Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
ecclesiarum Dei loca ditare ac sublimare studuerimus, nobis id animaeque nostrae remedio parentumque nostrorum nec non regni nostri statui profuturum esse minime dubitamus. Quapropter noverit omnium Christi fidelium nostrorumque universitas qualiter nos, inspicientes interventum dilectissimae conjugis nostrae Cunigundae imperatricis Augustae, assidue monentis atque incessabiliter nobis in memoriam reducentis quod Meinwercus Paderbrunnensis ecclesiae venerabilis episcopus plus caeteris fidelibus nostris in servitute nostra jugi devotione sudavit, eidem Paderbrunnensi ecclesiae, in honorem sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Kiliani martiris nec non preciosi confessoris Liborii dedicatae, cui idem nobis dilectus antistes praeesse videtur, quoddam praedium nostrum Steini dictum, situm in pago Westfalon, in comitatu vero Bernhardi comitis, cum omnibus ejusdem praedii pertinentiis, terris videlicet cultis et incultis, curtificiis, areis, aedificiis, mancipiis utriusque sexus, pratis, pascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis vel inquirendis, caeterisque omnibus, quae quomodocunque dici sive scribi aut nominari possunt, utilitatibus ad ipsum praedium pertinentibus, per hanc nostram imperialem paginam concedimus atque largimur, et de nostro jure ac dominio in ejus jus et dominium omnino transfundimus; ea videlicet ratione ut praedictus M. episcopus sibique posthinc succedentes liberam habeant de eodem praedio ejusque pertinentiis potestatem quidquid eis placuerit ad usum ecclesiae faciendi, omnium hominum regni nostri contradictione remota. Et ut haec nostrae ingenuitatis auctoritas stabilis et inconvulsa omni posthinc permaneat tempore, hoc imperiale praeceptum inde conscriptum manu propria confirmantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum domni Henrici Romanorum invictissimi@# (L. M.) #imperatoris Augusti.@# Guntherius cancellarius vice Aribonis archicapellani recognovit. Data XIX Kal. Febr., indictione VI, anno Dominicae incarnationis 1023, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XXI, imperii autem IX. Actum Poderbrunnon feliciter. Amen. C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Si venerabilia ecclesiarum Dei loca ditare ac sublimare studuerimus, nobis id animaeque nostrae remedio parentumque nostrorum nec non regni nostri statui profuturum esse minime dubitamus. Quapropter noverit omnium Christi fidelium nostrorumque universitas qualiter nos, inspicientes interventum dilectissimae conjugis nostrae Cunigundae imperatricis Augustae, assidue monentis atque incessabiliter nobis in memoriam reducentis quod Meinwercus Paderbrunnensis ecclesiae venerabilis episcopus plus caeteris fidelibus nostris in servitute nostra jugi devotione sudavit, eidem Paderbrunnensi ecclesiae, in honorem sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Kiliani martiris nec non preciosi confessoris Liborii dedicatae, cui idem nobis dilectus antistes praeesse videtur, quoddam praedium nostrum Steini dictum, situm in pago Westfalon, in comitatu vero Bernhardi comitis, cum omnibus ejusdem praedii pertinentiis, terris videlicet cultis et incultis, curtificiis, areis, aedificiis, mancipiis utriusque sexus, pratis, pascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis vel inquirendis, caeterisque omnibus, quae quomodocunque dici sive scribi aut nominari possunt, utilitatibus ad ipsum praedium pertinentibus, per hanc nostram imperialem paginam concedimus atque largimur, et de nostro jure ac dominio in ejus jus et dominium omnino transfundimus; ea videlicet ratione ut praedictus M. episcopus sibique posthinc succedentes liberam habeant de eodem praedio ejusque pertinentiis potestatem quidquid eis placuerit ad usum ecclesiae faciendi, omnium hominum regni nostri contradictione remota. Et ut haec nostrae ingenuitatis auctoritas stabilis et inconvulsa omni posthinc permaneat tempore, hoc imperiale praeceptum inde conscriptum manu propria confirmantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum domni Henrici Romanorum invictissimi@# (L. M.) #imperatoris Augusti.@# Guntherius cancellarius vice Aribonis archicapellani recognovit. Data XIX Kal. Febr., indictione VI, anno Dominicae incarnationis 1023, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XXI, imperii autem IX. Actum Poderbrunnon feliciter. Amen. CXXXV. #S. Henrici privilegium pro eadem Ecclesia.@# (Anno eodem.)[ #Ibid.,@# p. 83.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Quoniam divinae dignationis clementia ad regendum totius rei publicae statum nos provexit suae immensae pietatis magnificentia, ante omnia ad hoc laborare debemus ut, qui corona terreni imperii gloriamur, illa inestimabilis gaudii gloria non privemur. Quod certissime posse fieri creditur, si loca ecclesiasticis obsequiis a christianis viris deputata, nostra auctoritate confirmentur et corroborentur, ut, omni exteriori inquietudine
null
612a1025-e524-463e-8bc7-fdd65a095b77
latin_170m_raw
null
None
None
None
remota, divinis laudibus in eis mancipati in pace et quiete domino servire delectentur, et, qui curis et negotiis saecularibus gravamur, eorum qui in lege ejus die ac nocte meditantur precibus a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. Quapropter omnium fidelium Christi nostrorumque noverit universitas qualiter dilectus nobis venerabilisque Meginwercus Potherbrunnensis Ecclesiae antistes, celsitudinem nostram adiit, suppliciter exorans ut monasterium, in occidentali parte Potherbrunnensis suburbii ab eo in honore sanctae Dei genitricis et perpetuae Virginis Mariae omniumque sanctorum fundatum, nostra imperiali auctoritate confirmaretur, quatenus fratres ipsius monasterii, in divino servitio jugiter permansuri, ab omni saeculari violentia et molestia remoti et muniti, tanto expeditius viam mandatorum Dei currerent, quanto eis terrenae incommoditatis impedimenta nulla obstarent. Cujus laudabilis studii intentione congaudentes, et per interventum dilectissimae conjugis nostrae Cunigundae videlicet imperatricis Augustae, aliorumque fidelium nostrorum justis petitionibus gratuito assentientes, imperiali auctoritate decrevimus ut omnia a nobis vel ab ipso venerabili episcopo de sua haereditate, vel aliunde per commutationem aut precariam, vel ab illis Dei cultoribus eidem monasterio collata, videlicet in territoriis, villis, areis, curtis, aedificiis, mancipiis utriusque sexus, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, campis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscationibus, silvis, venationibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quaesitis et inquirendis, cum omni utilitate et integritate quae ullo modo ex eis provenire poterit, ipsius monasterii abbas cum suis fratribus proprietario jure potestative habeat atque possideat, et cum episcopi licentia quidquid illis placuerit ad communem usum Ecclesiae faciat. Insuper etiam firmiter et stabile perpetuo jure sancimus ut nullus dux aut comes, aut aliqua persona parva vel magna, quemlibet abbatum ipsius monasterii cum suis fratribus super eisdem bonis inquietare, molestare aut divestire, aut aliqua judiciaria potestate se intromittere praesumat, nisi advocatus ecclesiae ab abbate et fratribus in defensorem electus et ab episcopo constitutus; eo videlicet tenore ut, jure contentus ecclesiae, cum praecepto et consilio abbatis omnia faciat atque disponat. Si quis autem hoc nostrae imperialis confirmationis edictum aliqua praesumptione infringere tentaverit, centum librarum examinati auri ad nostrum pondus compositione multetur, ut quinquaginta nostrae camerae persolvat, quinquaginta eidem Ecclesiae quam ausu temerario inquietare praesumpsit. Et, ut haec confirmatio verius credatur stabilisque et inconvulsa omni tempore habeatur, hanc imperialis edicti paginam inde conscribi, et manu propria confirmantes, sigillo nostro insigniri jussimus. #Signum domni Henrici@# (L. M.) #Romanorum invictissimi imperatoris Angusti.@# Guntherius cancellarius vice Aribonis archicappellani recognovit. Datum XVIII. Kal. Feb., indict. VI, anno Dominicae incarnationis 1023, anno vero domni Henrici secundi regnantis XXI, imperii autem ejus IX. Actum Paderbrunnon feliciter. Amen. C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Quoniam divinae dignationis clementia ad regendum totius rei publicae statum nos provexit suae immensae pietatis magnificentia, ante omnia ad hoc laborare debemus ut, qui corona terreni imperii gloriamur, illa inestimabilis gaudii gloria non privemur. Quod certissime posse fieri creditur, si loca ecclesiasticis obsequiis a christianis viris deputata, nostra auctoritate confirmentur et corroborentur, ut, omni exteriori inquietudine remota, divinis laudibus in eis mancipati in pace et quiete domino servire delectentur, et, qui curis et negotiis saecularibus gravamur, eorum qui in lege ejus die ac nocte meditantur precibus a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. Quapropter omnium fidelium Christi nostrorumque noverit universitas qualiter dilectus nobis venerabilisque Meginwercus Potherbrunnensis Ecclesiae antistes, celsitudinem nostram adiit, suppliciter exorans ut monasterium, in occidentali parte Potherbrunnensis suburbii ab eo in honore sanctae Dei genitricis et perpetuae Virginis Mariae omniumque sanctorum fundatum, nostra imperiali auctoritate confirmaretur, quatenus fratres ipsius monasterii, in divino servitio jugiter permansuri, ab omni saeculari violentia et molestia remoti et muniti, tanto expeditius viam mandatorum Dei currerent, quanto eis terrenae incommoditatis impedimenta nulla obstarent. Cujus laudabilis studii intentione congaudentes, et per interventum dilectissimae conjugis nostrae Cunigundae videlicet imperatricis Augustae, aliorumque fidelium nostrorum justis petitionibus gratuito assentientes, imperiali auctoritate decrevimus ut omnia a nobis vel ab ipso venerabili episcopo de sua haereditate, vel aliunde per commutationem aut precariam, vel ab illis Dei cultoribus eidem monasterio collata, videlicet in territoriis, villis, areis, curtis, aedificiis, mancipiis utriusque sexus, terris cultis et incultis, pratis,
null
3b4ee2e2-04d4-4a03-889f-ceb4612bd432
latin_170m_raw
null
None
None
None
pascuis, campis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscationibus, silvis, venationibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quaesitis et inquirendis, cum omni utilitate et integritate quae ullo modo ex eis provenire poterit, ipsius monasterii abbas cum suis fratribus proprietario jure potestative habeat atque possideat, et cum episcopi licentia quidquid illis placuerit ad communem usum Ecclesiae faciat. Insuper etiam firmiter et stabile perpetuo jure sancimus ut nullus dux aut comes, aut aliqua persona parva vel magna, quemlibet abbatum ipsius monasterii cum suis fratribus super eisdem bonis inquietare, molestare aut divestire, aut aliqua judiciaria potestate se intromittere praesumat, nisi advocatus ecclesiae ab abbate et fratribus in defensorem electus et ab episcopo constitutus; eo videlicet tenore ut, jure contentus ecclesiae, cum praecepto et consilio abbatis omnia faciat atque disponat. Si quis autem hoc nostrae imperialis confirmationis edictum aliqua praesumptione infringere tentaverit, centum librarum examinati auri ad nostrum pondus compositione multetur, ut quinquaginta nostrae camerae persolvat, quinquaginta eidem Ecclesiae quam ausu temerario inquietare praesumpsit. Et, ut haec confirmatio verius credatur stabilisque et inconvulsa omni tempore habeatur, hanc imperialis edicti paginam inde conscribi, et manu propria confirmantes, sigillo nostro insigniri jussimus. #Signum domni Henrici@# (L. M.) #Romanorum invictissimi imperatoris Angusti.@# Guntherius cancellarius vice Aribonis archicappellani recognovit. Datum XVIII. Kal. Feb., indict. VI, anno Dominicae incarnationis 1023, anno vero domni Henrici secundi regnantis XXI, imperii autem ejus IX. Actum Paderbrunnon feliciter. Amen. CXXXVI. #S. Heinricus Paderbornensi Ecclesiae praedia quaedam confert.@# (Anno eodem.)[ #Ibid.,@# p. 84.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Si venerabilia Ecclesiarum Dei loca ditare ac sublimare studuerimus, nobis id regnique nostri statui profuturum esse minime dubitamus. Quapropter noverit omnium Christi fidelium nostrorumque universitas qualiter nos, pro remedio animae nostrae dilectissimaeque conjugis nostrae Cunigundae videlicet imperatricis Augustae atque parentum nostrorum, nec non pro animabus fidelium nostrorum quorum ibi corpora requiescunt, Erphonis scilicet comitis atque Cononis, monasterio nostro Cofunga nominato, in honorem Domini Salvatoris sanctaeque ejus Genitricis, nec non victoriosissimae crucis atque beati Petri apostolorum principis constructo, ad usum sanctimonialium ibidem Deo servientium, quoddam nostri juris praedium Hardinghuson dictum, situm in pago . . . . in comitatu vero . . . . comitis, cum omnibus ejusdem praedii pertinentiis, terris videlicet cultis et incultis, curtificiis, areis, aedificiis, mancipiis utriusque sexus, pratis, pascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis vel inquirendis, caeterisque omnibus, quae quomodocumque dici sive scribi possunt, utilitatibus ad ipsum praedium pertinentibus, per hanc nostram imperialem paginam concedimus atque largimur, et de nostro jure ac dominio in ejus jus et dominium omnino transfundimus; ea videlicet ratione ut ipsius ecclesiae venerabilis abbatissa Ota sibique posthinc succedentes liberam habeant de eadem proprietate ejusque pertinentiis quidquid eis placuerit ad usum ecclesiae faciendi potestatem, omnium hominum regni nostri contradictione remota. Et, ut haec nostrae ingenuitatis auctoritas stabilis ac inconvulsa omni posthinc permaneat tempore, hoc imperiale praeceptum inde conscriptum manu propria confirmantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici Romanorum invictissimi@# (L. M.) #imperatoris Augusti.@# Guntherius cancellarius vice Aribonis archicappellani recognovit. Datum XIX Kal. Febr., indict. VI, anno Dominicae incarnationis 1023; anno vero domni Henrici secundi regnantis XXI, imperii autem ejus IX. Actum Paderbrunnon feliciter. Amen. C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Si venerabilia Ecclesiarum Dei loca ditare ac sublimare studuerimus, nobis id regnique nostri statui profuturum esse minime dubitamus. Quapropter noverit omnium Christi fidelium nostrorumque universitas qualiter nos, pro remedio animae nostrae dilectissimaeque conjugis nostrae Cunigundae videlicet imperatricis Augustae atque parentum nostrorum, nec non pro animabus fidelium nostrorum quorum ibi corpora requiescunt, Erphonis scilicet comitis atque Cononis, monasterio nostro Cofunga nominato, in honorem Domini Salvatoris sanctaeque ejus Genitricis, nec non victoriosissimae crucis atque beati Petri apostolorum principis constructo, ad usum sanctimonialium ibidem Deo servientium, quoddam nostri juris praedium Hardinghuson dictum, situm in pago . .
null
c7e7ee26-4c62-419f-a9c9-38bec1153d15
latin_170m_raw
null
None
None
None
. . in comitatu vero . . . . comitis, cum omnibus ejusdem praedii pertinentiis, terris videlicet cultis et incultis, curtificiis, areis, aedificiis, mancipiis utriusque sexus, pratis, pascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis vel inquirendis, caeterisque omnibus, quae quomodocumque dici sive scribi possunt, utilitatibus ad ipsum praedium pertinentibus, per hanc nostram imperialem paginam concedimus atque largimur, et de nostro jure ac dominio in ejus jus et dominium omnino transfundimus; ea videlicet ratione ut ipsius ecclesiae venerabilis abbatissa Ota sibique posthinc succedentes liberam habeant de eadem proprietate ejusque pertinentiis quidquid eis placuerit ad usum ecclesiae faciendi potestatem, omnium hominum regni nostri contradictione remota. Et, ut haec nostrae ingenuitatis auctoritas stabilis ac inconvulsa omni posthinc permaneat tempore, hoc imperiale praeceptum inde conscriptum manu propria confirmantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici Romanorum invictissimi@# (L. M.) #imperatoris Augusti.@# Guntherius cancellarius vice Aribonis archicappellani recognovit. Datum XIX Kal. Febr., indict. VI, anno Dominicae incarnationis 1023; anno vero domni Henrici secundi regnantis XXI, imperii autem ejus IX. Actum Paderbrunnon feliciter. Amen. CXXXVII. #Decretum S. Henrici II imperatoris.@# (Anno 1024, 9 Mart.)[Dronke, #Cod. diplom. Fuld.,@# p. 348.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Omnibus fidelibus, tam praesentibus quam futuris, notum fore cupimus qualiter assidua proclamatio nostras aures inquietabat ob innumeras et frequentes contentiones quae semper erant inter Vuldensem et Herveldensem familiam, quae in tantum convaluerunt ut etiam innumerabilia inter se fierent homicidia, et inde maximum detrimentum utraque pateretur Ecclesia. Quapropter ne talis ac tantae praesumptionis audacia sine digna ultione inter utrasque familias diutius remaneret, cum consensu et consilio utrorumque abbatum, Richardi Vuldensis et Arnolti Herveldensis, aliorumque fidelium nostrorum, per hujus chartulae praeceptum tale constituimus decretum: ut primum omnis injustitia quae jam per multa tempora ex utraque parte incorrecta remanserat, ab advocatis et praepositis illorum utrimque pleniter corrigatur; et deinceps, si quis ex familia utriusque ecclesiae aliquem servorum vel sancti Bonifacii vel sancti wigberti insequitur, et ausu temerario et armata manu ad occidendum vel ad depraedandum ejus curtem sive domum infregerit et eum impugnaverit, et si ille aut aufugerit aut si forte domi non fuerit vel quoquomodo ab ejus potestate sive impugnatione se liberaverit, illi qui hujus audaciae et invasionis dux et princeps fuerit, tollantur corium et capilli, et insuper in utraque maxilla ferro ad hoc facto etiam candenti bene cratetur et comburatur, reliqui ejus sequaces cute et capillis priventur. Si autem ibi occiditur, omnes qui hujus homicidii seu invasionis participes sunt supradictae poenae subjaceant. Et si ex una familia sunt ille qui occiditur et illi qui occidunt, omnes singulariter weregeldum occisi et omne debitum, sicut hactenus fecerunt, propriae Ecclesiae persolvant. Si autem ille qui occiditur ex una familia est et illi qui occidunt ex alia, auctor homicidii solus pro omnibus weregeldum persolvat. Et in quocumque loco aut ex una aut ex alia familia aliquis occiditur, nisi ille qui homicidium facit probabiles testes habeat aut per ferrum candens hoc probare valeat, quod ob aliam causam non fecisset nisi quod de in pugnatione ipsius aliter vivus effugere non potuisset, supradictae poenae subjaceat. Si autem hoc probare potest, nihil patiatur nisi quod hactenus ipsa Ecclesia pro lege habuit. Istud constitutum advocatus in cujus advocatione hoc evenerit, cum scientia utrorumque abbatum, in praesentia nuntiorum illorum fideliter adimpleat. Si vero advocatus, aut mercede conductus aut misericordia motus, aliqua calliditate hoc decretum avertere voluerit, gratia nostra et advocatione careat, nisi supra sacras reliquias hoc adfirmare audeat quod homicidam seu invasorem nusquam adquirere possit, et tamen quam citissime poterit adquirat. Et si ipse in cujus advocatione hoc evenerit reum adquirere non poterit vel noluerit, fideles alterius abbatis, si possint, adquirant et ad praedictam poenam, praesentibus nuntiis utrorumque abbatum, adpraesentent. De camerariis vero et pincernis aliisque honoratis utrorumque abbatum servitoribus hoc constituimus, ut, si quid tale aliquis illorum fecerit praedictae poenae subjaceat secundum arbitrium abbatis vel X libris denariorum redimatur. Et hoc volo firmiterque praecipio ut rem semel bene ac
null
e0f5304a-792b-4237-9e4a-19f69e71066e
latin_170m_raw
null
None
None
None
recte diffinitam nullus iterare audeat vel renovare. Si autem praedicti abbates hoc decretum adnullare cupiunt, mihi vel meo successori II libras auri uterque persolvat, conatum tamen suum non perficiant. Et, ut haec constitutio stabilis et inconvulsa permaneat, sigilli nostri inpressione hanc chartam insigniri jussimus. #Signum domni Henrici Romanorum invictissimi imperatoris (M) Augusti (S@# ) Odalricus cancellarius vice Aribonis archicapellani recognovit. Data est anno Dominicae incarnationis 1024, regnante Heinricho imperatore Augusto annos XXII, imperii vero ejus anno XI, indictione VII. Data in VII Idus Martii. Actum feliciter Babenberc. CXXXVIII. 738. #Traditio Heinrici II imperatoris.@# (Anno 1024, 26 Junii.)[Dronke, #ubi supra,@# p. 349.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divinae favente gratiae clementia, Romanorum imperator Augustus. Quoniam nostrum est de bonis nobis divinitus collatis praecipue sanctas ditare ecclesias, eidem devotioni licet perpauca munera, pia tamen, nostra praesto est voluntas in Domino qui dat praemia pro bona voluntate. Quapropter Christi [fidelium] nostrique noverit universitas qualiter nos, pro remedio animae nostrae, per interventum ac petitionem dilectae conjugis nostrae Cunigundae imperatricis Augustae, necnon et fidelis nostri Richardi Fuldensis abbatis, comitatum Stoddenstat situm in pago Moyngowe Fuldae ad altare sancti Bonifacii tali jure talique constitutione quali et debet, et a principio ab omnibus sibi placitis praelatis hucusque est habitus in potestate praedicti abbatis, sine alicujus contradictione donavimus; ea videlicet ratione ut ipsi suique successores, sicut de caeteris ejusdem abbatiae bonis, dehinc liberum habeant arbitrium quoquomodo desuper praecipiendi seu quodlibet utile praedictae ecclesiae inde faciendi. Hoc tantum caveant abbates praefati monasterii, ne vel religio monasticae consuetudinis suis temporibus cassetur, vel cura animarum sibi commissarum periclitetur, vel alimenta Deo ibidem servientium rarescant, ob hoc maxime quod Deo collata patrimonia et decimationes ecclesiarum laicorum manibus tradita polluuntur, illique Deo culpabiles inveniuntur qui pro nihilo habent quod peccata hominum super se oneraverunt. Illi enim qui terrena patrimonia Deo et sanctis conferunt, de peccatis suis exonerantur: illi vero qui oblationes fidelium recipiunt, et ea quae Deo debentur et ad Dei servitium traduntur rursus ad saecularem pompam et superbiam exercendam concedunt, oneraria peccata super se duplicant. Unde consulimus et praecipimus ut modus his ponatur et terminus. Inter haec tamen unum medium est. Oportet ut in ecclesiis multae sint facultates et maxime in Fuldensi, quia, cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Multa enim debet dare servitia et Romanae et regali curiae propter quod scriptum est: #Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.@# Quapropter consulant sibi et praeveniant scandala antequam fiant, habeantque secum quae Deo offeruntur, nec abjiciant incassum; quia cito veniet tempus quando mundus recipit quod Deo dedit, et monasteria quae jam sunt in abundantia prima erunt in rapina, ut fiat quod Salvator ait: #Abundante iniquitate, refrigescet charitas multorum.@# Praecipimus ergo sub districtione divini judicii ut omnes traditiones regum et decreta apostolicorum atque oblationes fidelium sub tuta custodia teneantur et fideliter observentur. Et, ut haec traditionis et praeceptionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni tempore permaneat, hanc paginam conscribi et sigillo nostro eam jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici invictissimi Romanorum Augusti imperatoris.@# Datum VI Jul., indict. VI Actum Goslariae feliciter. Amen. CXXXIX. #S. Henricus Ecclesiae Novariensis privilegia et possessiones confirmat et auget.@# (Anno 1024.)[Apud Baronium, #Annal. eccles.@# ad an. 1014.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina ordinante clementia, Romanorum imperator Augustus. Dum fidelium petitionibus nostrae imperialis celsitudinis assensum praebuerimus, eos nostro servitio promptiores ac devotiores esse minime dubitamus. Quapropter cunctorum Ecclesiae catholicae fidelium nostrorumque, tam praesentium quam futurorum, solertia recognoscat Petrum, venerabilem virum, sanctae Novariensis Ecclesiae episcopum, nostrumque fidelem, qui nostrae fidelitatis causa multa sustinuit, famem videlicet, sitim, aestus et frigus, et insuper et glaciosas rupes collesque satis asperos, nudis pedibus, persequentibus inimicis fugiendo superavit; qui etiam nunc praesentialiter multa damna, Harduico devastante recepit: nam ecclesiae illius sunt depraedatae, castra disrupta, domus eversae, vineae incisae, arbores decorticatae, insuper plebes ipsius et curtes ab Harduico pro beneficio suisque inimicis datae sunt; nostram imperialem adisse
null
696e4fa1-81f9-41f9-b00b-7aa9b55de5c6
latin_170m_raw
null
None
None
None
excellentiam, quatenus, pro sui laboris recompensatione et suorum, damnatorum restauratione, quemdam comitatulum, qui in valle Auxula infra ipsius episcopatus parochiam adjacere dignoscitur, praedictae ecclesiae Novariensi, cum omnibus functionibus quae de ipso comitatulo publicae parti pertinent, concederemus. Nec non etiam deprecatus est nos ut quamdam plebem, quam olim malo ordine et injusta ratione sua perdidit ecclesia, quae sita est in villa quae nominatur Trecate, non adeo procul a civitate, curtem quoque, quae Gravanola dicitur, quondam ipsius episcopi continentem, sed nunc injuste pervasa esse dignoscitur, suae Ecclesiae restitueremus. Itaque dignum est ut sui laboris praenominatus praesul retributionem a nobis suscipiat. Et, quoniam justum est ut supra nominata plebs atque curs jam dicta suo restituatur episcopatui; et ut alii nostri fideles, hoc cognoscentes, nostrae fidelitati amplius stabiliantur: ejus precibus annuentes, jam dictum comitatulum a nostro jure in ejus ecclesiae potestatem omnino transfundimus et perdonamus, et praefatam plebem atque curtem per hoc nostrae auctoritatis praeceptum jam supradictae Novariensi ecclesiae reddimus et concedimus, cum omni districtu et teloneis, piscationibus, quae in flumine Toxo, in illis scilicet locis ubi ipsa Ecclesia ex utraque fluminis tenet parte; et cum venationibus, seu omnibus rebus quae ad publicam partem ex eodem comitatulo exigi possunt, cum capellis, domo, curtili, massaritiis, casis, sediminibus, campis, pratis vineis, pascuis, silvis, stallariis, salicetis, paludibus, aquis, aquarum decursibus, molendinis, piscationibus, cultis et incultis, divisis et indivisis, terminis, concessionibus, piscariis, compariciis aliisque universis redhibitionibus, cum servis et ancillis, et aldianibus, et aldianis utriusque sexus, cum omnibus, quae dici aut vocari possunt, ad jam dictam plebem vel curtem pertinentibus vel respicientibus. Nec non et portum de Bestagno eidem plebi pertinentem, quem gloriosissimus avunculus noster Otto major supradictae sedi per praeceptum concessit; ita ut nullus marchio, comes, vicecomes, schuldasius ejus, seu quaelibet magna parvaque persona homines jam dicti comitatus, seu plebis, vel curtis audeat distringere, aut intra ipsum comitatum aliquid praesumat exigere, vel paratos facere, nec ullas redhibitiones acquirere, sed liceat memorato praesuli suisque successoribus jam saepe dictum comitatum cum supradicta plebe vel curte tenere, et omnes homines ipsius comitatus, sive ipsius plebis seu curtis, per se vel suum legatum distringere, sicut per nos vel nostrum missum distringendi essent, et omnia quae de ipso comitatu ad publicam partem pertinent, vel inde exigi possunt, et praetaxatam plebem de Trecate, atque curtem de Gravalona cum omnibus suis appendiciis vel pertinentiis habeat, teneat firmiterque possideat, tam ipse quam successores illius, qui illam, Deo favente et disponente, ipsius sedis cathedram suscepturi sunt, omni nostra nostrorumque successorum regum et imperatorum et omni hominum contradictione vel diminutione remota. Si quis igitur hoc nostrae concessionis praeceptum nefarie ausu temerario violare praesumpserit, centum libras auri optimi componere cogatur, medietatem palatio nostro, et medietatem Novariensi ecclesiae, ejusque rectori, qui pro tempore inibi habebitur. Et hoc ut verius credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria subter confirmantes, sigillique nostri impressione jussimus insigniri. #Signum Domini Henrici, serenissimi invictissimi imperatoris Augusti.@# Datum anno incarnationis Dominicae 1024, indictione duodecima, anno vero regni domini Henrici imperatoris Augusti 13, imperii anno primo. Actum Trucutanae faciliter. Amen.
null
0eb300a0-1cc2-48d7-bb5d-7deffaf1e552
latin_170m_raw
null
None
None
None
Leges et constitutiones Heinricus Dei gratia miserationis Romanorum imperator Augustus. Omnibus nostris fidelibus praesentibus etiam et futuris notum fieri volumus, quod semper rei publicae providentes, quae digna sunt, probabilium personarum nostri imperii fidelium acceptione disponimus. Cum tempore auctumni in parte Elisantiae, nostri regni pro utilitate multimoda, moraremur in civitate Argentina, quae vulgari nomine Strasburge vocatur, multorum perlatum est ad nos relatione, quod plurimi tunc erant, qui sub occasione his periculis laborabant. Unde etiam digna provisione omnibus succurrentes, adtestatione laudis quam plurium nobis adstantium fidelium, archiepiscoporum Mediolanensis videlicet et Ravennensis, episcoporum quoque Strasburgensis, Placentini, Cumani, Vercellensis, Parmensis, Aquensis, Januensis, lunensis, Vulterensis, marchionum quoque et comitum Italiensium, nobilium vero multorum, vassallorum, sapientium et judicum, inter multa quae rei publicae congruebant, tria capitula inseruimus; quae ut ab omnibus nostro subjectis imperio observentur stabilique observatione teneantur, amodo et deinceps statuimus, jubemus et firmiter praecipimus. Haec sunt quae inviolabiliter observari jubemus. Cap. 1. Quicumque ex quacumque natione legitimam uxorem accepit, vel acceperit, si eam mori contigerit sine filiis eorum amborum, vir suae uxori succedat et omnia bona ejus percipiat. 2. Quicumque propter cupiditatem rerum patrem aut matrem aut fratrem aut sororem vel nepotem, vel aliquem suum propinquum, per se aut per alium interfecerit, hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perveniat. Interfectoris vero hereditas in fisco redigatur. Ipse vero ordinante episcopo publica poenitentia subdetur. Quod si ille qui crimine arguitur, negare voluerit, per se pugnam faciat; nec liceat ei campionem pro se dare, nisi decrepita aetas aut juvenilis, aut infirmitas, pugnare prohibuerit. 3. Qui vero infra treuvam vel datum pacis osculum aliquem hominem interfecerit et negare voluerit, pugnam per se faciat; nec campionem pro se dabit, nisi sit ut dictum est supra. Si vero convictus fuerit, manum qua homicidium fecit amittat. Leges et constitutiones Heinricus Dei gratia miserationis Romanorum imperator Augustus. Omnibus nostris fidelibus praesentibus etiam et futuris notum fieri volumus, quod semper rei publicae providentes, quae digna sunt, probabilium personarum nostri imperii fidelium acceptione disponimus. Cum tempore auctumni in parte Elisantiae, nostri regni pro utilitate multimoda, moraremur in civitate Argentina, quae vulgari nomine Strasburge vocatur, multorum perlatum est ad nos relatione, quod plurimi tunc erant, qui sub occasione his periculis laborabant. Unde etiam digna provisione omnibus succurrentes, adtestatione laudis quam plurium nobis adstantium fidelium, archiepiscoporum Mediolanensis videlicet et Ravennensis, episcoporum quoque Strasburgensis, Placentini, Cumani, Vercellensis, Parmensis, Aquensis, Januensis, lunensis, Vulterensis, marchionum quoque et comitum Italiensium, nobilium vero multorum, vassallorum, sapientium et judicum, inter multa quae rei publicae congruebant, tria capitula inseruimus; quae ut ab omnibus nostro subjectis imperio observentur stabilique observatione teneantur, amodo et deinceps statuimus, jubemus et firmiter praecipimus. Haec sunt quae inviolabiliter observari jubemus. Cap. 1. Quicumque ex quacumque natione legitimam uxorem accepit, vel acceperit, si eam mori contigerit sine filiis eorum amborum, vir suae uxori succedat et omnia bona ejus percipiat. 2. Quicumque propter cupiditatem rerum patrem aut matrem aut fratrem aut sororem vel nepotem, vel aliquem suum propinquum, per se aut per alium interfecerit, hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perveniat. Interfectoris vero hereditas in fisco redigatur. Ipse vero ordinante episcopo publica poenitentia subdetur. Quod si ille qui crimine arguitur, negare voluerit, per se pugnam faciat; nec liceat ei campionem pro se dare, nisi decrepita aetas aut juvenilis, aut infirmitas, pugnare prohibuerit. 3. Qui vero infra treuvam vel datum pacis osculum aliquem hominem interfecerit et negare voluerit, pugnam per se faciat; nec campionem pro se dabit, nisi sit ut dictum est supra. Si vero convictus fuerit, manum qua homicidium fecit amittat. 2. Quicumque propter cupiditatem rerum patrem aut matrem aut fratrem aut sororem vel nepotem, vel aliquem suum propinquum, per se aut per alium interfecerit, hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perveniat. Interfectoris vero hereditas in fisco redigatur. Ipse vero ordinante episcopo publica poenitentia subdetur. Quod si ille qui crimine arguitur, negare voluerit, per se pugnam faciat; nec liceat ei campionem pro se dare
null
29de8d29-8f7d-4c9c-a83e-d82ef84e22d4
latin_170m_raw
null
None
None
None
, nisi decrepita aetas aut juvenilis, aut infirmitas, pugnare prohibuerit. 3. Qui vero infra treuvam vel datum pacis osculum aliquem hominem interfecerit et negare voluerit, pugnam per se faciat; nec campionem pro se dabit, nisi sit ut dictum est supra. Si vero convictus fuerit, manum qua homicidium fecit amittat.
null
4f5d24a9-e848-4639-b89e-89a9d38e413f
latin_170m_raw
null
None
None
None
Bulla de canonizatione S. Cunegundis Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Theumoni episcopo, et dilectis filiis capitulo Babenbergensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum secundum evangelicam veritatem (Matth. V, 15) nemo accendat lucernam et ponat illam sub modio, sed super candelabrum, ut omnes qui in domo sunt videant; pium pariter et justum est, ut quos Deus merito sanctitatis coronat et honorat in coelis, nos venerationis officio laudemus et glorificemus in terris: cum ipse potius laudetur et glorificetur in illis, qui est laudabilis et gloriosus in sanctis. Pietas enim promissionem habet vitae quae nunc est, et futurae, dicente Domino per Prophetam: #Dabo vos cunctis populis in laudem, gloriam et honorem@# (Deut. XXVI, 19); et per se pollicente: #Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43) @#. Nam ut suae virtutis potentiam mirabiliter manifestet, et nostrae salutis causam misericorditer operetur, fideles suos, quos semper coronat in coelo, frequenter etiam honorat in mundo, ad eorum memorias signa faciens et prodigia, per quae pravitas confundatur haeretica, et fides catholica confirmetur. Nos ergo, charissimi, quantas possumus, etsi non quantas debemus, omnipotenti Deo gratiarum referimus actiones, qui in diebus nostris, ad confirmationem fidei catholicae et confusionem haereticae pravitatis evidenter innovat signa, et miracula potenter immutat, faciens eos coruscare miraculis, qui fidem catholicam tam corde quam ore, necnon et opere tenuerint. Inter quos beatae memoriae Cunegundis, Romanorum imperatrix Augusta, quae degens olim in mundo magnis meritis praepollebat, nunc vivens in coelo multis coruscat miraculis, ut ejus sanctitas certis indiciis comprobetur. licet enim ad hoc ut aliquis sanctus sit apud Deum in Ecclesia triumphante, sola sufficiat finalis perseverantia, testante Veritate, quae dicit: Quoniam #qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. X, 22) @#; et iterum: #Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II, 10) @#; ad hoc tamen ut ipse sanctus apud homines habeatur in Ecclesia militante, duo sunt necessaria, virtus morum, et virtus signorum, videlicet merita et miracula, ut et haec et illa sibi invicem contestentur. Non enim aut merita sine miraculis, aut miracula sine meritis plene sufficiunt ad perhibendum inter homines testimonium sanctitati: cum interdum angelus Satanae transfiguret se in angelum lucis, et quidam opera sua faciant ut ab hominibus videantur. Sed et magi Pharaonis olim signa fecerunt, et Antichristus tandem prodigia operabitur, ut, si fieri posset, in errores etiam inducantur electi. Verum cum et merita sana praecedunt, et clara succedunt miracula, certum praebent indicium sanctitatis, ut nos ad ipsius venerationem inducant quem Deus et meritis praecedentibus, et miraculis subsequentibus exhibet venerandum. Quae duo ex verbis evangelistae plenius colliguntur, qui de apostolis loquens aiebat: #Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marc. XVI, 20) @#. Sane cum ad audientiam bonae memoriae Coelestini papae, praedecessoris mei, merita et miracula praefatae imperatricis, vobis referentibus pervenissent, ut ipse de illis notitiam conciperet, certiorem, inquisitionem eorum venerabilibus fratribus nostris Augustensi et Eistetensi et bonae memoriae Wirtzburgensi episcopis, et dilectis filiis Eboracensi, lancheimensi, et Hailsbrunensi abbatibus per apostolica scripta commisit: post cujus obitum usque adeo manifestari coeperunt et multiplicari miracula, ut ex evidentia pariter et frequentia, sanctitas ejus ab omnibus quasi notoria praedicetur, sicut ex multis testimonialibus litteris episcoporum, abbatum, praepositorum et principum, necnon et aliorum multorum nuper nostro exstitit apostolatui reseratum. Venientes igitur ad apostolicam sedem ex parte vestra dilecti filii D. abbas Michelveldensis, Gundelus decanus, Cunradus custos, Marcus archidiaconus, Hermanus subdiaconus majoris ecclesiae vestrae, lupoldus diaconus sancti Stephani, Burchardus diaconus sanctae Mariae, Henricus presbyter sancti Michaelis, Henricus subdiaconus sanctae Mariae, nobis et fratribus nostris humiliter supplicarunt, ut ex plenitudine potestatis quam Jesus Christus beatissimo Petro concessit, praenominatam imperatricem sanctorum catalogo dignaremur ascribere, decernentes ejus memoriam inter sanctos ab universis fidelibus de caetero celebrandam: cum hoc sublime judicium ad eum tantum pertineat qui est beati Petri successor et vicarius Jesu Christi. Nos itaque cognoscentes, quod hoc revera judicium
null
1abb7686-a954-4026-a3b5-564f79679be7
latin_170m_raw
null
None
None
None
sublimius est inter caetera judicia judicandum, in ipsius examinatione plenariam volumus habere cautelam. Et ideo praenominatos jurisjurandi religione constrinximus, ut puram nobis super hoc dicerent veritatem. Qui jurati dixerunt quod, sicut ex celebri fama et solemni scriptura noverunt, beata Cunegundis sancto Henrico imperatori fuit matrimonialiter copulata, sed ab eo non exstitit carnaliter cognita. Unde cum dominus imperator ageret in extremis, principibus et parentibus inquit de illa: « Qualem mihi eam assignastis, talem vobis eam resigno. Virginem eam dedistis, et virginem reddo. » Suam ergo virginitatem Domino consecravit et servavit intactam: ita quod cum aliquando, instigante humani generis inimico, suspicio quaedam contra ipsam fuisset exorta, ipsa, ut suam innocentiam demonstraret, super ignitos vomeres nudis plantis incessit, et processit illaesa. Item sanctus imperator Henricus et haec imperatrix egregia Cunegundis de propriis facultatibus Bambengergensem fundaverunt ecclesiam et dotaverunt; quam cum suis omnibus pertinentiis ex fervore devotionis quam ad apostolicam sedem habebant, beato Petro apostolorum principi obtulerunt, annuum ei censum, ad indicium quod juris sit Ecclesiae Romanae, solventes: sed et alia plurima beneficia piis locis et venerabilibus ecclesiis contulerunt, Christum sibi facientes haeredem. Haec et alia retulere de meritis: de miraculis asserentes, quod eis praesentibus et videntibus ad memoriam huius virginis caeci visum, claudi gressum, muti verbum, et surdi recuperaverunt auditum, aliisque languoribus impetiti frequenter et evidenter plenam consecuti sunt sanitatem; et, quod est mirabilis novitatis et novi miraculi, pulvis de tumulo ejus assumptus saepe conversus est in frumentum. Nos ergo de meritis et miraculis ejus multis et magnis non solum testimoniis, sed et testibus certiores effecti, cum secundum Prophetam laudandus sit Deus in sanctis suis; de fratrum nostrorum consilio, et pontificum multorum apud sedem apostolicam existentium, ipsam beatam virginem Cunegundem catalogo sanctorum ascripsimus, ejusque memoriam inter sanctos decrevimus celebrandam. Quapropter universitatem vestram monemus et hortamur in Domino, per apostolica scrita mandantes, quatenus quod nos solemniter et caute statuimus, vos humiliter et devote servetis, ut meritis ejus et precibus apud misericordissimum judicem indulgentiam consequamur. Collectam autem et alias orationes in commemoratione ejus dicendas edidimus, quas in hac pagina duximus subscribendas: ORATIO. Omnipotens et misericors Deus, qui a gloria tua nullum excipis sexum, nullamque conditionem excludis, te suppliciter exoramus, ut sicut beatae Cunegundi virgini tuae, post terreni culmen imperii, coelestis regni solium contulisti, ita meritis ejus et precibus, nobis quoque famulis tuis aeternae felicitatis praemia largiaris. Per Dominum. SECRETA. Sacrificium laudis tuae tibi, Domine Deus noster, offerimus, tuam clementiam implorantes, ut per hujus sacramenti virtutem, intercedente beata Cunegunde virgine tua, nos et a peccatis expedias, et a periculis tuearis. Per Dominum. COMPlENDA. Sacramentum redemptionis humanae, quod in honore beatae Cunegundis obtulimus, tibi nos, Domine, reddat acceptos, ut per hoc quod et accepimus ipsi de tuo, et suscepisti de nostro, in tui semper unione vivamus: qui cum Patre. Datum laterani III Nonas Aprilis, pontificatus nostri anno tertio. Bulla de canonizatione S. Cunegundis Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Theumoni episcopo, et dilectis filiis capitulo Babenbergensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum secundum evangelicam veritatem (Matth. V, 15) nemo accendat lucernam et ponat illam sub modio, sed super candelabrum, ut omnes qui in domo sunt videant; pium pariter et justum est, ut quos Deus merito sanctitatis coronat et honorat in coelis, nos venerationis officio laudemus et glorificemus in terris: cum ipse potius laudetur et glorificetur in illis, qui est laudabilis et gloriosus in sanctis. Pietas enim promissionem habet vitae quae nunc est, et futurae, dicente Domino per Prophetam: #Dabo vos cunctis populis in laudem, gloriam et honorem@# (Deut. XXVI, 19); et per se pollicente: #Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43) @#. Nam ut suae virtutis potentiam mirabiliter manifestet, et nostrae salutis causam misericorditer operetur, fideles suos, quos semper coronat in coelo, frequenter etiam honorat in mundo, ad eorum memorias signa faciens et prodigia, per quae pravitas confundatur haeretica, et fides catholica confirmetur. Nos ergo, charissimi, quantas possumus, etsi non
null
3ddcb5b1-2801-4e9c-85a3-29fbad22212e
latin_170m_raw
null
None
None
None
quantas debemus, omnipotenti Deo gratiarum referimus actiones, qui in diebus nostris, ad confirmationem fidei catholicae et confusionem haereticae pravitatis evidenter innovat signa, et miracula potenter immutat, faciens eos coruscare miraculis, qui fidem catholicam tam corde quam ore, necnon et opere tenuerint. Inter quos beatae memoriae Cunegundis, Romanorum imperatrix Augusta, quae degens olim in mundo magnis meritis praepollebat, nunc vivens in coelo multis coruscat miraculis, ut ejus sanctitas certis indiciis comprobetur. licet enim ad hoc ut aliquis sanctus sit apud Deum in Ecclesia triumphante, sola sufficiat finalis perseverantia, testante Veritate, quae dicit: Quoniam #qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. X, 22) @#; et iterum: #Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II, 10) @#; ad hoc tamen ut ipse sanctus apud homines habeatur in Ecclesia militante, duo sunt necessaria, virtus morum, et virtus signorum, videlicet merita et miracula, ut et haec et illa sibi invicem contestentur. Non enim aut merita sine miraculis, aut miracula sine meritis plene sufficiunt ad perhibendum inter homines testimonium sanctitati: cum interdum angelus Satanae transfiguret se in angelum lucis, et quidam opera sua faciant ut ab hominibus videantur. Sed et magi Pharaonis olim signa fecerunt, et Antichristus tandem prodigia operabitur, ut, si fieri posset, in errores etiam inducantur electi. Verum cum et merita sana praecedunt, et clara succedunt miracula, certum praebent indicium sanctitatis, ut nos ad ipsius venerationem inducant quem Deus et meritis praecedentibus, et miraculis subsequentibus exhibet venerandum. Quae duo ex verbis evangelistae plenius colliguntur, qui de apostolis loquens aiebat: #Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marc. XVI, 20) @#. Sane cum ad audientiam bonae memoriae Coelestini papae, praedecessoris mei, merita et miracula praefatae imperatricis, vobis referentibus pervenissent, ut ipse de illis notitiam conciperet, certiorem, inquisitionem eorum venerabilibus fratribus nostris Augustensi et Eistetensi et bonae memoriae Wirtzburgensi episcopis, et dilectis filiis Eboracensi, lancheimensi, et Hailsbrunensi abbatibus per apostolica scripta commisit: post cujus obitum usque adeo manifestari coeperunt et multiplicari miracula, ut ex evidentia pariter et frequentia, sanctitas ejus ab omnibus quasi notoria praedicetur, sicut ex multis testimonialibus litteris episcoporum, abbatum, praepositorum et principum, necnon et aliorum multorum nuper nostro exstitit apostolatui reseratum. Venientes igitur ad apostolicam sedem ex parte vestra dilecti filii D. abbas Michelveldensis, Gundelus decanus, Cunradus custos, Marcus archidiaconus, Hermanus subdiaconus majoris ecclesiae vestrae, lupoldus diaconus sancti Stephani, Burchardus diaconus sanctae Mariae, Henricus presbyter sancti Michaelis, Henricus subdiaconus sanctae Mariae, nobis et fratribus nostris humiliter supplicarunt, ut ex plenitudine potestatis quam Jesus Christus beatissimo Petro concessit, praenominatam imperatricem sanctorum catalogo dignaremur ascribere, decernentes ejus memoriam inter sanctos ab universis fidelibus de caetero celebrandam: cum hoc sublime judicium ad eum tantum pertineat qui est beati Petri successor et vicarius Jesu Christi. Nos itaque cognoscentes, quod hoc revera judicium sublimius est inter caetera judicia judicandum, in ipsius examinatione plenariam volumus habere cautelam. Et ideo praenominatos jurisjurandi religione constrinximus, ut puram nobis super hoc dicerent veritatem. Qui jurati dixerunt quod, sicut ex celebri fama et solemni scriptura noverunt, beata Cunegundis sancto Henrico imperatori fuit matrimonialiter copulata, sed ab eo non exstitit carnaliter cognita. Unde cum dominus imperator ageret in extremis, principibus et parentibus inquit de illa: « Qualem mihi eam assignastis, talem vobis eam resigno. Virginem eam dedistis, et virginem reddo. » Suam ergo virginitatem Domino consecravit et servavit intactam: ita quod cum aliquando, instigante humani generis inimico, suspicio quaedam contra ipsam fuisset exorta, ipsa, ut suam innocentiam demonstraret, super ignitos vomeres nudis plantis incessit, et processit illaesa. Item sanctus imperator Henricus et haec imperatrix egregia Cunegundis de propriis facultatibus Bambengergensem fundaverunt ecclesiam et dotaverunt; quam cum suis omnibus pertinentiis ex fervore devotionis quam ad apostolicam sedem habebant, beato Petro apostolorum principi obtulerunt, annuum ei censum, ad indicium quod juris sit Ecclesiae Romanae, solventes: sed et alia plurima beneficia piis locis et venerabilibus ecclesiis contulerunt, Christum sibi facientes haeredem. Haec et alia retulere de meritis: de miraculis asserentes,
null
e93b44a3-f6fe-450f-a5af-a9105002e0f5
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod eis praesentibus et videntibus ad memoriam huius virginis caeci visum, claudi gressum, muti verbum, et surdi recuperaverunt auditum, aliisque languoribus impetiti frequenter et evidenter plenam consecuti sunt sanitatem; et, quod est mirabilis novitatis et novi miraculi, pulvis de tumulo ejus assumptus saepe conversus est in frumentum. Nos ergo de meritis et miraculis ejus multis et magnis non solum testimoniis, sed et testibus certiores effecti, cum secundum Prophetam laudandus sit Deus in sanctis suis; de fratrum nostrorum consilio, et pontificum multorum apud sedem apostolicam existentium, ipsam beatam virginem Cunegundem catalogo sanctorum ascripsimus, ejusque memoriam inter sanctos decrevimus celebrandam. Quapropter universitatem vestram monemus et hortamur in Domino, per apostolica scrita mandantes, quatenus quod nos solemniter et caute statuimus, vos humiliter et devote servetis, ut meritis ejus et precibus apud misericordissimum judicem indulgentiam consequamur. Collectam autem et alias orationes in commemoratione ejus dicendas edidimus, quas in hac pagina duximus subscribendas: ORATIO. Omnipotens et misericors Deus, qui a gloria tua nullum excipis sexum, nullamque conditionem excludis, te suppliciter exoramus, ut sicut beatae Cunegundi virgini tuae, post terreni culmen imperii, coelestis regni solium contulisti, ita meritis ejus et precibus, nobis quoque famulis tuis aeternae felicitatis praemia largiaris. Per Dominum. SECRETA. Sacrificium laudis tuae tibi, Domine Deus noster, offerimus, tuam clementiam implorantes, ut per hujus sacramenti virtutem, intercedente beata Cunegunde virgine tua, nos et a peccatis expedias, et a periculis tuearis. Per Dominum. COMPlENDA. Sacramentum redemptionis humanae, quod in honore beatae Cunegundis obtulimus, tibi nos, Domine, reddat acceptos, ut per hoc quod et accepimus ipsi de tuo, et suscepisti de nostro, in tui semper unione vivamus: qui cum Patre. Datum laterani III Nonas Aprilis, pontificatus nostri anno tertio.
