Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
Duplex damnatorum poena est in gehenna. Quorum et mentem urit tristitia, et corpus flamma: juxta vicissitudinem, ut quod mente tractaverunt, quod perficerent corpore, simul et animo puniantur et corpore. Ignem gehennae ad aliquid lumen habere, ad aliquid non habere. Hoc est habere lumen ad damnationem, ut videant impii unde doleant, et non habere ad consolationem, ne videant unde gaudeant. Apta sit comparatio camino trium puerorum ad exemplum ignis gehennae. Nam sicut ille ignis non arsit ad trium puerorum supplicium, et arsit ad comburenda ligamina vinculorum: ita ignis gehennae, et lucebit miseris ad augmentum poenarum, ut videant unde doleant, et non lucebit ad consolationem, ne videant unde gaudeant. Inter hujus vitae et futurae infelicitatis miseriam, multa discretio est. Illic enim et miseria est propter cruciationem dolorum, et tenebrae propter lucis aversionem. Quorum unum in hac vita, id est, miseria est, aliud non est. In inferno autem utrumque. CAP. 92.-- #De poenis impiorum.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Sicut fasciculi lignorum ad combustionem similibus colligantur, ita in judicii die similis culpae rei suis similibus jungentur, ut ex aequo poena constringat quasi in fasciculum, quos actio similes fecit in malum. Sicut unusquisque sanctus in futuro judicio pro quantitate virtutum glorificabitur, ita et unusquisque impius pro quantitate facinorum condemnabitur. Nec deerit in supplicio futurus damnationis ordo. Sed juxta qualitatem criminum discretio erit poenarum, propheta firmante: De charorum quoque suorum suppliciis, additur etiam poena defunctis. Sicut apud inferos diviti sermo praedicat evangelicus: sic pro augendo Judae supplicio, dicit etiam Psalmus: Commoti moveantur filii ejus, et mendicent. Impii ex hoc durius in judicio puniendi sunt mentis dolore, ex quo visuri sunt justos gloriae beatitudinem meruisse. Cunctis videntibus est praecipitandus diabolus, quando sub aspectu omnium bonorum angelorum hominum, cum eis qui de patre ejus erant, igne aeterno mittendus est, dum sublatus fuerit diabolus ut damnetur: multi electi qui in corpore sunt inveniendi, Domino ad judicium veniente, metu concutiendi sunt, videntes tali sententia impium esse punitum; quo terrore purgandi sunt, quia si quid eis ex corpore adhuc peccati remanserit, metu ipso quod diabolum damnari conspiciunt, purgabuntur. Hinc est quod ait Job: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et exterriti purgabuntur. Multos posse perire ex eis in die judicii, qui nunc electi esse videntur et sancti, docet Propheta: Vocavit Dominus judicium ad ignem, et devorabit abyssum multam, et comedet partem domus. Pars quippe domus devorabitur, quia illos etiam infernus absorbebit, qui nunc se in praeceptis coelestibus gloriantur. De quibus et Dominus dicit: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? in nomine tuo daemonia ejecimus? virtutes multas fecimus? Tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem, nescio qui estis. CAP. 93.-- #De Antichristo.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Omnis qui secundum professionis suae normam, aut non vivit, aut aliter docet, Antichristus est. Plerique autem sunt qui Antichristi tempora non visuri sunt, et tamen in membris Antichristi inveniendi sunt. Antequam veniat Antichristus, multa membra ejus praecesserunt, et pravae actionis merito caput proprium praevenerunt, secundum Apostoli sententiam, qui jam iniquitatis mysterium operari illum affirmat, etiam antequam reveletur. Magnitudo signorum faciet sub Antichristo, ut electi, si fieri potest, in errorem mittantur. Sed si electi, quomodo sunt in errorem mittendi? Ergo ibunt in errorem titubationis ad modicum pro multitudine prodigiorum: non tamen dejiciendi sunt ab stabilitate sua, terrorum impulsu, atque signorum. Unde et ideo ponitur, si fieri potest: quia electi perire non possunt, sed cito resipiscentes cordis errorem religione coercebunt: scientes praedictum a Domino esse, ut dum hoc fecerint adversarii, non conturbentur sancti. Jam mira facturus est prodigia et signa, dum venerit Antichristus: ut etiam electis quoddam cordis gignatur scrupulum, quod tam cito exsuperet in illis ratio, pro qua scient in deceptione reproborum, et electorum probatione eadem fieri signa, in quo tempore per patientiam gloriosi erunt sancti, non per miracula, sicut sancti martyres fuerunt priores: illi
null
8e61b719-7279-43fa-af0a-783a6832e9d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
enim et persecutores sustinuerunt, et facientes prodigia. Proinde et durius bellum sustinebunt: quia non solum contra persequentes, sed etiam contra miraculis coruscantes dimicaturi sunt. Gravius sub Antichristi temporibus contra Ecclesiam deserviet Synagoga, quam in ipso adventu Salvatoris Christianos esset persecuta. Dum in martyres diabolus jam exercuerit magnam crudelitatem etiam ligatus, crudelior tamen erit sub Antichristi temporibus, quando etiam erit solvendus. Nam si tanta ligatus facere potuit, quanta solutus faciet? Quanto propinquius finem mundi diabolus videt, tanto crudelius persecutiones exercet. Ut quia se continuo damnandum conspicit, socios sibi multiplicet, cum quibus gehennae ignis addicatur. Quanto breve tempus videt diabolus sibi restare, ut damnetur, tanto in magna persecutionis ira movetur, divina justitia permittente, ut glorificentur justi, sordidentur iniqui: et ut diabolo durior crescat damnationis sententia. CAP. 94.-- #Quod ante diem judicii, etiam electi casuri sint in adventu Antichristi.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. Tanta enim tunc contra justos iniquitate effrenabitur, ut etiam electorum corda non parvo pavore feriantur. Unde scriptum est: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quod videlicet dicitur, non quia electi casuri sint, sed magnis terroribus trepidaturi. Tunc vero contra eum certamen justitiae, et novissimi electi habere narrantur, et primi: quia scilicet et hi qui in fine mundi electi reperiuntur, in morte prosternendi sunt, ut illi etiam qui a prioribus mundi partibus processerunt, Enoch scilicet et Helias, ad medium revocantur et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Hujus vires in tanta potestate laxatas novissimi obstupescunt, et primi metuunt: quia licet juxta hoc quod spiritu superbiae sublevatur, omnem temporalem ejus potestatem despiciant, juxta hoc tamen quod ipsi adhuc in carne mortali sunt, in qua cruciari temporaliter possunt, ipsa quae fortiter tolerant, supplicia perhorrescunt, ita ut in eis uno eodemque tempore, et constantia ex virtute sit, et pavor ex carne. Quia et si electi sunt, ut tormentis vinci nequeant, per hoc tamen quod homines sunt, et ipsa metuunt tormenta qui vincunt. CAP. 95.-- #De Antichristo.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Videt enim quod in fine mundi Satan hominem ingrediens, quem sacra Scriptura Antichristum appellat, tanta elatione extollitur, tanta virtute principatus, tantis signis et prodigiis in sanctitatis ostensione se elevat, ut argui ab hominibus ejus facta non valeant: quia cum potestate terroris adjunguntur etiam signa ostensae sanctitatis. Et ait: Quis arguit coram eo viam ejus? Quis videlicet hominum illum increpare audeat, cujus visum ferre pertimescit? Sed tamen ejus viam non solum Helias et Enoch, qui in ejus exprobratione ad medium perducuntur, sed etiam omnes electi arguunt, dum contemnunt, dum virtute mentis ejus malitiae resistunt. CAP. 96. #Item de Antichristo.@# ( #Gregor. in suis Moralibus dicit:@# ) Hoc loco homo humana sapiens dicitur, sed cum plus sint omnes, quam innumerabiles, quaerendum nobis est, cur ante se innumerabiles, et post se omnes trahere dicatur, nisi quod antiquus hostis reprobum tunc hominem ingressus, cunctos quos carnales invenerit, sub suae jugum ditionis rapit, qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles quidem, non tamen omnes carnales trahit. Quia quotidie carnali opere ad vitam multi revocantur, atque ad statum justitiae, alii per brevem, alii vero per longam poenitentiam redeunt: et nunc innumerabiles rapit, cum falsitatis suae stupenda hominibus signa non exhibet: cum vero coram carnalium oculis miranda eis prodigia fecerit, post se tunc non innumerabiles, sed omnes trahit: quia qui bonis praesentibus delectantur, potestati illius se absque retractione subjiciunt. Sed, sicut praefati sumus, quia plus est omnem hominem quam innumerabiles trahere, cur prius dicitur, quia omnem trahit, et post in augmento innumerabiles subjiciuntur? Ratio namque expetit ut prius quod minus est, et post in augmento quod majus est, diceretur. Sed sciendum quia in hoc loco plus fuit innumerabiles dixisse, quam omnes. Post se enim omnem hominem trahit; quia in tribus annis et dimidio, omnes quos in studiis vitae carnalis invenerit, jugo suae damnationis astringit
null
ca5a6c26-39cc-4320-9c76-2d8d8b8ec494
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Ante se vero innumerabiles traxit: quia per quinque millia, et adhuc amplius annorum curricula, quamvis carnales omnes trahere minime potuit, multo tamen plures sunt in tam longo tempore hi, quos ante se innumerabiles rapit, quam omnes, quos in tam brevi tempore rapiendos invenerit. Bene ergo dicitur, post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles: quia et tunc minus tollet, cum omnes tulerit: et nunc amplius diripit, cum corda omnium non invadit. CAP. 97.-- #Quod in novissimis omnes Israelitae per praedicationem Heliae converti debeant.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Sed extremo Israelitae omnes ad fidem, cognita Heliae praedicatione, concurrunt: atque ad ejus protectionem quem fugerant, redeunt: et tunc illud eximium multiplici aggregatione populorum convivium celebratur. CAP. 98.-- #De hoc cur in hac vita saepius bonis male sit, et malis bene.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Cum valde occulta sint divina judicia, cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, malis bene: tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, malis bene, hoc fortasse deprehenditur: quia et boni, si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur: et mali bona, quae pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit, utrum boni idcirco bona accipiant ut provocati ad aliquid melius crescant, an justo latentique judicio hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant. Et utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab aeternis suppliciis corrigendo defendant: an hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennae tormenta perducat. CAP. 99.-- #Quod etiam omnes infideles resurgere debeant ad tormenta, non ad judicium.@# ( #Gregor. in suis Moralibus dicit:@# ) Resurgunt vero etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad judicium. Non enim eorum tunc causa discutitur, qui ad conspectum districti judicis, jam cum damnatione suae infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem judicis in extrema examinatione non audiunt: quia praejudicantur infidelitatis suae tenebris, ejus quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi saltem verba judicis audiunt, qui ejus fidei verba tenuerunt: isti in damnatione sua aeterni judicis nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam nec verbotenus servare maluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt: istis in perditione sua de lege nihil dicitur, quia nihil legis habere conati sunt. CAP. 100.-- #Quod omnes homines resurgere debeant.@# ( #August. dicit:@# ) Omnium hominum erit resurrectio. Si omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors in Adam data, omnibus ejus filiis dominetur: et maneat illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Hanc rationem maxima Patrum turba tradente suscepimus. Verum, quia sunt et alii aeque catholici, et eruditi viri, qui credunt, anima in corpore manente, immutandos ad corruptionem et immortalitatem eos qui in adventu Domini vivi inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem immutatione deponant non mortem, quolibet quis acquiescat modo non haereticus, nisi in conventione haereticus fiat. Sufficit enim in Ecclesiae lege, carnis resurrectionem credere fieri de morte. CAP. 101. #De eadem re.@# ( #Item Aug.@# ) Quod autem dicimus in Symbolo, in adventu Domini vivos et mortuos judicandos, non justos tantum ac peccatores judicari, sicut Diodorus significari putat, sed vivos eos qui in carne inveniendi sunt dicit. Quia ad hoc morituri creduntur, vel immutandi, sicut alii volunt: ut suscitati continuo vel reformati a mortuis, judicentur. CAP. 102.-- #Quod angeli apostatae, et impii homines post tormenta quasi suppliciis expurgati, non justorum societate donentur.@# ( #
null
581a29d2-06ed-4163-8321-f71076897482
latin_170m_raw
null
None
None
None
Item Aug.@# ) Post resurrectionem et judicium, non credamus resurrectionem futuram, quam Origenes delirat, ut daemones vel impii homines, post tormenta quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam qua creati sunt redeant dignitatem, vel injusti justorum societate donentur, eo quod hoc divinae conveniat pietati, ne quid ex rationabilibus pereat creaturis, sed quolibet modo salventur. Sed nos credamus ipsi judici omnium et retributori justo, qui dixit: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam: ut percipiant fructum operum suorum. Et iterum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. CAP. 103.-- #Quod resurrectio fieri debeat in aetate perfectae juventutis, quae profectu non indigeat.@# ( #Ex dictis Isidori.@# ) Inchoatio pacis sanctorum est in hac vita non perfectio. Tunc autem erit plenitudo pacis, dum ad Dei contemplationem, absorpta carnis infirmitate, convaluerint. Resurrectio mortuorum, ut Apostolus ait, in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi futura est: in aetate scilicet juventutis quae profectu non indiget, et absque inclinatione defectus in perfectione ex utraque parte et plena est et robusta. Quamvis nunc filiorum Dei nomine homines fideles vocentur, tamen ex eo quod hanc servitutem corruptionis patiuntur, adhuc jugo servitutis addicti sunt: accepturi plenam filiorum Dei libertatem, dum corruptibile hoc induerit incorruptionem. Nunc Deus per speculum agnoscitur: in futuro autem quisque electus facie ad faciem praesentabitur, ut ipsam speciem contempletur, quam nunc per speculum videre conatur. In hac vita electorum numerum ad dexteram pertinentium, et reproborum qui ad sinistram ituri sunt, Ecclesiam Dei compleri: in fine autem saeculi zizaniam a frumento disjungi. CAP. 104.-- #Quod districtus Judex ad judicium veniens peccatorem videat, ut feriat, non ut salvet.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) In judicium quidem Dominus veniens peccatorem videt ut feriat, sed non videt ut ad largiendam salutis gratiam recognoscat. Culpas examinat: et vitam pereuntium ignorat. CAP. 105.-- #Quod Deus ad judicium veniat ad feriendum videns, et ad salvandum non videns.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Districtus Judex ad judicium veniet, et ad salvandum non videns, ad feriendum videns: quia quem in praesenti vita dispensationis suae miseratione non respicit, respiciendo postmodum per justitiam extinguit. Nunc enim peccator quisque dum non metuit, et vivit, et blasphemat et proficit: quia scilicet misericors Creator quem expectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire; sicut scriptum est: Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. Sed tunc peccator cum respicitur non subsistit: quia cum districtus Judex merita subtiliter inquirit, res ad tormenta non sufficit. Quamvis hoc etiam justorum voci congruit: quorum mens semper sollicita venturo examini intendit. Omne enim quod agunt metuunt, dum caute considerant, ante quantum judicem stabunt. Intuentur potentiam illius magnitudinis, et pensant quanto reatu constricti sunt propriae infirmitatis. Enumerant mala proprii operis, et contra haec exaggerant bona gratiae Conditoris. Considerant prava quam districte judicet, bona opera quam subtiliter penset: et perituros se absque ambiguitate praesciunt, si remota pietate judicentur. Quia hoc ipsum quoque quod juste videmur vivere, culpa est, si vitam nostram cum judicat, hanc apud se divina misericordia non excusat. CAP. 106.-- #Quod in die judicii duo ordines in quatuor dividantur.@# ( #Ex dictis Isidori.@# ) Duae sunt differentiae vel ordines hominum in judicio, hoc est, electorum et reproborum. Qui tamen dividuntur in quatuor. Perfectorum ordo unus est, qui cum Deo judicat, et alius qui judicatur. Utrique tamen cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum pariter in duo: dum hi qui intra Ecclesiam sunt mali, judicandi sunt, et damnandi. Qui vero extra Ecclesiam inveniendi sunt, non sunt judicandi, sed tantum damnandi. Primus igitur eorum ordo qui judicantur, et pereunt, opponitur illi ordini bonorum de quo sunt qui judicantur et regnant. Secundus ordo eorum qui non judicantur, et pereunt, opponitur illi ordini perfectorum qui sunt hi qui non judicantur, et regnant. Tertius ordo eorum qui judicantur et regnant: illi ordini contrarius est de quo sunt qui judicantur et pereunt. Quartus ordo eorum qui non judicantur et
null
e146b01b-3877-4309-ac21-cb47814a3450
latin_170m_raw
null
None
None
None
regnant, opponitur illi contrario ordini qui illi sunt qui non judicantur et pereunt. Gemina punitur sententia impius: dum aut hic pro suis meritis mentis caecitate percutitur ne veritatem videat, aut dum in fine damnabitur ut debitas poenas exsolvat. CAP. 107.-- #Quod liber vitae sit ipsa visio advenientis Judicis: quia quidquid quis fecerit, ipso viso statim intelliget.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Libri aperti sunt, et alius liber apertus est qui est vitae: et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris. Liber namque vitae est ipsa visio advenientis judicis. In quo quasi scriptum est omne mandatum: quia quisquis eum viderit, mox teste conscientia quidquid non fecit intelligit. Libri etiam aperti referuntur: quia justorum tunc vita conspicitur, in quibus mandata coelestia opere impressa cernuntur. Et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris: quia in ostensa vita justorum, quasi in expansione librorum, legunt bonum quod agere ipsi noluerunt: atque eorum qui fecerunt comparatione damnantur. Ne ergo unusquisque tunc videns eos, quod non fecit defleat, nunc in eis quod imitetur, attendat: quod quidam facere non cessant. CAP. 108.-- #De gloria sanctorum post judicium.@# ( #Ex dictis Isidori.@# ) Non faciet in futurum cor miserum justorum compassione damnatorum condolendi affectio, ubi tantum erit sanctorum de Dei contemplatione gaudium, ut tristitiae nullus tribuatur introitus. Sicut comparatus color candidus nigro colori sit pulchrior, ita et sanctorum requies comparata damnationi malorum gloriosior erit. Sicut justitia injustitiae, sic virtus vitio. Crescit ergo sanctorum gloria: dum debita damnantur impii poena. Post resurrectionem sanctis in carne promissa est coelorum ascensio, dicente ad Patrem Christo: Volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum. Si enim membra capitis sumus, et unus in se et in nobis est Christus, utique ubi ipse ascendit, et nos ascensuri sumus. CAP. 109.-- #Quod finito judicio incipiat esse saeculum novum, et terra nova.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Ut ait B. Augustinus, peracto finitoque judicio, tunc esse desinet hoc coelum, et terra: quando incipiet esse coelum novum, et terra nova. Mutatione namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. Unde et Apostolus dicit: Praeterit enim figura hujus mundi. Figura ergo praeterit, non natura. CAP. 110.-- #Contra eos qui dicunt si post factum judicium erit conflagratio mundi, ubi tunc esse potuerint sancti, qui non contingantur flamma incendii.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Hanc quaestionem beatus Augustinus dissolvit. Quaeret, ait, forsitan aliquis, si post factum judicium iste mundus ardebit, antequam pro illo coelum novum et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis ejus, ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere futuros esse eos in superioribus partibus, quo ita non ascendat flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis erunt corpora, ut illic sint ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent immortales atque incorruptibiles facti, sicut vivorum trium corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti illaesa vivere potuerunt. FINIS LIBRI XX. ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic Speculator vocatur. Speculatur enim de providentia et praedestinatione divina, et de adventu Antichristi, de ejus operibus, de resurrectione, de die judicii, de infernalibus poenis, de felicitate perpetuae vitae. CAP. 1.-- #Quod animae humanae inter caeteras creaturas ab initio non sint creatae.@# ( #August. dicit.@# ) Animas hominum non esse dicimus ad initio inter caeteras intellectuales naturas, nec semel creatas, ut Origenes fingit: neque cum corporibus per coitum seminari, sicut Luciferiani et Cyrillus, et aliqui Latinorum praesumentes affirmant, quasi naturae consequentia serviente: sed dicimus corpus tantum per conjugii copulam seminari, Dei vero judicio coagulari in vulva, et fingi, atque formari. Formato jam corpore, animam creari, et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans, et corpore, egrediaturque vivus ex utero, plenus substantia. Creationem vero animae, solum creatorem omnium nosse. CAP. 2.-- #Quod duae animae non sint in uno homine
null
6a8c6760-25b5-469c-a70c-00e1bd4d89de
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut quidam, dicunt sed una tantum.@# ( #August.@# ) Non duas animas esse dicimus in uno homine, sicut quidam Jacob, et alii Syrorum disputatores scribunt, ut una anima sit de qua animetur corpus, et immixta sit sanguini, et altera spiritalis, quae rationem ministret: sed dicimus unam esse eamdemque animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in sua substantia eligat cogitationem quam vult. CAP. 3.-- #Quod solus homo habeat animam substantivam.@# ( #Idem.@# ) Solum hominem credimus habere animam substantivam, ex qua corpus vivit, et rationem suam, et ingenia vivaciter tenet. Neque cum corpore moritur, sicut Arabs asserit, neque post modicum intervallum, sicut Zenon: quia substantialiter vivit. CAP. 4.-- #Ut pecudum animae cum carnis morte finiantur.@# ( #Idem.@# ) Pecudum animae non sunt substantive sed cum ipsa carnis vivacitate nascuntur, et cum carnis morte finiuntur. Et ideo nec ratione reguntur, sicut Plato et Alexander putant: sed ad omnia naturae incitamenta ducuntur. CAP. 5-- #Quod anima humana non cum carne moriatur.@# ( #Idem.@# ) Anima humana non cum carne moritur: quia non carnis, ut superius diximus, semen est, sed formato inventoris Dei judicio corpore, dicimus eam creari, et infundi, ut vivat homo intus in utero, et sic nativitate procedat in mundo. CAP. 6.-- #Quod homo constet duabus substantiis.@# ( #Idem.@# ) Duabus substantiis constat homo, anima tantum et carne. Anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis, id est, visu, auditu, gustu, odoratu et tactu. Quos tamen sensus absque animae societate non movet caro: anima vero et sine carne rationem suam integram tenet. CAP. 7.-- #Quod spiritus non tertius sit in substantia hominis, ut quidam affirmant.@# ( #Idem.@# ) Non est tertius in substantia hominis spiritus ut Dydimus contendit, sed spiritus ipse est anima. Anima vero pro spiritali natura, vel pro eo quod spiret in corpore, spiritus est appellata. Animam vero ex eo vocari quod ad vivificandum animatur et corpus. Tertium vero, qui ab Apostolo cum corpore et anima inducitur spiritus, gratiam sancti Spiritus intelligendum, quam orat Apostolus ut integra perseveret in nobis, nec nostro vitio, aut minuatur, aut fugetur a nobis: quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. CAP. 8.-- #Quod Deus sicut ex nihilo bona facere potuit, ita cum voluit per incarnationis suae mysterium, etiam perdita bona reparavit.@# ( #Greg. in suis Moralibus.@# ) Omnipotens Deus sicut ex nihilo bona facere potuit, ita, cum voluit, per incarnationis suae mysterium etiam perdita bona reparavit. Duas vero ad intelligendum se creaturas fecerat, angelicam videlicet, et humanam. Utramque vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis fregit: sed una tegmen carnis habuit, alia vero nil infirmum de carne gestavit. Angelus namque solummodo spiritus: homo vero, et spiritus, et caro. Misertus ergo creator ut redimeret, illam ad se debuit reducere, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse: et eo altius debuit apostatam angelum repellere, quo cum a persistendi fortitudine corruit, nil infirmum ex carne gestavit. Unde et recte Psalmista cum miserium redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque causam misericordiae expressit, dicens: Et memoratus est quia caro sunt. Ac si diceret: Quo eorum infirma vidit, eo districte culpas punire noluit. CAP. 9.-- #Quod Deus tres vitales spiritus crearet, unum qui carne non tegeretur, alium qui carne tegeretur, sed non cum carne moreretur. Tertium, qui carne legeretur, et cum carne moreretur.@# ( #Ex dialogo Greg.@# ) Habent etiam infideles fidem, sed utinam in Deum. Quam si utique haberent, infideles non essent. Sed hinc in sua perfidia redarguendi sunt, hinc ad fidei gratiam provocandi: quia si de ipso suo visibili corpore credunt quod minime viderunt, cur invisibilia non credunt, quae corporaliter videri non possunt? Nam quia post mortem carnis vivat anima, patet ratio, sed fidei
null
348e81fc-331f-4bbe-a0d0-4a87d74a0b97
latin_170m_raw
null
None
None
None
admixta. Tres quippe vitales spiritus creavit omnipotens Deus. Unum qui carne non tegitur, aliem qui carne tegitur, sed non cum carne moritur. Tertium qui carne tegitur, et cum carne moritur. Spiritus namque est qui carne non tegitur, angelorum: spiritus qui carne tegitur, sed cum carne non moritur, hominum: spiritus qui carne tegitur, et cum carne moritur, jumentorum brutorum omnium animalium. Homo itaque si in medio creatus est, ut esset inferior angelo, superior jumento. Itaque aliquid habet commune cum summo, aliquid commune cum imfimo. Immortalitatem scilicet spiritus cum angelo, mortalitatem vero carnis cum jumento: quousque et ipsam mortalitatem carnis, gloria resurrectionis absorbeat, et inhaerendo spiritui, caro servetur in perpetuum: quia ipse spiritus inhaerendo carni servatur in Deum. Quae tamen caro non in reprobis inter supplicia perfecte deficit: quia semper deficiendo subsistit, ut qui spiritu et carne peccaverunt, semper essentialiter viventes, et carne et spiritu, sine fine moriantur. CAP. 10.-- #Quod homo in prima conditione sua libero arbitrio donatus sit.@# ( #August. dicit in libro de Civitate Dei:@# ) Libertati arbitrii sui commissus est homo statim prima conditione, ut sola vigilantia mentis adnitente, etiam percepta custodia, perseveraret, si vellet, in id quod creatus fuerat. Postquam vero seductione serpentis per Evam cecidit a naturae bono, perdidit pariter vigorem arbitrii, non tamen electionem: ne non esset suum quod emendaret peccatum, nec merito indulgeretur quod arbitrio diluisset. Manet ergo ad salutem arbitrii libertas, id est, rationalis voluntas, sed admonente prius Deo, et invitante ad salutem, ut vel eligat, vel sequatur, vel agat occasionem salutis, hoc est, inspirationem Dei. Ut autem consequatur quod eligit, vel quod sequitur, vel quod occasione agit, Dei esse libere confitemur. Initium ergo salutis nostrae Deo miserante habemus: ut acquiescamus salutiferae inspirationi, nostrae potestatis est: ut adipiscamur quod acquiescendo admonitioni cupimus, divini est muneris. Ut non labamur indempto salutis munere solicitudinis nostrae est, et coelestis pariter adjutorii. Ut labamur, potestatis nostrae est, et ignaviae. CAP. 11.-- #Quod omnes homines, in praevaricatione Adae naturalem possibilitatem perdidissent.@# (Ex decr. Coelestini papae, capite 5.) In praevaricatione Adae, omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit, pronunciante beatae memoriae papa Innocentio, atque dicente in epistola sua ad Carthaginense concilium. Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit, suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi, per sua gratia, relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteriti vitium, sui baptismatis lavacro purgavit. CAP. 12.-- #De eadem re.@# ( #Ex decr. ejusdem.@# ) Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur arbitrio idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data, praedicat, dicens: Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptionis concideret, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis, statim pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventum. CAP. 13.-- #Quod homo sit sic positus in paradiso, si obediens permaneret, quandoque ad coelestem patriam sine carnis morte transiret.@# ( #Greg. in suis Moral. dicit:@# ) Ad hoc in paradiso homo positus fuerat, ut si se ad conditoris sui obedientiam vinculis charitatis astringeret, ad coelestem angelorum patriam, quandoque sine carnis morte transiret. Sic namque immortalis est conditus, ut tamen si peccaret, et mori posset: et sic mortalis est conditus, ut si non peccaret, etiam non mori posset: atque ex merito liberi arbitrii beatitudinem illius regionis attingeret, in qua vel peccare, vel mori non posset. Ubi igitur post redemptionis tempus, carnis morte interposita electi transeunt, illuc procul dubio parentes primi si in conditionis suae statu perstitissent, etiam sine morte corporum transferri potuissent. CAP. 14.-- #Quod
null
61f3ae27-fb0c-4511-8ff5-3492504ceebc
latin_170m_raw
null
None
None
None
nos carnales in hujus exilii caecitate nati, puero in carcere nato, et nutrito comparemur.@# ( #Ex dialogo Greg.@# ) Postquam de paradisi gaudiis culpa exigente pulsus est primus humani generis parens, in hujus exilii atque caecitatis, quam patimur erumnam venit: quia peccato extra semetipsum fusus, jam illa coelestis patriae gaudia, quae prius contemplabatur, videre non potuit. Homo quippe in paradiso assueverat verbis Dei perfrui, et beatorum angelorum spiritibus cordis mundicia, et celsitudine visionis interesse, sed postquam huc cecidit, ab illo, quo implebatur, mentis lumine recessit. Ex cujus videlicet carne nos in hujus exilii caecitate nati, audimus quidem esse coelestem patriam, audimus ejus cives angelos Dei, audimus eorumdem angelorum socios spiritus justorum perfectorum, sed carnales quique: quia illa invisibilia scire non valent per experimentum, dubitant utrum ne sit quod corporalibus oculis non vident. Quae nimirum dubietas primo parenti nostro esse non potuit: quia exclusus a paradisi gaudiis, hoc quod amisit, quoniam vidit, recolebat. Hi autem sentire vel recolere audita non possunt: quia eorum nullum sicut ille saltem de praeterito experimentum tenent. Ac si enim praegnans mulier mittatur in carcerem, ibique puerum pariat, qui natus puer in carcere nutriatur et crescat, cui si fortasse mater quae eum genuit, solem, lunam, stellas, montes et campos, volantes aves, currentes equos nominet, ille vero qui est in carcere natus et nutritus, nihil aliud quam tenebras carceris sciat, et haec quidem esse audiat, sed quia ea per experimentum non novit, veraciter esse diffidat, ita in hac exilii sui caecitate nati homines, dum esse summa et invisibilia audiunt, diffidunt an vera sint: quia sola haec in quibus nati sunt, infima et visibilia noverunt. Unde factum est ut ipse invisibilium et visibilium creator, ad humani generis redemptionem unigenitus patris veniret, et Spiritum sanctum ad corda nostra mitteret, quatenus per eum vivificati crederemus, quae hic scire per experimentum non possumus. Quotquot ergo hunc Spiritum sanctum haereditatis nostrae pignus accepimus: de vita invisibilium non dubitemus. Quisquis autem in hac credulitate adhuc solidus non est, debet procul dubio majorum dictis praebere fidem, eisque jam per Spiritum sanctum invisibilium experimentum habentibus credere: quia stultus puer est si matrem ideo aestimet de luce mentiri, quia ipse nihil aliud quam tenebras carceris agnovit. CAP. 15.-- #Quod nullus per semetipsum bonus fieri possit.@# ( #Ex decre. Coelesti. papae.@# ) Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus. Nunquid nos de eorum post haec rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant deberi quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequantur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt? CAP. 16.-- #De eadem re.@# ( #Ex decret. ejusdem.@# ) Neminem etiam baptismatis gratia renovatum, idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad evincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei, perseverantiam bonae conversationis acceperit. Nam quamvis hominem redimeret a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit. Quotidiana praestat ille remedia. Quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur. CAP. 17.-- #De eadem re.@# ( #Ex decret. ejusdem.@# ) Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit: quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc nos professionem idem doctor instituit. Qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur. Quod ergo, ait, tempus intervenit, quo non ejus egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus causisque, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quicquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Et sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis
null
090485f4-dd7c-4723-a74e-fb76c5a8bfdc
latin_170m_raw
null
None
None
None
hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Et iterum: Gratia Dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus illis omnibus laboravi: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. CAP. 18.-- #Quod gratia divina non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Quod gratia Dei non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur, et lex impleatur, non sicut ait Pelagius facile, quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri. Illud etiam quod intra Carthaginensis synodi decreta constitutum est, quasi proprium apostolicae sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: ut quicunque dixerit gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad remissionem solam peccatorum valere quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non admittantur, anathema sit. Et iterum quarto capitulo: Quisquis dixerit, gratiam Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adjuvare non ad peccandum: quia per ipsum nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum Dei, ut sciamus quid appetere, et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus: Scientia inflat, charitas vero aedificat: valde impium est ut credamus, ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: Qui docet hominem scientiam: ita etiam scriptum est: Charitas ex Deo est. Item quinto capite, ut quisquis dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, licet et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possemus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait: Sine me nihil potestis facere. CAP. 19.-- #Quod praedestinatio Dei ita sit ordinata, ut ea nociva quae praedestinata sunt, electorum precibus solvi queant.@# ( #Gregor. in suo Dialogo dicit:@# ) Obtineri nequaquam possunt quae praedestinata non fuerint: sed ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio, ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant: quatenus postulando mereatur accipere, quod eis omnipotens Deus ante secula disposuit donare. Petrus: Probari mihi apertius velim, si potest praedestinatio praecibus adjuvari. CAP. 20.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex eodem.@# ) Hoc quod ego Petre intuli, concite valet probari. Certe etenim nosti, quia ad Abraham Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen. Cui etiam dixerat Patrem multarum gentium constituite. Cui rursum promisit, dicens: Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris. Ex qua re aperte constat intelligi, quia omnipotens Deus semen Abrahae praedestinaverat per Isaac multiplicare: et tamen scriptum est, deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis, qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Si ergo multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur conjugem sterilem accepit? Sed nimirum constat: quia praedestinatio precibus impletur, quando is in quo Deus multiplicare semen Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit, ut filium habere potuisset. CAP. 21.-- #De Dei praevidentia, simul et providentia.@# ( #August. dicit in lib. de Praedestinatione:@# ) Omne judicium sui secundum naturam, quae sibi subjecta sunt comprehendit. Est autem Deo semper aeternus ac praesentarius status. Scientia quoque ejus omnem temporis supergressa notionem, in suae manet simplicitate praesentiae: infinitaque praeteriti ac futuri spacia complectens, omnia quasi jam gerantur in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praesentiam pensare quis velit, qua cuncta dignoscit: non esse praesentiam quasi futuri, sed scientiam nunquam deficientis instantiae rectius aestimabit. Unde non praevidentia, sed providentia potius dicitur: quod porro
null
5911612b-cfa4-4857-ab0c-6fc9769c0c3e
latin_170m_raw
null
None
None
None
a rebus infimis constituta, quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur dicendum est? Ut necessaria fiant quae divino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae videant? Num enim quae praesentia cernuntur, aliquam eis necessitatem videntis addit intuitus? Minime. Atqui, si est divini humanique praesentis digna collatio, uti homines hoc temporario praesenti quaedam vident: ita ille omnia suo cernit aeterno. Quare haec divina praenotio, naturam rerum proprietatemque non mutat, taliaque apud se praesentia spectat, qualia in tempore olim futura provenient, nec rerum judicia confundit: unoque suo mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie, ventura dignoscit. Sicuti aliquis cum pariter ambulare in terra hominem, et oriri in coelo solem videt, quanquam simul utrumque sit conspectum, tamen discernit, et hoc voluntarium, illud esse necessarium judicat. Ita igitur cuncta despiciens divinus intuitus, qualitatem rerum minime perturbat: apud se quidem praesentium, ad conditionem vero temporis futurarum. Quo fit ut hoc non sit opinio, sed veritate potius nixa cognitio: cum extiturum quid esse cognoscit, quid idem existendi necessitate carere non nesciat. Hic si quis dicat quod eventurum Deus videt, id non evenire non posse, quod autem non potest non evenire, id ex necessitate contingere. Respondebit illi res quidem solidissimae veritatis, sed cui vix aliquis nisi divini speculator accesserit. Firmatur namque idem venturum, cum ad divinam notionem refertur necessarium: cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. Duae sunt etenim necessitates, simplex una, veluti qua necesse est omnes homines esse mortales: altera conditionis, ut si aliquem ambulare quis scit, eum ambulare necesse est. Quod enim quisque novit, id esse aliter ac notum est, nequit. Sed haec minime secum illam simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria facit natura, sed conditionis adjectio. Nulla enim necessitas cogit incedere voluntate gradientem: quamvis cum tum cum graditur, incedere necessarium sit. Eodem igitur modo si quid providentia praesens videt, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem. Atqui Deus ea futura, quae ex arbitrii libertate proveniunt, praesentia contuetur. Haec igitur ad intuitum relata divinum necessaria fiunt per dispositionem divinae notionis: per se vero considerata, ab absoluta naturae suae libertate non desinunt. Fient igitur procul dubio cuncta quae futura Deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio: quae quamvis eveniant existendo, tamen naturam propriam non amittunt qua prius quam fierent, etiam non evenire potuissent. CAP. 22.-- #Quod divina aeternitas, nec fuisse nec futurum esse habeat.@# ( #Greg. in suis Moralibus.@# ) Sed quia beatus Job sancto aeternitatis spiritu impletur, et fuisse vel futurum esse aeternitas non habet, cui nimirum nec praeterita transeunt, nec quae futura sunt veniunt: quia cuncta per praesens videt. CAP. 23.-- #Quod cuncta quae hominibus fiunt, absque omnipotentis occulto consilio non veniant.@# ( #Ex eodem.@# ) Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesciens, ante saecula decrevit, qualiter per saecula disponantur. CAP. 24.-- #De eadem re.@# ( #Ex eodem.@# ) Nec propheta igitur fallax quia tempus mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur: nec dominica statuta convulsa sunt: quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque quod ante secula praefixum fuit, atque spacium vitae quod inopinate foris est aditum, sine augmento praescientiae fuit intus statutum. CAP. 25.-- #Quod Deus singulis dies suos praefigat, ut nec minui, nec augeri possint.@# ( #Ex eodem.@# ) Praefixi dies singulis ab interna Dei praescientia, nec augeri possunt nec minui, nisi contingat ut ita praesciantur, ut aut cum optimis operibus longiores sint, aut cum pessimis breviores, sicut Ezechias augmentum dierum meruit impensione lacrymarum, et sicut de perversis scriptum est, indisciplinatis obviat mors. Sed saepe iniquus quamvis in occulta Dei praescientia longa vitae ejus tempora non sint praedestinata, ipse tamen quia carnaliter vivere appetit, longos animo dies proponit, et quia ad illud tempus pervenire non valet quod exspectat, quasi antequam dies illius impleantur perit. Quod tamen intelligere et aliter possumus
null
a8d07f75-4025-4e3d-9630-ff32c3b060af
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Plerumque enim quosdam cernimus, et perverse agere, et usque ad senectutem ultimam pervenire. Quomodo enim dicitur, antequam dies ejus impleantur, peribit, cum in quibusdam saepe videamus, quia aetate longa jam membra deficiunt, et tamen pravitatem suam eorum desideria exsequi non desistunt? CAP. 26.-- #Quod Deus nostra peccata dissimulet.@# ( #Ex eodem.@# ) Omnipotens Deus quid nobis profuturum esse valeat sciens, dissimulat et audire dolentium vocem, ut augeat utilitatem, ut purgetur vita per poenam, et quietis tranquillitas, quae hic inveniri non valet, alibi quaeratur. CAP. 27.-- #Quod Deus cuncta disponat, et consideret universorum finem.@# ( #Ex eodem.@# ) Tempus ergo posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. Universorum nomine, et electos voluit et reprobos comprehendi. Nam bona faciens et ordinans Deus, mala non faciens, sed ab iniquis facta, ne inordinate veniant ipse disponens, considerat universorum finem, et patienter tolerat omnia, atque intuetur malorum terminum, quo ex malo mutentur ad bonum. Intuetur etiam reproborum finem, quo de malo opere, digni trahantur ad supplicium. Vidit finem persequentis Sauli, vidit finem quasi obsequentis discipuli, quod pro commisso scelere guttur laqueo stringeret, seque et peccantem puniret, et deterius puniendo deciperet. Vidit Ninivitas delinquentes: sed consideravit finem delinquentium, poenitentiam correctorum. Vidit quoque Sodomam delinquentem: sed consideravit finem ardoris luxuriae, ignem gehennae. Vidit Gentilitatis finem, quod possessa iniquitatum tenebris, quandoque fidei luce claresceret. Vidit etiam Judaeae terminum, quod ab ea luce fidei quam tenebat, obduratae perfidiae tenebris caecaretur. CAP. 28.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis Fulgentii.@# ) Fulgentius in libro de praedestinatione ita ait: Neque enim est alia Dei praedestinatio, nisi futurorum operum ejus aeterna praeparatio. Et hic praeparationem praedestinationem nominavit. Proinde sive praeparationem, seu praedestinationem, in sanctorum dictis positum invenerimus, unum idemque significari docemur. CAP. 29.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis Ambro.@# ) His omnibus testimoniis praedestinati ostenduntur, mali ad poenam, sed non praedestinati ad peccatum. Quoniam eorum quae facturus est Deus, praedestinator est. Quae vero nec fecit, nec facturus est, ea non praedestinavit. Quia autem judicaturus est mundum, et impios justo supplicio pro iniquitatibus suis damnaturus, propterea et eos praedestinavit ad poenam, et poenam praedestinavit illis. Ad peccatum autem non eos praedestinavit, quoniam non est Deus auctor iniquitatis. Quoniam sicut justitia ex Deo est, et omne opus bonum ita iniquitas et omne opus pravum ex diabolo. CAP. 30.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis August.@# ) Praedestinationis enim nomine non aliqua voluntatis humanae coactitia necessitas exprimitur. Sed misericors et justa divini operis sempiterna dispositio praedicatur. CAP. 31.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis Isidori.@# ) Quia ergo Deus nulla necessitate compellitur, ut aliquid nolens promittat. Nullius utique adversitatis impeditur obstaculo, quo id quod promisit, aut minus quam vult, aut tardius faciat. Proinde potuit, sicut voluit, praedestinare quosdam ad gloriam, quosdam ad poenam. Sed quos praedestinavit ad gloriam, praedestinavit ad justitiam. Quos autem praedestinavit ad poenam, non praedestinavit ad culpam. Item paulo inferius. In sanctis igitur coronat Deus justitiam, quam eis gratis ipse tribuit, gratis servavit, gratisque perfecit. Iniquos autem condemnavit pro impietate, vel justitia, quam in eis ipse non fecit. In illis enim opera sua glorificat, in istis autem opera non sua condemnat. CAP. 32.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis August.@# ) Fidelibus congruit credere, et fateri Deum bonum, et justum, praescisse quidem peccatores homines: quia nihil eum latere potuit futurorum. Neque enim vel futura essent, si in ejus praesentia non fuissent, non tamen praedestinasse quemlibet ad peccatum. Quod si ad peccatum aliquod Deus hominem praedestinaret, pro peccatis hominem non puniret. Dei enim praedestinatione, aut peccatorum praeparata est pia remissio, aut peccatorum justa punitio. CAP. 33.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis Ambros.@# ) Iniquos itaque, quos praescivit Deus hanc vitam in peccato terminaturos, praesdestinavit supplicio interminabili
null
065d21be-6203-48d3-8a9c-adda5ee18624
latin_170m_raw
null
None
None
None
puniendos. In quo sicut culpanda non est praescientia humanae iniquitatis, ita praedestinatio justissimae laudanda est ultionis, ut agnosceretur, non ab eo praedestinatum hominem ad qualecunque peccatum, quem praedestinavit peccati merito puniendum. Deus itaque omnia hominum opera, sive bona, seu mala praescivit: quia eum latere nihil potuit, sed sola bona praedestinavit, quae se in filiis gratiae facturum esse praescivit. Mala vero futura opera illorum, quos non praedestinavit ad regnum, sed ad interitum, praescivit potentissima deitate, et ordinavit provida bonitate. CAP. 34.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis August.@# ) Dominus ipse suo sermone nos perdocuit, in eo quod a se ostendit paratum non solum regnum, ubi laetentur boni, sed et ignem aeternum, ubi crucientur mali. Bonis etenim dicturus est: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi. Malis autem dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus. Ecce ad quos Dominus iniquos, et impios praedestinavit, id est, ad supplicium justum non ad aliquod opus injustum. Ad poenam, non ad culpam, ad punitionem, non ad transgressionem: ad interitum quem ira justi judicis peccantibus reddidit, non ad interitum, quo in se iram Dei peccantium iniquitas provocavit. Quod beati Apostoli praedicatio manifestat, qui malos quos in aeternum damnaturus est Deus, vasa vocat irae, non culpae. Ait enim: Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, aptata in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae paravit in gloriam. In hac extrema sententia notandum, quod de evangelio sumens testimonium, ait, praedestinatos malos in ignem aeternum, eo quod dicturus est Dominus in judicio non solum bonis, ut percipiant regnum sibi paratum a constitutione mundi, verum quod malis dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus. Ex hoc enim approbat, quod iniquos et impios Dominus praedestinaverit ad supplicium, ex eo quod illis dicturus est: Ite in ignem aeternum. Unde qui volunt dicere, quod poena praedestinata sit injustis, non injusti praedestinati sunt ad poenam, viderint qualiter hujus auctoris dicta intelligant. Cui enim paratur poena, is nimirum praeparatur ad poenam. CAP. 35.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Item Augustinus.@# ) Vasis vero irae nunquam Deus redderet interitum, si non spontaneum inveniretur homo habere peccatum. Quia nec Deus peccanti homini juste inferret iram, si homo ex praedestinatione Dei cecidisset in culpam. CAP. 36.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis Fulgentii.@# ) Sicut enim praescientia neminem compellit ad peccatum, cum utique praescierit singulorum ante saecula externa peccata, ita quoque et praedestinatio ejus neminem compellit ad poenam. Licet et antequam nascatur, aliquis praedestinatus sit, si permansurus est in iniquitate ad paenam. CAP. 37.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis Ambros.@# ) Sicut enim nemo potest imputare Deo quod peccat, ita quoque quod peccatis puniendus sit. Peccat enim propria voluntate delinquens, puniendus est autem justo judicio judicantis, et sicut peccati causa non ex Dei praescientia descendit, quia nullus idcirco peccat: quia Deus eum peccaturum praescierit, sed idcirco quia magis proprie concupiscentiae obedierit, quam praecepto prohibentis Dei a peccato ita quoque nullus idcirco ad poenam vadit: quia hoc in praedestinatione Dei ante fuerat. Ex eo enim quod praescitus est in peccatis permansurus, et sine poenitentiae fructu, vitam praesentem terminaturus, ex eo deputatus est ad poenam. Et sicut causa peccati concupiscentia est, qua magis obeditur voluntati carnis, quam praecepto divino, ita pene deputatio, causa est peccati perpetratio, et postea pro peccato nulla digna satisfactio. CAP. 38.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis Ambros.@# ) Et scriptura dicit: Considera opera Domini: quia nemo potest corrigere quem ille despexerit. CAP. 39.-- #Item de praedestinatione.@# ( #Ex dictis August.@# ) Nemo qui bene credit in Deum, dubitat praescientia illius coelum, terramque contineri, mundumque providentia divina regi. Et sicut nihil latet
null
5176adb7-2d88-4251-8fff-304b3e9ec30d
latin_170m_raw
null
None
None
None
sapientiam ejus, ita dispositio illius universa moderatur et regit. Sic enim nulla est creatura occulta, in conspectu illius. CAP. 40.-- #De creatione angelorum.@# ( #Idem.@# ) In principio creavit Deus coelum et terram, et aquam ex nihilo, et cum aquam ipsam adhuc tenebrae occultarent, et aquam terra absconderet, facti sunt angeli, et omnes coelestes virtutes, ut non esset ociosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spacia bonitatem suam ostenderet: et ita hic visibilis mundus ex his quae creata fuerant, factus est, et ornatus. CAP. 41.-- #Quod nihil sit incorporeum, et invisibile praeter solum Deum.@# ( #Idem.@# ) Nihil incorporeum, et invisibile in natura credendum, nisi solum Deum. Qui ideo incorporeus creditur: quia ubique est, et omnia implet, atque constringit. Ideo invisibilis omnibus creaturis est, quia incorporeus est. CAP. 42.-- #Quod omnis creatura sit corporea.@# ( #Idem.@# ) Creatura omnis corporea, angeli, et omnes coelestes virtutes corporeae, licet non carne subsistant. Ideo autem corporeas esse credimus intellectuales naturas, quoniam localiter circunscribuntur, sicut et anima humana, quae carne clauditur, et daemones qui substantia angelicae naturae sunt. CAP. 43.-- #Quod omnes intellectuales naturae immortales sint.@# ( #Idem.@# ) Immortales esse credimus intellectuales naturas, quae carne carent, nec habent quod cadat, ut resurrectione egeat post ruinam. CAP. 44.-- #Quod apostatae angeli ante ruinam liberum arbitrium haberent.@# ( #Greg. in suis Moralibus.@# ) Unaquaeque enim res quasi tot passibus ad aliud tendit, quot murabilitatis suae motibus subjacet. Sola autem natura incomprehensibilis ab statu suo nescit moveri quae ab eo quod semper idem est, nescit immutari. Nam si angelorum substantia immutabilitatis motu fuisset ab auctore condita, nequaquam a beatitudinis suae arce cecidisset. Mire autem omnipotens Deus naturam summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit: ut et qui permanere nollent, ruerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea jam dignus, quanto et ex arbitrio starent: et eo majoris apud Deum meriti fierent, quo mutabilitatis suae motum, voluntatis statione fixissent. CAP. 45.-- #Cur angelorum spiritus irremissibiliter peccaverunt.@# ( #Ex eisdem.@# ) Angelorum spiritus idcirco irremissibiliter peccaverunt: quia tanto robustius stare poterant, quanto eos carnis amixtio non tenebat. Homo vero idcirco post culpam veniam meruit, quia per carnale corpus aliquid quo semetipso minor esset, accepit. Unde apud respectum judicem argumentum pietatis est haec eadem infirmitas carnis. CAP. 46.-- #Quod angeli custodes hominibus praeponantur.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Quia vero angeli hominibus praesint, per prophetam testatur angelus, dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi. Quod vero angeli a superiorum angelorum potestatibus dispensentur, Zacharias perhibet propheta, qui ait: Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Hierusalem. CAP. 47.-- #Quod singulis hominibus, singuli angeli dentur custodes.@# ( #Ex dictis cujusdam in Vita Patrum.@# ) Abbas Paulus simplex habebat gratiam ut ingredientes in Ecclesiam senes aspiceret: et ex ipsa facie eorum uniuscujusque cogitationes, sive malae essent, seu bonae sentiret. Cum ergo venisset ad Ecclesiam, et ingrederentur senes, vidit eos clara facie, et laeto animo ingredi, et angelos eorum cum gaudio pariter cum ipsis. Unum autem nigrum et nebulosum habentem corpus, et daemones hinc, atque inde trahentes eum, cum admisso freno in naribus, et angelum sanctum ejus de longe sequentem tristem. Beatus ergo Paulus coepit flere amarissime, et pectus suum tundere, sedens ante Ecclesiam propter eum quem talem viderat. Omnes autem alii senes videntes eum sic flentem, coeperunt eum rogare, ut si quid in illis vidisset, cum eis ingrederetur in congregationem. Ille autem noluit ingredi, sed semper flebat propter eum quem sic viderat. Post paululum autem, cum absoluta congregatio discederet, iterum omnium vultus circunspiciebat, si tales egrederentur, quales ingressi sunt. Et vidit illum quem antea viderat nigrum et nebulosum egressum de Ecclesia
null
6755d7a9-f1be-4b6a-999b-c0e1bb9324bd
latin_170m_raw
null
None
None
None
clara facie, et candido corpore, et daemones de longe sequentes eum, sanctum autem angelum ejus prope eum hilarem, et gaudentem super eum nimis. CAP. 48.-- #Quod dextera Dei, sit pars angelorum electa, sinistra autem ejus, pars angelorum reproba.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Quid est ergo quod exercitus coeli a dextris, et sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextera, nec sinistra concluditur, sed dextera Dei angelorum pars electa: sinistra autem Dei, pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant, solummodo boni qui adjuvent, sed etiam alii qui reprobent, id est, non solum qui a culpa redeuntes sublevent, sed etiam qui redire nolentes gravent. Nec quod coeli exercitus, dicitur angelorum pars reproba in eo intelligi posse perhibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de iisdem spiritibus Paulus dicit: Contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Quorum caput enuncians, ait: Secundum principem aeris hujus. A dextra ergo Dei et sinistra angelorum exercitus stat: quia et voluntas electorum spirituum, divinae pietati coneordat, et reproborum sensus suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus optemperat. Unde et mox fallax spiritibus in medium prosiluisse describitur, per quem Ahab rex exigentibus suis meritis decipiatur. Neque enim fas est credere, bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret: Egrediar, et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus. Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat culpa, quandoque nolens caperetur ad poenam occulta justitia, licentia malignis spiritus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Quod ergo illic a dextris atque sinistris Dei, exercitus coeli astitisse describitur, hoc hic inter filios Dei Satan adfuisse perhibetur. Ecce a dextris Dei steterunt angeli, qui nominantur filii Dei, ecce a sinistris stant angeli: quia adfuit inter eos etiam Satan. CAP. 49.-- #Quod immundi spiritus in hoc coeli terraeque medio vagentur.@# ( #Greg. in suis Moral. dicit:@# ) Paulo ante jam diximus, unde et aves coeli nominamus. Et scimus, quod immundi spiritus, qui e coelo aethereo lapsi sunt, in hoc coeli terraeque medio vagantur. Qui tanto magis corda hominum ascendere ad coelestia invident, quanto se a coelestibus per elationis suae immundiciam projectos vident. CAP. 50.-- #De hoc si pax in sublimibus retineatur.@# ( #Ex iisdem.@# ) Sed inter haec libet inquirere, si pax in sublimibus summa retinetur, quid est quod per angelum Danieli dicitur? Ego veni propter sermones tuos, princeps autem regni Persarum restitit mihi, XX et uno diebus, et ecce Michael unus de principibus, primus venit in adjutorium mihi. Et paulo post: Nunc revertar ut praelier adversus principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum adveniens. Quos itaque alios principes gentium nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectui veritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis, quibusque gentibus sint praelata, cum subjectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus contra se venire referuntur. Is nanque angelus qui Danieli loquebatur, captivis Israelitici populi in Perside constitutis praelatus agnoscitur Michael autem eorum, qui ex eadem plebe in Judaea terra remanserant, praepositus invenitur. Unde ab eodem angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. De quo et hoc quod praemisimus, dicit: Et ecce Michael unus de principibus, primus venit in adjutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui captus in alia parte tenebatur. CAP. 51.-- #Quod diaboli voluntas semper sit iniqua, potestas autem ejus nunquam injusta.@# ( #Ex eisdem.@# ) Sciendum vero est quia Satanae voluntas semper iniqua est, sed nunquam potestas injusta: quia a semetipso
null
f4cea8b5-fe60-4d6d-a99b-00f57c938bc2
latin_170m_raw
null
None
None
None
voluntatem habet, sed a Domino potestatem. Quod enim ipse facere inique appetit, hoc Deus fieri non nisi juste permittit. Unde bene in libris Regum dicitur: Spiritus Domini malus irruebat in Saul. Ecce unus idemque spiritus, et Domini appellatur, et malus Domini videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem per desiderium voluntatis injustae. Formidari igitur non debet, qui nihil nisi permissus valet. Sola ergo vis illa timenda est, quae cum hostem saevire permiserit, ei usum justi judicii, et injusta illius voluntas, servit. Paululum vero manum postulat extendi: quia exteriora sunt quae expetit conteri. Neque enim satan facere se aliquid multum putat, nisi cum in anima sauciat, ut ab illa patria feriens revocet. CAP. 52.-- #Quod quatuor modis loquatur Deus ad diabolum, et tribus modis diabolus ad Deum.@# ( #Gregor. in suis Moralibus:@# ) Sciendum vero est, quia sicut hoc loco discimus, IV modis loquitur Deus ad diabolum: tribus modis diabolus ad Deum. Quatuor modis loquitur Deus ad diabolum, et injustas vias ejus arguit, et electorum suorum contra illum justitiam proponit, et tentandam eorum innocentiam ei concedendo permittit, et aliquando cum ne tentare audeat prohibet. Injustas enim vias ejus redarguit, sicut jam dictum est: Unde venis? Electorum suorum contra illum justitiam proponit, sicut ait: Considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram? Tentandam eorum innocentiam ei concedendo permittit, sicut dicit: Ecce universa quae habet, in manu tua sunt. Rursumque eum a tentatione prohibet, cum dicit: Tantum in eum ne extendas manum tuam. Tribus autem modis loquitur diabolus ad Deum, cum vel vias suas insinuat, vel electorum innocentiam fictis criminibus accusat, vel tentandam eamdem innocentiam postulat. Vias quippe suas insinuat, qui ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Electorum innocentiam accusat: quia dicit: Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? Tentandam eamdem innocentiam postulat, cum dicit: Extende manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. CAP. 53.-- #Quod non sit palma victoriae sine labore certaminis.@# ( #Ex dialogo Greg.@# ) Sine labore certaminis, non est palma victoriae. Unde ergo victores, nisi quia contra antiqui hostis insidias decertaverunt? Malignus quippe spiritus cogitationi, locutioni, atque operi nostro semper assistit: si fortasse quid inveniat, unde apud examen aeterni judicis accusator existat. Vis etenim nosse quomodo ad decipiendum semper assistat? Quidam qui nunc nobiscum sunt, rem quam narro testantur. Quod vir vitae venerabilis Stephanus nomine, Valeriae provinciae presbyter fuit, hujus nostri Bonifacii diaconi, atque dispensatoris ecclesiae, cognatione proximus. Qui quadam die de itinere domum regressus, mancipio suo negligenter loquens praecepit dicens: Veni, diabole, discalcia me. Ad cujus vocem mox coeperunt se caligarum corrigiae in summa velocitate dissolvere, ut aperte constaret, quod ei ipse qui nominatus fuit, ad extrahendas caligas, diabolus obedisset. Quod mox ut presbyter vidit, vehementer expavit, magnisque vocibus clamare coepit dicens: Recede miser, recede: non enim tibi, sed mancipio meo locutus sum. Ad cujus vocem protinus recessit, ita ut inventae sint magna jam ex parte dissolutae corrigiae, ex parte remanserint. Qua in re colligi potest antiquus hostis, qui jam praesto est corporalibus factis, quam nimiis insidiis, nostris cogitationibus insistit. CAP. 54.-- #De creatura, et natura, et ministerio angelorum, et de casu apostatarum.@# ( #S. Isidor. in libro officiorum sic loquitur.@# ) Angelorum nomen officii est, non naturae. Nam secundum naturam, spiritus nuncupantur. Quando enim de coelis ad annunciandum hominibus mittuntur: ex ipsa annunciatione angeli nominantur. Natura enim spiritus sunt. Tunc autem angeli vocantur, quando mittuntur. Natura angelorum mutabilis est, sed facit eos incorruptos charitas sempiterna. Gratia dicimus non natura esse incommutabiles angelos. Nam si natura incommutabiles essent, diabolus utique non cecidisset. Mutabilitatem itaque naturae suffragat in illis contemplatio Creatoris. Inde et privatus est apostata angelus, dum fortitudinem suam non a Deo, sed a se voluit custodire. Ante omnem creaturam angeli
null
1c17685f-3964-4ff0-b71f-18c700b99b1b
latin_170m_raw
null
None
None
None
facti sunt, dum dictum est: Fiat lux. De ipsis enim dicit Scriptura: Prior omnium creata est sapientia. Lux enim dicuntur, participando lucis aeternae: sapientiae vero dicuntur, ignitae inhaerendo sapientiae. Et cum sint mutabiles natura, non tamen sinit eos contemplatio mutari divina. Ante omnem creationem mundi, creati sunt angeli, et ante omnem creationem angelorum, diabolus conditus est, sicut scriptum est: Ipse est principium viarum Dei. Unde et ad comparationem angelorum, archangelus appellatus est. Prius enim creatus exstitit ordinis praelatione, non temporis quantitate. Primatum habuisse angelorum diabolum scimus, ex qua fiducia cecidit, ita ut sine reparatione laberetur, cujus praelationis excellentiam propheta his verbis annunciat: Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem illius. Omne lignum paradisi non est assimilatum illi: quoniam speciosiorem fecit eum Deus. Distat conditio angeli a conditione hominis. Homo enim ad Dei similitudinem conditus est. Archangelus vero qui lapsus est, signaculum Dei similitudinis appellatus est, testante Domino per Ezechiel: Tu signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quanto enim subtilior est ejus natura, tanto plenius exstitit ad similitudinem divinae veritatis expressam. Prius de coelo cecidisse diabolum constat, quam homo conderetur. Nam mox ut factus est, in superbiam erupit, et praecipitatus de coelo est. Nam juxta Veritatis testimonium, ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit, quia statim ut factus est, cecidit. Fuit quidem in veritate conditus, sed non stando confestim a veritate est lapsus. Uno superbiae lapsu, dum Deo per tumorem se conferunt, et homo cecidit, et diabolus. Sed homo reversus est ad poenitentiam, dum se inferiorem esse cognoscit. Diabolus vero non solum in hoc contentus, quod se Deo aequalem existimans cecidit, insuper etiam superiorem Deo se dicit, secundum apostoli dicta, qui ait de Antichristo: Qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Diabolus ideo jam non petet veniam: quia non compungitur ad poenitentiam. Membra vero ejus saepe per hypocrisin deprecantur, quod tamen pro mala conscientia adipisci non merentur. Discat humana miseria, quod ea causa citius provocetur Deus praestare veniam, dum infirmo compatitur homini: quia ipse homo traxit ex parte inferiori infirmitatem peccandi, hoc est, ex carne, qua inclusa anima detinetur. Apostatae angeli ideo veniam non habent: quia carnalis fragilitatis nulla infirmitate gravati sunt ut peccarent. Homines autem post peccatum idcirco revertuntur ad veniam, propter quod ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis, ideoque pro infirma carnis conditione, reditus patet homini ad salutem. Sicut et Psalmus dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod terra sumus; et iterum: Memorare, inquit, quae sit mea substantia. Postquam apostatae angeli ceciderunt, reliqui perseverantiam aeternae beatitudinis solidati sunt. Unde et post coeli creationem in principio repetitur: Fiat firmamentum, et vocatum est firmamentum coelum; nimirum ostendens, quod post angelorum ruinam, hi qui permanserunt, firmitatem meruerunt aeternae perseverantiae et beatitudinis, quam antea minus acceperant: post diaboli dejectionem, angelorum sanctorum collatam sanctitatis perseverantiam, et beatitudinem quam minus acceperant; unde oportet cognosci quod malorum iniquitas, sanctorum serviat humilitati: quia unde mali corruunt, inde boni proficiunt. Bonorum angelorum numerus, qui post ruinam angelorum malorum est diminutus, ex numero electorum omnium supplebitur, qui numerus soli Deo est cognitus. Inter angelos distantia potestatum est, et pro graduum dignitate, ministeria eisdem sunt distributa. Aliisque alii praeferuntur tam culmine potestatis, quam scientia virtutis. Subministrant igitur alii aliorum praeceptis, atque obediunt jussis. Unde ad prophetam Zachariam angelus angelum mittit, et quaecunque annuntiare debeat praecipit. Novem esse distinctiones vel ordines angelorum sacrae Scripturae testantur, id est, angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubin, et seraphin. Horum ordinum numerum etiam Ezechiel propheta describit sub totidem nominibus lapidum, cum de primatu apostatae angeli loqueretur: Omnis, inquit, lapis operimentum tuum, sardius, et topazius, et jaspis, chrysolythus, et onyx, et berillus, saphyrus, carbunculus, et smaragdus. Quo numero lapidum, ipsi ordines designati sunt angelorum.
