. Duriter ac sese tam mortificavit ibidem Orans et vigilans, jejunia crebraque solvens (persolvens,) Ut vix juncturis haererent ossa relaxis, Difficile et trepidos baculo custode movebat Gressus: ac scandens animi conamine mundum, Semper mente pia tractat coelestia sola. Huic alienus erat seclo, Christoque propinquus. Illum pugnabat contra, expugnabat et illum, Qui laetabatur quondam quod vicerit Adam, Aspipedem super incedens simul et basiliscum, Antiqui caput assidue contriverit hostis. Despiciens terram coeli suspirat ad aulam, Per scalamque Jacob jugiter scandebat ad illam: Atque per angustum qui ducit ad aethera callem, Continuis precibus munivit iter venerandum. Nec stricturae eremi lucis clausere columnam: Amplo quin etiam radians fulgore refulsit. Quare multigenis plures angoribus acti Ad sanctum coivere virum, quos ipse benigne Suscipiens, sanare precum studuit medicinis: Et quo quisque fuit morbo vexatus, ad ipsum Accedens, sanus propriam remeavit ad aedem. XIV. #Cum famulo sanctus loquitur de morte futura.@# Ast ego virtutes hujus non promere cunctas Proposui
null
0ab0bcaa-15cf-4726-a8a8-7e76d5e344c2
latin_170m_raw
null
None
None
None
, vitae sed tantum insignia sanctae: Ne nimium tardae dum judicor esse loquelae, Quae egit multorum signorum fama tepescat. Spiritus hoc praesens seclum quo fine reliquit Dicere jam satis est, doctis haec ipsa relinquens. Namque diem noscens carnis qua ponere tegmen Deberet, longi munus capere atque laboris; Accersit famulum sibi qui fuerat Sinobardum, Quem sic demulcens affatur voce paterna: O fili, propriam carnem cito cerno ruendam, Quemque diu cupii conspectum regis adibo. Vas quo condatur corpus sed perge parare, Non nimio cultu, sed carnis ut exigit usus, Tempus adusque illud quo conservetur ibidem, Quo incorruptelam sumet corruptio cuncta. Teque para semper toto conamine, frater, Quae mihi nunc instat tibi quo cum venerit hora, Hoc fragile absque metu possis deponere corpus. Ipse viam gradior tellus quam tota tenebit. Subveniat mihi nunc Christi clementia tantum, Eruat atque modo tetri de fauce leonis, Olim morte sua qui me subtraxit ab illa. Et qui praesentis tribuit solamina vitae, Largiter ipse mihi concedat dona futurae. Haec Pater: at fletus famulum solvebat amarus Sponte pia tamen ipsius praecepta secutus, Invento ligno, finditque, cavatque, paratque, Utque valet, satagit membris aptare paternis: Quodque opus effecit, moestus plorando rigavit Pene prius lacrymis implens quam corpore Patris. Interea a famulo sancti dum jussa fiebant, Languoris gravior sanctum decoxerat angor, Et vix in gelido permansit corpore fletus. Os tamen a precibus Christi nec laude repressit. Dumque salutiferam divini corporis escam Sumeret, assiduis fundens rogitamina verbis, Sexto dum Maias mundum celebrare Kalendas Cernebat Phoebus, transivit ad aethera sanctus: Quem servus posuit vivens ubi jusserat ipse. Sed mirum dictu! peragit dum funera Patris Discipulus, subito se subripiente sopore Obdormivit, claram quasi traheretur in aulam, Vidit et in visu, pulchram nimioque decore, Quaeque etiam rutili vincebat lumina solis; In qua Richarium cernens habitare beatum, Audivit vocem ipsius sibi talia fantem: En, frater, qualem Christus mihi contulit aedem, Pro vili charam, fulgentem pro tenebrosa, Pro fumi plena tanto fulgore coruscam. Qui postquam somno fuit experrectus ab illo, Laetior obsequium compleverit exsequiarum, Disponente Deo, talis tam grandis ut angor Soletur famuli, et monstretur gloria sancti. A famulo sanctus sicut retuli sepelitur, Qua Christi regis servibat maxime votis. Nec diuturna quidem post intervalla fuere, Abbas cum monachis quos Centula fundus habebat Ocioaldus, vir non parvae relligionis Quod venit, sancti corpus tulit atque Richari Idibus Octobris, posuitque ubi nunc requiescit. In quo saepe loco miranda Deo tribuente Fiunt, sancta fides orantum quo patefiat, Ac meritis cujus fuerit sacer ille sciatur, Psalmista utque canit, Christus laudetur in illo. XV. #Quidam contractus fit sanus sancti apud antrum.@# Contractus membris fidei sed robore fortis, Quidam saepe rogans sancti veniebat ad antrum. Hic subito loculo discedens sanus ab illo Glorificat Dominum, quod sic suffultus abibat. Nec tamen hic solus meruit sentire juvamen, Quin etiam multi similis quos gratia visit. XVI. #Quod sancti meritis solvuntur vincla reorum.@# Quidam constricti vinclis vinctique catenis Per callem templo vicinum forte Richari Deducebantur: quod mox a longe videre Ut possunt, clamant: Christi nos solve sacerdos. Ferrea tunc meritis rumpuntur vincula sancti. XVII. #Frater salvatur, plures cum peste peribant.@# Sed quid perpessus fuerit de fratribus unus Sancti Richarii, nunc exigit ordo referre. Crudelis quondam clades multos perimebat Indigenas terrae, dira qua denique clade Sancti percutitur Richari e fratribus unus: Qui licet exitium mortis pro clade timeret, Vitam sub tanto didicit sperare patrono. Ergo ad mausoleum fratrum comitante caterva Sancti confugit velut ad solatia certa. Dumque preces ibi cunctorum funduntur ab ore, Qui fuerat passus, gaudet discedere sanus. XVIII. #Vox exhortantis nexa est in fine livelli.@# Colligat auditor quid nostra fides mereatur, Intercessorem si nobis, quaerimus illum, Tam cito corporeos qui assuevit pellere morbos, Nam meritum sancti monstrant miracula gesta, Cernitur atque sequens vitam signare priorem: Quodque fuit sanctus, narrat post funera virtus. En pauper Christi, fratrum perpende caterva, Ipsius consors est factus divitiarum: Qui ante oculos hominum despectus et esse cupivit, Anglorum [Angelorum] socias nunc gaudet habere cohortes: Quique
null
f35b668a-5697-4c6b-b143-4abd5486cfb4
latin_170m_raw
null
None
None
None
in praesenti mundo vitavit honores, Laetatur, coelum meruit qui jure perenni. Cunctorum dignus quapropter honore videtur, Cunctorum Domino mitis qui semper adhaesit. Expedit et nobis prae cunctis hunc venerari, Illius membris qui cernimur esse propinqui: Ut quos nutrivit divini semine Verbi, Noverit haeredes sibimet succedere dignos. Illi nec tantum sancto laudatio nostra, Illius quantum confert imitatio nobis. Denique plus gaudet si quis bonus illum imitatur, Quam si clamoso vacuus quis praedicat ore. Unde Patres sancti fratresque cohorsque fidelis. Festum devoti qui tanti Patris adistis, Ut sitis digni studium exercere laboris, Ipsius precibus vestri quo vota rogatus Conscendant summi solii fastigia regis; Spirituali vos ipsos ornate decore, In vobis duplex vigeat dilectio semper, Assidue ac maneat spei fideique lucerna Quamque Patres sancti normam docuere secuti, Ipsis in coelo ut possitis consociari. Utque jubet Paulus mundi nocitura negantes, Contenti justo, saeclo vivatis in isto, Adventum Domini spectantes spemque beatam, Qui nos a vinclis mortis moriendo redemit, Exutos culpa populum ut faceret sibi gratum, Gloria cui par est cum Patre et Flamine sancto. Sit satis haec sancti de vita pauca tulisse, Jam labor exposcit primum finire libellum. PROLOGUS PROPOSITIONIS. Expendit quoties devotio Christicolarum In sanctis laudes: quis laudatur nisi Christus? Nempe quid ipsius dono fecere refertur. Ecclesiastica laus quapropter continuari Debet, et assiduus fieri concentus in hymnis, Non tantum vocis, verum modulamine cordis. Haec equidem Domino sanctisque placere probatur. Utile praeterea sanctorum scribere gesta. Namque beatorum dum transit vita per aures Corporeas, animus divino ardescit amore, Ac se deposito consortem tegmine carnis Exoptat, quorum miratur lucida facta. Vitam Richarii quapropter scribere sancti Aggredior metro, quo illi qui carmine gaudent Hanc habeant: prosam quos plus delectat habere, Illam quam nostri quondam fecere priores. Nec solum scribam vivens quae mira peregit. Quin etiam postquam projecit pondera carnis, Longo sed spatio sancti caruit quia claustrum Scriptorum studio; quamvis perplura patrasset, Ac si non fuerint, omnino facta silentur. At postquam ingenii nostri scintilla reluxit, Gratia quam Domini succenderat omnipotentis, Pastor praefatus fecit miracula si qua, Juxta quod potui, curavi tradere chartis. Pondera et ut nostri fierent majora libelli, Haec illis junxi quae industria prisca notavit. Nec cupidus laudis (mens est mihi conscia testis) Hoc opus incoepi: cupiens sed scire futuros Pastorem nostrum tales habuisse clientes, Qui, etsi imperfecte, sapuerunt ludere versu. Sed tres antiquo quia sunt in codice libri, Hunc numerum metrum contendit reddere nostrum: Quas etiam metas illi noscuntur habere, Me dare constitui quos sum scripturus et ipsis. Insuper ex multis memorans miracula pauca. Quae sancti meritis nostris sunt gesta diebus, Aggredior librum reliquis superaddere quartum. Non bene compositos notet et ne forte quis illos, In studio memet fateor cum fingere coepi, Ternos annorum nondum implevisse dierum. PROLOGUS INVOCATIONIS. Auctor perpetuae lucis largitor et index, Aeternum tibi qui Natum ingenitus genuisti, Per quem fecisti quidquid subsistit in orbe, Perlustras totum sancto qui Flamine mundum, Quem credunt cuncti retinet quos ordo fidelis; Sic personarum distinctum nomine terno, Simplex ut Deitas maneat tibi semper et una; Monstras antiquis typica qui lege beatis Quae reserat sumens Jesus de Virgine carnem; Menti infunde meae donum coeleste benignus, Osque reple laude, ut possim cantare decenter Quae per Richarium gessisti mira beatum. Sicut enim errorem sequitur cui tu via non es; Sic quisquam sine te poterit nil dicere de te. Voce quidem novi te commonuisse prophetae Dilatetur ut os, quia sis implere paratus. Ad succlamandum quapropter praeparo linguam: Da gustare mihi quam sis bonus atque suavis, Ut valeam pastus tanta dulcedine verbum Eructare bonum, canere et magnalia regis Cuncta gubernantis, qui nos de fauce leonis Eripuit tetri, cujus pietate soluti A vinclis mortis, coeli super astra levamur. Nutu namque tuo coelum volvuntur et astra, Tendit ad alta ignis, terrarum pondus ad ima, In mare cunctarum cursus festinat aquarum: Omnia claudit hiems, solvuntur et omnia vere, Aestatis fervor terrarum semina siccat, Decutit arboribus fructus autumnus honorem: Noscitur atque nihil naturae in rebus haberi, Quod praeceptorum contemnat jussa tuorum. Errores cunctos da me vitare nocivos, Ut pateat, duce te
null
348f4397-a444-4528-aa16-6a5c4177aa7b
latin_170m_raw
null
None
None
None
, semper mihi semita vitae. I. #Quod sanctum patres genuerunt religiosi.@# Si quis Francorum studiose gesta priorum Scrutatus fuerit, discet bellando frequenter Primos barbaricas reges superasse catervas; Sicque Dagobertus regnum tenuisse quiete, Dici ut pacificus posset Salomonque secundus. Ipse manu larga populis popularia dona Praebuit, et dignum Christi servis famulatum. Pluribus inque locis terrae coepere coloni Tunc aedes fundare sacras, et relligiosus Accrevit Domino populus. Quo tempore fulgens Lucifer astriferas sicut resplendet in auras, Claruit in villa claris e patribus ortus, Laribus a centum fuerat quae Centula dicta, Charum Richarius cunctis et amabile pignus: In quo nobilitas generis nec sola refulsit, Moribus in sanctis permansit denique constans, Ut laicus vitae gereret praesagia sanctae. II. #Arripuit callem quibus erudientibus arctum.@# Tunc et Pontivus meruit splendescere pagus Forte sacerdotum radians fulgore duorum: Nomen majoris quorum fuerat CAIDOCUS, Egregios meritis quos misit Hibernia nobis. Ex ipsis populus temnens audire salutem, Non recipit digne, digno nec tractat honore, Sed magis a propriis coepit depellere metis. Quorum crudelis sanctum violentia movit Richarium, et justos rapiens a plebe feroci Hospitium tribuit, tenuit, fovitque benigne, Disponente Deo, quo salvarentur utrique. Succensusque diu divino lumine lychnus Nec claudi valuit, radios sed in ampla tetendit. Namque peregrinos postquam suscepit in aedem, Ipsis corporeos sumptus largitur ab ipsis Sollicitus vitae capiens compendia sanctae. Nec tellus sterilis percepit semina verbi: Sed menti inseruit, carnis quod sumpsit ab aure, Quamplura et Christi portavit ad horrea grana. III. #Qualiter exactae deflevit crimina vitae.@# Sic quoque magniloquum sancta ratione virorum Coelestique simul tactus spiramine sanctus, Mente pia propriae pandit peccamina vitae; Atque juventuti si quid vitiosa voluptas Contulerit culpae, lacrymarum flumine tersit, Hospitiumque Deo quia sub specie famulorum Praestitit, ipsius fuit a pietate receptus. Extunc sumpsit enim primordia relligionis, More et apostolico postponens posteriora Prudenter sese rapiebat in anteriora: Versiculique memor Psalmistae vaticinantis, Qui transire refert a virtute ad virtutem Electos, Dominum ut quivisset adire deorum. IV. #Quod pollens multa est factus virtute sacerdos.@# Post se carnali tantum frenavit ab esca, Ut corpus potius nutriret quam satiaret Lassatum longis jejunis robore panis Conjuncti cineri, lacrymis aucto quoque potu. Hocque cibo tentus, carnem servire coegit Spiritui, pugnans aeris nec perculit auras, Sed corpus fregit, sub servitiumque redegit: Doctrinae Christi lator ne forte futurus, A quoquam ex aliquo posset reprobarier actu. His igitur multisque aliis profectibus auctus, Sancta sacerdotis sic ad fastigia venit: Christum ut qui promptus fuerat per plura referre, Congruus hoc tanto quo non caruisset honore, Hunc famulus Christi fructu pietatis adornat, Hunc praeceptorum geminum donavit honore, Hunc quae sunt Domini demonstrans amplificavit: Cultor et ut sapiens divino vomere sulcans, Sentes peccati de Christi vulsit agello, Atque salutiferum roravit mentibus imbrem. V. #Quod prior implevit quae alios facienda docebat.@# Quo fuso, pietas Domini nec defuit alma: Quippe fidem nostrae fecit succrescere gentis Unde Dei servus charus cunctis et amandus Exstitit et merito. Quoniam non dignus honore Esset, mellifluo qui quod sermone docebat, Praevius hoc sacro monstrabat signifer actu? Si quid et a populo doctrinae in stipe recepit, Illud egenorum delegit sumptus ut esset. Quin etiam vitae venturae ductus amore Decrevit lucem non sollicitare sequentem. Creditor o felix, o vir recolende per aevum, Dum praestas parvum, coeli qui regna lucraris! Denique solamen miseris, tectum peregrinis Exhibuit, viduis tutor fuit atque pupillis; Ut Job pes claudis, oculus quoque lumine demptis. VI. #Quod miseros fovit, rigidos dureque domavit@# Nec despexit opem laceris conferre leprosis: Sed promptus lavacris ipsorum membra refovit, Intrat in haec etiam post illos ipse lavandus. Quidque Propheta pio quondam praeceperat ore, Frangere qui panem jubet esurientibus, atque In tectum Christi conducere mandat egenos, Ille Deo plenus surda non sumpsit ab aure. Nec sibi conjunctis tantum solatia carnis, Sed recreans animos, impendit verba salutis: Et solabatur sicut pietate misellos, Dura sic domuit sub conditione superbos. Nec foris humanus valuit devincere terror, Interius Christi quem perlustraverat ardor. Non fuit a vento quae turbaretur arundo, Posset ut ullius lingua fallente reflecti: Semper sed solide
null
3d4cd0da-ce24-46a5-929d-a1ddf46724d2
latin_170m_raw
null
None
None
None
sistens bonitatis in arce, Humano sese tempsit reprehendier ore. Sic Domino plebem, et Domini sibi junxit amorem. VII. #Quod tribuit, sibi nil retinens, oblata misellis.@# Hujus et a populo sancti devotio sancta Postquam conspicitur, colitur, veneratur, amatur, Donatur donis. In eum [ #lege@# in eo] dilectio duplex Sed quoniam fuerat, partim dispersit egenis Haec eadem, partim captos ex hisque redemit. Namque diabolicis alios erroribus actos In culpam, solvit vitae documenta ministrans. Mundanis dominis retributo et munere digno Plures servili positos sub lege redemit, Ut possent animae primi gaudere salute, Ferre jugum Domini fieret leve atque secundis VIII. #More prophetarum implevit quod Spiritus illum.@# Nec solum divina docens in partibus istis Innotuit magnus, clari sed solis ad instar Oceani glaucis qui mox ut surgit ab undis Depellit radiis terrae vestigia noctis, Promptus ad indoctos satagit transire Britannos, Illustrans patriam variis erroribus atram. In qua per spatium dum longi temporis ipse Stat non segnis in his quae sunt divina docendis; Illius in mentem fertur venisse repente, Servos in patria quosdam quia liquerat ista Nondum libertos ex consuetudine factos. Ad socios, inquit, se hoc percutiente dolore: Heu! nos solliciti dum festinamus ad istos, Servili proprios sub conditione legatos Liquimus in patria, novi cito quos morituros. Littus quapropter quam festinanter adite, Undas atque maris certatim carpite remis, Mittentesque manum famulos absolvite nostros. Haud secus ac jussit patrantes rite ministri In patriam veniunt sancti sanosque clientes Inveniunt, donant ac libertatis honore. Qui facti ingenui, revoluto tempore parvo. Dixerat ut sanctus, ponunt habitacula carnis Ingens o Domini quanta est clementia Christi! Qui famuli in mentem saevit pietatis amorem, Finem servorum monstravit quique propinquam. Huic ne de propriis periisset opus miserantis, Nec gravitatis onus morientibus imposuisset. Extunc qui nullum sub se retinere volebat, Sed sibi subjectos studuit dissolvere cunctos, In propriis durus ne censeretur haberi, Externis mitem qui se praebere parabat: Quodque salute lucrum collegerat ex aliorum, Per pietatis opus posset cumulare suorum. IX. #Quam fuerit constans rediens a parte Britannum.@# Doctrinae agresti qui postquam pabula plebi Contulit, ad patriam properat remeare relictam: Messoris cupidi morem ne forte sequendo, Quaerere in alterius gaudet dum praemia messe, Perderet ipse manu propria quam severat ipsam. Christi et in obsequiis tanto flagravit anhelus, Quanto diem prope cognovit sibi muneris esse. Denique jejunans vires carnis macerabat, Afflixit semet vigilans, munivit et orans, Consolidavit spe, fidei praecinxit et armis, Nullius atque malis motus maledicta rependit. Non sprevit quemquam, nullum decepit adulans. Scilicet ut vitae callem prior ingrederetur Actu, quem plures sancto sermone docebat. Sic galea tectus, cinctus gladioque salutis, Undique justitiae circumdatus atque lorica, Sanctae etiam fidei tutus munimine scuti, Ad bellum vivax antiquum vadit in hostem, Illius ac pellens ardentia tela frequenter Vicit, et Ecclesiae Christi spolia ampla reduxit Ipsi tanto magis hosti metuendus iniquo, Utilis humanis quantum meruit fore [esse] causis, Nam sibi non solum, sed multis subveniebat. Denique multorum juste celebratur ab ore, Multos per Christum qui defendebat ab hoste: Cujus virtutum non tanti est dicere gesta, Quanti quae fuerit virtus cognoscere tanta, Multam qua plebem Domino dum vivit adunat. Indoctos etenim coelesti pascere pane Ne quisquam dubitet, signo quod praevalet omni. Quamvis dum tempus, dum convenientia rerum Poscunt effectus non deesset mira operandi, Vir sanctus Domino quae concedente peregit. X. #Orans tentantem se quod prostraverit hostem.@# Denique sustinuit tentatus ab hoste ruborem, Quem Domini pietas in laudis vertit honorem. Visens subsidio quamdam suffultus equino Matronam, sancta sub relligione pudicam, In cujus vitae qui postquam pectora sanctae Dogmata transfudit, disponit forte reverti. At mulier nati deportans membra pusilli Insequitur sanctum, quatenus benediceret illum, De fontis sacra quem jam susceperat unda. A sanctoque Dei jam vix infante recepto, Antiquo insidias hoste exercente vetustas, Dentibus infremuit sonipes, pedibusque relaxis Vertitur in rabiem, curritque, salitque, meatque. Quod cernens, stupidos genitrix avertit ocellos, Interitum pueri videat ne forte ruentis. Ast utriusque timens damnum vulgus famulorum, Non fletus, planctus, luctus emittere cessat. Petrum cunctantem
null
c4aef1ca-1a0e-4ff6-873c-45bd5ea22fbc
latin_170m_raw
null
None
None
None
sed quae suscepit in undis, Dum cecidit puerum conservat dextera Christi. Munera namque precum postquam porrexit in altum Vir Domini, illaesus puer incolumisque repente Ad terram venit, vector datur atque quieti, Et mater laetis prolem amplexatur in ulnis: Ad decus et famuli Dominus sic transtulit hostis Fraudes, ac humili doctrix fuit ala superba. Denique nullius voluit conscendere posthaec Dorsa ferocis equi, potius sed mitis aselli: Nempe tenens, mortem properat dum sumere Vita, Isto quod vili fuerit gestamine vecta. Causa doctrinae sic dum loca plura peragrat, Sedulus huic sancto lator suffecit asellus. Et quocunque sui gressus vestigia flexit, Aut resonat Christo sancto modulamine psalmos, Illius aut verbum doctrinae auditur ab ore. Nec mirum lingua Christum si praedicat ipse, A cujus sobria modicum nec mente recessit: Per quem consuluit miseris, durusque superbis Exstitit, angorem solans clementer eorum; Inque crepans rigide mores compresserat horum. XI. #Quod fama motus hunc visit rex Dagobertus.@# Tempore nam quodam sancti rumore coactus Militis atque sui cujusdam Giselemari Suggestu, partes praefatus venit in illas Rex Dagobertus, famulum Dominique revisit, Se cupiens hominis precibus committere tanti. Quem sacer egregius gemino dignatur honore: Roborat hunc sanctae sancto signamine dextrae Corrigit audacter passus nescire verenter, Suadens mundanam penitus contemnere pompam, Credulus ac linguis discat non esse dolosis: Nonque caducorum gradibus gauderet honorum, Sed magis Aeterni formidet posse potentis, Illius atque suo maneat laus semper in ore: Sedulus ac teneat, quia nulla potentia mundi est, Quae dum magna viget, tenuis vacuatur ut umbra: Instar et exiguae gignunt quam flumina spumae Labitur, ad modicum si flat tentatio venti. Immo pati tractet magnos tormenta potenter, Cuique datur multum, multum quaeretur ab illo Qui vix atque Deo rationem reddere pro se Sufficit, ex multis quo pacto ferre valebit? Ut praesit potius quam subdi quisque vereri Idcirco debet. Nam qui subjectus habetur Pro se portabit solo pondus rationis: At contra regni qui sublimatur honore, Ante Deum proprio, multorum et fasce premetur. Haec sobriam regis penetrat correctio mentem, Utque suus fiat poscit conviva sacerdos. Norma qui Christi fretus convivia mundi Non aspernantis, doctrinae occasio nasci Ex hoc ut posset, regalem venit ad aulam, Occupat atque diem totam cum nocte sequente, Vitae coelestis praebens epulantibus escas. Cujus et in tantum mulsit constantia regem, Quaedam de proprio censu ut concederet illi, Unde Dei templo posset lucere lucerna: Omnino justum reputans, ut sicut ab illo Illustratus erat divino lumine, templum Munere visibili Domini illustraret et ipse. XII. #Quod vitare volens homines deserta petivit.@# Pluribus a populis quia vir Domini veneratur, Aspectus hominum vitare exinde volebat: Ut dum terrenos cautus devitat honores, Contemplaretur secum coelestia tantum. Mundum deseruit mundus, eremumque cupivit, Ad cultum Domini quo posset liber haberi, Contemplativos et quo decerpere fructus, Dum tenet activos ad quos non segnis anhelat, Pertractans Dominum partem laudasse Mariae, Optima quod fuerit, quod non raperetur ab illa. Hoc memorans, vitam contendit adire remotam, Quo rimaretur coelestia sola frequenter. Tradidit Ecclesiam nec non quam fecerat ipse Sub cura alterius procuratoris habendam. Cui Giselmarus divinae legis amator Editus et clara Maurontus stirpe parentum, Terras et silvas regis collata potestas Cui tunc servandi fuerat, tribuere manendi In silva loculum devoti Chrisciacense. Qui post Maurontus divino ductus amore, Armis depositis habitum sumpsit monachilem. XIII. #Quod templum in loculo sibi concesso aedificavit.@# Quo vero in loculo sancto magale pararunt Praefati heroes, jecit fundamina templi Sanctus, et nanc, uno tantum comitante ministro, Ingreditur cellam vili nimium strue factam, Congrue quo vitae fieret habitatio sanctae: Qui temnit mundum decernens, esse superbum Delicias mundi si conspiciatur habere. Duriter ac sese tam mortificavit ibidem Orans et vigilans, jejunia crebraque solvens (persolvens,) Ut vix juncturis haererent ossa relaxis, Difficile et trepidos baculo custode movebat Gressus: ac scandens animi conamine mundum, Semper mente pia tractat coelestia sola. Huic alienus erat seclo, Christoque propinquus. Illum pugnabat contra, expugnabat et illum, Qui laetabatur quondam quod vicerit Adam, Aspipedem super incedens simul et basiliscum, Antiqui caput assidue contriverit hostis. Despiciens terram coeli suspirat ad aulam, Per scalamque Jacob jugiter scandebat
null
8ba1498b-6bbc-439b-85b9-b1cf284d2c99
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad illam: Atque per angustum qui ducit ad aethera callem, Continuis precibus munivit iter venerandum. Nec stricturae eremi lucis clausere columnam: Amplo quin etiam radians fulgore refulsit. Quare multigenis plures angoribus acti Ad sanctum coivere virum, quos ipse benigne Suscipiens, sanare precum studuit medicinis: Et quo quisque fuit morbo vexatus, ad ipsum Accedens, sanus propriam remeavit ad aedem. XIV. #Cum famulo sanctus loquitur de morte futura.@# Ast ego virtutes hujus non promere cunctas Proposui, vitae sed tantum insignia sanctae: Ne nimium tardae dum judicor esse loquelae, Quae egit multorum signorum fama tepescat. Spiritus hoc praesens seclum quo fine reliquit Dicere jam satis est, doctis haec ipsa relinquens. Namque diem noscens carnis qua ponere tegmen Deberet, longi munus capere atque laboris; Accersit famulum sibi qui fuerat Sinobardum, Quem sic demulcens affatur voce paterna: O fili, propriam carnem cito cerno ruendam, Quemque diu cupii conspectum regis adibo. Vas quo condatur corpus sed perge parare, Non nimio cultu, sed carnis ut exigit usus, Tempus adusque illud quo conservetur ibidem, Quo incorruptelam sumet corruptio cuncta. Teque para semper toto conamine, frater, Quae mihi nunc instat tibi quo cum venerit hora, Hoc fragile absque metu possis deponere corpus. Ipse viam gradior tellus quam tota tenebit. Subveniat mihi nunc Christi clementia tantum, Eruat atque modo tetri de fauce leonis, Olim morte sua qui me subtraxit ab illa. Et qui praesentis tribuit solamina vitae, Largiter ipse mihi concedat dona futurae. Haec Pater: at fletus famulum solvebat amarus Sponte pia tamen ipsius praecepta secutus, Invento ligno, finditque, cavatque, paratque, Utque valet, satagit membris aptare paternis: Quodque opus effecit, moestus plorando rigavit Pene prius lacrymis implens quam corpore Patris. Interea a famulo sancti dum jussa fiebant, Languoris gravior sanctum decoxerat angor, Et vix in gelido permansit corpore fletus. Os tamen a precibus Christi nec laude repressit. Dumque salutiferam divini corporis escam Sumeret, assiduis fundens rogitamina verbis, Sexto dum Maias mundum celebrare Kalendas Cernebat Phoebus, transivit ad aethera sanctus: Quem servus posuit vivens ubi jusserat ipse. Sed mirum dictu! peragit dum funera Patris Discipulus, subito se subripiente sopore Obdormivit, claram quasi traheretur in aulam, Vidit et in visu, pulchram nimioque decore, Quaeque etiam rutili vincebat lumina solis; In qua Richarium cernens habitare beatum, Audivit vocem ipsius sibi talia fantem: En, frater, qualem Christus mihi contulit aedem, Pro vili charam, fulgentem pro tenebrosa, Pro fumi plena tanto fulgore coruscam. Qui postquam somno fuit experrectus ab illo, Laetior obsequium compleverit exsequiarum, Disponente Deo, talis tam grandis ut angor Soletur famuli, et monstretur gloria sancti. A famulo sanctus sicut retuli sepelitur, Qua Christi regis servibat maxime votis. Nec diuturna quidem post intervalla fuere, Abbas cum monachis quos Centula fundus habebat Ocioaldus, vir non parvae relligionis Quod venit, sancti corpus tulit atque Richari Idibus Octobris, posuitque ubi nunc requiescit. In quo saepe loco miranda Deo tribuente Fiunt, sancta fides orantum quo patefiat, Ac meritis cujus fuerit sacer ille sciatur, Psalmista utque canit, Christus laudetur in illo. XV. #Quidam contractus fit sanus sancti apud antrum.@# Contractus membris fidei sed robore fortis, Quidam saepe rogans sancti veniebat ad antrum. Hic subito loculo discedens sanus ab illo Glorificat Dominum, quod sic suffultus abibat. Nec tamen hic solus meruit sentire juvamen, Quin etiam multi similis quos gratia visit. XVI. #Quod sancti meritis solvuntur vincla reorum.@# Quidam constricti vinclis vinctique catenis Per callem templo vicinum forte Richari Deducebantur: quod mox a longe videre Ut possunt, clamant: Christi nos solve sacerdos. Ferrea tunc meritis rumpuntur vincula sancti. XVII. #Frater salvatur, plures cum peste peribant.@# Sed quid perpessus fuerit de fratribus unus Sancti Richarii, nunc exigit ordo referre. Crudelis quondam clades multos perimebat Indigenas terrae, dira qua denique clade Sancti percutitur Richari e fratribus unus: Qui licet exitium mortis pro clade timeret, Vitam sub tanto didicit sperare patrono. Ergo ad mausoleum fratrum comitante caterva Sancti confugit velut ad solatia certa. Dumque preces ibi cunctorum funduntur ab ore, Qui fuerat passus, gaudet discedere sanus. XVIII.
null
b501b3e5-1755-45c1-a60d-d7cdb81ee68c
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Vox exhortantis nexa est in fine livelli.@# Colligat auditor quid nostra fides mereatur, Intercessorem si nobis, quaerimus illum, Tam cito corporeos qui assuevit pellere morbos, Nam meritum sancti monstrant miracula gesta, Cernitur atque sequens vitam signare priorem: Quodque fuit sanctus, narrat post funera virtus. En pauper Christi, fratrum perpende caterva, Ipsius consors est factus divitiarum: Qui ante oculos hominum despectus et esse cupivit, Anglorum [Angelorum] socias nunc gaudet habere cohortes: Quique in praesenti mundo vitavit honores, Laetatur, coelum meruit qui jure perenni. Cunctorum dignus quapropter honore videtur, Cunctorum Domino mitis qui semper adhaesit. Expedit et nobis prae cunctis hunc venerari, Illius membris qui cernimur esse propinqui: Ut quos nutrivit divini semine Verbi, Noverit haeredes sibimet succedere dignos. Illi nec tantum sancto laudatio nostra, Illius quantum confert imitatio nobis. Denique plus gaudet si quis bonus illum imitatur, Quam si clamoso vacuus quis praedicat ore. Unde Patres sancti fratresque cohorsque fidelis. Festum devoti qui tanti Patris adistis, Ut sitis digni studium exercere laboris, Ipsius precibus vestri quo vota rogatus Conscendant summi solii fastigia regis; Spirituali vos ipsos ornate decore, In vobis duplex vigeat dilectio semper, Assidue ac maneat spei fideique lucerna Quamque Patres sancti normam docuere secuti, Ipsis in coelo ut possitis consociari. Utque jubet Paulus mundi nocitura negantes, Contenti justo, saeclo vivatis in isto, Adventum Domini spectantes spemque beatam, Qui nos a vinclis mortis moriendo redemit, Exutos culpa populum ut faceret sibi gratum, Gloria cui par est cum Patre et Flamine sancto. Sit satis haec sancti de vita pauca tulisse, Jam labor exposcit primum finire libellum. LIBRI II CAPITULA. PROLOGUS. #In eo nihil singulare continetur: de scriptore miraculorum haec habentur.@# Quae quia rhethoricus scriptor numerosa videbat, Cura fuit geminos illi facere inde libellos. CAP. I. Villae Sidrudis quaedam narratio mira. II. De quadam tilia in villa quid contigit ipsa. III. Erupit sancti meritis quod fons in eadem. IV. Sanatur sancti mulier Burgundio vino. V. Contrahitur quaedam meretrix, sanatur et ipsa. VI. Pessima cujusdam miseri piscatio furis. VII. Femina contractis manibus sanatur utrisque. VIII. Qui fur non fuerat quidam pro fure tenetur. ( #Hic apud Anonumum inseritur contractae feminae curatio.@# ) IX. Ex utero matris sanatur caeca puella. X. Fratres Danorum tollunt formidine sanctum. XI. Dum referunt sanctum, sanatur languidus unus. XII. Nec non hydropicus reditu salvatur et ejus. XIII. Unius pueri refovetur debile corpus. XIV. De quodam caeco contracto et corpore toto. XV. Donatur visu quaedam muliercula caeca. XVI. Cujusdam vincti rumpuntur vincula ferri. XVII. Luditur illusor quidam dum pervenit ad nos. XVIII. Erigitur sancti in festo contracta puella. XIX. Altera peste pari quaedam fit sana puella. PROLOGUS. #In eo nihil singulare continetur: de scriptore miraculorum haec habentur.@# Quae quia rhethoricus scriptor numerosa videbat, Cura fuit geminos illi facere inde libellos. CAP. I. Villae Sidrudis quaedam narratio mira. II. De quadam tilia in villa quid contigit ipsa. III. Erupit sancti meritis quod fons in eadem. IV. Sanatur sancti mulier Burgundio vino. V. Contrahitur quaedam meretrix, sanatur et ipsa. VI. Pessima cujusdam miseri piscatio furis. VII. Femina contractis manibus sanatur utrisque. VIII. Qui fur non fuerat quidam pro fure tenetur. ( #Hic apud Anonumum inseritur contractae feminae curatio.@# ) IX. Ex utero matris sanatur caeca puella. X. Fratres Danorum tollunt formidine sanctum. XI. Dum referunt sanctum, sanatur languidus unus. XII. Nec non hydropicus reditu salvatur et ejus. XIII. Unius pueri refovetur debile corpus. XIV. De quodam caeco contracto et corpore toto. XV. Donatur visu quaedam muliercula caeca. XVI. Cujusdam vincti rumpuntur vincula ferri. XVII. Luditur illusor quidam dum pervenit ad nos. XVIII. Erigitur sancti in festo contracta puella. XIX. Altera peste pari quaedam fit sana puella. CAPITULA LIBRI III. PROLOGUS. ( #Nihil habet notatu dignum.@# ) CAP. I. In visu vidit mulier paupercula sanctum. II. Sanctus
null
9da18836-d1f2-4be1-a3f1-d3ff708837c1
latin_170m_raw
null
None
None
None
furantem quemdam increpat atque flagellat. III. In sancti festo moritur muliercula texens. IV. Erigitur quaedam misere contracta puella. V. Ad sanctum ductus donatur lumine caecus. VI. Quidam contractus toto fit corpore sanus. VII. Salvatur quidam a misero cruciatu oculorum. VIII. Solvitur unius hominis contractio dira. IX. Quidam sanatur cunctos per corporis artus. X. Fit sanus cui damnarat contractio laevam. XI. Cujusdam erigitur contracta sinistra puellae. XII. Laetatur quaedam salva muliercula dextra. XIII. Contracti pueri sanatur debile corpus. XIV. Eloquium recipit primaevo a tempore mutus. XV. Contractus puer in cunis salvatur et unus. XVI. Danus corrigitur divino jure superbus. ( #Miracula superioribus indicata capitulis, ab Ingelramno descripta, hic praetermittimus, cum praeter metri formam nihil habeant diversum ab iis quae narrat auctor primarius (apud MABILL. saec. II Bened., pag. 222) @#. #Addidit Ingelramnus librum quartum de relatione corporis S. Richarii et miraculis exinde consecutis, quem librum ex saeculo V Benedictino statim exhibemus.@# ) PROLOGUS. ( #Nihil habet notatu dignum.@# ) CAP. I. In visu vidit mulier paupercula sanctum. II. Sanctus furantem quemdam increpat atque flagellat. III. In sancti festo moritur muliercula texens. IV. Erigitur quaedam misere contracta puella. V. Ad sanctum ductus donatur lumine caecus. VI. Quidam contractus toto fit corpore sanus. VII. Salvatur quidam a misero cruciatu oculorum. VIII. Solvitur unius hominis contractio dira. IX. Quidam sanatur cunctos per corporis artus. X. Fit sanus cui damnarat contractio laevam. XI. Cujusdam erigitur contracta sinistra puellae. XII. Laetatur quaedam salva muliercula dextra. XIII. Contracti pueri sanatur debile corpus. XIV. Eloquium recipit primaevo a tempore mutus. XV. Contractus puer in cunis salvatur et unus. XVI. Danus corrigitur divino jure superbus. ( #Miracula superioribus indicata capitulis, ab Ingelramno descripta, hic praetermittimus, cum praeter metri formam nihil habeant diversum ab iis quae narrat auctor primarius (apud MABILL. saec. II Bened., pag. 222) @#. #Addidit Ingelramnus librum quartum de relatione corporis S. Richarii et miraculis exinde consecutis, quem librum ex saeculo V Benedictino statim exhibemus.@# ) LIBER QUARTUS SIVE #Relatio S. Richarii abbatis ex Sithiensi monasterio in Centulense.@# (Ex ms. codice Centulensi et Aprili Bollandiano.) I. #Metrice Richarii descripta relatio sancti.@# Hactenus antiqui retinet quae pagina libri Carmine prout valui cecini miracula sancti Hinc ea complectar proprius quae vidit ocellus. Ingenio validus, magnis opibus quoque fultus Arnulfus patriam possedit marchio nostram. Hanc etiam fraude ut per plura solebat adeptus, Transtulit hinc sanctum, cupiens tam nobile lucrum Cum quisdam sanctis propriae regionis habere. Hic jam longaevus deponens tegmina carnis, Filius ut nati jussit fieri suus haeres, Praesentabat avum proprio qui nomine tantum. Post regem primus regni tunc jura tenebat. Vir humilis cunctis, cunctis pius atque benignus, Filius Hugonis Magni, dux inclytus Hugo: Postea regali qui sublimatus honore Rexit Francorum miro moderamine regnum. Hic graviter tolerans fraudem supra memoratam, Restituit patriae quaecunque erepta fuere. Utque magis celebris fieret regressio sancti, Praecipit immensam populi glomerare catervam. Nec solum nostrae convenit concio terrae: Quin etiam ex multis facta est collectio Francis: Relliquias sancti posthaec mandat sibi reddi. Accipiens cujus praecepta puer memoratus Efficitur moestus tanto pretio cariturus. Sed reputans si despiciat non esse salubre Reddidit invitus, veritus ne forte coactus. Jam tandem praeclara dies illuxerat orbi, Qua debet fieri tam grata receptio sancti. Procedunt partes, gaudentes et lacrymantes. Namque illi tradunt quod semper habere volebant, Isti suscipiunt sine quo nec vivere curant. Postea primores populi jurare rogantur, Quidquam ut non desit penitus de corpore sancti. Quo facto, nostri festinavere reverti. O memoranda dies, o lux votive colenda, Fines dignatur patrios qua visere sanctus! Hujus laetitiam vix enarrare diei Sufficiet quisquam, quisquam vix gaudia tanta, Adventus sancti quae concutiebat ubique. Ad quascunque etenim venit processio villas, Obvia cunctorum procedit turba colonum, Ac prae laetitia gemitus ad sidera jactant. Ante sed ad templum, quantum est spatium prope leugae, Quam pervenissent, dux jam
null
6d0813a7-7232-467c-95ab-1096304b72cd
latin_170m_raw
null
None
None
None
praefatus equino Descendens dorso, nudis incedere plantis Incipit, et propriis scapulis portare feretrum, Et secum plebis qui visi nobiliores. Illud tamque diu portat lacrymis madefactus, Altari donec gaudens proprio imposuisset. Sed jam divina quid sit virtute peractum Perpendat lector. Sancti meritis sociatis Haec quam praedixi facta est regressio sancti Tempore quo plenis campus flavescit aristis. Sed tot militibus quae sufficerent quia tecta Non fuerant, cultos sese sparsere per agros. Dicere quis poterit fuerit quam diruta messis Pene omnis, pedibus dum conculcatur equorum Pars quaedam, quaedam dum pars depascitur ore? Usta est pars etiam stabilita ardente culina Partibus in multis, cocta radicitus herba. Tandem discedunt, nuda tellure relicta. Mira loquar: paucis transactis fere diebus, Ecce incredibilis coepit succrescere messis Fructifera, ac demum cum tempus et hora metendi Instaret, totos videas flavescere campos, Ac si nil damni regio perpessa fuisset. Haec cernens meritis patrata fuisse Richari, Ad laudes Domini populus se contulit omnis. II. #Quod lapsi in puteum vixerunt vir mulierque.@# In sancti mirum fuit et virtutibus illud, Ipsius festum quia plebs dum multa adiisset, Forte secus templi introitum puteus fuit, ex quo Jamdudum laticis penitus defecerat unda, Os cujus veteri fuerat de vimine clausum. Ignari super hunc dum vadunt vir mulierque, Ipsius in magnum lapsi cecidere profundum. Quis dubitaret eos mortis discrimen obisse? Cernuntur tamen a putei convalle reducti, Non solum vivi, toto sed corpore sani. III. #Quod vescens quidam piscis glutivit aristam.@# Exercebat ovans ex consuetudine Palmas Plebs Domini, quidam sumens cum clericus escam Cum monachis, ortus non vili stirpe parentum, Unius incautus piscis glutivit aristam. Angorem cujus sentiscens vespere facto Tentat rejicere hanc valeat si forte vomendo. Sed quia non potuit, gravior fit luce sequenti. Tertia namque dies praetendit deteriora, Ac demum in quarta tractat de morte futura, Disponens etiam fuerant quae congrua visa. Abbas et fratres veniant se visere mandat: Quis ad se ingressis tantum de morte locutus, Poscit cum monachis sepeliri quo mereatur. Pro Domini Coena, quinta sed luce verenda Hunc sancti ad templum deducit turba parentum Tempore quo fratres celebrant solemnia missae: Suffultusque viris dextra laevaque duobus, Jam ferme exspirans sanctam conscendit ad aram. Cui postquam imposuit quosdam pro munere libros, Nititur ut valuit retro deflectere gressum. Sed vix conversus nutu tangente superno Sensit aqua tepida perfundi corpore toto Semet, et exclamat quia nil angoris habebat. Ex hoc nos etiam tanquam de morte reducto Laetamur, Domino porrectis laudibus alto. IV. #De fabro templi tecto qui corruit alto.@# Ingelvinus erat lignorum caesor apud nos, Qui templi solitus sarcire ruentia tecta, Ardua praesumens etiam conscendere plura. Hic Paschae in feriis templi campanar adivit Signi disruptum funem religare rogatus Injuncto officio sibimet sed rite peracto Conatur tecti quoddam obturare foramen. Sed deceptus spe qua se bene posse tenere Credidit, a celso dilapsus culmine templi Concidit, ac penitus horrendam mortem obiisset, Parietis in partem nisi vis divina tulisset: Cujus porrecti lapides sic forte fuere, Ut per circuitum posses incedere templi Tutius utque per hos valuisset figere gressus, Desuper adjunctum munimen erat podiorum, etc. V. #Quod vixit templum scandens insana puella.@# Unius in rabiem fuerat mens versa puellae, Quae sensu pravo stimulante errabat ubique. Haec villae triviis peragratis tempore noctis, Dum matutinos vigiles essemus ad hymnos, Ut mos est, portas templi aspiciens patefactas, Intrat vociferans ac frendens horrida verba. Ad vocisque sonum torquens vestigia nostrae, Offendit scalam quae transmittebat ad alta. Ejus per gradus conscendere nescia coepit: Sed postquam ipsius coepit contingere summum Per porrectarum sic discurrendo petrarum Fracturas, sicut mos est, incessit amentum. Cui dubium est illam mortis subiisse ruinam Quod tamen et fecit, mortis nec damna subivit. Quin etiam vadens ac discurrendo pererrans, Venit ad introitum cochleae qua culmina templi, Alta petebantur, quam longa est scandit et ipsam. Post haec quid fecit, cujusquam dicere lingua Vix dum sufficiet. Non cessat denique voces Edere terrificas, per gyrum et currere templi. Nullus et a quanto fuerit servata periclo. Cognoscet penitus, nisi qui loca viderit ipsa. Nos vero stupidi et formidine sollicitati Ipsius casu ne templum pollueretur. Sed nondum fuerat
null
3d04956f-715b-4fca-8243-d583d6870dc7
latin_170m_raw
null
None
None
None
quia tempus et hora loquendi Astanti turbae certatim significare Coepimus, ascendant, rapiant, secumque reducant. Nemo sed insanam praesumpsit tangere sanus. Sponte sua tandem gressus rediit per eosdem. VI. #De sancti famulis a vinclis sponte solutis@#. VII. #A sancto frater sanatur fratre rogante.@# VIII. #Quod sancti in festo pluviae cessaverit unda.@# IX. #Praedones sancti nequeunt accendere lignum.@# Est quodam in pago Ambianense vocatus Mons Desiderii, vicus cui subjacet unus, Ecclesia est cujus sancti sub honore dicata. Contra hoc castellum bellum coepere Royenses: Pluribus et villis populatis, vicus aditur, Qui, sicut dixi, templum sancti retinebat. Hunc furia accensi praedones aggrediuntur, Non dubitaturi templum violare profani. Forte secus templi sed stabat cereus aram: Hunc praesumentes rapere, asportant abeuntes. Sed postquam ad proprias sedes potuere reverti, Quam secum tulerant tentant accendere ceram: Appositum sibi sed prorsus sic reppulit ignem, Ac si in materiam lapidum conversa fuisset. Quod rursum tentant, rursumque frustra laborant. Poenitet hoc pacto sancti violasse secreta Illos, ac celeres templo sublata remittunt. Haec a nonnullis sic gesta fuisse feruntur, Externus quamvis nobis locus ille fuisset. I. #Metrice Richarii descripta relatio sancti.@# Hactenus antiqui retinet quae pagina libri Carmine prout valui cecini miracula sancti Hinc ea complectar proprius quae vidit ocellus. Ingenio validus, magnis opibus quoque fultus Arnulfus patriam possedit marchio nostram. Hanc etiam fraude ut per plura solebat adeptus, Transtulit hinc sanctum, cupiens tam nobile lucrum Cum quisdam sanctis propriae regionis habere. Hic jam longaevus deponens tegmina carnis, Filius ut nati jussit fieri suus haeres, Praesentabat avum proprio qui nomine tantum. Post regem primus regni tunc jura tenebat. Vir humilis cunctis, cunctis pius atque benignus, Filius Hugonis Magni, dux inclytus Hugo: Postea regali qui sublimatus honore Rexit Francorum miro moderamine regnum. Hic graviter tolerans fraudem supra memoratam, Restituit patriae quaecunque erepta fuere. Utque magis celebris fieret regressio sancti, Praecipit immensam populi glomerare catervam. Nec solum nostrae convenit concio terrae: Quin etiam ex multis facta est collectio Francis: Relliquias sancti posthaec mandat sibi reddi. Accipiens cujus praecepta puer memoratus Efficitur moestus tanto pretio cariturus. Sed reputans si despiciat non esse salubre Reddidit invitus, veritus ne forte coactus. Jam tandem praeclara dies illuxerat orbi, Qua debet fieri tam grata receptio sancti. Procedunt partes, gaudentes et lacrymantes. Namque illi tradunt quod semper habere volebant, Isti suscipiunt sine quo nec vivere curant. Postea primores populi jurare rogantur, Quidquam ut non desit penitus de corpore sancti. Quo facto, nostri festinavere reverti. O memoranda dies, o lux votive colenda, Fines dignatur patrios qua visere sanctus! Hujus laetitiam vix enarrare diei Sufficiet quisquam, quisquam vix gaudia tanta, Adventus sancti quae concutiebat ubique. Ad quascunque etenim venit processio villas, Obvia cunctorum procedit turba colonum, Ac prae laetitia gemitus ad sidera jactant. Ante sed ad templum, quantum est spatium prope leugae, Quam pervenissent, dux jam praefatus equino Descendens dorso, nudis incedere plantis Incipit, et propriis scapulis portare feretrum, Et secum plebis qui visi nobiliores. Illud tamque diu portat lacrymis madefactus, Altari donec gaudens proprio imposuisset. Sed jam divina quid sit virtute peractum Perpendat lector. Sancti meritis sociatis Haec quam praedixi facta est regressio sancti Tempore quo plenis campus flavescit aristis. Sed tot militibus quae sufficerent quia tecta Non fuerant, cultos sese sparsere per agros. Dicere quis poterit fuerit quam diruta messis Pene omnis, pedibus dum conculcatur equorum Pars quaedam, quaedam dum pars depascitur ore? Usta est pars etiam stabilita ardente culina Partibus in multis, cocta radicitus herba. Tandem discedunt, nuda tellure relicta. Mira loquar: paucis transactis fere diebus, Ecce incredibilis coepit succrescere messis Fructifera, ac demum cum tempus et hora metendi Instaret, totos videas flavescere campos, Ac si nil damni regio perpessa fuisset. Haec cernens meritis patrata fuisse Richari, Ad laudes Domini populus se contulit omnis. II. #Quod lapsi in puteum vixerunt vir mulierque.@# In sancti mirum fuit et virtutibus illud, Ipsius festum quia plebs dum multa adiisset, Forte secus templi introitum puteus fuit, ex quo Jamdudum laticis penitus defecerat unda, Os cujus veteri fuerat
null
c066615f-25d5-4d66-9524-f5669de72b8a
latin_170m_raw
null
None
None
None
de vimine clausum. Ignari super hunc dum vadunt vir mulierque, Ipsius in magnum lapsi cecidere profundum. Quis dubitaret eos mortis discrimen obisse? Cernuntur tamen a putei convalle reducti, Non solum vivi, toto sed corpore sani. III. #Quod vescens quidam piscis glutivit aristam.@# Exercebat ovans ex consuetudine Palmas Plebs Domini, quidam sumens cum clericus escam Cum monachis, ortus non vili stirpe parentum, Unius incautus piscis glutivit aristam. Angorem cujus sentiscens vespere facto Tentat rejicere hanc valeat si forte vomendo. Sed quia non potuit, gravior fit luce sequenti. Tertia namque dies praetendit deteriora, Ac demum in quarta tractat de morte futura, Disponens etiam fuerant quae congrua visa. Abbas et fratres veniant se visere mandat: Quis ad se ingressis tantum de morte locutus, Poscit cum monachis sepeliri quo mereatur. Pro Domini Coena, quinta sed luce verenda Hunc sancti ad templum deducit turba parentum Tempore quo fratres celebrant solemnia missae: Suffultusque viris dextra laevaque duobus, Jam ferme exspirans sanctam conscendit ad aram. Cui postquam imposuit quosdam pro munere libros, Nititur ut valuit retro deflectere gressum. Sed vix conversus nutu tangente superno Sensit aqua tepida perfundi corpore toto Semet, et exclamat quia nil angoris habebat. Ex hoc nos etiam tanquam de morte reducto Laetamur, Domino porrectis laudibus alto. IV. #De fabro templi tecto qui corruit alto.@# Ingelvinus erat lignorum caesor apud nos, Qui templi solitus sarcire ruentia tecta, Ardua praesumens etiam conscendere plura. Hic Paschae in feriis templi campanar adivit Signi disruptum funem religare rogatus Injuncto officio sibimet sed rite peracto Conatur tecti quoddam obturare foramen. Sed deceptus spe qua se bene posse tenere Credidit, a celso dilapsus culmine templi Concidit, ac penitus horrendam mortem obiisset, Parietis in partem nisi vis divina tulisset: Cujus porrecti lapides sic forte fuere, Ut per circuitum posses incedere templi Tutius utque per hos valuisset figere gressus, Desuper adjunctum munimen erat podiorum, etc. V. #Quod vixit templum scandens insana puella.@# Unius in rabiem fuerat mens versa puellae, Quae sensu pravo stimulante errabat ubique. Haec villae triviis peragratis tempore noctis, Dum matutinos vigiles essemus ad hymnos, Ut mos est, portas templi aspiciens patefactas, Intrat vociferans ac frendens horrida verba. Ad vocisque sonum torquens vestigia nostrae, Offendit scalam quae transmittebat ad alta. Ejus per gradus conscendere nescia coepit: Sed postquam ipsius coepit contingere summum Per porrectarum sic discurrendo petrarum Fracturas, sicut mos est, incessit amentum. Cui dubium est illam mortis subiisse ruinam Quod tamen et fecit, mortis nec damna subivit. Quin etiam vadens ac discurrendo pererrans, Venit ad introitum cochleae qua culmina templi, Alta petebantur, quam longa est scandit et ipsam. Post haec quid fecit, cujusquam dicere lingua Vix dum sufficiet. Non cessat denique voces Edere terrificas, per gyrum et currere templi. Nullus et a quanto fuerit servata periclo. Cognoscet penitus, nisi qui loca viderit ipsa. Nos vero stupidi et formidine sollicitati Ipsius casu ne templum pollueretur. Sed nondum fuerat quia tempus et hora loquendi Astanti turbae certatim significare Coepimus, ascendant, rapiant, secumque reducant. Nemo sed insanam praesumpsit tangere sanus. Sponte sua tandem gressus rediit per eosdem. VI. #De sancti famulis a vinclis sponte solutis@#. VII. #A sancto frater sanatur fratre rogante.@# VIII. #Quod sancti in festo pluviae cessaverit unda.@# IX. #Praedones sancti nequeunt accendere lignum.@# Est quodam in pago Ambianense vocatus Mons Desiderii, vicus cui subjacet unus, Ecclesia est cujus sancti sub honore dicata. Contra hoc castellum bellum coepere Royenses: Pluribus et villis populatis, vicus aditur, Qui, sicut dixi, templum sancti retinebat. Hunc furia accensi praedones aggrediuntur, Non dubitaturi templum violare profani. Forte secus templi sed stabat cereus aram: Hunc praesumentes rapere, asportant abeuntes. Sed postquam ad proprias sedes potuere reverti, Quam secum tulerant tentant accendere ceram: Appositum sibi sed prorsus sic reppulit ignem, Ac si in materiam lapidum conversa fuisset. Quod rursum tentant, rursumque frustra laborant. Poenitet hoc pacto sancti violasse secreta Illos, ac celeres templo sublata remittunt. Haec a nonnullis sic gesta fuisse feruntur, Externus quamvis nobis locus ille fuisset.