null
48313962-7868-434e-8ba5-ded00f2455fa
latin_170m_raw
null
None
None
None
Miracula S. Bernwardi 1. Quantis post haec miraculorum insigniis confessorem suum Dominus glorificaverit, non est nostrae parvitatis explanare. Sed ne cuncta praeterisse videamur, pauca de pluribus explicamus. 2. Puella quaedam de Erpesford oriunda, Hildegard nomine, cum multa languentium turba diversis egritudinibus vexata Hildenesheim advenit, miserabilem in modum tota contracta, ita ut genibus pectori inhaerentibus, manu dextera incurvata, cubitali mensura vix a terra subrecta, se rependo traheret. Quae per sex menses et eo amplius circa loca sanctorum reptando, mendicans a Deo salutem, a populo stipem, admonita, ut ipsa referebat, per somnum, ad tumulum beati Bernwardi reptando pervenit; et superposita eidem tumbae cerea effigie, continuo coram populo, cujus eodem tempore multitudo forte convenerat, nervorum distensione durius cruciari coepit. Quid plura? Infra biduum erecta est, ita ut non post longum tempus sana rediret. Testis est tota civitas nostra, cui, miseria notificante, dudum erat notissima. 3. Fuit in civitate nostra miles quidam ministerialis habitans. Cujus filia infantula egritudine pressa, cum desperaretur, saltem baptismi gratiam opperiri posse, pater anxius ne sine regenerationis sacramento deperiret anima, caeream imaginem ad sepulchrum beati Bernwardi deferre vovit, ut ejus meritis spacium infantulae ad baptismi tantum gratiam accipiendam optineretur a Domino. Facto voto, ilico cera effigiata, nudipes ad tumulum beatissimi praesulis adiit; qui inde rediens, infantulum ex integro convaluisse repperit. 4. Quaedam etiam puella in vico Hanovere tanto cruciabatur oculorum dolore, ut penitus elici orbibus suis ipsi oculi putarentur vi doloris. Promissa igitur oblatione ad tumbam sancti praesulis, ilico sospitate redeunte conquievit vis doloris. 5. Simili passione quidam in Runeberge vexatus, in nocte decollationis sancti Johannis Baptistae, cum jam penitus oculorum salutem desperaret, invocato ejusdem viri auxilio, in somnum resolutus est. Facto autem diluculo, penitus omni dolore fugato surrexit, eademque die cum testibus suae sanitatis ad tumulum beati praesulis gratias acturus venit. 6. Bukenem vicus est a civitate Hildenesheim per tria distans miliaria, ubi faber quidam ferrarius, Dodo nomine, tactus est infirmitate gravi per tres septimanas; ita ut manus et pedes jam praemortuos occasuros a sua compagine arbitraretur. Vocatus autem presbiter, cum jam desperaretur, advenit; cujus consilio ceterorumque propinquorum vovit, ut si infra triduum meliorari coepisset, sepulchrum beati viri Bernwardi gratias acturus visitaret. Haec cum agerentur, quarta feria ante Dominicam rogationum sequenti die ac nocte adeo convaluit, ut proxima sexta feria nudipes per iter praescriptum Hildenesheim adveniret, sic tamen luridus ore, ut ipsa facies conspecta viri audientibus fidem faceret miraculi. 7. Mulier quaedam Goslariensis Eilmod nomine a demone possessa, cum venisset ad beati memoriam, per aliquot dies ibidem horribili modo vexata, precibus ejusdem sanctissimi praesulis curata est. Septem aut plures dies postea nobiscum mansit, cotidie sepulchrum pontificale cum devotissima gratiarum actione visitavit, crebro ibidem corpori et sanguini Domini communicavit. Inde digrediens, post septimanas sex iterum rediit, et ceram duobus denariis comparatam tumbae superponens, pro sanitatis suae perseverantia retulit gratias. Testis est tota Goslaria, ubi pro mercimonii sui negocio probatur esse notissima. 8. Juvenis quidam in Boemia in sacratissima nocte Dominicae nativitatis cum duobus fratribus suis ceterisque coaevis suis ludis quibusdam invigilans, dirissimo demoni vexandus est traditus, fratribus utrisque subitanea morte praeventis, ceterisque omnibus qui eisdem infaustis ludis intererant aut morte subtractis, aut demonum vexationi contraditis. Itaque post triennium, durante infelici passione, juvenis idem ignaris parentibus huc illucque cursitans, tandem Hildenesheim pervenit. Ibi dum completorium caneretur, monasterium sancti Michahelis ingressus, tam dure ante altare sanctae Crucis vexatus est, ut omnes qui aderant horrore nimio stupidi et miseratione compuncti redderentur. Introducitur itaque vi pellentium, nimium renitens ipse, in criptam ad beati Bernwardi tumbam. Ubi diutius furore rotatus et verba blasphema garriens, ut quidam linguam ejus intelligentes, qui tunc forte aderant, cum stupore pavidi retulerunt, tandem concidit, apertoque ore inhians, liquorem spurcissimum cum fetore nimio eructans, incolumis surrexit. Postera die populo praesentatus est sanus, et ex eo per 15 ferme dies sepulchrum frequentans, et pavimentum per circuitum assidue lambendo exosculans, devotissime cum lacrimis liberatori suo gratias egit. 9. Quidam autem mercatores Bremenses cum in mari versus Angliam navigarent, tempestate
null
c921dc97-8664-4726-808a-85d27e527ec4
latin_170m_raw
null
None
None
None
gravissima praeventi sunt, ita ut, rupto fune anchore, et navi tota concussa, jam vicinum cunctis pelagus intentaret interitum. Cumque supplicatio communis et clamor lacrimabilis concreparet ad sanctorum patrocinia, repente quidam intulit, quendam sanctum pontificem Bernwardum nomine in Hildenesheim coruscare miraculis. Ejus ergo communi voto suffragium postulantes, continuo inter medios undarum vertices sine labore in solita tranquillitate portum petierunt; et in minori navicula redeuntes, anchoram suam in mari elapsam retulerunt. Exinde domum reversi, duos ex comitibus suis, quorum unus Godescalcus, alter Elvericus vocabatur, cum navicula cerea ad tumbam beati viri in feria tertia post dominicam Laetare Jerusalem pro gratiarum actione transmiserunt. Idem quoque postea simili periculo per eum liberati, argenteam anchoram per semetipsos obtulerunt. 10. Negociator quidam Hildenesheim habitabat. Hujus conjux cum die parasceve loca sanctorum more sibi annuatim consueto nudipes circuiret, thuris partem comparavit, quam ad tumbam beati Bernwardi ferre destinavit. Ergo via quae tendit ad monasterium sancti Michahelis, in aqua lutea, quae per civitatem versus urbis murum decurrit, pedes lavit, inde ad monasterium pertendit. Cumque cimiterium ejusdem aecclesiae conscendisset, agnovit elapsum esse thus quod emerat. Unde graviter, ut ferebat, animo consternata, excussis vestimentis sicubi adhesisset, eadem via qua venerat, usque ad aquam qua prius pedes laverat, querendo reversa, nichil invenit; mestaque nimium ad monasterium rediit. Inde cryptam ingressa, ante tumbam beatissimi pontificis in orationem cum largo fletu procubuit, reputans apud se, ideo oblationem sibi elapsam, quod quasi indigna fuerit eam perferre ad sancti viri memoriam. Finita oratione humili et lacrimosa, surrexit, thus perditum in manu sinistra invenit. Quod tumulo superponens cum ingenti pavore abscessit, quod gestum erat sub silentio, abscondit, donec quinto aut sexto die a familiaribus ejus proditum innotuit. Quae et postmodum cum rei gestae veritatem a quodam fratre nostro promere peteretur, non sine lacrimis eam narrare potuit. 11. Miles quidam Thietmarus nomine, ministerialis regis, in vico Hogen juxta Wiseram fluvium habitat. Hujus filius, Machelmus, annorum circiter octo, cum per quinquennium fistulae incommodo in maxilla sinistra vexaretur, omnisque medicorum in illo opera frustraretur, tandem ad tumulum sancti episcopi oblationem suam, cereum videlicet caput, ferre vovit, si infra novem dies incolumitas illi meritis beati viri redderetur. Igitur infra triduum ante tempus praeoptatum puer remedium accepit; et tertia feria infra ebdomadam pentecosten, cum patre, matre et avia, in testimonium sanitatis receptae cum votis promissis ad memoriam beati viri sospes pervenit. 12. Abbas etiam coenobii sancti Michahelis, Conradus nomine, cum quadam die causa utilitatis monasterii iter ageret, forte accidit, ut equo labente, cui insederat, tibia collisa prorsus debilis et dolore cruciatus in sella gestatoria referretur. Jussit itaque se ad sepulchrum beati pontificis Bernwardi deferri; ubi in oratione prostratus, cum vovisset se, quoad viveret, candelam nocte et interdiu ibi provisurum, incolumis continuo surrexit; quique alienis manibus est illatus, propriis pedibus est egressus. 13. Mulier quedam provinciae Marehern de civitate Olomuz, non infimis parentibus oriunda, septem annis digitis sinistrae manus in volam contractis, ejusdem brachii ulna concreta pectori paene coherente, debilis aruerat; quae multa sanctorum loca sanitatis gratia frequentare solebat. Venit itaque multo itineris labore fatigata mane 7 Kalendas Junii ad sepulchrum beati Bernwardi, ubi infra priorem missam posita, populo inspectante pristinam sanitatem recepit. Cujus rei testes idonei plurimi tunc temporis astiterunt, qui illam prius se debilem veraciter agnovisse asseruerunt. Mox ergo omnes qui huic miraculo praesentes affuerunt multique de civitate accurrentes, qui hoc factum scire potuerunt, Deum, qui tantis famulum suum glorificat miraculis, in ymnis et laudibus, campanis etiam concrepantibus, devotissime benedixerunt. 14. Quidam in Thuringia manum habens aridam omnique operis officio privatam, cum se ad beati Bernwardi memoriam cum oblationibus ire vovisset, si meritis illius sanitatem consequi promeruisset, inopinata celeritate quod optaverat adeptus est. Ille autem tantam gratiam parvipendens, et votum quod fecerat implere dissimulans, ejusdem manus itemque brachii simul debilitate multatus est. Qui, nimio dolore cogente, licet sero in se reversus, et cur hoc pateretur haut ignarus, cum oblationibus promissis ad beati confessoris auxilium invocandum ire coepit, nondumque peracto itinere, perfectam sospitatem recepit. Ut ergo ad
null
491a643c-90e4-4417-bfd2-1dccf53fe6d4
latin_170m_raw
null
None
None
None
locum pervenit, ubi sancti praesulis corpus requiescit, condignas suo sanatori gratiarum actiones persolvit, nobisque, qualiter hoc gestum sit, cum pluribus sue sanitatis testibus enarravit. 15. Alter quidam Volquardus, omni civitati nostrae notissimus, simili passione vexatus, quodam tempore cum aecclesiam beati Michahelis introductus fuisset, corporalesque medicinas sibi adhiberi petisset, quidam presbiter a Deo potius sibi sanitatem esse petendam illum admonuit, et in criptam ad beati Bernwardi tumbam spe sanitatis ire persuasit. Quo facto, vix hora dimidia transacta criptam laetus exivit, seque sanatum fuisse cunctis in aecclesia consistentibus evidenter ostendit. Qui postea septem diebus peractis revocatus, et de perseverantia sanitatis interrogatus, cum se nichil doloris habere fuisset professus, populo, cujus tunc multitudo aderat, est praesentatus; Deusque, pro eo quod factum fuerat, ab omnibus magnis laudibus est glorificatus. 16. Rusticus quidam in vico qui Liuline nuncupatur habitans, Romam ad sanctum Petrum orationis causa tendens, in eodem itinere gravi coepit infirmitate detineri. Qui cum omnimodis a carnium esu se abstinere vovisset, quoadusque ad beati Bernwardi tumbam gratias acturus venire potuisset, si per eum contigisset se a mortis periculo liberari, continuo pristinae restitutus est sanitati. 17. Puella quedam parvula Machthild nomine, de Bawaria nata, set apud nos a primis fere annis in vico Tosseim conversata, religiosi cujusdam viri sustentata elemosinis, manum habens contractam, venit ad beati Bernwardi tumbam; quam mox ut attigit, optatae salutis remedium invenit. 18. Fuit quoque Bremis mulier quedam non ignotae inter suos opinionis; cujus facies morbo ingravescente adeo intumuerat, ut narium et oculorum discretionem pene funditus ademisset. Cumque noti ejus beati pontificis Bernwardi compassionem implorassent super nimiam illius afflictionem, voventes eam sepulchrum illius visitaturam, dolor statim cessavit, et inopinata celeritate sanitas pristina rediit. 19. Fuit item in Nitelogon, qui est vicus duobus miliaribus a civitate Hildenesheim distans, puella quedam ita diversis per quinquennium passionibus et molestiis corporis affecta, ut novissime nervis et membris pene omnibus contracta, et sibi esset inutilis, et suis efficeretur gravis. Haec igitur 6 Nonas Maii vehiculo adducta, criptam basilicae nostrae difficillimo labore duobus innixa baculis irrepsit, ac se super beati viri tumbam inclinavit; ibique ab omni quo laborabat incommodo mira celeritate convaluit. Die sequenti convenit incredibilis multitudo populi nostrae civitatis, peregrinorum quoque et aliorum, qui de diversis locis ad sollempnitatem inventionis sanctae crucis eo die confluxerant, non modica turba; acceptoque testimonio a parentibus et civibus puellae de eo quod acciderat, omnipotentem Deum publicis laudibus in sancto suo devotissime glorificaverunt. Puella vero eodem die ad sua incolumis reversa est. Miracula S. Bernwardi 1. Quantis post haec miraculorum insigniis confessorem suum Dominus glorificaverit, non est nostrae parvitatis explanare. Sed ne cuncta praeterisse videamur, pauca de pluribus explicamus. 2. Puella quaedam de Erpesford oriunda, Hildegard nomine, cum multa languentium turba diversis egritudinibus vexata Hildenesheim advenit, miserabilem in modum tota contracta, ita ut genibus pectori inhaerentibus, manu dextera incurvata, cubitali mensura vix a terra subrecta, se rependo traheret. Quae per sex menses et eo amplius circa loca sanctorum reptando, mendicans a Deo salutem, a populo stipem, admonita, ut ipsa referebat, per somnum, ad tumulum beati Bernwardi reptando pervenit; et superposita eidem tumbae cerea effigie, continuo coram populo, cujus eodem tempore multitudo forte convenerat, nervorum distensione durius cruciari coepit. Quid plura? Infra biduum erecta est, ita ut non post longum tempus sana rediret. Testis est tota civitas nostra, cui, miseria notificante, dudum erat notissima. 3. Fuit in civitate nostra miles quidam ministerialis habitans. Cujus filia infantula egritudine pressa, cum desperaretur, saltem baptismi gratiam opperiri posse, pater anxius ne sine regenerationis sacramento deperiret anima, caeream imaginem ad sepulchrum beati Bernwardi deferre vovit, ut ejus meritis spacium infantulae ad baptismi tantum gratiam accipiendam optineretur a Domino. Facto voto, ilico cera effigiata, nudipes ad tumulum beatissimi praesulis adiit; qui inde rediens, infantulum ex integro convaluisse repperit. 4. Quaedam etiam puella in vico Hanovere tanto cruciabatur oculorum dolore, ut penitus elici orbibus suis ipsi oculi putarentur vi doloris. Promissa igitur oblatione ad tumbam sancti praesulis, ilico sospitate redeunte conquievit vis doloris. 5. Simili
null
66df55e9-b8ba-44dc-87ff-f03c84e22ff8
latin_170m_raw
null
None
None
None
passione quidam in Runeberge vexatus, in nocte decollationis sancti Johannis Baptistae, cum jam penitus oculorum salutem desperaret, invocato ejusdem viri auxilio, in somnum resolutus est. Facto autem diluculo, penitus omni dolore fugato surrexit, eademque die cum testibus suae sanitatis ad tumulum beati praesulis gratias acturus venit. 6. Bukenem vicus est a civitate Hildenesheim per tria distans miliaria, ubi faber quidam ferrarius, Dodo nomine, tactus est infirmitate gravi per tres septimanas; ita ut manus et pedes jam praemortuos occasuros a sua compagine arbitraretur. Vocatus autem presbiter, cum jam desperaretur, advenit; cujus consilio ceterorumque propinquorum vovit, ut si infra triduum meliorari coepisset, sepulchrum beati viri Bernwardi gratias acturus visitaret. Haec cum agerentur, quarta feria ante Dominicam rogationum sequenti die ac nocte adeo convaluit, ut proxima sexta feria nudipes per iter praescriptum Hildenesheim adveniret, sic tamen luridus ore, ut ipsa facies conspecta viri audientibus fidem faceret miraculi. 7. Mulier quaedam Goslariensis Eilmod nomine a demone possessa, cum venisset ad beati memoriam, per aliquot dies ibidem horribili modo vexata, precibus ejusdem sanctissimi praesulis curata est. Septem aut plures dies postea nobiscum mansit, cotidie sepulchrum pontificale cum devotissima gratiarum actione visitavit, crebro ibidem corpori et sanguini Domini communicavit. Inde digrediens, post septimanas sex iterum rediit, et ceram duobus denariis comparatam tumbae superponens, pro sanitatis suae perseverantia retulit gratias. Testis est tota Goslaria, ubi pro mercimonii sui negocio probatur esse notissima. 8. Juvenis quidam in Boemia in sacratissima nocte Dominicae nativitatis cum duobus fratribus suis ceterisque coaevis suis ludis quibusdam invigilans, dirissimo demoni vexandus est traditus, fratribus utrisque subitanea morte praeventis, ceterisque omnibus qui eisdem infaustis ludis intererant aut morte subtractis, aut demonum vexationi contraditis. Itaque post triennium, durante infelici passione, juvenis idem ignaris parentibus huc illucque cursitans, tandem Hildenesheim pervenit. Ibi dum completorium caneretur, monasterium sancti Michahelis ingressus, tam dure ante altare sanctae Crucis vexatus est, ut omnes qui aderant horrore nimio stupidi et miseratione compuncti redderentur. Introducitur itaque vi pellentium, nimium renitens ipse, in criptam ad beati Bernwardi tumbam. Ubi diutius furore rotatus et verba blasphema garriens, ut quidam linguam ejus intelligentes, qui tunc forte aderant, cum stupore pavidi retulerunt, tandem concidit, apertoque ore inhians, liquorem spurcissimum cum fetore nimio eructans, incolumis surrexit. Postera die populo praesentatus est sanus, et ex eo per 15 ferme dies sepulchrum frequentans, et pavimentum per circuitum assidue lambendo exosculans, devotissime cum lacrimis liberatori suo gratias egit. 9. Quidam autem mercatores Bremenses cum in mari versus Angliam navigarent, tempestate gravissima praeventi sunt, ita ut, rupto fune anchore, et navi tota concussa, jam vicinum cunctis pelagus intentaret interitum. Cumque supplicatio communis et clamor lacrimabilis concreparet ad sanctorum patrocinia, repente quidam intulit, quendam sanctum pontificem Bernwardum nomine in Hildenesheim coruscare miraculis. Ejus ergo communi voto suffragium postulantes, continuo inter medios undarum vertices sine labore in solita tranquillitate portum petierunt; et in minori navicula redeuntes, anchoram suam in mari elapsam retulerunt. Exinde domum reversi, duos ex comitibus suis, quorum unus Godescalcus, alter Elvericus vocabatur, cum navicula cerea ad tumbam beati viri in feria tertia post dominicam Laetare Jerusalem pro gratiarum actione transmiserunt. Idem quoque postea simili periculo per eum liberati, argenteam anchoram per semetipsos obtulerunt. 10. Negociator quidam Hildenesheim habitabat. Hujus conjux cum die parasceve loca sanctorum more sibi annuatim consueto nudipes circuiret, thuris partem comparavit, quam ad tumbam beati Bernwardi ferre destinavit. Ergo via quae tendit ad monasterium sancti Michahelis, in aqua lutea, quae per civitatem versus urbis murum decurrit, pedes lavit, inde ad monasterium pertendit. Cumque cimiterium ejusdem aecclesiae conscendisset, agnovit elapsum esse thus quod emerat. Unde graviter, ut ferebat, animo consternata, excussis vestimentis sicubi adhesisset, eadem via qua venerat, usque ad aquam qua prius pedes laverat, querendo reversa, nichil invenit; mestaque nimium ad monasterium rediit. Inde cryptam ingressa, ante tumbam beatissimi pontificis in orationem cum largo fletu procubuit, reputans apud se, ideo oblationem sibi elapsam, quod quasi indigna fuerit eam perferre ad sancti viri memoriam. Finita oratione humili et lacrimosa, surrexit, thus perditum in manu sinistra invenit. Quod tumulo
null
c41c1ef9-7535-4e01-b231-c8b890098256
latin_170m_raw
null
None
None
None
superponens cum ingenti pavore abscessit, quod gestum erat sub silentio, abscondit, donec quinto aut sexto die a familiaribus ejus proditum innotuit. Quae et postmodum cum rei gestae veritatem a quodam fratre nostro promere peteretur, non sine lacrimis eam narrare potuit. 11. Miles quidam Thietmarus nomine, ministerialis regis, in vico Hogen juxta Wiseram fluvium habitat. Hujus filius, Machelmus, annorum circiter octo, cum per quinquennium fistulae incommodo in maxilla sinistra vexaretur, omnisque medicorum in illo opera frustraretur, tandem ad tumulum sancti episcopi oblationem suam, cereum videlicet caput, ferre vovit, si infra novem dies incolumitas illi meritis beati viri redderetur. Igitur infra triduum ante tempus praeoptatum puer remedium accepit; et tertia feria infra ebdomadam pentecosten, cum patre, matre et avia, in testimonium sanitatis receptae cum votis promissis ad memoriam beati viri sospes pervenit. 12. Abbas etiam coenobii sancti Michahelis, Conradus nomine, cum quadam die causa utilitatis monasterii iter ageret, forte accidit, ut equo labente, cui insederat, tibia collisa prorsus debilis et dolore cruciatus in sella gestatoria referretur. Jussit itaque se ad sepulchrum beati pontificis Bernwardi deferri; ubi in oratione prostratus, cum vovisset se, quoad viveret, candelam nocte et interdiu ibi provisurum, incolumis continuo surrexit; quique alienis manibus est illatus, propriis pedibus est egressus. 13. Mulier quedam provinciae Marehern de civitate Olomuz, non infimis parentibus oriunda, septem annis digitis sinistrae manus in volam contractis, ejusdem brachii ulna concreta pectori paene coherente, debilis aruerat; quae multa sanctorum loca sanitatis gratia frequentare solebat. Venit itaque multo itineris labore fatigata mane 7 Kalendas Junii ad sepulchrum beati Bernwardi, ubi infra priorem missam posita, populo inspectante pristinam sanitatem recepit. Cujus rei testes idonei plurimi tunc temporis astiterunt, qui illam prius se debilem veraciter agnovisse asseruerunt. Mox ergo omnes qui huic miraculo praesentes affuerunt multique de civitate accurrentes, qui hoc factum scire potuerunt, Deum, qui tantis famulum suum glorificat miraculis, in ymnis et laudibus, campanis etiam concrepantibus, devotissime benedixerunt. 14. Quidam in Thuringia manum habens aridam omnique operis officio privatam, cum se ad beati Bernwardi memoriam cum oblationibus ire vovisset, si meritis illius sanitatem consequi promeruisset, inopinata celeritate quod optaverat adeptus est. Ille autem tantam gratiam parvipendens, et votum quod fecerat implere dissimulans, ejusdem manus itemque brachii simul debilitate multatus est. Qui, nimio dolore cogente, licet sero in se reversus, et cur hoc pateretur haut ignarus, cum oblationibus promissis ad beati confessoris auxilium invocandum ire coepit, nondumque peracto itinere, perfectam sospitatem recepit. Ut ergo ad locum pervenit, ubi sancti praesulis corpus requiescit, condignas suo sanatori gratiarum actiones persolvit, nobisque, qualiter hoc gestum sit, cum pluribus sue sanitatis testibus enarravit. 15. Alter quidam Volquardus, omni civitati nostrae notissimus, simili passione vexatus, quodam tempore cum aecclesiam beati Michahelis introductus fuisset, corporalesque medicinas sibi adhiberi petisset, quidam presbiter a Deo potius sibi sanitatem esse petendam illum admonuit, et in criptam ad beati Bernwardi tumbam spe sanitatis ire persuasit. Quo facto, vix hora dimidia transacta criptam laetus exivit, seque sanatum fuisse cunctis in aecclesia consistentibus evidenter ostendit. Qui postea septem diebus peractis revocatus, et de perseverantia sanitatis interrogatus, cum se nichil doloris habere fuisset professus, populo, cujus tunc multitudo aderat, est praesentatus; Deusque, pro eo quod factum fuerat, ab omnibus magnis laudibus est glorificatus. 16. Rusticus quidam in vico qui Liuline nuncupatur habitans, Romam ad sanctum Petrum orationis causa tendens, in eodem itinere gravi coepit infirmitate detineri. Qui cum omnimodis a carnium esu se abstinere vovisset, quoadusque ad beati Bernwardi tumbam gratias acturus venire potuisset, si per eum contigisset se a mortis periculo liberari, continuo pristinae restitutus est sanitati. 17. Puella quedam parvula Machthild nomine, de Bawaria nata, set apud nos a primis fere annis in vico Tosseim conversata, religiosi cujusdam viri sustentata elemosinis, manum habens contractam, venit ad beati Bernwardi tumbam; quam mox ut attigit, optatae salutis remedium invenit. 18. Fuit quoque Bremis mulier quedam non ignotae inter suos opinionis; cujus facies morbo ingravescente adeo intumuerat, ut narium et oculorum discretionem pene funditus ademisset. Cumque noti ejus beati pontificis
null
dccd1d8f-defd-4cc1-912b-3584b8b778b2
latin_170m_raw
null
None
None
None
Bernwardi compassionem implorassent super nimiam illius afflictionem, voventes eam sepulchrum illius visitaturam, dolor statim cessavit, et inopinata celeritate sanitas pristina rediit. 19. Fuit item in Nitelogon, qui est vicus duobus miliaribus a civitate Hildenesheim distans, puella quedam ita diversis per quinquennium passionibus et molestiis corporis affecta, ut novissime nervis et membris pene omnibus contracta, et sibi esset inutilis, et suis efficeretur gravis. Haec igitur 6 Nonas Maii vehiculo adducta, criptam basilicae nostrae difficillimo labore duobus innixa baculis irrepsit, ac se super beati viri tumbam inclinavit; ibique ab omni quo laborabat incommodo mira celeritate convaluit. Die sequenti convenit incredibilis multitudo populi nostrae civitatis, peregrinorum quoque et aliorum, qui de diversis locis ad sollempnitatem inventionis sanctae crucis eo die confluxerant, non modica turba; acceptoque testimonio a parentibus et civibus puellae de eo quod acciderat, omnipotentem Deum publicis laudibus in sancto suo devotissime glorificaverunt. Puella vero eodem die ad sua incolumis reversa est. 1. Quantis post haec miraculorum insigniis confessorem suum Dominus glorificaverit, non est nostrae parvitatis explanare. Sed ne cuncta praeterisse videamur, pauca de pluribus explicamus. 2. Puella quaedam de Erpesford oriunda, Hildegard nomine, cum multa languentium turba diversis egritudinibus vexata Hildenesheim advenit, miserabilem in modum tota contracta, ita ut genibus pectori inhaerentibus, manu dextera incurvata, cubitali mensura vix a terra subrecta, se rependo traheret. Quae per sex menses et eo amplius circa loca sanctorum reptando, mendicans a Deo salutem, a populo stipem, admonita, ut ipsa referebat, per somnum, ad tumulum beati Bernwardi reptando pervenit; et superposita eidem tumbae cerea effigie, continuo coram populo, cujus eodem tempore multitudo forte convenerat, nervorum distensione durius cruciari coepit. Quid plura? Infra biduum erecta est, ita ut non post longum tempus sana rediret. Testis est tota civitas nostra, cui, miseria notificante, dudum erat notissima. 3. Fuit in civitate nostra miles quidam ministerialis habitans. Cujus filia infantula egritudine pressa, cum desperaretur, saltem baptismi gratiam opperiri posse, pater anxius ne sine regenerationis sacramento deperiret anima, caeream imaginem ad sepulchrum beati Bernwardi deferre vovit, ut ejus meritis spacium infantulae ad baptismi tantum gratiam accipiendam optineretur a Domino. Facto voto, ilico cera effigiata, nudipes ad tumulum beatissimi praesulis adiit; qui inde rediens, infantulum ex integro convaluisse repperit. 4. Quaedam etiam puella in vico Hanovere tanto cruciabatur oculorum dolore, ut penitus elici orbibus suis ipsi oculi putarentur vi doloris. Promissa igitur oblatione ad tumbam sancti praesulis, ilico sospitate redeunte conquievit vis doloris. 5. Simili passione quidam in Runeberge vexatus, in nocte decollationis sancti Johannis Baptistae, cum jam penitus oculorum salutem desperaret, invocato ejusdem viri auxilio, in somnum resolutus est. Facto autem diluculo, penitus omni dolore fugato surrexit, eademque die cum testibus suae sanitatis ad tumulum beati praesulis gratias acturus venit. 6. Bukenem vicus est a civitate Hildenesheim per tria distans miliaria, ubi faber quidam ferrarius, Dodo nomine, tactus est infirmitate gravi per tres septimanas; ita ut manus et pedes jam praemortuos occasuros a sua compagine arbitraretur. Vocatus autem presbiter, cum jam desperaretur, advenit; cujus consilio ceterorumque propinquorum vovit, ut si infra triduum meliorari coepisset, sepulchrum beati viri Bernwardi gratias acturus visitaret. Haec cum agerentur, quarta feria ante Dominicam rogationum sequenti die ac nocte adeo convaluit, ut proxima sexta feria nudipes per iter praescriptum Hildenesheim adveniret, sic tamen luridus ore, ut ipsa facies conspecta viri audientibus fidem faceret miraculi. 7. Mulier quaedam Goslariensis Eilmod nomine a demone possessa, cum venisset ad beati memoriam, per aliquot dies ibidem horribili modo vexata, precibus ejusdem sanctissimi praesulis curata est. Septem aut plures dies postea nobiscum mansit, cotidie sepulchrum pontificale cum devotissima gratiarum actione visitavit, crebro ibidem corpori et sanguini Domini communicavit. Inde digrediens, post septimanas sex iterum rediit, et ceram duobus denariis comparatam tumbae superponens, pro sanitatis suae perseverantia retulit gratias. Testis est tota Goslaria, ubi pro mercimonii sui negocio probatur esse notissima. 8. Juvenis quidam in Boemia in sacratissima nocte Dominicae nativitatis cum duobus fratribus suis ceterisque coaevis suis ludis quibusdam invigilans, dirissimo demoni vexandus est traditus, fratribus utrisque subitanea morte praeventis, ceterisque omnibus qui eisdem
null
b8845f0a-0018-44c4-9f5b-81161b60b20e
latin_170m_raw
null
None
None
None
infaustis ludis intererant aut morte subtractis, aut demonum vexationi contraditis. Itaque post triennium, durante infelici passione, juvenis idem ignaris parentibus huc illucque cursitans, tandem Hildenesheim pervenit. Ibi dum completorium caneretur, monasterium sancti Michahelis ingressus, tam dure ante altare sanctae Crucis vexatus est, ut omnes qui aderant horrore nimio stupidi et miseratione compuncti redderentur. Introducitur itaque vi pellentium, nimium renitens ipse, in criptam ad beati Bernwardi tumbam. Ubi diutius furore rotatus et verba blasphema garriens, ut quidam linguam ejus intelligentes, qui tunc forte aderant, cum stupore pavidi retulerunt, tandem concidit, apertoque ore inhians, liquorem spurcissimum cum fetore nimio eructans, incolumis surrexit. Postera die populo praesentatus est sanus, et ex eo per 15 ferme dies sepulchrum frequentans, et pavimentum per circuitum assidue lambendo exosculans, devotissime cum lacrimis liberatori suo gratias egit. 9. Quidam autem mercatores Bremenses cum in mari versus Angliam navigarent, tempestate gravissima praeventi sunt, ita ut, rupto fune anchore, et navi tota concussa, jam vicinum cunctis pelagus intentaret interitum. Cumque supplicatio communis et clamor lacrimabilis concreparet ad sanctorum patrocinia, repente quidam intulit, quendam sanctum pontificem Bernwardum nomine in Hildenesheim coruscare miraculis. Ejus ergo communi voto suffragium postulantes, continuo inter medios undarum vertices sine labore in solita tranquillitate portum petierunt; et in minori navicula redeuntes, anchoram suam in mari elapsam retulerunt. Exinde domum reversi, duos ex comitibus suis, quorum unus Godescalcus, alter Elvericus vocabatur, cum navicula cerea ad tumbam beati viri in feria tertia post dominicam Laetare Jerusalem pro gratiarum actione transmiserunt. Idem quoque postea simili periculo per eum liberati, argenteam anchoram per semetipsos obtulerunt. 10. Negociator quidam Hildenesheim habitabat. Hujus conjux cum die parasceve loca sanctorum more sibi annuatim consueto nudipes circuiret, thuris partem comparavit, quam ad tumbam beati Bernwardi ferre destinavit. Ergo via quae tendit ad monasterium sancti Michahelis, in aqua lutea, quae per civitatem versus urbis murum decurrit, pedes lavit, inde ad monasterium pertendit. Cumque cimiterium ejusdem aecclesiae conscendisset, agnovit elapsum esse thus quod emerat. Unde graviter, ut ferebat, animo consternata, excussis vestimentis sicubi adhesisset, eadem via qua venerat, usque ad aquam qua prius pedes laverat, querendo reversa, nichil invenit; mestaque nimium ad monasterium rediit. Inde cryptam ingressa, ante tumbam beatissimi pontificis in orationem cum largo fletu procubuit, reputans apud se, ideo oblationem sibi elapsam, quod quasi indigna fuerit eam perferre ad sancti viri memoriam. Finita oratione humili et lacrimosa, surrexit, thus perditum in manu sinistra invenit. Quod tumulo superponens cum ingenti pavore abscessit, quod gestum erat sub silentio, abscondit, donec quinto aut sexto die a familiaribus ejus proditum innotuit. Quae et postmodum cum rei gestae veritatem a quodam fratre nostro promere peteretur, non sine lacrimis eam narrare potuit. 11. Miles quidam Thietmarus nomine, ministerialis regis, in vico Hogen juxta Wiseram fluvium habitat. Hujus filius, Machelmus, annorum circiter octo, cum per quinquennium fistulae incommodo in maxilla sinistra vexaretur, omnisque medicorum in illo opera frustraretur, tandem ad tumulum sancti episcopi oblationem suam, cereum videlicet caput, ferre vovit, si infra novem dies incolumitas illi meritis beati viri redderetur. Igitur infra triduum ante tempus praeoptatum puer remedium accepit; et tertia feria infra ebdomadam pentecosten, cum patre, matre et avia, in testimonium sanitatis receptae cum votis promissis ad memoriam beati viri sospes pervenit. 12. Abbas etiam coenobii sancti Michahelis, Conradus nomine, cum quadam die causa utilitatis monasterii iter ageret, forte accidit, ut equo labente, cui insederat, tibia collisa prorsus debilis et dolore cruciatus in sella gestatoria referretur. Jussit itaque se ad sepulchrum beati pontificis Bernwardi deferri; ubi in oratione prostratus, cum vovisset se, quoad viveret, candelam nocte et interdiu ibi provisurum, incolumis continuo surrexit; quique alienis manibus est illatus, propriis pedibus est egressus. 13. Mulier quedam provinciae Marehern de civitate Olomuz, non infimis parentibus oriunda, septem annis digitis sinistrae manus in volam contractis, ejusdem brachii ulna concreta pectori paene coherente, debilis aruerat; quae multa sanctorum loca sanitatis gratia frequentare solebat. Venit itaque multo itineris labore fatigata mane 7 Kalendas Junii ad sepulchrum beati Bernwardi, ubi infra priorem
null
3d478d83-1077-4cef-9944-e148064289f7
latin_170m_raw
null
None
None
None
missam posita, populo inspectante pristinam sanitatem recepit. Cujus rei testes idonei plurimi tunc temporis astiterunt, qui illam prius se debilem veraciter agnovisse asseruerunt. Mox ergo omnes qui huic miraculo praesentes affuerunt multique de civitate accurrentes, qui hoc factum scire potuerunt, Deum, qui tantis famulum suum glorificat miraculis, in ymnis et laudibus, campanis etiam concrepantibus, devotissime benedixerunt. 14. Quidam in Thuringia manum habens aridam omnique operis officio privatam, cum se ad beati Bernwardi memoriam cum oblationibus ire vovisset, si meritis illius sanitatem consequi promeruisset, inopinata celeritate quod optaverat adeptus est. Ille autem tantam gratiam parvipendens, et votum quod fecerat implere dissimulans, ejusdem manus itemque brachii simul debilitate multatus est. Qui, nimio dolore cogente, licet sero in se reversus, et cur hoc pateretur haut ignarus, cum oblationibus promissis ad beati confessoris auxilium invocandum ire coepit, nondumque peracto itinere, perfectam sospitatem recepit. Ut ergo ad locum pervenit, ubi sancti praesulis corpus requiescit, condignas suo sanatori gratiarum actiones persolvit, nobisque, qualiter hoc gestum sit, cum pluribus sue sanitatis testibus enarravit. 15. Alter quidam Volquardus, omni civitati nostrae notissimus, simili passione vexatus, quodam tempore cum aecclesiam beati Michahelis introductus fuisset, corporalesque medicinas sibi adhiberi petisset, quidam presbiter a Deo potius sibi sanitatem esse petendam illum admonuit, et in criptam ad beati Bernwardi tumbam spe sanitatis ire persuasit. Quo facto, vix hora dimidia transacta criptam laetus exivit, seque sanatum fuisse cunctis in aecclesia consistentibus evidenter ostendit. Qui postea septem diebus peractis revocatus, et de perseverantia sanitatis interrogatus, cum se nichil doloris habere fuisset professus, populo, cujus tunc multitudo aderat, est praesentatus; Deusque, pro eo quod factum fuerat, ab omnibus magnis laudibus est glorificatus. 16. Rusticus quidam in vico qui Liuline nuncupatur habitans, Romam ad sanctum Petrum orationis causa tendens, in eodem itinere gravi coepit infirmitate detineri. Qui cum omnimodis a carnium esu se abstinere vovisset, quoadusque ad beati Bernwardi tumbam gratias acturus venire potuisset, si per eum contigisset se a mortis periculo liberari, continuo pristinae restitutus est sanitati. 17. Puella quedam parvula Machthild nomine, de Bawaria nata, set apud nos a primis fere annis in vico Tosseim conversata, religiosi cujusdam viri sustentata elemosinis, manum habens contractam, venit ad beati Bernwardi tumbam; quam mox ut attigit, optatae salutis remedium invenit. 18. Fuit quoque Bremis mulier quedam non ignotae inter suos opinionis; cujus facies morbo ingravescente adeo intumuerat, ut narium et oculorum discretionem pene funditus ademisset. Cumque noti ejus beati pontificis Bernwardi compassionem implorassent super nimiam illius afflictionem, voventes eam sepulchrum illius visitaturam, dolor statim cessavit, et inopinata celeritate sanitas pristina rediit. 19. Fuit item in Nitelogon, qui est vicus duobus miliaribus a civitate Hildenesheim distans, puella quedam ita diversis per quinquennium passionibus et molestiis corporis affecta, ut novissime nervis et membris pene omnibus contracta, et sibi esset inutilis, et suis efficeretur gravis. Haec igitur 6 Nonas Maii vehiculo adducta, criptam basilicae nostrae difficillimo labore duobus innixa baculis irrepsit, ac se super beati viri tumbam inclinavit; ibique ab omni quo laborabat incommodo mira celeritate convaluit. Die sequenti convenit incredibilis multitudo populi nostrae civitatis, peregrinorum quoque et aliorum, qui de diversis locis ad sollempnitatem inventionis sanctae crucis eo die confluxerant, non modica turba; acceptoque testimonio a parentibus et civibus puellae de eo quod acciderat, omnipotentem Deum publicis laudibus in sancto suo devotissime glorificaverunt. Puella vero eodem die ad sua incolumis reversa est.
null
6a78a825-3c45-450c-9346-3812267f525a
latin_170m_raw
null
None
None
None
MONITUM. Thangmarus, natione Saxo, exeunte saeculo decimo et undecimo ineunte presbyter ecclesiae cathedralis Hildesheimensis et primicerius scholae puerorum, et saeculo undecimo ecclesiae decanus, Bernwardum litteris imbuendum moribusque instruendum sibi traditum tanta dilectione fovit, ut per totam deinde vitam quasi filium patri sibi devinciret. Bernwardo ad episcopatum Hildesheimensem provecto, ipse decanus, bibliothecarius et notarius rebus gerendis plurimum interfuit, et in negotio Gandersheimensi anno 1000 ad Willegisum archiepiscopum cum aliis legatus, eodem anno episcopum suum Romam comitatus et cum eo ex Italia reversus, mense Augusto anni 1001 una cum Eggehardo synodo Francofurtanae interfuit, tum solus ad Ottonem III et Silvestrum II legatus, Italiam revisit, in concilio Tudertino res Ecclesiae suae egit, ab imperatore mox morituro largissime remuneratus anno 1002 domum rediit, et per reliquum vitae tempus Bernwardo convixit. Cum autem summa cum episcopo familiaritate viveret, imo confessor ejus fuisse videatur, magnifica ejus gesta colligere aggressus, eodem aegre vix tandem consentiente compegit, et post obitum dilecti viri absolvit. Convenit liber in locis haud paucis cum Annalibus Hildenesheimensibus, quos ideo a nostro scriptos videri supra memoravi, et omnia fere quae narrat aut ab ipso praesente visa aut ei saltem bene nota lector facile animadvertet. De veritatis studio in tali viro minime dubitaveris. Opere absoluto, haud diu vixisse videtur; saltem anno jam 1027 Tadilonem decanum memorari legimus. Liber magno historiae commodo in ecclesia Hildesheimensi asservatus, saeculo XII ineunte miraculis beati episcopi virtuti ascriptis auctus, et anno 1193 Coelestino III oblatus, Bernwardum in numerum sanctorum referri effecit; sed nostro quoque aevo lectoribus valde acceptum se reddet, quod plurima scitu digna de Ottone III, cujus Bernwardum praeceptorem et amicum fuisse discimus, et de Heinrici II regno oblivioni praeripuit. Litis quoque Gandersheimensis, cui dirimendae imperatorem et episcopos per plures annos laborasse novimus, telam ab exordio expandit. Scriptus est stylo simplici et perspicuo. Anni initium cum Annalibus Hildenesheimensibus a nativitate Domini inchoat. Opere, paulo postquam prodierat, usus est Wolfherius in Vita duplici Godehardi episcopi, et plurima inde decerpta scripto suo inseruit; saeculo duodecimo ineunte auctori Chronicae episcoporum Hildesheimensium, exeunte auctori Historiae translationis S. Bernwardi innotuit. Arte typographica inventa, primus excerpta codicis cujusdam Hildesheimensis dedit Surius in Actis SS. die 20 Novembris, at Browerus in Sideribus Germaniae libros De vita, obitu et translatione S. Bernwardi, et de translatione S. Epiphanii cum scholiis edidit, codice usus saeculi XV, sed interpolato, ordine narrationis inverso et sermone depravato. Broweri textum Mabillonius in Actis SS. O. S. B. Saec. VI, I, p. 202, et Leibnitius in SS. Brunsw. I, 441, hic tamen adjectis paucis codicis Guelferbytani et versionis Saxonicae, quae ad textum Browerianum accedit, lectionibus, repetiverunt. Editio nostra nititur: 1. C. regio, olim monasterii S. Michaelis Hildesheimensis, a Bernwardo conditi; qui saeculo XI exaratus in fol. auro argento diversisque coloribus pictus, et lapidibus pretiosis olim ornatus, magnaque veneratione in coenobio habitus est. Ipsa vita quinque quaternionibus absolvitur. Sextus manu saeculi XII ineuntis miracula, septimus eadem manu revelationem sancti Michaelis et lectiones nonnullas, octavus manu saeculi XII chartas Benedicti VIII, Heinrici II et Bodonis praepositi in favorem coenobii S. Michaelis datas et nonnulla posterioris aevi exhibet. Liber magnae auctoritatis et optimae simul notae, ad litteram pene a me expressus est; scripturae specimen in tabula adjecta habes. Cui plurimum consentit: 2. C. regius bibl. Dresdensis mbr. in 4º duabus saeculi XI manibus exaratus, sed a Wolfherio, auctore Vitae Godehardi, iisdem haud raro sententiis quas in Vita prima offendimus interpolatus, et notitiis de Godehardo episcopo auctus, quae cum Vita ejus prima usque ad cap. 26 consentiunt. Complura econtra capita in medio libro omittuntur. Initio mancus est. Librum in usum nostrum cum editis contulit V. cl. Mauritius Haupt, in academia Lipsiensi professor, qui his verbis ea de re ad nos retulit: « Codex, anno 1832 ex tabulario regni Saxoniae secretiore in bibliothecam regiam Dresdensem translatus, folia continet viginti tria formae quadratae, modicae magnitudinis. Singulae paginae versus continent viginti quinque. Scriptus est liber a manibus duabus, quarum prima pertinet usque ad finem folii decimi
null
30e45b3d-4f2f-4616-99ab-66eac7c498b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
noni, recti. Folio eodem averso altera manus incipit his verbis: #His ita se habentibus,@# quae leguntur apud Leibnitium capite 41 (jam 44); utraque manus saeculi undecimi est, nec multo recentior tertia quae hic illic nominum compendia supra versus explevit, et in margine saepius ( #nota@# ), et hic illic summaria sive adnotationes ascripsit non neglectas a me in codicis collatione. Contuli autem hunc librum, et ita quidem ut praeter #ae e e@# litterarum promiscuum usum ne orthographicas quidem minutias praeterirem, cum editione Leibnitii. Mutilus est codex Dresdensis, incipit folio 1 verso post detritas nonnullas syllabas his verbis #loci et congregationis,@# quae leguntur apud Leibnitium cap. 13, versu 14, Scrip. rer. Brunsv. t. I, p. 447 (jam c. 12). Prima hujus folii pagina agglutinata papyro obducta est. Alterum codicis apographum sua manu confectum nuperrime V. cl. Gersdorf, bibliothecae universitatis Lipsiensis praefectus, summa cum benevolentia obtulit. Circa exitum saeculi XIII aut initium saeculi XIV Thangmari liber in usum Sifridi II episcopi Hildesheimensis iterum transcriptus est, sed stylo immutato, sententiis vocibusque plurimis additis, resectis vel mutatis, miraculorum quoque ad ea usque tempora continuatione adjecta. Cujus textus ab authentico valde recedentis rationem nonnisi in iis quae addita sunt habendam esse, liquet. Legitur in codicibus tribus, scilicet: 1. #Alpertus.@# Cod. regius Hannoveranus (fol. 2). 2. #Vita S. Bernwardi.@# Cod. regius Hannoveranus (fol. 2, 41). 3. #Vita Bernwardi et Godehardi.@# Cod. regius Dresdensis (fol. 10, 20). 3. C. olim S. Michaelis, jam viri cl. Hermanni Adolfi Lüntzel, cujus supra pag. 248 mentionem fecimus, exhibet etiam narrationem de translatione S. Bernwardi, et a Browero in Sideribus Germaniae typis est expressus. Ad quem prope accedit: 4. C. ducalis Guelferbytanus, olim Heiningensis, jam n. 353 insignis, chartaceus, saec. XV, in folio, cujus in fine etiam miracula historiae translationis addita, neque tamen omnia quae in 3, habentur; et: 5. C. ducalis Guelferbytanus inter Augustenses n. 19, 26, 7, chartaceus in 4º, saec. XV, quem anno 1470 monialibus in Frankenberg Henninghus Papetranus, Goslariensis plebanus, dono dedit. Hoc libro III. Leibnitius tom. I SS. Brunswic. in edendis Vita Bernwardi et Historia translationis ejus usus est; nos eum aeque ac alterum Guelferbytanum beneficio V. cl. Schoenemann, bibliothecae ejus praefecti, evolvimus. Conversio textus hujus, magis etiam interpolata et dialecto Saxonica instituta, anno 1540 in 4º typis Jaspari van Gennep prodiit, qua Leibnitius in adnotationibus suae editionis usus est; 6. Bruxellis in bibliotheca regia n. 8950 apographum codicis Bodecensis membranacei exstat, quod Bethmanno referente nonnisi excerpta libri, omissis, exempli gratia, capp. Leibnitianis 11-42, 46-48, 50, 52-58, 60-65, 67 rel., exhibet. Quibus subsidiis ita usus sum ut, codice regio exscripto, lectiones Dresdensis omnes indicarem, reliquorum nonnisi in paucis locis, ubi id commodum aliquod afferre posse videbatur, ratione habita. Divisionem operis, codicem regium secutus, numeris tantum additis, ab anterioribus diversam institui. Historiam translationis Bernwardi a Browero ex codice 3 primum adjectam alii loco reservare, Vitam brevissimam a Leibnitio editam, ut multo posterioris aevi, omittere placuit. Miracula Bernwardi in coenobio S. Michaelis saeculo duodecimo ineunte conscripta, per decursum temporis aucta sunt, prout in codice 3 conspicitur. PROLOGUS THANGMARI PRESBYTERI IN VITAM SANCTI BERNWARDI EPISCOPI ET CONFESSORIS. Divinae providentiae sapientem ammirabilemque dispositionem ratio humana nec liquide intueri, nec digne suppetit ammirari. Miris enim divinae clementiae beneficiis, cottidianis successibus sustentamur; ut gravis culpa videatur Dei laudes tacere, cum manifestissime scriptum sit: #Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (Tob. XII, 7) @#. His itaque angelicis oraculis persuasus, immo compulsus, ego peccator et indignus presbiter Thangmarus, humillimus quoque sanctae nostrae ecclesiae bibliothecarius et notarius, magnifica gesta memorabilis viri, domni scilicet Bernwardi nostri
null
f050e9a9-b2c8-480b-b026-54c9ed23a60d
latin_170m_raw
null
None
None
None
episcopi, colligere aggressus sum, non vanitatis fastu provocatus, Deo teste, sed si quid imitabile Dei clementia in illis eluceret, divinae pietatis gratiam, de cujus rore fluxit, posteris praedicarem, et illos tali exemplo ad provectum virtutum incitarem. Et quia hoc ipso ignorante subire temerarium scivi, diu cunctatus haec publice cum illo confabulari, tandem oportunitate nacta, aditum temptavi. Primo itaque forti auctoritate adversabatur michi; nam in cunctis jactantiam et popularem favorem ceu mortiferum venenum vitabat. Tandem cum saepius ingererem, grave peccatum esse, bona opera celare, ne alii exemplo tali proficiant, cum Dominus dicat: #Luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V, 16) @# et caetera, cessit meo arbitratu quae compingerem relinquens, quia a puero mecum usque ad juvenilem aetatem obversatus, quasi filius patri familiarius adhaesit et convixit, nec aliquid in omni studio ejus vitae meam conscientiam fraudare potuit, quin plenissime scirem. INCIPIT VITA BERNWARDI EPISCOPI ET CONFESSORIS. 1. Ortus igitur egregiae indolis puer Bernwardus claro nostrae gentis sanguine, ex filia Athelberonis palatini comitis, traditur domno Osdago, nostro episcopo, a suo avunculo religioso diacono Folcmaro, post quoque Trajectensi episcopo; et amborum diligentia meae parvitati, qui primicerius scolae puerorum praeeram, literis imbuendus, moribus etiam instituendus deputatur. Quem omni devotione susceptum, intellectus illius capacitatem primo divinae paginae leviore lacte temptandam aestimavi. Mox itaque, ut de sancto Daniele legitur (Dan. I, 20), inveni in illo decuplum in omni intelligentia super coaevos ejus. Mirum namque in modum tenera aetas caelesti irradiata lumine, subtili meditatione interiora divini sophismatis jugi studio rimabatur, nunc communi lectione cum aliis, nunc quos diligentiores in sancto meditamine cernebat, seorsim familiarius assumens, propositis quaestionibus scrupulosa quaeque ad medullam eventilabat, more prudentissimae apis singulas lectiones, quas in scolis in diversis libris exponebam, remotiori loco sedens intento auditu captabat, quas tamen postea pueris considens felici furto perfecte docebat et illorum scientiae imprimebat. Gratanti denique affectu amplectebar felici furto lectionis puerum insudare, multoque vigilantius deinde institi ingenium illius ad scientiam veri sophismatis excitare. Nichilominus ergo venerabilis domnus Osdagus quodam meriti praesagio magnum quid futurum in illo praevidens, exorcistam ordinavit, diligentius me adhortatus item itemque curam illius agere. Quem etiam mecum interdum in servitium domni episcopi extra monasterium excedens ducebam, ut illius ingenium, quod in multitudine epheborum discernere et ad votum meum discutere non potui, illis remotis singulari studio subtilius diligentiusque eventilarem, mirumque in modum vario virtutum pigmentario ultra id aetatis respersum repperi. Nam saepe totum diem inter equitatum studendo attrivimus, nunc legendo non minus prolixam lectionem quam si in scolis ad hanc vacaremus, nunc poetizando per viam metro collusimus, inde ad prosaicam palaestram exercitium alternantes, interdum simplici contextu rationem contulimus, saepe syllogisticis cavillationibus desudavimus. Ipse quoque crebro me, etsi verecunde, acutis tamen et ex intimo aditu phylosophiae prolatis quaestionibus sollicitabat. Tanta ergo facilitate cupitum ejus ingenium michi applaudebat; pene enim nulla hora, nec refectionis quidem, desidiae illum arguebat. Et quamquam vivacissimo igne animi in omni liberali scientia deflagraret, nichilominus tamen in levioribus artibus quas mechanicas vocant studium impertivit. In scribendo vero adprime enituit, picturam etiam limate exercuit, fabrili quoque scientia et arte clusoria omnique structura mirifice excelluit, ut in plerisque aedificiis, quae pompatico decore composuit, post quoque claruit. In negociis vero domesticis et ad usum rei familiaris pertinentibus vivacissimus executor acsi a puero his nutritus calluit. Hujusmodi Deo gratae et hominibus acceptae indolis gratia domno episcopo, apud quem versabatur, omnique congregationi dignus et familiaris efficiebatur, propinquorumque dilectioni probatissimus habebatur. Avus quippe ejus Athelbero palatinus comes, vir plurima virtutum laude insignis, qui commissae sibi praefecturae exactionem magis ex debito quam ex intentione gerebat, cum prole utriusque sexus felicissime habundaret, hunc praeclarum adolescentem, primis auspiciis pubescentis decoris florentem, in affectum filii adoptavit. In quo quia salutaris consilii stationem saluberrimam repperit, familiarius sibi adjunxit, ut ne minimum quidem sine ejus consultu ageret. 2. Adeptus itaque a Willegiso venerabili archiepiscopo subdiaconatus gradum, aliquamdiu cum illo conversatus, eum propter morum honestatem ac vitae probitatem religionis profectum in illo sentiret, diaconum illum ordinavit. Interjecto quoque non longo spacio, presbiterii eum honore sublimavit. Reversusque ad praefatum comitem, suum
null
865be40f-1c94-485f-b085-4809f2012942
latin_170m_raw
null
None
None
None
videlicet avum, affectuosissime ab illo susceptus est, plurimumque rogatus ne ab eo discederet, facile acquievit; cui tanta humilitate ac instantia famulabatur, ut, caeteris refrigerandi causa interdum remotis, ipse dies noctesque continuans, indefessus ei adhaereret, aegri senis et aevo pleni imbecillitatem patientissime moresque supportaret, inter ipsum et familiam medius incederet, salutaribus monitis cottidie illos ad agenda informans, curam illorum apud comitem vigilanti benignitate frequentans. Pro paterno quoque affectu ad filios totum se profudit, magnamque gratiam inter illos conciliabat. Et quamvis in hujusmodi familiaritate invidia facile subrepat, hanc maxima cautela in plerisque declinabat. Inter patrem quoque et filium, domnum videlicet episcopum, internuncius saepe discurrebat, magnamque inter illos familiaritatis gratiam conciliabat. Ipsi ergo episcopo tantum complacuit, ut Daventrensi coenobio sua vice illum praeponere vellet, fitque inter episcopum et comitem de tantae indolis juvene religiosa concertatio, ut uterque pro morum gratia illum sibi adoptare intenderet. Sed ipse imbecillis avi infirmitatem sustentare, quam episcopales delicias appetere malebat. Cum quo usque ad diem sui exitus fideli devotione desudabat. Quo defuncto ( #an.@# 987), ad palatium se contulit, in servitium videlicet tercii Ottonis imperatoris, qui septennis adhuc puer, cum venerabili et sapientissima matre domna Theuphanu augusta rebus praeerat. A qua hic venerabilis juvenis Bernwardus benignissime suscipitur, atque in brevi summae familiaritatis locum apud illam obtinuit, adeo ut domnum regem fidei illius literis imbuendum moribusque instituendum consensu cunctorum procerum commendaret. In quo ita excelluit, licet quorundam invidia morderetur, ut puer imperialis in discendo mirifice proficeret, et tamen ad cuncta foris obeunda liberalissimo negocio ejus ingenium feriaret. Et cum alii regi puero adulando obsequerentur, adeo ut ludicra et quae tenera aetas poscebat illi persuaderent, imperatrix etiam, verita affectum filii sibi praeripi, in ejusmodi favore in tantum emollita esset, ut ad omnia quae puerilis aetas illum impelleret ipsa gratissimo affectu consentiret, hic solus tanta arte institit, ut a non faciendis metu illum prohiberet, et tamen plenissimo affectu ejus animum sibi colligaret. 3. Interea domna Theuphanu imperatrix apud Neomagum maximo dolore totius regni rebus excessit ( #an. 991, Jun.@# 16). Unde domnus rex utroque parente desertus, totum se regendum in stationem fidissimi magistri contulit. Hujus consilio examinabat quodcumque alii adulando persuadebant; quia, quamvis in puerilibus auspiciis ociaretur, altiori tamen industria quorundam simulationes praevidebat. Praecipua itaque familiaritate magistrum suum amplectebatur, nec ab ullo inferius tractabatur, quem universali virtutum decore respersum venerabatur. 4. Per idem tempus venerabili episcopo Gerdago decedente ( #an. 993, Jan.@# 15), hic religiosus juvenis Bernwardus votis omnium ad pontificatum eligitur. Et cum plerique nobiles clerici palatina militia diu certantes missionem optarent, consensus tamen omnium in hunc Deo electum juvenem concordabat. Communi igitur electione sanctae Hildenesheimensi aecclesiae ordinatur episcopus a Willegiso archiepiscopo (Ann. Hild. an. 993), anno Dominicae incarnationis nongentesimo nonagesimo tercio, indictione sexta, octava decima Kal. Februarii. 5. Adeptus itaque pontificatum, quanta continentia juvenile corpus ad virtutum culmen coegerit, dici non potest, modum in cunctis agendis praecipue amplectens, juxta illud viri sapientis (TER. Andr. I, I, 34): #Ne quid nimis.@# Morum quoque gravitate mirifice senes ipsos superabat, adeo ut subditos severitatis censura ad agenda in plerisque institueret. Frugalitatem vero in appetendis ciborum deliciis in eo laudare vix ullus sufficit; potum tanto moderamine temperabat, ut post coenam antequam stratum pergeret, nisi familiarium vel hospitum praesentia coactus, semel tantum biberet, saepius quoque penitus abstineret. Stratis vero compositus, lectioni interdum circa galli cantum intendebat, saepe sumnum interrumpens, furtivae orationi, donec clerici ad matutinos ymnos consurgerent, vacabat, ymnisque expletis, multociens psalmodiam in diurnum usque crepusculum extendebat; deinde aliquantulum pausans corpusculum recreabat, donec item diluculo canonicum cursum primae horae in aecclesia persolvebat. Quo expleto, quasi regulariter sub disciplina constitutus, capitulum cum fratribus qui secum conversabantur adiit. Feriam quoque et lunationem, nomina quoque fratrum quorum annualis memoria instabat, cottidie recitari jubebat. Oratione vero peracta, circa horam terciam ad missarum sollempnia festiva celebratione procedens, magna animi contritione se ipsum totum Domino profudit. Inde in publicum progressus, forenses causas et oppressorum negocia breviter examinabat, quia et ingenio ac facundia
null
909a2dbc-b850-47ed-95b2-2102bbb5b1e5
latin_170m_raw
null
None
None
None
adprime callebat. Sicque operiebatur clericum dispensatorem, qui elemosinae et pauperibus praeerat, quorum multitudinem, centenos videlicet vel eo amplius, diatim habundantissime victu refecit; plerosque etiam vel argento vel caeteris subsidiis, prout facultas concessit, sublevabat. Inde officinas ubi diversi usus metalla fiebant circuiens, singulorum opera librabat, donec circa nonam, rite omnibus peractis, cum timore et benedictione Domini, ad mensam, fratrum populique stipatus frequentia, consedit; non pompatice quidem, sed religioso silentio, cunctis ad lectionem honestissima disciplina intentis, quae inter coenandum non brevis legebatur. Infirmis quidem fratribus et senio confectis benedictionem de manu sua dirigebat hilariter, cum tamen nullum egenum in urbe vel in suburbio, quem scire posset, hujusmodi pietate privaret. Ita quippe juxta Apostolum (I Cor. IX, 22) omnia omnibus esse desiderabat, ut omnes in Christo lucrifaceret. 6. Arduum et difficile est cottidianum ejus studium verbis perstringere, quia Deo teste omni nisu inter diem noctemque in divinis perstabat. Nichilominus quoque cunctos sibi adhaerentes ad hujusmodi negocium, ut ita dicam, ultra vires impellebat, nec aliquid artis erat, quod non attemptaret, etiam si ad unguem pertingere non valeret. Scriptoria namque non in monasterio tantum, sed in diversis locis studebat, unde et copiosam bibliothecam tam divinorum quam philosophicorum codicum comparavit. Picturam vero et sculpturam et fabrilem atque clusoriam artem, et quicquid elegantius in hujusmodi arte excogitare poterat, numquam neglectum patiebatur, adeo ut ex transmarinis et ex Scotticis vasis, quae regali majestati singulari dono deferebantur, quicquid rarum vel eximium reperiret, incultum transire non sineret. Ingeniosos namque pueros et eximiae indolis secum vel ad curtem ducebat vel quocumque longius commeabat, quos, quicquid dignius in ulla arte occurrebat, ad exercitium impellebat. Musivum praeterea in pavimentis ornandis studium, necnon lateres ad tegulam propria industria nullo monstrante composuit. Et ut breviter perstringam, nec punctum temporis supersedebat, sed fidelis dominicae familiae dispensator, conservis suis necessaria subsidia fideliter subministrabat. Et cum in Christi gazophilacio quaeque idonea scivit fideli devotione congereret, non minus tamen Caesari sua juxta Evangelium persolvebat. Nam tercio Ottoni imperatori affectuosissimo animo pro scire ac posse obsequebatur. Unde et multorum invidiam in se commovebat, qui indignabantur, illum vigilantiori studio rei publicae negocia obire. 7. (Ann. 994, 995.) Saxonia quippe magna ex parte pyratarum caeterorumque barbarorum feritate depopulata, continuis latrocinantium incursionibus sine intermissione patebat. Quam pestem rei publicae depellere magno sui suorumque periculo semper instabat, et nunc cum aliis, interdum quoque cum suis solus super eos irruens, fortiter illos attriverat. Sed cum hujusmodi irruptiones sedari nullo modo possent, quippe cum barbari qui utrumque litus Albiae et naves omnes sua ditione tenebant, navali evectione per omnem Saxoniam facillime se infunderent, vigilantissimus Dei pontifex curam sibi commissae plebis agens, quomodo populum Dei de saevicia barbarorum eriperet, animo fluctuabat. Furorem namque sui impetus pene Hildenesheim usque intentabant, et ipsum sanctum locum praedam sibi promittebant. Divino itaque instinctu in extremo fere sui episcopatus, ubi flumina Alera et Ovokare confluunt, munitiunculam admodum munitam extruxit, in qua copiis militum dispositis, barbarorum impetum repulit, populumque Dei ab hostili feritate liberavit. Dei namque gratia tanta securitas pacis per illum in locis illis fidelibus condonata est, ut nichil dampni vel periculi postea a barbaris paterentur. Hac industria Christi sacerdotis barbarico tumultu in illis locis eliminato, acrius in circumsita loca debachati sunt. Unde vigilantissimus divini gregis pastor typo Christi, sui domini, adversariis aecclesiae, exultans ad currendam viam ut fortis gygas, se opposuit, et in rure Wirinholt nuncupato, ubi tutissima illorum statio fuerat, liber quoque latrocinii excursus, quocumque suae fraudis insidias intentarent, praesidium munitissimum instituit, fossisque aquarumque meatibus per rivum influentibus tutissimum reddidit, copias quoque militum victu et armis caeterisque necessariis instructas habundantissime collocavit. Divina itaque gratia periculosissimum locum Dei populo pacificum fecit et tranquillum, in tantum ut omni spurcicia diabolicae ac barbaricae fraudis eliminata, baratrum irruptionis et hostilis incursionis locum faceret orationis, et oraculum sancti Lamberti pontificis et martiris Deo consecraret, atque ab illo die summa pace aecclesiae Christi reddita, ab omni hostili impetu Dei populus vivacissimi provisoris industria quietissime feriaret. Pro his et caeteris beneficiis, quae devotissimo studio in rem publicam populumque fidelem exercuit,