null
2a8de80f-c0ad-4a16-82a8-e9ce57b9765c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quos apostata angelus ante lapsum quasi in vestimento ornamenti sui affixos habuit: ad quorum comparationem dum se clariorem cunctis aspexit, confestim intumuit, et cor suum ad superbiam elevavit. Angeli semper in Deo gaudent, non in se. Malus vero inde est diabolus, quia non quae Dei, sed quae sua sunt requisivit. Nulla autem major iniquitas quam non in Deo, sed in se velle quempiam gloriari. Angeli vero Dei cognoscunt omnia antequam in re fiant: et quae apud homines adhuc futura sunt, angeli jam revelante Deo noverunt. Praevaricatores angeli, etiam sanctitate amissa, non tamen amiserunt vivacem creaturae angelicae sensum. Triplici enim modo praescientiae acumine vigent, id est, subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione superiorum potestatum. Quoties Deus quocunque flagello huic mundo irascitur, ad ministerium vindictae apostatae angeli mittuntur: qui tamen divina potestate coercentur, ne tantum noceant, quantum cupiunt. Boni autem angeli ad ministerium salutis humanae deputati sunt: ut curas administrent mundi, et regant omnia jussu Dei, testante Apostolo: Nonne omnes, inquit, sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Angeli corpora in quibus hominibus apparent in superno aere sumunt, solidamque speciem ex coelesti elemento inducunt, per quam humanis obtutibus manifestius demonstrentur. Singulae gentes praepositos angelos habere creduntur, quod ostenditur testimonio angeli Danieli loquentis: Ego, inquit, veni, ut nunciarem tibi, sed princeps regni Persarum restitit mihi. Et post alia: Non est qui me adjuvet, nisi Michael princeps vester. Item omnes homines angelos habere probantur, loquente Domino in Evangelio: Amen dico vobis: quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Unde et Petrus in Actibus apostolorum, cum pulsarent januam, dixerunt intus apostoli: Non est Petrus, sed Angelus ejus est. Si Deum angeli contuentur, et vident, cur Petrus apostolus dicit: In quem desiderant angeli Dei conspicere? Item si eum non contuentur nec vident, quomodo juxta sententiam Domini: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est? Sed bene utrumque est. Nam veraciter credimus quod Deum angeli, et vident, et videre desiderant: et habent, et habere festinant: et amant, et amare nituntur. Si enim sic videre desiderant ut effectu desiderii non perfruantur, desiderium hoc necessitatem habet, et necessitas ista poenalis est. Sed beatis angelis omnis poena longe est: quia nunquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum, si eos dicimus Dei visione satiari, satietas fastidium habere solet, et scimus illos Dei visionem quam et desiderant, fastidire non posse. Quid ergo est, nisi ut miro modo simul utrumque credamus, quia et desiderant et satiantur? Sed desiderant sine labore, et satiantur sine fastidio. Ne enim sit in desiderio necessitas, desiderantes satiantur. Et iterum: Ne sit satietate fastidium, satiari desiderant. Vident enim angeli faciem Patris per satietatem, sed quia satietas ista fastidium nescit, angeli desiderant in eo prospicere semper. Ubicunque in Scripturis sanctis pro Deo angelus ponitur: non Pater, non Spiritus sanctus, sed pro incarnationis dispensatione solus Filius intelligitur. Ante Dominicae incarnationis adventum, discordia inter angelos et homines fuit. Veniens autem Christus, pacem in se angelis et hominibus fecit. Eo quippe nato, clamaverunt angeli in terra: Pax hominibus bonae voluntatis. Per incarnationem igitur Christi, non solum Deo reconciliatus est homo: verum etiam pax inter angelos et homines reformata est. Discordia igitur ante adventum Christi angelorum et hominum fuisse per id maxime agnoscitur, quod salutati in Veteri Testamento ab hominibus angeli, despiciunt resalutari ab eis. Quod in Novo Testamento a Joanne factum, non solum reverenter angelus suscipit, verum etiam ne faciat interdicit. Ab hoc homo in Veteri Testamento despicitur, nec resalutatur ab angelo, eo quod homo adhuc nondum transisset in Deo. Suscipitur autem homo a Deo, et reverenter salutatur ab angelo. Nam et Mariam angelus legitur salutasse, et Joanni angelum salutanti, ab eodem angelo dicitur: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum. Per quod agnoscitur, per incarnationem Dominicam, pacem hominibus fuisse, et angelis, redditam. CAP. 55.-- #Quod supernorum civium numerus,
null
f58f2c98-7336-4a66-b0d6-31fb607f3770
latin_170m_raw
null
None
None
None
et finitus sit, et infinitus.@# ( #Gregor. in suis Moral.@# ) Supernorum civium numerus et infinitus, et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis, esse nobis innumerabilis demonstretur, quamvis aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt enim illae procul dubio potestates, quae ad quaedam hominibus nuncianda non exeunt. Ministrant vero hi qui ad explenda officia nunciorum veniunt, sed tamen ipsi quoque a contemplatione ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant quam hi qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi definitus, ministrantium vero infinitus ostenditur. Angelicos vero spiritus recte Dei milites dicimus: quia decertare eos contra potestates aerias non ignoramus. Quae tamen certamina non labore, sed imperio peragunt: quia quidquid agendo contra immundos spiritus appetunt, ex adjutorio cuncta regentis possunt. CAP. 56.-- #Quod omnis culpa ante discessum oblationis munere solvatur.@# ( #Ex dialog. Greg.@# ) Sed neque hoc silendum existimo, quod actum in meo monasterio ante hoc triennium reminiscor. Quidam namque monachus, Justus nomine, medicinae arte imbutus fuit, qui mihi in eodem monasterio constituto, sedulo obsequio, atque in assiduis aegritudinibus meis excubare consuevit. Hic itaque languore corporis praeventus, ad extrema deductus est. Cui in ipsa molestia sua frater germanus, nomine Copiosus, serviebat. Qui ipse quoque nunc in hac urbe per eamdem medicinae artem, temporalis vitae stipendia sectatur. Sed praedictus Justus, cum jam se ad extrema pervenisse cognovisset, eidem fratri suo Copioso, quia occultos tres aureos haberet, innotuit. Quod nimirum fratribus non potuit celari, sed subtiliter indagantes, atque illius omnia medicamenta perscrutantes, eosdem tres aureos in medicamine absconsos invenerunt. Quod mox ut mihi nunciatum est, tantum malum de fratre qui nobiscum communiter vixit, aequanimiter ferre non valui: quippe quia ejusdem monasterii semper regula fuit ut cuncti fratres ita communiter viverent, quatenus eis singulis nulla habere propria liceret. Tunc nimio moerore percussus, cogitare coepi, vel quod ad purgationem morientis facerem, vel quod in exemplo viventibus fratribus providerem. Precioso igitur ejusdem monasterii praeposito ad me accito, dixit: Vade, et nullus ex fratribus se ad eum morientem jungat, nec sermonem consolationis ex cujuslibet eorum ore percipiat, sed cum in morte constitutus fratres quaesierit, ei suus frater carnalis dicat: quia pro solidis quos occulte habuit, a cunctis fratribus abominatus sit, ut saltem in morte de culpa mentem amaritudo transverberet, atque a peccato quod perpetravit purget. Cum vero mortuus fuerit, corpus illius cum fratrum corporibus non ponatur, sed quolibet fossam in sterquilinio facite, in eo corpus ejus projicite, ibique super eum tres aureos quos reliquit jactate, simul omnes clamantes, Pecunia tua tecum sit in perditione, et sic eum terra operite. In quibus utrisque rebus unam morienti, alteram vero volui viventibus fratribus prodesse, ut et illum amaritudo mortis a culpa solubilem faceret, et istos avaritiae tanta damnatio misceri in culpa prohiberet. Quod ita factum est. Nam cum idem pervenisset ad mortem, et anxie quaereret se fratribus commendare, nullusque ei ex fratribus applicare et loqui dignaretur, ei carnalis frater, cur ab omnibus esset abominatus, innotuit. Qui protinus de reatu vehementer gemuit, atque in ipsa tristitia e corpore exivit. Qui ita sepultus est, ut dixi. Sed fratres omnes eadem sententia perturbati, coeperunt singuli extrema quaeque, et vilia, et quae eis semper habere regulariter licuerat, ad medium proferre, vehementerque formidabant, ne quid apud se esset, unde reprehendi potuissent. Cum vero post mortem ejus triginta jam essent dies ejus evoluti, coepit animus meus defuncto fratri compati, ejusque cum dolore gravi supplicia pensare, et si quid esset ereptionis ejus in remedium quaerere. Tunc evocato ad me Precioso eodem monasterii nostri praeposito, dixit tristis: Diu est, quod frater ille qui defunctus est in igne cruciatur, debemus ei aliquid charitatis impendere, et eum in quantum possumus, ut eripiatur adjuvare. Vade itaque et ab hodierna die diebus triginta continuis offerre pro eo sacrificium stude, et nullus omnino praetermittatur dies, quo pro absolutione illius salutaris hostia non immoletur. Qui protinus abscessit, et paruit. Nobis autem alia curantibus, atque evolutos dies non numerantibus, idem frater qui defunctus fuit, nocte quadam
null
131e0e04-98dd-4e69-806d-71a79b41d2e3
latin_170m_raw
null
None
None
None
fratri suo germano Copioso per visionem apparuit. Quem ille cum vidisset, inquisivit dicens: Quid est, frater? Quomodo es? Cui ille respondit: Nunc usque male fui, modo jam bene sum: quia hodie communionem recepi. Quod idem Copiosus pergens, protinus fratribus in monasterio indicavit. Fratres vero sollicite computabant dies, et repererant quod ipse dies exstitit, quo pro eo trigesima oblatio fuit impleta. Cumque et Copiosus nesciret, quid pro eo fratres agerent, et fratres ignorassent quod de illo Copiosus vidisset, uno eodemque tempore dum cognovit ille quod isti ignorant, atque isti cognoscebant quod ille vidit, concordantes simul visionem et sacrificium, res aperte claruit, quia frater qui defunctus fuit per salutarem hostiam supplicium evasit. CAP. 57.-- #Quod sacra oblatio post mortem animabus prodesse possit, si non sunt culpae indissolubiles.@# ( #Ex dialog. Gregor.@# ) Si culpae post mortem insolubiles non sunt, multorum solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adjuvare, ita ut hoc nonnunquam ipsae defunctorum animae expetere videantur. Nam praedictus Felix episcopus, a quodam venerabilis vitae presbytero qui usque ante biennium vixit, et in dioecesi Centumcellensis urbis habitavit, atque Ecclesiae beati Joannis, quae in loco, qui Tauriana dicitur, sita est, praeerat, cognovisse se asserit: quod idem presbyter in eo loco in quo aquae calidae vapores nimios faciunt, quoties necessitas corporis exegit, lavari consuevit. Ubi dum die quadam fuisset ingressus, invenit quemdam incognitum virum, ad suum obsequium paratum, qui sibi de pedibus calceamenta abstraheret, vestimenta susciperet, et exeunti a calore sabana praeberet, atque omne ministerium cum magno famulatu perageret. Cumque hoc saepius fecisset, idem presbyter die quadam ad balnea iturus, intra semetipsum cogitans, dixit: Viro illi qui mihi solet tam devotissime ad lavandum obsequi, ingratus apparere non debeo, sed aliquid me necesse est ei pro munere portare. Tunc duas secum oblationum coronas detulit. Qui mox, ut pervenit ad locum, hominem invenit: atque ex more ejus obsequio in omnibus usus est. Lavit itaque, et cum jam vestitus voluisset egredi, hoc quod secum detulit obsequenti sibi viro pro benedictione obtulit, petens ut benigne susciperet quod ei charitatis gratia offerret. Cui ille moerens, afflictusque respondit: Mihi ista quare das, Pater? Iste panis sanctus est, et ego hunc manducare non possum. Me etenim quem vides, aliquando loci hujus dominus fui, sed pro culpis meis hic post mortem deputatus sum. Si autem mihi praestare vis, omnipotenti Deo pro me offer hunc panem, ut pro peccatis meis intervenias: et tunc exauditum te esse cognosce, cum huc ad luendum veneris, et me minime inveneris. In quibus verbis disparuit, et is qui esse homo videbatur, evanescendo innotuit, quia spiritus fuit. Idem vero presbyter, hebdomada continua sese pro eo in lacrymis afflixit, salutarem quotidie hostiam obtulit, et reversus postea ad balneum, eum minime invenit. Qua ex re, quantum prosit animabus immolatio sacrae oblationis ostenditur: quando hanc et ipsi mortuorum spiritus a viventibus petunt, et signa indicant quibus per eam absoluti videantur. CAP. 58.-- #Quod beatius sit quemque liberum hinc exire, quam post mortem libertatem quaerere.@# ( #Gregorius in suo dialogo dicit:@# ) Cunctis ostenditur quia si insolubiles culpae fuerint, ad absolutionem prodesse minime etiam mortuis victima sacrae oblationis possit. Sed sciendum est, quia illis sacra victima mortuis prosit, qui hic vivendo obtinuerint ut eos etiam post mortem bona adjuvent quae hic pro ipsis ab aliis fiunt. Inter haec autem pensandum est, ut tutior via sit, ut bonum quod quisque post mortem sperat agi per alios, agat dum vivit ipse per se. Beatius quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem quaerere. CAP. 59.-- #Quod nullus debeat rogare pro peccato, quod est ad mortem.@# ( #Gregorius in suis Moralibus.@# ) Peccatum quippe usque ad inferos ducitur quod ante finem vitae praesentis per correctionem ac poenitentiam non emendatur. De quo videlicet peccato per Joannem dicitur: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Peccatum namque ad mortem est: quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, ejus venia frustra postulatur
null
7ff75e4c-a622-426e-9897-a80f4b361463
latin_170m_raw
null
None
None
None
. De hoc adhuc subditur: Obliviscatur ejus misericordia. Omnipotentis Dei misericordia oblivisci ejus dicitur, qui omnipotentis Dei justitiam fuerit oblitus. Quisquis eum nunc justum non timet, post invenire non valet misericordem. CAP. 60.-- #Ut omnes animae electorum credendae sint esse in coelo, et iniquorum animae in inferno.@# ( #Ex dialogo Gregorii. Petrus interrogat. Responsio Gregorii.@# ) Inquisitioni meae jam video sufficienter satisfactum, sed hoc est adhuc quod quaestione animum pulsat. Quia cum superius dictum sit esse jam sanctorum animas in coelo, restat procul dubio, ut iniquorum quoque animae esse non nisi in inferno credantur, et quid de hac re habeat veritas ignoro. Nam humana aestimatio non habet, peccatorum animas posse ante judicium cruciari.--Si esse sanctorum animas in coelo sacri eloquii satisfactione credidisti, oportet ut per omnia esse credas iniquorum animas in inferno: quia ex retributione aeternae justitiae, ex qua jam justi gloriantur, necesse est per omnia, ut injusti crucientur. Nam sicut electos beatitudo laetificat, ita credi necesse est quod a die exitus sui ignis reprobos exurat. CAP. 61.-- #Quod sicut finis non est gaudio bonorum, sic finis non est tormentis malorum.@# ( #Ex dialog. Gregorii. Inter. Petr. Gregorii responsio.@# ) Nunquid nam, quaeso te, dicimus eos, qui semel illic mersi fuerint, semper arsuros?--Constat nimis, et incunctanter verum esse: quia sicut finis non est gaudio bonorum, ita finis non est tormentis malorum. Nam cum Veritas dicat: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam: quia verum est quod promisit, falsum proculdubio non erit quod minatus est Deus. CAP. 62.-- #Quod ita non sit, ut quidam affirmant, quod Deus ob hoc minatus sit aeternam poenam peccantibus, ut corrigeret a malis.@# ( #Ex dialog. Gregorii. Petrus interrogat. Gregorii responsio.@# ) Quid si quis dicat, idcirco Deus peccantibus aeternam poenam minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret?--Si falsum est quod minatus est, ut ab injustitia corrigeret, etiam falsa est pollicitus, ut ad justitiam provocaret. Sed quis hoc dicere, vel insanus praesumat? Et si minatus est quod non erat impleturus, dum asserere eum misericordem volumus, fallacem, quod nefas est dicere, praedicare compellimur. CAP. 63.-- #Cur peccata quae cum fine perpetrata sunt, sine fine puniantur.@# ( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Scire velim quomodo justum sit, ut culpa quae cum fine perpetrata est, sine fine puniatur.--Hoc recte diceretur, si districtus judex non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Nam voluissent utique, si potuissent, sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim, quia in peccato vivere semper cupiunt, qui nunquam desinunt peccare, dum vivunt. Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio qui in hac vita nunquam voluerunt carere peccato. CAP. 64.-- #Quod Deus pius sit, et non pascatur cruciatu miserorum, justus autem, et ideo non sedetur in perpetuum ab iniquorum ultione.@# ( #Ex eodem. Petr. int. Greg resp.@# ) Sed nullus justus crudelitate pascitur, et delinquens servus a justo domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur. Ad hoc enim vapulat, ut emendare debeat. Iniqui autem gehennae igni traditi, si ad correctionem nunquam veniant, quo fine semper ardebunt?--Omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur: quia autem justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio deputati, sua quidem iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid ardebunt, scilicet, ut justi omnes, et in Deo videant gaudia quae percipiunt, et in illis respiciant supplicia quae evaserunt, quatenus in aeternum tanto magis divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt quae ejus adjutorio vicerunt. CAP. 65.-- #De hoc, si ante restitutionem corporum animae justorum in coelum recipiantur.@# ( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Placet quod dicis
null
c24369b8-ae3a-49fd-96b8-cc9734f589ed
latin_170m_raw
null
None
None
None
: sed velim nosse, si nunc ante restitutionem corporum in coelum recipi valeant animae justorum.--Hoc namque de omnibus justis fateri non possumus, neque de omnibus negare. Nam sunt quorundam justorum animae, quae a coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur. In quo dilationis damno, quid aliud innuitur, nisi quod perfectae justitiae aliquid minus habuerunt? Et tamen luce clarius constat quia perfectorum justorum animae, mox ut hujus carnis claustra exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur. Quod et ipsa per se Veritas testatur, dicens: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae: quia ubi ipse Redemptor noster est corpore, illuc procul dubio colliguntur et animae justorum. Et Paulus dissolvi desiderat, et cum Christo esse. Qui ergo Christum esse in coelis non dubitat, nec Pauli animam esse in coelo negat. Qui etiam de dissolutione sui corporis, atque habitatione patriae coelestis dicit: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, sed aeternam in coelis. CAP. 66.-- #Quod justi, in die judicii, animarum simul et corporum gloria laetabuntur.@# ( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp@# ) Si igitur nunc in coelo sunt animae justorum, quid est hoc quod in die judicii pro justitiae suae retributione recipiunt?--Hoc in eis nimirum crescit in judicio, quod nunc animarum sola, postmodum vero corporum beatitudine perfruantur, ut in ipsa quoque carne gaudeant, in qua dolores pro Domino cruciatusque pertulerunt. Pro hac quippe geminata eorum gloria scriptum est: In terra sua duplicia possidebunt. Hinc etiam ante resurrectionis diem de sanctorum animabus scriptum est: Datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum, et fratrum eorum. Qui itaque nunc singulas acceperunt, in judicio binas stolas habituri sunt: quia modo animarum res tantummodo agitur, tunc autem animarum simul et corporum gloria laetabuntur. CAP. 67.-- #De hoc, si boni bonos in regno, vel si mali malos in supplicio agnoscant.@# ( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp@# ) Nosse vellem, si boni bonos in regno, vel mali malos in suppliciis agnoscant.--Hujus rei sententia in verbis est dominicis, quam jam superius protulimus, luce clarius demonstrata. In quibus cum dictum esset: Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide: et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat; sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus; subjunctum est, quod Lazarus mortuus portaretur ab angelis in sinum Abrahae, et mortuus dives sepultus est in inferno. Qui elevans oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus, et ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. Cui Abraham dicit: Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Dives autem de seipso jam spem salutis non habens, ad promerandam suorum salutem convertitur, dicens: Rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Quibus verbis aperte declaratur quia et boni bonos, et mali agnoscant malos. Si igitur Abraham Lazarum minime recognosceret, nequaquam ad divitem positum in tormentis de transacta ejus contritione loqueretur, dicens: Quod mala receperit in vita sua. Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam dives in tormentis positus fratrum suorum etiam absentiam meminisset. Quomodo enim praesentes non posset agnoscere, qui etiam pro absentium memoria curavit exorare? Qua in re illud quoque ostenditur, quod nequaquam ipse requisisti: quia et boni malos, et mali cognoscunt bonos. Nam et dives ab Abraham cognoscitur, cum dictum est: Recordare, quia recepisti bona in vita tua: et electus Lazarus a reprobo est divite cognitus, quem mitti precatur ex nomine, dicens: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in
null
77eb2dec-881d-48bc-9a50-eeb30141f83c
latin_170m_raw
null
None
None
None
aquam, ut refrigeret linguam meam. In qua videlicet cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescit, et ut boni amplius gaudeant: quia secum eos laetari conspiciunt, quos amaverunt: et mali dum cum eis torquentur, quos in hoc mundo despecto Deo dilexerunt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit autem in electis quiddam mirabilius: quia non solum eos cognoscunt quos in hoc mundo noverunt, sed velut visos ac cognitos recognoscunt bonos, quos nunquam viderunt. Nam cum antiquos patres in illa aeterna haereditate viderint, eis incogniti per visionem non erunt, quos in opere semper noverunt. Quia enim illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? Nam quidam noster et vitae venerabilis vir, religiosusque vaide et laudabilis, cum ante triennium moreretur, sicut religiosi alii, qui praesentes fuerunt, testati sunt, in hora sui exitus Jonam prophetam, Ezechielem quoque et Danielem coepit aspicere. Quos dum venisse ad se diceret, et depressis luminibus eis reverentiae obsequium praeberet, ex carne eductus est. Qua in re aperte datur intelligi, quae erit in illa incorruptibili vita notitia, si vir iste adhuc in carne corruptibili positus, prophetas sanctos, quos nimirum nunquam vidit, agnovit. Solet autem plerumque contingere, ut egressura anima eos etiam recognoscat cum quibus pro aequalitate culparum, vel etiam praemiorum, in una est mansione deputanda: quod multi in eo exitu vident, qui aut in regno aut in supplicio pares habebuntur. CAP. 68.-- #De hoc, si ignis purgatorius credendus sit, qui post mortem animas a peccatis expurget.@# ( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Discere vellem si post mortem ignis purgatorius esse credendus est.--In Evangelio Dominus dicit: Ambulate, dum lucem habetis. Per prophetam quoque ait: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Quod Paulus apostolus exponens, dixit: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. Salomon quoque ait: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. David quoque ait: Quoniam in saeculum misericordia ejus. Ex quibus nimirum sententiis constat quia qualis hinc quisque egreditur, talis in judicio praesentatur. Sed tamen de quibusdam levibus culpis esse ante judicium purgatorius ignis credendus est, eo quod Veritas dicit: quia si quis in Spiritum sanctum blasphemiam dixerit, nec in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro. In qua sententia datur intelligi, quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse relaxari. Quod enim de uno negatur, consequenter intellectus patet quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut praedixi, hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est: sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris: quae vix sine culpa ab ipsis agitur, qui culpas qualiter declinari debeant sciunt, aut non in gravibus rebus error ignorantiae, quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Nam et cum Paulus dicat Christum esse fundamentum, atque subjungat: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, aurum et argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam, uniuscujusque opus quale sit ignis probabit; si cujus opus arserit detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem; quamvis hoc de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, attamen si quis haec de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est: quia illum dixit posse per ignem salvari, non qui super hoc fundamentum ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est peccata majora, et idcirco duriora, atque jam tunc insolubilia; sed ligna, foenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumit. Hoc tamen sciendum est: quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur. CAP. 69.-- #Quod unus sit gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciet.@# ( #Ex eodem Petr. int. Greg. resp.@# ) Quaeso te, unus esse
null
f181bf5f-f747-470a-97df-04cbc151452a
latin_170m_raw
null
None
None
None
gehennae ignis credendus est, an quanta peccatorum diversitas fuerit, tanta quoque et ipsa aestimanda sunt incendia esse praeparata?--Unus quidem est gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores. Uniuscujusque etenim quantum exigit culpa, tantum illic sentietur poena. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole multi consistunt, nec tamen ejusdem solis ardorem aequaliter sentiunt: quia alius plus aestuat, atque alius minus, ita illic in uno igne non unus est modus incendii: quia quod hic diversitas corporum, hoc illic agit diversitas peccatorum; ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exuret. CAP. 70.-- #Quot genera sint oblationis pro defunctis facienda.@# ( #Ex dictis August.@# ) Quatuor genera sunt oblationis. Pro valde bonis, gratiarum actiones sunt, hoc est, Deo gratias agunt: quia bene vixerunt. Pro non valde bonis, ut plena remissio fiat. Pro non valde malis propitiationes sunt, ut tolerabilior fiat damnatio. Pro valde malis, non adjumenta mortuorum, sed tantum consolationes vivorum sunt. CAP. 71.-- #Cur sanctorum animae pro inimicis suis non orent, quando eos in igne aeterno ardere prospexerint.@# ( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis quos tunc ardere viderint, non orabunt?--Quibus utique dictum est: Pro inimicis vestris orate. Orant pro inimicis suis eo tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis suis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus: Ut det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem? Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab iniquitate commutari? Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc etiam causa est, ut non oretur pro diabolo, angelisque ejus aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est ut non orent sancti homines, pro hominibus in fidelibus impiisque defunctis: nisi quia de eis quos utique deputatos aeterno supplicio jam noverint, ante illum judicis justi conspectu orationis suae meritum cassari refugiunt? Quod si nunc quoque viventes justi, mortuis et damnatis injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua carne sese perpeti etiam ipsi noverint: quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando ab omni vitae corruptione exuti, ipsi jam justitiae vicinius atque arctius inhaerebunt? Sic quippe eorum mentes, per hoc quod justissimo Judici inhaerent, jus districtionis absorbet, ut omnino eis non libeat, quidquid ab illius aeternae regulae subtilitate discordat. CAP. 72.-- #Quod duobus modis vita dicatur, duobus etiam mors intelligatur.@# ( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Non est jam quod responderi debeat apertae rationi. sed haec nunc quaestio mentem movet, quomodo anima immortalis dicitur, dum constat quod in perpetuo igne moriatur.--Quia duobus modis vita dicitur, duobus etiam modis mors debet intelligi. Aliud est namque quod in Deo vivimus, aliud vero quod in hoc quod conditi vel creati sumus, id est, aliud beate vivere, et aliud essentialiter. Anima itaque, et mortalis esse intelligitur, et immortalis. Mortalis quippe, quia beate vivere amittit; immortalis autem, quia essentialiter vivere nunquam desinit: et naturae suae vitam perdere non valet, nec cum in perpetua fuerit morte damnata. Illic enim posita beate esse perdet: et esse non perdet. Ex qua re semper cogitur ut et mortem sine morte, et defunctum sine defuncto et finem sine fine patiatur. CAP. 73.-- #Quod electi seu reprobi ad loca communia deducantur in tormentis.@# ( #Ex eodem. Petr. int.@# ). Quod vero sive electi seu reprobi, quorum communis causa in opere fuerit, ad loca etiam communia deducantur, Veritatis nobis verba satisfacerent, etiam si exempla deessent. Ipsa quippe Veritas propter electos in Evangelio dicit: In domo Patris mei multae mansiones sunt. Si enim dispar in illa beatitudine aeterna retributio non esset, una potius mansio quam multae essent. Multae ergo mansiones sunt, in quibus et distincti bonorum ordines propter meritorum consortium
null
ef4839ee-8355-45ae-ac19-29820ba7ca69
latin_170m_raw
null
None
None
None
communiter laetentur; et tamen unum denarium omnes laborantes accipiunt, qui multis mansionibus distinguitur: quia et una est beatitudo quam illic percipiunt, et dispar retributionis qualitas quam per opera diversa consequuntur. Quae nimirum Veritas judicii sui diem denuntians ait, Tunc dicam messoribus: Colligite zizania, et ligate ea fasciculis ad comburendum. Messores quippe angeli sunt; zizania in fasciculis ad comburendum ligant, cum pares comparibus in tormentis similibus sociant, ut superbi cum superbis, luxuriosi cum luxuriosis, avari cum avaris, fallaces cum fallacibus, invidi cum invidis, infideles cum infidelibus, ardeant. Cum ergo similes in culpa, ad tormenta similia adducantur, qui eos locis poenalibus angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad comburendum ligant. CAP. 74.-- #De hoc quod in domo Dei multae mansiones sint.@# ( #Greg. in suis Moral. dicit:@# ) In Evangelio Veritas dicit: In domo Patris mansiones multae sunt. Sed in eisdem multis mansionibus erit aliquo modo ipsa retributionum diversitas concors: quia tanta vis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, hoc se accepisse in alio exsultet. Unde et non aeque laborantes in vinea, aeque cuncti denarium sortiuntur. Et quidem apud Patrem mansiones multae sunt, et tamen eumdem denarium dispares laboratores accipiunt: quia una cunctis erit beatitudo laetitiae, quamvis non una sit omnibus sublimitas vitae. CAP. 75.-- #Quod illum quem semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius ad veniam non reducat.@# ( #Greg. in suis Moral. dicit:@# ) Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendit. Nubes quippe ad altiora suspenditur, sed densata vento impellitur ut currat, calore solis dissipatur ut evanescat. Sic nimirum corda sunt hominum, quae per acceptae rationis ingenium ad alta emigrant: impulsa autem maligni spiritus flatu, pravis desideriorum suorum motibus huc illucque pertrahuntur. Sed districta respectu superni judicis quasi solis calore liquefiunt, et semel locis poenalibus tradita, ad operationis usum ultra non redeunt. Vir igitur sanctus elationis cursum defectumque humani generis exprimens dicit: Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendit. Ac si aperte loqueretur dicens: In altum currendo deficit, qui superbiendo ad interitum tendit. Quem si semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius ad veniam non reducit. CAP. 76.-- #Quod Deus dicatur zelans, dicatur iratus, dicatur poenitens, dicatur misericors, dicatur praescius.@# ( #Greg. in suis Moral. dicit:@# ) Deus ergo quomodo zelans est, qui in custodienda castitate nostra nullo mentis cruciatu tangitur? Quomodo irascitur, qui in ulciscendis vitiis nostris nulla perturbatione animi commovetur? Quomodo est poenitens, qui id quod semel fecerit, se fecisse nequaquam dolet? Quomodo habet misericordiam, qui cor miserum non habet? Quomodo est praescius, dum nulla nisi quae futura sint praesciantur? Et scimus quia Deo nihil futurum est, ante cujus oculos praeterita nulla sunt, praesentia non transeunt, futura non veniunt. Quippe quia quod nobis fuit, et erit, in ejus prospectu praesto est: et omne quod praesens est sciri potest, potius quam praesciri. Et tamen dicitur zelans, dicitur iratus, dicitur poenitens, dicitur misericors, dicitur praescius: ut quia castitatem animae uniuscujusque custodit, humano modo zelans vocetur, quamvis mentis cruciatu non tangitur; et quia culpas percutit, dicitur irasci, quamvis nulla animi turbatione moveatur; et quia ipse immutabilis, id quod voluerit mutat, poenitere dicitur, quamvis rem mutet, consilium non mutet. Et cum miseriae nostrae subvenit, misericors vocatur, quamvis miseris subvenit, et cor miserum nunquam facit. Et quia ea quae nobis futura sunt videt, quae tantum ipsi semper praesto sunt, praescius dicitur: quamvis nequaquam futurum praevideat, quod praesens videt. CAP. 77.-- #Cur Deus suos electos sic permittat mori, ut non in vita illorum ostendat cujus sanctitatis sint.@# ( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Quid est hoc, quaeso te, quod omnipotens Deus sic permittit mori, quos tamen post mortem cujus sanctitatis fuerint non compatitur celari. Cum scriptum sit: Justus quacunque morte praeventus fuerit, justitia ejus non auferetur ab
null
c36963e8-d7da-441c-871d-f826d0b011b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
eo?--Electi qui procul dubio ad perpetuam vitam tendunt, quid eis obest si ad modicum dure moriantur? Et est fortasse nonnunquam eorum culpa, licet minima, quae in eadem debeat morte resecari. Unde fit ut reprobi quidem potestatem contra viventes accipiant, sed illis morientibus hoc in eis gravius vindicetur, quod contra bonos potestatem suae crudelitatis acceperunt: sicut idem carnifex qui eumdem venerabilem diaconem viventem ferire permissus est, gaudere super mortuum permissus non est. Quod sacra quoque testantur eloquia. Nam vir Dei contra Samariam missus, quia per inobedientiam in itinere comedit, hunc in eodem itinere leo occidit. Sed statim illic scriptum est: Quia stetit leo juxta asinum, et non comedit de cadavere. Ex qua re ostenditur, quod peccatum inobedientiae in ipsa morte fuit laxatum, quia idem leo qui viventem praesumpsit occidere, contingere non praesumpsit occisum. Qui enim occidendi ausum habuit, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit: quia is qui culpabilis in vita fuit, punita inobedientia, erat jam justus ex morte. Leo ergo qui prius peccatoris vitam necavit, custodivit postmodum cadaver justi. CAP. 78.-- #Quod miseris mors fiat sine morte.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine defunctu: quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defunctus nescit. Quia igitur, et mors perimit et non extinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat, flamma comburit, sed nequaquam tenebras decutit. CAP. 79.-- #Quod in inferno peccatoribus ad consolationem ignis non luceat, sed ut magis torqueat.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Quamvis illic ignis et ad consolationem non lucet, attamen ut magis torqueat, ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt: quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverunt, ipsorum quoque eos interitus in augmento suae damnationis affligat. CAP. 80.-- #De eadem re.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Sicut ergo electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit: ita e diverso gehennae flamma reprobis, et nequaquam lucet ad consolationis gratiam, et tamen lucet ad poenam: ut damnatorum oculis supplicium, et nulla charitate candeat, et ad doloris cumulum qualiter cruciantur ostendat. Quid hic mirum, si gehennae ignem credimus habere supplicium, simul obscuritatis et luminis? quod experimento novimus: quia et nunc dura flamma, lucet obscura. Tunc edax flamma comburit, quos nunc carnalis delectatio polluit. Tunc infinite patens inferni baratrum devorat, quos nunc inanis elatio exaltat. Atque qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi persuasoris expleverunt, tunc cum suo duce reprobi ad tormenta perveniunt: et quamvis angelorum atque hominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat, quos unus in crimine reatus ligat. CAP. 81.-- #Quod humana anima ita immortalis sit, ut et mori possit et non possit.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Quia ergo nostrae immortalitatis hoc tempus non ita ut male sit, sed ita perit ut non sit, quaerendum est quid sit, quod non ut ita non sit, sed ita perire optatur ut male sit. Humana enim anima seu angelicus spiritus ita immortalis est, ut mori possit: ita mortalis, ut mori non possit. Nam beate vivere, sive per vitium, seu per supplicium perdit: essentialiter autem vivere, neque per vitium, neque per supplicium amittit. A qualitate enim vivendi deficit, sed omnimodum subsistendi interitum nec moriens sentit. Ut ergo breviter dixerim, et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis. CAP. 82.-- #Quod corporeus sit ignis gehennae, et non indigeat alia materia, nisi reproborum cruciatu.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Miro valde modo, paucis verbis expressus est ignis gehennae. Ignis namque corporeus, ut esse valeat ignis, corporeis indiget fomentis. Qui cum necesse est ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur, nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis cum sit corporeus, et in se missos reprobos
null
c3244d6f-bf19-4bb1-8c22-ba75d2f7335a
latin_170m_raw
null
None
None
None
corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur: sed creatus semel durat inextinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret. Bene ergo de hoc iniquo dicitur: Devorabit eum ignis qui non succenditur: quia Omnipotentis justitia, futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit: qui in poena reproborum esse semel incipiet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiet. Sciendum vero est, quod omnes reprobi, quia et in anima simul et carne peccaverunt, illic in anima et carne pariter cruciantur. CAP. 83.-- #Cur anima in corpore manens, et egrediens videri non possit.@# Quid mirum, Petre, si egredientem animam non vidisti, quam et manentem in corpore non vides? Nunquidnam modo cum mecum loqueris, quia videre in me non vales animam meam, idcirco me esse exanimem credis? Natura quippe animae invisibilis est, atque ita ex corpore invisibiliter egreditur sicut in corpore invisibiliter manet. Petrus: Sed vitam animae in corpore manentis pensare possum ex ipsis motibus corporis: quia nisi corpori anima adesset, ejusdem membra corporis moveri non possent. Vita vero animae post carnem in quibus motibus quibusve operibus sit, non video: ut ex rebus visibilibus esse colligam, quod videre non possum. CAP. 84.-- #Ut nullus dubitare debeat, ea esse invisibilia, quae Deo invisibili subministrant.@# ( #Ex dialog. Greg.@# ) Sicut vis animae vivificat et movet corpus, sic vis divina implet quae creavit omnia. Et alia inspirando vivificat, aliis vero tribuit ut vivant, aliis hoc solummodo praestat ut sint. Quia verum esse non dubitas, creantem, et regentem, implentem, et circumplectentem, transcendentem, et sustinentem, incircumscriptum, atque invisibilem Deum: ita dubitare non debes, hunc invisibilia obsequia habere. Debent quippe ea quae ministrant ad ejus similitudinem tendere cui ministrant, ut quae invisibili serviunt, esse invisibilia non dubitentur. Haec autem quae esse credimus, nisi sanctos angelos, et spiritus justorum? Sicut ergo motum considerans corporis, vitam animae in corpore manentis perpendis animo: ita vitam animae exeuntis a corpore perpendere debes a summo: quia potest invisibiliter vivere, quam oportet in obsequio invisibilis manere. Petrus: Recte totum dicitur: sed mens refugit credere, quod corporeis oculis non valet videre. CAP. 85.-- #Quod nulla visibilia videri vel cognosci possunt nisi per invisibilia.@# ( #Ex dialog. Greg.@# ) Cum Paulus dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum argumentum non apparentium: hoc veraciter dicitur credi, quod non valet videri. Nam credi jam non potest quod videri potest. Ut tamen te breviter reducam ad te: nulla visibilia nisi per invisibilia videntur. Ecce enim cuncta corporea oculus tui corporis aspicit, nec tamen ipse corporeus oculus aliquid videret corporeum, nisi hunc res incorporea ad videndum acueret. Nam tolle mentem quae non videtur, et incassum patet oculus qui videbat. Subtrahe animam corpori, remanent procul dubio oculi in corpore aperti. Si igitur per se videbant, cur discedente anima nil vident? Hinc ergo intellige: quia ipsa quoque visibilia, non nisi per invisibilia videntur. Ponamus quoque ante oculos mentis, domum aedificare, immensas moles levare, pendere magnas in machinis columnas: quis, quaeso te, hoc opus operatur? Corpus visibile quod illas moles manibus trahit: an invisibilis anima quae vivificat corpus? Tolle enim quod non videtur in corpore: et mox immobilia remanent cuncta quae moveri videbantur visibilia corpora metallorum. Qua in re pensandum est, quia in hoc quoque mundo visibili, nihil nisi per creaturam invisibilem disponi potest. Nam sicut omnipotens Deus aspirando vel implendo ea quae ratione subsistunt, ut vivificat et movet invisibilia: ita ipsa quoque invisibilia, implendo movent atque sensim vivificant carnalia corpora quae videntur. Petrus: Istis, fateor, allegationibus libenter victus, prope nulla jam esse haec visibilia compellor existimare, qui prius in me infirmantium personas suscipiens, de invisibilibus dubitabam. Itaque placent cuncta quae dicis: sed tamen sicut vitam animae in corpore manentis ex motu corporis agnosco: ita vitam animae post corpus, apertis quibusdam rebus attestantibus, agnoscere cupio. CAP. 86.-- #Quod incorporeus spiritus, in inferno a corporeo igne affligatur.@# ( #
null
b2aadd7a-a9a7-48f3-8691-b51871e0e6da
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ex dialog. Gregorii.@# ) Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem cum incorporeus sit spiritus, etiam corporeo igne teneatur? Petrus: In vivente quolibet idcirco incorporeus spiritus tenetur in corpore, quia vivificat corpus. CAP. 87.-- #Quod incorporeus spiritus vivificare possit, et tibi teneri ubi a corporeo cruciatur igne.@# ( #Ex dialog. Gregorii.@# ) Si incorporeus spiritus, Petre, in hoc teneri potest quod vivificat, quare non poenaliter et ibi teneatur ubi mortificatur? Teneri autem per ignem spiritum hominis dicimus: ut in tormento ignis sit videndo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur quo videt: et quia concremari se aspicit, crematur. Sicque fit ut res incorporea incorpoream exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis trahitur: ut per ignem corporeum mens incorporea, etiam incorporea flamma crucietur. Quamvis colligere dictis evangelicis possumus: quia incendium animarum non solum videndo, sed etiam experiendo patitur. Veritatis etenim voce, dives mortuus in inferno dicitur sepultus. Cujus anima quia in igne teneatur, insinuat vox divitis, qui Abraham deprecatur dicens: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Dum ergo divitem peccatorem damnatum Veritas in ignibus perhibet, quis jam sapiens reproborum animas teneri ignibus negat? Petrus: Ecce ratione et testimonio ad credulitatem flectitur animus: sed dimissus iterum ad rigorem redit. Quomodo enim res incorporea a re corperea teneri atque affligi possit, ignoro. CAP. 88.-- #De apostatis spiritibus, quod incorporei credendi sint.@# ( #Ex dialog. Gregorii.@# ) Dic, quaeso te, apostatas spiritus a coelesti gloria dejectos, corporeos an incorporeos esse suspicaris? Petrus: Quis sane sapiens esse spiritus corporeos dixerit? CAP. 89.-- #Quod gehennae ignis corporeus esse credendus sit.@# ( #Ex dialogo Gregorii.@# ) Gehennae ignem esse corporeum an incorporeum fateris? Petrus: Ignem gehennae corporeum esse non ambigo, in quo corpora certum est cruciari. CAP. 90.-- #De hoc quod scribitur: Deum nemo vidit unquam, et qualiter illud intelligendum sit.@# ( #Gregorius in suis Moral. dicit:@# ) Deum nemo vidit unquam. Rursumque cum Testamenti Veteris patres intueor, multos horum teste ipsa sacrae lectionis historia Deum vidisse cognosco. Vidit quippe Jacob Dominum, et ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Vidit Moses Dominum, de quo scriptum est: Loquebatur Dominus ad Mosen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Vidit Job Dominum qui dicit: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Vidit Esaias Dominum qui ait: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum. Vidit Micheas Dominum qui dicit: Vidi Dominum sedentem super solium suum: et omnem exercitum coeli astantem ei a dextris, et a sinistris. Quid est ergo quod tot Testamenti Veteris patres Deum se vidisse testati sunt, et tamen de hac sapientia quae Deus est dicitur: Abscondita est ab oculis omnium viventium, et Joannes ait: Deum nemo vidit unquam; nisi hoc quod patenter datur intelligi, quia quamdiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest: ut anima gratia spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim ejus essentiae non pertingat? Hinc est enim quod Jacob qui Deum se vidisse testatur, hic non nisi angelum vidit. Hinc est quod Moses qui cum Deo facie ad faciem loquitur, sicut loqui solet homo ad amicum suum, inter ipsa verba suae locutionis dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te. Certe enim si Deus non erat, cum quo loquebatur: Ostende mihi Deum diceret, et non, Ostende teipsum. Si autem Deus erat, cum quo loquebatur facie ad faciem, cur repetebat videre quem videbat? Sed ex hac ejus petitione colligitur, quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere, quem jam coeperat per quasdam imagines videre, et sic superna essentia mentis ejus oculis adesset, quatenus ei ad aeternitatis visionem nulla imago
null
f8ab5474-5488-46ae-bcc4-cc00725209ff
latin_170m_raw
null
None
None
None
creata temporaliter interesset. Et viderunt ergo Patres Testamenti Veteris Dominum, et tamen, juxta Joannis vocem: Deum nemo vidit unquam; et juxta beati Job sententiam, sapientia quae Deus est, abscondita est ab oculis omnium viventium, quia in hac mortali carne consistentibus et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potest per incircumscriptum lumen aeternitatis. Sin vero a quibusdam non potest in hac adhuc mortali carne consistentibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri potest. CAP. 91.-- #De duplici poena damnatorum.@# ( #Ex dictis Isidori.@# ) Duplex damnatorum poena est in gehenna. Quorum et mentem urit tristitia, et corpus flamma: juxta vicissitudinem, ut quod mente tractaverunt, quod perficerent corpore, simul et animo puniantur et corpore. Ignem gehennae ad aliquid lumen habere, ad aliquid non habere. Hoc est habere lumen ad damnationem, ut videant impii unde doleant, et non habere ad consolationem, ne videant unde gaudeant. Apta sit comparatio camino trium puerorum ad exemplum ignis gehennae. Nam sicut ille ignis non arsit ad trium puerorum supplicium, et arsit ad comburenda ligamina vinculorum: ita ignis gehennae, et lucebit miseris ad augmentum poenarum, ut videant unde doleant, et non lucebit ad consolationem, ne videant unde gaudeant. Inter hujus vitae et futurae infelicitatis miseriam, multa discretio est. Illic enim et miseria est propter cruciationem dolorum, et tenebrae propter lucis aversionem. Quorum unum in hac vita, id est, miseria est, aliud non est. In inferno autem utrumque. CAP. 92.-- #De poenis impiorum.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Sicut fasciculi lignorum ad combustionem similibus colligantur, ita in judicii die similis culpae rei suis similibus jungentur, ut ex aequo poena constringat quasi in fasciculum, quos actio similes fecit in malum. Sicut unusquisque sanctus in futuro judicio pro quantitate virtutum glorificabitur, ita et unusquisque impius pro quantitate facinorum condemnabitur. Nec deerit in supplicio futurus damnationis ordo. Sed juxta qualitatem criminum discretio erit poenarum, propheta firmante: De charorum quoque suorum suppliciis, additur etiam poena defunctis. Sicut apud inferos diviti sermo praedicat evangelicus: sic pro augendo Judae supplicio, dicit etiam Psalmus: Commoti moveantur filii ejus, et mendicent. Impii ex hoc durius in judicio puniendi sunt mentis dolore, ex quo visuri sunt justos gloriae beatitudinem meruisse. Cunctis videntibus est praecipitandus diabolus, quando sub aspectu omnium bonorum angelorum hominum, cum eis qui de patre ejus erant, igne aeterno mittendus est, dum sublatus fuerit diabolus ut damnetur: multi electi qui in corpore sunt inveniendi, Domino ad judicium veniente, metu concutiendi sunt, videntes tali sententia impium esse punitum; quo terrore purgandi sunt, quia si quid eis ex corpore adhuc peccati remanserit, metu ipso quod diabolum damnari conspiciunt, purgabuntur. Hinc est quod ait Job: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et exterriti purgabuntur. Multos posse perire ex eis in die judicii, qui nunc electi esse videntur et sancti, docet Propheta: Vocavit Dominus judicium ad ignem, et devorabit abyssum multam, et comedet partem domus. Pars quippe domus devorabitur, quia illos etiam infernus absorbebit, qui nunc se in praeceptis coelestibus gloriantur. De quibus et Dominus dicit: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? in nomine tuo daemonia ejecimus? virtutes multas fecimus? Tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem, nescio qui estis. CAP. 93.-- #De Antichristo.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Omnis qui secundum professionis suae normam, aut non vivit, aut aliter docet, Antichristus est. Plerique autem sunt qui Antichristi tempora non visuri sunt, et tamen in membris Antichristi inveniendi sunt. Antequam veniat Antichristus, multa membra ejus praecesserunt, et pravae actionis merito caput proprium praevenerunt, secundum Apostoli sententiam, qui jam iniquitatis mysterium operari illum affirmat, etiam antequam reveletur. Magnitudo signorum faciet sub Antichristo, ut electi, si fieri potest, in errorem mittantur. Sed si electi, quomodo sunt in errorem mittendi? Ergo ibunt in errorem titubationis ad modicum pro multitudine prodigiorum: non tamen dejiciendi sunt ab stabilitate
null
99511268-9011-43a6-af7a-96c64473508f
latin_170m_raw
null
None
None
None
sua, terrorum impulsu, atque signorum. Unde et ideo ponitur, si fieri potest: quia electi perire non possunt, sed cito resipiscentes cordis errorem religione coercebunt: scientes praedictum a Domino esse, ut dum hoc fecerint adversarii, non conturbentur sancti. Jam mira facturus est prodigia et signa, dum venerit Antichristus: ut etiam electis quoddam cordis gignatur scrupulum, quod tam cito exsuperet in illis ratio, pro qua scient in deceptione reproborum, et electorum probatione eadem fieri signa, in quo tempore per patientiam gloriosi erunt sancti, non per miracula, sicut sancti martyres fuerunt priores: illi enim et persecutores sustinuerunt, et facientes prodigia. Proinde et durius bellum sustinebunt: quia non solum contra persequentes, sed etiam contra miraculis coruscantes dimicaturi sunt. Gravius sub Antichristi temporibus contra Ecclesiam deserviet Synagoga, quam in ipso adventu Salvatoris Christianos esset persecuta. Dum in martyres diabolus jam exercuerit magnam crudelitatem etiam ligatus, crudelior tamen erit sub Antichristi temporibus, quando etiam erit solvendus. Nam si tanta ligatus facere potuit, quanta solutus faciet? Quanto propinquius finem mundi diabolus videt, tanto crudelius persecutiones exercet. Ut quia se continuo damnandum conspicit, socios sibi multiplicet, cum quibus gehennae ignis addicatur. Quanto breve tempus videt diabolus sibi restare, ut damnetur, tanto in magna persecutionis ira movetur, divina justitia permittente, ut glorificentur justi, sordidentur iniqui: et ut diabolo durior crescat damnationis sententia. CAP. 94.-- #Quod ante diem judicii, etiam electi casuri sint in adventu Antichristi.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. Tanta enim tunc contra justos iniquitate effrenabitur, ut etiam electorum corda non parvo pavore feriantur. Unde scriptum est: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quod videlicet dicitur, non quia electi casuri sint, sed magnis terroribus trepidaturi. Tunc vero contra eum certamen justitiae, et novissimi electi habere narrantur, et primi: quia scilicet et hi qui in fine mundi electi reperiuntur, in morte prosternendi sunt, ut illi etiam qui a prioribus mundi partibus processerunt, Enoch scilicet et Helias, ad medium revocantur et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Hujus vires in tanta potestate laxatas novissimi obstupescunt, et primi metuunt: quia licet juxta hoc quod spiritu superbiae sublevatur, omnem temporalem ejus potestatem despiciant, juxta hoc tamen quod ipsi adhuc in carne mortali sunt, in qua cruciari temporaliter possunt, ipsa quae fortiter tolerant, supplicia perhorrescunt, ita ut in eis uno eodemque tempore, et constantia ex virtute sit, et pavor ex carne. Quia et si electi sunt, ut tormentis vinci nequeant, per hoc tamen quod homines sunt, et ipsa metuunt tormenta qui vincunt. CAP. 95.-- #De Antichristo.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Videt enim quod in fine mundi Satan hominem ingrediens, quem sacra Scriptura Antichristum appellat, tanta elatione extollitur, tanta virtute principatus, tantis signis et prodigiis in sanctitatis ostensione se elevat, ut argui ab hominibus ejus facta non valeant: quia cum potestate terroris adjunguntur etiam signa ostensae sanctitatis. Et ait: Quis arguit coram eo viam ejus? Quis videlicet hominum illum increpare audeat, cujus visum ferre pertimescit? Sed tamen ejus viam non solum Helias et Enoch, qui in ejus exprobratione ad medium perducuntur, sed etiam omnes electi arguunt, dum contemnunt, dum virtute mentis ejus malitiae resistunt. CAP. 96. #Item de Antichristo.@# ( #Gregor. in suis Moralibus dicit:@# ) Hoc loco homo humana sapiens dicitur, sed cum plus sint omnes, quam innumerabiles, quaerendum nobis est, cur ante se innumerabiles, et post se omnes trahere dicatur, nisi quod antiquus hostis reprobum tunc hominem ingressus, cunctos quos carnales invenerit, sub suae jugum ditionis rapit, qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles quidem, non tamen omnes carnales trahit. Quia quotidie carnali opere ad vitam multi revocantur, atque ad statum justitiae, alii per brevem, alii vero per longam poenitentiam redeunt: et nunc innumerabiles rapit, cum falsitatis suae stupenda hominibus signa non exhibet: cum vero coram carnalium oculis miranda eis prodigia fecerit, post se tunc
null
797b5fd4-d13d-48d0-b492-7cfaade473d4
latin_170m_raw
null
None
None
None
non innumerabiles, sed omnes trahit: quia qui bonis praesentibus delectantur, potestati illius se absque retractione subjiciunt. Sed, sicut praefati sumus, quia plus est omnem hominem quam innumerabiles trahere, cur prius dicitur, quia omnem trahit, et post in augmento innumerabiles subjiciuntur? Ratio namque expetit ut prius quod minus est, et post in augmento quod majus est, diceretur. Sed sciendum quia in hoc loco plus fuit innumerabiles dixisse, quam omnes. Post se enim omnem hominem trahit; quia in tribus annis et dimidio, omnes quos in studiis vitae carnalis invenerit, jugo suae damnationis astringit. Ante se vero innumerabiles traxit: quia per quinque millia, et adhuc amplius annorum curricula, quamvis carnales omnes trahere minime potuit, multo tamen plures sunt in tam longo tempore hi, quos ante se innumerabiles rapit, quam omnes, quos in tam brevi tempore rapiendos invenerit. Bene ergo dicitur, post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles: quia et tunc minus tollet, cum omnes tulerit: et nunc amplius diripit, cum corda omnium non invadit. CAP. 97.-- #Quod in novissimis omnes Israelitae per praedicationem Heliae converti debeant.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Sed extremo Israelitae omnes ad fidem, cognita Heliae praedicatione, concurrunt: atque ad ejus protectionem quem fugerant, redeunt: et tunc illud eximium multiplici aggregatione populorum convivium celebratur. CAP. 98.-- #De hoc cur in hac vita saepius bonis male sit, et malis bene.@# ( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Cum valde occulta sint divina judicia, cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, malis bene: tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, malis bene, hoc fortasse deprehenditur: quia et boni, si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur: et mali bona, quae pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit, utrum boni idcirco bona accipiant ut provocati ad aliquid melius crescant, an justo latentique judicio hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant. Et utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab aeternis suppliciis corrigendo defendant: an hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennae tormenta perducat. CAP. 99.-- #Quod etiam omnes infideles resurgere debeant ad tormenta, non ad judicium.@# ( #Gregor. in suis Moralibus dicit:@# ) Resurgunt vero etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad judicium. Non enim eorum tunc causa discutitur, qui ad conspectum districti judicis, jam cum damnatione suae infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem judicis in extrema examinatione non audiunt: quia praejudicantur infidelitatis suae tenebris, ejus quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi saltem verba judicis audiunt, qui ejus fidei verba tenuerunt: isti in damnatione sua aeterni judicis nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam nec verbotenus servare maluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt: istis in perditione sua de lege nihil dicitur, quia nihil legis habere conati sunt. CAP. 100.-- #Quod omnes homines resurgere debeant.@# ( #August. dicit:@# ) Omnium hominum erit resurrectio. Si omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors in Adam data, omnibus ejus filiis dominetur: et maneat illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Hanc rationem maxima Patrum turba tradente suscepimus. Verum, quia sunt et alii aeque catholici, et eruditi viri, qui credunt, anima in corpore manente, immutandos ad corruptionem et immortalitatem eos qui in adventu Domini vivi inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem immutatione deponant non mortem, quolibet quis acquiescat modo non haereticus, nisi in conventione haereticus fiat. Sufficit enim in
null
1e36b2ea-a9ce-4515-992b-604016881e7e
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ecclesiae lege, carnis resurrectionem credere fieri de morte. CAP. 101. #De eadem re.@# ( #Item Aug.@# ) Quod autem dicimus in Symbolo, in adventu Domini vivos et mortuos judicandos, non justos tantum ac peccatores judicari, sicut Diodorus significari putat, sed vivos eos qui in carne inveniendi sunt dicit. Quia ad hoc morituri creduntur, vel immutandi, sicut alii volunt: ut suscitati continuo vel reformati a mortuis, judicentur. CAP. 102.-- #Quod angeli apostatae, et impii homines post tormenta quasi suppliciis expurgati, non justorum societate donentur.@# ( #Item Aug.@# ) Post resurrectionem et judicium, non credamus resurrectionem futuram, quam Origenes delirat, ut daemones vel impii homines, post tormenta quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam qua creati sunt redeant dignitatem, vel injusti justorum societate donentur, eo quod hoc divinae conveniat pietati, ne quid ex rationabilibus pereat creaturis, sed quolibet modo salventur. Sed nos credamus ipsi judici omnium et retributori justo, qui dixit: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam: ut percipiant fructum operum suorum. Et iterum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. CAP. 103.-- #Quod resurrectio fieri debeat in aetate perfectae juventutis, quae profectu non indigeat.@# ( #Ex dictis Isidori.@# ) Inchoatio pacis sanctorum est in hac vita non perfectio. Tunc autem erit plenitudo pacis, dum ad Dei contemplationem, absorpta carnis infirmitate, convaluerint. Resurrectio mortuorum, ut Apostolus ait, in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi futura est: in aetate scilicet juventutis quae profectu non indiget, et absque inclinatione defectus in perfectione ex utraque parte et plena est et robusta. Quamvis nunc filiorum Dei nomine homines fideles vocentur, tamen ex eo quod hanc servitutem corruptionis patiuntur, adhuc jugo servitutis addicti sunt: accepturi plenam filiorum Dei libertatem, dum corruptibile hoc induerit incorruptionem. Nunc Deus per speculum agnoscitur: in futuro autem quisque electus facie ad faciem praesentabitur, ut ipsam speciem contempletur, quam nunc per speculum videre conatur. In hac vita electorum numerum ad dexteram pertinentium, et reproborum qui ad sinistram ituri sunt, Ecclesiam Dei compleri: in fine autem saeculi zizaniam a frumento disjungi. CAP. 104.-- #Quod districtus Judex ad judicium veniens peccatorem videat, ut feriat, non ut salvet.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) In judicium quidem Dominus veniens peccatorem videt ut feriat, sed non videt ut ad largiendam salutis gratiam recognoscat. Culpas examinat: et vitam pereuntium ignorat. CAP. 105.-- #Quod Deus ad judicium veniat ad feriendum videns, et ad salvandum non videns.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Districtus Judex ad judicium veniet, et ad salvandum non videns, ad feriendum videns: quia quem in praesenti vita dispensationis suae miseratione non respicit, respiciendo postmodum per justitiam extinguit. Nunc enim peccator quisque dum non metuit, et vivit, et blasphemat et proficit: quia scilicet misericors Creator quem expectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire; sicut scriptum est: Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. Sed tunc peccator cum respicitur non subsistit: quia cum districtus Judex merita subtiliter inquirit, res ad tormenta non sufficit. Quamvis hoc etiam justorum voci congruit: quorum mens semper sollicita venturo examini intendit. Omne enim quod agunt metuunt, dum caute considerant, ante quantum judicem stabunt. Intuentur potentiam illius magnitudinis, et pensant quanto reatu constricti sunt propriae infirmitatis. Enumerant mala proprii operis, et contra haec exaggerant bona gratiae Conditoris. Considerant prava quam districte judicet, bona opera quam subtiliter penset: et perituros se absque ambiguitate praesciunt, si remota pietate judicentur. Quia hoc ipsum quoque quod juste videmur vivere, culpa est, si vitam nostram cum judicat, hanc apud se divina misericordia non excusat. CAP. 106.-- #Quod in die judicii duo ordines in quatuor dividantur.@# ( #Ex dictis Isidori.@# ) Duae sunt differentiae vel ordines hominum in judicio, hoc est, electorum et reproborum. Qui tamen dividuntur in quatuor. Perfectorum ordo unus est, qui cum Deo judicat, et alius qui judicatur. Utrique tamen cum Christo regnabunt.