null
815dbb9a-c06d-4939-8c3b-cffb127bcdb9
latin_170m_raw
null
None
None
None
CARMEN ACROSTICHUM DE BEATO EMMERAMMO E mmeramme tui S dignator adesse ministri S M entes cum cord E precibus his ablue sord E M oribus ac torti S confer medicamina forti S E mundi curi S Monachos pius eripe duri S R egum sic reg I potes et nos subdere leg I A ulica quam prisc O non tangunt tempera disc O M ultis hinc ome N Christi dat denique nome N M unere perfect O sua donans secla profect O V irtus alma cruci S quae signat lumine luci S S ub quo salvus eri T quisquis bona maxima queri T M agnis magne pate R minimis et humillime frater R A urea dans sacr A cunctis dimitte piacl A R ecto sub duct V fac nos fore non sine fruct V T estis Heimramm I memor ob nos presulis alm I I s famulos place T tibi, nobis commoda preste T R ite decem numer A sex addito, sic capis ist A A ntea conscript E res ac verissime dict E L ibrum materian T istum simul atque perornan T M enfredus doct E quem Saxo dictitat et apt E V erbis ornato R sensu subtilis arato R S i quis per nome N me queritat, ergo diocte N Arnoldum norit, relevamen cui siet Amen AD PROVISOREM SANCTI EMMERAMMI QUID DEBEAT EI VEL RATIONI Domno BURCHARDO ad optima quaeque haud tardo, pro paterna quidem dignitate reverendo, ac plurigena probitate diligendo, ARNOLDUS, adprime sibi utpote abbati exin ceteris merito suppositus, veruntamen rebus monasterii prepositus, quicquid fidelis domino servus, seu magistro discipulus. Inprimis cum beatissimi martiris Emmerammi patrociniis non ego solus, sed etiam mecum ejus generalis monachorum coetus gratificatur Deo, antehac misericordiam suam multipliciter parvitati nostrae impertito, nunc vero solita clementia circa nos manifestius uso--in hoc procul dubio, quod vos tali de loco destinavit ad nos, in quo hactenus ipso donante et sanctissima Virgine Maria adjuvante abundant patres ac fratres, sive apud Dominum sive apud seculum valde nobiles et laudabiles, qui cum ratione sua noverunt et aliena tractare--unde et ego ultimus verae rationis alumnus, pro hac vestro sub regimine probanda, occasionem sumpsi ac fiduciam, presentem scribere epistolam; quae quamvis inscitiae meae historiam partim videatur continere, tamen in vili scemate prenominati necnon sepe nominandi patroni nostri dulcissimae tota famulatur memoriae. Igitur libris in divinis legendis et intelligendis, peccatis meis facientibus, admodum fui segnis, et ut verum fer, adhuc non sum indemnis. Cujus emendationem vicii ut ceterorum cum habere possem exemplis majorum, impedimento erat nolle, et abusivum illud quod dicunt neglegere. Quadam autem die quendam e fratribus, concretum et conscolasticum meum, presente me, aculeum mortis contigit obire. Is ergo in ipso mortis articulo quid viderit, etiam non loquens astantibus patefecit. Nam cum levatum e lecto humi deposuissemus, primum brachiis quasi contra aliquem reluctatus, demum ad sinistram acutissime flectens obtutus, adeo abhorrebat a facie inimici, ut oculorum versione capitisque aversione ac inpulsu, ut gestum exprimam, capitali, pene loco sibi astantes propelleret; et ut patesceret, quantum fides Christi valet ubi meritum habet, quantumve deest ubi mortua est, nisu quo potuit dextram manum extendit, signum salutis facere volens; sed exprimere minime valens, subita concussione contremuit, ac pallore obductus irriguit; sicque exalavit. Nos vero, singultibus psalmodiam intercipientibus, omnes pariter in luctum conversi sumus. Quis enim ibi non fleret, ubi quisque infirmitatis propriae intra conscientiam commonitus, vix effari posset pre fletibus, cum et ego post annos aliquot, teste Christo, haud absque gemitu et fletu hec scripserim memoriaeque tradiderim? Juvenis namque floridus, frater etiam coaetaneus, in puerili lascivia consentaneus, super quo innitebar, baculus arundineus versus est mihi in colubrum, ita ut fugerem. Inde absterritus subduxi me, quibus eatenus ob gloriolam seculi adhesi, libris paganis, et saniore consilio inplicabar divinis. Tunc primum coepi discernere, quae distantia esset inter lucem et tenebras, inter Dominum et Belial. Tum quoque ad me aliquantulum reversus, ex parte collegi, qui fuerint scriptores ecclesiastici. In quorum varietate pulcherrima enotavi beatissimum Christi confessorem Hilarium, alti cordis virum, quam longe sit a lectione simpliciorum fratrum; Ambrosium, quam disertus et orthodoxus; Joannem Constantinopolitanum, quam jocundus et aureus; Gregorium Nazazenum, doctor quam mirificus et
null
21fe8ce9-0d1b-4f92-aa66-44edf79c1254
latin_170m_raw
null
None
None
None
anastasificus; Hieronimum, quam brevis et rectus; Augustinum, quam facundus et profundus; Gregorium papam Romanum, quam dulcis et clarus; Ysidorum Hispanum, quam succinctus et distinctus. Hi siquidem et horum precessores vel successores valde venerabiles et utiles operatores jam habundanter hauriebant e fontibus Salvatoris, quae dulcissima caritate propinarent nobis. Quorum cum legissem opera, quae peritissimis probabilia, mihi vero pro captu meo videbantur etiam mirabilia, auctoritate simul et venusti sermonis dulcore delectabar. Sed contrario admodum amaricabar in gestis videlicet domesticis, clarissimi patroni nostri Emmerammi martyris, dudum a quodam, qui se Cirinum, id est heredem, nominat, Frisingensis ecclesiae episcopo, ut puto recte scriptis, ante nos autem majorum neglegentia depravatis. Quae cum, abbate id penite fieri permittente, simplici animo emendare vellem, et in confusionem loci nostri diutius incorrecta stare nollem, consurgunt, adversum me quorundam animi fratrum dicentium, haud equum, a me dictis antiquitatis quid addi vel minui, maxime cum haec peritiores omiserint. Quibus videtur probum meapte sic temperare responsum. Quare illi hoc fecerint, immo quod utile fuit hac in parte non fecerint, a vilitate mei temerarium est discussum iri. Hoc tantum dixerim pace eorum et omnium bonorum, quia non solum novis vetera licet mutare, sed etiam, si sint inordinata, penitus abjicere, sin vero ordinaria sed minus utilia, cum veneratione sepelire; et quia dispensatione divina a precedentibus multa relinquuntur sequentibus, in quibus possint mereri alicujus aut admissionem aut remissionem peccati. Quod cavendum hujuscemodi simplicitate, seu, quo verius dicam, stoliditate, etiam rustici nos monent, qui peccare illos putant, qui arbores succidant, in quibus pagani auguriari solebant. Quid plura? Cedens emulis ad tempus, per abbatis imperium abripui me in Saxoniae exilium, portans mecum in libello suo sanctum Emmerammum, qui suum me voluit esse servum. Ibi simulando me scire quod nescio, Meginfredum, Parthenopolitanum magistrum, pauculis beneficiis paravi mihi amicum. Hunc dum audirem frequenter disputare sapienter, mirabar ejus ingenium; ex quo et ipse agnovit meum studium. Inter familiares autem consermocinationes stilum ejus agnoscens, et propositum fixum animo tenens, postulavi ab eo, quo pro pignore amicitiae novum patrono nostro librum minus pigritaret cudere. Quod cum ille rennueret, quasi suae non esset possibilitatis, et ego opponerem debitum caritatis, ipse vero majori excusatione nostris id melius assereret convenire, et e contrario referrem, pene esse naturale cives civibus invidere: tandem victus, voluntati meae, immo beato Emmerammo animum substravit. Ut autem acceleraret me rogante, respondit serena fronte, summa diligentia in laribus probandum, quod extra parietes multorum oculis foret presentandum. Hac, ut opinor, occasione tribus annis opus mihi carissimum remansit inperfectum, dum temporibus Heinrici augustissimi imperatoris esset coeptum. Regressus ergo ad monasterium e Saxonia, ferebam mecum beatissimi martiris ymnum, quem mihi pro arrabone libri saltim vel versiculum poscenti prefatus magister metro composuit Saphico. Demum Chouonrado imperante, et nihilominus Heinrico filio ejus regnante, Gebehardo autem secundo Ratisbonensem ecclesiam regente, in adventu vestro, saepissime optatus atque diu expectatus venit libellus. Cujus universitas beato deputetur Emmerammo, materia Cirino, renovatio Meginfredo, exactio peccatori Arnoldo, usus oculum invidiae non habentibus, vitae premium omnibus ejusdem Deo dilecti martiris memoriam excolentibus. Pro cujus cultu mea exhibitione modico, debito sui permagno, quid mihi acciderit vel qualis consolatio evenerit, paucis edicam. Erat quaedam necessitas, pro qua in Pannoniam me direxerat meus abbas. Cumque periclitarer sepius in profundis Danubii decursibus, apud Pogicam caribdin, ubi esse videtur mortis hospicium, maximum experiebar periculum. Ibi enim nautae majores arripientes remos, quasi viribus suis navim evecturi de abrupto fluminis, in tantam venere desperationem, ut mutuo se intuentes ac nec muttire valentes, pre timore mortis penitus irriguissent. Tunc osculatus cruciculam, quam habui ex cervicibus pendentem, reliquias martiris de cambota continentem, cogitationes hujusmodi intra me volvere coepi: Putasne, late notus patronus hodie mihi erit per salutem hic experiendus? Mox navis ceu aliquo minitante tremefacta et interitus puteo ejecta, renatabat, nemine ducente, immo Domino regente. Tum cursu prosperato tertia die advehebar Pannoniae solo. Qua me Anastasius archiepiscopus ceteris suscepit humanius et affatur familiarius. Is cum beati Emmerammi veterem illum et viciatum legeret librum
null
fb4b9c84-059a-4349-a32f-0a23731f7c7e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, materiam probavit cum sententiis; sed harum seriem cum veste reprehendit pendere rationis. Apud quem sex ebdomadas manen, memoriae sanctissimi patroni antiphonas aliquantas cum responsoriis composui, non tam fretus ingenio, quam dedito laudibus martiris animo. Has prefatus episcopus monachos et clericos suos fecit discere, et in ecclesia die ipsius natali publice celebrare; secundum quod scriptum est: #Recedant vetera@# #de ore vestro@#, deponens veterem illius cantum, quem nostri potius cantant ex antiquitatis usu quam ullo auctoritatis ausu. His ita equidem gestis in Pannonia, et legatione, pro qua directus eram, peracta, Noricum repetii, et in ea revisens Ratis onam, satis karitative suscipiebar a fratribus, quibus et hoc dignetur reddere Dominus. Hic cum de sancto Emmerammo dulce clarumve quiddam aut audire aut videre summo desiderio quaeritarem, per somnum visionem accepi talem. Beatus Emmerammus pallio viridi quasi velatus, meridiana parte ante fores ecclesiae videbatur mihi jacere in lecto bene ac decenter ornato. Quem ut fratres ecclesiam intrare volentes viderunt, timore perterriti recesserunt. Ego autem solus relictus, adeo fui curiosus, ut ad gradus juxta tres arcus flexis genibus in eum intenderem, donec vultum detegeret, ac Latino sermone diceret: #Tibi conceditur videre faciem meam, quia in laudibus meis sudasti.@# Cujus cum viderem valde candidam et splendidam faciem, nullatenus dicere possum, quam magnum cordi meo fuerit jubilum. Hoc tantum tacitus mecum reputabam: « Fortassis in die novissimo pro me dicturus est Christo: #Domine, da mihi hunc peccatorem.@# » In quo tunc experrectus, et adhuc, ut verum fatear. nequam ac non rectus, ne jucundae visionis gaudia prepediant peccata mea, apud eum, cujus melior est super vitas misericordia, optinere cupio prece vestra necnon patrum et fratrum oratione continua. De cetero quod instat, epistola conclusionem postulat; in qua vos ignorare nolo, quod antiquus operis hujus scriptor librum suum finit in eo, quod volumini de miraculis beatissimi martiris, hoc et anterioribus tribus diligentia mea enucleatius positis, pro capitulo datum est quarto. Quae vero secuntur, auctoritate vestra contra aemulos defendendus, humili asscripsi stilo, uno tantum ordine prepostero ob similitudinem rei interposito, pro memoria mei et eorum qui mecum in monasterio memores esse potuerunt factorum ob Christi martirem signorum. Ad quae et ad ceteras ejus laudes propagandas, vita vestra vigeat, dignitas polleat, paternitas valeat, Domino donante, Amen. #Explicit epistolaris apologia de ratione vel veterum immutatione.@# CAPITULA LIBRI PRIMI. 3. #De homine a latronibus capto, et bis venundato, qui post exilium trienne patriam revisens, cum@# 1. #De episcopis vel ducibus Paguariae, et de hereticis per sanctum Bonifacium ab ea expulsis, necnon miraculis ad sepulchrum beati Emmerammi frequentatis, atque de secunda illius translatione.@# 2. #De muliere adultera, quae martiris ecclesiam ingredi nullatenus potuit, antequam per confessionem ad poenitentiam se purgavit.@# grandi miraculo se presentavit beato Emmerammo. 4. #De puella, quae integrum annum permansit jejuna, et ad memoriam martiris est communi vitae restituta.@# 5. #De beneficiis principum seu comitum judicumque donariis sancto Emmerammo collatis, et de triumpho mirabili, quem Arnolfus imperator evidentissimo ejusdem testis adjutorio obtinuit.@# 6. #De Tutone episcopo spiritu prophetiae ditato, et de rege Chuonrado apud Sanctum Emmerammum pro incauta jussione morbo gravato.@# 7. #De homine, qui in convivio principis rennuens caritatem martiris, colapho percussus est terrifico.@# 8. #De monacho sancti Emmerammi qui in periculis maris eum sibi adesse sensit per beneficia liberatoris.@# 12. #De miseriis queis usque in presens afficiuntur homines@# 9. #De apostata monacho bis a demone correpto, ac toties precibus et meritis beati Emmerammi liberato.@# 10. #De quodam demoniaco a legione miserabiliter possesso, cui gratia Salvatoris mirabiliter salutem reddidit ad memoriam martiris Christi.@# 11. #De quodam stirpigena Lantperti tyranni, qui una hora bina caecitate prohibitus est ingredi ecclesiam martiris Christi.@# tyrannicae posteritatis, et de quorundam ejusdem stirpis conversione humilique oblatione, ac Adalrammi duritia virtute martiris mirum in modum mollificata. 13. #De duodecim viris, qui juraverant contra jus in altare martiris, multiplici poena consumptis.@# 14. #De hoc, quod contigit in
null
ef7865b1-109f-42bb-969d-42c9b0920d2f
latin_170m_raw
null
None
None
None
quadam muliercula, pro furto calicis paralysi multata et apud Sanctum Emmerammum mirifice sanata.@# 15. #De eo, quod et Judei minime diffitentur, miracula in ecclesia sancti Emmerammi saepissime facta.@# 16. #De paralytico apud Sanctum Emmerammum curato.@# 17. #De obitu Michaelis episcopi, et de signo campani.@# PROOEMIUM LIBRI I DE MIRACULIS BEATI EMMERAMMI. Vivunt merita sanctorum in ecclesiis, et potentius existunt ipsi, quamvis ab oculis nostris ablati, quam inter conversantes putarentur. Quod licet creditum firmo teneamus proposito deprehensum, miracula tamen asstipulantur nobis, et imperitiam brutae infidelitatis arguunt, dum ad exanimes sanctorum reliquias impossibile languentium ad posse redit, et quod non fuit ad esse; fraudatis circa hunc rerum cardinem cunctis secularium potentatibus. Nam si eniterentur vel regalis potentia, quae preminet, vel artificalis ulla sollertia quae interdum hiantia supplet, quomodo repararent habitum caeco? Haec cum constent, nullum prudentis fidei consequentia latent. Quapropter quia scribimus vobis, in quibus vivificator Spiritus carismatum suorum heredem vivam plantavit fidem, pauca de multis miraculis, quae divina pietas testi suo Emmerammo donavit, dicemus, vel ab aliis dicta repetimus; quia vobis facit de invisibilibus vel etiam de nondum factis experimentum preteritarum substantia rerum et argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). EXPLICIT PROLOGUS. INCIPIT LIBER PRIMUS. 1. Igitur martiris Christi Emmerammi corpore sacro apud Ratisbonam honorifice humato, et ad sepulchrum ejus minime fraudatis fidei merito quaerentibus presidia divinae pietatis, tandem multo sub hujusmodi beneficiis tempore evoluto, ecclesiae presulatum ejusdem vir venerandus regendum suscepit Gaubaldus, ante quem non solum haec eadem de qua nunc nobis est sermo, sed et ceterae in Bajoaria absque certis episcopis post Romana tempora erant ecclesiae. Quia enim nuper christianitatem acceperant Norici, immiserant se illis heretici, qui, ut in aliis regionibus facere consueverant, fas ibi nefasque confuderant. Horum alii se dicentes episcopos esse, alii presbyteros, alii diversi ordinis clericos, adinventiones suas technis quibusdam subornabant, sicque populum cum principibus per plures annos seducebant. Quippe hic error bonis omnibus invisus, sed a perversis periculosissime annisus, maxime adolevit sub ducibus, quorum nomina partim ignoramus, partim scita cautelae gratia supersedemus. Temporibus autem, quibus tantae pesti remedia parabantur, hi duces principabantur: Dioto scilicet, vir illuster, cui filii in regnum non successerant. Item alius Theodo, vir strenuus et alacer, sub quo clarissimus Christi confessor Routpertus cum aliis Dei servitoribus Juvavium devenit, ibique cursum presentis vitae consummavit . Sub quo sanctus Corbinianus Frisingiam accessit. Is ergo dux filios habuit successores in regno, Diotpertum videlicet atque Grimaldum; post quos ducatum genti huic prebuit Hucbertus, qui beato Georgio et sancto Emmerammo sub quodam Rathario adventitio episcopo donaverat curtem, quae in pitaciis, e quibus haec excerpsimus, Pirchinwanch nuncupatur. Hujus atqui ducis temporibus beatissimus presul Bonifacius ob curam, quam circa oves Dominicas habuit maximam, ingressus Bajoariam nonnullos hereticorum ex ea depulit; sed eos generaliter, uti voluit, eliminare non potuit. Quo Franciam reverso et prefato duce defuncto, sub principe Pipino gentis hujus ducatum adeptus est Udilo. Qui missis in Italiam legatariis, sanctum Bonifacium rogavit e Roma revertentem ( #an.@# 739), quod denuo Noricas gentes sub sua potestate dignaretur visitare degentes. Cujus legationi et nihilominus petitioni libenter annuens Deo plenus antistes, in Bajoariam profectionem accelerat, sperans se correcturum quod ante non poterat. Hic Domino cooperante ac prefato duce asstipulante, ecclesiastica jura decernens, penitus exstirpavit hereticos, et universos fugavit scismaticos. Provinciam vero in parrochias divisit, et episcopos in his canonica ordinatione constituit. Inter quos predictum Gaubaldum Hiatospolitanae sedi prefecit. Qui dum sibi credita foveret necnon adaugeret ovilia, inter cetera, quae bene disposuit et ordinavit, consilium iniit cum clero, quo sepulchrum aperiret beato Emmerammo. Quod crebris miraculis fieri debere clamitantibus, communis omnium comprobavit assensus. Quid plura? Die statuto translationis et elevationis cunctorum vota concurrunt; ad laudes martiris, tanto tempore inter mortales sub neglegentia quiescentis, innumera sexus utriusque turma confluxerat. Ad ea, quae saepe audierant, martiris beneficia clarius videnda, festinant cuncti, novis interesse gaudiis properant universi. Demum electi sacerdotes cum diaconibus ac aliis ad aperiendum sepulchrum necessariis, populum extra ecclesiam ejecerant, et ostia intro seris munierunt. Cumque tremebunda
null
3a3f35e6-d689-4f64-ba76-aea621e2cdf1
latin_170m_raw
null
None
None
None
religione a sepulchro humum resolvissent, necnon etiam lapidem superpositum a parte dextra in laevam submovissent mensura tantum quasi palmi et semis, timor super omnes irruit, ita ut pre pavore nimio laborantium manus a lapide laberentur. Ex quo terrore perculsi viribusque dissoluti, in terram ceciderunt. Unus autem ex illis, qui a dextris stabant, pectus lapidi supponens, tamdiu solus hunc, cum esset ingens, haud sua valitudine sustentabat, quousque ceteri posse resumerent et succurrendo manus ad incepta consererent. Tunc tanta celeritate et securitate amoverunt, ac si in se gravitatis pondus minime haberet. Quid vero hoc trifario miraculo insinuatur, nisi quod prophetico ore predicatur: #Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem? (Psal. LXVII, 36.) @# Ob reverentiam enim sui martiris virtus Altissimi hos terribiliter stravit, sed ad ejus laudes in pristinas vires mirabiliter restauravit. Tertio uni sacris cineribus famulanti impertivit fortitudinis munus ad gloriam nominis sui, qui est trinus et unus. Pro quo triplicato signo sacerdotes venerandi gratias agentes almae Trinitati, cum magno cleri populique tripudio incomparabilem purpurati corporis thesaurum e tumulo, quo eatenus reconditus erat, auferentes, in monumentum novum venerabile transtulerunt; quod ad id satis accurate jam paraverunt. In quo principes auri laminas et argenti apparatu pulcherrimo fecerunt affigi, easque gemmarum ordine vario distingui. Quorum spiritibus et nobis simul peccatoribus per intercessiones clarissimi sui testis Emmerammi dignetur Dominus propitiari! 2. Quidam vir in Frisingensi episcopio, quoniam fraudata est oculorum officio, conjugem suam dimisit, aliamque extra preceptum Dei duxit. Qua culpa adulterum illum cum superducta, episcopi, in cujus hoc erat dioecesi, animadversio convenit; convictumque ex regulari poenitentia multavit. Sed persuasoris instinctu pertinax mulier ab illicitis amplexibus divelli non potuit, sed cum ad beati Emmerammi ecclesiam conventus fieri debuisset, et eadem mulier, commeantibus illuc sociata, properaret, in loco, qui Vivarius appellatur, unde ecclesiam intuita fuit, ducentis fere ab urbe passibus, ut nota commissi sceleris eam exagitaret. Coepit autem tremore nimio concuti, et dissoluta humi devolvi; et cum erecta fuisset a sociis, si processum voluit, procedere non valuit; si redire studuit, redeundi facultatem non habuit. His in angustiis a superveniente sacerdote quodam deprehensa requisita est, quo crimine circumventa pateretur talia. Hoc relato sicut erat, ad episcopum suum regredi ab eodem est presbytero commonita. Quod dum fecisset et effusa in lacrymas vulnus aperiret et satisfactionem ex puro corde promitteret, suscepta Ecclesiasticae formae medicina, ad medicum suum beatum Emmerammum, expers animae vulneris, et corporei secura doloris, processit. Qua in re facile colligitur, quam longe separantur incerti a regno Dei, qui sic differuntur ab ingressu domorum electorum suorum. Quod ne nobis contingat, fortissima Christi medicina prohibeat. 3. Cum virtutum odoribus aromatizans beatus Emmerammus populos ad se traheret undequessecus, contigit quendam virum fidelem, qui bona intentione, ut finis probabat, illuc solus iter carpebat, in loco, qui dicitur Verroniwaida, quod sermo Latinus exprimit Longinqua pascua, latrones incidisse, qui eum detentum et expoliatum Orientalibus Francis vendiderunt. Et factus est alias emptitius, qui ad memoriam martiris voluit esse adventitius. Quidam vero, qui hunc exinde venundatum accepit, sub venali commercio tradidit cuidam Turingo in finibus Parathanorum, ad id temporis crudelium paganorum. Cumque se homo Christianus vicinum cerneret gentilibus, idolorumve cultoribus, coepit nisu quo potuit domino suo temporali tam praesenti quam absenti, ratum et promptum exhibere famulatum. Erat autem in lignis operandi peritia instructus; qua molendina facere solebat ad aquae ductus, ob quae, et venustam aedificiorum compositionem admodum charus fuit domino servus. Unde et aliquibus retinaculis cupiens hunc sibimet facere firmum et fidum, viduam juvenculam, secundum carnis hujus putredinem, speciosam, quam reliquit conservus ejus absque filiorum procreatione, in matrimonium illi temptabat sociare. Quam renuens, sorte, non mente, captivus respondit dicens: « Uxorem legitimam in patria reliqui, cum pro innumeris meis huc traderer peccatis. » Nunc ergo ea vivente quomodo aliam super ducam? Quibus verbis permotus dominus asperrimos sermones invexit dicens: « Haec mihi faciat Dominus, et haec addat, nisi hanc in matrimonium sumpseris, genti Saxonum te tradam, quae tot daemonibus per spurcam servit idololatriam. Novi
null
6472f18f-4516-40b8-bf0a-0640e96668d0
latin_170m_raw
null
None
None
None
etenim ac experimento didici quia si mulierem hic accipere non vis, fugere malis, quam mecum commorari in his locis, ut et de fuga confusus, et nihilominus post de precio tuo maneam defraudatus. » Cumque assiduo sermonibus hujusmodi inter se disceptarent dominus per peccatum servus, et servus per justitiam dominus, aetate jam ac moribus senex, aliter se non posse advertens imperium domini sui declinare, quin in gentem traderetur Deum ignorantem, cujus vitam quasi mortem timuit, tandem se velle eam confitetur sibimet copulare. Tunc exhilaratus dominus adprehensam mulieris manum involvit pallio, et, ut moris est nuptiarum, seni sub testibus eam in matrimonium concessit; sicque discessit. Religiosus autem senex accepta muliere perrexit ad domum haereditatis invisae, in qua cubiculum intrantes, et alimenta juxta consuetudinem nuptiarum, percipientes, lectum, quem ipsa paraverat, haud parili animo ascenderunt. Cui senex: « Praevide, inquit, charissima filia, ne hac thalami commixtione summum offendamus artificem, quia temporalis vitae gaudia paucis diebus deficiunt, sed aeterna animarum detrimenta parturiunt. Fruere itaque artificio meo in deliciis, et hoc tantum indulge, ne me sub jugo copulationis hujus, conjuge vivente, praecipites in interitum. » Illa autem, carnali voluptate devicta, viri sui petitioni minime assentiebatur; imo quae in aurem dixerat, domino suo palificaturam minabatur. Senex vero cum hujusmodi exhortatione se cerneret minus perficere, lasciviam sociae ac exasperatos animos, verborum blanditiis ita lenivit dicens: « Videndum est nobis, charissima soror, ne gentilium ritu, cum simus Christiani, nuptiis conveniamus, sed potius per triduum nos contineamus, Dominum deprecantes, ut det nobis filiorum procreationem, quia mulier non pro libidine, sed pro sobolis est spe assumenda. » Haec mulier cum audisset, despexit, et se convertens ad parietem, inerti se somno immersit. Religiosus autem senex cum lacrymis et intentione cordis supplicabat miserationibus omnipotentis, ut per merita et intercessiones dilecti sui martyris Emmerammi sibi dignaretur auxiliari. Cujus orationem, quia divina pietas exaudivit, eodem momento misericordissime patefecit. Nam cum et ipse prae tristitia obdormisset, vir quidam pulcherrimus ante lectum quiescentis astabat, qui baculo, quem manu gestabat, latus ejus percussit, dicens: « Surge et vade ad ecclesiam beatissimi martyris Emmerammi, quo te iterum devovisti. » Cui vir senex respondit: « Quomodo sine alimento tot terrarum ignota spatia perambulabo? » Cui iterum qui astabat adjunxit: « Surge, ne haesites, sed sume panem positum in coenaculo superiori, et ipse sufficiet in alimentum tibi, ad perfectionem itineris tui. » Vir autem post tantam visionem expergefactus, et aliquamdiu spiritus occulta scrutatus, ignorabat utrum dormiens an vigilans hanc acceperit ammonitionem. Surrexit tamen secundum edictum vigilis, et panem in coenaculo reperit, tam candidum et saporum, qualem antea nunquam viderat vel manducaverat. Quem etiam secum sumens, et caetera quae in eadem domo suppellectilis erant, ibi relinquens, tantum tulit vestitum singularem, et quam manu solebat gestare bipennem. Regressurus autem ad solitudinem sub festinatione perrexit, lachrimatas preces Domino fundens, ut per merita clarissimi martyris Emmerammi iter suum dignaretur prosperari. Quod per invia et deserta, uti optavit, prosperis continuis diebus quatuordecim pene perficiens, demum die quinta decima, hora ejusdem quasi tertia pervenit in montem contra Ratisbonam inter Danubium et Imbris fluenta jacentem. E cujus specula vinearum plantationi contigua martyris intuitus ecclesiam, magnorum videlicet operum casam, immensas Deo referebat gratias. Tunc descendens de monte atque navi transmisso flumine cum caeteris turmatim ac nihilominus certatim ad memoriam martyris pergentibus, et ipse sub omni celeritate properaverat laetus. Cumque diu optatam ingressus esset ecclesiam, adhaerens pavimento, lachrimis et precibus satisfecit trienni voto. Completa autem missarum solennitate, uti competens erat, dominica die, senex religiosus extra aditum ecclesiae egressus, panem, de quo tot diebus refectionem habuit, ostendit; historiam exilii et reversionis veraciter exposuit; duas portiones, quae ex alimento superfuerant, in conspectu totius populi, pauperibus divisit, tanti patroni beneficia clamavit in aeterna fore debere memoria. Quid super hoc dicendum vel ascribendum? nisi quod Psalmista dicit memoriale sempiternum: « Magna est gloria in salutari tuo, Domine (Psal. XX); » gloriam et magnum decorem imposuisti super eum. O Jesu benigne, hoc tantum ad te
null
c6fed47d-65ef-46c7-a0f7-3b207a293b2b
latin_170m_raw
null
None
None
None
sub ejus patrocinio licet dicere, ut sicut illum dedisti multis validum patronum, ita interpellationibus ejus, hic et in aeternum sis nobis propitius. 4. Erat quaedam puella in Frisingensis ecclesiae dioecesi constituta. Haec, ut solita erat, primo diluculo progreditur ad exercitationem curae pastoralis, quo scilicet ad pascua duceret pecora sui genitoris Contigit autem eam occulto ibi Dei judicio subito talem spiritus accipere immutationem, ut nil alimenti in usum vitae omnino sumere vellet. Quo parentes viso, nec non cognati rescito, sub stupore eam convenerunt; ac primum obsecrando, dein increpando, demum omnigeno conatu, ut alimentum sumeret, angariaverunt. Sed illa perinde modis omnibus universa, quae mandi et bibi possunt, recusabat percipere, cibi potusque fassa delectationem se minime habere. Propinqui vero puellae aquam lacte mixtam ori per vim infundentes temptabant, si forte vel tenuem glutire posset liquorem. Cujus gustum dum invita sorberet, erecto statim collo sanguine confectum revomebat. Tunc parentes, quod quirent facere ignorantes, consilium inierunt, ut eam Joseph Frisingensi episcopo praesentarent. sperantes ejus auctoritate filiam communi reddere vitae. Quorum spebus dum ille satisfacere tentaret. puellam sub austeritate arguens, ut ederet, coegit. Illa autem quasi quisquilias esum potumve respuens, non solum illa die incoenata remansit, sed et jam annum integrum haud absque manuum opere jejuna complevit. Facies vero illius nimis erat pallida et sanguinis exhausta. Quod quidem nobis valde mirum, sed incredibile videtur animis hominum aut omnino brutorum, seu coelestis oraculi speculum minus clare intuitorum. Non enim est impossibile apud Dominum omne verbum (Luc. I). Et illud: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV). Qui solus novit, quare homo caecus natus fuerit, et cur tantam rem in muliercula fecerit, cujusque meritis salutem ejus concedere voluit, et quibus voluit, per nocturnas visiones revelavit: quia puella mortalibus diu portentui habita, ad memoriam martyris Emmerammi deberet deduci. Quod ut parentibus innotuit, propere ac alacriter filiam assumentes, dum ad urbem, quae sacrum ejus corpus amplectitur, proficisci vellent, sed ob itineris prolixitatem ire diffiderent, secum eam ducunt ad locum, ubi testis fidelis purpuratum accepit martyrii triumphum. In quo ut solo tenus humillata, pro posse et nosse oravit, erecta surgit, panem poscit, qui cum adest, stat sana et est. Christiani qui aderant, mirabilia Christi videntes, laudabant eum, etiam tunc fortassis vociferantes; nos vero ipsum collaudamus nunc, sub silentio haec reminiscentes vel pronunciantis officio legentes. Tu autem, martyr alme, piorum votis Emmeramme colende, pro cujus veneratione panis vivus miraculum hoc fecit in pane, apud cum nobis obtine ut illud in regno super mensam illius cum justis edamus et bibamus. 5. Quanto honore et qua reverentia, quo affectu principes beatum Emmerammum coluerint, inter cetera sibi ab his collata predia seu preciosa donaria testantur: ad orientem provinciae hujus Lunaelacus optimo pisce vividus, unde regius cibus, ad occidentem vero vinifer cespes Spalticus, e quo regius potus. Attestatur quoque territorium Ratisponense et praedium regale, quod a fastigio montis meridiani inter vias publicas usque ad muros ipsius monasterii a Carolo Magno traditum est beato Emmerammo et monachis ejus sub imperiali testamento. Hic inter caetera quae regis more ac imperiali potentia constituit et ordinavit, ducem Tassilonem regno privans, cum filio Diotone monachum esse compulit; nec non sedem Ratisbonensis episcopi a ducibus prioribus extra urbem translatam, ad martyris videlicet S. Emmerammi basilicam, infra urbis ejusdem muros constitutae, beati Petri apostoli sub Simperto episcopo restituit Ecclesiae. Locum autem martyris in patrocinium sui honestavit munificentia regali, subdens eum illi qui ibi inthronizatus fuerat sede pontificali. Duces vero, qui ante hunc principem sub regibus Francorum Bajoariae regebant ducatum, quae bona beato Emmerammo contulerint, pitacia eorum et testamenta penes nos satis indicant inventa. Hujus autem filius, piae memoriae imperator Hludovicus, et qui illi fuerant successores in regno, comites quoque ac optimates, nec non etiam judiciariae dignitatis perplures, quantis quibusve rebus predictum ditaverint locum, testatur pars non solum major, sed etiam melior episcopatus Reginae civitatis. Ex his autem omnibus, qui Christi martirem reverenter colebant seu cum reverentia diligebant, eo quod pre ceteris ejusdem cultui deditus esset, excipiendum mihi rectius
null
bce11bb1-316f-4810-9457-e89090612673
latin_170m_raw
null
None
None
None
puto persuavis memoriae Arnolfum, Carolomanni filium, primo Bajoariae ducem, dein Franciae regem, novissime autem ob beati Petri defensionem, post victorias mirificas ( #an.@# 887-899), Romae factum imperatorem; sub quo etiam veluti fundamentum quoddam martiris almi miraculis scribendis ponere volo; quia hinc exordium sumens, utpote ex noto et circa eumdem Dei martirem maxime devoto, pulchram ad ceteros principes his annotandos processionem facere potero. Is namque sperans Deum sibi sic fore propitium, elegit beatum Emmerammum vitae suae ac regno patronum, adeoque illi adhesit, ut in vicinitate monasterii regio cultui aptum construeret grande palatium. Cum ergo hujus patrocinium duris in negociis et in preliis multis satis haberet expertum, manifestius hoc sibi adesse sensit, quando Marahensi bello interfuit. Ibi enim, ut legisse me memini, primo congressu, crepitantibus hastis, qui erant tyrannicae partis viderunt acies imperatoris ab ignotis et pulcherrimis defensari viris, qui, uti dignis revelatum est, erant sancti, quorum patrociniis illo profecturus intente se commendavit. Horum quippe visu perterritis hostium cuneis, lentescebat pugna in parte adversa. Quod aegre ferens unus militum tyranni, clypeum arripuit, et primarium signum legionibus pretulit; superbe has conpellans et exhortans, quo sui exemplo animos resumerent ad pugnam. Cumque prepeti cursu in ipsum pene principem irrueret, obvium habuit senem canitie venerabilem, sed habitu terribilem, qui ei protestatus Emmerammum sibi resistere, umboni manum inseruit, ac tamdiu frustra renitentem vexavit, quousque hi, qui ejus instinctu facti sunt audaces, fierent omnes inde fugaces. Haec non ficta, sed esse veraciter facta et dicta, is qui vidit et pertulit, postea humiliatus confitetur et prodit. Hinc princeps gloriosus victoria tali oppido laetus, Ratisbonam revertitur, ubi consonis omnium in ea ecclesiarum campanis suscipitur, simulque triumphus cum miraculo predicatur et extollitur. Tunc sapienti usus consilio, et illud macte ruminans: #In die bonorum non inmemor sis malorum,@# et quia displicuerunt novem minime glorificantes cum cujus est benedictum aeternaliter nomen, per cuncta Norica monasteria misit gratifica munera. Speciali autem suo patrono Emmerammo pro gratiarum actione contulit totum palatii ornatum. In quo erat ciborium quadratum, cujus auro tectum tabulatum, fastigium serto gemmarum redimitum. Corpus vero ad geminae specimen dilectionis, similitudinem habens superioris et inferioris, sustentatur aureis octo columnellis, quae et ipsae tot virtutum seu beatitudinum instar exponunt. Erant etiam in eo evangeliorum libri plenarii, auro et gemmis tecti, scripti, picti, ac omnimodis ornati. E quibus unus est cubitalis, opere, precio, pondere siquidem talis, ut ei non facile inveniri possit aequalis. Cujus in dextra parte dispositio gemmarum centenarium etiam complet numerum, quarum quaedam adeo quantitate preminent, ut quatuor ex his calices operiant sedecim, in figuram sanctae crucis, per singulos quaternis ordine medio dispertitis. Intimus autem ordo contractior calices habet triginta duos, singulatim gemmis minoribus opertos, quibus venuste respondet extimo, amplioribus per castella dispositis nec non margaritis per propugnacula insertis deliciosissime compto. Haec autem cum largifluae principis devotioni tanto patrono minimo sufficerent, pro dono addidit argenteam craticulam predicto ciborio subponendam. Adjecit et pallia coloratu paria et varia, inter quae unum unius texturae longitudinem habuit cubitorum triginta. Verum his quid diutius immorandum! Demum quippe apud Sanctum Emmerammum sibi jussit preparari mausoleum, quo mortem obiturus eum benignius in coelis haberet patrocinantem, quem in terris utcumque vivens et valens sui suorumque optavit, immo fecit fore potentem. Hujus tui ministeriarchis animae, et nihilominus adhuc tibi famulantium catervae, potenti prece apud Omnipotentem succurre, beate Emmeramme! 6. Sub pretato itaque principe Tuto sancti Emmerammi monachus Ratisbonensi presulabatur ecclesiae, qui a septimo anno imperii illius usque ad duodecimum regni Heinrici Saxonis hac in vita permansit ( #an.@# 894-930). Hujus ergo antecessor Chunradus rex, exigentibus publicae rei utilitatibus, ad Reginam civitatem devenit ( #an.@# 918). In qua rebus, quarum gratia venerat, profligatis, ex antiqua regum consuetudine premonitus, accessit ad ecclesiam beati Emmerammi, quasi licentiam accepturus Franciam remeandi. Ubi principum sepulchra visitanti, Arnolfi scilicet imperatoris nec non Hluoduwici, qui puer immatura morte e medio excessit, a capellanis male suggestum est, ut regio jure ac potestate, suorum utpote qui fuerit antecessorum, sibi vindicaret prescriptum magni precii librum
null