null
4edafc86-0ad8-4e3e-baec-c292457ae202
latin_170m_raw
null
None
None
None
multorum et maxime principum in se invidiam et indignationem commovit. Unde et a Magontino archiepiscopo plura et miseranda, ut in sequentibus plenius dicemus, apertis inimiciciis perpessus est. Cujus animositatem patientissime ferens, divina ac regalia benignissime amministrabat. 8. Et licet plura copiosissimis impensis ad repellendam saeviciam barbaricam foris impenderet, dici tamen non potest, quanta in episcopatu ad usum suae aecclesiae contulit. In praediis namque tanta congessit, ut triginta vel plures praecipuos curtiles cum litorum ac colonorum familiis, clarissimis aedificiis praenitentes, compararet, cum in aliis innumerabilibus locis decem mansos vel octo, aut plus aut minus prout causa acciderat, in possessionem suae aecclesiae conferret. Antiqua quippe loca ab antecessoribus suis possessa, quae ille inculta reperit, optimis aedificiis collustravit, inter quae quaedam elegantiori scemate albo ac rubro lapide intermiscens, musiva pictura varia pulcherrimum opus reddidit. Quid dicam, quo studio vel ambitu sanctum locum nostrum vel principalem aecclesiam nobilitaverit, cum se ipsum et cuncta quae habere potuit in ejus usum impertiri maluerit. Testantur ejus opera, quae futuro aevo pium illius animi votum apertis locuntur indiciis. Ecclesiam namque miro studio decorare ardenter instabat. Unde exquisita ac lucida picturam tam parietes quam laquearia exornabat, ut ex veteri novam putares. Fecit et ad sollempnem processionem in praecipuis festis evangelia auro et gemmis clarissima, thimiamateria quoque precii et ponderis magnifici, calices nichilominus plures, et unum ex onichino, alterum vero cristallinum mira industria composuit. Adhuc autem unum aureum, valentem libras viginti publici ponderis, ex purissimo auro in usum ministerii conflavit. Coronam quoque argento auroque radiantem mirae magnitudinis in facie templi suspendit, et alia perplura, quae supersedenda putavimus, ne fastidium prolixitate ingeramus. Sanctum quoque locum nostrum murorum ambitu vallare summa instantia aggressus, dispositis per gyrum turribus, tanta prudentia opus inchoavit, ut decore simul ac munimine, velut hodie patet, simile nil in omni Saxonia invenias. Sacellum etiam splendidum valde, foris murum in honore vivificae crucis exstruxit. Cujus etiam aliquantam partem, largiente domno tercio Ottone augusto imperatore. ibidem clarissimis gemmis auroque purissimo inclusam condidit; ubi etiam divina pietas plurima suae pietatis indicia apertis signorum miraculis per virtutem sanctae crucis ostendit. 9. Inter quae illud unicum, quo Dominus antistitis nostri devotionem consolari dignatus est, inserere libet. Nam venerabilis pontifex Bernwardus thecam auro gemmisque lautissimam, in qua vivificum lignum includeret, paravit, et cum ex tribus particulis sancti ligni quartam si fieri posset excidere temptaret, ut per singulas absides singulas conderet portiones, nec gracilitas vel parvitas quacumque ex causa sectionem admitteret, cum devotissimus Dei famulus animo fluctuaret: ecce subito inter manus ipsius antistitis quarta particula sacratissimi ligni angelico ut creditur ministerio delata apparuit. Mox igitur praesul laetus lignum sanctum per quatuor absides paravit. O quanti inde potantes ardorem vehementissimae febris saepius virtute sanctae crucis restinguebant! Multociens obortam aeris inaequalitate pestilentiam fideles hoc vivifico ligno se suaque lustrantes sedaverunt. Nimiam etiam siccitatem, prolato in publicum hoc singulari ligno, ceu pluviis imperantes, repulimus, multaque virtute hujus sanctissimi triumphi fiunt cottidiana remedia dum quisque moerens ibi prostratus, prompta percipit solatia. 10. Ipsum vero sacellum sanctae crucis, vario decore perfectum, dedicavit IV Idus Septembris, anno incarnationis Dominicae 996, indictione 9, regni vero gloriosissimi tercii Ottonis imperatoris 13, imperii primo, ordinationis autem suae quarto; locumque quondam dumis et vepribus horridum, vicinis incolis--gloria tibi, Christe!-- ex tuis datis baptismi, sepulturae, unctionis fecit aeternum solatium. 11. Pro talibus igitur aliisque piae devotionis actibus, quibus ad aecclesiae utilitatem omni nisu mentis et corporis insudabat, tam Deo cordi interius praesidenti, quam aecclesiae operis effectum exterius approbanti, felicis memoriae praesul acceptissimus erat; et ideo consequens fuit, ut vir beatus, cui, sicut de sancto Job legitur (Job I, 8), tunc temporis in terra similis non fuisse putabatur, per temptationis incommoda, sicut aliarum virtutum ita etiam humilitatis et patientiae praeconio, mirabilis cunctis ostenderetur. Anno itaque ordinationis suae octavo ( #an.@# 1000), gravibus insecutionum molestiis pro territorio Gandenesheimensi ab archiepiscopo Willegiso plane contra aecclesiasticas sanctiones impetitur, sed eis minime a solitae humilitatis et patientiae tenaci observantia movetur. His tamen, quae archiepiscopus non tam justae rationis executione quam liberae potestatis praesumptione attemptabat, auctoritatis
null
8b63aa54-895d-4374-862f-f559a9fb55a9
latin_170m_raw
null
None
None
None
constantia, non temeritatis audacia, sagacis ingenii vir obviabat, et secundum illud Pauli: #Quamdiu gentium apostolus sum, ministerium meum honorificabo (Rom. XI, 13) @#, quoadusque aecclesiae Christi pastoris vice praefuit, episcopatus sui jura in proprii honoris statu conservari summa sollicitudine procuravit, quod et Deo annuente, laboriose licet, obtinuit. Sed ne similis controversia de ipsa Gandenesheimensi aecclesia postmodum valeat oboriri, omnem disceptationis ordinem inter Mogontiensem antistitem et venerabilem virum domnum Bernwardum hic inserere commodum duxi. Necessarium autem reor ista paulo altius indagando repetere quod tamen lectori minime debet esse onerosum, quia posteris fortasse in multis erit profuturum. 12. Territorium Gandenesheimense, situm in pago Flenithi, cum adjacentibus villis ad provisionem Hildenesheimensium episcoporum, ex quo primum episcopia per Saxoniam disterminata sunt, certum est pertinere. Quod ex hoc cunctis scire cupientibus liquido apparet, quia ab ipso principio novellae Christianitatis nostrae gentis, etiam ante constructionem praefati monasterii, ad curam nostri episcopi pertinebat. Temporibus namque domni Altfridi, qui quartus nostrae aecclesiae antistes extitit, Liudolfus dux cum religiosa contectali sua Oda, magno studio in divino cultu accensi, consilio praescripti antistitis Romam perrexit, ibique a domno Sergio papa magnifice suscepti; et cum votum illorum in divinis agnovit, datis reliquiis sanctorum praesulum Anastasii et Innocentii cum benedictione a se dimisit. Ad patriam itaque Dei gratia pervenientes, consilio domni Altfridi coenobium virginum Dei primo Brunesteshusen adunaverunt, filiam quoque suam domnam Hathumodam, duodecim annos habentem, praefato episcopo in regimen intromittendam assignaverunt, anno Dominicae incarnationis 852 (cf. Ann. Quedl.), Rabono Mogonciae praesidente, omnem autem provisionem praedicti loci et congregationis domno Altfrido commiserunt. Unde evolutis aliquot annis, Karolo Rabano succedente, anno singularis nativitatis Christi 856, auspicatus est ipse quendam locum super fluvium Gandae, quem a fluvio Gandenesheim nominavit: ibique consentiente duce fabricam monasterii majori ambitu inchoavit, Liudberto Mogontino existente episcopo, qui post Karolum subintravit. Locus namque pratorum ac nemorum amoenitate aptior, tutior quoque silvarum densitate ac palustri munitate ad habitationem Deo militantium visus est. Defuncti itaque sunt ante consummatam fabricam Gandenesheimensis aecclesiae et dux ac domna Hathumod, sepultique in antiqua aecclesia Brunesteshusen, positaque in regimen domna Gerburgis prima, soror domnae Hathumod, Altfrido venerabili episcopo mediante, Liudberto quoque Mogontino archiepiscopo, qui Karolo successit. Nec multo post decessit, biennio tantum emenso, venerabilis domnus Altfridus. Consedit autem cum Mogontinis episcopis, Rabano, Karolo, et duodecim annos cum Liudberto. Consummata quoque cum omni decore Hildenesheimensi aecclesiae, quam ipse a fundamentis construxerat, et Dei gratia consecrata, plenus operibus bonis decessit. Cui successit Marcwardus, quintus praesul aecclesiae nostrae, quatuorque tantum annos sedens, trabes aecclesiae posuit. Post hunc subintravit domnus Wicbertus, sextus episcopus. Hic fabricam consummavit, et aecclesiam nichilominus consecravit. Hic omnem religionem et disciplinam cum domna Oda et Gerburga abbatissa in praefato loco inchoavit et perfecit; ejus consilio omnia disponebant et agebant. Praeerat autem domna Gerburgis congregationi 22 annos, positaque est in nova aecclesia, juxta domnam Hathumodam . Sororem autem ejus Cristinam domnus Wigbertus in regimen intromisit et consecravit. Domna quoque Oda centesimo septimo aetatis anno, omnibus filiis praemissis, decessit, Cristina tantum superstite, positaque est juxta filias suas. Sed et ipsa Cristina sex tantum annos matri supervivens, felici decessu migravit ad Dominum. Domnus quoque Wigbertus consedit cum Mogontinis episcopis Liudberto, Sunderaldo, et Hattone. Post hunc Walbertus succedens, septimus episcopus, Rotsuitham venerabilem feminam, de ipsa congregatione electam, in regimen intromisit, consecrationes quoque in aecclesia praescripta et ancillarum Dei velationes et caetera ad ministeria aecclesiastica pertinentia fecit. Post Walbertum Sehardus, venerabilis vir, pastor octavus nostrae aecclesiae ordinatur. Hic absque omni contradictione quaecumque ad aecclesiasticum ministerium pertinebant in praefato loco administravit. Nonus post Sehardum Thiethardus antistes nobis praeficitur, Fritherico archiepiscopo Mogontiae praesidente. Hic consecravit novam aecclesiam, ubi monachae nunc Christo militant, et omnia episcopalia in praefato loco rite procuravit, nullo obviante. Decimus post Thiethardum domnus Otwinus praefuit. Hic domnam Gerburgam secundam in regimen constituit et consecravit, et omnia episcopalia fideliter providit, domno Willehelmo magni Ottonis filio in nullo sibi adversante. Similiter Hatto et Rodbertus in nullo illi adversantes amicissimum habuerunt. Willegisus quoque illi succedens, veritus tanti viri senectutem et morum gravitatem
null
082ebf10-5860-4b7c-8e81-c148f2477f12
latin_170m_raw
null
None
None
None
, publice illum percoluit, occulte vero paulo mordacius quadam animi indignatione illi adbellicabat, nil tamen in regimine praefati coenobii asperum, nec verbis nec factis ostendit. Haec itaque ideo proposui, ut cuncti intelligant, quanta levitate ac temeritate sit violatum, quod fere per ducentos annos tam venerabilium patrum utriusque loci antistitum concordia roboratum, omni canonica auctoritate fixum atque ratum duravit. 13. Sed secundi imperatoris Ottonis filia, fomes ut pace omnium dicam hujusmodi dissensionis, dum a suo episcopo, domno videlicet Osdago, sacrum velamen accipere spernit, Willegisum appetit, indignum aestimans nisi a palligero consecrari. Quod ipse libens annuit, haut considerans quantum antiqua canonum statuta temeravit. Nec fraterna caritate aditum quaesivit, sed fratri et coepiscopo diem imperavit, ut ad velationem ancillarum Dei in festivitate sancti Lucae evangelistae illi occurreret. Nactus itaque opportunum tempus domnus Osdagus, archiepiscopum secretius qua auctoritate id ageret requisivit; cum ille minaci vultu mordacius ad suam parrochiam pertinere respondit, et statuta die se ancillas Dei velaturum, omnemque episcopalem potestatem in illo loco se adempturum promisit. Cum itaque ad diem ventum est, restitit illi plena auctoritate domnus Osdagus, praesente rege domno tercio Ottone, cum matre imperatrice domna Theuphanu, assidentibus quoque episcopis, Rethario Patherbrunnensi episcopo, Milone Mindensi episcopo, Hildebaldo Wormaciensi episcopo, cum aliis principibus, qui ad sollempnitatem velandarum virginum convenerant. Cum ergo longa disceptatio esset, domnus Osdagus, simplicis animi vir, divino monitu incitatus episcopalem cathedram ad absidem altaris poni praecepit, hac tuitione locum ac regimen sibi defendens, faventibus illi fere omnibus, quia archiepiscopi animositas, etsi metu illius dissimularent, cunctis displicebat. Destitutus itaque archiepiscopus multitudinis favore, qui prius suo juri omnia promisit, vix domna Theuphanu et episcopis obtinentibus, ipso quoque ultra quam credi potest supplicante, obtinuit, ut ad principale altare misteria ipsa die ageret, ita videlicet ut domnae Sophiae velationem simul agerent, caeterarum quoque domnus Osdagus solus prospiceret; factumque est insolitum nec ante a nobis visum, ut duo episcopi ex latere altaris pariter sederent, pontificalibus paramentis festive infulati. Ventum est itaque ad ancillarum Dei consecrationem, cum episcopus, qui antea a pontificali jure timebatur dejectus, subito Dei gratia erectus, inter missarum sollempnia primo domnum regem, si in velationem suae sororis consentiret, humiliter requisivit, deinde caeteros mundiburdos. Quibus consensum fatentibus, primo domnam Sophiam, si ad Hildenesheimensem sedem sibi suisque successoribus subjectionem et oboedientiam profiteretur, interrogavit, deinde alias velandas. Quae unanimi consensu religionem et subjectionem confessae sunt, publiceque denunciatum est omni clero et populo, archiepiscopum nil juris sibi in illa aecclesia vendicare praeter consensum et permissum Hildenesheimensis episcopi. Omnibus quoque rite peractis, summa pace et concordia discessum est; stetitque unanimitas sub dommo Osdago et Gerdago, et aliquot annis domni Bernwardi, adeo ut aecclesias aliquas praesente archiepiscopo ibidem consecraret, synodum etiam magnam haberet praesente domno rege tercio Ottone, assidente nichilominus praefato archiepiscopo, cum tamen nil sua auctoritate decerneret, praeter quod assensum aeque ut alii fratres domno Bernwardo, qui synodo praesidebat, praebuit. Interfuerunt Islarius Magdaburgensis archiepiscopus, Liudolfus Treverensis archiepiscopus, Milo Mindensis episcopus, Hildebaldus Wormaciensis episcopus, Hugo Citicensis episcopus. Non tamem rata permansit hujusmodi concordia, quia in medium quaedam emerserunt, quae orientem caritatem falsitatis lolia peremerunt. 14. Odiosum quippe est nostro tempore veritate aliquem notare, sicut a quodam dictum est: #Veritas odium parit,@# sed scribentibus gravis culpa est vel falsa dicere aut vera intermittere. Unde pace cunctorum liceat dici, quod scelus est celari. Illa quippe praeclara ancillarum Dei congregatio tanto studio et devotione dominorum nostrorum patrum patriae, ducum ac regum, per Altfridum ejusque successores instituta est, ut in principio omnibus imitabiles exemplar humilitatis ac caritatis florerent, episcopum suum a Deo sibi praepositum quasi Dei nuncium ac patrem audirent, colerent et amarent, omnes adventantes, prout cuique personae competebat, praecipua benignitate susciperent. Hic illis usus, hoc studium fuit; hoc sancto loco reverentiam et illis apud omnes gratiam exhibebat; hoc humilitatis privilegio, cum pro causis aecclesiae ad palatium citabantur, habitu admodum nitido vel abjecto venientes, ut verae Dei ancillae ab omnibus habebantur ac venerabantur. Sed postquam luxus ac superfluitas accessit, morum insolentia subintravit, oboedientia torpuit, repulsa est episcoporum reverentia; quod cuique erat
null
49572e57-47d4-40ba-934f-7538f0eafd45
latin_170m_raw
null
None
None
None
placitum, faciebat licitum. Addita est quoque ad augmentum mali diutina infirmitas domnae Gerburgis, ejusdem coenobii venerabillimae matris, in quam Dominus plurima virtutum insignia contulit; decessus quoque religiosarum sororum, quae sub nutrimine antiquae disciplinae institutae fuerant. Numerosa autem juventus virginum fructificaverat in tyrocinio Christi. Quae delicatius enutritae, metam prioris disciplinae ac severitatis ignorantes, ut est humanum post sua vota declinabant. Sophia quoque, domna Gerburga invita multumque renitente, ad palatium factione Willegisi archiepiscopi se contulit, ibique annum vel biennium commorata, dissolubilis vitae tramitem incedens, varium de se sparsit rumorem. Quod venerabilis Bernwardus episcopus non ferens, quippe qui illam semper summo amore et gratia percolebat, blandis illam monitis ad monasterium redire persuasit. Cumque illa exteriori auditu vix verba illius admitteret, saepius eadem repetens ad coenobium eam repedare familiarius admonuit. Illa autem ejus accessum et confabulatum primo declinavit, deinde ad archiepiscopum velut patrocinanda ab illo confugit, amarioribus verbis ejus animum exasperavit, pactum foedus in sua velatione inanibus verbis annullavit, dicens ab illo se velatam, non ab Hildenesheimensi episcopo, ad provisionem Bernwardi episcopi se minime pertinere, ad suam diocesim coenobium Gandenesheimense respicere, plures se invenisse qui hoc veraciter testentur. His et hujusmodi verbis archiepiscopi animum adversus domnum Bernwardum graviter commovit. Post haec Gandenesheim repetit, varia de episcopo inter sorores disseminavit, nisu quo poterat illum loco expellere atque abalienare parabat. 15. ( #An.@# 1000.) Interea episcopus cognoscens talia circa se moliri, Gandenesheim venit, graviter tulit se abalienari, nec aliquid caritatis vel honoris sibi ut antecessoribus suis exhiberi, sed infra extraneos episcopos se tractari, cum tamen ab antecessoribus suis ad sanctum locum innumera bona collata sint, decimae quoque ex sua parte plures et antiquitus et moderno tempore impensae; et pro his beneficiis injuriam et contumeliam sibi reconpensari, tributa quae pro decimis solvenda essent imminuta, saepe quoque fraude negata; oboedientiam, qua nulla victima Deo gratior est, cum humilitate in ara cordis persuadet immolari, patienter se omnia posse sufferre, paveant tamen Christum, cujus vice fungitur, in se offendere, quicquid ingerant pro meritis sibi suppetere, oboedientiam tamen, caritatem et reverentiam suis antecessoribus ab illarum majoribus exhibitam, non ausum sua levitate negligere. Haec cum paterno animo perorasset, majori odio peccatis stimulantibus illas in se concitavit, Sophia utrobique ex parte archiepiscopi ac congregationis perurgente. 16. Instabat autem hora, qua domna Gerburgis aecclesiam quam construxerat consecrari depoposcerat. Unde quia ipsa, diutina infirmitate fatigata, ad obeunda tantae festivitatis sollempnia minime suffecerat, Sophia, domina et matre consentiente, studium tanti laboris assumpserat. Et more suo proprium episcopum postponunt et abjiciunt; archiepiscopus accersitur, quo ordinante cuncta ad dedicationem pertinentia disponuntur; consecrationis diem statuunt, exaltationis videlicet sanctae crucis sollempnitatem ( #Sept.@# 14). Mittitur autem et legatus ex latere domnae abbatissae, qui domnum Bernwardum ad dedicationem invitet diemque denunciet. Sed quamquam plures illum anticipatum archiepiscopi advocatione objicerent, leni tamen animo sufferens, ad praescriptum diem se venturum promisit. Interea, incertum qua de causa, archiepiscopus statutum mutat, diem abdicit, atque eandem dedicationem in festivitatem sancti Mathei apostoli indicit ( #Sept.@# 21), domno quoque Bernwardo pari potestate ut olim in velatione Sophiae venerabili domno Osdago legationem dirigit, mandans ut incunctanter illi ad dedicationem in praefata festivitate occurrat. Ipse vero suum legatum atque scripta archiepiscopo remittit, astruens imperialibus jussis obstrictum. seriis quibusdam occupari, nec posse ad dedicationem ut jussum est ipsa die illi occurrere. 17. In exaltatione tamen sanctae crucis Gandenesheim venit, aecclesiam dedicaturus, sicut domna abbatissa in principio disposuit; nil paratum repperit, immo aliquos collectos, qui illi resisterent, et cum injuria ejicerent, si forte cum suis aecclesiam consecrare violenter appeteret. Hanc enim famam illae disperserant, cum Deo teste nichil hujuscemodi attemptaret vel mente conciperet. Jam enim tota mente ad archiepiscopum confugerant, se atque locum ejus tuitioni devoverant. Sophia assidue illi cohaerens et cohabitans, haec interdiu noctuque ambiebat. Missarum vero sollempnia domnus episcopus ipsa die ibidem celebravit, licet maxima congregationis indignatione, easdem tamen, ut oblationes offerrent benedictionemque perciperent, admonuit. Plebs quoque, comperto sui episcopi adventu, quasi ad sollempnitatem convenit, moerens et ultra quam credi posset aegre ferens, episcopum insolentia atque
null
fefbc443-0fd4-4ef8-85c0-fb7e6a8c9416
latin_170m_raw
null
None
None
None
inoboedientia loco detrudi. Quos et omnes adventantes limato sermone consolans, lacrimabili questu publice commemorabat, se ipsa die ad dedicationem aecclesiae invitatum, nil illi honoris exhibitum, immo exclusum; unde consecrationem aecclesiae, quae ad se pertineat, omnibus sine suo consensu canonica auctoritate interdicit. Qua de re congregatio sororum indignata, igne majoris indignationis accenditur. Verum cum ad oblationem ventum est, oblatas indignatione et incredibili furore projiciunt, saeva maledicta episcopo ingerunt. Quo insolito tumultu perculsus, lacrimis perfusus antistes, non suam injuriam, quam parvi ducebat, pensans, sed veri pastoris pro persecutoribus orantis exemplo, ignorantiam seu potius malivolentiam furentium feminarum deplorans, ad altare rediit, missam suo ordine magna animi contritione peragit, deinde populum alloquitur, benedicit et corroborat; deductusque honorifice ab illis, unde venerat repedabat. O dignae memoriae virum, omnium ore celebrandum, cunctorum devotione intime amplectendum, apud se quidem incredibiliter humilem, sed apud Deum, cordis inspectorem, ejusque fideles vere sublimem! Quis eum crederet in tanto pontificalis dignitatis honore, generis nobilitate, ministrorum multitudine, contra irrogatas sibi contumelias patientiae potius quam potentiae maluisse clipeo muniri? Sed vir beatus humanae abjectionis probra non curabat, qui totus divino amori mancipatus, illius tantum oculis quem singulariter diligebat placere summopere gestiebat. Haec pro commendando magnae utilitatis exemplo ad imitationem audientium inserere libuit; nunc ad ordinem redeamus. 18. Interea archiepiscopus et Sophia omnem apparatum ad novellae aecclesiae consecrationem necessarium diligenter praeparant, inconsulto Bernwardo episcopo, quem tamen adjungere domna Gerburgis temptat, sed verita archiepiscopum, votis ejus obviare pertimescit. Praeterea archiepiscopus in vigilia sancti Mathei ( #Sept.@# 20) ad praefatum monasterium venit cum episcopis, Rethario Paderbrunnensi episcopo, et Berengero Verdensi episcopo, Bernhardo quoque duce, cum aliis plurimis, consecraturus sequenti die aecclesiam. Mittuntur quoque domno Bernwardo episcopo, qui illum ad sollempnitatem aecclesiae invitent. Postera vero die ( #Sept.@# 21) adest diluculo vice domini nostri venerabilis episcopus Eggehardus cum majoribus natu nostrae congregationis et aliquibus primariis de nostro monasterio. Qui, fandi licentia data, archiepiscopum cum omni honore ex nomine domni Bernwardi episcopi devoto obsequio salutant; imperiali illum obsequio detentum, adesse non posse; mirari tamen vehementer, in sua parrochia et aecclesia ab antecessoribus suis absque omni contradictione semper possessa, sine suo consensu aecclesiae consecrationem indici; fraterna caritate depraecari, ut ab hujuscemodi invasione desistat, nec se intromittat nisi quantum canones concedunt; si suo juri singulari privilegio quiddam suffragari aestimet, ipsum non defuturum, quin communi consilio fratrum, ubicumque delegerit, justiciam plenissime exequatur. Archiepiscopus autem acerbiori indignatione inflammatus, mandat, ut primo mane sequentis diei, quae tunc Dominica illucescebat ( #Sept.@# 22), ad consecrationem praefatae aecclesiae incunctanter properet; si venire tardaverit, nichilominus aecclesiam dedicaturum. Hanc autem iram et indignationem archiepiscopi adversus venerandum praesulem creavit maxime praecipua familiaritas domni imperatoris, qua illum speciali devotione pietatis caeteris familiarius percoluit. Affectuosissimo namque obsequio devinxit sibi imperatorem, quia cuncta, quae ad gratiam illius competere sciebat, vigilantissimo studio obibat; et ob hoc animositatem invidiamque plurimorum in se commovebat, adprime quoque Mogontini episcopi, qui indignabatur, aliquem praeter se familiaritatis locum apud imperatorem habere. Dominica itaque irradiante, adest praedictus episcopus Eggehardus cum venerando fratrum nostrorum senatu vice domini nostri directi, qui, canonica auctoritate et prisca sanctorum patrum consuetudine objecta, fortiter archiepiscopi coeptis restiterunt; atque sic consecratio praescripti monasterii intercepta est. Ipse vero episcopus inter missarum sollempnia facto ad populum sermone, synodum suam biduo ante sancti Andreae natale cum banni approbatione denunciat; deinde ad altare regressus, in cathedra sedens privilegia quaedam ante incognita mandat recitari, in quibus continebatur, ut nemo de jure illius aecclesiae auferret, quicquid tunc in decimis vel praediis vel ulla re in vestitura contineret. Hoc quoque banno roboravit, sicque discessum est. Episcopi autem qui aderant aegre admodum archiepiscopi animositatem conquesti, fratri et coepiscopo per nos mandant, pertinaciam ipsius et temerarium inceptum se cohercere non posse; id unicum suppetere, apostolicum atque imperatorem ut adeat; illius causam illorum esse communem; nec se defuturos, quin de eisdem utrisque, apostolico videlicet atque imperatori, scriberent. 19. Venerabilis itaque Pater domnus Bernwardus ultra modum sollicite ferens quantulumcumque scisma in aecclesia grassari, sciens quoque, infusum venenum
null
8b3a0465-2bc1-4c7a-8463-bafe9e1d67c3
latin_170m_raw
null
None
None
None
nisi apostolico et imperiali antidoto conprimi non posse, quamvis gravi corporis molestia saepius lassaretur, et tantum iter imbecilli ejus corpori omnimodis esset contrarium, tamen, ut pacem reformaret, contra vires suas subire non recusavit. Nam jam pridem ardebat miro desiderio, domnum imperatorem, quem unice amabat, videre. Paratis itaque tanto itineri necessariis, per vallem Tarenti, quia ea via commodior est visa, ire procuravit, habens secum scripta omnium cisalpinorum episcoporum. Porro anno incarnationis Domini millesimo, IV Nonas Novembris ( #Nov.@# 2) nimio moerore totius congregationis plebis quoque a monasterio egressus, magna compunctione universorum deducitur; Dei ( #an.@# 1001) gratia comitatus, ad votum rebus cedentibus, secundo Nonas Januarii Romam ingressus est ( #Jan.@# 4). Quod humillimus ac piissimus imperator audiens, miro affectu dilectum magistrum videndi flagrans, ad suam praesentiam tamen eum fatigare nolebat, sed festinus a palatio fere duo miliaria ad sanctum Petrum illi occurrit, benignissimeque susceptum, inter amplexus familiarissime deosculatum, ad hospitium deduxit, diuque cum illo confabulans, sequenti die ad palatium illum venire rogavit, nec permisit ut quantulumcumque de suo proprio in ministerium suum impenderet, sed per sex septimanas, quibus apud illum morabatur, sufficienter in usum sui suorumque cuncta indigua largiter ministrari praecepit. Mane vero domnum apostolicum convocavit in occursum carissimi hospitis ( #Jan.@# 5), venientem quoque foris in atrium obviam procedentes libentissime susceperunt, nec permissus est ad suum domicilium reverti, sed juxta ubi ipse domnus imperator habitabat, splendidissimum illi habitaculum exhibebat. Vicissim quoque nunc imperatoris cubiculo, interdum episcopi considentes, et forenses causas et rei publicae necessaria conferebant. Nam de archiepiscopo et tumultu Gandenesheim oborto ante accessum domni episcopi fama praecurrens cuncta divulgaverat; unde non opus habebat singula evolvere, sed breviter strictimque, imperatore interrogante, pauca contexuit. 20. Sed archiepiscopus quod mente perceperat, actu perfecerat. Quidam enim maligni illum impulerunt, Sophia nichilominus institerat. Venit itaque biduo ante sancti Andreae festum Gandenesheim ad synodum ( #an. 1000, Nov.@# 28), ut disposuerat, habens secum venerabilem episcopum Retharium, aliosque complures extraneos, videlicet de Thuringis et Hassis, quorum id nichil intererat, nonnullos etiam de sua diocesi infra Saxoniam. Sed in principio actionis venerandus praesul Eggehardus archiepiscopum commonet, ut a synodo desistat, nec in aliena aecclesia talia praesumat, praecipue cum domnus episcopus ad quem aecclesia pertineat absit, et cum domno apostolico et imperatore consistat. Ad haec incredibili furore archiepiscopus succensus, vultu torvo ac minaci jubet ut sileat; nil ad se talium pertinere; ut propriam aecclesiam habeat, illam gubernet! Econtra Eggehardus: « Peccatis, inquit, agentibus, termini episcopatus mei barbarica sunt feritate depopulati, civitas deserta, aecclesia desolata; sedem non habeo, servum me sanctae Mariae et Hildenesheimensis aecclesiae recognosco, et in cunctis quoad potero sancto loco prodesse studebo. » Archiepiscopus itaque, productis viris quos adduxerat, requisivit episcopos, si liceat illos homines banno suo ad sacramenta constringere, ad cujus diocesim illud coenobium pertineat. Illi quamquam metum illius veriti, aiunt, legitime fieri non posse, absente episcopo Bernwardo. Eggehardus itaque praesul et fratres nostri, populus quoque, orant instanter, sacramenta suspendi. Qua unanimitate cleri et plebis archiepiscopus commotus, Eggehardo episcopo minatur, nisi sileat quod cum injuria illum ejiciat. Super hoc multi indignati et aliquanti quos archiepiscopus adduxerat, cum propemodum tumultus oriretur, Eggehardus praesul ab episcopis rogatus seccessit, cunctosque Gandeuesheimenses et omnes ad Hildenesheimensem diocesim pertinentes ad suam synodum invitavit. Ad cujus bannum unanimiter omnes egressi, illum sicuti sunt, tantummodo cum archiepiscopo suis propriis, quos adduxerat, relictis. Cum vero de diocesi sacramentis examinati requirerentur, alii Ethrinam, Frideslarensem fluvium, terminum Hildenesheimensis parrochiae affirmabant, errorem faciente nomine Edernae fluminis, quod Gandenesheim alluit; alii, certum nil se scire nisi quantum aliorum relatu didicerint, approbant; nullus aliquid vel memoria dignum asseruit. Archiepiscopus tamen, acsi veritate cuncta fixa constarent, banno, ne quis illi sacramento retentum coenobium auferret, munivit; sicque libero errore discessum est. Populus vero, quicquid ab Hildenesheimensi senatu jubebatur, oboedienter obivit. 21. ( #An.@# 1001.) Interea legatus Romam super his domno episcopo dirigitur, scripta quoque domno apostolico
null
91901ef2-ac39-4009-962c-54f51b963316
latin_170m_raw
null
None
None
None
et imperatori lacrimoso admodum stilo ferebat. Unde tam apostolicus quam imperator et omnes Romani graviter commoti: canonum auctoritatem, patrum nichilominus traditionem violatam; contemptum quoque maximum Romanae sedi et apostolico, imperatori etiam, tali praesumptione irrogari; periculosum scandalum in ecclesia hac insolentia posse generari; hujusmodi virus funditus extirpandum. 22. Per idem tempus mansit cum imperatore unicum decus imperii domnus Heinricus, tunc dux potentissimus, in proximo quidem Dei pietate rex futurus, in quem Dominus cunctos thesauros divinae et humanae sapientiae contulit. Hic graviter semper ferebat Gandenesheim obortam controversiam, atque ardenter instabat aecclesiam pacificare, et sub Christi signis militantes ad caritatem et gratiam reformare. Hujus itaque suasu et cleri plebisque coadunata est synodus viginti episcoporum de Romania; aliquanti etiam affuere de Italia et Tuscia; de nostris quoque Sigefridus Augustensis, Heinricus Wirciburgensis, Hugo etiam junior Citicensis; praesidente domno Gerberto apostolico cum imperatore in palare in aecclesia sancti Sebastiani martiris, praesente nichilominus singularis meriti viro domno Heinrico duce pacatissimo et abbatibus, astantibus quoque presbiteris et diaconibus omnique Romana dignitate. In fronte itaque actionis post evangelia lecta et quaedam Patrum capitula, benedictione data cum consedissent, facto silentio venerabilis episcopus Bernwardus de loco sessionis suae modicum progressus, humiliter apostolico et imperatori et domno Heinrico duci omnique synodo causam suae aecclesiae elimato sermone exponit. Cunctis itaque ejus questu compunctis, sapientissimus papa interrogavit concilium, si synodus habenda vel vocanda esset, quam archiepiscopus cum suis quos adduxerat collegisset, in aecclesia ab Hildenesheimensibus episcopis semper possessa, praecipue cum episcopus defuerit et ad Romanam sedem pro eisdem causis confugerit; vel quo nomine tale conventiculum vocitandum sit. Sanctum concilium secessum petit, ut secretius inter se de his conquirant. Quod piissimus papa annuit. Egressique sunt soli Romani episcopi, et postmodum introgressi cum iterum consedissent, sapientissimus papa dixit: « Quid sancitis fratres, de synodo? » Sanctum concilium respondit: « In aliena aecclesia et ab aliis possessa nil juris habuit; neque canonice ibi synodum habere aut aliquid constituere sine consensu proprii episcopi potuit, nec omnimodis synodus canonice dici poterit. » Sapientissimus papa dixit: « Ergo quo nomine rite vocari potest? » Sanctum concilium respondit: « Scisma concilians discordias. » Sapientissimus papa dixit: « Abjicienda sunt quae ibi gesta sunt? » Sanctum concilium respondit: « Canonica auctoriate et sanctorum Patrum exterminanda sunt, quae ibi adinventa vel statuta sunt. » Sapientissimus papa dixit: « Apostolica potestate et sanctorum Patrum auctoritate dissipamus, effringimus et adnullamus quae, absente fratre et coepiscopo Bernwardo, Gandenesheim in sua diocesi ab archiepiscopo Willegiso et suis complicibus adinventa et sacramentis statuta sunt. » Et superadjecit: « Frater et coepiscopus Bernwardus petit sibi restitui sublatam vestituram ab archiepiscopo: quid sanccitis, fratres? » Sanctum concilium respondit: « Vestituram, quam archiepiscopus non potuit auferre, non est necesse illi reddere; sed quia hoc ipse petendo instat, si domno imperatori placeat, apostolatus vestri ferula vestitura illi redintegretur et roboretur. » Sapientissimus papa dixit: « Fiat juxta placitum vestri. » Et tradidit illi apostolicam ferulam, dicens: « Gandenesheimense coenobium cum adjacentibus villis et terminis tuo juri redintegro et corroboro, et apostolica sanctorum Petri et Pauli auctoritate interdico, ne aliquis tibi, nisi quantum canones permittunt, obsistat. » His finitis, domnus apostolicus, quid faciendum esset, concilium requisivit. Responsum est, si utrisque principibus id conveniat, scriptis archiepiscopum incusandum, quod tam audax inceptum, canonibus Patrumque regulis contrarium, vir summae gravitatis attemptaret; simulque ut in posterum a tali controversia desistat, nec aliquid se intromittat, nisi canonice emancipet; synodum quoque episcopis per Saxoniam indici, vicarium nichilominus ex parte domni apostolici destinari, qui synodo praesideat. Complacitum est; locus Palithi habendae synodi disponitur, dies XI Kalendas Julii denunciatur, Frithericus cardinalis presbiter sanctae Romanae aecclesiae, post quidem Ravennae archiepiscopus, Saxo genere, juvenis aetate sed senior morum probitate, vicarius domni apostolici eligitur atque dirigitur, apostolicis paramentis atque insigniis non minus infulatus, quam si ipse papa procedat. 23. Illis quippe diebus domnus imperator Tyberinam civitatem arta obsidione vallavit. Machinis autem et plerisque instrumentis ad expugnationem praesidii paratis, fossis etiam mirae magnitudinis, ut aquam a meatu deducerent, cum magnam vim civibus ingererent, nec ad deditionem cogere possent,
null
279e9c2b-5e7d-4d87-8b92-8dc71f54c664
latin_170m_raw
null
None
None
None
imperator invitatur. Nec mora, adest cum apostolico et venerabili episcopo Bernwardo. Cumque ut in talibus fit, alii augere obsidionem suaderent, alii diuturno ac grandi labore parum se profecisse dicerent, bonum videri, tantum ut cum honore fiat, obsidionem solvi, imperator Bernwardum praesulem seorsum abducens, quid agat consulit, aegre admodum ferre se, eum injuria coepta desistere. Ad quem ille: « Non patior, ait, super his vos, anima mi, quem vita cariorem habeo, commoveri. Sed nunc praecipite artiori obsidione urbem vallari; nam etsi reditum ad patriam cupio, non ante a majestate vestra diverto, quam urbem populumque vestro juri subacta, Dei pietate, videbo. » Ad haec imperator laetus dilecto gratatur magistro, locum artiori obsidione munit, milites ad expugnationem instruit, intrandi vel exeundi licentiam omnibus imperiali auctoritate interdicit. Aliquot diebus exactis, domnus Bernwardus et apostolicus praefatam urbem adeunt. Cives laeti adventantes servos Dei honorifice excipiunt, urbi intromittunt; nec prius desistunt, quam omnes pacatos imperatoris ditioni Dei gratia adjuti subdunt. Postera namque die, nobili triumpho subsequente, episcopi imperatorem adeunt. Nam cuncti primarii cives praescriptae civitatis assunt nudi, femoralibus tantum tecti, dextra gladios, laeva scopas ad palatium praetendentes; imperiali juri se suaque subactos; nil pacisci, nec ipsam quidem vitam; quos dignos judicaverit, ense feriat, vel pro misericordia ad palam scopis examinari jubeat. Si muros urbis solo complanari votis ejus suppetat, promptos libenti animo cuncta exequi, nec jussis ejus majestatis dum vivant contradicturos. Imperator pacis conciliatores, papam et domnum Bernwardum episcopum, magnifice gratando extollit, atque ad illorum nutum reis veniam tribuit; placitoque habito, urbem non destrui in commune deliberant. Urbani gratia imperatoris donantur, et ut se pacifice agant, nec ab imperatore deficiant, commonentur. 24. Romani denique indigne ferentes, Tyberinos cum imperatore pacatos, urbis quoque suae portas seris muniunt, vias obstruunt; libere intrandi vel exeundi Romam facultas negatur, vendendi et emendi mercimonium interdicitur; nonnulli quoque regis amicorum injuste perimuntur. Palatini autem a domno Bernwardo episcopo salutaribus monitis instructi, confessione nichilominus purgati, sacro quoque viatico inter missarum sollempnia muniti, econtra egredi et hostes fortiter impetere parant. Bernwardus episcopus dominicam hastam subiit; se quoque atque omnes vivificae crucis munimine signat, benedictione publice data, ac vitalibus monitis consolans et corroborans, signifer ipse cum sancta hasta in prima fronte aciei egredi parat. Sequenti autem mane imperator cum suis post missarum sollempnia a venerabili Bernwardo episcopo sacramentis caelestibus ac divinis exhortationibus consolati, adversus hostes certamen instruunt, ipso antistite cum sancta hasta in principio terribiliter fulminante, cordis vero instantia pacem ab auctore pacis suppliciter flagitante. Unde contigit, devoti militis sui precibus exoratam pacifici regis Christi mox adesse praesentiam. cujus et in nativitatis ortu primum pacis gaudia nunciantur, et postmodum ejusdem pacis amatores evangelica veritate filiorum Dei appellatione censentur. Ipsius itaque pietate totius discordiae rebellione sopita, hostes pacem exposcunt, arma projiciunt, in crastinum se ad palatium venturos promittunt. Mane Dei clementia assunt, pacem petunt, sacramenta innovant, fidem se imperatori perpetuo servaturos promittunt. 25. Interim piissimus ac mitissimus imperator cum paucis turrim quandam ascendens, ad illos concionabatur dicens: « Auscultate verba patris vestri et attendite, et ea mente diligenter reponite. Vosne estis mei Romani? Propter vos quidem meam patriam, propinquos quoque reliqui. Amore vestro meos Saxones et cunctos Theotiscos, sanguinem meum projeci; vos in remotas partes nostri imperii adduxi, quo patres vestri, cum Orbem ditione premerent numquam pedem posuerunt; scilicet ut nomen vestrum et gloriam ad fines usque dilatarem; vos filios adoptavi, vos cunctis praetuli. Causa vestra, dum vos omnibus proposui, universorum in me invidiam et odium commovi. Et nunc pro omnibus his patrem vestrum abjecistis, familiares meos crudeli morte interemistis, me exclusistis, cum tamen excludere non potestis; quia quos paterno animo complector, numquam ab affectu meo exulari patior. Scio equidem et nutu oculorum seditionis principes assigno; nec verentur, dum publice omnium oculis notantur; nichilominus etiam fidissimos meos, de quorum innocentia triumpho, sceleratorum admixtione commaculari, nec posse distingui, monstro simile arbitror. » Hac ratione imperatoris ad fletus usque compuncti, satisfactionem promittunt, duos corripiunt, Benilonem
null
13aa4442-0431-44a4-b75e-6ab5fdb2ac70
latin_170m_raw
null
None
None
None
et alium quendam, quos crudeliter caesos, nudos pedibus per gradus tractos, semivivos in praefata turri ante imperatorem projiciunt. 26. Hac autem seditione sedata, venerabilis Pater Bernwardus ad sanctum Paulum orationis causa accessit; apertoque sarcofago sancti Timothei, de quo in Vita sancti Silvestri legitur, astante custode quem ipse imperator ibidem posuerat, de integro brachium sancti martiris abstulit. Presbiter quoque ejus non minimam partem de eisdem reliquiis ad castra asportavit. 27. Egressi itaque papa et imperator dominica #Exurge quare (Febr.@# 16), immensis lacrimis civium, non longe ab Urbe castra ponunt. Domnus quoque Bernwardus episcopus, jam pridem antequam Urbi excederent accepta licentia ad patriam redeundi, praemissis omnibus suis, simplici tantum veste imperatorem ad duas mansiones comitatus, quinta feria ejusdem septimanae ( #Febr.@# 20) ab eo dimissus est: dici non potest, quanto moerore, quantis utrorumque lacrimis fusis, ut in publicum procedere vererentur. Piissimus imperator, quae stilo vel legatorio intimare dubitaverat, fido magistro in archanum mentis secretarium sapienti trutina libranda commendat. Reliquias nichilominus, integrum videlicet corpus sancti Exuperantii martiris, diaconi sancti Sabini episcopi, Goslariae per illum direxit ibidem sua industria in celebri loco reponendas. Episcopus quoque mellito affamine ut magisteriali moderamine, ut quondam puero alludebat, agenda quaeque commemorabat, fugienda suadebat vicia, mores omnium aequitatis lance pensare, patientiam familiarissimam in cunctis vernaculam sibi conciliare, ante omnia, ne quid nimium pertinaciter intentet. His gestis, unanimem magistrum in hospitium ducens, exquisitis donis remunerat; deinde apostolico convocato, benedictione data carissimum magistrum inter oscula flentes Dei gratia pace dimittunt. Socios quoque viae ex suis imperator cum illo dirigit, qui eum deducant, ad se quoque remeantes, illius salutem, itineris quoque prosperitatem exponant. Rebus itaque Dei clementia ad votum cedentibus, Papiam pervenit, ubi ejus adventum praesules ac comites totius Liguriae expectabant. Quibus legationem imperatoris dedit, atque in placito considens, plura cum illis de rei publicae utilitatibus contulit. Illius namque consilio cuncti parebant, quia, quantum ab imperatore diligeretur, sciebant. Leo quippe Vercellensis episcopus, vir litteris eruditus, fandi quoque copia exercitatus, ad suam civitatem maximo honore et affectu illum invitavit; vix quoque obtinuit; praeveniensque collecto maximo cleri populique coetu, in laudem Dei cunctis psallentibus, campanis quoque personantibus, non minori ambitu quam si papa adveniret excepto, omniaque in ministerio ejus opulentissimo luxu quantum imperatum est impendit, donis quoque eximiis honoravit. Socios quoque cum illo misit, qui sequenti die hospitium plenis copiis providebant. Inde per diversa loca et civitates veniens, plurimorum benignitate in multis locis usus, clusas excedens, Alpibus Dei pietate superatis, Octodorum praetergressus, Agaunum adiit, ibique a Rodulfo, rege Burgundiae, liberalissime excipitur. Qui tradidit episcopo in proprietatem infra Papiam cum manuscripto tres curtiles, et sua subscriptione anulique impressione roboravit. Inde Dei gratia munitus divertens, prospero Dei pietate itinere Hildenesheim cum maximo cleri plebisque tripudio in sancta festivitate heroycae coenae intravit ( #April.@# 10). Reliquias quoque sanctorum, quas advexit, magno honore in aecclesia condidit; immensam quoque pecuniam in altaris servitium atque in usus pauperum expendit. Totum autem aestivum tempus in exstructione murorum civitatis, quam Hildenesheim inchoaverat, institit, interdum etiam gravi stomachi molestia laboravit. 28. Interea affuit, ab apostolico et imperatore vice papae directus, cardinalis presbiter Frithericus, omnibus insigniis apostolicis acsi papa procedat infulatus, equis apostolica sella Romano more ostro instratus. Scripta quoque a papa et imperatore episcopis et coeteris principibus mittuntur, ut Romanum legatum digno honore suscipiant, ejusque legationi indubitanter omnes, quasi apostolicus praesens cernatur, oboediant. Convenerunt itaque Palithi ad synodum decimo Kalendas Julii ( #Jun.@# 22), juxta decretum apostolici praescriptum. Legatum ergo vario affectu excipiunt; archiepiscopus vero et qui ei favebant mira indignatione et execratione illum spernebant. Episcopus vero Bernwardus, et Lievezo Hammenburgensis archipraesul aliique conplures, reverenter eum tractabant praecipuoque honore colebant. Sed postquam ad concilium ventum est, vix dici poterit, quanta seditione et tumultu agitaretur. Nam nec locus sessionis vicario apostolici idoneus conceditur, horribilis strepitus ingeminatur, jus fasque contempnitur, canonica disciplina annullatur. Vicarius inter episcopos Lievizonem et Bernwardum sedens, apostolici scripta et legationem ad episcopos se habere; facultatem exequendi quae ferat
null
f9ea2071-a04a-440c-9f8b-4b2efd176b54
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sibi exhiberi orabat. Impetrato denique silentio, primo dulci affamine episcopos de pace et caritate et concordia commonet, deinde epistolam papae archiepiscopo specialiter directam profert, publiceque in auribus omnium recitari precatur. Quam cum archiepiscopus tangere vel videre dedignaretur, episcoporum judicio palam est recitata; in qua ipse episcopus aperte corripitur, et de fraterna concordia et oboedientia ammonetur. Vicarius autem quamvis archiepiscopum irritare magno studio parceret, tamen miti affatu, quaecumque illi objiciantur, oboedienter fratrum consultu satisfacere, apostolica auctoritate commonet. Super his, etsi indignatus, consilium a fratribus et praecipue ab archiepiscopo Lievizone quaerit. Ad haec ille, bonum sibi videri, quia laesus frater dominorum nostrorum, apostolici et imperatoris, suffragia petiit, coram vicario illorum, episcoporum judicio satisfaciat. Januae interim aecclesiae panduntur, laici intromittuntur, fit strepitus tumultusque validus, Mogontinis exultantibus arma exposcunt, immensas minas ingerunt adversus apostolici vicarium et Bernwardum episcopum. Legatus autem et episcopus Bernwardus, nec tumultu moti, nec minis territi, licet numerosiores haberent militum copias, non arma fremunt, sed seditionem compescunt. Episcopi negotium in posterum diem protelandum suggerunt, in fidem suam suscipiunt, archiepiscopum adventurum justiciamque oboedienter executurum. 29. Interea archiepiscopus furore nimio succensus egreditur, quem infra coronam fratrum vicarius insequitur, et banno apostolicae auctoritatis ad synodum in eandem aecclesiam sequenti diluculo invitat; sicque illa actio soluta est. Matutino itaque crepusculo clam archiepiscopus, omnibus ignorantibus, cum suis abscessit. Vicarius autem secundam actionem synodi sequenti die ( #Jun.@# 23) adorsus, in principio actionis archiepiscopum inquirit; quem, quia non aderat, ab omni episcopali ministerio usque ad praesentiam papae suspendit. Cunctis vero episcopis synodum in natali Domini ad praesentiam papae apostolica auctoritate indicit; archiepiscopo nichilominus scripta in hunc modum dirigit: #Quia synodo te subtraxisti et jussis Romani pontificis inoboediens fuisti, auctoritate sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et illorum vicarii papae Silvestri@#, #ab omni sacerdotali officio scias te usque ad praesentiam illius suspensum.@# Sic secunda actio terminata est. 30. Vicarius autem cum domno episcopo Bernwardo aliquantum moratus, praecipuis muneribus ipse et omnes sui remunerati, in pace dimissus est; perveniensque ad apostolicum et imperatorem, legationis ordinem aperuit. Super quo graviter indignati, jubent universos Theotiscos episcopos circa natale Domini ad illorum praesentiam festinare, non solum ad synodum, sed cum omni suo vassatico ita instructos, ut ad bellum, quocumque imperator praecipiat, possent procedere. Praefatus quoque Frithericus non multo post episcopalem cathedram Ravennae obtinuit. 31. Praeterea episcopus Bernwardus sperans Dei gratia et utrorumque principum clementia, summa pace se conversaturum, abbatiam Hildewardensis aecclesiae, sibi ab imperatore traditam, et sollempni ab ipso dedicatione devotissime consecratam, et divino servitio excultam, pluribusque beneficiis ac donis ab eo ditatam, ubi etiam sua matertera matris regimen agebat, in praecipua festivitate illarum adire disponebat, praemisso omni apparatu ad tantam sollempnitatem confluentibus necessario. Cum jam omnia parata essent et ipse in proximo futurus esset, supervenientes nocturno tempore homines archiepiscopi cuncta invadentes dissipaverunt, aliquantos vero domesticos episcopi crudeliter caesos dimiserunt. 32. Hac injuria exacta, venerabilis praesul Gandenesheimense coenobium adire et quaeque emendanda essent corrigere disponebat, ne qua sua culpa esset neglectum. Cui obstitit immensa multitudo non minus armis instructa, quam si ad publicum bellum cogerentur. Hos concivit Sophya, cunctos videlicet quos vel de vassatico archiepiscopi vel de familia illius convocare poterat, omnes suos notos et familiares, et de propria familia manum validam; turres et munitiora loca circa aecclesiam armato complent milite, et contra unum hominem, suum videlicet episcopum, inermem, et benedictionem illis portantem, ita castellum muniunt, quasi barbarico procinctu se defendere parent; ut veraciter illud Apostoli impletum in illo videatur: #Omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patientur (II Tim. III, 12) @#. His praesul auditis, suos quid agat consulit. Cuncti periculo cedendum statuunt; diriguntur quoque qui veritatem diligenter investigent; qui omnia quae sparserant vera, et his majora renunciant. 33. His hoc modo gestis, episcopi hujusmodi controversiam in aecclesia grassari cernentes, superque tanti viri tam inauditis et intolerabilibus injuriis nimium dolentes, conventum Francanavord post assumptionem sanctae Mariae expetunt. Invitantur etiam archiepiscopi Coloniensis et Treverensis. Ventum est ad diem concilii, praesidentibus archiepiscopis,
null
82dae118-d0f9-4807-86d5-df654afa3670
latin_170m_raw
null
None
None
None
Willegiso Mogontiensi, Heriberto Coloniensi, Liudolfo Treverensi, cum caeteris servis Dei, Rethario Patherbrunnensi, Rodberto Spirensi, Beringero Vardensi, Eggehardo Sleswicensi. Sed quia Eggehardus ipse Hildenesheim hospitabatur, barbarico tumultu sua civitate et aecclesia depopulata, domnus Bernwardus molestia corporis impeditus, ad conventum vice sua illum direxit, addens ei socium Thangmarum, presbiterum et monasterii decanum, qui subcenturiatus adesset, si quid forte adversi ex parte archiepiscopi emersisset. In principio itaque primae actionis archiepiscopus mitiori relatu fratribus absentiam domni Bernwardi conqueritur, justiciam fraterno judicio, si adesset, se illi facturum asserit. Econtra non temeritate vel inoboedientia deesse refellitur, sed gravi corporis molestia impeditum: quaecumque sacer conventus divino flatu illustratus deliberet, statuat, vel imperet, oboedienter se obsecuturum ac servaturum. Sic quoque mutua benedictione data, ipsa die actio finita est. Sequenti die archiepiscopus, quibus impellentibus incertum, mordacior ad sessionem progreditur. Aliqui namque et quidam de episcopis, favore illius adducti, episcopum Bernwardum publice in synodo requirendum suadent, Thangmarus autem presbiter domnos episcopos commonet, ut archiepiscopum a pertinaci animositate compescant. Denique Dei pietate mitior archipraesul efficitur; instantibus tamen cunctis, ut vestituram Gandenesheimensis coenobii Bernwardus praesul possideret, nullo modo episcopus consensit, sed ut neuter illorum, usque octavas pentecostes Fridislare ad palatium conveniant, se intromittat. Sicque concilium Dei gratia solutum est. 34. Episcopus perinde domnus Bernwardus gemina gratia Italiam ardebat adire, praecepto videlicet apostolici satisfacere, et carissimum domnum regem videre, quem vita preciosiorem colebat. Direxit autem Thangmarum presbiterum vice sua, qui et priori anno comes peregrinationis ejus apud imperatorem fuerat, qui a primaeva juventute usque ad caniciem scolari studio intentus, nutriendis pueris operam dabat. Hic ad praesentiam papae et imperatoris cum epistolis ac mandaticiis missus, plurimorum benivolentia per viam gratia domini sui usus, imperatorem in Spolitanis partibus repperit, a quo merito domni episcopi benignissime susceptus, apostolici adventum praestolabatur. Quibus convenientibus, legationem et scripta tradidit, imperatore clementer apud apostolicum episcopi causam prosequente. Deinde jubetur synodum expectare, quae apud Tudertinam civitatem in natale Domini futura erat, bonis omnibus ex parte utriusque principis opulentissime sustentatus. 35. Eodem tempore quibusdam jussis imperialibus obnitentibus, frater Bernwardi Tammo comes imperatori gratus, vir certe omni morum probitate praeclarus, ad regis imperium Paternum, munitum valde castellum, insedit; cujus sollertia atque industria in illis locis bene tuebatur res publica. 36. Anno singularis nativitatis Domini nostri Jesu Christi millesimo secundo, indictione 15, apostolicus eum imperatore Tudertinae natale Domini celebravit; ubi in festivitate sancti Johannis evangelistae ( #Dec.@# 27) concilium coadunatur episcoporum per Romaniam et aliquorum de Tuscia et Italia. De nostris quoque consederunt Notgerus Leodicensis, Sifridus Augustensis, Hugo Citicensis. Inter missarum itaque sollempnia considentibus ad triginta patribus, praesidentibus quoque domnis principibus Urbis papa atque imperatore, post evangelium recitatis ex decretis sanctorum Patrum aliquibus capitulis, ad praesentiam synodi per oblationarium legatus venerabilis Bernwardi episcopi statutus est. Ad quem apostolicus dixit: « Die, qua causa ad nostram praesentiam veneris, vel quid ad synodum habeas. » Mox legatus presbiter Thangmarus toto corpore ad terram prostratus, erectusque faventium manibus, pedibus utriusque principis provolvitur; consurgensque ita incipit: « Dominus meus apostolatus vestri auctoritatem, imperialem quoque majestatem magnifice gratatus est pro cunctis in quibus clementer pro sua ecclesia laborastis. Quid autem legatus vester profecerit, aut quid ei in sua legatione occurrerit, ipse, quia praesens est, melius exponet. Post discessum autem illius episcopi, dolentes litem et controversiam diutius bachari, conventum Francanavordi statuunt. Ad quem cum meus senior venire non posset, corporis gravi infirmitate impeditus, vice illius me direxit. Tandem in commune reverendi patres decreverunt, ut neque archiepiscopus nec meus senior in Gandenesheimense coenobium se intromittat, usque post octavas pentecostes, et tunc Frideslare ad synodum pro hac ipsa causa conveniant. Et quia haec ad apostolatus vestri sedem delata, vestris scriptis multociens est annullata, vestrum expetit judicium, ut vestra auctoritas jubeat, in quo foro vel sub quibus judicibus causam terminare debeat. Ad praesentiam nichilominus hujus sanctissimi conventus, gratia sancti Spiritus hic per vos aggregati, parvitatem meam destinavit, ut omnis senatus apostolicae aecclesiae publice cognoscat, illum devotissimo affectu domno apostolico et Romanae sedi oboedire et consentire, et vestro judicio adinventa
null
e13bf5be-1087-4420-ae0b-dcbb4121bf72
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel decreta poscere et pro posse perpetuo servare. » Ad haec domnus apostolicus oboedientiam domni episcopi et devotionem ac studium magnifice collaudat, prosequitur quoque venerabilis Ravennatis aecclesiae metropolitanus Fridericus, et quae Palithi illi atque in tota legatione sua occurrerint contexuit, archiepiscopi inoboedientiam, injuriam, contemptum etiam Romanae sedis. Econtra domni Bernwardi benignitatem, caritatem exponit, et quod ab illo praecipuo honore sit habitus et affluentia omnium bonorum opulentissime refertus. Ad haec animositas archiepiscopi palam ab omnibus Romanis episcopis improbata, temeritas praesumptionis illius carpitur. In commune tamen cuncti deliberant Coloniensem archipraesulem caeterosque episcopos, qui proxime venturi erant, expectandos; mittuntur etiam nuncii, qui in epiphania Domini ad praesentiam utriusque principis illos venire jubeant. Sed cum minime venirent, expectantur ad tres inducias : cum autem nullomodo fieri posset ut convenirent, presbiter Tangmarus, ut absolveretur, omni nisu institit. Tercia itaque Ydus Januarii ( #an. 1002, Jan.@# 13), imperator dimisit a se legatum cari magistri sui Bernwardi episcopi, saepe dictum presbiterum largissime remuneratum. Episcopo quippe munera praecipua direxit; inter alia onichinum vas magni praecii, species quoque medicinales diversas, pigmenta etiam diversa. 37. Jam vero in proximo imminebat miserabilis dies, obitus videlicet mitissimi imperatoris. Confessus est namque presbitero, cum ab illo interrogaretur, leviter se febricitari. Ingravescente ergo cottidie morbo, astantibus episcopis communitus sacramento corporis et sanguinis Domini, inter verba purae confessionis, 10 Kalendas Februarii (Jan. 23) mitissimus ac humillimus imperator cum ingenti dolore omnium bonorum spiritum efflavit. Quis valet stilo exprimere vel fando disserere inremediabilem dolorem undique ad exequias confluentium? Funerea itaque Theutonum legio, praeparatis cunctis ad iter indiguis corpus piissimi domini Aquis portabant; susceptumque est sancta die palmarum (Mart. 29) festivo obsequio totius regni, cunctisque principibus praecipuo affectu ad exequias famulantibus, sepultusque est in medio choro. 38. Interea vota principum in diversa rapiuntur, plerisque regni fastigium sine respectu timoris Dei usurpare nitentibus. Unde princeps quidam Bruno nomine, sciens venerabilem Bernwardum episcopum domno Heinrico duci reverentissimo esse fidissimum, timens ne coeptis ejus adversaretur si quid inciperet, quoscumque in exicium illius vel in dampnum Hildenesheimensis aecclesiae armare poterat, pro viribus institit, hinc praedis et rapinis passim bachatus in loca et homines episcopi. Sed ille more suo nusquam a fide desciverat, quamvis multis saepe lascessitus injuriis. More autem sapientissimi architecti prudentissimus praesul fundamina novi regni precum iniciis inchoavit. Omnes namque fratrum ac sororum catervas, quae divinis sceptris sub ejus vexillis militabant, intenta supplicatione in tanta rerum necessitate advigilare monebat. Ipse quoque, quod tamen cunctos celabat, arta abstinentia Domini clementiam exorabat. Unde fit mirabilis Dei pietate in electum adunatio, ut popularium vota primorum praevenirent studia. Nam sicubi publici conventus cogebantur, vox una vulgarium, domnum Heinricum debere imperare; ipsum, non alium quemlibet, rebus debere praeesse. Omnibus ergo pari voto in electione illius concordantibus, Willegisus archiepiscopus et Bernwardus praesul cum caeteris regni principibus domnum Heinricum Mogontiam cum summo honore ducentes, Dominica octava Pentecostes ( #Mai.@# 31) regimen et regiam potestatem cum dominica hasta illi tradiderunt; ac deinde rite omnibus peractis, cum maximo tripudio universorum sollempniter illum Dei gratia unxerunt. 39. Novus autem rex Paderbrunnun sancti Laurentii natale ( #Aug.@# 10) celebravit, ibique domna Cunigunda regalem coronam et benedictionem a venerabili Willegiso archiepiscopo accepit. Sophia vero ad Gandenesheimense regimen electa, more suo, velut in sacro velamine proprium repudiata est episcopum, ita nunc quoque dedignata a suo pastore et patre regiminis et consecrationem percipere, tumore et fastu vanitatis a palligero benedici obtentu regis et reginae ac principum expetit. Domnus autem Bernwardus, non valens resistere, annuit. 40. Anno incarnationis Domini millesimo tercio rex orationis causa episcopia et abbatias, sancta videlicet loca, circumiens, ubi servi Dei vel ancillae religiosius in divino servitio excubabant, ut se regnumque divinitus illi collatum illorum precibus tueretur, Hildenesheim adire magnifice desiderabat. Sed quia nullus regum ante illum religione loci id aggredi temptabat, Bernwardum episcopum convenit; qua ratione sanctum locum visitare audeat, consulit. Licentia quoque ab illo accepta, ante palmarum sanctam diem praefatam aecclesiam adiit, susceptusque est sollempni honore. Ipse quoque in altaris ac fratrum ministerium praecipuam pecuniam largitus, locum ditare et honorare
