Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
et
incantationes mentes hominum permutare possit, id
est aut de odio in amorem, aut de amore in odium,
aut bona hominum fascinationibus suis, aut damnare
aut surripere possit? Si credidisti, aut particeps
fuisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas.
Credidisti ut aliqua femina sit quae hoc facere
possit quod quaedam, a diabolo deceptae, se affirmant
necessario et ex praecepto facere debere, id est
cum daemonum turba in similitudinem mulierum
transformatam, quam vulgaris stultitia holdam vocat,
certis noctibus equitare debere super quasdam
bestias, et in eorum se consortio annumeratam
esse? Si particeps fuisti illius incredulitatis, annum
unum per legitimas ferias poenitere debes.
#De sacrilegio.@#
Maledixisti patri vel matri tuae, vel flagellasti
eos, vel in aliquo dehonestasti? Si fecisti, quadraginta
dies, unam carinam, in pane et aqua, cum
septem sequentibus annis poeniteas, quia Dominus
dixit: « Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte
moriatur. »
Tulisti aliquid de ecclesiastico thesauro? Si fecisti,
in quadruplum restitue, aut tres annos per legitimas
ferias poeniteas.
Duxisti aut transmisisti vel vendidisti aliquem
hominem in captivitatem, nisi pro pace communi?
Si fecisti, reduc eum si poteris: sin autem, duos
annos per legitimas ferias poeniteas.
Concremasti domum vel aream alterius, odii meditatione?
Si fecisti, redde damnum, et unum annum
per legitimas ferias poeniteas.
#De contemptu jejunii.@#
Solvisti jejunium in Quadragesima, antequam
vespertinum celebraretur officium, nisi propter infirmitatem?
Si fecisti, pro unoquoque die tres dies in
pane et aqua poenitere debes: quia canones praecipiunt
quod in Quadragesima currendum sit ad
missam, et auditis missarum solemnitatibus et vespertinis
officiis, largitis eleemosynis, ad cibum accedendum
esse. Si autem aliquis necessitate constrictus
fuerit ut ad ecclesiam venire non possit, et missam
audire non possit, aestimata vespertina hora, completa
oratione, jejunium solvat.
Contempsisti indictam jejunium a sancta Ecclesia,
et noluisti illud observare cum caeteris Christianis?
XX dies in pane et aqua poeniteas.
Solvisti jejunium Quatuor temporum, et non custodisti
illud cum caeteris Christianis? XL dies in
pane et aqua poeniteas.
Jejunasti diem Dominicum propter abstinentiam et
religionem? XX dies in pane et aqua poeniteas.
Si non observasti jejunium Litaniae majoris, et
dierum Rogationum, et vigiliarum sanctorum, XX
dies in pane et aqua poeniteas.
Coegisti publice poenitentem manducare et bibere
ultra id quod sibi imperatum fuerat, nisi ad praesens
pro eo eleemosynam dedisses? Si fecisti, decem lies
in pane et aqua poeniteas.
Contempsisti aliquem cum tu jejunares, qui jejunare
non poterat et manducabat? Si fecisti, quinque
dies in pane et aqua poeniteas.
Solvisti jejunium in Coena Domini, et in Sabbato
sancto, ut in illis duobus diebus frequentius comederes
quam in reliquis Quadragesimae diebus,
excepto in coena, vel infirmitatis causa? Si fecisti,
decem dies in pane et aqua poeniteas.
#De gula et ebrietate.@#
Habuisti in consuetudine ut plus comederes et biberes
quam tibi necesse esset? Si fecisti, decem
dies in pane et aqua poeniteas, quia Dominus dicit
in Evangelio: « Videte ne graventur corda vestra in
crapula et ebrietate. »
Bibisti unquam tantum, ut per ebrietatem vomitum
faceres? Si fecisti, quindecim dies poeniteas in
pane et aqua.
Inebriasti te unquam per jactantiam, ita dico ut
gloriareris in hoc quod alios in potu vincere posses,
et sic, per tuam vanitatem et per tuam exhortationem,
te et alios ad ebrietatem perduxisti? Si fecisti,
triginta dies poeniteas in pane et aqua.
Fecisti vomitum corporis et sanguinis Domini
propter ebrietatem? Si fecisti, quadraginta dies in
pane et aqua poeniteas.
Si per nequitiam alium inebriasti, XX dies in
pane et aqua poeniteas. Si per bonam voluntatem, X
dies in pane et aqua poeniteas.
#De irreligiositate.@#
Neglexisti ut non acciperes corpus et sanguinem
Domini, istis quatuor temporibus, id est in coena
Domini, et in Pascha, et in Pentecoste, et in Natali
Domini, et totam Quadragesimam non te sustinuisti
a coitu, et postea in aliis praedictis temporibus aut
septem dies, aut quinque dies ante acceptionem sacri
corporis Domini? Si ista neglexisti, XX dies in pane
et aqua debes poenitere.
Sprevisti missam vel orationem | null | b78b5032-a95f-4632-a916-356bc850f899 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, vel oblationem
conjugati presbyteri, ita dico ut nolles tua peccata
sibi confiteri, vel ab eo accipere corpus et sanguinem
Domini, ob hoc quia peccator tibi esse videretur? Si
fecisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas.
#Item de arte magica.@#
Credidisti aut particeps fuisti illius incredulitatis,
quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam
conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus
seductae, credunt et profitentur se nocturnis horis
cum Diana paganorum dea, et cum innumera multitudine
mulierum equitare super quasdam bestias,
et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio
pertransire, ejusque jussionibus velut dominae obedire,
et certis noctibus ad ejus servitium evocari? Sed
utinam hae solae in perfidia sua perissent, et non
multos secum in infirmitatis interitum pertraxissent!
Nam innumera multitudo, hac falsa opinione
decepta, haec vera esse credit, et credendo a recta
fide deviat, et in errore paganorum volvitur, cum
aliquid divinitatis aut numinis extra unum Deum
esse arbitratur. Sed diabolus transformat se in diversarum
personarum species atque similitudines, et
mentem, quam captivam tenet, in somnis deludens,
modo laeta, modo tristia, modo incognitas personas
ostendens, per devia quaeque deducit, et cum solus
spiritus hoc patitur, infidelis mens haec non in
animo, sed in corpore evenire opinatur. Quis enim
non in somnis et nocturnis visionibus extra seipsum
educitur, et multa videt dormiendo quae nunquam
viderat vigilando? Quis vero tam stultus et hebes
sit qui haec omnia, quae in solo spiritu fiunt, etiam
in corpore accidere arbitretur? Cum Ezechiel
propheta visiones Domini in spiritu, non in corpore,
vidit et audivit, sicut ipse dicit: « Statim, inquit,
fui in spiritu. » Et Paulus non audet se dicere
raptum in corpore. Omnibus itaque publice
annuntiandum est quod qui talia et his similia
credit, fidem perdit: et qui fidem rectam in Deo
non habet, hic non est ejus, sed illius in quem
credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro scriptum
est: « Omnia per ipsum facta sunt, et sine
ipso factum est nihil. » Si credidisti has vanitates,
duos annos per legitimas ferias poeniteas.
Observasti excubias funeris, id est interfuisti vigiliis
cadaverum mortuorum ubi Christianorum
corpora ritu paganorum custodiebantur, et cantasti
ibi diabolica carmina, et fecisti ibi saltationes quas
pagani diabolo docente adinvenerunt; et ibi bibisti,
et cachinnis ora dissolvisti, et, omni pietate et affectu
charitatis postposito, quasi de fraterna morte
exsultare visus es? Si fecisti, XXX dies in pane et
aqua poeniteas.
#De superstitione.@#
Fecisti phylacteria diabolica, vel caracteres diabolicos
quos quidam diabolo suadente facere solent,
vel herbas, vel succinos; vel quintam feriam in honorem
Jovis honorasti? Si fecisti vel consensisti,
quadraginta dies in pane et aqua poeniteas.
Conspirasti cum aliis insidiatoribus contra episcopum
tuum, aut adversus cooperatores suos, ita dico
[ut] vel doctrinam vel praecepta tui episcopi vel presbyteri
irrideres vel subsannares? Si fecisti, quadraginta
dies in pane et aqua poeniteas.
Comedisti aliquid de idolothyto, id est de oblationibus
quae in quibusdam locis ad sepulcra mortuorum
fiunt, vel ad fontes, aut ad arbores, aut ad
lapides, aut ad bivia, aut portasti in aggerem lapides,
aut capitis ligaturas ad cruces quae in biviis
ponuntur? Si fecisti, aut consentiens in aliquibus
fuisti, triginta dies in pane et aqua poeniteas.
#Item de arte magica.@#
Misisti filium tuum vel filiam super tectum aut
super fornacem pro aliqua sanitate, vel incendisti
grana ubi mortuus homo erat, vel cingulum mortui
pro damno alicujus in nodos colligasti, vel pectines
quibus mulierculae lanam discerpere solent supra
funus complosisti, vel, quando efferebatur funus e
domo, plaustrum in duo dividisti, et funus per mediam
divisionem plaustri asportare fecisti? Si fecisti,
aut consentiens fuisti, XX dies in pane et aqua
poeniteas.
Fecisti illas vanitates aut consensisti quas stultae
mulieres facere solent, [quae,] dum cadaver mortui
hominis adhuc in domo jacet, currunt ad aquam, et
adducunt tacite vas cum aqua, et, cum sublevatur
corpus mortui, eamdem aquam fundunt subtus feretrum,
et hoc observant, dum extra domum asportatur
funus, [ut] non altius quam ad genua elevetur, et
hoc faciunt pro quadam sanitate | null | 7ffc9f94-c10a-4609-b7ad-17cd2b8d1659 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
? Si fecisti, aut
consensisti, X dies in pane et aqua debes poenitere.
Fecisti aut consensisti quod quidam faciunt homini
occiso, cum sepelitur? Dant ei in manum unguentum
quoddam, quasi illo unguento post mortem
vulnus sanari possit, et sic cum unguento sepeliunt.
Si fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti aliquid vel dixisti in quocunque opere quod
inchoasti per sortilegam vel magicam artem, nisi
Dei nomen invocasti? Si fecisti, X dies in pane et
aqua debes poenitere.
Fecisti aliquid tale quale pagani fecerunt et adhuc
faciunt in Kalend. Januarii, in cervulo, vel in vegula?
Si fecisti, triginta dies in pane et aqua poeniteas.
Detraxisti vel maledixisti alicui causa invidiae? Si
fecisti, septem dies in pane et aqua debes poenitere.
Fecisti quod plures faciunt? Scopant locum ubi
facere solent ignem in domo sua, et mittunt grana
hordei adhuc loco calido: et, si salierint grana, periculosum
erit; si autem ibi permanserint, bonum
erit. Si fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quidam faciunt, dum visitant aliquem
infirmum: cum appropinquaverint domui ubi infirmus
decumbit, si invenerint aliquem lapidem juxta
jacentem, revolvunt lapidem, et requirunt in loco
ubi jacebat lapis, si ibi sit aliquid subtus quod vivat,
et si invenerint ibi lumbricum, aut muscam, aut
formicam, aut aliquid quod se moveat, tunc affirmant
aegrotum convalescere. Si autem nihil ibi
invenerint quod se moveat, dicunt esse moriturum.
Si fecisti, aut credidisti, viginti dies in pane et aqua
poeniteas.
Fecisti pueriles arcus parvulos, et puerorum suturalia,
et projecisti sive in cellarium sive in horreum
tuum, ut satyri vel pilosi cum eis ibi jocarentur,
ut tibi aliorum bona comportarent, et inde
ditior fieres? Si fecisti, X dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quidam faciunt in Kalendis Januarii,
id est in octava Natalis Domini? Qui ea sancta
nocte filant, nent, consuunt, omnes opus quodcunque
incipere possunt, diabolo instigante, propter novum
annum incipiunt? Si fecisti, quadraginta dies
in pane et aqua poeniteas.
#Item de adulterio.@#
Concubuisti cum sorore uxoris tuae? Si fecisti,
neutram habeas. Et si illa quae uxor tua fuit, conscia
sceleris non fuit, si se continere non vult, nubat
in Domino cui velit. Tu autem et adultera sine spe
conjugii permaneatis, et, quandiu vivatis, juxta
praecepta sacerdotis, poenitentiam agite.
Si absente uxore tua in lectum tuum, te nesciente
et uxore tua ignorante, intravit soror uxoris tuae, et
tu putasti eam uxorem tuam esse, et concubuisti
cum ea, si fecisti, poenitentia peracta, legitimum
tuum conjugium habere poteris. Illa autem adultera,
digna vindicta debet affligi, et in aeternum conjugio
privari.
#Item de fornicatione.@#
Fecisti fornicationem cum duabus sororibus, et
soror sororem a te stupratam non intellexerat, et tu
posteriorem, sororem prioris esse ignorasti? Si fecisti,
septem annos per legitimas ferias debes poenitere,
et post potes uti legitimo conjugio. Et illae sorores,
si digne poenituerint, et si se continere non
valuerint, nubant in Domino. Si autem non ignoraverunt,
usque ad mortem poeniteant, et se a conjugio
abstineant.