caf01a43-dde2-4adc-be6f-25a9fe2919e4
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Quem cum prenominatus episcopus dare jussus, sed hoc facere martiris timore nullatenus esset ausus, minis tandem ad id ventum est, ut librum eumdem coram principe invitus in altari exponeret. Cui tamen imprecatus est, dicens: #Debitor beati Emmerammi sit in die judicii, qui hunc usibus ejus subtraxerit servitii.@# Quod quantum valeret, cito experturus rex, precepit eum temere tolli et efferri. Cumque ascendisset equum, prope monasterium incurrit dysenteriae morbum. Quo tremefactus, ac in se facti commertium sentiens per cruciatus, eodem momento restituit librum beato Emmerammo, inde secum ferens dolorem, quo in Francia ultimum clausit diem ( #Dec.@# 23). Tunc venerandus antistes Tuto Christo adherens in martire suo, coronis principum Caroli, Carolomanni, Arnoldi addens de suo quantum potuit, beato Emmerammo aureum altare paravit, venustissima forma decoravit, mille gemmis ornavit. Hic atqui caecatus corpore, sed illuminatus mente, castigatae infirmitatis necessitatem vertit in animi augustam virtutem; et nequaquam valde depensans privatum si luminis, quod sibi commune esset cum muscis, talem spiritus habuit consolationem, ut per eum ventura previderet, ac ea quibus minime intererat facta patenter ediceret. Constitutus ergo apud Lunaelacum, triginta ferme rastis a Ratisbona distantem, grande in ea quadam die factum suis indicavit incendium. Hujus rei non solum probato sed etiam totius in eo pietatis testimonio, exemptus e medio, uti nobis dictat bona spes, migravit ad caelicas sedes; ibi, quem hic dilexit, patronum suum semper visurus Emmerammum. Cujus propitia intercessio famulis obtineat apud lumen verum illuminationem oculorum nostrorum, ne umquam mortis obdormiamus in portis! 7. Postquam monasterium beatissimi martiris Emmerammi, quod prius extra fuerat, coepit esse intra muros Ratisbonensium civitatis, quos Arnolfus dux, inter optimates opere diviso, cito construxerat sub rege Heinrico, filius ejus de gente Saxonum primus imperator Otto ad hanc eandem probum duxit venire civitatem ( #an.@# 954?). In qua factis et celebratis quae erant imperatorii juris, beatum Emmerammum curte regio donaverat, quam Germana lingua Halfandorf vocitat, Romana vero Adjutorii-vicum latinizat; tunc Michahel Hiatospolitanus antistes in quodam monasterii palatio imperatori parabat convivium, quo principem cum primatibus fecit recumbere secum. Cumque ritu epulantium pene forent confirmati et vino laetati, imperator ore jucundo saxonizans dicit: #Siceram cujus quis bibat, hujus et carmen canat. Beati Emmerammi bona manducavimus ac bibimus, inde mihi videtur aequum, karitate ejus finiri convivium@#. Mox aderant pincernae, propinantes singulis ad nutum imperatoris karitatem martiris. Ob cujus venerationem inter se cunctis osculum dantibus et invicem ad potum karitatis se cohortantibus, unus hanc superbe respuens dixit: #Heilram@# [f. #haec karitas] in ventre meo non habet locum, quia cibus et potus jam intrantes preoccupaverant illum.@# Adhuc lingua palpitans ex emissione verbi movebatur, et e pariete, cui amphipendulato dorso tenus innisus adhesit, colaphum tam valide conplosum accepit, ut e sessu projectus in medium palatii preceps rueret, nec non simul omnes timor et altus stupor caperet. Tum religioso monarcha cum episcopis et optimatibus ecclesiam festinanter ingresso, consonantibus campanis, Deo et martiri pro gratiarum actione laudes celebrantur ac letaniae. Sed ne forte alicui istud videatur incredibile, sciat quisque fidelis, id me nullatenus fingere, sed a quodam viro fideli atque sene, Sigibaldo nomine, sicut scripsi accepisse, qui per fidem Christi testabatur, huic se convivio interfuisse et nihilominus vera dixisse. Tu autem, sancte Emmeramme, quem Omnipotens hoc in signo, ut in ceteris, voluit honorare, preces illi pro nobis peccatoribus funde, quo per veram karitatem angelum satanae colafizantem nos possimus avertere! 8. Erar quidam sub prenominato angelici nominis episcopo beati Emmerammi monachus, nec non etiam ecclesiae custos et aedituus, nomine Adalpertus. Is Iocorum sanctorum desiderio transmarinam aggressus est peregrinationem. Qua Hierosolimam petens et cetera caelestis thesauri perlustrans ea loci sacraria, millenis adversitatibus atteritur, terra et mari temptatur, ex ipsis quoque faucibus mortis patroni sui precibus frequenter ereptus probatur. Quod semel quam evidenti signo factum fuerit, relatio ipsius hic inserta patefacit. Quadam die iter in mare fecimus navale, pro qua nobis tristem densitas nubium, collisio fluctuum, spiritus procellarum pepererunt noctem. Cumque ventis et undis hinc inde quassati jactaremur atque pericula mortem minarentur,
null
8b1b8516-3438-4219-8b9c-ed329f6a180e
latin_170m_raw
null
None
None
None
perventum est ad hoc, ut nautae conclamitarent: « Domine non est. » Et nauclerus diceret tremulus: « Defecit. » Tum ego miser de profundis ruminans, vitae absumptis omnium spebus prae tristitia sum soporatus. In dormiendo autem videbam quasi domini mei martyris Emmerammi prae oculis pendere pastoralem virgam, quam vulgo dicunt cambotam vel ferulam. Cujus unco ad faciem meam converso, sentiens adesse mihi beneficia ptaroni saepe experti, manum tentabam illi inserere, ut de profundo pelagi post se sic me adhaerentem dignaretur extrahere. Tunc certe in ipsa manus porrectione, quam veluti vigilans levabam, expergefactus vidi noctem die, laetis tristia, aeris turbida, serenitate mutata. Ad cujus spectacula exhilaratus mirabar cum mirantibus tam subitam et perniciem dextrae excelsi immutationem. Nautae vero viribus resumptis gratias referebant Deo pariter et pro salute nec non miraculi quantitate. Ego autem gratificatus omnium bonorum fonti, quod meritis nostris nequaquam potuit fieri, deputabam patrociniis beatissimi martyris Emmerammi. Per quem somnia et insomnia, qui non dormit neque dormitat efficiat nobis innoxia, et concedat posse vigilare ad opera bona. 9. Superiore quidem capitulo perscripsi, quod cucullato et monacho erat consolationi, hoc vero innectere libet, quae sint perversis timori ac nihilominus apostatis terrori. Fuit in Ratisbona homo quidam, nomine Sigibertus, lege humana seu conditione mundana liber, sed christianae veraeque libertatis indigus et aeger. Hunc accepi fantasticis adeo infestatum praestigiis, ut nullatenus dormiens vel vigilans requiem habere posset, nisi se cucullatum apud sanctum Emmerammum fecisset. Quo perpetrato, daemonum cessavit infestatio, et diversa maligni impedimenta, Martyris prece sunt sopita. Verum ille miser et infelix post aliquot dies, defensoris oblitus, suggestionibus occultis consensit illius, qui in se aperte dominium perdidit invitus. Questus ergo pro carnium olla in Aegypto relicta et poenitens quorundam se perpeti penuriam in monasterio, quorum parvam abundantiam falso reliquit in saeculo, monasticum deposuit habitum cum illo ludibrio, quod vulgus jam habet in proverbio: Hinc hinc cucullum, non ultra gravabis collum; ob paupertatem monachorum celeriter mihi revertendum ad lapidem coriorum. Hoc autem dixit, quia prius erat coriarius, seu calceamentorum sutor dolosus. Sed nequaquam diu gavisus est se monachis ita illusisse. Nam non multo post maligno spiritui est traditus. Quo urgente nimis furibundus, et jam catenatus ad sanctum Emmerammum trahitur, ac in choro ad columnam ligatur, quo cum fratres convenissent, et pro eo flebiliter orassent, interdum clamore adstantes perterrendo saltabat, interdum supinus jacebat. Novissime eum diabolus in aere suspensum tam diu tenuit, quousque fidelium votis et maxime B. Emmerammi patrociniis ei succurreret majestas divinae pietatis. Tunc demum relapsus in pavimentum per daemoniacam discerptionem erecto collo coepit evomere cruorem cum sanie. Qua cum plastrum horribiliter esset pollutum, spurcorum princeps subito omnem spurcitiam inde auferens, secum ad vitream fenestram sustulit, quam ob exitus signum comminuit, et sic inter spiritales nequitias, evanuit. Ille autem homo multos fecit annos in gravi poenitentia, exercens nudipedalia, in summa rerum miseria. Sancte Emmeramme a sancta Trinitate triplici miraculo honorate, pro nostris intercede negligentiis, apud eum, cujus clementiam nulla mortalium superant delicta. 10. Inter innumera casuum humanorum infortunia valde miserabile ac magis flebile videtur et est, quod in homines, quorum possessor esse debet Deus, ut propria domicilia intrat humani generis inimicus. Sed id revera occulto et justo fit Dei judicio. Traduntur enim interdum hujusmodi propter peccata carnis in interitum satanae, ut salvi sint spiritus in die dominici adventus. E quorum unus Gestiliub vocitatus, hospitibus pessimis permissus, nobilis genere, sed ubique miser multiplici daemone, intus diaboli, foris catena ligatus ferri, per plura Sanctorum loca mundandus deducitur. sed minime absolutus reducitur. Demum divina miseratione hoc, uti voluit, dictante, venitur ad S. Emmerammum, talium dono coelesti liberatorem magnificum. Ubi geminis devinctus catenis, adeo extitit bestialis et immanis, ut a trium viris dextra laevaque pari numero divisis, vix ab interitu sui, nec non aliorum posset cohiberi. Cumque diu oratum esset pro eo, et multis foret horrori et exemplo, ante confessionem beatissimi martyris hospes hispidus et horridus nomen confessus legionis, ejectus est ab hospite antea sibi charo, sed tunc martyris precibus admodum amaro. Tum videres, mirum in modum, si
null
5b319e86-3b84-4fe7-9258-73d66cfaa2d0
latin_170m_raw
null
None
None
None
adesses, hominem paulo ante per alienas vires ossibus et nervis distentum, subito mediocri gestu corporis contentum, uno eodemque momento destitutum propriis viribus et restitutum. Is ergo Sanctorum, quos pro miseria relevanda petiverat, charitate, beato Emmerammo donatus, per eundem dulcissimum patronum gratificatur Deo, simulque omnis plebs #Hiatospolitana@# conjubilat cum eo. Pro hoc, Domine dominorum, et aliis potentiae tuae miraculis, generatio praesens et futura laudabit opera tua. Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt et virtutem terribilium tuorum dicent. Cum quibus et nos humiliter ac supplicative dicimus: « Emmerammo testi tuo fideli concede salutem omnium nostri. » 11. Merita beati Emmerammi martiris quantum valeant in presentia Omnipotentis, testatur jam plus quam per trecentos annos Lantperti misera generatio tyranni. Cujus e stirpe unus die quadam cum aliis patroni nostri petens ecclesiam, cum intrare tentarent, in ipsius atrii quod huic adhaeret medietate, subita prohibitus est caecitate, ibi dum deviando manibus palparet, ac pedibus offenderet, a transeuntibus quis esset, quid pateretur, interrogatus, et genus infoelix, cum casu professus, eorum consilio et ducatu atrium est egressus. Qui mox visum recipiens, nec non pro eo quod sibi acciderat, haud satis diligenter se discutiens, ut pote alicujus oneris expeditus, intrantium turbis est conjunctus: tunc miris mira succedentibus, in ipso portarum introitu denuo caecitate percussus. Unde et a populo honorem dante Deo absque dilatione foras ejicitur, qui per evidentissimum signum a cunctis inimicus testis esse conjicitur. Hujus rei testimonium cum publico rubore homo portans secum, et valde miratus se bis caecatum atque illuminatum, repedavit ad propria, hujusmodi sermone inter conrivales et consanguineos exeunte. Noverint omnes, nulli ex posteritate #Lamperti@# accessum apud S. Emmerammum iri concessum, nisi cum magna humilitate et multum valente impetratum fuerit prece. Tu vero, magnifica lux mundi, per intercessiones martyris tui illumina tenebras cordis nostri, ne extorres simus coelestis regni, sed intromittamur nuptiis agni. 12. Nobiles quidam viri, cognatione nobis et tempore noti, quorum nomina silemus, quia verecundatur quisque proximus ob timorem pariter et angorem calamitosae pestis, quae diu multumque saevit in hominibus tyrannicae posteritatis, per diversas rerum suarum oblationes atque sacerdotum orationes ceterorumve supplicationes Deo famulantium miserunt ad beatum Emmerammum, quo liceret eis absque publica confusione domicilium requietionis ejus intrare. Quod cum videretur impetratum, ut venirent bona sub spe, ad illos est perlatum. Qui venientes cum humilitate ac tremore sunt intromissi et non infructuose admissi. Nam capita cum manibus religiose altari imponentes, professi sunt se martiri perpetuos censuales. Aliqui tradiderunt servos et ancillas, ut in conspectu tanti patroni invenirent gratias. Alii vero contulerunt possessiones prediorum, ne ultra starent in parte reorum. Alius hic reliquit triennem languorem, alius deposuit bimam debilitatem, alius jugem superavit maligni spiritus infestationem. His tandem et hujusmodi beneficiis refecti, quia antea malis innumeris erant affecti, in propria sunt reversi. Unus autem ejusdem stirpis perdurae cervicis, nomine Adalrammus, fecit quod noluit beatus Emmerammus. Vendicaverat enim sibi injuste praediorum partem, quae nepos ejus martiri sub testibus dedit in hereditatem. Pro qua conventus a primoribus et interpellatus a defensoribus, ob cordis duritiam penitus rennuit facere justiciam. Ceterum beatus Emmerammus, suorum defensor optimus, super temeritate ac malitia adeo eum afflixit, ut per aliquot septimanas aegritudo ejus sibimet et esset poenae atque horrori, amicis vero inconsolabili moerori. Unde contigit, ut frequenter mortem optaret, sed optata minime veniret. Tunc demum procul lubio ipsa rerum facie perdiscens, quia illum haberet offensum, cujus martirem inhonoraverat sanctissimum, seque dolens infelicissime vivere, et nihilominus hujusmodi vitam morte saltim haud posse finire, consilio sero, sed tamen bono, uxorem sub festinatione cum filiolo ad martirem misit, neptem scilicet meam cum nepote illuc ad restituenda predia currere fecit. Qui nocte vigiliarum ejus venientes, et mane ordinem rei mihi exponentes, a me accepto quod ad salutem pueri pertinuit consilio, hora diei natalis beatissimi martiris quasi secunda mater ad altare accessit, et primo filiorum sancto Emmerammo solvere faciens censum, deinde cum ejusdem manibus attractis more Bajoarico testibus retradidit predia, uti antea fuerant tradita, domumque est reversa. Inde mihi postea nuntius venit, qui juravit per beatum Emmerammum,
null
20080726-a23f-43a3-bd38-767d07156ac4
latin_170m_raw
null
None
None
None
praenominatum Adalrammum eadem hora tranquilla pausatione defunctum esse, qua haec traditio facta est Ratisbonae. Nos proinde, quotquot sumus tanti patroni cultores, Deo et illi gratificas concinamus laudes! 13. Magnalia Dei vehementer sunt consideranda, et sanctorum ira seu patientia nimis timenda. His etenim patrocinantibus, clemens nobis erit Altithronus, offensis vero et spretis, per longum aut breve non stabit inultum et leve. Quod apud sanctum Emmerammum sub Michahele episcopo satis probatum seniores retulerunt nobis, qui memorabantur illius temporis. Is ergo pro rebus martiris, defensoribus assumptis, cum Pertoldo marchione conflictum habuit magnum. Cumque diu certatum esset utrimque, tandem in id partium paria convenerunt, ut duodecim virorum nobilium juramento, quod exigebat prefectus, tolleret beato Emmerammo. Super cujus altare cambota ipsius posita, homines numeri prescripti accedentes juraverunt. Sed ultione divina percussi, grande secum recedentes malum portaverunt. Cujus talione saumatizatus ex patre avus meus Arnoldus, eodem momento dextro debilitatus brachio, post paucos annos in flumine Naba solus, comitatu salvo, subita morte vitam finivit. Ceteri vero, qui conjuraverant, quid perpessi sint, breviter tangam. Alius atqui caecatus, alius strangulatus, alius insensatus, alius paralysi solutus, alius evisceratus, alius fulmine ustulatus, alius incendio propriae domus consumptus, alius mancus et monophtalmus, alius caneri morbo percussus, alius elefantiae peste foedatus, alius hydropica inflatione gravatus, miseram vitam misera morte finierunt. Unde meus ex matre avus, prenominatus scilicet comes Peratholdus, terrifica commonitione tactus, beato Emmerammo predium suburbanum, quod dicitur Isininga, per venerabilem pii abbatis Ramuoldi ordinationem . . . . ejusdem predii, donavit, illius ascribens obsequium duodecies dandum karitativo usui monachorum nec non refectioni duodenariae Christi elemosinariorum. Tu autem, sanctissime martir Emmeramme, duodenario miraculo clarificate, pro nobis peccatoribus, hactenus abusis duodecim inreligiositatibus, preces largas funde coram illo, qui hunc numerum apostolico dedicaverat choro! 14. Cum hoc certissimum habeat Christiana fides, quia hi qui in nomine Domini largi sunt in pauperes, in Deum dici debeant ac sint per omnia divites; et quia ipse dives est in omnes, universisque ad sufficientiam tribuere potest, tamen ne desint in mundo, in quibus fragilitas humana sua possit redimere peccata, suis membris in minimis quotidie sustinet onus paupertatis (Ephes. II). Quibus id levandi gratia, percursitantibus fidelium domus et hospitia, adeo quorundam parcitas obduratur et nequitia, ut prae famis ac frigoris angustia, incidere cogantur amare mortis gurgustia. Quae, conditione sub hac, quo plures miserabiliter absumat, multitudo falsorum fratrum violenter sententiam dictat. Hi siquidem non spiritu humiles, sed rebus et vitiis pauperes, per clandestinas ac evidentes rapinas Christi praepediunt pauperibus, ne solatia accipiant aliquando etiam a bonis fidelibus, a quibus boni pauperes et mali haud facile queunt discerni. Hi ut filii diaboli cum perversis ac sceleratis foederati partim exercent latrocinia in silvis et villis nimis crudelia, partim per loca sacraria, moliuntur quae penitus nefaria. Quidam vero, qui inter eos videntur quasi sanctiores, Ecclesias per hypocrysim frequentantes, ac sacrilegis ibi lucellis inhiantes, velint, nolint, evolvunt in publicum, quam vacui sint divitiarum verarum. Quid plura? Locis in sanctis ipsi non sine miraculo saepe vidimus deprehensos, quorum furta seu caetera flagitia hoc satis declarabant, quod non in spiritu et veritate veri advenerint adoratores, sed falsarii seu deceptorii adulatores (Joan. IV). Horum alii misericordia donati, et sic sunt in spiritu lenitatis salvati. Alios vero, qui videbantur corde duriores, publicae emendabant castigationes, ne impunitas tales faceret deteriores. Pars autem abscondita patientiae Sanctorum reservabatur, quia omnino a mortalibus, qui et quales fuerunt ignorabantur: exceptis his, qui sibi erant conscii hujusmodi facti. Quorum ex numero quaedam muliercula Reginae civitatis indigena, ad confessionem Christi martyris Emmerammi, cui vocabulum est de pedibus, ipsius die quadam quasi adoratura accessit. Ibi ergo calicis raptu furtivo quem super altare B. Joannis reperit, ut circumspectans se solam vidit, saluti suae nimium invidit. Quo ut secum domi occultato, nec non ejus argento plumbo peccati commutato, proprios in usus abusa est, manifesto Dei judicio paralysis morbo soluta est. Cujus molestia per biennium gravata, tandem protractis et continuis doloribus, discit quem in loco martyris offenderit;
null
e0e87861-f50a-4f51-a5fd-d1abf80a92e5
latin_170m_raw
null
None
None
None
ob cujus despectam confessionem jam evidenter in corpore suo pertulit confusionem Unde et in se reversa, atque per poenitens cor suis angoribus consulere annisa, pauperculo sumptu, quem amminiculis proximorum colligere potuit, calicem novum parare curavit. Tum sacerdotibus confessa delictum, quia destituta esset officio membrorum, in qualo deportatur ad S. Emmerammum. Cui dum propria manu, altius tamen suffulta, calicem restituisset, atque intimas preces cum lachrimis effudisset, subito reddita sanitati exilit de sportatio cubili, et gratias clamat Deo ac beato martyri. Et quia libenter quam attulerat, imo qua allata fuerat, chorbe cum doloribus carebat, eam laeta secus basim altaris reliquerat. Quam extemplo fideles ante Ecclesiam pro monimento suspendere, ac summo gaudio legioni signorum ea loci pendentium hoc intermiscuere. Sed coelitus ministrato tam grandi miraculo, est valde pensandum tanti martyris meritum, qui mulierem absque ministerio suorum pedum venire voluit ad aram suae requietionis antipodam eo scilicet tenore, ut ubi antea tenebrata impietate, conticescens occultabat delictum, ibi postea sub luce piae confessionis, ac recuperatione salutis ipsa cum caeteris disceret scriptum, quia Dominus servabit pedes sanctorum suorum. Et illud Isaiae prophetae: « Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Isai. LII). » Quorum nos participes per charissimi sui martyris preces efficere dignetur, qui sedens super Cherubin abyssos intuetur (Dan. III). Amen. 15. Quia beneficia divina usque in finem saeculi multorum sint resurrectio et ruina, quotidie creatoris declaratur omnipotentia, quae fidelium corda dirigens mandatorum suorum in semita, populum humilem salvat, et oculos superborum humiliat. Castigat ergo fidei sacrae filios misericorditer ut corrigat, incredulos autem et impios ob durum cor et impoenitens justa sententia damnat. Unde et plebs Christiana in Dei omnipotentis laetatur gratia, de manu filiorum alienarum segregata, quorum filii sicut plantationes novellae, filiae circumornatae, promptuaria plena ex hoc in illud eructantia, foetosae oves, crassae boves. Non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum (Psal. CXLIII). Hac igitur falsa felicitate deliniti, Christianis improperare solent Pagani et Judaei, quod cum hi multimoda terantur et graventur pressura, ipsi e contrario consolationem habeant et levamen in omnia sua. Nostros velut pauperes ac inanes afficiant pestilentiae ac fames; illos vero reficiat, immo distendat superflua rerum congeries, in qua est omnium malorum materies. Pro quorum inani jactantia consolatur nos pleniter, si digni sumus, spiritali abundantia: e cujus copia David eructans et cor laboribus humiliatum consolans, dicit: « Multae tribulationes justorum et de his omnibus liberavit eos Dominus (Psal. XXXIII). » Mors autem peccatorum pessima (Psal. LXXII), quos tenuit superbia; quia cum hominibus non flagellabuntur. Quibus cum dicimus: « Quare non creditis in Dominum, cujus juga fidei super se levasse, jam totus mundus gratulatur? Respondent, in rerum prosperitate seu adversitate utrinque probandam fore executionem fidei rectae, et quis in mundo videatur subjacere maledicto. Nobis autem e contra resultantibus, quia maledictio mundi mutabitur benedictione coelesti, esuries saturitate, luctus exhilaratione; oportet nos adversa mundi patienter tolerare. « Vos, inquiunt, solito more incerta pro certis semper habetis; et ideo quadam facilitate ad haec nos conducere tentatis. « Quos occasione aliqua in nomine Domini cupientes lucrari, docemus verbis hujusmodi: « Christianos constat, factis majorum, et dictis valde certificatos in fide, cui adhuc etiam inter caetera veritatis indicia, multum adstipulantur miracula coelitus ad Sanctorum memorias declarata: quae pro sui magnitudine ac assiduitate, nec inimicos hujus nominis et religionis arbitramur posse latere. » Quibus nostra parte prolatis, obviare conantes Judaei duritia cordis lapidei, clamant et perstrepunt dicentes: « Optime novimus quo tendit vester epilogus. In ecclesia quidem martyris vestri Emmerammi, quia notum est omnibus Ratisbonae habitantibus, claudos reparatos, atque caeteris molestiis affectos, a vero medico curatos, minime diffitemur. Sed per Messiam, quem nominatis Christum, et eum quem dicitis patronum vestrum, horum aliquid factum nunquam fatemur. Nam omnipotens in omni loco dominationis ejus quaecunque voluerit facit ut Deus. Potest etiam in plateis conferre sanitatem infirmis, et facere talia in synagogis sive nostris in scholis, qualia in vestris gloriamini facta ecclesiis. » Tum os eorum quasi ad coeli cameram suspensum, et linguam procaciter
null
43445e46-020c-4c3c-baa5-7f462a1ca835
latin_170m_raw
null
None
None
None
transeuntem in terram, oppilavimus sermone in hunc modum se continente: « Quia Domino nostro Jesu Christo corporaliter cum hominibus conversato, ac munera suae pietatis intra et extra synagogam, patribus vestris magnifice impertito, non solum cum eis ingrati exstitistis, sed miserrima vosmetipsos interficientes dementia etiam hoc in malum vestrum accumulastis super iniquitatibus eorum, ut in eo capiti omnium bonorum, nec non illius membris electis detraheretis, unde salutem gratis oblatam attrahere debuistis; ecce convertimur ad gentes, quae Dominum in Sanctis noverunt laudare fideles, et quia indignos vos Dei judicastis gratia, ac omne bonum usque hodie a salute vestra negativa dissessione repulistis, his fructuose proponimus margaritas, qui sciunt cum honore suscipere illas. Vobis autem erit aeterna confusio, testante Christo in suo Evangelio: « Quia filii regni in tenebras exteriores erunt trudendi, et sine fine puniendi (Matth. VIII). » Caeterum ut revertamur ad humilitatis nostrae propositum, o lectores et auditores, qui verae fidei estis confessores, quae de Christi gratia sanctorumque gloria Judaeis visum est dubium, dilectioni vestrae monemus non dubium, sed semper maneat certum, quia ostium Dei, quod aliis est clausum, aliis justo Dei judicio erit apertum. Ante quem et in quo cordetenus orandum, ne cum hoc mundo damnemur, sed Redemptoris gratia potenti salvemur. Cujus in charitate spes nostra ponenda cum fide, ne permittat de parte justorum perire, pro quibus dignatus est mortem crucis subire. 16. Erat quidam vir ingenuus, Burchardi marchicomitis et prefecti Ratisbonensis vasallus. Hunc divina a Deo corripuerunt flagella, ut nervis contractis omnium pene destitueretur membrorum officiis. Cumque diu hujusmodi castigatione attereretur, demum ad opus Dei in illo manifestandum, sub spe non confundenda ad sanctum Emmerammum defertur in cuna, infantibus magis eatenus apta quam viris. Cujus vehiculo ut ad altare testis perventum, ibique aliquantisper est oratum, is qui cunulae adhaesit ut pusio, repente robustus erigitur ac sistitur ut homo. Tum videntes qui aderant in novo martyris mirigerulo plenam staturam, resurrectionis ad instar generalis, proceram. In ecclesia ejusdem testis immolabant Deo hostiam vociferationis, secundum illud, quod David ait: « Vox exultationis et salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII). » Cum quibus idem patronus noster dulcissimus, aeterna pro exilio brevi patria donatus et pro pondere laborum inaestimabili praemium sortitus, pro morte pretiosa inusitato genere martyrii acquisita, in tuo, Christe, regno gloriatur corona, quam elucere facit specialis tui et proximi dilectionis gemma. Qua et nos, pro modulo nostro, insignitos vocationis hora humiliter petimus a te inveniri, cujus misericordia quae bona sunt in cordibus vere fidelium non permittit sopiri, sed pleno perseverantiae fructu eorum facit opera finiri. 17. Gloria sanctorum Christo conregnantium, patres et fratres, est valde reverenda, ira quoque omnimodis cavenda, patientia vero omni sexui seu ordini pertimescenda. Ad hos namque dicit Dominus: #Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8) @#; et in Evangelio: #Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16) @#. Quae tonitrua ab ipso coelorum throno procedentia nec non terrifice mortalibus intonantia adeo contempnit, heu! male surda secularium duritia, ut inhiantes ad ecclesiarum seu pauperum res, haereditatem Domini diripiendo suam faciant, immo se ac sua diaboli partem efficiant. Contra quos invehitur maledictum per illud propheticum: #Vae qui jungitis agrum ad agrum inique (Isai. V, 8) @#. E quibus nonnulli qui honestiores et continentiores videntur in factione hujuscemodi, cum viderint aliquos ad ea, quae parum tetigi, perpetranda proclives, callide eos instigant; atque ut his reculis tenacius adhereant, saepius inculcant; pervicaciter se pollicentes eis apud judices futuros adjutores, nec non etiam, si necessitas exigat, conjuratores. Tum in se quodammodo quasi revertentes, immo retrorsum ad malitiae cryptas anfractuose divertentes, eos pro tempore deserunt, quibus consilium iniquitatis dederunt, et se subdole ad hos, quorum bona praedae vel rapinae fecerunt patere, conferunt, ut pro mendacii silentio seu veritatis venali testimonio apud incautos muneribus dextras adimpleant, talique strofa quod habere videntur a simplicioribus extorqueant. Cui tam grandi malo in plebeia turba modis millenis crassato, prefecti et comites, qui mederi debuerant et poterant, non solum obviare ac
null
b94c9bd7-88aa-4a10-a555-eaf9fc9d6942
latin_170m_raw
null
None
None
None
resistere recusant, quin etiam ipsi hoc idem accumulant, nec non omnem justiciae pulchritudinem, quantum in se, dedecorant, quo insatiabilem avaritiae lacum non modo nequiter, sed etiam turpiter adinpleant. Pro quorum contumacia celeriter sternenda clamat propheta, immo cum eo injuste oppressorum ultionem postulat persona: #Exaltare, qui judicas terram, redde retributionem superbis (Psal. XCIII, 2) @#. Hanc igitur causam non causam, sed pestem dicendam, id est ut diabolica commisceantur humanis, et nihilominus humana preferantur divinis, in tantum aliqui pro commodis affectant terrenis, quo adulationum liniamentis sive aliis pravi consilii incitamentis, quibus ipsi habundant, pastores etiam ecclesiae temptent inficere, atque gregis dominici arietes conentur lupos efficere. Quorum sintichias venenosas qui non observaverit, procul dubio vitae periculum incurrit, quod in se satis est expertus Michahel, Reginae civitatis episcopus ( #an.@# 972). Is atqui cum pro episcopatu cuidam nepoti suo ab imperatore postulando palatii stationem petere decrevisset, xeniaque, quibus hoc se inpetraturum sperabat, paravisset, persuasum est ei ab his, qui optabant apud principes ecclesiasticas venales fore dignitates, quatinus petitionem, quam facere vellet, thesauris Deo dilecti martiris Emmerammi subornaret. Quos ille, consiliariis consentiens reis et perversis, prope diem natalitium ejusdem ( #Sept.@# ) testis domino suo subduxit, nec non ad episcopalem villam Berabartashusun dictam secum transduxit, quo suus eadem die comitatus pestifer confluxit. Ibi quoque subitanea corporis percussus molestia, per extremam sortem urgeri coepit in mortem. Quam cum sibi turbidam et amaram sensisset inminere, atque jam desperaret infra limitem hujus vitae diutius consistere posse, vicedomno assumpto, nec non militibus accitis in testimonium, cum aliquibus ministris, quis circa eum plus erat amoris quam timoris, quorumque familiariti sedulo solebat inniti, affatus est verba hujusmodi: #Contigit me aliquando secus Licum flumen sub Ottone Saxonigena imperatore primo gravi interfuisse prelio@#. #Ubi cum inter nostros atque paganos acerrime fuisset pugnatum, et Christo propitio a christianis esset triumphatum, Ungri meam abscidentes auriculam, gladiis ac spiculis inter ceteros me straverant ac adaequaverant glebis. Ibi insperato raptus, ad salutem sensi beneficiis adesse patronum clementem, quem nunc timeo ob temeritatem peccati mei irascentem. Eia, quaeso, fideliter agite quae injungo. Tollite hinc--utinam numquam ad malum, quod facere volui--mea sub certo numero integra viginti pallia consignata, et offerte ea, quamvis ad magnitudinem peccatorum meorum parva, magno et beato ad subveniendum cui voluerit Christi martiri Emmerammo; reddetisque illi reverenter suorum partem thesaurorum, quos insipiens ac minus cautus in sugillationem mei subtraxi ejus honori servitii. Calicem autem aureum, quem opere ac forma satis, ut opinor, decenti eidem clarissimo testi passionum Christi patravi, cum his omnibus, quae labiis distinxi, super et circa ipsius altare ponetis, sicque ex humilitatis meae legatione dicetis: « Michahel ille peccator homo, quamvis in sancta ecclesia ordinis jure sacri particeps fuerit nominis angelici, immeritum tamen et longe inparem se perpendens tanti ministeriis officii, servus quoque tuus, beate Emmeramme, adoptivus sub ipsis pontificalibus infulis factus, in extremis etiam constitutus, erga reverentiam tui devotus, tibi haec misit atque remisit, nec non ultimum spiritum trahens, animam cum corpore patrocinio tuo commisit.@# » Haec vero facta et dicta cum non paucos convenirent ac deterrerent pro abusive usitata sanctorum inter mortales neglegentia, campanum quoddam quantitate modicum, a legatis episcopi cum aliis rebus in basilica patroni nostri expositum, grande per os dicentium predicabat miraculum. Hujus ergo cum imperator Otto secundus aliquando apud Sanctum Emmerammum audiret tinnitum singularem et pre ceteris magis sonorum, fertur dixisse, aut hoc aut huic simile se velle habere. Qua occasione predictus pontifex inde sublatum idem campanulum in via jussit transportari secum, arbitratus satis se facturum principi oblatione cupiti. Quod postquam est de martiris ecclesia elatum, uti comperimus per cujusdam presbyteri relatum, ad Dei omnipotentis nutum immutatione soni factum est mutum, nec filius artificio aptari potuit euphoniae officio usque in diem et horam, qua Deo dilecti martiris casae restitutum, etsi insensibile, presentiam domini sui sensibus humanis se sentire indidit, ac dulciter tinnivit. Vere tua, Christe, haec sunt opera, qui crederis et es aeterni Patris sapientia; cui David corde jubilans clamat: #Quam magna multitudo dulcedinis
null
2e18f389-7168-46e1-a81b-dc33c2373c7a
latin_170m_raw
null
None
None
None
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te;@# et iterum: #Auditui meo dabis gaudium et laeticiam; et exultabunt ossa humiliata;@# cujus desiderio delectatus, nomini tuo credentes in fine psalmorum ad perfectionis laudes provocans, ait: #Laudate Dominum in cymbalis bene sonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.@# Ecce humanae salutis amator, generis nostri factor et reparator, qui etiam benignus es super ingratos et malos, per parva ac insensibilia operaris magna nec non mirabilia, ut homines cordatos benedictione tua efficias coaptatos. Hanc siquidem qui aure cordis perceperint, et in ejus obauditione usque in finem perseveraverint, minime pavebunt in die novissimo, nec aures eorum tinnient ab auditu malo, quando inimicus exultans super interitu impiorum, se jactaverit dicens: #Prepalui adversus eos.@# O Jesu bone, quid nos peccatores ibi dicturi sumus, ubi vix justi salvabuntur? Non est nobis spes altera, nisi quam definit ille tuus electus psalmista, qui fuit rex et propheta, totis modullis ad te clamitans cordis: #Spes mea es tu, portio mea in terra viventium;@# quam in tuo nomine, dum tempus est misericordiae, a Patre postulandam didicimus per evangelicam doctrinam. Sic enim tuum, o veritas, habet evangelium: #Ambulate dum dies est, ne tenebrae vos comprehendant;@# et iterum: #Dum lumen habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.@# Et illud excusationis humanae exclusorium diligentissime adtendendum, nec non intimis suspiriis annitendum: #Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.@# Petimus ergo ad te conversi, Pater Domini nostri Jesu Christi, ut in nomine ejusdem unigeniti tui, cujus karitatis beatus Emmerammus martir tuus inter plurales testes imitator quodammodo extitit singularis, ineffabili et solita circa peccatores usus clementia, confitentibus et confessis dimittas inpietatem cordis, ac infundas unctionem tuae uberrimae consolationis, nec non confirmes in nobis opera divinae miserationis; ut quod in hoc seculo dulce ac delectabile videtur, timoris tui reverenda consideratione amarescat, et quod amarum, dilectionis tuae suavissima speculatione dulcescat. Sicque dum ipse volvitur mundus, a lapsu et amore peccatorum, te resuscitante, surgamus, ne in fine seculorum, cum omnes homines resurrexerint cum corporibus, in aeternum confundamur ac puniamur; sed emptitii servi nunc cum collibertis gratia tua digni effecti, tunc etiam tuis cum amicis semper mansuris deputati gaudiis, securi videamus Dominum Jesum Filium tuum liberatorem et episcopum animarum et corporum nostrorum, judicem justum vivorum et mortuorum, tecum viventem atque in unitate Spiritus sancti regnantem, per immortalia seculorum secula. Amen. PROOEMIUM LIBRI DE MEMORIA B. EMMERAMMI ET EJUS AMATORUM. Inter caetera mysteriorum coelestium sacramenta, Veteris Legis testantur scripta quod ad aedificationem tabernaculi principes tribuum et ditiores quique in populo Dei pretiosa divino jussu obtulerunt donaria (Exod. XXXV). Quorum piae oblationi et pauperiores eodem praecepto conducti, indices mentium devotarum, etiam pilos addiderunt caprarum (Ibid.). Quid autem Nova Lex super hac re contineat, seu qua convenientia Priscae respondeat, Christus in Evanlio suo palificat, qui duo pauperis viduae minuta praetulit his quae divites jactabant, seu in gazophylacium mittebant (Marc. XII; Luc. XXI). Quod quidam vir officio apostolicus et merito, egregia praedicatione quasi de coelo intonans, breviter perstringendo exposuit, dicens: « Regnum coelorum valet, quantum habes. » Cui scilicet sententiae concordat quod sacra Scriptura alias clamat: « Cui plus committitur, plus ab eo exigitur (Luc. XII). » Unde is qui multum habet et illud Apostoli diligenter attendere debet: « Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). » Qui vero minus accepit, id ipsum minime ducat negligendum; sed de eo pro posse et nosse conetur elaborare aliquid quod utile sit. In quo haud segniter exsequendo quicunque divino muneri reverentiam exhibuerit, debitum exactionis persolvit Scripturae, quae dicit: « Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera (Psal. LXXV). » Ex ipsius quippe donis, qui Largitor est omnium bonorum, accepimus, si quid ei pie digneque afferimus, vel si in aliqua re votorum nostrorum redditionem exsolvere poterimus. Hinc et Jacobus apostolus, eorumdem processionem donorum commendans, ait: « Omne donum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac.