null
285d6f9f-6184-4250-9184-3d21368a1493
latin_170m_raw
null
None
None
None
promisit, atque ex magna parte benignissime perfecit. 41. ( #An.@# 1006) Tercio autem post haec anno occidentalibus Gallis rem publicam infestantibus, idem imperator Heinricus expeditionem adversus illos movit. Cujus arma venerandus pontifex Bernwardus, juxta praeceptum Domini, quae Dei erant Deo, quae Caesaris Caesari fideliter restituens, cum immensa militum manu secutus, vigilantissimo obsequio ad gratiam militabat. Expeditione vero soluta, quod prius voto decreverat, ad sanctum Martinum tetendit, non absque regali tamen licentia fraternaque episcoporum munificentia. Suos itaque omnes iter, quod disposuerat, diligentissime celabat, quia illorum lacrimas ne posset sufferre timebat; regi tamen commendatis, non multis comitatus iter aggressus, Parisius apud sanctum Dionisium aliquot dies consistens, sancta loca lustrando, magna animi contritione totum se Domino mactavit. Inde Turonis tendens, magna sedulitate Rodberti regis in via usus est. Ibi etiam septimanam conversatus, coram pio patrono sua suorumque commissa cottidianis ubertim lacrimis deflet. Honoratus denique a rege et episcopis praeciosissimis beati Martini de sacro corpore reliquiis, nam maximum aestimabatur, si cui aliquanta particula de casula sive caeteris paramentis sancti confessoris posset contingere, ipse caelesti thesauro remuneratus et aliorum complurium sanctorum, cum benedictione et gratia cunctorum inde digressus, Parisius perveniens, aliquot dies consueto exercitio precum intentus, nichilominus etiam a praefato principe et episcopis praeciosissimi martiris Dionisii sociorumque ejus sacrosanctis pigneribus perceptis, cum benedictione et gratia ab illis digressus, felici cursu patriam repedabat. Et quamquam post tanti itineris difficillimum laborem, celerem reditum vota omnium praeoptarent, vicit tamen affectus, quo semper dominis obsequebatur, et benignissimum regem Aquis positum adiit. A quo affectuosissime excipitur, quia jam diu aegre illum videre cupiebat. Nam Bavenberg regali loco, qui sibi haereditario jure a majoribus suis competebat, episcopalem sedem noviter instituere disponebat. Unde synodum omnium episcoporum in Francanavorti adunavit, ut scripta Romani pontificis super hoc et decreta communi judicio comprobaret. Cui taxationi insignem Dei servum et antistitem Bernwardum primo regalis majestas, tum episcopalis dignitas interesse magnis praecibus postulabant; nec abnuit, quin promptissima oboedientia domnum regem honoravit. Reversus vero Hildenesheim, delatas sanctorum reliquias veneratione condigna servandas locavit, semet ipsum in sanctimonia solita sollicitius diatim exercuit, episcopatus sui terminos antiquitus praefixos labore nimio et sollicitudine custodivit . 42. Interea domna Rothegardis dignae memoriae Hildewardensis aecclesiae abbatissa, venerabilis Bernwardi episcopi matertera, diutina corporis infirmitate castigata, resolutionis suae diem sibi semper optabilem, divino ut creditur instinctu, instare cognovit. Unde in sacratissima nocte Dominicae nativitatis ( #Dec.@# 25) ad missam « Dominus dixit » in aecclesiam se ferri praecepit: ibique Dominici corporis ac sanguinis viaticum percepit. Inde, rite peractis omnibus, denuo ad lectum reportata est, convocatis sororibus ita exorsa est: #Ex hac vita me hodie, carissimae, quo Deus jusserit invitari, vobis denuncio; sed hoc quia infra majoris missae sollempnia futurum esse non ignoro, ne qua divini famulatus fiat interruptio, vos, audita mea morte, minime turbari deposco. Dei namque tanto michi largius auxilium affuturum esse confido, si modo nulla ejus servitii mei causa fuerit intermissio. Divinis itaque sollempniis ex more completis, ad communiendum exitum meum quantocius occurrere festinate, suoque creatori animam praecibus attentius commendare curate, vestrumque semper finem suspectum habentes, in illo tremendo judicio, dum licitum est, per bona opera Deo dignae inveniri satagite.@# His dictis, eas stupentes nimium pariter ac mirantes abire permisit. Quod quia spiritu prophetico praeviderit, rei patenter exitus ostendit. Nam, ut praedixerat, infra majorem missam, incipiente sequentia, sancta illius anima carnis est ergastulo soluta. Unde manifeste datur intelligi, beatam hanc feminam plus aliquid caeteris mortalibus divinae gratiae concepisse, cui non solum suae carnis absolutionem tam evidenter concessum est praescire potuisse, verum etiam eo die praesentis vitae miseriam feliciter evasisse, quod ad eam pro totius mundi salute tolerandam Redemptor humani generis ex inviolato Virginis utero ineffabiliter prodiens creditur advenisse. 43. Anno autem incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo septimo, rex venerandus Heinricus totius Romani imperii potentissimus Palithi natale Domini cum maxima gloria celebravit. Quocumque vero sapientissimus imperaror ora sui sacratissimi vultus circumtulit, si quos dissidentes forte repperit, aut statim reconciliabat, vel si quicquam obstitit, ut id non posset efficere, numquam mente feriabat, donec violatam caritatem
null
483bc053-2786-4dd1-85b8-57a0f696a3a5
latin_170m_raw
null
None
None
None
reformabat. Quod etiam tunc in ipso festo singularis nativitatis facere prudenter institit. Nam vetus odium, quod archiepiscopus Willegisus ad Hildenesheimensem Bernwardum episcopum levibus de causis conceptum, saevis irarum stimulis inremediabiliter sub mente nutriebat, saepius delinire cupiens, animositate illius victus destitit. Veruntamen coram multis episcopis aliisque principibus, qui ad palatium in illa praecipua festivitate confluebant, illum conveniens, tanta auctoritate pertinaciam animi illius digna invectione confregit, ut se totamque controversiam illius judicio et fratrum submitteret, et in nullo vel ejus jussis vel fratrum votis obstaret. Deinde sapientissimus rex saepius interceptam Gandenesheimensis ecclesiae dedicationem in vigilia et epiphaniae Domini indixit, quae tunc prima feria Dominicae resurrectionis accidit; velationem etiam ancillarum Dei in ipsa die epiphaniarum. Venerabilis igitur episcopus Bernwardus Willegisum archiepiscopum et caeteros fratres in auxilium sui ad consecrationem praescriptae aecclesiae invitavit ( #an. 1007, Jan.@# 5). Nec mora, adest sacra sollempnitas; consecrationis misteria ex praecepto domni Bernwardi episcopi disponuntur; fiunt omnia fraterna caritate, ita ut archiepiscopus in aspersione primum locum teneret, et cum illo episcopus Bernwardus. In aecclesia vero ipse, cujus parrochia erat, misteria consecrationis fratribus dispensabat; primum namque gradum ille obtinebat. Expletis itaque Dei gratia omnibus fraterna caritate, rex cum archiepiscopo et caeteris ad populum progressus, sic prosecutus est: #Diuturnam, peccatis agentibus, controversiam, karissimi@#, #hodie deponere et terminare debemus. Agnosco enim et scio hanc aecclesiam et adjacentes villas ad Hildenesheimenses episcopos semper pertinere, et ab illis absque contradictione possessam esse@#. Ad haec verba imperatoris Willegisus archiepiscopus tandem Dei pietate in se rediens, et quicquid proprio reatu vel aliorum instinctu in Deum et sanctam ejus Genitricem exercuisset, videlicet in injusta invasione parrochiae Gandenesheim ad titulum sanctae Hildenesheimensis aecclesiae pertinentis publice confitens, juri et repetitioni ejusdem loci abrenunciavit, et in testimonium hujus abrenunciationis ferulam episcopalem domno Bernwardo tradidit, dicens: #Frater karissime et coepiscope, abrenuncio juri istius aecclesiae, et hanc pastoralem ferulam@#, #quam manu gesto, tibi sub testimonio Christi et domini nostri regis et fratrum nostrorum trado in testimonium, ut post hoc neque ego neque ullus successor meus aliquam interpellationem vel repetitionem de hac re habere possit.@# Sicque officium missae a Willegiso archiepiscopo cum consensu domni Bernwardi episcopi sollempniter peractum est. Sequenti autem die epiphaniae Domini velatio virginum sollempni celebratione, praesente rege et omnibus episcopis, a domno Bernwardo facta est; sicque Dei gratia rebus in pace et caritate sapientia piissimi principis compositis, discessum est. Archiepiscopus vero, hac lite sedata, praesulem nostrum omni honore et caritate ultro dilexit, et in nostro monasterio fraternitate honorifice acquisita, summam dilectionem et loco et fratribus providit. 44. His ita se habentibus, idem archiepiscopus quinto postea anno, plenus dierum et bonorum etiam operum, ad Christum migravit 6 Kalendas Martii ( #an 1011, Febr.@# 24). 45. Post quem Erkenbaldus subrogatur Mogontino regimini, prius abbas Fuldensis coenobii, cui nichil deerat catholicae fidei, quem domnus Bernwardus Kalendis Aprilis Mogontiae consecravit ( #Apr.@# 1). Divino itaque respectu surrexit in archipraesulem, quia in tempore iracundiae factus est reconciliatio. Qui quoadusque vixit, prioris discordiae lenocinia posthabuit, insuper ordinatorem suum, consanguinitate etiam sibi propinquum, debita devotione ut patrem coluit et paterna caritate tractavit. 46. Interea venerabilis praesul Bernwardus, ampliare studens divinae servitutis obsequium in parrochia sui praesulatus, ob reconpensationem futuram Christum haeredem elegit, et quod praecipuum habuit, se ipsum cum omnibus acquisitis seu acquirendis rebus Patri omnipotenti, sicut jam dudum in secreto mentis statuerat, in sacrificium obtulit. Monasterium itaque in septentrionali parte civitatis Hildenesheimensis, in loco quondam squalido, feris quoque seu brutis animalibus coaptato, tota devotione et apparatu decenti instituit, quod praediis sufficientibus dotatum, coenobitis Deo famulantibus ibi collectis delegavit. 47. Anno vero incarnati Verbi 1015, regni autem domni Heinrici piissimi imperatoris 14, ordinationis domni Bernwardi venerabilissimi praesulis 23, indictione 13, 3 Kalend. Octobris ( #Sept.@# 29), cripta ejusdem monasterii magno decore Dei gratia consummata, dedicatur a praefato antistite Bernwardo et honorabili Sleswicense episcopo Eggehardo atque venerando Mimigardevordensis aecclesiae pastore Thiderico, in honore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et ejus beatissimae et gloriosissimae Genetricis perpetuaeque Virginis Mariae, sanctique Michahelis archangeli, totius quoque militiae caelestis, et simul
null
e87f7f7b-be3f-4d3b-ad7e-827a84ddf52c
latin_170m_raw
null
None
None
None
sexaginta sex reliquiarum, ab eisdem venerabilibus praesulibus ibidem digna veneratione reconditarum. 48. Quinto deinde anno (1020) Erkenbaldus Mogontiae metropolitanus, plenus dierum et meritorum, 15 Kalendas Septembris pacem aecclesiae Dei dereliquit, et animam in manus angelorum efflavit. Huic Aribo, regius capellanus, successit in regimine; per quem rediviva restaurantur arma discordiae, quae sub praedecessore suo sopita quieverunt, praevalente gratia concordiae. Quem futurum pontificem cum in sacerdotem consecrare deberet Deo dignissimus antistes Bernwardus, gladio verbi Dei illum obstrinxit et anathematizavit, praesente domno Heinrico benignissimo imperatore et diversis episcopis, cum astantibus clericis et populis, ne post susceptum regimen sanctae Hildenesheimensi aecclesiae inferret injuriam super parrochia Gandenesheim dicta. Quod id ipsum iterum repetiit et confirmavit, dum illum vice sua in archiepiscopum venerabilis Eggehardus episcopus consecravit. Sed quod tunc subdole promisit, grassante stulticia post fefellit. In ipsa enim promotione sua domnum Bernwardum episcopum ficta pace per legatum suum convenit, et per falsa salutaria querimoniam super Gandenesheim temptavit. Cui domnus Bernwardus episcopus, divina inspiratione doctus, non ejus vaniloquio attendens, obligationis suae anathema illi retexit, dicens, sibi nil commune cum illo esse, si bene vellet, nisi ea quae Dei essent; de parrochia vero sua absque dubio nichil sibi cessisse. Hac responsione obstruitur machinatio archiepiscopi; et super hac re nec mutire quidem ausus est in vita venerabilis Bernwardi episcopi . 49. Anno perinde secundo, hoc est, anno incarnationis Dominicae 1022, regni autem domni Heinrici imperatoris 21, ordinationis vero Bernwardi episcopi 30, indictione 5, 3 Kalendas Octobris ( #Sept.@# 29), supradictum monasterium, ad utilitatem monasticae vitae constructum, multiplicique, velut hodie patet, ornatu perfectum, dedicatum est cum omni devotione aecclesiasticae religionis a venerando ejusdem aecclesiae provisore Bernwardo pontifice, et ab honorabili Unewano archipraesule Hammenburgensis aecclesiae, ab Eggehardo Sleswicense episcopo, et a Bennone Aldenburgensis aecclesiae reverentissimo antistite, in honore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et ejus sanctissimae Genitricis semperque Virginis Mariae, ac salutiferi ligni adorandae et vivificae crucis, et ad speciale patrocinium sancti Michahelis archangeli, totiusque militiae coeli, et ad laudem venerationis omnium sanctorum Dei. 50. Sed mox ejusdem monasterii habitaculum commissum est ad regendum abbatis officio Goderammo, coenobii sancti Pantaleonis praeposito. 51. Tandem vero sancti Michahelis aecclesiam vir beatus postquam praediis opulentissime dotavit, praesente apostolici legato, uno videlicet cardinalium, cum undecim episcopis, necnon et diversarum professionum personis, banni sui auctoritate roboravit. Hoc autem piae devotionis opus quam mature animo intenderit, quo fervore nacta oportunitate aggressus sit, qua vigilantia et assiduitate institerit, qua caritate sufficientiam exteriorum ei providerit, qua libertate construxerit, qua auctoritate firmaverit, quantum etiam ipse interim divino tactus verbere profecerit, ipsius verbis melius proferemus. Dicit enim ipse in privilegio eidem coenobio dato: « Omnis creatura homo nomine ideo a suo condita est Creatore, ut juxta ritum naturae potius suo serviat Creatori quam creaturae. Cujus habitudinis status dum fit rerum discolor usus, animum tamen rationis compotem semper reflectit ad suae conditionis tramitem. Sed quo amplius quemque correxerit divinior haustus, tanto divinius se Deo quisque obligat in omnibus rebus. Et hoc fieri nequit, nisi ubi valida Dei manus quemque sibi attraxerit. Unde in appetitu gratiae se cuique imaginat et conformat protectio divinae misericordiae. Cujus rei experimentum dum consulimus, e vestigio nobis occurrit divinum responsum, quod, peccante Adam et inde exilii longa dispendia perferente, credidisse Abraham Deo et hoc illi reputatum esse ad justiciam. Cumque, et divina praeveniente clementia, tum et exigentibus meritis, accipimus, legis latorem Moysen ducem ac praeceptorem extitisse populi Israel, pari examine sanctitatis miramur, miraculorum factorem Helyam humani aevi nondum cognovisse metam, sed curru igneo sublatum esse ultimo saeculorum judicio. Excedit mentem nec capiet finem, si de his et horum similibus nostra ratio ulterius se tendere voluerit. Satis indicio est, quantus assurrexerit in praeliis David manu fortis, et sole lucidius est, structo tabernaculo Dei, quantis religionum ritibus et libaminum misticis cultibus se Deo approximaverit sanctus Salemon, cujus poenitentiae meritis nullus umquam repertus est similis. Quibus omnibus ad habitudinem factorum revelavit Deus secreta meritorum, ut temporaliter merito et opere omnibus semper essent dispares, insuper aeternaliter angelicis spiritibus fierent coaequales. Haec ego considerans Bernwardus, Dei praeelectione
null
6b8a39dd-30b2-4433-95ed-daaefc284cb9
latin_170m_raw
null
None
None
None
non meis meritis dictus episcopus, et diuturna meditatione volvens, qua meritorum architectura, quove rerum precio possem mercari caelestia, cum essem aulicus scriba doctus et beatae memoriae tercii Ottonis imperatoris didascalus simul et primiscrinius, divina tactus gratia, reatus mei superflua perhorrescens, divinamque gratiam concupiscens, distraxi animum in diversa, quomodo aeternae satisfacerem misericordiae sicque remedium meae obtinerem animae. Sed in tenuitate tunc meae qualitatis, quicquid animo proponebam, aut vix inchoandum, aut numquam hoc perficiendum timebam. Animus tamen magis ac magis ardore sancti propositi desudabat, licet tunc temporis fortuna quid inchoasse vetabat; cum ecce Dei electio senatuumque declamatio me pontificalis gloriae solio inthronizandum praeeligunt; et ne grex Domini turbaretur sine pastore, ne aecclesia mater nostra esset quasi vidua, in electione novi pontificis cor unum et animam unam omnibus fecit habere spiritus pacis. Inthronizatus Bennopolitanae aecclesiae, quod diu conceperam animo, opere complere volebam, videlicet beatae memoriae tradere titulum nominis mei, aecclesias struxisse, ac officia Deo servientium inibi ordinasse, omnemque facultatulam meam Domino lucrasse. Et quia sunt occulta Dei judicia, semper tamen justa, consensu et hortatu Christi fidelium novam Dei aecclesiam condere coepi, in qua ad laudem et gloriam nominis Domini, et voti mei propositum adimplevi, et sanctae Christianitati, adhibitis Deo dilectis fratribus, consului. Fundato enim novello opere, et designatis eo loci locorum qualitatibus, ne occasio terrenae vagationis esset dilatio incepti operis--gloria tibi, Christe!--tactus febris incommodo, aegrotare coepi quinquennio. Et dum nichil fit in terris sine causa, castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me, ut credo et confido in Domino, ne absentia meae praesentiae fieret quaedam intermissio spei meae. Cui loco, Deo sanctaeque cruci perpetuaeque Virgini Mariae sanctoque Michaheli archangelo titulato, monastici ordinis indidi personas; quas ea ratione coadunavi, ut sicut juxta monachicam normam sunt a saeculi actibus alieni, ita essent ab omni impedimento saecularis servitii liberi. Consilio itaque senioris mei imperatoris Heinrici, et magistri mei archiepiscopi Erkenbaldi, quem ipse ego cum confratrum meorum conventu in archiepiscopum consecravi, quicquid terrenarum facultatum in curtis, curtilibus, terris, pascuis, aquis, silvis, pratis, aecclesiis, sanctorum pigneribus, libris, argento et auro, et quicquid id est quod haereditario jure possedi aut saeculari coemptione acquirere potui, exceptis plurimis, quae altari sanctae Mariae in principali aecclesia in coronis aureis, calicibus, candelabris, palliis aliisque aecclesiastici ordinis ornamentis contuli, totum usibus fratrum per manus advocati mei tradidi, Deo et sanctis ejus, pro animabus praedictorum seniorum meorum imperatorum et mea omniumque successorum meorum et eorum quorum patrimonia acquisivi, quatenus servitores Christi ab omni terreno servitio liberi, sub defensione et patrociniis successorum meorum praemuniti, in pace et misericordia quieta tempora ducant et in salutem viventium beatae contemplationi inhaereant. Si quis autem mei ordinis successor aut aliqua saecularis persona hoc effringere voluerit et haec tyrannicae sibi usurpare praesumpserit, gladio verbi Dei a Deo et sanctis ejus illum submoveo, ut incumbente super illum omni maledictione careat benedictione, sicque exterminatus a coelo et terra, partem habeat cum Juda et cum his qui in haereditate possident sanctuarium Dei. Insuper haeredes, Dei et nostra licentia, in suos usus sua studeant repetere, dum vident alienum invasorem in suis patrimoniis debachare. » 52. Haec beati viri dicta consideranti facile patebit, quanta vel ipse in Deum devotione profecerit, vel quanta superni respectus dignatio eum assumpserit. Qui enim tali insistens operi, coelesti verbere merebatur eliquari, manifestis indiciis probabatur a Domino diligi. 53. His itaque piae devotionis studiis Deo digne et hominibus laudabiliter omni vitae suae tempore conversatus, anno ordinationis suae 31, cum jam transitus sui diem, quem semper optaverat, imminere praevideret, capellam inter sacellum sanctae Crucis et monasterium suum constructam in honore beati Christi confessoris Martini a venerabili viro Eggehardo Sleswicense episcopo dedicari fecit, ibidemque pro augmento religionis ipso die habitum priorem mutans, monachicae professionis jugum suscepit. 54. Tactus deinde infirmitate ultima, cum adesse sibi exitus sui horam sensisset, in eandem capellam se ferre praecepit, justum esse asserens ibidem vitae terminum sortiri, ubi saecularis abrenunciationis habitu se contigisset insigniri. Sic itaque vir beatissimus diutina corporalis molestiae infirmitate tritus, bonum certamen certans, cursum consummans, fidem servans, viam
null
f0a5a99c-9933-479f-8c1a-c0897a3d42b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
universae carnis ingressus, ut credimus divinis admixtu spiritibus, duce Michahele archangelo, beatae immortalitati est praesentatus. Qui quoadusque vixit, Domino se sacrificium justiciae sacrificavit; sicque plurimis mirificatus insigniis, caelesti pace quiescit. Obiit autem 12 Kalendas Decembris ( #Nov. 20@# ). Sedit autem in cathedra triginta annis. Cujus discessus ad Deum fecit nos pupillos absque patre, matrem nostram sanctam Hildenesheimensem aecclesiam quasi viduam. Nam mox tanti patris excessu tota civitas permota congemuit, et tam cleri quam plebis coetus omnis corde tenus indoluit. Ubique vociferatio lugubris exoritur, moeror inconsolabilis cujusque professionis auditur; et quem secum manentem communi affectu semper amplectebantur, hunc non immerito decedentem communi lamentatione prosequuntur. Hinc pauperum, hinc viduarum orphanorumque turba miserabili ejulatu patrem se amisisse proclamat, hinc patriae defensorem, pacis amatorem ac totius rei publicae sagacissimum provisorem, tam nobilium dignitas, quam plebium humilitas, concordi dolore subtractum esse deplorat. Mirum nempe in modum vir iste omnibus omnia factus, inter divites et pauperes, inter elatos et humiles, auctorabili quadam modestia medius incedebat; et utrobique juste providus, nec mitibus intractabilis, nec protervis despicabilis apparebat. Communi ergo, ut dictum est, querimonia defunctus plangebatur, qui communi dilectionis honore vivens colebatur. Sed ne irrationabiliter more eorum qui spem non habent contristemur, si consolantem dolemus perdidisse in terris, patrocinantem habere gaudeamus in caelis, et sic corpori compassionis officia impendamus, ut etiam spiritui feliciter cum Deo regnanti congratulationis debita persolvamus. 55. Praeceperat autem adhuc vivens, ut feretrum, quo ad tumulandum corpus ejus efferebatur, non pallio, ut moris est in talis personae funereo obsequio, sed cilicio tantum operiretur. Quod ideo hic inserendum putavimus, ut cunctis legentibus pateat, quanto vir iste a Domino etiam temporali honore sublimatus, semetipsum humilitate depresserit, cujus viventis spiritus devotio tam humile obsequium defunctae quoque carni providerit. More itaque aecclesiastico exequiis rite celebratis, corpus Deo dilecti praesulis in cripta coenobii quod ipse fundaverat, ante altare sanctae Mariae, maxima cum fidelium Christi devotione sepelitur. Sepulchrum autem suum sancta sibi devotione ipse praeparaverat, et tale solitae humilitatis epytaphyum superscripserat: Pars hominis Bernwardus eram; nunc claudor in isto Sarcophago diro, vilis et ecce cinis. Proh dolor, officii culmen quia non bene gessi! Sit pia pax animae, vos et Amen canite! 56. Quid hac beati viri mansuetudine dulcius, quid abjectione laudabilius? Quo enim se vilius sub humilitatis deprimit modio, eo lucidius in aecclesiae apparet candelabro; et quantum suo judicio sacerdotali honore indignus deputatur, tantum laudabilis vitae testimonio dignus per omnia comprobatur. Pie denique consideranti modum conversationis ejus et sanctae a puero institutionis, magni meriti luce clarius apparebit, quamvis longe aliter se ipse aestimaverit. Valles enim, secundum Psalmistam, frumento abundant, hoc est, humiles spiritu potioribus divinae largitatis muneribus exuberant. Sed pius Pater Deo plane et aecclesiae dignissimus, et inter caeteras virtutes, quibus adornatus erat, humilitatis cultor praecipuus, quid pro ipsa cordis humilitate consolationis, quid fidei ac spei conceperit, manifestat in titulo quem his verbis interioris sarcofagi insculpsit loculo: #Scio@# , #quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt et non alius@#. #Reposita est haec spes mea in sinu meo.@# Quae nimirum dicta eo spiritu ab ipso creduntur repetita, quo primum ea constat fuisse prolata, acsi aliis verbis apertius diceret: « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est michi corona justiciae » . 57. Cernitur nichilominus ad dextram partem sepulchri, super columpnarum conscriptio talis: Hac tumuli fossa clauduntur praesulis ossa Bernwaldi, miri magnificique viri. Qui patriae stemma radians ut gemma serena, Acceptus Domino, complacuit populo. Nam fuit aecclesiae condignus episcopus ille; Quem Deus Emmanuel diligat et Michahel. Tandem bis senis undeno mense Kalendis. Felix hanc vitam mutat in angelicam. MONITUM. Thangmarus, natione Saxo, exeunte saeculo decimo et undecimo ineunte presbyter ecclesiae cathedralis Hildesheimensis et primicerius scholae puerorum, et saeculo undecimo ecclesiae decanus, Bernwardum litteris imbuendum moribusque instruendum sibi traditum tanta dilectione fovit, ut per
null
1ef62af7-2d43-4547-a256-e6d6805f31ad
latin_170m_raw
null
None
None
None
totam deinde vitam quasi filium patri sibi devinciret. Bernwardo ad episcopatum Hildesheimensem provecto, ipse decanus, bibliothecarius et notarius rebus gerendis plurimum interfuit, et in negotio Gandersheimensi anno 1000 ad Willegisum archiepiscopum cum aliis legatus, eodem anno episcopum suum Romam comitatus et cum eo ex Italia reversus, mense Augusto anni 1001 una cum Eggehardo synodo Francofurtanae interfuit, tum solus ad Ottonem III et Silvestrum II legatus, Italiam revisit, in concilio Tudertino res Ecclesiae suae egit, ab imperatore mox morituro largissime remuneratus anno 1002 domum rediit, et per reliquum vitae tempus Bernwardo convixit. Cum autem summa cum episcopo familiaritate viveret, imo confessor ejus fuisse videatur, magnifica ejus gesta colligere aggressus, eodem aegre vix tandem consentiente compegit, et post obitum dilecti viri absolvit. Convenit liber in locis haud paucis cum Annalibus Hildenesheimensibus, quos ideo a nostro scriptos videri supra memoravi, et omnia fere quae narrat aut ab ipso praesente visa aut ei saltem bene nota lector facile animadvertet. De veritatis studio in tali viro minime dubitaveris. Opere absoluto, haud diu vixisse videtur; saltem anno jam 1027 Tadilonem decanum memorari legimus. Liber magno historiae commodo in ecclesia Hildesheimensi asservatus, saeculo XII ineunte miraculis beati episcopi virtuti ascriptis auctus, et anno 1193 Coelestino III oblatus, Bernwardum in numerum sanctorum referri effecit; sed nostro quoque aevo lectoribus valde acceptum se reddet, quod plurima scitu digna de Ottone III, cujus Bernwardum praeceptorem et amicum fuisse discimus, et de Heinrici II regno oblivioni praeripuit. Litis quoque Gandersheimensis, cui dirimendae imperatorem et episcopos per plures annos laborasse novimus, telam ab exordio expandit. Scriptus est stylo simplici et perspicuo. Anni initium cum Annalibus Hildenesheimensibus a nativitate Domini inchoat. Opere, paulo postquam prodierat, usus est Wolfherius in Vita duplici Godehardi episcopi, et plurima inde decerpta scripto suo inseruit; saeculo duodecimo ineunte auctori Chronicae episcoporum Hildesheimensium, exeunte auctori Historiae translationis S. Bernwardi innotuit. Arte typographica inventa, primus excerpta codicis cujusdam Hildesheimensis dedit Surius in Actis SS. die 20 Novembris, at Browerus in Sideribus Germaniae libros De vita, obitu et translatione S. Bernwardi, et de translatione S. Epiphanii cum scholiis edidit, codice usus saeculi XV, sed interpolato, ordine narrationis inverso et sermone depravato. Broweri textum Mabillonius in Actis SS. O. S. B. Saec. VI, I, p. 202, et Leibnitius in SS. Brunsw. I, 441, hic tamen adjectis paucis codicis Guelferbytani et versionis Saxonicae, quae ad textum Browerianum accedit, lectionibus, repetiverunt. Editio nostra nititur: 1. C. regio, olim monasterii S. Michaelis Hildesheimensis, a Bernwardo conditi; qui saeculo XI exaratus in fol. auro argento diversisque coloribus pictus, et lapidibus pretiosis olim ornatus, magnaque veneratione in coenobio habitus est. Ipsa vita quinque quaternionibus absolvitur. Sextus manu saeculi XII ineuntis miracula, septimus eadem manu revelationem sancti Michaelis et lectiones nonnullas, octavus manu saeculi XII chartas Benedicti VIII, Heinrici II et Bodonis praepositi in favorem coenobii S. Michaelis datas et nonnulla posterioris aevi exhibet. Liber magnae auctoritatis et optimae simul notae, ad litteram pene a me expressus est; scripturae specimen in tabula adjecta habes. Cui plurimum consentit: 2. C. regius bibl. Dresdensis mbr. in 4º duabus saeculi XI manibus exaratus, sed a Wolfherio, auctore Vitae Godehardi, iisdem haud raro sententiis quas in Vita prima offendimus interpolatus, et notitiis de Godehardo episcopo auctus, quae cum Vita ejus prima usque ad cap. 26 consentiunt. Complura econtra capita in medio libro omittuntur. Initio mancus est. Librum in usum nostrum cum editis contulit V. cl. Mauritius Haupt, in academia Lipsiensi professor, qui his verbis ea de re ad nos retulit: « Codex, anno 1832 ex tabulario regni Saxoniae secretiore in bibliothecam regiam Dresdensem translatus, folia continet viginti tria formae quadratae, modicae magnitudinis. Singulae paginae versus continent viginti quinque. Scriptus est liber a manibus duabus, quarum prima pertinet usque ad finem folii decimi noni, recti. Folio eodem averso altera manus incipit his verbis: #His ita se habentibus,@# quae leguntur apud Leibnitium capite 41 (jam 44); utraque manus saeculi undecimi est, nec multo recentior tertia quae hic
null
6638ce7e-1c02-472f-9e18-998c00bb4708
latin_170m_raw
null
None
None
None
illic nominum compendia supra versus explevit, et in margine saepius ( #nota@# ), et hic illic summaria sive adnotationes ascripsit non neglectas a me in codicis collatione. Contuli autem hunc librum, et ita quidem ut praeter #ae e e@# litterarum promiscuum usum ne orthographicas quidem minutias praeterirem, cum editione Leibnitii. Mutilus est codex Dresdensis, incipit folio 1 verso post detritas nonnullas syllabas his verbis #loci et congregationis,@# quae leguntur apud Leibnitium cap. 13, versu 14, Scrip. rer. Brunsv. t. I, p. 447 (jam c. 12). Prima hujus folii pagina agglutinata papyro obducta est. Alterum codicis apographum sua manu confectum nuperrime V. cl. Gersdorf, bibliothecae universitatis Lipsiensis praefectus, summa cum benevolentia obtulit. Circa exitum saeculi XIII aut initium saeculi XIV Thangmari liber in usum Sifridi II episcopi Hildesheimensis iterum transcriptus est, sed stylo immutato, sententiis vocibusque plurimis additis, resectis vel mutatis, miraculorum quoque ad ea usque tempora continuatione adjecta. Cujus textus ab authentico valde recedentis rationem nonnisi in iis quae addita sunt habendam esse, liquet. Legitur in codicibus tribus, scilicet: 1. #Alpertus.@# Cod. regius Hannoveranus (fol. 2). 2. #Vita S. Bernwardi.@# Cod. regius Hannoveranus (fol. 2, 41). 3. #Vita Bernwardi et Godehardi.@# Cod. regius Dresdensis (fol. 10, 20). 3. C. olim S. Michaelis, jam viri cl. Hermanni Adolfi Lüntzel, cujus supra pag. 248 mentionem fecimus, exhibet etiam narrationem de translatione S. Bernwardi, et a Browero in Sideribus Germaniae typis est expressus. Ad quem prope accedit: 4. C. ducalis Guelferbytanus, olim Heiningensis, jam n. 353 insignis, chartaceus, saec. XV, in folio, cujus in fine etiam miracula historiae translationis addita, neque tamen omnia quae in 3, habentur; et: 5. C. ducalis Guelferbytanus inter Augustenses n. 19, 26, 7, chartaceus in 4º, saec. XV, quem anno 1470 monialibus in Frankenberg Henninghus Papetranus, Goslariensis plebanus, dono dedit. Hoc libro III. Leibnitius tom. I SS. Brunswic. in edendis Vita Bernwardi et Historia translationis ejus usus est; nos eum aeque ac alterum Guelferbytanum beneficio V. cl. Schoenemann, bibliothecae ejus praefecti, evolvimus. Conversio textus hujus, magis etiam interpolata et dialecto Saxonica instituta, anno 1540 in 4º typis Jaspari van Gennep prodiit, qua Leibnitius in adnotationibus suae editionis usus est; 6. Bruxellis in bibliotheca regia n. 8950 apographum codicis Bodecensis membranacei exstat, quod Bethmanno referente nonnisi excerpta libri, omissis, exempli gratia, capp. Leibnitianis 11-42, 46-48, 50, 52-58, 60-65, 67 rel., exhibet. Quibus subsidiis ita usus sum ut, codice regio exscripto, lectiones Dresdensis omnes indicarem, reliquorum nonnisi in paucis locis, ubi id commodum aliquod afferre posse videbatur, ratione habita. Divisionem operis, codicem regium secutus, numeris tantum additis, ab anterioribus diversam institui. Historiam translationis Bernwardi a Browero ex codice 3 primum adjectam alii loco reservare, Vitam brevissimam a Leibnitio editam, ut multo posterioris aevi, omittere placuit. Miracula Bernwardi in coenobio S. Michaelis saeculo duodecimo ineunte conscripta, per decursum temporis aucta sunt, prout in codice 3 conspicitur. 1. C. regio, olim monasterii S. Michaelis Hildesheimensis, a Bernwardo conditi; qui saeculo XI exaratus in fol. auro argento diversisque coloribus pictus, et lapidibus pretiosis olim ornatus, magnaque veneratione in coenobio habitus est. Ipsa vita quinque quaternionibus absolvitur. Sextus manu saeculi XII ineuntis miracula, septimus eadem manu revelationem sancti Michaelis et lectiones nonnullas, octavus manu saeculi XII chartas Benedicti VIII, Heinrici II et Bodonis praepositi in favorem coenobii S. Michaelis datas et nonnulla posterioris aevi exhibet. Liber magnae auctoritatis et optimae simul notae, ad litteram pene a me expressus est; scripturae specimen in tabula adjecta habes. Cui plurimum consentit: 2. C. regius bibl. Dresdensis mbr. in 4º duabus saeculi XI manibus exaratus, sed a Wolfherio, auctore Vitae Godehardi, iisdem haud raro
null
91410839-7bd3-4bea-8fdb-763f762cfeb5
latin_170m_raw
null
None
None
None
sententiis quas in Vita prima offendimus interpolatus, et notitiis de Godehardo episcopo auctus, quae cum Vita ejus prima usque ad cap. 26 consentiunt. Complura econtra capita in medio libro omittuntur. Initio mancus est. Librum in usum nostrum cum editis contulit V. cl. Mauritius Haupt, in academia Lipsiensi professor, qui his verbis ea de re ad nos retulit: « Codex, anno 1832 ex tabulario regni Saxoniae secretiore in bibliothecam regiam Dresdensem translatus, folia continet viginti tria formae quadratae, modicae magnitudinis. Singulae paginae versus continent viginti quinque. Scriptus est liber a manibus duabus, quarum prima pertinet usque ad finem folii decimi noni, recti. Folio eodem averso altera manus incipit his verbis: #His ita se habentibus,@# quae leguntur apud Leibnitium capite 41 (jam 44); utraque manus saeculi undecimi est, nec multo recentior tertia quae hic illic nominum compendia supra versus explevit, et in margine saepius ( #nota@# ), et hic illic summaria sive adnotationes ascripsit non neglectas a me in codicis collatione. Contuli autem hunc librum, et ita quidem ut praeter #ae e e@# litterarum promiscuum usum ne orthographicas quidem minutias praeterirem, cum editione Leibnitii. Mutilus est codex Dresdensis, incipit folio 1 verso post detritas nonnullas syllabas his verbis #loci et congregationis,@# quae leguntur apud Leibnitium cap. 13, versu 14, Scrip. rer. Brunsv. t. I, p. 447 (jam c. 12). Prima hujus folii pagina agglutinata papyro obducta est. Alterum codicis apographum sua manu confectum nuperrime V. cl. Gersdorf, bibliothecae universitatis Lipsiensis praefectus, summa cum benevolentia obtulit. Circa exitum saeculi XIII aut initium saeculi XIV Thangmari liber in usum Sifridi II episcopi Hildesheimensis iterum transcriptus est, sed stylo immutato, sententiis vocibusque plurimis additis, resectis vel mutatis, miraculorum quoque ad ea usque tempora continuatione adjecta. Cujus textus ab authentico valde recedentis rationem nonnisi in iis quae addita sunt habendam esse, liquet. Legitur in codicibus tribus, scilicet: 1. #Alpertus.@# Cod. regius Hannoveranus (fol. 2). 2. #Vita S. Bernwardi.@# Cod. regius Hannoveranus (fol. 2, 41). 3. #Vita Bernwardi et Godehardi.@# Cod. regius Dresdensis (fol. 10, 20). 3. C. olim S. Michaelis, jam viri cl. Hermanni Adolfi Lüntzel, cujus supra pag. 248 mentionem fecimus, exhibet etiam narrationem de translatione S. Bernwardi, et a Browero in Sideribus Germaniae typis est expressus. Ad quem prope accedit: 4. C. ducalis Guelferbytanus, olim Heiningensis, jam n. 353 insignis, chartaceus, saec. XV, in folio, cujus in fine etiam miracula historiae translationis addita, neque tamen omnia quae in 3, habentur; et: 5. C. ducalis Guelferbytanus inter Augustenses n. 19, 26, 7, chartaceus in 4º, saec. XV, quem anno 1470 monialibus in Frankenberg Henninghus Papetranus, Goslariensis plebanus, dono dedit. Hoc libro III. Leibnitius tom. I SS. Brunswic. in edendis Vita Bernwardi et Historia translationis ejus usus est; nos eum aeque ac alterum Guelferbytanum beneficio V. cl. Schoenemann, bibliothecae ejus praefecti, evolvimus. Conversio textus hujus, magis etiam interpolata et dialecto Saxonica instituta, anno 1540 in 4º typis Jaspari van Gennep prodiit, qua Leibnitius in adnotationibus suae editionis usus est; 6. Bruxellis in bibliotheca regia n. 8950 apographum codicis Bodecensis membranacei exstat, quod Bethmanno referente nonnisi excerpta libri, omissis, exempli gratia, capp. Leibnitianis 11-42, 46-48, 50, 52-58, 60-65, 67 rel., exhibet. Quibus subsidiis ita usus sum ut, codice regio exscripto, lectiones Dresdensis omnes indicarem, reliquorum nonnisi in paucis locis, ubi id commodum aliquod afferre posse videbatur, ratione habita. Divisionem operis, codicem regium secutus, numeris tantum additis, ab anterioribus diversam institui. Historiam translationis Bernwardi a Browero ex codice 3 primum adjectam alii loco reservare, Vitam brevissimam a Leibnitio editam, ut multo posterioris aevi, omittere placuit. Miracula Bernwardi in coenobio S. Michaelis saeculo duodecimo ineunte conscripta, per decursum temporis
null
8c35eaaf-96b4-4f65-9978-da549b5511cb
latin_170m_raw
null
None
None
None
aucta sunt, prout in codice 3 conspicitur. PROLOGUS THANGMARI PRESBYTERI IN VITAM SANCTI BERNWARDI EPISCOPI ET CONFESSORIS. Divinae providentiae sapientem ammirabilemque dispositionem ratio humana nec liquide intueri, nec digne suppetit ammirari. Miris enim divinae clementiae beneficiis, cottidianis successibus sustentamur; ut gravis culpa videatur Dei laudes tacere, cum manifestissime scriptum sit: #Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (Tob. XII, 7) @#. His itaque angelicis oraculis persuasus, immo compulsus, ego peccator et indignus presbiter Thangmarus, humillimus quoque sanctae nostrae ecclesiae bibliothecarius et notarius, magnifica gesta memorabilis viri, domni scilicet Bernwardi nostri episcopi, colligere aggressus sum, non vanitatis fastu provocatus, Deo teste, sed si quid imitabile Dei clementia in illis eluceret, divinae pietatis gratiam, de cujus rore fluxit, posteris praedicarem, et illos tali exemplo ad provectum virtutum incitarem. Et quia hoc ipso ignorante subire temerarium scivi, diu cunctatus haec publice cum illo confabulari, tandem oportunitate nacta, aditum temptavi. Primo itaque forti auctoritate adversabatur michi; nam in cunctis jactantiam et popularem favorem ceu mortiferum venenum vitabat. Tandem cum saepius ingererem, grave peccatum esse, bona opera celare, ne alii exemplo tali proficiant, cum Dominus dicat: #Luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V, 16) @# et caetera, cessit meo arbitratu quae compingerem relinquens, quia a puero mecum usque ad juvenilem aetatem obversatus, quasi filius patri familiarius adhaesit et convixit, nec aliquid in omni studio ejus vitae meam conscientiam fraudare potuit, quin plenissime scirem. INCIPIT VITA BERNWARDI EPISCOPI ET CONFESSORIS. 1. Ortus igitur egregiae indolis puer Bernwardus claro nostrae gentis sanguine, ex filia Athelberonis palatini comitis, traditur domno Osdago, nostro episcopo, a suo avunculo religioso diacono Folcmaro, post quoque Trajectensi episcopo; et amborum diligentia meae parvitati, qui primicerius scolae puerorum praeeram, literis imbuendus, moribus etiam instituendus deputatur. Quem omni devotione susceptum, intellectus illius capacitatem primo divinae paginae leviore lacte temptandam aestimavi. Mox itaque, ut de sancto Daniele legitur (Dan. I, 20), inveni in illo decuplum in omni intelligentia super coaevos ejus. Mirum namque in modum tenera aetas caelesti irradiata lumine, subtili meditatione interiora divini sophismatis jugi studio rimabatur, nunc communi lectione cum aliis, nunc quos diligentiores in sancto meditamine cernebat, seorsim familiarius assumens, propositis quaestionibus scrupulosa quaeque ad medullam eventilabat, more prudentissimae apis singulas lectiones, quas in scolis in diversis libris exponebam, remotiori loco sedens intento auditu captabat, quas tamen postea pueris considens felici furto perfecte docebat et illorum scientiae imprimebat. Gratanti denique affectu amplectebar felici furto lectionis puerum insudare, multoque vigilantius deinde institi ingenium illius ad scientiam veri sophismatis excitare. Nichilominus ergo venerabilis domnus Osdagus quodam meriti praesagio magnum quid futurum in illo praevidens, exorcistam ordinavit, diligentius me adhortatus item itemque curam illius agere. Quem etiam mecum interdum in servitium domni episcopi extra monasterium excedens ducebam, ut illius ingenium, quod in multitudine epheborum discernere et ad votum meum discutere non potui, illis remotis singulari studio subtilius diligentiusque eventilarem, mirumque in modum vario virtutum pigmentario ultra id aetatis respersum repperi. Nam saepe totum diem inter equitatum studendo attrivimus, nunc legendo non minus prolixam lectionem quam si in scolis ad hanc vacaremus, nunc poetizando per viam metro collusimus, inde ad prosaicam palaestram exercitium alternantes, interdum simplici contextu rationem contulimus, saepe syllogisticis cavillationibus desudavimus. Ipse quoque crebro me, etsi verecunde, acutis tamen et ex intimo aditu phylosophiae prolatis quaestionibus sollicitabat. Tanta ergo facilitate cupitum ejus ingenium michi applaudebat; pene enim nulla hora, nec refectionis quidem, desidiae illum arguebat. Et quamquam vivacissimo igne animi in omni liberali scientia deflagraret, nichilominus tamen in levioribus artibus quas mechanicas vocant studium impertivit. In scribendo vero adprime enituit, picturam etiam limate exercuit, fabrili quoque scientia et arte clusoria omnique structura mirifice excelluit, ut in plerisque aedificiis, quae pompatico decore composuit, post quoque claruit. In negociis vero domesticis et ad usum rei familiaris pertinentibus vivacissimus executor acsi a puero his nutritus calluit. Hujusmodi Deo gratae et hominibus acceptae indolis gratia domno episcopo, apud quem versabatur, omnique congregationi dignus et familiaris efficiebatur, propinquorumque dilectioni probatissimus habebatur. Avus quippe ejus Athelbero
null
e69666c4-0b68-4e75-a991-5836ba5b28a2
latin_170m_raw
null
None
None
None
palatinus comes, vir plurima virtutum laude insignis, qui commissae sibi praefecturae exactionem magis ex debito quam ex intentione gerebat, cum prole utriusque sexus felicissime habundaret, hunc praeclarum adolescentem, primis auspiciis pubescentis decoris florentem, in affectum filii adoptavit. In quo quia salutaris consilii stationem saluberrimam repperit, familiarius sibi adjunxit, ut ne minimum quidem sine ejus consultu ageret. 2. Adeptus itaque a Willegiso venerabili archiepiscopo subdiaconatus gradum, aliquamdiu cum illo conversatus, eum propter morum honestatem ac vitae probitatem religionis profectum in illo sentiret, diaconum illum ordinavit. Interjecto quoque non longo spacio, presbiterii eum honore sublimavit. Reversusque ad praefatum comitem, suum videlicet avum, affectuosissime ab illo susceptus est, plurimumque rogatus ne ab eo discederet, facile acquievit; cui tanta humilitate ac instantia famulabatur, ut, caeteris refrigerandi causa interdum remotis, ipse dies noctesque continuans, indefessus ei adhaereret, aegri senis et aevo pleni imbecillitatem patientissime moresque supportaret, inter ipsum et familiam medius incederet, salutaribus monitis cottidie illos ad agenda informans, curam illorum apud comitem vigilanti benignitate frequentans. Pro paterno quoque affectu ad filios totum se profudit, magnamque gratiam inter illos conciliabat. Et quamvis in hujusmodi familiaritate invidia facile subrepat, hanc maxima cautela in plerisque declinabat. Inter patrem quoque et filium, domnum videlicet episcopum, internuncius saepe discurrebat, magnamque inter illos familiaritatis gratiam conciliabat. Ipsi ergo episcopo tantum complacuit, ut Daventrensi coenobio sua vice illum praeponere vellet, fitque inter episcopum et comitem de tantae indolis juvene religiosa concertatio, ut uterque pro morum gratia illum sibi adoptare intenderet. Sed ipse imbecillis avi infirmitatem sustentare, quam episcopales delicias appetere malebat. Cum quo usque ad diem sui exitus fideli devotione desudabat. Quo defuncto ( #an.@# 987), ad palatium se contulit, in servitium videlicet tercii Ottonis imperatoris, qui septennis adhuc puer, cum venerabili et sapientissima matre domna Theuphanu augusta rebus praeerat. A qua hic venerabilis juvenis Bernwardus benignissime suscipitur, atque in brevi summae familiaritatis locum apud illam obtinuit, adeo ut domnum regem fidei illius literis imbuendum moribusque instituendum consensu cunctorum procerum commendaret. In quo ita excelluit, licet quorundam invidia morderetur, ut puer imperialis in discendo mirifice proficeret, et tamen ad cuncta foris obeunda liberalissimo negocio ejus ingenium feriaret. Et cum alii regi puero adulando obsequerentur, adeo ut ludicra et quae tenera aetas poscebat illi persuaderent, imperatrix etiam, verita affectum filii sibi praeripi, in ejusmodi favore in tantum emollita esset, ut ad omnia quae puerilis aetas illum impelleret ipsa gratissimo affectu consentiret, hic solus tanta arte institit, ut a non faciendis metu illum prohiberet, et tamen plenissimo affectu ejus animum sibi colligaret. 3. Interea domna Theuphanu imperatrix apud Neomagum maximo dolore totius regni rebus excessit ( #an. 991, Jun.@# 16). Unde domnus rex utroque parente desertus, totum se regendum in stationem fidissimi magistri contulit. Hujus consilio examinabat quodcumque alii adulando persuadebant; quia, quamvis in puerilibus auspiciis ociaretur, altiori tamen industria quorundam simulationes praevidebat. Praecipua itaque familiaritate magistrum suum amplectebatur, nec ab ullo inferius tractabatur, quem universali virtutum decore respersum venerabatur. 4. Per idem tempus venerabili episcopo Gerdago decedente ( #an. 993, Jan.@# 15), hic religiosus juvenis Bernwardus votis omnium ad pontificatum eligitur. Et cum plerique nobiles clerici palatina militia diu certantes missionem optarent, consensus tamen omnium in hunc Deo electum juvenem concordabat. Communi igitur electione sanctae Hildenesheimensi aecclesiae ordinatur episcopus a Willegiso archiepiscopo (Ann. Hild. an. 993), anno Dominicae incarnationis nongentesimo nonagesimo tercio, indictione sexta, octava decima Kal. Februarii. 5. Adeptus itaque pontificatum, quanta continentia juvenile corpus ad virtutum culmen coegerit, dici non potest, modum in cunctis agendis praecipue amplectens, juxta illud viri sapientis (TER. Andr. I, I, 34): #Ne quid nimis.@# Morum quoque gravitate mirifice senes ipsos superabat, adeo ut subditos severitatis censura ad agenda in plerisque institueret. Frugalitatem vero in appetendis ciborum deliciis in eo laudare vix ullus sufficit; potum tanto moderamine temperabat, ut post coenam antequam stratum pergeret, nisi familiarium vel hospitum praesentia coactus, semel tantum biberet, saepius quoque penitus abstineret. Stratis vero compositus, lectioni interdum circa galli cantum intendebat, saepe sumnum interrumpens
null
c63244db-c698-4f4f-8010-72e31a6bc7ef
latin_170m_raw
null
None
None
None
, furtivae orationi, donec clerici ad matutinos ymnos consurgerent, vacabat, ymnisque expletis, multociens psalmodiam in diurnum usque crepusculum extendebat; deinde aliquantulum pausans corpusculum recreabat, donec item diluculo canonicum cursum primae horae in aecclesia persolvebat. Quo expleto, quasi regulariter sub disciplina constitutus, capitulum cum fratribus qui secum conversabantur adiit. Feriam quoque et lunationem, nomina quoque fratrum quorum annualis memoria instabat, cottidie recitari jubebat. Oratione vero peracta, circa horam terciam ad missarum sollempnia festiva celebratione procedens, magna animi contritione se ipsum totum Domino profudit. Inde in publicum progressus, forenses causas et oppressorum negocia breviter examinabat, quia et ingenio ac facundia adprime callebat. Sicque operiebatur clericum dispensatorem, qui elemosinae et pauperibus praeerat, quorum multitudinem, centenos videlicet vel eo amplius, diatim habundantissime victu refecit; plerosque etiam vel argento vel caeteris subsidiis, prout facultas concessit, sublevabat. Inde officinas ubi diversi usus metalla fiebant circuiens, singulorum opera librabat, donec circa nonam, rite omnibus peractis, cum timore et benedictione Domini, ad mensam, fratrum populique stipatus frequentia, consedit; non pompatice quidem, sed religioso silentio, cunctis ad lectionem honestissima disciplina intentis, quae inter coenandum non brevis legebatur. Infirmis quidem fratribus et senio confectis benedictionem de manu sua dirigebat hilariter, cum tamen nullum egenum in urbe vel in suburbio, quem scire posset, hujusmodi pietate privaret. Ita quippe juxta Apostolum (I Cor. IX, 22) omnia omnibus esse desiderabat, ut omnes in Christo lucrifaceret. 6. Arduum et difficile est cottidianum ejus studium verbis perstringere, quia Deo teste omni nisu inter diem noctemque in divinis perstabat. Nichilominus quoque cunctos sibi adhaerentes ad hujusmodi negocium, ut ita dicam, ultra vires impellebat, nec aliquid artis erat, quod non attemptaret, etiam si ad unguem pertingere non valeret. Scriptoria namque non in monasterio tantum, sed in diversis locis studebat, unde et copiosam bibliothecam tam divinorum quam philosophicorum codicum comparavit. Picturam vero et sculpturam et fabrilem atque clusoriam artem, et quicquid elegantius in hujusmodi arte excogitare poterat, numquam neglectum patiebatur, adeo ut ex transmarinis et ex Scotticis vasis, quae regali majestati singulari dono deferebantur, quicquid rarum vel eximium reperiret, incultum transire non sineret. Ingeniosos namque pueros et eximiae indolis secum vel ad curtem ducebat vel quocumque longius commeabat, quos, quicquid dignius in ulla arte occurrebat, ad exercitium impellebat. Musivum praeterea in pavimentis ornandis studium, necnon lateres ad tegulam propria industria nullo monstrante composuit. Et ut breviter perstringam, nec punctum temporis supersedebat, sed fidelis dominicae familiae dispensator, conservis suis necessaria subsidia fideliter subministrabat. Et cum in Christi gazophilacio quaeque idonea scivit fideli devotione congereret, non minus tamen Caesari sua juxta Evangelium persolvebat. Nam tercio Ottoni imperatori affectuosissimo animo pro scire ac posse obsequebatur. Unde et multorum invidiam in se commovebat, qui indignabantur, illum vigilantiori studio rei publicae negocia obire. 7. (Ann. 994, 995.) Saxonia quippe magna ex parte pyratarum caeterorumque barbarorum feritate depopulata, continuis latrocinantium incursionibus sine intermissione patebat. Quam pestem rei publicae depellere magno sui suorumque periculo semper instabat, et nunc cum aliis, interdum quoque cum suis solus super eos irruens, fortiter illos attriverat. Sed cum hujusmodi irruptiones sedari nullo modo possent, quippe cum barbari qui utrumque litus Albiae et naves omnes sua ditione tenebant, navali evectione per omnem Saxoniam facillime se infunderent, vigilantissimus Dei pontifex curam sibi commissae plebis agens, quomodo populum Dei de saevicia barbarorum eriperet, animo fluctuabat. Furorem namque sui impetus pene Hildenesheim usque intentabant, et ipsum sanctum locum praedam sibi promittebant. Divino itaque instinctu in extremo fere sui episcopatus, ubi flumina Alera et Ovokare confluunt, munitiunculam admodum munitam extruxit, in qua copiis militum dispositis, barbarorum impetum repulit, populumque Dei ab hostili feritate liberavit. Dei namque gratia tanta securitas pacis per illum in locis illis fidelibus condonata est, ut nichil dampni vel periculi postea a barbaris paterentur. Hac industria Christi sacerdotis barbarico tumultu in illis locis eliminato, acrius in circumsita loca debachati sunt. Unde vigilantissimus divini gregis pastor typo Christi, sui domini, adversariis aecclesiae, exultans ad currendam viam ut fortis gygas, se opposuit, et in rure Wirinholt nuncupato, ubi tutissima illorum statio fuerat,
null
c01e8a0b-059d-4982-89fe-bff983e5df93
latin_170m_raw
null
None
None
None
liber quoque latrocinii excursus, quocumque suae fraudis insidias intentarent, praesidium munitissimum instituit, fossisque aquarumque meatibus per rivum influentibus tutissimum reddidit, copias quoque militum victu et armis caeterisque necessariis instructas habundantissime collocavit. Divina itaque gratia periculosissimum locum Dei populo pacificum fecit et tranquillum, in tantum ut omni spurcicia diabolicae ac barbaricae fraudis eliminata, baratrum irruptionis et hostilis incursionis locum faceret orationis, et oraculum sancti Lamberti pontificis et martiris Deo consecraret, atque ab illo die summa pace aecclesiae Christi reddita, ab omni hostili impetu Dei populus vivacissimi provisoris industria quietissime feriaret. Pro his et caeteris beneficiis, quae devotissimo studio in rem publicam populumque fidelem exercuit, multorum et maxime principum in se invidiam et indignationem commovit. Unde et a Magontino archiepiscopo plura et miseranda, ut in sequentibus plenius dicemus, apertis inimiciciis perpessus est. Cujus animositatem patientissime ferens, divina ac regalia benignissime amministrabat. 8. Et licet plura copiosissimis impensis ad repellendam saeviciam barbaricam foris impenderet, dici tamen non potest, quanta in episcopatu ad usum suae aecclesiae contulit. In praediis namque tanta congessit, ut triginta vel plures praecipuos curtiles cum litorum ac colonorum familiis, clarissimis aedificiis praenitentes, compararet, cum in aliis innumerabilibus locis decem mansos vel octo, aut plus aut minus prout causa acciderat, in possessionem suae aecclesiae conferret. Antiqua quippe loca ab antecessoribus suis possessa, quae ille inculta reperit, optimis aedificiis collustravit, inter quae quaedam elegantiori scemate albo ac rubro lapide intermiscens, musiva pictura varia pulcherrimum opus reddidit. Quid dicam, quo studio vel ambitu sanctum locum nostrum vel principalem aecclesiam nobilitaverit, cum se ipsum et cuncta quae habere potuit in ejus usum impertiri maluerit. Testantur ejus opera, quae futuro aevo pium illius animi votum apertis locuntur indiciis. Ecclesiam namque miro studio decorare ardenter instabat. Unde exquisita ac lucida picturam tam parietes quam laquearia exornabat, ut ex veteri novam putares. Fecit et ad sollempnem processionem in praecipuis festis evangelia auro et gemmis clarissima, thimiamateria quoque precii et ponderis magnifici, calices nichilominus plures, et unum ex onichino, alterum vero cristallinum mira industria composuit. Adhuc autem unum aureum, valentem libras viginti publici ponderis, ex purissimo auro in usum ministerii conflavit. Coronam quoque argento auroque radiantem mirae magnitudinis in facie templi suspendit, et alia perplura, quae supersedenda putavimus, ne fastidium prolixitate ingeramus. Sanctum quoque locum nostrum murorum ambitu vallare summa instantia aggressus, dispositis per gyrum turribus, tanta prudentia opus inchoavit, ut decore simul ac munimine, velut hodie patet, simile nil in omni Saxonia invenias. Sacellum etiam splendidum valde, foris murum in honore vivificae crucis exstruxit. Cujus etiam aliquantam partem, largiente domno tercio Ottone augusto imperatore. ibidem clarissimis gemmis auroque purissimo inclusam condidit; ubi etiam divina pietas plurima suae pietatis indicia apertis signorum miraculis per virtutem sanctae crucis ostendit. 9. Inter quae illud unicum, quo Dominus antistitis nostri devotionem consolari dignatus est, inserere libet. Nam venerabilis pontifex Bernwardus thecam auro gemmisque lautissimam, in qua vivificum lignum includeret, paravit, et cum ex tribus particulis sancti ligni quartam si fieri posset excidere temptaret, ut per singulas absides singulas conderet portiones, nec gracilitas vel parvitas quacumque ex causa sectionem admitteret, cum devotissimus Dei famulus animo fluctuaret: ecce subito inter manus ipsius antistitis quarta particula sacratissimi ligni angelico ut creditur ministerio delata apparuit. Mox igitur praesul laetus lignum sanctum per quatuor absides paravit. O quanti inde potantes ardorem vehementissimae febris saepius virtute sanctae crucis restinguebant! Multociens obortam aeris inaequalitate pestilentiam fideles hoc vivifico ligno se suaque lustrantes sedaverunt. Nimiam etiam siccitatem, prolato in publicum hoc singulari ligno, ceu pluviis imperantes, repulimus, multaque virtute hujus sanctissimi triumphi fiunt cottidiana remedia dum quisque moerens ibi prostratus, prompta percipit solatia. 10. Ipsum vero sacellum sanctae crucis, vario decore perfectum, dedicavit IV Idus Septembris, anno incarnationis Dominicae 996, indictione 9, regni vero gloriosissimi tercii Ottonis imperatoris 13, imperii primo, ordinationis autem suae quarto; locumque quondam dumis et vepribus horridum, vicinis incolis--gloria tibi, Christe!-- ex tuis datis baptismi, sepulturae, unctionis fecit aeternum solatium. 11. Pro talibus igitur aliisque piae devotionis actibus, quibus ad aecclesiae utilitatem omni nisu mentis et corporis insudabat, tam Deo cordi interius praesidenti, quam