null
3ce89940-82f6-4dfa-81ea-32d024d2f0aa
latin_170m_raw
null
None
None
None
Similiter ordo reproborum pariter in duo: dum hi qui intra Ecclesiam sunt mali, judicandi sunt, et damnandi. Qui vero extra Ecclesiam inveniendi sunt, non sunt judicandi, sed tantum damnandi. Primus igitur eorum ordo qui judicantur, et pereunt, opponitur illi ordini bonorum de quo sunt qui judicantur et regnant. Secundus ordo eorum qui non judicantur, et pereunt, opponitur illi ordini perfectorum qui sunt hi qui non judicantur, et regnant. Tertius ordo eorum qui judicantur et regnant: illi ordini contrarius est de quo sunt qui judicantur et pereunt. Quartus ordo eorum qui non judicantur et regnant, opponitur illi contrario ordini qui illi sunt qui non judicantur et pereunt. Gemina punitur sententia impius: dum aut hic pro suis meritis mentis caecitate percutitur ne veritatem videat, aut dum in fine damnabitur ut debitas poenas exsolvat. CAP. 107.-- #Quod liber vitae sit ipsa visio advenientis Judicis: quia quidquid quis fecerit, ipso viso statim intelliget.@# ( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Libri aperti sunt, et alius liber apertus est qui est vitae: et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris. Liber namque vitae est ipsa visio advenientis judicis. In quo quasi scriptum est omne mandatum: quia quisquis eum viderit, mox teste conscientia quidquid non fecit intelligit. Libri etiam aperti referuntur: quia justorum tunc vita conspicitur, in quibus mandata coelestia opere impressa cernuntur. Et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris: quia in ostensa vita justorum, quasi in expansione librorum, legunt bonum quod agere ipsi noluerunt: atque eorum qui fecerunt comparatione damnantur. Ne ergo unusquisque tunc videns eos, quod non fecit defleat, nunc in eis quod imitetur, attendat: quod quidam facere non cessant. CAP. 108.-- #De gloria sanctorum post judicium.@# ( #Ex dictis Isidori.@# ) Non faciet in futurum cor miserum justorum compassione damnatorum condolendi affectio, ubi tantum erit sanctorum de Dei contemplatione gaudium, ut tristitiae nullus tribuatur introitus. Sicut comparatus color candidus nigro colori sit pulchrior, ita et sanctorum requies comparata damnationi malorum gloriosior erit. Sicut justitia injustitiae, sic virtus vitio. Crescit ergo sanctorum gloria: dum debita damnantur impii poena. Post resurrectionem sanctis in carne promissa est coelorum ascensio, dicente ad Patrem Christo: Volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum. Si enim membra capitis sumus, et unus in se et in nobis est Christus, utique ubi ipse ascendit, et nos ascensuri sumus. CAP. 109.-- #Quod finito judicio incipiat esse saeculum novum, et terra nova.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Ut ait B. Augustinus, peracto finitoque judicio, tunc esse desinet hoc coelum, et terra: quando incipiet esse coelum novum, et terra nova. Mutatione namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. Unde et Apostolus dicit: Praeterit enim figura hujus mundi. Figura ergo praeterit, non natura. CAP. 110.-- #Contra eos qui dicunt si post factum judicium erit conflagratio mundi, ubi tunc esse potuerint sancti, qui non contingantur flamma incendii.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Hanc quaestionem beatus Augustinus dissolvit. Quaeret, ait, forsitan aliquis, si post factum judicium iste mundus ardebit, antequam pro illo coelum novum et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis ejus, ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere futuros esse eos in superioribus partibus, quo ita non ascendat flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis erunt corpora, ut illic sint ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent immortales atque incorruptibiles facti, sicut vivorum trium corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti illaesa vivere potuerunt. FINIS LIBRI XX.
null
5f1be49a-2b6b-4d21-b6ea-cc602b2a8f25
latin_170m_raw
null
None
None
None
Acta In Dei nomine, ego Aribo Moguntinae sedis archiepiscopus, quamvis indignus, cum caeteris confratribus nostris, et coepiscopis, Burchardo Wormaciensi, Werenhario Argentino, Brunone Augustensi, Ebethardo Babenbergensi, Meginhardo Wircenburgensi, synodum in Salegunstat condiximus. Anno Dominicae incarnat. MXXIII, indict. V, II Idus August. anno autem domini Henrici secundi regnantis XXI, imperii vero VI, quatenus cum communi confratrum praedictorum concilio atque consultu, multimoda divinorum officiorum atque synodalium legum componeretur dissensio, et disparilitas nostrarum singularium consuetudinum, honesta consensione redigeretur in unum. Ideoque propter illas lamentabiles dissensiones, communi decreto concilii, haec capitula sancita sunt. CAP. 1.-- #De abstinentia carnis, et sanguinis in subscriptis temporibus.@# ( #In concilio in Salegunstat habito.@# ) Ut XIV dies omnes Christiani ante festivitatem S. Joannis Baptistae in abstinentia sint carnis et sanguinis, nisi infirmitate impediente, aut alicujus festi solemnitate quae in illo episcopio celebris habetur intercedente. Et ante Nat. Domini similiter. Et in vigilia Epiphaniae. Et in omnium vigiliis apostolorum. Et in vigilia assumptionis sanctae Mariae, et in vigilia sancti Laurentii, necnon etiam in vigilia omnium sanctorum adjicientes praedictis vigiliis unam horam refectionis, excepta infirmitate, et nisi aliquis sit, qui proprio voto majori abstinentia uti velit. CAP. 2.-- #De custodiendo jejunio IV temporum.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) De incerto autem jejunio IV temporum hanc certitudinem statuimus, ut si Kalen. Mar. in IV feria, sive antea evenerint, eadem hebdomada jejunium celebretur. Si autem Kalen. Mar. in V feriam aut VI aut Sabbatum distenduntur, in sequentem hebdomadam jejunium differatur. Simili quoque modo si Kal. Junii in IV feriam, aut antea evenerint, in subsequente hebdomada jejunium celebretur. Et si in V feriam aut VI aut Sabbatum contigerit, jejunium in III hebdomadam reservetur; et hoc sciendum est, quod si quando jejunium mensis Junii in vigilia Pentecostes secundum praedictam regulam evenerit, non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solemni Pentecostes, et tunc propter solemnitatem Spiritus sancti, diacones dalmaticis induantur, et #Alleluia@# cantetur, et #Flectamus genua@# non dicatur. Eodem modo de Septembris jejunio constitutum est, ut si Kal. Sept. in IV feria evenerit, aut antea, jejunium in III hebdomada celebretur: et si in V aut VI aut Sabbato contigerit, in IV hebdomada jejunandum erit. In Decembr. illud observandum erit, ut proximo Sabbato ante vigiliam natalis Domini celebretur jejunium: quia si vigilia in Sabbato evenerit, simul vigilia et jejunium celebrare non convenit. CAP. 3.-- #Quibus temporibus legitima connubia prohibenda sint.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) De legitimis autem conjugiis ita visum est, quod nullus Christianus uxorem ducere debeat ab adventu Domini, usque in octavas Epiphaniae, et a LXX usque in octavas Paschae, nec in supra notatis quatuordecim diebus ante festivitatem sancti Joannis Baptistae, neque in praedictis jejuniorum diebus, sive in omnium solemnium dierum praecedentibus noctibus. CAP. 4.-- #Ut presbyter qui post galli cantum bibat, nisi necessitas cogat, sequenti die missam celebrare non audeat.@# ( #Ex eodem.@# ) Decretum est etiam in eodem concilio, ut presbyter aliquis qui post galli cantum aestivis noctibus bibens, proximo die missam non celebret, hyemantibus similiter, nisi necessitas cogat. CAP. 5.-- #Ut presbyter non amplius quam tres Missas in die celebret.@# ( #Item ex eodem@# ) Item decretum est, ut unusquisque presbyter in die non amplius quam tres Missas celebrare praesumat. CAP. 6.-- #Ut nemo corporale ad extinguendum incendium in ignem projiciat.@# ( #Ex eodem.@# ) Conquestum est etiam in sancto concilio de quibusdam stultissimis presbyteris, ut quando incendium videant, corporale Dominico corpore consecratum, ad extinguendum incendium temeraria praesumptione in ignem projiciant. Ideoque decretum est sub anathematis interdictione, ne ulterius fiat. CAP. 7.-- #De hoc, si duo inculpati fuerint in adulterio, et unus negat, alter profitetur, quid inde faciendum sit.@# ( #Ex eodem.@# ) Interrogatum est, si duo in adulterio inculpati fierent, et unus profiteretur, et alter negaret, quid inde agendum esset. Decretum est etiam a
null
d656e8b8-139a-4931-bed1-6b23fa0f9dee
latin_170m_raw
null
None
None
None
sancto concilio, ut ille qui negaverit, probabili judicio se expurget, et qui professus fuerit, digne poenitentiam agat. CAP. 8.-- #Ut nemo gladium in Ecclesiam portet.@# ( #Ex eodem.@# ) Decretum est etiam in eodem concilio, ut nemo gladium in Ecclesiam portet, regali tantum excepto. CAP. 9.-- #Ne mala colloquia in ecclesia, aut in atrio ecclesiae fiant.@# ( #Ex eodem.@# ) Statuit etiam sancta synodus, ut mala consuetudo quae apud omnes pene jam inolevit, omnino prohibeatur, hoc est, quod colloquia sua in atrio alicujus ecclesiae constituunt habenda, et tunc ea in ipsa maxima exercent ecclesia, ubi orationes et divina tantum fieri aequuum est officia. CAP. 10.-- #De Evangelio, In principio erat verbum, et missis peculiaribus, ne fiant non suis temporibus.@# ( #Ex eodem.@# ) Quidam etiam laicorum, et maxime matronae, habent in consuetudine, ut per singulos dies Evangelium: In principio erat Verbum, et missas peculiares, hoc est, de sancta Trinitate, aut de sancto Michaele [dicant], et ideo sancitum est in eodem concilio, ut hoc ulterius non fiat, nisi suo tempore, et nisi aliquis fidelium audire velit pro reverentia sanctae Trinitatis, non pro aliqua divinatione: et si voluerint ut sibi missae cantentur, de eodem die audiant missas, vel pro salute vivorum, aut pro defunctis. CAP. 11.-- #De computatione consanguinitatis.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) Quidam etiam generationem consanguinitatis ita volunt numerare, ut frater et soror sint primi. Hoc autem statuit sancta synodus sicut etiam ab antiquis Patribus decretum est, ut ita non essent, sed ut nepos, et neptis, id est, filius fratris, ac filia sororis primi habeantur. CAP. 12.-- #Aedificia laicorum in atrio Ecclesiae non ponatur.@# ( #Ex eodem.@# ) Statutum est etiam ut aedificia laicorum, quae ecclesiis adjuncta sunt, auferantur, et nulla in atrio ecclesiae ponantur nisi tantum presbyterorum. CAP. 13.-- #Ut nullus laicus presbytero Ecclesiam suam commendet sine licentia episcopi sui.@# ( #Ex eodem.@# ) Item decretum est, ut nullus laicorum alicui presbytero suam commendet Ecclesiam, praeter consensum episcopi, sed eum prius mittat suo episcopo, vel ejus vicario, ut probetur si scientia, aetate, et moribus talis sit, ut sibi populus Dei commendetur. CAP. 14.-- #Si duo de adulterio accusati fuerint, quid inde faciendum sit.@# ( #Ex eodem.@# ) Statuit quoque sancta synodus, si duo de adulterio accusati fuerint, et ambo negaverint, et orant sibi concedi, ut alterum illorum utrosque divino purget judicio, si unum in hoc deciderit, ut ambo rei habeantur. CAP. 15.-- #Ut bannitum jejunium ab omnibus diligentissime observetur.@# ( #Ex eodem.@# ) Decretum est etiam, ut omnes bannitum jejunium, in quocunque episcopio celebratur, diligentissime observent, et si quis illarum VIII interdictarum rerum aliquam redimere voluerit, unum pauperem prout sua facultas erit, eadem die reficiat. CAP. 16.-- #De illis qui Romam ituri sunt.@# Decrevit quoque sancta synodus, ut nullus Romam eat, nisi cum licentia sui episcopi, vel ejus vicarii. CAP. 17.-- #Ut carina non dividatur poenitenti.@# Et illud sub anathemate praeceptum est, ut nullus presbyterorum cuiquam poenitenti carinam dividere praesumat, si infirmitas non intervenerit. CAP. 18.-- #De illis qui poenitentiam a sacerdotibus accipere nolunt.@# Quia multi tanta mentis suae falluntur stultitia, ut in aliquo capitali crimine inculpati, poenitentiam a sacerdotibus suis accipere nolunt, in hoc maxime confisi ut Romam euntibus apostolicus omnia sibi dimittat peccata: sancto visum est concilio, ut talis indulgentia illis non prosit, sed prius juxta modum delicti poenitentiam sibi datam a suis sacerdotibus adimpleant, et tunc Romam ire si velint, ab episcopo proprio licentiam, et litteras ad apostolicum ex iisdem rebus deferendas accipiant. CAP. 19.-- #Ut omnis poenitens dum carinam suam jejunat, de loco ad locum non migret.@# Decretum est etiam in eodem concilio, ut omnis poenitens dum carinam suam jejunat, de loco in locum non migret, sed ibi permaneat ubi suam acceperit poenitentiam
null
9b46d839-4107-4dd9-9b08-6fd33ee4a221
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut proprius sacerdos sibi praebeat testimonium: si autem sibi propter hostiles insidias jejunare non poterit, suus sacerdos cum confratrum suorum alicui, ubi pacifice possit jejunare, diligentissime commendet. CAP. 20.-- #Ut nullus presbyter quemquam poenitentem in ecclesiam introducat.@# In eodem quoque concilio decretum est ut nullus presbyterorum quemquam nisi jussu episcopi ecclesiam introducere praesumat, cui pro aliquo delicto illam ingredi non liceat. Acta In Dei nomine, ego Aribo Moguntinae sedis archiepiscopus, quamvis indignus, cum caeteris confratribus nostris, et coepiscopis, Burchardo Wormaciensi, Werenhario Argentino, Brunone Augustensi, Ebethardo Babenbergensi, Meginhardo Wircenburgensi, synodum in Salegunstat condiximus. Anno Dominicae incarnat. MXXIII, indict. V, II Idus August. anno autem domini Henrici secundi regnantis XXI, imperii vero VI, quatenus cum communi confratrum praedictorum concilio atque consultu, multimoda divinorum officiorum atque synodalium legum componeretur dissensio, et disparilitas nostrarum singularium consuetudinum, honesta consensione redigeretur in unum. Ideoque propter illas lamentabiles dissensiones, communi decreto concilii, haec capitula sancita sunt. CAP. 1.-- #De abstinentia carnis, et sanguinis in subscriptis temporibus.@# ( #In concilio in Salegunstat habito.@# ) Ut XIV dies omnes Christiani ante festivitatem S. Joannis Baptistae in abstinentia sint carnis et sanguinis, nisi infirmitate impediente, aut alicujus festi solemnitate quae in illo episcopio celebris habetur intercedente. Et ante Nat. Domini similiter. Et in vigilia Epiphaniae. Et in omnium vigiliis apostolorum. Et in vigilia assumptionis sanctae Mariae, et in vigilia sancti Laurentii, necnon etiam in vigilia omnium sanctorum adjicientes praedictis vigiliis unam horam refectionis, excepta infirmitate, et nisi aliquis sit, qui proprio voto majori abstinentia uti velit. CAP. 2.-- #De custodiendo jejunio IV temporum.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) De incerto autem jejunio IV temporum hanc certitudinem statuimus, ut si Kalen. Mar. in IV feria, sive antea evenerint, eadem hebdomada jejunium celebretur. Si autem Kalen. Mar. in V feriam aut VI aut Sabbatum distenduntur, in sequentem hebdomadam jejunium differatur. Simili quoque modo si Kal. Junii in IV feriam, aut antea evenerint, in subsequente hebdomada jejunium celebretur. Et si in V feriam aut VI aut Sabbatum contigerit, jejunium in III hebdomadam reservetur; et hoc sciendum est, quod si quando jejunium mensis Junii in vigilia Pentecostes secundum praedictam regulam evenerit, non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solemni Pentecostes, et tunc propter solemnitatem Spiritus sancti, diacones dalmaticis induantur, et #Alleluia@# cantetur, et #Flectamus genua@# non dicatur. Eodem modo de Septembris jejunio constitutum est, ut si Kal. Sept. in IV feria evenerit, aut antea, jejunium in III hebdomada celebretur: et si in V aut VI aut Sabbato contigerit, in IV hebdomada jejunandum erit. In Decembr. illud observandum erit, ut proximo Sabbato ante vigiliam natalis Domini celebretur jejunium: quia si vigilia in Sabbato evenerit, simul vigilia et jejunium celebrare non convenit. CAP. 3.-- #Quibus temporibus legitima connubia prohibenda sint.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) De legitimis autem conjugiis ita visum est, quod nullus Christianus uxorem ducere debeat ab adventu Domini, usque in octavas Epiphaniae, et a LXX usque in octavas Paschae, nec in supra notatis quatuordecim diebus ante festivitatem sancti Joannis Baptistae, neque in praedictis jejuniorum diebus, sive in omnium solemnium dierum praecedentibus noctibus. CAP. 4.-- #Ut presbyter qui post galli cantum bibat, nisi necessitas cogat, sequenti die missam celebrare non audeat.@# ( #Ex eodem.@# ) Decretum est etiam in eodem concilio, ut presbyter aliquis qui post galli cantum aestivis noctibus bibens, proximo die missam non celebret, hyemantibus similiter, nisi necessitas cogat. CAP. 5.-- #Ut presbyter non amplius quam tres Missas in die celebret.@# ( #Item ex eodem@# ) Item decretum est, ut unusquisque presbyter in die non amplius quam tres Missas celebrare praesumat. CAP. 6.-- #Ut nemo corporale ad extinguendum incendium in ignem projiciat.@# ( #Ex eodem.@# ) Conquestum est etiam in sancto concilio de quibusdam stultissimis presbyteris, ut quando incendium videant, corporale Dominico corpore consecratum, ad extinguendum incendium temeraria praesumptione in ignem
null
f5ee0af8-2a15-4e4a-a709-e41d790cb097
latin_170m_raw
null
None
None
None
projiciant. Ideoque decretum est sub anathematis interdictione, ne ulterius fiat. CAP. 7.-- #De hoc, si duo inculpati fuerint in adulterio, et unus negat, alter profitetur, quid inde faciendum sit.@# ( #Ex eodem.@# ) Interrogatum est, si duo in adulterio inculpati fierent, et unus profiteretur, et alter negaret, quid inde agendum esset. Decretum est etiam a sancto concilio, ut ille qui negaverit, probabili judicio se expurget, et qui professus fuerit, digne poenitentiam agat. CAP. 8.-- #Ut nemo gladium in Ecclesiam portet.@# ( #Ex eodem.@# ) Decretum est etiam in eodem concilio, ut nemo gladium in Ecclesiam portet, regali tantum excepto. CAP. 9.-- #Ne mala colloquia in ecclesia, aut in atrio ecclesiae fiant.@# ( #Ex eodem.@# ) Statuit etiam sancta synodus, ut mala consuetudo quae apud omnes pene jam inolevit, omnino prohibeatur, hoc est, quod colloquia sua in atrio alicujus ecclesiae constituunt habenda, et tunc ea in ipsa maxima exercent ecclesia, ubi orationes et divina tantum fieri aequuum est officia. CAP. 10.-- #De Evangelio, In principio erat verbum, et missis peculiaribus, ne fiant non suis temporibus.@# ( #Ex eodem.@# ) Quidam etiam laicorum, et maxime matronae, habent in consuetudine, ut per singulos dies Evangelium: In principio erat Verbum, et missas peculiares, hoc est, de sancta Trinitate, aut de sancto Michaele [dicant], et ideo sancitum est in eodem concilio, ut hoc ulterius non fiat, nisi suo tempore, et nisi aliquis fidelium audire velit pro reverentia sanctae Trinitatis, non pro aliqua divinatione: et si voluerint ut sibi missae cantentur, de eodem die audiant missas, vel pro salute vivorum, aut pro defunctis. CAP. 11.-- #De computatione consanguinitatis.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) Quidam etiam generationem consanguinitatis ita volunt numerare, ut frater et soror sint primi. Hoc autem statuit sancta synodus sicut etiam ab antiquis Patribus decretum est, ut ita non essent, sed ut nepos, et neptis, id est, filius fratris, ac filia sororis primi habeantur. CAP. 12.-- #Aedificia laicorum in atrio Ecclesiae non ponatur.@# ( #Ex eodem.@# ) Statutum est etiam ut aedificia laicorum, quae ecclesiis adjuncta sunt, auferantur, et nulla in atrio ecclesiae ponantur nisi tantum presbyterorum. CAP. 13.-- #Ut nullus laicus presbytero Ecclesiam suam commendet sine licentia episcopi sui.@# ( #Ex eodem.@# ) Item decretum est, ut nullus laicorum alicui presbytero suam commendet Ecclesiam, praeter consensum episcopi, sed eum prius mittat suo episcopo, vel ejus vicario, ut probetur si scientia, aetate, et moribus talis sit, ut sibi populus Dei commendetur. CAP. 14.-- #Si duo de adulterio accusati fuerint, quid inde faciendum sit.@# ( #Ex eodem.@# ) Statuit quoque sancta synodus, si duo de adulterio accusati fuerint, et ambo negaverint, et orant sibi concedi, ut alterum illorum utrosque divino purget judicio, si unum in hoc deciderit, ut ambo rei habeantur. CAP. 15.-- #Ut bannitum jejunium ab omnibus diligentissime observetur.@# ( #Ex eodem.@# ) Decretum est etiam, ut omnes bannitum jejunium, in quocunque episcopio celebratur, diligentissime observent, et si quis illarum VIII interdictarum rerum aliquam redimere voluerit, unum pauperem prout sua facultas erit, eadem die reficiat. CAP. 16.-- #De illis qui Romam ituri sunt.@# Decrevit quoque sancta synodus, ut nullus Romam eat, nisi cum licentia sui episcopi, vel ejus vicarii. CAP. 17.-- #Ut carina non dividatur poenitenti.@# Et illud sub anathemate praeceptum est, ut nullus presbyterorum cuiquam poenitenti carinam dividere praesumat, si infirmitas non intervenerit. CAP. 18.-- #De illis qui poenitentiam a sacerdotibus accipere nolunt.@# Quia multi tanta mentis suae falluntur stultitia, ut in aliquo capitali crimine inculpati, poenitentiam a sacerdotibus suis accipere nolunt, in hoc maxime confisi ut Romam euntibus apostolicus omnia sibi dimittat peccata: sancto visum est concilio, ut talis indulgentia illis non prosit, sed prius juxta modum delicti poenitentiam sibi datam a suis sacerdotibus
null
a040fb95-6256-45ec-9b74-11c7836cbb21
latin_170m_raw
null
None
None
None
adimpleant, et tunc Romam ire si velint, ab episcopo proprio licentiam, et litteras ad apostolicum ex iisdem rebus deferendas accipiant. CAP. 19.-- #Ut omnis poenitens dum carinam suam jejunat, de loco ad locum non migret.@# Decretum est etiam in eodem concilio, ut omnis poenitens dum carinam suam jejunat, de loco in locum non migret, sed ibi permaneat ubi suam acceperit poenitentiam, ut proprius sacerdos sibi praebeat testimonium: si autem sibi propter hostiles insidias jejunare non poterit, suus sacerdos cum confratrum suorum alicui, ubi pacifice possit jejunare, diligentissime commendet. CAP. 20.-- #Ut nullus presbyter quemquam poenitentem in ecclesiam introducat.@# In eodem quoque concilio decretum est ut nullus presbyterorum quemquam nisi jussu episcopi ecclesiam introducere praesumat, cui pro aliquo delicto illam ingredi non liceat. CAP. 1.-- #De abstinentia carnis, et sanguinis in subscriptis temporibus.@# ( #In concilio in Salegunstat habito.@# ) Ut XIV dies omnes Christiani ante festivitatem S. Joannis Baptistae in abstinentia sint carnis et sanguinis, nisi infirmitate impediente, aut alicujus festi solemnitate quae in illo episcopio celebris habetur intercedente. Et ante Nat. Domini similiter. Et in vigilia Epiphaniae. Et in omnium vigiliis apostolorum. Et in vigilia assumptionis sanctae Mariae, et in vigilia sancti Laurentii, necnon etiam in vigilia omnium sanctorum adjicientes praedictis vigiliis unam horam refectionis, excepta infirmitate, et nisi aliquis sit, qui proprio voto majori abstinentia uti velit. CAP. 2.-- #De custodiendo jejunio IV temporum.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) De incerto autem jejunio IV temporum hanc certitudinem statuimus, ut si Kalen. Mar. in IV feria, sive antea evenerint, eadem hebdomada jejunium celebretur. Si autem Kalen. Mar. in V feriam aut VI aut Sabbatum distenduntur, in sequentem hebdomadam jejunium differatur. Simili quoque modo si Kal. Junii in IV feriam, aut antea evenerint, in subsequente hebdomada jejunium celebretur. Et si in V feriam aut VI aut Sabbatum contigerit, jejunium in III hebdomadam reservetur; et hoc sciendum est, quod si quando jejunium mensis Junii in vigilia Pentecostes secundum praedictam regulam evenerit, non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solemni Pentecostes, et tunc propter solemnitatem Spiritus sancti, diacones dalmaticis induantur, et #Alleluia@# cantetur, et #Flectamus genua@# non dicatur. Eodem modo de Septembris jejunio constitutum est, ut si Kal. Sept. in IV feria evenerit, aut antea, jejunium in III hebdomada celebretur: et si in V aut VI aut Sabbato contigerit, in IV hebdomada jejunandum erit. In Decembr. illud observandum erit, ut proximo Sabbato ante vigiliam natalis Domini celebretur jejunium: quia si vigilia in Sabbato evenerit, simul vigilia et jejunium celebrare non convenit. CAP. 3.-- #Quibus temporibus legitima connubia prohibenda sint.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) De legitimis autem conjugiis ita visum est, quod nullus Christianus uxorem ducere debeat ab adventu Domini, usque in octavas Epiphaniae, et a LXX usque in octavas Paschae, nec in supra notatis quatuordecim diebus ante festivitatem sancti Joannis Baptistae, neque in praedictis jejuniorum diebus, sive in omnium solemnium dierum praecedentibus noctibus. CAP. 4.-- #Ut presbyter qui post galli cantum bibat, nisi necessitas cogat, sequenti die missam celebrare non audeat.@# ( #Ex eodem.@# ) Decretum est etiam in eodem concilio, ut presbyter aliquis qui post galli cantum aestivis noctibus bibens, proximo die missam non celebret, hyemantibus similiter, nisi necessitas cogat. CAP. 5.-- #Ut presbyter non amplius quam tres Missas in die celebret.@# ( #Item ex eodem@# ) Item decretum est, ut unusquisque presbyter in die non amplius quam tres Missas celebrare praesumat. CAP. 6.-- #Ut nemo corporale ad extinguendum incendium in ignem projiciat.@# ( #Ex eodem.@# ) Conquestum est etiam in sancto concilio de quibusdam stultissimis presbyteris, ut quando incendium videant, corporale Dominico corpore consecratum, ad extinguendum incendium temeraria praesumptione in ignem projiciant. Ideoque decretum est sub anathematis interdictione, ne ulterius fiat. CAP. 7.-- #De hoc, si duo inculpati fuerint in adulterio, et unus negat, alter profitetur, quid inde faciendum sit.@#
null
00105748-9620-4dc4-83c3-aa54c06c9cb1
latin_170m_raw
null
None
None
None
( #Ex eodem.@# ) Interrogatum est, si duo in adulterio inculpati fierent, et unus profiteretur, et alter negaret, quid inde agendum esset. Decretum est etiam a sancto concilio, ut ille qui negaverit, probabili judicio se expurget, et qui professus fuerit, digne poenitentiam agat. CAP. 8.-- #Ut nemo gladium in Ecclesiam portet.@# ( #Ex eodem.@# ) Decretum est etiam in eodem concilio, ut nemo gladium in Ecclesiam portet, regali tantum excepto. CAP. 9.-- #Ne mala colloquia in ecclesia, aut in atrio ecclesiae fiant.@# ( #Ex eodem.@# ) Statuit etiam sancta synodus, ut mala consuetudo quae apud omnes pene jam inolevit, omnino prohibeatur, hoc est, quod colloquia sua in atrio alicujus ecclesiae constituunt habenda, et tunc ea in ipsa maxima exercent ecclesia, ubi orationes et divina tantum fieri aequuum est officia. CAP. 10.-- #De Evangelio, In principio erat verbum, et missis peculiaribus, ne fiant non suis temporibus.@# ( #Ex eodem.@# ) Quidam etiam laicorum, et maxime matronae, habent in consuetudine, ut per singulos dies Evangelium: In principio erat Verbum, et missas peculiares, hoc est, de sancta Trinitate, aut de sancto Michaele [dicant], et ideo sancitum est in eodem concilio, ut hoc ulterius non fiat, nisi suo tempore, et nisi aliquis fidelium audire velit pro reverentia sanctae Trinitatis, non pro aliqua divinatione: et si voluerint ut sibi missae cantentur, de eodem die audiant missas, vel pro salute vivorum, aut pro defunctis. CAP. 11.-- #De computatione consanguinitatis.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) Quidam etiam generationem consanguinitatis ita volunt numerare, ut frater et soror sint primi. Hoc autem statuit sancta synodus sicut etiam ab antiquis Patribus decretum est, ut ita non essent, sed ut nepos, et neptis, id est, filius fratris, ac filia sororis primi habeantur. CAP. 12.-- #Aedificia laicorum in atrio Ecclesiae non ponatur.@# ( #Ex eodem.@# ) Statutum est etiam ut aedificia laicorum, quae ecclesiis adjuncta sunt, auferantur, et nulla in atrio ecclesiae ponantur nisi tantum presbyterorum. CAP. 13.-- #Ut nullus laicus presbytero Ecclesiam suam commendet sine licentia episcopi sui.@# ( #Ex eodem.@# ) Item decretum est, ut nullus laicorum alicui presbytero suam commendet Ecclesiam, praeter consensum episcopi, sed eum prius mittat suo episcopo, vel ejus vicario, ut probetur si scientia, aetate, et moribus talis sit, ut sibi populus Dei commendetur. CAP. 14.-- #Si duo de adulterio accusati fuerint, quid inde faciendum sit.@# ( #Ex eodem.@# ) Statuit quoque sancta synodus, si duo de adulterio accusati fuerint, et ambo negaverint, et orant sibi concedi, ut alterum illorum utrosque divino purget judicio, si unum in hoc deciderit, ut ambo rei habeantur. CAP. 15.-- #Ut bannitum jejunium ab omnibus diligentissime observetur.@# ( #Ex eodem.@# ) Decretum est etiam, ut omnes bannitum jejunium, in quocunque episcopio celebratur, diligentissime observent, et si quis illarum VIII interdictarum rerum aliquam redimere voluerit, unum pauperem prout sua facultas erit, eadem die reficiat. CAP. 16.-- #De illis qui Romam ituri sunt.@# Decrevit quoque sancta synodus, ut nullus Romam eat, nisi cum licentia sui episcopi, vel ejus vicarii. CAP. 17.-- #Ut carina non dividatur poenitenti.@# Et illud sub anathemate praeceptum est, ut nullus presbyterorum cuiquam poenitenti carinam dividere praesumat, si infirmitas non intervenerit. CAP. 18.-- #De illis qui poenitentiam a sacerdotibus accipere nolunt.@# Quia multi tanta mentis suae falluntur stultitia, ut in aliquo capitali crimine inculpati, poenitentiam a sacerdotibus suis accipere nolunt, in hoc maxime confisi ut Romam euntibus apostolicus omnia sibi dimittat peccata: sancto visum est concilio, ut talis indulgentia illis non prosit, sed prius juxta modum delicti poenitentiam sibi datam a suis sacerdotibus adimpleant, et tunc Romam ire si velint, ab episcopo proprio licentiam, et litteras ad apostolicum ex iisdem rebus deferendas accipiant. CAP. 19.-- #Ut omnis poenitens dum carinam suam jejunat, de loco ad
null
28a26d4d-eb86-4cbc-bcc1-c7879714ee5c
latin_170m_raw
null
None
None
None
locum non migret.@# Decretum est etiam in eodem concilio, ut omnis poenitens dum carinam suam jejunat, de loco in locum non migret, sed ibi permaneat ubi suam acceperit poenitentiam, ut proprius sacerdos sibi praebeat testimonium: si autem sibi propter hostiles insidias jejunare non poterit, suus sacerdos cum confratrum suorum alicui, ubi pacifice possit jejunare, diligentissime commendet. CAP. 20.-- #Ut nullus presbyter quemquam poenitentem in ecclesiam introducat.@# In eodem quoque concilio decretum est ut nullus presbyterorum quemquam nisi jussu episcopi ecclesiam introducere praesumat, cui pro aliquo delicto illam ingredi non liceat.
null
d0c25da8-b80c-477d-93df-2ba687569140
latin_170m_raw
null
None
None
None
Concio in concilio Francfordiensi Domini, et Patres a mea parvitate huc asciti convenistis, et quamobrem vos ascierim, aperiam, precorque omnium clementiam ut in his quae divina gratia mihi, ut spero, inspiravit, pro ejus amore faveatis. Nam, quia in sobole habenda nulla mihi spes superest, Christum haeredem elegi, episcopatum in Bavemberh, cum licentia episcopi mei facere hactenus concupivi, et hodie perficere statui. Ob hoc serenissimam pietatem vestram interpello, ne, ejus absentia qui apud me voluit obtinere quod mihi non licuit concedere, propositum meum valeat impediri. Ecce baculus, in quo mutuae confirmationis signum clarescit, quod non propter Dominum, sed ob dignitatis nullatenus adipiscendae dolorem fugerit. Moveat corda omnium praesentium quod augmentum S. Matris Ecclesiae cum nugigerula legatione annullare praesumit. Ecce ad haec conjugis meae praesentis, et unici fratris mei et cohaeredis larga benevolentia aspirat; meque placita sibi redditione illis restituere uterque pro certo sciat: sique episcopus venire et promissa dignatur suscipere, paratum me ad omne quod vobis placuerit inveniet. Concio in concilio Francfordiensi Domini, et Patres a mea parvitate huc asciti convenistis, et quamobrem vos ascierim, aperiam, precorque omnium clementiam ut in his quae divina gratia mihi, ut spero, inspiravit, pro ejus amore faveatis. Nam, quia in sobole habenda nulla mihi spes superest, Christum haeredem elegi, episcopatum in Bavemberh, cum licentia episcopi mei facere hactenus concupivi, et hodie perficere statui. Ob hoc serenissimam pietatem vestram interpello, ne, ejus absentia qui apud me voluit obtinere quod mihi non licuit concedere, propositum meum valeat impediri. Ecce baculus, in quo mutuae confirmationis signum clarescit, quod non propter Dominum, sed ob dignitatis nullatenus adipiscendae dolorem fugerit. Moveat corda omnium praesentium quod augmentum S. Matris Ecclesiae cum nugigerula legatione annullare praesumit. Ecce ad haec conjugis meae praesentis, et unici fratris mei et cohaeredis larga benevolentia aspirat; meque placita sibi redditione illis restituere uterque pro certo sciat: sique episcopus venire et promissa dignatur suscipere, paratum me ad omne quod vobis placuerit inveniet.
null
ae2c1019-0da0-4451-a19f-a0bdecb756b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
Constitutio Ariminensis Quoniam legibus cautum est ut nemo clericus jurare praesumat, alibi vero reperitur scriptum ut omnes principales personae in primo litis exordio subeant juramentum calumniae, nonnullis legum peritis res venit in dubium utrum clerici jusjurandum praestare debeant, aut alii personae hoc officium liceat delegare; quia illud constitutionis edictum, ubi clerici jurare prohibentur a Marco [Marciano] Aug. Constantino p. p. de Constantinopolitanis clericis promulgatum fuisse videtur, idcirco ad alios clericos pertinere non creditur. Ut ergo ista dubietas ab omnibus penitus auferatur, nos illam divi Marci [Marciani] constitutionem ita interpretari decrevimus, ut ad omnium Ecclesiarum clericos generaliter pertinere judicetur. Nam cum divus Justinianus jure decrevit ut canones Patrum vim legum habere oporteat, et in nonnullis Patrum canonibus reperiatur ut clerici jurare non audeant, dignum est ut totus clericalis ordo a praestando jurejurando immunis esse procul dubio censeatur. Quapropter nos, utriusque, videlicet divinae et humanae, legis intentione servata, decernimus ut non episcopus, non abbas, non presbyter, non cujuscunque ordinis clericus, non aliquis monachus vel sanctimonialis, in quacunque controversia, sive criminali, sive civili, jusjurandum compellatur qualibet ratione subire, sed suis idoneis advocatis hoc officium liceat delegare. Constitutio Ariminensis Quoniam legibus cautum est ut nemo clericus jurare praesumat, alibi vero reperitur scriptum ut omnes principales personae in primo litis exordio subeant juramentum calumniae, nonnullis legum peritis res venit in dubium utrum clerici jusjurandum praestare debeant, aut alii personae hoc officium liceat delegare; quia illud constitutionis edictum, ubi clerici jurare prohibentur a Marco [Marciano] Aug. Constantino p. p. de Constantinopolitanis clericis promulgatum fuisse videtur, idcirco ad alios clericos pertinere non creditur. Ut ergo ista dubietas ab omnibus penitus auferatur, nos illam divi Marci [Marciani] constitutionem ita interpretari decrevimus, ut ad omnium Ecclesiarum clericos generaliter pertinere judicetur. Nam cum divus Justinianus jure decrevit ut canones Patrum vim legum habere oporteat, et in nonnullis Patrum canonibus reperiatur ut clerici jurare non audeant, dignum est ut totus clericalis ordo a praestando jurejurando immunis esse procul dubio censeatur. Quapropter nos, utriusque, videlicet divinae et humanae, legis intentione servata, decernimus ut non episcopus, non abbas, non presbyter, non cujuscunque ordinis clericus, non aliquis monachus vel sanctimonialis, in quacunque controversia, sive criminali, sive civili, jusjurandum compellatur qualibet ratione subire, sed suis idoneis advocatis hoc officium liceat delegare.