null
254a7176-c5c3-418b-80b4-0171f828645e
latin_170m_raw
null
None
None
None
I). » Ad cujus illuminationem Psalmista nos appropinquare exhortatur dicens: « Accedite ad Dominum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur (Psal. XXXIII). » Vere ad eum accesserunt qui dono illius illuminati, ecclesiastica factis et verbis tractando sacramenta, illam faciei meruerunt gloriam quam ipse Sol justitiae visione sua paravit electis sempiternam. Horum quippe exemplis et doctrina, dum volvitur hujus mundi rota, Christus gratum in suis arboribus inveniet fructum. Quem, quia velut inutilis stirps, in mea arbore non habeo, timeo mihi valde ne Paterfamilias, sterilitate pravitatis meae offensus, dicat: « Ut quid occupat terram? Succidite eum et mittite in ignem (Luc. XIII). » Quem reprobis terribiliter paratum et a peccatis meis, proh dolor! saepe comparatum, ut effugere possim, inter fluctus cogitationum aestuanti occurrit animo, hoc optimum fore remedium, quo non cessem quaerere praesidia sanctorum, sedulo laudibus inhaerendo eorum, ut et ipsi apud misericordissimum Dominum dignentur mihi veniam impetrare delictorum. Sed fortassis dicit aliquis: Quid ad te? potuit euphoniae officio usque in diem et horam qua Deo dilecti martyris casae restitutum etsi insensibile praesentiam Domini sui sensibus humanis se sentire indidit, ac dulciter univit. Vere tua, Christe, haec sunt opera, qui crederis et es aeterni Patris Sapientia. Cui David corde jubilans clamat: « Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX). » Et iterum: « Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata (Psalm. L). » Cujus desiderio delectatus, nomini tuo credentes, in fine Psalmorum, ad perfectionis laudes provocans, ait: « Laudate Dominum in cymbalis bene sonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis (Psal. CL). » Ecce humanae salutis Amator, generis nostri Factor et Reparator, qui etiam benignus es super ingratos et malos, per parva ac insensibilia operaris magna, nec non mirabilia, ut homines cordatos benedictione tua efficias coaptatos. Hanc siquidem, qui aure cordis perceperint, et in ejus obauditione usque in finem perseveraverint, minime pavebunt in die novissimo, nec aures eorum tinnient ab auditu malo (Psal. III), quando inimicus, exsultans super interitu impiorum, se jactaverit, dicens: « Praevalui adversus eos (Psal. XII). » O Jesu bone, quid nos peccatores ibi dicturi sumus, ubi vix justi salvabuntur? Non est nobis spes altera, nisi quam definit ille tuus electus Psalmista, qui fuit rex et propheta, totis medullis ad te clamitans cordis: « Spes mea es tu; portio mea in terra viventium (Psal. CXLI). » Quam in tuo nomine, dum tempus est misericordiae, a Patre postulandam didicimus per evangelicam doctrinam. Sic enim tuum, o Veritas, habet Evangelium: « Ambulate, dum dies est, ne tenebrae vos comprehendant. Dum lumen habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis (Joan. XII). » Et illud excusationis humanae exclusorium diligentissime attendendum, nec non intimis suspiriis adnitendum: « Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Matth. XXI; Joan. XV). » Petimus ergo ad te conversi, Pater Domini nostri Jesu Christi, ut in nomine ejusdem Unigeniti tui, cujus charitatis beatus Emmerammus martyr tuus imitator exstitit singularis, ineffabili et solita circa peccatores usus clementia, confitentibus et confessis dimittas impietatem cordis, ac infundas unctionem tuae uberrimae consolationis, nec non confirmes in nobis opera divinae miserationis, ut quod in hoc saeculo dulce ac delectabile videtur, timoris tui reverenda consideratione amarescat, ei quod amarum dilectionis tuae suavissima speculatione dulcescat. Sicque, dum ipse volvitur mundus, a lapsu et amore peccatorum, te resuscitante, surgamus, ne in fine saeculorum, cum omnes homines resurrexerint cum corporibus, in aeternum confundamur ac puniamur. Sed emptitii servi nunc cum collibertis, gratia tua digni effecti, tunc etiam tuis cum amicis semper mansuris deputati gaudiis, securi videamus Dominum Jesum Filium tuum liberatorem et episcopum animarum et corporum nostrorum, judicem justum vivorum et mortuorum, tecum viventem atque in unitate Spiritus sancti regnantem, per immortalia saecula saeculorum. Amen. INCIPIT LIBER II. DE MEMORIA BEATI EMMERAMMI ET EJUS CULTORUM. Humanis rebus exempto ( #an.@# 972),
null
6f980bb4-8961-4ae0-a5f4-5da34a584804
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut in calce libri prioris descripsimus, Michahele Reginopolitano episcopo, qualiter Dei omnipotentis misericordia super hujus ecclesiae clerum et populum vigilaverit, quemve princeps pastorum suis ovibus preesse voluerit, quemque ad pastoralem curam in secreto suo, cui omne cor patet, elegerit, occasionibus hujusmodi patefecit. Erat quidam vir genere ingenuus, virtute strenuus, natione Alamannus, nomine quidem Wolfgangus, cujus ipse interpretationem vocabuli in quodam loco Lupambulus jussit inscribi. Is primum inter canonicos sive clericos laudabilem et castam duxerat vitam, dein artioribus regulis inplicari desiderans, in Suevia apud coenobitas, qui Solitarii vocantur, monachum professus est. Quem cum non solum fortiter vitiis resistere, sed etiam virtutibus assuefaceret libere insistere, acrius intendens aciem mentis in speculum geminae dilectionis, videbatur sibi cum simplo et abscondito talento quasi vacuus apparere in conspectu Domini, nisi eo exposito et duplicato aliorum quoque consuleret saluti. Cujus rei gratia monasterium et non monachum deserens, immo secundum Apostolum majora aemulari carismata cupiens, per Alamanniam devenit exul in Noricum. Ad cujus orientalem partem cum humili comitatu pertendens, predicandi gratia Pannoniae petiit confinia. E qua per Piligrinum Pataviensem episcopum evocatus, piae, ut decuit, humanitatis ab eo suscipitur et fovetur officio. Apud quem etiam rogatus et jussus mansit aliquot diebus; hoc inter cetera prudenti secum tractans mente, quare prohibitus sit ab adducenda ad Deum Pannoniorum gente. Quo commorationis tempore idem episcopus optime usus, utpote qui erat adprime eruditus et genere nobilissimus, juxta hoc quod Apostolus dicit. #Probate spiritus si ex Deo sunt,@# clandestina et manifesta divini servitii observatione ac assidua sacrae Scripturae indagatione satis probavit, hunc quem susceperat peregrinum non esse gyrovagum, sed stabilem verae fidei domesticum. Unde et quosdam de suis familiariter pro eo alloquitur, dicens: #O quam felix ecclesia, quae Deo volente isto donabitur sacerdote. Ergo necessarium valde videtur mihi et utile, ut huic famulo Dei petam regimen Ratisbonensis episcopii; quia optime convenit, sicubi abundat bona voluntas, ut eam etiam ad bona opera procedere faciat bene collata facultas. Bonum quippe, quod hic vir seminare voluit in paratis cordibus paganorum ad salutis obsequium, quod repulit caecitas illorum, quandoque fortassis hoc, eodem agrum dominicum excolente, dabit fructum suum in populis christianorum.@# Ad haec quidam respondentes dixerunt: #Qui fieri potest, ut iste pauper et ignotus ad honorem accedat tanti episcopatus, cum jam aliquae alti sanguinis personae hunc apud imperatorem prediis et pecunia compensantes sibi temptaverint acquirere?@# Quibus ille refert verba ponderosa, sed non adeo morosa: #Divina et humana valde inter se probantur distare judicia. Hinc scrutator cordium et renum ab initio mundi elegit contemptibilia nec non ignobilia, ut confunderet fortia@#; #et e contrario mundus quod suum est superbe ad horam extollit, ac in brevi cum confusione distollit. Unde operae precium censeo, quo mittam ad marchicomitem, cujus consilio multa solet facere imperator, ut suggerat ei, ne per ambitionem aut simoniacam heresim quemquam episcopalem sinat accipere dignitatem; sed ob aeternam remunerationem, quem humilem et modestum ac eruditum invenerit nec non officiis ecclesiasticis aptum esse probaverit, hunc, cujuscumque sit conditionis vel parentelae, promoveri faciat ad culmen ecclesiae.@# Quid plura? Per legationem episcopi ac suggestionem consiliarii cesar suae et ecclesiasticae utilitatis admonitus, immo, quod verius est, nutu Dei, cujus in manu cor regis, princeps bonus Otto secundus animo mutatus, omnes, qui pro eodem episcopatu adipiscendo laborabant, avertit, et se totum ad electionem venerandi viri Wolfgangi convertit, sicque legatos post eum celeriter mittit. Qui ut jussi fuerant pergentes, invenerunt eum adhuc cum prenominato episcopo commorantem, sed jam ad patriam repedare cogitantem. Ignarus enim erat legationis et ceterarum rerum pro se gestarum et idcirco animum intendebat aliorsum. Cumque legati, quare venerint, ei indicarent, primum recurrit ad secretarium cordis, se suaque Deo commendans in intimis; dein episcopo, cujus karitate ibi detentus erat, causam suam exponens, id quo gravabatur temperamento levigabat simplicitatis columbinae ac prudentiae serpentinae, atque in hunc modum proloquitur, dicens: #Hoc novum quod mihi per nuncios principis venit, karitas tua effecit, cui premium bonae voluntatis absque dubio erit; sed meae parvitati timorem incutit, quia nescio, si voluntas Dei sit, et quia mundus sub specie religionis
null
9afd3650-3c65-4a1a-bb97-1c914f2a1ad4
latin_170m_raw
null
None
None
None
multo ad vitia trahit.@# Cui respondens episcopus dixit: #Quod dicis te timere hoc mentis est providae. Sed hanc in bonam spem erigit psalmista, qui dicit@#: « #Initium sapientiae timor Domini; » et iterum: « Timor Domini sanctus permanens in seculum seculi; » quem et Apostolus commendans ait@#: « #Noli altum sapere, sed time; » Idem alibi de episcopatus desiderio ait@#: « #Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. » Unde et tu, si cum tua salute aliis appetis prodesse bonumque opus in omni loco desideras adesse, sub timore et humilitate ad episcopalem ordinem vocatus, ne abnuas accedere; alioquin incidere videris in illud quod David dicit: « Qui noluit benenedictionem, elongabitur ab eo (Psal. CVIII, 18) @#. » #Quod cavens omnimodis, conare connumerari cum illis, de quibus scriptum est: « Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justiciam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3) @#. #Hujus atqui executione officii pervenies ad hoc, ut in retributione justorum, tibi dicat dominator omnium: « Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23) @#. » Talia quoque pontifice proloquente, vir venerandus per mentis speculationem dispensationis divinae intuens moderamen, subsequitur dicens: #Ecce servus Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38) @#. Tunc arrepto itinere cum his qui missi erant a principe, tetendit in partes occidentales Bajoariae. Cumque perventum esset ad Reginam civitatem, clerus et populus secundum morem ecclesiasticum unanimiter episcopali facta electione, ad imperatorem eum miserunt cum universali legatione. Qua clementer suscepta, et beato viro ab episcopis probato, ac sermone in presentia eorum ab ipso sapienter prolato, imperialis eum assumens potentia per pediam pastoralem honorem ei dedit pontificalem; statimque, ut curam sui et gregem dominicum illi commisit, non cum parvo comitatu ad Ratisbonam eum remisit. Ubi cum multorum fideli et favorabili susciperetur occursu, primum beato Emmerammo se humiliter presentavit, deinde per singula Ratisbonae monasteria sanctorum petiit suffragia, novissime vero solemni facta preparatione seu processione, ad sancti Petri ecclesiam accessit. In quam cum canticis laeticiae et exsultationis voce introductus, atque more pontificum secus altare intronizatus, a clero et a populo summo pastori commendatur, nec non a Friderico archiepiscopo et illius suffraganeis post aliquot dies in sacerdotem apostolicum ibidem consecratur. Quam ille consecrationem nolens vacuo secum portare vocabulo, die noctuque pontificali studiosissime excoluit officio, ut gratiam sancti Spiritus habundantius sub hoc ordine posset habere in cordis hospitio. Cujus inspiratione suaviter tactus, et ad omnia cautus ac providus factus, ob episcopale fastigium nequaquam voluit mutare monasticum habitum, quasi erubesceret monachus esse, qui fuerat; sed quam intus habuit humilitatem mentis, foris ostendit bonis exemplis et mediocribus vestimentis. Memor etiam Salomonicae admonitionis, quae dicit: #Constituerunt te principem; noli extolli, esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1) @#, non dominari quaerebat in clero, sed gregi dominico forma esse studuit mane et sero; prudenter advertens, immo prudentius a se avertens, illud eloquium, quod per Ezechielem prophetam invehitur contra malos pastores, Domino dicente: #Vae pastoribus, qui pascebant semetipsos, et non greges meos@# (Ezech. XXXIV, 2). Unde ipse totus in divina lege devotus inter cetera pastoralis curae ministeria sermone, quem ad populum inter missarum solemnia fecit ex more, in tantum ecclesias plebem assuefecit frequentare, ut per dies solemnes vix domi remanere viderentur rei familiaris custodes. Ad predulcem enim tanti pontificis exhortationem certatim sexus utriusque turba confluxit, quam illuc fragrantia coelestium aromatum, ipso ea qui dedit ventilante, adduxit; apium videlicet instar, quas post se trahere videtur mellis odor et nectar. Quibus pater pius summopere desiderans esse utilis et aptus, in disputando de regno Dei et calcandis vanitatibus hujus mundi, perplexis et sophisticis minime utebatur sententiis, sed sic melliti oris dulcedinem per quandam, quam verbis explicare non potero, temperabat austeritatem, ut simplici et optimo genere locutionis tangere videretur intima cujusque cogitationis, talique arte nonnullorum ex oculis lacrimas
null
94b3196b-bad9-4684-9de7-55a2bc1f019e
latin_170m_raw
null
None
None
None
eliceret indices cordis. Hanc siquidem tam validam a Spiritu sancto acceperat gratiam, quo hi, qui predicanti assisterent et eum intente audirent, raro aut numquam abscederent ab ejus praedicatione sine lacrimarum effusione. Quo pergrandi bono, a largitore omnium bonorum hominibus concesso, per malitiam suam sauciatus humanae salutis inimicus, et ei obviam ire conatus, invidiam, quam semper habebat, quibus poterat viribus exercebat. Nam die quadam, cum predictus beatae memoriae Wolfgangus episcopus solito more ad populum ex pulpito vel ambone concionaretur, diabolus aliud non inveniens, Domino prohibente quo adversaretur, subito concitavit turbinem, et cum turbine tumultuosam turbationem, ac nihilominus cum turbatione confusum murmur et clamorem, nec non super tectum ecclesiae fragorem dedit ingentem, et intra ecclesiae receptacula pulverem dispergens ac nebulam, aliquorum obtutibus caliginem obfudit tenebrosam. Quibus ex inproviso visis et auditis, populus perterritus, immo, quod pejus erat, pene mente alienatus, coepit concurrere et discurrere, incertus, confusis omnibus et turbatis, in quam partem se tutius ac rectius posset convertere. Interim audiebantur voces hinc dicentium: #In urbe grande saevit incendium;@# inde clamitantium: #Ecce seditione facta multorum gladiis disciduntur jugula.@# Cumque pro clamoribus hujuscemodi sedandis multum, sed incassum, laboratum esset a sensatis, tandem qui erant inimici machinationibus ludificati, tam vehementi excursu per turmas eruperunt de ecclesia, ut ex tanta multitudine vix pauci remansisse viderentur in illa. Tunc episcopus, quem tantae commotio tempestatis juxta consuetudinem humanae tragilitatis loco etiam propellere posset, si Christi servus non esset, quia domum in firma solidatam habuit petra, gradum non movit, sed stabilis et inmobilis permanens, magna fide clamavit et dixit: #Domine Jesu Christe, solitam fidelibus tuis accommodans gratiam, concede ut hodie videant gloriam nominis tui et confusionem diaboli.@# Quae verba secuta est serenitas aeris, et serenitatem recursus in ecclesiam plebis. Cui venerabilis antistes mox aromata et unguenta sacrae doctrinae effundens adeo illa die, sibi de coelis Deo dulcedinem sermonis instillante, profuit, ut manifeste inimicum vicerit vel fugaverit, qui perturbationis nimietate pene omnibus obfuit. Unde et postea fidelium devotio hanc consuetudinem coepit pro lege habere, quo per stationes episcopum turmatim prevenirent et sequerentur, ac predicationis erogationem summa affectione, utpote apostoli bonum, amplecterentur odorem. Per quem idem venerandus pater ad pietatis exercitia oves dominicas de die in diem magis magisque adtrahere studebat, more scilicet animalis, quod panther dicitur, qui, ut physiologi perhibent, omnibus animalibus amicus, exceptis dracone et serpentibus, cuncta animantia, quae in vicinitate sui sunt, emisso bono odore ad se solet adducere atque miro modo amorem suum illis ingerere. INCIPIT DIALOGUS. Dum haec scribo et animum ad alia scribenda sollicitus praeparo, adest mihi frater Ammonitius comes rerum mearum fidelissimus, qui me convenit officiose sic proloquens: « Ubi est dialogus quem devovisti te scripturum in nomine Domini de miraculis B. Emmerammi et de regimine illius monasterii? Es quippe debitor sponsionis, aut fortis excusationis. » Tum ego: « Minime diffiteor quin debitor sim. Sed propterea distuli, quia non certus eram sub cujus persona potissimum conficere possem dialogum, cum perplures de laudibus nostri patroni, et de aliis utilitatibus mecum saepe disputaverint, et se parvitati meae necessitudinis vinculo junxerint. » Respondit, qui supra: « Sit tibi, secundum Salomonem, consiliarius unus ex mille, » et de hac re securum te faciet. Nam si vis, personam Ammonicii convenienter poteris habere pro quolibet fratre te ad bonum commonente vel exhortante. Nec est quisquam amicorum qui se dicat contemptum, alterumque in hoc sibi indignetur esse praelatum. Proinde absque comperendinatione assume dialogum, et, sicut proposuisti, laudibus martyris intexe memoriam confessorum Christi, nec non huic admisce quidquid animus recte seu opportune tibi dictaverit, aut ratio ad scribendum.--Paratus sum, inquam, facere quod hortaris, sed hoc prius a lectore humiliter postulandum censeo, ne in opusculis meis quaerat artificiosam verborum compositionem, sed simplicem attendat, si velit, humilis styli operationem, qua mihi meisque sudare malui confratribus, quam absque manuum opere inveniri otiosus. » Hac fiducia et hac intentione procedit opus inchoatum Igitur beatae memoriae Wolfgangus Ratisbonensis, episcopus perspectis et intellectis rebus episcopii dispensatione divina sibi commissi, inter caetera quae ei pastoralis curae sollicitudo
null
5f30f2d4-fbc3-43c9-a9a9-7c61b0d113cb
latin_170m_raw
null
None
None
None
procuranda, sive corrigenda injunxerat, gravius tulit monachos beatissimi martyris Emmerammi eatenus abbate caruisse, et quasi oves errantes sine pastore fuisse. Hujus rei gratia misit ad Trevirense monasterium, in quo beatus Maximinus corpore quiescit, et inde reverendum senem Ramvoldum evocavit, qui quondam sub Henrico archiepiscopo ejus capellanus fuit. « Quare, inquit Ammonicius, tanto tempore sine abbate fuerant, si monachi erant? si vero monachi, sub cujus regula degebant? Haec quoque enucleari ipsa ratio poscit.--Hoc est, inquam, quod brevi revelatione cognoscere potes. Fuit quippe prisca consuetudo in Ratisbonensi Ecclesia ut qui antistites, iidem essent et abbates. Quorum nomina quidam ob temporalia commoda tenebant, non officia. Timebant enim ne si monasterio abbatem praeesse facerent, quia a Patre monasterii omnia speranda sunt, sibi coactum minueretur obsequium. Ob hoc atqui licentiam dabant monachis aliunde acquirere pro victu et vestitu quaecunque possent, quia ipsi bonis, quae ad annonam eorum pertinebant, ad suum abutebantur servitium. » His dictis, frater cum quo dialogum coepi conserere, usus nomine suo, admonuit me in aurem dicens: « Loquere caute, et scribito cautius. Nam si episcopi haec audierint dicta vel viderint scripta, fortassis dicent velle te eos rapinarum et injustitiae notare; sicque libertatem tuam superbiae deputabunt, quasi tu temere eos carpere tentaveris, pro quorum defensione Scriptura clamat, imo Dominus per Scripturam praecipit, dicens: « Nolite tangere christos meos. » Et iterum: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. » Cui respondi lingua et stylo. « Si episcopi sunt quod dicuntur, non nobis obsunt, sed valde prosunt. Quod et efficere dignetur Princeps pastorum, in quo plenitudo est omnium bonorum. Tibi vero quia sic placet, imo quia justum est, habeamus pacem cum eis, et simus subditi illis. Illud autem scire te volo, quia non me poenitet vera dixisse, quandoquidem boni non solum bonis, sed etiam malis utuntur ad bonum. Sed jam tempus exigit, et desiderium tuum, ut revertas ad narrationis meae reliquias. Est quoque alia causa per quam non sunt constituti abbates in praenominato monasterio. Ex eo quippe tempore quo primum a beato Bonifacio apostolicae sedis vicario, juxta decreta canonum, in Bajoaria ordinabantur episcopi, vicissim sibi succedebant in hujus episcopatu monachi atque canonici, ita ut si antecessor esset canonicus, fieret successor monachus, et iterum huic antecessori succederet canonicus. Haec consuetudo usque ad nostra permansit tempora. Episcopalis vero sedes erat apud S. Emmerammum usque ad tempora Caroli principis, qui hanc restituit in civitatem ubi prius erat. Quod autem percontatus es, sub cujus regula degerent, paucis absolvam. In primis ergo promissionem faciebant, secundum regulam sancti Benedicti, coram episcopo abbatis vices agente. Dein licentiam dedit eis episcopus dandi et accipiendi propter inopiam loci. Lineis camisiis utebantur seniores, qui eas habere potuerunt; caeteri laneis induebantur, ob penuriam scilicet cilicinarum vestium. Praepositus et decanus monasterium regebant post episcopum. Qui majoris erant aetatis, habebant cellas seu caminatas, junioribus inter se divisis propter custodiam. Communiter pauperem annonam habebant, volatilia manducabant. Caetera faciebant secundum consuetudines, quae in monasteriis regalibus ad id temporis fuerant. « Quae cum displicuissent praenominato viro, reverendo scilicet episcopo Wolfgango, uti praediximus, Ramualdum annis et moribus maturum assumpsit in opus ministerii divini, et constituit eum primum praepositum, dein abbatem monasterii. Quod aegre ferentes aliqui ex consacerdotibus et consiliariis antistitis, dicebant: « Ut quid ibi et sacerdotibus tuis perdis bona, ad S. Emmerammum pertinentia? Laudant te multi, sed in hoc non laudant; imo vituperant. Utere ergo pontificis ac abbatis officio, sicut antecessores tui facere consueverant usque modo, ne carerent quarumdam rerum emolumento. Hujusmodi quoque insipientia, est sapientiae sale condienda. » Quibus ille prudenter respondit, dicens: « Non erubesco insipiens et stultus dici propter Deum. Hoc autem scire vos volo quia nunquam mihi imponam onus quod portare non valeo, episcopi nomen et abbatis mihi vindicando. Nam ut beatus Gregorius testatur, valde incongruum est, si cum unum ex his pro sui magnitudine, sicut oportet, quis non possit explere, ad utrumque judicetur idoneus. Sufficit enim episcopo, ut summa vigilantia insistat pastorali officio. Et abbati
null
9204a896-51c9-4634-a172-03223435f8a8
latin_170m_raw
null
None
None
None
satis laboriosum, quamvis multum fructuosum, providere fratrum saluti, et per omnia bene procurare res monasterii sui. Unde et ipse etiam distribuere debet inter fratres officia, in quibus non leviter leviget onera sua, rememorando scilicet viri prudentis, quem praenominavimus, dicta et scripta, in quibus continetur: Sicut indecorum est ut in corpore humano alterum membrum alterius fungatur officio, ita nimirum noxium simulque turpissimum, si singula rerum ministeria personis totidem non fuerint distributa. Caeterum, ut prosequar quae proposuistis, B. Emmerammi bona, quae me pessundare conquesti estis, perdere nolo, sed illi cui tradita sunt ac servorum Dei usibus et nostrae sedi omnimodis conservare volo. Sed longe aliter sese res habent hujuscemodi quam cogitatis. Vix etiam poenas evadere poterimus, qui sanctorum bona famulatui nostro deputavimus, non solum quantitate majora, sed etiam qualitate meliora, et illis justitia coacti seu superati reliquimus minora, qui viciniores eo quo frequentiores die noctuque familiarius adhaererent Christo, laudantes eum in sanctis ejus electis. » Ad haec respondebant qui quaestionem movebant: « Misericordiam et judicium Domino cantasti, humanis divina, ut justum est, praetulisti, vetera utiliter immutasti. Quid restat nostra parte, nisi ut pariter dicamus, Deo gratias, amen, feliciter? --Finem sententiae hujus, inquit Ammonicus, ut mihi videtur, satis congrue conclusisti. Sed fortassis aliquibus hoc displicet quod tam morose et quasi dormitando scribis ac dictas. Ergo jube stylum velociter currere. » Aio ad eum: « Infirmitate interdum et occupationum varietate praepedior, ne cito quae scribenda sunt proferam. Sed quia tibi hoc comate satisfactum esse non ignoro, dilectionem tui et caeterorum, quibus impatientia longum tempore facit, haud ordine, si quid aliquandiu proteletur, quod videre desiderant et audire, primum dictis beati Hieronymi commonefacere volo; dein subjungam qualem quibo invenire sententiolam. Hic enim vere spermologus nominandus, in quadam epistola quam ad B. Augustinum scribit, solida usus brevitate dicit: Saepe quod praeceps est, in casum vertitur. Cujus versiculi brevitatem convertens ad meam utilitatem, paulatim incedendo vel scribendo, cavere desidero laqueos haereseon; in quos multi cautela neglecta, et sensuum suorum confidentia praecipites inciderunt. Illud autem quod dixisti me quasi dormitando dictitare, commonefacit me ne sim dormitantius, sed ut studio liberali efficiar vigilantius. Quod utinam sequi velim et valeam, ut lucrifaciam animam meam. » Ad haec dialogi socius infert: « Admonitiunculam meam ne putes injuriam. Edissere potius egregia quae coepisti narrare confessorum Christi praeconia.--Quamvis, inquam, importunus exactor mihi insistas, adeo ut etiam gravare me videaris, tibi tamen, charitate jubente, prout potero, satisfacere tentabo. « Venerabilis igitur antistes Wolfgangus, vir inter episcopos magnae auctoritatis, inter canonicos regularis, inter monachos pietate singularis, humilitate sublimis, charitate communis, secundum Apostolum, « omnibus omnia factus, » praecipue eleemosynarum largitione pollebat. Quarum laudabilium ministerio, seu caeterarum virtutum offertorio, quia placuit Deo, multis, dum adhuc esset in praesenti saeculo, patuit indiciis. Horum unum didici narrante quodam sene fideli, cujus narratio talis fuit: Militem sub me habui, qui quadam die cum aliis affuit #in basilica Sancti Pauli@# ubi beatus praesul Wolfgangus missas celebravit. Cumque eum humili veste primum, utpote monachum, aspiceret indutum atque dein sacerdotibus vestimentis videret infulatum, plebeia stoliditate despexit, et cordis ore murmurans dixit: « Valde insipiens fuit imperator illo tempore, quo pannosum istum ac despicabilem, in pontificali promotione praetulit potentibus personis, quae abundant in regionibus suae ditionis. » Quam murmurationem qui novit cogitationes hominum eodem momento et clementer increpavit, et evidenter ad emendationem hujus vitii manifestavit. Nam ut in Evangelio ad cogitata respondit, ita hujus hominis cogitatam murmurationem ad tempus abscondit, quo et ille impraesentiarum corrigeretur ac murmurationis malum ab aliis imfuturum devitaretur. Nimio quippe terrore subito correptus, astantium sustentatione vix residere potuit. Quem cum viderem tremebundum et pallidum, illico accurrens sciscitatus sum quid haberet, vel quid pateretur. Tum ille sacerdotibus adhibitis confessus est quia contravirum Dei male cogitaverit, et ob hoc periculoso timore perculsus sit. Quanta vero formido illum seu passio arripuerit, satis probavi, eumdem penes me domi retinens aliquot diebus. Cujus curam cum egissem, et multipliciter salutem ejus quaeritassem,
null
f8801b2e-dfae-42f9-a750-82f795e4e616
latin_170m_raw
null
None
None
None
consilio presbyterorum, qui pro eo laborabant, nec orationibus ei sanitatem restituere poterant, reduxi eum in civitatem Hiatospolitanam ( #Regenspurg@# ), ubi contigit illi hoc malum bonum. Ibi quoque ad pedes episcopi me humilians, cum vellem hominis aerumnam et meam exponere, vir Dei, necdum sibi causam pro qua veni aliquo hominum annuntiante, anticipavit quod dicere volui, dicens: « Surge, tace, scio quid velis. » Et conversus ad vicedomnum ait: « Frater Tagini, tolle aquam sacratam juxta lectulum meum, ac sparge super hominem prae foribus cubiculi stantem. » Ipse autem contra ostium manu crucem pingens, nescio quid murmurabat; et sanatus est homo in illa hora. --Vere, ait Ammonicius, malum conversum est in bonum. Nam non solum increpatione militis vindicata est injuria pontificis, sed insuper etiam ejusdem sanitate mirificata, nec non spiritus revelatione magnifica, declaratum est multis meritum tanti sacerdotis. Quem valde miror praenominatum vicedomnum adeo dilexisse, cum fuerit, ut audivi, iracundus ac supra modum severus, et ob id, pene omnibus qui in episcopio erant, exosus. Episcopus autem erat mansuetus et pius.--Certe, inquam, nec ipse erat sine severitate; alioquin minus observaret quod Apostolus dicit: « Argue, obsecra, increpa. » Virum autem quem dicis, ob severitatem, pluribus exosum, accepi strenuum fuisse ac ingeniosum. Qui proptera venerando antistiti exstitit charus, quia valde necessarius, et quia illum, si in aliquo reprehensibilis erat, per immutationem dexterae Excelsi meliorandum, spiritu revelante, agnoverat. Is namque post obitum beati praesulis Wolfgangi, cui fideliter adhaesit, Henrico imperatori inter fidelissimos ministravit. Quo jubente apud Parthenopolim archiepiscopus factus, cum plurigena polleret probitate, magis claruit pia eleemosynarum dapsilitate, nec non humili corporis castitate et nihilominus laudabili vestitus mediocritate. Non enim verrebat terram, sicuti multi facere solent, tunicis et pelliciis, magno pretio acquisitis, sed, quod usu mundano rarum est, forti tenore mentis, contentus ovium vestimentis, quotidie missas celebrare curavit, atque integrum Psalmodiae sensum devotissime persolvere non cessavit. Cujus corpus anno videlicet septimo post resolutionem ipsius, integrum est inventum, gloria resurrectionis adeo in eo resplendente, ut astantes et intuentes valde mirarentur ejus nitorem atque incorruptionem, cum successoris illius vestimentis etiam consumptis ossa tantummodo nuda remansisse viderentur. Vere memor Dominus dictorum suorum, quibus fideles suos consolatur dicens: « Et capillus de capite vestro non peribit. » Ecce qui omnia benefecit, ad corroborandam fidem in se credentium in quibusdam servis suis nunc ex parte ostendit quod in generali resurrectione in omnibus pleniter perficiendum erit, tunc procul dubio, quando electus quilibet surrexerit, occurrens in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi.--Fateor, ait socius dialogi, qui mihi displicuit, placet; et quia, ubi Veritas talia ostendit, nemo qui sanum sapit per incredulitatem offendit. Sed jam tempus est ut revertaris, unde digressus es, et, ni fallor, narrationis ordo postulat ut plenius enarres in sequentibus vitam abbatis venerandi, quam in praecedentibus parum tetigisti.--Me ad obediendum, inquam, habes paratum, sed summopere implorandum est ejus auxilium qui in Evangelio dicit: « Sine me nihil potestis facere. » Illius ergo gratia nos praeveniente atque comitante, bene procedit nostra oratio pariter et operatio, quae me apte, quantulacunque est, in nomine Domini cupit prosperari. « Igitur venerabilis Pater Ramuoldus commisso sibi regimine monasterii, quis ante hoc fuerit, satis in hujus administratione declaravit. Nam palaestra primum spiritali semetipsum exercens, ac deinde subditos virtutibus insudare assuefaciens, omnimodis conabatur facere et docere quae noverat esse justa, sancta, pia et honesta. Unde et multi etiam nobiles, piis ejus actibus provocati saeculum reliquerunt, atque illius magisterio humiliter se subdiderunt. Inter quos, et cum quibus quae gravitas illi, quae continentia, quae puritas, quae largitas in eleemosynis, quae custodia humilitatis, qui sumptus ingenii fuerint, non est meae possibilitatis per totum enarrare et uti dignum est praedicare. Censerem quippe eruditissimis et disertissimis viris relinquendam totam molem ac dignitatem materiae, nisi scirem pauperis devotionem Deo non esse despicabilem; qua spe animus erigitur, et, quamvis tenuis ac rusticus, confidenter tamen currit stylus meus et calamus, gesta sanctorum scriptitans,
null
1bf365c8-0a44-454a-a216-07edb6622552
latin_170m_raw
null
None
None
None
quia regnum Dei non est in sermone, nec in eloquentiae nitore, sed in opere et veritate. Praeclaras et magnificas virtutes idem vir Dei, ut coepi dicere, laudabiliter possedit, et viriliter excoluit. Tenorem atqui matris virtutum, id est discretionis, tam ingenue suis omnibus praefixit ut haec illi de supernis quasi de singulariter concessa videretur. Hac etenim virtute suffultus, principalibus quatuor sic usus est ut per prudentiam, ignavia hebetudinis abjecta, nequaquam ei e regione subreperet versutia. Justitiam quoque, juxta quod possibile est mortalibus, per omnia sic retinuit ut nec in plus justo modum excederet, neque in minus justo diu succumberet. Per temperantiam vero sic ligavit passibilitatem ut nullatenus desiperet per insensibilitatem. Fortitudinis autem armis ita fruebatur quo, per eam hoste superato et timiditate fugata, nusquam prorumperet protervitatis audacia. His et talibus Pater venerandus in viam justitiae directus, et in semitam mandatorum Dei, quam ipse voluit, deductus, dona S. Spiritus vasis virtutum septempliciter infusa et distributa totis viribus venerabatur; nec non etiam sollicitus, tam pro se quam pro aliis, prudenter observat in omnibus, secundum Gregorianam sententiam, ne sapientia elevaret, ne intellectus, dum subtiliter curreret, aberraret, ne consilium, dum se multiplicaret, confunderet, ne fortitudo, dum fiduciam praeberet, praecipitaret, ne scientia, dum nosset ac non diligeret, instaret, ne pietas dum extra rectitudinem se inclinaret, intorqueret, ne timor, dum plus justo trepidaret, in desperationis foveam mergeret. Haec strictim, o Ammonici, veluti majora charismata proposui, quibus erat praeditus vir Dei. Nunc assumam alia, et paulo latius edisseram quaedam minora, minoribus ad imitandum satis magna, quorum ille provectu exercitatus, cum esset statura pusillus, sed scientia et pietate magnus, per ascensum arboris virtutum quotidie meruit videre Jesum. De quo cum Psalmista dicere potuit: « Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. » Ad haec infert Ammonicius: « Valde me delectant orsa quae de homine Dei lepide sunt prolata. Ecce audio Zachaeum et non publicanum, quamvis et Jesus cum publicanis et peccatoribus manducaverit ; audio spiritalem patrem, audio virum magnorum operum, quae licet pauci sint, qui perfecte imitentur, tamen sunt perplures, qui Dominum ejus in sanctis venerentur. Ergo velox esto in dictando et scribendo, et imitare Psalmographum dicentem. « Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. » Desidero enim gesta illius audire, quem in corpore positum non merui videre. --Esto patiens, inquam, et discretus; desiderio quidem tuo satisfacere conabor. Vere ut ex parte praemisi, membrum Christi fuit venerabillimus abbas Ramuoldus, cujus membra inhabitator cordis illius, Spiritus scilicet almus, in ipsa decrepita aetate, adeo reddidit jocunda et decora, nec non quadam veneratione digna, ut pene contra naturam in agilitate et puritate septennis pueri gratiam praestare viderentur. Quod inusitatum si aliquando aliqua occasione contigerit in ullo mortalium, non est fidelibus nisi in sanctis et electis notandum. Transfigurat enim se Satanas in angelum lucis, quem perfecti vix devitare poterunt vel superare. Contra quem Dei vir militiam strenue agens christianam inter caetera bonae consuetudinis officia, post frequens et utile silentium, blandum habebat eloquium. Quo in divinis rebus erat ei sermo copiosus; in humanis quidem brevis non otiosus. Habitus quoque illius mediocris fuit, et absque simulatione monasticus Victus vero tantillus, ut non superabundaret, sed refectioni sufficere posset. In hoc saepe exstitit sibimet ipsi parcus, caeteris autem dapsilis et largus. Post cibum sustentaculo corporis necessarium, quando verba solent abundare, pro mille passuum deambulatione, exercebatur in psalmodia seu lectione. Maximam autem curam habuit circa pauperes Christi. Unde et in refectione quotidiana, pauperum quinquaginta, exceptis duodecim et tribus, quibus fratres ministrabant, quinquagenariam excolens misericordiam, remissionem eodem numero consecratam promereri satagebat, apud ipsum misericordiae fontem, qui dicit in Evangelio: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Iste homo cupiens nimis opere implere quod scriptum est: « Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. » Quae sibi utpote seni et infirmo ad refocillandum corpusculum parum delicatius praepari jusserat, frequenter in usus pauperum converterat. Interdum et ipse aliquantulum ex eis ob humilitatem simul et necessitatem degustans, caetera divisit inter
null
dc8ac7ca-ab7e-46e0-b549-8c8c8f855af7
latin_170m_raw
null
None
None
None
pauperes et infirmos, qui, debilitate et nimia aegrotatione praepediti, ad ecclesiam occurrere non poterant, ubi eleemosynam accipere debuerant. Hoc opus sibi percharum injunxerat cuidam familiari et fideli, cui speciale ob id praestitit beneficium ut per totam civitatem circumcursans diligenter investigaret eos in quibus Christus vestiretur et pasceretur. Mensa illius, secundum regulam Benedicti, semper erat cum hospitibus et peregrinis. O virum laudabilem, qui totus in misericordiae viscera effusus, Christum in minimis suis colligere, pascere et vestire curavit! Nec ab his operibus unquam pertaesus cessavit. Vestimenta quoque et alimenta, manibus aliorum, quibus hanc operam commisit, aliquoties pauperibus dari permisit; ipse vero marsupium secum portans, unde propriis manibus nummos et obulos egenis et peregrinis tempore opportuno erogaret, sacellarius eorum appellari et esse non erubuit, certus quod et Christus, secundum promissionem suam, eum non erubescat coram angelis Dei. Res ergo, quibus ad portam monasterii adventantibus debuerat ministrari, ante se minoratas atque subtractas, suis temporibus ita melioravit et ampliavit ut ad exhibenda humanitatis officia, usque in hodiernum diem, ibi satis sit compendiosum ex una parte xenodochium, ex altera parte miserorum venerabile nosocomium. Unde et ob frequentiam pauperum, consolationem ab eo quotidie accipientium, vocitatus est Pater peregrinorum, viduarum, orphanorum. Pro quorum benigna susceptione, nec non multiplici revelatione, quis est qui dubitet hunc senem venerandum cum ovibus a dextris collocandum? Quibus Rex sedens in sede majestatis suae dicet: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Hospes fui, et collegistis me; nudus, et operuistis me. Infirmus fui, et visitastis me. In carcere eram, et venistis ad me. » Horum particeps ut fieret, secundum Apostolum, qui sine intermissione orare jubet, cum Psalmographo iste vir Dei incessanter oravit, dicens: Participem me fac, Deus, omnium timentium te, et custodientium mandata tua. His a me dictis ac scriptis, Ammonicus movit quaestionem dicens: Testimonium de Apostolo sumptum, quo continetur sine intermissione orandum, etsi credibile, velut quod subnixum est apostolica auctoritate, multis tamen videtur impossibile, atque modum humanum excedere. Dicunt enim: Quis est mortalium qui, caeteris omissis quae sunt agenda, sine intermissione possit orare? Quid mirum, inquam, si caecitas ignorantiae se illis offuderit, qui nolunt intendere lumen divini sermonis, nos adhortantis: « Scrutamini Scripturas, » et invenietis in eis. De quibus alibi dicitur: « Non omnes capiunt verbum, sed quibus datum est. » Porro in sacra Scriptura simpliciores quique, si quaererent, invenirent quae sufficienter eos pascant; prudentiores vero habent in ea quae mirentur, et in quibus se exerceant. Quos Psalmographus designat, dicens: Ipsi viderunt opera Domini et mirabilia ejus in profundo. Unde et per quemdam sapientem, eadem Scriptura satis congrue comparatur fluvio, in quo agnus ambulat et elephas natat. De cujus fluvii quippe fluentis, hoc est sanae doctrinae imbutamentis, qui acceperit trinam cum unitate mensuram, id est, fidei sacrae mysteria et alia salutis donaria, primis, mediis et ultimis multipliciter ab uno didicerit fonte distributa, sentiet hoc quod infirmitati humanae videtur impossibile ex divino adjutorio esse possibile; alioquin, si neque est possibile, nec erit credibile, et cogimur Apostolum arguere, utpote qui hoc fidelibus agendum praeceperit quod ipse non faceret, nec ullo modo fieri posset. Hujus itaque erroris involutio sive deceptio longe sit a nobis et omnibus Christianis. Dicamus ergo quod fides recipit Christiana. Quia omni homini Deo famulanti quidquid recte fecerit pro oratione deputabimur; verbi gratia, cum tu corporis curam necessario egeris, pro te orabit eleemosyna, seu caeterarum rerum administratio justa; si vero non est unde tribuas, sufficiat bona voluntas. Quem ergo pro Paulo orasse credis, o Ammonici, quando regnum Dei praedicans tota die, sermonem protraxit pene usque in mediam noctem? Ammonicius: « Justitiam ac misericordiam. » Et ego: « Recte judicasti. Sic enim opera justitiae et misericordiae probantur sine intermissione pro fidelibus orare, juxta hoc, quod idem Apostolus alibi testatur dicens: « Ipse spiritus pro nobis interpellat gemitibus inenarrabilibus. » Quod
null
e354c111-a700-47f0-8ce2-a8821086af6a
latin_170m_raw
null
None
None
None
non dicam sic accipiendum quo spiritus gemat; sed quia, quos orantes, pariter et gementes faciat. » « Fateor, inquit Ammonicius, mihi satisfactum esse in absolutione quaestionis propositae. Sed desiderium audiendi praeclara et utilia, morarum impatiens postulat ut quae adhuc dilectio tua, de viro Dei dicere habet, celeriter proferas, et sic ad alia strenuus cum salute, me comite, tendas. » « Fiat, inquam, si possibile est, ut a me cursim scribatur, quod a te tantopere desideratur. Imo fiat voluntas Dei omnipotentis, ut fragilitas humana, abjectis his quae vanescunt, velit et valeat quae vere bona dicuntur et sunt. « Horum siquidem affectionibus valde necessariis ardenter inhians, suis temporibus venerabillimus abbas Ramuoldus, cum ex dono S. Spiritus non solum in rebus interioribus Patrem se spiritalem exhiberet Christi cultoribus, verum etiam in exterioribus dispensator existeret prudentissimus, utpote qui per ornatum Ecclesiae, nec non monasterii, necessariam supellectilem ac multiplicem variarum rerum administrationem, seniles annos quodammodo juvenescere fecerit; et de thesauro sapientiae nova cum veteribus protulerit, juxta hoc quod tota praesens vita tentationibus est plena, saepe tentatus, et per plura probatus; demum tam gravem sub vitio pituitae vel scotomiae incidit tentationem, quo caeteris membris officia sua sat vivide gerentibus, oculorum suorum penitus amiserit lumen. Cujus ad tempus tristem defectum ac afflictionis asperitate confectum, quam patienter vir Dei sustinuerit, quibusdam personis in sui praesentia super hac re quaerentibus, etiam et lacrymantibus, verbis hujusmodi patefecit: Cesset homo deflere pro defectivi luminis amissione, quod semper manentis certitudinem habet in spe, ex veridica Salvatoris promissione. Caeci non sumus, qui oculos per fidem jam illuminatos habemus. Caecus autem est, et in tenebris manet, qui fidem quae illuminat minime habet. Unde et ambulantibus in fide valde indignum videtur usum praesentis luminis magni pendere; quod eis cum muscis ac vilissimis animantibus, etiam serpentibus, existit commune: Ergo libet totis viribus intendere in eum qui dicit: « ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. » Cui si placuerit, lumen corporis, quod dedit et abstulit, facile reddet ac praesentabit; quod si facere noluerit, absque murmure benedicendus erit, et ut rex justitiae semper timendus, atque ut Pater misericordiarum ac totius consolationis tota mente et tota virtute diligendus. His dictis et auditis, non illo quo paulo ante, sed alio genere coeperunt manare lacrymae, tanto uberiores quanto utiliores. Recordabantur enim, tam ex Pauli sententia quam ex probabili viri Dei patientia, in infirmitate virtutem certissime perfici. Quod et postea in venerabili sene virtus divina clementer simul et potenter dignata est declarare. Nam cum ferme biennium in percussione caecitatis caecus videns explevisset, quadam nocte discurrens inter altaria, ut ante solebat, frequens venipeta [ #al.,@# vaenipeta], labori sacro vigilanter insistebat, nec aetati decrepitae prius parcere volebat quam per spiritum gratiam Dei adesse cognoscebat. Tum ante sanctam crucem prostratus, nec non lacrymis et oratione satis humiliatus, corporis fatigatione quasi requiem poscente, imo Domino, qui non dormit neque dormitat, opus suum clarificare volente, soporatus est subito, corpore non mente. Et ecce imago crucifixi Domini nostri Jesu Christi visa est illi descendere de cruce et venire usque ad se; quae stans coram eo, utraque manu, sicut visum est ei, candelas ardentes de candelabro, super gradus cominus posito, tulit et in oculos senis violenter inflixit. Qui primum ob Dominicae descensum iconiae non parvum sustinens pondus agoniae, dein per ignem advertens praeclarum quiddam designari, atque per lumen sentiens tenebras fugari, surrexit lacrymis ac sudore perfusus, et e vestigio convertens oculos in pristinos usus, coepit secum mirari, simul et altius cum interiori homine scrutari quid sibi vellet quod post tanti temporis luminum a multis desperatum receperat visum. Cumque in brevi super hujuscemodi re ratio satisfaceret homini, et homo rationi, tunc oris officio conjubilante cum cordis hospitio, magnifice gratias egit Deo, qui servum suum ita dignatus est visitare ut et in castigatione corporali sibi esset correctio, et oculorum ejus revelatione ad sancta vel honesta multorum provocaretur affectio. Cujus rei gratia quo tenacius bonorum haberetur in memoria, homo Dei jussit inter caetera miraculorum signa, sive
null
7bbb2c2a-4caf-430d-8b97-a819e170c787
latin_170m_raw
null
None
None
None