null
4794c34d-7a85-4067-ad93-e5bd70d0afa1
latin_170m_raw
null
None
None
None
aecclesiae operis effectum exterius approbanti, felicis memoriae praesul acceptissimus erat; et ideo consequens fuit, ut vir beatus, cui, sicut de sancto Job legitur (Job I, 8), tunc temporis in terra similis non fuisse putabatur, per temptationis incommoda, sicut aliarum virtutum ita etiam humilitatis et patientiae praeconio, mirabilis cunctis ostenderetur. Anno itaque ordinationis suae octavo ( #an.@# 1000), gravibus insecutionum molestiis pro territorio Gandenesheimensi ab archiepiscopo Willegiso plane contra aecclesiasticas sanctiones impetitur, sed eis minime a solitae humilitatis et patientiae tenaci observantia movetur. His tamen, quae archiepiscopus non tam justae rationis executione quam liberae potestatis praesumptione attemptabat, auctoritatis constantia, non temeritatis audacia, sagacis ingenii vir obviabat, et secundum illud Pauli: #Quamdiu gentium apostolus sum, ministerium meum honorificabo (Rom. XI, 13) @#, quoadusque aecclesiae Christi pastoris vice praefuit, episcopatus sui jura in proprii honoris statu conservari summa sollicitudine procuravit, quod et Deo annuente, laboriose licet, obtinuit. Sed ne similis controversia de ipsa Gandenesheimensi aecclesia postmodum valeat oboriri, omnem disceptationis ordinem inter Mogontiensem antistitem et venerabilem virum domnum Bernwardum hic inserere commodum duxi. Necessarium autem reor ista paulo altius indagando repetere quod tamen lectori minime debet esse onerosum, quia posteris fortasse in multis erit profuturum. 12. Territorium Gandenesheimense, situm in pago Flenithi, cum adjacentibus villis ad provisionem Hildenesheimensium episcoporum, ex quo primum episcopia per Saxoniam disterminata sunt, certum est pertinere. Quod ex hoc cunctis scire cupientibus liquido apparet, quia ab ipso principio novellae Christianitatis nostrae gentis, etiam ante constructionem praefati monasterii, ad curam nostri episcopi pertinebat. Temporibus namque domni Altfridi, qui quartus nostrae aecclesiae antistes extitit, Liudolfus dux cum religiosa contectali sua Oda, magno studio in divino cultu accensi, consilio praescripti antistitis Romam perrexit, ibique a domno Sergio papa magnifice suscepti; et cum votum illorum in divinis agnovit, datis reliquiis sanctorum praesulum Anastasii et Innocentii cum benedictione a se dimisit. Ad patriam itaque Dei gratia pervenientes, consilio domni Altfridi coenobium virginum Dei primo Brunesteshusen adunaverunt, filiam quoque suam domnam Hathumodam, duodecim annos habentem, praefato episcopo in regimen intromittendam assignaverunt, anno Dominicae incarnationis 852 (cf. Ann. Quedl.), Rabono Mogonciae praesidente, omnem autem provisionem praedicti loci et congregationis domno Altfrido commiserunt. Unde evolutis aliquot annis, Karolo Rabano succedente, anno singularis nativitatis Christi 856, auspicatus est ipse quendam locum super fluvium Gandae, quem a fluvio Gandenesheim nominavit: ibique consentiente duce fabricam monasterii majori ambitu inchoavit, Liudberto Mogontino existente episcopo, qui post Karolum subintravit. Locus namque pratorum ac nemorum amoenitate aptior, tutior quoque silvarum densitate ac palustri munitate ad habitationem Deo militantium visus est. Defuncti itaque sunt ante consummatam fabricam Gandenesheimensis aecclesiae et dux ac domna Hathumod, sepultique in antiqua aecclesia Brunesteshusen, positaque in regimen domna Gerburgis prima, soror domnae Hathumod, Altfrido venerabili episcopo mediante, Liudberto quoque Mogontino archiepiscopo, qui Karolo successit. Nec multo post decessit, biennio tantum emenso, venerabilis domnus Altfridus. Consedit autem cum Mogontinis episcopis, Rabano, Karolo, et duodecim annos cum Liudberto. Consummata quoque cum omni decore Hildenesheimensi aecclesiae, quam ipse a fundamentis construxerat, et Dei gratia consecrata, plenus operibus bonis decessit. Cui successit Marcwardus, quintus praesul aecclesiae nostrae, quatuorque tantum annos sedens, trabes aecclesiae posuit. Post hunc subintravit domnus Wicbertus, sextus episcopus. Hic fabricam consummavit, et aecclesiam nichilominus consecravit. Hic omnem religionem et disciplinam cum domna Oda et Gerburga abbatissa in praefato loco inchoavit et perfecit; ejus consilio omnia disponebant et agebant. Praeerat autem domna Gerburgis congregationi 22 annos, positaque est in nova aecclesia, juxta domnam Hathumodam . Sororem autem ejus Cristinam domnus Wigbertus in regimen intromisit et consecravit. Domna quoque Oda centesimo septimo aetatis anno, omnibus filiis praemissis, decessit, Cristina tantum superstite, positaque est juxta filias suas. Sed et ipsa Cristina sex tantum annos matri supervivens, felici decessu migravit ad Dominum. Domnus quoque Wigbertus consedit cum Mogontinis episcopis Liudberto, Sunderaldo, et Hattone. Post hunc Walbertus succedens, septimus episcopus, Rotsuitham venerabilem feminam, de ipsa congregatione electam, in regimen intromisit, consecrationes quoque in aecclesia praescripta et ancillarum Dei velationes et caetera ad ministeria aecclesiastica pertinentia fecit. Post Walbertum Sehardus
null
7e244f2b-7063-4836-8f9b-a20e64373088
latin_170m_raw
null
None
None
None
, venerabilis vir, pastor octavus nostrae aecclesiae ordinatur. Hic absque omni contradictione quaecumque ad aecclesiasticum ministerium pertinebant in praefato loco administravit. Nonus post Sehardum Thiethardus antistes nobis praeficitur, Fritherico archiepiscopo Mogontiae praesidente. Hic consecravit novam aecclesiam, ubi monachae nunc Christo militant, et omnia episcopalia in praefato loco rite procuravit, nullo obviante. Decimus post Thiethardum domnus Otwinus praefuit. Hic domnam Gerburgam secundam in regimen constituit et consecravit, et omnia episcopalia fideliter providit, domno Willehelmo magni Ottonis filio in nullo sibi adversante. Similiter Hatto et Rodbertus in nullo illi adversantes amicissimum habuerunt. Willegisus quoque illi succedens, veritus tanti viri senectutem et morum gravitatem, publice illum percoluit, occulte vero paulo mordacius quadam animi indignatione illi adbellicabat, nil tamen in regimine praefati coenobii asperum, nec verbis nec factis ostendit. Haec itaque ideo proposui, ut cuncti intelligant, quanta levitate ac temeritate sit violatum, quod fere per ducentos annos tam venerabilium patrum utriusque loci antistitum concordia roboratum, omni canonica auctoritate fixum atque ratum duravit. 13. Sed secundi imperatoris Ottonis filia, fomes ut pace omnium dicam hujusmodi dissensionis, dum a suo episcopo, domno videlicet Osdago, sacrum velamen accipere spernit, Willegisum appetit, indignum aestimans nisi a palligero consecrari. Quod ipse libens annuit, haut considerans quantum antiqua canonum statuta temeravit. Nec fraterna caritate aditum quaesivit, sed fratri et coepiscopo diem imperavit, ut ad velationem ancillarum Dei in festivitate sancti Lucae evangelistae illi occurreret. Nactus itaque opportunum tempus domnus Osdagus, archiepiscopum secretius qua auctoritate id ageret requisivit; cum ille minaci vultu mordacius ad suam parrochiam pertinere respondit, et statuta die se ancillas Dei velaturum, omnemque episcopalem potestatem in illo loco se adempturum promisit. Cum itaque ad diem ventum est, restitit illi plena auctoritate domnus Osdagus, praesente rege domno tercio Ottone, cum matre imperatrice domna Theuphanu, assidentibus quoque episcopis, Rethario Patherbrunnensi episcopo, Milone Mindensi episcopo, Hildebaldo Wormaciensi episcopo, cum aliis principibus, qui ad sollempnitatem velandarum virginum convenerant. Cum ergo longa disceptatio esset, domnus Osdagus, simplicis animi vir, divino monitu incitatus episcopalem cathedram ad absidem altaris poni praecepit, hac tuitione locum ac regimen sibi defendens, faventibus illi fere omnibus, quia archiepiscopi animositas, etsi metu illius dissimularent, cunctis displicebat. Destitutus itaque archiepiscopus multitudinis favore, qui prius suo juri omnia promisit, vix domna Theuphanu et episcopis obtinentibus, ipso quoque ultra quam credi potest supplicante, obtinuit, ut ad principale altare misteria ipsa die ageret, ita videlicet ut domnae Sophiae velationem simul agerent, caeterarum quoque domnus Osdagus solus prospiceret; factumque est insolitum nec ante a nobis visum, ut duo episcopi ex latere altaris pariter sederent, pontificalibus paramentis festive infulati. Ventum est itaque ad ancillarum Dei consecrationem, cum episcopus, qui antea a pontificali jure timebatur dejectus, subito Dei gratia erectus, inter missarum sollempnia primo domnum regem, si in velationem suae sororis consentiret, humiliter requisivit, deinde caeteros mundiburdos. Quibus consensum fatentibus, primo domnam Sophiam, si ad Hildenesheimensem sedem sibi suisque successoribus subjectionem et oboedientiam profiteretur, interrogavit, deinde alias velandas. Quae unanimi consensu religionem et subjectionem confessae sunt, publiceque denunciatum est omni clero et populo, archiepiscopum nil juris sibi in illa aecclesia vendicare praeter consensum et permissum Hildenesheimensis episcopi. Omnibus quoque rite peractis, summa pace et concordia discessum est; stetitque unanimitas sub dommo Osdago et Gerdago, et aliquot annis domni Bernwardi, adeo ut aecclesias aliquas praesente archiepiscopo ibidem consecraret, synodum etiam magnam haberet praesente domno rege tercio Ottone, assidente nichilominus praefato archiepiscopo, cum tamen nil sua auctoritate decerneret, praeter quod assensum aeque ut alii fratres domno Bernwardo, qui synodo praesidebat, praebuit. Interfuerunt Islarius Magdaburgensis archiepiscopus, Liudolfus Treverensis archiepiscopus, Milo Mindensis episcopus, Hildebaldus Wormaciensis episcopus, Hugo Citicensis episcopus. Non tamem rata permansit hujusmodi concordia, quia in medium quaedam emerserunt, quae orientem caritatem falsitatis lolia peremerunt. 14. Odiosum quippe est nostro tempore veritate aliquem notare, sicut a quodam dictum est: #Veritas odium parit,@# sed scribentibus gravis culpa est vel falsa dicere aut vera intermittere. Unde pace cunctorum liceat dici, quod scelus est celari. Illa quippe praeclara ancillarum Dei congregatio tanto studio et devotione dominorum nostrorum patrum patriae, ducum ac regum, per
null
20310820-5b0e-48e0-91bb-4e907e5b5416
latin_170m_raw
null
None
None
None
Altfridum ejusque successores instituta est, ut in principio omnibus imitabiles exemplar humilitatis ac caritatis florerent, episcopum suum a Deo sibi praepositum quasi Dei nuncium ac patrem audirent, colerent et amarent, omnes adventantes, prout cuique personae competebat, praecipua benignitate susciperent. Hic illis usus, hoc studium fuit; hoc sancto loco reverentiam et illis apud omnes gratiam exhibebat; hoc humilitatis privilegio, cum pro causis aecclesiae ad palatium citabantur, habitu admodum nitido vel abjecto venientes, ut verae Dei ancillae ab omnibus habebantur ac venerabantur. Sed postquam luxus ac superfluitas accessit, morum insolentia subintravit, oboedientia torpuit, repulsa est episcoporum reverentia; quod cuique erat placitum, faciebat licitum. Addita est quoque ad augmentum mali diutina infirmitas domnae Gerburgis, ejusdem coenobii venerabillimae matris, in quam Dominus plurima virtutum insignia contulit; decessus quoque religiosarum sororum, quae sub nutrimine antiquae disciplinae institutae fuerant. Numerosa autem juventus virginum fructificaverat in tyrocinio Christi. Quae delicatius enutritae, metam prioris disciplinae ac severitatis ignorantes, ut est humanum post sua vota declinabant. Sophia quoque, domna Gerburga invita multumque renitente, ad palatium factione Willegisi archiepiscopi se contulit, ibique annum vel biennium commorata, dissolubilis vitae tramitem incedens, varium de se sparsit rumorem. Quod venerabilis Bernwardus episcopus non ferens, quippe qui illam semper summo amore et gratia percolebat, blandis illam monitis ad monasterium redire persuasit. Cumque illa exteriori auditu vix verba illius admitteret, saepius eadem repetens ad coenobium eam repedare familiarius admonuit. Illa autem ejus accessum et confabulatum primo declinavit, deinde ad archiepiscopum velut patrocinanda ab illo confugit, amarioribus verbis ejus animum exasperavit, pactum foedus in sua velatione inanibus verbis annullavit, dicens ab illo se velatam, non ab Hildenesheimensi episcopo, ad provisionem Bernwardi episcopi se minime pertinere, ad suam diocesim coenobium Gandenesheimense respicere, plures se invenisse qui hoc veraciter testentur. His et hujusmodi verbis archiepiscopi animum adversus domnum Bernwardum graviter commovit. Post haec Gandenesheim repetit, varia de episcopo inter sorores disseminavit, nisu quo poterat illum loco expellere atque abalienare parabat. 15. ( #An.@# 1000.) Interea episcopus cognoscens talia circa se moliri, Gandenesheim venit, graviter tulit se abalienari, nec aliquid caritatis vel honoris sibi ut antecessoribus suis exhiberi, sed infra extraneos episcopos se tractari, cum tamen ab antecessoribus suis ad sanctum locum innumera bona collata sint, decimae quoque ex sua parte plures et antiquitus et moderno tempore impensae; et pro his beneficiis injuriam et contumeliam sibi reconpensari, tributa quae pro decimis solvenda essent imminuta, saepe quoque fraude negata; oboedientiam, qua nulla victima Deo gratior est, cum humilitate in ara cordis persuadet immolari, patienter se omnia posse sufferre, paveant tamen Christum, cujus vice fungitur, in se offendere, quicquid ingerant pro meritis sibi suppetere, oboedientiam tamen, caritatem et reverentiam suis antecessoribus ab illarum majoribus exhibitam, non ausum sua levitate negligere. Haec cum paterno animo perorasset, majori odio peccatis stimulantibus illas in se concitavit, Sophia utrobique ex parte archiepiscopi ac congregationis perurgente. 16. Instabat autem hora, qua domna Gerburgis aecclesiam quam construxerat consecrari depoposcerat. Unde quia ipsa, diutina infirmitate fatigata, ad obeunda tantae festivitatis sollempnia minime suffecerat, Sophia, domina et matre consentiente, studium tanti laboris assumpserat. Et more suo proprium episcopum postponunt et abjiciunt; archiepiscopus accersitur, quo ordinante cuncta ad dedicationem pertinentia disponuntur; consecrationis diem statuunt, exaltationis videlicet sanctae crucis sollempnitatem ( #Sept.@# 14). Mittitur autem et legatus ex latere domnae abbatissae, qui domnum Bernwardum ad dedicationem invitet diemque denunciet. Sed quamquam plures illum anticipatum archiepiscopi advocatione objicerent, leni tamen animo sufferens, ad praescriptum diem se venturum promisit. Interea, incertum qua de causa, archiepiscopus statutum mutat, diem abdicit, atque eandem dedicationem in festivitatem sancti Mathei apostoli indicit ( #Sept.@# 21), domno quoque Bernwardo pari potestate ut olim in velatione Sophiae venerabili domno Osdago legationem dirigit, mandans ut incunctanter illi ad dedicationem in praefata festivitate occurrat. Ipse vero suum legatum atque scripta archiepiscopo remittit, astruens imperialibus jussis obstrictum. seriis quibusdam occupari, nec posse ad dedicationem ut jussum est ipsa die illi occurrere. 17. In exaltatione tamen sanctae crucis Gandenesheim venit, aecclesiam dedicaturus, sicut domna abbatissa in principio disposuit; nil paratum repperit,
null
a9a959c4-8d0b-49b2-b0db-8fe168c8146b
latin_170m_raw
null
None
None
None
immo aliquos collectos, qui illi resisterent, et cum injuria ejicerent, si forte cum suis aecclesiam consecrare violenter appeteret. Hanc enim famam illae disperserant, cum Deo teste nichil hujuscemodi attemptaret vel mente conciperet. Jam enim tota mente ad archiepiscopum confugerant, se atque locum ejus tuitioni devoverant. Sophia assidue illi cohaerens et cohabitans, haec interdiu noctuque ambiebat. Missarum vero sollempnia domnus episcopus ipsa die ibidem celebravit, licet maxima congregationis indignatione, easdem tamen, ut oblationes offerrent benedictionemque perciperent, admonuit. Plebs quoque, comperto sui episcopi adventu, quasi ad sollempnitatem convenit, moerens et ultra quam credi posset aegre ferens, episcopum insolentia atque inoboedientia loco detrudi. Quos et omnes adventantes limato sermone consolans, lacrimabili questu publice commemorabat, se ipsa die ad dedicationem aecclesiae invitatum, nil illi honoris exhibitum, immo exclusum; unde consecrationem aecclesiae, quae ad se pertineat, omnibus sine suo consensu canonica auctoritate interdicit. Qua de re congregatio sororum indignata, igne majoris indignationis accenditur. Verum cum ad oblationem ventum est, oblatas indignatione et incredibili furore projiciunt, saeva maledicta episcopo ingerunt. Quo insolito tumultu perculsus, lacrimis perfusus antistes, non suam injuriam, quam parvi ducebat, pensans, sed veri pastoris pro persecutoribus orantis exemplo, ignorantiam seu potius malivolentiam furentium feminarum deplorans, ad altare rediit, missam suo ordine magna animi contritione peragit, deinde populum alloquitur, benedicit et corroborat; deductusque honorifice ab illis, unde venerat repedabat. O dignae memoriae virum, omnium ore celebrandum, cunctorum devotione intime amplectendum, apud se quidem incredibiliter humilem, sed apud Deum, cordis inspectorem, ejusque fideles vere sublimem! Quis eum crederet in tanto pontificalis dignitatis honore, generis nobilitate, ministrorum multitudine, contra irrogatas sibi contumelias patientiae potius quam potentiae maluisse clipeo muniri? Sed vir beatus humanae abjectionis probra non curabat, qui totus divino amori mancipatus, illius tantum oculis quem singulariter diligebat placere summopere gestiebat. Haec pro commendando magnae utilitatis exemplo ad imitationem audientium inserere libuit; nunc ad ordinem redeamus. 18. Interea archiepiscopus et Sophia omnem apparatum ad novellae aecclesiae consecrationem necessarium diligenter praeparant, inconsulto Bernwardo episcopo, quem tamen adjungere domna Gerburgis temptat, sed verita archiepiscopum, votis ejus obviare pertimescit. Praeterea archiepiscopus in vigilia sancti Mathei ( #Sept.@# 20) ad praefatum monasterium venit cum episcopis, Rethario Paderbrunnensi episcopo, et Berengero Verdensi episcopo, Bernhardo quoque duce, cum aliis plurimis, consecraturus sequenti die aecclesiam. Mittuntur quoque domno Bernwardo episcopo, qui illum ad sollempnitatem aecclesiae invitent. Postera vero die ( #Sept.@# 21) adest diluculo vice domini nostri venerabilis episcopus Eggehardus cum majoribus natu nostrae congregationis et aliquibus primariis de nostro monasterio. Qui, fandi licentia data, archiepiscopum cum omni honore ex nomine domni Bernwardi episcopi devoto obsequio salutant; imperiali illum obsequio detentum, adesse non posse; mirari tamen vehementer, in sua parrochia et aecclesia ab antecessoribus suis absque omni contradictione semper possessa, sine suo consensu aecclesiae consecrationem indici; fraterna caritate depraecari, ut ab hujuscemodi invasione desistat, nec se intromittat nisi quantum canones concedunt; si suo juri singulari privilegio quiddam suffragari aestimet, ipsum non defuturum, quin communi consilio fratrum, ubicumque delegerit, justiciam plenissime exequatur. Archiepiscopus autem acerbiori indignatione inflammatus, mandat, ut primo mane sequentis diei, quae tunc Dominica illucescebat ( #Sept.@# 22), ad consecrationem praefatae aecclesiae incunctanter properet; si venire tardaverit, nichilominus aecclesiam dedicaturum. Hanc autem iram et indignationem archiepiscopi adversus venerandum praesulem creavit maxime praecipua familiaritas domni imperatoris, qua illum speciali devotione pietatis caeteris familiarius percoluit. Affectuosissimo namque obsequio devinxit sibi imperatorem, quia cuncta, quae ad gratiam illius competere sciebat, vigilantissimo studio obibat; et ob hoc animositatem invidiamque plurimorum in se commovebat, adprime quoque Mogontini episcopi, qui indignabatur, aliquem praeter se familiaritatis locum apud imperatorem habere. Dominica itaque irradiante, adest praedictus episcopus Eggehardus cum venerando fratrum nostrorum senatu vice domini nostri directi, qui, canonica auctoritate et prisca sanctorum patrum consuetudine objecta, fortiter archiepiscopi coeptis restiterunt; atque sic consecratio praescripti monasterii intercepta est. Ipse vero episcopus inter missarum sollempnia facto ad populum sermone, synodum suam biduo ante sancti Andreae natale cum banni approbatione denunciat; deinde ad altare regressus, in cathedra sedens privilegia quaedam ante incognita mandat recitari
null
11b9237b-81bc-4539-907e-9ec5e7c45fef
latin_170m_raw
null
None
None
None
, in quibus continebatur, ut nemo de jure illius aecclesiae auferret, quicquid tunc in decimis vel praediis vel ulla re in vestitura contineret. Hoc quoque banno roboravit, sicque discessum est. Episcopi autem qui aderant aegre admodum archiepiscopi animositatem conquesti, fratri et coepiscopo per nos mandant, pertinaciam ipsius et temerarium inceptum se cohercere non posse; id unicum suppetere, apostolicum atque imperatorem ut adeat; illius causam illorum esse communem; nec se defuturos, quin de eisdem utrisque, apostolico videlicet atque imperatori, scriberent. 19. Venerabilis itaque Pater domnus Bernwardus ultra modum sollicite ferens quantulumcumque scisma in aecclesia grassari, sciens quoque, infusum venenum nisi apostolico et imperiali antidoto conprimi non posse, quamvis gravi corporis molestia saepius lassaretur, et tantum iter imbecilli ejus corpori omnimodis esset contrarium, tamen, ut pacem reformaret, contra vires suas subire non recusavit. Nam jam pridem ardebat miro desiderio, domnum imperatorem, quem unice amabat, videre. Paratis itaque tanto itineri necessariis, per vallem Tarenti, quia ea via commodior est visa, ire procuravit, habens secum scripta omnium cisalpinorum episcoporum. Porro anno incarnationis Domini millesimo, IV Nonas Novembris ( #Nov.@# 2) nimio moerore totius congregationis plebis quoque a monasterio egressus, magna compunctione universorum deducitur; Dei ( #an.@# 1001) gratia comitatus, ad votum rebus cedentibus, secundo Nonas Januarii Romam ingressus est ( #Jan.@# 4). Quod humillimus ac piissimus imperator audiens, miro affectu dilectum magistrum videndi flagrans, ad suam praesentiam tamen eum fatigare nolebat, sed festinus a palatio fere duo miliaria ad sanctum Petrum illi occurrit, benignissimeque susceptum, inter amplexus familiarissime deosculatum, ad hospitium deduxit, diuque cum illo confabulans, sequenti die ad palatium illum venire rogavit, nec permisit ut quantulumcumque de suo proprio in ministerium suum impenderet, sed per sex septimanas, quibus apud illum morabatur, sufficienter in usum sui suorumque cuncta indigua largiter ministrari praecepit. Mane vero domnum apostolicum convocavit in occursum carissimi hospitis ( #Jan.@# 5), venientem quoque foris in atrium obviam procedentes libentissime susceperunt, nec permissus est ad suum domicilium reverti, sed juxta ubi ipse domnus imperator habitabat, splendidissimum illi habitaculum exhibebat. Vicissim quoque nunc imperatoris cubiculo, interdum episcopi considentes, et forenses causas et rei publicae necessaria conferebant. Nam de archiepiscopo et tumultu Gandenesheim oborto ante accessum domni episcopi fama praecurrens cuncta divulgaverat; unde non opus habebat singula evolvere, sed breviter strictimque, imperatore interrogante, pauca contexuit. 20. Sed archiepiscopus quod mente perceperat, actu perfecerat. Quidam enim maligni illum impulerunt, Sophia nichilominus institerat. Venit itaque biduo ante sancti Andreae festum Gandenesheim ad synodum ( #an. 1000, Nov.@# 28), ut disposuerat, habens secum venerabilem episcopum Retharium, aliosque complures extraneos, videlicet de Thuringis et Hassis, quorum id nichil intererat, nonnullos etiam de sua diocesi infra Saxoniam. Sed in principio actionis venerandus praesul Eggehardus archiepiscopum commonet, ut a synodo desistat, nec in aliena aecclesia talia praesumat, praecipue cum domnus episcopus ad quem aecclesia pertineat absit, et cum domno apostolico et imperatore consistat. Ad haec incredibili furore archiepiscopus succensus, vultu torvo ac minaci jubet ut sileat; nil ad se talium pertinere; ut propriam aecclesiam habeat, illam gubernet! Econtra Eggehardus: « Peccatis, inquit, agentibus, termini episcopatus mei barbarica sunt feritate depopulati, civitas deserta, aecclesia desolata; sedem non habeo, servum me sanctae Mariae et Hildenesheimensis aecclesiae recognosco, et in cunctis quoad potero sancto loco prodesse studebo. » Archiepiscopus itaque, productis viris quos adduxerat, requisivit episcopos, si liceat illos homines banno suo ad sacramenta constringere, ad cujus diocesim illud coenobium pertineat. Illi quamquam metum illius veriti, aiunt, legitime fieri non posse, absente episcopo Bernwardo. Eggehardus itaque praesul et fratres nostri, populus quoque, orant instanter, sacramenta suspendi. Qua unanimitate cleri et plebis archiepiscopus commotus, Eggehardo episcopo minatur, nisi sileat quod cum injuria illum ejiciat. Super hoc multi indignati et aliquanti quos archiepiscopus adduxerat, cum propemodum tumultus oriretur, Eggehardus praesul ab episcopis rogatus seccessit, cunctosque Gandeuesheimenses et omnes ad Hildenesheimensem diocesim pertinentes ad suam synodum invitavit. Ad cujus bannum unanimiter omnes egressi, illum sicuti sunt, tantummodo cum archiepiscopo suis propriis
null
d83e61a1-84a3-48b0-854b-67bb2efbe087
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quos adduxerat, relictis. Cum vero de diocesi sacramentis examinati requirerentur, alii Ethrinam, Frideslarensem fluvium, terminum Hildenesheimensis parrochiae affirmabant, errorem faciente nomine Edernae fluminis, quod Gandenesheim alluit; alii, certum nil se scire nisi quantum aliorum relatu didicerint, approbant; nullus aliquid vel memoria dignum asseruit. Archiepiscopus tamen, acsi veritate cuncta fixa constarent, banno, ne quis illi sacramento retentum coenobium auferret, munivit; sicque libero errore discessum est. Populus vero, quicquid ab Hildenesheimensi senatu jubebatur, oboedienter obivit. 21. ( #An.@# 1001.) Interea legatus Romam super his domno episcopo dirigitur, scripta quoque domno apostolico et imperatori lacrimoso admodum stilo ferebat. Unde tam apostolicus quam imperator et omnes Romani graviter commoti: canonum auctoritatem, patrum nichilominus traditionem violatam; contemptum quoque maximum Romanae sedi et apostolico, imperatori etiam, tali praesumptione irrogari; periculosum scandalum in ecclesia hac insolentia posse generari; hujusmodi virus funditus extirpandum. 22. Per idem tempus mansit cum imperatore unicum decus imperii domnus Heinricus, tunc dux potentissimus, in proximo quidem Dei pietate rex futurus, in quem Dominus cunctos thesauros divinae et humanae sapientiae contulit. Hic graviter semper ferebat Gandenesheim obortam controversiam, atque ardenter instabat aecclesiam pacificare, et sub Christi signis militantes ad caritatem et gratiam reformare. Hujus itaque suasu et cleri plebisque coadunata est synodus viginti episcoporum de Romania; aliquanti etiam affuere de Italia et Tuscia; de nostris quoque Sigefridus Augustensis, Heinricus Wirciburgensis, Hugo etiam junior Citicensis; praesidente domno Gerberto apostolico cum imperatore in palare in aecclesia sancti Sebastiani martiris, praesente nichilominus singularis meriti viro domno Heinrico duce pacatissimo et abbatibus, astantibus quoque presbiteris et diaconibus omnique Romana dignitate. In fronte itaque actionis post evangelia lecta et quaedam Patrum capitula, benedictione data cum consedissent, facto silentio venerabilis episcopus Bernwardus de loco sessionis suae modicum progressus, humiliter apostolico et imperatori et domno Heinrico duci omnique synodo causam suae aecclesiae elimato sermone exponit. Cunctis itaque ejus questu compunctis, sapientissimus papa interrogavit concilium, si synodus habenda vel vocanda esset, quam archiepiscopus cum suis quos adduxerat collegisset, in aecclesia ab Hildenesheimensibus episcopis semper possessa, praecipue cum episcopus defuerit et ad Romanam sedem pro eisdem causis confugerit; vel quo nomine tale conventiculum vocitandum sit. Sanctum concilium secessum petit, ut secretius inter se de his conquirant. Quod piissimus papa annuit. Egressique sunt soli Romani episcopi, et postmodum introgressi cum iterum consedissent, sapientissimus papa dixit: « Quid sancitis fratres, de synodo? » Sanctum concilium respondit: « In aliena aecclesia et ab aliis possessa nil juris habuit; neque canonice ibi synodum habere aut aliquid constituere sine consensu proprii episcopi potuit, nec omnimodis synodus canonice dici poterit. » Sapientissimus papa dixit: « Ergo quo nomine rite vocari potest? » Sanctum concilium respondit: « Scisma concilians discordias. » Sapientissimus papa dixit: « Abjicienda sunt quae ibi gesta sunt? » Sanctum concilium respondit: « Canonica auctoriate et sanctorum Patrum exterminanda sunt, quae ibi adinventa vel statuta sunt. » Sapientissimus papa dixit: « Apostolica potestate et sanctorum Patrum auctoritate dissipamus, effringimus et adnullamus quae, absente fratre et coepiscopo Bernwardo, Gandenesheim in sua diocesi ab archiepiscopo Willegiso et suis complicibus adinventa et sacramentis statuta sunt. » Et superadjecit: « Frater et coepiscopus Bernwardus petit sibi restitui sublatam vestituram ab archiepiscopo: quid sanccitis, fratres? » Sanctum concilium respondit: « Vestituram, quam archiepiscopus non potuit auferre, non est necesse illi reddere; sed quia hoc ipse petendo instat, si domno imperatori placeat, apostolatus vestri ferula vestitura illi redintegretur et roboretur. » Sapientissimus papa dixit: « Fiat juxta placitum vestri. » Et tradidit illi apostolicam ferulam, dicens: « Gandenesheimense coenobium cum adjacentibus villis et terminis tuo juri redintegro et corroboro, et apostolica sanctorum Petri et Pauli auctoritate interdico, ne aliquis tibi, nisi quantum canones permittunt, obsistat. » His finitis, domnus apostolicus, quid faciendum esset, concilium requisivit. Responsum est, si utrisque principibus id conveniat, scriptis archiepiscopum incusandum, quod tam audax inceptum, canonibus Patrumque regulis contrarium, vir summae gravitatis attemptaret; simulque ut in posterum a tali controversia desistat, nec aliquid se intromittat, nisi canonice emancipet; synodum quoque episcopis per Saxoniam indici,
null
07d968b7-055d-423e-adcd-b5ac30f1ff99
latin_170m_raw
null
None
None
None
vicarium nichilominus ex parte domni apostolici destinari, qui synodo praesideat. Complacitum est; locus Palithi habendae synodi disponitur, dies XI Kalendas Julii denunciatur, Frithericus cardinalis presbiter sanctae Romanae aecclesiae, post quidem Ravennae archiepiscopus, Saxo genere, juvenis aetate sed senior morum probitate, vicarius domni apostolici eligitur atque dirigitur, apostolicis paramentis atque insigniis non minus infulatus, quam si ipse papa procedat. 23. Illis quippe diebus domnus imperator Tyberinam civitatem arta obsidione vallavit. Machinis autem et plerisque instrumentis ad expugnationem praesidii paratis, fossis etiam mirae magnitudinis, ut aquam a meatu deducerent, cum magnam vim civibus ingererent, nec ad deditionem cogere possent, imperator invitatur. Nec mora, adest cum apostolico et venerabili episcopo Bernwardo. Cumque ut in talibus fit, alii augere obsidionem suaderent, alii diuturno ac grandi labore parum se profecisse dicerent, bonum videri, tantum ut cum honore fiat, obsidionem solvi, imperator Bernwardum praesulem seorsum abducens, quid agat consulit, aegre admodum ferre se, eum injuria coepta desistere. Ad quem ille: « Non patior, ait, super his vos, anima mi, quem vita cariorem habeo, commoveri. Sed nunc praecipite artiori obsidione urbem vallari; nam etsi reditum ad patriam cupio, non ante a majestate vestra diverto, quam urbem populumque vestro juri subacta, Dei pietate, videbo. » Ad haec imperator laetus dilecto gratatur magistro, locum artiori obsidione munit, milites ad expugnationem instruit, intrandi vel exeundi licentiam omnibus imperiali auctoritate interdicit. Aliquot diebus exactis, domnus Bernwardus et apostolicus praefatam urbem adeunt. Cives laeti adventantes servos Dei honorifice excipiunt, urbi intromittunt; nec prius desistunt, quam omnes pacatos imperatoris ditioni Dei gratia adjuti subdunt. Postera namque die, nobili triumpho subsequente, episcopi imperatorem adeunt. Nam cuncti primarii cives praescriptae civitatis assunt nudi, femoralibus tantum tecti, dextra gladios, laeva scopas ad palatium praetendentes; imperiali juri se suaque subactos; nil pacisci, nec ipsam quidem vitam; quos dignos judicaverit, ense feriat, vel pro misericordia ad palam scopis examinari jubeat. Si muros urbis solo complanari votis ejus suppetat, promptos libenti animo cuncta exequi, nec jussis ejus majestatis dum vivant contradicturos. Imperator pacis conciliatores, papam et domnum Bernwardum episcopum, magnifice gratando extollit, atque ad illorum nutum reis veniam tribuit; placitoque habito, urbem non destrui in commune deliberant. Urbani gratia imperatoris donantur, et ut se pacifice agant, nec ab imperatore deficiant, commonentur. 24. Romani denique indigne ferentes, Tyberinos cum imperatore pacatos, urbis quoque suae portas seris muniunt, vias obstruunt; libere intrandi vel exeundi Romam facultas negatur, vendendi et emendi mercimonium interdicitur; nonnulli quoque regis amicorum injuste perimuntur. Palatini autem a domno Bernwardo episcopo salutaribus monitis instructi, confessione nichilominus purgati, sacro quoque viatico inter missarum sollempnia muniti, econtra egredi et hostes fortiter impetere parant. Bernwardus episcopus dominicam hastam subiit; se quoque atque omnes vivificae crucis munimine signat, benedictione publice data, ac vitalibus monitis consolans et corroborans, signifer ipse cum sancta hasta in prima fronte aciei egredi parat. Sequenti autem mane imperator cum suis post missarum sollempnia a venerabili Bernwardo episcopo sacramentis caelestibus ac divinis exhortationibus consolati, adversus hostes certamen instruunt, ipso antistite cum sancta hasta in principio terribiliter fulminante, cordis vero instantia pacem ab auctore pacis suppliciter flagitante. Unde contigit, devoti militis sui precibus exoratam pacifici regis Christi mox adesse praesentiam. cujus et in nativitatis ortu primum pacis gaudia nunciantur, et postmodum ejusdem pacis amatores evangelica veritate filiorum Dei appellatione censentur. Ipsius itaque pietate totius discordiae rebellione sopita, hostes pacem exposcunt, arma projiciunt, in crastinum se ad palatium venturos promittunt. Mane Dei clementia assunt, pacem petunt, sacramenta innovant, fidem se imperatori perpetuo servaturos promittunt. 25. Interim piissimus ac mitissimus imperator cum paucis turrim quandam ascendens, ad illos concionabatur dicens: « Auscultate verba patris vestri et attendite, et ea mente diligenter reponite. Vosne estis mei Romani? Propter vos quidem meam patriam, propinquos quoque reliqui. Amore vestro meos Saxones et cunctos Theotiscos, sanguinem meum projeci; vos in remotas partes nostri imperii adduxi, quo patres vestri, cum Orbem ditione premerent numquam pedem posuerunt; scilicet ut nomen vestrum et gloriam ad fines usque dilatarem; vos
null
3753a392-14fe-425f-a49c-bc551de6e789
latin_170m_raw
null
None
None
None
filios adoptavi, vos cunctis praetuli. Causa vestra, dum vos omnibus proposui, universorum in me invidiam et odium commovi. Et nunc pro omnibus his patrem vestrum abjecistis, familiares meos crudeli morte interemistis, me exclusistis, cum tamen excludere non potestis; quia quos paterno animo complector, numquam ab affectu meo exulari patior. Scio equidem et nutu oculorum seditionis principes assigno; nec verentur, dum publice omnium oculis notantur; nichilominus etiam fidissimos meos, de quorum innocentia triumpho, sceleratorum admixtione commaculari, nec posse distingui, monstro simile arbitror. » Hac ratione imperatoris ad fletus usque compuncti, satisfactionem promittunt, duos corripiunt, Benilonem et alium quendam, quos crudeliter caesos, nudos pedibus per gradus tractos, semivivos in praefata turri ante imperatorem projiciunt. 26. Hac autem seditione sedata, venerabilis Pater Bernwardus ad sanctum Paulum orationis causa accessit; apertoque sarcofago sancti Timothei, de quo in Vita sancti Silvestri legitur, astante custode quem ipse imperator ibidem posuerat, de integro brachium sancti martiris abstulit. Presbiter quoque ejus non minimam partem de eisdem reliquiis ad castra asportavit. 27. Egressi itaque papa et imperator dominica #Exurge quare (Febr.@# 16), immensis lacrimis civium, non longe ab Urbe castra ponunt. Domnus quoque Bernwardus episcopus, jam pridem antequam Urbi excederent accepta licentia ad patriam redeundi, praemissis omnibus suis, simplici tantum veste imperatorem ad duas mansiones comitatus, quinta feria ejusdem septimanae ( #Febr.@# 20) ab eo dimissus est: dici non potest, quanto moerore, quantis utrorumque lacrimis fusis, ut in publicum procedere vererentur. Piissimus imperator, quae stilo vel legatorio intimare dubitaverat, fido magistro in archanum mentis secretarium sapienti trutina libranda commendat. Reliquias nichilominus, integrum videlicet corpus sancti Exuperantii martiris, diaconi sancti Sabini episcopi, Goslariae per illum direxit ibidem sua industria in celebri loco reponendas. Episcopus quoque mellito affamine ut magisteriali moderamine, ut quondam puero alludebat, agenda quaeque commemorabat, fugienda suadebat vicia, mores omnium aequitatis lance pensare, patientiam familiarissimam in cunctis vernaculam sibi conciliare, ante omnia, ne quid nimium pertinaciter intentet. His gestis, unanimem magistrum in hospitium ducens, exquisitis donis remunerat; deinde apostolico convocato, benedictione data carissimum magistrum inter oscula flentes Dei gratia pace dimittunt. Socios quoque viae ex suis imperator cum illo dirigit, qui eum deducant, ad se quoque remeantes, illius salutem, itineris quoque prosperitatem exponant. Rebus itaque Dei clementia ad votum cedentibus, Papiam pervenit, ubi ejus adventum praesules ac comites totius Liguriae expectabant. Quibus legationem imperatoris dedit, atque in placito considens, plura cum illis de rei publicae utilitatibus contulit. Illius namque consilio cuncti parebant, quia, quantum ab imperatore diligeretur, sciebant. Leo quippe Vercellensis episcopus, vir litteris eruditus, fandi quoque copia exercitatus, ad suam civitatem maximo honore et affectu illum invitavit; vix quoque obtinuit; praeveniensque collecto maximo cleri populique coetu, in laudem Dei cunctis psallentibus, campanis quoque personantibus, non minori ambitu quam si papa adveniret excepto, omniaque in ministerio ejus opulentissimo luxu quantum imperatum est impendit, donis quoque eximiis honoravit. Socios quoque cum illo misit, qui sequenti die hospitium plenis copiis providebant. Inde per diversa loca et civitates veniens, plurimorum benignitate in multis locis usus, clusas excedens, Alpibus Dei pietate superatis, Octodorum praetergressus, Agaunum adiit, ibique a Rodulfo, rege Burgundiae, liberalissime excipitur. Qui tradidit episcopo in proprietatem infra Papiam cum manuscripto tres curtiles, et sua subscriptione anulique impressione roboravit. Inde Dei gratia munitus divertens, prospero Dei pietate itinere Hildenesheim cum maximo cleri plebisque tripudio in sancta festivitate heroycae coenae intravit ( #April.@# 10). Reliquias quoque sanctorum, quas advexit, magno honore in aecclesia condidit; immensam quoque pecuniam in altaris servitium atque in usus pauperum expendit. Totum autem aestivum tempus in exstructione murorum civitatis, quam Hildenesheim inchoaverat, institit, interdum etiam gravi stomachi molestia laboravit. 28. Interea affuit, ab apostolico et imperatore vice papae directus, cardinalis presbiter Frithericus, omnibus insigniis apostolicis acsi papa procedat infulatus, equis apostolica sella Romano more ostro instratus. Scripta quoque a papa et imperatore episcopis et coeteris principibus mittuntur, ut Romanum legatum digno honore suscipiant, ejusque legationi indubitanter omnes, quasi apostolicus praesens cernatur, oboediant
null
21959483-6cec-4d51-bf2f-21b5522f4da2
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Convenerunt itaque Palithi ad synodum decimo Kalendas Julii ( #Jun.@# 22), juxta decretum apostolici praescriptum. Legatum ergo vario affectu excipiunt; archiepiscopus vero et qui ei favebant mira indignatione et execratione illum spernebant. Episcopus vero Bernwardus, et Lievezo Hammenburgensis archipraesul aliique conplures, reverenter eum tractabant praecipuoque honore colebant. Sed postquam ad concilium ventum est, vix dici poterit, quanta seditione et tumultu agitaretur. Nam nec locus sessionis vicario apostolici idoneus conceditur, horribilis strepitus ingeminatur, jus fasque contempnitur, canonica disciplina annullatur. Vicarius inter episcopos Lievizonem et Bernwardum sedens, apostolici scripta et legationem ad episcopos se habere; facultatem exequendi quae ferat, sibi exhiberi orabat. Impetrato denique silentio, primo dulci affamine episcopos de pace et caritate et concordia commonet, deinde epistolam papae archiepiscopo specialiter directam profert, publiceque in auribus omnium recitari precatur. Quam cum archiepiscopus tangere vel videre dedignaretur, episcoporum judicio palam est recitata; in qua ipse episcopus aperte corripitur, et de fraterna concordia et oboedientia ammonetur. Vicarius autem quamvis archiepiscopum irritare magno studio parceret, tamen miti affatu, quaecumque illi objiciantur, oboedienter fratrum consultu satisfacere, apostolica auctoritate commonet. Super his, etsi indignatus, consilium a fratribus et praecipue ab archiepiscopo Lievizone quaerit. Ad haec ille, bonum sibi videri, quia laesus frater dominorum nostrorum, apostolici et imperatoris, suffragia petiit, coram vicario illorum, episcoporum judicio satisfaciat. Januae interim aecclesiae panduntur, laici intromittuntur, fit strepitus tumultusque validus, Mogontinis exultantibus arma exposcunt, immensas minas ingerunt adversus apostolici vicarium et Bernwardum episcopum. Legatus autem et episcopus Bernwardus, nec tumultu moti, nec minis territi, licet numerosiores haberent militum copias, non arma fremunt, sed seditionem compescunt. Episcopi negotium in posterum diem protelandum suggerunt, in fidem suam suscipiunt, archiepiscopum adventurum justiciamque oboedienter executurum. 29. Interea archiepiscopus furore nimio succensus egreditur, quem infra coronam fratrum vicarius insequitur, et banno apostolicae auctoritatis ad synodum in eandem aecclesiam sequenti diluculo invitat; sicque illa actio soluta est. Matutino itaque crepusculo clam archiepiscopus, omnibus ignorantibus, cum suis abscessit. Vicarius autem secundam actionem synodi sequenti die ( #Jun.@# 23) adorsus, in principio actionis archiepiscopum inquirit; quem, quia non aderat, ab omni episcopali ministerio usque ad praesentiam papae suspendit. Cunctis vero episcopis synodum in natali Domini ad praesentiam papae apostolica auctoritate indicit; archiepiscopo nichilominus scripta in hunc modum dirigit: #Quia synodo te subtraxisti et jussis Romani pontificis inoboediens fuisti, auctoritate sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et illorum vicarii papae Silvestri@#, #ab omni sacerdotali officio scias te usque ad praesentiam illius suspensum.@# Sic secunda actio terminata est. 30. Vicarius autem cum domno episcopo Bernwardo aliquantum moratus, praecipuis muneribus ipse et omnes sui remunerati, in pace dimissus est; perveniensque ad apostolicum et imperatorem, legationis ordinem aperuit. Super quo graviter indignati, jubent universos Theotiscos episcopos circa natale Domini ad illorum praesentiam festinare, non solum ad synodum, sed cum omni suo vassatico ita instructos, ut ad bellum, quocumque imperator praecipiat, possent procedere. Praefatus quoque Frithericus non multo post episcopalem cathedram Ravennae obtinuit. 31. Praeterea episcopus Bernwardus sperans Dei gratia et utrorumque principum clementia, summa pace se conversaturum, abbatiam Hildewardensis aecclesiae, sibi ab imperatore traditam, et sollempni ab ipso dedicatione devotissime consecratam, et divino servitio excultam, pluribusque beneficiis ac donis ab eo ditatam, ubi etiam sua matertera matris regimen agebat, in praecipua festivitate illarum adire disponebat, praemisso omni apparatu ad tantam sollempnitatem confluentibus necessario. Cum jam omnia parata essent et ipse in proximo futurus esset, supervenientes nocturno tempore homines archiepiscopi cuncta invadentes dissipaverunt, aliquantos vero domesticos episcopi crudeliter caesos dimiserunt. 32. Hac injuria exacta, venerabilis praesul Gandenesheimense coenobium adire et quaeque emendanda essent corrigere disponebat, ne qua sua culpa esset neglectum. Cui obstitit immensa multitudo non minus armis instructa, quam si ad publicum bellum cogerentur. Hos concivit Sophya, cunctos videlicet quos vel de vassatico archiepiscopi vel de familia illius convocare poterat, omnes suos notos et familiares, et de propria familia manum validam; turres et munitiora loca circa aecclesiam armato complent milite, et contra unum hominem, suum videlicet episcopum, inermem, et benedictionem illis portantem, ita castellum muniunt, quasi
null
3f53e0fd-417c-4656-b04c-f8c225c3e83f
latin_170m_raw
null
None
None
None
barbarico procinctu se defendere parent; ut veraciter illud Apostoli impletum in illo videatur: #Omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patientur (II Tim. III, 12) @#. His praesul auditis, suos quid agat consulit. Cuncti periculo cedendum statuunt; diriguntur quoque qui veritatem diligenter investigent; qui omnia quae sparserant vera, et his majora renunciant. 33. His hoc modo gestis, episcopi hujusmodi controversiam in aecclesia grassari cernentes, superque tanti viri tam inauditis et intolerabilibus injuriis nimium dolentes, conventum Francanavord post assumptionem sanctae Mariae expetunt. Invitantur etiam archiepiscopi Coloniensis et Treverensis. Ventum est ad diem concilii, praesidentibus archiepiscopis, Willegiso Mogontiensi, Heriberto Coloniensi, Liudolfo Treverensi, cum caeteris servis Dei, Rethario Patherbrunnensi, Rodberto Spirensi, Beringero Vardensi, Eggehardo Sleswicensi. Sed quia Eggehardus ipse Hildenesheim hospitabatur, barbarico tumultu sua civitate et aecclesia depopulata, domnus Bernwardus molestia corporis impeditus, ad conventum vice sua illum direxit, addens ei socium Thangmarum, presbiterum et monasterii decanum, qui subcenturiatus adesset, si quid forte adversi ex parte archiepiscopi emersisset. In principio itaque primae actionis archiepiscopus mitiori relatu fratribus absentiam domni Bernwardi conqueritur, justiciam fraterno judicio, si adesset, se illi facturum asserit. Econtra non temeritate vel inoboedientia deesse refellitur, sed gravi corporis molestia impeditum: quaecumque sacer conventus divino flatu illustratus deliberet, statuat, vel imperet, oboedienter se obsecuturum ac servaturum. Sic quoque mutua benedictione data, ipsa die actio finita est. Sequenti die archiepiscopus, quibus impellentibus incertum, mordacior ad sessionem progreditur. Aliqui namque et quidam de episcopis, favore illius adducti, episcopum Bernwardum publice in synodo requirendum suadent, Thangmarus autem presbiter domnos episcopos commonet, ut archiepiscopum a pertinaci animositate compescant. Denique Dei pietate mitior archipraesul efficitur; instantibus tamen cunctis, ut vestituram Gandenesheimensis coenobii Bernwardus praesul possideret, nullo modo episcopus consensit, sed ut neuter illorum, usque octavas pentecostes Fridislare ad palatium conveniant, se intromittat. Sicque concilium Dei gratia solutum est. 34. Episcopus perinde domnus Bernwardus gemina gratia Italiam ardebat adire, praecepto videlicet apostolici satisfacere, et carissimum domnum regem videre, quem vita preciosiorem colebat. Direxit autem Thangmarum presbiterum vice sua, qui et priori anno comes peregrinationis ejus apud imperatorem fuerat, qui a primaeva juventute usque ad caniciem scolari studio intentus, nutriendis pueris operam dabat. Hic ad praesentiam papae et imperatoris cum epistolis ac mandaticiis missus, plurimorum benivolentia per viam gratia domini sui usus, imperatorem in Spolitanis partibus repperit, a quo merito domni episcopi benignissime susceptus, apostolici adventum praestolabatur. Quibus convenientibus, legationem et scripta tradidit, imperatore clementer apud apostolicum episcopi causam prosequente. Deinde jubetur synodum expectare, quae apud Tudertinam civitatem in natale Domini futura erat, bonis omnibus ex parte utriusque principis opulentissime sustentatus. 35. Eodem tempore quibusdam jussis imperialibus obnitentibus, frater Bernwardi Tammo comes imperatori gratus, vir certe omni morum probitate praeclarus, ad regis imperium Paternum, munitum valde castellum, insedit; cujus sollertia atque industria in illis locis bene tuebatur res publica. 36. Anno singularis nativitatis Domini nostri Jesu Christi millesimo secundo, indictione 15, apostolicus eum imperatore Tudertinae natale Domini celebravit; ubi in festivitate sancti Johannis evangelistae ( #Dec.@# 27) concilium coadunatur episcoporum per Romaniam et aliquorum de Tuscia et Italia. De nostris quoque consederunt Notgerus Leodicensis, Sifridus Augustensis, Hugo Citicensis. Inter missarum itaque sollempnia considentibus ad triginta patribus, praesidentibus quoque domnis principibus Urbis papa atque imperatore, post evangelium recitatis ex decretis sanctorum Patrum aliquibus capitulis, ad praesentiam synodi per oblationarium legatus venerabilis Bernwardi episcopi statutus est. Ad quem apostolicus dixit: « Die, qua causa ad nostram praesentiam veneris, vel quid ad synodum habeas. » Mox legatus presbiter Thangmarus toto corpore ad terram prostratus, erectusque faventium manibus, pedibus utriusque principis provolvitur; consurgensque ita incipit: « Dominus meus apostolatus vestri auctoritatem, imperialem quoque majestatem magnifice gratatus est pro cunctis in quibus clementer pro sua ecclesia laborastis. Quid autem legatus vester profecerit, aut quid ei in sua legatione occurrerit, ipse, quia praesens est, melius exponet. Post discessum autem illius episcopi, dolentes litem et controversiam diutius bachari, conventum Francanavordi statuunt. Ad quem cum meus senior venire non posset, corporis gravi infirmitate impeditus, vice illius
null
3404014c-5c90-44aa-8c35-a007bc0cc0d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
me direxit. Tandem in commune reverendi patres decreverunt, ut neque archiepiscopus nec meus senior in Gandenesheimense coenobium se intromittat, usque post octavas pentecostes, et tunc Frideslare ad synodum pro hac ipsa causa conveniant. Et quia haec ad apostolatus vestri sedem delata, vestris scriptis multociens est annullata, vestrum expetit judicium, ut vestra auctoritas jubeat, in quo foro vel sub quibus judicibus causam terminare debeat. Ad praesentiam nichilominus hujus sanctissimi conventus, gratia sancti Spiritus hic per vos aggregati, parvitatem meam destinavit, ut omnis senatus apostolicae aecclesiae publice cognoscat, illum devotissimo affectu domno apostolico et Romanae sedi oboedire et consentire, et vestro judicio adinventa vel decreta poscere et pro posse perpetuo servare. » Ad haec domnus apostolicus oboedientiam domni episcopi et devotionem ac studium magnifice collaudat, prosequitur quoque venerabilis Ravennatis aecclesiae metropolitanus Fridericus, et quae Palithi illi atque in tota legatione sua occurrerint contexuit, archiepiscopi inoboedientiam, injuriam, contemptum etiam Romanae sedis. Econtra domni Bernwardi benignitatem, caritatem exponit, et quod ab illo praecipuo honore sit habitus et affluentia omnium bonorum opulentissime refertus. Ad haec animositas archiepiscopi palam ab omnibus Romanis episcopis improbata, temeritas praesumptionis illius carpitur. In commune tamen cuncti deliberant Coloniensem archipraesulem caeterosque episcopos, qui proxime venturi erant, expectandos; mittuntur etiam nuncii, qui in epiphania Domini ad praesentiam utriusque principis illos venire jubeant. Sed cum minime venirent, expectantur ad tres inducias : cum autem nullomodo fieri posset ut convenirent, presbiter Tangmarus, ut absolveretur, omni nisu institit. Tercia itaque Ydus Januarii ( #an. 1002, Jan.@# 13), imperator dimisit a se legatum cari magistri sui Bernwardi episcopi, saepe dictum presbiterum largissime remuneratum. Episcopo quippe munera praecipua direxit; inter alia onichinum vas magni praecii, species quoque medicinales diversas, pigmenta etiam diversa. 37. Jam vero in proximo imminebat miserabilis dies, obitus videlicet mitissimi imperatoris. Confessus est namque presbitero, cum ab illo interrogaretur, leviter se febricitari. Ingravescente ergo cottidie morbo, astantibus episcopis communitus sacramento corporis et sanguinis Domini, inter verba purae confessionis, 10 Kalendas Februarii (Jan. 23) mitissimus ac humillimus imperator cum ingenti dolore omnium bonorum spiritum efflavit. Quis valet stilo exprimere vel fando disserere inremediabilem dolorem undique ad exequias confluentium? Funerea itaque Theutonum legio, praeparatis cunctis ad iter indiguis corpus piissimi domini Aquis portabant; susceptumque est sancta die palmarum (Mart. 29) festivo obsequio totius regni, cunctisque principibus praecipuo affectu ad exequias famulantibus, sepultusque est in medio choro. 38. Interea vota principum in diversa rapiuntur, plerisque regni fastigium sine respectu timoris Dei usurpare nitentibus. Unde princeps quidam Bruno nomine, sciens venerabilem Bernwardum episcopum domno Heinrico duci reverentissimo esse fidissimum, timens ne coeptis ejus adversaretur si quid inciperet, quoscumque in exicium illius vel in dampnum Hildenesheimensis aecclesiae armare poterat, pro viribus institit, hinc praedis et rapinis passim bachatus in loca et homines episcopi. Sed ille more suo nusquam a fide desciverat, quamvis multis saepe lascessitus injuriis. More autem sapientissimi architecti prudentissimus praesul fundamina novi regni precum iniciis inchoavit. Omnes namque fratrum ac sororum catervas, quae divinis sceptris sub ejus vexillis militabant, intenta supplicatione in tanta rerum necessitate advigilare monebat. Ipse quoque, quod tamen cunctos celabat, arta abstinentia Domini clementiam exorabat. Unde fit mirabilis Dei pietate in electum adunatio, ut popularium vota primorum praevenirent studia. Nam sicubi publici conventus cogebantur, vox una vulgarium, domnum Heinricum debere imperare; ipsum, non alium quemlibet, rebus debere praeesse. Omnibus ergo pari voto in electione illius concordantibus, Willegisus archiepiscopus et Bernwardus praesul cum caeteris regni principibus domnum Heinricum Mogontiam cum summo honore ducentes, Dominica octava Pentecostes ( #Mai.@# 31) regimen et regiam potestatem cum dominica hasta illi tradiderunt; ac deinde rite omnibus peractis, cum maximo tripudio universorum sollempniter illum Dei gratia unxerunt. 39. Novus autem rex Paderbrunnun sancti Laurentii natale ( #Aug.@# 10) celebravit, ibique domna Cunigunda regalem coronam et benedictionem a venerabili Willegiso archiepiscopo accepit. Sophia vero ad Gandenesheimense regimen electa, more suo, velut in sacro velamine proprium repudiata est episcopum, ita nunc quoque dedignata a suo pastore et patre regiminis et consecrationem percipere, tumore et fastu vanitatis a palligero benedici obtentu regis et reginae ac principum expetit
null
0fb56b0b-b72c-4cef-b68f-813abb66e258
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Domnus autem Bernwardus, non valens resistere, annuit. 40. Anno incarnationis Domini millesimo tercio rex orationis causa episcopia et abbatias, sancta videlicet loca, circumiens, ubi servi Dei vel ancillae religiosius in divino servitio excubabant, ut se regnumque divinitus illi collatum illorum precibus tueretur, Hildenesheim adire magnifice desiderabat. Sed quia nullus regum ante illum religione loci id aggredi temptabat, Bernwardum episcopum convenit; qua ratione sanctum locum visitare audeat, consulit. Licentia quoque ab illo accepta, ante palmarum sanctam diem praefatam aecclesiam adiit, susceptusque est sollempni honore. Ipse quoque in altaris ac fratrum ministerium praecipuam pecuniam largitus, locum ditare et honorare promisit, atque ex magna parte benignissime perfecit. 41. ( #An.@# 1006) Tercio autem post haec anno occidentalibus Gallis rem publicam infestantibus, idem imperator Heinricus expeditionem adversus illos movit. Cujus arma venerandus pontifex Bernwardus, juxta praeceptum Domini, quae Dei erant Deo, quae Caesaris Caesari fideliter restituens, cum immensa militum manu secutus, vigilantissimo obsequio ad gratiam militabat. Expeditione vero soluta, quod prius voto decreverat, ad sanctum Martinum tetendit, non absque regali tamen licentia fraternaque episcoporum munificentia. Suos itaque omnes iter, quod disposuerat, diligentissime celabat, quia illorum lacrimas ne posset sufferre timebat; regi tamen commendatis, non multis comitatus iter aggressus, Parisius apud sanctum Dionisium aliquot dies consistens, sancta loca lustrando, magna animi contritione totum se Domino mactavit. Inde Turonis tendens, magna sedulitate Rodberti regis in via usus est. Ibi etiam septimanam conversatus, coram pio patrono sua suorumque commissa cottidianis ubertim lacrimis deflet. Honoratus denique a rege et episcopis praeciosissimis beati Martini de sacro corpore reliquiis, nam maximum aestimabatur, si cui aliquanta particula de casula sive caeteris paramentis sancti confessoris posset contingere, ipse caelesti thesauro remuneratus et aliorum complurium sanctorum, cum benedictione et gratia cunctorum inde digressus, Parisius perveniens, aliquot dies consueto exercitio precum intentus, nichilominus etiam a praefato principe et episcopis praeciosissimi martiris Dionisii sociorumque ejus sacrosanctis pigneribus perceptis, cum benedictione et gratia ab illis digressus, felici cursu patriam repedabat. Et quamquam post tanti itineris difficillimum laborem, celerem reditum vota omnium praeoptarent, vicit tamen affectus, quo semper dominis obsequebatur, et benignissimum regem Aquis positum adiit. A quo affectuosissime excipitur, quia jam diu aegre illum videre cupiebat. Nam Bavenberg regali loco, qui sibi haereditario jure a majoribus suis competebat, episcopalem sedem noviter instituere disponebat. Unde synodum omnium episcoporum in Francanavorti adunavit, ut scripta Romani pontificis super hoc et decreta communi judicio comprobaret. Cui taxationi insignem Dei servum et antistitem Bernwardum primo regalis majestas, tum episcopalis dignitas interesse magnis praecibus postulabant; nec abnuit, quin promptissima oboedientia domnum regem honoravit. Reversus vero Hildenesheim, delatas sanctorum reliquias veneratione condigna servandas locavit, semet ipsum in sanctimonia solita sollicitius diatim exercuit, episcopatus sui terminos antiquitus praefixos labore nimio et sollicitudine custodivit . 42. Interea domna Rothegardis dignae memoriae Hildewardensis aecclesiae abbatissa, venerabilis Bernwardi episcopi matertera, diutina corporis infirmitate castigata, resolutionis suae diem sibi semper optabilem, divino ut creditur instinctu, instare cognovit. Unde in sacratissima nocte Dominicae nativitatis ( #Dec.@# 25) ad missam « Dominus dixit » in aecclesiam se ferri praecepit: ibique Dominici corporis ac sanguinis viaticum percepit. Inde, rite peractis omnibus, denuo ad lectum reportata est, convocatis sororibus ita exorsa est: #Ex hac vita me hodie, carissimae, quo Deus jusserit invitari, vobis denuncio; sed hoc quia infra majoris missae sollempnia futurum esse non ignoro, ne qua divini famulatus fiat interruptio, vos, audita mea morte, minime turbari deposco. Dei namque tanto michi largius auxilium affuturum esse confido, si modo nulla ejus servitii mei causa fuerit intermissio. Divinis itaque sollempniis ex more completis, ad communiendum exitum meum quantocius occurrere festinate, suoque creatori animam praecibus attentius commendare curate, vestrumque semper finem suspectum habentes, in illo tremendo judicio, dum licitum est, per bona opera Deo dignae inveniri satagite.@# His dictis, eas stupentes nimium pariter ac mirantes abire permisit. Quod quia spiritu prophetico praeviderit, rei patenter exitus ostendit. Nam, ut praedixerat, infra majorem missam, incipiente sequentia, sancta illius anima carnis est ergastulo soluta. Unde manifeste datur intelligi, beatam hanc feminam