null
f2ef13b2-252f-41f7-b0ab-152df2eeb894
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #Praeceptum Henrici Germaniae regis coenobitis Remigianis concessum.@# (Anno 1002.)[Marlot, #Metropol. Rem.@# II, 58.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia, rex. Quoniam regiae dignitatis officium esse constat ut monasteria Deo et sanctis ejus dicata, ob conservandum sanctae religionis statum, novis semper privilegiis contra omnes infestantum incursiones muniantur; idcirco nos, interventu dilectae conjugis nostrae, reginae videlicet Cunegundis, fidelis etiam nostri episcopi Notheri, regiae nostrae auctoritatis scriptum sive praeceptum monachis Deo sanctoque Remigio eximio Francorum doctori sub regulari disciplina in suburbio Remorum militantibus, a magno Ottone concessum, regii etiam nominis auctoritate a Deo nobis collata roborare decrevimus. Unde volumus et firmiter jubemus ut curtem Coslam vocatam cum omnibus appenditiis suis ad jus et proprietatem ejusdem beati Remigii pertinentem, infra regni nostri terminos constitutam, quam omnibus retro temporibus sub antecessoribus nostris beneficiariam, pro statu et incolumitate regni vel imperii sui, idem magnus Otto ad usum praedicti coenobii sicut et nos modo remisit, et absolvit, monachi ibidem Deo sanctoque Remigio famulantes absque ullius contradictione teneant et possideant, et quidquid utilitatis exinde provenerit, suis et ut libuerit usibus adjungant. Nullus etiam judex vel advocatus hinc aliquid exigendi habeat potestatem, nisi quantum abbas aut monachi ejusdem coenobii dederint vel permiserint. Et ut hoc nostrae auctoritatis praeceptum firmum et stabile permaneat, hanc chartam conscribi et annuli nostri impressione signari jussimus quam et propria manu subter firmamus. #Signum domni Henrici invictissimi regis.@# Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicancellarii recognovi. Data V Idus Septemb., anno Dominicae incarnationis 1002, indictione I, anno vero Domini Henrici regis primo. Actum Aquisgrani. II. #Rex Henricus II donat Godehardo abbati Niederaltacensi aream Ratisbonae sitam.@# (Anno 1002, 13 Jul.)[Ried, #Cod. diplom.,@# I, 115.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Notum sit omnibus nostris fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos, piam Godehardi abbatis intendentes petitionem, quia nobis fideliter servivit, et dignus quam beneficiaremur, fuit, quandam nostri juris aream infra muros urbis Radesponensis sitam, habentem in latitudine pedes Xl et in longitudine lXXX, quae ex una parte plateae quae ducit ad flumen, ex altera vero parte areae cujusdam hominis nomine Ruozi collimitat, monasterio sancti Mauritii martyris, cui idem venerabilis abbas in loco qui dicitur Altaha, praeesse dinoscitur, jure perpetuo retinendam per hoc regale praeceptum contulimus cum terminis suis, exitibus quoque et reditibus, sive caeteris, quae quolibet modo vocari juste et legaliter possunt, appendiciis, ea ratione quatinus praelatus abbas Godehardus sive successores ejus liberam deinceps de eadem area habeant potestatem possidendi, vel quidquid pro utilitatibus monasterii illis libeat potestative faciendi. Et ut haec nostrae traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, manu propria eam roborantes sigillari nostra imagine jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Engilbertus cancellarius vice Willegisi archicapellani recognovi. Data III Idus Julii, anno Dominicae incarnationis 1002, indictione XV, anno vero domini Heinrici regis I. Actum Babenbere in Dei nomine feliciter. Amen. #Cum sigillo majestat. illaeso, intus impresso.@# #Rex Henricus II donat monasterio Tegernseensi aream Ratisbonae sitam.@# (Anno 1002, 12 Nov.)[Ried, #ubi supra,@# p. 116, #ex Mon. Boic.@# VI, 156.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS coelica imperante clementia rex electus. Dum cunctis mortalibus a Deo concessum sit, secundum proprium arbitrium uniuscujusque, pro felicitate et spe mansura sibi praecavenda posse thesaurizare futura bona, idcirco notum volumus esse cunctis fidelibus, praesentibus et futuris, quod, ad prosperitatem regni nostri et vitam perennem promerendam, impetrante venerabili viro Ebarhardo abbate, ad monasterium sancti Quirini dedimus unum curtile in Ratisponensi civitate, situm juxta mercatum, vicinum loco qui dicitur Ahachircha, in comitatu Ruodperti. Et ut haec nostra regalis traditio absque ulla contradictione ad idem monasterium firmiter permaneat jure perpetuo, propria manu in hac charta subnotavimus signum, et sigilli nostri impressione jussimus imaginari. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data II Idus Nov., anno Dominicae incarnationis 1002, indictione I, anno vero domni Heinrici regis
null
52a2fe5b-bee9-4a0c-a3d2-ccb106237eb0
latin_170m_raw
null
None
None
None
primo. Actum in urbe Radesbona. IV. #Rex Heinricus donat regiae capellae Veteri a se restauratae villam sui juris Duveninga cum ejusdem pertinentiis.@# (Anno 1002, 16 Nov.)[Ried, #ubi supra,@# pag. 116.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si collapsa vetustate aut negligentia sanctorum loca reparamus, et ibi divino cultui mancipatis aliqua vivendi solatia devoti conferimus, et in hac et in aeterna vita nobis hoc profuturum esse minime dubitamus. Proinde notum sit omnibus Christi nostrisque fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos una cum dilecta conjuge nostra, Cunigunda videlicet regina, intus in urbe Radesponensi in curte regia quamdam capellam, quam olim Veterem vocabant, in honore sanctae Dei genitricis Mariae, a fundamentis in matrem ecclesiam ereximus, dataque ei per praeceptum libertate regali, institutae ibi in Dei servitio canonicorum congregationi sub abbate vel praeposito nomine Tagini, pro stipendiis inter caetera dono contulimus, et per hoc regiae majestatis insigne confirmavimus quandam nostri juris villam, nomine Dweninga in Kelesgowe et in comitatu Magenes sitam, cum omnibus ejusdem villae legalibus pertinentiis, mobilibus et immobilibus, servis et ancillis, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis sive compascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, ac caeteris quae quolibet modo rite vocari possunt, utensilibus et appendiciis, eo tenore quatinus praefati loci congregatio liberam de eodem praedio deinceps habeat potestatem quidquid sibi decreto communi pro suis et praefatae matris ecclesiae necessitatibus libeat faciendi. Et ut haec nostra traditio stabilis et inconvulsa permaneat, hanc nostri praecepti paginam manu propria roborantes, sigillo nostro imprimi jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data XVI Kal. Decembr, anno incarnationis Dom. 1002, indict. I, anno vero domini Heinrici reg. I. Actum in ipsa urbe Radespona. #Sigillum intus impressum integrum exstat.@# V. #Rex Henricus II donat episcopo Brixinensi aream Ratisbonae sitam.@# (Anno 1002, 16 Nov.)[Ried, #ubi supra,@# ex Reschii #Annalibus Ecclesiae Sabion. III,@# 701.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente gratia rex. Notum esse volumus omnibus nostris fidelibus, praesentibus et futuris, qualiter nos, ob interventum devotumque obsequium fidelis nostri Sabionensis venerabilis episcopi Albwini, ad ecclesiam sancti Ingenuwini curtiferum unum in provincia Bajoariorum in civitate Radespona, in comitatu Ruotperti situm, possessum a tribus viris ita vocitatis Azo, lanzo, Gotti, habens in longitudine perticas XI et demidiam, et in latitudine VI, in proprium dedimus, cum exitibus et reditibus omnibusque rebus jure legitimeque ad idem curtiferum pertinentibus, eo scilicet tenore ut idem praetitulatus antistes omnesque sui successores ex eodem curtifero ad usum praelibatae ecclesiae potestatem habeant sine omni malivolorum contradictione habendi, commutandi, et quidquid sibi libuerit, exinde faciendi. Et ut haec traditio nostrae auctoritatis, quae in Dei voluntate et ob remedium animae nostrae facta est, firmior, stabilior diuturniorque fiat, hanc paginam nostra manu propria corroborantes sigillari jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data XVI Kalendas Decembris, anno incarnationis Dominicae 1002, indictione I, anno vero domni Heinrici regnantis I. Actum in urbe Radespona. #Cum sigillo majestat. integro.@# VI. #Mundiburdium regis Henrici II monasterio inferiori concessum.@# (Anno 1002, 20 Nov.)[Ried, #ubi supra,@# p. 118.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Justa regum et religiosa cogitatio debet ecclesiis Dei, ubicunque facultas suppetit, aliquid accommodare, ut inde proclivius mercedis aeternae praemia consequantur. Proinde notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, qualiter venerabilis abbatissa Ouda, per interventum dilectae conjugis nostrae, Cunigundae videlicet reginae, nostram adiit majestatem, suppliciter rogitans ut monasterium sanctimonialium, cui ipsa tunc temporis intra Radesponensem civitatem praesidere videtur, quod divae memoriae avia nostra Juditha olim in honore sanctae Dei genitricis Mariae a fundamentis in abbatiam erexit, et donis praediorum inter alia pro loco ditavit, in nostrum mundiburdium
null
a8737d4c-367c-44d8-920f-9f76f296532d
latin_170m_raw
null
None
None
None
et regiae immunitatis tuitionem reciperemus cum omnibus pertinentiis ejus. Nos ergo, ob divinum amorem piae ejus annuentes petitioni, per hoc nostrae majestatis insigne, praefatum monasterium nostrae nostrorumque post nos successorum regiae et imperiali perpetuo defensioni subjicimus, et insuper optima ea libertate donamus, qua caetera monasteria regalia ubicunque terrarum nostri regni perfrui videbuntur, quatinus ibi sanctimoniales monasticae vitae sub regula sancti Benedicti mancipatae, liberius et devotius illam, quam aggressae sunt, vitam absque inquietudine regalium exactorum et subintroeuntium personarum dehinc conservare valeant. Regio igitur verbo et praecepto jubemus et firmiter interdicimus ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, episcopus, vel aliquis sub episcopo, aut judex publicus sive regius exactor, seu quaelibet judiciaria persona major aut minor deinceps in praedicto monasterio intus vel foris, et in locis aut hominibus, vel omnibus ibi pertinentibus aliquam publici juris exerceat potestatem, aut quicquam de rebus monacharum sibi ipsi vel nobis aut successoribus nostris usurpare praesumat sine advocato, quem praesens abbatissa, et quae ei succedant, in hunc usum elegerint et constituerint, qui etiam in ipso monasterio et in locis ejus aliud sibi non imponat potestatis officium aut exigat servitium, nisi quod abbatissa cum sacris sororibus illi praescripserit. Confirmamus etiam eidem monasterio quidquid ibi unquam per reges et imperatores praeceptoria lege, sive per duces vel alios Christi fideles in quocunque pago vel comitatu aliqua traditum vel concessum est oblatione, cum curtibus et curtilibus, aedificiis, mancipiis, molendinis, aquimolis in utraque parte fluminis Danubii urbem praecurrentis, pariter cum omnibus utensilibus et appendiciis locorum ibi pertinentium, quorum haec pro parte sunt nomina: Schirelinga, lirundorf, Roggingun, Biberbahe, linthart, Heroldeslinthart cum omnibus appenditiis illorum, Hardkiricha cum decimis suis undecunque villarum conferendis, Salla cum Foresto, aqua, molendinis et caeteris pertinentiis, in Sinzingun omnem illam, quae ibi praescripto monasterio pertinet, utilitatem, Deggindorf cum decimis et usibus suis, Berge, quod situm est juxta flumen Philisa, et Budelshuson cum aquis, aquimolis, molendinis et areis in fluviis Isara et Walechenesbah cum pontibus suis vel totis eorum adjacentiis. Habeant etiam monachae potestatem liberam per decessiones inter se eligendi abbatissam, quam probabilis vitae et morum regula Deo propitio composuerit, omnium potestatum vel personarum contradictione remota. Et ut haec nostra traditio, confirmatio sive libertas stabilis et inconeussa permaneat, hanc nostri praecepti paginam manu propria roborantes sigillo nostro imprimi jussimus. #Signum domni Heinrici, regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovit. Data XII Kalend. Decembris, anno incarnationis Dominicae 1002, indictione I, anno vero domni Heinrici regnantis I. Actum in ipsa urbe Radesponensi. #Cum sigillo majestat. illaeso.@# VII. #Rex Henricus donat collegiatae ad Veterem capellam Ratisbonae villam Walchina in pago Nordgowe sitam.@# (Anno 1003, 20 Nov.)[Ried, #ubi supra,@# p. 120.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si collapsa vetustate aut negligentia sanctorum loca reparamus, et ibi divino cultui mancipatis aliqua vivendi solatia devoti conferimus, et in hac et in aeterna vita nobis hoc profuturum esse minime dubitamus. Proinde notum sit omnibus Xpi nostrisque fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos una cum dilecta conjuge nostra, Cunigunda videlicet regina, intus in urbe Ratesponensi, in curte videlicet regia, quandam capellam, quam olim Veterem vocabant, in honore sanctae Dei genitricis Mariae a fundamentis in matrem ecclesiam ereximus, dataque ei per praeceptum regali libertate, institutae ibi in Dei servitio canonicorum congregationi sub abbate vel praeposito nomine Tagini, pro stipendiis inter caetera dona contulimus et per hoc regiae majestatis insigne confirmavimus unam nostri juris villam Walehinga, in pago Nordgowe, in comitatu Heinrici sitam, cum omnibus ejusdem legalibus pertinentiis, mobilibus et immobilibus, servis et ancillis, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis sive conpascuis, silvis, venationibus, aquis, aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, ac caeteris, quae quolibet modo rite vocari possunt, utensilibus et appendiciis, eo tenore quatinus praefati loci congregatio liberam de eodem praedio deinceps habeat potestatem, quidquid sibi communi decreto pro suis et praedictae matris ecclesiae necessitatibus libeat, faciendi. Et ut haec
null
2288c4fb-6cb5-4890-8cce-71de290a8ca4
latin_170m_raw
null
None
None
None
nostra traditio stabilis et inconvulsa permaneat, hanc nostri praecepti paginam manu propria roborantes, sigillo nostro imprimi jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovit. Data XII Kal. Decembris, anno incarnationis Dominicae 1002, indictione I, anno vero domni Heinrici regn. I. Actum in ipsa urbe Radesponensi. #Sigillum majest. intus impressum integrum exstat.@# VIII. #Rex Heinricus II donat episcopo Brixinensi villam Teign prope Ratisbonam.@# (Anno 1002, 24 nov.)[Ried, pag. 121, ex Reschii #Annal. Ecclesiae Sabion@# III, 704.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Notum sit omnibus nostris fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos, per interventum dilectae conjugis nostrae, Chunigundae videlicet reginae, fideli nostro Albuvino Sabiniensis Ecclesiae episcopo quoddam nostri juris praedium, id est quidquid in villa Tiginga pro nostra parte hactenus visi sumus possidere, cum omnibus ad id legaliter pertinentibus, mobilibus et immobilibus, servis et ancillis, ecclesia, decimis, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis sive conpascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, et, quae quolibet modo rite vocari possunt, appendiciis et utensilibus tradidimus, eo tenore quatenus praefatus venerabilis episcopus Albuvinus suique successores praedictum praedium deinceps libera potestate teneant atque in perpetuos Ecclesiae suae usus absque omnium personarum sive potestatum contradictione convertant atque possideant, habentes inde licentiam commutandi, et quidquid sibi libeat faciendi. Et ut haec nostra traditio stabilis et inconvulsa permaneat, hanc praecepti nostri paginam manu propria roborantes sigillari praecepimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovit. Data VIII Kalendas Decembris, anno Dominicae incarnationis 1002, indictione I, anno vero domni Heinrici regnantis I. Actum Radasponae. #Cum sigillo majestat. intus impresso.@# IX. #Henrici II regis praeceptum per quod Burchardo Wormatiensi episcopo attribuit omne praedium quod Otto dux in ipsa civitate obtinebat.@# (Anno 1002.)[Schannat, #Episcopatus Wormat.,@# p. 35.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Heinricus divina favente clementia rex. Si ecclesias Dei ex aliquibus divino nutu nobis concessis rebus ditamus, non solum ad regni nostri feliciorem stabilioremque statum nobis prodesse sapimus, verum etiam ad aeterna paradisi gaudia capienda multum nos inde juvari minime dubitamus. Quapropter noverint omnes nostri fideles, praesentes scilicet et futuri, qualiter nos, pro remedio animae dilectissimi senioris nostri bonae memoriae Ottonis videlicet imperatoris Augusti, et etiam pro Wormatiensi Ecclesia, per interventum Cunigundae, dilectae conjugis nostrae, et per ejusdem Ecclesiae venerabilis episcopi, scilicet Burchardi, dignas postulationes, totum praedium, omniumque proprietatem, quam nos per dilecti consanguinei nostri Ottonis quoque ducis firmam traditionem in proprium jus accepimus, sicut ipse visus est habere infra eamdem civitatem, hoc est Wormatiam, praedictae ecclesiae in honore sancti Petri consecratae, et venerabili praenominatae Ecclesiae episcopo, ejusque successoribus per hoc regium praeceptum in proprium jus tradidimus cum omnibus ad eamdem proprietatem juste et legaliter pertinentibus, id est areis, aedificiis, viis et inviis, exitibus et reditibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, mancipiis utriusque sexus, exceptis tribus supradicti ducis Ottonis servientibus videlicet: Syggelone, Ebone, Hezilino, cum uxoribus et filiis filiabusque eorum, eo videlicet tenore ut idem praenominatus episcopus Burkardus suique successores de his supra scriptis rebus ad utilitatem Ecclesiae liberam potestatem habeant faciendi quod velint. Et ut haec nostrae traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc praecepti paginam inde conscriptam manu propria roborantes, sigilli nostri impressione signari jussimus. Egilbertus cancellarius, vice Willigisi archicapellani recognovi. Data V Non. Octobris, anno Dominicae incarnationis 1002, indict. I; anno vero domini Heinrici regis primo. Actum Bruochsale. X. #Henrici II regis praeceptum per quod regium bannum concedit Wormatiensi Ecclesiae in silva Forehichi.@# (Anno 1002.)[Schannat #ubi supra,@# p. 34.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Quidquid pro divino amore Ecclesiis Dei concedimus et donamus, id procul dubio ad praesentem et futuram vitam nobis profuturum fore credimus; quapropter omnium fidelium nostrorum, tam
null
92b2c3c2-b30b-450d-a260-199689126ee3
latin_170m_raw
null
None
None
None
praesentium quam et futurorum, sciat industria qualiter nos, ob interventum Willigisi Moguntinae sedis venerandi archipraesulis, et Heinrici Wirchiburgensis Ecclesiae illustris antistitis, nec non et per petitionem dilecti nepotis nostri Ottonis ducis, fideli nostro Burchardo Wormatiensis Ecclesiae venerabili episcopo, pro eo quod nobis devoto animo saepius servivit, concessimus regium bannum in forestu Forehahi nuncupato: a villa, Elmeresbach nominata, juxta Rhenum sita, inde usque Heriveldon; hinc etiam ad Bibiloz; inde per rectam plateam ad Otterestat; illinc rectam plateam ad Ecclesiam, quae est in Bezcingun sita; hinc rectam montanam plateam ad Herbestat; ab Herbestat, per rectam montanam plateam ad Bosinesheim; inde per totam montanam plateam ad Winenheim; ab Winenheim per rectam montanam plateam ad Sericzesheim in lobotunaha; hinc deorsum usque in fluvium Neccarum, a fluvio Neccaro usque ad Rhenum; inde per universa Rheni littora deorsum usque ad Elmersbach; omnia haec loca ab Elmersbach usque ad Winenheim, sunt in Rinecgovve sita, in comitatu Gerungi comitis; reliqua vero loca jacent in lobotungovve in comitatu Mezingozi comitis; hunc praefatum Forestum cum tota integritate et universis utilitatibus ad se pertinentibus concedimus nostra regia potestate ad sanctum Petrum Wormatiensis Ecclesiae, ut nulla de eo forestu persona parva sive magna aliquam feram vel bestiam ibi venari vel capere aut insequi praesumat, sine licentia superius jam dicti episcopi Burchardi, sive successorum ejus: et si hoc agere, quod absit! praesumpserit, quem regio fisco solvere debuit regium bannum et pacem, adhuc in carne viventi episcopo suisque successoribus invitus persolvat, et bannus et pax, sicut aliis forestibus a regibus vel imperatoribus jam concessum est, sub perpetuo jure Ecclesiae Wormatiensis et episcoporum ei praesidentium consistat. Et ut haec nostrae concessionis donatio per futura temporum curricula firma permaneat, hujus praeceptionis tenorem inde conscriptum sigillo nostro signare jussimus, manuque propria, ut infra videtur, corroboravimus. #Signum domni Henrici regis invictissimi.@# Egilbertus concellarius vice Willigisi archiepiscopi recognovit. Data anno incarn. Dominicae 1002, indict. XV, IV Idus Junii, anno vero domini Heinrici regis primo. Actum Wormatiae feliciter. XI. #S. Henrici privilegium domnae Godesdihui Herifurdensis monasterii abbatissae concessum.@# (Anno 1002.)[Dronke, #Cod. diplom. Fuld.,@# p. 57.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si Ecclesias Dei nostra regali potentia sublimare conamur, hoc procul dubio et ad praesentis nostri regni statum et aeternae beatitudinis praemium nobis profuturum esse credimus. Quapropter omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet atque futuris, notum esse volumus quomodo nos, per interventum dilectae conjugis nostrae et reginae Cunigundae, una cum consilio Willigisi Mogontiacensis Aecclesiae archiepiscopi honorandi, ac Berenhardi ducis, aliorumque fidelium nostrorum, vota et petitiones domnae Godesdhivi Herifurdensis monasterii venerabilis abbatissae cunctaeque congregationis sanctae Mariae sibi commissae sequentes, nostra regia auctoritate tres Ecclesias in pagis Bursibant et Scopingon nominatis, in villis quoque Hreini, Wadiringas et Stochheim constructas, cum omnibus rebus et decimationibus suis a Hludowico imperatore ob remedium animae suae ad praefatum Herifurtense monasterium traditis, eidem monasterio more antecessorum nostrorum confirmamus, eo tenore ut jam dicta domna Godesdhu abbatissa omnesque in eodem honore sibi succedentes cum praedictis ecclesiasticis rebus aliisque omnibus a regibus et imperatoribus per praecepti paginam illuc traditis liberam dehinc potestatem habeant cum suis ministris ecclesiastico ordine disponere atque gubernare, remota omnium hominum contradictione. Insuper sub eadem corroboratione concludimus quidquid a religiosis et Deum timentibus personis ad saepe jam dictum monasterium Herifurtense in praesenti traditum est vel in futuro tradendum erit. Et ut haec nostrae regiae donationis corroboratio ab hac hora in antea firma et inconvulsa permaneat, hanc nostrae donationis confirmationem inde conscriptam sigilli nostri impressione signare jussimus manuque propria, ut infra videtur, corroboravimus. #Signum domni Heinrici@# (l. M.) #regis invictissimi.@# Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recog. Data II Id. Aug., anno Dominicae incarnationis 1002, indict. XV, anno vero domni Heinrici regis I. Actum Aruitdi. XII. #S. Henrici privilegium pro Nova Corbeia.@# (Anno 1002.)[Dronke, #ubi supra,@# p. 58.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, qualiter venerabilis abbas nomine Hosat nostram
null
2d63d6bd-32cf-4219-98cc-daa546cdc9dd
latin_170m_raw
null
None
None
None
adiit excellentiam, suppliciter orans ut nostra magnifica munificentia prospiceremus monasterio cui presidere videretur, quod est constructum super fluvium Vuisera in loco qui dicitur Nova Corbeia in honorem Dei et sancti protomartyris Stephani, ubi et sancti Viti martyris pretiosa pignora servari noscuntur. Cujus petitioni rationabili propter divinum amorem et venerationem beatorum martyrum assensum prebentes, hos apices serenitatis nostrae circa ipsum monasterium fieri jussimus, per quos decernimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate, nisi solus illius loci provisor et advocatus praedicti monasterii, in Ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones prefati monasterii, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videtur, in quibuslibet episcopiis, pagis vel territoriis, vel quidquid ibidem propter divinum amorem et illius sancti loci venerationem collatum fuerit, ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos, aut ullas reddibitiones vel illicitas occasiones requirendas, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos vel latos injuste distringendos, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere aut exactitare presumat; sed liceat ibidem Deo famulantibus, sub nostrae immunitatis tuitione quieto ordine vivere ac residere, quatinus melius illos delectet omni tempore pro nobis et conjuge nostra atque stabilitate totius regni a Deo nobis collati, Domini misericordiam attentius exorare. Insuper etiam decimas vel decimales ecclesias in quibusque episcopiis ita teneant atque disponant, sicut sub antecessoribus nostris regibus videlicet et imperatoribus tenere per precepta visi sunt atque disponere. Episcopis vero quibus servitium et mansionatica debent tempore circuitus sui, secundum scripta sua, singulis annis persolvant. Et ut haec auctoritas concessionis atque confirmationis nostrae firmior habeatur, et per futura tempora a cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque praesentibus et futuris melius credatur atque diligentius conservetur, manu propria subter eam firmavimus et sigilli nostri impressione assignari jussimus. #Signum domni Heinrici@# (l. M.) #regis invictissimi.@# Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recogn. Data VIII Kal. Sept., anno Dominicae incarnationis 1002, indictione XV, anno vero domni Heinrici regis I. Actum Noviomago. XIII. #S. Henrici privilegium pro ecclesia Paderbornensi.@# (Anno 1002.)[Dronke, #ibid.@# ] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos, incendio Paderburnensis ecclesiae miserabili condolentes, peticionique nostri fidelis Retharii venerabilis episcopi, qui eidem sedi modo praeesse videtur, ut oportuit, annuentes, in supplementum jam dictae ecclesiae in jus concedimus, et per hoc regale preceptum corroboramus forestum quod incipit de luthera flumine et tendit per Osnig et Sinidi usque in viam quae ducit ad Horohusen, et de hominibus predicti episcopi tam liberis quam et servis nulla judiciaria potestate constringendis, nisi coram advocato quem ipse episcopus elegerit, nostra omniumque nostrorum successorum et omnium mortalium contradictione remota. Et ut haec confirmatio stabilior cunctis permaneat temporibus, hanc paginam manu propria corroboravimus et sigilli nostri impressione insigniri precepimus. #Signum domni Heinrici@# (l. M.) #regis invictissimi.@# Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data XVII Kal. Octobr., anno incarnationis Dominicae 1002, indictione I, anno vero domni H. regnantis I. Actum Bochbardon. XIV. #S. Henrici privilegium pro eadem ecclesia.@# (Anno 1003.)[Apud Dronke, #Codex diplomaticus Fuld.,@# p. 59.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS superna favente clementia rex. Si locum divino cultui mancipatum igneque subitaneo cum ornatu et corroborationum paginis concrematum restaurare, ornare et iterum sublimare videbimur, scimus et certi sumus id non solum laude humana praedicandum, verum etiam divina mercede remunerandum. Cunctis igitur Ecclesiae Dei fidelibus nostrisque astantibus et succedentibus compertum fore volumus quod, de incendio Paterbrunnensis aecclesiae nimium condolentes, praecepta antecessorum nostrorum et oblationes fidelium memoratae sedi hac praeceptali pagina renovamus iterumque confirmamus, de quibus unum est de episcopatus statu, dehinc de tuitione atque mundiburdio ejusdem aecclesiae, et de omni proprietate ad eamdem aecclesiam pertinenti, et de ejus hominibus tam liberis quam et servis nulla judiciaria persona constringendis, nisi coram advocato, quem ipse episcopus elegerit. Insuper renovamus et confirmamus jam habitae sedi comitatus super pagos Paterga, Aga, Threveresga, Auga, Sorehtfeld, datos pro decimis novae Corbeiae
null
425b6715-9ac1-4af7-adfe-6880a1127ffd
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad monasterium pertinentibus, et de proprietate clericorum, si quis sine haerede illorum abierit, eidem aecclesiae concessa, et de tribus mansis in Tuisburcg et in Trutmannia, et de foresto quod incipit de Delhna flumine et tendit per Ardennam et Sinedi usque in viam quae ducit ad Herisi. Haec igitur omnia quae supra scripta habentur, et quae illa die tenere et possidere videbatur quando combusta fuit, saepe nominatae sedi Paterbrunnensi in jus proprietarium donamus et firmissima traditione restauramus, ea scilicet serie ut domnus Retharius memoratae sedis venerabilis antistes omnesque sui successores universa quae ad episcopium aliqua legali datione pertinent, securiter obtineant, nostra omniumque nostrorum successorum et omnium mortalium contradictione remota. Et ut haec renovatio et confirmatio stabilior cunctis permaneat temporibus, hanc paginam manu propria roboramus et sigilli nostri impressione insigniri precepimus. #Signum domni Heinrici@# (l. N.) #regis invictissimi.@# Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recog. Data III Non. April., anno Dominicae incarnationis 1003, indictione I, anno vero domni Heinrici regis I. Actum Quidlingaburc. XV. #S. Henricus Sigifredo episcopo Parmensi abbatiam Nonantulanam largitur.@# (Anno 1003.)[Ughelli, #Italia sacra,@# II, 161.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Omnibus fidelibus notum fieri volumus quod Sigifredus venerabilis S. Parmensis Ecclesiae episcopus fidelis noster, et per interventum nostri fidelis Theobaldi marchionis adiit nostram clementiam jam dictus Sigifredus episcopus S. Parmensis Ecclesiae, quatenus firmatus in fide acriter deserviret nobis, et ab aeterno remuneratore, qui omnibus abundat bonis, retributionem aeternae remunerationis. . . ut nos abbatiam monasterii, quod dicitur Nonantula, in honorem S. Sylvestri confessoris Dei atque pontificis, sibi suaeque ecclesiae Parmensi jure proprietario cum omnibus adjacentiis et pertinentiis ejus in integrum perpetuis temporibus concederemus, praeter illam terram quam concessimus Huberto episcopo nostro fideli, et illa terra sita est juxta Athesim flumen. Cujus precibus benignitatis nostrae aures accommodantes, ejusque erga nos devotissimam fidelitatem intendentes, jussimus ei, suaeque Parmensi ecclesiae in honorem S. Mariae Dei genitricis dedicatae, hoc imperialis nostrae auctoritatis conscribi praeceptum, per quod concedimus ei, donamus atque largimur praelibatam abbatiam, quae dicitur Nonantula S. Sylvestri confessoris atque pontificis, cum omnibus adjacentiis et pertinentiis, curtibus, capellis atque aedificiis earum, terris, campis, pratis, vineis, silvis, servis et ancillis utriusque sexus, mobilibus et immobilibus, cum integritate eorum et universis, quae dici et nominari possunt, ad praedictam abbatiam pertinentibus nostra imperiali concessione, ut habeat, teneat et fruatur perenniter, tam ille quam et successores ejus, ad partem saepe nominatae suae ecclesiae, faciantque exinde quidquid secundum aeternum arbitrium melius eis praevisum fuerit. Quicunque vero contra hanc nostram donationem, etc. #Signum D. Henrici invictissimi regis.@# Aubertus cancellarius Videchi archiepiscopi recognovi. Data II Martii, anno incarnationis Dominicae 1003, indict. 1, anno vero D. Henrici regis I. Actum Noviomagi. XVI. #S. Henrici privilegium pro Ecclesia Hamburgensi.@# (Anno 1003, Maii 25.)[Lappenberg, #Hamburgische Urkundenburch,@# p. 62.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis HEINRICUS, divina favente clementia rex. Si pias petitiones sacerdotum prona devotione ad effectum duxerimus, id procul dubio ad statum praesentis vitae et aeternae beatitudinis praemla capescenda nobis profuturum credimus. Quapropter omnium fidelium nostrorum praesentium et futurorum noverit industria, qualiter vir venerabilis liebizo, sanctae Hammaburgensis Ecclesiae archiepiscopus, nostris obtutibus praesentari fecit praeceptum beatae memoriae senioris et antecessoris nostri, Ottonis tertii, imperatoris Augusti, in quibus continebatur quomodo ipse, pro divino amore, monasteriis in ejus episcopio consistentibus imperiali auctoritate libertatem et tuitionem concessisset, rogavitque celsitudinem nostram ut nos denno nostra praeceptione eadem monasteria et omnia illuc aspicientia confirmaremus. Nos vero ejus justae et rationabili petitioni assensum prebentes, interveniente dilecta conjuge nostra et regnorum consorte Cunigunda, ad honorem sanctae Dei genitricis Mariae cui locus ille Hammaburg est consecratus, idem loco supradicto concedimus omnes concessiones quas concesserant piae memoriae imperatores, avus scilicet et genitor noster, caeterisque monasteriis ad hanc dioecesim pertinentibus, id est Bremun, Bukkiun, Ramaslaun, Birchisinun, Hasalinge, Ripesholt, ea videlicet conditione ut semper sub tuitione nostra sint perpetualiter, et quidquid modo habeant, vel deinceps aliquo modo adquirere
null
5f977411-7a4c-4b50-b788-e8364fa33d7c
latin_170m_raw
null
None
None
None
possint, eis eorumque episcopo libere serviant, omni judiciaria potestate remota. Concedimus insuper praefato archiepiscopo ejusque successoribus licentiam construendi mercatum in loco Bremun nuncupato, bannum et theloneum. nec non monetam publici ponderis et puri argenti, totumque. . . potestatem eligendi inter se, sive aliunde, si necessitas exposcat, episcopum, aequo tamen regis consensu. Et ut hoc. . . roboratam sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici@# (M.) #regis invictissimi.@# Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovit. Data VIII Kalendas Junii, anno Dominicae incarnationis 1003, indictione I, anno vero domni Heinrici regis I. Actum Gebehildehuson. XVII. #Diploma S. Henrici regis Romanorum pro parthenone Mulenbechano, quo privilegia eidem ab Arnulfo et Ottone II imperatoribus concessa confirmat, liberam eligendae abbatissae potestatem tribuit,@# etc. (Anno 1003.)[Martene, #Ampl. Collect.@# I, 363.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Si loca divino cultui dicata nostro studuerimus amplificare subsidio, aeterni regni portionem nos ob hoc adepturos esse liquido confidimus. Quapropter noveritomnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet atque futurorum, industria, qualiter quaedam venerabilis abbatissa, nomine Bertheid, quaedam imperialia nostris obtutibus repraesentavit praecepta, per nostros antecessores Arnolfum et Ottonem secundum pro immunitate suo collata monasterio, a quibusdam nobilibus personis Hildiburga et presbytero Folcharto a fundamentis olim in loco Mulinbeche constructo, nostramque suppliciter precata est clementiam, ut et nos ipsum locum cum suis pertinentiis in nostrum mundibrium et defensionem, pro redemptione animae nostrae susciperemus, et eam, quae in suis scriptis inventa est, convenientiam et oblationem nostrae auctoritatis scripto corroboraremus. Nos itaque, intervenientibus Bernhardo duce et episcopo Thiederico, in cujus hoc monasterium puellare constructum est dioecesi, pro divinae mercedis augmento, ipsum monasterii locum cum suis adjacentiis et omnibus pertinentiis in nostrum mundiburdum suscepimus, et ad ordinem priorum praeceptorum in omnibus confirmavimus, hoc regio insigni roboravimus. Hoc firmiter sancientes, ut sanctimoniales ibi Deo devote per decessionis tempora quam meliorem noverint, inter se eligant licenter, et sibi praeponant abbatissam, communicato episcopi sui consensu. Insuper etiam in nostri memoriam nominis concessimus, ut ab hominibus praedictae ecclesiae usibus et servituti ancillarum Dei subditis regalis vel imperialis census, qui inde solebat persolvi, a nullo comite, vel judiciali, sive regiae exactionis persona deinceps exigatur; et ut nullus comes, vel judex publicus, aut aliqua potens persona homines praefatae ecclesiae in suo judicio, bannum eis imponendo, aut justitiam ab eis nullam aliquatenus exigendo, audeat inquietare, excepta solummodo lege illa quam advocatus episcopi qui praesidet eidem ecclesiae, solito more ab eis debet reposcere, et illa juris sanctione, si quid necessario propter capitale crimen in praesentia ducis opus habet finiri judicialiter et determinari. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas firmior habeatur, hoc nostrae dominationis praeceptum manu propria roboratum, nostrae imaginis signo jussimus insigniri. #Signum domni Henrici regis in Christo invictissimi.@# Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani notavi. #locus sigilli quod est integerrimum.@# Data III Idus Martii anno incarnationis Domini 1003, indictione I, anno vero domni Henrici regnantis adhuc primo Actum Mindae. XVIII. #S. Henricus imperator confirmat possessiones monasterii S. Bavonis Gandensis, ordinis S. Benedicti.@# (Anno 1003.)[Miraeus, #Opp. diplom.,@# I, 347.] HENRICUS divina favente clementia rex. Si ea quae fideles nostri . . . Idcirco noverit omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae, nostrorumque, praesentium scilicet et futurorum industria, quod vir venerabilis Eremboldus abba, ex monasterio Gandensi, quod est situm ubi Scaldis fluvius legiae fluvio jungitur, constructum a B. Amando pontifice in honore S. Petri principis apostolorum, ubi etiam insignis Bavo confessor Christi quiescit, obtulit nobis auctoritatem immunitatis domni antecessoris nostri, scilicet Ottonis invictissimi imperatoris. In qua continebatur insertum qualiter ipse, ob amorem Dei et praemium aeternae retributionis, proprietates rerum, quorumdam tyrannica invasione injuste praereptas, eidem monasterio restituerit, hocque suae confirmationis scripto roboraverit, et quod gratiam fraternae societatis in eodem monasterio sibi concessam habuerit, vel qualiter omnium exactiones teloneorum indulserit. Pro firmitatis namque studio rogavit nos praedictus Eremboldus abba eam renovari, scilicet ut, tantae firmitatis gratia, nostram quoque superadderemus auctoritatem. Cujus petitioni
null
afec8e07-9959-4838-8ed9-abf9b94a4512
latin_170m_raw
null
None
None
None
libenter assensum annuentes, decrevimus regiae dignitatis praeceptum fieri, videlicet ut idem monasterium res suas quiete possideat, quarum haec sunt vocabula: Hoc est in pago Baagbatensi villam Suolmam cum ecclesiis duabus et omnibus adjacentiis suis, et villam Holthem cum ecclesia ac silva, et Mereshem, et Fliethersele cum ecclesiis et omnibus appendiciis eorum, et in eodem pago villas his nominibus dictas, Merem et lietheka et Setteka et Cranihom, et in #Rien Boholt@#. Cum ecclesiis singulis, silvis et omnibus appendiciis propriis; quas quidem villas cum aliis rebus, quorumdam hostili praedatione injuste abreptas, dominus antecessor noster gloriosus imperator jure ac pie redonavit. Et in Rien villam Frunethe, cum ecclesia et omnibus appenditiis propriis. Et nemus Summi Gerotha et in Wilrika ecclesiam cum appenditiis. In pago quoque Scaldis possessionem vocabulo Erika, et Papingolant cum ecclesia et omnibus appenditiis propriis, et super Odrorstiet terram, in qua possunt ali oves quingentae, et quidquid ex ditione S. Bavonis in Bevelanda et in Walacra, et in Bruinsela contineri dignoscitur, et in Essperia terram in qua possunt pasci verveces CCCC, et in alio loco CC et in Holfcols super fluvium lora CCCC. Hoc ergo, cum omni rerum ad se pertinentium summa integritate, confirmamus perenniter usibus fratrum praefati coenobii, sub perpetua immunitatis defensione, ac nostrae celsitudinis facto testamento. Per quod jubemus atque praecepimus ut nullus comes aut judex publicus, vicarius, advocatus, seu quilibet ex judiciaria potestate in ecclesias, aut loca vel agros, seu reliquas possessiones praefati monasterii, quas moderno tempore in quibuslibet plagis ac territoriis, infra ditionem imperii nostri, juste ac legaliter possidet, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines illius loci, tam ingenuos quam servos, super terram ipsius commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris ac futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat. Sed et memorato monasterio, spe beatitudinis aeternae, ut ad salutem animae meae in aeterna quiete proveniat, cum cessis fredis, omnium teloniorum exactiones indultas esse volumus ac remissas, sicut in praecepto antecessoris mei continetur: ita ut quoties pro utilitate monasterii ac fratrum aliquas dirigi contigerit, per diversa loca imperii nostri euntibus et revertentibus, absque ulla sollicitationis inquietudine, negotium suum liceat exercere, quatenus ipsos servos Dei ibidem famulantes, pro me atque statu regni a Deo mihi concessi, jugiter misericordiam Dei exorare delectet. Ut autem hujus renovationis ac confirmationis auctoritas majorem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter confirmavi, annulique impressione assignari jussi. #Signum Domini Henrici regis invictissimi@# Egilbertus cancellarius, vice Willigisi archicapellani, recognovit. Data Nonis Februarii, anno Dominicae incarnationis millesimo tertio, indictione prima, anno secundo domni Henrici regis II. Actum in Aquisgrano palatio feliciter. XIX. #Diploma regis Henrici II, concedentis Adalberoni comiti bannum super agrestes feras.@# (Anno 1003, 30 Jun.)[Ried, #ubi supra,@# p. 122.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Notum sit omnibus nostris fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos, fidele per omnia servitium dilecti nobis comitis videlicet Adalberonis intuentes, atque ipsius supplicationem per interventum venerandi praesulis Gotescalchi attendentes, sibi, prout ipse postulaverat, quia legaliter potuimus, regalis potentiae bannum super agrestes feras concessimus inter duos fluvios Ysara et liubasa tam super propriam ipsius, qui praefatus est, Adalberonis terram, quam super domorum pontificalium vel monasteriorum in abbaciis, quae ibi nobis pertinent, terras, sive omnium illorum hominum terras, qui in presenti vel in futuro hujusmodi rem cum eo collaudabunt in comitatu Friderici, qui judicat in Hachingun, in pago Sundergowe: primum ab hostio praedictorum fluviorum, Ysaram sursum versus usque ad Hohenberg; inde ad Huggenberg, ad Cumizdorf; inde ad Carphse et Winidowe, secundum vero decursum fluminis Liubase ( #Loisach@# ) usque ad Wolveradeshusun. Nostra igitur regali, ut praescriptum est, auctoritate, inter praenominatos fluvios et terminos bannum agrestium ferarum ei tradidimus et per hoc praeceptum largiti sumus, regio verbo omnimode interdicentes quatenus, hoc ambitu, sine sua ipsius licentia
null
0200abba-aa7d-4dfc-9912-8fbc0566a87d
latin_170m_raw
null
None
None
None
, feras illas, quae in aliis dominicalibus forestis in banno sunt positae, nullus aliquo ingenio vel genere venandi audeat deinceps captare. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc praecepti nostri paginam manu propria roborantes, signo nostrae imaginis imprimi jussimus. #Signum domni Henrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data II Kal. Julii, anno Dominicae incarnationis 1003, indict. I, anno vero domni Heinrici secundi regn. secundo. Actum Radespone. #Cum sigillo maxima ex parte fracto.@# XX. #S. Heinrici privilegium Frederunae abbatissae concessum.@# (Anno 1004.)[Dronke, #ubi supra,@# p. 60.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Omnium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque fidelium praesentium ac futurorum comperiat universitas, qualiter domna Frederuna venerabilis abbatissa ejusque soror Imma comitissa, Gerone comite adjuvante, construxerunt quoddam monasterium ad honorem sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae dedicatum, ad quod omnem haereditatem, hoc est Keminetan, Haegen, Barigi, Tundiriun, Othere, haec sunt in Tilithi, Varstan in Auga, Rothe in Wikanavelde, Bardenwic, Hotmannessun, Witthorp, Britlingi, Biangibudiburg, Addunesthorp, Hatherbiki, Bodanhuson, Sutherburg, in Bardanga, Claniki, in Drevani, Wigmannesburstal, Bennedestorp, in Mosidi, Widila, Waldersidi, Kokerbiki, in Heilanga, Holana, Aun, Setila, in Hogtrunga, Hepstidi, Sinigas, cunctaque earum hic prememorata predia gratissima voluntate tradiderunt, quae vero sita sunt in comitatu Bernhardi ducis, unde, nostram regalem aggressae majestatem, supplices rogaverunt ut ipsum monasterium in nostri mundiburdio susciperemus, talisque libertatis ac legis primatum concederemus, qualem Gandesheim, Quitilinburg, Heriwurti tenere videntur. Quod nos petitione Theodrici Mimidonensis episcopi fecisse, omnium noscat universitas fidelium. Ad haec statuimus ut in prefatae abbatissae suaeque sororis comitissae potestate predictum monasterium et abbatia nostro persistat concessu diebus vitae earum; post obitum vero utrarumque earum ad nostrum publicum eadem abbatia jus in perpetuum pertineat. Insuper autem volumus ut nulla major sive minor regni nostri persona in eadem abbatia placitum facere aut aliquam sibi molestiam inferre vel publicam funccionem exercere, nisi advocatus abbatissae sanctarumque monialium. Hoc etiam nostra regali auctoritate eidem concedimus abbatiae, ut sanctae moniales ejusdem monasterii, abbatissa defuncta, licentiam habeant eligendi aliam ad hoc idoneam. Et ut hujus nostrae auctoritatis praeceptum firmius omni tempore perseveret, hanc paginam manu propria roborantes, sigillo nostro jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici@# (L. M.) #regis invictissimi.@# Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani notavi. Data IIII. Non. Novembr., anno Dominicae incarnationis 1004, indictione II, anno vero domni Heinrici II regis III. Actum Magadeburc. XXI. #Diploma S. Henrici Keminadensi virginum monasterio concessum@# (Anno 1004.) #Monasterium sub sua protectione suscipit, et monialibus potestatem eligendae abbatissae concedit.@# [Martene, #Ampl. Collect.@# I, 365.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Omnium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque fidelium, praesentium ac futurorum, comperiat universitas qualiter domna Frideruna necnon abbatissa, ejusque soror Imma comitissa, Gerone comite adjuvante, construxerunt quoddam monasterium in honorem sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae dedicatum, ad quod omnem haereditatem, hoc est Keminadam, Hogen, Barigi, Tundivium, Othere; haec sunt in Tilichi Warstan, in Auga Rohten, in Wakenafalde Bardewik, Hottmannessum, Wintorp, Britlingi, Biangi, Budiburg, Addunestorp, Hatterbiki, Bodenhusen, Suterburg, in Gardanga Clomkey; in Drevan Wigmannesburgscal, Bennestorp; in Mosidi Widila, Waldersidi, Kokerbiki; in Heilanga Holana, Aunsetila; in Hostrunga Hepenstidi, Sungad, cunctaque eorum hic praememorata praedia gratissima voluntate tradiderunt. Quae vero sita sunt in comitatu Bevardi ducis, unde, nostram regalem aggressae majestatem, supplices rogaverunt, ut ipsum monasterium in nostro mundiburgio susciperemus, talisque libertatis ac legis primatum concederemus, qualem Gaudersheim, Guintiliburg, Gernivisti tenere viderunt. Quod nos petitione Theoderici Mindonensis episcopi fecisse omnino noscat universitas fidelium. Ad hoc statuimus ut in praefatae abbatissae suaeque sororis comitissae praedictum monasterium et abbatia nostro persistat consensu diebus vitae eorum; post obitum vero utrarumque earum ad nostrum publicum eadem abbatia jus in
null
c869f934-a4bc-454b-a781-d61ce4ad7869
latin_170m_raw
null
None
None
None
perpetuum pertineat. Insuper autem volumus ut nulla major aut minor regni nostri persona in eadem abbatia placitum facere, aut aliquam sibi molestiam inferre, vel publicam functionem exigere [ #suppl.,@# praesumat], nisi advocatus abbatissae cunctarumque monialium. Hoc etiam nostra regali auctoritate ad hoc concedimus abbatiae, ut sanctimoniales ejusdem monasterii, abbatissa defuncta, licentiam habeant eligendi aliam ad hoc idoneam. Et ut nostrae auctoritatis praeceptum firmius omni tempore perseveret, hanc paginam manu propria roborantes signo nostro jussimus insigniri. #Signum domni Henrici regis invictissimi.@# Egibertus cancellarius vice Willigisi archicapellani notavi. Data IV Nonas Novembris, anno Dominicae incarnationis 1004, indictione II, anno vero domni Henrici regis. . . . Actum Magadeburg. XXII. #S. Henricus Ecclesiae Comensis privilegia confirmat et possessiones auget.@# (Anno 1004.)[Ughelli, #Italia sacra,@# V, 280.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS Francorum pariterque Longobardorum divina favente clementia rex. Notum sit omnibus nostris fidelibus quia, interventu Everardi Cumali episcopi divino respectu, et remedio gloriosissimorum antecessorum nostrorum imperatorum, et propagatione regni nostri, dedimus in integrum ac in perpetuum S. Abundio omnem illam partem de castro Berinzona, quae ad nostram publicam pertinuit tam intus quam foris, cum omnibus appendiciis et pertinentiis suis, cum mercatis, theloneis, cum omnibus publicis reditibus et functionibus, cum ipsa quoque porta, quae publico usui hactenus deservivit, ut libere, secure, quiete, pacifice cum omni potestate; et idem Everardus episcopus Cumanus, pro integritate suae fidei et puritate servitii, et omnes sui successores habeant et teneant, et quidquid eorum voluntas decreverit, ad cultum divinum faciant; quia praedictum castrum Birinzona, cum omnibus quae ad illud intus aut foris pertinuerunt, a nostro jure et dominio, et ab omni publica repetitione, in jus et dominium S. Abundii omnino transfundimus, dedimus, donavimus, ut, absque ullo respectu et sine omni publica inquietudine, omnia supradicta pertinentia cum servis et ancillis ita teneant, judicent, ordinent, sicut caetera loca, quae ante centum annos ecclesia S. Abundii acquisivit, et tenuit. Decet enim et regno nostro est incrementum de iis quae Deus dedit, donare, et ei honorem retribuere qui gratis honorat, et a quo omnis honor procedit. Honoremus ergo sanctos, ditemus loca sanctorum, et ipsos apud Deum adjutores habeamus et intercessores. Per hoc enim praedecessores nostri multum Deo placuerunt, per hoc et nos speramus et vitae salutem et regni augmentum, et pacis prosperitatisque honorem. Jubemus igitur, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, nullus Latinus, nullus Theutonicus, nulla regni nostri magna vel parva persona deinceps de praedicto castro Birinzona, aut de aliqua ejus pertinentia, aut intus, aut foris ullo in tempore per aliquod ingenium se intromittere audeat, nec unquam ecclesiam S. Abundii inde disvestire praesumat, aut Everardum nostrum fidelissimum episcopum Cumanum, aut ejus ullum successorem inde inquietare, molestare, aut per illum placitum fatigare contendat. Si quis autem fecerit, mille libras probatissimi auri componat, medietatem nobis, et S. Abundio alteram; et hoc praeceptum temporibus omnibus in sua maneat firmitate. Quod ut verius credatur, et diligentius observetur, hoc praeceptum scribi jussimus, manu nostra firmavimus, et nostro sigillo insigniri praecepimus. #Signum D. Henrici invictissimi regis.@# Egilbertus cancellarius ad vicem Villigisii archicapellani recognovit. Dat. II Id. Junii, anno Dominicae incarnationis millesimo quarto, indictione secunda, anno vero D. Henrici II regis tertio. Actum in Lacunavara in Dei nomine feliciter. Amen. XXIII. #S. Henrici diploma per quod praedium Pipinesdorff Ecclesiae Wormatiensi liberaliter confert.@# (Anno 1004.)[Schannat, #Episcopatus Wormat., II,@# 36.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si loca sanctorum munificientiae regalis largitate sublimamus, hoc nobis tam in praesentis vitae decursu quam in futurae gloriae statu prodesse liquido profitemur. Proinde noverit omnium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque fidelium industria, qualiter Burchardus sanctae Wormatiensis Ecclesiae venerabilis praesul, nostram regiam adiit humiliter obsecrans excellentiam, ut praedium quod habere in villa nuncupante Pipinesdorff videmur, suo episcopio ac sanctae Wormatiensi Ecclesiae in honorem sancti Petri apostolorum principis dedicatae, largiri, nostrae pro remedio animae,
null
d5117d27-e81e-42b9-bdaf-2654d0d50092
latin_170m_raw
null
None
None
None
dignaremur. Cujus itaque petitioni, per interventum Cunigundae nostrae dilectae conjugis videlicet reginae, ac pro futurae remunerationis augmento, assensum praebentes, praefatum praedium, quod est situm in villa Pipinesdorff, in pago Mulselgowe in comitatu vero . . . . . integre cum cunctis suis pertinentiis, hoc est areis, aedificiis, servis et ancillis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, venationibus, etc., jam praememoratae ecclesiae sancti Petri, ejusque rectoribus, qui pro tempore ibi ordinati fuerint, regali et praeceptali hac pagina concesssimus, et de nostro jure in ejus jus . . . . . . ut haec auctoritas nostra inviolabilem in Dei nomine obtineat stabilitatem, manu nostra roborantes, eam sigillo nostro subter jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici invictissimi regis.@# Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovit. Dat. V Kalend. Januarii, anno Dominicae incarnat. 1004, indict. II, anno vero domni Heinrici secundi regni III. Actum Dhornburg in Dei nomine feliciter, amen. XXIV. #Super emunitate.@# (Anno 1004.)[Apud Ludewig, #Script. rer. Germ.@# I, 330.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia, rex. Quia si piis Dei famulantium flagitationibus accommodamus benignum auditum, summae salutis inde provenire nobis incunctanter credimus remedium: idcirco omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium noverit religiositas, quoniam, tam animae nostrae consulentes, quam etiam dilecti nostri Godehardi abbatis petitionibus obtemperantes, venerabilem Mauritii martyris abbatiam Altaha nuncupatam, sub nostrae defensionis mundiburdium ac tuitionem, cum omnibus eidem praefatae abbatiae aliquo modo adhaerentibus, villis vero Iserahoff, Suartzaha, Coella, Gunzia, Munichdorff, Puechoff, Oberanhaus, Usterlingen, Gotzzolting, Otilingen, Richerisdorff, Boltheringa nuncupatis, seu etiam caeteris cujuslibet utilitatis commoditatibus, familiis, tributis, tributariis, rebus mobilibus et immobilibus, viis, inviis, silvis, saginis, aquis, piscationibus, molis, molendinis, pascuis, compascuis, sive apium pascuis, quaesitis et inquirendis, nec non justa acquisitione eidem praefatae abbatiae pertinentiis. Praecipientes igitur regali summitate edicimus ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, schuldasio, scapio, seu aliqua magna vel parva persona, eumdem jam dictum abbatem suosque successores praescriptis rebus inquietare, molestare, vel disvestire praesumat. Si quis vero hujus praescripti nostri, quod absit! violator exstiterit, sciat se compositurum auri optimi libras centum. Quod ut verius credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, hanc chartam inde conscriptam manu propria roborantes sigillique nostri impressione jussimus insigniri. Datum VI Kal. Febr., ind. II, anno Dominicae incarnationis 1004; anno vero domni Henrici II regis III. Actum Altisteri, in Dei nomine feliciter. Amen. XXV. #Rex Henricus donat veteri capellae quoddam sui juris praedium in Nortgowe, et quidquid in duobus villis Durnin et Mantalahi possidebat.@# (Anno 1004.)[Ried, #ubi supra@# p. 123.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos ad regiam capellam intus in civitate Radesponensi in honorem sacratissimae Virginis, Dei genitricis Mariae, a nobis reparatam quoddam nostri juris praedium in Nortgowe et in comitatu Oudalscalchi comitis situm, item quidquid in duabus villis nomine Durnin et Mantalahi possidere visi sumus, interveniente Taginone Magedeburgensis Aecclesiae archiepiscopo, quondam ejusdem capellae praeposito, per hoc regale praeceptum perpetua lege tradidimus cum omnibus pertinentiis et utilitatibus suis, hoc est areis, aedificiis, servis et ancillis, agris, campis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis sive compascuis, silvis, venationibus, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, seu caeteris quibuscunque pertinentiis in perpetuos aecclesiae et congregationis ibidem Deo canonice militantis usus. Et ut haec nostra traditio stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam manu propria roboratam, sigillo nostro imprimi jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Egilbertus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data VI Id. Febr. anno incarnat. Domin. 1004, indict. I, anno vero domni Heinrici secundi regn. II. Actum in Vuarim. #Sigillum illaesum, intus impressum.@# XXVI. #Rex
null
5322d1d2-f1e1-4efd-8b70-0767532cea4c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Henricus II donat monasterio inferiori praedium in curtibus Ratisbon. id est in Regensburger Burgfrieden.@# (Anno 1005.)[Ried, #ibid.,@# p. 124.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si piis Dei famulantium petitionibus praebemus assensum, aeternae remunerationis procul dubio inde oboriri nobis speramus remedium. Idcirco omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium, praesentium scilicet et futurorum, noverit industria qualiter nos, tam pro animae nostrae consultu quam etiam pro dilectissimae contectalis nostrae, Cunigundae videlicet reginae, dulci appetitu, nec non venerabilis Radesponensis abbatissae, Outae videlicet nuncupatae, sedulo interventu, quoddam nostrijuris praedium, quod Macelinus clericus vivens in curtibus Radesponens. Ekmulla condicta et in comitatu Roudberti comitis visus est investitura potestatis possidere, Radesponensi sanctae Mariae monasterio, quod differenter inferius dicitur, tradentes in proprium donavimus atque in augmentum victus monialium inibi degentium sub regula sancti Benedicti firmissima donatione proprietavimus cum omnibus ejusdem praedii utensilibus et appendiciis, rebus scilicet mobilibus et immobilibus, familiis utriusque sexus, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis sive compascuis, viis, inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, aquis aquarumve decursibus, seu cum omnibus, quae rite dici vel scribi possunt quolibet modo, utilitatibus, eo videlicet donantes tenore quatinus jam dicta abbatissa ejusque succestrices liberam dehinc habeant potestatem possidendi, commutandi, colendi, precariandi, seu quicquid sibi libeat omnibus modis de eodem praedio ad utilitatem Sanctimonialium faciendi. Et ut haec traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa in aeternum permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Eberhardus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data IV Idus Junii, indict. III, anno Dominicae incarnat. 1005, anno V domni Heinrici II regnantis. Actum Puozinesheim feliciter. Amen. #Cum sigillo majestat.@# XXVII. #Monasterium Steinense, ex Duellio translatum, ab Heinrico II R. R. dotatur, et Ecclesiae Bambergensi subjicitur.@# (Anno 1005, 1 Octob.)[Newgart, #Cod. diplom. Alemanniae,@# ex originali archivi reipublicae Turicensis]. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Quoniam principem ac defensorem aecclesiarum nos fecit Dominus, ne ejus gratiae ingrati esse videamur, servicium ipsius augmentare, aecclesias multiplicare, bene et opportune structas defendere, destructas vero nos oportet restaurare. Unde moderno tempore constructionem non ignobilis monasterii in istis Alemanniae partibus juxta ripam Rheni loco Steine dicto disposuimus fieri, in honore videlicet Sanctae Mariae et Storum martyrum Georgii et Cyrilli. Ipsorum enim reliquiae illuc noscuntur translatae de monte Duello, antiquioris scilicet monasterii loco. Prius quidem illic, patratu ducis Purchardi ejusque conjugis Hadewigae, satis honorifica monachorum habitacula sed non multae commoditatis erant constructa. At postquam res eorum nostrae dominationi cessere, habita cum episcopis et regni principibus deliberatione, visum est nobis oportunius locum monasterii transmutare, secundum quod ipsius loci coenobitas et accolas montis perardui difficultatem culpando audivimus desiderare. Nunc igitur ut commemoratio et honor priorum ejusdem loci dominorum, nostri scilicet fidelium et cognatorum stabiliatur, placuit serenitati nostrae opera religionis ipsorum regia nostri auctoritate taliter adjuvare, ut famuli Dei per nostram dispositionem optati loci oportunioris adipiscantur tranquillitatem. Notum sit ergo omnibus Ecclesiae Dei quia, praesentaneo nostrorum episcoporum videlicet et abbatum favore, sed praecipue Augiensi abbate Warinherio et duce Herimanno adnitente aliisque Sueviae principibus, ad idem monasterium Steine nuncupatum nostrae haereditatis praedia contradimus quae in diversis pagis et comitatibus sita sunt ac locis Arola, Ezzewilare, Hiltesinga Nagelta, Epfendorf, Phisgina cum fonte salis, Vfeninga, Affraninga, Rahtfelda, Sindelstetta, Hoenstetta Rieden, Suaninga, Purch, nominatis cum ecclesiis et decimis, villis et censualibus, hominibus ac mancipiis utriusque sexus, cum terris cultis et incultis, pascuis, pratis, silvis, cum quaesitis et inquirendis, mobilibus et immobilibus, cum vassallis ministerialibus omnibusque ipsorum possessionibus. Ista igitur cum omnibus appendiciis suis, et quaecunque adhuc nominari possunt, concedimus et legitime confirmamus ad reliquias sanctorum Steinensis ecclesiae, ut per successuras etates ille abbas illis dominetur qui ad ejusdem ecclesiae regimen et curam promoveatur, et cum suis monachis pro nobis et antecessoribus nostris divinam pietatem assidue implorare non pigritetur. Ad haec quoque omnium hominum fidelitati volumus notificare quia castrum
null
dd39c5cb-cdb9-49f9-8a59-31245b157f81
latin_170m_raw
null
None
None
None
Babinberch dictum, in Austrifranciae parte situm, jam molimur in sedem episcopatus sublimare, quare necesse est nos prediorum donationibus et rerum copiis undecunque provenientibus ditando amplificare. Decrevimus ergo et certum animo posuimus ea predia illuc contradere quae nobis hereditario jure contigerunt in istis partibus Alemanniae post mortem Hadewige Purchardi ducis viduae. Ipsum quoque monasterium Steine, de cujus statu et modificatione jam egimus, Babinbergensis sedis episcopis subjicere volumus. Eo tamen pacto et ratione ut nullus vel ipsorum episcoporum aut aliorum potentum praesumat alicujus iniquae exactionis vel constructionis gravamina vel damna ipsi loco aut ejus abbatibus vel procuratoribus seu rebus inferre, et nec censum exigere nec quicquam eorum usibus detrahere. Tantummodo enim concedimus, ut, defuncto ipsius congregationis abbate, quicunque a monachis vel inter se vel de alio quoque noto monasterio canonice successurus eligatur, huic per praedictae sedis episcopum cura monasterii commendetur. Cui etiam ad bene vivendum ac regulariter suos regendum ac perinde omnia disponendum idem deinceps obediat, a quo et metum habeat, ne res ecclesiae suae dissipare, vel liberis aut quibuslibet alienis hominibus beneficia ex possessionibus imprudenter concedere praesumat. Praeterea audivimus pterosque eorum qui ecclesiarum constituuntur advocati debita potestate multum abuti, ut, qui deberent esse modesti defensores, impudenter effecti sint rapaces et injuriosi exactores. Idcirco nostrae placuit providentiae in abbatis illius et fratrum suorum hoc perpetualiter ponere potestate, ut, sapientum usi consiliis, ex eis quos inter potentes saeculi noverint esse aequitatis et modestiae amantiores eligant suis competenter locis advocatos et defensores. Nec aliter quisquam omnium sibi hanc potestatem presumat vindicare vel quasi hereditarium invadere, nisi ex abbatis constitutione. Ministerialibus quoque vassallis quos tradidimus eidem aecclesiae, liceat, cum his quos ad episcopatum praedictum dare decrevimus, consueto honestae societatis more vitam agere, mutuo filias suas in conjugium dare secundum communem libitum, et accipere; sobolesque earum apud alterutros stabiliter in illius ecclesiae permaneant proprietate, ad cujus partes ipsae per matrimonii dantur copulationem. Haec igitur decreta nostrae traditionis, et corroboratio nostrae autoritatis, ut firmior in succedentibus habeatur annis et diligentius observetur, propria manu eam confirmavimus, et sigillo nostro sigillari jussimus. #Signum domini Henrici imperatoris secundi.@# Sigefridus cancellarius in vice Brunonis archicancellarii recogn. Data Kal. Oct. indict. III, anno Dnicae incarn. IV, anno domni regis Heinrici IV. Actum est Ulma feliciter. XXVIII. #S. Henricus imperator confirmat fundationem collegii canonicorum in ecclesia Sanctae Crucis Leodii, facta per Notgerum episcopum Leodiensem.@# (Anno 1005.)[Miraeus, #Opp. diplom.,@# II, 808.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina disponente clementia a Deo coronatus, et ab omni plebe in regnum gloriose exaltatus. Quicunque catholicorum . . . . . . Quapropter notum esse cupimus . . . . . qualiter vir magnae sanctitatis et satis dignae reverentiae, domnus Notgerus episcopus Ecclesiae S. Mariae, sanctique Lamberti martyris provisor et custos, studio divini amoris succensus, ecclesiam quamdam in urbe Leodio a fundamentis extruxit, in memoriam videlicet et laudem ligni S. Crucis, et canonicorum coenobium ibidem instituit, et, pro promerenda aeterna vita, ex sumptibus suis in eodem loco Deo militantibus struendam decenter ornavit; ut, sanctorum Patrum instituta sequentes, die noctuque serviant pro pace regni nostri, et incolumitate nostra et dilectissimae conjugis nostrae, et pro unanimitate Christianae fidei, ad Deum indesinenter preces fundant, una cibum capiant, pariter dormiant, totosque se divino cultui mancipent. Quare idem praefatus antistes adiit praesentiam dignitatis nostrae, humiliter supplicans ut id quod industria pontificalis sagaciter disposuerat, regalis manus firmitate inconvulsum et indissolubile permaneat. Assignavimus autem eidem Ecclesiae per interventum ejusdem praesulis loca quaedam congregationi pro opportunitate administranda, videlicet in pago Arduennae Berthoniam villam, etc. . . . . Et ut haec collatio Divinae servituti addicta secundum praefatam definitionem inviolabilis et indissolubilis jure permaneat, edicto banni nostri confirmari jussimus, et hos apices majestatis nostrae inde fieri praecepimus, per quos decernimus atque jubemus ne quis in posterum, aliquo stimulo malitiae tactus, huic praecepti nostri traditioni audeat contraire. Sed sicut a praefato praesule secundum Dei placitum est ordinatum, sic in omni succedente posteritate indiscussum et immutilatum, decreto firmitatis nostrae irrevocabilem in Dei nomine obtineat stabilitatem, dextera regali consignavimus, et sigilli nostri impressione jussimus insigniri. Data Nonis Aprilis
null
8e7444b7-2c2c-4a82-9d22-b182d851a87a
latin_170m_raw
null
None
None
None
, anno Dominicae incarnationis millesimo quinto, indictione tertia, anno domni Henrici secundi regis tertio. Actum Aquisgrani in Dei nomine feliciter. Amen. XXIX. #S. Henricus praedia quaedam donat monasterio Altahensi, petente Godehardo abbate.@# (Anno 1005.)[Apud Ludewig, #Script. rer. Germ.@# III, 331.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Regalis enim excellentiae decet majestatem rationabilibus sibi a Domino supplicationibus misericorditer concedere perpetrationem, quatenus eorum assiduis precibus et seculariter tranquilliterque et aeternaliter coelestis bravii diademate coronetur. Quocirca universalis fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, noverit industria, qualiter quidam venerabilis Godehardus abbas, provisor vero Altahensis monasterii, celsitudinem potentiae nobis a Deo concessae subiit, humiliter implorans ut nos quamdam villam, Flinspach dictam, in pago Sweinichgouin sitam et in comitatu Tiemonis comitis, olim praedicto monasterio suo pertinentem, dolore non parvo tactus perdere quod juste visus est habere debere, eo restituere dignaremur. Cujus nos condignae petitioni assentiendum fore existimantes, eamdem jam dictam villam nostra regali traditione atque pagina, ad ante dictum S. Mauritii monasterium in Altaha constructum concedentes restituimus, restauravimus, donavimus, atque firmissime subscribentes eo consolidavimus ad aedificandum, restaurandum, maceriandumque praefatum monasterium, cum aliis ecclesiis coenobiumque fratrum, quia ob hoc praedictus abbas requisivit, quoniam terra arenosa est maceriaeque utilis. Tradentes igitur in proprium S. Mauritii subscriptoque abbati nec non et suis successoribus, quidquid inter Winter et Hoffkirchen videtur jacere, vel etiam ad ante scriptum monasterium inibi respicere, cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus, terris cultis vel incultis, vineis, vinetis, molendinis, viis, inviis, aedificiis, exitibus et reditibus, sylvis, venationibus, pratis pascuis, compascuis, sive apium pascuis, aquis, aquarumque decursibus, piscationibus, familiis utriusque sexus, quaesitis et inquirendis, seu omnibus, quae dici vel scribi intrinsecus seu extrinsecus possint, pertinentiis et utilitatibus. Et ut haec nostrae traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc chartam inde conscriptam manu propria roborantes sigillique nostri impressione insigniri jussimus. Data Nonis Novembris, indict. I, anno Dominicae incarnationis 1005, anno vero domini Heinrici secundi regis IV. Actum Werdae in Dei nomine feliciter. XXX. #S. Henricus II imperator innovat praedecessorum immunitates et privilegia, monasterio S. Maximini concessa.@# (Anno 1005, 9 April.)[Hontheim, #Hist. Trevir. diplom.@# I, 350.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Quoniam regalis antecessorum nostrorum providentia et sollicitudo in construendis constructisve stabiliendis Dei ecclesiis pie jugiter invigilavit, idcirco Christi benignissima miseratione, in cujus manu regum corda vel jura consistunt, regni illorum diuturnitas pacificata viguit et effloruit. Unde nos pie salubriterque de nostri statu regni tractantes, devotamque illorum sollicitudinem imitari cupientes, privilegia antecessorum nostrorum regum sive imperatorum coenobio S. Maximini, qui in suburbio Trevirorum requiescit, concessa vel attributa, ob interventum dilectissimae conjugis nostrae, Cunigundae videlicet reginae, nostra etiam auctoritate roborare decrevimus, ut et antecessorum nostrorum benevola pietas non a nobis neglecta debilitetur, et monachorum inibi Deo servientium tranquillitas ab aliqua subintroducenda persona non inquietetur; ea siquidem ratione ut idem coenobium, ubi praenotatus sanctus pontifex requiescit, cui venerandus abbas Ofderath nunc praeesse videtur, sicut sub antecessorum nostrorum, sic sub nostro quoque jure, mundiburdio et defensione consistat, nec alicui sedi aut ecclesiae, excepto nostrae regali potestate ( #sic@# ), successorumque nostrorum, famulum, aut appendex, vel beneficiarium subjaceat. Concedimus etiam eis liberum arbitrium inter se eligendi abbatem tali honore dignum, et ad id officium idoneum, ut eo securius divinum ab illis impleatur ministerium, summaeque propensius majestatis pro nobis implorent auxilium. Insuper etiam concedimus ut idem abbas sibique commissa congregatio eorumque successores potestatem habeant advocatias monasterii sui, cui velint, dandi, cuique velint, tollendi. Et ut nulla cujuslibet judiciariae dignitatis persona in curtibus eorum placidum habere praesumat, telonium a navibus eorum nullus exigat, familiaque eorum bannum et fraedae nulli nisi abbati persolvat, nulliusque nisi abbatis vel ab eo constitutorum placidum attendat, et in singulis civitatibus regalibus vel praefectoriis liberam potestatem habeant intrandi et exeundi, vendendi et emendi, pascendi et adaquandi, eique opera regalia vel comitialia funditus perdonamus.