indicia, oculares circulos suspendi in ecclesia, quae beati Emmerammi martyris corpore sacro dotata et meritis, nec non aliorum patrociniis praedita sanctorum, coelesti specula mortalibus demissa beneficia solet ministrare quam plurima. Ob quorum salutarem collationem ac frequentem de hac venientis famae volitationem, hic locus gaudet adventantium se receptare multitudinem. E quibus alii, qui languorum varietate gravantur, per viscera misericordiae Dei nostri revelati, alii pro aliis necessitatibus dum exaudiuntur eadem misericordia consolati, voce et corde, pro communi omnium commoditate gratias clamant salutis Auctori. Unde et nos qui haec scribimus et legimus, atque inter nos de talibus ratiocinando sermonem saepe conferimus, non solum super his quae hic prae oculis et manibus habentur, verum etiam super universis donis ac beneficiis illius pari voto laudem demus Deo. » #Ammonicius.@# « Aequum esse novimus ut creatura Creatori deserviat, atque, juxta Apostolum, in omnibus gratias agat. Quod et libenter pro modulo nostro amplectimur, primum praeceptis Dominicis ac apostolicis parendo, dein charitatis tuae et aliorum sanis exhortationibus assentiendo. Sed hoc animos quorumdam perturbat fidelium; quia multi existunt mortalium, qui vix in prosperis Deum laudant, in contrariis vero atque adversis non tantum non laudant, imo, quod deterius est, vituperant sive blasphemant, dicentes quidquid acciderit contra votum opus esse diabolicum. » #Collectitius.@# « Quia multi multa incaute ac mendaciter loquuntur, idcirco variis errorum decipulis periculosissime implicantur. Quorum involutiones qui cupiunt devitare, cum Paulo insipientes sapienter debent sufferre, donec multitudo reproborum nihil minuens gloriae filiorum Dei, ad nihilum redigatur, id est, in infernum trudatur, et paucitas electorum in coelis nominatim scripta collocetur, cum multitudine angelorum aeternaliter gavisura, Christumque in regno suo semper visura, per eum, in eis completo numero angelici ordinis qui cecidit, quando archangelus per superbiam cum suis sequacibus apostatavit. » #Ammonicius.@# « Me quorumdam perturbationem quaerente super insipientium vesana temeritate, non solum qualiter sint tolerandi brevi versiculo exposuisti, sed etiam insuper terribilem extremae examinationis invehendo sententiam, atque sanctorum gloriam commemorando magnificam, hunc eumdem versiculum effecisti magis auctoritate divini sermonis ponderosum quam prolixitate morosum. Nunc ergo competens est, quatenus, his remotis qui nobis ob induratam sui stoliditatem esse solent labori potius quam usui, stylum ad eos convertas qui tota virtute conabantur vias bonas ambulare, et Creatorem in omnibus operibus suis optime noverint laudare. Quorum gesta, quibus iter saeculi praesentis triverint, quia te dictante jam sunt ex parte commendata memoriae, postulat charitas, nec non laboris tui utilitas, quo deinceps haud pigriteris, cudendo percurrere ubi, quando, vel quomodo de hac vita migraverint, et in quibus locis corpora illorum collocata sint, quaeve indicia sanctitatis eorum post mortem claruerint. » #Collectitius.@# « Quod de sanctis viris, nec non eorum virtutibus miris hactenus scripsi et adhuc scripturus sum, non parvum parvitati meae incutit timorem, quia ego cognosco me peccatorem, et quia valde indignum videtur ut peccator aut injustus, rem scribendo sancti et justi, materiam sibi vindicet operis ardui. Sub hac re consolationem porrigit timiditati meae clementia illius qui pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis. Cui quodammodo ministrat, qui ministrorum ejus memoriam ad laudem et gloriam nominis ipsius diffundit ac praedicat. Unde et ego animatus nec non contra otiositatis torporem armatus jubeo fiducialiter stylum arare propositiones charitatis tuae. » #Ammonicius.@# « Dilectionis operationem qui dat, ipse remunerat. Proinde tu spem ponens macte in adjutorio miserationis divinae, perge viam alacris postulatae narrationis. » #Collectitius.@# « Pergam libens ipsum mihi adesse omnimodis cupiens. « Igitur post multa pietatis et aequitatis opera, quibus Deo servire studebat, quibusque Ecclesiam sibi commissam regebat, saepe nominatus saepiusque nominandus venerabilis praesul Wolfgangus cum Ratisbonae constitutus, rerum necessaria mutatione poscente, in orientalem hujus provinciae regionem iter suum pararet, febricitare coepit. Quam corporis molestiam vir Dei non solum vigiliis et orationibus animae suae fecit esse proficuam, sed etiam eleemosynis opus et decus adaugens bonae voluntatis, totum quod habere potuit per manus pauperum in gazophylacium Christi transmisit; sicque partes Orientis perrecturus, illi qui nescit occasum, vitae suae sedulis precibus commendavit excursum. Cumque per Danubii decursum ventum esset in puppi ad locum qui dicitur Puppinga, ultra iter tendere non valebat, quia tempus
null
d701e15f-a6e7-4bf4-af1a-a44aeebb7dad
latin_170m_raw
null
None
None
None
resolutionis instabat; ibi enim, superna se visitante gratia, cognovit cito fore complenda quae sibi per visionem longe antea fuerant revelata. » #Ammonicius.@# « Cujus rei revelationem acceperit, et ubi, aut quando, sive per quem eam didicerit, admone, ne silentio supprimas, sed charitati fraternae luculenter edisseras. » #Collectitius@# « Dicam scribamve hoc breviter, etsi non leviter, quia cauma aestivale facit ex valetudine me dolere. Quodam atqui tempore cum in Alamannia positus vir Dei, peregre proficiscendi voluntatem haberet, beatissimum Christi confessorem, Otmarum, cui se suaque frequentissime commendabat, sibi in somnis astare videbat. Quem jussus intendere, ab eo hujusmodi accepit verba: Quia rogatus a te rogavi Dominum pro te, in quo sum exauditus, manifesto nunc tibi futurorum praenuntius. Pauper et inops de hac provincia egredieris, sed in alia, in qua pro amore Domini exsularis, episcopatum caducis rebus satis locupletem praedestinatione divina suscepturus eris. Cujus in administratione, si fidelem te exhibueris bonaque impertaesus seminaveris, juxta id quod scriptum est: Quaecunque seminat homo, haec et metet; expletis viginti duobus annis, vitam transitoriam eris exiturus, et aeternam ingressurus. Et hoc procul dubio scire te volo, quod animam Conditori redditurus es in loco ubi sub nomine Christi a Christianis memoria mea veneratur et colitur. Quo me in hora exitus tui de Aegypto hujus mundi spero adventurum cum caeteris, quos de exercitu Domini bonis meritis ad adjutandum obitum tuum, contra potestates aerias et spiritales nequitias in coelestibus, adsciveris et paraveris. His et talibus prolatis, in visione noctis, spiritus qui apparuit, evanescens, virum venerabilem Wolfgangum dimisit ex parte laetificatum, et ex parte moestificatum; laetificatum autem dixerim, non ob gloriolam saeculi, quae colorata est in episcopalis dignitate fastigii, sed ob jucundam regni promissionem aeterni; moestificatum vero virum Dei scripserim, non ob brevitatem annorum huic vitae concessorum, sed ob prolongationem terreni incolatus lacrymabilem, juxta illum versum Psalmographi: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est. » #Ammonicius.@# « Quae sint potestates aeriae, et quomodo spiritales nequitiae possint esse in coelestibus, cum coelestia nulla unquam inhabitet nequitia, solet a nonnullis inquiri; unde et oportet exponi. » #Collectitius.@# « Haec de quibus quaestio non sunt mea, sed beati Pauli apostoli verba. Unde et eos qui nesciunt aeris spatia nuncupari coelestia, et in eis ignorant apostatas angelos versari, et propterea de apostolicis dubitare solent dictis, mitto ad Epistolam beati Petri secundam, in qua de spatiis aeris, quae coeli vocantur, diluvio primo perditis et secundo perdendis, fideles docet sic dicens: Latet illusores quod coeli erant prius, et terra de aqua et per aquam, consistentes Dei verbo; per quae ille tunc mundus inundatus periit. Coeli autem qui nunc sunt, de terra eodem verbo repositi sunt, igni servati in diem judicii et perditionis impiorum hominum. Et post pauca: Coeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent. Novos vero coelos et novam terram et promissa Domini exspectamus, in quibus justitia habitat. De angelis quoque projectis, qui vagantur in coelis igne pereundis, quos Apostolus aerias potestates ac spiritales appellat nequitias; quorum tanta multitudo est in aere, id est in coelis inferioribus, ut cuidam sancto homini revelatum est ut si haberent corpora corporalibus nostris aequalia, splendorem solis interciperent mortalibus. Judas apostolus in Epistola, quae inter canonicas computatur, talem sententiam promit hujusmodi: Angelos vero, qui non conservaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium Dei magni, vinculis aeternis sub caligine judicio Dominus reservabit. Ergo de quaestione proposita et apostolicis testimoniis congrue absoluta, nescio si quis dubitet. Ego non dubito; sed in inferno et in aere diabolum ac satellites ejus damnatos esse novi et scio; inde magis certus, quia ante aliquos annos in Pannonia constitutus, die quadam a tertia hora usque ad sextam diabolum vel draconem in aere suspensum vidi. Erat autem magnitudo ejus incredibilis, longitudo tanta, ut quasi unius miliarii spatio videretur esse protensus. Cujus caput cristatum, et instar montis elevatum, nec non corpus, juxta hoc quod Dominus ad beatum Job de Leviathan loquitur, squammis horribilibus compactum, et ceu parmis, vel scutis ferro munitis,
null
55f1cd13-66e1-4b0f-83cc-51ffd1a0ca71
latin_170m_raw
null
None
None
None
tectum, in lateribus et in tergo quaedam fuliginosa foedabat nigredo; ventris quoque inversione et pariter corporis in qua solotenus jacere solebat, pallor subvenetus decolorabat, ad similitudinem sulphurei laris. Tractus vero, ac incurvationes atque extensiones ejus immanes, postremo, totius corporis motus et particularis et totus, atque ut breviter in id temporis adversantia concludam, omnia draconis molimina erant mortalibus, in quantum Deus permisit, noxia, tantoque noxiora quanto proximiora. Nam cum tempus esset aestivale, utpote sexta feria hebdomadae post Pentecosten secundae, ex gelu quod draconi prae caeteris animantibus magis est naturale, adeo immutatus est aer ut et febris multos invaderet ac jumentorum non minimam partem frigus consumeret. Alas et crura vel pedes, quos pictores fingere solent, penitus nec habuit nec habere visus est, quippe cui squammae et costae sufficiunt pro deambulatione. Grossitudo pectoris erat parilis grossitudini capitis. Post hoc paulatim diminuebatur usque ad extrema caudae, cujus extremitas pene adaequabat abietes magnas. Hunc tam ingentem hostem, aut diabolum aut diaboli amicum, nolens Dominus diutius terrere populum fidelium, subito fecit ab aquilone moveri et densitati nubium cum grandi impetu intermisceri. Quem cursu velocissimo super nos, ut transeuntem vidimus, sibiloque ejus pariter cum fistularum stridore non sine metu audivimus, mox nubes quae a mane usque in illam horam quasi stabant immobiles, in tantum commotae et concitatae sunt, ut tota illa die pariter et nocte non cessarent tonitrua seu coruscationes, imo perseverarent usque ad vesperam sequentis diei. » #Ammonicius.@# « Nunquid in illo tempore recordatus es aliquid horum quae beatus Joannes in Apocalypsi sua de dracone et bestia scribit? » #Collectitius.@# « Vere in memoriam venerunt haec, maxime autem urgebat me recordatio Scripturae ejusdem Apocalypsis, in qua continetur: Vae vobis, quia Draco venit ad vos cum ira magna, sciens quod modicum tempus habeat. Quamvis enim scirem per bestiam et draconem Antichristum et diabolum designari, et diem universalis judicii minime tunc instare, tamen ob insolitam rerum ostentationem turbatus cogitavi multa, et suspiravi timidus pro morte mea sive aliorum, qui mecum videbant ista terribilia. Tunc per divinae respectum clementiae restitutus in spem vivendi, primo gratias egi Deo omnipotenti qui nos liberavit de potestate diaboli; deinde coepi mecum volvere, seu mente tractare si unquam in legendo Scripturas scrutando talia invenerim, qualia me illo die contigit vidisse. Et inter caetera quae animus percurrebat, redierunt in memoriam dicta et scripta beati Isidori episcopi, qui in libro Etymologiarum de natura draconis scribit in hunc modum: Draco major cunctorum serpentium, sive omnium animantium super terram; hunc Graeci draconta vocant. Unde et derivatum est in Latinum, ut draco diceretur qui saepe a speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo et arctis fistulis, per quas trahit spiritum et linguam exerit; vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et verbere potius quam ictu [ #legend.@# rictu] nocet. Innoxius est autem a venenis. Sed ideo huic ad mortem faciendam venena dicuntur non esse necessaria, quia si quem ligaverit, occidit. A quo nec elephas tutus est sui corporis magnitudine; nam circa semitas delitescens per quas elephantes solito gradiuntur, crura eorum nodis illigat ac suffocatos perimit. Gignitur autem magis in Aethiopia et India in ipso incendio jugis aestus. » #Ammonicius.@# « Credo sufficere ista vel a te visa, vel ab aliis dicta de draconis natura, seu de bestia hosti antiquo amica. Nunc ergo oportet ut revertaris unde digressus est. » #Collectitius.@# « Quia tempus hoc simul et ratio poscit, admonitionem tuam secutum iri meapte erit in voluntate, #et si Dominus magnus voluerit, non sine humilitate@#. Igitur ut paulo ante dictando narrare coepi, praesul venerandus, et multum a bonis vel fidelibus amandus, memor admonitionis quam olim acceperat per revelationem Christi confessoris, nec non pro certo sciens principem hujus mundi ad se venturum, et cum aeris potestatibus contra se pugnaturum, sed in misericordia Domini, in quo non habuit quidquam, per suffragia sanctorum sperans animam suam humani generis inimicum superaturam, jussit in agone novissimo ut a fidelibus in oratorium portaretur, et ante altare beati Otmari deponeretur. Quod cum factum esset, aliquantulum ex infirmitate convalescens
null
4a5db413-7076-4a59-9df4-e9a9d646ed20
latin_170m_raw
null
None
None
None
, resedit; et Orarium accipiens per confessionem primum se expiavit. Dein qui aderant pro fide, spe et charitate satis utiliter et luculenter commonefaciens eos ac omnes sibi commissos, et nihilominus obitum suum cum intimis suspiriis Deo et sanctis ejus commendavit, sicque viatico sumpto humotenus se humiliavit. Tunc aeditui sive cubicularii ejicere tentabant universos de ecclesia, exceptis familiaribus ibi ex more commanentibus. Quos vir Dei prohibuit dicens: Reserate ostia, sinite omnes, qui hic manere velint, adesse resolutioni nostrae. Non enim nos, qui sumus mortales, erubescere debemus, nisi ex malis operibus, cum mortis debitum necessario exsolverimus, quandoquidem Christus, qui nihil morti debebat, ferme nudus mori non erubuit in cruce pro generis humani salute. Aspiciat quisque in morte nostra quod paveat et non caveat in sua. Deus misereri dignetur et mihi misero peccatori mortem nunc patienti, et cuique eam timide ac humiliter aspicienti. Haec cum dixisset, reverenter expiravit. Mox advenit archiepiscopus bonae memoriae, Hartwicus, et Arbo comes quidam ex numero fidelium fidelissimus, viroque Dei inter laicos charissimus. Hos quoque illo venturos nocte praeterita spiritu praedoctus venerabilis praesul Wolfgangus innotuit quibusdam, post longa silentia, et corporis relaxata molestia, astantes terrens, ac sic subito inquiens: Mundate domum, purgate atria, hodie venient nobis boni hospites. Et ut credatis mihi quia verum dico, hoc vobis erit signum ex ore meo: Navis, in qua ferebantur bona domini Hartwici archipontificis et Arboni optimi comitis, naufragium atque jacturam in Danubio perpessa est; sed per misericordiam Dei, homines salvi facti sunt, et ipsi domini mox post obitum meum vobis erunt adventuri. Quid multa? completis his, quae dicta sunt, a beato Wolfgango, corpus ejus comitatum ab archiepiscopo et a populo fidelium copioso est religiose translatum, nec non die a transitu illius septimo in civitatem Ratisbonam allatum. Ubi cum praesul beatus apud Sanctum Petrum esset susceptus, ac vigiliarum missarumque celebrationibus Deo, cui famulabatur, foret commendatus, in basilica beati Stephani protomartyris, ut vivens praeceperat, pontificalibus infulis, in quibus consecratus erat, induebatur, juxta hoc quod scriptum est: Induam te mutatoriis. Ibi ut audivi a quodam presbytero sene ac religioso, qui eum paramentis amiciebat, ad manifestandum tanti pontificis meritum, non tantum odor malus aberat, sed etiam bonus aderat; secundum quod Apostolus ait: Bonus odor Deo sumus in omni loco, aliis ad vitam, aliis ad mortem. Tunc cum magna reverentia sustollentes corpus beati viri, transportabant illud ad ecclesiam Christi martyris Emmerammi, cujus honorem, dum vixerat, intimo affectu summoque studio colebat. Qua missarum solemniis #et exsequiarum officiis@# rite peractis, octava luce a pridie Kalendarum Novembrium, in quibus ille excessit de medio, magnifice et honorifice, sepultus est parte australi basilicae Sancti Emmerammi in ordine pontificum duodecimo, satis congrue numero sacro in tali viro definito, in quo Dominus miraculis et signis potenter post manifestavit, quia hunc cum principibus populi sui collocavit . #Ammonicius.@# « Nunc ergo, quia virum Dei in numero episcoporum posuisti duodenario, ut mihi videtur, conveniens est ut qui ante eum hanc Ecclesiam rexerint, nominatim edisseras, et quos habuerit successores, huic operi ex compendio innectas. Delectantur quidem nonnulli lectione hujusmodi. » #Collectitius.@# « Non habetur certum quis primus in illo loco plantator fuerit divinarum plantationum. Sed tamen, ut potero, dilectioni tuae obtemperabo. Igitur sicut ecclesiasticarum testantur scripta donationum et traditionum, haec sedes habuit episcopos, Primum, #temporibus Romanorum venerabilem virum, cum caeteris non parvi numeri episcopis, quorum certa praesulatus regimina legimus, nomina vero invenire non potuimus, dein sub tempore regum Francorum, nec non ducum Noricorum quemdam religiosum Ecclesiae ministrum nomine Lupum et successorem ejus nuncupatum@# Ratharium, ante ordinationem illam, videlicet beati Bonifacii Moguntiae archiepiscopi, quam ille in Norico, ex auctoritate apostolicae sedis, juxta instituta canonum exercuit sive disposuit. Postea vero praefuerunt hi, quorum nomina subsequuntur. In primis praefuit dominus Gaubaldus, vir sanctus et religiosus, sub quo corpus B. Emmerammi vere martyris et episcopi translatum est de loco in quo positum fuerat quando ab Ascheim huc transportatum erat. Post hunc Sintpertus cathedram pontificalem cum regimine ecclesiastico suscepit, qui B. Emmerammo basilicam novam
null
9d087972-aaab-4af5-8a17-0a2db23990bf
latin_170m_raw
null
None
None
None
amplioribus spatiis, et propensiore sumptu construxit, atque ornavit. Quem per ordinem sequebantur, Adalvinus, Baturicus, Erchanfridus; his succedebat Embricho, homo venerabilis aetate ac merito, uti comperimus chronicorum scripto veridico. Tum episcopatus Ratisbonensis Asperto provenit, cui successit vir magnae mansuetudinis et pietatis nomine Tuto, clarus ingenio; is habuit successores, Isangrimum, Guntharim, et Michaelem. Post hoc rexit hanc Ecclesiam B. Wolfgangus, quem subsecuti sunt ordine vicis suae, Gebhardus, et item Gebhardus, quibus Orno successit, tertius Gebhardus frater imperatoris, valde praeeminens et nobilitate generis et fastigio pontificalis honoris. Ab illo autem, qui, Lupus vocabulo, pastor officio pascebat oves Christicolas sub duce qui dictus est Dieto, usque ad istum, qui nunc Ecclesiam regit, fuerunt omnes episcopi hujus sedis decem et septem. Hos pius Princeps pastorum collocare dignetur in regno coelorum, et nos peccatores in multitudine suarum miserationum, non dedignetur efficere participes aeternarum salvationum. » #Ammonicius.@# « Amen. Nunc tempus est ut stylum convertas ad miracula quae ad sepulcrum beati Wolfgangi episcopi et confessoris dignata est gratia Omnipotentis operari, qui in sanctis ejus semper est gloriosus et mirabilis. Haec quoque scribere te oportet, vel ob hoc maxime quia sunt nonnulli qui quosdam electos minime credunt esse in numero sanctorum, nisi ad eorum sepulcra prodigia viderint et signa. » #Collectitius.@# « Novi et scio quia tibi obsequendo multorum moribus deservio; ideo dilectionem tuam praecedentem per admonitionem paratus sum subsequi per praesentem descriptionem. » Quidam homo caecitate multatus, ob id valde contristatus, ut ad sepulcrum B. Wolfgangi accessit, et ibi cum lacrymis preces fudit, recepto visu, exauditum se gratulatus, et inde oppido laetificatus Deo ac sancto pontifici gratias egit, sicque comite salute proprios lares revisit. Alio quoque tempore muliercula quaedam sub spe recuperandae salutis deportata est a suis in ecclesiam B. Emmerammi martyris ac pontificis, in qua dum ante altaria rependo petitione sedula sanctorum efflagitasset suffragia, tandem ex labore seu aegritudine fatigata, secus tumbam Christi confessoris Wolfgangi resedit humi. Cumque misella corpore ac mente inclinis, venerandi pontificis adjuvari se optaret precibus et meritis, subito lateris contractio, et caeterorum nodosa membrorum alligatio est soluta, et nihilominus tam vehementer disrupta ut sanguinis effusio difflueret in pavimento. Tunc mulier, primum exterrita, prae timore coepit clamare, dein exsiliens grates reddidit salvatrici sanctae Trinitatis omnipotentiae, atque sanctorum sanitatis impetratrici clementiae. Itaque sibi restituta de salutiferis ecclesiae domiciliis repedavit ad sua. Post haec ad quos hujus rei cura pertinebat, scamnellum, quo illa paupercula totis viribus innixa repere potius quam deambulare solebat, ad gloriam nominis divini, et ob memoriam tanti signi, super fores ecclesiae suspendebant. Quadam die [ #al.,@# Dominico] homuncio pauperculus, et, ut veridica relatione didici, Ravennantis episcopi eleemosynarius, gratia orandi venit in ecclesiam B. Emmerammi. Is, dum frequenti oratione se liberari sanctorum meritis postularet ab inhaerente sibi diu membrorum debilitate, demum decubuit in loco qui beati Wolfgangi dotatus simul atque ditatus est corpore sacro. Ibi feliciter soporatus, quemdam virum statura procerum, et canitie venerandum astare vidit, qui ad eum dixit: Ut quid tu hic aut cujus rei gratia huc advenisti? Cui ille respondit: Domine, propterea miser huc veni ut saner a languoribus quibus jam per plures annos laboravi detentus. At venerabilis heros, virga pastorali quam manu gestare videbatur tangens aegrotum, ac officiis membrorum destitutum miserabiliter, infit: Ecce sanaberis in nomine sanctae Trinitatis. Tunc, qui jacebat quasi mortuus, per merita praesulis reverendi, a sumno aegritudinis excitatus, repente exsilivit et prae stupore sive tripudio clamans, in quantum potuit, Deum sanctosque illius et ipse laudavit, et alios ad laudandum provocavit. « Haec itaque tria capitula, ob memoriam venerandi episcopi in nomine sanctae Trinitatis descripta, pro testimonio duorum vel trium testium sufficere credo his qui non superbo oculo et insatiabili corde contradicere tentant nomini trino pariter et divino. Insuper spero ejusdem sancti meritum viri, superna revelante, et nihilominus cooperante gratia, manifestius adhuc et abundantius declaratum iri, nec non in Domino plenius a nobis sive ab aliis laudatum iri. » #Ammonicius.@# « Omnium fidelium spes non solum aequo, sed etiam necessario ponitur et figitur
null
d18578b3-bcfa-4a43-88c9-922d8a14ffba
latin_170m_raw
null
None
None
None
in omnipotente Domino qui in tantum misericordiae suae unguenta diffundit ut nec ab ingratis beneficia sua subtrahere velit. Cujus laus in sanctorum memoria, usque in finem saeculi confertissima debet recipere incrementa, secundum hoc quod Psalmista in centesimo quadragesimo quarto psalmo dicit: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. Proinde et tu viriliter assume dialogum inter duos conferendum, et scribito venerabilem virum Ramuoldum, quandoque scripseris beatum Wolfgangum, summa devotione commendans fideli memoriae, qualiter laudabilis dualitas tanti antistitis et abbatis, dilectione Dei et proximi comitante, cum fide et charitate, illuc pervenerit, ubi sancta Trinitas perpetualiter imperat nec non indivisa divinitatis unitas cum sanctis et electis aeternaliter regnat. » #Collectitius.@# « Amen, fiat voluntas Domini in salute generis humani, et in paupercula descriptione hujus opusculi, sicque suum stylus agat officium, ut per id obedientiae, Deo paretur acceptabile sacrificium. « Post obitum atqui beati Wolfgangi pontificis, scilicet, servi Dei cunctipotentis, Ramuoldus egregiae memoriae abbas, in regimine monasterii seu procuratione coenobii, per tentationes varias adversitates perpessus est multas. Quae in tantum excreverunt ut, sub #primo@# Gebehardo sedis hujus episcopo famulus Dei apud tertium Ottonem imperatorem, quorumdam detractionibus simul et accusationibus infamaretur. Unde ad id ventum est quo iisdem princeps credendo quod non credere debuit, de religione viri Dei dubius factus et anceps, dum ad sanctum Emmerammum, more imperatorum, veniret, et exacerbatis animis, nec alloqui eum, nec oculos in illum convertere vellet. Cumque ab eo oratum esset in secretario altaris, coram eo qui fecit machinam coeli, terrae ac maris, accessit ad eum despoton quidam symmysta ejus nomine Heribertus, tunc forte capellanus, postea vero Coloniensis episcopus. Is ex consulto ad eum dixit: Domine, non oportet vos indignari contra virum Dei. Ad haec imperator infit: Cum scriptum sit: Principem populi tui ne maledixeris, scio quia non convenit hominem Dei mihi detrahere sive maledicere; praesertim cum et ego illi nihil unquam fecerim quod sit dignum maledictione. Tunc dominus Heribertus bonus et fidelis consiliarius, respondit: Si principatus imperii gestit, sicut et debet in praesentia vestri, venerandum abbatem, coram sancta congregatione, super hac re interrogate, et ita, utrum vera an falsa sint quae illi objiciuntur, probari. Credo in Deum, et spero quod tam venerabilem senem et senectutis maturitas, ac divinitus concessa sapientia et humilitas nunquam permiserint dixisse qualia ab inimicis dicta sunt de eo, vel ficta. Tum imperator remittens animum, ad divinae dispensationis nutum, secum assumptis dilectoribus paucis [pacis] intravit claustrum humilis et mitis. Ibi videns venerabilem Patrem cum fratribus humotenus prostratum, expavit et dixit: Grande malum fecit mihi, qui ex legatione Gebehardi episcopi ea referendo indidit auribus meis, quibus me improvidum commoveret adversus abbatem istum et sibi commissum sanctorum collegium. Scio quidem quod vitae meae parva non est agenda poenitentia pro ista falsitatis credulitate incauta. Nunc ergo, quia peccata mea nudaverunt vestigia vestra, obsecro, recalceate vos, et sic redite ad nos. Quo celeriter facto, cum fratribus venerabilis heros Ramuoldus egressus, fiducialiter locutus est ad principem dicens: Novimus quippe quia quod habetis imperium desuper est datum atque constitutum, et quia, cui Deus benedixerit, benedictus sit. Hujus quoque rei, quia per totum non fuimus insipidi, imo adhuc sumus ex parte scioli, unde parvitati meae tanta temeritas, ut ego vilis homulus, mensuram meam penitus oblitus, auderem celsitudini vestrae maledicere, quam Rex regum et Dominus dominorum jam dignam fecit sua benedictione! Quocunque ergo judicio majestati vestrae placuerit, paratus sum me ex objecto purgare, nec non cunctis astipulatione veritatis pro hac re satisfacere. Imperator autem responsum deliberans, hujusmodi verba proponit: Sicut veritate delectamur, ita e contrario falsiloquiis exacerbamur, unde judicium Dei censemus superexaltandum judicio mortalium, qui facile fallunt et falluntur. Malo quidem credere bona de bonis quam mala de perversis. Nec enim quemquam decet temere quidquam credere a quoquam. Unde et verbotenus tuapte prolata objecti excusatio est mihi a tanto viro permagna satisfactio, qua modo aeque ut alterius generis evidenti placatus judicio, senior o dilecte Deo, spiritali allocutione pariter et admonitione tui
null
4e583490-834d-46bb-94dc-498f36a85156
latin_170m_raw
null
None
None
None
in aliquo #secreto@# loco, cupio #conveniri seu@# consolari, et onus regni, quod indignus accepi, desidero per eum relevari qui dicit in Isaia propheta: Computrescit jugum a facie olei. » #Ammonicius.@# « Hoc est, quod per prophetam dicitur: Erubesce, Sidon, dixit mare. Ecce nos, qui jure praepositis per omnia debemus humiliari, saepe ob verba fraternae admonitionis, superbiae stimulis, ad iracundiam provocati, contra patres et fratres indecenter et supra modum solemus commoveri; et econtrario saecularis persona, non solum officiose in fascibus constituta, sed etiam principaliter imperiali fastigio sublimata, assumpto schemate humilitatis, confundit superbiam dejectricem archangeli et matrem diaboli. Quid hac humilitate bona voluntas operatur, nisi ut superbia nostra arguatur, et justitia quodammodo nos conveniat, et ad cor nostrum verba hujusmodi intromittat? Erubesce, Sidon, dixit mare, id est, confundere negligens monache, sive sanctimonialis, dicit fidelis etsi saecularis, quia monachorum summam virtutem, hoc est, humilitatem abjecisti, et maximum vitium, id est, superbiam tibi pertinaciter usurpasti. Quod pessimum et omnium peccatorum mordacissimum tenaculum, provide cavebit sive superabit quicunque implere studuerit quod Apostolus dicit: Humiliamini sub potente manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. » #Collectitius.@# « Huic testimonio sacrae lectionis optime competit quod Veritas in Evangelio dicit: Qui se exaltatat humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur, Quae dicta veridica, utpote quidem sancta et Evangelica insinuant, aliis pro exaltatione tremendum, aliis pro humilitate gaudendum. Sed cum in multis offendamus omnes, superbi sunt tolerandi, et per fraternas admonitiones assidue visitandi, ut quod superbe delinquunt per humilitatis immutationem possit correctum iri. Est enim periculosum valde superbiam cordi hominis quasi proprio nido insidere. Proinde humiliter petendum est a fidelibus, ut tam pestiferam dominam a nobis et ab omnibus Christianis avertere dignetur misericordia Dei omnipotentis. » #Ammonicius.@# « Fiat, fiat, secundum verbum tuum, ut per totum mundum cadat hoc pestiferum vitium. » #Collectitius.@# « Nunc ergo eos, quos mordaciter admonitiuncula tua notavit negligentiarum et vitii vitiorum, liceat his quae subsequuntur placare. Imperator igitur gloriosus praenominatus et saepe nominandus, Otto III, in multis religiosus, cum abbate venerando intravit ecclesiam Sancti Benedicti ad famulitia divina multipliciter addicti. Qua oppido humiliatus, et per Confessionis medicinam consternatus, inter duo altaria sub specie geminae dilectionis constituta, ac in honore ejusdem venerabillimi Patris, et praeclari maryris Christi Kiliani consecrata, jussus a spiritali patre, velut servulus vilissimus in humili tripedica coram eo sedit, humilitate comitatus optima matre. Ibi audivit multa quae solent opera destruere stulta, nec non alia plura, quae corda stolidorum accipere abnuunt cervice praedura. Demum per conversationem alter factus, et per admonitionem hominis Dei intime tactus, gratiam Dei sibi adesse sensit, quae compunctionem largissimam illi contulit, qua exterior homo interiori homini #non solum@# subtilissime concordavit #sed etiam utilissime@#. Cumque hac fragilitati humanae in id temporis satisfaceret, foras egressus, ad suos dixit. Vere Spiritus sanctus locutus est per os viri istius. Hodie in sermone illius probavi verum esse illud Salomonis: Verba sapientum quasi clavi in altum defixi. « Mandatum quippe divinum certissime #suis observatoribus@# reddit liberum animum. Cumque Caesarem diligenter intuerentur ejus familiares, admirati sunt super immutatione vultus ejus dicentes: Domine, quid tibi contigit, quod adeo perfusus et lacrymis et sudore? Quibus ille respondit: Nolite mirari quod sim udus ex sudore, sed quia vivo prae timore. Nunquam me contingat talem quaestionem incidere, nisi pro animae meae salute. In isto sancto seniore comperi manifeste quantus honor debeat exhiberi servis electis Dei. Post haec jussit episcopum Ratisbonensem ad se accersiri. Et stans ante altare Sancti Emmerammi, sub interminatione ad eum dixit: Cave ne ultra, me vivente, quidquam mali facias abbati hujus coenobii et fratribus, Deo sanctoque Emmerammo hic famulantibus. Sint tibi tua ad episcopatum jure pertinentia; monachorum bona maneant illis vallata sub omnium bonorum tutela. Quacunque ergo die praevaricatus fueris in his quae praesens hausisti auribus tuis, procul dubio scito, sive divinitus sive humanitus, pro malo tanti piaculi tecum duriter ac acerbiter actitatum iri. Dein conversus imperator ad abbatem et fratres,
null
89b784c3-4c2f-44a7-b114-89bab1c5e7af
latin_170m_raw
null
None
None
None
pietate solita valedicens illis, ait: Interius et exterius vos ita conservare dignetur miserator et misericors Dominus, ut in orationibus vestris non solum possitis memores esse nostri, sed et totius populi Christiani. Quo dicto, psalmis et canticis Domino commendatus piissimus Augustus, ex more praecedente sancta et crucifera imperiali lancea, exivit de civitate ista, petiturus Italiam, nec non aditurus potentissimam urbem Romanam, quam quidam vocitare solent mundi dominam vel rerum maximam. » #Ammonicius.@# « Unde hoc ut haec terrena civitas rerum nominetur maxima, cum amplissima civitas Dei, quam ipse per vivos et electos lapides coepit construere ab initio mundi, jure dicatur orbis domina vel rerum maxima? Pro rei etenim hujus veritate, quo non dubitet homo in sua fragilitate ex secretario suo per Salomonem Sapientia clamitans, et omnipotentiam suam propalans, dicit: In omni populo primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. Oportet ergo, ut mihi videtur, quo praesens dialogus, evidenti ratione, simplicitati fraternae satisfaciat super hac quaestione. » #Collectitius.@# « Putabam satisfactum esse omnibus, per illud famosissimum B. Augustini opus, quo abundantissime disputat De civitate Dei, cui contraria est civitas diaboli, quam per superbiam erectam ipse Rex regum quotidie dejicit et minuit; et econtrario per humilitatis spiritum exaltat suam, a bonis inchoatam, et in bonis finiendam, secundum quod scriptum est: Ponet Dominus terminos ejus pacem, filiis quoque hominum dans potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt. Sed quia charitatem tuam id avide video expetere, ut in hoc opusculo per parvitatem meam aliquid inde disseratur, faciam et ego pro modulo meo, et si non ut volo, tamen sicut potero. Igitur a constitutione mundi, civitas Dei controversiam habuit cum civitate diaboli, cujus pars non minima fuit Babylon illa quae dicebatur gentium inclyta, in quam olim confusum est labium universae terrae, ob superbiam scilicet, plusquam altitudine centum viginti cubitorum erectam. Hanc Christus in civitate sua, id est, in Hierusalem, cujus participatio ejus in idipsum , die Pentecostes evidentissime stravit atque suorum humilitatem potentissime exaltans declaravit. Illa enim de Spiritus sanctus repentino sonitu super discipulos veniens, et in linguis igneis visibiliter illis apparens, collegio centum viginti fratrum in uno coenaculo sub amore benigni Jesu congregatorum, cum copia coelestis benedictionis contulit adunationem linguarum, quibus per universum orbem praedicarent et testificarentur Dominicum triumphum, quo diabolus victus, et catenis malitiae suae constrictus, per totum mundum gemit et ululat apostatam civitatem, quondam per superbiam suam elevatam, modo per humilitatem Christi discipulorum dejectam, imo totam gentem Christianam clypeo divinae munitionis disqueritur protectam. Hinc certissime probabitur quod civitas Dei semper crescit, et civitas diaboli in aeternum decrescit. Hujus itaque civitatis, quae ad diabolum pertinet, antiquis temporibus haud parva portio erat Roma, per idololatriam a diabolo possessa. Quae priusquam Christum est confessa, et sub nomine ejus martyria multa perpessa (dictu mirabile, sed revera probabile) per eum transmutata qui de lapidibus potens est suscitare filios Abrahae, sociata est coelesti hierarchiae; et quae antea nimium dedita fuit idolorum culturae, nunc tripudiat se dotatam esse Christi fide, ac multiplici veneratione sanctorum. Vere fideles in hac civitate considerant impletum esse quod Apostolus dicit: Quia ubi abundavit iniquitas, superabundabit gratia. Ecce illa Babylon antiqua, quae, suadente superbia, quondam arbitrabatur se totius mundi principatum posse obtinere, jacet deserta, draconibus et malis bestiis referta. Haec autem, id est Roma, eo quod et ipsa olim sequeretur diabolicum errorem et omnium malorum confusionem, ut beatus Petrus testatur, sortita Babylonis nomen, et ob potentiam imperii tunc vocata domina mundi; sed postea per eumdem Apostolum et per successores illius humiliata, sub potentia Christi, ex civitate diaboli facta est civitas Dei; quae in tantum excrevit in divino cultu ut, pro ruinis murorum et veterum fanorum, surgant quotidie innumera aedificia ecclesiarum sive monasteriorum. E quorum incredibili numero, ut audivi a quodam sene, qui se dixit nutritum fuisse in eadem civitate, viginti possidentur a sanctimonialibus, quadraginta a monachis, sexaginta a canonicis, exceptis his quae extra civitatem sunt, et aliis ecclesiis sive capellis quae in Urbe abundant. Age jam,
null
72ad70ef-3d82-4abd-b6e7-11726b7befa1
latin_170m_raw
null
None
None
None
frater, qui stomacharis contra eos qui dicunt Romam rerum maximam. Attende, si potes, quae dignitas illi acciderit, ex die qua Petrus, extra portam civitatis Romanae, vidit sibi Christum occurrere, ubi et adoravit eum, dicens: Domine, quo vadis? Et dixit Dominus: Venio Romam iterum crucifigi. Locus ille quidem, ubi crucifixus est Christus in Petro, sive Petrus pro Christo, nec non ubi Paulus decollatus est pro Capite summo, dignus est omnigena veneratione, sub illius videlicet dilectione qui ad salutem fidelium tanta sanxit ineffabili sua miseratione. Quid mirum igitur si illa civitas rerum maxima dicatur, quam ipse rerum Conditor ita dignatus est visitare ut membra sua praecipua ibi clarificare vellet gloriosissima passione! « Ecce nos, qui unum martyrem beatissimum scilicet Emmerammum, Deo donante, patronum habemus, pro memoria sanctorum jocundamus et gaudemus, quanto magis illi quos Deus, qui dives est in omnes, ditavit corporibus tot martyrum, et, ut ita dicam, pretiosissimis et clarissimis pignoribus coelorum? Quid multa? Deo gratias, quia cecidit Babylon in Roma. In qua sub confessione nominis Christi gente surgente novella, super immutatione sui oppido mirata, dicit cum Psalmista: Haec est mutatio dexterae Excelsi. Hanc siquidem urbem quasi intuentes undique collectae plurimae gentes, assumunt verba sacrae Scripturae et dicunt: Omnipotens Roma, gloriosa dicta sunt de te, quia civitas Dei es facta. Per Caput omnium bonorum, quod est Christus, qui regnat in aevum, sub apostolorum praedicatione ac martyrum testificatione in te confracta sunt capita Draconis, et est datus esca populis multis, juxta quod Psalmographus Dominum laudans in consilio sanctorum ait: Tu confregisti capita Draconis; dedisti eum escam populis Aethiopum. » #Ammonicius.@# « Quia mihi sub persona concionatoris quaestionem moventi, luculente ratione satisfecisti, nunc restat ut secundum nomen tuum, o Collectiti, quae post hinc colligenda sint, diligenter subscribantur. Utilitas enim legentium poscit exponi versiculum Psalmistae quem proposuisti. Nam incredibile pene omnibus videtur quod homines possint et debeant Draconem comedere. » #Collectitius.@# « Mos est sacrae Scripturae ut per schemata et per species varias ordinet sententias. Harum una dicitur metaphora, id est, transformatio, per quam sermo divinus dicit Draconem edendum ab hominibus, sed haec comestio nihil aliud intelligitur quam consummatio et annullatio. Sicut enim cibus et esca dentibus molitur et teritur, et ita in nihilum redigitur, sic quoque Draco, id est diabolicus, virtute Christi contritus, ab Ecclesiis ejus potenter calcatur, sive annullatur, ut ipse Salvator ad discipulos suos in Evangelio suo ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. » #Ammonicius.@# « Grates Deo, quia morigeratus es infirmati meae, sive necessitati fraternae, etiam in hujusce quaestionis absolutione. Enimvero jam tempus et ratio exigit ut, his in congruo loco dimissis, redeas ad historiam Ramuoldi, venerandi abbatis ac amantissimi Patris. » #Collectitius.@# « Post quinquennium quoque imperialis exitus de civitate Hiatospolitana, cujus nos incolae sumus, languore diuturno B. abbas Ramuoldus, viribus corporis coepit destitui, spiritaliter gaudens interiorem hominem per hanc infirmitatem institui, secundum Apostolum videlicet dicentem: Quando infirmor, tunc fortior sum et potens. Hac quidem carnis infirmitate perductus est ad novissimam praesentis vitae lucem. Qua die venerabilis heros, erigens se de lectulo quem jam per continuos quatuordecim dies prae valetudine non poterat deserere, tunica sancti propositi amictus, et per spiritalem medicinam, aliquantisper de febre relevatus, orario accepto et agmine fratrum collecto, resedit in medio, ac potenti sermone usus est in hunc modum: Deus Pater magna dilectione atque magno consilio misit Unigenitum suum ad salvificandum genus humanum. Unde et per Prophetam magni consilii Angelus est praenominatus. Qui, cum per divinam potentiam nos posset eripere de potestate diaboli, noluit ea per nudum uti ad redemptionem generis humani, ob justitiam, scilicet sanctae Trinitati maxime propriam; sed ineffabili sua misericordia hominem, quem cum anima suscepit incarnatus de Virgine, obtulit Patri, suspensus in cruce, Deo reconcilians mundum per sacrosanctum sanguinem suum, hunc etiam in forma humilitatis opponens hosti antiquo, quem ille se jactabat superasse, nequissimo superbiae homicidio. Christus etenim in ligno crucis, usque ad mortem factus
null
de4cf727-abbe-47a4-a0f9-0062a33d3245
latin_170m_raw
null
None
None
None
est obediens voluntati Patris; cujus ad mortem factus est primi hominis vulnifica inobedientia. Hanc virtutem, fratres, obedientiam, qua Christus patravit humanae redemptionis elegantem continentiam summa devotione diligite, sectamini, amate. Sanctam Trinitatem, quae nos condidit ad imaginem et similitudinem suam, intellectu, memoria et voluntate, diligentissima timoris et amoris veneratione laudate. Aemulamini igitur mente devota, secundum Apostolum, majora charismata, et illud Salomonicum cordetenus ruminate: Deum time, et mandata ejus observa; hoc est omnis homo. En ego aetate decrepitus, in fide quoque catholicus, et ut verum fatear, in virtute quae huic fidei suppeditare debet permodicus, die vocationis instante, viam ingredior universae carnis, sperans me venturum ad gaudia patriae coelestis per eum qui est Liberator mirabilis in miserationibus suis multis. Vos autem in Christo viscera mea hunc Patrem diligite, cujus paternitas in numero filiorum Dei cum corporibus collocare potest animas vestras. Et hoc vobis futurorum signum quam prolatum per me indignum: quia in loco isto multa passuri estis adversa post discessum meum, quibus in tantum exacerbabimini ut etiam loco cedere compellamini. Verum tantae tempestatis commotio cito sedabitur divino solatio. Unde consilium do ut unusquisque vestrum festinet huc reverti in professionis locum, ubi #desiduo audiat vel@# exerceat harmoniam spiritualium vocum. De caetero vero in hoc nunc conclusionem fraternae admonitionis finem facio, quo ita calliditatem serpentis, quae minor est inter virtutes, habere studeatis, ne auream humilitatem columbinae simplicitatis, quae major est, per incautelam amittatis. Sed omnimodis hoc assumatis quod Christus in Evangelio suo discipulis praecepit, dicens: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Tum summa humilitate inter abbatem et fratres, alterna facta confessione nec non e coelis petita seu imprecata pernecessaria peccatorum indulgentia, intimis quasi coelum tangens suspiriis, venerabilis heros, primum summo Pastori commendat gregem sibi commissum, dein fratribus, jam prae lacrymis ac singultibus vix fari valentibus, valedicens, ait: Abite, fratres charissimi, et praeparate vos ad celebrandum divinum officium, atque summa festinantia concurrite ad complendum ex more ordinem sacrum; et hoc ultimum senis memoriale pro benedictione habetote: In nomine Domini, salus omnium nostri. Cumque omnes communiter dicerent, Amen, atque exirent moesti, a sancto #Spiritu vere@# paracleto quaesituri solamen, vir Dei per spiritum praesentiens animam de corpore celeriter dissolvi, jussit se ab his qui aderant in oratorium cellae suae proximum portari, et inter duo altaria deponi; conversus quidem caput ad aram sancti Patris Benedicti, pedes vero ad altare sancti Kiliani martyris Christi. In cujus nomine, utpote in omnium salutis omine, spem suam ponens firmissime, praecepit ibi missas celebrari, et Dominicae passionis memoriam intentissime agi. Qua peracta cum ventum esset ad communionem, ipse vir Dei ut accepit corporis et sanguinis Dominici eucharistiam, mox ad aeternam patriam ex ergastulo carnis emisit animam, ita in agone novissimo manus extentas juxta caput tenens ut ante in oratione facere solebat. Tunc religiosi seniores, Gotahardus, scilicet abbas monasterii Altahensis, atque Adalpertus Pater coenobii Sewensis, cum fratribus caeteris accurrentes, Deoque hymnos ac laudes devota mente solventes, spiritum pii Patris cum orationibus commendare satagebant Omnipotentis gratiae miserationibus. Quibus rite officioseque finitis, hi quorum corda prae caeteris visitare dignata est inspiratio divina vocem cum fide attollentes dixerunt: Domine, uti speramus, iste tuus homo haud nequidquam in praesenti saeculo consummavit tot annos vitae suae concessos, quem hodie centenarium per vocationem tuam magis miramur quam dolemus de medio exemptum. « Certe lex numerorum calculatoriae artis monet peritum, quo per tricenarium numerum in sinistra manu proponat legitimae licitum jugalitatis osculum. Dein suggerit ut eadem in laeva per sexagenarium assumat claram viduitatis pressuram. Tertio exigit quatenus centenarii conclusionem sive perfectionem quaerens, transeat in dexteram, et ibi pingat coronam, quae significat inaestimabilem virginitatis gloriam ac lauream regni coelestis aeternam. Hujus quoque numeri nequaquam dignus est sublimitate, qui confoditur Salomonicae invectionis diligenter examinanda subtilitate, quae stultum sic denotat, dicens: Maledictus puer centum annorum. Quod omnimodis cavens hic tuus dilectus, cujus corpusculum jam defunctum circumstantes funeriis obsequiis procuramus, omnibus diebus vitae suae in illorum numero gestiebat inveniri quos consignat ille #insignis@# tui versus Psalmographi: Cum sancto sanctus eris, et cum electo electus eris. Unde sicuti
null
383e8072-fe80-4f5c-a066-5d9fee7c74fd
latin_170m_raw
null
None
None
None
credunt tui fideles, a te, qui dives es in omnes, pro centenaria perfectione jam donatus est apud te coelesti benedictione. Libet ergo nosmet servulos tuos, oppetitione recenti hujus nostri senioris dilecti luctuose consternatos, in tui sancti nominis confessione pariter et consolatione ob infirmitatem, videlicet humanae fragilitatis relevandam, aliquantulum requiescere, et nihilominus in fervore laudis almae Trinitatis hominem exteriorem cum interiore hujusmodi verbis exercitamento placet concalescere. Gloria tibi, Trinitas, aequalis una Deitas, et ante omnia saecula, et nunc et perpetuum. » #Ammonicius.@# « Amen. Ecce constat manifeste virum Dei exemplo majorum vitam virtutibus refertam in hoo saeculo duxisse, quem tam veneranter contigit inter mortales coicum [ χοϊκόν] exuisse. Hinc etiam conjiciendum aestimo quia is, quod gloriolam saeculi hic vivendo, in quantum potuit, declinare curavit, moriendo, seu hominem exuendo, illud semper manentis gloriae introivit gaudium ineffabile, quod secundum Apostolum: Nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus his qui diligunt illum. Cui maximae consolationis evidenti testimonio concordat David fidelis dicens Domino: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Et post pauca: Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum. Unde et tu, o Collectiti, protectus a contradictione linguarum in tabernaculo Domini, perge viam regiam, ut coepisti, perscripturus clarissimam vitam hominis Dei. » #Collectitius.@# « Placet, fateor, o Ammonici, quia me post mortem hominis Dei vitam illius praescribere adhortaris. Hoc enim firmiter tenet Lex, pariter et spes fidei Christianae, quod sancti, scilicet electi, cum carnaliter mortui fuerint mundo, vere ac spiritualiter incipiant vivere Deo. Unde et ad eorum mortua ossa crebrescunt miracula, nec non innumera mortalibus per ipsorum pias intercessiones praestantur beneficia. Horum quoque commoda, quam luculenter ad tumbam istius confessoris, de quo nobis est sermo, e coelis ministrata sint, post pauca breviter edicam, quo minus protelem charitatem fraternam, ad haec ad alia percipienda non modice avidam. Enimvero fama evolitante virum Dei oppetiisse, ex industria credentem apud Deum illum vixisse, in id rata ministratio rerum processit ut sub festinatione, ad exsequias tanti Patris concurreretur a multis, cum summa devotione cordis. Inter quos erat Henricus hypatos tunc forte principatum tenens super populos Noricos et Karinthios, post paucos vero annos rex futurus non solum Germaniae sive Galliae, sed etiam imperator totius Italiae, atque Augustus Caesar civitatis Romanae. Is, assumpto secum Gobehardo episcopo, qui antea sancto viro ex parte contrarius fuit, sed tum teste lacrymarum fonte, immutatus mente advenit, servo Dei in sepultura humiliter obsequendo se servum praebuit summo humili dominorum Domino. Nam, in unum congregatis et ad funus pii abbatis officiose concinentibus pene omnibus Ratisbonae Deo servientibus, ipse princeps propriis humeris non erubuit feretrum portare, nec non accuratius sepulturam parare. Demum introivit fossam sepulcri, et ipse clausit arcam, quae jam suscepit corpus viri Dei, ac sibi claviculam ejusdem arcae pro pignore charissimo elegit, et nihilominus postea in fascibus constitutus regni, eamdem semper secum velut insigne triumphi reservavit sive retinuit. » #Ammonicius.@# « Haud absque admiratione sciscitari potero utrum haec ex praecepto et voluntate viri Dei facta sint, an casu ita contigerunt. Nam raro factum audivi ut quis sepulturae traditus in arca clauderetur seris munita. » #Collectitius.@# « Non est mirum si homo simplex super hujuscemodi reculis miretur, cum David rex et propheta, cui sapientiae occulta sunt divinitus manifestata, super virtute sacramentorum coelestium miraretur dicens: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtutem. Cujus pervalidae summo donante particeps factus beatus Pater Ramuoldus in firmitudine fidei catholicae, sciens Petram Christum, mundum salvasse per lignum, sarcophago lapideo jussit #arcellare vel sepulcrale@# scrinium immitti ligneum, ob memoriam quippe passionis Dominicae corio rubicundo vestitum; quod post defuncti condendum susciperet corpusculum, ea videlicet spe ut quem ipse, dum #in praesenti@# vixerat, de eodem scrinio in pauperum grege quotidie solebat pascere atque vestire, non dedignaretur se in numero electorum omnipotenti sua misericordia resuscitare et in sinu aeternae beatitudinis collocare. His ergo pauculis verbis, o Ammonici, si minime satisfactum esse arbitraris tuae admirationi simul et sciscitationi, recurre, quaeso, ad