null
297d5297-675a-490a-b060-ecfd4fc6e6bd
latin_170m_raw
null
None
None
None
plus aliquid caeteris mortalibus divinae gratiae concepisse, cui non solum suae carnis absolutionem tam evidenter concessum est praescire potuisse, verum etiam eo die praesentis vitae miseriam feliciter evasisse, quod ad eam pro totius mundi salute tolerandam Redemptor humani generis ex inviolato Virginis utero ineffabiliter prodiens creditur advenisse. 43. Anno autem incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo septimo, rex venerandus Heinricus totius Romani imperii potentissimus Palithi natale Domini cum maxima gloria celebravit. Quocumque vero sapientissimus imperaror ora sui sacratissimi vultus circumtulit, si quos dissidentes forte repperit, aut statim reconciliabat, vel si quicquam obstitit, ut id non posset efficere, numquam mente feriabat, donec violatam caritatem reformabat. Quod etiam tunc in ipso festo singularis nativitatis facere prudenter institit. Nam vetus odium, quod archiepiscopus Willegisus ad Hildenesheimensem Bernwardum episcopum levibus de causis conceptum, saevis irarum stimulis inremediabiliter sub mente nutriebat, saepius delinire cupiens, animositate illius victus destitit. Veruntamen coram multis episcopis aliisque principibus, qui ad palatium in illa praecipua festivitate confluebant, illum conveniens, tanta auctoritate pertinaciam animi illius digna invectione confregit, ut se totamque controversiam illius judicio et fratrum submitteret, et in nullo vel ejus jussis vel fratrum votis obstaret. Deinde sapientissimus rex saepius interceptam Gandenesheimensis ecclesiae dedicationem in vigilia et epiphaniae Domini indixit, quae tunc prima feria Dominicae resurrectionis accidit; velationem etiam ancillarum Dei in ipsa die epiphaniarum. Venerabilis igitur episcopus Bernwardus Willegisum archiepiscopum et caeteros fratres in auxilium sui ad consecrationem praescriptae aecclesiae invitavit ( #an. 1007, Jan.@# 5). Nec mora, adest sacra sollempnitas; consecrationis misteria ex praecepto domni Bernwardi episcopi disponuntur; fiunt omnia fraterna caritate, ita ut archiepiscopus in aspersione primum locum teneret, et cum illo episcopus Bernwardus. In aecclesia vero ipse, cujus parrochia erat, misteria consecrationis fratribus dispensabat; primum namque gradum ille obtinebat. Expletis itaque Dei gratia omnibus fraterna caritate, rex cum archiepiscopo et caeteris ad populum progressus, sic prosecutus est: #Diuturnam, peccatis agentibus, controversiam, karissimi@#, #hodie deponere et terminare debemus. Agnosco enim et scio hanc aecclesiam et adjacentes villas ad Hildenesheimenses episcopos semper pertinere, et ab illis absque contradictione possessam esse@#. Ad haec verba imperatoris Willegisus archiepiscopus tandem Dei pietate in se rediens, et quicquid proprio reatu vel aliorum instinctu in Deum et sanctam ejus Genitricem exercuisset, videlicet in injusta invasione parrochiae Gandenesheim ad titulum sanctae Hildenesheimensis aecclesiae pertinentis publice confitens, juri et repetitioni ejusdem loci abrenunciavit, et in testimonium hujus abrenunciationis ferulam episcopalem domno Bernwardo tradidit, dicens: #Frater karissime et coepiscope, abrenuncio juri istius aecclesiae, et hanc pastoralem ferulam@#, #quam manu gesto, tibi sub testimonio Christi et domini nostri regis et fratrum nostrorum trado in testimonium, ut post hoc neque ego neque ullus successor meus aliquam interpellationem vel repetitionem de hac re habere possit.@# Sicque officium missae a Willegiso archiepiscopo cum consensu domni Bernwardi episcopi sollempniter peractum est. Sequenti autem die epiphaniae Domini velatio virginum sollempni celebratione, praesente rege et omnibus episcopis, a domno Bernwardo facta est; sicque Dei gratia rebus in pace et caritate sapientia piissimi principis compositis, discessum est. Archiepiscopus vero, hac lite sedata, praesulem nostrum omni honore et caritate ultro dilexit, et in nostro monasterio fraternitate honorifice acquisita, summam dilectionem et loco et fratribus providit. 44. His ita se habentibus, idem archiepiscopus quinto postea anno, plenus dierum et bonorum etiam operum, ad Christum migravit 6 Kalendas Martii ( #an 1011, Febr.@# 24). 45. Post quem Erkenbaldus subrogatur Mogontino regimini, prius abbas Fuldensis coenobii, cui nichil deerat catholicae fidei, quem domnus Bernwardus Kalendis Aprilis Mogontiae consecravit ( #Apr.@# 1). Divino itaque respectu surrexit in archipraesulem, quia in tempore iracundiae factus est reconciliatio. Qui quoadusque vixit, prioris discordiae lenocinia posthabuit, insuper ordinatorem suum, consanguinitate etiam sibi propinquum, debita devotione ut patrem coluit et paterna caritate tractavit. 46. Interea venerabilis praesul Bernwardus, ampliare studens divinae servitutis obsequium in parrochia sui praesulatus, ob reconpensationem futuram Christum haeredem elegit, et quod praecipuum habuit, se ipsum cum omnibus acquisitis seu acquirendis rebus Patri omnipotenti, sicut jam dudum in secreto mentis statuerat, in sacrificium obtulit. Monasterium itaque in septentrionali parte civitatis Hildenesheimensis, in loco quondam squalido, feris
null
4b7f4902-301a-48b3-917c-260d1c0f0e02
latin_170m_raw
null
None
None
None
quoque seu brutis animalibus coaptato, tota devotione et apparatu decenti instituit, quod praediis sufficientibus dotatum, coenobitis Deo famulantibus ibi collectis delegavit. 47. Anno vero incarnati Verbi 1015, regni autem domni Heinrici piissimi imperatoris 14, ordinationis domni Bernwardi venerabilissimi praesulis 23, indictione 13, 3 Kalend. Octobris ( #Sept.@# 29), cripta ejusdem monasterii magno decore Dei gratia consummata, dedicatur a praefato antistite Bernwardo et honorabili Sleswicense episcopo Eggehardo atque venerando Mimigardevordensis aecclesiae pastore Thiderico, in honore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et ejus beatissimae et gloriosissimae Genetricis perpetuaeque Virginis Mariae, sanctique Michahelis archangeli, totius quoque militiae caelestis, et simul sexaginta sex reliquiarum, ab eisdem venerabilibus praesulibus ibidem digna veneratione reconditarum. 48. Quinto deinde anno (1020) Erkenbaldus Mogontiae metropolitanus, plenus dierum et meritorum, 15 Kalendas Septembris pacem aecclesiae Dei dereliquit, et animam in manus angelorum efflavit. Huic Aribo, regius capellanus, successit in regimine; per quem rediviva restaurantur arma discordiae, quae sub praedecessore suo sopita quieverunt, praevalente gratia concordiae. Quem futurum pontificem cum in sacerdotem consecrare deberet Deo dignissimus antistes Bernwardus, gladio verbi Dei illum obstrinxit et anathematizavit, praesente domno Heinrico benignissimo imperatore et diversis episcopis, cum astantibus clericis et populis, ne post susceptum regimen sanctae Hildenesheimensi aecclesiae inferret injuriam super parrochia Gandenesheim dicta. Quod id ipsum iterum repetiit et confirmavit, dum illum vice sua in archiepiscopum venerabilis Eggehardus episcopus consecravit. Sed quod tunc subdole promisit, grassante stulticia post fefellit. In ipsa enim promotione sua domnum Bernwardum episcopum ficta pace per legatum suum convenit, et per falsa salutaria querimoniam super Gandenesheim temptavit. Cui domnus Bernwardus episcopus, divina inspiratione doctus, non ejus vaniloquio attendens, obligationis suae anathema illi retexit, dicens, sibi nil commune cum illo esse, si bene vellet, nisi ea quae Dei essent; de parrochia vero sua absque dubio nichil sibi cessisse. Hac responsione obstruitur machinatio archiepiscopi; et super hac re nec mutire quidem ausus est in vita venerabilis Bernwardi episcopi . 49. Anno perinde secundo, hoc est, anno incarnationis Dominicae 1022, regni autem domni Heinrici imperatoris 21, ordinationis vero Bernwardi episcopi 30, indictione 5, 3 Kalendas Octobris ( #Sept.@# 29), supradictum monasterium, ad utilitatem monasticae vitae constructum, multiplicique, velut hodie patet, ornatu perfectum, dedicatum est cum omni devotione aecclesiasticae religionis a venerando ejusdem aecclesiae provisore Bernwardo pontifice, et ab honorabili Unewano archipraesule Hammenburgensis aecclesiae, ab Eggehardo Sleswicense episcopo, et a Bennone Aldenburgensis aecclesiae reverentissimo antistite, in honore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et ejus sanctissimae Genitricis semperque Virginis Mariae, ac salutiferi ligni adorandae et vivificae crucis, et ad speciale patrocinium sancti Michahelis archangeli, totiusque militiae coeli, et ad laudem venerationis omnium sanctorum Dei. 50. Sed mox ejusdem monasterii habitaculum commissum est ad regendum abbatis officio Goderammo, coenobii sancti Pantaleonis praeposito. 51. Tandem vero sancti Michahelis aecclesiam vir beatus postquam praediis opulentissime dotavit, praesente apostolici legato, uno videlicet cardinalium, cum undecim episcopis, necnon et diversarum professionum personis, banni sui auctoritate roboravit. Hoc autem piae devotionis opus quam mature animo intenderit, quo fervore nacta oportunitate aggressus sit, qua vigilantia et assiduitate institerit, qua caritate sufficientiam exteriorum ei providerit, qua libertate construxerit, qua auctoritate firmaverit, quantum etiam ipse interim divino tactus verbere profecerit, ipsius verbis melius proferemus. Dicit enim ipse in privilegio eidem coenobio dato: « Omnis creatura homo nomine ideo a suo condita est Creatore, ut juxta ritum naturae potius suo serviat Creatori quam creaturae. Cujus habitudinis status dum fit rerum discolor usus, animum tamen rationis compotem semper reflectit ad suae conditionis tramitem. Sed quo amplius quemque correxerit divinior haustus, tanto divinius se Deo quisque obligat in omnibus rebus. Et hoc fieri nequit, nisi ubi valida Dei manus quemque sibi attraxerit. Unde in appetitu gratiae se cuique imaginat et conformat protectio divinae misericordiae. Cujus rei experimentum dum consulimus, e vestigio nobis occurrit divinum responsum, quod, peccante Adam et inde exilii longa dispendia perferente, credidisse Abraham Deo et hoc illi reputatum esse ad justiciam. Cumque, et divina praeveniente clementia, tum et exigentibus meritis, accipimus, legis latorem Moysen ducem ac praeceptorem extitisse populi Israel, pari examine sanctitatis
null
e24bfa9c-47ee-48e7-89db-2cd68ec10b07
latin_170m_raw
null
None
None
None
miramur, miraculorum factorem Helyam humani aevi nondum cognovisse metam, sed curru igneo sublatum esse ultimo saeculorum judicio. Excedit mentem nec capiet finem, si de his et horum similibus nostra ratio ulterius se tendere voluerit. Satis indicio est, quantus assurrexerit in praeliis David manu fortis, et sole lucidius est, structo tabernaculo Dei, quantis religionum ritibus et libaminum misticis cultibus se Deo approximaverit sanctus Salemon, cujus poenitentiae meritis nullus umquam repertus est similis. Quibus omnibus ad habitudinem factorum revelavit Deus secreta meritorum, ut temporaliter merito et opere omnibus semper essent dispares, insuper aeternaliter angelicis spiritibus fierent coaequales. Haec ego considerans Bernwardus, Dei praeelectione non meis meritis dictus episcopus, et diuturna meditatione volvens, qua meritorum architectura, quove rerum precio possem mercari caelestia, cum essem aulicus scriba doctus et beatae memoriae tercii Ottonis imperatoris didascalus simul et primiscrinius, divina tactus gratia, reatus mei superflua perhorrescens, divinamque gratiam concupiscens, distraxi animum in diversa, quomodo aeternae satisfacerem misericordiae sicque remedium meae obtinerem animae. Sed in tenuitate tunc meae qualitatis, quicquid animo proponebam, aut vix inchoandum, aut numquam hoc perficiendum timebam. Animus tamen magis ac magis ardore sancti propositi desudabat, licet tunc temporis fortuna quid inchoasse vetabat; cum ecce Dei electio senatuumque declamatio me pontificalis gloriae solio inthronizandum praeeligunt; et ne grex Domini turbaretur sine pastore, ne aecclesia mater nostra esset quasi vidua, in electione novi pontificis cor unum et animam unam omnibus fecit habere spiritus pacis. Inthronizatus Bennopolitanae aecclesiae, quod diu conceperam animo, opere complere volebam, videlicet beatae memoriae tradere titulum nominis mei, aecclesias struxisse, ac officia Deo servientium inibi ordinasse, omnemque facultatulam meam Domino lucrasse. Et quia sunt occulta Dei judicia, semper tamen justa, consensu et hortatu Christi fidelium novam Dei aecclesiam condere coepi, in qua ad laudem et gloriam nominis Domini, et voti mei propositum adimplevi, et sanctae Christianitati, adhibitis Deo dilectis fratribus, consului. Fundato enim novello opere, et designatis eo loci locorum qualitatibus, ne occasio terrenae vagationis esset dilatio incepti operis--gloria tibi, Christe!--tactus febris incommodo, aegrotare coepi quinquennio. Et dum nichil fit in terris sine causa, castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me, ut credo et confido in Domino, ne absentia meae praesentiae fieret quaedam intermissio spei meae. Cui loco, Deo sanctaeque cruci perpetuaeque Virgini Mariae sanctoque Michaheli archangelo titulato, monastici ordinis indidi personas; quas ea ratione coadunavi, ut sicut juxta monachicam normam sunt a saeculi actibus alieni, ita essent ab omni impedimento saecularis servitii liberi. Consilio itaque senioris mei imperatoris Heinrici, et magistri mei archiepiscopi Erkenbaldi, quem ipse ego cum confratrum meorum conventu in archiepiscopum consecravi, quicquid terrenarum facultatum in curtis, curtilibus, terris, pascuis, aquis, silvis, pratis, aecclesiis, sanctorum pigneribus, libris, argento et auro, et quicquid id est quod haereditario jure possedi aut saeculari coemptione acquirere potui, exceptis plurimis, quae altari sanctae Mariae in principali aecclesia in coronis aureis, calicibus, candelabris, palliis aliisque aecclesiastici ordinis ornamentis contuli, totum usibus fratrum per manus advocati mei tradidi, Deo et sanctis ejus, pro animabus praedictorum seniorum meorum imperatorum et mea omniumque successorum meorum et eorum quorum patrimonia acquisivi, quatenus servitores Christi ab omni terreno servitio liberi, sub defensione et patrociniis successorum meorum praemuniti, in pace et misericordia quieta tempora ducant et in salutem viventium beatae contemplationi inhaereant. Si quis autem mei ordinis successor aut aliqua saecularis persona hoc effringere voluerit et haec tyrannicae sibi usurpare praesumpserit, gladio verbi Dei a Deo et sanctis ejus illum submoveo, ut incumbente super illum omni maledictione careat benedictione, sicque exterminatus a coelo et terra, partem habeat cum Juda et cum his qui in haereditate possident sanctuarium Dei. Insuper haeredes, Dei et nostra licentia, in suos usus sua studeant repetere, dum vident alienum invasorem in suis patrimoniis debachare. » 52. Haec beati viri dicta consideranti facile patebit, quanta vel ipse in Deum devotione profecerit, vel quanta superni respectus dignatio eum assumpserit. Qui enim tali insistens operi, coelesti verbere merebatur eliquari, manifestis indiciis probabatur a Domino diligi. 53. His itaque piae devotionis studiis Deo digne et hominibus laudabiliter omni vitae suae tempore conversatus,
null
c5ff9d73-1a41-4a0b-a64f-f55b7e3c4815
latin_170m_raw
null
None
None
None
anno ordinationis suae 31, cum jam transitus sui diem, quem semper optaverat, imminere praevideret, capellam inter sacellum sanctae Crucis et monasterium suum constructam in honore beati Christi confessoris Martini a venerabili viro Eggehardo Sleswicense episcopo dedicari fecit, ibidemque pro augmento religionis ipso die habitum priorem mutans, monachicae professionis jugum suscepit. 54. Tactus deinde infirmitate ultima, cum adesse sibi exitus sui horam sensisset, in eandem capellam se ferre praecepit, justum esse asserens ibidem vitae terminum sortiri, ubi saecularis abrenunciationis habitu se contigisset insigniri. Sic itaque vir beatissimus diutina corporalis molestiae infirmitate tritus, bonum certamen certans, cursum consummans, fidem servans, viam universae carnis ingressus, ut credimus divinis admixtu spiritibus, duce Michahele archangelo, beatae immortalitati est praesentatus. Qui quoadusque vixit, Domino se sacrificium justiciae sacrificavit; sicque plurimis mirificatus insigniis, caelesti pace quiescit. Obiit autem 12 Kalendas Decembris ( #Nov. 20@# ). Sedit autem in cathedra triginta annis. Cujus discessus ad Deum fecit nos pupillos absque patre, matrem nostram sanctam Hildenesheimensem aecclesiam quasi viduam. Nam mox tanti patris excessu tota civitas permota congemuit, et tam cleri quam plebis coetus omnis corde tenus indoluit. Ubique vociferatio lugubris exoritur, moeror inconsolabilis cujusque professionis auditur; et quem secum manentem communi affectu semper amplectebantur, hunc non immerito decedentem communi lamentatione prosequuntur. Hinc pauperum, hinc viduarum orphanorumque turba miserabili ejulatu patrem se amisisse proclamat, hinc patriae defensorem, pacis amatorem ac totius rei publicae sagacissimum provisorem, tam nobilium dignitas, quam plebium humilitas, concordi dolore subtractum esse deplorat. Mirum nempe in modum vir iste omnibus omnia factus, inter divites et pauperes, inter elatos et humiles, auctorabili quadam modestia medius incedebat; et utrobique juste providus, nec mitibus intractabilis, nec protervis despicabilis apparebat. Communi ergo, ut dictum est, querimonia defunctus plangebatur, qui communi dilectionis honore vivens colebatur. Sed ne irrationabiliter more eorum qui spem non habent contristemur, si consolantem dolemus perdidisse in terris, patrocinantem habere gaudeamus in caelis, et sic corpori compassionis officia impendamus, ut etiam spiritui feliciter cum Deo regnanti congratulationis debita persolvamus. 55. Praeceperat autem adhuc vivens, ut feretrum, quo ad tumulandum corpus ejus efferebatur, non pallio, ut moris est in talis personae funereo obsequio, sed cilicio tantum operiretur. Quod ideo hic inserendum putavimus, ut cunctis legentibus pateat, quanto vir iste a Domino etiam temporali honore sublimatus, semetipsum humilitate depresserit, cujus viventis spiritus devotio tam humile obsequium defunctae quoque carni providerit. More itaque aecclesiastico exequiis rite celebratis, corpus Deo dilecti praesulis in cripta coenobii quod ipse fundaverat, ante altare sanctae Mariae, maxima cum fidelium Christi devotione sepelitur. Sepulchrum autem suum sancta sibi devotione ipse praeparaverat, et tale solitae humilitatis epytaphyum superscripserat: Pars hominis Bernwardus eram; nunc claudor in isto Sarcophago diro, vilis et ecce cinis. Proh dolor, officii culmen quia non bene gessi! Sit pia pax animae, vos et Amen canite! 56. Quid hac beati viri mansuetudine dulcius, quid abjectione laudabilius? Quo enim se vilius sub humilitatis deprimit modio, eo lucidius in aecclesiae apparet candelabro; et quantum suo judicio sacerdotali honore indignus deputatur, tantum laudabilis vitae testimonio dignus per omnia comprobatur. Pie denique consideranti modum conversationis ejus et sanctae a puero institutionis, magni meriti luce clarius apparebit, quamvis longe aliter se ipse aestimaverit. Valles enim, secundum Psalmistam, frumento abundant, hoc est, humiles spiritu potioribus divinae largitatis muneribus exuberant. Sed pius Pater Deo plane et aecclesiae dignissimus, et inter caeteras virtutes, quibus adornatus erat, humilitatis cultor praecipuus, quid pro ipsa cordis humilitate consolationis, quid fidei ac spei conceperit, manifestat in titulo quem his verbis interioris sarcofagi insculpsit loculo: #Scio@# , #quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt et non alius@#. #Reposita est haec spes mea in sinu meo.@# Quae nimirum dicta eo spiritu ab ipso creduntur repetita, quo primum ea constat fuisse prolata, acsi aliis verbis apertius diceret: « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo
null
43aa14f4-b62f-4d5c-be7a-02c3328ef477
latin_170m_raw
null
None
None
None
reposita est michi corona justiciae » . 57. Cernitur nichilominus ad dextram partem sepulchri, super columpnarum conscriptio talis: Hac tumuli fossa clauduntur praesulis ossa Bernwaldi, miri magnificique viri. Qui patriae stemma radians ut gemma serena, Acceptus Domino, complacuit populo. Nam fuit aecclesiae condignus episcopus ille; Quem Deus Emmanuel diligat et Michahel. Tandem bis senis undeno mense Kalendis. Felix hanc vitam mutat in angelicam. 1. Ortus igitur egregiae indolis puer Bernwardus claro nostrae gentis sanguine, ex filia Athelberonis palatini comitis, traditur domno Osdago, nostro episcopo, a suo avunculo religioso diacono Folcmaro, post quoque Trajectensi episcopo; et amborum diligentia meae parvitati, qui primicerius scolae puerorum praeeram, literis imbuendus, moribus etiam instituendus deputatur. Quem omni devotione susceptum, intellectus illius capacitatem primo divinae paginae leviore lacte temptandam aestimavi. Mox itaque, ut de sancto Daniele legitur (Dan. I, 20), inveni in illo decuplum in omni intelligentia super coaevos ejus. Mirum namque in modum tenera aetas caelesti irradiata lumine, subtili meditatione interiora divini sophismatis jugi studio rimabatur, nunc communi lectione cum aliis, nunc quos diligentiores in sancto meditamine cernebat, seorsim familiarius assumens, propositis quaestionibus scrupulosa quaeque ad medullam eventilabat, more prudentissimae apis singulas lectiones, quas in scolis in diversis libris exponebam, remotiori loco sedens intento auditu captabat, quas tamen postea pueris considens felici furto perfecte docebat et illorum scientiae imprimebat. Gratanti denique affectu amplectebar felici furto lectionis puerum insudare, multoque vigilantius deinde institi ingenium illius ad scientiam veri sophismatis excitare. Nichilominus ergo venerabilis domnus Osdagus quodam meriti praesagio magnum quid futurum in illo praevidens, exorcistam ordinavit, diligentius me adhortatus item itemque curam illius agere. Quem etiam mecum interdum in servitium domni episcopi extra monasterium excedens ducebam, ut illius ingenium, quod in multitudine epheborum discernere et ad votum meum discutere non potui, illis remotis singulari studio subtilius diligentiusque eventilarem, mirumque in modum vario virtutum pigmentario ultra id aetatis respersum repperi. Nam saepe totum diem inter equitatum studendo attrivimus, nunc legendo non minus prolixam lectionem quam si in scolis ad hanc vacaremus, nunc poetizando per viam metro collusimus, inde ad prosaicam palaestram exercitium alternantes, interdum simplici contextu rationem contulimus, saepe syllogisticis cavillationibus desudavimus. Ipse quoque crebro me, etsi verecunde, acutis tamen et ex intimo aditu phylosophiae prolatis quaestionibus sollicitabat. Tanta ergo facilitate cupitum ejus ingenium michi applaudebat; pene enim nulla hora, nec refectionis quidem, desidiae illum arguebat. Et quamquam vivacissimo igne animi in omni liberali scientia deflagraret, nichilominus tamen in levioribus artibus quas mechanicas vocant studium impertivit. In scribendo vero adprime enituit, picturam etiam limate exercuit, fabrili quoque scientia et arte clusoria omnique structura mirifice excelluit, ut in plerisque aedificiis, quae pompatico decore composuit, post quoque claruit. In negociis vero domesticis et ad usum rei familiaris pertinentibus vivacissimus executor acsi a puero his nutritus calluit. Hujusmodi Deo gratae et hominibus acceptae indolis gratia domno episcopo, apud quem versabatur, omnique congregationi dignus et familiaris efficiebatur, propinquorumque dilectioni probatissimus habebatur. Avus quippe ejus Athelbero palatinus comes, vir plurima virtutum laude insignis, qui commissae sibi praefecturae exactionem magis ex debito quam ex intentione gerebat, cum prole utriusque sexus felicissime habundaret, hunc praeclarum adolescentem, primis auspiciis pubescentis decoris florentem, in affectum filii adoptavit. In quo quia salutaris consilii stationem saluberrimam repperit, familiarius sibi adjunxit, ut ne minimum quidem sine ejus consultu ageret. 2. Adeptus itaque a Willegiso venerabili archiepiscopo subdiaconatus gradum, aliquamdiu cum illo conversatus, eum propter morum honestatem ac vitae probitatem religionis profectum in illo sentiret, diaconum illum ordinavit. Interjecto quoque non longo spacio, presbiterii eum honore sublimavit. Reversusque ad praefatum comitem, suum videlicet avum, affectuosissime ab illo susceptus est, plurimumque rogatus ne ab eo discederet, facile acquievit; cui tanta humilitate ac instantia famulabatur, ut, caeteris refrigerandi causa interdum remotis, ipse dies noctesque continuans, indefessus ei adhaereret, aegri senis et aevo pleni imbecillitatem patientissime moresque supportaret, inter ipsum et familiam medius incederet, salutaribus monitis cottidie illos ad agenda informans, curam illorum apud comitem vigilanti benignitate frequentans. Pro paterno quoque affectu ad filios totum se profudit, magnamque gratiam inter illos conciliabat. Et quamvis in hujusmodi familiaritate invidia facile subrepat,
null
50d0dfb3-6ff3-4ada-b1be-aaf02d09877f
latin_170m_raw
null
None
None
None
hanc maxima cautela in plerisque declinabat. Inter patrem quoque et filium, domnum videlicet episcopum, internuncius saepe discurrebat, magnamque inter illos familiaritatis gratiam conciliabat. Ipsi ergo episcopo tantum complacuit, ut Daventrensi coenobio sua vice illum praeponere vellet, fitque inter episcopum et comitem de tantae indolis juvene religiosa concertatio, ut uterque pro morum gratia illum sibi adoptare intenderet. Sed ipse imbecillis avi infirmitatem sustentare, quam episcopales delicias appetere malebat. Cum quo usque ad diem sui exitus fideli devotione desudabat. Quo defuncto ( #an.@# 987), ad palatium se contulit, in servitium videlicet tercii Ottonis imperatoris, qui septennis adhuc puer, cum venerabili et sapientissima matre domna Theuphanu augusta rebus praeerat. A qua hic venerabilis juvenis Bernwardus benignissime suscipitur, atque in brevi summae familiaritatis locum apud illam obtinuit, adeo ut domnum regem fidei illius literis imbuendum moribusque instituendum consensu cunctorum procerum commendaret. In quo ita excelluit, licet quorundam invidia morderetur, ut puer imperialis in discendo mirifice proficeret, et tamen ad cuncta foris obeunda liberalissimo negocio ejus ingenium feriaret. Et cum alii regi puero adulando obsequerentur, adeo ut ludicra et quae tenera aetas poscebat illi persuaderent, imperatrix etiam, verita affectum filii sibi praeripi, in ejusmodi favore in tantum emollita esset, ut ad omnia quae puerilis aetas illum impelleret ipsa gratissimo affectu consentiret, hic solus tanta arte institit, ut a non faciendis metu illum prohiberet, et tamen plenissimo affectu ejus animum sibi colligaret. 3. Interea domna Theuphanu imperatrix apud Neomagum maximo dolore totius regni rebus excessit ( #an. 991, Jun.@# 16). Unde domnus rex utroque parente desertus, totum se regendum in stationem fidissimi magistri contulit. Hujus consilio examinabat quodcumque alii adulando persuadebant; quia, quamvis in puerilibus auspiciis ociaretur, altiori tamen industria quorundam simulationes praevidebat. Praecipua itaque familiaritate magistrum suum amplectebatur, nec ab ullo inferius tractabatur, quem universali virtutum decore respersum venerabatur. 4. Per idem tempus venerabili episcopo Gerdago decedente ( #an. 993, Jan.@# 15), hic religiosus juvenis Bernwardus votis omnium ad pontificatum eligitur. Et cum plerique nobiles clerici palatina militia diu certantes missionem optarent, consensus tamen omnium in hunc Deo electum juvenem concordabat. Communi igitur electione sanctae Hildenesheimensi aecclesiae ordinatur episcopus a Willegiso archiepiscopo (Ann. Hild. an. 993), anno Dominicae incarnationis nongentesimo nonagesimo tercio, indictione sexta, octava decima Kal. Februarii. 5. Adeptus itaque pontificatum, quanta continentia juvenile corpus ad virtutum culmen coegerit, dici non potest, modum in cunctis agendis praecipue amplectens, juxta illud viri sapientis (TER. Andr. I, I, 34): #Ne quid nimis.@# Morum quoque gravitate mirifice senes ipsos superabat, adeo ut subditos severitatis censura ad agenda in plerisque institueret. Frugalitatem vero in appetendis ciborum deliciis in eo laudare vix ullus sufficit; potum tanto moderamine temperabat, ut post coenam antequam stratum pergeret, nisi familiarium vel hospitum praesentia coactus, semel tantum biberet, saepius quoque penitus abstineret. Stratis vero compositus, lectioni interdum circa galli cantum intendebat, saepe sumnum interrumpens, furtivae orationi, donec clerici ad matutinos ymnos consurgerent, vacabat, ymnisque expletis, multociens psalmodiam in diurnum usque crepusculum extendebat; deinde aliquantulum pausans corpusculum recreabat, donec item diluculo canonicum cursum primae horae in aecclesia persolvebat. Quo expleto, quasi regulariter sub disciplina constitutus, capitulum cum fratribus qui secum conversabantur adiit. Feriam quoque et lunationem, nomina quoque fratrum quorum annualis memoria instabat, cottidie recitari jubebat. Oratione vero peracta, circa horam terciam ad missarum sollempnia festiva celebratione procedens, magna animi contritione se ipsum totum Domino profudit. Inde in publicum progressus, forenses causas et oppressorum negocia breviter examinabat, quia et ingenio ac facundia adprime callebat. Sicque operiebatur clericum dispensatorem, qui elemosinae et pauperibus praeerat, quorum multitudinem, centenos videlicet vel eo amplius, diatim habundantissime victu refecit; plerosque etiam vel argento vel caeteris subsidiis, prout facultas concessit, sublevabat. Inde officinas ubi diversi usus metalla fiebant circuiens, singulorum opera librabat, donec circa nonam, rite omnibus peractis, cum timore et benedictione Domini, ad mensam, fratrum populique stipatus frequentia, consedit; non pompatice quidem, sed religioso silentio, cunctis ad lectionem honestissima disciplina intentis, quae inter coenandum non brevis legebatur.
null
a68a3b45-f851-4845-843d-cab6cdbd008f
latin_170m_raw
null
None
None
None
Infirmis quidem fratribus et senio confectis benedictionem de manu sua dirigebat hilariter, cum tamen nullum egenum in urbe vel in suburbio, quem scire posset, hujusmodi pietate privaret. Ita quippe juxta Apostolum (I Cor. IX, 22) omnia omnibus esse desiderabat, ut omnes in Christo lucrifaceret. 6. Arduum et difficile est cottidianum ejus studium verbis perstringere, quia Deo teste omni nisu inter diem noctemque in divinis perstabat. Nichilominus quoque cunctos sibi adhaerentes ad hujusmodi negocium, ut ita dicam, ultra vires impellebat, nec aliquid artis erat, quod non attemptaret, etiam si ad unguem pertingere non valeret. Scriptoria namque non in monasterio tantum, sed in diversis locis studebat, unde et copiosam bibliothecam tam divinorum quam philosophicorum codicum comparavit. Picturam vero et sculpturam et fabrilem atque clusoriam artem, et quicquid elegantius in hujusmodi arte excogitare poterat, numquam neglectum patiebatur, adeo ut ex transmarinis et ex Scotticis vasis, quae regali majestati singulari dono deferebantur, quicquid rarum vel eximium reperiret, incultum transire non sineret. Ingeniosos namque pueros et eximiae indolis secum vel ad curtem ducebat vel quocumque longius commeabat, quos, quicquid dignius in ulla arte occurrebat, ad exercitium impellebat. Musivum praeterea in pavimentis ornandis studium, necnon lateres ad tegulam propria industria nullo monstrante composuit. Et ut breviter perstringam, nec punctum temporis supersedebat, sed fidelis dominicae familiae dispensator, conservis suis necessaria subsidia fideliter subministrabat. Et cum in Christi gazophilacio quaeque idonea scivit fideli devotione congereret, non minus tamen Caesari sua juxta Evangelium persolvebat. Nam tercio Ottoni imperatori affectuosissimo animo pro scire ac posse obsequebatur. Unde et multorum invidiam in se commovebat, qui indignabantur, illum vigilantiori studio rei publicae negocia obire. 7. (Ann. 994, 995.) Saxonia quippe magna ex parte pyratarum caeterorumque barbarorum feritate depopulata, continuis latrocinantium incursionibus sine intermissione patebat. Quam pestem rei publicae depellere magno sui suorumque periculo semper instabat, et nunc cum aliis, interdum quoque cum suis solus super eos irruens, fortiter illos attriverat. Sed cum hujusmodi irruptiones sedari nullo modo possent, quippe cum barbari qui utrumque litus Albiae et naves omnes sua ditione tenebant, navali evectione per omnem Saxoniam facillime se infunderent, vigilantissimus Dei pontifex curam sibi commissae plebis agens, quomodo populum Dei de saevicia barbarorum eriperet, animo fluctuabat. Furorem namque sui impetus pene Hildenesheim usque intentabant, et ipsum sanctum locum praedam sibi promittebant. Divino itaque instinctu in extremo fere sui episcopatus, ubi flumina Alera et Ovokare confluunt, munitiunculam admodum munitam extruxit, in qua copiis militum dispositis, barbarorum impetum repulit, populumque Dei ab hostili feritate liberavit. Dei namque gratia tanta securitas pacis per illum in locis illis fidelibus condonata est, ut nichil dampni vel periculi postea a barbaris paterentur. Hac industria Christi sacerdotis barbarico tumultu in illis locis eliminato, acrius in circumsita loca debachati sunt. Unde vigilantissimus divini gregis pastor typo Christi, sui domini, adversariis aecclesiae, exultans ad currendam viam ut fortis gygas, se opposuit, et in rure Wirinholt nuncupato, ubi tutissima illorum statio fuerat, liber quoque latrocinii excursus, quocumque suae fraudis insidias intentarent, praesidium munitissimum instituit, fossisque aquarumque meatibus per rivum influentibus tutissimum reddidit, copias quoque militum victu et armis caeterisque necessariis instructas habundantissime collocavit. Divina itaque gratia periculosissimum locum Dei populo pacificum fecit et tranquillum, in tantum ut omni spurcicia diabolicae ac barbaricae fraudis eliminata, baratrum irruptionis et hostilis incursionis locum faceret orationis, et oraculum sancti Lamberti pontificis et martiris Deo consecraret, atque ab illo die summa pace aecclesiae Christi reddita, ab omni hostili impetu Dei populus vivacissimi provisoris industria quietissime feriaret. Pro his et caeteris beneficiis, quae devotissimo studio in rem publicam populumque fidelem exercuit, multorum et maxime principum in se invidiam et indignationem commovit. Unde et a Magontino archiepiscopo plura et miseranda, ut in sequentibus plenius dicemus, apertis inimiciciis perpessus est. Cujus animositatem patientissime ferens, divina ac regalia benignissime amministrabat. 8. Et licet plura copiosissimis impensis ad repellendam saeviciam barbaricam foris impenderet, dici tamen non potest, quanta in episcopatu ad usum suae aecclesiae contulit. In praediis namque tanta congessit, ut triginta vel plures praecipuos curtiles cum litorum ac colonorum familiis, clarissimis aedificiis praenitentes, compararet, cum in aliis innumerabilibus locis decem mansos
null
49c4e91b-73e5-4de7-a714-5398b7e47409
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel octo, aut plus aut minus prout causa acciderat, in possessionem suae aecclesiae conferret. Antiqua quippe loca ab antecessoribus suis possessa, quae ille inculta reperit, optimis aedificiis collustravit, inter quae quaedam elegantiori scemate albo ac rubro lapide intermiscens, musiva pictura varia pulcherrimum opus reddidit. Quid dicam, quo studio vel ambitu sanctum locum nostrum vel principalem aecclesiam nobilitaverit, cum se ipsum et cuncta quae habere potuit in ejus usum impertiri maluerit. Testantur ejus opera, quae futuro aevo pium illius animi votum apertis locuntur indiciis. Ecclesiam namque miro studio decorare ardenter instabat. Unde exquisita ac lucida picturam tam parietes quam laquearia exornabat, ut ex veteri novam putares. Fecit et ad sollempnem processionem in praecipuis festis evangelia auro et gemmis clarissima, thimiamateria quoque precii et ponderis magnifici, calices nichilominus plures, et unum ex onichino, alterum vero cristallinum mira industria composuit. Adhuc autem unum aureum, valentem libras viginti publici ponderis, ex purissimo auro in usum ministerii conflavit. Coronam quoque argento auroque radiantem mirae magnitudinis in facie templi suspendit, et alia perplura, quae supersedenda putavimus, ne fastidium prolixitate ingeramus. Sanctum quoque locum nostrum murorum ambitu vallare summa instantia aggressus, dispositis per gyrum turribus, tanta prudentia opus inchoavit, ut decore simul ac munimine, velut hodie patet, simile nil in omni Saxonia invenias. Sacellum etiam splendidum valde, foris murum in honore vivificae crucis exstruxit. Cujus etiam aliquantam partem, largiente domno tercio Ottone augusto imperatore. ibidem clarissimis gemmis auroque purissimo inclusam condidit; ubi etiam divina pietas plurima suae pietatis indicia apertis signorum miraculis per virtutem sanctae crucis ostendit. 9. Inter quae illud unicum, quo Dominus antistitis nostri devotionem consolari dignatus est, inserere libet. Nam venerabilis pontifex Bernwardus thecam auro gemmisque lautissimam, in qua vivificum lignum includeret, paravit, et cum ex tribus particulis sancti ligni quartam si fieri posset excidere temptaret, ut per singulas absides singulas conderet portiones, nec gracilitas vel parvitas quacumque ex causa sectionem admitteret, cum devotissimus Dei famulus animo fluctuaret: ecce subito inter manus ipsius antistitis quarta particula sacratissimi ligni angelico ut creditur ministerio delata apparuit. Mox igitur praesul laetus lignum sanctum per quatuor absides paravit. O quanti inde potantes ardorem vehementissimae febris saepius virtute sanctae crucis restinguebant! Multociens obortam aeris inaequalitate pestilentiam fideles hoc vivifico ligno se suaque lustrantes sedaverunt. Nimiam etiam siccitatem, prolato in publicum hoc singulari ligno, ceu pluviis imperantes, repulimus, multaque virtute hujus sanctissimi triumphi fiunt cottidiana remedia dum quisque moerens ibi prostratus, prompta percipit solatia. 10. Ipsum vero sacellum sanctae crucis, vario decore perfectum, dedicavit IV Idus Septembris, anno incarnationis Dominicae 996, indictione 9, regni vero gloriosissimi tercii Ottonis imperatoris 13, imperii primo, ordinationis autem suae quarto; locumque quondam dumis et vepribus horridum, vicinis incolis--gloria tibi, Christe!-- ex tuis datis baptismi, sepulturae, unctionis fecit aeternum solatium. 11. Pro talibus igitur aliisque piae devotionis actibus, quibus ad aecclesiae utilitatem omni nisu mentis et corporis insudabat, tam Deo cordi interius praesidenti, quam aecclesiae operis effectum exterius approbanti, felicis memoriae praesul acceptissimus erat; et ideo consequens fuit, ut vir beatus, cui, sicut de sancto Job legitur (Job I, 8), tunc temporis in terra similis non fuisse putabatur, per temptationis incommoda, sicut aliarum virtutum ita etiam humilitatis et patientiae praeconio, mirabilis cunctis ostenderetur. Anno itaque ordinationis suae octavo ( #an.@# 1000), gravibus insecutionum molestiis pro territorio Gandenesheimensi ab archiepiscopo Willegiso plane contra aecclesiasticas sanctiones impetitur, sed eis minime a solitae humilitatis et patientiae tenaci observantia movetur. His tamen, quae archiepiscopus non tam justae rationis executione quam liberae potestatis praesumptione attemptabat, auctoritatis constantia, non temeritatis audacia, sagacis ingenii vir obviabat, et secundum illud Pauli: #Quamdiu gentium apostolus sum, ministerium meum honorificabo (Rom. XI, 13) @#, quoadusque aecclesiae Christi pastoris vice praefuit, episcopatus sui jura in proprii honoris statu conservari summa sollicitudine procuravit, quod et Deo annuente, laboriose licet, obtinuit. Sed ne similis controversia de ipsa Gandenesheimensi aecclesia postmodum valeat oboriri, omnem disceptationis ordinem inter Mogontiensem antistitem et venerabilem virum domnum Bernwardum hic inserere commodum duxi. Necessarium autem reor ista paulo altius indagando repetere quod tamen lectori
null
00020d7e-a780-4102-bdeb-c4c19550fe39
latin_170m_raw
null
None
None
None
minime debet esse onerosum, quia posteris fortasse in multis erit profuturum. 12. Territorium Gandenesheimense, situm in pago Flenithi, cum adjacentibus villis ad provisionem Hildenesheimensium episcoporum, ex quo primum episcopia per Saxoniam disterminata sunt, certum est pertinere. Quod ex hoc cunctis scire cupientibus liquido apparet, quia ab ipso principio novellae Christianitatis nostrae gentis, etiam ante constructionem praefati monasterii, ad curam nostri episcopi pertinebat. Temporibus namque domni Altfridi, qui quartus nostrae aecclesiae antistes extitit, Liudolfus dux cum religiosa contectali sua Oda, magno studio in divino cultu accensi, consilio praescripti antistitis Romam perrexit, ibique a domno Sergio papa magnifice suscepti; et cum votum illorum in divinis agnovit, datis reliquiis sanctorum praesulum Anastasii et Innocentii cum benedictione a se dimisit. Ad patriam itaque Dei gratia pervenientes, consilio domni Altfridi coenobium virginum Dei primo Brunesteshusen adunaverunt, filiam quoque suam domnam Hathumodam, duodecim annos habentem, praefato episcopo in regimen intromittendam assignaverunt, anno Dominicae incarnationis 852 (cf. Ann. Quedl.), Rabono Mogonciae praesidente, omnem autem provisionem praedicti loci et congregationis domno Altfrido commiserunt. Unde evolutis aliquot annis, Karolo Rabano succedente, anno singularis nativitatis Christi 856, auspicatus est ipse quendam locum super fluvium Gandae, quem a fluvio Gandenesheim nominavit: ibique consentiente duce fabricam monasterii majori ambitu inchoavit, Liudberto Mogontino existente episcopo, qui post Karolum subintravit. Locus namque pratorum ac nemorum amoenitate aptior, tutior quoque silvarum densitate ac palustri munitate ad habitationem Deo militantium visus est. Defuncti itaque sunt ante consummatam fabricam Gandenesheimensis aecclesiae et dux ac domna Hathumod, sepultique in antiqua aecclesia Brunesteshusen, positaque in regimen domna Gerburgis prima, soror domnae Hathumod, Altfrido venerabili episcopo mediante, Liudberto quoque Mogontino archiepiscopo, qui Karolo successit. Nec multo post decessit, biennio tantum emenso, venerabilis domnus Altfridus. Consedit autem cum Mogontinis episcopis, Rabano, Karolo, et duodecim annos cum Liudberto. Consummata quoque cum omni decore Hildenesheimensi aecclesiae, quam ipse a fundamentis construxerat, et Dei gratia consecrata, plenus operibus bonis decessit. Cui successit Marcwardus, quintus praesul aecclesiae nostrae, quatuorque tantum annos sedens, trabes aecclesiae posuit. Post hunc subintravit domnus Wicbertus, sextus episcopus. Hic fabricam consummavit, et aecclesiam nichilominus consecravit. Hic omnem religionem et disciplinam cum domna Oda et Gerburga abbatissa in praefato loco inchoavit et perfecit; ejus consilio omnia disponebant et agebant. Praeerat autem domna Gerburgis congregationi 22 annos, positaque est in nova aecclesia, juxta domnam Hathumodam . Sororem autem ejus Cristinam domnus Wigbertus in regimen intromisit et consecravit. Domna quoque Oda centesimo septimo aetatis anno, omnibus filiis praemissis, decessit, Cristina tantum superstite, positaque est juxta filias suas. Sed et ipsa Cristina sex tantum annos matri supervivens, felici decessu migravit ad Dominum. Domnus quoque Wigbertus consedit cum Mogontinis episcopis Liudberto, Sunderaldo, et Hattone. Post hunc Walbertus succedens, septimus episcopus, Rotsuitham venerabilem feminam, de ipsa congregatione electam, in regimen intromisit, consecrationes quoque in aecclesia praescripta et ancillarum Dei velationes et caetera ad ministeria aecclesiastica pertinentia fecit. Post Walbertum Sehardus, venerabilis vir, pastor octavus nostrae aecclesiae ordinatur. Hic absque omni contradictione quaecumque ad aecclesiasticum ministerium pertinebant in praefato loco administravit. Nonus post Sehardum Thiethardus antistes nobis praeficitur, Fritherico archiepiscopo Mogontiae praesidente. Hic consecravit novam aecclesiam, ubi monachae nunc Christo militant, et omnia episcopalia in praefato loco rite procuravit, nullo obviante. Decimus post Thiethardum domnus Otwinus praefuit. Hic domnam Gerburgam secundam in regimen constituit et consecravit, et omnia episcopalia fideliter providit, domno Willehelmo magni Ottonis filio in nullo sibi adversante. Similiter Hatto et Rodbertus in nullo illi adversantes amicissimum habuerunt. Willegisus quoque illi succedens, veritus tanti viri senectutem et morum gravitatem, publice illum percoluit, occulte vero paulo mordacius quadam animi indignatione illi adbellicabat, nil tamen in regimine praefati coenobii asperum, nec verbis nec factis ostendit. Haec itaque ideo proposui, ut cuncti intelligant, quanta levitate ac temeritate sit violatum, quod fere per ducentos annos tam venerabilium patrum utriusque loci antistitum concordia roboratum, omni canonica auctoritate fixum atque ratum duravit. 13. Sed secundi imperatoris Ottonis filia, fomes ut pace omnium dicam hujusmodi dissensionis, dum a suo episcopo, domno videlicet Osdago, sacrum velamen accipere spernit, Willegisum appetit, indignum
null
772483f0-4fb2-494f-beb3-bc8fb37c14fb
latin_170m_raw
null
None
None
None
aestimans nisi a palligero consecrari. Quod ipse libens annuit, haut considerans quantum antiqua canonum statuta temeravit. Nec fraterna caritate aditum quaesivit, sed fratri et coepiscopo diem imperavit, ut ad velationem ancillarum Dei in festivitate sancti Lucae evangelistae illi occurreret. Nactus itaque opportunum tempus domnus Osdagus, archiepiscopum secretius qua auctoritate id ageret requisivit; cum ille minaci vultu mordacius ad suam parrochiam pertinere respondit, et statuta die se ancillas Dei velaturum, omnemque episcopalem potestatem in illo loco se adempturum promisit. Cum itaque ad diem ventum est, restitit illi plena auctoritate domnus Osdagus, praesente rege domno tercio Ottone, cum matre imperatrice domna Theuphanu, assidentibus quoque episcopis, Rethario Patherbrunnensi episcopo, Milone Mindensi episcopo, Hildebaldo Wormaciensi episcopo, cum aliis principibus, qui ad sollempnitatem velandarum virginum convenerant. Cum ergo longa disceptatio esset, domnus Osdagus, simplicis animi vir, divino monitu incitatus episcopalem cathedram ad absidem altaris poni praecepit, hac tuitione locum ac regimen sibi defendens, faventibus illi fere omnibus, quia archiepiscopi animositas, etsi metu illius dissimularent, cunctis displicebat. Destitutus itaque archiepiscopus multitudinis favore, qui prius suo juri omnia promisit, vix domna Theuphanu et episcopis obtinentibus, ipso quoque ultra quam credi potest supplicante, obtinuit, ut ad principale altare misteria ipsa die ageret, ita videlicet ut domnae Sophiae velationem simul agerent, caeterarum quoque domnus Osdagus solus prospiceret; factumque est insolitum nec ante a nobis visum, ut duo episcopi ex latere altaris pariter sederent, pontificalibus paramentis festive infulati. Ventum est itaque ad ancillarum Dei consecrationem, cum episcopus, qui antea a pontificali jure timebatur dejectus, subito Dei gratia erectus, inter missarum sollempnia primo domnum regem, si in velationem suae sororis consentiret, humiliter requisivit, deinde caeteros mundiburdos. Quibus consensum fatentibus, primo domnam Sophiam, si ad Hildenesheimensem sedem sibi suisque successoribus subjectionem et oboedientiam profiteretur, interrogavit, deinde alias velandas. Quae unanimi consensu religionem et subjectionem confessae sunt, publiceque denunciatum est omni clero et populo, archiepiscopum nil juris sibi in illa aecclesia vendicare praeter consensum et permissum Hildenesheimensis episcopi. Omnibus quoque rite peractis, summa pace et concordia discessum est; stetitque unanimitas sub dommo Osdago et Gerdago, et aliquot annis domni Bernwardi, adeo ut aecclesias aliquas praesente archiepiscopo ibidem consecraret, synodum etiam magnam haberet praesente domno rege tercio Ottone, assidente nichilominus praefato archiepiscopo, cum tamen nil sua auctoritate decerneret, praeter quod assensum aeque ut alii fratres domno Bernwardo, qui synodo praesidebat, praebuit. Interfuerunt Islarius Magdaburgensis archiepiscopus, Liudolfus Treverensis archiepiscopus, Milo Mindensis episcopus, Hildebaldus Wormaciensis episcopus, Hugo Citicensis episcopus. Non tamem rata permansit hujusmodi concordia, quia in medium quaedam emerserunt, quae orientem caritatem falsitatis lolia peremerunt. 14. Odiosum quippe est nostro tempore veritate aliquem notare, sicut a quodam dictum est: #Veritas odium parit,@# sed scribentibus gravis culpa est vel falsa dicere aut vera intermittere. Unde pace cunctorum liceat dici, quod scelus est celari. Illa quippe praeclara ancillarum Dei congregatio tanto studio et devotione dominorum nostrorum patrum patriae, ducum ac regum, per Altfridum ejusque successores instituta est, ut in principio omnibus imitabiles exemplar humilitatis ac caritatis florerent, episcopum suum a Deo sibi praepositum quasi Dei nuncium ac patrem audirent, colerent et amarent, omnes adventantes, prout cuique personae competebat, praecipua benignitate susciperent. Hic illis usus, hoc studium fuit; hoc sancto loco reverentiam et illis apud omnes gratiam exhibebat; hoc humilitatis privilegio, cum pro causis aecclesiae ad palatium citabantur, habitu admodum nitido vel abjecto venientes, ut verae Dei ancillae ab omnibus habebantur ac venerabantur. Sed postquam luxus ac superfluitas accessit, morum insolentia subintravit, oboedientia torpuit, repulsa est episcoporum reverentia; quod cuique erat placitum, faciebat licitum. Addita est quoque ad augmentum mali diutina infirmitas domnae Gerburgis, ejusdem coenobii venerabillimae matris, in quam Dominus plurima virtutum insignia contulit; decessus quoque religiosarum sororum, quae sub nutrimine antiquae disciplinae institutae fuerant. Numerosa autem juventus virginum fructificaverat in tyrocinio Christi. Quae delicatius enutritae, metam prioris disciplinae ac severitatis ignorantes, ut est humanum post sua vota declinabant. Sophia quoque, domna Gerburga invita multumque renitente, ad palatium factione Willegisi archiepiscopi se contulit, ibique annum vel biennium commorata, dissolubilis vitae tramitem incedens, varium de se
null
ca693c0f-0e0b-45ea-b3c2-3f87d262891f
latin_170m_raw
null
None
None
None
sparsit rumorem. Quod venerabilis Bernwardus episcopus non ferens, quippe qui illam semper summo amore et gratia percolebat, blandis illam monitis ad monasterium redire persuasit. Cumque illa exteriori auditu vix verba illius admitteret, saepius eadem repetens ad coenobium eam repedare familiarius admonuit. Illa autem ejus accessum et confabulatum primo declinavit, deinde ad archiepiscopum velut patrocinanda ab illo confugit, amarioribus verbis ejus animum exasperavit, pactum foedus in sua velatione inanibus verbis annullavit, dicens ab illo se velatam, non ab Hildenesheimensi episcopo, ad provisionem Bernwardi episcopi se minime pertinere, ad suam diocesim coenobium Gandenesheimense respicere, plures se invenisse qui hoc veraciter testentur. His et hujusmodi verbis archiepiscopi animum adversus domnum Bernwardum graviter commovit. Post haec Gandenesheim repetit, varia de episcopo inter sorores disseminavit, nisu quo poterat illum loco expellere atque abalienare parabat. 15. ( #An.@# 1000.) Interea episcopus cognoscens talia circa se moliri, Gandenesheim venit, graviter tulit se abalienari, nec aliquid caritatis vel honoris sibi ut antecessoribus suis exhiberi, sed infra extraneos episcopos se tractari, cum tamen ab antecessoribus suis ad sanctum locum innumera bona collata sint, decimae quoque ex sua parte plures et antiquitus et moderno tempore impensae; et pro his beneficiis injuriam et contumeliam sibi reconpensari, tributa quae pro decimis solvenda essent imminuta, saepe quoque fraude negata; oboedientiam, qua nulla victima Deo gratior est, cum humilitate in ara cordis persuadet immolari, patienter se omnia posse sufferre, paveant tamen Christum, cujus vice fungitur, in se offendere, quicquid ingerant pro meritis sibi suppetere, oboedientiam tamen, caritatem et reverentiam suis antecessoribus ab illarum majoribus exhibitam, non ausum sua levitate negligere. Haec cum paterno animo perorasset, majori odio peccatis stimulantibus illas in se concitavit, Sophia utrobique ex parte archiepiscopi ac congregationis perurgente. 16. Instabat autem hora, qua domna Gerburgis aecclesiam quam construxerat consecrari depoposcerat. Unde quia ipsa, diutina infirmitate fatigata, ad obeunda tantae festivitatis sollempnia minime suffecerat, Sophia, domina et matre consentiente, studium tanti laboris assumpserat. Et more suo proprium episcopum postponunt et abjiciunt; archiepiscopus accersitur, quo ordinante cuncta ad dedicationem pertinentia disponuntur; consecrationis diem statuunt, exaltationis videlicet sanctae crucis sollempnitatem ( #Sept.@# 14). Mittitur autem et legatus ex latere domnae abbatissae, qui domnum Bernwardum ad dedicationem invitet diemque denunciet. Sed quamquam plures illum anticipatum archiepiscopi advocatione objicerent, leni tamen animo sufferens, ad praescriptum diem se venturum promisit. Interea, incertum qua de causa, archiepiscopus statutum mutat, diem abdicit, atque eandem dedicationem in festivitatem sancti Mathei apostoli indicit ( #Sept.@# 21), domno quoque Bernwardo pari potestate ut olim in velatione Sophiae venerabili domno Osdago legationem dirigit, mandans ut incunctanter illi ad dedicationem in praefata festivitate occurrat. Ipse vero suum legatum atque scripta archiepiscopo remittit, astruens imperialibus jussis obstrictum. seriis quibusdam occupari, nec posse ad dedicationem ut jussum est ipsa die illi occurrere. 17. In exaltatione tamen sanctae crucis Gandenesheim venit, aecclesiam dedicaturus, sicut domna abbatissa in principio disposuit; nil paratum repperit, immo aliquos collectos, qui illi resisterent, et cum injuria ejicerent, si forte cum suis aecclesiam consecrare violenter appeteret. Hanc enim famam illae disperserant, cum Deo teste nichil hujuscemodi attemptaret vel mente conciperet. Jam enim tota mente ad archiepiscopum confugerant, se atque locum ejus tuitioni devoverant. Sophia assidue illi cohaerens et cohabitans, haec interdiu noctuque ambiebat. Missarum vero sollempnia domnus episcopus ipsa die ibidem celebravit, licet maxima congregationis indignatione, easdem tamen, ut oblationes offerrent benedictionemque perciperent, admonuit. Plebs quoque, comperto sui episcopi adventu, quasi ad sollempnitatem convenit, moerens et ultra quam credi posset aegre ferens, episcopum insolentia atque inoboedientia loco detrudi. Quos et omnes adventantes limato sermone consolans, lacrimabili questu publice commemorabat, se ipsa die ad dedicationem aecclesiae invitatum, nil illi honoris exhibitum, immo exclusum; unde consecrationem aecclesiae, quae ad se pertineat, omnibus sine suo consensu canonica auctoritate interdicit. Qua de re congregatio sororum indignata, igne majoris indignationis accenditur. Verum cum ad oblationem ventum est, oblatas indignatione et incredibili furore projiciunt, saeva maledicta episcopo ingerunt. Quo insolito tumultu perculsus, lacrimis perfusus antistes, non suam injuriam, quam parvi ducebat, pensans, sed
null
7985ed24-71cb-4cf2-a7cd-79b6f508aae7
latin_170m_raw
null
None
None
None
veri pastoris pro persecutoribus orantis exemplo, ignorantiam seu potius malivolentiam furentium feminarum deplorans, ad altare rediit, missam suo ordine magna animi contritione peragit, deinde populum alloquitur, benedicit et corroborat; deductusque honorifice ab illis, unde venerat repedabat. O dignae memoriae virum, omnium ore celebrandum, cunctorum devotione intime amplectendum, apud se quidem incredibiliter humilem, sed apud Deum, cordis inspectorem, ejusque fideles vere sublimem! Quis eum crederet in tanto pontificalis dignitatis honore, generis nobilitate, ministrorum multitudine, contra irrogatas sibi contumelias patientiae potius quam potentiae maluisse clipeo muniri? Sed vir beatus humanae abjectionis probra non curabat, qui totus divino amori mancipatus, illius tantum oculis quem singulariter diligebat placere summopere gestiebat. Haec pro commendando magnae utilitatis exemplo ad imitationem audientium inserere libuit; nunc ad ordinem redeamus. 18. Interea archiepiscopus et Sophia omnem apparatum ad novellae aecclesiae consecrationem necessarium diligenter praeparant, inconsulto Bernwardo episcopo, quem tamen adjungere domna Gerburgis temptat, sed verita archiepiscopum, votis ejus obviare pertimescit. Praeterea archiepiscopus in vigilia sancti Mathei ( #Sept.@# 20) ad praefatum monasterium venit cum episcopis, Rethario Paderbrunnensi episcopo, et Berengero Verdensi episcopo, Bernhardo quoque duce, cum aliis plurimis, consecraturus sequenti die aecclesiam. Mittuntur quoque domno Bernwardo episcopo, qui illum ad sollempnitatem aecclesiae invitent. Postera vero die ( #Sept.@# 21) adest diluculo vice domini nostri venerabilis episcopus Eggehardus cum majoribus natu nostrae congregationis et aliquibus primariis de nostro monasterio. Qui, fandi licentia data, archiepiscopum cum omni honore ex nomine domni Bernwardi episcopi devoto obsequio salutant; imperiali illum obsequio detentum, adesse non posse; mirari tamen vehementer, in sua parrochia et aecclesia ab antecessoribus suis absque omni contradictione semper possessa, sine suo consensu aecclesiae consecrationem indici; fraterna caritate depraecari, ut ab hujuscemodi invasione desistat, nec se intromittat nisi quantum canones concedunt; si suo juri singulari privilegio quiddam suffragari aestimet, ipsum non defuturum, quin communi consilio fratrum, ubicumque delegerit, justiciam plenissime exequatur. Archiepiscopus autem acerbiori indignatione inflammatus, mandat, ut primo mane sequentis diei, quae tunc Dominica illucescebat ( #Sept.@# 22), ad consecrationem praefatae aecclesiae incunctanter properet; si venire tardaverit, nichilominus aecclesiam dedicaturum. Hanc autem iram et indignationem archiepiscopi adversus venerandum praesulem creavit maxime praecipua familiaritas domni imperatoris, qua illum speciali devotione pietatis caeteris familiarius percoluit. Affectuosissimo namque obsequio devinxit sibi imperatorem, quia cuncta, quae ad gratiam illius competere sciebat, vigilantissimo studio obibat; et ob hoc animositatem invidiamque plurimorum in se commovebat, adprime quoque Mogontini episcopi, qui indignabatur, aliquem praeter se familiaritatis locum apud imperatorem habere. Dominica itaque irradiante, adest praedictus episcopus Eggehardus cum venerando fratrum nostrorum senatu vice domini nostri directi, qui, canonica auctoritate et prisca sanctorum patrum consuetudine objecta, fortiter archiepiscopi coeptis restiterunt; atque sic consecratio praescripti monasterii intercepta est. Ipse vero episcopus inter missarum sollempnia facto ad populum sermone, synodum suam biduo ante sancti Andreae natale cum banni approbatione denunciat; deinde ad altare regressus, in cathedra sedens privilegia quaedam ante incognita mandat recitari, in quibus continebatur, ut nemo de jure illius aecclesiae auferret, quicquid tunc in decimis vel praediis vel ulla re in vestitura contineret. Hoc quoque banno roboravit, sicque discessum est. Episcopi autem qui aderant aegre admodum archiepiscopi animositatem conquesti, fratri et coepiscopo per nos mandant, pertinaciam ipsius et temerarium inceptum se cohercere non posse; id unicum suppetere, apostolicum atque imperatorem ut adeat; illius causam illorum esse communem; nec se defuturos, quin de eisdem utrisque, apostolico videlicet atque imperatori, scriberent. 19. Venerabilis itaque Pater domnus Bernwardus ultra modum sollicite ferens quantulumcumque scisma in aecclesia grassari, sciens quoque, infusum venenum nisi apostolico et imperiali antidoto conprimi non posse, quamvis gravi corporis molestia saepius lassaretur, et tantum iter imbecilli ejus corpori omnimodis esset contrarium, tamen, ut pacem reformaret, contra vires suas subire non recusavit. Nam jam pridem ardebat miro desiderio, domnum imperatorem, quem unice amabat, videre. Paratis itaque tanto itineri necessariis, per vallem Tarenti, quia ea via commodior est visa, ire procuravit, habens secum scripta omnium cisalpinorum episcoporum. Porro anno incarnationis Domini millesimo, IV Nonas Novembris ( #Nov.@# 2) nimio moerore totius congregationis