null
ce24fae0-d6c0-4d52-be0c-b8112afce9c0
latin_170m_raw
null
None
None
None
Et ut hoc auctoritatis nostrum praeceptum firmum et stabile permaneat, manu propria corroborantes, sigilli nostri impressione signiri jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi.@# Egilbertus cancellarius, vice Willigisi archicapellani, recognovi. Data V Id. April., anno Dominicae incarnationis 1005, indictione III, anno vero domini Heinrici secundi regis III. Actum Aquisgrani in Dei nomine feliciter. Amen. XXXI. #S. Henricus Ecclesiae Comensis privilegia confirmat et possessiones auget.@# (Anno 1006.)[Ughelli, #Italia sacra,@# V, 281.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Cum nostrorum fidelium petitionibus ad augmentum nostrae fidelitatis pietatis nostrae aures accommodamus, multo melius esse inducimus si Dei ecclesiis aliquid ex nostris libentius donaverimus, quarum juvamine majus nobis incrementum praestatur, nostrique regni celsitudo solidatur. Noscat itaque omnium fidelium praesens et futura collectio, nos pro remedio animae nostrae nostraeque conjugis, ac regni nostri stabilitate, interventu Egilberti Frisingensis episcopi, donasse Eberardo Cumano episcopo, suisque successoribus ad partem S. Mariae S. Abundii omnem medietatem vicecomitatus de Valletellina, et omnino transfudisse quidquid ad illam medietatem pertinet, aut citra lacum Cumanum, aut Belasium ab omni nostro publico, et dedisse ad proprietatem supradicto episcopo, et successoribus ejus tam in districto, quam in precantia et erimarias, atque in omni pertinentia, quae nunc ad nos pertinere videtur, transfundimus et largimur Eberardo Gumano episcopo, suisque successoribus a nostra parte ad partem S. Mariae et S. Abundii. Praecipientes ergo deliberamus ut nullus nostrae potestati subjectus, aut subjiciendus, scilicet dux, marchio, episcopus, comes, vicecomes, nullaque maxima vel parva persona audeant inquietare vel molestare aut disvestire praefatum episcopum vel ejus successores. Si quis vero facere praesumpserit, sciat se compositurum auri purissimi libr. 100, medietatem nostrae parti, et medietatem supradicto praesuli, suisque successoribus. Quod ut verius credatur, manu propria corroborantes, nostri sigilli impressione signari praecipimus hanc paginam. #Signum domini Henrici + regis invictissimi.@# Anno Dominicae incarnationis 1006. XXXII. #S. Henrici II praeceptum, per quod universas Ecclesiae Wormatiensis possessiones eidem confirmat aliasque superaddit.@# (Anno 1006.)[Schannat, #Episcopatus Wormat.,@# II, 36.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Nihil commodius ad nostrae sublimitatis honorem, nostrique regiminis corroborationem posse facere credimus, quam si, sanctarum Dei Ecclesiarum habentes sollicitudinem, earum dotes inconvulsas servare studuerimus. Ob hoc omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium noverit industria, praesentium scilicet et futurorum, quatenus divinae recompensationis emolumento, nec non [ad] beatis simi apostolorum principis Petri venerationem, in cujus honorem Vuormatiensis episcopatus fundatus esse dignoscitur, sive ad monitionem et petitionem Burchardi, ejusdem sedis devotissimi praesulis, praememoratae Ecclesiae per hujus nostrae concessionis paginam confirmamus omnia quae reges et imperatores nostri quoque antecessores, sive nos, eidem Ecclesiae contulerunt; ea videlicet ratione ut praefatus episcopus suique successores universa suae Ecclesiae, ut diximus, collata habeant, teneant, firmiterque possideant, omnium hominum molestatione et contradictione remota, quod ut verus credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, hanc cartam inde conscriptam, manu propria roborantes, sigillique nostri impressione, ut subtus videtur, insigniri jussimus, et ex proprio Ecclesiam sitam in suburbio, alteram uno ab urbe milliario . . . . . ad usum praebendae fratrum contradimus. #Signum domini Heinrici regis invictissimi.@# Eberhardus cancellarius vice Vuilligii archicapellani recognovi. Data II Non. Martii, indict. III, anno Dom. incarnat. 1006, anno vero domini Heinrici secundi regnantis V. Actum Laudenburc feliciter. Amen. XXXIII. #S. Henricus II imp. B. Notgero Leodiensi episcopo ejusque successoribus confirmat abbatias et ecclesias collegiatas, Lobiensem, S. Huberti, Broniensem, Gemblacensem, Fossensem, Maloniensem, Namurcensem, Dionantensem, Eichensem, Mechliniensem, Tungrensem, Huiensem et Trajectensem.@# (Anno 1006.)[Miraeus, #Opp. diplom.@# III, 11.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Nobis profuturum et ad vitam praesentem transigendam, et ad futuram feliciter obtinendam, credimus et scimus, si, secundum fidelium nostrorum justas petitiones, ecclesiasticas facultates, et cujusque potestatis judiciaria jurisdictione liberaverimus, et liberatas augmentaverimus, et
null
34fd6015-41a1-4d9f-a3da-f0d21b03182b
latin_170m_raw
null
None
None
None
augmentatas regali praecepti munimine tuendas esse firmaverimus. Quapropter notum esse volumus omnibus nostris fidelibus, tam futuris quam praesentibus, quia vir venerabilis Notkerus Tungrensis seu Leodiensis episcopus, quoddam praeceptum nostris obtulit obtutibus, quod erat secundi Ottonis, imperatoris et consanguinei nostri, et manu firmatum, et sigillo signatum; in quo dicebatur quod non solum ipse et pater suus, primus videlicet Otto imperator virtute et nomine, sed antecessores eorum, reges scilicet Francorum, Pipinus, Carolus, Ludovicus, Lotharius et item Carolus, et etiam caeteri reges antecessores et successores eorum, eidem Ecclesiae sanctae Mariae et sancti Lamberti, cui auctore Deo idem episcopus praeest, per auctoritatis suae praecepta contulerant, ut et ipsa et suae appenditiae, quae sunt videlicet: Lobiis, et in loco qui dicitur ad Sanctum Hubertum, Bronio, Gembluos, Fossis, in Malonia, Namurco, Dionanto, Ceumaco, Edla, Tungris, Hoyo. Trajecto, Malinas, vel in caeteris locis, cum omnibus rebus vel hominibus ad se pertinentibus, libere per se consisterent, et ab omni inquietudine judiciariae potestatis defensae et securae manerent. Hujus securitatis auctoritatem, sic ab antecessoribus nostris promulgatam, ut, ob amorem Dei et reverentiam ejusdem ecclesiae, assensus nostri adjectione firmaremus, petiit praedictus venerabilis episcopus. Cujus justae et rationabili petitioni aurem libenter accommodavimus, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum; erga ipsam Ecclesiam tuitionis gratia, pro divini cultus amore, et animae nostrae salute, fieri decrevimus, per quod firmissime jubemus ut deinceps nullus comes, nullus judex, nisi cui episcopus commiserit, in praedicta loca, vel eorum territoria, quae in quibuslibet pagis infra regni nostri ditionem, et nunc habent, et in futuro habenda sunt, ad causas audiendas, vel ad freda, aut banna, aut tributa, aut de statione navium, vel de qualibet alia re, telonia exigenda, aut aliqua districtionis negotia super homines, tam ingenuos quam servos in eis manentes, exercenda, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel quidquam in eis contra voluntatem episcopi successorumque ejus attentare audeat. Sed ipsi praesuli successoribusque suis et nunc et semper liceat res praedictae Ecclesiae, et illi subditarum, sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quietas possidere, et nostro imperio parere, atque pro incolumitate nostri et nostrae conjugis, et pro statu ac diuturnitate regni nostri, una cum clero et populo sibi subjecto, clementiam Dei jugiter exorare, et quidquid de praefatis rebus Ecclesiarum, jus fisci exigere poterat, praedictae ecclesiae esset, ut deinceps ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum fiat. Hujus itaque praecepti auctoritatem, ut nomine ipsius, qui nobis praecipiendi concessit potestatem, pleniorem obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, ac nostris diligentius conservetur, et manu propria firmavimus, et sigilli nostri impressione, signari jussimus. + #Sigillum domini Henrici regis invictissimi.@# XXXIV. #Henricus II, Germaniae et Italiae rex, sub suo mundiburdio suscipit Landulphum Cremonensem episcopum.@# (Anno 1007.)[Muratori, #Antiq. Ital.@# I, 991.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divinae dignationis providentia rex. Regalis dignitatis providentiam semper oportet Ecclesiarum Dei, etc. Noverit universitas quod nos, comperientes in Italia Ecclesiarum facultates defuncto earum Praesule depraedari, sanctamque Cremonensem Ecclesiam hoc quoque noviter passam defuncto Pastore, sub nostri mundiburdi defensionem recepimus domnum Landulfum venerabilem praesulem ejusdem sanctae Cremonensis Ecclesiae, nostrumque dilectissimum capellanum, cum omnibus clericis suis ac familiis. Praecipientes insimul ut nulla nostri regni magna parvaque persona post, obitum ejus suorumque successorum, praedictam Ecclesiam, clericos et famulos inquietare vel molestare audeat. Si quis vero, quod non credimus, hujus nostri mundiburdi violator exstiterit, si miles ipsius Ecclesiae fuerit, omni beneficio quod ex parte ipsius ecclesiae tenuerit, ipse et ejus haeredes in aeternum priventur, et centum libras puri argenti, medietatem nostrae reipublicae, et medietatem praenominatae ecclesiae se compositurum procul dubio cognoscat. Si vero civis aut suburbanus, sciat se perditurum omnia praedia et possessiones suas, medietatem a parte publica, et medietatem praedictae Ecclesiae. Si vero aliqua regni persona contra fecerit, centum libras optimi auri, medietatem nobis et medietatem praefatae ecclesiae procul dubio componat. Quod ut verius credatur, etc. #Non adest monogramma
null
8d57a86e-1727-469c-800c-85d7d3f8d275
latin_170m_raw
null
None
None
None
Henrici.@# Everardus cancellarius vicem Villigisi Archicapellani recognovi.. . . . . Anno Dominicae incarnationis 1007, indictione V, anno regni domni Henrici regis secundi regnantis VI. Actum Polede feliciter. Amen. XXXV. #S. Henricus II imp. monasterio Steinensi donat locum Kircheim.@# (Anno 1007, 1 Novemb.)[Newgart, #Cod. diplom. Alem., ex originali archivi reipublicae Turicensis.@# ] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Salutaribus sacri eloquii instructionibus erudimur et admonemur ut, temporalia parvipendentes commoda, aeterna et semper mansura in coelis studeamus adipisci consistoria. Quapropter nos Dominicis non surdum auditum praebentes praeceptis, locum quendam nostrae haereditatis Babinberch dictum in sedem episcopatus sublimando proveximus praediisque et variis rerum donationibus magnifice sublimavimus. Injunximus quoque praedictae sedis pontifici gubernationem et moderamina quorundam monasteriorum, inter quae unum quoddam in Alemannia, juxta ripam Rheni situm, Steine vocitatum, nostra dispositione constructum et moderatum, ejus commendationi volumus subjectum. Hujus igitur monasterii procuratores et praelati serenitatis nostrae praesentiam adiere, et, de praedicti loci inopia ac possessionum illuc pertinentium parvitate conquerentes, aliquod sublementum et auctionem praediorum illuc concedi et superaddi suppliciter postulavere. Ipsorum quoque obnixe petitioni cum fidelium nostrorum episcoporum videlicet et abbatum ducum et comitum favor et suadela accessisset, nos vota illorum benigne suscepimus et petitioni eorum ob divinae mercedis augmentum adimpleri decrevimus. Proinde noverit omnium nostri fidelium, praesentium scilicet ac futurorum industria, quia nos quendam nostri juris ac proprietatis locum Chilichheim dictum, in pago Prisichgowe et in comitatu Adelberonis comitis situm, tradimus ad supradictum monasterium, quod est consecratum honori S. Dei Genetricis ac SS. Georgii et Cyrilli martyrum, cum omnibus ejus pertinentiis, videlicet ecclesiis, villis, servis, ancillis, areis, aedificiis, cum hominibus terrisque censualibus, cum tributis et teloniis de navibus per Rhenum discurrentibus vel undecumque noster fiscus circumquaque illuc aliquod jus exigere aut sperare deberet. Haec igitur, cum omnibus caeteris appendiciis quae adhuc dici possent, perpetua firmitate ad idem monasterium contradimus et transfundimus, ut quilibet abbas ibidem successurus absque contradictione habeat ea in sua potestate, nec ipsi liceat cuiquam libero homini potenti aliquam exinde partem pro beneficio concedere, vel ullo modo ab usu fratrum Deo illuc servientium alienare. Et ut haec auctoritatis nostrae largitio firmior habeatur et ab omnibus fidelibus nostris verius credatur et diligentius conservetur, manu propria nostra subter eam confirmavimus, et sigillo nostro sigillari jussimus. Si quis dictae, quod absit! huic nostrae sanctioni contrarius exstiterit, et quae donavimus abstulerit, vel fraude aliqua detraxerit, Judae proditoris consors, nisi resipiscat, igne inextinguibili perpetualiter ardeat. #Signum domni Heinrici regis invictissimi.@# Eberhardus cancell, vice Willegisi recognovi. Data Kl. Nov., indict. V, anno Dnicae incarn. 1007, anno II domni HEINRICI. XXXVI. #Diploma S. Henrici II imperatoris, quo Ecclesiae metropolitanae Cameracensi ac Herluino episcopo ejusque successoribus donat comitatum Cameracensem.@# (Anno 1007.)[ #Gall. Christ.@# III, #instrum.,@# p. 1.] HEINRICUS divina clementia favente rex. Omnibus fidelibus notum fieri volumus qualiter nos, tam animae nostrae consultu quam venerabilis Heriberti archiepiscopi Coloniensis interventu, Cameracensi Ecclesiae, in honore S. Mariae constructae, comitatum Cameracensem hac nostrae auctoritatis praeceptali pagina in proprium donavimus: praecipientes ut praelibatae sedis Erluinus episcopus, suique successores liberam dehinc habeant potestatem, eumdem comitatum in usum Ecclesiae supradictae tenendi, comitem eligendi, bannos habendi, seu quidquid sibi libeat, modis omnibus inde faciendi. #Signum domini Henrici regis invictissimi.@# Eberhardus cancellarius, vice Willegisi archicapellani, recognovit. Data XI Kalendas Novembris, indictione V, anno 1007, domini Henrici secundi regni VI. Actum Aquisgranensi palatio. XXXVII. #Litterae S. Henrici de erecto ab se episcopatu Bambergensi.@# (Anno 1007.)[Ludewig, #Script. rer. Germ.,@# 282.] HENRICUS divina praeordinante clementia rex, omnibus Ecclesiae filiis tam futuris quam praesentibus. Saluberrimis sacri eloquii institutionibus erudimur et praemonemur ut, temporalia relinquentes, bona et terrena postponentes commoda, aeterna et sine fine mansura in coelis studeamus adipisci consistoria. Gloria enim praesens fugitiva est et vana, dum possidetur, nisi in ea aliquid de coelesti aeternitate cogitetur. Sed Dei miseratio humano generi providit remedium, quando partem
null
f7557ffe-cbfb-4dfa-8bc3-fb7fce6a580c
latin_170m_raw
null
None
None
None
coelestis patriae, terrenae substantiae fecit esse pretium. Hujus ergo nos clementiae non immemores, nec ignorantes nos gratuito divinae miserationis respectu regali dignitate sublimatos, congruum esse ducimus non solum ecclesias ab antecessoribus nostris constructas ampliare, sed ad majorem gloriam Dei novas aedificare, easque devotionis nostrae donis gratissimis exaltare. Quapropter Dominicis non surdum auditum praebentes praeceptis, et deificis obtemperando intendentes suasionibus, thesauros divinae largitatis munificentia nobis collatos in coelo desideramus reponere, ubi neque fures effodiunt nec furantur, neque aerugo vel tinea demolitur, ubi et dum omnia nunc congesta recolimus, cor nostrum desiderio et amore saepius versetur. Proinde patere volumus omnium fidelium universitati, quod quemdam paternae haereditatis nostrae locum, Babenberc dictum, in sedem et culmen episcopatus proveximus, et Romanae sedis auctoritate firmatum, atque venerabilis Henrici Wirzburgensis episcopi consensu, et dilectae conjugis nostrae Chunegundae voluntate, ac pari communique omnium nostri fidelium, tam archiepiscoporum quam episcoporum, abbatum, nec non et ducum et comitum consulto decretoque, ac totius regni nostri principumque concordi devotione laudatum, ad honorem omnipotentis Dei, et beatae Mariae semper virginis, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, nec non sanctorum Kiliani et Georgii, fundavimus, stabilivimus, et corroboravimus, ut inibi nostrum, parentumque nostrorum, et Ottonis tertii imperatoris, videlicet antecessoris nostri, celebre habeatur memoriale, et jugis pro omnibus orthodoxis mactetui hostia salutaris. Oblatis igitur Deo in eadem dilecta nobis Ecclesia, ad honorem et decorem domus Dei, ex metallis lapidibusque pretiosis, in varios usus sanctuarii, vasis seu vestibus aliisque ornamentis ecclesiasticis, contulimus praeterea ad supra dictam sedem episcopalem praedia, ecclesias, vicos, villas, cum omnibus suis pertinentiis sive adhaerentibus, videlicet utriusque sexus mancipiis, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, viis et inviis, exitibus et reditibus. quaesitis et inquirendis, silvis, sagenis, venationibus, pratis, pascuis, campis, forestis, (praestariis) forestariis, cellariis, censibus, aquis, aquarumve decursibus, molendinis, mobilibus et immobilibus et caeteris omnibus, quam rite scribi aut appellari possunt, quomodolibet utilitatibus, praesenti nostrae authoritatis edicto statuentes ut in Deo nobis dilectus saepe dictae sedis episcopus, Eberhardus, suique successores liberam dehinc habeant potestatem, eadem praescripta bona, cum omnibus appendiciis suis tenendi, possidendi, seu in quoslibet usus episcopatus convertendi; fratribus autem canonicis Deo ibidem famulantibus, ad quotidiana temporalis vitae subsidia, possessiones, quas tradidimus, nostra imperiali auctoritate proprietative possidenda confirmamus, ea videlicet ratione ut praefati canonici, et eorum per successionem praepositi, liberam dehinc, cum ipsorum canonicorum consensu et consilio, potestatem habeant in meliores usus commutandi, augmentandi, et ad utilitatem suam quoquomodo redigendi; quatenus et ipsi, nostri benigne memores apud Deum, ac dilectissimae conjugis nostrae atque consortis regni, Chunegundae, parentumque nostrorum, versa vice beneficiis nostris pia atque assidua intercessione respondeant. Si quis autem, quod absit! hujus nostrae munificentiam donationis atque institutum, apostolicae sedis, et tot venerabilium Patrum auctoritate firmatum, destruere seu violare tentaverit, in die judicii coram oculis Dei tormento inextinguibili aeternaliter luat. Quod ne eveniat, sed haec traditio atque decretum ab omnibus perpetualiter inviolabilis permaneat, hanc chartam inde conscriptam manu propria roborantes, sigilli nostri impressione insigniri jussimus. XXXVIII. #S. Henricus II imperator benefacit Thorensi virginum nobilium canonicarum collegio ad Mosam, petente Notgero Leodicensi episcopo.@# (Anno 1007.)[Miraeus, Opp. diplom. I, 507.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Nobis profuturum et ad vitam praesentem transigendam, et ad futuram feliciter obtinendam credimus et scimus, si, secundum fidelium nostrorum justas petitiones, ecclesiasticas facultates augmentatas et augmentandas, regalis praecepti munimine tuendas esse firmaverimus. Quapropter notum esse volumus omnibus nostris fidelibus, tam futuris quam praesentibus, quod per intercessionem venerabilis viri Notgeri, Tungrensis seu Leodicensis episcopi, Thornensi monasterio, ejusdem episcopi episcopatui subjecto, mercatum ejusdem loci, telonium et districtum concessimus. Insuper Ecclesias de #Britte@# et #Chamaritte@# et #Avesate,@# quasque idem episcopus, in amplificationem ecclesiasticae facultatis et aggregationem remunerationis supernae, eidem monasterio concessit, per interventum ejusdem venerabilis episcopi, ad pertinentiam dicti monasterii auctoritate nostri consensus assignavimus; et hujus praecepti auctoritatem, ut in nomine ipsius qui nobis
null
fc77f5e1-49d6-429d-8df6-28d0cfe10a63
latin_170m_raw
null
None
None
None
praecipiendi concessit potestatem, pleniorem obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris conservetur, more antecessorum nostrorum, et manu propria firmavimus, et sigilli nostri impressione signari jussimus. #Signum domini Henrici regis invictissimi.@# Heribertus cancellarius, vice Villigisi archicapellani, recognovi. Data XI Nonas Junii, indictione V, anno Dominicae incarnationis millesimo septimo, anno vero domini Henrici II regnorum quinto. Actum Moguntiae feliciter. Amen. XXXIX. #Henricus II imperator donat abbatiam Kitzingensem archiepiscopatui Bambergensi.@# (Anno 1007.)[Ludewig, #Script. rer. Germ.,@# p. 1112.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Saluberrimis igitur sacri eloquii institutionibus erudimur et admonemur ut, temporalia relinquentes bona, et terrena postponentes commoda, aeterna sine fine mansura in coelis studeamus adipisci consistoria. Quapropter nos dominicis non surdum auditum praebentes praeceptis, et deificis obtemperando intendentes suasionibus, quemdam nostrae paternae haereditatis locum, #Babenberg@# dictum, in sedem et culmen episcopatus sublimando perveximus, et Romana auctoritate atque venerabilis Henrici Wurciburgensis episcopi, ac puro communique omnium nostri fidelium, tam archiepiscoporum quam episcoporum abbatumque, nec non ducum et comitum consultu decretoque, in honore sanctae Dei genitricis Mariae sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, nec non martyrum Kiliani et Georgii, stabilivimus atque corroboravimus, ut et inibi nostrum parentumque nostrorum, [ #et@# ] Ottonis senioris nostri, celebre haberetur memoriale, et jugis pro omnibus orthodoxis hostia mactaretur salutaris. Proinde noverit omnium nostri fidelium tam praesens aetas quam et successura posteritas, quia nos nostri quondam juris abbatiam, Kitzingum dictam, in pago Gotzfeld sitam, ad eamdem supra dictam episcopalem sedem, cum omnibus ejus pertinentiis sive adhaerentiis, videlicet ecclesiis, decimationibus, silvis, venationibus, seu omnibus, quae quolibet modo dici vel scribi possunt, utilitatibus, hac nostrae auctoritatis praeceptali pagina, prout firmius possumus, donamus atque proprietamus, omnium contradictione remota. Praecipientes igitur ut in Domino dilectus saepe dictae sedis Eberhardus episcopus liberam dehinc habeat potestatem eamdem abbatiam cum omnibus ejus appendiciis tenendi, possidendi, seu quidquid sibi libeat modis omnibus inde faciendi, ac sui successores. Si quis igitur, quod absit! hujus nostrae donationis munificentiam destruere sive violare praesumat, in novissimo die tormento inextinguibili coram oculis Dei luat. Quod ne fiat, sed haec traditio nostra ab omnibus incorrupta permaneat, hanc chartam inde conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri impressione insigniri jussimus. Data Kalend. Novemb., ind. V, anno Dominicae incarnat. 1007, anno vero domini Henrici II regis VI. Actum Frankenfurt feliciter. Amen. XL. #Fundatio Henrici sancti imperatoris super Furth, Francofurti in comitiis.@# ( #Kal.@# Nov. 1007.)[Ludewig, #Scrip. rer. Germ.,@# 1281-82.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Saluberrimis igitur sacri eloquii institutionibus erudimur et admonemur ut, temporalia relinquentes commoda, aeterna et sine fine mansura in coelis studeamus adipisci consistoria. Quapropter nos, Dominicis non surdum auditum praebentes praeceptis, et deificis obtemperando intendentes suasionibus, quemdam nostrae paternae haereditatis locum, #Babenberg@# dictum, in sedem et culmen episcopatus sublimando proveximus, et Romana auctoritate, atque venerabilis Henrici Wurtburgensis episcopi consensu, ac pari communique omnium nostri fidelium, tam archiepiscoporum quam episcoporum abbatumque, nec non ducum et comitum consultu decretoque, in honorem sanctae Dei genitricis Mariae, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, nec non martyrum Kiliani atque Georgii, stabilivimus et corroboravimus, ut et inibi nostrum parentumque nostrorum. et Ottonis tertii videlicet, imperatoris antecessoris et senioris nostri, celebre haberet memoriale et jugis pro omnibus orthodoxis hostia mactaretur salutaris. Proinde noverit omnium nostrorum fidelium tam praesens aetas, quam etiam successura posteritas, quod nos nostrae quondam proprietatis locum, #Furth@# dictum, in pago Nordgoau, in comitatu Berengeri comitis situm, ad stipendium canonicorum in eadem supradicta episcopali sede coenobice Deo servientium, una cum omnibus ejus pertinentiis sive adhaerentiis, videlicet vicis, villis, ecclesiis, servis et ancillis, areis, terris, cultis et incultis, viis, inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, sylvis, forestibus, saginis, venationibus, aquis, piscationibus, molis, molendinis, rebus mobilibus et immobilibus,
null
cddd4ef9-8a91-4f4e-948b-52e85db299e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
et caeteris omnibus, quae rite scribi aut appellari possunt, quolibet modo, utilitatibus, ac nostra auctoritatis pagina praeceptali, prout firmiter possumus, donamus atque proprietamus, omnium contradictione remota. Praecipientes igitur ut dulcissimi in Christo #Banbergenses@# fratres nostri, ex nostro jure liberam dehinc habeant potestatem eumdem locum, #Furth@# nuncupatum, cum omnibus appenditiis possidendi, vel etiam sibi commodum #advocatum@# ipsi loco supradicto super eligendi, seu quidquid illis libeat, modis omnibus in usum coenobitatae fraternitatis faciendi. Si quis igitur, quod absit! hujus nostrae donationis munificentiam destruere sive violare praesumat, in die judicii coram oculis Dei tormento inextinguibili aeternaliter luat. Quod ne eveniat, sed haec traditio nostra ab omnibus perpetualiter inviolabilis permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria roborantes, sigilli nostri impressione insigniri jussimus. XLI. #Rex Henricus II quendam suae proprietatis locum, Pferingun dictum, in pago Chelesgouve, et in comitatu Berengeri comitis situm, ad stipendium canonicorum in epli sede Babenbergensi a se erecta Deo servientium, una cum omnibus ejus pertinentiis sive adhaerentiis, videlicet vicis, villis, Ecclesiis, servis et ancillis, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, viis, inviis, exitibus et reditibus, quaesitis vel inquirendis, silvis, forestibus, saginis, venationibus, aquis, piscationibus, molis, molendinis, rebus mobilibus et immobilibus, ac caeteris omnibus, quae rite scribi aut appellari possunt quovis modo, utilitatibus donat atque proprietat, omnium contradictione remota, ea ratione ut praedicti canonici liberam dehinc habeant potestatem, eundem locum Pferingun cum omnibus appenditiis suis tenendi, possidendi, vel etiam sibi commodum advocatum super loco dicto eligendi, seu quidquid illis libeat inde faciendi.@# (Anno 1007.)[Ried, #ibid.@# p. 125.] Ut haec traditio nostra ab omnibus perpetualiter inviolabilis permaneat, hanc chartam inde conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri impressione jussimus insigniri. Insuper Ratisponae tres areas infra urbem juxta Danubium, duas Brunnelaite, duas Reginhusen dedimus et confirmamus in usum fratrum (canonicorum Bamberg.). #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Eberhardus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data Kal. Nov., indictione V, anno Dominicae incarnationis 1007, anno vero domni Heinrici secundi regnantis sexto. Actum Frankonofurt feliciter. Amen. XLII. #Rex Henricus abbatiam sui juris seu veterem capellam in proprium dat Ecclesiae Babenbergensi a se erectae.@# (Anno 1008.)[Ried, #ibid.@# p. 126.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Divinis et salutaribus sacrarum Scripturarum admonemur documentis et erudimur ut ecclesias Dei cum larga benivolentia ditemus, et summa devotione amplificare non cessemus. Proinde noverit omnium Christi nostrique fidelium industria, quia nos per interventum nostrae dilectissimae conjugis Chunigundae quandam nostri juris capellam sive abbatiam, infra urbem Radesponam in pago Tuonocgowe, et in comitatu Ruodperti comitis sitam, sanctae Babenbergensi ecclesiae in honorem beati Petri principis apostolorum et sancti Georgii martyris consecratae, cum omnibus appenditiis, scilicet exitibus et reditibus, terris cultis et incultis, et cum omnibus utilitatibus quae ullo modo aut scribi aut nominari possunt, summa et liberali devotione in proprium donamus, ea videlicet conditione quatenus ejusdem supradictae ecclesiae Babenbergensis venerabilis episcopus Eberhardus, suique successores, deinceps liberam exinde habeant potestatem tenendi, possidendi, et quidquid ad usum praedictae ecclesiae pertineat faciendi, omnium contradictione remota. Et ut hujus nostrae donationis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, praeceptum istud inde conscriptum propria manu corroborantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Guntherus cancellarius ad vicem Willigisi archicapellani recognovi. Data Kal. Junii, indict. VI, anno Dominicae incarnat. 1008, anno vero domni Heinrici secundi regn. VII. Actum Merseburg feliciter. #Sigillum intus impressum.@# XLIII. #S. Henrici praeceptum, per quod Ecclesiae Wormatiensi attribuit quidquid Becelinus comes in beneficium possedit.@# (Anno 1008.)[Schannat, #Episcopatus Wormat.@# II. 37. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si Ecclesiarum Dei loca alicujus commoditatis incremento meliorare studuerimus, nobis hoc proficere minime diffidimus. Quapropter omnium Christi fidelium, praesentium scilicet et futurorum, noverit universitas qualiter nos, ob remedium animae tertii Ottonis imperatoris
null
13eccca0-b553-4418-af49-e52eef2a5525
latin_170m_raw
null
None
None
None
nec non nostrae parentumque nostrorum seu Cunigundae, dilectissimae contectalis nostrae ejusdemque interventu, atque petitione Burchardi venerabilis episcopi, Wormaciensi episcopio et Ecclesiae, in honorem sancti Petri apostolorum principis constructae ac dedicatae, quidquid Becelinus comes in beneficium nostri ex parte hactenus habuit et tenuit,cum omnibus ejus pertinentiis sive appendiciis vel, quae quolibet modo dici aut scribi possunt, utilitatibus, situm in pago Laginahi, in comitatu vero Gerlai comitis, hac nostra praeceptali pagina integre concedimus atque largimur, ac de nostro jure in ejus jus et dominium omnino transfundimus: ea videlicet ratione ut praescriptus Burchardus, sanctae Wormaciensis sedis antistes, de praenominato praedio ejusque pertinentiis, ipse suique successores dehinc liberam habeant potestatem habendi, possidendi, vel quidquid eis libitum fuerit faciendi, omni, omnium contradictione remota. Et ut hanc nostrae donationis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria corroborantes, sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi.@# Eberhardus cancellarius vice Wuilligisi archicapellani recognovi. Data V Idus Maii, anno Dominicae incarnationis millesimo VIII, indict. V, anno vero domni Heinrici regni VI. Actum Triburi feliciter. Amen. XLIV. #Diploma Henrici II imp., quo Ecclesiae Wirceburgensi tradit Meinungen et Walldorf pro aliis bonis in pago Ratenzgau novo Bambergensi episcopatui permissis.@# (Anno 1008, Maii 7.)[Ussermann, #Germania sacra@# III, #Preuves,@# p. 16.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clemencia rex. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus scilicet atque futuris, notum esse volumus quia nos, ob divinae remuneracionis spem Dominum nobis instituentes haeredem, et ex nostris rebus haereditarium quendam nostri juris locum Babenperc dietum in culmen et caput episcopatus, honore sancti Petri principis apostolorum insigniti, erigentes et sublimantes, quandam Wirzeburgensis dioceseos partem, comitatum videlicet Ratenzgouin dictum, exceptis tribus ecclesiis Wahenrod et Mulinhusen ac Lonerstat cum capellis ad easdem ecclesias respincientibus, et quandam partem pagi Volckfelt dicti, videlicet a loco ubi flumen Vraha dictum influit Ratenzam, et per descensum Ratenzae usque in fluvium Moin, et per descensum Moin usque in locum Fiheriet dictum, et per ascensum rivuli, qui eandem villam dividendo praeterfluit, usque in ejusdem rivuli caput et ortum, et a capite illius rivuli secundum quod rectius et vicinius potest veniri in supra dictum flumen Vraha, ab Heinrico ejusdem ecclesiae episcopo, consentiente et collaudante clero et populo, firma ac legali commutacione acquisivimus. Tradentes e contra eidem Hainrico episcopo suaeque ecclesiae jure proprietatis loca in pago Grapfeld, in comitatu vero Ottonis comitis sita, Maynunga, et Maynungero marcha et Walahdorf dicta, cum omnibus eorum pertinenciis, villis scilicet et utriusque sexus mancipiis, ecclesiis, decimacionibus, silvis, venationibus, aquis aquarumve decursibus, piscacionibus, molendinis, pratis, pascuis, terris cultis vel incultis, quaesitis vel inquirendis, viis et inviis, existentibus [exitibus] et reditibus, et cum omnibus, quae dici aut nominari possunt, utilitatibus, jure nostro in jus praedictae ecclesiae transfundendo, ea videlicet racione ut, praefatus episcopus Hainricus suique successores de praenominatis locis dehinc liberam habeant potestatem possidendi, commutandi, vel quicquid eis inde libitum sit faciendi, omni omnium contradictione remota. Et ut haec nostrae commutacionis sive donacionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat [omni] tempore, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria corroborantes, sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domni Hainrici regis invictissimi.@# Eberhardus episcopus et cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data Nonis Maii, anno Dominicae incarnationis millesimo VIII, indictione V, anno vero domni Hainrici secundi regni sexto. Actum Wirzeburge feliciter. Amen. XLV. #S. Henrici privilegium pro Ecclesia Vicentina.@# (Anno 1008.)[Ughelli, #Italia Sacra,@# V, 1 40.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Si Ecclesiarum Dei curam gerimus, easque dilatare studuerimus, nostri regni statum augmentari minime dubitamus. Quo circa omnium S. Dei Ecclesiae, praesentium scilicet et futurorum, noscat universitas qualiter Hieronymus S. Vicentinae Ecclesiae episcopus noster familiaris nostram adiit clementiam postulans ut, pro Dei amore animaeque nostrae remedio, castella sui episcopii Vicent. qui fodri detrimento usque modo vastabantur et conculcabantur, nostrae regiae auctoritatis largitione perdonaremus et concederemus. Cujus petitionibus annuentes
null
2a116553-df88-4a7a-9b2b-1b25b42e4b49
latin_170m_raw
null
None
None
None
, prout juste et legaliter possumus, jam dicto Hieronymo episcopo suisque successoribus, sicut sibi concessum est et perdonatum a bon. me. D. Othone Caesare Augusto, perdonamus ut de omnibus castellis ad suum jam dictum Episcopatum pertinentibus, scilicet Barbarano, Salvatiano, Nosceta, Albetine, Aureliano, Custodia, Grancona, Grumodo, Vincentia-Brendulis, Altavilla, Montedigno, Corvedo, et de Valle Coturnica, Cucullo, Vello, Arserio, et omnibus famulis super terram jam dicti episcopatus habitantibus vel residentibus, non alicui homini tam ducibus quam marchionibus, comitibus, seu alicui magnae parvaeque personae fodrum persolvatur, vel concedatur; sed liceat per hoc praeceptum jam dicto Hieronymo episcopo suisque successoribus, sicut superius scriptum habetur, quiete et pacifice omnia praenominata castella, eorumque habitatores ad jam dictum episcopatum pertinentes, vel super terram ejus residentes, de omnibus fodris defendere, et protegere, omni contradictione remota. Si vero contigerit ut nos in eas partes veniamus, ipse jam dictus Hieronymus episcopus, vel sui successores per se vel eorum missos fideles fodrum colligant, nobisque servitia secundum posse praeparent, eo videlicet ordine ut nullus dux, patriarcha, marchio, comes, vicecomes, sculdasius, gastaldio, nullaque nostri regni magna parvaque persona praedictum Hieronymum episcopum suosque successores de perdonatione et concessione fodrum subscriptorum castrorum inquietare, molestare, fatigare audeat vel praesumat. Si vero, quod non credimus, hoc nostrum praeceptum infringere tentaverit, sciat se compositurum auri purissimi libras quingentas, medietatem camerae nostrae, et medietatem praedicto Hieronymo episcopo suisque successoribus. Quod ut verius habeatur, manu propria hanc paginam roborantes sigillo nostro jussimus insigniri. #Signum D Henrici + regis invictissimi.@# Eberardus archicapellanus recognovit. Datum XXX. . . Anno Dominicae incarnationis millesimo VIII, indict. VI, anno quinto [vero] D. Henrici regni [regis] VI. Actum Mulind. . . feliciter. Amen. XLVI. #S. Henricus Imperator Baldrico episcopo Leodicensi, et Baldrico comiti dat bannum bestiarum in silvis quas possidebant.@# (Anno 1008.)[Miraeus, #Opp. diplom.,@# II, 53.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Notum sit omnibus nostris fidelibus, praesentibus scilicet et futuris qualiter nos, interventu atque petitione Heriberti Coloniensis archiepiscopi, bannum nostrum bestiarum Baldrico sanctae Leodicensis Ecclesiae praesuli, nec non Baldrico comiti, super eorum proprias silvas, quae sunt, inter illa duo flumina, quae ambo Nithe vocantur, et tertium quod Thila nominatur, sitae, et quae pertinent ad illas villas Heiste et Heisten, ac Badfride, nec non Maclines, nominatas, quod tamen totum Waverwald appellatur, in comitatu vero Gozilonis comitis, qui Antewerf dicitur, sitnm, perhanc nostram praeceptalem paginam concedimus atque largimur, et de nostro jure in eorum jus ac dominium transfundimus: ea videlicet ratione ut, praescripti Baldrici de praenominato banno ejusque utilitate dehinc liberam habeant, quidquid sibi placuerit, potestatem faciendi, omnium hominum contradictione remota. Et ut haec donationis nostrae auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hoc praeceptum inde conscriptum, manu propria corroborantes, sigillo nostro insigniri jussimus. #Signum domini Henrici regis invictissimi.@# Eberhardus cancellarius, vice Willigisi archicapellani, recognovit. Datum pridie Idus Septembris, indictione sexta, anno Dominicae incarnationis millesimo octavo, anno vero domini Henrici secundi regnantis septimo. Actum Treviris feliciter. Amen. XLVII. #Rex Henricus II donat monasterio Niederaltacensi ecclesiam parochialem in Mundraching cum decimis, et mansum ibidem, tres mansos in Siffenkofen, et molendinum in Mangolting.@# (Anno 1009, 6 April.)[Ried, #Cod. episc. Ratisbon., ex Mon. Boic.@# XI, 137.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si Ecclesias Dei alicujus doni incremento ditare vel sublimare studuerimus, nobis id profuturum esse minime dubitamus. Quapropter noverit omnium Christi fidelium nostrorumque industria qualiter, ob remedium animae nostrae et interventum dilecti abbatis nostri Godehardi, suum juge devotumque servitiam inspicientes, monasterio suo Altaha dicto, ad servitium et ad usum fratrum Deo ibidem servientium, in villa Mundrichinga dicta unam Ecclesiam cum dotali manso et duabus partibus decimationis ad eandem Ecclesiam pertinentibus, et in villa eadem alium mansum cum mancipiis Frudun et uxore ipsius et filiis eorum.