Fecisti fornicationem cum aliqua femina, et
frater tuus te sciente eamdem duxit uxorem? Si
fecisti, eo quod fratrem tuum crimen celasti, septem
annos per legitimas ferias poeniteas, et post
poenitentiam, tu et frater uxores accipere potestis
tantum in Domino. Mulier autem usque ad mortem
poeniteat, et sine spe conjugii permaneat.
Fecisti fornicationem cum filiastra tua? Si fecisti,
nec matrem nec filiam poteris habere, nec tu poteris
uxorem accipere, nec illa maritum, sed usque
ad mortem poenitere debetis. Uxor autem tua, si
postquam cognovit quod cum filia sua adulterium
perpetratum habuisti, tecum non concubuit, nubat
in Domino, si voluerit.
Fecisti fornicationem cum noverca tua? Si fecisti,
neque tu neque ipsa ulterius ad conjugium pervenire
potestis. Pater autem tuus, si voluerit, aliam
accipere potest.
Fecisti fornicationem cum uxore fratris tui? Si
fecisti, poenitere debetis, tu et ipsa usque ad mortem,
et sine spe conjugii permanere. Frater | null | fd2f1ecd-386d-4abe-909f-d51a0688109c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
autem
tuus, si vult, aliam accipiat.
Fecisti fornicationem cum sponsa filii tui, et
postea filius tuus duxit eam uxorem? Si fecisti, eo
quod crimen celasti filium tuum, usque ad mortem
poeniteas, et sine spe conjugii permaneas. Filius
autem tuus, eo quod ignorabat peccatum tuum, si
vult, aliam accipiat. Illa autem, poenitentia peracta,
sine spe conjugii permaneat.
Fecisti fornicationem cum matre tua? Si fecisti,
XV annos per legitimas ferias poeniteas: unum ex
his in pane et aqua, et absque spe conjugii permaneas,
et nunquam sis sine poenitentia. Mater autem
tua, si consentiens non fuit, juxta arbitrium sacerdotis
poeniteat: et si se continere non vult, nubat in
Domino.
Fecisti fornicationem cum comatre tua? Si fecisti,
separari debes ab ea, et quadraginta dies, id
est carinam, in pane et aqua, cum septem sequentibus
annis poenitere.
Fecisti fornicationem cum filiola tua spiritali
quam de fonte suscepisti, aut ad manus episcopi
tenuisti? Si fecisti, separari debes ab ea, et XL dies,
quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis
poenitere.
#De discidio conjugii.@#
Tenuisti filium tuum, vel filiam, vel filiastrum
tuum, vel filiastram tuam, ad confirmationem, vel
a fonte suscepisti, et ideo hoc fecisti ut discidium
faceres inter te et uxorem tuam? Si episcopus aliud
consilium inde facere noluerit, tunc separari debes
ab uxore tua, et XL dies, quod carinam vocant, in
pane et aqua cum septem sequentibus annis poenitere
debes, et nunquam debes esse sine poenitentia,
et sine spe conjugii debes permanere. Uxor autem
tua, si se continere non potest, nubat in Domino.
Accepisti mulierem, et habuisti eam aliquod tempus,
mensem, aut tres, aut postremo annum, et
tunc primum dixisti te esse frigidae naturae, ita ut
non potuisses coire cum ea nec cum alia aliqua: et
si illa quae uxor tua esse debuit, eadem affirmat quae
tu dicis: et si probari potest per rectum judicium,
ita esse ut dicitis, separari potestis, tamen ea ratione
ut, si tu post aliam acceperis, reus perjurii
dijudiceris, et iterum, post peractam poenitentiam,
priora connubia renovare debetis. Illa autem si prior,
post annum aut dimidium, ad episcopum aut ad
ejus missum se proclamaverit, et dicit quod non
cognovisses eam, et negat aliquam commixtionem
inter vos esse: tu autem affirmas quod uxor tua sit,
tibi credendum est, eo quod caput mulieris es: quia
si se proclamare voluerat, cur tandiu tacuit? Cito
et in parvo tempore scire mulier potuit si secum
coire potuisses, si autem se statim in ipsa novitate,
post mensem aut postremum post duos, se ad episcopum
vel ad ejus missum proclamaverit, dicens:
Volo mater esse, volo filios procreare, et ideo maritum
accepi; sed quia vir quem accepi frigidae
naturae est, non potest ea facere propter quae eum
accepi: si probari potest per rectum judicium, separari
potestis, et illa nubat in Domino, si vult.
#Item de fornicatione.@#
Fecisti fornicationem cum sorore tua? Si fecisti,
X annos per legitimas ferias, unum ex his in pane
et aqua poeniteas, et quandiu vivas, poenitentiam
agas, et sis sine spe conjugii. Soror autem tua, si
consentiens non fuit, poenitentia peracta, si se continere
non potest, nubat in Domino.
Fecisti fornicationem cum amita vel matertera
tua, vel cum uxore patrui vel avunculi tui? Si fecisti,
decem annos per legitimas ferias poenitere debes,
unum ex his in pane et aqua, et quandiu vivas, sine
poenitentia non sis, et sine spe uxoria permanere
debes, nisi episcopus aliquam misericordiam tibi
concedere voluerit.
Fecisti fornicationem sicut Sodomitae fecerunt,
ita ut in masculi terga et in posteriora virgam tuam
immitteres, et sic secum coires more Sodomitico?
Si uxorem habuisti, et semel vel bis fecisti, X annos
per legitimas ferias poenitere debes, unum ex his
in pane et aqua. Si in consuetudine habuisti, XII
annos per legitimas ferias poenitere debes. Si cum
fratre tuo carnali idem scelus perpetrasti, XV annos
per legitimas ferias poenitere debes.
Si cum masculo intra coxas, ut quidam | null | 71237ae3-33da-46ba-ad2f-2502de5e24d5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
solent,
fornicationem fecisti, ita dico, ut tuum virile membrum
intra coxas alterius mitteres, et sic agitando
semen effunderes? Si fecisti, XL dies in pane et
aqua poeniteas.
Fecisti fornicationem, ut quidam facere solent,
ita dico ut tu in manum tuam veretrum alterius
acciperes, et alter tuum in suam, et sic alternatim
veretra manibus vestris commoveretis, ut sic per
illam delectationem semen a te projiceres? Si fecisti,
triginta dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti solus tecum fornicationem, ut quidam facere
solent, ita dico ut ipse tuum virile membrum
in manum tuam acciperes, et sic duceres praeputium
tuum, et manu propria commoveres ut sic per delectationem
semen a te projiceres? Si fecisti, X dies in
pane et aqua poeniteas.
Fecisti fornicationem, ut quidam facere solent, ut
tu tuum virile membrum in lignum perforatum, aut
in aliquod hujusmodi mitteres, ut sic per illam commotionem
et delectationem a te semen projiceres?
Si fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas.
Dedisti osculum alicui feminae per immundum
desiderium, et sic te polluisti? Si fecisti, tres dies in
pane et aqua poenitere debes. Si intra ecclesiam hoc
contigerat, XX dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti fornicationem contra naturam, id est ut
cum masculis vel cum animalibus coires, id est
cum equa, cum vacca, vel cum asina, vel cum alio
aliquo animali? Si semel vel bis fecisti: et si uxorem
non habuisti, quod adimplere tuam libidinem
potuisses, quadraginta dies, in pane et aqua, quod
carinam vocant, cum septem sequentibus annis poenitere
debes, et nunquam sis sine poenitentia. Si
autem uxorem habuisti, decem annos per legitimas
ferias poenitere debes. Si autem in consuetudine
habuisti illud scelus, XV annos per legitimas ferias
poenitere debes. Si in pueritia tibi contigerat, C dies
in pane et aqua debes poenitere.
Si autem servus est qui haec fecerit, et uxoratus,
et cum animalibus peccat, si cum scopis bene castigatur,
tres annos per legitimus ferias poeniteat. Si
autem servus sine uxore haec fecerit, item verberibus
castigatus, duos annos per legitimas ferias poeniteat.
Si autem talis est servus ut gratis verbera
pati non velit, et est tam digna persona, ita poeniteat
ut ille qui ingenus est.
#De illicitis cibis.@#
Comedisti scabiem corporalem pro aliqua sanitate,
aut bibisti propter solutionem vermiculos qui
pediculi vocantur, vel bibisti urinam humanam, sive
stercora aliqua comedisti pro sanitate aliqua? Si
fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas.
Comedisti morticina, id est animalia quae a lupis
seu a canibus dilacerabantur, et sic mortua inventa
sunt? Si fecisti, X dies in pane et aqua poenitere
debes.
Comedisti aves quas oppresserat accipiter, et non
prius occidisti eas ferro aliquo? Si fecisti, V dies in
pane et aqua poeniteas.
Comedisti aves et animalia quae in retibus strangulantur,
et sic mortua inveniuntur? Nisi in necessitate
famis feceris, X dies in pane et aqua debes
poenitere.
Comedisti piscem qui mortuus est in flumine inventus?
Nisi eo die a piscatoribus tactus est, et sic
mortuus, et eodem die inventus? Si fecisti, tres
dies in pane et aqua poeniteas.
#De fraude.@#
Fecisti falsitatem, vel fraudem aliquam in mensuris,
aut in ponderibus, ita dico, ut falso modio, aut
cum ponderibus injustis tua bona venderes aliis
Christianis? Si fecisti, aut consensisti, viginti dies
in pane et aqua poenitere debes.
#De incestu.@#
Si obtrectasti turpitudinem, tu conjugatus alicujus
feminae, ita dico, si mamillas et ejus verenda obtrectasti.
Si fecisti, quinque dies in pane et aqua
poeniteas. Si autem non fuisti conjugatus, duos dies
in pane et aqua poeniteas.
Lavisti te in balneo cum uxore tua, et aliis mulierculis,
et vidisti eas nudas, et ipsae te? Si fecisti,
tres dies in pane et aqua debes poenitere.
#De hospitalitate.@#
Venerunt ad te hospites tempore necessitatis, et
non recepisti eos in domum tuam, et non fecisti
cum eis misericordiam, sicut Dominus praecepit? Si
non fecisti, quinque dies in pane et aqua poeniteas.
#Item de sacrilegio.@#
Incendisti Ecclesiam, aut | null | 991baa55-658d-43ab-a6df-1b36879d5ae5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consensisti? Si fecisti,
Ecclesiam restitue, et precium tuum, id est wiregeldum
tuum pauperibus distribue, et XV annos per
legitimas ferias poeniteas.
Retinuisti oblationes mortuorum, ita ut Ecclesiis
tradere noluisses? Si fecisti, unum annum per legitimas
ferias poeniteas.
Celebrasti Pascha, Pentecosten, Natalem Domini
in alio loco, nisi in illa civitate cui tu subjectus es,
nisi infirmitate te impediente? Si fecisti, X dies in
pane et aqua poeniteas.
#De excommunicatis.@#
Habuisti aliquam communionem cum excommunicato,
te sciente ita dico, ut simul cum eo orares in
Ecclesia, aut in aliquo loco, aut salutasti eum, ita ut
ei ave diceres, aut eum in domum reciperes, aut ei
aliquam humanitatem praebuisti, clam, vel aperte,
nisi eodem tempore, vel eodem itinere tecum ad satisfactionem
ire vellet, et tunc unam noctem, vel
duas, vel quantum iter possit perfici, seorsum ab
aliis posito ei dedisti victui necessaria? Si aliter fecisti,
tunc et tu similiter excommunicatus es, sicut
et ille, et debes quadraginta dies in pane et aqua,
quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis
poenitere.
#De oblatione.@#
Detraxisti, vel retinuisti aliquid de oblationibus,
quae Deo oblatae sunt in mancipiis, in terris, sylvis,
vineis, utensilibus, vestimentis, et in reliquis possessionibus,
et quae Ecclesiis sine dubio Christo qui
earum sponsus est oblata sunt, vel testamento Ecclesiis
ab aliquo fideli relicta? Si fecisti, vel consensisti,
quadraginta dies in pane et aqua debes poenitere.
#De decimis.@#
Neglexisti decimam tuam Deo dare, quam Deus
ipse sibi dari constituit, id est non dedisti ei decimam
de cunctis fructibus tuis, quos tu ad tuos usus
colligere desiderasti, vel collegisti, et de cunctis tuis
animalibus, et decimum animal quod Deo debueras
dare, et quod suum erat, illud pejori commutasti?
Si fecisti vel consensisti, Deo quod suum erat in
quadruplum prius restitue, et viginti dies in pane et
aqua debes poenitere.
#Item de rapina.@#
Oppressisti pauperes qui tibi vicini erant, qui se
defendere non poterant, vel eorum bona, illis nolentibus,
tulisti? Si fecisti, redde illis sua, et triginta
dies in pane et aqua poeniteas.