null
a9579412-bfd8-49b0-8cae-b1c8c81d2fe7
latin_170m_raw
null
None
None
None
plebis quoque a monasterio egressus, magna compunctione universorum deducitur; Dei ( #an.@# 1001) gratia comitatus, ad votum rebus cedentibus, secundo Nonas Januarii Romam ingressus est ( #Jan.@# 4). Quod humillimus ac piissimus imperator audiens, miro affectu dilectum magistrum videndi flagrans, ad suam praesentiam tamen eum fatigare nolebat, sed festinus a palatio fere duo miliaria ad sanctum Petrum illi occurrit, benignissimeque susceptum, inter amplexus familiarissime deosculatum, ad hospitium deduxit, diuque cum illo confabulans, sequenti die ad palatium illum venire rogavit, nec permisit ut quantulumcumque de suo proprio in ministerium suum impenderet, sed per sex septimanas, quibus apud illum morabatur, sufficienter in usum sui suorumque cuncta indigua largiter ministrari praecepit. Mane vero domnum apostolicum convocavit in occursum carissimi hospitis ( #Jan.@# 5), venientem quoque foris in atrium obviam procedentes libentissime susceperunt, nec permissus est ad suum domicilium reverti, sed juxta ubi ipse domnus imperator habitabat, splendidissimum illi habitaculum exhibebat. Vicissim quoque nunc imperatoris cubiculo, interdum episcopi considentes, et forenses causas et rei publicae necessaria conferebant. Nam de archiepiscopo et tumultu Gandenesheim oborto ante accessum domni episcopi fama praecurrens cuncta divulgaverat; unde non opus habebat singula evolvere, sed breviter strictimque, imperatore interrogante, pauca contexuit. 20. Sed archiepiscopus quod mente perceperat, actu perfecerat. Quidam enim maligni illum impulerunt, Sophia nichilominus institerat. Venit itaque biduo ante sancti Andreae festum Gandenesheim ad synodum ( #an. 1000, Nov.@# 28), ut disposuerat, habens secum venerabilem episcopum Retharium, aliosque complures extraneos, videlicet de Thuringis et Hassis, quorum id nichil intererat, nonnullos etiam de sua diocesi infra Saxoniam. Sed in principio actionis venerandus praesul Eggehardus archiepiscopum commonet, ut a synodo desistat, nec in aliena aecclesia talia praesumat, praecipue cum domnus episcopus ad quem aecclesia pertineat absit, et cum domno apostolico et imperatore consistat. Ad haec incredibili furore archiepiscopus succensus, vultu torvo ac minaci jubet ut sileat; nil ad se talium pertinere; ut propriam aecclesiam habeat, illam gubernet! Econtra Eggehardus: « Peccatis, inquit, agentibus, termini episcopatus mei barbarica sunt feritate depopulati, civitas deserta, aecclesia desolata; sedem non habeo, servum me sanctae Mariae et Hildenesheimensis aecclesiae recognosco, et in cunctis quoad potero sancto loco prodesse studebo. » Archiepiscopus itaque, productis viris quos adduxerat, requisivit episcopos, si liceat illos homines banno suo ad sacramenta constringere, ad cujus diocesim illud coenobium pertineat. Illi quamquam metum illius veriti, aiunt, legitime fieri non posse, absente episcopo Bernwardo. Eggehardus itaque praesul et fratres nostri, populus quoque, orant instanter, sacramenta suspendi. Qua unanimitate cleri et plebis archiepiscopus commotus, Eggehardo episcopo minatur, nisi sileat quod cum injuria illum ejiciat. Super hoc multi indignati et aliquanti quos archiepiscopus adduxerat, cum propemodum tumultus oriretur, Eggehardus praesul ab episcopis rogatus seccessit, cunctosque Gandeuesheimenses et omnes ad Hildenesheimensem diocesim pertinentes ad suam synodum invitavit. Ad cujus bannum unanimiter omnes egressi, illum sicuti sunt, tantummodo cum archiepiscopo suis propriis, quos adduxerat, relictis. Cum vero de diocesi sacramentis examinati requirerentur, alii Ethrinam, Frideslarensem fluvium, terminum Hildenesheimensis parrochiae affirmabant, errorem faciente nomine Edernae fluminis, quod Gandenesheim alluit; alii, certum nil se scire nisi quantum aliorum relatu didicerint, approbant; nullus aliquid vel memoria dignum asseruit. Archiepiscopus tamen, acsi veritate cuncta fixa constarent, banno, ne quis illi sacramento retentum coenobium auferret, munivit; sicque libero errore discessum est. Populus vero, quicquid ab Hildenesheimensi senatu jubebatur, oboedienter obivit. 21. ( #An.@# 1001.) Interea legatus Romam super his domno episcopo dirigitur, scripta quoque domno apostolico et imperatori lacrimoso admodum stilo ferebat. Unde tam apostolicus quam imperator et omnes Romani graviter commoti: canonum auctoritatem, patrum nichilominus traditionem violatam; contemptum quoque maximum Romanae sedi et apostolico, imperatori etiam, tali praesumptione irrogari; periculosum scandalum in ecclesia hac insolentia posse generari; hujusmodi virus funditus extirpandum. 22. Per idem tempus mansit cum imperatore unicum decus imperii domnus Heinricus, tunc dux potentissimus, in proximo quidem Dei pietate rex futurus, in quem Dominus cunctos thesauros divinae et humanae sapientiae contulit. Hic graviter semper ferebat Gandenesheim obortam controversiam, atque
null
fdfd3a7d-6284-4f6d-99a3-d06ec1149a4c
latin_170m_raw
null
None
None
None
ardenter instabat aecclesiam pacificare, et sub Christi signis militantes ad caritatem et gratiam reformare. Hujus itaque suasu et cleri plebisque coadunata est synodus viginti episcoporum de Romania; aliquanti etiam affuere de Italia et Tuscia; de nostris quoque Sigefridus Augustensis, Heinricus Wirciburgensis, Hugo etiam junior Citicensis; praesidente domno Gerberto apostolico cum imperatore in palare in aecclesia sancti Sebastiani martiris, praesente nichilominus singularis meriti viro domno Heinrico duce pacatissimo et abbatibus, astantibus quoque presbiteris et diaconibus omnique Romana dignitate. In fronte itaque actionis post evangelia lecta et quaedam Patrum capitula, benedictione data cum consedissent, facto silentio venerabilis episcopus Bernwardus de loco sessionis suae modicum progressus, humiliter apostolico et imperatori et domno Heinrico duci omnique synodo causam suae aecclesiae elimato sermone exponit. Cunctis itaque ejus questu compunctis, sapientissimus papa interrogavit concilium, si synodus habenda vel vocanda esset, quam archiepiscopus cum suis quos adduxerat collegisset, in aecclesia ab Hildenesheimensibus episcopis semper possessa, praecipue cum episcopus defuerit et ad Romanam sedem pro eisdem causis confugerit; vel quo nomine tale conventiculum vocitandum sit. Sanctum concilium secessum petit, ut secretius inter se de his conquirant. Quod piissimus papa annuit. Egressique sunt soli Romani episcopi, et postmodum introgressi cum iterum consedissent, sapientissimus papa dixit: « Quid sancitis fratres, de synodo? » Sanctum concilium respondit: « In aliena aecclesia et ab aliis possessa nil juris habuit; neque canonice ibi synodum habere aut aliquid constituere sine consensu proprii episcopi potuit, nec omnimodis synodus canonice dici poterit. » Sapientissimus papa dixit: « Ergo quo nomine rite vocari potest? » Sanctum concilium respondit: « Scisma concilians discordias. » Sapientissimus papa dixit: « Abjicienda sunt quae ibi gesta sunt? » Sanctum concilium respondit: « Canonica auctoriate et sanctorum Patrum exterminanda sunt, quae ibi adinventa vel statuta sunt. » Sapientissimus papa dixit: « Apostolica potestate et sanctorum Patrum auctoritate dissipamus, effringimus et adnullamus quae, absente fratre et coepiscopo Bernwardo, Gandenesheim in sua diocesi ab archiepiscopo Willegiso et suis complicibus adinventa et sacramentis statuta sunt. » Et superadjecit: « Frater et coepiscopus Bernwardus petit sibi restitui sublatam vestituram ab archiepiscopo: quid sanccitis, fratres? » Sanctum concilium respondit: « Vestituram, quam archiepiscopus non potuit auferre, non est necesse illi reddere; sed quia hoc ipse petendo instat, si domno imperatori placeat, apostolatus vestri ferula vestitura illi redintegretur et roboretur. » Sapientissimus papa dixit: « Fiat juxta placitum vestri. » Et tradidit illi apostolicam ferulam, dicens: « Gandenesheimense coenobium cum adjacentibus villis et terminis tuo juri redintegro et corroboro, et apostolica sanctorum Petri et Pauli auctoritate interdico, ne aliquis tibi, nisi quantum canones permittunt, obsistat. » His finitis, domnus apostolicus, quid faciendum esset, concilium requisivit. Responsum est, si utrisque principibus id conveniat, scriptis archiepiscopum incusandum, quod tam audax inceptum, canonibus Patrumque regulis contrarium, vir summae gravitatis attemptaret; simulque ut in posterum a tali controversia desistat, nec aliquid se intromittat, nisi canonice emancipet; synodum quoque episcopis per Saxoniam indici, vicarium nichilominus ex parte domni apostolici destinari, qui synodo praesideat. Complacitum est; locus Palithi habendae synodi disponitur, dies XI Kalendas Julii denunciatur, Frithericus cardinalis presbiter sanctae Romanae aecclesiae, post quidem Ravennae archiepiscopus, Saxo genere, juvenis aetate sed senior morum probitate, vicarius domni apostolici eligitur atque dirigitur, apostolicis paramentis atque insigniis non minus infulatus, quam si ipse papa procedat. 23. Illis quippe diebus domnus imperator Tyberinam civitatem arta obsidione vallavit. Machinis autem et plerisque instrumentis ad expugnationem praesidii paratis, fossis etiam mirae magnitudinis, ut aquam a meatu deducerent, cum magnam vim civibus ingererent, nec ad deditionem cogere possent, imperator invitatur. Nec mora, adest cum apostolico et venerabili episcopo Bernwardo. Cumque ut in talibus fit, alii augere obsidionem suaderent, alii diuturno ac grandi labore parum se profecisse dicerent, bonum videri, tantum ut cum honore fiat, obsidionem solvi, imperator Bernwardum praesulem seorsum abducens, quid agat consulit, aegre admodum ferre se, eum injuria coepta desistere. Ad quem ille: « Non patior, ait, super his vos, anima mi, quem vita cariorem habeo, commoveri. Sed nunc praecipite artiori obsidione urbem vallari; nam etsi
null
75d5b7c8-914e-4100-9c1e-2d36d5fc98e9
latin_170m_raw
null
None
None
None
reditum ad patriam cupio, non ante a majestate vestra diverto, quam urbem populumque vestro juri subacta, Dei pietate, videbo. » Ad haec imperator laetus dilecto gratatur magistro, locum artiori obsidione munit, milites ad expugnationem instruit, intrandi vel exeundi licentiam omnibus imperiali auctoritate interdicit. Aliquot diebus exactis, domnus Bernwardus et apostolicus praefatam urbem adeunt. Cives laeti adventantes servos Dei honorifice excipiunt, urbi intromittunt; nec prius desistunt, quam omnes pacatos imperatoris ditioni Dei gratia adjuti subdunt. Postera namque die, nobili triumpho subsequente, episcopi imperatorem adeunt. Nam cuncti primarii cives praescriptae civitatis assunt nudi, femoralibus tantum tecti, dextra gladios, laeva scopas ad palatium praetendentes; imperiali juri se suaque subactos; nil pacisci, nec ipsam quidem vitam; quos dignos judicaverit, ense feriat, vel pro misericordia ad palam scopis examinari jubeat. Si muros urbis solo complanari votis ejus suppetat, promptos libenti animo cuncta exequi, nec jussis ejus majestatis dum vivant contradicturos. Imperator pacis conciliatores, papam et domnum Bernwardum episcopum, magnifice gratando extollit, atque ad illorum nutum reis veniam tribuit; placitoque habito, urbem non destrui in commune deliberant. Urbani gratia imperatoris donantur, et ut se pacifice agant, nec ab imperatore deficiant, commonentur. 24. Romani denique indigne ferentes, Tyberinos cum imperatore pacatos, urbis quoque suae portas seris muniunt, vias obstruunt; libere intrandi vel exeundi Romam facultas negatur, vendendi et emendi mercimonium interdicitur; nonnulli quoque regis amicorum injuste perimuntur. Palatini autem a domno Bernwardo episcopo salutaribus monitis instructi, confessione nichilominus purgati, sacro quoque viatico inter missarum sollempnia muniti, econtra egredi et hostes fortiter impetere parant. Bernwardus episcopus dominicam hastam subiit; se quoque atque omnes vivificae crucis munimine signat, benedictione publice data, ac vitalibus monitis consolans et corroborans, signifer ipse cum sancta hasta in prima fronte aciei egredi parat. Sequenti autem mane imperator cum suis post missarum sollempnia a venerabili Bernwardo episcopo sacramentis caelestibus ac divinis exhortationibus consolati, adversus hostes certamen instruunt, ipso antistite cum sancta hasta in principio terribiliter fulminante, cordis vero instantia pacem ab auctore pacis suppliciter flagitante. Unde contigit, devoti militis sui precibus exoratam pacifici regis Christi mox adesse praesentiam. cujus et in nativitatis ortu primum pacis gaudia nunciantur, et postmodum ejusdem pacis amatores evangelica veritate filiorum Dei appellatione censentur. Ipsius itaque pietate totius discordiae rebellione sopita, hostes pacem exposcunt, arma projiciunt, in crastinum se ad palatium venturos promittunt. Mane Dei clementia assunt, pacem petunt, sacramenta innovant, fidem se imperatori perpetuo servaturos promittunt. 25. Interim piissimus ac mitissimus imperator cum paucis turrim quandam ascendens, ad illos concionabatur dicens: « Auscultate verba patris vestri et attendite, et ea mente diligenter reponite. Vosne estis mei Romani? Propter vos quidem meam patriam, propinquos quoque reliqui. Amore vestro meos Saxones et cunctos Theotiscos, sanguinem meum projeci; vos in remotas partes nostri imperii adduxi, quo patres vestri, cum Orbem ditione premerent numquam pedem posuerunt; scilicet ut nomen vestrum et gloriam ad fines usque dilatarem; vos filios adoptavi, vos cunctis praetuli. Causa vestra, dum vos omnibus proposui, universorum in me invidiam et odium commovi. Et nunc pro omnibus his patrem vestrum abjecistis, familiares meos crudeli morte interemistis, me exclusistis, cum tamen excludere non potestis; quia quos paterno animo complector, numquam ab affectu meo exulari patior. Scio equidem et nutu oculorum seditionis principes assigno; nec verentur, dum publice omnium oculis notantur; nichilominus etiam fidissimos meos, de quorum innocentia triumpho, sceleratorum admixtione commaculari, nec posse distingui, monstro simile arbitror. » Hac ratione imperatoris ad fletus usque compuncti, satisfactionem promittunt, duos corripiunt, Benilonem et alium quendam, quos crudeliter caesos, nudos pedibus per gradus tractos, semivivos in praefata turri ante imperatorem projiciunt. 26. Hac autem seditione sedata, venerabilis Pater Bernwardus ad sanctum Paulum orationis causa accessit; apertoque sarcofago sancti Timothei, de quo in Vita sancti Silvestri legitur, astante custode quem ipse imperator ibidem posuerat, de integro brachium sancti martiris abstulit. Presbiter quoque ejus non minimam partem de eisdem reliquiis ad castra asportavit. 27. Egressi itaque papa et imperator dominica #Exurge quare (Febr.@# 16), immensis lacrimis civium, non
null
40b34724-5c7e-434f-86fd-1dc2ad7c8789
latin_170m_raw
null
None
None
None
longe ab Urbe castra ponunt. Domnus quoque Bernwardus episcopus, jam pridem antequam Urbi excederent accepta licentia ad patriam redeundi, praemissis omnibus suis, simplici tantum veste imperatorem ad duas mansiones comitatus, quinta feria ejusdem septimanae ( #Febr.@# 20) ab eo dimissus est: dici non potest, quanto moerore, quantis utrorumque lacrimis fusis, ut in publicum procedere vererentur. Piissimus imperator, quae stilo vel legatorio intimare dubitaverat, fido magistro in archanum mentis secretarium sapienti trutina libranda commendat. Reliquias nichilominus, integrum videlicet corpus sancti Exuperantii martiris, diaconi sancti Sabini episcopi, Goslariae per illum direxit ibidem sua industria in celebri loco reponendas. Episcopus quoque mellito affamine ut magisteriali moderamine, ut quondam puero alludebat, agenda quaeque commemorabat, fugienda suadebat vicia, mores omnium aequitatis lance pensare, patientiam familiarissimam in cunctis vernaculam sibi conciliare, ante omnia, ne quid nimium pertinaciter intentet. His gestis, unanimem magistrum in hospitium ducens, exquisitis donis remunerat; deinde apostolico convocato, benedictione data carissimum magistrum inter oscula flentes Dei gratia pace dimittunt. Socios quoque viae ex suis imperator cum illo dirigit, qui eum deducant, ad se quoque remeantes, illius salutem, itineris quoque prosperitatem exponant. Rebus itaque Dei clementia ad votum cedentibus, Papiam pervenit, ubi ejus adventum praesules ac comites totius Liguriae expectabant. Quibus legationem imperatoris dedit, atque in placito considens, plura cum illis de rei publicae utilitatibus contulit. Illius namque consilio cuncti parebant, quia, quantum ab imperatore diligeretur, sciebant. Leo quippe Vercellensis episcopus, vir litteris eruditus, fandi quoque copia exercitatus, ad suam civitatem maximo honore et affectu illum invitavit; vix quoque obtinuit; praeveniensque collecto maximo cleri populique coetu, in laudem Dei cunctis psallentibus, campanis quoque personantibus, non minori ambitu quam si papa adveniret excepto, omniaque in ministerio ejus opulentissimo luxu quantum imperatum est impendit, donis quoque eximiis honoravit. Socios quoque cum illo misit, qui sequenti die hospitium plenis copiis providebant. Inde per diversa loca et civitates veniens, plurimorum benignitate in multis locis usus, clusas excedens, Alpibus Dei pietate superatis, Octodorum praetergressus, Agaunum adiit, ibique a Rodulfo, rege Burgundiae, liberalissime excipitur. Qui tradidit episcopo in proprietatem infra Papiam cum manuscripto tres curtiles, et sua subscriptione anulique impressione roboravit. Inde Dei gratia munitus divertens, prospero Dei pietate itinere Hildenesheim cum maximo cleri plebisque tripudio in sancta festivitate heroycae coenae intravit ( #April.@# 10). Reliquias quoque sanctorum, quas advexit, magno honore in aecclesia condidit; immensam quoque pecuniam in altaris servitium atque in usus pauperum expendit. Totum autem aestivum tempus in exstructione murorum civitatis, quam Hildenesheim inchoaverat, institit, interdum etiam gravi stomachi molestia laboravit. 28. Interea affuit, ab apostolico et imperatore vice papae directus, cardinalis presbiter Frithericus, omnibus insigniis apostolicis acsi papa procedat infulatus, equis apostolica sella Romano more ostro instratus. Scripta quoque a papa et imperatore episcopis et coeteris principibus mittuntur, ut Romanum legatum digno honore suscipiant, ejusque legationi indubitanter omnes, quasi apostolicus praesens cernatur, oboediant. Convenerunt itaque Palithi ad synodum decimo Kalendas Julii ( #Jun.@# 22), juxta decretum apostolici praescriptum. Legatum ergo vario affectu excipiunt; archiepiscopus vero et qui ei favebant mira indignatione et execratione illum spernebant. Episcopus vero Bernwardus, et Lievezo Hammenburgensis archipraesul aliique conplures, reverenter eum tractabant praecipuoque honore colebant. Sed postquam ad concilium ventum est, vix dici poterit, quanta seditione et tumultu agitaretur. Nam nec locus sessionis vicario apostolici idoneus conceditur, horribilis strepitus ingeminatur, jus fasque contempnitur, canonica disciplina annullatur. Vicarius inter episcopos Lievizonem et Bernwardum sedens, apostolici scripta et legationem ad episcopos se habere; facultatem exequendi quae ferat, sibi exhiberi orabat. Impetrato denique silentio, primo dulci affamine episcopos de pace et caritate et concordia commonet, deinde epistolam papae archiepiscopo specialiter directam profert, publiceque in auribus omnium recitari precatur. Quam cum archiepiscopus tangere vel videre dedignaretur, episcoporum judicio palam est recitata; in qua ipse episcopus aperte corripitur, et de fraterna concordia et oboedientia ammonetur. Vicarius autem quamvis archiepiscopum irritare magno studio parceret, tamen miti affatu, quaecumque illi objiciantur, oboedienter fratrum consultu satisfacere, apostolica auctoritate commonet. Super his, etsi indignatus, consilium a fratribus et
null
8908f5e8-04d9-493b-9693-00b420613058
latin_170m_raw
null
None
None
None
praecipue ab archiepiscopo Lievizone quaerit. Ad haec ille, bonum sibi videri, quia laesus frater dominorum nostrorum, apostolici et imperatoris, suffragia petiit, coram vicario illorum, episcoporum judicio satisfaciat. Januae interim aecclesiae panduntur, laici intromittuntur, fit strepitus tumultusque validus, Mogontinis exultantibus arma exposcunt, immensas minas ingerunt adversus apostolici vicarium et Bernwardum episcopum. Legatus autem et episcopus Bernwardus, nec tumultu moti, nec minis territi, licet numerosiores haberent militum copias, non arma fremunt, sed seditionem compescunt. Episcopi negotium in posterum diem protelandum suggerunt, in fidem suam suscipiunt, archiepiscopum adventurum justiciamque oboedienter executurum. 29. Interea archiepiscopus furore nimio succensus egreditur, quem infra coronam fratrum vicarius insequitur, et banno apostolicae auctoritatis ad synodum in eandem aecclesiam sequenti diluculo invitat; sicque illa actio soluta est. Matutino itaque crepusculo clam archiepiscopus, omnibus ignorantibus, cum suis abscessit. Vicarius autem secundam actionem synodi sequenti die ( #Jun.@# 23) adorsus, in principio actionis archiepiscopum inquirit; quem, quia non aderat, ab omni episcopali ministerio usque ad praesentiam papae suspendit. Cunctis vero episcopis synodum in natali Domini ad praesentiam papae apostolica auctoritate indicit; archiepiscopo nichilominus scripta in hunc modum dirigit: #Quia synodo te subtraxisti et jussis Romani pontificis inoboediens fuisti, auctoritate sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et illorum vicarii papae Silvestri@#, #ab omni sacerdotali officio scias te usque ad praesentiam illius suspensum.@# Sic secunda actio terminata est. 30. Vicarius autem cum domno episcopo Bernwardo aliquantum moratus, praecipuis muneribus ipse et omnes sui remunerati, in pace dimissus est; perveniensque ad apostolicum et imperatorem, legationis ordinem aperuit. Super quo graviter indignati, jubent universos Theotiscos episcopos circa natale Domini ad illorum praesentiam festinare, non solum ad synodum, sed cum omni suo vassatico ita instructos, ut ad bellum, quocumque imperator praecipiat, possent procedere. Praefatus quoque Frithericus non multo post episcopalem cathedram Ravennae obtinuit. 31. Praeterea episcopus Bernwardus sperans Dei gratia et utrorumque principum clementia, summa pace se conversaturum, abbatiam Hildewardensis aecclesiae, sibi ab imperatore traditam, et sollempni ab ipso dedicatione devotissime consecratam, et divino servitio excultam, pluribusque beneficiis ac donis ab eo ditatam, ubi etiam sua matertera matris regimen agebat, in praecipua festivitate illarum adire disponebat, praemisso omni apparatu ad tantam sollempnitatem confluentibus necessario. Cum jam omnia parata essent et ipse in proximo futurus esset, supervenientes nocturno tempore homines archiepiscopi cuncta invadentes dissipaverunt, aliquantos vero domesticos episcopi crudeliter caesos dimiserunt. 32. Hac injuria exacta, venerabilis praesul Gandenesheimense coenobium adire et quaeque emendanda essent corrigere disponebat, ne qua sua culpa esset neglectum. Cui obstitit immensa multitudo non minus armis instructa, quam si ad publicum bellum cogerentur. Hos concivit Sophya, cunctos videlicet quos vel de vassatico archiepiscopi vel de familia illius convocare poterat, omnes suos notos et familiares, et de propria familia manum validam; turres et munitiora loca circa aecclesiam armato complent milite, et contra unum hominem, suum videlicet episcopum, inermem, et benedictionem illis portantem, ita castellum muniunt, quasi barbarico procinctu se defendere parent; ut veraciter illud Apostoli impletum in illo videatur: #Omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patientur (II Tim. III, 12) @#. His praesul auditis, suos quid agat consulit. Cuncti periculo cedendum statuunt; diriguntur quoque qui veritatem diligenter investigent; qui omnia quae sparserant vera, et his majora renunciant. 33. His hoc modo gestis, episcopi hujusmodi controversiam in aecclesia grassari cernentes, superque tanti viri tam inauditis et intolerabilibus injuriis nimium dolentes, conventum Francanavord post assumptionem sanctae Mariae expetunt. Invitantur etiam archiepiscopi Coloniensis et Treverensis. Ventum est ad diem concilii, praesidentibus archiepiscopis, Willegiso Mogontiensi, Heriberto Coloniensi, Liudolfo Treverensi, cum caeteris servis Dei, Rethario Patherbrunnensi, Rodberto Spirensi, Beringero Vardensi, Eggehardo Sleswicensi. Sed quia Eggehardus ipse Hildenesheim hospitabatur, barbarico tumultu sua civitate et aecclesia depopulata, domnus Bernwardus molestia corporis impeditus, ad conventum vice sua illum direxit, addens ei socium Thangmarum, presbiterum et monasterii decanum, qui subcenturiatus adesset, si quid forte adversi ex parte archiepiscopi emersisset. In principio itaque primae actionis archiepiscopus mitiori relatu fratribus absentiam domni Bernwardi conqueritur, justiciam fraterno judicio, si adesset, se illi facturum
null
a1ec52a0-3bcf-4722-8a39-b56543f16d84
latin_170m_raw
null
None
None
None
asserit. Econtra non temeritate vel inoboedientia deesse refellitur, sed gravi corporis molestia impeditum: quaecumque sacer conventus divino flatu illustratus deliberet, statuat, vel imperet, oboedienter se obsecuturum ac servaturum. Sic quoque mutua benedictione data, ipsa die actio finita est. Sequenti die archiepiscopus, quibus impellentibus incertum, mordacior ad sessionem progreditur. Aliqui namque et quidam de episcopis, favore illius adducti, episcopum Bernwardum publice in synodo requirendum suadent, Thangmarus autem presbiter domnos episcopos commonet, ut archiepiscopum a pertinaci animositate compescant. Denique Dei pietate mitior archipraesul efficitur; instantibus tamen cunctis, ut vestituram Gandenesheimensis coenobii Bernwardus praesul possideret, nullo modo episcopus consensit, sed ut neuter illorum, usque octavas pentecostes Fridislare ad palatium conveniant, se intromittat. Sicque concilium Dei gratia solutum est. 34. Episcopus perinde domnus Bernwardus gemina gratia Italiam ardebat adire, praecepto videlicet apostolici satisfacere, et carissimum domnum regem videre, quem vita preciosiorem colebat. Direxit autem Thangmarum presbiterum vice sua, qui et priori anno comes peregrinationis ejus apud imperatorem fuerat, qui a primaeva juventute usque ad caniciem scolari studio intentus, nutriendis pueris operam dabat. Hic ad praesentiam papae et imperatoris cum epistolis ac mandaticiis missus, plurimorum benivolentia per viam gratia domini sui usus, imperatorem in Spolitanis partibus repperit, a quo merito domni episcopi benignissime susceptus, apostolici adventum praestolabatur. Quibus convenientibus, legationem et scripta tradidit, imperatore clementer apud apostolicum episcopi causam prosequente. Deinde jubetur synodum expectare, quae apud Tudertinam civitatem in natale Domini futura erat, bonis omnibus ex parte utriusque principis opulentissime sustentatus. 35. Eodem tempore quibusdam jussis imperialibus obnitentibus, frater Bernwardi Tammo comes imperatori gratus, vir certe omni morum probitate praeclarus, ad regis imperium Paternum, munitum valde castellum, insedit; cujus sollertia atque industria in illis locis bene tuebatur res publica. 36. Anno singularis nativitatis Domini nostri Jesu Christi millesimo secundo, indictione 15, apostolicus eum imperatore Tudertinae natale Domini celebravit; ubi in festivitate sancti Johannis evangelistae ( #Dec.@# 27) concilium coadunatur episcoporum per Romaniam et aliquorum de Tuscia et Italia. De nostris quoque consederunt Notgerus Leodicensis, Sifridus Augustensis, Hugo Citicensis. Inter missarum itaque sollempnia considentibus ad triginta patribus, praesidentibus quoque domnis principibus Urbis papa atque imperatore, post evangelium recitatis ex decretis sanctorum Patrum aliquibus capitulis, ad praesentiam synodi per oblationarium legatus venerabilis Bernwardi episcopi statutus est. Ad quem apostolicus dixit: « Die, qua causa ad nostram praesentiam veneris, vel quid ad synodum habeas. » Mox legatus presbiter Thangmarus toto corpore ad terram prostratus, erectusque faventium manibus, pedibus utriusque principis provolvitur; consurgensque ita incipit: « Dominus meus apostolatus vestri auctoritatem, imperialem quoque majestatem magnifice gratatus est pro cunctis in quibus clementer pro sua ecclesia laborastis. Quid autem legatus vester profecerit, aut quid ei in sua legatione occurrerit, ipse, quia praesens est, melius exponet. Post discessum autem illius episcopi, dolentes litem et controversiam diutius bachari, conventum Francanavordi statuunt. Ad quem cum meus senior venire non posset, corporis gravi infirmitate impeditus, vice illius me direxit. Tandem in commune reverendi patres decreverunt, ut neque archiepiscopus nec meus senior in Gandenesheimense coenobium se intromittat, usque post octavas pentecostes, et tunc Frideslare ad synodum pro hac ipsa causa conveniant. Et quia haec ad apostolatus vestri sedem delata, vestris scriptis multociens est annullata, vestrum expetit judicium, ut vestra auctoritas jubeat, in quo foro vel sub quibus judicibus causam terminare debeat. Ad praesentiam nichilominus hujus sanctissimi conventus, gratia sancti Spiritus hic per vos aggregati, parvitatem meam destinavit, ut omnis senatus apostolicae aecclesiae publice cognoscat, illum devotissimo affectu domno apostolico et Romanae sedi oboedire et consentire, et vestro judicio adinventa vel decreta poscere et pro posse perpetuo servare. » Ad haec domnus apostolicus oboedientiam domni episcopi et devotionem ac studium magnifice collaudat, prosequitur quoque venerabilis Ravennatis aecclesiae metropolitanus Fridericus, et quae Palithi illi atque in tota legatione sua occurrerint contexuit, archiepiscopi inoboedientiam, injuriam, contemptum etiam Romanae sedis. Econtra domni Bernwardi benignitatem, caritatem exponit, et quod ab illo praecipuo honore sit habitus et affluentia omnium bonorum opulentissime refertus. Ad haec animositas archiepiscopi palam ab omnibus Romanis episcopis improbata, temeritas praesumptionis illius carpitur. In commune tamen cuncti deliberant Coloniensem archipraesulem caeterosque
null
7e2ec917-551c-4a03-b251-49164588708b
latin_170m_raw
null
None
None
None
episcopos, qui proxime venturi erant, expectandos; mittuntur etiam nuncii, qui in epiphania Domini ad praesentiam utriusque principis illos venire jubeant. Sed cum minime venirent, expectantur ad tres inducias : cum autem nullomodo fieri posset ut convenirent, presbiter Tangmarus, ut absolveretur, omni nisu institit. Tercia itaque Ydus Januarii ( #an. 1002, Jan.@# 13), imperator dimisit a se legatum cari magistri sui Bernwardi episcopi, saepe dictum presbiterum largissime remuneratum. Episcopo quippe munera praecipua direxit; inter alia onichinum vas magni praecii, species quoque medicinales diversas, pigmenta etiam diversa. 37. Jam vero in proximo imminebat miserabilis dies, obitus videlicet mitissimi imperatoris. Confessus est namque presbitero, cum ab illo interrogaretur, leviter se febricitari. Ingravescente ergo cottidie morbo, astantibus episcopis communitus sacramento corporis et sanguinis Domini, inter verba purae confessionis, 10 Kalendas Februarii (Jan. 23) mitissimus ac humillimus imperator cum ingenti dolore omnium bonorum spiritum efflavit. Quis valet stilo exprimere vel fando disserere inremediabilem dolorem undique ad exequias confluentium? Funerea itaque Theutonum legio, praeparatis cunctis ad iter indiguis corpus piissimi domini Aquis portabant; susceptumque est sancta die palmarum (Mart. 29) festivo obsequio totius regni, cunctisque principibus praecipuo affectu ad exequias famulantibus, sepultusque est in medio choro. 38. Interea vota principum in diversa rapiuntur, plerisque regni fastigium sine respectu timoris Dei usurpare nitentibus. Unde princeps quidam Bruno nomine, sciens venerabilem Bernwardum episcopum domno Heinrico duci reverentissimo esse fidissimum, timens ne coeptis ejus adversaretur si quid inciperet, quoscumque in exicium illius vel in dampnum Hildenesheimensis aecclesiae armare poterat, pro viribus institit, hinc praedis et rapinis passim bachatus in loca et homines episcopi. Sed ille more suo nusquam a fide desciverat, quamvis multis saepe lascessitus injuriis. More autem sapientissimi architecti prudentissimus praesul fundamina novi regni precum iniciis inchoavit. Omnes namque fratrum ac sororum catervas, quae divinis sceptris sub ejus vexillis militabant, intenta supplicatione in tanta rerum necessitate advigilare monebat. Ipse quoque, quod tamen cunctos celabat, arta abstinentia Domini clementiam exorabat. Unde fit mirabilis Dei pietate in electum adunatio, ut popularium vota primorum praevenirent studia. Nam sicubi publici conventus cogebantur, vox una vulgarium, domnum Heinricum debere imperare; ipsum, non alium quemlibet, rebus debere praeesse. Omnibus ergo pari voto in electione illius concordantibus, Willegisus archiepiscopus et Bernwardus praesul cum caeteris regni principibus domnum Heinricum Mogontiam cum summo honore ducentes, Dominica octava Pentecostes ( #Mai.@# 31) regimen et regiam potestatem cum dominica hasta illi tradiderunt; ac deinde rite omnibus peractis, cum maximo tripudio universorum sollempniter illum Dei gratia unxerunt. 39. Novus autem rex Paderbrunnun sancti Laurentii natale ( #Aug.@# 10) celebravit, ibique domna Cunigunda regalem coronam et benedictionem a venerabili Willegiso archiepiscopo accepit. Sophia vero ad Gandenesheimense regimen electa, more suo, velut in sacro velamine proprium repudiata est episcopum, ita nunc quoque dedignata a suo pastore et patre regiminis et consecrationem percipere, tumore et fastu vanitatis a palligero benedici obtentu regis et reginae ac principum expetit. Domnus autem Bernwardus, non valens resistere, annuit. 40. Anno incarnationis Domini millesimo tercio rex orationis causa episcopia et abbatias, sancta videlicet loca, circumiens, ubi servi Dei vel ancillae religiosius in divino servitio excubabant, ut se regnumque divinitus illi collatum illorum precibus tueretur, Hildenesheim adire magnifice desiderabat. Sed quia nullus regum ante illum religione loci id aggredi temptabat, Bernwardum episcopum convenit; qua ratione sanctum locum visitare audeat, consulit. Licentia quoque ab illo accepta, ante palmarum sanctam diem praefatam aecclesiam adiit, susceptusque est sollempni honore. Ipse quoque in altaris ac fratrum ministerium praecipuam pecuniam largitus, locum ditare et honorare promisit, atque ex magna parte benignissime perfecit. 41. ( #An.@# 1006) Tercio autem post haec anno occidentalibus Gallis rem publicam infestantibus, idem imperator Heinricus expeditionem adversus illos movit. Cujus arma venerandus pontifex Bernwardus, juxta praeceptum Domini, quae Dei erant Deo, quae Caesaris Caesari fideliter restituens, cum immensa militum manu secutus, vigilantissimo obsequio ad gratiam militabat. Expeditione vero soluta, quod prius voto decreverat, ad sanctum Martinum tetendit, non absque regali tamen licentia fraternaque episcoporum munificentia. Suos itaque omnes iter, quod disposuerat, diligentissime
null
c4e41794-da85-4cde-a6d9-21b3fb6e60cb
latin_170m_raw
null
None
None
None
celabat, quia illorum lacrimas ne posset sufferre timebat; regi tamen commendatis, non multis comitatus iter aggressus, Parisius apud sanctum Dionisium aliquot dies consistens, sancta loca lustrando, magna animi contritione totum se Domino mactavit. Inde Turonis tendens, magna sedulitate Rodberti regis in via usus est. Ibi etiam septimanam conversatus, coram pio patrono sua suorumque commissa cottidianis ubertim lacrimis deflet. Honoratus denique a rege et episcopis praeciosissimis beati Martini de sacro corpore reliquiis, nam maximum aestimabatur, si cui aliquanta particula de casula sive caeteris paramentis sancti confessoris posset contingere, ipse caelesti thesauro remuneratus et aliorum complurium sanctorum, cum benedictione et gratia cunctorum inde digressus, Parisius perveniens, aliquot dies consueto exercitio precum intentus, nichilominus etiam a praefato principe et episcopis praeciosissimi martiris Dionisii sociorumque ejus sacrosanctis pigneribus perceptis, cum benedictione et gratia ab illis digressus, felici cursu patriam repedabat. Et quamquam post tanti itineris difficillimum laborem, celerem reditum vota omnium praeoptarent, vicit tamen affectus, quo semper dominis obsequebatur, et benignissimum regem Aquis positum adiit. A quo affectuosissime excipitur, quia jam diu aegre illum videre cupiebat. Nam Bavenberg regali loco, qui sibi haereditario jure a majoribus suis competebat, episcopalem sedem noviter instituere disponebat. Unde synodum omnium episcoporum in Francanavorti adunavit, ut scripta Romani pontificis super hoc et decreta communi judicio comprobaret. Cui taxationi insignem Dei servum et antistitem Bernwardum primo regalis majestas, tum episcopalis dignitas interesse magnis praecibus postulabant; nec abnuit, quin promptissima oboedientia domnum regem honoravit. Reversus vero Hildenesheim, delatas sanctorum reliquias veneratione condigna servandas locavit, semet ipsum in sanctimonia solita sollicitius diatim exercuit, episcopatus sui terminos antiquitus praefixos labore nimio et sollicitudine custodivit . 42. Interea domna Rothegardis dignae memoriae Hildewardensis aecclesiae abbatissa, venerabilis Bernwardi episcopi matertera, diutina corporis infirmitate castigata, resolutionis suae diem sibi semper optabilem, divino ut creditur instinctu, instare cognovit. Unde in sacratissima nocte Dominicae nativitatis ( #Dec.@# 25) ad missam « Dominus dixit » in aecclesiam se ferri praecepit: ibique Dominici corporis ac sanguinis viaticum percepit. Inde, rite peractis omnibus, denuo ad lectum reportata est, convocatis sororibus ita exorsa est: #Ex hac vita me hodie, carissimae, quo Deus jusserit invitari, vobis denuncio; sed hoc quia infra majoris missae sollempnia futurum esse non ignoro, ne qua divini famulatus fiat interruptio, vos, audita mea morte, minime turbari deposco. Dei namque tanto michi largius auxilium affuturum esse confido, si modo nulla ejus servitii mei causa fuerit intermissio. Divinis itaque sollempniis ex more completis, ad communiendum exitum meum quantocius occurrere festinate, suoque creatori animam praecibus attentius commendare curate, vestrumque semper finem suspectum habentes, in illo tremendo judicio, dum licitum est, per bona opera Deo dignae inveniri satagite.@# His dictis, eas stupentes nimium pariter ac mirantes abire permisit. Quod quia spiritu prophetico praeviderit, rei patenter exitus ostendit. Nam, ut praedixerat, infra majorem missam, incipiente sequentia, sancta illius anima carnis est ergastulo soluta. Unde manifeste datur intelligi, beatam hanc feminam plus aliquid caeteris mortalibus divinae gratiae concepisse, cui non solum suae carnis absolutionem tam evidenter concessum est praescire potuisse, verum etiam eo die praesentis vitae miseriam feliciter evasisse, quod ad eam pro totius mundi salute tolerandam Redemptor humani generis ex inviolato Virginis utero ineffabiliter prodiens creditur advenisse. 43. Anno autem incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo septimo, rex venerandus Heinricus totius Romani imperii potentissimus Palithi natale Domini cum maxima gloria celebravit. Quocumque vero sapientissimus imperaror ora sui sacratissimi vultus circumtulit, si quos dissidentes forte repperit, aut statim reconciliabat, vel si quicquam obstitit, ut id non posset efficere, numquam mente feriabat, donec violatam caritatem reformabat. Quod etiam tunc in ipso festo singularis nativitatis facere prudenter institit. Nam vetus odium, quod archiepiscopus Willegisus ad Hildenesheimensem Bernwardum episcopum levibus de causis conceptum, saevis irarum stimulis inremediabiliter sub mente nutriebat, saepius delinire cupiens, animositate illius victus destitit. Veruntamen coram multis episcopis aliisque principibus, qui ad palatium in illa praecipua festivitate confluebant, illum conveniens, tanta auctoritate pertinaciam animi illius digna invectione confregit, ut se totamque controversiam illius judicio et fratrum submitteret, et in nullo vel ejus jussis vel fratrum votis obstaret. Deinde sapientissimus rex saepius interceptam
null
3976b23b-cb3b-44a5-b021-897f30347aba
latin_170m_raw
null
None
None
None
Gandenesheimensis ecclesiae dedicationem in vigilia et epiphaniae Domini indixit, quae tunc prima feria Dominicae resurrectionis accidit; velationem etiam ancillarum Dei in ipsa die epiphaniarum. Venerabilis igitur episcopus Bernwardus Willegisum archiepiscopum et caeteros fratres in auxilium sui ad consecrationem praescriptae aecclesiae invitavit ( #an. 1007, Jan.@# 5). Nec mora, adest sacra sollempnitas; consecrationis misteria ex praecepto domni Bernwardi episcopi disponuntur; fiunt omnia fraterna caritate, ita ut archiepiscopus in aspersione primum locum teneret, et cum illo episcopus Bernwardus. In aecclesia vero ipse, cujus parrochia erat, misteria consecrationis fratribus dispensabat; primum namque gradum ille obtinebat. Expletis itaque Dei gratia omnibus fraterna caritate, rex cum archiepiscopo et caeteris ad populum progressus, sic prosecutus est: #Diuturnam, peccatis agentibus, controversiam, karissimi@#, #hodie deponere et terminare debemus. Agnosco enim et scio hanc aecclesiam et adjacentes villas ad Hildenesheimenses episcopos semper pertinere, et ab illis absque contradictione possessam esse@#. Ad haec verba imperatoris Willegisus archiepiscopus tandem Dei pietate in se rediens, et quicquid proprio reatu vel aliorum instinctu in Deum et sanctam ejus Genitricem exercuisset, videlicet in injusta invasione parrochiae Gandenesheim ad titulum sanctae Hildenesheimensis aecclesiae pertinentis publice confitens, juri et repetitioni ejusdem loci abrenunciavit, et in testimonium hujus abrenunciationis ferulam episcopalem domno Bernwardo tradidit, dicens: #Frater karissime et coepiscope, abrenuncio juri istius aecclesiae, et hanc pastoralem ferulam@#, #quam manu gesto, tibi sub testimonio Christi et domini nostri regis et fratrum nostrorum trado in testimonium, ut post hoc neque ego neque ullus successor meus aliquam interpellationem vel repetitionem de hac re habere possit.@# Sicque officium missae a Willegiso archiepiscopo cum consensu domni Bernwardi episcopi sollempniter peractum est. Sequenti autem die epiphaniae Domini velatio virginum sollempni celebratione, praesente rege et omnibus episcopis, a domno Bernwardo facta est; sicque Dei gratia rebus in pace et caritate sapientia piissimi principis compositis, discessum est. Archiepiscopus vero, hac lite sedata, praesulem nostrum omni honore et caritate ultro dilexit, et in nostro monasterio fraternitate honorifice acquisita, summam dilectionem et loco et fratribus providit. 44. His ita se habentibus, idem archiepiscopus quinto postea anno, plenus dierum et bonorum etiam operum, ad Christum migravit 6 Kalendas Martii ( #an 1011, Febr.@# 24). 45. Post quem Erkenbaldus subrogatur Mogontino regimini, prius abbas Fuldensis coenobii, cui nichil deerat catholicae fidei, quem domnus Bernwardus Kalendis Aprilis Mogontiae consecravit ( #Apr.@# 1). Divino itaque respectu surrexit in archipraesulem, quia in tempore iracundiae factus est reconciliatio. Qui quoadusque vixit, prioris discordiae lenocinia posthabuit, insuper ordinatorem suum, consanguinitate etiam sibi propinquum, debita devotione ut patrem coluit et paterna caritate tractavit. 46. Interea venerabilis praesul Bernwardus, ampliare studens divinae servitutis obsequium in parrochia sui praesulatus, ob reconpensationem futuram Christum haeredem elegit, et quod praecipuum habuit, se ipsum cum omnibus acquisitis seu acquirendis rebus Patri omnipotenti, sicut jam dudum in secreto mentis statuerat, in sacrificium obtulit. Monasterium itaque in septentrionali parte civitatis Hildenesheimensis, in loco quondam squalido, feris quoque seu brutis animalibus coaptato, tota devotione et apparatu decenti instituit, quod praediis sufficientibus dotatum, coenobitis Deo famulantibus ibi collectis delegavit. 47. Anno vero incarnati Verbi 1015, regni autem domni Heinrici piissimi imperatoris 14, ordinationis domni Bernwardi venerabilissimi praesulis 23, indictione 13, 3 Kalend. Octobris ( #Sept.@# 29), cripta ejusdem monasterii magno decore Dei gratia consummata, dedicatur a praefato antistite Bernwardo et honorabili Sleswicense episcopo Eggehardo atque venerando Mimigardevordensis aecclesiae pastore Thiderico, in honore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et ejus beatissimae et gloriosissimae Genetricis perpetuaeque Virginis Mariae, sanctique Michahelis archangeli, totius quoque militiae caelestis, et simul sexaginta sex reliquiarum, ab eisdem venerabilibus praesulibus ibidem digna veneratione reconditarum. 48. Quinto deinde anno (1020) Erkenbaldus Mogontiae metropolitanus, plenus dierum et meritorum, 15 Kalendas Septembris pacem aecclesiae Dei dereliquit, et animam in manus angelorum efflavit. Huic Aribo, regius capellanus, successit in regimine; per quem rediviva restaurantur arma discordiae, quae sub praedecessore suo sopita quieverunt, praevalente gratia concordiae. Quem futurum pontificem cum in sacerdotem consecrare deberet Deo dignissimus antistes Bernwardus, gladio verbi Dei illum obstrinxit et anathematizavit, praesente domno Heinrico benignissimo imperatore et diversis
null
aa803c3c-a497-4a72-957b-236bd8996f6a
latin_170m_raw
null
None
None
None
episcopis, cum astantibus clericis et populis, ne post susceptum regimen sanctae Hildenesheimensi aecclesiae inferret injuriam super parrochia Gandenesheim dicta. Quod id ipsum iterum repetiit et confirmavit, dum illum vice sua in archiepiscopum venerabilis Eggehardus episcopus consecravit. Sed quod tunc subdole promisit, grassante stulticia post fefellit. In ipsa enim promotione sua domnum Bernwardum episcopum ficta pace per legatum suum convenit, et per falsa salutaria querimoniam super Gandenesheim temptavit. Cui domnus Bernwardus episcopus, divina inspiratione doctus, non ejus vaniloquio attendens, obligationis suae anathema illi retexit, dicens, sibi nil commune cum illo esse, si bene vellet, nisi ea quae Dei essent; de parrochia vero sua absque dubio nichil sibi cessisse. Hac responsione obstruitur machinatio archiepiscopi; et super hac re nec mutire quidem ausus est in vita venerabilis Bernwardi episcopi . 49. Anno perinde secundo, hoc est, anno incarnationis Dominicae 1022, regni autem domni Heinrici imperatoris 21, ordinationis vero Bernwardi episcopi 30, indictione 5, 3 Kalendas Octobris ( #Sept.@# 29), supradictum monasterium, ad utilitatem monasticae vitae constructum, multiplicique, velut hodie patet, ornatu perfectum, dedicatum est cum omni devotione aecclesiasticae religionis a venerando ejusdem aecclesiae provisore Bernwardo pontifice, et ab honorabili Unewano archipraesule Hammenburgensis aecclesiae, ab Eggehardo Sleswicense episcopo, et a Bennone Aldenburgensis aecclesiae reverentissimo antistite, in honore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et ejus sanctissimae Genitricis semperque Virginis Mariae, ac salutiferi ligni adorandae et vivificae crucis, et ad speciale patrocinium sancti Michahelis archangeli, totiusque militiae coeli, et ad laudem venerationis omnium sanctorum Dei. 50. Sed mox ejusdem monasterii habitaculum commissum est ad regendum abbatis officio Goderammo, coenobii sancti Pantaleonis praeposito. 51. Tandem vero sancti Michahelis aecclesiam vir beatus postquam praediis opulentissime dotavit, praesente apostolici legato, uno videlicet cardinalium, cum undecim episcopis, necnon et diversarum professionum personis, banni sui auctoritate roboravit. Hoc autem piae devotionis opus quam mature animo intenderit, quo fervore nacta oportunitate aggressus sit, qua vigilantia et assiduitate institerit, qua caritate sufficientiam exteriorum ei providerit, qua libertate construxerit, qua auctoritate firmaverit, quantum etiam ipse interim divino tactus verbere profecerit, ipsius verbis melius proferemus. Dicit enim ipse in privilegio eidem coenobio dato: « Omnis creatura homo nomine ideo a suo condita est Creatore, ut juxta ritum naturae potius suo serviat Creatori quam creaturae. Cujus habitudinis status dum fit rerum discolor usus, animum tamen rationis compotem semper reflectit ad suae conditionis tramitem. Sed quo amplius quemque correxerit divinior haustus, tanto divinius se Deo quisque obligat in omnibus rebus. Et hoc fieri nequit, nisi ubi valida Dei manus quemque sibi attraxerit. Unde in appetitu gratiae se cuique imaginat et conformat protectio divinae misericordiae. Cujus rei experimentum dum consulimus, e vestigio nobis occurrit divinum responsum, quod, peccante Adam et inde exilii longa dispendia perferente, credidisse Abraham Deo et hoc illi reputatum esse ad justiciam. Cumque, et divina praeveniente clementia, tum et exigentibus meritis, accipimus, legis latorem Moysen ducem ac praeceptorem extitisse populi Israel, pari examine sanctitatis miramur, miraculorum factorem Helyam humani aevi nondum cognovisse metam, sed curru igneo sublatum esse ultimo saeculorum judicio. Excedit mentem nec capiet finem, si de his et horum similibus nostra ratio ulterius se tendere voluerit. Satis indicio est, quantus assurrexerit in praeliis David manu fortis, et sole lucidius est, structo tabernaculo Dei, quantis religionum ritibus et libaminum misticis cultibus se Deo approximaverit sanctus Salemon, cujus poenitentiae meritis nullus umquam repertus est similis. Quibus omnibus ad habitudinem factorum revelavit Deus secreta meritorum, ut temporaliter merito et opere omnibus semper essent dispares, insuper aeternaliter angelicis spiritibus fierent coaequales. Haec ego considerans Bernwardus, Dei praeelectione non meis meritis dictus episcopus, et diuturna meditatione volvens, qua meritorum architectura, quove rerum precio possem mercari caelestia, cum essem aulicus scriba doctus et beatae memoriae tercii Ottonis imperatoris didascalus simul et primiscrinius, divina tactus gratia, reatus mei superflua perhorrescens, divinamque gratiam concupiscens, distraxi animum in diversa, quomodo aeternae satisfacerem misericordiae sicque remedium meae obtinerem animae. Sed in tenuitate tunc meae qualitatis, quicquid animo proponebam, aut vix inchoandum, aut numquam hoc perficiendum timebam. Animus tamen magis ac magis ardore sancti propositi desudabat, licet tunc temporis fortuna
null
c763b633-92c0-490f-867d-d511e2ff37e5
latin_170m_raw
null
None
None
None
quid inchoasse vetabat; cum ecce Dei electio senatuumque declamatio me pontificalis gloriae solio inthronizandum praeeligunt; et ne grex Domini turbaretur sine pastore, ne aecclesia mater nostra esset quasi vidua, in electione novi pontificis cor unum et animam unam omnibus fecit habere spiritus pacis. Inthronizatus Bennopolitanae aecclesiae, quod diu conceperam animo, opere complere volebam, videlicet beatae memoriae tradere titulum nominis mei, aecclesias struxisse, ac officia Deo servientium inibi ordinasse, omnemque facultatulam meam Domino lucrasse. Et quia sunt occulta Dei judicia, semper tamen justa, consensu et hortatu Christi fidelium novam Dei aecclesiam condere coepi, in qua ad laudem et gloriam nominis Domini, et voti mei propositum adimplevi, et sanctae Christianitati, adhibitis Deo dilectis fratribus, consului. Fundato enim novello opere, et designatis eo loci locorum qualitatibus, ne occasio terrenae vagationis esset dilatio incepti operis--gloria tibi, Christe!--tactus febris incommodo, aegrotare coepi quinquennio. Et dum nichil fit in terris sine causa, castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me, ut credo et confido in Domino, ne absentia meae praesentiae fieret quaedam intermissio spei meae. Cui loco, Deo sanctaeque cruci perpetuaeque Virgini Mariae sanctoque Michaheli archangelo titulato, monastici ordinis indidi personas; quas ea ratione coadunavi, ut sicut juxta monachicam normam sunt a saeculi actibus alieni, ita essent ab omni impedimento saecularis servitii liberi. Consilio itaque senioris mei imperatoris Heinrici, et magistri mei archiepiscopi Erkenbaldi, quem ipse ego cum confratrum meorum conventu in archiepiscopum consecravi, quicquid terrenarum facultatum in curtis, curtilibus, terris, pascuis, aquis, silvis, pratis, aecclesiis, sanctorum pigneribus, libris, argento et auro, et quicquid id est quod haereditario jure possedi aut saeculari coemptione acquirere potui, exceptis plurimis, quae altari sanctae Mariae in principali aecclesia in coronis aureis, calicibus, candelabris, palliis aliisque aecclesiastici ordinis ornamentis contuli, totum usibus fratrum per manus advocati mei tradidi, Deo et sanctis ejus, pro animabus praedictorum seniorum meorum imperatorum et mea omniumque successorum meorum et eorum quorum patrimonia acquisivi, quatenus servitores Christi ab omni terreno servitio liberi, sub defensione et patrociniis successorum meorum praemuniti, in pace et misericordia quieta tempora ducant et in salutem viventium beatae contemplationi inhaereant. Si quis autem mei ordinis successor aut aliqua saecularis persona hoc effringere voluerit et haec tyrannicae sibi usurpare praesumpserit, gladio verbi Dei a Deo et sanctis ejus illum submoveo, ut incumbente super illum omni maledictione careat benedictione, sicque exterminatus a coelo et terra, partem habeat cum Juda et cum his qui in haereditate possident sanctuarium Dei. Insuper haeredes, Dei et nostra licentia, in suos usus sua studeant repetere, dum vident alienum invasorem in suis patrimoniis debachare. » 52. Haec beati viri dicta consideranti facile patebit, quanta vel ipse in Deum devotione profecerit, vel quanta superni respectus dignatio eum assumpserit. Qui enim tali insistens operi, coelesti verbere merebatur eliquari, manifestis indiciis probabatur a Domino diligi. 53. His itaque piae devotionis studiis Deo digne et hominibus laudabiliter omni vitae suae tempore conversatus, anno ordinationis suae 31, cum jam transitus sui diem, quem semper optaverat, imminere praevideret, capellam inter sacellum sanctae Crucis et monasterium suum constructam in honore beati Christi confessoris Martini a venerabili viro Eggehardo Sleswicense episcopo dedicari fecit, ibidemque pro augmento religionis ipso die habitum priorem mutans, monachicae professionis jugum suscepit. 54. Tactus deinde infirmitate ultima, cum adesse sibi exitus sui horam sensisset, in eandem capellam se ferre praecepit, justum esse asserens ibidem vitae terminum sortiri, ubi saecularis abrenunciationis habitu se contigisset insigniri. Sic itaque vir beatissimus diutina corporalis molestiae infirmitate tritus, bonum certamen certans, cursum consummans, fidem servans, viam universae carnis ingressus, ut credimus divinis admixtu spiritibus, duce Michahele archangelo, beatae immortalitati est praesentatus. Qui quoadusque vixit, Domino se sacrificium justiciae sacrificavit; sicque plurimis mirificatus insigniis, caelesti pace quiescit. Obiit autem 12 Kalendas Decembris ( #Nov. 20@# ). Sedit autem in cathedra triginta annis. Cujus discessus ad Deum fecit nos pupillos absque patre, matrem nostram sanctam Hildenesheimensem aecclesiam quasi viduam. Nam mox tanti patris excessu tota civitas permota congemuit, et tam cleri quam plebis coetus omnis corde tenus indoluit. Ubique vociferatio lugubris exoritur,
null
dae509ad-234f-453d-8362-8081e07fc0f5
latin_170m_raw
null
None
None
None
moeror inconsolabilis cujusque professionis auditur; et quem secum manentem communi affectu semper amplectebantur, hunc non immerito decedentem communi lamentatione prosequuntur. Hinc pauperum, hinc viduarum orphanorumque turba miserabili ejulatu patrem se amisisse proclamat, hinc patriae defensorem, pacis amatorem ac totius rei publicae sagacissimum provisorem, tam nobilium dignitas, quam plebium humilitas, concordi dolore subtractum esse deplorat. Mirum nempe in modum vir iste omnibus omnia factus, inter divites et pauperes, inter elatos et humiles, auctorabili quadam modestia medius incedebat; et utrobique juste providus, nec mitibus intractabilis, nec protervis despicabilis apparebat. Communi ergo, ut dictum est, querimonia defunctus plangebatur, qui communi dilectionis honore vivens colebatur. Sed ne irrationabiliter more eorum qui spem non habent contristemur, si consolantem dolemus perdidisse in terris, patrocinantem habere gaudeamus in caelis, et sic corpori compassionis officia impendamus, ut etiam spiritui feliciter cum Deo regnanti congratulationis debita persolvamus. 55. Praeceperat autem adhuc vivens, ut feretrum, quo ad tumulandum corpus ejus efferebatur, non pallio, ut moris est in talis personae funereo obsequio, sed cilicio tantum operiretur. Quod ideo hic inserendum putavimus, ut cunctis legentibus pateat, quanto vir iste a Domino etiam temporali honore sublimatus, semetipsum humilitate depresserit, cujus viventis spiritus devotio tam humile obsequium defunctae quoque carni providerit. More itaque aecclesiastico exequiis rite celebratis, corpus Deo dilecti praesulis in cripta coenobii quod ipse fundaverat, ante altare sanctae Mariae, maxima cum fidelium Christi devotione sepelitur. Sepulchrum autem suum sancta sibi devotione ipse praeparaverat, et tale solitae humilitatis epytaphyum superscripserat: Pars hominis Bernwardus eram; nunc claudor in isto Sarcophago diro, vilis et ecce cinis. Proh dolor, officii culmen quia non bene gessi! Sit pia pax animae, vos et Amen canite! 56. Quid hac beati viri mansuetudine dulcius, quid abjectione laudabilius? Quo enim se vilius sub humilitatis deprimit modio, eo lucidius in aecclesiae apparet candelabro; et quantum suo judicio sacerdotali honore indignus deputatur, tantum laudabilis vitae testimonio dignus per omnia comprobatur. Pie denique consideranti modum conversationis ejus et sanctae a puero institutionis, magni meriti luce clarius apparebit, quamvis longe aliter se ipse aestimaverit. Valles enim, secundum Psalmistam, frumento abundant, hoc est, humiles spiritu potioribus divinae largitatis muneribus exuberant. Sed pius Pater Deo plane et aecclesiae dignissimus, et inter caeteras virtutes, quibus adornatus erat, humilitatis cultor praecipuus, quid pro ipsa cordis humilitate consolationis, quid fidei ac spei conceperit, manifestat in titulo quem his verbis interioris sarcofagi insculpsit loculo: #Scio@# , #quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt et non alius@#. #Reposita est haec spes mea in sinu meo.@# Quae nimirum dicta eo spiritu ab ipso creduntur repetita, quo primum ea constat fuisse prolata, acsi aliis verbis apertius diceret: « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est michi corona justiciae » . 57. Cernitur nichilominus ad dextram partem sepulchri, super columpnarum conscriptio talis: Hac tumuli fossa clauduntur praesulis ossa Bernwaldi, miri magnificique viri. Qui patriae stemma radians ut gemma serena, Acceptus Domino, complacuit populo. Nam fuit aecclesiae condignus episcopus ille; Quem Deus Emmanuel diligat et Michahel. Tandem bis senis undeno mense Kalendis. Felix hanc vitam mutat in angelicam.