null
87925962-5f76-4055-ab00-4ec1f29c11b2
latin_170m_raw
null
None
None
None
In Siffinchoven autem tres mansos cum mancipiis in his habitantibus, in Mangoltingen vero superius molendinarium cum molendino, in pago Duonagouue, in comitatu vero Ruotberti comitis sitis, cum omnibus appendiciis sive utilitatibus quae dici aut nominari possunt, per hanc nostri praecepti paginam concedimus atque largimur, et de nostro jure ac dominio in eorum jus ac dominium omnino transfundimus, ea quippe ratione ut, praedictus abbas suique successores una cum fratribus inibi Deo famulantibus de praenominato bono et ejus utensibilibus dehinc liberam potestatem ad communem usum fratrum, quicquid eis placuerit, faciendi, omnium hominum contradictione remota. Et ut haec nostrae donationis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat omni tempore, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria roborantes sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici, regis invictissimi. (Monogramma.) @# Guntherus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data VIII Idus Aprilis, indictione VIII, anno ab incarnatione Domini 1009, anno vero domni Heinrici secundi regnantis octavo. Actum Reganesburg feliciter. Amen. XLVIII. #Rex Henricus II donat monasterio prül prope Ratisbonam mansum regalem in villa Genstall.@# (Anno 1009, 20 Maii.)[Ried, #ubi supra,@# pag. 128.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si Ecclesiarum Dei loca alicujus doni incremento sublimare studuerimus, nobis nostrique regni statui id proficere minime diffidimus. Quapropter omnium Christi fidelium, praesentium scilicet ac futurorum, noverit universitas qualiter nos, divini amoris instinctu, pro remedio animae nostrae, ob interventum et petitionem Bonifacii, Prulensis abbatis, sibi suoque monasterio in honorem sancti Bartholomaei apostoli constructo atque dedicato unum regalem mansum, quem antea Waltrico concessum habuimus, in villa Genstall dicta, in pago Tunahgouue, in comitatu Ruperti situm, cum omnibus ejus appendiciis, viis et inviis, cultis et incultis, exitibus et reditibus, quaesitis sive inquirendis, seu cum omnibus utilitatibus quae quolibet modo dici aut scribi possunt, per hanc nostram regalem paginam concedimus atque largimur, et de nostro jure et dominio in ejus jus et dominium omnino transfundimus, ea videlicet ratione ut, si quis Ratisponen. Ecclesiae episcopus, quod absit! idem monasterium destruere vel monachicam vitam inibi violare praesumpserit, praescriptus mansus iterum ad regales redeat manus; si autem firmum et inviolatum praescriptum monasterium permanserit, jam dictus abbas Bonifacius suique successores liberam potestatem habeant, exinde, quidquid eis placuerit, faciendi ad eorum utilitatem Ecclesiae, omni videlicet hominum contradictione remota. Et ut haec nostrae donationis auctoritas stabilis et inconvulsa ita permaneat, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria corroboravimus et sigillo nostro insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Guntherus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data XIII Kal. Junii, indict, VII, anno Dominicae incarnationis 1009, anno vero domni Hienrici regis secundi regnantis septimo. Actum Ratisponae feliciter. Amen. XLIX. #Rex Henricus II donat Ecclesiae Bambergensi locum Lichtowa in pago Nordgov. situm.@# (Anno 1009, 2 Julii.)[Ried, #Codex episcop. Ratisb.@# 1, 129.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Dominicis non surdum praebentes auditum praeceptis et deificis obtemperando suasionibus, quendam nostrae paternae haereditatis locum Babenberc dictum in sedem et culmen episcopatus proveximus, et romana auctoritate in honore sanctae Dei genitricis Mariae, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli stabilivimus et corroboravimus, ut inibi nostrum nostrorumque parentum, et Ottonis tercii, videlicet imperatoris et antecessoris nostri, celebre nomen haberetur, et jugis pro omnibus orthodoxis hostia mactaretur. Proinde noverit omnium nostrorum fidelium tam praesens aetas, quam et futura posteritas, qualiter nos quendam nostrae proprietatis locum Lihtowa dictum, in pago Nortgowe et in comitatu Heinrici comitis situm, ad eandem supradictam episcopalem sedem, una cum omnibus ejus appendiciis sive adhaerentibus, videlicet rebus mobilibus et immobilibus, ac caeteris omnibus, quae scribi aut appellari possunt quolibet modo, utilitatibus, hac nostra praeceptali pagina, prout firmius possumus, donamus atque proprietamus, omnium contradictione remota. Et ut haec nostrae auctoritatis traditio firma et inconvulsa permaneat, hanc paginam inde conscriptam sigilli nostri impressione manu propria roborantes jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici secundi regis invictissimi. (Monogramma.@# ) Guntherus cancellarius vice Erchanbaldi archicancellarii recognovi. Data VI. Non. Julii, indictione VIII,
null
35803162-f197-4968-bb8c-8a744b6c7f50
latin_170m_raw
null
None
None
None
anno Dominicae incarnationis 1009, anno vero domni Heinrici regn. IX. Actum Hingelenheim feliciter. #Sigillum majestat. intus impressum exstat.@# L. #S. Henrici praeceptum pro Ecclesia Cremonensi.@# (Anno 1009.)[Ughelli, #Italia sacra,@# IV, 594.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente misericordia Francorum et Longobardorum rex. Si sacrarum Dei Ecclesiarum miseriis et oppressionibus studuerimus subvenire, et nostrae majestatis sublevamen laboraverimus impendere, procul dubio regni nostri statum stabiliri, et aeternae remunerationis praemium nobis rependi non ambigimus. Quapropter notum sit omnibus nostris fidelibus, tam praesentibus quam futuris, quod vir venerabilis Landulphus S. Cremonensis Ecclesiae episcopus, et per omnia noster fidelissimus, modestiae nostrae retulit quod quaedam abbatia suo episcopatui subdita, et in honore S. Laurentii dedicata, et juxta civitatem suam sita, a quodam abbate Lamperto nomine diminueretur in beneficium dando, et malas inscriptiones faciendo, et hac occasione victualia fratrum subtrahebantur, et sic orationes et eleemosynae, quae pro anima illius qui eam construxit, et pro animabus omnium Christianorum, fieri debebant, diminui videbantur. Cujus rei causa, dolore cordis tacti intrinsecus, quid inde fieret cogitare coepimus. Divina namque gratia inspirante, et dilectissimae conjugis nostrae Chunicundae consilio saluberrimo interveniente, nostrae regalis auctoritatis praeceptum, quod inviolabile perpetualiter teneatur, fieri percepimus, ea videlicet ratione ut, tam praesens abbas quam futuri nullam potestatem deinceps habeant de rebus ad praedictam Abbatiam pertinentibus diminuere, neque in beneficium dando, nec commutationes, seu precarias, atque libellarias faciendo sine licentia praesentis episcopi, et successorum ejus, qui pro tempore fuerint. Si quis vero abbas contra hanc nostram auctoritatem et praeceptionem deinceps facere praesumpserit, scripta et investitura quae fecerit, irrita et vacua et sine robore permaneant, et abbas proprio honore et dignitate privetur, et illi qui investituram aut aliquid scriptum suscipere praesumpserint, sciant se composituros auri optimi libras centum, medietatem camerae nostrae, et medietatem abbatiae, cui damnum et diminutionem inferre tentavit. Quod ut verius credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria roborantes sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum. . . domini Henrici gloriosissimi et invictissimi regis.@# Egilbertus cancellarius ad vicem Wilibisi episcopi et archicancellarii recognovi. Datum VII Id. Octob., anno ab incarnatione Domini 1009, anno vero Henrici I regis VII. Actum Maideburgh feliciter. Amen. LI. #Praeceptum Henrici II regis pro abbatia Classensi sancti Apollinaris.@# (Anno 1009, VII Kal. Maii.)[ #Annal. Camaldul.@# I, 190, ex autographo Classensi.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia rex. Si nostrorum fidelium petitionibus aures nostrae serenitatis accommodaverimus, promptiores ac devotiores eos in nostro obsequio fore nullatenus titubamus. Omnium sanctae Dei igitur Ecclesiae nostrorumque fidelium, praesentium scilicet ac futurorum, noverit sollertia, Bonum presbyterum et monachum atque abbatem Ravennatem monasterii sancti Apollinaris, quod asserunt fundatum dudum in civitate cognominata Classis, nostrumque devotissimum fidelem, nostram in omnibus exorasse celsitudinem, quatenus pro Dei amore, animaeque nostrae perpetua salute, corroboraremus atque firmaremus et ex nostra benignissima largitione conderemus et deliberaremus in perpetuum confirmandam per haec nostri praecepti atque pragmatici scripti inviolabilem paginam omnes res et possessiones quascunque praefata Ecclesia praelibati monasterii quibuscunque cautionibus vel deliberationibus visum est possidere in integrum. Cujus sacris petitionibus justisque desideriis devote et libenter annuentes et assensum praebentes corroboramus atque confirmamus, et ex nostro jure et dominio in ejus jus et dominium transfundimus, videlicet quaecunque conjacent monasterii tam in monarchia quamque per singula loca nostri regni. In comitatu Fonensi et Pensauriani seu Ariminensi, villam quae dicitur Sala cum suis appendiciis in integrum, et titulum Ecclesiae ipsius monasterii in latere parietis situm in honore sanctae Feliculae et sanctorum martyrum Marci et Marcelliani, et Ecclesiam sanctae Mariae Dei genitricis in praedicta villa et cortecella Salae, et ecclesiam sancti Martini, quae nominatur Aqualonga. Haec omnia in integrum cum omnibus suis pertinentiis et cohaerentiis atque sub jacentiis cui praetaxatae Salae cohaerentes undique sunt, a primo latere fluvius, qui dicitur Pisciatellus, secundo lateri Vedrita et Paverianus, tertio lateri limes, qui dicitur Arzer, percurrens' a Paveriano usque in stratellam, et rivus qui vocatur de Fabrica desinens et derivans usque in mare, et ipsum littus maris quantulumcunque mihi pertinere videtur in
null
01023ef0-9889-4daa-b979-7b6c415718ea
latin_170m_raw
null
None
None
None
integrum. Concedimus etiam Salam novam in integrum cum omnibus appendiciis suis, et quidquid regale est in Castancto et Bulgaria et Branchisi. Iterum concedimus ut liceat sibi, in civitate facere, quae dicitur Phono, posterulam in publico muro in loco illo ubi propriam terram infra et extra habeant, et juxta murum qui vocatur Dapenna, ecclesiam aedificare. Concedimus etiam praecipientesque statuimus ut nullus dux aut archiepiscopus, marchio, comes, vicecomes, sculdasius, gastaldio, aut aliquis publicus exactor in aliquibus praediis et possessionibus per quaecunque nostri regni loca conjacentibus et residentibus, aut hominibus supra sedentibus vel inhabitantibus theloneum, aut aliquam publicam functionem per alicujus tituli districtionem audeat exigere vel exquirere, nec aliquam invasionem, vel diminorationem, ant temerariam praesumptionem quoquomodo agere vel inferre praesumendo pertentet. Si quis igitur hanc nostrae semper et ubique inviolandae cautionis, definitionis, deliberationis, et concessionis, et voluntariae distributionis paginam, quod absit! quoquomodo temerario ausu infringere conatus fuerit, sciat se compositurum centum libras auri aut mille [argenti], medietatem camerae nostrae, et medietatem praelibato monasterio sancti Apollinaris. Quod ut melius credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria praesentem paginam roborantes nostri sigilli impressione inferius insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi.@# Eberhardus cancellarius vice Willigisi archicapellani recognovi. Data VII Kalendas Maii, indictione septima, anno Dominicae incarnationis millesimo nono, anno vero domni Henrici secundi regnantis VII. Actum Niven . . . . feliciter. Amen. LII. #S. Henrici privilegium Godehardo abbati concessum.@# (Anno 1009.)[Ludewig, #Script. rer. Germ.,@# 333-34.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si Ecclesias Dei alicujus doni incremento ditare vel sublimare studuerimus, nobis id profuturum esse minime dubitamus. Quapropter noverit omnium Christi fidelium nostrorumque industria qualiter, ob remedium animae nostrae et interventum dilecti abbatis nostri Godehardi, suum juge devotumque servitium inspicientes, monasterio suo, Altaha dicto, ad servitium et ad usum fratrum Deo ibidem famulantium, in villa Mundrichinga dicta unam ecclesiam, cum dotali manso et duabus partibus decimationis ad eamdem ecclesiam pertinentibus, et in villa eadem alium mansum, cum mancipiis Frundun et uxore ipsius et filiis eorum; in Siffenchoven autem tres mansos cum mancipiis in his habitantibus; in Mangoltingen vero superius molendinarium cum molendino, in pago Wonaulgowe, in comitatu vero Ruotberti comitis sitis, cum omnibus appenditiis sive utilitatibus quae dici aut nominari possunt, per hanc nostri praecepti paginam concedimus atque largimur. Et de nostro jure ac dominio in eorum jus ac dominium omnium transfundimus, ea quippe ratione ut, praedictus abbas suique successores, una cum fratribus inibi Deo famulantibus, de praenominato bono ejusque utensilibus dehinc liberam habeant potestatem, ad communem usum fratrum, quidquid eis libuerit faciendi, omnium hominum contradictione remota. Et ut haec auctoritas nostrae donationis stabilis et inconvulsa permaneat omni tempore, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria roborantes sigilli nostri impressione insigniri jussimus. Data octavo Idus Aprilis, indict. VII, anno ab incarnatione Domini 1009, anno vero domini Heinrici secundi regnantis VIII. Actum Regenspurg. Amen. LIII. #S. Henrici privilegium pro eodem.@# (Anno codem.)[Ludewig, #ubi supra.@# ] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si quid nos Ecclesias Dei, vel in eisdem servientes, de nostris ditare studuerimus, procul dubio immarcescibile praemium in futuro capessere credimus. Qua de re cunctis fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum esse volumus qualiter nos, aeternae vitae desiderio inflammati, tam pro remedio animae nostrae quam parentum nostrorum, nec non et interventu dilectae (uxoris) contectalis nostrae Chunigundae, et pro dilectissimi Altahensis abbatis Godehardi gratissimo obsequio, eidem Ecclesiae cui ipse praeesse videtur, in usum monachorum inibi Deo famulantium, in comitatu Thiemonis praesidis, prope monasterium, in villa Helnigerimperk dicta, mercatum habenti; telonium tam viantium quam navigantium exigendi jus perpetuum per hoc regale praeceptum contulimus atque concessimus. Quod si qua persona eidem loco abstulerit, in futuro judicio examinanda erit. Et ut hac nostrae traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, manu propria eam roborantes sigillari nostra imagine jussimus. Data VII Idus Junii, indictione VII, anno Dominicae incarnationis 1009, anno vero domini Heinrici
null
a047d001-aed3-4d9b-9715-12482ce5ae1b
latin_170m_raw
null
None
None
None
regis secundi regnantis VIII. Actum Merseburg feliciter. Amen. LIV. #Ecclesiae Northwald, « sitae in eremo, » multa praedia confert.@# (Anno 1009.)[Ludewig, #ubi supra,@# p. 331-32.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente gratia rex. Plantationis cujusque surculus trunco viridi imputatus, quanto saepiu saquis circumfusis irrigatur, tanto citius, crescentibus [ramis] in arborem erigitur. Ecclesias igitur Dei comparationi eidem nos recompensantes, ubicunque locorum noviter plantatas, si bonis nostris aliquanto benignius adhibitis sublevamus, tanto eas citius in divina laude feliciter excrescere, tantoque nos firmius imperii nostri culmen stabilire fideliter confidimus. Quapropter omnium Dei nostrique fidelium universitati notum volumus qualiter nos, ob interventum ac petitionem dilectae conjugis nostrae Chunigundae imperatricis augustae, et Brunonis Augustensis Ecclesiae praesulis, et caeterorum fidelium nostrorum, Eberhardi Ratisponensis, Bennonis Pataviensis episcoporum, ad Ecclesiam sitam in eremo, quae vocatur Nortwald, a Guntherio monacho, et inibi primitus eremeticam vitam ducente, constructam, in honore victoriosissimae crucis sanctaeque Dei genitricis Mariae, nec non B. Joannis Baptistae, in usum fratrum ibi Deo sub regula S. Benedicti servientium; quidquid habuimus, a fonte aquae quae vocatur Leipfliusa, usque ad locum qui vocatur Swartawinchill, et inde usque ad montem qui vocatur Ekkirischbuch, et ita usque ad aquam quae vocatur Forchenbach, et inde ad Holerenberch, usque dum venias Plecentenstein, et inde ad Grachenbach, et sic ad fontem ipsius aquae, et ita per aquam quae dicitur Flinsbach, et hinc, ut subterminatum est, ad flumen Regin, et per descensum Regin fluminis usque in villam illam Piberach, quae duarum Piberach media interfluit, et sic sursum per eamdem Piberach, usque ad locum qui est in monte Hanawich, et inde per decursum aquae quae vocatur Sebach, et sic inde, ut modo terminatum est, usque ad locum ubi Kelbirbach cadit in album Regin, usque in Aflaltresbach, et inde ad magnum lapidem qui ex orientali plaga prope stratam jacet quae Bavariam tendit, et sic per stratam usque ad nigrum Regin, et sursum per eumdem fluvium, ad locum ubi interfluit aqua Fladinz, et inde ad fontem ejusdem aquae, et ita usque ad Nauffinna, cum omnibus utensilibus, cum areis, aedificiis, agris, terris, cultis et incultis, pratis, pascuis, sylvis, venationibus, aquis, aquarumve decursibus, piscationibus, molis, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, seu cum omni utilitate quae ullo modo inde provenire poterit, per hoc nostrum praeceptum, in proprium donavimus atque confirmavimus, ea videlicet ratione ut nemo ulterius, absque ejusdem cellae provisoris suorumque successorum licentia, potestatem habeat novalia faciendi, piscandi, aut nullo ingenio feras decipiendi, aut quamlibet potestatem, infra praescriptum terminum exercendi. Et ut haec donationis nostrae auctoritas stabilis atque inconvulsa omni permaneat aevo, hanc chartam, inde conscriptam, subtusque manu propria roboratam, sigilli nostri [jussimus] impressione insigniri. Data VII Idus Junii, indict. VII, anno Domini 1009, anno vero domini Heinrici secundi VII. Actum Merseburg in Dei nomine feliciter. LV. #Rex Henricus II donat parthenoni Obermunster per ipsum a fundamento perfecto et in praesentia sua 17 Apr. consecrato quamdam sui juris curtem Salach.@# (Anno 1010, April. 17.)[Ried, #Cod. episcop. Ratisb.@# I, 130.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si Ecclesiarum Dei loca alicujus doni incremento sublimare vel meliorare studuerimus, nobis nostrique regni statui id proficere minime diffidimus. Quapropter omnium Christi fidelium, praesentium scilicet ac futurorum, agnoscat industria qualiter nos, divini amoris instinctu, pro remedio animae nostrae, ac senioris nostri, videlicet Ottonis imperatoris, dilectaeque conjugis nostrae Chunigundae reginae, seu parentum nostrorum, nec non et pro regni nostri, statu monasterio Ratisponensi, quod ibi vocatur Oberenmunester, in honore sanctae Dei Genitricis semperque Virginis Mariae dedicato, ipsa die qua illud, per nos a fundamento perfectum, in praesentia nostri XV Kal. Maii consecrari fecimus, quandam nostri juris curtem nomine Salaht, in comitatu Ruotperti comitis, in pago Duonochgowe cum omnibus suis pertinentiis seu appendiciis, villis, vicis, cum
null
9a4454d7-4ff5-4d45-9203-71d4581fdce7
latin_170m_raw
null
None
None
None
familiis utriusque sexus, areis, aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumve decursibus, piscationibus, molendinis, exitibus et reditibus, viis et inviis, quaesitis sive inquirendis, cum omnibus quae quolibet modo dici aut nominari possunt utilitatibus, per hanc nostram regalem paginam eidem monasterio ad usum et stipendia sanctimonialium inibi Deo famulantium integre concessimus atque tradidimus, et de nostro jure ac dominio in ejus jus et dominium omnino transfundimus, ea quippe ratione ut abbatissa Wicpurg, quae nunc praefato monasterio praeesse videtur, eique succedentes abbatissae de eadem proprietate, ad usum tamen monasterii et sanctimonialium ibidem Deo servientium, dehinc liberam habeant potestatem, quicquid eis placuerit faciendi, omnium hominum contradictione sive inquietudine remota. Et ut haec nostrae donationis seu confirmationis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria corroborantes atque confirmantes, sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici regis invictissimi. (Monogramma.) @# Guntherius cancellarius vice Willigisi archicapellani notavi. Data XV Kal. Maii, indict. VIII, anno Dominicae nativitatis 1010, anno vero domni secundi Henrici regnantis VIII. Actum Regenesburg feliciter. Amen. #Sigillum majest. intus impressum magna ex parte fractum.@# LVI. #Henricus II rex praedium Tharissa Ecclesiae Bambergensi donat.@# (Anno 1010, 1 Junii.)[Ussermann, #Germania sacra@# III, #Preuves,@# p. 16] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina ordinante providentia rex. Notum sit omnibus Christi fidelibus, praesentibus scilicet ac futuris, quia, postquam nos, divina inspirante gratia et Romana auctorante potentia omniumque nostri fidelium in medium consulente concordi sententia, nostrae proprietatis locum Bavenberc dictum in sedem et culmen episcopatus proveximus, consensu et petitione nobis dilectissimae conjugis Cunigundae videlicet reginae quoddam praedium, quod a modernis Tareisa, ab antiquioribus vero Sinthorishusun est nuncupatum, in pago Volcfelt et in comitatu Tietmari comitis situm, ad eandem supradictam episcopalem sedem Bavenbere cum omnibus eorum appertinentiis, videlicet villis, vicis, ecclesiis, capellis, servis et ancillis, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, viis, inviis, exitibus et reditibus, quaesitis vel inquirendis, silvis, saginis, venationibus, aquis, piscationibus, molis, molendinis, rebus mobilibus et immobilibus ac caeteris omnibus, quae rite scribi aut appellari possunt quolibet modo, utilitatibus hac nostrae auctoritatis praeceptali pagina prout firmius possumus, donamus, atque omnium contradictione remota proprietamus, praecipientes ut in Deo dilectus nobis saepe dictae sedis Eberhardus primus episcopus liberam dehinc habeat potestatem suique successores, idem supradictum praedium cum omnibus suis appendiciis tenendi, possidendi, seu quidquid sibi libeat modis omnibus in usum episcopatus inde faciendi. Si quis igitur, quod absit! hujus nostrae donationis munificentiam destruere seu violare praesumit, in die judicii coram oculis Dei tormento inextinguibili luat. Quod ne fiat, sed haec nostra traditio perpetualiter inviolabilis permaneat, hanc chartam inde conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domini secundi Heinrici regis invictissimi.@# Guntherius cancellarius vice Willigisi archicappellani notavi. Data Kl. Junii indictione VIII, anno Dominicae incarnationis millesimo X, anno vero domni secundi Heinrici regnantis VIII. Actum Mogontiae feliciter. Amen. LVII. #S. Henrici privilegium pro ecclesia Altahensi@# (Anno 1011.)[Ludewig, #Script. rer. Germ.,@# I, 335-36.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si quid nos Ecclesias Dei, vel in eisdem servientes, de nostris ditare studuerimus, procul dubio immarcessibile praemium in futuro capessere credimus. Qua de re cunctis fidelibus nostris, praesentibus scilicet atque futuris, notum esse volumus qualiter nos, aeternae vitae desiderio inflammati, tam pro remedio animae nostrae quam parentum nostrorum, nec non et interventu dilectae contectalis nostrae Chunegundae, et pro dilecti Altahensis Godehardi gratissimo obsequio, eidem Ecclesiae cui ipse praeesse videtur, in usum monachorum inibi Deo famulantium, in marcha et comitatu Heinrici marchionis, decem regales mansos, inter hos terminos suos, item in orientali plaga de illo vallo et duabus arboribus, vulgo Felevun dictis, subtus villam Abbatorf dictam, usque fluvium Danubii, et inde rursum in latitudine, usque in occidentalem plagam, ad terminum ministerii Sigimares Weride, in longitudine vero, de Danubio
null
a29ba512-6c35-49ce-b8b0-85d290f20caf
latin_170m_raw
null
None
None
None
usque ad Wagreim ad aquilonem terminantur, per hanc nostram praecepti paginam concedimus atque largimur, cum omnibus appendiciis ad eosdem pertinentiis, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, venationibus, sylvis extirpatis, vel adhuc extirpandis, seu cum omnibus, quae dici aut nominari possunt, utensilibus, et de nostro jure ac dominio in ejus jus ac dominium omnino transfundimus. Ea quippe ratione ut praedictus abbas suique successores exinde liberam habeant potestatem tenendi, commutandi, vel quidquid eis in usum praedictorum fratrum agere libuerit. Et ut haec nostrae donationis auctoritas, omnium hominum contradictione remota, stabilis et firma constet, hanc chartam ex nostra jussione conscriptam ac signatam, propria manu subtus firmavimus. Data VII Kalend. Julii, indict. IX, anno Dominicae incarnationis 1011, anno vero domini Heinrici secundi regnantis X. Actum Regenspurg. LVIII. #S. Henrici imp. diploma datum pro monasterio Tegernseensi.@# (Anno 1011.)[Pez, #Cod. diplom. hist. epist.,@# ex bibl. Tegerns.] In nomine sanctae et inviduae Trinitatis, HENRICUS Divina favente clementia rex. Cunctis nostris fidelibus notum esse volumus. praesentibus scilicet atque futuris, qualiter nos, ob animae nostrae nostrorumque parentum remedium, aeternaeque vitae desiderium, interventu quoque dilecti nostri Godehardi, abbatis Altachensis, praedia quaedam cujusdam artificis Perengarii, quae ad monasterium S. Quirini M. ad Tegernsee pertinebant, eo quod idem servus ejusdem esset Ecclesiae, ab Imperatore Ottone, nostro antecessore in Francia et in Turingia sibi concessa in nostrum jus cambiendo recipimus: econtra vero ultra fluvium Ainzim in comitatu Henrici marchionis in opportuno loco juxta praedium ejusdem Ecclesiae, Creberbach dictum, in meridiana plaga interjacentis stratae publicae, quae Hochenstrassa vulgo nuncupatur, partem silvae, Enisiwalt dictae, hobas regales sexaginta ad supradictum coenobium Tegernsee in usum monachorum inibi Deo famulantium, per hanc nostri praecepti paginam concedimus, et de nostro jure in jus ac dominium eorum, cum omnibus utensilibus quae ibi inveniri vel aptari possunt, prorsus transfundimus, et si ibi in integrum inventae non fuerint, in proximo loco nostro suppleantur, eo videlicet tenore ut illius loci abbates exinde liberam habeant potestatem in usum eorundem monachorum, quicquid eis inde faciendi placuerit, omnium hominum contradictione remota. Et ut haec nostrae donationis auctoritas firma et stabilis constet, hanc chartam ex nostra jussione scriptam et signatam manu propria firmavimus. Guntherius cancellarius vice Erchambaldi archicapellani recognovi. Data XIV Kal. Julii, indict. IX, anno Dominicae incarnationis 1011, anno vero domini Henrici II regnantis X. Actum Randesburae LIX. #S. Henrici diploma per quod integrum comitatum in pago Lobedengouve reliquis Ecclesiae Wormatiensis ditionibus adjicit.@# (Anno 1011.)[Schannat, #episcopatus Wormat.,@# II, p. 38.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Heinricus divina ordinante providentia rex. Omnium itaque sanctae Dei Ecclesiae utriusque sexus fidelium sub regni nostri ditione degentium, nosse volumus solertiam qualiter Burchardus, venerabilis episcopus sanctae ecclesiae Wormatiensis, nobis in omnibus fidelissimus, dominationem nostram adiens rogavit ut fidelitatis variique laboris semper pro nostra dilectione impensi recordaremur. Cujus vero petitioni nos assensum praebentes, fideique sibi promissae memoriam tenentes, interventu scilicet ac petitione dilectae conjugis nostrae Cunigundae reginae, comitatum in pago Lobedengouve situm, cum omnibus sibi pertinentibus, per hanc nostram regalem paginam cessimus, et de nostro jure ac dominio in suae ditionis manum transmisimus, eo videlicet rationis tenore ut jam dictus episcopus de praedicto comitatu et ejus utilitatibus dehinc habeat potestatem fruendi, habendi, vel quidquid sibi placuerit faciendi, omnium hominum contradictione remota. Quod ut verius credatur, diligentiusque observetur ab omnibus, propriis manibus roborantes, sigillo nostro insigniri jussimus. #Signum domini Heinrici regis invictissimi.@# Guntherus cancellarius, ad vicem Erkambaldi archicapellani, notavi. Data VII Idus Maii, indict. VIII, anno Dominicae incarnat. millesimo XI, anno vero domni secundi Heinrici X. Actum Bavenberc feliciter. Amen. LX. #S. Henrici privilegium pro Ecclesia Paderbornensi.@# (Anno 1011.)[ #Codex diplomaticus Hist. Westph.,@# p. 61.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina ordinante providentia rex. Divinae pietatis clementia, quae nos ad culmen regiae majestatis perduxit, ad hoc voluit
null
88209330-5d81-40d4-92db-b866b78017f4
latin_170m_raw
null
None
None
None
regnare ut ecclesiarum ordini firmando atque corroborando subveniamus; his autem maxime locis, quae ab antecessoribus nostris regibus imperatoribus fundata, sed jam peccatis exigentibus pene videbantur annullata. Quapropter omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet ac futurorum industriae notum esse volumus qualiter, nos divini amoris instinctu, pro remedio animae nostrae seu parentum nostrorum, nec non et tertii Ottonis bonae memoriae imperatoris, dilectaeque conjugis nostrae Cunigundae reginae interventu, atque Meginwerc sanctae Podrebronnensis Ecclesiae venerabilis episcopi rogatu, sibi sanctaeque suae Ecclesiae a Karolo magno imperatore olim fundatae, nostris vero temporibus incendium passae, in honore enim sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae et sancti Kiliani martiris Liboriique confessoris dedicatae, comitatum quem Hahold comes dum vixit tenuit, situm scilicet in locis Haverga, Limga, Thiatmalli, Aga, Patherga, Treveresga, Langaneka, Erpesfeld, Silbiki, Matfeld, Nihterga, Sinatfeld, Ballevan prope Spriada, Lambiki, Lession, Sewardeshusun, cum omni legalitate in proprium concedimus atque largimur per hanc nostram regalem paginam, eo videlicet rationis tenore ut praefatus episcopus Meginwerc suique successores praescriptae ecclesiae praesidentes dehinc liberam habeant potestatem, de eodem comitatu ejusque utilitatibus quidquid eis placuerit faciendi, ad eorum tamen utilitatem ecclesiae, omni videlicet inquietudine remota. Et ut haec nostrae traditionis seu confirmationis auctoritas stabilis et inconvulsa omni habeatur tempore, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria firmare curavimus, et sigillo nostro insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici@# (L. M.) #regis invictissimi.@# Guntherius cancellarius ad vicem Erkambaldi archicapellani recognovi. Datum IV Idus April., indictione IX, anno Dominicae incarnationis millesimo XImº. Anno vero domni secundi Henrici regnantis IX. Actum Triburaregia villa feliciter. Amen. LXI. #Traditio Henrici regis.@# (Anno 1012.)[Dronke, #Cod. Diplom. Fuld.@# p. 343.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia Romanorum rex. Constat nos divina disponente gratia caeteris supereminere mortalibus, ideoque convenit ut, cujus praecellimus munere, ejus voluntati parere in omnibus studeamus; ideoque omnibus Christianae fidei cultoribus nostrisque fidelibus, tam praesentibus quam futuris, cupimus esse notum qualiter venerabilis abba Branthoh de monasterio sancti Bonefacii quod Fultha vocatur una cum monachis suis supplicavit celsitudini nostrae ut homines Romano quondam imperio attinentes, qui super terras monasterii eorum commanent, quos olim divae memoriae domnus Lodewicus rex itemque dominus Ottho imperator, hujus nominis primus, contulerunt et confirmaverunt scholasticis monasterii Fuldensis et eorum successoribus pro pueris nutriendis et disciplinis scholasticis imbuendis ad cultum divinum uberius augmentandum: nos quoque ipsis ac monasterio eorum tradere et confirmare auctoritate regia dignaremur una cum provincia Sarowe dicta et quadam villa sita in Thuringia Holzhus nuncupata, quae eis quidam comes de Boemenia nomine Thacholf in testamento contulit, aput ipsos eligens sepulturam: insuper alia bona quae eis nostri antecessores imperatores reges principes ac alii fideles infra Romanum imperium devotionis intuitu optulerunt. Nos igitur ob divinum amorem et ipsius sancti loci reverentiam omnia bona tam mobilia quam immobilia cum abbatiis, comiciis, centis, judiciis, theloneis, monetis, bannis, districtibus, wiltbannis, jurisdicionibus quibuscunque, quae idem Fulthense monasterium possidet infra regnum divinitus nobis datum, vel quae in futurum adipisci poterit Domino concedente, una cum hominibus imperii antedictis et cum omnibus super terras ipsorum residentibus, qui pro condicione sua ad fiscum regium censum solvere deberent, nec non et praedicti Thacholfi comitis testamentum ipsi abbati Branthoo ejusque successoribus et monasterio Fulthensi per hos apices serenitatis nostrae tradimus et auctoritate regia in perpetuum confirmamus. Praeterea districtissime prohibemus ne missi nostri vel ballivi imperii aliquid tollant, rapiant vel invadant de suppellectili aut rebus abbatum decedentium, sed successori omnia reserventur: nec pro investitura, quae per sceptrum regium fieri debet, ab abbate de novo creato aliquid expetatur; sed sic omnia pro libertate ejusdem sancti loci taliter ordinentur ut ibidem cultus Domini perpetuo stare possit. Et ne quisquam hominum futuris temporibus contra hanc nostram traditionem seu confirmationem venire audeat, hos apices inde conscriptos manu propria roborantes sigillo nostro fecimus insigniri. #Signum domni Heinrici@# (M) #regis invictissimi.@# Erkanbaldus archicapellanus recognovi. Data XVII Kal. Januar. indictione XI, anno vero domni millesimo XII. Item anno domni Heinrici secundi regnantis XI. Actum Fultha monasterio in nomine Domini feliciter. Amen. LXII. #Traditio Heinrici regis de foresti Zunderenhart.@# (
null
64afc78c-8fe9-4240-b28d-87584531bfb5
latin_170m_raw
null
None
None
None
1012, 29 decemb.)[Dronke, #ubi supra.@# In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia rex. Si ecclesiarum Dei loca alicujus doni incremento sublimare vel meliorare studuerimus, nobis nostrique regni statui id proficere minime dubitamus. Quapropter omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet ac futurorum, industriae notum esse volumus qualiter nos divini amoris instinctu, interventu quoque ac peticione Branthoy abbatis, quandam juris nostri regni forestim infra istos fines adjacentem hisque terminis praecinctam: de Biberaho scilicet usque ad Wolfeshart, ac inde recte transcurrendo Rodenmannum et Byochineberge usque ad Calbaho et Fliedenu; hinc autem ad Langenaho et Widenaho; hinc vero in Guncenaho et in Mosebrunnen, et inde sic recte transiendo loca Ufecreginfelt, Warmuntessneida, Iliwineshusun et Heribrahteshusun, necnon Slierefa deorsum in Slidesa, et sic per deorsum usque in Fuldam, sibi suaeque sanctae ecclesiae in honore Dei genitricis sanctique Bonifacii archiepiscopi et martyris consecratae ac constructae, cum banno et cum suis omnibus pertinentiis, per hanc nostram regalem paginam in proprium concedimus atque largimur, et de nostro jure ac dominio in ejus jus et dominium omnino transfundimus, ea scilicet ratione ut praedictus abbas Brantho suique successores de praedicta foresti et ejus pertinentiis liberam dehinc potestatem habeant quicquid sibi inde placuerit faciendi, ad usum tamen ecclesiae, omnium hominum contradictione remota. Et ut haec nostrae traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa per futura permaneat tempora, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria corroborantes sigillo nostro insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici@# (M) #regis invictissimi.@# Guntherius cancellarius vice Erchambaldi archicapellani recognovi. (S) Data IV Kal. Januarii, indictione X, anno Dominicae incarnationis millesimo XIII. Anno vero domni secundi Heinrici regnantis XI. Actum Polida feliciter. Amen. LXIII. #Traditio Heinrici II regis de Lupence marca.@# (Anno 1012? 30 dec.)[Dronke, #ubi supra.@# ] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia Romanorum imperator augustus, omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris gratiam et salutem in Christo. Notum esse volumus omnium catholicae fidei memoriae qualiter, interventu ac peticione Chunigundae imperatricis augustae nostrae dilectae conjugis, per hanc nostri imperialis praecepti paginam concedimus sanctae Fuldensi ecclesiae et domno Bopponi abbati ejusque successoribus in perpetuum bannum nostrum super diversi generis feras inter fines et terminos Lupencemarcha quaquaversum eadem Lupencemarcha extenditur, ex consensu et voluntate Erkenbaldi Mogontinensis archiepiscopi necnon et Arnoldi abbatis Herfeldensis et Willehelmi comitis et fratris ejus Bopponis. Sigimari quoque advocati et omnium circa habitantium qui ibi juxta praedia habere noscuntur, eo vicelicet tenore quatenus eadem prae nominata, sancta scilicet Fuldensis ecclesia, nosterque fidelis Boppo ejusdem ecclesiae venerabilis abbas, omnesque qui in praesenti Fuldensi ecclesia sibi pro futuris temporibus successuri sunt, infra praefatos fines forestandos hac nostra imperiali traditione talem pacem et securitatem amodo et deinceps de caeteris comprovincialibus et circum sedentibus obtineant, qualem haec eadem caeteraeque ecclesiae hactenus habere visae sunt, quae nostra sive praedecessorum nostrorum imperatorum videlicet et regum de hujusmodi forestibus forestandis praecepta susceperunt. Et ut haec banni nostri concessio stabilis semper et inconvulsa permaneat, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria corroborantes sigilli nostri impressione jussimus insigniri et nominis nostri caractere confirmari. #Signum Heinrici gloriosissimi imperatoris augusti.@# Ego Guntherius cancellarius recognovi. Datum III Kal. Januar. Actum Fulde feliciter. Notum sit omnibus fidelibus qualiter nos, cum ecclesia Fuldensi concambium facientes, dedimus sancto Bonifacio locum proprietatis nostrae in Lupence marcha, et recepimus alia loca, hoc est Wazerlosen et Eibingen. Hi sunt autem fines et termini Lupence marcha: Truchenebach inde ad Steinenbrunnen, inde ad Birkinen solen, inde ad Holcbiberen, inde ad alterum Biberen, inde ad Hattenbach, inde ad Leingruben, inde ad Cumbelum, inde ad Lyopbergun, inde ad Horsuerzum, inde ad Brestinesbrunnen, inde ad Hohen eihcholcen, inde ad Merenlinden, inde ad Habechental, inde Steininen strazen, inde ad Weidenbrunnen et Nazaha inferius ad Steinenbrunnen, inde ad Widinen solen, inde ad Marcsteinen, inde ad Neptale sursum et Neptale infra, inde ad Setensteten per capellam, de capella ad Hurselen, inde ad Ottereswag, inde ad Horwiden, inde ad Lachweige, inde Kabenbuhele, inde ad Wartbergen in fontem, inde ad Zugenturnen, inde ad Madungen, inde ad Gerwinessteinen, inde ad Alviges sol., inde ad Suarzbach,
null
30c0426b-8bb2-4da5-a383-119714cff4b9
latin_170m_raw
null
None
None
None
inde ad Alinde, et Alinde inferius ad Merrith, inde ad Liggenhoug, inde ad Drinhougen, inde ad Rotensolen, inde ad Gotdedah, inde ad Ahorne, inde ad Kubach, et de Kubach infra in Werraha, et de Werra inferius in praedictum Truckenebach. LXIV. #Heinrici regis praeceptum, per quod Wormaticensem Ecclesiam [inter] et coenobium Laurisheimense controversiam, ratione Forestis Odenwalt dirimit.@# (Anno 1012.)[Schannat, #Episcopatus Wormat.,@# II, 38.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina ordinante clementia, rex. Omni itaque sanctae Dei Ecclesiae fidelium in regno nostro degentium nosse volumus sollertiam quomodo vir venerabilis, et nobis in omnibus fidelis, Burchardus, Wormatiensis ecclesiae episcopus, dominationem nostram adiit sese reclamando, ob frequentem contentionem habitam inter suam Ecclesiam, et Laureshamensis ecclesiae abbatem, de quibusdam utilitatibus quae sunt in pago Lobedungowe, eo quod praefatus abbas Wormatiensis Ecclesiae omne silvaticum in silva Odenwalt potestativa manu velit abdicare, suaeque per integrum vendicare. Ob hanc igitur altercationem nostrae excellentiae porrexit praeceptum Dagoberti famosissimi regis Francorum relegendum, in quo scriptum habetur qualiter ipse Dagobertus rex ad basilicam sancti Petri apostoli Wormatiae constructam tradidit castellum Ladinburg in pago Lobedungowe situm cum omnibus utensilibus illuc pertinentibus et omni silvatico in silva Odenwalt; ad hoc etiam nostris visibus obtulit praecepta successorum illius, videlicet Pipini, Karoli, Ludowici; Ottonis primi, clarissimorum scilicet regum vel imperatorum Francorum, in quibus scriptum invenitur quomodo ipsi traditionem et confirmationem praescripti regis suis praeceptionibus a novo confirmarunt; sed pro rei firmitate precatus est nostram clementiam ut frequenti litigio finem statueremus. Cujus petitionibus, ob Dei amorem, ejusque fidele servitium libenter annuentes, Bopponem supradicti pagi comitem a culmine nostri imperii ad destruendam litem vetustam misimus, et ut Sigebodo Wormaticensis miles, et Wernerus Laureshamensis miles, nec non scabinei praenominati comitis, cum juramento marcam Lobedunburgensem, pro qua contenderunt, a marca quae respicit ad Epfenheim distinguerent, praecepimus. Isti sunt qui pro eadem marca juraverunt: Sibodo, Siguin, Wazzo, Auduom, Reolfreging, item Siguin. Hartmann, Hetzel, Eskrih. Et istis terminis supradictas marcas distinxerunt. Hegisurum usque in Flichenbach, et sic usque in possessam Homathoni, et sic sursum possessam usque ad Enthelen Wichelstein, inde ad orientalem bornen, inde ad spumosum stagnum, et sic in Ulmenam; et inde usque ad intonen Egkam; inde a dunen Wichental, inde in orientalem Ulmenam, et sic usque ad Richeresvindam. Inde in Nevarum et sic Nevarum deorsum usque in Niwenheim, et in ea nihil speciale dixerunt, excepto Colegenberg et Forestem quae Eugizunforste nominatur. Quapropter hoc nostrae auctoritatis praeceptum eidem Ecclesiae fieri decrevimus, per quod jubemus ut praefato episcopo Burchardo, aut successoribus suis, nullum impedimentum praedictis Ecclesiae facultatibus ab aliqua persona occurrat; et hoc adjicimus: si qui superbiendo istud pactum vel praeceptum violaverit, tres libras auri ad cameram nostram vel successoris nostri tribuat, et quod inceperit irritum habeatur. Et, ut haec auctoritas nostrae confirmationis firma stabilisque permaneat, annuli nostri impressione eam insigniri jussimus, manuque propria subtus annotavimus. Guntherus cancellarius, ad vicem Erkanbaldi archicapellani recognovi. Data XV Kalend. Septemb., anno incarnat. Dom. millesimo duodecimo, indictione decima, anno vero domini Heinrici secundi decimo. Actum Nerstein feliciter. Amen. LXV. #Abbatia Florinensis, quae est Benedictinorum in dioecesi Leodiensi, a Gerardo I Cameracensi et Atrebatensi episcopo fundata, confirmatur diplomate S. Henrici.@# (Anno 1012.)[Miraeus, #Opp. diplom.,@# I, 675.] ( #Initium deest.@# ) Quapropter innotescimus omnibus Christifidelibus, et nostris, tam futuris quam praesentibus, quia Gerardus vir venerabilis in primis, noster capellanus, postea vero, Dei gratia annuente, et me dante, Cameracensis episcopus effectus, et fratres sui Godefridus, et Arnulfus, abbatiam quamdam in pago Lomacensi sitam pro salute animarum suarum, et suorum parentum Florines construxerunt. Quorum interventu ipsam abbatiam cum omnibus bonis ad eamdem pertinentibus, futuris et praesentibus, in nostro mundiburnio et tuitione perpetuo conservandam suscepimus. Communi igitur fratrum assensu, hujus constructae ab eis abbatiae, Godefrido cessit advocatio. Et ne aliqua inter ipsam et abbatiam suscitaretur altercatio, idem Godefridus jus advocationis, quod retinuit, in nostra praesentia sic exposuit. De
null
bbbb9c13-2c4e-4e47-9bf5-5386ba0218b6
latin_170m_raw
null
None
None
None
singulis foris . . . . . Si quis autem posterorum hujus advocationis ultra haec adversus ecclesiam quidquam molestum arroganter intulerit, Baldrico Leodicensium episcopo nunc nobis assistenti, et successoribus ejus, ut nostra vigeat concessio, loco nostri ut judices et vindices arctius appareant, auctoritate potiore. . . . . Jubemus ergo publice, et in pleno colloquio, quatenus impensius labor non periret, sed securum et defensum maneret monasterium in honore beati Joannis Baptistae constructum; et inibi habitantes pro incolumitate nostra, et conjugis nostrae, et pro statu imperii nostri Dei clementiam jugiter exorarent, hoc nostrae auctoritatis praeceptum fieri decrevimus. Haec sunt autem ingenuorum testium nomina: Burchardus Wormaciae episcopus. Heribertus Coloniensis archiepiscopus. Deodoricus Metensis episcopus, frater Cunegundis imperatricis. Adelboldus Ultrajectensis episcopus. Godefridus dux, etc. Frater ejus Ethelo. Otto dux Lotharingiae. Albero dux Mosellanorum Data decima septima Maii, anno Dominicae incarnationis millesimo duodecimo, indictione decima, concurrente secundo, epacta vicesima quarta, anno autem Henrici imperatoris undecimo. Actum Leodiciifeliciter. Amen. LXVI. #Imperator Henricus donat Ecclesiae Bambergensi locum Irnsing in pago Kelesgowe et in comitatu Ottonis de Wittelspach situm.@# (Anno 1012, 1 Nov.)[Ried, #Cod. episc. Ratisb.,@# I, 130.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Omnium Xpi nostrique fidelium noverit industria qualiter nos. ob remedium animae et per interventum nostrae dilectissimae conjugis Chunigundae imperatricis Augustae, quendam nostri juris locum Eringesingun (Irnsing) dictum, in pago Kelesgowe et in comitatu Ottonis comitis situm, sanctae Babenbergensi ecclesiae in honorem beati Petri principis apostolorum et sancti Georgii martyris constructae et consecratae, cum omnibus appendiciis scilicet terris cultis et incultis, villis, vineis, agris, pratis, pascuis. aquis aquarumque decursibus, molendinis, areis, aedificiis, utriusque sexus mancipiis, exitibus et reditibus, et cum omnibus utilitatibus quae vel scribi vel nominari possunt, summo et liberali devotionis studio in proprium concedimus et donamus; ea videlicet condicione quatenus ejusdem supradictae sanctae Babenbergensis ecclesiae venerabilis episcopus Eberhardus suique successores deinceps liberam exinde habeant potestatem tenendi, possidendi, et quicquid ad usum praedictae ecclesiae pertineat faciendi, omnium remoto contradictionis obstaculo. Si quis, quod absit! hujus nostrae donationis munificentiam destruere praesumat, inextinguibili tormento in die judicii luat; id ne fiat, sed ut hujus nostrae donationis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hoc praeceptum inde conscriptum propria manu corroborantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici invictissimi Romanorum imperatoris Augusti. (Monogramma.@# ) Guntherius cancellarius vice Erchanbaldi archicapellani recognovi. Data Kal. Novembris, indict. III, anno Dominicae incarnationis 1012, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XII, imperii autem I. Actum Merseburc feliciter. Amen. #Cum sigillo majestat.@# LXVII. #S. Henrici privilegium pro monasterio S. Benedicti Montis Casini.@# (Anno 1013.)[Tosti, #Storia della badia Casini,@# I, 249.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Oportet imperiali magnitudine praelatis Deo famulantium preces obaudire, et quod petierint, amore sanctorum quorum veneratione loca dicata sunt, ubi greges Dei, divina militatione, et exequi procurant, libenter obtemperare, quaeque munera erga eadem loca, ad percipiendam divinam retributionem, conferre. Quanto studiosius hoc quis procurare contendit, tanto, ejus misericordia fultus, et praesentia facilius transilire, et aeternam beatitudinem facilius capessere promerebitur. Igitur cunctorum fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque, praesentium videlicet ac futurorum, cognoscat soltertia quia vir venerabilis abbas Atinulfus, eruditus regularibus disciplinis, et rector coenobii Sancti Benedicti, qui est situm in castro Casino, ubi ipse sui corporis sepulturae locum veneratione dicavit, cum cuncta congregatione quam in eodem loco sub regula almifici confessoris omnipotenti Deo Benedicti veraciter deservire cognovimus, per quos ipse venerabilis abbas pecientes ( #sic@# ) celsitudinem nostram, ut ob honorem Dei et reverentiam ejusdem sancti loci, animaeque nostrae augmentum, nec non stabilitatem nostri regni, secundum praedecessorum nostrorum imperatorum praecepta, augustorum scilicet Caroli, Lotharii, Ottonis, per hoc nostrae auctoritatis imo confirmationis praeceptum circa ipsum venerabilem locum ea quae subter scripta decernunt confirmare et corroborare dignaremur; omnes res et possessiones et mancipias et
null
f44726eb-bb53-4cd5-b041-ad5d737f1d2f
latin_170m_raw
null
None
None
None
aldianas, cartulatos, vel offertos servos et ancillas, cum terris et vineis, silvis, montibus, planis, planitiebus, aquis aquarumque decursibus, atque piscariis posita infra fines Pandulphi principatus Capuano et Pandulphi Beneventano principi, cum universis pertinenciis quae esse videntur infra hos fines quae inferius declaramus, et quod antiquis temporibus possessus est. Incipiente a prima fine ab ipso Carnello et quomodo salit per ipsa contra usque in rivo sicco . . . . . ( #seguono i nomi di terre, chiese ed altre suggette alla badia@# ) . . . . . in integrum, quibuscunque nostri regni finibus positi sunt, et quae ad eumdem venerabile monasterium beati Benedicti Christi confessoris pervenerunt et possessae fuerunt, vel quolibet modo tenuerunt, per hanc nostrae confirmationis auctoritatem nostris futurisque temporibus abbates ipsius monasterii ipsius sancti Benedicti firmiter inviolabiliter teneat et possideat, ut facultas vel utilitas ipsius venerabilis monasterii exigerit; ita ut nullus judex, publice quislibet ex judiciali potestate in cellas et villas, aut agros, seu loca, sive reliquas possessiones supra scripti coenobii Sancti Benedicti quas moderno ipse in quibuscunque pagis et territoriis infra nostri regni ditione juste et legaliter possidet, vel quicquid et deinceps divina pietas ipsi sancto loco voluerit augere, ad causas audiendas vel fredi aut tributa exigendi, vel mansiones aut paratas faciendas, vel servos, seu cartulatos vel offertos, et qui super terram ipsius monasterii resident nullatenus distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris futurisque temporibus ingredi audeat, nec ea quae superius memorata sunt penitus exigere praesumat, sed liceat praesentem Altinulfus venerabilis abbas ejusque successores, una cum congregatione, ibidem Deo famulantem sub nostrae munitatis defensionis quietos ordine vivere et residere, et Deum pro nostra anima supplicare: et quidquid fiscus ex jure jam praefati monasterii pars publica sperare poterat, pro animae nostrae mercede luminaribus ipsi sanctissimo monasterio nostra maneat auctoritate concessum. Nec non etiam a nobis adiit, atque confirmari placuit, ut ex omnibus rebus vel mancipiis ex ipso sancto monasterio pertinentibus cartulatis vel offertis, liberis atque servis ubi pars ipsius monasterii sancti citius valeat suam justitiam consequi: ita post facta inquisitione rem quem clamaverint per praedictos veraces homines jam praedicto pertinere sancto monasterio in palatio quorumcunque taliter respondere, aut de sacramento compelluntur. Si vero de servis aut ancillis, vel de quibuslibet rebus orta contentio fuerit, liceat monachis eidem sancti monasterii ipsos retinere quousque in nostram seu eorumdem successorum nostrorum praesentiam veniant, et ibidem coram nobis positis deliberentur. Quicunque [contra] hanc nostram imperialem institutionem ire tentaverit, aut ea quae supra memorata incomprehensa sunt minime observare, quin fortasse violare aut dirumpere tentaverit, sciat se poena persolviturum auri optimi libras mille, medietatem camerae nostrae, et medietatem domno Atenulfo venerabili abbati, vel suisque successoribus, vel ecclesiae sancti Benedicti. Praecipimus etiam, ubicunque repertus fuerit ex rebus ipsius sancti monasterii, vel cellis illicitas atque damnosas seu inutiles quas scriptiones vel contumationes, evacuentur, vel ad ejus potestatem sancti Benedicti restituantur. Ut autem haec nostra imperialis praeceptio per futurum temporum firmiorem obtineat vigorem, manus nostras subter firmavimus, et annulo nostro sigillari jussimus ( #fortasse@# insigniri). #Signum domni Heinrici serenissimi et invictissimi imperatoris Augusti.@# Heinricus cancellarius vice Everardi episcopi et archicapellani recognovi. Datum anno Dominicae incarnationis millesimo XIII, indictione XII, anno vero domni Heinrici imperatoris Augusti regnantis duodecimo, imperii ejus primo. Actum Romae feliciter. Amen. LXVIII. #S. Henricus Ecclesiae Bergomensis, a Reginfredo episcopo male habitae, possessiones et privilegia confirmat.@# (Anno 1013.)[Ughelli, #Italia sacra,@# IV, 438.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, rex. Congruit excellentiae nostrae venerabilia sanctorum loca intuitu pietatis respicere, atque ne inibi Deo servientes aliquam injuriam patiantur, solicita consideratione providere. Quocirca omnium sanctae Dei Ecclesiae, nostrorumque fidelium, praesentium scilicet ac futurorum, volumus pateat industriae qualiter Theoderulfus archidiaconus [pro] se, et pro caeteris omnibus eidem Ecclesiae servientibus praesentiam nostram tristissimi adierunt, et nunciantes nobis adversa quae de territoriis rebus canonicae suae a Reginfredo episcopo aliisque malis hominibus passi fuerant, misericordiam nostram supplices oraverunt ut, propter remedium et salutem animae nostrae, universa praedia et res canonicae facultatis beatorum martyrum Alexandri atque Vincentii, duo scilicet mercata ab Adelberto
null
455022ab-5837-40da-9d48-a9c114c01156
latin_170m_raw
null
None
None
None
reverendissimo pastore collata, et quaecunque alia sunt ab ipso donata: nec non et omnia, quae ab Azone venerando pontifice, seu caeteris viris Deum timentibus sunt concessa, secundum voluntatem donatorum, per auctoritatem nostrae defensionis et praecepti nostri paginam eis liceat obtinere. Quorum petitionibus, ut justum est, misericorditer annuentes, per hanc nostri praecepti paginam confirmamus et corroboramus eis, salvo honore episcopi, omnes res et facultates praedictae canonicae, sicut superius comprehensae sunt; eo videlicet ordine ut amodo in antea, ad usum et utilitatem sanctae Ecclesiae servientium, tam ipsi quam et successores eorum habeant, teneant firmiterque possideant, omnium hominum contradictione et repetitione remota. Praecipientes itaque sancimus ut nullus dux, archiepiscopus, episcopus, marchio, comes, vicecomes, gastaldio, nec ullus reipublicae exactor, seu aliqua regni nostri magna parvaque persona praedictos canonicos, vel successores eorum, qui pro tempore ad praefata venerabilium sanctorum loca Deo servituri sunt, de suprascriptis rebus disvestire, molestare, vel inquietare praesumat. Si quis vero, quod futurum non credimus, hujus nostrae praeceptionis violator extiterit, sciat se compositurum libras centum auri optimi, medietatem scilicet camerae nostrae, et memoratis canonicis vel eorum successoribus alteram. Quod ut verius credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, hoc praeceptum inde conscriptum, manu propria confirmantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum D. Henrici regis invictissimi.@# Henricus vice Everardi episcopi et archicapellani recognovit. Actum anno incarnationis Dominicae 1013, indictione undecima, anno vero domini Henrici regis secundi, regnantis XI. Actum Magedeburch feliciter. Amen. LXIX. #S. Henricus Ecclesiae Paderbornensi curtem Berneshuson concedit.@# (Anno 1013.)[ #Cod. diplom. Hist. Westph.,@# p. 62.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, rex. Quoniam divinae dispositionis providentia nos ad summum reipublicae culmen regendum provexit et universitati multorum, quamvis merito inferiores, tamen eminentiore quadam nominis praerogativa praeesse disposuit, ejus, cujus misericordia sumus sublimati, in omnibus oportet obedire praeceptis, ut, utilitati subditorum providentes, quanto plus prae caeteris sub specie honoris ascendisse cernimur, tanto magis interius humiliati, his qui sub umbra regiminis deserviunt, debitum retributionis exhibendo, familiari compassione condescendamus. Nam si, qualitates servientium nobis piae discrecionis intuitu examinantes, unicuique pro qualitate meritorum recompensare studuerimus, debitum persolvendo Dominicum praeceptum implemus, et excellentiam regiae dignitatis. * Studere vidimus, quandam cortem nostrae proprietatis Berneshuson dictam, in pago Lisga, in comitatu Udonis sitam, quam ab Unewano Bremonense archiepiscopo donante per advocatum suum Udonem absque omni contradictione legitima traditione accepimus, sanctae Paderbrunnensi ecclesiae in honore sanctae Dei genitricis Mariae sanctorumque Kiliani martiris et Liborii confessoris consecratae, pro remedio animarum divae memoriae Ottonis imperatoris tercii senioris scilicet nostri, omniumque parentum nostrorum, simul ac dilectissimae conjugis nostrae, et stabilitate regni, proprietario jure concedimus cum omnibus appertinentiis, rebus, territoriis, villis, mancipiis utriusque sexus, silvis, venationibus, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, pratis et pascuis, et cum omnibus acquisitis vel inquirendis; ea ratione ut prenominatus episcopus ejusque successores liberam potestatem in ejusdem ecclesiae utilitatem vertendi habeant. Si quis autem in posterum, quod absit! prefatam ecclesiam inquietare contendat de eisdem prediis, perpetuo anathemate condemnetur. Insuper c libras auri optimi componat, dimidietatem regiae camerae, et reliquam partem eidem ecclesiae quam inquietare presumpsit. Et, ut haec nostrae tradicionis auctoritas stabilis permaneat, hanc regalis precepti paginam conscribi ac, manu propria confirmantes, sigillo nostro jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici secundi regis@# (L. M.) #invictissimi.@# Guntherius cancellarius vice Ercambaldi archicappellani . . . LXX. #S. Henricus Ecclesiae Paderbornensis privilegia et possessiones confirmat.@# (Anno 1014)[ #Cod. diplom. Hist. Westph.,@# pag 63.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Quoniam divinae dipositionis providentia nos ad regendum tocius reipublicae monarchiam apostolica benedictione provexit, ante omnia autem hoc laborare debemus ut, qui coronam terreni imperii concessit, post emensum hujus vitae spacium ea etiam coronari permittat quae non auferatur in aeternum. Quod potissimum fieri decernimus, si loca ecclesiasticis obsequiis deputata nostra auctoritate corroborentur
null
ee104a04-f7d6-4a49-8a46-8c0155fb4f92
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut omni exteriori inquietudine remota in tranquilitate permaneant, quatinus eorum precibus adjuvemur qui ibi die noctuque orationibus in Dei servicio vacare debentur, et quod per nos, utputo consciencia trepidi, querere non praesumimus, sanctae Dei Ecclesiae servientium pia intercessione impetremus. Quapropter universitati fidelium nostrorum patere volumus qualiter Megenuvercus, Paterbrunnensis Ecclesiae venerabilis episcopus, pro ecclesiastica utilitate arduum laborem aggressus, nobiscum limina beatorum apostolorum Petri et Pauli pia intentione quaesivit, devote supplicaturus ut Ecclesia cui ipse pastorali cura praesidet, in primis apostolica, deinde nostra imperiali auctoritate corroboretur, pro eo maxime quia, quando ecclesia fuit concremata, omnia ejusdem ecclesiae praecepta atque privilegia incendio perierunt. Cujus peticioni, quia rationabilis videtur, gratuito adsentientes, quidquid eadem ecclesia per justiciam obtinere debet antecessorum nostrorum vel nostra oblatione, caeterisque fidelibus ibi collatum in rebus, territoriis, vel in comitatibus ac districtu, vel quibuscumque utensilibus, ac quicquid ipse episcopus praedictus Megenuvercus de sua haereditate ibi contulit, vel aliunde per commutationem aut precariam legaliter adquisivit, denuo stabili dono concedimus et imperiali auctoritate confirmamus. Si quis autem nostrae confirmationis edictum ulterius aliqua presumptione infringere temptaverit, centum librarum auri ad nostrum pondus compositione multetur, ac dimidium camerae nostrae persolvat, reliquum vero eidem ecclesiae, quam temerarie inquietare praesumpsit. Et, ut haec confirmatio per successiones temporum stabilis et inconvulsa permaneat, hanc imperialis praecepti paginam inde conscribi ac manu propria confirmantes sigillo nostro jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici serenissimi et invictissimi imperatoris@# (L. M.). Gunterius cancellarius vice Ercanbaldi archicapellani recognovi. Data indictione XI, anno Dominicae incarnationis 1014, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XII, imperii vero I. Actum Papiae feliciter. Amen. LXXI. #Sanctus Henricus, Petro episcopo et abbati S. Michaelis in Porcariana, bona sua et jura confirmat, anno 1013, post profligatum Arduinum Italiae regni invasorem; vel certe anno 1014, ante Pascha, quo die acceptis a Romano pontifice imperii insignibus coepit esse imperator.@# [Apud Acherium, #Spicileg.,@# III, 386, e veteri membrana archivi ecclesiae Bisuntinae]. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, rex. Dum uniuscujusque regimen oportet rectitudinis moderari habenis, regalis culmen honoris tanto liberalius atque prolixius operam suae desudationis justitiae impendere debet, et maxime in statu catholicae Ecclesiae, quanto se videt a Domino divinitus sublimari. Proinde omnium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque praesentium ac futurorum fidelium comperiat solertia domnum Petrum, religiosum episcopum, et abbatem monasterii sancti Michaelis, in loco Porcariana dicto constructi, nostrae pietatis clementiam et misericorditer adiisse, quatenus, ob aeternae remunerationis praemium, nostraeque animae remedium, jam dictum monasterium in cacumine montis situm nostra praeceptali auctoritate et stabilitate corroboraremus et confirmaremus. Cujusque sacris precibus, spe futuri emolumenti prospicientes atque faventes, propositum coenobium cum Alpibus et omnibus silvis, campis, aedificiis, caeterisque appendiciis per tria milliaria in circuitu ipsius ex omni parte positis, seu cum castello et corte de Clavasce, quam Ugo marchio ad eumdem sanctum et venerabilem locum pro suae animae remedio dedit et tradidit cum omnibus suis pertinentiis charta propriae donationis, atque Castaneto, Cacia, Breteneso; Villarez quae dicitur Castello, Curtes, Maliasco, Sablonem, caeterisque rebus quas Arduinus marchio filius Otonis dedit ad monasterium jam praefatum, cum cellulis, et ecclesiis, et universis aliis rebus mobilibus et immobilibus, quae nunc habere videntur, et in sequenti ibidem Deus augere voluerit, praefato abbati et sanctae congregationi in eodem loco Deo famulanti, suisque successoribus nostra praeceptali corroboratione confirmamus atque (prout juste et legaliter possumus) stabilimus et corroboramus; eo videlicet ordine quo ipse abbas et congregatio sibi commissa, suorumque successores monasterium cum omni integritate intrinsecus et extrinsecus habeant, teneant firmiterque possideant; nostra nostrorumque successorum, et omnium hominum semota inquietudine, et contradictione, seu diminoratione. Concedimus insuper et largimur ipsius sancti loci congregationi habendi licentiam eligendi abbatem moribus probatum, praeceptis Christi et regula sancti Benedicti adornatum. Praecipientes igitur jubemus, et hac nostra praeceptali auctoritate sancimus ut nullus dux, archiepiscopus, episcopus, marchio, comes, vicecomes, sculdascius, gastaldio, nullaque nostri regni magna parvaque persona praedictum monasterium, aut abbates, seu congregationem inquietare, molestare, disvestire, aut fodrum tollere, seu legem facere, aut placitum tenere,
null
43a98812-6a21-4912-9308-33c922945c2b
latin_170m_raw
null
None
None
None
nisi abbas ejusdem loci aut suis missis praesumat. Si quis autem hujus nostrae corroborationis paginae violator exstiterit, sciat se compositurum auri optimi libras mille, medietatem camerae nostrae, et medietatem abbati suisque successoribus. Quod ut verius credatur, et nunc, et in posteris ab omnibus . . . . . . . et manu propria roborantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. LXXII. #Henrici II imperatoris diploma pro monasterio S. Salvatoris Fontanae Taonis.@# (Anno 1014.)[Zaccaria, bibliothecae Estensi praefectus, #Anecdota medii aevi,@# pars III, pag. 218, ex archivo P. P. Vallumbrosanorum Pistoriensium.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina largiente clementia, Romanorum imperator Augustus. Justum et rationabile nobis videtur in venerabilia sanctorum Dei loca quae ab a bonis hominibus intuitu pietatis et spe alternae remunerationis conferuntur atque nostro juri et dominio traduntur, nostra auctoritate fieri jussimus. Quocirca omnium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque fidelium, praesentium scilicet et futurorum, volumus universitati pateat qualiter nos recepisse monasterium Sancti Salvatoris, quod est situm in Fontana Tanoni, quod Bonifacius marchio pro remedio animae suae sibi praedia, quod vocatur Cafadia Bonifacinga, proprietario jure eidem concessit, et villam quae vocatur Stazano cum omnibus suis pertinentiis, et in badio omnia quae habuit, et sibi similiter condonavit, sub nostri mundi furdii tuitione recepimus haec et alia quae in antea Deo auxiliante acquirere potuerit, volumus ut sub nostra defensione quiete ac pacifice perpetuo permaneat sine molestatione alicujus. Quod vero praecipimus, et ab hac hora in antea nullus dux, marchio, episcopus, comes, vicecomes, gastaldio, sculdascio, decano seu aliqua nostri imperii magna parvaque persona audeat Joannem monachum abbatem qui ibi Deo servit, atque alios monachos, qui modo sunt aut pro tempore inibi Deo famulentur, disvestire, molestare aut inquietare praesumat sine legati judicio. Si quis igitur hujus nostri mundi burdii violator exstiterit, sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem camerae nostrae, et medietatem praefatum Joannem abbatem, atque fratribus, atque suis successoribus. Quod ut verius credatur diligentiusque ab omnibus observetur, sigillo nostro jussimus insigniri. Heinricus cancellarius vice Everadi episcopi et archicancellarii recognovit. #Locus sigilli.@# Datum anno Dominicae incarnationis 1014, indict. XII, anno domini Heinrici imperatoris Augusti regni XII, imperii ejus I. Actum in Papiano feliciter. Amen. LXXIII. #Henricus II Germaniae rex Arimannis Mantuanis privilegia confirmat.@# (Anno 1014.)[Muratori, #Antiq. Ital.,@# IV, 13.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, rex. Omnium sanctorum Dei nostrorumque fidelium, praesentium scilicet ac futurorum, noverit sagacitatis industria qualiter nos, pro Dei amore, animaeque nostrae remedio, cunctos Arimannos in civitate Mantuae, sive in castro qui dicitur Portus, sive in vicoras quae nominantur Sancto Georgio, Cepada, Formigosa, seu et in comitatu Mantuano habitantes, cum omni eorum haereditate, paterno vel materno jure, proprietate, communaliis, sive omnibus rebus quae ab eorum parentibus possessa fuerunt, et eorum acquisita sive acquirenda, nominative silva Armanore, Carpeneta, Succa, Septingenti, sive per caetera loca in comitatu Mantuanense rejacentibus, piscationibus, fluminibus et paludibus, sine aliquo scriptionis titulo, quod juste et legaliter eis pertinente, cum familiis utriusque sexus, servis et ancillis, libellariis, precariis, et cum omnibus rebus eorum mobilibus et immobilibus, per hujus nostri praecepti paginam, prout juste et legaliter possumus, concessimus et corroboramus, scilicet utrasque ripas fluminis Tartari, deinde sursum usque ad flumen Olei; de alia parte Fossa alta; de tertia parte ecclesia Sancti Faustini in caput Variana, et inde seorsum usque in Agricia majore; ea videlicet ratione concedimus eis omnem teloneum et ripaticum, quod pro negotio exercent in Garda, et in Lasese, et in summo Lacu, vel in Brixiana, et in Ferraria, vel in Comaclu, et in Ravenna, ipsi, suisque filiis, ac hominibus qui illorum causam laborantes negotiantur, licentiam habeant potestative negotiandi per jam dictum Lacum absque omnium hominum contradictione, vel publica functione, vel alicujus telonei vel ripatici reddita. Praecipientes itaque jubemus ut nullus dux, episcopus, marchio, comes, vicemomes, gastaldio, sculdascio, decanus, vel aliqua