#Item de irreligiositate.@#
Fecisti quod quidam facere solent? Post prandium
vadunt ad missam, et ipsi saturi et vinolenti, a
sacerdote pro populo offerente signum pacis accipere
praesumunt. Si fecisti, tres dies in pane et aqua
poeniteas.
Accepisti corpus et sanguinem Domini post aliquam
parvissimam degustationem? Si fecisti, et
semel et illud in pueritia, nisi pro viatico fecisti,
decem dies in pane et aqua poenitere debes.
Fecisti quod quidam facere solent, dum ad Ecclesiam
venerint, in primis parum labia commovent
quasi orent propter alios circumstantes, vel sedentes,
et statim ad fabulas et ad vaniloquia festinant;
et cum presbyter eos salutat, et hortatur ad orationem,
illi autem ad fabulas suas revertuntur, non ad
responsionem, nec ad orationem. Si fecisti, decem
dies in pane et aqua poenitere debes.
#De consensu in malo.@#
Reticuisti peccatum fratris quod erat usque ad
mortem, neque corripuisti eum, nec exhortatus es
eum, ut resipisceret, nec succurristi fratri sub onere
jacenti? Si fecisti, tam diu poeniteas quam diu reticuisti.
Defendisti reos propter misericordiam vel propter
amicitiam, et in hoc immisericors fuisti innocentibus?
Si fecisti, triginta dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti tibi missam cantare, et illa sancta offerre
dum domi fueras, sive in domo tua, sive in alio
aliquo loco, nisi in Ecclesia? Si fecisti, decem dies
in pane et aqua poenitere debes.
#De incredulis.@#
Credidisti quod quidam credere solent? Dum iter
aliquod faciunt si cornicula ex sinistra eorum in
dexteram illis cantaverit, inde se sperant habere
prosperum iter. Et dum anxii fuerint hospitii, si
tunc avis illa, quae muriceps vocatur, eo quod mures
capiat, et inde pascatur nominata, viam per quam
vadunt ante se transvolaverit, se illi augurio et
omini magis committunt quam Deo. Si fecisti, aut
ista credidisti, quinque dies in pane et aqua debes
poenitere.
Credidisti quod quidam credere solent? Dum necesse
habent ante | null | d8513a0d-5cbd-4dd9-be98-83a9b6435bee | latin_170m_raw | null | None | None | None |
lucem aliorsum exire, non audent,
dicentes quod posterum sit, et ante galli cantum
egredi non liceat, et periculosum sit eo quod immundi
spiritus ante gallicinium plus ad nocendum
potestatis habeant, quam post, et gallus suo cantu
plus valeat eos repellere et sedare, quam illa divina
mens quae est in homine sua fide et crucis signaculo?
Si fecisti aut credidisti, decem dies in pane et
aqua debes poenitere.
Credidisti quod quidam credere solent, ut illae
quae a vulgo parcae vocantur, ipsae, vel sint, vel
possint hoc facere quod creduntur; id est, dum aliquis
homo nascitur, et tunc valeant illum designare
ad hoc quod velint ut quandocunque ille homo voluerit,
in lupum transformari possit, quod vulgaris
stultitia weruvolff vocat, aut in aliam aliquam figuram?
Si credidisti, quod unquam fieret aut esse
possit, ut divina imago in aliam formam aut in
speciem transmutari possit ab aliquo, nisi ab omnipotente
Deo, decem dies in pane et aqua debes poenitere.
Credidisti quod quidam credere solent, quod sint
agrestes feminae, quas sylvaticas vocant, quas dicunt
esse corporeas, et quando voluerint ostendant se
suis amatoribus, et cum eis dicunt se oblectasse, et
item quando voluerint, abscondant se et evanescant?
Si credidisti, decem dies in pane et aqua
poeniteas.
In istis omnibus supradictis debent sacerdotes
magnam discretionem habere, ut discernant inter
illum qui publice peccavit et publice poenituit, et
inter illum qui absconse peccavit et sua sponte
confessus est.
Quamvis hae praedictae interrogationes feminis et
viris sint communes, tamen hae sequentes specialiter
ad feminas pertinent.
Fecisti ut quaedam mulieres in quibusdam temporibus
anni facere solent: ut in domo tua mensam
praeparares, et tuos cibos, et potum cum tribus cultellis
supra mensam poneres, ut si venissent tres
illae sorores, quas antiqua posteritas et antiqua
stultitia parcas nominavit, ibi reficerentur, et tulisti
divinae pietati potestatem suam, et nomen suum, et
diabolo tradidisti, ita, dico, ut crederes illas quas tu
dicis esse sorores, tibi posse, aut hic aut in futuro
prodesse? Si fecisti, aut consensisti, unum annum
per legitimas ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, ut
faceres quoddam molimen aut machinamentum in
modum virilis membri, ad mensuram tuae voluntatis,
et illud loco verendorum tuorum, aut alterius,
cum aliquibus ligaturis colligares, et fornicationem
faceres cum aliis muliereculis, vel aliae eodem instrumento,
sive alio, tecum? Si fecisti, quinque annos

jam supradicto molimine, vel alio aliquo machinamento,
tu ipsa in te solam faceres fornicationem?
Si fecisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent,
quando libidinem se vexantem extinguere volunt,
quae se conjungunt quasi coire debeant et possint,
et conjungunt in invicem puerperia sua, et sic confricando
pruritum illarum extinguere desiderant?
Si fecisti, tres quadragenas per legitimas ferias
debes poenitere.

cum filio tuo parvulo fornicationem faceres, ita
dico, ut filium tuum supra turpitudinem tuam poneres,
ut sic imitareris fornicationem? Si fecisti,
duos annos per legitimas ferias debes poenitere.

succumberes aliquo jumento, et illud jumentum
provocares ad coitum, qualicunque posses ingenio,
ut sic coiret tecum? Si fecisti, carinam unam in
pane et aqua, cum septem sequentibus annis poeniteas,
et nunquam sis sine poenitentia.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, quae,
dum fornicantur et partus suos necare volunt, agunt
ut utero conceptus excutiant suis maleficiis et suis
herbis, ita ut aut conceptum interficiant aut excutiant,
vel si nondum conceperunt, faciunt ut non
concipiant? Si fecisti, aut consensisti, aut docuisti,
decem annos per legitimas ferias poenitere debes.
Sed antiqua definitio usque ad exitum vitae tales
ab Ecclesia removet. Nam quoties conceptum impedierat,
tot homicidiorum rea erit. Sed distat multum,
utrum paupercula sit, et pro difficultate nutriendi,
vel fornicaria causa, et pro sui sceleris caelandi
faciat.
#In concilio autem Hilerdensi de supradictis qui infantes suos ex adulterio susceptos excutiunt ita praecipitur.@#
Hi vero qui male conceptos ex adulterio factos,
vel editos necare studuerint | null | 56dfde7b-1e78-4367-90cd-78f9a1665410 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, vel in ventribus matrum
potionibus aliquibus colliserint, in utroque
sexu adulteris, id est patri vel matri, post septem
annorum curricula communio tribuatur: ita tamen
ut omni tempore vitae suae fletibus et humilitati
insistant.
Donasti vel ostendisti alicui, ut conceptum suum
vel excuteret, aut occideret? Si fecisti, septem annos
per legitimas ferias poenitere debes.
Excussisti conceptum tuum antequam vivificaretur?
Si fecisti, unum annum per legitimas ferias
poenitere debes: fecisti post conceptum spiritum,
tres annos per legitimas ferias poenitere debes.
Interfecisti filium vel filiam voluntarie post partum?
Si fecisti, XII annos per legitimas ferias poenitere
debes, et nunquam debes esse sine poenitentia.
Neglexisti infantem tuum, ut per culpam tuam
sine baptismo moreretur? Si fecisti, unum annum
per legitimas ferias poenitere debes, et nunquam
sis sine poenitentia.
Confecisti aliquam mortiferam potionem, et cum
ea aliquem occidisti? Si fecisti, carinam unam cum
septem sequentibus annis jejunare debes, et nunquam
sis sine poenitentia. Si voluisti autem et non
perfecisti homicidium, annum unum per legitimas
ferias poenitere debes.
Gustasti de semine viri tui, ut propter tua diabolica
facta plus in amorem tuum exardesceret? Si fecisti,
septem annos per legitimas ferias poenitere
debes.
Bibisti chrisma ad subvertendum Dei judicium,
vel aliquid in herbis vel in verbis, vel in ligno, vel
in lapide, aut in aliqua stulta fide, vel ipsa fecisti,
vel aliis consiliata es, aut in ore tuo tenuisti, aut in
vestimentis tuis insutum, vel circa te ligatum habuisti,
vel qualicunque ingenio faceres, ut crederes
divinum judicium subvertere posse? Si fecisti,
septem annos per legitimas ferias poenitere debes.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent et
firmiter credunt, ita dico, ut si vicinus ejus lacte
vel apibus abundaret, omnem abundantiam lactis
et mellis quam suus vicinus ante se habere visus est
ad se et ad sua animalia, vel ad quos voluerint a
diabolo adjutae, suis fascinationibus et incantationibus
se posse convertere credant? Si fecisti, tres annos
per legitimas ferias poeniteas.
Credidisti quod quaedam credere solent, ut quamcunque
domum intraverint, pullos aucarum, pavonum,
pullos gallinarum, etiam porcellos, et aliorum
animalium foetus, verbo, vel visu, vel auditu, obfascinare
et perdere posse affirment? Si fecisti vel
credidisti, unum annum per legitimas ferias debes
poenitere.
Credidisti quod multae mulieres retro Satanam
conversae credunt et affirmant verum esse, ut credas
inquietae noctis silentio cum te collocaveris in
lecto tuo, et marito tuo in sinu tuo jacente, te dum
corporea sis januis clausis exire posse, et terrarum
spacia cum aliis simili errore deceptis pertransire
valere, et homines baptizatos, et Christi sanguine
redemptos, sine armis visibilibus et interficere, et
decoctis carnibus eorum vos comedere, et in loco
cordis eorum stramen aut lignum, aut aliquod hujusmodi
ponere, et commestis, iterum vivos facere,
et inducias vivendi dare? Si credidisti, quadraginta
dies, id est carinam in pane et aqua cum septem
sequentibus annis poeniteas.
Credidisti quod quaedam mulieres credere solent,
ut tu cum aliis diaboli membris item inquietae noctis
silentio clausis januis in aerem usque ad nubes
subleveris, et ibi cum aliis pugnes, et ut vulneres
alias, et tu vulnera ab eis accipias? Si credidisti,
duos annos per legitimas ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Tollunt
piscem vivum, et mittunt eum in puerperium suum,
et tam diu eum ibi tenent, donec mortuus fuerit, et,
decocto pisce vel assato, maritis suis ad comedendum
tradunt, ideo faciunt hoc, ut plus in amorem
earum exardescant? Si fecisti, duos annos per legitimas
ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent?
Prosternunt se in faciem, et discoopertis natibus,
jubent ut supra nudas nates conficiatur panis, et eo
decocto tradunt maritis suis ad comedendum. Hoc
ideo faciunt, ut plus exardescant in amorem illarum?
Si fecisti, duos annos per legitimas ferias poeniteas.
Posuisti infantem tuum juxta ignem, et alius caldariam
supra ignem cum aqua misit, et ebullita
aqua superfusus est infans, et mortuus est. Tu autem
qui infantem septem annos in tua custodia debuisti
habere, tres annos per legitimas ferias poenitere
debes. Ille autem qui aquam in caldarium
misit | null | 607e8793-93fa-4095-b35e-10f7fae5e147 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, innocens erit.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, diabolicis
adimpletae disciplinis? Quae observant vestigia
et indagines Christianorum, et tollunt de eorum
vestigio cespitem, et illum observant, et inde
sperant sanitatem aut vitam eorum auferre? Si fecisti
aut consensisti, quinque annos per legitimas
ferias poenitere debes.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent?
Tollunt menstruum suum sanguinem, et immiscent
cibo vel potui, et dant viris suis ad manducandum,
vel ad bibendum, ut plus diligantur ab eis? Si fecisti,
quinque annos per legitimas ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Tollunt
testam hominis, et igni comburunt, et cinerem
dant viris suis ad bibendum pro sanitate? Si fecisti,
unum annum per legitimas ferias poeniteas.
Comedisti vel bibisti alicujus animalis sanguinem?
Si fecisti, quinque dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Illae
dico quae habent vagientes infantes, effodiunt terram,
et ex parte pertusant eam, et per illud foramen
pertrahunt infantem, et sic dicunt vagientis infantis
cessare vagitum. Si fecisti aut consensisti,
quinque dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres instinctu diaboli
facere solent? Cum aliquis infans sine baptismo
mortuus fuerit, tollunt cadaver parvuli, et ponunt
in aliquo secreto loco, et palo corpusculum ejus
transfigunt, dicentes, si sic non fecissent, quod infantulus
surgeret, et multos laedere posset? Si fecisti,
aut consensisti, aut credidisti, duos annos per legitimas
ferias debes poenitere.