null
4e1f115e-8f46-4fdb-a242-c43cb7e947e9
latin_170m_raw
null
None
None
None
id quod Scriptura dicit: Nihil in terris fit sine causa. Quod in sanctorum gestis potissimum debet notari, et verissime potest probari. Nam quod beatissimus abbas Ramuoldus ad tempus compulsus est Ratisbonense coenobium deserere, ac Trevirense repetere, causa exstitit civile bellum, quod erat inter Henricum ducem et Perchtolfum marchicomitem, atque inter caeteros optimates principis #Ottonis tum civitatem Ratisbonensem obsidentis@#. Quo sedato et quasi innuente beato Emmerammo, #per loci sui provisorem repedatum iri@#, senior venerandus a Treverica civitate Hiatospolim est reversus; inde secum transferens multas sanctorum reliquias. Harum quoque salutaris allatio exstitit causa cryptae apud Sanctum Emmerammum aedificatae. Cujus aedificatio, per virum Dei satis artificiose ordinata, trifariam nec non quadrifariam speciem intuentibus exhibet. Et quia hujus operis auctor sanctam dilexerit Trinitatem, atque quatuor Evangeliorum firmiter tenuerit fidem, quasi quodam testimonio credibile perhibet. Columnae vero, quae eamdem crypticam ecclesiam sustentant, dualitate sua geminam dilectionem, Dei scilicet et proximi, pulcherrime compingunt. Quinque autem altaria, in quibus totidem pyxides collocatae cum reliquiis quas praenominatus heros de Lotharingia transtulit, quinque librorum Moysis principalem observantiam in memoria monent teneri, et in quinque sensibus corporis hortantur quinariam prudentiam semper haberi. Sextum quidem altare, quod dicitur ad pedes, senarii perfectione denuntiat omnia concludi. In hac ergo tam typifera basilica, a beato Wolfgango in honore sanctae et individuae Trinitatis et omnium sanctorum dedicata, venerabillimus Pater Ramuoldus, in sepulcro quod sibi ante quindecim annos jam paraverat, in australi latere ejusdem cryptae, secus altare B. Gregorii papae est depositus, atque magnifice sepultus, astante pariter et psallente clericorum ordine, et nihilominus concinente monachorum grege, nec non virginum sive sanctimonialium trina concione, animam tanti Patris summo Patri commendante. Post haec, o Ammonici, ad temperandum miraculum claustri vel claviculae tanto a principe ob humilitatem arreptae, seu ob religionem abreptae, satisfactionalem unum sacrae Scripturae versiculum, charitati tuae, meapte placet subnectere. Sic enim dicit Dominus, ad quemdam electum suum: In illo die suscipiam te servum meum, et ponam te sicut signaculum in conspectu meo, quoniam elegi te. » #Ammonicius.@# « Pigmenta cum teruntur, in meliorem visum convertuntur, ita et tu cum per quaestionem provocatus fueris, in dictando et in scribendo, tibi et proximo utilior eris. Ecce dum parvam conatus es absolvere quaestiunculam, non solum grandem promovisti sententiam, sed etiam agilitate divinitus concessa, adeo eam fecisti festivam ut lapides quodammodo cogeres esse loquaces. Proinde quod nunc restat, erit strenue agendum, pedibusque charitatis #hoc iter@# tuapte incedendum, id est, ut miraculum, quod perduxisti ad propheticum signaculum, sequantur miracula et signa, quibus #post mortem@# probetur hominis Dei vita. » #Collectitius.@# « Paratus sum, Domino concedente, secundum petitionem tuam facere, quandoquidem et ipsum me scio tibi antea spopondisse. « Quidam homo venit ad sanctum Emmerammum petiturus suffragia sanctorum. Is, quia erat daemone possessus, coram omnibus nimium est fatigatus. Tunc fratres, qualem Patrem noviter sepelissent recordantes, fecerunt hominem duci, imo trahi in cryptam, viri Dei corpore dotatam. Ubi diu volutatus et a possessore #plusquam male discerptus@# coepit #stridere et cum fremitu@# clamare, nec non cum conviciis #maledicendo@# perstrepere dicens: Vae tibi, Rantolt, quia Domino meo multa mala fecisti et per te sui juris multum perdidit. Ob hoc etiam die noctuque laborasti ut illi injuriam faceres, et Deo tuo quoscunque posses colligeres. Ac super haec omnia modo me incendis, et magnam vim ingeris. Cumque sub hujuscemodi angoribus daemon caput miseri hominis pavimento tam valide imprimeret ut eum pene mortem obire compelleret, accurrentes qui aderant levaverunt eum, et traxerunt ad tumbam confessoris Christi Ibi quoque, ut illum, viribus diaboli periculose renitentem, vix compulerunt caput inclinare ac super sepulcrum ponere, gratia Dei liberatus est. Quo signo laetificati, qui per compassionem prius erant moestificati, gratias Redemptori retulerunt magnificas, non tantum per hoc, quia homo a potestate diaboli est ereptus, quantum pro eo quod per praesens magnale revelatum est cujus meriti sit Pater qui inibi nuper sepultus fuerit. « More solito peregrinis et civibus ad festivitatem sancti Emmerammi undique confluentibus, inter caeteros qui accurrerant muliercula quaedam, oculorum privata lumine
null
4e34418c-4e7c-4ad9-95d5-dfe1a7d94903
latin_170m_raw
null
None
None
None
, advenit, quae tempore nocturno felicem cryptam intravit, et ad sepulcrum confessoris Christi Ramuoldi adoravit, ac preces cum lacrymis fudit. Tunc omnipotens Dominus, volens famulum suum clarificare inter mortales per ineffabile numen, illi quae caeca fuerat reddidit lumen. Mulier autem surgens vocavit maritum suum in aurem illi dicens: Domine, Deo gratias, quia visum recepi. Quo non credente, et illa econtrario certa signa monstrante, infit: Silentio factum opprimere debes, quia clanculum tibi et agendum, ut ante lucem egrediamur de civitate; clericus enim sum, et ideo erubesco in tanta multitudine tecum consistere. Cumque tenebrarum consilio consentiens femina recenter illuminata, cum clerico sine cautela repedaret ad propria, extemplo per incommodum sibi valde aliena est caecitate percussa » #Ammonicius.@# « Haec res in memoriam perducit quod decem leprosis a Domino mundatis, nec non decimo ad gratificandum reverso, ipse in Evangelio dicit: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena? Cui mox Evangelista subjungit: Et is erat Samaritanus. Inde liquido patet quoniam qui animam suam custodit, ac iniquitatem odit Samaritanici vocabuli, non erit expers et officii. Ergo tu, o Collectici, quia post tristitiam induxisti laetitiam, et huic denuo subjunxisti moestitiam, competens est quo si Dominus tam gravi infortunio aliquod remedium in id temporis contulerit, charitas tua, jure dialogi, ocius explanet. » #Collectitius.@# « Redemptoris nostri gratia remediorum nescit carere copia. In cujus plenitudine confisa, mulier praedicta, sub spe luminis percipiendi iterum Ratisbonam devenit; et accedens ad locum sepulcri, ubi antea magna sensit beneficia, per confessionem primum se coram sacerdotibus expiavit, et quid illi acciderit manifeste retulit; dein solotenus prostrata, et nihilominus mente humiliata, nec non precibus Deo dilecti confessoris celeriter adjuta, per fontem omnium bonorum recipere meruit male perditum lumen oculorum. Tunc gratias ingentes Deo retulerunt, tam ipsa quam et caeteri qui haec audierant et viderant; sicque proprios lares unusquisque cum gaudio revisit, portans secum triplex miraculum, quo sancta Trinitas dignata est declarare pium abbatem Ramuoldum suum fuisse fidelissimum famulum, utpote qui se verum dilexerit Dominum. « Alio quoque tempore, fama miraculorum citatae venerunt duae feminae ad sanctum Emmerammum, ambae diabolica vexatione permiserae, quarum emundationem seu liberationem divina pietate a sanctorum charitate venerando Patri Ramuoldo concessam fuisse in hoc claruit evidentissime quod eaedem mulierculae, #prius ad memorias aliorum sanctorum adductae, nec redemptae, post vero non uno eodemque sed@# diverso tempore famosam cryptam ingressae, et ad sepulcrum beati viri exorcizatae per unum eumdemque dominum a pessimo invasore sunt misericorditer liberatae. Hujus rei testimonium perhibere solent fratres congregationis nostrae fideles, qui tunc forte aderant, et quod est mirabile dictu, viderant spiritum immundum de una femina exisse per nebulosam foeditatem de alia vero per scarabaei tetram deformitatem. Quid plura? nostrapte quippe #ore@# dicendum, #imo corde firmissime tenendum@#, Deo gratias. Quia his et talibus indiciis, per clara electorum merita, a suis benedicitur Dominus, et uti dignum est a non suis confunditur ac repellitur diabolus, attestante Scriptura et dicente: Novit Dominus, qui sunt illius. « Tempore quoddam, cum a Christicolis hominibus, non solum de ipsa Ratisbonensium civitate, sed ex ejusdem surburbanis locis concurreretur ad ecclesiam Sancti Emmerammi martyris, in caeteris qui convenerant, mulier quaedam accessit cum pignore miraculi recentis. Adhaesit enim illius manui fusus, filorum tortione confertus. Quem cum nullatenus e vola divellere, nec ullo modo tam grande malum a se quiret repellere, anxia demum venit ad sepulcrum venerabillimi Patris Ramuoldi. Ubi cum adoraret atque cum lacrymis preces funderet, sub spe salutis manum tremulam ut primum posuit super beati viri tumbam, mox per potentiam Dominicae manus homo suam inde levavit sanus. Tunc qui fortuito huic facto intererant, nec non aeditui qui accurrerant, gratias agentes Deo et beato viro, suspenderunt eumdem fusum posteris ad magnale ostendendum in coronula, quae super idem sepulcrum pendebat, argentea. Hoc signum ipsi nos vidimus, et manibus nostris palpavimus, et scimus quia verum est nostrum hac in parte testimonium, ac non ignoramus quia per hoc recens miraculum, sicut et per caetera sanationum beneficia, cunctipotens Dominus mirificare
null
89b561ea-269e-4ed2-bb79-4ca1f1dacf81
latin_170m_raw
null
None
None
None
voluit sanctum suum. » #Ammonicius.@# « Placet, fateor, charitatis tuae tela quam cum sententiarum stamine et nihilominus signorum subtemine de sanctorum vita non solum vere, sed etiam lepide contexuisti. Huic jam convenit quo per licia grammaticae innectas res varias, undique rationabiliter collectas, ad utilitatem scilicet legentium aptas. Sic enim agilitas ingenii et exercitium studii, imo summa varietatis hujusce texturae, ut mihi videtur, relevare sive minuere valet multiplices causas tuae curae. Ad haec quoque fraternitatem tuam admoneo ut in augendo praesens opusculum, edisseras ordinem abbatum, illud videlicet enucleans qui et quot Patres praefuerint huic #sanctissimi patroni nostri@# coenobio, in quo summo famulamen debetur Domino. » #Collectitius.@# « Primum te scire volo, o Ammonici, quia sanitatis beneficia, quae paulo ante praenotavi, ad sepulcrum beati Ramuoldi Christi confessoris expertus sum in absumptione propriae infirmitatis. Nam cum puer essem et in loco requietionis beati viri perplures sanitati redditos audissem, febre nimium affectus et ob hujus relevationem in pavimento projectus, persuasus consilio cujusdam sacerdotis qui ejusdem pii Patris, dum vixerat, exstitit familiaris, tentavi me ibidem somno dare. « Cumque aliquantisper soporatus fuissem, per somnum vidi Patrem reverendum, habitu monastico indutum, quasi sedere a dextris beati Emmerammi martyris. Cujus venerandam canitiem intuitus, mirabar super pulchritudine vultus ejus, nec non super candore caeterorum membrorum illius. Qua visione valde laetificatus, qui antea fui fatigatus, surrexi sanus, Deo gratias referens, quia sensi levamen salutiferae manus. » #Ammonicius.@# « Merito pueritia tua, o Collectiti, divinitus consolata, in memoria beneficium tenacius reservavit repositum, ob id quoque, ut juvenis haberes, unde tanto patri grates rependeres, ejus atqui gesta nunc devote scriptitando, qui te nunc adjuvit, et adhuc sedulo adjuvat orando. De caetero rerum exigit ordo, qua Patrum postulatam successionem, post hinc describere velis per ratam, ut oportet, verborum successionem. » #Collectitius.@# « Per charitatem paratus sum proximi voluntatem seu dilectionem sequi, quae omni homini Christiano, si recto tramite incedit, aeternam felicitatem paritura erit. Quod Apostolus confirmat dicens: Dilectio proximi malum non operatur, plenitudo ergo legis est dilectio. Igitur post reverendum Patrem Ramuoldum, magnae scilicet memoriae virum, regimen hujus monasterii suscepit abbas Wolframmus, et ipse in mansuetudine caeterisque virtutibus Dei servus. Hic habuit successorem ex collegio fratrum abbatem electum, nomine Rihboldum. Huic successit dominus Hartwicus magnae virtutis amicus, qui, sponte deserens praesulatum coenobii, reliquit abbatiam domino Burchardo regendam. Quo defuncto, divina, uti speramus, providentia necessitatibus nostris destinavit virum venerabilem pariter et amabilem dominum, videlicet Udalricum, prius in canonica vita plurigena probitate decoratum, nunc autem regulariter et monasticae huic congregationi praelatum. Beatus ergo Ramuoldus, qui desiderium suum, quod habuit in Dominum, optime prodidit vocabulo arietis [ #al.,@# arietem] volentis, id est, Christum desiderantis; primus provisor hujus loci secundum regulam existens. Hunc qui modo nobiscum regimen coenobii ministrat a se numero sextum, merito demonstrat secundum. Sub quo nobis optamus ut liceat senarium sacramentum diu celebrare, nec non divina confessione, caetera studia pietatis opere et verbo exercere. » #Ammonicius.@# « Dictatum tuum quem fecisti paulatim scribendo usque huc repere, post hinc necesse est ut facias currere, ea videlicet ratione quo aliquid tempestive colligas vel conscribas, quod in festivitate S. Emmerammi, quae jam faciem praeparans quodammodo suis arridet novum offeras, utpote tuo speciali patrono, imo communi omnium quaerentium Dominum fautori. » #Collectitius.@# « Novi me ad id valde indignum ut mihi peccatori vindicem tanti patroni specialitatem. Proinde humiliatus opto ut parvitati meae saltem concedatur per preces illius, quatenus cum caeteris fidelibus amplecti valeam communionem beatam. Sub hujus ergo rei affectione aggrediar quae sequuntur cudere. Per annualem atqui cursum, redeunte, ejusdem patroni nostri saepe nominati saepiusque nominandi natalitio die, ob solita beneficia, convenerat illuc turba non modica. Cumque ibi per divina officia Deo et sanctis oblata essent laudum sacrificia, ac non absque signis et miraculis rite peracta forent solemnia, unusquisque cum gaudio remeavit ad propria. Tum contigit quemdam pauperem, qui cum aliis ad tanta gaudia ire decrevit, nec pervenire potuit, vix tandem in die septima ad
null
2edeec83-269e-43fa-a017-807906f3e5da
latin_170m_raw
null
None
None
None
cupitum locum a suis perduci posse; erat enim paralyticus, #et, ut ita dicam, plus quam claudus@#, ob hoc itaque in carruca eum, quamvis laboriose advectabant, utpote de loco longinquo. Is in prima hora octava diei, nutibus et signis quibus potuit, se ab amicis suis in ecclesiam S. Emmerammi deduci rogavit. Qui cum suorum manibus et brachiis sustentatus in occidentali parte consisteret felicis basilicae, secus columnam scilicet quae consecratam in petra solet habere aquam conversus ad orientem, paululum inclinato capite sine verbis oravit, quia loqui non potuit. Ecce vidit e regione beatissimi martyris aram quasi igneam et magno lumine circumdatam, et de ea veluti solis radios mitti conspexit in faciem suam. Tunc ob insolitam visionem perterritus atque tremefactus, nimioque sudore humefactus, demum convalescens, coepit fari sic dicens: Deo gratias. Quam magnam rem video! Vere Dominus est in loco isto, qui per preces sui dilecti testis optima hic confert medicamina sive solamina aegrotis et moestis. His visis et auditis, de tota ecclesia concurritur, et a populo #miraculum idem@# spectante, ac simul admirante, #Kyrie eleison@# cantatur. Cujus clamor cum vix auribus posset sufferri, primamque nos interim cantantes oppido deterreret, idem homo catervatim, ab his qui tunc forte ob novitatem rei confluxerant stipatus, chorum est introductus. Cumque ab eo ante altare S. Emmerammi aliquandiu oratum esset, indeque completa oratione, coetui fratrum #accedentium@# assurrexisset, jussus est a priore in gradibus sedere causamque suam coram recitare. Qui, mox obediens et quid passus sit in infantia breviter expediens, indicavit se ab octo annis usque in illum diem paralysi esse solutum, officioque manuum destitutum, nec non pedum se questus est penitus caruisse incessu. Tunc petito pariter et praestito baculo, quia propter nutantem gressum opus erat alieno sustentaculo, crucifixi ob amorem et spem Redemptoris, pro quo effusus est martyrum sanguis, accepit crucem, per quam credimus et scimus humano generi datam fidei lucem, sicque praevius multitudinis dux perrexit ad Sanctum Petrum, se cum novella sanitate praesentans episcopali sedi, ut et plures contingeret interesse gaudio communi, et ipse implere videretur quod Dominus in Evangelio dicit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Ibi a Matricularibus consilio accepto ne cum novem ingratus existeret, sed regressus illuc ubi salutis dona suscepit, cum decimo, id est Samaritano, magnas gratias ageret, tota pene civitate comitatus ad S. Emmerammum est reversus. Illa nimirum die per plateas, imo per omnia Ratisponensium urbis loca, #Kyrie eleison@# sonabat. #Christe eleison@# resultabat. #Deo gratias,@# grata vicissitudine, interdum ab his, interdum ab illis dicebatur, atque in hunc modum iter fidei ab omnibus terebatur. In ecclesia vero tanta exsultatio fuit Deum laudantium et octo annos cum totidem beatitudinibus octavae diei comparantium, ut per confessionis et compunctionis valde necessarium #fidelibus@# bonum, ea die diabolus #multipliciter confusus@# ingemiscere sibi #male@# factum, #nec non ob martyris conventum@# queri grande cogeretur detrimentum. Quid plura? Pro beneficiis solemnis visitationis, a clero, monachorumve choro, et nihilominus ab sexus utriusque populo, trifariis votis, almae Trinitati persolutis, tandem cum benedictione licentia data est cunctis abeundi, nec non cum tripudio triplicis miraculi domum redeundi. » #Ammonicius.@# « Hoc trifidum quod in uno homine declaratum scripsisti miraculum, in nomine sanctae Trinitatis, tuapte quasi quaedam salutatio est imminentis festivitatis, nam ipsa solemnitas beatissimi patroni nostri Emmerammi martyris videlicet Christi trifaria est. Praecedit enim eam beati Matthaei apostoli et evangelistae passionarius dies natalis et #cum clarissimae virginis memoriae Teclae@# subsecutura est percelebris dedicatio hujus ecclesiae purpureis ossibus ejusdem testis feliciter dotatae, illa mediastina festivitate nostratibus quoque praecipua, medietatem suam #inter praecedentem et subsequentem@#, quasi quamdam regalitatem potenter tenente. Unde non est mirum quod tu opusculum tuum, quocunque per varietatem sententiarum vagatum fuerit ad laudem sanctae Trinitatis reflectere conaris. Nunc ergo, quia uno eodemque trino signo miraculum proposuisti de S. Emmerammo, consequens est ut aliquid assumas quod numeralitate fecundatum exigat quiddam tertiandum quo more tuo perducas conclusionem ad sanctae Trinitatis honorem. » #Collectitius.@# « Quandoquidem homo habet Trinitatem in semetipso, necesse est ut creatura subdita sit Creatori
null
8723ca5a-571b-4ec2-963e-890f58f634d0
latin_170m_raw
null
None
None
None
, cujus nihil praeponendum est amori. Cujus taxationem cum omnes homines simul in unum vota conferentes Amatori praecipuo haud sufficiant rependere, quanto minus ego misellus qui huc usque nil dignum egerim ordine meo. Quamobrem intime corde tenusve mecum perpendens quantum periculi gignat et ferat negligentia ejus quae in me est trinitatis, id est intellectus, memoriae, ac voluntatis, vix tandem gratia #malorum@# remedii pigritiae meae imperavi, ut quod olim puerulis curiositas de utilibus rebus collegerat, nunc juvenilis verbositas simpliciter promat. Sicque qui operibus nequeo, saltem et dictis videar deservire honori omnipotentis ac unicae Trinitatis. Hac quoque intentione quod scripturus sum assumam, secundum admonitionem tuam. « Cum inter caetera flagella quibus gratia Dei omnipotentis dignata est visitare homines hujus nostrae nativae provinciae, quodam tempore multum laborarent oculorum dolore, ab omnibus demum plaga tandem cessante, adeo me subito invasit ut, sinistrum oculum mediocriter dolens, per nimium tumorem dextri officio penitus carerem. Pestis enim gravissima eum ita occupavit, quo quasi pugnus illi videretur esse oppositus. Cujus rei gratia cum nocte ad ecclesiam venirem, et juxta confessionem beati Emmerammi secretius orarem, breviata oratione surrexi, et quia captus dolore oppido fui gravatus, sedebam inibi in angulo moestus. Tunc coepi intra me super hoc quod mihi accidit cogitationes varias volvere, unde et #humiliato corde@# compellebar dicere: Domine, si vis, potes me salvare, et per preces patroni mei, tui scilicet dilecti martyris, et hoc malum grande facile quis propellere. Sed novi me minus idoneum in quo ostendas miserabile opus miserationum tuarum, tu, summi Patris Sapientia nostri, quia jam per plures annos insidet animo meo quandoque mirabilia tua scribere, ac omnipotentiam tuam in his laudare, et nihilominus electorum dicta et facta per litteras memoriae posteris tradere. Si benignitati tuae in hac re placet quod volui, et adhuc volo, gratias ago; sin me mavis caecitate castigare, sum paratus, utpote tibi debitor per omnia, quod judicium tuum ingerit patienter sustinere. His in occulto sic cogitatis atque dictis, facturus quod humilitati meae fides Christi per intimam inspirationem agendum insinuavit, summitatem pollicis, parumper humectavi saliva, nec non ubi ampliorem sensi dolorem, ter signum salutis impressi; interim corde ruminans ac nihilominus ore pronuntians illud Evangelicum: Lutum fecit exsputo Dominus, et linivit oculos meos: et abii et lavi, et vidi, et credidi Deo. Eodem momento in me tam subitanea facta est mutatio dextrae Excelsi quo sub incredibili celeritate fugatis doloribus de capite, imo de toto corpore ablata pernoxia peste, ipse mecum super hoc facto diligentissime tractans, satis mirari minime possem quis fuerim, quis essem. Tum quasi quadam curiositate mihimetipsi super repentino miraculo cupiens satisfacere, utraque manu palpavi locum periculi; in quo nec saltem vestigium doloris sive tumoris reperisse me gavisus sum. Proinde surgens, properabam illuc ubi antea orabam, ibique gratias egi Deo et sancto Emmerammo. Cum accedens ad candelam legere tentarem in libro pro vetustate pene obsoleto, probavi me puriorem visum recepisse quam prius habuerim. « Nunc quidem, ne huic tantae solemnitati, quae laetitiae nectar examussim propinat fraternae utilitati nostrapte quid videatur deesse, subsequentis relatione miraculi plenum sic instruendum convivium est, ut expletiva conclusio tertiatione fideliter ministret sua quod sancta Trinitas operata est in illa. Fuit quidam clericus nobili prosapia ortus, qui tempore quodam necessitate poscente, imo charitate jubente, hospitalitatis gratia receptus est in mansionem quamdam coenobio S. Emmerammi contiguam. Ubi cum coepisset infirmari, post paucos dies nimietate valetudinis ad id est perductus, quo penitus desperaretur vita illius. Tum noctis medio quasi de gravi evigilans somno dixit: O utinam aliquis mihi deferat aquam ad refocillandam animam meam de fonte S. Emmerammi, qui est in claustro fratrum Deo sibique servientum! Quod unus astantium, sibique #in id temporis@# famulantium celeriter perficere volens, cucurrit ad ecclesiam, et, ut in talibus rebus fieri solet, improbiter pulsavit januam. Qui mox a custodibus intromissus, et, quia familiaris erat, ad fontem emissus, absque dilatione hausit aquam, ad eum a quo missus est certissime reportans illam. Cumque de ea parum gustasset aegrotus, mox per meliorationem sibi redditus totus, inquit: In nomine Domini, optimum vinum bibi pro aqua quam attulisti
null
6df103be-f063-46ae-bf00-fbe5914218ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Beatus Emmerammus bonus medicus ab optimo Medico accepit quod mihi modo praestitit. Ad haec respondit qui aquam attulit: Nescio si aqua conversa sit in vinum; hoc solum certissime novi, quod per antliam laticem de puteo exantlavi. Cujus verba viri et mulieres qui aderant prosecuti sunt, dicentes: Late notum est vim hujuscemodi febris qua tu laboras non solum absumere vires corporis, sed etiam ne bene sapias immutare gustum palati et gutturis. Quibus ille porrigens poculum de quo bibebat, dixit: Bibite et vos, atque probate utrum fefellerim, an verum sit quod dixerim. Illi ergo ut biberunt ac vini saporem veraciter senserunt, vocem cum fide levantes dixerunt: #Deo gratias,@# quia tam bonum vinum tamque nobile omni vita nostra transacta minime contigit nos bibisse. Hoc atqui grande miraculum non ab homine fictum, sed ob martyris meritum a summa veritate factum, testis est Engilmarus antistes, adhuc in hac vita manens. Hic quoque, dum, Ratisbonae constitutus, apud S. Emmerammum scripta meae parvitatis videret et legeret atque probaret, die quadam stans juxta puteum seu fontem per quem recordabatur sibi sanam olim redditam fuisse frontem, vocavit me, et, occasionem sumens ex eodem fonte, dixit quod scripsi, affirmans sub testificatione Christi verum hoc esse, ac non in alio, sed in semetipso idem magnale tam veraci quam efficaci experimento didicisse. » #Ammonicius.@# « Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia vitis vera, quae Christus est, ad declaranda merita palmitum suorum, id est apostolorum et martyrum seu caeterorum electorum, quotidie his et talibus miraculis quasi novas nuptias facit. Ecce memoria beatissimi martyris Emmerammi juste vinum pro aqua cum sanitate propinavit. Ab hoc procul dubio vitali comprobaretur facto eum quondam in Dominica optime sudasse vinea, multumque fructum tulisse in ea. O quanta laetitia, volante fama, ex hujusmodi rebus transfunditur in filios Ecclesiae, cum haec longe lateque audierunt solemniter celebrata de matre! Cujus rei gratia tu, adaucturus opusculum tuum, quaecunque animo rationabiliter occurrerint, summa diligentia in horreum Dominicum comporta. Sic enim ea, quae in quadrifido climate mundi a sancta Trinitate sunt facta, utcunque locum habebunt etiam in descriptione tua. » #Collectitius.@# « Quia strictim notasti quatuor plagas mundi, quibus per quater terna sive ter quaterna distinguitur insignia, ob dulcissimam patroni nostri memoriam, placet anterioribus tribus miraculis hic subnectere unum quod idem sit et quartum, ea scilicet ratione ut unitas ita cohaereat Trinitati, quatenus probabilis quaternitas laterum aequalitate solidata fidem quatuor Evangeliorum conservet per omnia. Erat quidam homo pauperculus, qui cum alio aeque indigente loca sancta quaesiturus, non baculo suffultus, sed scamnellis innisus, magis viam repsit quam ambulavit. Cumque circa horam prandii ventum esset ad quemdam fontem laticis perspicui, dixit scamnellarius ad itineris socium O sodes, istic jentaculum in nomine Domini nobis erit sumendum, et cum refectum fuerit, cum gratiarum actione abeundum. Quo assentiente ac ad panis esum solo tenus in ora fontis consedente, scamnellarius homuncio, aquam hauriens ex abundantiae purissimo speculo, antequam apponeret ori potum, sic invocat Dominum ubique fidelibus notum: Domine Jesu Christe, qui desiderium pauperum soles exaudire, merita martyris tui Emmerammi clarifica in me hodie, qui charitate ipsius te benedicente nunc gestio sitim restinguere. Et ecce inter bibendum, nec dum ab ore manum qui biberat retrahente, per eum cujus gratia nescit tarda molimina, soluta sunt omnium membrorum ejus retinacula. Qui mox exsiliens atque huc illucque discurrens, gratias egit Deo sanctoque martyri Emmerammo. Tunc incolae acciti ejusdem novitate rei, ob memoriam tam excellentis miraculi, in honore martyris construxerunt ecclesiam ibi. Hoc in partibus Italiae factum, relatione cujusdam fratris ex laico conversi, adhuc puerilibus in annis talium rerum curiosissimus auditor comperi; qui per confidentiam et consolationem hujus beneficii in id se provocatum esse confessus est ut latrocinium, quod jam per plures annos crudeliter exercuit, desereret; nec non apud sanctum Emmerammum, lupinam rapacitatem deponeret, sicque ovis ex lupo cum ovibus Christi pasceretur in ovili Dominico. » #Ammonicius.@# « Quia beneficia Christi, ob memoriam sanctorum illius per omnia propagandam, et a bonis universis unice amplectendam. hactenus dictando utcunque digessisti, noviter facta bonorum sancti Emmerammi minoratio, simul et quorumdam super hoc habita querelosa
null
69efac27-b842-4df7-b1ff-961193c406eb
latin_170m_raw
null
None
None
None
mussitatio, ut mihi videtur, non sine ratione postulat quatenus dictatu vivaci aliquid huic opusculo inseratur, quo et invasores ecclesiasticarum rerum admoneantur, si velint sanum sequi consilium, ut resipiscant: Et si qui hujus rei tortitudine turbati sunt vel moestificati, aliquam ex aeterni Regis rectitudine simul et miseratione consolationem se accepturos fore minime diffidant. » #Collectitius.@# « Cum omnes qui sapientia sanctorum abutuntur, procul dubio aut hic aut in futuro puniantur, compescendae sunt immoderatae mussitationes, partim clanculum querelas concinentium, partimve manifesto ac simplici sermone dicentium: Sanctus Emmerammus nunc dormit, qui bona sua quasi non sua sibi suisque subtrahi perfert. Quibus per sensatos et prudentes viros erit suggerendum atque dicendum: Ecce non dormitat qui custodit Israel. Insuper et hoc nostrapte adjiciendum, quia bona sancti Emmerammi, quae vere bona sunt, nec sibi subtrahi nec suis consortibus ullo modo minui possunt. Ista vero quae secundum saeculum dicuntur bona, quantulacunque sunt, quia non fuerint hucusque extra curam et custodiam summi Pastoris et Custodis, nec non ejus provisionem dilecti martyris, ex antiquis temporibus non solum mirabiliter, sed etiam fortiter innumeris virtutibus declaratum audivimus, legimus, vidimus. E quibus ad nunc temporis necessarium unum grande miraculum, pro magnitudine sui valde inter optimates atque plebeios homines divulgatum, utilitati legentium consulens, pariter et exactioni tuarum petitionum satisfaciens, istic innectere curabo. « Temporibus itaque Henrici Pii Augusti et imperatoris eximii, multis rebus ex episcopio Ratisbonensi per incautelam perditis, et de abbatia S. Emmerammi, ob controversiam episcopi et abbatis, pluribus bonis pessumdatis atque dissipatis, contigit ut dominus Bruno, germanus frater ejusdem imperatoris, sub occasione juris haereditarii tentaret sibi vindicare possessionem et curtem quae vulgo dicitur #Enterhof,@# id est, #veneni atrium et curtis, sed secundum eos qui altioris ingenii sunt et quaeque ingeniosius quaerunt, spes aetheris, id est coeli, non inconvenienter dici potest, juxta hoc quod Saxonicum idioma Teutonizare solet. Saxones enim spem, ut sperationem, hujus vocabuli nomine finitimo vocitare suescunt@#. Qui dum publice contra edictum Caesaris vim inferre non auderet rebus ecclesiasticis, tandem ex consulto in id ventum est ut, in loco qui dicitur Aetinga, super hujuscemodi re haberetur placitum sive judiciale colloquium. In quo, omnibus judicibus vel scabinionibus qui in #eodem comitatu erant pecunia corruptis, ac aliis@# alicunde in id ipsum mercede conductis, ita omnium causidicorum astutia et calliditas coelitus infatuata est, quo, communi consilio ex adversaria parte inductus aut subornatus quidam judex, nomine Otpolt, cujus loquacitati ad tunc temporis multa committebantur a multis, nec sciret nec posset judicare quidquam quod sancti Emmerammi vel nostram laedere quiret causam. « Unde et, a defensore nostro publice mendacii et falsitatis notatus, praebuit multis admirationem cum additamento timoris. Verum ne praedictus Bruno episcopus tam probrosae confusioni succumbere videretur cum suis astipulatoribus, rogatu illius palatinus conventus est Ratisbonae habitus, quasi illic annularetur miraculum quod contigit. Sed longe aliter res eadem exitum habuit, quando totum concilium, quod ibi collectum fuit, nolens volens divinae voluntati paruit. Nam in aula judiciali praesidente Henrico duce cum Chunigunda imperatrice, sua scilicet sorore, nec non subselliis a viris consularibus sive comitibus, uti mos aulicus poposcit, assessis, per totam curiam audiebatur vox contra sanctum Emmerammum partes episcopi foventium, simul et dicentium quod Brunoni, utpote tam amplae et potenti personae, nemo posset resistere quin illa die omnium judicio in ditionem ejus veniret praefatum praedium, quod avia ejus, nomine Judita, Norici regni videlicet ducissa, Sancto Emmerammo pro se suisque filiis Hulduwico atque Henrico velut regalem fiscum tradidit, eo scilicet tenore ut, si episcopus vel aliqua potens persona eamdem curtem usurparet vel usibus monachorum subtraheret, statim in jus haeredum suorum reverteretur. Hanc quoque sententiam praeposuerunt judices atque optimates, affirmantes traditionis complacitationem hujusce a Gebehardo Imbripolitano antistite violatam esse. Tunc a domino Brunone, consensu principis, extra curiam evocatis primatibus summa eloquentia praeditis, et aliis judicibus causidicis, juris peritis in sui causam excitis, omnigena calliditate vel astutia foris sunt instructi sive praeparati qui partis illius defensiones intus forent, ut sibi videbatur, argumentose recitaturi, nihili pendentes quod scriptum est: Non est consilium contra Dominum, qui novit corda hominum. Cumque, introgressis omnibus, perventum esset ad
null
7e617baf-43bd-4255-af16-993d109bb70e
latin_170m_raw
null
None
None
None
locum et tempus in quo excusanda erat falsitas et malitia forensis judicii et quasi obtinenda triumphalis palatii dignitas; non solum qui falsitatis antea fuit notatus, convictus est reus esse ejusdem abdictatus, sed etiam omnium contrariae parti faventium ora ita virtute coelesti sunt clausa et mutata, ut nullus tot ingenio callentium aut posset dicere quod secum ipse cogitando deliberavit, aut fari quiret quod ab aliis in aurem susurrantibus dicendum accepit. Tum omni senatu, qui frequens convenerat, ob miraculum evidentissimum in laudem Christi provocato, per totam curiam Deo gratias clamor humilis et vere laudabilis personabat, nec non beatissimi martyris Emmerammi laudes altrinsecus exaltantium murmur amabile aures multitudinis reverberabat. Inter quos quidam comes vir famosus in Christiana religione, Eberhardus nomine, fertur dixisse: Ecce Rex regum manifeste destruit jura mundanarum legum. Bene omnia nunc et semper fecit et facit, qui superbis resistit, ac humilibus gratiam dabit. Tunc dominus Bruno ingenti timore correptus, imo per vim supernae virtutis adeo est interne sibimet subreptus, quo non solum illa die coram principibus et populo humiliatus frigesceret, sudaret, pallesceret, sed etiam intra domestica moenia sub grandi vitae suae periculo proximam noctem insomnem duceret. Altera autem die, cum jam sol illustrasset orbem, poenitentia et lacrymis expellens tenebras quo deceptus erat erroris, cum oblatione se beato Emmerammo praesentavit, humiliter fratribus delictum suum confessus, atque inter memorias sanctorum nudipes incedendo, tam laboriosam interim exercitationem perpessus, ut nullum ex omnibus altaribus quae apud nos abundant praetermitteret cui propria manu donum non imponeret. Demum ante aram clarissimi patroni nostri se ultra nec illi neque suis aliquid mali facturum, seu rebus ecclesiae ullam vim illaturum cum juramento devovit, nec non sub testibus confirmavit. Vinum quoque, quod partium suarum fautoribus in convivio se daturum spopondit, nobis pro charitate dedit, atque vitam suam intentissime orationi fraternae commendavit. » #Ammonicius.@# « Mirari satis nequeo quae tanta sit duritia cordis in aversione mortalium, ista et hujusmodi magnalia videntium et audientium, ut audeant tollere bona sanctorum. Par meae parvitati videtur haec modernorum pertinacia illi Judaeorum inveteratae stoliditati quae in passione Christi non sivit eos in Filium Dei credere, cum viderunt saxa findi, velum scindi, coelum obtenebrari; imo totum mundum Lapidi quem reprobaverunt et Regi quem pertinaciter non solum abdicaverunt, sed etiam per iniquae linguae judicium turpissima morte condemnaverunt, multis modis conspicerent subdi et famulari. » #Collectitius.@# « Non est, o Ammonici, quod multum debeas mirari super hac sustinentia dominationis aut ablationis terreni seu transitorii boni, quandoquidem ipse Auctor omnium bonorum, propter salutem nostram a diabolo tentatus, et ab eo in montem excelsum valde sublatus, nec non ab eodem super pinnaculum templi translatus, novissime quidem ab ejus membris sputa, colaphos, et flagella, et caetera quae ad ignominiam crucis pertinent, patienter sustinuit. Memor etiam esse debes illius versus, quem Psalmista pro consolatione, sub eorum persona qui in pressura sunt, scriptis interserit suis, dicens: Sustinuit anima mea in verbo Domini, speravit anima mea in ipso. Quam consolationem ipse Salvator in Evangelio confirmat, provide ad discipulos dicens: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Putasne quod non curaret Dominus mortalium actus, quando pene per totum mundum proscripta sunt bona Christianorum? Absit! Crede mihi: neuter illorum, qui bona sanctis dat aut dedit, et abstulit et ablaturus erit, praemio carebit. Judas quoque praemium Dominicae proditionis jam infeliciter possedit, et in aeternum infelicius possessurus erit. Latro vero suae confessionis vicissitudine gratissima remediabile praemium jam accepit, ac in perpetuum felicissime habiturus erit. » #Ammonicius.@# « Ingentis miraculi descriptione pariter et querelosae mussitationis absolutione mihi et illis satisfactum esse minime diffiteor, quin etiam plane ob id fateor quia certissime scio nullatenus posse mutari, corrumpi vel falli Regem regum: Mihi vindictam et ego retribuam. » #Collectitius.@# « Adhuc aliquanto longius in hujusmodi sententia progrediendum est; nam nostrapte, qui Christiani dicimur esse et debemus, non solum ore dicendum, sed etiam proximis tale beneficium corde tenus est impendendum ut qui nobis maledicat, sive quid mali faciat, quantum ad nos, maledictioni minime subjaceat, verum, benedictione ac oratione fraternae charitatis adjutus, a morte peccatorum reviviscat, virtute divina in callem salutis restitutus. Hujus rei gratia his
null
19b6759c-70ca-4235-aedc-331c36dea927
latin_170m_raw
null
None
None
None
qui non dedignantur parvitatis meae legere scripta, placet istic unum exemplum innectere de Patrum vita, quo et patientiae pernecessarium bonum probetur, et e contrario exsecrabile malum impatientiae reprobetur. » #Ammonicius.@# « Valde utile esse ut studeat piis exemplis ad bonum quis provocari aut converti, sive de malo averti, experimento didicimus etiam pueri. Propterea tale aliquid libenter modo audire seu curiositate haud infructuosa parati sumus legere. » #Collectitius.@# « Quidam fratrum tempore vetusto, venit ad quemdam Patrum Abraham forte nuncupatum, qui jam inter servos Dei habebatur clarus ex perfectione virtutum. Huic inter caeteras tentationum anxietates isdem frater questus est dicens: Spiritus impatientiae ac superbiae adeo me impugnat ut tam perversae pesti non possim ullo modo resistere; quin si quis mihi injuriam fecerit aliquam, ore aut manu reddam ei talionem, ob malevolam siquidem et insulsam communionem. Cui respondit senex: Apostolus praecipit fidelibus, imo per Apostolum Christus: Si quis vos in faciem caedit, si quis vos devorat, si quis mundi substantiam tollit, patienter sufferte, propter eum qui dilexit nos. Et iterum: Patientes estote ad omnes, nam patientia parit probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit. Tum fratre per induratum cor diffitente Apostoli verba se nullatenus per patientiam sequi posse, dixit senex: Orandum est intentissime, ut Dominus dignetur hanc duritiam cordis auferre. Cumque orasset senex, eodem fratre audiente, ad Dominum dixit humillime: Domine, non es nobis necessarius. Ecce nos homines impatientiae vitio resistere nolentes, in potestate nostra sine te statuimus omnia facere. Ad quem sermonem ille frater Deo donante ita subito mutatus et compunctus est, ut non modo coram sene per poenitentiam satisfaceret, super insolita mentis obstinatione humiliatus, sed universa tentationum suarum perturbatione sedata, abscederet melioratus. » #Ammonicius.@# « Deo gratias, quia patientia viri Dei per medicinam coelestem medicata est impatientiae fratris infirmi. Nunc ergo, quia tentationum antiqui temporis mentionem fecisti, ex secretario charitatis dulcissimo agilitatem tuam educere convenit, si quis temporibus istis ex numero fidelium Regi regum alicubi militantium tam validam et gravem tentationem incurrerit. » #Collectitius.@# « Non est dubium quin adhuc diabolus easdem artes habeat quas antiquis temporibus habuerat, imo certo certius credendum est quod benignus Jesus in electorum suorum defensione antiqui hostis deceptionibus resistendo, solita usque in finem saeculi circa suos utatur clementia. Propter hoc etiam nulli fidelium erit ambigendum nunc servos Dei, sicuti primitus, multis modis a diabolo tentari, ac aeque ut tunc ab generis humani reparatore inter varias tentationum tempestates eosdem semper et ubique defensari. Quod ut evidentius dignoscatur, o Ammonici, et aliis hujusmodi rem non despicientibus, narratione subsequenti veritas tradatur. « Est quidam, ut aestimo, adhuc in hac vita senex religiosus, ex laico conversus, nomine Guntharius, qui apud saeculum aliquando ex rerum copia tumens, et nobilitate generis vanescens exstitit superbiae filius, sed per misericordiam Dei post factus est tam humilis monachus, ut merito non possim aut debeam illi comparare ullum nostri temporis cucullarium, de vanitate saeculi conversum. Is primum sub Gothehardo Altahensium abbate, omni patientia et subjectione probatus, coepit desiderare altioris vitae callem incedere. Unde et licentia a Patre monasterii accepta, solitariam vitam aggressus est; ad quam divino adjutorio peragendam ut se spiritali cautela probaret, animumque virtutum exercitiis praepararet, montem quemdam petiit, quem a praefato coenobio una ferme rasta distantem idioma Theutiscum Rancinga jam nominavit. In quo pene per tres annos consistens, modico victu ac humillimo habitu parvaque cella contentus erat. Cujus arduam vitam cum mirarentur nonnulli, adventantes cum xeniis, Christum, qui propter nos factus est humilis, in suo visitabant ac venerabantur servo Tunc ille timens ne frequentia populi et gloriola saeculi sibi sub specie religionis quid de veris subriperet aut minueret bonis, fugiens inde secessit in eremum quae vocatur Aquilonalis Silva, certamen singulare in ea contra diabolum viriliter pugnaturus. Qua ut primum constitutus Dei famulus eremiticam vitam ruchatica vel spiritali consecravit militia, tentationes varias et multas atque graves perpessus est. E quibus unam, quae relatu veraci parvitati meae in notitiam venit, ad utilitatem legentium nunc praescribere tentabo, post modicum tempus vita comite aliam graviorem subscripturus. Hiemali atqui tempore, quo ultra solitum Noricense solum est immensitate seu nivium densitate
null
3bb04db2-da5c-40f0-aad6-4487a444454b
latin_170m_raw
null
None
None
None
contectum, accidit praedicto Dei famulo quoddam quasi palaestrale tormentum, imo probabilis patientiae verum ac venerabile condimentum. Nam cum prae nimietate nivali continuis novem diebus panes illi de monasterio secundum consuetudinem nequirent afferri, neque aliunde ab ullo hominum illuc possent transmitti, neque ipse, impediente proxima incolatus novitate, aliquid ibi laboratum haberet unde alimenta sumere valeret, trium dierum inedia affectus, quarta die, tentare Dominum nolens, ex glaciali profunditate nivis, quae jam excrevit ultra staturam mediocris hominis, coepit silvestres herbas eruere ac evellere, et in ollam coquendum mittere. Quibus illa die per ignem et aquam parumper mollificatis, distulit prandium usque in diem quintum. Quo, exspectans horam refectionis canonicam, pulmentum, quod hesterna die praeparavit, denuo coctum refectionis gratia sibi apposuit, sed gustatum edere non potuit; unde semetipsum increpans ait: O Gunthari, superbia tua te non sinit refici hoc edulio humili. Ubi nunc vaporifera vel mollissima simila? Ubi nunc aprinae spadulae seu carnes ursinae et suillae, ad inventionem coquorum oppiperatae? Ubi nunc imputribiles post coctionem pavones, seu phasinae aves, plurigenis condimentorum saporatae irritamentis? Ubi nunc vinum probatum et ad libitum de promptuario usque ad satietatem quotidie tibi prolatum? Ergo pro abundantia delicatioris cibi et potus, quibus olim in saeculi divitiis deditus eras totus, contentus esto nunc jentaculo pauperculae refectionis, in nomine Jesu Christi omnium Redemptoris, qui, cum dives esset, propter te pauper factus est, ut tu particeps fieres divitiarum illius. Quid plura? Demum sexta die pleniter gratias agens Deo, qui de copia bonorum suorum etiam non dedignatur pascere pullos corvorum, ex praedicta silvestri herba jam tertio cocta, itaque vix mollificata, corpori quamvis necessariam, tamen valde contrariam, cum faginis foliis, quae nive abrasa laboriose collegit, refectionem accepit: sicque non sine magno tumultu et controversia diversarum cogitationum, seu manifesta incursione diabolicarum tentationum, consolationem divinae pietatis exspectavit. « Tunc, ut in perturbationibus hujusmodi solet fieri, fluctibus cogitationum altrinsecus sibi succedentibus et impellentibus, dextrorsum quaedam cogitatio leniter inrepens, et quasi ex parte Christi adveniens, viro Dei fideliter intimavit, dicens: Exspecta Dominum, viriliter age et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Cui e contrario, id est sinistrorsum, suasio diaboli, cujus invidia in orbem terrarum mors intravit, prorumpens importune reclamavit, verba et dolos hujusmodi concinnans: Cum scriptum sit: Altiora ne quaesieris, quia fragilis homo eremum petiisti, non solum stulte egisti, sed etiam valde proterviter te huc invexisti, blasphemiam Christo tuo illaturus, utpote canis famelicus, absque sustentatione illius, hic pessime moriturus. Verum ex adverso bona cogitatio et cauta sollicitudo infert: Cum Christus, qui est Dominus omnium, tentatorem diabolum Evangelici verbi jaculo per semetipsum straverit, dicens: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei, non tibi subrepat diffidentia, o pauper saeculi, dives Christi, sed firmissime ponito spem in eo de quo Psalmista cecinit dicens: Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum Christi sui est. Iterum humanae salutis inimico quaedam scaeva suggerente, et in tali miseria nec non labore carnis infirmitatem minime posse persistere fraudulenter inficiente, homo Dei respondit: Quod si Christus meus me non manducantem vivere voluerit, facile hoc efficere poterit, juxta quod scriptum est: Non est impossibile apud Deum omne verbum. Et iterum: Omnia possibilia credenti. Si vero id facere noluerit, aut mihi clementer victum exhibebit, secundum quod ipse dicit in Evangelio: Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis; scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis ; aut sine murmuratione illius voluntatis sententia, quae non potest esse injusta, cum intemerata fide erit subeunda. Hanc fidem et fidei exercitationem subsecuta est consolatio divinae pietatis, quae sufficienter illi panes transmisit per quosdam homines qui, illo cum semicirculis super montuosam congeriem nivis incedentes, vix reptando ad virum Dei decimo tandem die pervenire potuerunt. Tunc grates magnificas Deo reddens, qui non dereliquit sperantes in se, quanto sibi per patientiae probationem factus est notior, tanto aliis in posterum exemplo humilitatis et perseverantiae, largiente omnium bonorum Fonte, exstitit utilior. Unde factum est ut nonnulli ex clericis sive monachis nec non fidelibus laicis, ab eo et per eum provocati, imo