null
3c9e66a7-59f5-4634-9ff8-cad327c48bb3
latin_170m_raw
null
None
None
None
nostri regni magna parvaque persona de hinc praefatos Arimannos de suis personis, sive etiam de omnibus praedictis rebus iuquietare, disvestire, molestare, nullusque in eorum mansionibus eis invitis hospitium facere, vel ad aliquam publicam functionem, nisi ad eam quam sui antecessores secundum legem fecerunt, cogere, sine legali judicio facere praesumat. Si quis autem, quod futurum non credimus, contra hoc nostrum praeceptum insurgerit, aut illud infringere tentaverit, sciat se compositurum auri optimi libras mille, medietatem camerae nostrae, et medietatem praedictis Arimannis, in jam dicta Mantua civitate, sive in castro Portu, vel in comitatu Mantuano residentibus habitantibus. Quod ut verius credatur, et diligentius ab omnibus observetur, nostri sigilli impressione subter insigniri jussimus. #Signum domini Henrici regis invictissimi.@# Henricus cancellarius vice Everardi episcopi et archicapellani recognovi. Datum anno Dominicae incarnationis 1014, indictione XII, anno vero domni Henrici regis secundi regnantis XII. Actum Ravennae feliciter. Amen. LXXIV. #S. Henricus Ecclesiae Hamburgensis privilegia confirmat et auget.@# (Anno 1014.)[Apud Lappenberg, #Hamburgische Urkund.,@# p. 64.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Si petitiones sacerdotum pias prona devotione ad effectum duxerimus, id procul dubio ad statum praesentis vitae et aeternae beatitudinis praemia capessenda nobis profuturum credimus. Quapropter omnium fidelium nostrorum praesentium et futurorum noverit industria qualiter vir venerabilis Unaco, Hammaburgensis Ecclesiae archipraesul, quem nos eidem praefecimus, nostris obtutibus praesentari fecit praecepta beatae memoriae senioris et antecessoris Ottonis tertii, imperatoris Augusti, in quibus continebatur quomodo ipse, pro Dei amore, monasteriis in ejus episcopio consistentibus imperiali auctoritate libertatem et tuitionem concessisset, rogavitque celsitudinem nostram ut nos denuo nostra praeceptione eadem monasteria et omnia illuc pertinentia confirmaremus. Nos vero, ejus justae et rationabili petitioni assensum praebentes, dilectae contectalis nostrae, Chunigundae videlicet imperatricis Augustae, interventione, ad honorem sanctae Dei genitricis Mariae, cui locus ille Hammaburg est consecratus, eidem loco Hammaburgensi concedimus, caeterisque monasteriis ad hanc dioecesim pertinentibus, id est Bremun, Buckiun, Ramaslaun, Birchsinun, Haeslinga, Ripesholt, quidquid senior et antecessor meus suique antecessores, reges videlicet et imperatores, eisdem monasteriis donando aut roborando concesserant; ea videlicet conditione ut semper sub tuitione nostra sint perpetualiter, cum omnibus pertinentiis suis, quaesitis vel inquirendis. Concedimus insuper praefato archiepiscopo ejusque successoribus licentiam construendi mercatum in loco Bremun nuncupato, in quo nunc archiepiscopatus consistit, cum banno et teloneo atque moneta publici ponderis et puri argenti, totumque quod inde ad fiscum nostrum pertinere dignoscitur, praelibatae Bremensi conferimus sedi. Quin etiam negotiatores, ejusdem incolas loci, nostrae tuitionis patrocinio condonamus, praecipientes hoc imperialis auctoritatis praecepto, quo in omnibus tali tutela et jure potiantur, quali majorum videlicet civitatum institores per nostrum regnum potiri noscuntur, nemoque inibi aliquam sibi vindicet potestatem, nisi praefatae sedis archiepiscopus, et advocatus quem ipse elegerit. Ad haec imperiali edicto jubemus ut nullus dux, neque marchio vel comes, aut alia quaelibet judiciaria potestas in supradictorum monasteriorum hominibus, Hammaburg, Bremun, Buckiun, Ramaslaun, Birchsinun, Haeslinga, Ripesholt, vel in caeteris pertinentiis eorumdem aliquam potestatem sibi usurpet, seu in litis, colonis atque jamundlingis, vel eos aliquis capitis banno ob capitis furtum vel alio aliquo banno constringat, aut aliquam justitiam cogat facere, nisi advocati archiepiscopi praenominatiquos ipse velit, et constituat advocatos. Ipsi vero advocati homines praefatos banno nostro constringant ad omnem justitiam faciendam. Et ut haec nostra donatio a Dei nostrique fidelibus verior esse credatur ac per successura tempora inconvulsa diligentius observetur, hanc chartam conscribi manuque nostra corroboratam sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici secundi@# (M.) #gloriosissimi imperatoris Augusti.@# Guntherius cancellarius vice Gumbaldi archicapellani recognovi. (S.) Data XII Kalendas Decembris, indictione XII, anno Dominicae incarnationis 1014, anno autem domni Heinrici secundi regnantis XIII, imperii vero I. Altstedi actum feliciter. LXXV. #S. Henricus Tarvisinae Ecclesiae privilegia confirmat.@# (Anno 1014.)[Ughelli, #Italia sacra,@# V, 508.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, imperator Augustus. Si, Ecclesiis devote famulantes, eis quae petierint contulerimus aeternae recompensationis praemium procul dubio accipere non ambigimus
null
fc61ec10-b541-4486-9ff8-ea416f6eb153
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Quapropter omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium nostrorumque, praesentium scilicet ac futurorum, agnoscat multitudo, Arnaldum sanctae Tarvisiensis venerabilem episcopum, interventu et petitione Egilberti Frisingensis Ecclesiae antistitis, nostram imperialem implorasse celsitudinem quatenus, pro Dei amore nostraeque animae remedio, sibi suaeque Ecclesiae confirmare dignaremur per hoc nostrum praeceptum cuncta praecepta a nostris praedecessoribus constituta atque confirmata. Cujus dignis postulationibus assensum praebentes, et nostrorum antecessorum praecepta observantes, confirmamus et corroboramus sibi suaeque ecclesiae omnia praedecessorum nostrorumque regum vel imperatorum praecepta et ea quae in illis continentur, scilicet duas partes telonei et mercati de Tarvisiensi portu cum districtu et legali querela ceu et duas portiones publicae monetae nec non et teloneum praedictae civitatis interius et exterius sicut hactenus nostrae pervenit ditioni, tam de Christianis quamque et Judaeis qui ibidem negotia exercere studuerint, in integrum praefatae Tarvisiensi ecclesiae confirmamus; etiam Sanctam Mariam cum castello Asylo et omnibus suis pertinentibus, ac monasterium Crespulinum seu abbatiam sancti Hilarii cum ecclesiastico districtu, nec non et decimas de bladino et ceresaria, et omnia alia quae per instrumenta chartarum a Deum timentibus praefatae sanctae ecclesiae donata et concessa esse noscuntur, etiam si imminente incendii periculo vel aliquo infortunio jam dicta ecclesia chartas vel aliquas scriptiones per negligentiam perdidit, confirmamus atque corroboramus illi per hoc nostrae auctoritatis praeceptum, ut ipsas res pontifex ipsius Ecclesiae teneat, ordinet atque disponat cum omnibus suis rebus mobilibus et immobilibus remota omnium hominum contradictione vel molestatione. Si quis igitur nostrae confirmationis praeceptum nefario ausu infringere tentaverit, sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem camerae nostrae, et medietatem praelibatae ecclesiae suisque rectoribus. Quod ut verius credatur diligentiusque observetur, manu propria roboratum sigillo nostro jussimus insigniri. #Signum domini Heinrici invictissimi imperatoris Augusti.@# Gumherius cancellarius vice Harconbaldi archicapp. notavi.. . . . . . Dominicae incarnationis 1014, ind. XI, anno domini Heinrici serenissimi imperatoris regni XII, imperii vero I. Actum in villa Dulceri . . . . . #Locus sigilli.@# LXXVI. #S. Henricus Petro episcopo Novariensi jura Ecclesiae suae restituit, ab Arduino marchione ablata.@# (Anno 1014.)[Ughelli, #Italia sacra,@# IV, 700.] In nomime sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina ordinante clementia, Romanorum imperator Augustus. Dum fidelium petitionibus nostrae imperialis celsitudinis assensum praebuerimus, eos nostro servitio promptiores ac devotiores esse minime dubitamus. Quapropter cunctorum Ecclesiae catholicae fidelium, nostrorumque tam praesentium quam futurorum solertia recognoscat Petrum, venerab. virum, sanctae Novariensis Ecclesiae episcopum, nostrorumque fidelem, qui nostrae fidelitatis causa multa sustinuit, famem videlicet, sitim, aestus et frigus, et insuper glaciosas rupes collesque satis asperos, nudis pedibus, persequentibus inimicis, fugiendo superavit, qui etiam nunc praesentialiter multa damna, Arduino devastante, recepit (nam ecclesiae illius sunt depraedatae, castra disrupta, domus eversae, vineae incisae, arbores decorticatae, insuper plebes ipsius et curtes ab Arduino pro beneficio suisque inimicis datae sunt), nostram imperialem adisse excellentiam, quatenus pro sui laboris compensatione, et suorum damnorum restauratione, quemdam comitatulum, qui in valle Ausula infra ipsius episcopatus parochiam adjacere dignoscitur, praedictae ecclesiae Novariensi, cum omnibus functionibus quae de ipso comitatulo publicae parti pertinent, concederemus. Nec non etiam deprecatus est nos ut quamdam plebem sui episcopatus, quam olim malo ordine et injusta ratione sua perdidit ecclesia, quae sita est in villa quae nominatur Trecate, non adeo procul a civitate, curtem quoque quae Gravalona dicitur, quondam ipsius episcopi continentem, sed quae nunc injuste pervasa esse dignoscitur, suae Ecclesiae restitueremus. Itaque dignum est ut sui laboris praenominatus praesul retributionem a nobis suscipiat. Et quoniam justum est ut supra nominata plebs atque chors jam dicta suo restituatur episcopatui, et ut alii nostri fideles, hoc cognoscentes, nostrae fidelitati amplius stabiliantur; ejus precibus annuentes, jam dictum comitatulum a nostro jure in ejus ecclesiae potestatem omnino transfundimus et perdonamus, et praefatam plebem atque chortem per hoc nostrae auctoritatis praeceptum jam supradictae Novariensi ecclesiae reddimus et concedimus cum omni districtu, et teloneis ac piscationibus quae in flumine Toxo sunt, in illis scilicet locis ubi ipsa Ecclesia ex utraque fluminis tenet parte, et cum venationibus, seu omnibus rebus quae ad publicam partem ex eodem comitatulo exigi possunt, cum capellis, domo, curtili, massaritiis, casis, sediminibus,
null
ae712bd2-c286-4650-8bcd-a4ea1cd8e225
latin_170m_raw
null
None
None
None
campis, pratis, vineis, pascuis, silvis, stalariis, saletis, paludibus, aquis, aquarum decursibus, molendinis, piscationibus, cultis et incultis, divisis et indivisis, terminis concessionis, piscariis, campariciis aliisque universis redhibitionibus, cum servis et ancillis, aldianibus et aldianis utriusque sexus, cum omnibus, quae dici aut vocari possunt, ad jam dictam plebem vel chortem pertinentibus vel respicientibus; nec non et portum de Bestamo eidem plebi pertinentem, quem gloriosissimus avunculus noster Otho Major supradictae sedi per praeceptum concessit: ita ut nullus marchio, comes, vicecomes, sculdatius ejus, seu quaelibet magna parvaque persona, homines jam dicti comitatus seu plebis vel chortis audeat distringere, aut infra ipsum comitatum aliquid praesumat exigere, vel paratas facere, nec ullas redhibitiones acquirere; sed liceat memorato praesuli suisque successoribus, jam saepedictum comitatum cum supradicta plebe vel chorte tenere, et omnes homines ipsius comitatus sive ipsius plebis vel chortis per se vel suum legatum distringere, sicut per nos, vel nostrum missum distringendi essent, et omnia quae de ipso comitatu ad publicam partem pertinent vel inde exigi possunt, et praetaxatam plebem de Trecate, atque chortem de Gravalona cum omnibus suis appendiciis vel pertinentiis habeat, teneat firmiterque possideat tam ipse quam successores illius, qui, Deo favente, dispositionem ipsius sedis et cathedram suscepturi sunt, omni nostra nostrorumque successorum regum et imperatorum, omni hominum contradictione vel diminutione remota. Si quis igitur hoc nostrae concessionis et confirmationis praeceptum nefarie ausu temerario violare praesumpserit, centum libras auri optimi componere cogatur, medietatem palatio nostro, et medietatem Novariensi ecclesiae ejusque rectori qui pro tempore inibi habetur. Et ut hoc verius credatur diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria subter confirmantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum D. Henrici serenissimi et invictissimi imperatoris Augusti.@# Dat. anno incarnationis Dominicae 1014, indict XII, anno vero regni D. Henrici imperatoris Aug. XIII. imperii primo. Actum Trucuianae feliciter. Amen. LXXVII. #S. Henricus Ecclesiae Savonensis possessiones confirmat et auget.@# (Anno 1014.)[Ughelli, #Italia sacra,@# IV, 732.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator semper Augustus. Ad hoc nos divinae pietatis provisio ad imperiale decus provexit, et tantae potestatis culmine decoravit, ut erga divinum cultum sollicite, et circa Ecclesiae Christi munimen et custodiam atque auctoritatem simus semper pervigiles intenti. Idcirco omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet et futurorum noverit industria qualiter Ardemanus, Savonensis episcopus, imperialibus nostris obtutibus praeceptum scilicet ac mundiburdium antecessorum nostrorum Othonum nobilissimorum imperatorum obtulit, quomodo ipsi praefatae Ecclesiae Savonae res, ac praedia immunitates contulerunt. Unde nos eorum confirmationes praeceptum scilicet ac mundiburdium considerantes, pro Dei amore nostraeque animae remedio, confirmamus, et firmiter in perpetuum corroboramus per hoc nostrum imperiale praeceptum, domum cum turri et curte et mansionibus, porta ripa ipsius castelli Savonensis, insuper lacum rotundum Cardeto, Manduculo de Callo, Cairo, Casale grasso, Eremana, Aqua Marcia, et terra de Ponte quanta ad sanctum Eugenium pertinent, Monte Curro valla in Aste, tunicella una, plebem sancti Donati, plebem Melosinae, plebem sanctae Mariae in Gugada, et plebem Manarate, Sale, Monte Bar, Cario, Corgenio, Leone, Scrunito, Lavaniola quae dicitur Gausa sicca, Saliceto, Camariana, sanctae Julae, Viniale, Cinglo, Cruce ferie, Boile, Cairo, Deco, Salsole, Plana, et Bruvio, atque easdem curtes, plebes, proprietates cum decimationibus, et capellis, vineis, famulis utriusque sexus, terris, pratis, campis, pascuis, silvis, et cum omnibus curtis propriis vel decimationibus, redditibus, Aldemanio, Savonensi episcopo, et ejus successoribus omnino confirmamus. Praecipientes itaque jubemus ut nullus dux, marchio, comes, seu aliqua imperii nostri magna parvaque persona praedictam sedem Savonensem de praefatis rebus disvestire aut molestare praesumat. Si quis hoc fecerit, centum libras auri componat, medietatem camerae nostrae, et medietatem praedicto Aldemano episcopo et successoribus. Quod ut verius credatur, hanc paginam manu propria corroborantes sigillari praecepimus. #Signum domini Henrici serenissimi et invictissimi imperat. Augusti.@# Henricus canc. vice Everardi episcopi et archicapellani recognovit. Datum anno incarnationis Dominicae millesimo decimo
null
31ade0af-f7b8-41ed-a911-95356c78d555
latin_170m_raw
null
None
None
None
quarto, indict. XII, anno vero domini Henrici imperatoris Augusti regnantis V. Actum Papiae feliciter. Amen. LXXVIII. #Henricus, intuitu Ardemani episcopi, Savonensium possessiones confirmat.@# (Anno 1014.)[Ughelli, #Italia sacra,@# IV, 734.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Omnibus nostris fidelibus tam praesentibus quam futuris notum esse volumus qualiter, interventu Ardemani, episcopi Savonensis, nostri dilecti fidelis, concedimus et confirmamus ex nostra praeceptali auctoritate, corroboramus omnibus hominibus majoribus habitantibus in marchium Savonensi in castello omnes res et proprietates a Jugo Maris quam extra, et villas libellarias, piscationes, venationes quae habere soliti sunt. Insuper etiam jubemus ut in his praescriptis confinibus castella non aedificentur, neque aliqua superimposita a marchionibus, vel a suis comitibus, vel vicecomitibus praedictis hominibus fiat, scilicet de fodro, de apprehensione hominum vel saltu domorum; qua propter commendamus et firmiter in perpetuum stabilimus ut nullus dux, marchio, episcopus, comes, vicecomes, gastaldio, venator, seu quaelibet nostri imperii magna parvaque persona praedictos homines habitantes in castello Savonae de praescriptis rebus inquietare vel molestare praesumat. Si quis igitur hoc nostrum imperiale praeceptum violare seu frangere tentaverit, sciat se compositurum mille libras auri optimi, medietatem camerae nostrae, medietatem nobilioribus hominibus praescriptis habitantibus in castello Savonensi. Quod ut verius credatur et diligentius ab omnibus observetur, manu propria corroboravimus, nostro sigillo imperiali jussimus insigniri. #Signum domini Henrici serenissimi et invictissimi imp. Augusti.@# Henricus cancell. vice Everardi episcopi et nostri capellani recognovit. Datum anno Dominicae incarnationis 1014, ind. XII, anno V domini Henrici imp. Aug. regnantis XII, imperii ejus primo. Actum in palatio Papiae feliciter. LXXIX. #S. Henrici privilegium pro monasterio SS. Petri, Laurentii et Columbani, « quod vocatur Bromiades.@# » (Anno 1014.)[Ughelli, #Italia sacra,@# 983.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, Romanorum imp. Augustus. Si ad petitionem servorum Dei ecclesiasticas necessitates nostro relevamus juvamine atque imperiali tuemur munimine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et ad aeternam feliciter obtinendam pro futuro fideliter credimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, qualiter vir venerabilis Constantius abbas monasterii sanctorum Petri, Laurentii et Columbani, quod vocatur Bromiades, adiit serenitatem culminis nostri, deprecans ut res ejusdem monasterii cum hominibus sibi subjectis sub immunitate nostrae defensionis consistere, et ab omni publica functione, et judiciaria exactione immune liberumque reddidissemus, cujus petitione, ob amorem dicti, et reverentiam B. Petri apostoli, Laurentii et Columbani, libenter assensum praebuimus, ac per hanc nostrae auctoritatis paginam secundum praecepta praedecessorum nostrorum regum videlicet et imperatorum, id est Caroli, Ludovici, Lotharii, Ugonis et trium Othonorum, decernimus ut omnes res praefati monasterii, cum cellulis, et hominibus sibi subjectis, sub nostrae defentionis munimine modis omnibus consistant. Denique confirmamus et corroboramus jam dicto monasterio omnes res, chortes, villas, ecclesias, cellas, massaritias, et familias utriusque sexus, nec non primitias et decimationes cunctorum hominum terram ipsius abbatiae laborantium, sicut per privilegia Romanorum pontificum, seu per praecepta regum et imperatorum ibidem concessa et confirmata sunt, una cum terra quam habet in comitatu Mutinensi in loco et fundo qui vocatur Plagassano, cum capella S. Columbani inibi constructa, seu et emolumenta habet, atque in salsina. Et in comitatu Parmensi loco qui vocatur Caselle, et in Beneseto, et in Farigari, et Galemano, atque in Solignano. In comitatu quoque Voloterensi, chorticellam unam quae vocatur Frigesimum, cum omnibus suis pertinentiis sive in aliis quibuscunque comitatibus vel locis, simul cum casis, sediminibus, campis, vineis, pratis, pascuis, silvis ac stallariis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, venationibus, montibus, vallibus, alpibus, planitiebus, rupis, rupinis, servis et ancillis, aldionibus, aldianis, mercatis, teloneis, cunctisque rebus ad praefatam abbatiam pertinentibus tam ea quae nunc habere videtur quamque ea quae deinceps divina pietas voluerit addere vel amplificare, sicut praedecessores nostri hoc idem monasterium semper tutaverunt, ita et nostra nos imperiali tuitione defensum atque munitum
null
91ec6dae-9a89-492c-a790-64a36cb0c8b7
latin_170m_raw
null
None
None
None
ab omnibus inimicis et invasoribus alienatum esse praecipimus. Statuentes ergo jubemus atque praecipimus ut nullus judex publicus, aut quilibet superioris ordinis reipublicae procurator ad causas judiciario more audiendas in ecclesias, aut villas, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet provinciis aut territoriis imperii nostri juste et legaliter tenet, ingredi praesumat, nec feuda nec tributa, aut mansiones, aut teloneum, aut fidejussores tollere, aut homines tam ingenuos quam servos super terram ipsius monasterii commanentes distringere, nec ullas publicas functiones aut redhibitiones vel illicitas occasiones inquirere audeat; sed, remota omnium hominum contradictione et inquietudine, liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii, et hominibus ad se pertinentibus sub tuitionis nostrae defensione quieto ordine possidere, aut pro incolumitate nostra, seu statu imperii nostri una cum clero et monachis sibi commissis Domini immensam clementiam jugiter exorare. Et ut haec auctoritas nostra futuris temporibus inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione insigniri jussimus. Quam si quis violare praesumpserit, sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem praedicto monasterio, cui violentiam intulit, et medietatem camerae nostrae, hac nostra inscriptione inconvulsa manente. #Signum + domini Henrici serenissimi et invictissimi imp. Augusti.@# Henricus cancellarius vice Luitardi episcopi et archicancellarii recognovit. Datum Nonas Maii, anno Dominicae incarnationis 1014, indict. XII, anno vero domini Henrici imp. Augusti regnantis XII, imperii autem ejus I. Actum Papiae in palatio Ticinense feliciter, in Dei nomine. Amen. LXXX. #S. Henrici praeceptum per quod Wormatiensem Ecclesiam adversus iniquas comitum provincialium impetitiones tuetur.@# (Anno 1014.)[Schannat, #Episcopatus Wormat.,@# II, 40.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina praeordinante clementia, imperator Augustus. Si petionibus sacerdotum Dei, quod ad nostram notitiam de necessitatibus Ecclesiarum sibi commissarum pertulerint, ad effectum perducimus, hoc nobis incunctanter, et ad temporalis regni statum, et ad aeternae beatitudinis incrementum proficere confidimus. Ideoque omnium Dei nostrique fidelium, praesentium scilicet et futurorum, noverit industria quomodo venerabilis vir Burchardus, sanctae Wormatiensis Ecclesiae episcopus, communi lamentatione pontificum et abbatum ejusdem provinciae, celsitudinem nostram adiit sese reclamando ob frequentem injuriam ac legem injustam, a comitibus nostris, familiae suae Ecclesiae toti, praesumptione impositam, ut quisquis ex eadem familia in furto, vel pugna, aut aliqua criminali causa culpabilis inventus fuisset, seu magna vel parva res esset, 60 solidos comiti semper componere debuisset; inter haec, etiam praecepta immunitatis, quae Christianissimus Francorum rex Dagobertus Deo sanctisque suis apostolis Petro et Paulo primitus condonavit, visibus nostris relegenda praesentavit, in quibus scriptum est quomodo ipse Dagobertus constituit ut nullus comes aliquam in causis audiendis super eamdem familiam potestatem haberet; insuper confirmationes successorum illius: videlicet Pippini, Caroli, Ludovici, Arnolfi, Henrici, trium Ottonum, clarissimorum regum vel imperatorum, antecessorum nostrorum, nobis nostrisque fidelibus demonstravit, in quibus reperimus quod ipsi constitutionem praedicti regis Dagoberti suis praeceptionibus a novo confirmaverunt, et ne haec lex injusta ulterius procederet, precatus est clementiam nostram ut insultantem comitum praesumptionem nostra dominatione coerceremus, remque suae ecclesiae nostra auctoritate denuo confirmaremus. Cujus petitionibus ob divini cultus amorem, ejusque voluntariam servitutem, acquiescentes, hoc nostri culminis praeceptum eidem ecclesiae fieri decrevimus, per quod jubemus ut praefatus antistes Burchardus, ejusque successores, sicut a praenominatis regibus vel imperatoribus constitutum est et confirmatum, omnem rem suae ecclesiae quiete possideant, et comites nostri nullam familiae suae ecclesiae injuriam vel injustitiam poshac inferre praesumant. Praeterea, ob aeternae beatitudunis remunerationem, et beatorum Petri et Pauli venerationem, istud imperiale praeceptum constituimus, hocque in sempiternum stabile firmumque praecipimus: ut, si quis deinceps ex familia Wormatiensis ecclesiae furtum vel pugnam aut ullam aliam criminalem causam in eadem familia perpetraverit, ad manus episcopi suo advocato componat; si autem extra familiam cum extraneo aliquo rixam habuerit, advocatus suus comiti pro eo justitiam faciat, et si alicui libero homini ullam injustitiam fecerit, vel cum eo pugnaverit, vel si extra familiam raptum aliquem peregerit, advocatus suus similiter pro eo justitiam faciat; si autem infra septa cujuslicet furtum aliquod commiserit, reddat quod abstulit, restituat, et insuper V solidos persolvat; si extra, iterum quod abstulit restituat, et insuper unam
null
c10057fd-53ca-4c7e-afac-3ecb49612848
latin_170m_raw
null
None
None
None
unciam tantummodo componat, et nunquam majus vadimonium promereatur quam V solidos. Comites autem nullam penitus habeant potestatem super familiam praedictae Ecclesiae, nisi in legali placito, cum judicio scabinorum et juramento liberorum hominum, aliquis in ea fur esse convincatur; et si palam in furto deprehendatur, in compede comitis interea reservetur, donec scabinionum judicio, in suo placito juste dijudicetur: illos vero 60 solidos, quos usque nunc injusta et irrationabili lege receperant, omnino interdicimus, nisi in publicis civitatibus. Et si quis hujus confirmationis praecepta violaverit, vel nostrae constitutionis transgressor exstiterit, si liber est, III lib. auri ad nostram cameram persolvat, sin autem servus, corium et capillos amittat. Sed ut haec auctoritas firma stabilisque in perpetuum maneat, manu propria subtus annotavimus, nostrique sigilli impressione consignare praecepimus. Data V. Kal. Angusti, indict. XII, anno Dom. incarnationis 1014, anno vero domni Heinrici secundi regni XIII, imperii autem I. Actum Mersfelt in Dei nomine feliciter. LXXXI. #Litterae S. Henrici quibus abbatiam de Schwarzach tradit possidendam Werenhario episcopo Argentinensi et successoribus ejus.@# (Anno 1014.)[ #Gall. Christ.,@# V, #Instrum.,@# 469.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, rex. Cum ex rationabili ordine omnipotentis Dei corporis humani forma eo modo sit condita ut quaelibet minora membra capiti sint subjecta, et ab eo veluti sub quodam duce regantur, non incongruum putavimus ad hanc imitationem, quasdam minores ecclesias in regno nostro subdere majoribus, et id voluntati regis regum nihil obstare arbitrati sumus, qui coelestes atque terrenos principatus miro ordine novit distinguere. Proinde nos etiam, qui ad tempus sub aeterno Rege electi sumus regnare, in primis pro amore Dei, ejusque genitricis, nec non pro assiduis petitionibus dilectae conjugis nostrae Cunegundae, atque fidis persuasionibus Hereberti Coloniensis archiepiscopi, et fratris sui Becelonis episcopi Wurceburgensis, et simul fratris nostri Brunonis Augustensis consiliis, caeterorumque fidelium nostrorum rogatu et assensione, quin vero propter juge servitium Werenharii Argentinensis episcopi, quamdam abbatiam monachorum, quae dicitur #Suazaha,@# sanctae Argentinensis ecclesiae in honore Dei Genitricis fundatae, in nostram nostrorumque successorum memoriam tradidimus perpetualiter possidendam, cum omnibus ad eamdem abbatiam legaliter pertinentibus, in quibuscunque provinciis, mobilibus et immobilibus, areis, aedificiis, servis, ancillis, terris cultis et incultis, agris, campis, pascuis sive compascuis, vineis vel vinetis, silvis, forestis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, caeterisque utensilibus eo tenore quatenus praefatus episcopus Verenharius suique successores liberam de eadem abbatia deinceps habeant potestatem absque omni personarum contradictione et molestatione possidendi, et in usus ecclesiae quidquid inde sibi libeat omnibus modis faciendi. Et ut haec nostrae traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc praecepti nostri paginam regio more. . . . . et post conscriptam manu propria roborantes, sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domini Henrici regis invictissimi.@# Suncelinus cancellarius vice archicapellani Erchanboldi recognovi. Data XVI Kal. Februarii, feria III, luna IV, anno ab incarnatione Dominica 1014, indict. XII, anno vero domini Henrici regis XII. Actum Papiae. LXXXII #S. Henrici sententia contra comites et marchiones Estenses, ipsius imperio obtemperare recusantes.@# (Anno 1014.)[Lunig, #Cod. diplom.,@# I, 1523.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, favente divina clementia, Romanorum imperator Augustus. Notum esse volumus universis sanctae Dei Ecclesiae fidelibus Ubertum comitem, filium Hildeprandi, Otbertum marchionem et filium ejus, et Albertum nepotem illius, postquam nos in regem et imperatorem elegerunt, et post manus nobis datas et sacramenta nobis facta, cum Dei nostroque inimico Arduino regnum nostrum invasisse; rapinas, praedas, devastationes ubique fecisse; et, quod sine luctu non est dicendum, territoria et pertinentias omnium ecclesiarum miserabiliter bonis omnibus exspoliasse. Magnus dolor, nimius luctus, inaudita intus et foris desolatio! Si ergo ita destructis ecclesiis subevenitur, quod Deo placebit, nulli bonorum displicendum erit. Consilio ergo cum amicis Dei habito, scrutata et inventa est lex Longobardorum, quae ita jubet: « Si quis contra animam regis cogitaverit, aut consiliatus fuerit animae suae, incurrat periculum
null
fd06ae15-2706-4da9-898f-770cff99bf95
latin_170m_raw
null
None
None
None
et res illius infiscentur. » Secundum igitur legem eorum, nostra propria sunt omnia bona ipsorum, quia manifestum est ipsos contra nos non solum cogitasse aut consiliatos fuisse, sed etiam ausus nefarios et conatus impuros opere exercuisse, et publice bella contra nos praeparasse. Quia ergo legibus eorum nostra sunt bona ipsorum, ecclesiae Sancti Cyri episcopi Ticinensis, quam ipsi in suis pertinentiis igne et rapinis vehementer devastaverunt, de praediis eorum partem dare volumus, ut sic vel in aliquo recompensatione facta tolerabilius illata valeat sustinere dispendia, donec Deo donante commoda sibi succrescant majora. Juste igitur et legaliter damus sibi de rebus Uberti filii Hildeprandi castellum de Cerreto et Vulparia, cum omnibus eorum adjacentiis ad jugera millia cum suo toto districtu; de rebus Uberti [ #lege@# Oberti] et filiorum ejus, et Alberti nepotis ipsorum marchionis, quidquid habuisse visi sunt in Scadrampo prope castrum de Balbiano et in territorio sancti Martini in Strata et in Casale ad jugera quingenta: quatenus ecclesia beatissimi confessoris Domini Cyri, et pastor qui per tempora ibi fuerit, omnia quae supra nominata sunt, cum suis pertinentiis, aquis scilicet aquarumve decursibus, ripis, molendinis, piscationibus, terris cultis et incultis, silvis, cursibus, vadis, venationibus, stallareis, servis et ancillis, capellis, montibus et vallibus, rupibus et pratis, mercatis et districtibus, et cum omnibus quae nominari possunt, in aeternum jure proprietario habeat atque disponat, nostra, nostrorumque successorum et omnium hominum contradictione et molestatione et diminoratione remota. Concedimus insuper Sancto Cyro patrono nostro districtum de Secema ad milliaria octo in omni parte in circuitu, sicut ad nostram partem pertinere videtur, pro pace et quiete ipsius Ecclesiae, remedio et salute animae nostrae, nostrorumque successorum regum et imperatorum. Si quis igitur contra hoc nostrum praeceptum, in aeternum Deo propitio valiturum, ire tentaverit, et ecclesiam beati Cyri vel pastorem suum disvestire vel in aliquo molestare de praedictis rebus praesumpserit, componat mille libras auri purissimi, medietatem sanctae Ticinensi Ecclesiae, et camerae nostrae alteram medietatem. Quod ut verius credatur, et ab omnibus inviolabiliter conservetur, hoc praeceptum manu nostra firmavimus et nostro sigillo insigniri praecepimus. #Signum domini Henrici invictissimi imperatoris Augusti.@# Henricus cancellarius vice Evrardi episcopi et archicapellani recognovit. Factum anno incarnationis Dominicae 1013, indictione XII, anno vero domini Henrici imperatoris Augusti, regni XIII, imperii vero primo. Actum Soleya. LXXXIII. #S. Henricus imperator donat abbatiae S. Michaelis praedia quaedam extra urbem Bambergensem sita.@# (Anno 1015.)[Ludewig #Script. rer. Germ.,@# 1118.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, secundus, Romanorum imperator Augustus. Nosse volumus industriam Christifidelium, tam futurorum quam praesentium, quod imperiali sancimus edicto ut in praediis quae, divinae intuitu pietatis, ecclesiae S. Michaelis Bambergensis una cum dilecta conjuge nostra Cunegunda, pro nostrarum, eorumque quorum debitores sumus, remedio animarum, imperiali contulimus munificentia, tredecim videlicet principalis curtes, Ratelsdorf, Ezelkirchen, Rodeheim, Belbenhusen, Werde, Wofurte, Dorffling, Ebelsfeld, Leitterbach, Elsendorff, et circa Wederedam, Scheistein, Husen et Budensheim, cum omnibus villis attinentibus in praediis etiam ubicunque conquisitis vel conquirendis, dictae procuratores ecclesiae locandi, instituendi, destituendi, ac in melius commutandi, mansos, feuda, areas, prata, vineas, silvas, caeteraque mobilia et immobilia, ad placitum sui abbatis ac praeceptoris, liberam habeant potestatem: quibus etiam placationes offensarum, satisfactionum vel emendas excessuum, vel inviarum in omnibus causis civilibus, tam in tribus placitis Maii, Autumni et Februarii, quam in omnibus plane negotiis, ab universis ecclesiae colonis volumus exhiberi. Caeterum si coloni in litibus causarum decidendis inter se dissentiunt, ad proximam curti marchiam eos pro sententiis ferendis statuimus habere recursum, si vero casus perplexus fuerit ac difficilis, ad caput claustri, id est abbatis praesentiam recurrant. Sicque abbas, majoribus et melioribus suae familiae convocatis, ipsorum consilio quod justum est ordinet ac disponat. Debita officia aratrorum tribus vicibus in anno, ovorum in Pascha, caseorum in Pentecosten, pullorum in carnis privio, et hebdomadalia servitia dictae nostrae ecclesiae, ab omnibus, ut condecet, impendantur. Censum autem ultimum, per quem utique omissa vel
null
243c9d22-2828-480f-8619-afa1361dc8ea
latin_170m_raw
null
None
None
None
neglecta supplentur servitia, jus videlicet capitale, a viris descendentibus optimum equum, vel, si equo carent, optimum caput pecoris, et a feminis induvias et exuvias transmitti ad ecclesiam ordinamus, ut cum famulis ecclesiae in divinis servitiis communionem plenariam consequantur. Hujus instituti auctoritas ut omni aevo stabilis inconvulsa permaneat, et inviolabiliter ab omnibus observetur, hanc chartam inde conscriptam, sicut inferius apparet, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. Data Nonis Februariis, indictione XII, anno Dominicae incarnationis 1015, anno domini Henrici secundi regnantis decimo sexto, imperii autem quarto. Actum Francofordiae feliciter. Amen. LXXXIV. #S. Henricus abbatiae S. Vitoni possessiones confirmat.@# (Anno 1015.)[D. Calmet, #Histoire de Lorraine, Preuves,@# p. 398.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina disponente clementia, imperator Augustus. Celebre est, etc. Quare noverint omnes consecretales palatii caeterique fideles nostri qualiter, per interventum Heymonis fidelis nostri, sanctae Virdunensis Ecclesiae episcopi, expetiti sumus ut res ecclesiae suae, antea per apostolicum privilegium, et per divae memoriae antecessoris nostri Ottonis praeceptum, ecclesiae et monasterio beati Petri collatas, ubi Berengarius beatae recordationis episcopus regulam beati Benedicti abbatis sacra devotione incoeptam, pro posse monachali, ordine decoravit, suisque successoribus perdonandam reliquit, per praeceptum confirmationis, uti imperatoribus et regibus decessoribus nostris moris fuerat; insuper, quae ipsi monasterio condonaverat, offerremus, nostraque astipulatione corroboraremus. Quod devote expostulatum est, et regali auctoritate concessum. Damus ergo et in jus Ecclesiae jam dictae conferimus abbatiam ipsam quae S. Vitoni dicitur, cum omnibus ad se pertinentibus, etc. Dono Gerardi comitis ad S. Julianum mansum cum dimidio, et vineam, etc. Noster vero fidelis comes Godefridus quasdam res ad praefatum locum subnotatas dedit in villa quae Borbat nuncupatur, mansa XX cum ecclesia, etc. Hermannus quoque venerabilis comes in comitatu Bracbantinense in praedio quod Haslud vocatur, XXX eidem contulit mansa, etc. Comes etiam Lutardus in eodem monasterio monachus factus, dedit in pago Vaprensi in comitatu Decasteri praedium Balliodium, ecclesiam scilicet cum dote, et mansum indominicatum cum aliis XL, etc. Nos autem praedictae Ecclesiae pro remedio animae nostrae, et dilectissimae conjugis nostrae Cunegundae, et pro commemoratione omnium parentum, quorum memoriae debitores existimus, dimidiam partem telonei, monetae, et totius debiti quod inde ad nostrum jus respicit in loco qui dicitur Mosomum, in proprium damus. Haec per interventum Herimanni comitis, cujus beneficium antea fuit, tradimus ac imperiali auctoritate corroboramus, etc. #Signum domini Henrici invictissimi imperatoris Augusti.@# Gontherius cancellarius vice Herimbaldi archicancellarii recognovi. Data anno Dominicae incarnationis 1015, anno vero domini Henrici II, regni XIV, imperii autem II. Actum Noviomago. LXXXV. #Confirmatio jurium ac privilegiorum asceterii sacrarum virginum Lucensium S. Salvatoris, facta Alpergae abbatissae ab S. Henrico inter Augustos primo.@# (Anno 1015.)[Muratori, #Antiquit. Italic.@# tom. I, 1007.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Quidquid locis divino cultui mancipatis nostrae liberalitatis munere conferimus, id nobis ad aeternae retributionis remunerationem prodesse minime diffidimus. Cognoscat igitur omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae, seu nostrorum, praesentium scilicet futurorumque, solertia qualiter nos, interventu ac petitione Cunegundae imperatricis, nostraeque dilectae conjugis, per hanc nostri praecepti paginam, prout juste et legaliter possumus, confirmamus et corroboramus monasterium Sancti Salvatoris, quod est infra muros urbis Lucae constructum, una cum abbatissa nomine Alperga, cum omnibus sanctaemoniales ibi Deo famulantibus, quomodo sunt, aut pro tempore Deo inibi famulantibus, cum omnibus eorum rebus et proprietatibus, scilicet et terris, vineis, pratis, pascuis, silvis, pascentes pascuationibus, ac omnia substantia quae idem locus meretur habere, confirmamus per nostrae augustalis potentiae [praeceptum], per quod monasterium illud, res habitas et adhuc in jure ipsius monasterii juste manentes, possint in futurum contineri. Statuimus ergo, ac per hoc nostrae confirmationis praeceptum, ut ab hinc et in futurum praefatum monasterium, una cum rebus vel familiis inibi juste pertinentibus, vel quaecunque in antea per dationem religiosorum virorum seu devotarum feminarum collatum exstiterit, sub nostri praecepti confirmationem permaneat, et nullus quislibet de praedictis
null
54a8fada-9ad5-4729-a5b9-b0da0712471a
latin_170m_raw
null
None
None
None
rebus, quas tunc tenere quiete ac legaliter videbantur, aliquam inquietudinem ullo unquam in tempore facere praesumat; sed per hanc nostram auctoritatem omnes res ipsius monasterii sint defensatae sub nostri praecepti confirmationem. Volumus etiam ut sub nostra immunitatem idem praedictum monasterium nostris et futuris temporibus existat una cum omnibus rebus ac familiis ad eum juste pertinentibus. Et si quando abbatissa obierit, de suis ipsis eligant, quam bonae conversationis invenerint meliorem abbatissam. Praecipientes quoque jubemus et jubendo praecipimus ut nullus judex publicus, aut aliquis ex judiciaria potestate infra ipsum monasterium, seu ecclesias aut villas, aut agros, etc. Quod ut verius credatur, etc. #Signum domni Heinrici serenissimi invictissimi imperatoris Augusti.@# Heinricus cancellarius vice Everardi episcopi et archicancellarii recognovit. Datum anno Dominicae incarnationis 1015, indictione XII, anno domni Heinrici imperatoris Augusti regnantis XII, imperii ejus primo. Actum in comitatu Pisano, in villa quae nuncupatur Fasiano, feliciter. Amen. #Pendebat bulla, quae modo desideratur.@# LXXXVI. #S. Henrici praeceptum, quo Ecclesiae S. Alexandri Bergamensi restituit comitatum Alamanni, cujus Atto comes ecclesiam illam haeredem instituerat.@# (Anno 1015.)[Ughelli, #Italia sacra,@# IV, 439.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Si ecclesiarum Dei aliquid supplementum tribuimus, inde nobis meritum fore non dubitamus. Quocirca sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque fidelium, praesentium scilicet ac futurorum, volumus universitati pateat quatenus, amore Dei et beati Alexandri martyris accensi, cujus adminiculo credimus bene valere perpetuo, auctoritatis nostrae praeceptum imperiale, prout juste et legaliter possumus, illi competenter concessimus et corroboramus, sicut olim credidimus per regalem investituram videlicet curtem Lemen, cum omnibus castellis sibi pertinentibus, videlicet Brivio et Lavello, sicut Atto comes et Ferlinda sua conjux episcopatui praefati Alexandri martyris per paginam testamenti tradidit, scilicet cum terris sibi pertinentibus, cum vineis, pratis, pascuis, silvis, molendinis, piscationibus, aquis aquarumque decursibus, nec non cum servis, et ancillis, aldiis, et aldianis. Statuimus ergo per hoc nostrae confirmationis praeceptum, sicut statuit praefatus comes et ejus conjux, ut abhinc et in futurum episcopatum beati Alexandri martyris, qui Pergamum vocatur, habeat, teneat, firmiterque possideat absque omnium hominum contradictione remota. Quapropter praecipimus ut nullus dux, marchio, comes, archiepiscopus, episcopus, vicecomes, gastaldio, decano, aut aliqua nostri imperii magna parvaque persona praenominatum episcopatum beati Alexandri martyris, seu episcopum qui nunc est, aut alios qui ibidem pro tempore fuerint, audeat molestare, aut inquietare praesumat sine legali judicio. Si quis vero hujus nostri praecepti quandoque, quod non credimus, violator exstiterit, sciat se compositurum auri optimi libras mille, medietatem camerae nostrae, et medietatem praedicto episcopatui. Quod ut verius credatur, et diligentius ab omnibus observetur, manu propria roborantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum. . D. Henrici serenissimi et invictissimi imp. Augusti.@# Dat. an. Dom. incarnat. 1015, an. D. Henrici imp. Aug. regnantis XII, imperii ejus primo. Actum in comitatu Pisano, in villa quae dicitur Fasiona feliciter. Amen. LXXXVII. #S. Henricus Bernardo comiti Parmensi curtis Neronianae possessionem asserit.@# (Anno 1015.)[Ughelli, #Italia sacra,@# II, 161.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Quia divinae, etc. Quocirca fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, universitati pateat quoniam, senioris nostri Othonis praedecessoris imperatoris cognoscentes hujus remunerationis fautricem gratiam, Bernardo Parmensi comiti fidelissimo nostro curtem Neironem, cum capellis, castris domnicatis, massaritiis, villis, et terris, omnibusque ad candem pertinentiis; curtem Rocham etiam et castrum de valle Visenerina cum omnibus ibi pertinentiis vel adjacentiis, et quod dici vel nominari possit, et sicut quondam Hugo Tusciae marchio per omnia tenuit, in integrum, per interventum et petitionem Conigundae imperatricis Augustae conjugis nostrae donamus, concedimus atque largimur. Quoniam senior noster Otho imperator eam, quam praefati sumus, praedicto Bernardo comiti pro digno ejus servitio donavit, concessit, suoque imperiali jure in proprietarium jus et dominium tribuit et largitus est, nos quoque pro futuris temporibus amodo et
null
e7ab1b08-10fe-41c4-a9e7-5afcd848d316
latin_170m_raw
null
None
None
None
deinceps donatione et concessione tribuimus et confirmamus, atque perpetua stabilitate corroboramus in integrum, sicut superius legitur, cum servis et ancillis, aldionibus, aldianis, montanis, planiciebus, montibus et collibus, rupibus, pascuis, silvis, aquis, piscationibus, cum usibus, aquarumque decursibus, molendinis, omnibusque ejusdem curtis utilitatibus: ea videlicet ratione ut ab hac hora in antea praedictus Bernardus comes omnia supradicta ejusdem curtis habeat, teneat, firmiterque possideat ex nostra donatione, concessione, atque corrroboratione; habeatque liberam facultatem per hujus nostri praecepti paginam tam ipse Bernardus comes omnia superius deprehensa ejusdem curtis Neironis, quam sui haeredes et prohaeredes, vel cui dederit vel habenda statuerit, tenendi, possidendi, donandi, aut commutandi, sive quod animus ejus de ea decreverit faciendum [ #sic@# ], omnium hominum regni imperiique nostri contradictione vel molestatione remota. Praecipientes itaque jubemus, ut nullus rex, marchio, episcopus, comes, vicecomes, seu quaelibet nostri imperii et regni magna parvaque persona, praedictum Bernardum comitem, ejusque haeredes ac prohaeredes de supradictis rebus ejusdem curtis molestare, inquietare, vel disvestire praesumat. Si quis vero hujus nostrae donationis, etc. #Sign. D. Henrici gloriosissimi atque invi tiss. imp. Augusti.@# Henricus episcopus et cancellarius vice Everardi episcopi et archicancellarii recognovit. Anno Dom. incarn. 1015, indict. XIV, anno D. Henrici imperatoris Augusti regni XIV, imperii vero ejus II. Actum Maresbuch feliciter. Amen. LXXXVIII. #S. Henricus ecclesiae Paderbornensi curtem Honstede donat.@# Anno 1015.[ #Cod. diplom. Hist. Westph.,@# pag. 64.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Necesse est ut cum res bona agitur, prius ejus . . . in corde vincatur. Ne, si a radice miserae intentionisprodeat, amaros nequiciae fructus producat. Ea propter non surdi auditores evangelicae Marthae, cujus more Meinwercus episcopus nobis frequenti ministerio satagit deservire, ob interventum Cunegundae imperatricis augustae, contectalis videlicet nostrae, nec non Everhardi sanctae Babenbergensis sedis episcopi, sed Egilberti Frisingensis ecclesiae pontificis, sacrosanctae Patherbrunnensi ecclesiae in honore S. Mariae mundi dominae sanctique Kyliani martyris atque Lyborii confessoris Domini consecratae, curtem Honstede dictam cum omnibus pertinentiis, terris videlicet cultis et incultis, mancipiis utriusque sexus, molendinis, piscationibus, aquis aquarumve decursibus, quibus scilicet archiepiscopus Onwan eam possedit nobisque legaliter tradidit, in pago Rittiga, in comitatu Bernhardi comitis, perpetuo jure possidendam tradidimus. Et ut haec nostrae imperialis traditionis auctoritas firma et inconvulsa permaneat, sigilli nostri impressione hanc paginam manu propria corroborando super bullari jussimus. #Signum domini Heinrici@# (L. M.) #imperatoris invictissimi.@# Gunterius concellarius vice Erchanbaldi archicapellani notavi. Data XVIII Kal. Febr., anno Dominicae incarnationis mill. XV, indictione XIII, anno autem domni Heinrici secundi regnantis XIII, imperii vero primo. Actum Mulinhusen feliciter. Amen. LXXXIX. #Concambium Heinrici II imperatoris cum Bobbone abbate.@# (Anno 1015, 11 Mai.)[Dronke, #Cod. diplom. Fuld.,@# p. 346.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet ac futurorum, universitati pateat qualiter nobis quoddam concambium cum Bobbone Vultensi abbate, consensu ac collaudatione Bernhardi advocati sui, nec non monachorum, militum servorumque suorum facere placuit: accipientes ab eo in proprium duas cortes, Ratolfesdorf et Ezelenkyricha, cum cunctis earum pertinentiis, villis, utriusque sexus mancipiis, agris, campis, pratis, pascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, viis vel inviis, exitibus et reditibus, cultis et incultis, quaesitis seu inquirendis, sive cum omnibus quae quolibet modo dici aut nominari possunt utilitatibus. Econtra praedicto abbati suaeque abbatiae in honorem sancti Bonifatii constructae duas nostrae proprietatis cortes, quarum una Waraha altera vero Bereskyez nuncupatur, cum cunctis earum pertinentiis, additis simul IV ministerialibus meis, Alwino et Rodolfo dapiferis, Folcoldo et Erkengero marescalcis meis, caeterisque utriusque sexus mancipiis, agris, campis, pratis, pascuis, silvi, venationibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, cultis
null
7f47cb41-d336-417f-80e3-987ed4805add
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel incultis, quaesitis seu inquirendis, sive cum omnibus quae quolibet modo dici aut nominari possunt utilitatibus, per hanc nostram imperialem paginam in proprium concedimus atque largimur, et de nostro jure ac dominio in ejus jus et dominium omnino transfundimus: ea videlicet ratione ut praedictus abbas Bobbo suique successores ad praescriptae ecclesiae utilitatem de jam dictis cortibus earumque pertinentiis dehinc liberam habeant potestatem quicquid eis placuerit faciendi, omnium hominum contradictione remota. Et, ut haec nostri concambii sive donationis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hoc imperiale praeceptum inde conscriptum manu propria corroborantes sigilli nostri inpressione insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici serenissimi@# (M) #et invictissimi imperatoris Augusti@# (S). Guntherius cancellarius vice Erchanbaldi archicapellani recognovi. Data V Idus Maias, anno Dominicae incarnationis millesimo XV, indictione XII, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XIII, imperii autem II. Actum Chofunga feliciter. Amen. XC. #Imperator Henricus donat Ecclesiae Bamberg. duo loca Schwarzenfeld et Weilendorf in pago Nordgov.@# (Anno 1015, 17 April.)[Ried, #Cod. episcop. Ratisbon.,@# I, 132.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Si venerabilia Ecclesiarum Dei loca alicujus doni commodo ditare sive meliorare studuerimus, nobis id regnique nostri statui proficere minime dubitamus. Quapropter omnium Xpi nostrorumque fidelium noverit universitas qualiter nos, pro remedio animae nostrae parentumque nostrorum, Babenbergensi Ecclesiae, quam in episcopatus sedem sub honore beatae Dei genitricis Mariae sanctique Petri apostolorum principis ex nostra haereditate sublimando proveximus, interventu et peticione Eberhardi ejusdem Ecclesiae venerandi praesulis, quaedam nostrae proprietatis loca, nomine Swarzinvelt et Weilindorfin pago Nordgowa, et in comitatu Heinrici comitis cum omnibus pertinentiis eorum, terris cultis et incultis, mancipiis utriusque sexus, aedificiis, areis, silvis, venationibus, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, pascuis, pratis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, caeterisque omnibus, quae quolibet modo nominari possunt, utilitatibus Swarzinvelt pertinentibus per hanc nostram imperialem paginam concedimus atque largimur, et de nostro jure ac dominio in ejus jus atque dominium transfundimus: ea videlicet racione ut idem jam dictus Eberhardus episcopus suique successores liberam dehinc habeant potestatem, ad usum ecclesiae Babinpere, quicquid eis libuerit faciendi, omnium hominum regni nostri contradictione remota. Et, ut haec nostrae traditionis auctoritas per futuras successiones temporum stabilis et inconvulsa permaneat, hanc nostri praecepti paginam manu propria corroborantes, sigilii nostri impressione jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici serenissimi atque invictissimi Romanorum imperatoris Augusti. (Monogramma.@# ) Guntherius cancell. ad vicem Erchanbaldi archicapellani recognovi. Data XV Kal. Maii, anno Dominicae incarnationis 1015, indictione XIV, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XIV, imperii autem ipsius II Actum Merseburg feliciter. #Cum sigillo majest.@# XCI. #S. Henricus Alberico episcopo Comensi curtem seu villam Barzanorum, olim Berengarii et Ugonis. Sigifredi comitis filiorum, et Caesareae majestati rebellium largitur.@# (Anno 1015.)[Ughelli, #Italia sacra,@# V, 282.] In nomine Domini Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, HENRICUS superna clementia Romanorum imperator Augustus. Si petitionibus nostrorum fidelium nobisque debite famulantium aures nostrae pietatis inclinaverimus, promptiores eos fore in nostro servitio non dubitamus. Universitatem igitur omnium nobis obsequentium, praesentium scilicet et futurorum, nequaquam latere volumus quod Albericus S. Cumanae Ecclesiae venerabilis et noster dilectus episcopus nostrae pietatis celsitudinem adiit suppliciter postulans, et pro sempiterni retributoris amore, et salute animae nostrae, ejusque collato et conferendo servitio, nostroque imperio sublimando, eidem S. matrici ecclesiae ad honorem Dei Genitricis et Virginis Mariae dicatae quandam curtem, cum omnibus suis pertinentiis, quae dicitur villa Branzanorum, quae fuit haereditas et proprietas filiorum comitis Sigifredi, Berengarii, Ugonis, concedere et donare dignaremur; quorum, quoniam in nos nimis offendentes contra nostrum imperium male tractaverunt, et perjuri atque rei in nostram majestatem publice exstiterunt, jure ac legaliter non solum haec, sed et omnia quae habuerunt, ad nostrum publicum devenerunt, unde sua omnia merito perdunt, qui se ipsos gratis perdiderunt, dum, fidei debitae obliviscentes, in nostra fidelitate minime duraverunt, et nostro inimico jurantes adhaeserunt. Hanc ergo postulationem dignam et ratam prospicientes, et ullo [
null
b4e9f69d-7e99-4afa-af6b-ee863c79b32a
latin_170m_raw
null
None
None
None
#sic@# ] modo negare volentes ipsius precibus libenter acquievimus. Concedentes atque confirmantes eidem Cumano venerabili et dilecto episcopo, omnibusque suis successoribus supradictam curtem Berzanorum nominatam, cum omnibus suis appendiciis, cum omnibus redditibus et exhibitionibus, et impensionibus, et functionibus, cum servis et ancillis, aldiis et aldiabus tam in montibus quam quae in planitie, terris cultis et incultis, vineis, campis, pascuis, silvis, mansis, massaritiis, aquis, aquarum decursibus, molendinis, casis, rebus omnibus mobilibus et immobilibus, et cum omnibus, quae adhuc dici vel nominari possunt, ad eamdem curtem pertinentibus, atque omnino in integrum largimur, et a nostro jure, et dominio, in jus et dominium, et proprietatem praedictae sanctae ecclesiae transfundimus et delegamus: ut qui nunc praesens episcopus, omnesque sui successores potestatem habeant, jam dictam curtem, cum omnibus quae ad eam pertinent, tenere, possidere, commutare, sicut hactenus praelibatis perjuris visa sunt pertinere, et ipsi haereditates possederunt; et facient iidem episcopi de eadem curte, et omnibus quae deinde solvi possunt, quidquid sibi placuerit ad laudem et honorem Dei et S. Mariae ex nostra plenissima auctoritate. Jubentes ergo sancimus ut nostris vel futuris temporibus nullus dux, marchio, comes, vicecomes, nullaque magna vel parva persona, cujusque dignitatis aut ordinis, supra memoratum Albericum episcopum suosque successores de praedicta curte, cum omni sua pertinentia, disvestire, inquietare, molestare, vel in aliquo minorare praesumat; sed liceat illis quiete et pacifice tenere, possidere firmiterque habere, remota omni contradictione. Si vero, quod minime creditur, contra hujus nostri praecepti statuta aliquis violator extiterit, sciat se certissime compositurum auri libras mille, unam partem camerae nostrae, alteram praenotato episcopo, suisque successoribus. Et ut hoc verius credatur, firmiusque ac inconvulsum ab omnibus observetur, manu propria confirmantes nostri nominis inscripto caractere . . . . . nostri sigilli impressione. #Signum dom. Henrici + gloriosissimi imperatoris semper Augusti.@# Heinricus Parmensis episcopus et cancellarius vice Everardi episcopi et archicancellarii recognovit. Dat. IV Non. Octobr., an. Dominicae incarnationis 1015, ind. XIIII, regni vero D. Henrici imperatoris Augusti XIV, imperii autem ejus II. Actum Meresburg feliciter. Amen. XCII. #Si Henricus Ecclesiae Paderbornensi praedia quaedam donat.@# (Anno 1016.)[ #Cod. diplom. Hist. Westph.,@# p. 7.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS Dei gratia Romanorum imperator Augustus. Si ecclesiarum Dei sublimationibus omni studio inservimus, aeternae retributionis praemia nobis affutura esse speramus. Quapropter omnium fidelium Christi, praesentium scilicet ac futurorum, noverit universitas qualiter Meinuverccus, sanctae Paterbrunnensis ecclesiae venerabilis episcopus, omnia praedia quae haereditario jure possederat matri suae Adalae contradidit. Dehinc ipsa cum manu mariti et advocati sui Balderici comitis, consensu etiam haeredum, eadem praedia potestative nobis donavit. At nos perpetuae beatitudinis spe, ac pia praefati episcopi dilectique nepotis nostri, qui se omniaque sua divino servicio mancipare gaudet, prece et devotione commoniti, praedia eadem legitime nobis tradita, inter quae principales cortes sunt istae, Immideshusun, Walmonthem, Havurlon, Hukilhem, Mandelbiki, Golthbiki, Doddonhusun, Hokinneslevo, Wakereslevo, cum appertinentibus villis, mancipiis utriusque sexus, silvis, viis et inviis, exitibus et reditibus, molendinis, piscationibus, pascuis, venationibus, quaesitis et inquirendis, omnibusque utensilibus quae quolibet modo dici vel nominari possunt, sanctae Paterbrunnensi ecclesiae in honorem sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Kiliani martiris ac beati Liborii confessoris constructae, per hanc imperialem paginam largimur, omnium hominum contradictione remota. Insuper etiam, imperiali auctoritate praecipimus ut nulla major minorve persona aliqua judiciaria potestate in eisdem praediis se intromittat, nisi advocatus quem ejusdem ecclesiae episcopus sibi eligat. Si quis autem, quod absit! hoc nostrae donacionis praeceptum infringere ausus fuerit, centum libras auri persolvat, L eidem ecclesiae, et L nostrae camerae. Et ut haec nostrae largicionis auctoritas firma et inconvulsa permaneat, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria corroborantes sigillo nostro jussimus insigniri. #Signum Heinrici Romanorum invictissimi@# (L. M.) #imperatoris.@# Guntherius cancellarius vice Ercambaldi archicapellani recognovit. Data IV Idus Jan., indictione XIII, anno Dominicae incarnationis 1016, anno vero domni
null
ac2664af-9800-45d4-b187-7729fc095255
latin_170m_raw
null
None
None
None
Heinrici secundi regnantis XIV, imperii autem II. Actum Drodmannia feliciter. Amen. XCIII. #S. Henricus Ecclesiae Paderbornensi curtem Moronga largitur.@# (Anno 1016.)[ #Cod. diplom. Hist. Westph.,@# p. 72.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Ecclesias Christi ampliare servorumque ejus necessitatibus pie ac clementer subvenire imperialis promotionis ordo deposcit. Proinde fidelium Christi noverit industria qualiter, divino instinctu ammoniti, et interventu dilectissimae conjugis nostrae Cunigundae imperatricis Augustae, in id ipsum fraterna caritate collaborantibus Heriberto Coloniensi archiepiscopo, Theoderico Mimegardevordensi, Adelbaldo Trajectensi, Theoderico Metensi, Wiggero Verdensi, Thietmaro Ossenbrugensi, Erico Havelbergensi, sanctae Patherburnensi ecclesiae in honorem sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Kiliani martyris et sancti Liborii confessoris constructae, cui etiam Meinuverchus venerabilis episcopus praesidet, quandam nostram curtem Moronga dictam, in pago Morongano in comitatu Bennonis comitis sitam, quam nobis Unowanus Bremonensis archiepiscopus cum manu advocati sui Udonis tradidit, omnium hominum contradictione remota, pro remedio animae senioris nostri tercii Ottonis divae scilicet memoriae imperatoris Augusti, et incolumitate vitae nostrae praesentis ac spe futurae, per hanc imperialem paginam concedimus atque largimur, cum omnibus appendiciis, areis, villis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, piscationibus, molendinis, silvis, venationibus, cunctisque qualicunque modo nominari possint utensilibus, ea videlicet ratione ut praedictus Meinuverchus episcopus eandem curtem, quamdiu vivat, in usus proprios potestative possideat, post finem vero vitae suae ad vestitum canonicorum in eadem Deo sanctaeque genitrici ejus Mariae nec non beatis Kiliano ac Liborio servientium annuatim meliorandum pertineat. Si quis vero hanc nostram donationem infringere praesumpserit, centum libras auri persolvat, L eidem ecclesiae, L vero nostrae camerae. Et ut haec nostrae liberalitatis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria roborantes, sigillo nostro jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici imperatoris invictissimi.@# (L. M.) Guntherius cancellarius vice Erchanbaldi archicapellani recognovi. Data IV Id. Januar., indictione XIII, anno Dominicae incarnationis 1016, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XIV, imperii autem II. Actum Drodmannia feliciter. Amen. XCIV. #Item curtem Berneshusen.@# (Anno eodem.)[ #Ibid.@# ] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Tribunal animae dilatamus, si ecclesias Christi cum sibi subjectis ampliamus. Qua de re fidelium Dei universitati pateat quod hac intentione. interventu dilectissimae contectalis nostrae Cunigundae imperatricis Augustae, nec non et Heriberti archiepiscopi Coloniensis, Adalbaldi Trajectensis, Theoderici Mimigardevurdensis, Theodorici Metensis, Wiggeri Verdensis, Thietmari Osenburgensis, Erici Havelbergensis, sanctae Paderburnensi ecclesiae, in honore sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Kyliani martyris et sancti Liborii consecratae, cui etiam Meinuvercus venerandus episcopus praesidet, quandam curtem nostrae proprietatis Berneshusen dictam, in pago Lisga in comitatu Udonis sitam, quam ab Unwano Bremonense archiepiscopo donante, et per advocatum suum Udonem legitima traditione accepimus, pro remedio animarum divae memoriae Ottonis imperatoris tercii, senioris scilicet nostri, et incolomitate vitae nostrae utriusque praesentis videlicet ac futurae, conjugisque nostrae dilectissimae, nec minus pro stabilitate regni, proprietario jure concedimus, cum omnibus appertinenciis, rebus territoriis, villis, mancipiis utriusque sexus, silvis, venationibus, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, pratis et pascuis, et cum omnibus acquisitis vel inquirendis; ea ratione ut praenominatus episcopus ejusque successores liberam potestatem in ejusdem ecclesiae utilitatem vertendi habeant. Si quis autem in posterum, quod absit! praefatam ecclesiam inquietare contendat de eisdem praediis, perpetuo anathemate condempnetur. Insuper C libras auri optimi componat, dimidietatem regiae camerae, et reliquam partem eidem ecclesiae quam inquietare praesumpsit. Et ut haec nostrae traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria roborantes, sigillo nostro jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici imperatoris Augusti@# (L. M.). Guntherius cancellarius vice Erkenbaldi archicapellani recognovit. Data XVI Kal. Febr. Indictione XIII, anno Domin. incarn. 1016, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XIV, imperii autem secundo. Actum Drodmanniae. XCV. #Item possessiones Haholdi comitis defuncti.@# (Anno eodem.)[ #Ibid.,@# p. 73.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS Dei gracia Romanorum
null
dfc725d2-c618-42b1-805f-252cfe238ee0
latin_170m_raw
null
None
None
None
imperator Augustus. Divinae pietatis clemencia, quae nos ad culmen imperialis majestatis perduxit, ad hoc voluit regnare, ut ecclesiarum ordini firmando atque corroborando subveniamus, hiis autem maxime locis, quae ab antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus fundata, sed jam peccatis exigentibus pene videbantur annullata. Quapropter omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet ac futurorum industriae notum esse volumus qualiter nos, divini amoris instinctu, pro remedio animae nostrae seu parentum nostrorum, nec non et tercii Ottonis bonae memoriae imperatoris, dilectaeque conjugis nostrae Cunigundae imperatricis Augustae interventu, atque Meginuverc sanctae Padrebronnensis ecclesiae venerabilis episcopi rogatu, sibi sanctaeque suae ecclesiae a Karolo magno imperatore olim fundatae, nostris vero temporibus incendium passae, in honore enim sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae et sancti Kiliani martiris Liboriique confessoris dedicatae, comitatum quem Hahold comes dum vixit tenuit, situm scilicet in locis Haverga, Limga, Thiatmalli, Aga, Patherga, Treveresga, Langaneka, Erpesfeld, Silbike, Matfelt, Nihterga, Sinatfelt, Ballevan prope Spriada, Bambiki, Gession, Seuvardeshuson, cum omni legalitate in proprium concedimus atque largimur per hanc nostram imperialem paginam, eo videlicet racionis tenore ut praefatus episcopus Meginuverc suique successores praescriptae ecclesiae praesidentes dehinc liberam habeant potestatem de eodem comitatu ejusque utilitatibus quicquid eis placuerit faciendi ad eorum tamen utilitatem ecclesiae, omnium videlicet inquietudine remota. Et ut haec nostrae tradicionis seu confirmacionis auctoritas stabilis et inconcussa omni habeatur tempore, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria firmare curavimus, et sigillo nostro insignire jussimus. #Signum domni Heinrici imperatoris Augusti@# (L. M.). Guntherius cancellarius vice Erkinbaldi archicapellani recognovi. Data XVIX Kal. Febr., indict. XIII, anno Dominicae incarnationis 1016, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XIII, imperii II. XCVI. #Item praedia nonnulla.@# (Anno eodem.[ #Ibid.,@# p. 74.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS Dei gracia Romanorum imperator Augustus. Omnium Christifidelium industria noverit qualiter nos, divini amoris respectu, et dilectissimae conjugis nostrae, qui duo sumus in carne una, Cunigundae videlicet imperatricis augustae rogatu et instinctu, sanctae Paterbrunnensi ecclesiae in honore sanctae Dei genitricis Mariae et sancti Kiliani martiris sanctique Liborii ter beati confessoris dedicatae, tale praedium proprietavimus, quale nobis, omnium hominum contradictione remota, tradidit Helmicus, videlicet, in comitatu Herimanni comitis: in Dulmine mansum unum, in Nienhem mansum I, in Situnne mansum I, Halostron mansum I, in Berthalostron mansum I, in Lehembeke mansum I, in Horlon mansum I; in comitatu Ottonis comitis: in Elvepo mansum I, in Ricoldinchuson mansum I; cum L mancipiis utriusque sexus, areis, villis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, piscationibus, molendinis, silvis, venationibus et omnibus appendiciis, cunctisque, qualicumque modo nominari possint, utensilibus; ea scilicet ratione ut uterque nostrum tam vestitura quam victu stipendialem amodo ab episcopo sedis subscriptae, nunc vero a domno Meginwerco praesule et post a successoribus ipsius, communi canonicorum consensu, cum perpetua orationum participatione, plenarie inibi sicut unus fratrum accipiat et potestative possideat. Et ut haec traditio nostrae liberalitatis stabilis et inconcussa permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria roborantes, sigillo nostro subter bullari jussimus. #Signum domni Heinrici Romanorum invictissimi imperatoris Augusti@# (L. M.). Guntherius cancellarius vice Archanbaldi archicapellani recognovit. Data IV Id. Junii, indictione XII, anno Dominicae incarnationis 1017, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XVI, imperii IV. Actum Patherbrunnon. XCVII. #S. Henricus II imp. Popponi de immunitate Ecclesiae trevirensis cavet.@# (Anno 1016).[Hontheim, #Hist. Trevir. diplom.,@# I, 351.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis. HENRICUS divina favente clementia rex. Si locis Deo dicatis quoddam beneficii juxta petitiones Dei servorum et nostrae liberalitatis munere conferimus, id nobis profuturum liquido credimus, et ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam. Proinde volumus intimari nostris fidelibus, tam futuris quam praesentibus, quod vir venerabilis Poppo sanctae Trevirensis Ecclesiae archiepiscopus nos saepe monuit, nostramque sublimitatem petiit, ut multitatem rerum et familiae sancti Petri, quam nostri praedecessores, reges videlicet et imperatores, Trevericae sedi pro divinae contemplationis intuitu delegaverunt, suique auctoritate praecepti confirmaverunt, hanc dignaremur revocare, nostrisque stabiliendo sceptris confirmare.