Fecisti quod quaedam facere solent, diaboli audacia
repletae? Cum aliqua femina parere debet, et non
potest, dum parere non potest, in ipso dolore si
morte obierit, in ipso sepulcro matrem cum infante
palo in terram transfigunt. Si fecisti vel consensisti,
duos annos per legitimas ferias debes poenitere.
Oppressisti infantem tuum sine voluntate tua, aut
pondere vestimentorum tuorum suffocasti, et hoc
post baptismum factum fuerat? Si fecisti, XL dies,
id est, carinam in pane et aqua, et oleribus, atque
leguminibus poeniteas, et a conjuge te abstineas
donec illi XL dies pertranseant; post, tres annos
per legitimas ferias, et tres quadragesimas in anno
observes. Quod si ante baptismum infans oppressus
fuerit, proximos XL dies, ut supra praeceptum est,
poeniteas. Postea vero quinquennium expleas.
Invenisti infantem tuum juxta te oppressum, ubi
tu et vir tuus simul in lecto jacuistis, et non apparuit
utrum a patre, seu a te suffocatus esset, an propria
morte defunctus esset. Non debetis inde securi
esse, nec esse sine poenitentia. Sed tamen in his
magna consideratio debet esse pietatis, ubi nulla
mala voluntas fuit, sed propria mors. Tamen propter
negligentiam, XL dies in pane et aqua debetis poenitere.
Si autem vos non latet interfectores esse infantis,
non voluntate, sed negligentia, tres annos per
legitimas ferias poenitere debetis, unum ex his in
pane et aqua, et tempore poenitudinis ab omni luxuria
vos custodire debetis.
Exercuisti lenocinium aut in te ipsa, aut in aliis, ita
dico, ut tu meretricio more tuis amatoribus corpus
tuum ad tractandum et ad sordidandum, pro precio
tradidisses, seu quod crudelius est et periculosius
est, alienum corpus, filiae dico, vel neptis, et alicujus
Christianae, amatoribus vendidisti, vel concessisti,
vel internuncia fuisti, vel consiliata es ut stuprum
aliquod tali modo perpetraretur? Si fecisti, sex annos
per legitimas ferias poeniteas. Tamen in concilio Elibertano
praecipitur, ut ille qui haec perpetraverit, nisi
in fine non accipiat communionem.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Cum
infans noviter natus est, et statim baptizatus, et sic
mortuus fuerit, dum sepeliunt eum, in dexteram
manum ponunt ei patenam ceream cum oblata, et in
sinistram manum calicem cum vino similiter cereum
ponunt ei, et sic eum sepeliunt. Si fecisti, decem
dies in pane et aqua poenitere debes.
Fecisti quod quaedam mulieres adulterae facere
solent? Cum primum intellexerint quod amatores
earum legitimas uxores voluerint accipere, tunc
quadam arte malefica libidinem virorum extinguunt,
ut legitimis prodesse non possint, neque cum eis
coire. Si fecisti aut alios docuisti, XL dies in pane
et aqua poenitere debes.
Obtulisti infantem tuum ad baptizandum, nisi legitimo | null | f7eb745b-b5dc-496a-ac78-f2e04c3d68b9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tempore, id est in sabbato Paschae, et in sabbato
Pentecostes, nisi infirmitatis necessitate? Si
fecisti, decem dies in pane et aqua debes poenitere.
Neglexisti visitare infirmos, et non venisti ad eos
qui in carcere erant, et non subministrasti eis? Si
non fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas.
Comedisti carnem in quadragesima? Si fecisti, in
ipsius anni circulo ab omni esu carnium te abstineas.
Comedisti de cibo Judaeorum, vel aliorum paganorum,
quem ipsi sibi praeparaverunt? Si fecisti, decem
dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quidam facere solent? Dum ad Ecclesiam
vadunt, in ipsa via proferunt suas vanitates,
et loquuntur otiosa, nec in eadem via cogitant aliquid
quod ad animae utilitatem pertineat; et cum
venerint in atrium Ecclesiae ubi sepulta sunt corpora
fidelium, et dum calcaverint sepulcra proximorum
non recordantur quid eis futurum sit, nec ullam
mentionem, nec ullas preces pro eis ad Dominum
fundunt, quod facere debuerunt. Si neglexisti, decem
dies in pane et aqua poeniteas, et vide ulterius
ne tibi contingat. Sed quandocunque in atrium Ecclesiae
intraveris, ora pro eis, et roga illas sanctas
animas quarum corpora ibi requiescunt, ut
possint pro tuis peccatis ad Dominum in
Operatus es aliquid in Dominica die? Si fecisti,
tres dies in pane et aqua poenitere debes.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent?
Deponunt vestimenta sua, et totum corpus nudum
melle inungunt, et sic mellito suo corpore supra
triticum in quodam linteo in terra deposito, sese
hac atque illac saepius revolvunt, et cuncta tritici
grana, quae humido corpori adhaerent, cautissime
colligunt, et in molam mittunt, et retrorsum contra
solam molam circuire faciunt et sic in farinam redigunt,
et de illa farina panem conficiunt, et sic
maritis suis ad comedendum tradunt, ut comesto
pane marcescant et deficiant? Si fecisti, quadraginta

Dum pluviam non habent, et ea indigent, tunc plures
puellas congregant, et unam parvulam virginem
quasi ducem sibi praeponunt, et eamdem denudant,
et extra villam ubi herbam jusquiamum inveniunt,
quae Teutonice belisa vocatur, sic nudatam deducunt,
et eamdem herbam, eamdem virginem sic nudam
minimo digito dextrae manus eruere faciunt,
et radicitus erutam cum ligamine aliquo, ad minimum
digitum dextri pedis ligare faciunt. Et singulae
puellae singulas virgas in manibus habentes, supradictam
virginem herbam post se trahentem in flumen
proximum introducunt, et cum eisdem virgis
virginem flumine aspergunt, et sic suis incantationibus
pluviam se habere sperant. Et post eamdem
virginem sic nudam transpositis et mutatis in modum
cancri vestigiis, a flumine ad villam, inter
manus reducunt? Si fecisti aut consentiens fuisti,
viginti dies in pane et aqua debes poenitere.
CAP. 6.-- #De admonitione octo principalium vitiorum, et eorum speciebus.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Nunc tibi octo principalia
vitia explicabo. Si in illis te percussum, tactum
et vulneratum sentis, vide ne me caeles, id
est, superbiam, vanam gloriam, invidiam, iram,
tristitiam, avaritiam, ventris ingluviem, luxuriam.
Ex quibus si te culpabilem recognoscis, poenitentiam
suscipe, nam ex his omnia vitia oriuntur.
De superbia, quae initium omnis peccati est, et
regina omnium malorum, nascitur omnis inobedientia,
omnis praesumptio, et omnis pertinacia, contentiones,
haereses, arrogantia.
De vana gloria, jactantia, arrogantia, indignatio,
discordia, inanis gloriae cupido, et hypocrisis.
De invidia, nascitur odium, susurratio, detractio,
exultatio in adversis proximi, afflictio in
prosperis.
De ira oriuntur rixae, tumor mentis, contumeliae,
clamor, indignatio, praesumptio, blasphemiae, sanguinis
effusio, homicidia, ulciscendi cupiditas, injuriarum
memoria.
De tristitia nascitur malitia, rancor animi, pusillanimitas,
amaritudo, desperatio, torpor, vagatio
mentis, saepe etiam et praesentis vitae nulla delectatio.
De avaritia oriuntur invidiae, furta, latrocinia,
homicidia, mendacia, perjuria, rapinae, violentiae,
inquietudo, injusta judicia, contemptus veritatis
futurae, beatitudinis oblivio, obduratio cordis.
De ventris ingluvie propagatur inepta laetitia,
scurrilitas, levitas, vaniloquium, immundicia corporis,
instabilitas mentis, ebrietas, libido | null | 1216bf5c-e909-45b9-94db-375ad1ed3143 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, hebetudo
sensus.
De luxuria generatur caecitas mentis, inconsideratio,
inconstantia oculorum, vel totius corporis
praecipitatio, amor immoderatus sui, odium mandatorum
Dei, affectus praesentis saeculi, horror et
desperatio futuri.
CAP. 7.-- #Item de virtutibus quibus eadem vitia superari possint, et de conclusione poenitentiae.@#
Ergo si superbus usque modo fuisti, humilia
teipsum in conspectu Dei. Si vanam gloriam dilexisti,
cogita ne propter transitoriam laudem, aeternam
perdas mercedem. Si invidiae rubigo te hucusque
consumpsit, quod est peccatum maximum, et super
omnia detestabile: quia diabolo comparatur invidus,
qui primo homini invidit datum, quod ipse per
suam culpam perdiderat, age poenitentiam, et profectum
aliorum tuum deputa. Si tristitia te superat,
patientiam et longanimitatem meditare. Si avaritiae
morbus te gravat, cogita quia radix est omnium
malorum, et idololatriae comparatur, et ideo largum
te esse oportet. Si ira te vexat, quae in stultorum
sinu requiescit, dominari debes animo tuo, et hanc
a te mentis tranquillitate fuga. Si ventris ingluvies
te ad devorandum pertrahit, sobrietatem sectare. Si
luxuriae, castitatem vove.
Tunc prosternat se poenitens in terram, et cum
lacrymis dicat: Et in his, et in aliis vitiis, quibuscunque
humana fragilitas contra Deum et creatorem
suum, aut cogitando, aut loquendo, aut operando,
aut delectando, aut concupiscendo peccare
potest, in omnibus me peccasse, et reum in conspectu
Dei super omnes homines esse cognosco, et confiteor.
Humiliter etiam te sacerdos Dei exposco, ut intercedas
pro me, et pro peccatis meis ad Dominum et
creatorem nostrum, quatenus de his et omnibus
sceleribus meis veniam et indulgentiam consequi
merear.
#Deinde sacerdos cum poenitente prosternat se in terram, et decantet hos sequentes Psalmos.@#
In primis dicat Psalmum trigesimum septimum
totum, Domine ne in furore tuo: et postea dicat;
Oremus, et cantet Psalmum CII: Benedic, anima mea,
Domino; et iterum dicat, Oremus, et cantet Psalmum
L: Miserere mei, Deus. Post haec cantet Psalmum
LIII: Deus, in nomine tuo; et dicat, Oremus,
et cantet Psalmum LI: Quid gloriaris in malitia.
#Tunc dicat has subsequentes orationes.@#
Deus cujus indulgentia nemo non indiget, memento
famuli tui N. qui lubrica terreni corporis fragilitate
nudatus est, quaesumus, da veniam confitenti,
parce supplici, ut qui suis meritis accusatur, tua
miseratione salvetur. Per Dominum.
Domine sancte, Pater, omnipotens aeterne Deus,
qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum
nostrum vulnera nostra curare dignatus es, te supplices
rogamus, et petimus, ut precibus nostris aurem
tuae pietatis inclinare digneris, qui etiam remittis
omnia crimina, et peccata universa condonas, desque
huic famulo tuo, Domine, pro suppliciis veniam,
pro moerore laetitiam, pro morte vitam, ut de tua
misericordia confidens, pervenire mereamur ad vitam
aeternam. Per eundem Dominum.
Omnipotens et misericors Deus, qui peccatorum
indulgentiam, in confessione celeri posuisti, succurre
lapsis, miserere confessis, ut quos dilectorum catena
constringit, magnitudo tuae pietatis absolvat.
Per.
Precor, Domine, clementiae et misericordiae tuae
majestatem, ut famulo tuo N. peccata et facinora sua
confitenti, debita relaxare, et veniam praestare
digneris, et praeteritorum criminum culpas indulgeas,
qui humeris tuis ovem perditam reduxisti, qui publicani
precibus et confessione placatus es: tu etiam
Domine huic famulo tuo placatus esse digneris, tu
hujus precibus benignus aspira, ut in confessione
placabilis permaneat, fletus ejus et petitio, perpetuam
clementiam tuam cleriter exoret, sanctisque
altaribus restitutus, spei rursum aeternae ac coelesti
gloriae mancipetur. Qui vivis et regnas.
#Deinde adjunge.@#
Deus omnipotens sit adjutor et protector tuus, et
praestet indulgentiam de peccatis tuis, praeteritis,
praesentibus, et futuris, Amen.