null
ea0fedb0-3b6b-420f-ba8a-4d105ee0b3c1
latin_170m_raw
null
None
None
None
divino instinctu attracti, sub communione orationum ejus atque laborum in eadem eremo, cujus ipse ob amorem Christi accola esse voluit, Regi regum militare coepissent. Ubi pluribus intra vallem lacrymarum ascensionem cordis disponentibus, nec non de virtute in virtutem quotidie proficientibus, contigit ut quidam presbyter de Saxonum gente oriundus, a domesticis quoque Tammo vocitatus, more adventantium accederet, sub specieque laudabilis incolatus, viri Dei commilitonumve illius conversationi se admiscere tentaret. Quem cum vir Dei partim praecurrente magistra experientia abbati Altahensium praesentasset, et ex more secundum regulam S. Benedicti obedientiam promisisset, statim, sub tenore quam abbati promiserat obedientiae, sicut et caeteri ad id temporis solebant facere, et adhuc solent agere qui manent eo loci eremitae, redditus sive sub diligentia summa commendatus praedicto seni, cum illo repedavit ad secessum eremi. « Qua cum caeteris fratribus Summo humillime famulantibus, et ipse juxta instituta Patrum in cella sibi deputata, aliquantum temporis humilitate perageret comitante, per subreptionem cenodoxiae, adeo repente gravatus est massa superbiae, ut non solum clandestinis mussitationibus venerando seni detrahendo in aures quorumdam commonentium susurrarret, sed etiam manifeste in calumniam tanti viri prorumpere auderet dicens: Quid et quis est Guntharus? Laicus atque et idiota, cujus jure contemnitur vita. Cui responderunt servi Dei qui forte tunc aderant et haec audierant, dicentes: Ut nobis videtur, humilitas, quae custos est virtutum, longe recessit a tua mente. et superbiae monstrum te manifeste invasit, quod Babylonicam turrem procaciter filios pravae confidentiae olim aedificare persuasit, et de viro Dei tam nefanda tibi modo suggessit. Ipse procul dubio primum huic eremo invexit vexilla crucis Christi, qui in Evangelio dicit: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Est quoque iste vir magnae auctoritatis qui jam in senectam et senium venit, optime parendo divinis mandatis. Quibus ille arroganter respondit, inquiens: Auctoritas quoque illius mihi pro minimo est, quia nihil omnino valet. Seorsum quidem mihi manendum, et Christo, qui dedit nosse et posse, in speciali cella, haud sub Guntharii censura erit meapte libero animo serviendum. Quid plura? Sequestratus idem presbyter aliquot diebus ab illis quos despexit, a subversore ministratas quasdam vidit visiones, imo phantasias aspexit, quibus adeo elevatum est cor ejus, ut humili ac simplici voto minime expeteret. Unde accidit ut intempesta noctis ( #sic@# ), qua sanctae Agnetis festivitas celebratur a Christianis, orationi aliquantulum incumbens, primum delectabilem, post modicum vero lacrymabilem, auditu vocem hauriret oculisque visionem videret. Audivit ergo imprimis harmoniam, nec non quasi duos choros virorum et feminarum procul concinentium, et alternatione vicaria, ut audiebatur, pulcherrime sibi invicem respondentium, donec paulatim cum incremento ejusdem cantilenae atque corusci luminis augmentatione usque ad se venirent. Tunc humani generis inimicus, qui testante apostolo Paulo transfigurat se etiam in angelum lucis, cum tanto fulgore se illi praesentavit, ut nihil minus putaretur quam diabolus. Cumque eum presbyter intueretur diutius et miraretur super pulchritudine ejus, qui apparuit dixit ad eum: Videsne quod sim Christus? quare non adoras me? Noli dubitare, cum ad hoc venerim, quatenus tibi dicam quae te oporteat facere. At ille, quem praestigia jam deceperant diabolica, dixit: Si filius es Mariae, ecce te adoro. Et procidens adoravit eum, penitus oblitus illius responsi quod in Vita Patrum senem cautissimum super hujuscemodi tentatione legebat dedisse. Ibi enim est scriptum, ut nunc rememoro, quia quidam senex pari modo a diabolo sit tentatus; sed, divina clementia servum suum vallante, mox tentator quis fuerit paucis verbis sit deprehensus. Nam cum seni diu tacenti, et secum quis esset qui apparuit intime volventi, perversus perverse diceret: Ego sum Christus; quare tardas me adorare? Responsum accepit ab eo: Quem adoravi ab infantia mea usque in praesens, nisi Christum filium Dei vivi? Si tu Christus esses, nullatenus a me peteres hoc obsequium tibi modo impendi, quod semper, in quantum valui, vero Christo Domino meo humiliter exhibui. Tunc humani generis inimicus valida senis fide repercussus atque confusus evanuit, linquens ibi certa praesentiae suae indicia, id est fetorem. » #Ammonicius.@# « O Collectici, horroris plena sunt quae scripsisti, et est
null
1b09aeac-650f-4bd6-ad7e-92c60aebd96e
latin_170m_raw
null
None
None
None
valde durus hic sermo quem dixisti: Quis ergo potest laqueos inimici evadere, si ista in hunc modum facta sunt vere? » #Collectitius.@# « Interrogatiunculae tuae huic pravae simul et dubitationi nimium periculosae, o Ammonici, satisfacere debet vox quae ad Antonium pro extensis per orbem terrarum inimici laqueis queritantem, et nihilominus lacrymantem, de coelo aliquando venit, dicens: Humilitas Christo adhaerens transcendet omnes laqueos hos. De caetero crede mihi quia, si in praedicto fratre humilitas Christi regnaret, nunquam superbiam diaboli cadens adoraret. Quod in sequentibus evidentissime liquebit. Nam postquam pessime adoravit, antiquus hostis ei aliud vulnus inflixit pariter et dixit: Antichristus jam in Judaea regnat, nec non Elias et Enoch ibi praedicant. Cum his quoque ab Antichristo interficiendis, pro confessione mei nominis, in anno praesenti, martyrio coronandus eris. Sed antequam illuc tendas, oportet te omnia quae in hujus provinciae coenobiis emendatione sunt digna corrigere, et multis verbum veritatis praedicare. At presbyter, novarum rerum cupidus, infit: Quod signum dabis mihi quo certus efficiar me quae dixisti facturum? Cui seductor respondit: Non unum signum tibi dabitur pro certitudine, sed tria facturus es hodie, ante tertiam horam diei, scilicet unum in Guntharii sinistro oculo, quem pene ob aegritudinem perdidit, alterum in fratre, qui jam per multos dies infirmat, et est caecus, cui nomen Remigius. Tertium in eo, qui dicitur Razo, quem inimici sui caecaverunt, atque mancum fecerunt. Insuper pro signo certitudinis habeto sandalia, quae in proximo reperies, posita quadam sub arbore cava; quibus praecipio ut posthac utaris in celebrandis missarum solemniis. Quid multa? His ita homini superbo diabolica fraude persuasis, et inter arbusta pone domicilium in quo vagabundus mansit consita, quasi quodam ascensu pariter ac descensu demonstrato, cum aliis inextricabilibus phantasiae portentis, in ipso crepusculo lucis, praefatus presbyter propriam et singularem deserens cellam, sub inani spe diabolicae pollicitationis, domini Guntharii petit casam. Quem cum videret venerabilis heros, super repentino ejus adventu obtupescens et admirans, utpote qui superbia imperante ab eo sequestratus erat, sibique, veluti litteras nescienti, peritiae suae supplementum maligna voluntate subtraxerat, nihil dicere volens conticuit. Tunc qui vana gloria tumidus advenerat, sub specie religionis ad reverendum senem dicebat: Non ignoramus quia, juxta instituta Patrum, nisi vocati, de cella egredi et huc venire minime debueramus; sed humilitatis nostrae adventus ex praecepto Domini nostri Jesu Christi est vobis et aliis valde necessarius. Cui senex, Spiritus munimine protectus, dixit: Unde vobis hoc, aut quando Dominus Christus fraternitati vestrae nova dedit praecepta? At ille respondit: Hac nocte. Et dicit senex, Quae? Respondit presbyter: Ut in monasteriis Norici regulares observationes corrigam et renovem, atque populis late verbum Dei praedicem, nec non infirmitate sanata duobus fratribus, Razoni scilicet et Remigio, visum restituam, oculoque tuo jam per plures annos doloribus turbato claritatem luminis reddam. Quae verba cum senex audiret per os Tammonis prolata, occurrit jactantiae ejus dicens: Crede mihi, Guntharius mallet ambobus oculis carere, quam per illius concessionem videre qui tibi haec fallaciter promisit. Nihil verius quam te diabolica arte circumventum et omnimodis esse delusum. Cui sententiae qui advenerat presbyter subnectit frivola, dicens: Si ante hanc proximam hujus diei tertiam horam non fecero quod dixi, nolite credere mihi. Et vir Dei ait: Veritas, in quam credimus, hodie patefactura est tibi et nobis omnibus quia pater mendacii tuam decepit arrogantiam. Tum presbyter, se subducens obtutibus senis et persistens in pertinacia obligatae mentis, in ecclesiam duxit secum fratrem caecum, quasi oraturus pro eo, ut visum reciperet a Domino. Sed cum diu esset oratum, et lumen quod petebatur non foret datum, protraxit frustra tentatam vanitatis gloriolam pene usque in sextam horam. Tunc undique horrore et terrore circumdatus, et non sine grandi confusione conturbatus, festinus dominum Guntharium adit, et in faciem procidens cum lacrymis ad eum dixit: Nisi me preces tuae, o venerande Pater, magnifice adjuverint, et orationes aliorum Dei servorum de puteo interitus me eruerint, certo certius scio quia peccatis meis facientibus Christi servus desii esse, quod ille me sibi in servum proprium posthinc vindicabit et possidebit, quem totius nequitiae ministrum,
null
1aa76b58-d062-4262-9311-83700e86f641
latin_170m_raw
null
None
None
None
heu, heu me miserum! adoravi pro Domino dominorum. Ad haec Dominus Guntharius spiritalibus armis accinctus respondit: Petrus princeps apostolorum, ad quem ipsa Veritas dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, ter negavit Christum, optimum Magistrum, sed postquam Dominus in eum respexit, et amare flevit, remissionem accepit per eum qui solus compati novit infirmitatibus nostris, in miserationibus suis magnis et multis. Proinde casu tuo non debes gaudium plenum facere diabolo in hoc ut cadas in diffidentiam, sed magis quaere humiliter omnipotentis Dei clementiam, quam nulla mortalium superant delicta. Cumque presbyter post admonitionem senis, novi lapsus moerore adhuc consternatus, proxime ad horam divini servitii veniens, collectae fratrum se inibi constitutae admiscere tentaret, atque psalmodiae aliquantisper cum eis inserviret, antiquus hostis coepit ei acriter instare, nec non manifeste illi molestus esse, dicens: Quae legis et cantas, de me scripta #mea@# sunt, tu velis nolis, post hinc permanebis meus, quia totus es in ditionem libitus mei redactus. Noli falli neque per Guntharii vanam et falsam suggestionem decipi; nemo te rapiet de manu mea. » #Ammonicius.@# En iterum in memoriam redit, imo nunc se tenacius animo ingerit quod egregius versificator, Dominicae tentationis mentionem faciens, de hoc pessimo tentatore in hunc modum scribit: » #Cum Domino montana petit, cunctasque per orbem@# #Regnorum monstravit opes: Haec omnia, dicens,@# #Me tribuente feres, si me prostratus adores.@# #Quantum perversus, tantum perversa locutus.@# #Collectitius.@# « Oportet ut interim sileas, o Ammonici, dum ad quem finem tam gravis tentatio pervenerit veridica narratione audias, mecumque tunc Deo laudes referas. Nam ab illo die presbyter praenominatus, periculorum pondere gravatus, etsi se poenitentiae daret arctissimae nullatenus novum et antiquum hostem avertere potuit quin ei omnibus horis nimie infestus fuerit. Unde factum est ut dominus Guntharius boni consilii virum, abbatem scilicet Altahensium, nomine Ratmundum, advocaret, ipseque secum assumpto Pataviensi pontifice, super hujuscemodi re quaestionem habiturus adveniret. Cumque episcopus, cum abbate et domino Gunthario clanculum sermonem faciens, lapsum sacerdotis audisset et eum diabolica illusione deceptum animadvertisset, unde hoc grande malum acciderit prudenter tractans, dixit: Ecce factum est in isto fratre quod praemissum legimus in evangelica veritate. Sic enim dicit Dominus in Evangelio suo: Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Proinde necesse est provisum iri ut exaltatio pestifera, quae per suasionem diabolicam hominem miserabiliter dejecit, Christi humilitate medicinali mirabiliter sananda, in robur fidei erigatur, ac sic in viam salutis aeternae dirigatur. Tum episcopus, ex auctoritate sacrorum canonum, jussit lapsum fratrem ab officio sacerdotali cessare usque ad satisfactionem utilisque consulti taxationem. Quid plura? Postea quoque diabolica infestatione monachum eumdem nimium confundente, atque diuturnis nocturnisve tumultibus seu acclamationibus etiam in servitio Dei deterrente, missum est circumquaque ad Patres et fratres, ut communi oratione, singulari et medelifera clandestina sacrificii salutaris oblatione, a misericordissimo Domino veniam peterent casui fratris infirmi. Cumque a nonnullis benigne fuisset oratum, et maxime a domino Gunthario ante conspectum divinae majestatis pro eo esset laboratum, utpote qui omnibus horis titubanti atque nutanti manum consolationis porrexerat, nec non benignum Jesum certissime sibi miserturum promiserat, tandem post mensium sex evolutionem, qui a pessimo profligatore impugnabatur, levamen sentiens remedium accepit. Cujus valde necessario fomento, per divinam clementiam interius et exterius idem frater refocillatus ac renovatus, jam octavum agit annum sub exercitamento summae humilitatis, obedientiae atque abstinentiae. Illi a quo per superbiam desciverat et deviaverat, appropiare studens, qui et per prophetam dicit: Approquinquate mihi, et ego appropinquabo vobis. Et si peccata vestra fuerint rubra sicuti vermiculus, veluti nix dealbabuntur. » #Ammonicius.@# « O quanta et quam magna dispensationis divinae censura, quae, propensioris cautelae gratia, fratrem de quo retulisti praemissa adeo ab hoste nequissimo permisit affligi, ut penitus in desperationem caderet, nisi hunc senex humilis, uti speramus, omnipotentis Dei servus, dominus videlicet Guntharius, exhortatione assidua in spem recuperandae salutis erigeret, et sanctorum exemplis multifariis divino e fonte prolatis corroboraret! » #Collectitius.@# « Quia sermonem humilitatis meae interrupisti laudem Dei exclamando, gratum habeo. Sed quae narrare coepi
null
1115d058-31c9-4242-b416-838bf9e0cd08
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ad calcem producere me patere, quaeso. Hoc enim nimirum super omnia talia mirum, quod ipse auribus meis ab ore senis accepi atque ab eo quadam sacrae lectionis familiari collocutione vix extorsi. Nam cum praedictus presbyter in angustia maximae tentationis constitutus ad senem saepius curreret atque recurreret, nec non querelosa voce clamitaret. Non possum subsistere, nequeo perdurare; ora pro me, homo Dei, dixit senex: confido in benigno Jesu quia liberabit te. Tantum tu patiens et constans esto, neque dubites de omnipotenti gratia illius apud quem non est impossibile omne verbum. Quod tu sustines modo, generaliter per omnia terrarum regna humanae fragilitati horrendum et pavitandum, sed minime ob id de misericordia Domini, qua plena est terra, fidelibus est desperandum, quoniam qui potens est de lapidibus suscitare filios Abrahae, potest et te de praesenti liberare tentatione, et nihilominus dignum efficere sua vocatione. Et subjunxit tentatus: Utinam mihi fiat secundum verbum tuum! Sed valde timeo tentationis periculum, quod mihi misero ingruit ultra humanum modum. Nam in ipsa orationis hora, quando ad laudem Dei os aperio, adversarius mihi videtur quasi rapacitatem suam intro in ventrem mittere usque ad cor, vimque cordis tollere, ac sensus meos prorsus extrahere, et memetipsum mihimet alienum facere. Super haec omnia jactat se scire meum totum nosse, velle et posse. Respondit senex: Ne haesites in fide ex adjutorio divino de supernis tempestive mittendo, quod, quamvis ad tempus differtur, tamen non aufertur. Diabolus omnino potestatem non habet nocendi et fatigandi te, nisi permissus a Deo. Deus autem nunquam ista fieri permitteret, nisi te humiliare vellet. Interdum enim Amator hominum simulat se nescire quae patimur, sed tamen frequenter praestabit unde miremur. Noli, frater, deficere, sed, secundum Apostolum, sta in fide, viriliter age, et confortare in illius nomine qui novit solus fragilitatem humanam sanare. Quod autem questus es diabolum se jactasse de scientia tuae voluntatis et possibilitatis; ipse, quod bene nosti, contra hanc luctam sufficit tibi; hoc est quod diabolus ( #sic@# ) internecionem detrudit. His dictis extemplo adfuit Satan in praesentia senis perturbans tentatum fratrem, et dicens: Guntharius non solum nunc mendacium locutus est, sed saepius mentitur et te fallere nititur, insuper et gracile et subtile pellicium operose quaerit ac diligit. Cumque conviciis appeteret atque lacesseret senem, senex timens ne forte protervitas diaboli animum fratris mitteret in desperationem salutiferi boni, prorupit et dixit: O inimice Dei et hominum! superbia tua et mendacium tuum tecum in aeterna perditione maneant. Nos autem qui non solum ovinis et caprinis pellibus utimur, verum etiam simplicitate et humilitate, quae in eisdem significantur, perfruimur, per eum qui dilexit nos, te pessimum lupum facile superabimus, Christique virtute tuam virtutem calcamus. Crede peccatori Gunthario, quia frater, quem permissione Dei vivi, qui in hunc mundum venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. Post haec et hujusmodi certamina, aliaque plurima nequitiae suae in tentatum fratrem nequidquam vibrata jacula, miseratione divina diabolus est ita fugatus, ut calamitosis clamoribus et querelosis lamentationibus discedens manifeste nolens innotesceret quantum doluit et adhuc dolebit se, victorem hominis, ab homine victum. » #Ammonicius.@# « Deo gratias, cujus misericordiae non est numerus, et qui jam omnia benefecit, pariter et istud mirabiliter effecit ut qui periculosissime cecidit, misericordissime in statum fidei reerigeretur, ad comprobandum scilicet illud Psalmographi testimonium, quod in centesimo quarto psalmo ponit dicens: Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes egenos. Ergo, frater o charissime, ut mihi videtur, tibi satis congrue imposuisti Collectitii nomen, et ob velandam Teutonicae loquelae nuditatem, pariter et ob commendandam horum quae dixisti et dicturus es collectariam utilitatem. Ob id quoque et ego aequum arbitror fore ut, vocabulo satisfaciens quod usurpasti, opus inchoatum adaugendo procedas, et quaeque utilia colligendo succedas, dictaturus quidem et assumpturus ea in nomine illius qui dicit: Qui non colligit mecum, dispergit; et qui non est mecum, contra me est. Ita quidem illi servies, qui est, et qui erat, et qui venturus est. » #Collectitius.@# Amen. Utinam inveniar inter colligentes eum Christo, et non cum
null
b0b6ee2e-243c-42b4-adeb-57d58851ac21
latin_170m_raw
null
None
None
None
eis damner de quibus scriptum est: Fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit; de quo non adimplebit manum suam qui metet, et sinum suum qui manipulos colliget. Hoc quoque modo fiat, aggrediar iterum narrare quae Dominus, aspiratione sua praeveniente et auxiliatione subsequente, dare sive largiri dignabitur. « In eodem igitur episcopatu quo ea contigerant quae praediximus, accidit et aliud quoddam mirabile, quod cunctis fore debet notabile, simul etiam et evitabile. Erat quidam clericus Pataviensis ecclesiae aedituus, cujus nomen dicebatur Wilibertus. Is quadam die, ex more sollicitudinis et officii commissi, percurrens ac perlustrans quaeque loca ecclesiae, offendit in abditis quemdam clericum, suum videlicet discipulum, in quodam opere pravo perniciter [ #leg.@# pernicialiter. E. P.] lapsum. Qui, mox plus timens homines quam Deum et electos ejus, rogavit magistrum ne cui diceret malum quod viderat. At ille horrens scelus dixit: Testor Dominum sanctosque illius quia, prae timore salutis animae meae, non audeo quod fecisti celare primum seniorem meum, dein caeteros spiritales viros, qui mortifero vulneri tuo poenitentiae adhibeant medelam ac suggerant vitalis consilii suadelam. Et subnectens discipulus vaniloquium infit: quia rogationem meam austeritate tua repellis, nihil certius quam ut poenis tradere velis. Et praeceptor: Absit a me, inquit, ut te impie tractem, poenisque traditum iri optem! Post quae verba magister et discipulus recesserunt ab invicem, valde diversam habentes voluntatem. Nam discipulus quod magister bene dixit adeo in malum et deceptionem suimet convertit ut, tenebrosior nocte, noctu non modo strangularet magistrum, sed etiam propriis ligaminibus et fasciolis ad trabes cubiculi, in quo solus, ut aestimo, ob castitatis custodiam dormire solebat, suspenderet. Quod pessime factum cryptis malitiae abscondere gestiens, intus ostium clausum reliquit; et ipse domate et tecto per fissuram sejuncto fur nequissimus exivit, ita reponens tegulas ut, excepto uno qui suspensus erat, ullum hominem intrasse penitus lateret humanas visiones. Unde contigit ut per totam Ecclesiam gravissimum scandalum exiret, quod inter laicos maxime efferbuit, publicis detractionibus draconizantes atque dicentes: Ecce sanctitas clericorum; ecce apparent merita illorum, qui indigne praesunt Ecclesiis; ecce sacerdos qui, ipsa die in qua bis missas celebravit, Judam imitatus laqueo se suspendit. Qua de re Pataviensis episcopus valde turbatus, quia fas non erat suum proprium homicidam sepultum iri, nescio qua auctoritate jussit corpus igne cremari, nisi forte propterea id praecepit fieri ne animalia contaminarentur de tactu vel comestione cadaveris, ut dicam, secundum aestimationem hominum, inhumani; aut quod verius puto, dispensatione divina hoc factum sit, ut in sequentibus patebit. Nam cum totum corpus jam consumptum esset ignibus, in conspectu omnium qui aderant, cor, quasi ardere nolens, exiit de medio flammarum. Ob quod illi homines stupefacti, quoties ad comburendum idem cor in ignem projecerunt, toties incombustum exire viderunt. Novissime vero cum totis viribus ab his qui aderant idem cor per contos et fustes in igne detineretur, nec sic consumi videretur, recesserunt vespillones, grande miraculum secum portantes. » #Ammonicius.@# « Mira res valde et non solum nobis, sed etiam omnibus legentibus eam! Proinde et ego charitatem tuam admoneo, ut ex ea parte studiosius aliquid eliciatur quod aedificet audientes, pariter et haecce legentes. » #Collectitius.@# « Quamvis non sim dignus dicere et scribere ista seu hujusmodi varia rerum opilia quae spectant magnorum virorum opera mirabilia, tamen me in hac parte minime subtrahere censeo obedientiae sacramento, et, in quantum Deus concedere dignabitur, fraternae dilectionis condimento. Neque enim haec aliter describere proposui, nisi ut fidelium prosint aedificationi. Sunt qui putant propterea cor presbyteri non posse igne consumi, quia, dum viveret, conscientiam non haberet quae rea foret gehennae ignis, excepta communi fragilitate generis humani. Quidam autem dicunt peccatorem salvum factum esse secundum Apostolum, sic tamen quasi per ignem. Ego vero affirmem, si vera sunt quae de illo accepi, et quae in verbo beati Hieronymi olim studiosus legi, omnia peccata martyrio certissime deleri. » #Ammonicius.@# « Quia martyrium nominasti, et quia sunt nonnulli qui aestimant eos martyres esse qui cujuscunque generis poena plectuntur, et ad oppetitionem propelluntur; aliique sunt qui e contrario autumant eos penitus
null
c5b2570b-e7bb-4724-b903-80b9700b3444
latin_170m_raw
null
None
None
None
perire quos more mortalium per strangulationem, sive per aquarum suffocationem, seu per incendium et alterius generis profligationem contigit repentinam mortem obire: quod sit martyrii verum genus et certum vellem te referente perdiscere. » #Collectitius.@# « Puto huic inquisitioni satisfacere testimonia sacrae Scripturae, quorum alterum est: Justus quacunque morte praeventus fuerit, in refrigerio erit. Alterum quidem: Non facit martyrem poena, sed causa. Inde enim et tu colligere potes quia verum et certum est genus martyrii hominem non a semetipso sed ab aliis propter justitiam occidi. Hoc enim evangelica veritas affirmat, quae in aures fidelium clamat: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. » #Ammonicius.@# « Solutioni quaestionis quam praeceps promovi, o Collectici, satis vehemens occurristi; verumtamen testimoniis prolatis bene ministrasti non ingratis. Nunc ergo convenit ut edicas qualiter praedicta res ad hoc pervenerit quo reus tantae factionis coram emerserit. » #Collectitius.@# « In modum ductilis cerae habebis me temperatum, si bonum in fructum progredi poterit quod ab homine peccatore seminatum fuerit. Erat quaedam causa culpabilis et criminosa, de cujus objectione clericus qui praedictum sacrilegium et homicidium perpetravit atque pessime abscondit, se sacramento expurgare debuit. Sed omnino id efficere non potuit. Nam clericis, qui cum eo super objecto crimine conjurare voluerant, neque per aquam neque per ignem fidem facere quiverat. Tunc miser totus volens in praecipitium ire, tandem in hanc vesaniam obstinatae mentis prorupit ut perceptione corporis Dominici, sub periculosissima praesumptione, crimen suspectum a se gestiret avertere. Cui perniciosissimo periculo sapienter obvians episcopus, quia certiori fratrum relatione cognovit eumdem clericum talium non esse morum ut ad tantum permitti deberet accedere judicium, jussit eum sub arcta custodia interim constringi, dum sano consilio deliberaret quid de illo fieri oporteret. Tunc undique, secum angustiis septus, e latebra reae conscientiae producens male absconditum facinus, confessus est se ob accusationis timorem praefatum presbyterum strangulasse, simul et suspendisse, ac propterea ex objecto malo purgari nequisse. Quod ut audivit episcopus, sequestravit eum de clero ac privavit ordine sacro, auctoritate pastorali praecipiens illi summo conamine poenitentiam agere laqueisque diaboli se sic subtrahere. » #Ammonicius.@# « Primum oportet ut Deo gratias et laudes dicamus in commune omnes, quia sacri ordinis infamiam, quae, de morte praedicti sacerdotis importune prorumpens, nonnullorum sensibus haud parvas ignorantiae sive horroris tenebras offudit, sub falsitatis fuco diu latitare minime permisit. Exin ob facinus tantum, dolore intima pungente, cogimur ejulando dicere: Heu! quam grande malum operatur aequitatis odium, quod adeo, suadente diabolo, in praefata persona exarsit, ut discipulus perversus non solum nequiter insequeretur magistrum, sed etiam pessime necaret presbyterum! imo, quod pejus et gravius est omnibus maligni versutiis, suspendio corporis exanimi strophose simulaverit ipsum, qui suspensus erat, ad exemplum Judae homicidam fuisse sui! Ecce in palam processit quod de absconditis peccatorum sacra Scriptura prodit: Abscondi tanquam aurum peccata mea, et celavi in sinu iniquitatem meam. Quae ira odioque onerata non solum periculose aliquando crassescere, quin etiam perniciosissime solet indurescere, sacro eloquio testante ac dicente: Inveterata ira odium parit, odium vero interficit. Cujus venena si homines corporaliter inspicere valerent, a quo infundi solerent, procul dubio nimium inde abhorrerent. Quod si alicui evenerit, vellem a charitate tua hic insertum iri. » #Collectitius@# « Sicut charitas cooperit multitudinem peccatorum, ita e contrario ira et invidia dilectionis obliviscens, naturaliaque bona maligne consumens, et per varias occasiones coacervans dissensiones et offensiones, pertrahit odium usque ad homicidium. Quod, gravissimum super omnia malum, semper occulte diabolicoque instinctu inter caetera suarum artium molimina suggeri nemo dubitet. Interdum vero sator nequissimus quia inter homines manifeste discordiam et caetera maleficia in tantum seminare soleat ut etiam per ea multi intereant, nisi quis, Deo donante, conversus resipiscat, ac de Satanae aucupio per poenitentiam evolans, vix ita illius pertinaci visco se subtrahere queat, etsi non omnes, tamen qui non ignorent existunt quam plures. Caeterum quo dilectioni tuae meapte satisfiat, praesenti capitulo super hujuscemodi re conveniens exemplum proponam itaque sequentia humiliter colligendo supponam. « Fuit quidam Papiae miles, cujus nomen jam in coelo scriptum pia sperat fides, qui, ut relatu cognovi domini Arderici Verecellensis episcopi, postquam manus (
null
e02eb470-fddc-4ce2-85fb-a79bd872d5c0
latin_170m_raw
null
None
None
None
#sic@# ) adolescentiae saecularibus implicamentis ex more humano detentus est et astrictus, nec non per plures annos cum armis militaribus se satis strenue inter commilitones exercuit filiosque jam procreavit; tandem in se reversus atque a saeculi vanitate conversus, cingulum mundanae militiae apud Sanctum Petrum in eadem civitate deposuit, et sub monastico habitu, stigmata crucis bajulare desiderans, Christo regum Regi coepit militare. Cujus filius miles et ipse strenuus, domi a patre familiaris rei haeres derelictus, tantis per quemdam Aginulfum, palatini scilicet comitis fratrem germanum, appetebatur inimicitiis atque insidiis, ut limen domus propriae minime auderet excedere. Cujus rei gratia idem qui post militiam factus est monachus, pietate plenus, ex permissione abbatis sub cujus regimine degebat, misit legatum ad virum praenominatum, rogans ut ob reverentiam S. Petri ad se minus pigritaret venire. Qui quamvis aliquantulum veritus esset religionem viri Dei, tamen non humilis, sed tumidus advenit. Ante quem cum vir Dei in modum crucis esset prostratus, atque ab eo non sine admiratione fuisset levatus, humillime dixit ad eum: Quae utilitas tibi, senior bone, illius filii mei sanguine, quem tantopere cupis interfectum iri a tuis? Ego pauper servus servorum Dei et tuus, rogo te ut per misericordiam Domini nostri Jesu animum tuum ab incoepto retrahere velis, et misero, qui dignitati tuae resistere non potest, parcere digneris. At ille rancore superbiae elatus, atque inimici stimulis exasperatus, juramento sacramenti affirmat vitam propriam non libentius velle tueri, quam hoc vel per se vel per suos efficere, ut ejus vita pro quo tam obnixe homo Dei supplicabat, possit extorqueri et exstingui. Tunc humilis monachus magis pro eo quam pro filio, lacrymis infusus, ait: Eia, eia, domine Aginulfe, quam libenter et quam necessario vellem, si peccatis meis Dominum rogare auderem, ut tu videres hunc cujus per suggestionem homicidii amaritudo adeo tibi dulcorata est, quo nec ob misericordiam Dei, neque ob reverentiam beati Petri a tanto malo velis inhiberi. Confido in Domino quia si illum videres, animum sine dilatione mutares. His et hujuscemodi dictis et auditis, abiit qui vocatus venerat, mentis obstinatae secum onus portans. Verum proxima nocte sensit per principem tenebrarum mortisque ministrum quod faciendum proterviter decrevit quam foret sinistrum. Nam in prima vigilia noctis, ipso Aginulfo cum conjuge sua in lecto decubante, et pedissequis puellaribus in conclave jam strata foventibus, nec non prae foribus cubiculariis excubantibus, subito apparuit Aethiops ad fornaculum stans, qui lignis ad prunas jam partim emortuas appositis ignem afflando succendit, atque terrorem cum stupore horribiliter his qui aderant incussit, nec non pene omnium haec intuentium vires enervans adeo excussit, ut, cum necessario loqui atque signaculo crucis vel fidei munimine signare se vellent, non solum hoc proficue facere nequirent, sed nec saltem mutire possent, excepto quod per totam noctem miserabiliter ululabant, dentibusque incessanter stridebant. Tunc dominus domus, ipse videlicet Aginulfus, videns diabolum cominus stantem, et quasi ad focum se calefacientem, timuit valde ne is qui ex improviso adveniebat, niger, hispidus, horridus hospes, potestate desuper data, se intra domesticos parietes e medio raperet, et infelicissime cum filiis gehennae suum ex advena domesticum faceret. Quid ageret? quid consilii caperet? maximis implicatus angustiis, quod horrendum vidit effari minime quivit. Omnes personae illius clientelae trementes dolebant in commune, unam eamdemque poenam patiebantur universi, sub mortis comminatione. Tandem interiore homine arcanum sacrae fidei rememorante, coepit corde tenus psallere; jam enim didicit psalmos, non illa nocte per officium oris verba proferens, sed totam vim corporis et animae cum silentio usque ad lucem in Deum convertens. Tum Psalterio non externa sed interna cantione a principio usque ad calcem perlecto, clementia illius qui tollit peccata mundi, vix cum suis ab infestatione diabolica meruit liberari, atque Christiani sensus magna potentique gratia revisitari. Qui, solis jubare terras relustrante, per verba conjugis audiens commanentibus grande periculum incubuisse nocturni timoris, dixit: Non ignoro propter peccata mea malum hoc accidisse, quod tot homines contigit per totam noctem graviter laborando insimul vidisse. Idcirco ad virum Dei, quem hesterna die superbe contempsi, hodie mihi humiliter repedandum novi. Et confestim pergens quo eundum decrevit, advocato viri Dei nato, solo
null
3461cda5-1230-44d3-beca-0d67f2e172db
latin_170m_raw
null
None
None
None
tenus coram eo prostratus, poenitentiam egit super eo quod priori die adeo inexorabilis exstitit, nec non pacem ultro ei obtulit, cum eam dare prius etiam rogatus recusavit. Cujus rei gratia homo Dei laetificatus, Omnipotenti magnificas grates retulit, et nihilominus omnis plebs, ut audivit, humanae duritiae mollificatori laudes dedit. » #Ammonicius.@# « Placet mihi, fateor, sententia quam ob prodendam simul et cavendam suggestionis diabolicae malitiam proximo descripsisti capitulo, quae, ut videtur meae parvitati, non inconvenienter visio viva potest dici, quia per eam inimicus homo a morte proximi est prohibitus, atque vivus cum vivo in gratiam communis humanitatis vivaciter est reductus. De caetero, quod insidet animo, dilectioni tuae consilium do, ut praesentis dialogi claudas librum, ne forte unius voluminis probabilem excedat modum. » #Collectitius.@# « Quamvis mihi non sit pro magno dijudicari ab homine vel ab humano die, tamen ita tuae charitati meapte probum videtur consensum iri, ut narrationis gressibus in Galliam pergens, primum in ea factum tangam aliquod quod legentibus et audientibus utile sit, dein tendam ad voluminis finem, quatenus ibi fervor dictandi et scribendi ad tempus quiescat, sive decalescat, ubi sol, quotidie ad occasum vergens, mundo absentia sua noctis tenebras infundendo quodammodo ardere seu lucere mortalibus cessat. « Erat quidam nobilis homo habitans in Galliarum regno, qui se assidue in venatione inter alia exercens, die quadam quem necessarium habuit ad domum reditum protraxit usque ad diei noctisve crepusculum. Tunc illius canibus vulpeculam solito insequentibus et ingressis cujusdam cavernulas montis, dominus et senior valde dolens super interitu eorumdem canum, quia non poterant videri neque audiri, misit de suis militibus atque comitibus qui sibi de proximis villis ignem cum lumine afferrent, pariterque funes cum longis ordinibus deferrent, quibus cavitatem montis descendentes intrare valerent. Cumque unus ex illis qui post ignem et funiculos missi erant per foramen intraret, et intus diu nimiumque erraret, tandem ad buccinam cornicinum, quae interim foris persultabat, vix reflectens iter ad dominum repedavit suum, et dixit ad eum: Domine, ista montana sunt omnia cava, ac horum interiora videntur quasi regio deserta, et, nisi mihi tuapte adjutores dentur qui funes cum ordinibus trahant, et per saxorum asperitates sustentare illos minus fastidiant, certisque spatiorum locis divisi vigilantissima me cum lumine praecedente praestolentur custodia, nec quem mittis ultra videbis, et tamen canibus in aeternum carebis. Non enim spero me ex tot anfractibus posse redire, nisi, Deo concedente, contingat parvitatem meam cum funiculorum attrectatione continua salutem concambire. Quid multa? Eodem momento cum his quos in adjutorium petebat ingressus est vir denuo, et aliquandiu restium ducatu incedendo moras perpessus est exosas, quamvis, ut exitus rei probavit, non infructuosas. Nam cum luminis deportatione oppidoque necessaria in id tempus administratione, angulum quemdam horridum offenderet ac tenebrosum, aspexit duos homines cominus stantes et nihilominus lapides cum tribulis ferreis horribiliter flagellantes. Tunc investigator canum, ob insolitam visionem exterritus, moreque humanae fragilitatis pene solo tenus collapsus, fugam inire paravit. Sed eum prohibuit unus ex tribulatoribus, dicens: Ne fugias neque paveas, quoniam per misericordiam Domini nostri Jesu Christi ad hoc huc missus es ut dicam tibi quis sim, et cur hic in tanta tribulatione tot annorum evolutione, steterim. A quo, qui paulo ante per imbecillitatem exstitit pavidus, audito Christi nomine, factus fortis et validus, sciscitabatur hujusmodi verbis proloquens: Quid tu hic? aut quare talis et tantus homo, quem in saeculo judicialem et curialem cognovi, nuperque in propriis laribus bene valentem vidi, deputatus es in pistrinum et gurgustium hujusce loci? Notus est enim mihi locus habitationis tuae, quam habuisti in mundo, saepiusque bonum convivium habui proprietatis tuae in fundo, nec non haereditatem natalium tuorum, et uxorem tuam cum filiis per notitiam satis commendavi meis animis, si tu es ille homo cujus personam bene me dignoscere puto. Cumque vocabulum quod in baptismo acceperat diceret, possessionumve nomina in quibus habitaverat adjiceret; qui erat interrogatus respondit, ut de hac vita sublatus: Ille ipse quondam ego fui, quem tu modo me fuisse dixisti; sed propter peccata mea pro purgatorio igne ante multos annos huc sum deputatus. Quod autem vides non est caro, sed spiritus. Miror
null
eb4dcad2-7d7a-4d3d-bf84-4b6751f2301f
latin_170m_raw
null
None
None
None
vero valde si adhuc aliquis meorum vivat, aut in saeculo, in quo cuncta veterascunt et deficiunt, superstes esse valeat. Contra subjunctum est a respondente, sermonis complice: Ego quoque satis mirari nequeo cur annos dixeris, cum hodie obitus tui sit dies septima, et cras illucescat octava. Uxor tua vivit et filii tui in sanitate manent, quod non fallax profero, sed veridicus, quia eos vidi nudiustertius. At defunctus respondens infit: Non mihi videntur septem vel octo dies usque modo post mortis articulum, sed credo in me saevisse annorum octoginta poenale periculum. Perinde rogo te in nomine Jesu Christi Salvatoris omnium, ne meam spernas miseriam: sed quantocius ex legatione mea meis dicas et annunties ut, si me velint redemptum iri, reddant justis haeredibus praediun quod olim perverso scabinionum judicio ab invalidioribus abstuli. Quod si non fecerint, pro certo scio me usque in diem judicii de poenis haud exiturum fore. Sin vero satisfactum fuerit postulationi meae, spero vincula mea non diu teneri, sed extemplo absolvi. Et hoc illis et tibi signum redemptionis meae certissimum, si recurrens huc adveneris, et me hic non inveneris; sicque cum salute ad propria regredieris. Est et aliud signum prae manibus, quod tibi absque dilatione monstratur in canibus. Nam habebis eos penes te, qui in primis reversi essent, nisi ad nutum Domini in hoc loco subsisterent. Eadem hora cum canes adventassent, regressus est homo et praesentia canum placans dominum suum, cum festinatione ibat ad viduam et ad filios illius quem noviter allocutus est defuncti, ac indicabat illis quae audierat et viderat in abditis montis. Qui mox, flentes pro malo quod factum est, poenitentiam egerunt, nec non eleemosynis animam redimere festinarunt, reddentes praedium eis de quibus mandaverat qui erat in poenis. Tunc rogatu omnium recurrens homo ad montem ubi promissum speratae absolutionis accepit, per immensae pietatis fontem, ne sibi solitudo et tenebrae terrori essent et horrori, assumptis comitibus cum lumine intravit, et alterum praedicto signo absolutum invenit, et alterum in castigatione derelictum non solum vidit sed etiam invidit. Exiens vero inde inter fideles divulgare studuit gratiarum actiones. » #Ammonicius.@# « Quid sibi vult hoc quod in purgatoria castigatione tribulae ferreae sunt visae, ac exhibita lapidum flagella, nec non duorum parium alter est ibi relictus, alter quidem per absolutionem est inde sublatus? Quaestio siquidem et admiratio super hujusmodi rebus digna, certa exspectat absolutionis signa. » #Collectitius.@# « Si velles, o Ammonici, contentus esse tempore prisco scriptis, lectis et dictis in talia, quae de talibus rebus inveniuntur edita, credo tibi posse absolutionem sufficere, quam beatus Gregorius in Dialogorum libro, sciscitationibus Petri satisfaciens, de talibus visionibus plano sermone olim scribendo exposuit. Nunc vero quia improbitatem tuam aliter avertere non possum, dicam breviter quid mihi de his videatur. Bene quoque et convenienter tribulae visae sunt, secundum id quod propheta testatur, dicens: Tribulabitur ibi fortis. Quod autem peccatores laborare visi sunt in saxorum flagellis, manifestissime increpat duritiam humanae pravitatis. Cui Psalmista minatur dicens: Multa flagella peccatoris. Quod vero unus per gratiam est assumptus et alter per judicis justitiam in poena est derelictus, optime convenit evangelicae sententiae, qua designatur trifarium genus hominum, Domino dicente: Erunt duo in lecto uno, unus assumetur et alter relinquetur. Erunt duae molentes in unum, una assumetur et altera relinquetur. Erunt duo in agro, unus assumetur et alter relinquetur. » #Ammonicius.@# « Solutio triplicis quaestionis tam per brevitatem quam per utilitatem sui admodum placet sensibus meis. » #Collectitius@# « Et humilitati meae placet, in nomine sanctae Trinitatis claudere librum, quia sol cum fine brevis die culae jam petit occasum. » #Ammonicius.@# « Feliciter. Amen. » CARMEN ACROSTICHUM DE BEATO EMMERAMMO E mmeramme tui S dignator adesse ministri S M entes cum cord E precibus his ablue sord E M oribus ac torti S confer medicamina forti S E mundi curi S Monachos pius eripe duri S R egum sic reg I potes et nos subdere leg I A ulica quam prisc O non tangunt tempera disc O M ultis hinc ome N Christi dat denique nome N M unere perfect O sua donans secla profect O V irtus alma
null
bb8b33c4-934d-49e3-9834-5d762fd41548
latin_170m_raw
null
None
None
None
cruci S quae signat lumine luci S S ub quo salvus eri T quisquis bona maxima queri T M agnis magne pate R minimis et humillime frater R A urea dans sacr A cunctis dimitte piacl A R ecto sub duct V fac nos fore non sine fruct V T estis Heimramm I memor ob nos presulis alm I I s famulos place T tibi, nobis commoda preste T R ite decem numer A sex addito, sic capis ist A A ntea conscript E res ac verissime dict E L ibrum materian T istum simul atque perornan T M enfredus doct E quem Saxo dictitat et apt E V erbis ornato R sensu subtilis arato R S i quis per nome N me queritat, ergo diocte N Arnoldum norit, relevamen cui siet Amen AD PROVISOREM SANCTI EMMERAMMI QUID DEBEAT EI VEL RATIONI Domno BURCHARDO ad optima quaeque haud tardo, pro paterna quidem dignitate reverendo, ac plurigena probitate diligendo, ARNOLDUS, adprime sibi utpote abbati exin ceteris merito suppositus, veruntamen rebus monasterii prepositus, quicquid fidelis domino servus, seu magistro discipulus. Inprimis cum beatissimi martiris Emmerammi patrociniis non ego solus, sed etiam mecum ejus generalis monachorum coetus gratificatur Deo, antehac misericordiam suam multipliciter parvitati nostrae impertito, nunc vero solita clementia circa nos manifestius uso--in hoc procul dubio, quod vos tali de loco destinavit ad nos, in quo hactenus ipso donante et sanctissima Virgine Maria adjuvante abundant patres ac fratres, sive apud Dominum sive apud seculum valde nobiles et laudabiles, qui cum ratione sua noverunt et aliena tractare--unde et ego ultimus verae rationis alumnus, pro hac vestro sub regimine probanda, occasionem sumpsi ac fiduciam, presentem scribere epistolam; quae quamvis inscitiae meae historiam partim videatur continere, tamen in vili scemate prenominati necnon sepe nominandi patroni nostri dulcissimae tota famulatur memoriae. Igitur libris in divinis legendis et intelligendis, peccatis meis facientibus, admodum fui segnis, et ut verum fer, adhuc non sum indemnis. Cujus emendationem vicii ut ceterorum cum habere possem exemplis majorum, impedimento erat nolle, et abusivum illud quod dicunt neglegere. Quadam autem die quendam e fratribus, concretum et conscolasticum meum, presente me, aculeum mortis contigit obire. Is ergo in ipso mortis articulo quid viderit, etiam non loquens astantibus patefecit. Nam cum levatum e lecto humi deposuissemus, primum brachiis quasi contra aliquem reluctatus, demum ad sinistram acutissime flectens obtutus, adeo abhorrebat a facie inimici, ut oculorum versione capitisque aversione ac inpulsu, ut gestum exprimam, capitali, pene loco sibi astantes propelleret; et ut patesceret, quantum fides Christi valet ubi meritum habet, quantumve deest ubi mortua est, nisu quo potuit dextram manum extendit, signum salutis facere volens; sed exprimere minime valens, subita concussione contremuit, ac pallore obductus irriguit; sicque exalavit. Nos vero, singultibus psalmodiam intercipientibus, omnes pariter in luctum conversi sumus. Quis enim ibi non fleret, ubi quisque infirmitatis propriae intra conscientiam commonitus, vix effari posset pre fletibus, cum et ego post annos aliquot, teste Christo, haud absque gemitu et fletu hec scripserim memoriaeque tradiderim? Juvenis namque floridus, frater etiam coaetaneus, in puerili lascivia consentaneus, super quo innitebar, baculus arundineus versus est mihi in colubrum, ita ut fugerem. Inde absterritus subduxi me, quibus eatenus ob gloriolam seculi adhesi, libris paganis, et saniore consilio inplicabar divinis. Tunc primum coepi discernere, quae distantia esset inter lucem et tenebras, inter Dominum et Belial. Tum quoque ad me aliquantulum reversus, ex parte collegi, qui fuerint scriptores ecclesiastici. In quorum varietate pulcherrima enotavi beatissimum Christi confessorem Hilarium, alti cordis virum, quam longe sit a lectione simpliciorum fratrum; Ambrosium, quam disertus et orthodoxus; Joannem Constantinopolitanum, quam jocundus et aureus; Gregorium Nazazenum, doctor quam mirificus et anastasificus; Hieronimum, quam brevis et rectus; Augustinum, quam facundus et profundus; Gregorium papam Romanum, quam dulcis et clarus; Ysidorum Hispanum, quam succinctus et distinctus. Hi siquidem et horum precessores vel successores valde venerabiles et utiles operatores jam habundanter hauriebant e fontibus Salvatoris, quae dulcissima caritate propinarent nobis. Quorum cum legissem opera, quae peritissimis probabilia, mihi vero pro captu meo videbantur etiam mirabilia, auctoritate simul et venusti sermonis dulcore delectabar.