null
9e044ea4-eb6d-4f44-a42e-b3296a627567
latin_170m_raw
null
None
None
None
Cujus petitioni libenter consentientes, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum erga ipsius Ecclesiam pro Dei timore ejusque amore fieri decernentes, firmiter praecipimus et statuimus ut in facultates vel res ad ecclesiam sancti Petri Trevericae urbis pertinentes, scilicet in monasteria, basilicas, castella, vicos, agros, vineas, silvas, homines, vel reliquas possessiones, seu omnia quae deinceps in jure ipsius loci divina augeri voluerit clementia, nullus comes vel aliquis ex judiciali potestate ad causas audiendas vel freda aut tributa seu aliquos conjectos exigendos, aut mansiones vel paratas faciendas, aut homines ecclesiae distringendos, aut injustas exactiones requirendas, vel theloneum exigendum, nostris temporibus et futuris ingredi audeat, nec ea quae praedicta sunt penitus exigere praesumat; sed omnia sub jure sancti Petri Trevericae sedis ejusque pontificis, et cui ipse commiserit, permaneant; et monetas et thelonea, quae memoratus pontifex in vestitura suae Ecclesiae invenerat, aut postmodum a nostris praedecessoribus acquisierat, legaliter in perpetuum teneat. Ad hoc ut juxta nostri antecessorum praecepta, et pro nostra nostrique parentum eleemosyna omnino interdicimus, ne in villa Theodonis theloneum exigatur a bonis fratrum Treveriren. principi apostolorum servientium, vel a suis hominibus, aut ibi, aut in villa Madert manentibus, eo scilicet tenore ut gratuita nostra invigilent oratione. Hoc, et quidquid de praefatae rebus ecclesiae laudavimus, nostri auctoritate sceptri firmavimus; quod [ut] praesenti et futuro tempore viris credatur, nostrisque successoribus diligentius custodiatur, id manu propria confirmavimus, nostrique impressione sigilli signari jussimus. #Signum domini Henrici III regis invictissimi.@# XCVIII. #Praeceptum S. Henrici II imperatoris, Werenherio episcopo Argentino concessum.@# (Anno 1017).[ #Gall. Christ.@# V, 469 #Instrum.@# ] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS Dei gratia, Romanorum Augustus. Notum sit omnibus Christi fidelibus quod interventu dilectae conjugis nostrae Cunigundae, videlicet imperatricis Augustae, sed et Brunonis Augustensis episcopi, fratris scilicet nostri, nec non Popponis Laurasamensis venerabilis abbatis, sacrae sedis Argentinae Wereherio venerabili episcopo, tum pro Dei genitricis Mariae speciali amore, tunc etiam propter ejus tam spiritualiter quam carnaliter juge servitium, liberalissime nobis saepius impensum, forestem in determinando proprietavimus: de littore Rheni contra Wizwilare ad vadum Hugonis; et de vado Hugonis ad Seerovillare; et de Seerovillare ad Dabechneinsten; et de Dabechneinsten ultra Pruscam usque ad Roraham rivum; de Rohaha ultra Sormam fluvium; deinde usque ad Matram fluvium, ad illum locum qui dicitur Phaffenhovend; deinceps per Matram deorsum usque ubi Matra intrat Rhenum; et deinde sursum per totum limitem Rheni cum insulis omnibus adjacentibus usque Wicenwilare. Jus igitur forestae ei suisque successoribus nostrum, regum quoque et imperatorum more antecessorum per bannum nostrum imperialem firmavimus. Ita vero ut nullus ibi cervum vel cervam, ursum vel ursam, aprum vel . . . . capros vel capras sine licentia ipsius quoquomodo capiat. Et ut haec nostrae donationis auctoritas stabilis et inconvulsa omni tempore permaneat, hanc paginam inde conscriptam manu propria signantes sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domni Henrici invictissimi.@# Guntherius cancellarius vice Erchanbaldi archicapellani notavit. Data VII Idus Maii, anno Dominicae incarnationis 1017, indict. XV, anno vero domni Henrici secundi regnantis XVI, imperii IV. Actum Franchoneford feliciter. XCVIII #bis. S. Henricus ecclesiae Paderbonensi abbatiam Helmwardeshusen concedit.@# (Anno 1017.)[ #Cod. diplom. Hist. Westph.,@# p. 74.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS Dei gratia Romanorum imperator Augustus. Canonum statuta non ore hominum sed spiritu Dei condita praecipiunt ut episcopi frequenter claustra monachorum visitent, et si qua extra regulam illic invenerint, abscidant et corrigant. Haec vigilanter interius contemplantes, et in hujus vitae itinere onera nostra episcopis imponendo levigantes, caritatis causa, sine qua dives pauper est, cum interventu amantissimae conjugis nostrae Cunigundae videlicet imperatricis Augustae, cum archiepiscoporum Erchanbaldi Moguntinensis, Popponis Treverensis, Geronis Magedeburgensis, Unwani Bremensis, et episcoporum Arnoldi Halverstadensis, Epponis Babenbergensis, Theoderici Mettensis, Heinrici Wirceburgensis, Theoderici Mimigardevurdensis, Heinrici Parmensis, Theoderici Mindensis, Thiemonis Mersburgensis, Erici Havelbergensis, laicorum quoque, Bernhardi ducis, Sigifridi atque Ezziconis comitum, abbatiam nomine Helmwardeshusen, cum omnibus suis appendiciis mobilibus et immobilibus, sedi Paderbornensi in honore sanctae Mariae sanctorumque Kyliani atque Liborii constructae,
null
490df29f-ef09-469f-9acc-755acdd92d3d
latin_170m_raw
null
None
None
None
cui insignis acquisitionis praesul Meynwerchus in praesentiarum praeest, in proprium dedimus, nostroque jure et dominio in jus et dominium ipsius amodo potestative et juxta regulam sancti Benedicti episcopaliter disponendam atque possidendam tradidimus. Et ut haec nostrae traditionis pagina firma et inconvulsa permaneat, manu propria corroborantes atque confirmantes, sigilli nostri impressione subter eam sigillari jussimus. #Signum domni Heinrici invictissimi Romanorum imperatoris Augusti@# (L. M.). Guntherius cancellarius vice Erchanbaldi archicapellani notavit. Data V Idus Julii, indictione XII, anno Dominicae incarnationis 1017, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XVI, imperii IV. Actum Lietzo. Hi sunt testes: Thietmer, Ekkica, Ludier, Ekkica, Raedig, Walhem, Widukin, Benna, Kiza, Amulag, Volcbal, Thietmer, Immed, Gerbraht, Wiking, Thiedric, Ibo, Aeica, Heriward, Burchard, Dodica, Tiaza, Vretheric, Lefherd, Eschulf, Ova, Widula, Fronca, Heriman, Thiaza, Bova. Episcopus Thieodericus. Dux Bernhardus. De abbatia Helmuwrdesh. XCIX. #Diploma S. Henrici pro abbatia S. Petri de Piro.@# (Anno 1017.)[Ughelli, #Italia Sacra,@# X, 207.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Si Ecclesiarum Dei vel monachorum loca alicujus confirmationis seu defensionis dono meliorare studuerimus, id nobis profuturum esse minime dubitamus. Quapropter omnium Christi fidelium, praesentium scilicet et futurorum notum esse volumus qualiter nos, divini amoris instinctu, quoddam monasterium vel abbatiam a praedecessoribus nostris. . . . . in loco qui dicitur Pirus sitam, in comitatu Tarvisino, in honore S. Petri apostolorum principis dedicatam, cum omnibus suis pertinentiis qui olim sibi pertinuerunt ex donatione praedecessorum nostrorum, et quae in praesentiarum praefatae abbatiae habet, offerimus etiam et donamus praefatae . . . . . abbatiae, pro remedio peccaminum nostrorum, . . . . . . et rogatu etiam dilecti fidelis nostri Joannis. . . . . . Aquilegiensis patriarchae . . . . . . villam sancti Pauli cum suis pertinentiis et capellam sancti Marini cum suis appendentiis, videlicet cum mansis, domibus, terris, vineis, pratis, pascuis, silvis, venationibus, piscationibus, molendinis, viis et vi . . .. . exitibus et redditibus quaesitis seu inquirendis, vel cum omnibus, quae quolibet modo dici aut nominari possunt, utilitatibus, per hoc nostrum praeceptum confirmamus et corroboramus. Insuper et praedictam abbatiam cum ejusdem monasterii abbate, Adalberto nomine, suisque successoribus sub nostrae tuitionis . . . defensionis mundiburgio recipimus cum cunctis praenominatis utensilibus et bonis; ea videlicet ratione ut nullus dux, comes, vicecomes, vel aliqua regni nostri magna parvaque persona, ecclesiastica vel saecularis potestas jam dictum monasterium atque abbatem de suprascriptis bonis disvestire, inquietare, molestare, vel deinceps absque legali vel imperiali judicio audeat. Si quis autem, quod absit! hujus nostrae confirmationis et corroborationis praecepti seu defensionis mundiburgio violator exstiterit, sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem camerae nostrae, et medietatem praefato monasterio ejusque abbatibus. Et ut hujus nostrae confirmationis seu defensionis auctoritas stabilis [et] inconvulsa omni permaneat tempore hanc paginam inde conscriptam manu propria corroborantes sigillo nostro subtus insigniri jussimus. #Signum D. Henrici invictissimi et serenissimi imperatoris Aug.@# Ego Joannes nunc Aquilegiensis ecclesiae patriarcha, laudo et confirmo. Ego Peregrinus sacri palatii cancellarius, laudo et confirmo. Ego . . . . brandus episcopus et invictissimi imperatoris archicancellarius, laudo et confirmo. Anno Dominicae incarnationis 1017, ind. prima, anno dom. Henrici secundi, regis 14, imperii anno IV . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . feliciter. Amen. XCIX #bis. Fundatio collegiatae ecclesiae Prumiensis firmata auctoritate Henrici II imp.@# (Anno 1017, 17 Octob.)[Hontheim, #Hist. Trevir. diplom.,@# I, 253.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS Dei gratia imperator Romanorum. Omnibus episcopis, abbatibus, comitibus caeterisque fidelibus nostris, tam praesentibus quam futuris, notum esse volumus quia Viroldus Prumiensis abbas, noster fidelis, nostra licentia et consensu quoddam monasterium a fundamentis construens, et in honore sancti Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, sanctaeque
null
e44465dd-fac0-44f1-85ca-6ed4ac85e14c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dei genitricis semper virginis Mariae, nec non victoriosissimae crucis, et sancti Stephani protomartyris, inclytique martyris S. Nazarii dicari faciens, imperiali nostra tuitione defendendum commendavit; insuper etiam narravit nobis praedictus venerabilis abbas qualiter Deo annuente, nostraque gratia consentiente, praefatum monasterium canonicis voluisset locare, eisque, ex proprietatibus quas ipse jure precario acquisivit, absque omni monachorum sibi subditorum detrimento, praebendam adhibere, quorum nomina haec sunt: Wittenbach, Stadtfeld, Ludtscheim. Cujus petitioni caeterorumque nostrorum fidelium sibi comprecantium, hoc est, archiepiscopi Trevirensis Popponis, Hereberti Coloniensis, Areckenbodi Moguntinensis, Eberhardi Bambergensis, Brunonis Augustensis, Hehelini Wurtenbergensis, Burchardi Wormatiensis; comitumque Gerlaci, Gebhardi, Bebenhardi, Brunungi; nec non abbatum Poponis Fuldensis, Winnerichi Trevirensis, Luthardi Munchenbergensis, Richardi Amarbachensis, assensum praebentes, praedicta loca sub nostrae tuitionis immunitatem suscepimus, mercatum publicum cum omni jure ejusdem, annuale similiter et hebdomadale, ad stipendium fratrum ibidem legitime instituimus; et per hanc imperialem chartam imperamus et praecipimus ut nullus de praedictis rebus alienandum fratribus jam dictis aliquid sibi usurpet, quatenus illos, quiete et pacifice quae Deus dedit vel daturus erit possidentes, pro nostra incolumitate regnique nostri stabilitate Dei misericordiam exorare delectet. Et ut haec jussionis nostrae donationisque auctoritas verius credatur et diligentius ab omnibus observetur, hanc chartam inde jussimus scribi, manusque propriae subscriptione confirmari, et sigillo nostro insigniri. #Signum domini Henrici Romanorum imp.@# Guntherus ( #postea archiep. Salisburgensis@# ) cancellarius N et vicearchicancellarius, Ludu archicancellarius. Data XVI Kalend. Novemb., indict. XV, anno Dominicae incarnationis 1017, anno vero domini Henrici II regnante [ #sic@# ] XV, imperii autem III. Actum Franconefort feliciter. Amen. C. #S. Henricus II imp. Poppom et ecclesiae Trevirensi confert curtem Confluentiam cum omnibus pertinentiis.@# (Anno 1018.)[Hontheim, #Hist. Trevir. diplom.,@# I, 354.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Si venerabilia ecclesiarum Dei loca alicujus doni commodo sublimare studuerimus, nobis id regnique nostri statui profuturum esse, minime dubitamus. Quapropter noverit omnium Christi fidelium nostrorumque universitas qualiter nos, pro remedio animae nostrae, nec non dilectissimae conjugis nostrae, Cunigundae videlicet imperatricis Augustae, Trevirensi Ecclesiae, cui venerabilis archiepiscopus Poppo praeesse videtur, quamdam nostri juris curtem nomine Confluentiam et abbatiam sitam in pago Trichire, in comitatu vero Bertholdi comitis, cum theloneo et moneta, et cum omnibus eorum pertinentiis, areis, aedificiis, mancipiis utriusque sexus, agris, pascuis, vineis, pratis, silvis, venationibus, aquis aquarumve decursibus, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, mobilibus et immobilibus, seu cum omni utilitate quae ullatenus aut scribi aut notari possit, tradimus atque firmiter donamus. Et ut haec nostrae auctoritatis pagina stabilis et inconvulsa omni permaneat aevo, eam manu propria roborantes, sigilli impressione jussimus insigniri. #Signum domini Henrici Romanorum invictissimi imperatoris Augusti.@# Guntherius cancellarius vice Erchenbaldi archicapellani recognovi. Anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi 1018, indict. I, anno regni domini Henrici Romanorum invictissimi imperatoris Augusti XVII, imperii autem v. Actum Boderebrunnen feliciter. Amen. CI. #S. Henricus ecclesiae Paderbornensi praedium quoddam donat.@# (Anno 1018.)[ #Cod. diplom. Hist. Westph,@# p. 75.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Noverit omnium Dei fidelium nostrorumque tam praesentiam quam subsequentium industria qualiter nos, interventu dilectae conjugis nostrae, Cunigundae videlicet imperatricis augustae, fideliumque nostrorum, Popponis Treverensis archiepiscopi, Erkanbaldi Mogontini archiepiscopi, Eberhardi Babenbergensis episcopi, Adelbaldi Trajectensis episcopi, item Popponis abbatis Vultensis, Godefridi ducis, Bernhardi ducis, Becelini comitis, ecclesiae Paterbrunnensi, cui venerandus episcopus Meinwercus nostrae videlicet servitutis paratissimus praesidet, sub honore agiae Dei genitricis Mariae sanctique martiris Kiliani nec non et beatissimi confessorum sancti Liborii episcopi constructae atque dedicatae, tale praedium quale Willa per manum nobis dedit et consensum conjugis et advocati sui Ottonis, in loco Siburgohusun nominato, in comitatu Udonis comitis, in pago Hemmerveldun, cum omnibus pertinentiis suis, possessionibus, mancipiis utriusque sexus, agris, aedificiis, terris cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, pratis, pascuis sive
null
d92e4b26-6ad4-420e-9466-83756e27e4e5
latin_170m_raw
null
None
None
None
compascuis, molendinis, piscationibus, silvis, viis et inviis, cunctisque quaesitis vel inquirendis, in proprium jure perenni tradidimus. Et ut haec tradicio praecepti nostri firma et inconvulsa permaneat, hanc paginam inde conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri subterbullari jussimus impressione. #Signum domni Heinrici Romanorum@# (L. M.) #invictissimi imperatoris Augusti.@# Guntherius cancellarius vice Ercambaldi archicappellani recognovit. Data I Id. Apr., indictione I, anno Dominicae incarnationis 1018, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XVI, imperii autem v. Actum Noviomago. CII. #S. Henricus, imperator, Aquisgranense canonicorum S. Adelberti collegium fundat ac dotat@# . (Anno 1018:)[Miraeus, #Opp. diplom.,@# I, 149.] Quoniam indubitanter scimus in conspectu Dei placere sanctorum loca instituere et sublimare, spe divinae remunerationis, pro remedio animae nostrae, conjugisque nostrae dilectae, Cunegundis videlicet imperatricis Augustae, nec non parentum nostrorum, tunc etiam pro confirmando sub divina protectione regni nostri statu, ecclesiam in honore S. Adelberti martyris et episcopi, in monte contermino sedi nostrae Aquensi a nobis fundatam, omni libertate donamus, eidemque ecclesiae omnem possessionem quae est infra murum, quae dicitur #Bruell,@# cum areis, aedificiis, agris, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exitibus, reditibus, viis et inviis, seu cum omni utilitate quae ullatenus vel nominari vel scribi posset, tradimus. . . . . Anno Incarnationis Domini millesimo decimo octavo, indictione prima, regni nostri decimo septimo, imperii autem quinto. Actum Aquisgrani feliciter. Amen. CIII. #S. Henricus imperator possessiones abbatiae Sancti Gisleni in Hannonia confirmat, Gerardo I, Cameracensi episcopo, et Roginero IV, Hannoniae comite, postulantibus.@# (Anno 1018.)[Miraeus #ubi supra,@# 508.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Ubicunque locorum ecclesias a Christi fidelibus constitutas si vel aliquid addendo vel addito juvamus confirmando, nobis id regnique nostri stabilitati prodesse non dubitamus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum universitas qualiter nos, pro remedio animae nostrae, seniorisque et nepotis nostri, tertii videlicet Ottonis imperatoris Augusti, qui ipsum venerabilem locum, ad Dei servitium ibi confirmandum, in tuitionem suae imperatoriae auctoritatis suscepit: interventu etiam Reinharii comitis, ac petitione #Gerardi@# Cameracensis Ecclesiae venerandi praesulis, pauperi monasterio, in honore S. Petri apostolorum principis constructo, ubi pretiosus confessor Christi Gislenus corporaliter jacere videtur, praedia a Christi fidelibus concessa, vel adhuc concedenda, praecinctum etiam loci ipsius in gyro, a flumine videlicet Wamy usque ad viam ubi magna crux statuta est, et inde ad alterum fluviolum qui #Aneton@# appellatur, et ut ipsum praecinctum in circuitu loci totum cum districto et comitatu teneat, quo usque ad flumen magnum #Hagnam@# perveniat. In villa #Hornud,@# quae infra praecinctum eumdem esse dignoscitur, quam largit one Dagoberti regis beatus Gislenus perpetuo possidet, omni quarta feria mercatum esse, per hanc nostram imperialem paginam confirmamus, nec non etiam villae Alemannis duas partes, quae sita est in territorio Suessionico.. . . . Hanc #Alemannis@# ex donatione Clephontis ejusdem loci abbatis, qui fuit propinquus Caroli regis, ab antiquo possidet haereditario jure idem sanctus. In #Durno@# ecclesiam unam, in #Lismonte@# ecclesiam unam. . . . . Haec ergo omnia, more antecessorum nostrorum, in nostram tuitionem accipimus. Praecipiendo itaque praecipimus ut nullus dux, marchio, comes, sive aliqua major minorve judiciaria persona ipsum monasterium inquietare, aut aliquibus de rebus sibi pertinentibus auferre praesumat. Et ut nostra ingenuitatis auctoritas stabilis et inconvulsa omni post hinc permaneat tempore, hoc praeceptum inde conscriptum manu propria confirmavimus, et sigilli nostri impressione praecipimus insigniri. #Signum domini Henrici Romanorum invictissimi imperatoris Augusti.@# Guntherius cancellarius, vice Ercanboldi archicapellani, recognovi. Data indictione prima, anno Dominicae incarnationis millesimo decimo octavo, anno vero domini Henrici secundi regnantis XVI, imperii autem V. Actum Noviomago feliciter. Amen, amen, amen. CIV. #Imp. Henricus donat locum Berga, qui olim ad veterem capellam spectabat, Ecclesiae Babenbergensi.@# (Anno 1019, 10 Maii.)[Ried, #Cod. episc. Ratisbon.,@# I
null
ba159a98-1131-4ee5-88c7-13b4f9bf3781
latin_170m_raw
null
None
None
None
, 133.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS gratia Dei Romanorum imperator Augustus. Gloria praesens fugitiva et inanis est, dum possidetur, nisi aliquid in ea de coelesti aeternitate cogitetur. Sed Dei miseratio humano generi utile providit remedium, quando partem coelestis patriae terrenae substantiae fecit esse pretium. Hujus ergo nos clementiae memores quendam haereditatis nostrae locum Babenberc dictum auctoritate apostolica firmatum, nec non dilectae contectalis nostrae Chunigundae, et venerabilis Heinrici Wirciburgensis episcopi, ac omnium fidelium nostrorum, episcoporum, abbatum, totiusque regni nostri principum concordi devotione collaudatum, in culmen et sedem episcopatus proveximus, ad honorem videlicet omnipotentis Dei, et beatae Mariae semper virginis, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, nec non sanctorum martyrum Kiliani atque Georgii, et omnium sanctorum pia veneratione fundavimus, ut inibi tam pro antecessoris nostri, tertii videlicet Ottonis imperatoris, quam pro omnium fidelium vivorum atque defunctorum memoria jugiter hostia mactaretur salutaris. Preinde noverit omnium Dei nostrique fidelium tam praesens aetas quam successura posteritas qualiter nos, pro Dei amore nostraeque salutis acquisitione, praefatae sedi, tot venerabilium virorum attestatione fundatae, quendam nostri juris locum Berga dictum, in pago Tuonocgowe dicto, et in comitatu Adalberti comitis situm, qui a quibusdam abbatia nuncupatur, hac imperiali et praeceptali pagina, sive abbatia sive alio quolibet modo praedium sit, cum omnibus rebus ibidem pertinentibus, mobilibus vel immobilibus, cultis vel incultis, et cunctis, quae ullo modo scribi aut nominari possunt, utilitatibus, prout firmius possumus, concedimus, donamus et proprietamus, omnium contradictione remota. Praecipimus igitur ut nobis in Deo dilectus Eberhardus, ejusdem sedis primus episcopus, ejusque successores liberam dehinc habeant potestatem de praedicta seu abbatia seu, praedio tenendi, possidendi, commutandi, seu, quicquid sibi libet, modis omnibus in usum Episcopatus faciendi. Ut autem haec nostrae ingenuitatis traditio stabilis et inconvulsa permaneat nunc et in futurum, hanc paginam inde conscriptam manu propria roborantes, sigilli nostri impressione insigniri jussimus. #Signum domni Heinrici invictissimi imperatoris Augusti. (Monogramma.@# ) Guntherius cancellarius vice Erchanbaldi archicapellani recognovi. Data VI Idus Maii, anno Dominicae incarnationis 1019, indict. II, anno vero domni Henrici secundi regn. XVII, imperii autem V. Actum Altsteti feliciter. #Cum sigillo intus impresso.@# CV. #S. Henrici diploma, quo monasterio Tegernseensi duos regales mansos, in Liupana seu Leuben sitos, condonat.@# (Anno 1019.)[Pez, #Codex diplom.-hist.-epist., ex bibl., Tegerns.@# ] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS Dei gratia Romanorum imperator Augustus. Si dignis nostrorum fidelium petitionibus assensum praebere decreverimus, his scilicet qui, pro statu regni omniumque Ecclesiarum Dei et pro nostrae animae remedio atque nostrorum parentum nostram adeuntes clementiam, deprecantur quatenus ecclesias monasteriorum Dei sublimare, exaltare atque ditare studeamus, non solum nos ab ipso retributionem accepturos speramus, sed etiam statum regni sublimari putamus. Proinde cunctorum sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque fidelium recognoscat auctoritas, qualiter per interventum ac petitionem #Chunegundae,@# nostrae dilectissimae conjugis et imperatricis, atque #Gotehardi@# nostri dilecti abbatis, monasterio #S. Quirini,@# quod situm est in loco qui nominatur #Tegernsee,@# duos regales mansos, sitos in loco qui dicitur #Liupana,@# inter duos lapides #Watstein@# et #Hollinstein,@# donamus et proprio jure concedimus, cum aedificiis, cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, viis et inviis, exitibus et reditibus, aquis aquarumve cursibus, piscationibus, quaesitis et inquirendis: quatenus ejusdem praedicti monasterii abbas ad utilitatem ibidem Deo servientium liberam habeat potestatem commutandi atque ordinandi, omni contradictione remota. Si quis igitur hanc nostri praecepti paginam violare vel spernere praesumpserit, sciat se redditurum rationem Omnipotenti Deo in die judicii, et nostri gratiam in praesenti saeculo nunquam consecuturum. Et ut haec verius credantur, diligentiusque ab omnibus observentur, manu propria corroborantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum domini Henrici Romanorum imperatoris Augusti invictissimi et serenissimi.@# Guntherius cancellarius ad vicem Erchenbaldi archiepiscopi et archicapellani recognovi. Datum anno Dominicae incarnationis 1019, indict. II, V Idus Januarii, anno vero domini Henrici regnantis XVII, imperii vero ejus V. Actum #Chuofunge@# feliciter. Amen. CVI. #Privilegium imperatoris Heinrici pro duobus mansis
null
abcdda1c-e7c6-4074-96d7-c53f7bdc2ccd
latin_170m_raw
null
None
None
None
sitis juxta Liupana.@# (Anno 1019.[Ludewig, #Script. rer. Germ.,@# 336] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS Dei gratia Romanorum imperator Augustus. Si dignis nostrorum fidelium petitionibus assensum praebere decreverimus, his scilicet qui, pro statu regni omniumque Ecclesiarum Dei et pro nostrae animae remedio atque nostrorum parentum nostram adeuntes clementiam, deprecantur quatenus ecclesias monasteriorum Dei sublimare, exaltare atque ditare studeamus; non solum nos ab ipso retributionem accepturos speramus, sed etiam statum regni sublimari putamus. Proinde cunctorum sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque fidelium recognoscat industria, qualiter, per interventum ac petitionem #Chunigundae@# nostrae dilectissimae conjugis et imperatricis, atque #Godehardi@# nostri dilecti abbatis, monasterio #sancti@# Quirini, quod situm est in loco qui nominatur #Tegrinse,@# duos regales mansos, sitos in loco qui dicitur #Liupana,@# inter duos lapides #Watstein@# et #Holinstein,@# donamus et proprio jure concedimus, cum aedificiis, cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, viis et inviis, exitibus et reditibus, aquis aquarumve decursibus, piscationibus, quaesitis et inquirendis: quatenus ejusdem praedicti monasterii abbas ad utilitatem ibidem Deo servientium liberam habeat potestatem commutandi atque ordinandi, omni contradictione remota. Siquis igitur hanc nostri praecepti paginam violare vel spernere praesumpserit, sciat se redditurum rationem omnipotenti Deo in die judicii et nostri gratiam in praesenti saeculo nunquam consecuturum. Et ut haec verius credantur, diligentiusque ab omnibus observentur, manu propria corroborantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. Guntherius cancellarius, ad vicem Erchanbaldi archiepiscopi et archicapellani recognovi. Datum anno Dominicae incarnationis 1019, indict. II, V Id. Jan., anno vero Domini Heinrici regnantis XVII, imperii vero ejus V. Actum Chuofunge feliciter. Amen CVII. #S. Henrici privilegium pro Ecclesia Mimigardefordensi.@# (Anno 1019.)[ #Cod. diplom. Hist. Westph.,@# p. 77.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Ubi ecclesiarum venerabilia loca a nostris praedecessoribus nobiliter adaucta, ut in suo vigore persistant, nostra auctoritate sancimus, ab omnipotente Deo, quem in suis sanctis honoramus, aeternae retributionis praemium recipere fideliter et veraciter speramus. Quocirca sanctae Dei ecclesiae omniumque fidelium nostrorum praesentium videlicet et futurorum universitati volumus pateat qualiter Thiedericus, sanctae Mimigardevordensis ecclesiae venerabilis episcopus, nostrae celsitudinis adiit clementiam, petens ut suae ecclesiae per nostri praecepti paginam concederemus et confirmaremus unam abbatiam Liesbern nominatam, quam antea praefata Mimigardevordensis ecclesia habere videbatur etsi sine scripto, sitam in pago Dreni ac in comitatu Herimanni comitis. Cujus peticionibus ut justum est annuentes, interventu etiam ac petitione Cunigundae imperatricis Augustae nostraeque contectalis dilectissimae, aliorumque fidelium nostrorum qui inibi praesentes fuerunt, Everhardi Bavenbergensis et Meinwerki Podilbrunnensis, Adalboldi Trajectensis episcoporum, ducisque Godefridi; per hanc nostri praecepti paginam, praelibatae sedi episcopali sibique suisque successoribus in perpetuum confirmamus et corroboramus, ut in praescripto loco Liesbern dicto nostra imperiali auctoritate dehinc liberam habeant facultatem servitium Dei ordinandi penes divinum amorem atque timorem. Praeter haec etiam de advocatis in praedicto loco episcopis liceat agere et ordinare secundum eorum voluntatem advocationem in ipsorum militia, juxta quod illis melius visum fuerit ad utilitatem ecclesiae praetitulatae. Et ut haec nostrae praeceptionis auctoritas omni tempore stabilis et inconvulsa permaneat, hanc paginam manu propria confirmantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici serenissimi@# (L. M.) #et invictissimi imperatoris Augusti.@# Guntarius cancellarius vice Archenbaldi archiepiscopi et archicapellani recognovit. Datum anno Dominicae incarnationis 1019, indictione II, anno domni Heinrici regnantis XVIII, imperii vero ejus VI, XVII Kal. Aprilis. Actum Goslariae feliciter. CVIII. #S. Henricus Ecclesiae Paderbornensi abbatiam Sceldice donat.@# (Anno eodem.)[ #Idid.,@# p. 78.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS Dei gratia Romanorum imperator Augustus. Quoniam praedecessores nostros reges vel imperatores operatos esse in summo capite quod est Christus non ignoramus, quos scimus in ejus membris per fidem operatos haberi augmentando ecclesias Deo vel sanctis sacratas, et pro ea ipsa re aeternae recompensationis praemia adeptos fore, non secus si sanctam Dei Ecclesiam ad honorem sanctorum suorum crescere et multiplicare donis vel augmentis studuerimus, perpetuae remunerationis exsultationem nos nancisci speramus. Quapropter universali Ecclesiae praesenti videlicet et futurae manifestum
null
4270860c-af7a-42cd-99ce-b5e99a7ec285
latin_170m_raw
null
None
None
None
esse optando desideramus qualiter Meginwerchus Paterbrunnensis episcopus, nostrae imperiali excellentiae dilectissimus, sublimitatem nostram convenit, postulans ecclesiae suae unam abbatiam Sceldice vocatam dari, cujus continuis petitionibus non immerito faventes, interventu Chunigundae imperatricis nostrae videlicet dilectissimae conjugis, episcoporum quoque Geronis, Unuani, Arnoldi, Dietrici, Hiltiwardi et Erici, optimatumque nostri regni, Pernhardi ducis, Sigifridi comitis, Herimanni et Eggihardi consilii ventilatione, supradictam abbatiam sitam in pago Wessaga et in comitatu Friderici comitis sibi nec non suae ecclesiae Paterbrunnensi suisque successoribus omni concedimus jure deinceps possidendam. Ut vero haec praecepti pagina stabilis et inconvulsa futuris vel praesentibus temporibus permanere valeat, propriae manus cautione firmamus, et nostri sigilli impressione ratum ducentes signari jussimus. #Signum domni Heinrici serenissimi@# (L. M.) #et invictissimi imperatoris.@# Guntherius cancellarius vice Erchanbaldi archicapellani recognovit. Datum anno Dominicae incarnationis 1018, indictione II, anno domni Heinrici regnantis XVII, imperii vero ejus VI, XIII. Kal. Apr. Actum ad Gosilare feliciter. Amen. CIX. #Item « quamdam nostrae proprietatis forestim.@# » (Anno 1019.)[ #Cod. diplom. Hist. Westph.,@# p. 78.] C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HEINRICUS divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. Ubicunque sancta Dei loca bonis nobis a Deo donatis extollimus, non solum vitae nostrae longanimitatem, verum etiam regni nos prosperitatem augere speramus. Quapropter noverit omnium Christi nostrorumque fidelium universitas qualiter nos, pro remedio animae nostrae antecessorumque nostrorum, nec non pro salute dilectae conjugis nostrae, Cunigundae imperatricis videlicet augustae, atque per interventum Geronis Magedeburgensis archiepiscopi, Dotichonisque comitis, quandam nostrae proprietatis forestim in comitatu ejusdem Dotichonis sitam; quae, terminum juxta fluviolum Fulda nominatum sumens, prope Reginhereshuson et Utenhuson atque Biberbach et Rotbrehteshuson, in quoddam flumen Wisera vocatum usque protenditur; inde sursum directa, quandam villam nomine Gimundin attingit; abinde, circulum prosecuta, iterum in Fuldam, et sic sursum usque jam praedictam villam scilicet Reginhereshuson pergiratur, sanctae Paderbrunnensi ecclesiae, cui venerabilis et nobis dilectus praesul Meinwercus praeesse videtur, ad altare et reliquias sanctae Dei genitricis Mariae, sanctique martyris et episcopi Kiliani et sancti Liborii confessoris, cum omni utilitate quae ab eadem provenire ullatenus possit, firmiter et perpetuo habendam tradimus atque concedimus. Et ut haec nostra auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, eam manu propria roborantes, sigilli nostri impressione jussimus insigniri. #Signum domni Heinrici Romanorum@# (L. M.) #invictissimi imperatoris Augusti.@# Guntherius cancellarius vice Erchembaldi archiepiscopi ac archicappellani recognovit. Anno Dominicae incarnationis 1018, indictione II, anno vero domni Heinrici Romanorum imperatoris Augusti secundi regnantis XVIII, imperii autem VI. Actum XVIII. Kal. Januarii Mulinhuson feliciter. Amen. CX. #S. Henricus imperator monasterio Farfensi S. Mariae res noviter ab ipsis monachis acquisitas, quarum nomina recensentur, suo diplomate confirmat.@# (Anno 1019.)[Muratori, #Rer. Ital. Script.@# II, II, 513.] HENRICUS divina clementia imperator Romanorum Angustus. Notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, et omnium nostrorum, fidelium praesentium seu futurorum, noverit universitas qualiter Hugo, monasterii quod dicitur Pharpha, venerandae genitricis ac virginis Dei Mariae, venerabilis abbas, nostram adiens clementiam, deprecatus est quatenus ipsius effusis precibus nostrae pietatis accomodaremus aures, scilicet ut res noviter, Deo favente, acquisitas, seu a pravorum hominum ditione excussas, nostra imperiali ac praeceptali pagina confirmaremus. Nos vero quia cunctis justa poscentibus praebere debemus assensum, nostrae tuitionis praecepto nominatas et subscriptas sancto confirmamus monasterio. Res itaque, quas Ginizo filius Hildeprandi comitis contulit eidem monasterio, sicut in chartula donationis illius continetur, quae sunt in comitatu Firmano sit ( #sic@# ), simulque addidimus pro redemptione animae nostrae ex nostra largitate eidem sancto loco districtum monasterii Spazzani cum omnibus pertinentiis, et cum campo Arsicio, quod praedium Ginizo hactenus tenuit, ut, quemadmodum ille dominam nostram sanctam Mariam constituit haeredem de proprio, ita et nos facimus de nostro ministeriolo publico, ne forte, si alicui saeculari concederemus illud, ea occasione praedictas invaderent res. Et in praedicto comitatu novae Casae castellum, quod sibi contulit Atto filius Aderadi, cum suis pertinentiis, veluti in charta concessionis illius leguntur; et in alio loco ipsius comitatus castellum de
null
ed186b49-8e8f-4820-8b04-b097f1207853
latin_170m_raw
null
None
None
None
Anganello, vel alia loca quae ibi condonavit Alkerius comes, quatenus in sua charta referunt, vel aliae res quae moderno tempore in ipso comitatu acquisitae sunt. In comitatu Sabinensi, in loco Ortelle, et res quas contulit ibi Joannes presbyter cum suis consortibus. Et quas Octavianus cum Rogata conjuge sua in jam dicto comitatu saepedicto monasterio obtulit, ut in sua concessione habetur. Et quas Leo filius Rezonis condonavit in Mojano. Insuper et imperiali praeceptione jubemus sub omni contestatione ut omnia scripta quae Gratianus, invasor rerum ecclesiae sanctae Mariae de Minione, quod pertinet ad praefatum monasterium, fecit, confringantur et annullentur, et ad ipsum monasterium redeant sine obligatione. In comitatu quoque Balbensi ecclesias sancti Peregrini et sanctae Mariae, cum pertinentiis earum, in quibus comes Oderisius noviter monachos locavit, quae antiquitus ipsius monasterii fuerunt, et modo reacquisitae sunt, quas fideles Christi inibi contulerunt; seu quas praedictus quomodolibet recuperavit. Item in comitatu Sabinensi castellum de Tribuco, et alterum de Bucciniano cum suis pertinentiis, quemadmodum domnus Benedictus summus Romanus pontifex nosterque spiritualis pater nostro rogatu eidem monasterio restituit. Simili modo illa loca quae praedictus papa per pontificale praeceptum pro animae suae remedio contulit, quae sunt in Assa de supradicto Bucciniano cum suis omnibus pertinentiis, de ecclesia quoque sanctae Mariae sita in fundo Massae de Vestiario, cum praediis illis quae in ipso continentur praecepto. Nec non ecclesiam sancti Sebastiani in Collina de Flagiano, cum terris et vineis, sicut ipse praesul universalis aliique sanctae Dei genitrici per chartulas concesserunt. Pari modo monasterium sancti Laurentii in finibus Campanis, ubi dicitur Mac . . . , quod idem venerabilis pater sub dicto loco obtulit. Et in comitatu Sabinensi terra ( #sic@# ) Ortella Joannis presbyteri cum ecclesiis, olivetis atque vinetis. In comitatu Reatino terra ( #sic@# ), quam Transaricus sanctae Mariae largitus est. In suburbanis Tiburtinae civitatis monasterium sancti Adriani cum omnibus suis pertinentiis. In comitatu Firmano res Ottonis filii Anderadi cum ecclesia Domini Salvatoris, et res quas Adelmodus filius Hildemodis, et quaecunque ab aliquibus eidem sanctae Mariae in Pharpha data sunt. In civitate Ortana monasterium sancti Theodori cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis, monasterium sanctae Mariae de Minione cum omnibus suis pertinentiis, quod beatae memoriae senior noster Otto ibi restituit. In Assisio duae ecclesiae ( #sic@# ), quae super terram ipsius monasterii positae sunt. In Summati ecclesia ( #sic@# ) sancti Silvestri, et curtes de flumine et de monasteriolo et Porscia. In comitatu Balbensi monasterium sancti Peregrini cum omnibus suis pertinentiis. Haec igitur omnia, et quaecunque nostri praedecessores reges vel imperatores eidem ecclesiae beatae Mariae de Pharpha contulerunt, nos per hanc paginam confirmamus, etc. Piligrinus cancellarius in vicem Eberhardi Bambergensis episcopi et archicapellani recognovi. Data anno Dominicae incarnationis 1019, anno domni Henrici regnantis XVII, imperii vero 6, indict. II, loco Menesburgh, V Idus Aprilis. CXI. #S. Henricus Godehardo abbati Altahensi praedia quaedam confert.@# (Anno 1019.)[Ludewig, #Script. rer. Germ.,@# p. 337-38.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HENRICUS, divina clementia favente, Romanorum imperator Augustus. Si quid Ecclesias Dei vel in eisdem servientes de nostris ditare studuerimus, procul dubio immarcessibilem praemium in futuro capessere credimus. Qua de re cunctis fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris notum esse volumus qualiter nos, aeternae vitae desiderio inflammati, tam pro remedio animae nostrae quam parentum nostrorum, nec non et interventu dilectae contectalis nostrae Chunigundae, et pro dilecti Altahensis abbatis Godehardi gratissimo obsequio, eidem Ecclesiae cui ipse praeesse videtur, in usum monachorum inibi Deo famulantium, in marcha et comitatu Adalberti marchionis, decem regales mansos inter hos terminos sitos, ab occidentali videlicet plaga super villam quae Abstorf nuncupatur, de medio Danubis alveo usque in rivulum qui vocatur Smidaha, longitudine ad orientalem plagam, longitudine vero contra Wagrein vergente in locis probabilibus usuique semper aptis. Insuper etiam parvulam insulam in Danubio, contra eamdem villam jacentem, per hanc nostri praecepti paginam concedimus atque largimur, cum omnibus appendiciis ad eosdem pertinentibus, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis et compascuis, viis et inviis, aquis, aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, venationibus silvis exstirpatis
null
ba9f460a-19ef-4aa5-9d29-39e505fbd7d1
latin_170m_raw
null
None
None
None