CAP. 8.-- #Salubre antidotum animabus.@#
( #Ex scriptis Prophetae et Gregor. Hierony. August.
et de tribus Poenitentialibus collectum.@# ) Institutio illa
quae fiebat in diebus patrum nostrorum rectas vias
nunquam deseruit, qui instituerunt poenitentibus
atque lugentibus suas passiones ac vitia medicamento
salutis aeternae superare. Quia diversitas culparum,
diversitatem facit poenitentibus medicamentorum;
velut medici corporum diversa medicamenta,
vel potiones solent facere, contra diversitatem
infirmitatum | null | c5cc8ba1-890b-4506-abf2-9ca596fe2a74 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Vel judices saecularium causarum
diversa agunt judicia, qui boni sunt, et recta pensant,
atque tractant quomodo judicent, recte inter
miseros et divites, inter causam, et causam: Quanto
magis igitur sacerdotes Dei diversa medicamenta
animarum invisibilium hominibus pensare et tractare
oportet, ne per stultum medicum vulnera animarum
putrescant, et pejora fiant, Propheta dicente: Computruerunt
cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
O stulte medice, noli decipere animam tuam et illius,
ne duplicem poenam accipias, vel septuplam, vel millenam.
Audi Christum dicentem: Si caecus caecum
duxerit, ambo in foveam cadunt. Et si tu cogitas judicium
meum, alter homo non audit, neque videt qui
me judicet: o non intelligis quod Deus judex justus, et
fortis, videt et audit, et in palam abscondita deducet,
et reddet unicuique secundum opera sua? Et
item: Vere sunt nonnulli, caecorum canum similitudinem
habentium, currentium ad cadavera mortuorum,
vel similitudinem corvorum volantium, qui ad
sacerdotium evehuntur, non propter Deum, sed plus
propter honorem terrenum inhiantes, caeci divina sapientia.
De talibus dixit Gregorius Nazianzenus: Timeo
hoc, quod canes assectantur officium pastorale:
maxime cum semetipsis nihil praeparaverint disciplinae.
Ezechiel namque ait: Vae pastoribus Israel,
qui pascebant semetipsos, et non gregem. Lac bibebant,
et lanis eorum operiebantur, et quod crassum
fuit, manducabant, quod fractum fuit, non alligabant,
et reliqua. Item Ezechiel ait: Vae sacerdotibus,
qui comedunt peccata populi mei, hoc est sibi eorum
sumentes victimas, et non orantes pro eis: comedentes
hostias, et non corripientes; qui ubi morituros
homines audiunt, inde gaudent, et praeparant se
ad praedam quasi corvi ad cadavera mortuorum.
Nunc ergo, o fratres, qui voluerit sacerdotis nomen
habere, in primis propter Deum cogitet, ut discat ea
quae ei necessaria sint, antequam manus episcopi caput
ejus tangat: Id est, Psalterium, Lectionarium,
cum Evangeliis, Sacramentorum librum, Baptisterium:
et computum, cum cyclo cum commendationibus
animarum, martyrologium, homelias per circulum
anni plebibus praedicandas. Istud est simpliciorum:
quia si unum supradictorum defuerit, sacerdotis
nomen in eo non constabit. Ad haec autem
suum Poenitentialem, qui et secundum canonum
auctoritatem, et justa sententias trium Poenitentialium,
Theodori episcopi, et Romanorum pontificum,
et Bedae ordinetur. Sed in Poenitentiali Bedae plura
inveniuntur utilia: plura autem inveniuntur ab aliis
inserta, quae nec canonibus, nec aliis Poenitentialibus
conveniunt. Sapiens autem medicus excipiat
quaeque meliora, ut discretiones omnium causarum
investigare possit, sine quibus rectum judicium non
potest stare. Quia scriptum est: In nulla re appareas
indiscretus, sed distingue quid, ubi, quandiu, quando,
qualiter debeas facere. Non omnibus ergo in una
eademque libra pensandum est, licet in uno constringantur
vitio, sed discretio sit inter unumquodque
eorum, hoc est inter divitem et pauperem, inter
liberum et servum, infantem, puerum, juvenem,
adolescentem, aetate senem, hebetem, ignarum, laicum,
clericum, monachum, episcopum, presbyterum,
diaconum, subdiaconum, lectorem, in gradu,
vel sine gradu, conjugatum, vel sine conjugio, peregrinum,
indigenam, virginem, viduam, canonicam,
monacham, debilem, infirmum, sanum, fornicantem
cum animalibus, vel cum hominibus contra naturam,
continentem, vel incontinentem, voluntate, necessitate,
vel casu, seu in publico peccantem, vel in
abscondito, et quali compunctione haec omnia emendet,
ut et loca, et tempora poenitendi discernat.
Haec omnia de canonibus, et de sanctorum Patrum
sententiis, et de Hieronymo, de Augustino,
Gregorio, Theodoro, Beda, et ex Poenitentiali Romano
vera collegimus: et ut nulli necesse sit perire,
scientibus et intelligentibus animarum medicis, haec
temperanda committimus. In Jesu filio Sirach dicitur:
In judicando esto misericors, pupillis ut pater.
Item sanctus Jacobus ait: Judicium sine misericordia
erit illi qui non facit misericordiam: superexaltet
autem misericordia judicium. Et sanctus
Augustinus dicit, de illis qui veram poenitentiam faciunt,
in jejunio, et fletu, in eleemosynis, in orationibus,
et ut perpetrata iterum non faciant: et si fecerint,
tamen non perseverant in eis. Quia Deus dixit:
Malum | null | 8f734032-a54b-4828-98ab-b1ba7754c082 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cogitasti: ignovi. Malum dixisti: ignovi.
Malum fecisti: ignovi. Perseverare in malo non
ignosco. Ergo qui perseverant in malo, non ignosce,
sed judica districtum judicium secundum canones,
et justa instituta majorum, ut caeteri timorem habeant.
CAP. 9.-- #Poenitentia illius anni, qui in pane et aqua jejunandus est, isto ordine observari debet.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Poenitentia unius anni,
qui in pane et aqua jejunandus est, talis esse debet:
In unaquaque hebdomada tres dies, id est secundam
feriam, quartam feriam, sextam feriam in pane
et aqua jejunet. Et tres dies, id est tertiam feriam,
quintam, et sabbatum, a vino, medone, mellita cervisia,
a carne, et sagimine, et a caseo, et ovis, et
ab omni pingui pisce se abstineat. Manducet autem
minutos pisciculos si habere potest. Si habere non
potest, tantum unius generis piscem, et legumina,
et olera, et poma, si vult comedat, et cervisiam bibat.
Et in diebus Dominicis, et in Natali Domini, illos
quatuor dies. Et in Epiphania Domini, unum
diem. Et in Pascha usque in octavum diem. Et in
Ascensione domini, et in Pentecoste quatuor dies;
et in Missa sancti Joannis Baptistae, et sanctae Mariae,
et XII apostolorum, et sancti Michaelis, et
sancti Remigii, et omnium sanctorum, et sancti
Martini, et in illius sancti festivitate, qui in illo
episcopatu celebris habetur. In his supradictis diebus
faciat charitatem cum caeteris Christianis, id est,
utatur eodem cibo et potu quo illi. Sed tamen ebrietatem
et ventris distensionem, semper in omnibus
caveat.
CAP. 10-- #Iste annus secundus est ab illo anno, qui in pane et aqua observandus est, et post illum jejunandus. Qui etiam dandus est illis, qui viros ecclesiasticos sponte occidunt, et in consuetudine habent Sodomiticum scelus, et qui in consuetudine habent contra naturam peccare, et in Ecclesiis homicidia sponte committunt, et Ecclesias incendunt, et in Ecclesiis adulteria committunt, et qui alia hujusmodi perpetraverint.@#
( #Ex eodem.@# ) Poenitentia illius anni talis esse debet
ut duos dies, id est, secundam et quartam feriam,
in unaquaque hebdomada jejunet ad vesperam, et
tunc reficiatur de sicco cibo, id est, pane et leguminibus
siccis, sed coctis, aut pomis, aut oleribus
crudis, unum eligat ex his tribus, et utatur, et cervisiam
bibat, sed sobrie. Et tertium diem, id est,
sextam feriam in pane et aqua observet, et tres
quadragesimas jejunet: unam ante Natale Domini,
secundam ante Pascha, tertiam ante missam sancti
Joannis; et si totam quadragesimam, ante missam
sancti Joannis implere non possit, post missam
impleat. Et in his tribus quadragesimis jejunet
duos dies in hebdomada ad nonam, et de sicco cibo
comedat, ut supra notatum est, et VI feriam jejunet
in pane et aqua. Et in diebus Dominicis, et in Natali
Domini, illos quatuor dies. Et in Epiphania Domini,
unum diem. Et in Pascha usque in octavum diem.
Et in Ascensione Domini, et Pentecoste quatuor dies,
et in missa sancti Joannis Baptistae, et sanctae Mariae,
et XII apostolorum, et sancti Michaelis, et sancti
Remigii, et Omnium Sanctorum, et sancti Martini,
et in illius sancti festivitate, qui in illo episcopatu
celebris habetur. In his supra dictis diebus faciat
charitatem cum caeteris Christianis. Sed tamen
ebrietatem, et ventris distensionem, semper in
omnibus caveat.
CAP. 11.-- #De illis qui jejunare et adimplere non possunt quod in Poenitentiali scriptum est.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui jejunare potest, et implere quod
in Poenitentiali scriptum est, bonum est, et Deo
gratias referat. Qui autem non potest, per misericordiam
Dei consilium damus tale, ut nec sibi, nec
alicui necesse sit, nec desperare, nec perire.
CAP. 12.-- #De redemptione illius anni, quem in pane et aqua jejunare debet.@#
( #Ex eodem.@# ) Pro uno die quem in pane et aqua
jejunare debet, L psalmos genibus flexis in Ecclesia,
si fieri potest | null | 79f26013-c297-42ad-840e-b7b75d215137 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, decantet: sin autem, in loco convenienti
eadem faciat, et unum pauperem pascat, et
eo die excepto vino, carne et sagimine, sumat
quidquid velit.
CAP. 13.-- #Alio modo.@#
( #Ex eodem.@# ) Si autem talis est, quod tandiu in
genibus jacere non possit, faciat autem sic: infra
Ecclesiam, si fieri potest: sin autem, in uno loco
stando intente, LXX psalmos per ordinem decantet,
et pauperem pascat, et eo die excepto vino, carne
et sagimine, sumat quidquid velit.
CAP. 14.-- #Item alio modo.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui in Ecclesia genua centies flexerit,
id est, si centies veniam petierit, si fieri potest, ut
in Ecclesia fiat, hoc justissimum est. Si autem hoc
fieri non potest, secrete in loco convenienti eadem
faciat; si sic fecerit, eo die excepto vino, carne et
sagimine, sumat quod placeat.
CAP. 15.-- #Item alio modo@#
( #Ex eodem.@# ) Qui psalmos non novit unum diem
quem in pane et aqua poenitere debet: dives tribus
denariis, et pauper uno denario redimat, et eo die
excepto vino, carne et sagimine, sumat quidquid
velit.
CAP. 16.-- #Item alio modo.@#
( #Ex eodem.@# ) Pro uno die, quem in pane et aqua
poenitere debet, tres pauperes pascat. Et eo die
excepto vino, carne et sagimine, sumat quod placeat.
CAP. 17.-- #Item alio modo.@#
( #Ex eodem.@# ) Quidam dicunt XX palmatas valere
pro uno die.
CAP. 18.-- #De redemptione unius hebdomadae quam in pane et aqua jejunare debet.@#
( #Ex eodem.@# ) Pro una hebdomada quam in pane et
aqua jejunare debet, CCC psalmos genibus flexis in
ecclesia decantet. Si autem hoc facere non potest,
tria Psalteria in ecclesia, vel in loco convenienti
intente decantet. Et postquam psallerit, excepto
vino, carne et sagimine, sumat quidquid velit.
CAP. 19.-- #De redemptione unius mensis, quem in pane et aqua jejunare debet.@#
( #Ex eodem.@# ) Pro uno mense quem in pane et aqua
jejunare debet, psalmos mille ducentos genibus flexis
decantet.
( #Ex eodem.@# ) Si autem hoc acere non potest, sine
genuflexione, sedendo aut stando in Ecclesia si fieri
potest: sin autem, in uno loco, mille DC octoginta
psalmos decantet. Et omni die si velit, et si abstinere
non vult, reficiat se ad sextam: nisi quartam feriam,
et sextam, jejunet ad nonam. Et a carne et a sagimine,
et a vino, totum mensem se abstineat. Alium
autem cibum postquam psalmos supradictos decantaverit,
sumat. Isto ordine, totus ille annus redimendus
est.
CAP. 20.-- #De illis qui jejunare non possunt, et Psalmos nesciunt, quomodo poenitentiam unius anni quem in pane et aqua jejunare debent redimere possint.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui vero Psalmos non novit, et jejunare
non potest, pro uno anno quem in pane et aqua
poenitere debet, det pauperibus in eleemosynam viginti
duos solidos, et omnes sextas ferias jejunet, in
pane et aqua. Et tres quadragesimas, id est, quadraginta
dies ante Pascha, et quadraginta dies ante
festivitatem sancti Joannis Baptistae: et si ante festivitatem
aliquid remanserit, post adimpleat, et quadraginta
dies ante Natalem Domini in istis tribus quadragesimis,
quidquid suo ori praeparatur in cibo,
vel in potu, vel cujuscunque generis sit, istud aestimet
quanti pretii sit, vel esse possit, et medietatem
illius pretii distribuat in eleemosynam pauperibus
et assidue oret, et roget Deum ut oratio ejus et ejus
eleemosynae apud Deum acceptabiles sint.