null
ac0cf4be-af56-485a-a0df-e04e99ba9b02
latin_170m_raw
null
None
None
None
Sed contrario admodum amaricabar in gestis videlicet domesticis, clarissimi patroni nostri Emmerammi martyris, dudum a quodam, qui se Cirinum, id est heredem, nominat, Frisingensis ecclesiae episcopo, ut puto recte scriptis, ante nos autem majorum neglegentia depravatis. Quae cum, abbate id penite fieri permittente, simplici animo emendare vellem, et in confusionem loci nostri diutius incorrecta stare nollem, consurgunt, adversum me quorundam animi fratrum dicentium, haud equum, a me dictis antiquitatis quid addi vel minui, maxime cum haec peritiores omiserint. Quibus videtur probum meapte sic temperare responsum. Quare illi hoc fecerint, immo quod utile fuit hac in parte non fecerint, a vilitate mei temerarium est discussum iri. Hoc tantum dixerim pace eorum et omnium bonorum, quia non solum novis vetera licet mutare, sed etiam, si sint inordinata, penitus abjicere, sin vero ordinaria sed minus utilia, cum veneratione sepelire; et quia dispensatione divina a precedentibus multa relinquuntur sequentibus, in quibus possint mereri alicujus aut admissionem aut remissionem peccati. Quod cavendum hujuscemodi simplicitate, seu, quo verius dicam, stoliditate, etiam rustici nos monent, qui peccare illos putant, qui arbores succidant, in quibus pagani auguriari solebant. Quid plura? Cedens emulis ad tempus, per abbatis imperium abripui me in Saxoniae exilium, portans mecum in libello suo sanctum Emmerammum, qui suum me voluit esse servum. Ibi simulando me scire quod nescio, Meginfredum, Parthenopolitanum magistrum, pauculis beneficiis paravi mihi amicum. Hunc dum audirem frequenter disputare sapienter, mirabar ejus ingenium; ex quo et ipse agnovit meum studium. Inter familiares autem consermocinationes stilum ejus agnoscens, et propositum fixum animo tenens, postulavi ab eo, quo pro pignore amicitiae novum patrono nostro librum minus pigritaret cudere. Quod cum ille rennueret, quasi suae non esset possibilitatis, et ego opponerem debitum caritatis, ipse vero majori excusatione nostris id melius assereret convenire, et e contrario referrem, pene esse naturale cives civibus invidere: tandem victus, voluntati meae, immo beato Emmerammo animum substravit. Ut autem acceleraret me rogante, respondit serena fronte, summa diligentia in laribus probandum, quod extra parietes multorum oculis foret presentandum. Hac, ut opinor, occasione tribus annis opus mihi carissimum remansit inperfectum, dum temporibus Heinrici augustissimi imperatoris esset coeptum. Regressus ergo ad monasterium e Saxonia, ferebam mecum beatissimi martiris ymnum, quem mihi pro arrabone libri saltim vel versiculum poscenti prefatus magister metro composuit Saphico. Demum Chouonrado imperante, et nihilominus Heinrico filio ejus regnante, Gebehardo autem secundo Ratisbonensem ecclesiam regente, in adventu vestro, saepissime optatus atque diu expectatus venit libellus. Cujus universitas beato deputetur Emmerammo, materia Cirino, renovatio Meginfredo, exactio peccatori Arnoldo, usus oculum invidiae non habentibus, vitae premium omnibus ejusdem Deo dilecti martiris memoriam excolentibus. Pro cujus cultu mea exhibitione modico, debito sui permagno, quid mihi acciderit vel qualis consolatio evenerit, paucis edicam. Erat quaedam necessitas, pro qua in Pannoniam me direxerat meus abbas. Cumque periclitarer sepius in profundis Danubii decursibus, apud Pogicam caribdin, ubi esse videtur mortis hospicium, maximum experiebar periculum. Ibi enim nautae majores arripientes remos, quasi viribus suis navim evecturi de abrupto fluminis, in tantam venere desperationem, ut mutuo se intuentes ac nec muttire valentes, pre timore mortis penitus irriguissent. Tunc osculatus cruciculam, quam habui ex cervicibus pendentem, reliquias martiris de cambota continentem, cogitationes hujusmodi intra me volvere coepi: Putasne, late notus patronus hodie mihi erit per salutem hic experiendus? Mox navis ceu aliquo minitante tremefacta et interitus puteo ejecta, renatabat, nemine ducente, immo Domino regente. Tum cursu prosperato tertia die advehebar Pannoniae solo. Qua me Anastasius archiepiscopus ceteris suscepit humanius et affatur familiarius. Is cum beati Emmerammi veterem illum et viciatum legeret librum, materiam probavit cum sententiis; sed harum seriem cum veste reprehendit pendere rationis. Apud quem sex ebdomadas manen, memoriae sanctissimi patroni antiphonas aliquantas cum responsoriis composui, non tam fretus ingenio, quam dedito laudibus martiris animo. Has prefatus episcopus monachos et clericos suos fecit discere, et in ecclesia die ipsius natali publice celebrare; secundum quod scriptum est: #Recedant vetera@# #de ore vestro@#, deponens veterem illius cantum, quem nostri potius cantant ex
null
eabdeccf-30de-486b-98cc-40370758e4e0
latin_170m_raw
null
None
None
None
antiquitatis usu quam ullo auctoritatis ausu. His ita equidem gestis in Pannonia, et legatione, pro qua directus eram, peracta, Noricum repetii, et in ea revisens Ratis onam, satis karitative suscipiebar a fratribus, quibus et hoc dignetur reddere Dominus. Hic cum de sancto Emmerammo dulce clarumve quiddam aut audire aut videre summo desiderio quaeritarem, per somnum visionem accepi talem. Beatus Emmerammus pallio viridi quasi velatus, meridiana parte ante fores ecclesiae videbatur mihi jacere in lecto bene ac decenter ornato. Quem ut fratres ecclesiam intrare volentes viderunt, timore perterriti recesserunt. Ego autem solus relictus, adeo fui curiosus, ut ad gradus juxta tres arcus flexis genibus in eum intenderem, donec vultum detegeret, ac Latino sermone diceret: #Tibi conceditur videre faciem meam, quia in laudibus meis sudasti.@# Cujus cum viderem valde candidam et splendidam faciem, nullatenus dicere possum, quam magnum cordi meo fuerit jubilum. Hoc tantum tacitus mecum reputabam: « Fortassis in die novissimo pro me dicturus est Christo: #Domine, da mihi hunc peccatorem.@# » In quo tunc experrectus, et adhuc, ut verum fatear. nequam ac non rectus, ne jucundae visionis gaudia prepediant peccata mea, apud eum, cujus melior est super vitas misericordia, optinere cupio prece vestra necnon patrum et fratrum oratione continua. De cetero quod instat, epistola conclusionem postulat; in qua vos ignorare nolo, quod antiquus operis hujus scriptor librum suum finit in eo, quod volumini de miraculis beatissimi martiris, hoc et anterioribus tribus diligentia mea enucleatius positis, pro capitulo datum est quarto. Quae vero secuntur, auctoritate vestra contra aemulos defendendus, humili asscripsi stilo, uno tantum ordine prepostero ob similitudinem rei interposito, pro memoria mei et eorum qui mecum in monasterio memores esse potuerunt factorum ob Christi martirem signorum. Ad quae et ad ceteras ejus laudes propagandas, vita vestra vigeat, dignitas polleat, paternitas valeat, Domino donante, Amen. #Explicit epistolaris apologia de ratione vel veterum immutatione.@# CAPITULA LIBRI PRIMI. 3. #De homine a latronibus capto, et bis venundato, qui post exilium trienne patriam revisens, cum@# 1. #De episcopis vel ducibus Paguariae, et de hereticis per sanctum Bonifacium ab ea expulsis, necnon miraculis ad sepulchrum beati Emmerammi frequentatis, atque de secunda illius translatione.@# 2. #De muliere adultera, quae martiris ecclesiam ingredi nullatenus potuit, antequam per confessionem ad poenitentiam se purgavit.@# grandi miraculo se presentavit beato Emmerammo. 4. #De puella, quae integrum annum permansit jejuna, et ad memoriam martiris est communi vitae restituta.@# 5. #De beneficiis principum seu comitum judicumque donariis sancto Emmerammo collatis, et de triumpho mirabili, quem Arnolfus imperator evidentissimo ejusdem testis adjutorio obtinuit.@# 6. #De Tutone episcopo spiritu prophetiae ditato, et de rege Chuonrado apud Sanctum Emmerammum pro incauta jussione morbo gravato.@# 7. #De homine, qui in convivio principis rennuens caritatem martiris, colapho percussus est terrifico.@# 8. #De monacho sancti Emmerammi qui in periculis maris eum sibi adesse sensit per beneficia liberatoris.@# 12. #De miseriis queis usque in presens afficiuntur homines@# 9. #De apostata monacho bis a demone correpto, ac toties precibus et meritis beati Emmerammi liberato.@# 10. #De quodam demoniaco a legione miserabiliter possesso, cui gratia Salvatoris mirabiliter salutem reddidit ad memoriam martiris Christi.@# 11. #De quodam stirpigena Lantperti tyranni, qui una hora bina caecitate prohibitus est ingredi ecclesiam martiris Christi.@# tyrannicae posteritatis, et de quorundam ejusdem stirpis conversione humilique oblatione, ac Adalrammi duritia virtute martiris mirum in modum mollificata. 13. #De duodecim viris, qui juraverant contra jus in altare martiris, multiplici poena consumptis.@# 14. #De hoc, quod contigit in quadam muliercula, pro furto calicis paralysi multata et apud Sanctum Emmerammum mirifice sanata.@# 15. #De eo, quod et Judei minime diffitentur, miracula in ecclesia sancti Emmerammi saepissime facta.@# 16. #De paralytico apud Sanctum Emmerammum curato.@# 17. #De obitu Michaelis episcopi, et de signo campani.@# 1. #De episcopis vel ducibus Paguariae, et de hereticis per sanctum Bonifacium ab ea expulsis, necnon miraculis ad sepulchrum beati Emmerammi frequentatis
null
6b2dc6b5-bd79-43d8-8b65-7991163bd603
latin_170m_raw
null
None
None
None
, atque de secunda illius translatione.@# PROOEMIUM LIBRI I DE MIRACULIS BEATI EMMERAMMI. Vivunt merita sanctorum in ecclesiis, et potentius existunt ipsi, quamvis ab oculis nostris ablati, quam inter conversantes putarentur. Quod licet creditum firmo teneamus proposito deprehensum, miracula tamen asstipulantur nobis, et imperitiam brutae infidelitatis arguunt, dum ad exanimes sanctorum reliquias impossibile languentium ad posse redit, et quod non fuit ad esse; fraudatis circa hunc rerum cardinem cunctis secularium potentatibus. Nam si eniterentur vel regalis potentia, quae preminet, vel artificalis ulla sollertia quae interdum hiantia supplet, quomodo repararent habitum caeco? Haec cum constent, nullum prudentis fidei consequentia latent. Quapropter quia scribimus vobis, in quibus vivificator Spiritus carismatum suorum heredem vivam plantavit fidem, pauca de multis miraculis, quae divina pietas testi suo Emmerammo donavit, dicemus, vel ab aliis dicta repetimus; quia vobis facit de invisibilibus vel etiam de nondum factis experimentum preteritarum substantia rerum et argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). EXPLICIT PROLOGUS. INCIPIT LIBER PRIMUS. 1. Igitur martiris Christi Emmerammi corpore sacro apud Ratisbonam honorifice humato, et ad sepulchrum ejus minime fraudatis fidei merito quaerentibus presidia divinae pietatis, tandem multo sub hujusmodi beneficiis tempore evoluto, ecclesiae presulatum ejusdem vir venerandus regendum suscepit Gaubaldus, ante quem non solum haec eadem de qua nunc nobis est sermo, sed et ceterae in Bajoaria absque certis episcopis post Romana tempora erant ecclesiae. Quia enim nuper christianitatem acceperant Norici, immiserant se illis heretici, qui, ut in aliis regionibus facere consueverant, fas ibi nefasque confuderant. Horum alii se dicentes episcopos esse, alii presbyteros, alii diversi ordinis clericos, adinventiones suas technis quibusdam subornabant, sicque populum cum principibus per plures annos seducebant. Quippe hic error bonis omnibus invisus, sed a perversis periculosissime annisus, maxime adolevit sub ducibus, quorum nomina partim ignoramus, partim scita cautelae gratia supersedemus. Temporibus autem, quibus tantae pesti remedia parabantur, hi duces principabantur: Dioto scilicet, vir illuster, cui filii in regnum non successerant. Item alius Theodo, vir strenuus et alacer, sub quo clarissimus Christi confessor Routpertus cum aliis Dei servitoribus Juvavium devenit, ibique cursum presentis vitae consummavit . Sub quo sanctus Corbinianus Frisingiam accessit. Is ergo dux filios habuit successores in regno, Diotpertum videlicet atque Grimaldum; post quos ducatum genti huic prebuit Hucbertus, qui beato Georgio et sancto Emmerammo sub quodam Rathario adventitio episcopo donaverat curtem, quae in pitaciis, e quibus haec excerpsimus, Pirchinwanch nuncupatur. Hujus atqui ducis temporibus beatissimus presul Bonifacius ob curam, quam circa oves Dominicas habuit maximam, ingressus Bajoariam nonnullos hereticorum ex ea depulit; sed eos generaliter, uti voluit, eliminare non potuit. Quo Franciam reverso et prefato duce defuncto, sub principe Pipino gentis hujus ducatum adeptus est Udilo. Qui missis in Italiam legatariis, sanctum Bonifacium rogavit e Roma revertentem ( #an.@# 739), quod denuo Noricas gentes sub sua potestate dignaretur visitare degentes. Cujus legationi et nihilominus petitioni libenter annuens Deo plenus antistes, in Bajoariam profectionem accelerat, sperans se correcturum quod ante non poterat. Hic Domino cooperante ac prefato duce asstipulante, ecclesiastica jura decernens, penitus exstirpavit hereticos, et universos fugavit scismaticos. Provinciam vero in parrochias divisit, et episcopos in his canonica ordinatione constituit. Inter quos predictum Gaubaldum Hiatospolitanae sedi prefecit. Qui dum sibi credita foveret necnon adaugeret ovilia, inter cetera, quae bene disposuit et ordinavit, consilium iniit cum clero, quo sepulchrum aperiret beato Emmerammo. Quod crebris miraculis fieri debere clamitantibus, communis omnium comprobavit assensus. Quid plura? Die statuto translationis et elevationis cunctorum vota concurrunt; ad laudes martiris, tanto tempore inter mortales sub neglegentia quiescentis, innumera sexus utriusque turma confluxerat. Ad ea, quae saepe audierant, martiris beneficia clarius videnda, festinant cuncti, novis interesse gaudiis properant universi. Demum electi sacerdotes cum diaconibus ac aliis ad aperiendum sepulchrum necessariis, populum extra ecclesiam ejecerant, et ostia intro seris munierunt. Cumque tremebunda religione a sepulchro humum resolvissent, necnon etiam lapidem superpositum a parte dextra in laevam submovissent mensura tantum quasi palmi et semis, timor super omnes irruit, ita ut pre pavore nimio laborantium manus a lapide laberentur. Ex quo terrore perculsi viribusque dissoluti, in terram ceciderunt. Unus
null
d6aab05b-e9c7-4aa0-9843-11e075534ac0
latin_170m_raw
null
None
None
None
autem ex illis, qui a dextris stabant, pectus lapidi supponens, tamdiu solus hunc, cum esset ingens, haud sua valitudine sustentabat, quousque ceteri posse resumerent et succurrendo manus ad incepta consererent. Tunc tanta celeritate et securitate amoverunt, ac si in se gravitatis pondus minime haberet. Quid vero hoc trifario miraculo insinuatur, nisi quod prophetico ore predicatur: #Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem? (Psal. LXVII, 36.) @# Ob reverentiam enim sui martiris virtus Altissimi hos terribiliter stravit, sed ad ejus laudes in pristinas vires mirabiliter restauravit. Tertio uni sacris cineribus famulanti impertivit fortitudinis munus ad gloriam nominis sui, qui est trinus et unus. Pro quo triplicato signo sacerdotes venerandi gratias agentes almae Trinitati, cum magno cleri populique tripudio incomparabilem purpurati corporis thesaurum e tumulo, quo eatenus reconditus erat, auferentes, in monumentum novum venerabile transtulerunt; quod ad id satis accurate jam paraverunt. In quo principes auri laminas et argenti apparatu pulcherrimo fecerunt affigi, easque gemmarum ordine vario distingui. Quorum spiritibus et nobis simul peccatoribus per intercessiones clarissimi sui testis Emmerammi dignetur Dominus propitiari! 2. Quidam vir in Frisingensi episcopio, quoniam fraudata est oculorum officio, conjugem suam dimisit, aliamque extra preceptum Dei duxit. Qua culpa adulterum illum cum superducta, episcopi, in cujus hoc erat dioecesi, animadversio convenit; convictumque ex regulari poenitentia multavit. Sed persuasoris instinctu pertinax mulier ab illicitis amplexibus divelli non potuit, sed cum ad beati Emmerammi ecclesiam conventus fieri debuisset, et eadem mulier, commeantibus illuc sociata, properaret, in loco, qui Vivarius appellatur, unde ecclesiam intuita fuit, ducentis fere ab urbe passibus, ut nota commissi sceleris eam exagitaret. Coepit autem tremore nimio concuti, et dissoluta humi devolvi; et cum erecta fuisset a sociis, si processum voluit, procedere non valuit; si redire studuit, redeundi facultatem non habuit. His in angustiis a superveniente sacerdote quodam deprehensa requisita est, quo crimine circumventa pateretur talia. Hoc relato sicut erat, ad episcopum suum regredi ab eodem est presbytero commonita. Quod dum fecisset et effusa in lacrymas vulnus aperiret et satisfactionem ex puro corde promitteret, suscepta Ecclesiasticae formae medicina, ad medicum suum beatum Emmerammum, expers animae vulneris, et corporei secura doloris, processit. Qua in re facile colligitur, quam longe separantur incerti a regno Dei, qui sic differuntur ab ingressu domorum electorum suorum. Quod ne nobis contingat, fortissima Christi medicina prohibeat. 3. Cum virtutum odoribus aromatizans beatus Emmerammus populos ad se traheret undequessecus, contigit quendam virum fidelem, qui bona intentione, ut finis probabat, illuc solus iter carpebat, in loco, qui dicitur Verroniwaida, quod sermo Latinus exprimit Longinqua pascua, latrones incidisse, qui eum detentum et expoliatum Orientalibus Francis vendiderunt. Et factus est alias emptitius, qui ad memoriam martiris voluit esse adventitius. Quidam vero, qui hunc exinde venundatum accepit, sub venali commercio tradidit cuidam Turingo in finibus Parathanorum, ad id temporis crudelium paganorum. Cumque se homo Christianus vicinum cerneret gentilibus, idolorumve cultoribus, coepit nisu quo potuit domino suo temporali tam praesenti quam absenti, ratum et promptum exhibere famulatum. Erat autem in lignis operandi peritia instructus; qua molendina facere solebat ad aquae ductus, ob quae, et venustam aedificiorum compositionem admodum charus fuit domino servus. Unde et aliquibus retinaculis cupiens hunc sibimet facere firmum et fidum, viduam juvenculam, secundum carnis hujus putredinem, speciosam, quam reliquit conservus ejus absque filiorum procreatione, in matrimonium illi temptabat sociare. Quam renuens, sorte, non mente, captivus respondit dicens: « Uxorem legitimam in patria reliqui, cum pro innumeris meis huc traderer peccatis. » Nunc ergo ea vivente quomodo aliam super ducam? Quibus verbis permotus dominus asperrimos sermones invexit dicens: « Haec mihi faciat Dominus, et haec addat, nisi hanc in matrimonium sumpseris, genti Saxonum te tradam, quae tot daemonibus per spurcam servit idololatriam. Novi etenim ac experimento didici quia si mulierem hic accipere non vis, fugere malis, quam mecum commorari in his locis, ut et de fuga confusus, et nihilominus post de precio tuo maneam defraudatus. » Cumque assiduo sermonibus hujusmodi inter se disceptarent dominus per peccatum servus, et
null
19bb16d4-fa2e-4873-8c9b-09235b5619c9
latin_170m_raw
null
None
None
None
servus per justitiam dominus, aetate jam ac moribus senex, aliter se non posse advertens imperium domini sui declinare, quin in gentem traderetur Deum ignorantem, cujus vitam quasi mortem timuit, tandem se velle eam confitetur sibimet copulare. Tunc exhilaratus dominus adprehensam mulieris manum involvit pallio, et, ut moris est nuptiarum, seni sub testibus eam in matrimonium concessit; sicque discessit. Religiosus autem senex accepta muliere perrexit ad domum haereditatis invisae, in qua cubiculum intrantes, et alimenta juxta consuetudinem nuptiarum, percipientes, lectum, quem ipsa paraverat, haud parili animo ascenderunt. Cui senex: « Praevide, inquit, charissima filia, ne hac thalami commixtione summum offendamus artificem, quia temporalis vitae gaudia paucis diebus deficiunt, sed aeterna animarum detrimenta parturiunt. Fruere itaque artificio meo in deliciis, et hoc tantum indulge, ne me sub jugo copulationis hujus, conjuge vivente, praecipites in interitum. » Illa autem, carnali voluptate devicta, viri sui petitioni minime assentiebatur; imo quae in aurem dixerat, domino suo palificaturam minabatur. Senex vero cum hujusmodi exhortatione se cerneret minus perficere, lasciviam sociae ac exasperatos animos, verborum blanditiis ita lenivit dicens: « Videndum est nobis, charissima soror, ne gentilium ritu, cum simus Christiani, nuptiis conveniamus, sed potius per triduum nos contineamus, Dominum deprecantes, ut det nobis filiorum procreationem, quia mulier non pro libidine, sed pro sobolis est spe assumenda. » Haec mulier cum audisset, despexit, et se convertens ad parietem, inerti se somno immersit. Religiosus autem senex cum lacrymis et intentione cordis supplicabat miserationibus omnipotentis, ut per merita et intercessiones dilecti sui martyris Emmerammi sibi dignaretur auxiliari. Cujus orationem, quia divina pietas exaudivit, eodem momento misericordissime patefecit. Nam cum et ipse prae tristitia obdormisset, vir quidam pulcherrimus ante lectum quiescentis astabat, qui baculo, quem manu gestabat, latus ejus percussit, dicens: « Surge et vade ad ecclesiam beatissimi martyris Emmerammi, quo te iterum devovisti. » Cui vir senex respondit: « Quomodo sine alimento tot terrarum ignota spatia perambulabo? » Cui iterum qui astabat adjunxit: « Surge, ne haesites, sed sume panem positum in coenaculo superiori, et ipse sufficiet in alimentum tibi, ad perfectionem itineris tui. » Vir autem post tantam visionem expergefactus, et aliquamdiu spiritus occulta scrutatus, ignorabat utrum dormiens an vigilans hanc acceperit ammonitionem. Surrexit tamen secundum edictum vigilis, et panem in coenaculo reperit, tam candidum et saporum, qualem antea nunquam viderat vel manducaverat. Quem etiam secum sumens, et caetera quae in eadem domo suppellectilis erant, ibi relinquens, tantum tulit vestitum singularem, et quam manu solebat gestare bipennem. Regressurus autem ad solitudinem sub festinatione perrexit, lachrimatas preces Domino fundens, ut per merita clarissimi martyris Emmerammi iter suum dignaretur prosperari. Quod per invia et deserta, uti optavit, prosperis continuis diebus quatuordecim pene perficiens, demum die quinta decima, hora ejusdem quasi tertia pervenit in montem contra Ratisbonam inter Danubium et Imbris fluenta jacentem. E cujus specula vinearum plantationi contigua martyris intuitus ecclesiam, magnorum videlicet operum casam, immensas Deo referebat gratias. Tunc descendens de monte atque navi transmisso flumine cum caeteris turmatim ac nihilominus certatim ad memoriam martyris pergentibus, et ipse sub omni celeritate properaverat laetus. Cumque diu optatam ingressus esset ecclesiam, adhaerens pavimento, lachrimis et precibus satisfecit trienni voto. Completa autem missarum solennitate, uti competens erat, dominica die, senex religiosus extra aditum ecclesiae egressus, panem, de quo tot diebus refectionem habuit, ostendit; historiam exilii et reversionis veraciter exposuit; duas portiones, quae ex alimento superfuerant, in conspectu totius populi, pauperibus divisit, tanti patroni beneficia clamavit in aeterna fore debere memoria. Quid super hoc dicendum vel ascribendum? nisi quod Psalmista dicit memoriale sempiternum: « Magna est gloria in salutari tuo, Domine (Psal. XX); » gloriam et magnum decorem imposuisti super eum. O Jesu benigne, hoc tantum ad te sub ejus patrocinio licet dicere, ut sicut illum dedisti multis validum patronum, ita interpellationibus ejus, hic et in aeternum sis nobis propitius. 4. Erat quaedam puella in Frisingensis ecclesiae dioecesi constituta. Haec, ut solita erat, primo diluculo progreditur ad exercitationem curae pastoralis,
null
0f2c4d92-67ce-49c1-b340-28f851a4b42a
latin_170m_raw
null
None
None
None
quo scilicet ad pascua duceret pecora sui genitoris Contigit autem eam occulto ibi Dei judicio subito talem spiritus accipere immutationem, ut nil alimenti in usum vitae omnino sumere vellet. Quo parentes viso, nec non cognati rescito, sub stupore eam convenerunt; ac primum obsecrando, dein increpando, demum omnigeno conatu, ut alimentum sumeret, angariaverunt. Sed illa perinde modis omnibus universa, quae mandi et bibi possunt, recusabat percipere, cibi potusque fassa delectationem se minime habere. Propinqui vero puellae aquam lacte mixtam ori per vim infundentes temptabant, si forte vel tenuem glutire posset liquorem. Cujus gustum dum invita sorberet, erecto statim collo sanguine confectum revomebat. Tunc parentes, quod quirent facere ignorantes, consilium inierunt, ut eam Joseph Frisingensi episcopo praesentarent. sperantes ejus auctoritate filiam communi reddere vitae. Quorum spebus dum ille satisfacere tentaret. puellam sub austeritate arguens, ut ederet, coegit. Illa autem quasi quisquilias esum potumve respuens, non solum illa die incoenata remansit, sed et jam annum integrum haud absque manuum opere jejuna complevit. Facies vero illius nimis erat pallida et sanguinis exhausta. Quod quidem nobis valde mirum, sed incredibile videtur animis hominum aut omnino brutorum, seu coelestis oraculi speculum minus clare intuitorum. Non enim est impossibile apud Dominum omne verbum (Luc. I). Et illud: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV). Qui solus novit, quare homo caecus natus fuerit, et cur tantam rem in muliercula fecerit, cujusque meritis salutem ejus concedere voluit, et quibus voluit, per nocturnas visiones revelavit: quia puella mortalibus diu portentui habita, ad memoriam martyris Emmerammi deberet deduci. Quod ut parentibus innotuit, propere ac alacriter filiam assumentes, dum ad urbem, quae sacrum ejus corpus amplectitur, proficisci vellent, sed ob itineris prolixitatem ire diffiderent, secum eam ducunt ad locum, ubi testis fidelis purpuratum accepit martyrii triumphum. In quo ut solo tenus humillata, pro posse et nosse oravit, erecta surgit, panem poscit, qui cum adest, stat sana et est. Christiani qui aderant, mirabilia Christi videntes, laudabant eum, etiam tunc fortassis vociferantes; nos vero ipsum collaudamus nunc, sub silentio haec reminiscentes vel pronunciantis officio legentes. Tu autem, martyr alme, piorum votis Emmeramme colende, pro cujus veneratione panis vivus miraculum hoc fecit in pane, apud cum nobis obtine ut illud in regno super mensam illius cum justis edamus et bibamus. 5. Quanto honore et qua reverentia, quo affectu principes beatum Emmerammum coluerint, inter cetera sibi ab his collata predia seu preciosa donaria testantur: ad orientem provinciae hujus Lunaelacus optimo pisce vividus, unde regius cibus, ad occidentem vero vinifer cespes Spalticus, e quo regius potus. Attestatur quoque territorium Ratisponense et praedium regale, quod a fastigio montis meridiani inter vias publicas usque ad muros ipsius monasterii a Carolo Magno traditum est beato Emmerammo et monachis ejus sub imperiali testamento. Hic inter caetera quae regis more ac imperiali potentia constituit et ordinavit, ducem Tassilonem regno privans, cum filio Diotone monachum esse compulit; nec non sedem Ratisbonensis episcopi a ducibus prioribus extra urbem translatam, ad martyris videlicet S. Emmerammi basilicam, infra urbis ejusdem muros constitutae, beati Petri apostoli sub Simperto episcopo restituit Ecclesiae. Locum autem martyris in patrocinium sui honestavit munificentia regali, subdens eum illi qui ibi inthronizatus fuerat sede pontificali. Duces vero, qui ante hunc principem sub regibus Francorum Bajoariae regebant ducatum, quae bona beato Emmerammo contulerint, pitacia eorum et testamenta penes nos satis indicant inventa. Hujus autem filius, piae memoriae imperator Hludovicus, et qui illi fuerant successores in regno, comites quoque ac optimates, nec non etiam judiciariae dignitatis perplures, quantis quibusve rebus predictum ditaverint locum, testatur pars non solum major, sed etiam melior episcopatus Reginae civitatis. Ex his autem omnibus, qui Christi martirem reverenter colebant seu cum reverentia diligebant, eo quod pre ceteris ejusdem cultui deditus esset, excipiendum mihi rectius puto persuavis memoriae Arnolfum, Carolomanni filium, primo Bajoariae ducem, dein Franciae regem, novissime autem ob beati Petri defensionem, post victorias mirificas ( #an.@# 887-899), Romae factum imperatorem; sub quo etiam veluti fundamentum quoddam martiris almi miraculis scribendis ponere volo;
null
23a4e19d-a4a0-4a4f-af61-2f3148d28390
latin_170m_raw
null
None
None
None
quia hinc exordium sumens, utpote ex noto et circa eumdem Dei martirem maxime devoto, pulchram ad ceteros principes his annotandos processionem facere potero. Is namque sperans Deum sibi sic fore propitium, elegit beatum Emmerammum vitae suae ac regno patronum, adeoque illi adhesit, ut in vicinitate monasterii regio cultui aptum construeret grande palatium. Cum ergo hujus patrocinium duris in negociis et in preliis multis satis haberet expertum, manifestius hoc sibi adesse sensit, quando Marahensi bello interfuit. Ibi enim, ut legisse me memini, primo congressu, crepitantibus hastis, qui erant tyrannicae partis viderunt acies imperatoris ab ignotis et pulcherrimis defensari viris, qui, uti dignis revelatum est, erant sancti, quorum patrociniis illo profecturus intente se commendavit. Horum quippe visu perterritis hostium cuneis, lentescebat pugna in parte adversa. Quod aegre ferens unus militum tyranni, clypeum arripuit, et primarium signum legionibus pretulit; superbe has conpellans et exhortans, quo sui exemplo animos resumerent ad pugnam. Cumque prepeti cursu in ipsum pene principem irrueret, obvium habuit senem canitie venerabilem, sed habitu terribilem, qui ei protestatus Emmerammum sibi resistere, umboni manum inseruit, ac tamdiu frustra renitentem vexavit, quousque hi, qui ejus instinctu facti sunt audaces, fierent omnes inde fugaces. Haec non ficta, sed esse veraciter facta et dicta, is qui vidit et pertulit, postea humiliatus confitetur et prodit. Hinc princeps gloriosus victoria tali oppido laetus, Ratisbonam revertitur, ubi consonis omnium in ea ecclesiarum campanis suscipitur, simulque triumphus cum miraculo predicatur et extollitur. Tunc sapienti usus consilio, et illud macte ruminans: #In die bonorum non inmemor sis malorum,@# et quia displicuerunt novem minime glorificantes cum cujus est benedictum aeternaliter nomen, per cuncta Norica monasteria misit gratifica munera. Speciali autem suo patrono Emmerammo pro gratiarum actione contulit totum palatii ornatum. In quo erat ciborium quadratum, cujus auro tectum tabulatum, fastigium serto gemmarum redimitum. Corpus vero ad geminae specimen dilectionis, similitudinem habens superioris et inferioris, sustentatur aureis octo columnellis, quae et ipsae tot virtutum seu beatitudinum instar exponunt. Erant etiam in eo evangeliorum libri plenarii, auro et gemmis tecti, scripti, picti, ac omnimodis ornati. E quibus unus est cubitalis, opere, precio, pondere siquidem talis, ut ei non facile inveniri possit aequalis. Cujus in dextra parte dispositio gemmarum centenarium etiam complet numerum, quarum quaedam adeo quantitate preminent, ut quatuor ex his calices operiant sedecim, in figuram sanctae crucis, per singulos quaternis ordine medio dispertitis. Intimus autem ordo contractior calices habet triginta duos, singulatim gemmis minoribus opertos, quibus venuste respondet extimo, amplioribus per castella dispositis nec non margaritis per propugnacula insertis deliciosissime compto. Haec autem cum largifluae principis devotioni tanto patrono minimo sufficerent, pro dono addidit argenteam craticulam predicto ciborio subponendam. Adjecit et pallia coloratu paria et varia, inter quae unum unius texturae longitudinem habuit cubitorum triginta. Verum his quid diutius immorandum! Demum quippe apud Sanctum Emmerammum sibi jussit preparari mausoleum, quo mortem obiturus eum benignius in coelis haberet patrocinantem, quem in terris utcumque vivens et valens sui suorumque optavit, immo fecit fore potentem. Hujus tui ministeriarchis animae, et nihilominus adhuc tibi famulantium catervae, potenti prece apud Omnipotentem succurre, beate Emmeramme! 6. Sub pretato itaque principe Tuto sancti Emmerammi monachus Ratisbonensi presulabatur ecclesiae, qui a septimo anno imperii illius usque ad duodecimum regni Heinrici Saxonis hac in vita permansit ( #an.@# 894-930). Hujus ergo antecessor Chunradus rex, exigentibus publicae rei utilitatibus, ad Reginam civitatem devenit ( #an.@# 918). In qua rebus, quarum gratia venerat, profligatis, ex antiqua regum consuetudine premonitus, accessit ad ecclesiam beati Emmerammi, quasi licentiam accepturus Franciam remeandi. Ubi principum sepulchra visitanti, Arnolfi scilicet imperatoris nec non Hluoduwici, qui puer immatura morte e medio excessit, a capellanis male suggestum est, ut regio jure ac potestate, suorum utpote qui fuerit antecessorum, sibi vindicaret prescriptum magni precii librum. Quem cum prenominatus episcopus dare jussus, sed hoc facere martiris timore nullatenus esset ausus, minis tandem ad id ventum est, ut librum eumdem coram principe invitus in altari exponeret. Cui tamen imprecatus est, dicens: #Debitor beati Emmerammi sit in die judicii, qui
null
2d039be6-5abe-4ad1-955c-1e292d70f242
latin_170m_raw
null
None
None
None
hunc usibus ejus subtraxerit servitii.@# Quod quantum valeret, cito experturus rex, precepit eum temere tolli et efferri. Cumque ascendisset equum, prope monasterium incurrit dysenteriae morbum. Quo tremefactus, ac in se facti commertium sentiens per cruciatus, eodem momento restituit librum beato Emmerammo, inde secum ferens dolorem, quo in Francia ultimum clausit diem ( #Dec.@# 23). Tunc venerandus antistes Tuto Christo adherens in martire suo, coronis principum Caroli, Carolomanni, Arnoldi addens de suo quantum potuit, beato Emmerammo aureum altare paravit, venustissima forma decoravit, mille gemmis ornavit. Hic atqui caecatus corpore, sed illuminatus mente, castigatae infirmitatis necessitatem vertit in animi augustam virtutem; et nequaquam valde depensans privatum si luminis, quod sibi commune esset cum muscis, talem spiritus habuit consolationem, ut per eum ventura previderet, ac ea quibus minime intererat facta patenter ediceret. Constitutus ergo apud Lunaelacum, triginta ferme rastis a Ratisbona distantem, grande in ea quadam die factum suis indicavit incendium. Hujus rei non solum probato sed etiam totius in eo pietatis testimonio, exemptus e medio, uti nobis dictat bona spes, migravit ad caelicas sedes; ibi, quem hic dilexit, patronum suum semper visurus Emmerammum. Cujus propitia intercessio famulis obtineat apud lumen verum illuminationem oculorum nostrorum, ne umquam mortis obdormiamus in portis! 7. Postquam monasterium beatissimi martiris Emmerammi, quod prius extra fuerat, coepit esse intra muros Ratisbonensium civitatis, quos Arnolfus dux, inter optimates opere diviso, cito construxerat sub rege Heinrico, filius ejus de gente Saxonum primus imperator Otto ad hanc eandem probum duxit venire civitatem ( #an.@# 954?). In qua factis et celebratis quae erant imperatorii juris, beatum Emmerammum curte regio donaverat, quam Germana lingua Halfandorf vocitat, Romana vero Adjutorii-vicum latinizat; tunc Michahel Hiatospolitanus antistes in quodam monasterii palatio imperatori parabat convivium, quo principem cum primatibus fecit recumbere secum. Cumque ritu epulantium pene forent confirmati et vino laetati, imperator ore jucundo saxonizans dicit: #Siceram cujus quis bibat, hujus et carmen canat. Beati Emmerammi bona manducavimus ac bibimus, inde mihi videtur aequum, karitate ejus finiri convivium@#. Mox aderant pincernae, propinantes singulis ad nutum imperatoris karitatem martiris. Ob cujus venerationem inter se cunctis osculum dantibus et invicem ad potum karitatis se cohortantibus, unus hanc superbe respuens dixit: #Heilram@# [f. #haec karitas] in ventre meo non habet locum, quia cibus et potus jam intrantes preoccupaverant illum.@# Adhuc lingua palpitans ex emissione verbi movebatur, et e pariete, cui amphipendulato dorso tenus innisus adhesit, colaphum tam valide conplosum accepit, ut e sessu projectus in medium palatii preceps rueret, nec non simul omnes timor et altus stupor caperet. Tum religioso monarcha cum episcopis et optimatibus ecclesiam festinanter ingresso, consonantibus campanis, Deo et martiri pro gratiarum actione laudes celebrantur ac letaniae. Sed ne forte alicui istud videatur incredibile, sciat quisque fidelis, id me nullatenus fingere, sed a quodam viro fideli atque sene, Sigibaldo nomine, sicut scripsi accepisse, qui per fidem Christi testabatur, huic se convivio interfuisse et nihilominus vera dixisse. Tu autem, sancte Emmeramme, quem Omnipotens hoc in signo, ut in ceteris, voluit honorare, preces illi pro nobis peccatoribus funde, quo per veram karitatem angelum satanae colafizantem nos possimus avertere! 8. Erar quidam sub prenominato angelici nominis episcopo beati Emmerammi monachus, nec non etiam ecclesiae custos et aedituus, nomine Adalpertus. Is Iocorum sanctorum desiderio transmarinam aggressus est peregrinationem. Qua Hierosolimam petens et cetera caelestis thesauri perlustrans ea loci sacraria, millenis adversitatibus atteritur, terra et mari temptatur, ex ipsis quoque faucibus mortis patroni sui precibus frequenter ereptus probatur. Quod semel quam evidenti signo factum fuerit, relatio ipsius hic inserta patefacit. Quadam die iter in mare fecimus navale, pro qua nobis tristem densitas nubium, collisio fluctuum, spiritus procellarum pepererunt noctem. Cumque ventis et undis hinc inde quassati jactaremur atque pericula mortem minarentur, perventum est ad hoc, ut nautae conclamitarent: « Domine non est. » Et nauclerus diceret tremulus: « Defecit. » Tum ego miser de profundis ruminans, vitae absumptis omnium spebus prae tristitia sum soporatus. In dormiendo autem videbam quasi domini mei martyris Emmerammi prae oculis
null
b3afc4e1-aa7f-468f-952c-c756a36d178b
latin_170m_raw
null
None
None
None
pendere pastoralem virgam, quam vulgo dicunt cambotam vel ferulam. Cujus unco ad faciem meam converso, sentiens adesse mihi beneficia ptaroni saepe experti, manum tentabam illi inserere, ut de profundo pelagi post se sic me adhaerentem dignaretur extrahere. Tunc certe in ipsa manus porrectione, quam veluti vigilans levabam, expergefactus vidi noctem die, laetis tristia, aeris turbida, serenitate mutata. Ad cujus spectacula exhilaratus mirabar cum mirantibus tam subitam et perniciem dextrae excelsi immutationem. Nautae vero viribus resumptis gratias referebant Deo pariter et pro salute nec non miraculi quantitate. Ego autem gratificatus omnium bonorum fonti, quod meritis nostris nequaquam potuit fieri, deputabam patrociniis beatissimi martyris Emmerammi. Per quem somnia et insomnia, qui non dormit neque dormitat efficiat nobis innoxia, et concedat posse vigilare ad opera bona. 9. Superiore quidem capitulo perscripsi, quod cucullato et monacho erat consolationi, hoc vero innectere libet, quae sint perversis timori ac nihilominus apostatis terrori. Fuit in Ratisbona homo quidam, nomine Sigibertus, lege humana seu conditione mundana liber, sed christianae veraeque libertatis indigus et aeger. Hunc accepi fantasticis adeo infestatum praestigiis, ut nullatenus dormiens vel vigilans requiem habere posset, nisi se cucullatum apud sanctum Emmerammum fecisset. Quo perpetrato, daemonum cessavit infestatio, et diversa maligni impedimenta, Martyris prece sunt sopita. Verum ille miser et infelix post aliquot dies, defensoris oblitus, suggestionibus occultis consensit illius, qui in se aperte dominium perdidit invitus. Questus ergo pro carnium olla in Aegypto relicta et poenitens quorundam se perpeti penuriam in monasterio, quorum parvam abundantiam falso reliquit in saeculo, monasticum deposuit habitum cum illo ludibrio, quod vulgus jam habet in proverbio: Hinc hinc cucullum, non ultra gravabis collum; ob paupertatem monachorum celeriter mihi revertendum ad lapidem coriorum. Hoc autem dixit, quia prius erat coriarius, seu calceamentorum sutor dolosus. Sed nequaquam diu gavisus est se monachis ita illusisse. Nam non multo post maligno spiritui est traditus. Quo urgente nimis furibundus, et jam catenatus ad sanctum Emmerammum trahitur, ac in choro ad columnam ligatur, quo cum fratres convenissent, et pro eo flebiliter orassent, interdum clamore adstantes perterrendo saltabat, interdum supinus jacebat. Novissime eum diabolus in aere suspensum tam diu tenuit, quousque fidelium votis et maxime B. Emmerammi patrociniis ei succurreret majestas divinae pietatis. Tunc demum relapsus in pavimentum per daemoniacam discerptionem erecto collo coepit evomere cruorem cum sanie. Qua cum plastrum horribiliter esset pollutum, spurcorum princeps subito omnem spurcitiam inde auferens, secum ad vitream fenestram sustulit, quam ob exitus signum comminuit, et sic inter spiritales nequitias, evanuit. Ille autem homo multos fecit annos in gravi poenitentia, exercens nudipedalia, in summa rerum miseria. Sancte Emmeramme a sancta Trinitate triplici miraculo honorate, pro nostris intercede negligentiis, apud eum, cujus clementiam nulla mortalium superant delicta. 10. Inter innumera casuum humanorum infortunia valde miserabile ac magis flebile videtur et est, quod in homines, quorum possessor esse debet Deus, ut propria domicilia intrat humani generis inimicus. Sed id revera occulto et justo fit Dei judicio. Traduntur enim interdum hujusmodi propter peccata carnis in interitum satanae, ut salvi sint spiritus in die dominici adventus. E quorum unus Gestiliub vocitatus, hospitibus pessimis permissus, nobilis genere, sed ubique miser multiplici daemone, intus diaboli, foris catena ligatus ferri, per plura Sanctorum loca mundandus deducitur. sed minime absolutus reducitur. Demum divina miseratione hoc, uti voluit, dictante, venitur ad S. Emmerammum, talium dono coelesti liberatorem magnificum. Ubi geminis devinctus catenis, adeo extitit bestialis et immanis, ut a trium viris dextra laevaque pari numero divisis, vix ab interitu sui, nec non aliorum posset cohiberi. Cumque diu oratum esset pro eo, et multis foret horrori et exemplo, ante confessionem beatissimi martyris hospes hispidus et horridus nomen confessus legionis, ejectus est ab hospite antea sibi charo, sed tunc martyris precibus admodum amaro. Tum videres, mirum in modum, si adesses, hominem paulo ante per alienas vires ossibus et nervis distentum, subito mediocri gestu corporis contentum, uno eodemque momento destitutum propriis viribus et restitutum. Is ergo Sanctorum, quos pro miseria relevanda petiverat, charitate, beato Emmerammo donatus, per eundem dulcissimum patronum gratificatur Deo,
null
341c5e11-7b2c-4545-9e67-906e7c89ed71
latin_170m_raw
null
None
None
None
simulque omnis plebs #Hiatospolitana@# conjubilat cum eo. Pro hoc, Domine dominorum, et aliis potentiae tuae miraculis, generatio praesens et futura laudabit opera tua. Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt et virtutem terribilium tuorum dicent. Cum quibus et nos humiliter ac supplicative dicimus: « Emmerammo testi tuo fideli concede salutem omnium nostri. » 11. Merita beati Emmerammi martiris quantum valeant in presentia Omnipotentis, testatur jam plus quam per trecentos annos Lantperti misera generatio tyranni. Cujus e stirpe unus die quadam cum aliis patroni nostri petens ecclesiam, cum intrare tentarent, in ipsius atrii quod huic adhaeret medietate, subita prohibitus est caecitate, ibi dum deviando manibus palparet, ac pedibus offenderet, a transeuntibus quis esset, quid pateretur, interrogatus, et genus infoelix, cum casu professus, eorum consilio et ducatu atrium est egressus. Qui mox visum recipiens, nec non pro eo quod sibi acciderat, haud satis diligenter se discutiens, ut pote alicujus oneris expeditus, intrantium turbis est conjunctus: tunc miris mira succedentibus, in ipso portarum introitu denuo caecitate percussus. Unde et a populo honorem dante Deo absque dilatione foras ejicitur, qui per evidentissimum signum a cunctis inimicus testis esse conjicitur. Hujus rei testimonium cum publico rubore homo portans secum, et valde miratus se bis caecatum atque illuminatum, repedavit ad propria, hujusmodi sermone inter conrivales et consanguineos exeunte. Noverint omnes, nulli ex posteritate #Lamperti@# accessum apud S. Emmerammum iri concessum, nisi cum magna humilitate et multum valente impetratum fuerit prece. Tu vero, magnifica lux mundi, per intercessiones martyris tui illumina tenebras cordis nostri, ne extorres simus coelestis regni, sed intromittamur nuptiis agni. 12. Nobiles quidam viri, cognatione nobis et tempore noti, quorum nomina silemus, quia verecundatur quisque proximus ob timorem pariter et angorem calamitosae pestis, quae diu multumque saevit in hominibus tyrannicae posteritatis, per diversas rerum suarum oblationes atque sacerdotum orationes ceterorumve supplicationes Deo famulantium miserunt ad beatum Emmerammum, quo liceret eis absque publica confusione domicilium requietionis ejus intrare. Quod cum videretur impetratum, ut venirent bona sub spe, ad illos est perlatum. Qui venientes cum humilitate ac tremore sunt intromissi et non infructuose admissi. Nam capita cum manibus religiose altari imponentes, professi sunt se martiri perpetuos censuales. Aliqui tradiderunt servos et ancillas, ut in conspectu tanti patroni invenirent gratias. Alii vero contulerunt possessiones prediorum, ne ultra starent in parte reorum. Alius hic reliquit triennem languorem, alius deposuit bimam debilitatem, alius jugem superavit maligni spiritus infestationem. His tandem et hujusmodi beneficiis refecti, quia antea malis innumeris erant affecti, in propria sunt reversi. Unus autem ejusdem stirpis perdurae cervicis, nomine Adalrammus, fecit quod noluit beatus Emmerammus. Vendicaverat enim sibi injuste praediorum partem, quae nepos ejus martiri sub testibus dedit in hereditatem. Pro qua conventus a primoribus et interpellatus a defensoribus, ob cordis duritiam penitus rennuit facere justiciam. Ceterum beatus Emmerammus, suorum defensor optimus, super temeritate ac malitia adeo eum afflixit, ut per aliquot septimanas aegritudo ejus sibimet et esset poenae atque horrori, amicis vero inconsolabili moerori. Unde contigit, ut frequenter mortem optaret, sed optata minime veniret. Tunc demum procul lubio ipsa rerum facie perdiscens, quia illum haberet offensum, cujus martirem inhonoraverat sanctissimum, seque dolens infelicissime vivere, et nihilominus hujusmodi vitam morte saltim haud posse finire, consilio sero, sed tamen bono, uxorem sub festinatione cum filiolo ad martirem misit, neptem scilicet meam cum nepote illuc ad restituenda predia currere fecit. Qui nocte vigiliarum ejus venientes, et mane ordinem rei mihi exponentes, a me accepto quod ad salutem pueri pertinuit consilio, hora diei natalis beatissimi martiris quasi secunda mater ad altare accessit, et primo filiorum sancto Emmerammo solvere faciens censum, deinde cum ejusdem manibus attractis more Bajoarico testibus retradidit predia, uti antea fuerant tradita, domumque est reversa. Inde mihi postea nuntius venit, qui juravit per beatum Emmerammum, praenominatum Adalrammum eadem hora tranquilla pausatione defunctum esse, qua haec traditio facta est Ratisbonae. Nos proinde, quotquot sumus tanti patroni cultores, Deo et illi gratificas concinamus laudes! 13. Magnalia Dei vehementer sunt consideranda, et sanctorum ira seu patientia nimis timenda. His etenim patrocinantibus
null
3c9db92f-7dfc-4e55-93a3-1fdabedf866f
latin_170m_raw
null
None
None
None
, clemens nobis erit Altithronus, offensis vero et spretis, per longum aut breve non stabit inultum et leve. Quod apud sanctum Emmerammum sub Michahele episcopo satis probatum seniores retulerunt nobis, qui memorabantur illius temporis. Is ergo pro rebus martiris, defensoribus assumptis, cum Pertoldo marchione conflictum habuit magnum. Cumque diu certatum esset utrimque, tandem in id partium paria convenerunt, ut duodecim virorum nobilium juramento, quod exigebat prefectus, tolleret beato Emmerammo. Super cujus altare cambota ipsius posita, homines numeri prescripti accedentes juraverunt. Sed ultione divina percussi, grande secum recedentes malum portaverunt. Cujus talione saumatizatus ex patre avus meus Arnoldus, eodem momento dextro debilitatus brachio, post paucos annos in flumine Naba solus, comitatu salvo, subita morte vitam finivit. Ceteri vero, qui conjuraverant, quid perpessi sint, breviter tangam. Alius atqui caecatus, alius strangulatus, alius insensatus, alius paralysi solutus, alius evisceratus, alius fulmine ustulatus, alius incendio propriae domus consumptus, alius mancus et monophtalmus, alius caneri morbo percussus, alius elefantiae peste foedatus, alius hydropica inflatione gravatus, miseram vitam misera morte finierunt. Unde meus ex matre avus, prenominatus scilicet comes Peratholdus, terrifica commonitione tactus, beato Emmerammo predium suburbanum, quod dicitur Isininga, per venerabilem pii abbatis Ramuoldi ordinationem . . . . ejusdem predii, donavit, illius ascribens obsequium duodecies dandum karitativo usui monachorum nec non refectioni duodenariae Christi elemosinariorum. Tu autem, sanctissime martir Emmeramme, duodenario miraculo clarificate, pro nobis peccatoribus, hactenus abusis duodecim inreligiositatibus, preces largas funde coram illo, qui hunc numerum apostolico dedicaverat choro! 14. Cum hoc certissimum habeat Christiana fides, quia hi qui in nomine Domini largi sunt in pauperes, in Deum dici debeant ac sint per omnia divites; et quia ipse dives est in omnes, universisque ad sufficientiam tribuere potest, tamen ne desint in mundo, in quibus fragilitas humana sua possit redimere peccata, suis membris in minimis quotidie sustinet onus paupertatis (Ephes. II). Quibus id levandi gratia, percursitantibus fidelium domus et hospitia, adeo quorundam parcitas obduratur et nequitia, ut prae famis ac frigoris angustia, incidere cogantur amare mortis gurgustia. Quae, conditione sub hac, quo plures miserabiliter absumat, multitudo falsorum fratrum violenter sententiam dictat. Hi siquidem non spiritu humiles, sed rebus et vitiis pauperes, per clandestinas ac evidentes rapinas Christi praepediunt pauperibus, ne solatia accipiant aliquando etiam a bonis fidelibus, a quibus boni pauperes et mali haud facile queunt discerni. Hi ut filii diaboli cum perversis ac sceleratis foederati partim exercent latrocinia in silvis et villis nimis crudelia, partim per loca sacraria, moliuntur quae penitus nefaria. Quidam vero, qui inter eos videntur quasi sanctiores, Ecclesias per hypocrysim frequentantes, ac sacrilegis ibi lucellis inhiantes, velint, nolint, evolvunt in publicum, quam vacui sint divitiarum verarum. Quid plura? Locis in sanctis ipsi non sine miraculo saepe vidimus deprehensos, quorum furta seu caetera flagitia hoc satis declarabant, quod non in spiritu et veritate veri advenerint adoratores, sed falsarii seu deceptorii adulatores (Joan. IV). Horum alii misericordia donati, et sic sunt in spiritu lenitatis salvati. Alios vero, qui videbantur corde duriores, publicae emendabant castigationes, ne impunitas tales faceret deteriores. Pars autem abscondita patientiae Sanctorum reservabatur, quia omnino a mortalibus, qui et quales fuerunt ignorabantur: exceptis his, qui sibi erant conscii hujusmodi facti. Quorum ex numero quaedam muliercula Reginae civitatis indigena, ad confessionem Christi martyris Emmerammi, cui vocabulum est de pedibus, ipsius die quadam quasi adoratura accessit. Ibi ergo calicis raptu furtivo quem super altare B. Joannis reperit, ut circumspectans se solam vidit, saluti suae nimium invidit. Quo ut secum domi occultato, nec non ejus argento plumbo peccati commutato, proprios in usus abusa est, manifesto Dei judicio paralysis morbo soluta est. Cujus molestia per biennium gravata, tandem protractis et continuis doloribus, discit quem in loco martyris offenderit; ob cujus despectam confessionem jam evidenter in corpore suo pertulit confusionem Unde et in se reversa, atque per poenitens cor suis angoribus consulere annisa, pauperculo sumptu, quem amminiculis proximorum colligere potuit, calicem novum parare curavit. Tum sacerdotibus confessa delictum, quia destituta esset officio membrorum,
null
c91cfff3-2508-49e6-be5d-6fec74d6b86b
latin_170m_raw
null
None
None
None