null
97752892-eca6-4590-93e3-aeff9b5ebff6
latin_170m_raw
null
None
None
None
Carmen ad Rotbertum regem Francorum PRAESUL. Regi Rotberto sic praesul Adalbero scribo (1), Praesulis in senio. Fratrum Laudunicus ordo (2), Flos juvenum fructusque senum, te mente salutat. In tabulis describe tui per singula cordis Quanta Deus tibi concessit, vel qualia misit. Dispice si merito quid verum sit trutinando. Patres namque tui longe, rex, induperator (3). Lac tibi sugenti dat nutrix induperatrix (4) Mundus adhuc puero dominum metatur et omnis (5) Congaudet, plaudit manibus, laetatur et optat (6) In regem sibi, mox concordi voce coronat. Praestolatur in hoc veniant ut tempora pacis. Lubrica tunc adolescentis transivit et aetas: Flore juventutis tua jam resplendet imago (7) Forma super cunctos nobis speciosa videtur (8) Debilis in nulla membrorum parte videris; Quamvis mole gravis, tamen es cum robore levis. Laetatur vulgus, gaudent etiam sapientes. Plurima sub pedibus tibi fortia regna jugavit (9). Quid quereris? Quid fraudavit? Quid dicere mussas? Quod genus attribuit dirimit non ulla voluntas, Stemmata nobilium descendunt sanguine regum, REX. Regibus et ducibus bona laus est, nobilis ortus. De forma satis est et de virtute locutum. Est animae virtus potior quam corporis ulla. P. Dicendi spatium petimus, modo, nilque reponas. Pace tua, pie rex, quae sunt dicenda precamur; Ne spernas, in me quia viscera contremuerunt. Multas cor moerens lacrymas, suspiria prodit Os tremulum, facies suffert nec dicere crispa Corporis hic vultus, vocis moderatio nulla. Versibus exiguis tantum tentabo dolorem. Scripta patent celebres quae mittunt Crotoniatae (10). Desuper est titulus, lex antiquissima, scriptus; Praecipiunt vi cogatur quod sponte negatur: Ut placet imperio, sic se transformet et ordo. Rusticus ille piger, deformis et undique turpis (11) Pulchra cum gemmis ditetur mille corona. Juris custodes cogunt portare cucullas (12). Orent, inclinent, taceant, vultusque reponant. Nudi pontifices aratrum sine fine sequantur (13) Carmina cum stimulo primi cantando parentis. Praesulis et si forte vacet locus intronizentur (14) Pastores ovium, nautae, quicunque sit ille. Sit tamen hoc praesubtili ratione canendum. Nullus episcopium divina lege peritus Tentet, sed sacris Scripturis evacuatus, Et studiis quem nec constrinxerit una dierum (15); Alphabetum sapiat, digito tantum numerare (16). Hi proceres; praeceptores hos mundus adoret (17). Et juvet ut celebres nec reges excipiantur. Praecipiunt coram, sed clam cum fraude susurrant. Regula si stabilis divum permanserit ista (18), Disciplina, vigor, virtus, mox et decor omnis Ecclesiae fulgor pauco sub tempore verget. Publica res quae sic, plane sic, ducitur, aeque Legibus exstinctis in pace sepulta quiescet (19). Luxus et incestus, furtum tunc crimina stabunt. Libertas delinquendi, tunc crimina stabunt Excluduntur et hi quos sola scientia comit (20), Christi conservos, et quos sapientia nutrit, Et quibus apparent introductoria sanae Doctrinae, quae depromit post terga cicatrix: Sacrae si magnus fidei surrexerit error, Omni censura conventus sint alieni, Consultu regis hi praecidantur ab omni ( #sic@# ), Omnibus egressis thalamum post ostia servent (21) Hoc solum rutilo praeceptum scribitur auro, Ut procurator regis, mundana ministrans (22), Sit piger, ignavus, modica virtute repletus. Hic aliena petat, repetat sua nil tribuendo, Et jugiter maneat divisus sorte jugali (23): Ni regis haeredipetae non spes sibi constet (24). Est antiqua patrum, tradunt cum sueta, voluntas, Ut casti, sobrii sint custodes thalamorum. Qui nescit molere, regi sit charior ille: Caesaris his majora jubet descriptio Magni (25) Deviet ille sacer de sede monasticus ordo: Uxores ducant pulchras, et praelia tentent. Territus edictis, meditans quo tendere possem (Rectores rerum placet accersire mearum (26).) Omnia, singultu guttur quatiente, revolvi, Legibus e patriis credens omnino remota, Priscis temporibus quia non audita fuerunt, Usibus exceptis procuratoribus aptis Mittere proponunt mox explorare magistrum; Gallia fert monachos quos Patrum regula nutrit. Ad monachos monachus transmittatur . . . . . Hic sapiens, hic est solers, verboque fidelis; Qui solitus semper leges
null
c694d675-98f2-4be7-8fb8-e377f946832d
latin_170m_raw
null
None
None
None
servare paternas Flectere scit prudens animosos ad pietatem. Consilium cautum sequitur (non est mora) factum. Vespere progreditur, tum mane revertitur ad nos, Et festinus equi spumantia colla reliquit. Quo, quo, quo, praesul, bona nutrix, heus! puer, uxor? Est incompositus, posita jam veste priore. Pileus excelsus de pelle Libystidis ursae (27); Et vestis crurum tenus est curtata talaris (28), Finditur anterius, nec parcit posteriori. Ilia baldringo cingit strictissima picto (29). Multiplices et res multae per cingula pendent: Arcus cum pharetra, forceps, et malleus, ensis Ignitusque silex, ferrum quatiens, simul ilex. Ossa superficiem stringit diffusa deorsum (30). Saltibus incedens (terram calcaria pungunt (31): Coepit summa pedum cum tortis tendere rostris (32).) Ingreditur, noti fratres quem nosse laborant (33). Concurrunt cives, et larga palatia complent. Pontificem sic deformis tunc sistitur ante. Esne meus monachus, tu, quem misi? . . . . Pugnos declinat, cubitos extendit in altum: Erexit cilium, torquens cum lumine collum. Miles nunc, monachus diverso more manebo (34). Non ego sum monachus, jussu sed milito regis. Nam dominus meus est rex Oydelo Cluniacensis. R. Tunc #cata to siopomenon@# causam meditaris (35)? In studiis memini formarum nosse figuras. P. Non tua praepediat nos indignatio fervens (36). Praeceptum Domini liceat cum pace referre, Sarra nimis gens, cenorum de more, petulca (37), Regnum Francorum manibus ferroque subactum Occupat et rodit quidquid sibi Gallia nutrit. Undique terra rubet, roseo madefacta liquore. Sanguine torrentes nimia de caede redundant, Ecclesiae labor, interius decus omne dicatum, Corpora sanctorum volitant conspersa per auras. Sunt avium, sunt jam consortia facta luporum (38). Vastat episcopium cum strage Turoniacense (39). Martinus plorat, tutorem clamitat idem (40). Oydelo compatitur, simili qui jure tenetur. Hic Romam petiit monachis orare salutem (41), Conscendunt voces, fremitum dant Cluniacenses (42): Clamant atque monent: Subito dispone, magister, Arma subire tuis, et quae praeponere debent: Quae sint exterius, et quae sint interiora. Lunaris pendere prius debet tua pelta (43); Insuper apponas tibi loricamque trilicem. Lubrica sustineant galeam cinctoria lumbi (44): Corrigiis caput astrictum mucrone corones: Spicula post tergum teneas, tunc dentibus ensem, Et cogit juvenes lentos ascendere currus (45), Atque senum praecepit equos conscendere turbam, Ascendant asinum bini, denique camelum (46): Si non sufficiunt, bubalum conscendite terni. Millia mille viri procedunt ante quirites (47). Res agitur ferro ternis prolata diebus (48). Signifer in medio properus non stertere coepi (49): Dissutis malis, flatum pugnando rejeci. Nescio, per superos, manibus quot millia stravi, Jupiter ille duos numerat meliore lapillo. Tertius ille deo Marti non rite dicatur. Cuspide trusus equo, vexillum turpe reliqui. Cum reliquis fugiens, genitalia regna petivi, Haec patrata scias in prima luce Decembris (50). Hoc itidem Martis tentabitur ante Kalendas. Militiae princeps ad te nos Oydelo mittit (51). Te dominum monachorum bellicus ordo salutat; Admonet-invitans acies ut bella perornes Agmine conseptus; mandatum concitus imple (52). Armis te decet ante mori quam rura colendo. Mittere perplures, quam frondes Asia spondet (53), Africa nigra, maris bibulas quam littus arenas, Pars Europa minus non jactat tertia mundi. Quid tibi vis, rabies, tetris dignissima claustris (54)? Figite per corpus, fugiat ne lividus, ungues. R. Crede mihi, non me tua verba minantia terrent (55). Plurima me docuit Neptanabus ille magister (56) (Labitur aula tholis rutilat quae splendida fulvis). P. Per partes scindunt vestem quam quisque tenebat (57). Credere vera dehinc super his nec falsa notavi. Ordinis est igitur haec transformatio regni (58). Unusquisque potest aliis conjungere rebus; Sese quod natura negat sapientia monstrat. Spes juvenum, ventura dies, qui discere nolunt (59). Causa senum, sine spe pueriles plangere cursus. Omnibus in rebus, si solers omnia scirem, Heu! miser insipiens
null
b26dbb36-0a67-403c-84a9-c6fd6176ce2a
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod me nunc poenitet urget. Non rastros novi, nec tristia praelia vidi, Res mala: quod scio defendunt; quod nescio cedunt (60). Si sic contigerit, vacuus sufflabo favillas: Aut regis cineres, aut nostras flabo Camoenas (61). R. Si Musas celebres, clament #musarde sacerdos@# (62). P. Persius indignans promet tum #lusca sacerdos@# (63), Qui legit, sapit officium musae sine Musis. Velle bonum, sacris sed delectare loquelis Instanter cupiens, horum non immemor unquam Justis inveniar similis, hoc judico semper, Eligo nosse Deum; cunctis praeferre quod opto. Prospera si tibi sunt, non taedeat hoc reminisci (64), Rex regum temet quanto ditavit honore. Munera concessit prius omnibus his meliora, Partem namque sui, quae pars sapientia vera (65): Per quam scire potes quae sunt coelestia semper. Quid sit, Hierusalem, debes tu scire, superna, Quid lapides, muri, portae, structura quid illa, Et quibus illa manens sit civibus aedificata, Ordine distincto regitur, non milite pauco, Ast aliis alios praefert discreta potestas. Singula dissolvi, propter fastidia longum. R. Scire meum nihil est, semper sed Numinis almi Mens humana Deo semper vicina videtur. Non se nosse valet, qui non vult scire supra se. Illa potens est Hierusalem (puto) visio pacis, Rex regum regit hanc, Dominus dominatur et illi. Ejus cum partes sibi dividit, est in idipsum. Porta nitens aliquo non clauditur ulla metallo. Hic muri sunt absque petris, lapides sine mur Vivi sunt lapides: aurum vivit platearum. Splendidius rutilans obryso creditur auro, Civibus angelicis, hominum struitur quoque turmis (66). Pars quaedam regnat, quaedam pars altera sperat, Hoc tantum scio, sed super his majora requiro. P. Assiduus lector sibi plurima nosse peroptat, Torpens et tardus, solet immemor esse priorum. Rex Augustini libros, dilecte, revolve (67): Urbs excelsa Dei quae sit dixisse probatur. R. Inco, precor, mihi dic, praesul, qui sint ibi latus (68): Princi pares, et si qui sunt et in ordine, patus. P. Quaere Dionysium, qui dicitur Areopagita (69): Ille duos super his desudat scribere libros Praesul, et ille sacer loquitur Gregorius inde (70), Job magnae scrutans fidei Moralia regis. Idem, sermonem complens, explanat aperte (71); Hic et Ezechielis super his in fine patenter, Hoc apices ipso quos Gallia dante recepit, Visibus humanis non est praelatio talis. Quae sit dicemus, post haec intentio nostra Mystica; distinctus disponitur ordo supernus (72): Cujus ad exemplar terrenus fertur haberi. Ecclesiae veteris populi sub lege ministros (73) (Nomine quae perfunctorio Synagoga vocatur) Per Moysen Deus instituit, quos ordine rexit Historiae narrant sacrae qui constituantur. Ecclesiae regnum coelorum dicitur ordo (74): In qua disposuit mundos Deus ipse ministros. Et nova lex inibi colitur sub principe Christo (75) Hoc et pontificum fixit censura fidelis (76) Qualiter, a queis, et quales ibi constituantur. Ecclesiae status hinc fruitur si pace quieta, Ipsum legibus est aptare necesse duabus (77), #Divinae,@# quas, #humanae,@# discretio format. Lex divina suis partes non dividit ullas (78). Format eos omnes aequali conditione, Quamvis dissimiles pariat natura vel ordo. Non minor artificis quam regis proles herilis. Hos pia lex omni mundana sorde sequestrat (79), Non scindunt terram, non stant post terga juvencum. Vitibus, arboribus, vix hortis infamulantur. Non sunt carnifices, caupones, nec ne subulci (80), Hircorum sectatores, non opiliones, Nec cribrant Cererem; hos non coquit uncta lebeta. Terga suum per dorsa boum non serpere cogunt (81). Non sunt lautores, contemnunt fervere vestes (82). Sed mentes purgare suas et corpora debent (83): Moribus ornati, custodes sunt aliorum. Lex aeterna Dei sic mundos praecipit esse, Judicat expertes servilis conditionis. Hos Deus adscivit servos sibi, judicat ipse: Castos et sobrios de coelis clamitat esse. Omne genus hominum praecepto subdidit illis (84) Princeps excipitur nullus, cum dicitur #
null
85f971e6-f310-4c98-8620-1af6c37fe925
latin_170m_raw
null
None
None
None
omne.@# Quos jubet ut doceant sectam servare fidelem Et mergi doctos sacri sic fonte lavacri (85). Constituit medicos, si vulnera computruerunt (86), Per quos sermonum cauteria sunt adhibenda. Corporis ille sui sacramentum sanguinis atque (87) Jussit quo solus tractaret rite sacerdos. Maxima commisit quos se tractare rogavit (88), Voce Dei quod promissum non esse negatum (89) Credimus et scimus, ni quos sua crimina pellunt; In coelis primas debent conscendere sedes (90), Hos decet evigilare, cibis et parcere multis (91), Pro populi semperque suis orare ruinis. Pauca super clericis dixi, sed plura reliqui (92). Aequales igitur sunt omnes conditione (93), Una domus Domini lege si clauditur una. Res fidei simplex, status est in ordine triplex. Lex humana duas indicit conditiones (94): Nobilis et servus simili non lege tenentur. Nam primi duo sunt, alter regit, imperat alter (95); Quorum praecepto respublica firma videtur. Sunt alii, quales constringit nulla potestas (96); Crimina si fugiunt, quae regum sceptra coercent. Hi bellatores, tutores Ecclesiarum, Defendunt vulgi majores atque minores, Cunctos et sese parili sic more tuentur. Altera servorum divisio conditionum (97). R. Hoc genus afflictum, nil possidet absque labore. Quis signis abaci numerando retexere possit Servorum studium, cursus, tantosque labores? P. Thesaurus, vestis, cunctis sunt pascua servi. Nam valet ingenuus sine servis vivere nullus. Cum labor occurrit, sumptus et habere peroptant, Rex et pontifices servis servire videntur. Pascitur a servo dominus, quem pascere sperat, R. Servorum lacrymae, gemitus non terminus ullus (98). P. Triplex ergo Dei domus est, quae creditur una (99). Nunc orant alii, pugnant, aliique laborant: Quae tria sunt simul, et scissuram non patiuntur. Unius officio sic stant; operata duorum Alternis vicibus cunctis solamina praebent. Est igitur simplex talis connexio triplex: Sic lex praevaluit, sic mundus pace quievit. Tabescunt leges, et pax jam defluit omnis. Mutantur mores hominum, mutatur et ordo, Rex, tunc jure tenes lancem, tunc protegis orbem, Proclivos noxis cum legum stringis habenis. R. Jam caput ecce tuum candens imitatur olorem (100) Haec natura senectutis dixisse probatur. Credere non sanum talis natura coegit (101). P. Altera me stimulat, senio non deficit illa (102). R. Quot homini dantur naturae? Dic! P.: puto binae (103). R. Sed tamen his, quas multiplices scis esse, duabus Ex his, quae loquitur, cujus sint verba repone (104). Grammaticus simplex, nedum dialecticus illex (105), Valde recordaris studiorum pauca priorum P. Qui parvum meminit, non obliviscitur omnis (106) R. Ejus qui stimulat, senio nescis reminisci (107), P. Dicere quae nollem rex, infestando perurges. Spiritus hic resonat; non me dementia torquet (108). Si natura senum cogit, non culpor acute (109), Naturae finem non ponunt arte periti (110). Artificem quidam dicunt ignem sapienter. Est aliis natura, Dei praeclara voluntas. Nam natura Dei Deus est: hominum quoque non sic. Si vere Deus est, est immutabilis idem. Immutare suum quod et est, non desinit esse. Natura summi Patris. Unum quodque creatum Sumit naturam, cum primum suscipit ortum. Corporibus quae junguntur, sensum patiuntur Quaedam: sunt aliae quaedam, quae non patiuntur. Et si mutatur corpus, mutatur et illa: Cum pereunte perit, quo permanet illa manente, Junguntur haec incorporeis, sed et altera rebus. Non pereunt illae quae corpore non sociantur. Res hominis natura duplex reddit duplicatas. Corpore junguntur hominis, sed separe ductu Altera jungitur hac, sed et altera jungitur illac. Quidquid erit contra, non haec, non illa probatur. Territa, naturam vitans, effatur asella (111). Passio nec, natura sapit nec corporis ulla. Unam quae circa versatur cognitionem Corporis, a natura aliam non percipit unquam: Sed quam non novit, cognosci fertur ab illa. Intellectibili sensu sunt haec capienda: Sunt intellectus, per quem noscuntur utraque, Dico necessarium,
null
756ad1a5-194e-4f32-8191-c993dee80129
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod quaelibet exigit harum, Argumenta necessario dicuntur et ista. R. Cuncta necessariis argumentantur ab istis? P. Malleus alter adest, qui causa probabilis hic est. Inveni quod disposui, non immemor horum. Eloquor in praesens, et quod pronuntio, verum. R. Quod non est verum, non est fas dicere verum, Fabula non similat verum, nec dicitur esse (112). P. En dixi verum. Scis non excedere verum Naenia nulla meum nec fabula mulcet amorem (113). Non sic gesta scias, sed cuncta geri potuisse: Sistere cuncta velim; quamvis sub themate vero, Hic tamen est extra quaedam digressio causam. Respicit ad causam, causam sed dicitur extra, A proprio sensu non haec aliena videtur. Finis et officium sapit: est non fabula, sed res. . . . . . praecessit, veniat persuasio juncta. Nunc pro lege Dei certando per omnia Patri Jure salutifero sapientes et moderati (114). Praemia vel poenas quaerant; ratione potente Accipiant, aequi vel quid patiantur iniqui: De dubiis certent, de certis non dubitantes: Et mala defendant: veniunt extrinsecus illa (115). Oratoris inest tibi, rex, concessa facultas (116). Nunc demonstras, tum deliberat ordo potentum, Discutiens affirmate cum religiosis Judiciis, a quo possint res inficiari. R. Judicium duplex sequitur correptio triplex. Antea res quales nobis, translatio, finis (117), Et conjecturae quo discernantur oportet. P. Causa nec est individuis, tamen est specialis. Quatuor has non invenies, quas hicce requiris (118) Sed stratus est unus legum, contraria sumens. Et causam partemque suam puto desuper esse, Rite pedes posui; surgit, dum figitur alter (119). Aestimo quod tetigi, non a ratione recessi. Pandere no moriens nos haec natura coegit (120) Immerito culpor, haec vi quia dicere cogor Quid tibi peccavi? Naturae jura replevi, Digne tristaris, qui rex servire juberis (121), Francorum primus, tu servus in ordine, regum. Hic male turbatur, qui non sua verba veretur. Regnum Francorum reges sub tempore patrum (122) Subjugat, et semper sublimi pollet honore, Regum sceptra patrum nullius sceptra coercent (123) Quisque regit, gaudens virtutibus, imperat aeque (124). Novimus imperium jam regibus esse fugatum (125) R. Gratia nunc Summo, per quem regnare peropto (126). Non meritis concedo meis; sed laude perenni Gloria, laus, et honos, virtus sit cuncta regenti; Poplitibus flexis supplex quem semper adoro, Ut nobis liceat leges servare paternas (127). P. Lex divina vetat quae corrigit inter utrasque (128), Altera permittit, jubet altera: suntque minores. Judico majorem quam tradunt posteriorem: Utile quaeque necessarium conferre videtur (129). Ad res pertineat plures quae, semper honeste (130), Fortior et quaecunque gravissima sit, teneamus. R. Judicet Omnipotens; mecum divina sit illa, P. Undique pax bona post certamina, postque labores (131): Et status Ecclesiae per se sua jura tenebit. Descriptas, et non alias respublica leges (132) Possideat: sua regna Basilius et Benedictus (133) Observent: teneant, quidquid sua regna jubebunt. Pontifices unquam celebrent non rura deinceps (134). Sic sua jura tenent, si non ruralia curent. Justitiae regimen noster non audeat ordo (135) Linquere, sed totis semper se nisibus aptet: Constituat justos, et non pro lege capaces (136) Rectores inopum, miserum necnon viduarum, Nullus ad ecclesiam noctis nisi tempore pergat (137) Ire semel; liceat cunctis orare diebus (138). Judicet, et spectet praesentes atque futuros (139). Pro meritis omnes assumant emolumentum (140) (Excipiar solus vestra cum pace), fideles. Septenas liceat laudes proferre per horas (141). Hostia cum votis (142). R. Haec sit permissio Patris (143), Cum Ligeris Calabros tentabit lingere campos Et torrens Tigris Hispanica ceperit arva. Aetna rosas cum producet vel lilia stagnum. Talia si veniunt: Tunc haec ventura timeto Gratia confirmet te praesul Adalbero Christi; Nostra simul: merito regali munere dignus, Non quia deliras, sed nobis
null
e5a5969c-51cd-4505-a0a8-c356c578a19b
latin_170m_raw
null
None
None
None
allegorizas (144) Carmen ad Rotbertum regem Francorum PRAESUL. Regi Rotberto sic praesul Adalbero scribo (1), Praesulis in senio. Fratrum Laudunicus ordo (2), Flos juvenum fructusque senum, te mente salutat. In tabulis describe tui per singula cordis Quanta Deus tibi concessit, vel qualia misit. Dispice si merito quid verum sit trutinando. Patres namque tui longe, rex, induperator (3). Lac tibi sugenti dat nutrix induperatrix (4) Mundus adhuc puero dominum metatur et omnis (5) Congaudet, plaudit manibus, laetatur et optat (6) In regem sibi, mox concordi voce coronat. Praestolatur in hoc veniant ut tempora pacis. Lubrica tunc adolescentis transivit et aetas: Flore juventutis tua jam resplendet imago (7) Forma super cunctos nobis speciosa videtur (8) Debilis in nulla membrorum parte videris; Quamvis mole gravis, tamen es cum robore levis. Laetatur vulgus, gaudent etiam sapientes. Plurima sub pedibus tibi fortia regna jugavit (9). Quid quereris? Quid fraudavit? Quid dicere mussas? Quod genus attribuit dirimit non ulla voluntas, Stemmata nobilium descendunt sanguine regum, REX. Regibus et ducibus bona laus est, nobilis ortus. De forma satis est et de virtute locutum. Est animae virtus potior quam corporis ulla. P. Dicendi spatium petimus, modo, nilque reponas. Pace tua, pie rex, quae sunt dicenda precamur; Ne spernas, in me quia viscera contremuerunt. Multas cor moerens lacrymas, suspiria prodit Os tremulum, facies suffert nec dicere crispa Corporis hic vultus, vocis moderatio nulla. Versibus exiguis tantum tentabo dolorem. Scripta patent celebres quae mittunt Crotoniatae (10). Desuper est titulus, lex antiquissima, scriptus; Praecipiunt vi cogatur quod sponte negatur: Ut placet imperio, sic se transformet et ordo. Rusticus ille piger, deformis et undique turpis (11) Pulchra cum gemmis ditetur mille corona. Juris custodes cogunt portare cucullas (12). Orent, inclinent, taceant, vultusque reponant. Nudi pontifices aratrum sine fine sequantur (13) Carmina cum stimulo primi cantando parentis. Praesulis et si forte vacet locus intronizentur (14) Pastores ovium, nautae, quicunque sit ille. Sit tamen hoc praesubtili ratione canendum. Nullus episcopium divina lege peritus Tentet, sed sacris Scripturis evacuatus, Et studiis quem nec constrinxerit una dierum (15); Alphabetum sapiat, digito tantum numerare (16). Hi proceres; praeceptores hos mundus adoret (17). Et juvet ut celebres nec reges excipiantur. Praecipiunt coram, sed clam cum fraude susurrant. Regula si stabilis divum permanserit ista (18), Disciplina, vigor, virtus, mox et decor omnis Ecclesiae fulgor pauco sub tempore verget. Publica res quae sic, plane sic, ducitur, aeque Legibus exstinctis in pace sepulta quiescet (19). Luxus et incestus, furtum tunc crimina stabunt. Libertas delinquendi, tunc crimina stabunt Excluduntur et hi quos sola scientia comit (20), Christi conservos, et quos sapientia nutrit, Et quibus apparent introductoria sanae Doctrinae, quae depromit post terga cicatrix: Sacrae si magnus fidei surrexerit error, Omni censura conventus sint alieni, Consultu regis hi praecidantur ab omni ( #sic@# ), Omnibus egressis thalamum post ostia servent (21) Hoc solum rutilo praeceptum scribitur auro, Ut procurator regis, mundana ministrans (22), Sit piger, ignavus, modica virtute repletus. Hic aliena petat, repetat sua nil tribuendo, Et jugiter maneat divisus sorte jugali (23): Ni regis haeredipetae non spes sibi constet (24). Est antiqua patrum, tradunt cum sueta, voluntas, Ut casti, sobrii sint custodes thalamorum. Qui nescit molere, regi sit charior ille: Caesaris his majora jubet descriptio Magni (25) Deviet ille sacer de sede monasticus ordo: Uxores ducant pulchras, et praelia tentent. Territus edictis, meditans quo tendere possem (Rectores rerum placet accersire mearum (26).) Omnia, singultu guttur quatiente, revolvi, Legibus e patriis credens omnino remota, Priscis temporibus quia non audita fuerunt, Usibus exceptis procuratoribus aptis Mittere proponunt mox explorare magistrum; Gallia fert monachos quos Patrum regula nutrit. Ad monachos monachus transmittatur . . . . . Hic sapiens, hic est solers, verboque fidelis;
null
35800d60-6739-4d6c-af95-3e749f455e8e
latin_170m_raw
null
None
None
None
Qui solitus semper leges servare paternas Flectere scit prudens animosos ad pietatem. Consilium cautum sequitur (non est mora) factum. Vespere progreditur, tum mane revertitur ad nos, Et festinus equi spumantia colla reliquit. Quo, quo, quo, praesul, bona nutrix, heus! puer, uxor? Est incompositus, posita jam veste priore. Pileus excelsus de pelle Libystidis ursae (27); Et vestis crurum tenus est curtata talaris (28), Finditur anterius, nec parcit posteriori. Ilia baldringo cingit strictissima picto (29). Multiplices et res multae per cingula pendent: Arcus cum pharetra, forceps, et malleus, ensis Ignitusque silex, ferrum quatiens, simul ilex. Ossa superficiem stringit diffusa deorsum (30). Saltibus incedens (terram calcaria pungunt (31): Coepit summa pedum cum tortis tendere rostris (32).) Ingreditur, noti fratres quem nosse laborant (33). Concurrunt cives, et larga palatia complent. Pontificem sic deformis tunc sistitur ante. Esne meus monachus, tu, quem misi? . . . . Pugnos declinat, cubitos extendit in altum: Erexit cilium, torquens cum lumine collum. Miles nunc, monachus diverso more manebo (34). Non ego sum monachus, jussu sed milito regis. Nam dominus meus est rex Oydelo Cluniacensis. R. Tunc #cata to siopomenon@# causam meditaris (35)? In studiis memini formarum nosse figuras. P. Non tua praepediat nos indignatio fervens (36). Praeceptum Domini liceat cum pace referre, Sarra nimis gens, cenorum de more, petulca (37), Regnum Francorum manibus ferroque subactum Occupat et rodit quidquid sibi Gallia nutrit. Undique terra rubet, roseo madefacta liquore. Sanguine torrentes nimia de caede redundant, Ecclesiae labor, interius decus omne dicatum, Corpora sanctorum volitant conspersa per auras. Sunt avium, sunt jam consortia facta luporum (38). Vastat episcopium cum strage Turoniacense (39). Martinus plorat, tutorem clamitat idem (40). Oydelo compatitur, simili qui jure tenetur. Hic Romam petiit monachis orare salutem (41), Conscendunt voces, fremitum dant Cluniacenses (42): Clamant atque monent: Subito dispone, magister, Arma subire tuis, et quae praeponere debent: Quae sint exterius, et quae sint interiora. Lunaris pendere prius debet tua pelta (43); Insuper apponas tibi loricamque trilicem. Lubrica sustineant galeam cinctoria lumbi (44): Corrigiis caput astrictum mucrone corones: Spicula post tergum teneas, tunc dentibus ensem, Et cogit juvenes lentos ascendere currus (45), Atque senum praecepit equos conscendere turbam, Ascendant asinum bini, denique camelum (46): Si non sufficiunt, bubalum conscendite terni. Millia mille viri procedunt ante quirites (47). Res agitur ferro ternis prolata diebus (48). Signifer in medio properus non stertere coepi (49): Dissutis malis, flatum pugnando rejeci. Nescio, per superos, manibus quot millia stravi, Jupiter ille duos numerat meliore lapillo. Tertius ille deo Marti non rite dicatur. Cuspide trusus equo, vexillum turpe reliqui. Cum reliquis fugiens, genitalia regna petivi, Haec patrata scias in prima luce Decembris (50). Hoc itidem Martis tentabitur ante Kalendas. Militiae princeps ad te nos Oydelo mittit (51). Te dominum monachorum bellicus ordo salutat; Admonet-invitans acies ut bella perornes Agmine conseptus; mandatum concitus imple (52). Armis te decet ante mori quam rura colendo. Mittere perplures, quam frondes Asia spondet (53), Africa nigra, maris bibulas quam littus arenas, Pars Europa minus non jactat tertia mundi. Quid tibi vis, rabies, tetris dignissima claustris (54)? Figite per corpus, fugiat ne lividus, ungues. R. Crede mihi, non me tua verba minantia terrent (55). Plurima me docuit Neptanabus ille magister (56) (Labitur aula tholis rutilat quae splendida fulvis). P. Per partes scindunt vestem quam quisque tenebat (57). Credere vera dehinc super his nec falsa notavi. Ordinis est igitur haec transformatio regni (58). Unusquisque potest aliis conjungere rebus; Sese quod natura negat sapientia monstrat. Spes juvenum, ventura dies, qui discere nolunt (59). Causa senum, sine spe pueriles plangere cursus. Omnibus in rebus, si solers omnia scirem,
null
feba2ac6-1b15-4b63-a350-1b21a606b07e
latin_170m_raw
null
None
None
None
Heu! miser insipiens quod me nunc poenitet urget. Non rastros novi, nec tristia praelia vidi, Res mala: quod scio defendunt; quod nescio cedunt (60). Si sic contigerit, vacuus sufflabo favillas: Aut regis cineres, aut nostras flabo Camoenas (61). R. Si Musas celebres, clament #musarde sacerdos@# (62). P. Persius indignans promet tum #lusca sacerdos@# (63), Qui legit, sapit officium musae sine Musis. Velle bonum, sacris sed delectare loquelis Instanter cupiens, horum non immemor unquam Justis inveniar similis, hoc judico semper, Eligo nosse Deum; cunctis praeferre quod opto. Prospera si tibi sunt, non taedeat hoc reminisci (64), Rex regum temet quanto ditavit honore. Munera concessit prius omnibus his meliora, Partem namque sui, quae pars sapientia vera (65): Per quam scire potes quae sunt coelestia semper. Quid sit, Hierusalem, debes tu scire, superna, Quid lapides, muri, portae, structura quid illa, Et quibus illa manens sit civibus aedificata, Ordine distincto regitur, non milite pauco, Ast aliis alios praefert discreta potestas. Singula dissolvi, propter fastidia longum. R. Scire meum nihil est, semper sed Numinis almi Mens humana Deo semper vicina videtur. Non se nosse valet, qui non vult scire supra se. Illa potens est Hierusalem (puto) visio pacis, Rex regum regit hanc, Dominus dominatur et illi. Ejus cum partes sibi dividit, est in idipsum. Porta nitens aliquo non clauditur ulla metallo. Hic muri sunt absque petris, lapides sine mur Vivi sunt lapides: aurum vivit platearum. Splendidius rutilans obryso creditur auro, Civibus angelicis, hominum struitur quoque turmis (66). Pars quaedam regnat, quaedam pars altera sperat, Hoc tantum scio, sed super his majora requiro. P. Assiduus lector sibi plurima nosse peroptat, Torpens et tardus, solet immemor esse priorum. Rex Augustini libros, dilecte, revolve (67): Urbs excelsa Dei quae sit dixisse probatur. R. Inco, precor, mihi dic, praesul, qui sint ibi latus (68): Princi pares, et si qui sunt et in ordine, patus. P. Quaere Dionysium, qui dicitur Areopagita (69): Ille duos super his desudat scribere libros Praesul, et ille sacer loquitur Gregorius inde (70), Job magnae scrutans fidei Moralia regis. Idem, sermonem complens, explanat aperte (71); Hic et Ezechielis super his in fine patenter, Hoc apices ipso quos Gallia dante recepit, Visibus humanis non est praelatio talis. Quae sit dicemus, post haec intentio nostra Mystica; distinctus disponitur ordo supernus (72): Cujus ad exemplar terrenus fertur haberi. Ecclesiae veteris populi sub lege ministros (73) (Nomine quae perfunctorio Synagoga vocatur) Per Moysen Deus instituit, quos ordine rexit Historiae narrant sacrae qui constituantur. Ecclesiae regnum coelorum dicitur ordo (74): In qua disposuit mundos Deus ipse ministros. Et nova lex inibi colitur sub principe Christo (75) Hoc et pontificum fixit censura fidelis (76) Qualiter, a queis, et quales ibi constituantur. Ecclesiae status hinc fruitur si pace quieta, Ipsum legibus est aptare necesse duabus (77), #Divinae,@# quas, #humanae,@# discretio format. Lex divina suis partes non dividit ullas (78). Format eos omnes aequali conditione, Quamvis dissimiles pariat natura vel ordo. Non minor artificis quam regis proles herilis. Hos pia lex omni mundana sorde sequestrat (79), Non scindunt terram, non stant post terga juvencum. Vitibus, arboribus, vix hortis infamulantur. Non sunt carnifices, caupones, nec ne subulci (80), Hircorum sectatores, non opiliones, Nec cribrant Cererem; hos non coquit uncta lebeta. Terga suum per dorsa boum non serpere cogunt (81). Non sunt lautores, contemnunt fervere vestes (82). Sed mentes purgare suas et corpora debent (83): Moribus ornati, custodes sunt aliorum. Lex aeterna Dei sic mundos praecipit esse, Judicat expertes servilis conditionis. Hos Deus adscivit servos sibi, judicat ipse: Castos et sobrios de coelis clamitat esse. Omne genus hominum praecepto subdidit illis (84) Princeps excipitur nullus
null
6d1c57b5-9f1b-4c68-9e35-db724823493c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, cum dicitur #omne.@# Quos jubet ut doceant sectam servare fidelem Et mergi doctos sacri sic fonte lavacri (85). Constituit medicos, si vulnera computruerunt (86), Per quos sermonum cauteria sunt adhibenda. Corporis ille sui sacramentum sanguinis atque (87) Jussit quo solus tractaret rite sacerdos. Maxima commisit quos se tractare rogavit (88), Voce Dei quod promissum non esse negatum (89) Credimus et scimus, ni quos sua crimina pellunt; In coelis primas debent conscendere sedes (90), Hos decet evigilare, cibis et parcere multis (91), Pro populi semperque suis orare ruinis. Pauca super clericis dixi, sed plura reliqui (92). Aequales igitur sunt omnes conditione (93), Una domus Domini lege si clauditur una. Res fidei simplex, status est in ordine triplex. Lex humana duas indicit conditiones (94): Nobilis et servus simili non lege tenentur. Nam primi duo sunt, alter regit, imperat alter (95); Quorum praecepto respublica firma videtur. Sunt alii, quales constringit nulla potestas (96); Crimina si fugiunt, quae regum sceptra coercent. Hi bellatores, tutores Ecclesiarum, Defendunt vulgi majores atque minores, Cunctos et sese parili sic more tuentur. Altera servorum divisio conditionum (97). R. Hoc genus afflictum, nil possidet absque labore. Quis signis abaci numerando retexere possit Servorum studium, cursus, tantosque labores? P. Thesaurus, vestis, cunctis sunt pascua servi. Nam valet ingenuus sine servis vivere nullus. Cum labor occurrit, sumptus et habere peroptant, Rex et pontifices servis servire videntur. Pascitur a servo dominus, quem pascere sperat, R. Servorum lacrymae, gemitus non terminus ullus (98). P. Triplex ergo Dei domus est, quae creditur una (99). Nunc orant alii, pugnant, aliique laborant: Quae tria sunt simul, et scissuram non patiuntur. Unius officio sic stant; operata duorum Alternis vicibus cunctis solamina praebent. Est igitur simplex talis connexio triplex: Sic lex praevaluit, sic mundus pace quievit. Tabescunt leges, et pax jam defluit omnis. Mutantur mores hominum, mutatur et ordo, Rex, tunc jure tenes lancem, tunc protegis orbem, Proclivos noxis cum legum stringis habenis. R. Jam caput ecce tuum candens imitatur olorem (100) Haec natura senectutis dixisse probatur. Credere non sanum talis natura coegit (101). P. Altera me stimulat, senio non deficit illa (102). R. Quot homini dantur naturae? Dic! P.: puto binae (103). R. Sed tamen his, quas multiplices scis esse, duabus Ex his, quae loquitur, cujus sint verba repone (104). Grammaticus simplex, nedum dialecticus illex (105), Valde recordaris studiorum pauca priorum P. Qui parvum meminit, non obliviscitur omnis (106) R. Ejus qui stimulat, senio nescis reminisci (107), P. Dicere quae nollem rex, infestando perurges. Spiritus hic resonat; non me dementia torquet (108). Si natura senum cogit, non culpor acute (109), Naturae finem non ponunt arte periti (110). Artificem quidam dicunt ignem sapienter. Est aliis natura, Dei praeclara voluntas. Nam natura Dei Deus est: hominum quoque non sic. Si vere Deus est, est immutabilis idem. Immutare suum quod et est, non desinit esse. Natura summi Patris. Unum quodque creatum Sumit naturam, cum primum suscipit ortum. Corporibus quae junguntur, sensum patiuntur Quaedam: sunt aliae quaedam, quae non patiuntur. Et si mutatur corpus, mutatur et illa: Cum pereunte perit, quo permanet illa manente, Junguntur haec incorporeis, sed et altera rebus. Non pereunt illae quae corpore non sociantur. Res hominis natura duplex reddit duplicatas. Corpore junguntur hominis, sed separe ductu Altera jungitur hac, sed et altera jungitur illac. Quidquid erit contra, non haec, non illa probatur. Territa, naturam vitans, effatur asella (111). Passio nec, natura sapit nec corporis ulla. Unam quae circa versatur cognitionem Corporis, a natura aliam non percipit unquam: Sed quam non novit, cognosci fertur ab illa. Intellectibili sensu sunt haec capienda: Sunt intellectus, per quem noscuntur utraque
null
5140a779-3db5-4954-bd6e-5a94812d1316
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Dico necessarium, quod quaelibet exigit harum, Argumenta necessario dicuntur et ista. R. Cuncta necessariis argumentantur ab istis? P. Malleus alter adest, qui causa probabilis hic est. Inveni quod disposui, non immemor horum. Eloquor in praesens, et quod pronuntio, verum. R. Quod non est verum, non est fas dicere verum, Fabula non similat verum, nec dicitur esse (112). P. En dixi verum. Scis non excedere verum Naenia nulla meum nec fabula mulcet amorem (113). Non sic gesta scias, sed cuncta geri potuisse: Sistere cuncta velim; quamvis sub themate vero, Hic tamen est extra quaedam digressio causam. Respicit ad causam, causam sed dicitur extra, A proprio sensu non haec aliena videtur. Finis et officium sapit: est non fabula, sed res. . . . . . praecessit, veniat persuasio juncta. Nunc pro lege Dei certando per omnia Patri Jure salutifero sapientes et moderati (114). Praemia vel poenas quaerant; ratione potente Accipiant, aequi vel quid patiantur iniqui: De dubiis certent, de certis non dubitantes: Et mala defendant: veniunt extrinsecus illa (115). Oratoris inest tibi, rex, concessa facultas (116). Nunc demonstras, tum deliberat ordo potentum, Discutiens affirmate cum religiosis Judiciis, a quo possint res inficiari. R. Judicium duplex sequitur correptio triplex. Antea res quales nobis, translatio, finis (117), Et conjecturae quo discernantur oportet. P. Causa nec est individuis, tamen est specialis. Quatuor has non invenies, quas hicce requiris (118) Sed stratus est unus legum, contraria sumens. Et causam partemque suam puto desuper esse, Rite pedes posui; surgit, dum figitur alter (119). Aestimo quod tetigi, non a ratione recessi. Pandere no moriens nos haec natura coegit (120) Immerito culpor, haec vi quia dicere cogor Quid tibi peccavi? Naturae jura replevi, Digne tristaris, qui rex servire juberis (121), Francorum primus, tu servus in ordine, regum. Hic male turbatur, qui non sua verba veretur. Regnum Francorum reges sub tempore patrum (122) Subjugat, et semper sublimi pollet honore, Regum sceptra patrum nullius sceptra coercent (123) Quisque regit, gaudens virtutibus, imperat aeque (124). Novimus imperium jam regibus esse fugatum (125) R. Gratia nunc Summo, per quem regnare peropto (126). Non meritis concedo meis; sed laude perenni Gloria, laus, et honos, virtus sit cuncta regenti; Poplitibus flexis supplex quem semper adoro, Ut nobis liceat leges servare paternas (127). P. Lex divina vetat quae corrigit inter utrasque (128), Altera permittit, jubet altera: suntque minores. Judico majorem quam tradunt posteriorem: Utile quaeque necessarium conferre videtur (129). Ad res pertineat plures quae, semper honeste (130), Fortior et quaecunque gravissima sit, teneamus. R. Judicet Omnipotens; mecum divina sit illa, P. Undique pax bona post certamina, postque labores (131): Et status Ecclesiae per se sua jura tenebit. Descriptas, et non alias respublica leges (132) Possideat: sua regna Basilius et Benedictus (133) Observent: teneant, quidquid sua regna jubebunt. Pontifices unquam celebrent non rura deinceps (134). Sic sua jura tenent, si non ruralia curent. Justitiae regimen noster non audeat ordo (135) Linquere, sed totis semper se nisibus aptet: Constituat justos, et non pro lege capaces (136) Rectores inopum, miserum necnon viduarum, Nullus ad ecclesiam noctis nisi tempore pergat (137) Ire semel; liceat cunctis orare diebus (138). Judicet, et spectet praesentes atque futuros (139). Pro meritis omnes assumant emolumentum (140) (Excipiar solus vestra cum pace), fideles. Septenas liceat laudes proferre per horas (141). Hostia cum votis (142). R. Haec sit permissio Patris (143), Cum Ligeris Calabros tentabit lingere campos Et torrens Tigris Hispanica ceperit arva. Aetna rosas cum producet vel lilia stagnum. Talia si veniunt: Tunc haec ventura timeto Gratia confirmet te praesul Adalbero Christi; Nostra simul: merito regali munere dignus, Non quia
null
955a0729-0ff9-4c23-bfb2-4bf9a2bab1a0
latin_170m_raw
null
None
None
None
deliras, sed nobis allegorizas (144)
null
7c36e405-a606-4857-8cc0-e1b55663cfe1
latin_170m_raw
null
None
None
None
Acrostichon ad Rohonem Rex dominans mihi fautor ades, ne codice famA Opticeat titulis, hunc renitescat apuD Hocce volumen Egolisma ROTHO praesul in urbE Omnibus eximius condidit egregiuM Ecce patrum renitet tomus praeclara trophaeA Petri quis nituit ordine clarus honoR Iuraque bellorum Christi inlustrissima cornU Sanctum flamineo quae tulit ore genuS Certatimque venenosos stravere chelydroS Ornati stolis quomodo mirificE Promptior ac micuit per eos primatibus ardoR Ut fuerintque Deo subdita colla diV Vir pie clare bonis Praesul ROTHO comptior actU Semper amande mihi, accipito hos moduloS Xenia ADEMARUS dederim tibi talia cur moX Rite tuum scire est unde reposco detuR Ianua amoris adesto mihi praeclara beatI Sint furiaeque procul, dum mihi pars pia siS Te sic EPARCIUSQUE Petrus munimine comanT In superi nos qui castra vehantque polI ADNOTATIO. Hoc Acrostichon scripsit #Ademarus servus Xristi,@# id est monachus, ex praenobili familia Cabannensi, Ecolismae in sancti Eparchii coenobio institutus, cujus Chronicon et Commemoratio abbatum basilicae sancti Martialis exstant in tomo secundo Bibliothecae Labbeanae. Florebat hic auctor anno 1030, quo tempore Historiam pontificum Romanorum Damaso ascriptam Roho praesul Ecolismensis describi curavit opera ipsius Ademari, ut testantur superiores versus appositi in fronte codicis, qui modo in Uticensi monasterio asservatur, desinitque in Leone IV. Non ab re erit hic subjicere titulum et clausulam, quam idem Ademarus apposuit membraneo codici ecclesiae sancti Martialis apud Lemovicas, qui codex complectitur quatuor libros Amalarii de divinis Officiis, in quorum titulo haec leguntur: #Incipit praefatio Symphosii Amalarii clerici, in libros De divinis officiis, ad Ludovicum imperatorem.@# Et in fine codicis: #Explicit liber Symphosii Amalarii presbyteri venerabilis De divinis officiis, quem misit ad Ludovicum et Lotharium reges, filios Caroli Magni imperatoris: quem librum in hoc corpore transcribi curavit Ademarus indignus monachus in honorem Dei et sancti Benedicti.@# Quae idcirco huc refero quod SYMPHOSII praenomen nusquam legerim tributum Amalario, qui in eodem codice tantum #Presbyter et clericus@# appellatur. Acrostichon ad Rohonem Rex dominans mihi fautor ades, ne codice famA Opticeat titulis, hunc renitescat apuD Hocce volumen Egolisma ROTHO praesul in urbE Omnibus eximius condidit egregiuM Ecce patrum renitet tomus praeclara trophaeA Petri quis nituit ordine clarus honoR Iuraque bellorum Christi inlustrissima cornU Sanctum flamineo quae tulit ore genuS Certatimque venenosos stravere chelydroS Ornati stolis quomodo mirificE Promptior ac micuit per eos primatibus ardoR Ut fuerintque Deo subdita colla diV Vir pie clare bonis Praesul ROTHO comptior actU Semper amande mihi, accipito hos moduloS Xenia ADEMARUS dederim tibi talia cur moX Rite tuum scire est unde reposco detuR Ianua amoris adesto mihi praeclara beatI Sint furiaeque procul, dum mihi pars pia siS Te sic EPARCIUSQUE Petrus munimine comanT In superi nos qui castra vehantque polI ADNOTATIO. Hoc Acrostichon scripsit #Ademarus servus Xristi,@# id est monachus, ex praenobili familia Cabannensi, Ecolismae in sancti Eparchii coenobio institutus, cujus Chronicon et Commemoratio abbatum basilicae sancti Martialis exstant in tomo secundo Bibliothecae Labbeanae. Florebat hic auctor anno 1030, quo tempore Historiam pontificum Romanorum Damaso ascriptam Roho praesul Ecolismensis describi curavit opera ipsius Ademari, ut testantur superiores versus appositi in fronte codicis, qui modo in Uticensi monasterio asservatur, desinitque in Leone IV. Non ab re erit hic subjicere titulum et clausulam, quam idem Ademarus apposuit membraneo codici ecclesiae sancti Martialis apud Lemovicas, qui codex complectitur quatuor libros Amalarii de divinis Officiis, in quorum titulo haec leguntur: #Incipit praefatio Symphosii Amalarii clerici, in libros De divinis officiis, ad Ludovicum imperatorem.@# Et in fine codicis: #Explicit liber Symphosii Amalarii presbyteri venerabilis De divinis officiis, quem misit ad Ludovicum et Lotharium reges, filios Caroli Magni imperatoris: quem librum in hoc corpore transcribi curavit Ademarus indignus monachus in honorem Dei et sancti Benedicti.@# Quae idcirco huc refero quod SYMPHOSII praenomen nusquam legerim tributum Amalario, qui in eodem codice tantum #Presbyter et clericus@# appellatur.
null
f2d6a890-34b6-4a44-bf45-d6eb4d260f5e
latin_170m_raw
null
None
None
None
Commemoratio abbatum Lemovicensium basilicae S. Martialis Anno 848 ab incarnatione Domini, indictione XI pridie Kalendas Aprilis, temporibus regum Lotharii et Caroli Calvi, nono anno post mortem Ludovici imperatoris, filii Caroli Magni imperatoris et praelium Fontaneticum, mutatus est canonicalis habitus in monasticum in basilica Salvatoris mundi et Martialis ejus apostoli Lemovica civitate. Hoc Ainardus abbas ipsius loci non invitus, sed voluntarius cum ipsis canonicis, Deo inspirante, egit, et tam ipse quam omnes canonici ejus semetipsos in eodem loco monachos fecerunt et noluerunt ex semitipsis abbatem constituere, sed regularem abbatem sancti Savini nomine Dodonem sibi abbatem elegerunt, et perfecte regulares exstiterunt. Primus itaque abbas hujus loci ex monacho fuit idem Dodo, et praefuit tribus annis. Secundus abbas Abbo praefuit annis XI, cujus anno quinto Carolus Calvus in regem Lemovicas unctus est a Radulfo Bituricensi archiepiscopo, et Stodilo Lemovicensi episcopo, et aliis Franciae et Aquitaniae et Italiae et Burgundiae multis archiepiscopis et episcopis. Hoc anno coenobium Bello-locum a Rodulfo archiepiscopo fundatum et consecratum, et S. Geraldus Auriliacensis natus est. Obiit Abbo XIV Kalend. Junii. Tertius abbas praefuit Benedictus annis XV. Hujus praesulatu Normanni coeperunt se primum effundere in Franciam et Aquitaniam; obiit XIV Kalendas Februarii. Stodilo episcopo succedit Aldo episcopus et obiit Nonis Octobris, sepultus in basilica Salvatoris Lemovicae. Post eum Geilo episcopus exstitit, qui obiit IV Idus Julii. Post eum Anselmus episcopatum tenuit. Quartus abbas praefuit Gonsindus annis XVIII. Hujus secundo anno Carolus Calvus imperator obiit et filius ejus Ludovicus Balbus regnum suscepit. Hic tribus annis postquam regnasset obiit et filius ejus Carolus regnum suscepit, cui Odo rex regnum abstulit et pro eo regnavit. Hunc abbatem non mitterem in catalogo, nisi fuisset monastico habitu indutus. Nam nimis corde saecularis multas ecclesias et terras a basilica Martialis apostoli abstulit et saecularibus potestatibus inutiliter concessit. Obiit VII Kal. Novembris. Quintus abbas Fulbertus praefuit annis VI. Obiit IX Kalend. Februarii. Hujus anno quinto Odo rex obiit et Carlus Minor regnum recuperavit. Ipso anno Anselmus episcopus Lemovicensis obiit V Idus Februarii, sepultus in basilica Salvatoris juxta corpus supradicti Aldonis episcopi. Sextus abbas Fulbertus praefuit annis XX. Hujus anno sexto sanctus Geraldus apud Auriliacum obiit tertio Idus Octobris, sepultus in monasterio Petri apostoli quod ipse aedificaverat. Hujus abbatis anno decimo nono obiit Guillelmus dux, comes Arvernis, qui Cluniacum coenobium aedificavit. Idem abbas Fulbertus obiit Kalendis Februarii. Septimus abbas Stephanus praefuit annis XVII, obiit XVIII Kalend. Decembris. Hic composuit super altare Salvatoris ecclesiam ex auro et gemmis et argento quam vocant Muneram. Hic turres in castello S. Martialis duas fecit, unam contra Scutarios nomine Orgoletam, alteram contra Arenas nomine Fustiviam, praecipiente hoc rege Carolo Minore ad repellendum Guillelmum ducem, Pictavinum comitem, et ex nomine suo ipsum castellum nominavit Stenopolim, quasi Stephani civitatem. Octavus abbas Aimo praefuit annis sex. Obiit Nonis Maii. Hic amicitiam habuit cum S. Odone Cluniacensi abbate, cui jussit edere Vitam S. Geraldi. Hic Turpionem episcopum Lemovicensem, fratrem suum, summo amore excoluit et tertio post obitum ejus anno eidem S. Turpio episcopus obiit VIII Kalendas Augusti. Ex cujus nepte Officia nomine, nati sunt Adalbertus decanus et Rotgerius patre Fulcherio in proprio jure haereditario, quod vocatur Campanense juxta castellum Potentiam. Tertius quoque Raimundus junior natu germanus exstitit amborum, cujus ego Ademarus filius fui matre Hildegarde [ #sive@# Aldearde]. Post Aimonem abbatem vacavit abbatia XXXI annis sine pastore. Illum enim qui tot annis praefuit tantum non profuit, nolo in Catalogo abbatum ponere, cum injustum hoc sit. Nam habitu nequaquam monachali, sed canonicali, imo laicali per tot annos principatum loci tenuit solo nomine abbas. Qui vult ejus nomen scire, Aimericus vocatus est. Hujus anno X monasterium S. Martialis divino judicio igne crematum est. Hic omnem terram monasterii hujus et ecclesias tam parentibus suis quam caeteris saecularibus potestatibus dare non timuit. Hic tertio die ante mortem suam habitum monachi induit, timens perjurium quod regi Hlothario in Francia firmaverat, quando a rege abbas constitutus est. Nam juravit regi se monachum fieri, sed derisor Dei usque ad mortem distulit, qui nisi scelus praesumptionis ejus deleret eum, nonus abbas scriberetur. Nonus abbas Guigo praefuit annis XVII
null
0800fb1b-0cf7-46b4-904f-f72ea3d93ed0
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Obiit Egolismae tertio Kalendas Octobris, sepultus in basilica S. Eparchii ante altare sancti Sthaphani, quia et de ipso monasterio abbas erat. Hic Adalbertum supradictum constituit sibi decanum in basilica sancti Martialis. Hujus anno duodecimo rex Hlotharius Lemovicas venit, praecepitque abbati ut aedificaret muros castri; qui reversus in Franciam post paucos dies mortuus est, et progenies ejus deinceps regno privata est. Nam frater ejus Carolus in carcerem missus est ab Ugone duce, et ipse Ugo rex factus est, cujus filius Robertus, rex sapientissimus et piissimus, usque hodie vivit. Ipsius abbatis principatu crypta aurea Martialis apostoli media nocte igne est combusta, cadente candela una minus restincta inter multitudinem candelarum, et lapides pretiosissimi tunc ab igne corrupti sunt, et quidquid intra domum ipsam erat quod ardere poterat, flammis concrematum est, libri cremati, aurum et argentum liquefactum et intra quindecim dies cripta aurea cum gemmis a novo restaurata est a Josberto custode sepulcri monacho. Idem Josbertus iconem auream sancti Martialis apostoli fecit, sedentem super altare, et manu dextra populum benedicentem, sinistra librum tenentem Evangelii. Supradictum incendium in mense Junio accidit ante festivitatem sancti Martialis. Decimus abbas Josfredus praefuit annis VII. Obiit V Idus Octobris. Hujus principatu plaga ignis super corpora Aquitanorum desaeviit et mortui sunt plus quadraginta millia hominum ab eadem pestilentia. Ideo Josfredus abbas et episcopi Aquitaniae adunati Lemovicas levaverunt corpus sancti Martialis apostoli et in montem Gaudii transtulerunt, et exinde pridie Nonas Decembris tumulo suo restituerunt, et cessavit pestilentia ignis. Hic de icona aurea loculum fecit aureum cum gemmis in quo vectum est corpus sancti Martialis. Hic duas cruces ex auro et gemmis fecit. Undecimus abbas Adalbaldus praefuit annis IX. Hic regaliter basilicam S. Martialis recuperavit. Hujus principatu supradictus decanus Adalbertus, vir clarissimus, obiit XI Kalendas Maii. Juxta eum mortuus est Adalbaldus tertio mense, hoc est XI Kalendas Augusti. Duodecimus abbas itidem Josfredus praefuit annis duodecim. Hic coronam auream cum gemmis pendentem ante corpus beati Martialis fecit. Hic a novo basilicam Salvatoris magnifico opere renovavit. Hujus tertio anno sepulcrum Domini Jesu Christi apud Hierosolymam confractum est a Saracenis et Judaeis, et caeterae ecclesiae per ipsam provinciam: sola ecclesia Bethlehem, ubi natus est, confringi non potuit. Nam virtus Dei eam defendit, et Saracenos qui eam violare venerant, pessima morte omnes exstinxit: crepuerunt enim mox ventribus omnes, et ira Dei secuta est super Saracenos, et mortui sunt tam fame quam pestilentia per tres annos Saracenorum et Judaeorum plus quam nongenties centum millia. Confractum est autem idem sepulcrum tertio Kalendas Octobris, et mox ab ipsis Saracenis coepit reaedificari; fuerunt enim timore perterriti. Hujus abbatis anno decimo, Dominicae mediae Quadragesimae nocte, dum intrarent turbae ad Matutinas in basilicam vetustam Salvatoris, impressione nimia in introitu portarum quinquaginta duo homines exstincti sunt. Obiit ipse Josfredus Nonis Decembris. Decimus tertius abbas Hugo praefuit annis sex. Hic in Francia collationem fecit cum rege Roberto et archiepiscopo Bituricensi Gauzleno, et cum multis episcopis et sapientibus viris Franciae, de apostolatu sancti Martialis, cur alii in apostolorum, alii in confessorum numero eum tenere videbantur. Qui in numero confessorum eum tenebant, ideo hoc agebant quia non putabant aliquos esse apostolos praeter duodecim. Alii vero hoc agebant, quia nomen ejus in quatuor evangelistis non reperiebant. Qui vero saniori consilio intellecta sapiebant, affirmabant eum esse apostolum unum praecipuum post duodecim, quia cum duodecim conversatus est et eamdem gratiam apostolatus, quam et illi, a Domino accipere meruit. In quo concilio ab omnibus definitum est non eum numerari nisi in catalogo apostolorum, sicut et Joannes evangelista, qui in pace migravit, debere. Nam plurima testimonia reperta sunt antiquitus eum in Litaniis et in aliis scriptis apostolum fateri per Galliam et Britanniam, Italiam et Hispaniam, et illos esse Hebionitas haereticos, qui non credunt praeter duodecim apostolos. Nam gesta ejus canonica semper ab Ecclesia recepta satis declarant privilegium apostolatus ejus; et quia sine dubitatione unus est de septuaginta duobus apostolis quos Dominus misit velut agnos inter lupos, quos septuaginta duos non solum Graeci, verum etiam Lucas evangelista et Paulus apostolus in Epistola ad Corinthios prima vocat apostolos. Nam et apud Graecos sapientiores Martialis apostolus notissimus est. Hic a Francia rediens mox sicut comperit veritatem in concilio
null
627d9eef-d1dd-41d0-9c41-a7f0948536e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Martialem scripsit in Litaniis inter apostolos, non confidens disputationi propriae, sed antiquis testimoniis, et exinde ex toto, non ex parte Martialis acclamatus est apostolus ab omnibus catholicis, et confusi sunt Hebionitae. Hujus sexto anno obiit Rogerius frater Adalberti decani, vir clarissimus, et meus magister et patruus, sexto Kalendas Maii; post eum die tricesima secunda mortuus est idem abbas Ugo, sexto Kalendas Junii: quorum animas tibi commendo, Domine Jesu. #Quae sequuntur non sunt Ademari, sed alterius cujuspiam monachi, Heliae de Rofiaco nominati,@# etc. Decimus quartus abbas Odolricus praefuit. Iste comparavit duo pallia leonina, et textum Evangelii minorem de auro, et fecit dedicare caput istius ecclesiae cum magno honore, et redemit duas ecclesias, muros et castellum. Quinto Kalendas Octobris obiit. Decimus quintus Petrus abbas praefuit, qui fecit portam a Mourmelier. Decimus sextus post eum Mainardus abbas praefuit. Decimus septimus loci istius abbas sanctae ac venerabilis memoriae dominus exstitit Ademarus. Hic igitur quantum locum hunc prae caeteris qui ante se fuerant, nobilitaverit, qualiterve eum in ordine et religione, simulque in rerum temporalium copia ampliaverit, ad plenum narrari non potest. Post haec igitur et alia bona quamplurima cum per quinquaginta annos et novem menses locum istum religiose atque fideliter gubernasset, ipsumque, ut dictum est, bonis omnibus adornasset, anno ab incarnatione Domini 1114 in pace quievit, decimo Kalendas Septembris, et in capitulo quiescit. Decimus octavus exstitit Bernardus abbas. Decimus nonus domnus Amblardus, magnae religionis et honestatis vir, in cujus tempore hoc monasterium cum adjacenti villa incendio concrematum est. Rexit monasterium istud per annos viginti octo. Obiit anno 1143. Qui praecepit consulibus ut facerent muros et fossata. Vicesimus exstitit abbas Albertus, vir admodum religiosus et honestus, rexit per annos tredecim: obiit anno 1150, quinto Idus Augusti. Vicesimus primus domnus Petrus, vir magna religionis et honestatis, praefuit per quatuor annos et menses tres. Obiit duodecimo anno Kalendas Septembris. Vicesimus secundus abbas Petrus, vir magnae religionis et honestatis, pravorumque morum rigidus corrector. Rexit per tredecim annos et menses octo. Obiit quarto Idus Septembris, anno ab incarnatione Domini 1164. In quo anno sedata est tempestas inter Henricum probissimum regem Angliae terrae et filios suos, quae fere per duos annos duravit, etc. Helias de Rofiaco capellanus suus, earum rerum scriptor, quem de suo beneplacito hujus ecclesiae monachum fecit. Vicesimus tertius abbas domnus Isembertus, vir mitissimus et quietus, et ad potentes multum gratiosus. Exactionem quam episcopus Lemovicensis, vel canonici sub nomine confratriae, a populo violenter expetebant, sedulis reclamationibus irritam fecit. Rexit per viginti quatuor annos. Per unum mensem antequam decederet, curae pastorali in capitulo resignavit; et cum ad diem praefixum peragendae electionis tam domnus abbas Cluniacensis quam priores et praepositi, et alii multi ex nostris pariter convenissent, in bona confessione inter eos qui simul convenerant, animam exhalavit, nocte videlicet praecedenti diem electionis, dum conventus Completorium celebrasset. In crastino libere electio celebrata est, feria secunda traditur honorifice sepulturae, praesentibus episcopis Joanne Lemovicensi, G. Cadurcensi, et abbatibus Cluniacensi, noviter electo S. Martialis, S. Petri Solemniacensis, S. Augustini, S. Martini. Vicesimus quartus domnus Hugo sexdecim annis. Vicesimus quintus abbas Petrus de la Grissa dictus. Vicesimus sextus, Petrus Davalacum.. . . . . . . . . . . . . . . . . #Reliqua non potuerunt legi in ms. codice, inquit Joannes Beslius, cujus apographum a V. cl. Jacobo Puteano nobis cum plerisque aliis ejusdem doctissimi scriptoris chirographis communicatum bona fide expressimus.@# #Subjicitur iste Catalogus eorumdem abbatum.@# anno 848 an. 3 11. 15. 18. 6. 20. 17. 6. 31. 17. 7. 9. 12. 6. . . . . . . 7. 1. . . . . . . an. 50 et m. 9. 2. 28. 13. 3, m. 3. 13, m. 8. 24. Ainardus abbas saecularis resignavit Dodo 10, m. 3. Abbo . . . . . Benedictus 19, m. 2. Gossindus
null
bbc71eaf-7b88-4162-a8f6-12f579d9c966
latin_170m_raw
null
None
None
None