CAP. 21.-- #Item redemptio illius anni quem in pane et aqua poenitere debet.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Item qui jejunare non
potest, et observare quod in Poenitentiali scriptum
est, hoc faciat quod sanctus Bonifacius papa
constituit. Pro uno die quem in pane et aqua jejunare
debet, roget presbyterum ut Missam cantet
pro eo, nisi sint crimina capitalia quae confessa
prius lavari cum lacrymis debent, et tunc ipse | null | 9f3ac61e-9d01-4f97-8c23-49fc62003eb7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adsit et audiat Missam, et devote ipse offerat
propriis manibus panem et vinum manibus sacerdotis,
et intente respondeat quantum sapit ad
salutationes, et ad exhortationes sacerdotis, et humiliter
Deum deprecetur, ut oblatio quam ipse et
presbyter pro se et pro peccatis suis Deo obtulerunt,
Deus omnipotens misericorditer per angelum suum
suscipere dignetur. Et eo die excepto vino, et carne,
et sagimine, comedat quidquid vult. Et sic redimat
reliquos anni dies.
CAP. 22.-- #De illis qui jejunare non possunt, et habent unde redimere possint.@#
( #Ex eodem.@# ) Si quis forte non potuerit jejunare,
et habuerit unde possit redimere, si dives fuerit pro
septem hebdomadibus det solidos XX. Si non habuerit
unde tantum dare possit, det solidos X. Si
autem multum pauper fuerit, det solidos tres. Neminem
vero conturbet quia jussimus dare solidos XX aut
minus: quia si dives fuerit, facilius est illi dare
solidos XX quam pauperi tres. Sed attendat unusquisque
cui dare debeat, sive pro redemptione captivorum,
sive super sanctum altare, sive Dei servis,
seu pauperibus, in eleemosynam.
CAP. 23.-- #De illis qui non possunt adimplere, quod in Poenitentiali scriptum est.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui non potest sic agere poenitentiam
ut superius diximus, faciat sic: Si tres annos continuos
jejunare debet, et jejunare non potest, sic
redimere potest: in primo anno eroget in eleemosynam
solidos viginti sex. In secundo anno eroget
in eleemosynam solidos XX. In tertio anno solidos,
XVIII. Hoc sunt solidi LXIV. Potentes autem homines
plus dare debent: quia cui plus committitur,
plus ab eo exigetur. Et qui illicita committunt,
etiam a licitis se abstinere debent, et corpus debent
affligere jejuniis, vigiliis, et crebris orationibus.
Caro enim laeta trahit ad culpam: afflicta autem
reducit ad veniam.
CAP. 24.-- #De illis qui jejunare non possunt, et non habent unde redimere possint.@#
( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Qui jejunare non
potest et non habet unde redimat et Psalmos novit,
pro uno die quem in pane et aqua jejunare debet
tribus vicibus: Beati immaculati, usque, Ad Dominum
cum tribularer decantet. Et sexies: Miserere
mei Deus. Et septuagies prosternat se in terram, et
per singulas genuflexiones, Pater noster decantet.
Qui autem Psalmos nescit, pro uno die quem in pane
et aqua jejunare debet, centies prosternat se in
terram, et per singulas genuflexiones, Pater noster
dicat.
CAP. 25.-- #De redemptione septem annorum.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Item alio modo, XII
triduanae singulae cum psalteriis III impletis, et cum
palmatis CCC per singula psalteria excusant unius
anni poenitentiam. Et viginti quatuor biduanae similiter,
cum tres psalteriis impletis, et CCC palmatis
per singula psalteria, excusant duos annos XXV
psalmi cum totidem veniis per noctem, et cum palmatis
CCC excusant biduanam. Centum psalmi cum
veniis per noctem, et cum palmatis CCC excusant
triduanam CXX missae speciales, singulae cum III
psalteriis, et CCC psalmatis excusant annum,
centum solidi data in eleemosynam annum excusant.
CAP. 26.-- #Ut in capite quadragesimae omnes publicae poenitentes in civitatem veniant, et ante fores Ecclesiae nudis pedibus, et cilicio induti, episcopo suo se repraesentent.@#
(Ex concilio Agathen., capite 9.) In capite Quadragesimae
omnes poenitentes qui publicam suscipiunt
aut susceperunt poenitentiam, ante fores Ecclesiae
se repraesentent episcopo civitatis, sacco induti, nudis
pedibus, vultibus in terram prostratis, reos se
esse ipso habitu et vultu proclamantes. Ibi adesse
debent decani, id est, archipresbyteri parochiarum,
id est, presbyteri poenitentum, qui eorum conversationem
diligenter inspicere debent, et secundum
modum culpae, poenitentiam per praefixos gradus injungant.
Post haec in Ecclesiam eos introducat, et cum
omni clero septem poenitentiae Psalmos in terram
prostratus cum lacrymis pro eorum absolutione
decantet. Tunc resurgens ab oratione, juxta quod
canones jubent, manus eis imponat, aquam benedictam
super eos spargat, cinerem prius mittat,
deinde cilicio capita eorum cooperiat, et cum gemitu
et crebris suspiriis eis denunciet, quod sicut
Adam projectus est de paradiso, ita et ipsi ab Ecclesia
pro peccatis abjiciuntur. | null | 3972da0f-6b6c-4eb6-8183-17016d84f7c4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Post haec jubeat ministris
ut eos extra januas Ecclesiae expellant. Clerus
vero prosequatur eos cum Responsorio: In sudore
vultus tui vesceris pane, etc., ut videntes sanctam
Ecclesiam pro facinoribus suis tremefactam atque
commotam, non parvipendant poenitentiam. In
sacra autem Domini coena, rursus ab eorum decanis
et eorum presbyteris, Ecclesiae liminibus repraesententur.
CAP. 27.-- #Ut poenitentes quando poenitentiam petunt impositionem manuum consequantur.@#
(Ex eodem, capite 7.) Poenitentes tempore quo poenitentiam
petunt, impositionem manuum, et cilicium
super capita a sacerdote, sicut ubique constitutum
est, consequantur. Si autem comas non deposuerint,
aut vestimenta non mutaverint, abjiciantur.
CAP. 28.-- #Qua auctoritate modus poenitentiae peccata confitentibus imponi debet.@#
(Ex concilio Moguntin., capite. 10.) Modus tempusque
poenitentiae peccata sua confitentibus, aut per antiquorum
canonum institutionem, aut per sanctarum
Scripturam auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem
probatam imponi debet a sacerdotibus.
Nam qui peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos
imponunt poenitentiae modos, consuunt pulvillos
secundum propheticum sermonem, sub omni
cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae
aetatis ad capiendas animas: sed discretio
servanda est inter poenitentes publice, et absconse.
Nam qui publice peccat, oportet ut publice multetur
poenitentia, et, secundum ordinem canonum, pro
merito suo excommunicetur, et reconcilietur.
CAP. 29.-- #Quod diversitas culparum, diversitatem faciat poenitentiarum.@#
( #Ex dictis August.@# ) Diversitas culparum, diversitatem
facit poenitentiarum. Nam et corporum medici,
diversa medicamenta componunt, ut aliter
vulnera, aliter morbum, aliter tumores, aliter putredines,
aliter caligines, aliter confractiones, aliter
combustiones curent. Ita et spiritales medici, diversis
curationum generibus animarum vulnera
sanare debent: sed quia haec paucorum est ad
purum scilicet cuncta cognoscere, et curare, et
mederi, atque ut in integrum salutis statum valeant
revocare, ideo solerter admonemus doctum quemque
sacerdotem Christi ut non ex suo sensu, sed
secundum canonum statuta, et traditiones Patrum
universa disponat, et conditionem utriusque sexus,
aetatem, paupertatem, causam, statum, personam
cujusque poenitentiam agere volentis, ipsum quoque
cor poenitentis inspiciat: et secundum haec, ut sibi
visum fuerit, ut sapiens medicus, singula quaeque
dijudicet.
CAP. 30.-- #Quod multi sint fructus poenitentiae.@#
( #Ex dictis ejusdem.@# ) Multi sunt poenitentiae fructus
per quos ad expiationem criminum pervenitur. Non
enim tantum simplici illo poenitentiae nomine salus
aeterna repromittitur, ut illud apostolicum: Poenitemini,
inquit, et convertimini ut deleantur peccata
vestra. Et illud propheticum: Cum conversus ingemueris
tunc salvus eris, propter illum nudum gemitum,
et propter illud nudum nomen poenitentiae,
nullus salvabitur, sed per veram confessionem, et
sacerdotis intelligentis consilium, et per charitatis
affectum, et per eleemosynarum fructum, peccatorum
moles subruitur.
CAP. 31.-- #Cur canones praefigant non perfecte pro unoquoque crimine tempus et mensuram poenitentiae.@#
( #Ex dictis Hieronym.@# ) Mensuram autem temporis
in agenda poenitentia, idcirco non satis aperte praefigunt
canones pro unoquoque crimine, ut de singulis
dicant, qualiter unumquodque emendandum
sit, sed magis in arbitrio antistitis intelligentis relinquendum
statuunt: quia apud Deum non tam valet
mensura temporis quam doloris, nec abstinentia
tantum ciborum quam mortificatio vitiorum. Propter
quod tempora poenitentiae, fide et conversatione
poenitentum, abbrevianda praecipiunt, et negligentia
protelanda existimant: tamen pro quibusdam culpis,
modi poenitentiae sunt impositi, juxta quos caeterae
perpendendae sunt culpae, cum sit facile per eosdem
modos vindictam et censuram canonum aestimare.
CAP. 32.-- #De illis qui poenitentiam sibi injunctam adimplere festinant.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Unumquemque hominem
accedentem ad poenitentiam si videris acriter
et assidue stare in poenitentia, statim remissius age
adversus eum. Qui vero potest jejunare quod impositum
est ei, noli prohibere, sed permitte: magis
enim laudandi sunt hi qui celeriter debitum pondus
persolvere festinant: quia jejunium debitum est pondus,
et sic amandum his qui poenitentiam agunt; quia
si jejunaverit, et compleverit quod illi mandatum est
a sacerdote, purificabitur a peccatis. Quod si iterum
ad pristinam consuetudinem peccati reversus fuerit,
sic est quomodo canis qui revertitur ad vomitum
proprium. Omnis itaque poenitens non hoc solum
debet jejunare quod illi mandatum est a sacerdote | null | 892da509-67da-4d09-9402-68fddb3b16e6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
verum etiam postquam compleverit ea quae illi jussa
sunt, debet quantum ipsi visum fuerit jejunare. Si
enim egerit ea quae illi sacerdos praeceperit, illa
peccata tantum quae confessus est remittentur. Si
vero postea ex sua voluntate jejunaverit, mercedem
sibi acquiret, et regnum coelorum. Qui ergo totam
septimanam jejunat pro peccatis, sabbato et dominica
die manducet et bibat quidquid ei aptum fuerit:
custodiat tamen se a crapula et ebrietate: quia
omnis luxuria de ebrietate nascitur. Ideo beatus
Paulus prohibuit dicens: Nolite inebriari vino, in
quo est luxuria: non quia in vino est luxuria, sed
in ebrietate.
CAP. 33.-- #Ut quotiescunque aliqui ad poenitentiam accesserint, sacerdotes jejuniis et orationibus cum eis communicare debeant.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Quotiescunque Christiani
ad poenitentiam accedunt, jejunia injungimus, et
nos communicare cum eis debemus in jejunio, unam
aut duas septimanas, aut quantum possumus, ut non
dicatur nobis quod sacerdotibus Judaeorum dictum
est a Domino: Vae vobis legisperitis, qui aggravatis
homines, et imponitis super humeros eorum onera
gravia, et importabilia, ipsi autem uno digito vestro
non tangitis sarcinas ipsas. Nemo enim potest sublevare
cadentem sub pondere, nisi inclinaverit se
ut porrigat ei manum. Neque ullus medicorum vulnera
infirmantium potest curare nisi fetoribus particeps
fuerit. Ita quoque nullus sacerdotum, vel
pontifex peccatorum vulnera curare potest, animabus
peccata auferre, nisi praestante sollicitudine et
oratione lacrymarum. Necesse est ergo, fratres
charissimi, vos sollicitos esse pro peccantibus: quia
sumus alterutrum membra. Ideoque et nos si viderimus
aliquem in peccatis jacentem, festinemus
eum ad poenitentiam per nostram doctrinam vocare.
Et quotiescunque dederis consilium peccanti, simul
quoque da illi poenitentiam statim, quantum debeat
jejunare, aut eleemosynis redimere peccata sua: ne
forte obliviscaris quae tibi jam dixit, et iterum necesse
sit tibi interrogare, et forsitan erubescet iterum
peccata sua confiteri, et invenietur jam amplius
judicari.
CAP. 34.-- #Quod contingat hominem interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccare.@#
(Ex concilio Cabillon., capite 32.) Sed et hoc emendatione
indigere perspeximus, quod quidam dum
confitentur peccata sua sacerdotibus non plene id
faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse
substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum
animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur,
solerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut
utrisque plena sit confessio, scilicet ut et ea confiteantur
quae per corpus gesta sunt, et ea quibus in
sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque
peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus
vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur,
confessionem faciat: quia aut cogitatione, aut, quod
gravius est, opere, eorum instinctu peccavit: odium
etenim, invidia, superbia, vel caeterae hujuscemodi
animae pestes tanto periculosius laedunt, quanto subtilius
serpunt.
CAP. 35.-- #Ut poenitentia absque personae acceptione imponatur.@#
(Ex concilio Carthag., capite 74.) Ut sacerdos poenitentiam
imploranti, absque personae acceptione, poenitentiae
leges injungat.
CAP. 36.-- #De incestis occulte commissis.@#
( #Ex dictis Aug.@# ) Si quis incestum occulte commiserit,
et sacerdoti occulte confessionem egerit, indicetur
ei remedium canonicum quod subire debuisset
si ejus facinus publicatum fuisset. Verum quia
latet commissum, detur ei a sacerdote consilium,
ut saluti animae suae pro occulta poenitentia proficiat,
hoc est ut veraciter ex corde se graviter deliquisse
confiteatur, et per jejunia et eleemosynas,
vigiliasque ac sacras orationes cum lacrymis se
purgare contendat, et sic se ad spem veniae pro misericordia
Dei pervenire confidat.
CAP. 37.-- #Ut inter poenitentes publice et absconse, discretio servanda sit.@#
(Ex concilio Moguntin., capite 21.) Ut discretio servanda
sit inter poenitentes, qui publice, et qui absconse
poenitere debeant.
CAP. 38.-- #De illis qui negligunt poenitentiam.@#
(Ex concilio Carthag., capite 75.) Ut negligentiores
poenitentes, tardius recipiantur.
CAP. 39.-- #Ut poenitentem ex corde magna exhilaratione sacerdotes suscipere debeant.@#
( #Ex dictis Basilii episcop.@# ) Poenitentem ex corde
ita oportet suscipi, sicut Dominus ostendit, cum dicit:
Quia convocavit amicos suos, et vicinos, dicens:
Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam
quam perdideram.
CAP. 40 | null | 980bc80b-d287-4a4f-89cb-09a02b4c34a9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.-- #Ut secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.@#
(Ex concilio African., capite 10.) Ut poenitentibus
secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio
poenitentiae tempora decernantur, et ut presbyter
inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem,
nisi absentia episcopi necessitate cogente. Cujuscunque
autem poenitentis publicum et vulgatissimum
crimen est, quod universam ecclesiam commoverit,
ante absidam manus ei imponatur.
CAP. 41.-- #De his qui jam peccare cessaverunt, et perfecte poenituerunt, ut communio eis in ipsa poenitentia concedatur.@#
(Ex concilio Laodicen., capite 2.) De his qui diversis
facinoribus peccaverunt, et perseverantes in oratione
conversionem a malis habuere perfectam, pro qualitate
delicti, talibus post poenitentiae tempus impensum,
propter clementiam et bonitatem Dei communio
concedatur.
CAP. 42.-- #De lapsis, quomodo eos fraterno affectu corripere, et consolari debeant, ut non incidant in insidias diaboli, et desperent.@#
( #Ex epist. Calis. papae.@# ) Sed si aliquis lapsus quo
quo modo fuerit, portemus eum, et fraterno corripiamus
affectu, sicut ait beatus Apostolus: Si praeoccupatus
fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales
estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis,
considerans te ipsum, ne et tu tenteris: Alter
alteritus onera portate, et sic adimplebitis legem
Christi. Porro sanctus David de criminibus mortiferis
egit poenitentiam, et tamen in honore permansit.
Beatus quoque Petrus amarissimas lacrymas fudit,
quando Dominum negasse poenituit, sed tamen apostolus
permansit; et Dominus per prophetam peccantibus
pollicetur, dicens: Peccator in quacunque
die conversus ingemuerit, omnium iniquitatum illius
amplius non recordabor. Errant enim qui putant sacerdotes
post lapsum, si condignam egerint poenitentiam,
Domino ministrare non posse, et suis honoribus
frui, si bonam deinceps vitam duxerint, et
suum sacerdotium condigne custodierint. Et ipsi
qui hoc putant, non solum errant, sed etiam traditas
Ecclesiae claves dissipare, et abigere videntur. De
quibus dictum est: Quaecunque solveris in terra,
erunt soluta et in coelo. Alioqui, haec sententia aut
Domini non est, aut non vera. Nos vero indubitanter
tam Domini sacerdotes, quam reliquos fideles, post
dignam satisfactionem posse revocari ad honores
credimus, testante Domino per prophetam. Nunquid
qui dormit, non adjiciet ut resurgat? et qui aversus
est, non revertetur? Et alibi: Nolo, inquit Dominus,
mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Et
propheta David poenitentiam agens, dixit: Redde
mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma
me. Ipse namque post poenitentiam et alios
docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum
doctoribus sanctae Ecclesiae, si lapsi fuerint, et si
condignam poenitentiam gesserint, utrumque facere
posse et offerre, et alios docere.
CAP. 43.-- #De lapsis in ordinibus sacris si restaurari possint.@#
( #Ex Regest. Gregor. pap. Secundino servo Dei recluso.@# )
Nam tua sanctitas inde a nobis requisivit, ut
tibi rescriberem de sacerdotali officio post lapsum
resurgendi, dum dicis de hoc canones diversos te
legisse, diversasque sententias, alias resurgendi,
alias nequaquam posse. Nam nos generaliter a Nicaena
synodo incipientes, hanc cum reliquis quatuor
veneramur: quia ipsam sequentes, caeterae in cunctis
sententiis unanimes concordant. Nos ergo praecedentes
Patres sequimur: quia auctore Deo a sacra
doctrina illorum non discordamus. A capite itaque
incipientes, usque in quartum altaris ministrum
hanc formam servandam cognoscimus: ut quia minorem
major praecedit, sicut honore est major, ita
sit in crimine, et quem major sequitur culpa, major
ei implicetur vindicta: et sic postea poenitentia credatur
esse fructuosa. Quid enim prodest triticum
seminare et fructum illius non colligere? Aut domum
construere, et non illic habitare. Post dignam enim
satisfactionem, credimus posse redire ad honorem:
Propheta dicente: Nunquid qui cadit non adjiciet
ut resurgat? et qui aversus est, non revertetur?
Idem et peccatori ait: In quacunque die conversus
ingemueris, tunc salvus eris. Unde et Psalmista ait:
Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum
innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie
tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Dum enim petiit ne a Deo projiceretur pro lapsi
culpa, alienam quippe rex simul et propheta | null | 347a7f2a-d72f-41a1-8698-72c8dcf1986f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
rapuisse
se uxorem tremefactus expavit, propheta indicante
flagitium suum, poenitentiam agens addidit: Redde
mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma
me. Si enim ipse dignam Deo poenitentiam
non fecisset, nequaquam aliis praedicaret. Ait enim:
Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
Dum enim peccata sua prospexit propheta mundata
per poenitentiam, non dubitavit praedicando castigare
aliena: et sic sacrificium de seipso offerre Deo studuit
cum dicebat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Ad haec ista sufficerent: sed omnis sententia
quo plus sacrae Scripturae testimoniis confirmatur,
facilius creditur. De hoc enim propheta dicit: Nolo
mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. De
hoc peccantibus dicitur: Peccator in quacunque
die conversus ingemuerit, omnes iniquitates ejus in
oblivionem traduntur. Si enim Redemptor noster,
qui peccatores non perdere sed justificare venit, in
oblivione peccantium delicta relinquit, quis hominum
condemnanda reservet, cum Apostolus dicat: Si
Deus justificat, quis est qui condemnet? Ad fontem
misericordiae recurrentes, Evangelicam proferamus
sententiam. Gaudebo plus, inquit, super uno peccatore
poenitentiam agente, quam super nonaginta novem
justis qui non indigent poenitentia. Et ovem perditam,
nonaginta novem non errantibus relictis, humero
ad ovile reportavit. Si ovis errans post inventionem,
ad ovile humero reportatur, cur iste post
poenitentiam ad Ecclesiae ministerium non revocetur?
Quid est ergo gravius carnale delictum admittere
sine quo non multi, sed pauci inveniuntur, aut
Dei Filium timendo negare? In quo peccato ipsum
beatum principem apostolorum Petrum, ad cujus
nunc corpus indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus.
Sed post negationem poenitentia secuta est,
et post poenitentiam misericordia data: quia illum
ab apostolatu non dejecit, quem ante seipsum negare
praedixit. Tibi haec, fili charissime, dicta, sufficiant,
ut illum quem conspicis delicta fletu delere,
in conspectu Divinitatis non dubites misericordiam
consequi: quia nullum peccantem reversum despicit,
qui peccatores sanguine suo redimere venit.
Hinc etiam et beatus Augustinus ad Petrum diaconum
de fide scribens, ait: Omni homini in hac vita
esse potest utilis poenitentia, quam quocunque tempore
homo egerit, quamlibet iniquus, quamlibet annosus,
si toto corde renunciaverit peccatis praeteritis,
et pro eis in conspectu Dei, non solum corporis,
sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum
operum maculas bonis operibus diluere curaverit,
omnium peccatorum indulgentiam mox habebit. Hoc
enim nobis Dominus prophetico promittit eloquio,
dicens: Si conversus fueris, et ingemueris, salvus
eris. Et alio loco dicitur: Fili, peccasti; ne adjicias
iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur.
Nunquam peccanti esset indicta pro peccatis
deprecatio, si deprecanti non esset remissio concedenda.
Sed etiam poenitentia peccatori tunc prodest,
si eam in Ecclesia catholica gerat, cui Deus
in persona beati Petri ligandi, solvendique tribuit
potestatem, dicens: Quae alligaveris super terram,
erunt ligata et in coelis. Et quaecunque solveris super
terram, erunt soluta et in coelis. In quacunque
igitur homo aetate veram peccatorum suorum poenitentiam
egerit, et vitam suam, Deo illuminante,
correxerit, non privabitur indulgentiae munere: quia
Deus, sicut per prophetam dicit, non vult mortem
morientis, quantum ut revertatur a via sua mala,
et vivat anima ejus. Verumtamen nullus hominum
debet sub spe misericordiae Dei, in suis diutius remanere
peccatis, cum etiam in ipso corpore nemo
velit sub spe futurae salutis diutius aegrotare. Tales
enim qui ab iniquitatibus suis recedere negligunt,
et sibi de Deo indulgentiam repromittunt, nonnunquam
ita praeveniuntur repentino Dei furore, ut nec
conversionis tempus, nec beneficium remissionis inveniant.
Ideo unumquemque nostrum sancta Scriptura
benigne praemonet, dicens: Ne tardaveris
converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:
subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae
disperdet te. Dicit etiam beatus David: Hodie si vocem
ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Cui beatus quoque Paulus concordat his verbis:
Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor
malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, sed adhortamini
vosmetipsos per singulos dies, donec hodie
cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis
fallacia peccati. Obdurato igitur vivit corde, qui se
non convertit, desperans de indulgentia peccatorum,
sive qui sic misericordiam Dei sperat, ut | null | 1ff5f282-f547-4042-944c-a637cb14c9d4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
usque in
finem vitae praesentis, in suorum criminum perversitate
remaneat. Proinde diligentes misericordiam
Dei, metuentesque justitiam, nec de remissfone peccatorum
desperemus, nec remaneamus in peccatis:
scientes, quia illa omnium hominum debita sit exactura
aequitas justissimi Judicis, quae non dimiserit
misericordia clementissimi Redemptoris. Sicut enim
misericordia suscipit, absolvitque conversos, ita
justitia repellet et puniet obduratos. Hi sunt qui
peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo,
neque in futuro, remissionem accipient peccatorum.
Nam et de hoc Isidorus Ispalensis episcopus
ad inquisitionem Massonis episcopi, ita rescripsit
dicens: Verum quod sequenter in epistolis venerabilis
fraternitas tua innotuit, nulla est in hujusmodi
sententiis decretorum diversitas intelligenda, quod
alibi legitur in lapsu corporali restaurandum honoris
gradum post poenitentiam, alibi post hujusmodi
delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis
gradum post poenitentiam: alibi post hujusmodi

meritum. Haec enim diversitas hoc modo distinguitur.
Illos enim ad pristinos officii gradus redire canon
praecepit, quos poenitentiae praecessit satisfactio, vel
digna peccatorum confessio. At contra hi qui neque
a vitio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale
delictum quod admittunt, etiam vindicare quadam
superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique
honoris, nec gratiam communionis recipiunt. Ergo
ita est utraque dirimenda sententia, ut necesse sit
illos restaurari in loco honoris, qui per poenitentiam
reconciliationem meruerunt divinae pietatis. Hi nec immerito
consequuntur adeptae dignitatis statum, qui per
emendationem poenitentiae, recepisse noscuntur vitae
remedium. Id enim ne forte magis ambiguum sit,
divinae auctoritatis sententia confirmetur. Ezechiel
enim propheta, sub typo praevaricatricis Hierusalem
ostendit, post poenitentiae satisfactionem, pristinum
restaurari posse honorem. Confundere, inquit,
o Juda, et porta ignominiam tuam. Et post paululum:
Et tu, inquit, et filiae tuae, revertimini ab iniquitate
vestra. Quod dixit, confundere, ostendit
post confusionis, id est peccati opus, debere quemquam
erubescere, et pro admissis sceleribus verecundam
frontem humi prostratam demergere, pro
eo quod dignum confusionis perpetraverat opus.
Deinde praecepit ut portet ignominiam depositionis
suae, lugens cum humilitate quod peccaverat. Sicque
revocari, secundum prophetam, ad priorem
statum poterit
CAP. 44.-- #Quod anima, multis gentibus nobilior, sit deflenda et multis urbibus pretiosior, quodque non sit desperandum de venia.@#
(Excerptum de libro Joannis Constantinopol. ad
Theodorum, cap. 59.) Quis dabit capiti meo aquam,
et oculis meis fontem lacrymarum? Opportunius
multo nunc a me, quam tunc a propheta Dei dicitur.
Licet enim non urbes multae, nec gens integra
lamentanda sit, anima tamen flenda est multis gentibus
nobilior, multisque urbibus pretiosior. Nam si
unus qui fecerit voluntatem Dei, melior est quam
multitudo iniquorum, melior ergo et tu eras quondam
quam multitudines Judaeorum. Propter quod
nemo miretur, si forte prolixioribus ego nunc utar
lamentationibus, et amariores profundam fletus,
quam tunc propheta profudit. Non enim urbis, ut
dixi, captae excidia defleo, nec vilis vulgi captivitatem
lamentor, sed insignis animae lapsum, et templi
in quo Christus habitat excidium. Haec enim lamentatio
insignis animae quam ego defleo, tanto illa est
durior et amarior, quanto et verior. Inde utique est
quod ego irremediabiliter plango, quia novi, et incessabiliter
lugeo dum recordor. Usquequo iterum
te tripudiare videam ad prioris gloriae statum? Quod
etsi apud homines impossibile videtur, apud Deum
tamen omnia possibilia sunt. Ipse est enim qui allevat
de terra inopem, et de stercore erigit pauperem, ut
collocet eum cum principibus populi sui. Ipse est
qui sterilem facit matrem super filios laetantem. Non
ergo dubites, neque desperes mutari te posse in
melius. Si enim tantum potuit diabolus, ut a celsis
virtutum fastigiis, in profundum te duceret malorum,
quanto magis poterit Deus ad bonorum verticem
revocare, et non solum in id te restituere quod fuisti,
sed beatiorem multo quam prius videbaris, efficere?
Tantum est ne concidas animo, neque spem
abscindas bonorum. Ne, quaeso, ne accidat tibi quod
impiis solet. Non enim peccatorum multitudo in
desperationem adducit animam, sed impietas. Impiorum
ergo est desperare salutem, non peccatorum.
Unde divina misericordia pollicetur, dicens: Gaudium
erit in coelo coram angelis Dei super uno
peccatore. Et post pauca: Stantibus, si | null | 20e95879-8f6d-4667-a950-82c69f9da520 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ceciderint,
minatur poenam: lapsis, ut surgere appetant, promittit
misericordiam. Illos terret, ne praesumant in
bonis: illos refovet, ne desperent in malis. Justus
es, iram pertimesce ne corruas; peccator es, praesume
de misericordia ut surgas. Et sicut lapsus
gravissimus cervicibus animae incumbens, semper
eam deorsum in terram cogit aspicere, ad Deum
vero sursum non sinit oculos levare: sic virilis
animae suum pondus, ut ait Propheta: Sicut oculi
ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad
Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Etenim mulier illa, quae in Evangeliis drachmam
quam perdiderat invenit, convocat amicas et vicinas,
ut congratulentur ei. Et ego convocabo amicos tuos
meosque, et vicinos nostros deprecabor eos convenire,
ut non gaudeant, sed ut lugeant mecum, nec
ut gratulentur, sed ut lamententur, et ingentem
planctum, sublevatis ad coelum una mecum vocibus
reddant, dicendo ad eos: Ululate mecum, amici,
plangite et profundite fontes fletuum, non quia auri
pondus immensum, nec talenta auri perdiderim,
sed quia horum omnium charior, et omni auro gemmarum,
omnique nobilitate pretiosior amicus, nescio
quomodo lapsus usque in ipsum fertur perditionis
profundum. Noli desperare de lapsu, ne
cadas. Qui enim alium desperat, habet veniam.
Qui vero desperaverit semetipsum, nullam, quia
ille non est dominus mentis alterius. Sicut ergo
et anima, si semel salutem suam coeperit desperare,
jam nec intelligit quomodo, vel in quae mala praecipitetur:
ita et qui desperatione capti sunt, intolerabiles
fiunt, et per omnes malitiae vias discurrunt.
Exsurge, exsurge, quaeso, expergiscere aliquando:
et diabolicam hanc depone temulentiam. Parce cunctis
qui pro tua desperatione desperant, ne putent se
viam virtutis incedere, si te ad eam redisse non videant.
Respice, quaeso, te, quantus nunc moeror omnium
sanctorum fratrum habeat chorum, et quanta
laetitia atque exsultatio incredulis fiat, quantaque
eis ad praecipitia luxuriae decrescat auctoritas. Nec
erit post haec aliquis, qui quolibet lapsu dejectus,
non statim resurgere cupiat, et statim se reparare
festinet.
CAP. 45.-- #Quod nullus a consolatione vulnerati fratris se subtrahere debeat.@#
(Item Joannes Constantinop. ad eumdem Theodorum
de lapsu Bacharii, capite 60.) Ubi est misericordia
Christianae religionis, quam magister noster sacrificio
docuit esse meliorem? Ecce jacet frater ab
hoste percussus, adhuc forsitan palpitans, et vos
quasi sine vulnere revertimini, nec consolationem
plagae illius deferre tentatis? Nolite esse sine formidine,
fratres, fortiorem percussit inimicus, ut facilior
ei aditus esset ad reliquos. Ut quid ergo spernitis
vulneratum, aut sicut putatis et mortuum? Melior
concubina Saul filia Resfa, quae corpora defunctorum
quos David pro Gabaonitarum ultione percusserat,
eo usque accincta sacco, hoc est cilicio,
custodivit, donec eis roraret aqua de coelo, id est,
donec pro venia eorum misericordiae coelestis scintilla
defluxerat. Melior fuit ille Judas Machabaeus,
qui etiam pro mortuis fratribus orationem credidit
esse faciendam: quos damnata de Lamnia civitate
idolorum dona prostraverant. Utquid, rogo, medicus
noster inter librorum suorum loculos tot constituet
genera pigmentorum? Si nihil est ex emplastris ejus,
quo sanari possit vulnus quod percussit inimicus:
et si placet, aperiamus scholam medicinae nostrae,
et a principio canonis vulnerum, ac medicaminum
species perquiramus. Ecce in ipsius introitu scholae
occurrunt illi seminis carnalis auctores, qui venenato
serpentis dente percussi, non statim poenae
mortis addicti sunt, sed ejecti de paradisi deliciis,
id est de Ecclesiae libertate et sacri communione
ministerii
CAP. 46.-- #De eadem re.@#
( #Item ejusdem.@# ) Unde vides quia sic peccati contagione
maculamur. Ne quaeso, beatissime mihi, fratrem
nostrum in profundum putei sub iniqui principis
potestate demersum, desperationis lapidibus obruamus.
Imitemur illum Aethiopem, qui sanctum
Hieremiam in lacu ab iniquo rege demersum, assumptis
XXX hominum auxiliis, et missis ad eum pannis
et funibus veteribus liberavit. Facilis ne esto ad lapsum,
ruinamque miserorum. Porrige manum jacenti
fratri, qui confusus pudore peccati, nec erigere se,
aut oculos audet attollere. Comple legem Mosi. Cecidit
asinus fratris sub pondere, hoc est, caro evicta
peccato, acclina te, et humilia, et subleva de ruina | null | 999a6c31-417e-4460-ba21-814e8f16fe72 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Quid erubescis conjungi homini peccatori? Respice
illum qui dicit: Noli nimium esse justus. Magister
noster a latronibus vulneratum non solum cura dignum
judicat, verum etiam ad stabulum suum et
ovile perduxit. Et tu ergo collige fratrem quem diabolus
latro percussit. Consigna stabulario, id est,
beato episcopo, qui si quid in eo impenderit, amplius
a Domino consequetur.
CAP. 47.-- #De eadem re.@#
( #Item idem.@# ) Evangelicus sermo dixit: Si peccaverit
in te frater tuus, corripe eum solus. Si te audierit,
lucratus es eum, et caetera quae continet sermo
praecepti. Vide quid dicit. Ne exhilarentur filii incircumcisorum.
Filii enim incircumcisorum, sunt homines
saeculi, in praeputii sui errore, et gentilitate
viventes. Hi ergo exhilarantur, cum audiunt ruinam
militis Christi. Peccatum igitur celetur, et adhibeatur
emendatio. Nos enim consolationis linteamina,
et coelestis spei pigmenta tribuamus. Ipse autem infra
sepulcrum secreti sui confessus peccati pudore
contineatur, ubi conscientiae verme laceretur: qui
totas in eo obligat putredines peccatorum, donec
nullum ex se fetorem famae turpis emittat.
CAP. 48.-- #De eadem re.@#
( #Ex epist. Joannis Constantinopol. ad Theodorum.@# )
Qualiter, rogo, de misericordia Domini possumus desperare,
qui etiam Pharaonem arguit, quare nequaquam
poenitere dignatus sit, dicens: Brachia Pharaonis
regis Aegypti contrivi, et non est deprecatus
ut daretur in eo sanitas, et redderetur ei virtus ad
comprehendendum gladium. Salomon ille mirabilis,
qui meruit astitrici Dei, hoc est sapientiae Dei copulari,
in alienigenarum incurrit amplexus, et vinculis
libidinis laqueatus, etiam sacrilegii horrore se polluit:
quia simulacrum Cathmos Moabitico idolo
fabricavit. Sed quia per propheticam vocem culpam
erroris agnovit, numquam misericordiae coelestis
extorris est. At forsitan dicas: In neutro Testamento
lego neque eum poenituisse, neque misericordiam
consecutum.
CAP. 49.-- #Post poenitentiam neminem ad clericatum admittendum.@#
(Ex decr. Syricii papae, capite 14.) Illud quoque
nos par fuit praevidere, ut sicut poenitentiam agere
cuiquam non conceditur clericorum: ita et post
poenitudinem ac reconciliationem, nulli unquam
laico liceat honorem clericatus adipisci: quia quamvis
sint omnium peccatorum contagione mundati,
nulla tamen debent gerendorum sacramentorum
instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum.
CAP. 50.-- #Gravibus criminibus implicitos ad clerum admissos, magnis quoque vitiis involutos clericos officio non motos, comperit Gelasius.@#
(Ex decr. Gelasii papae, capite 18.) Comperimus
etiam, horrendis quibusdam criminibus implicatos,
tota discretione summota, non solum de factis atrocibus
necessariam poenitudinem non habere, sed
nec aliqua correptione penitus succedente, ad divinum
ministerium honoremque contendere. Nonnullos
autem in ipsis ordinibus constitutos, gravibus
delinquentes facinoribus non repelli, cum et Apostolus
clamet: Nemini cito manus imponendas, neque
communicandum peccatis alienis: et majorum
veneranda constituta pronuncient; hujusmodi etiam
si forte subrepserint, tam qui ante peccaverunt, dejectos
oportere depelli, quam sacrae professionis
oblitos praevaricatoresque sancti praepositi procul
dubio submovendos.
CAP. 51.-- #De illis qui loca sanctorum sub praetextu religionis inconsulte peragrant.@#
(Ex concilio Cabillon., cui interfuit Carolus imper.,
capite 45.) Nam et quibusdam qui Romam, Turonumve,
et alia quaedam loca sub praetextu orationis
inconsulte peragrant plurimum erratur: sunt presbyteri
et diacones, et caeteri in clero constituti, qui
negligenter viventes in eo purgari se a peccatis putant,
et ministerio suo fungi debere si praefata loca
attingant. Sunt nihilominus laici qui putant impune
se, aut peccare, aut peccasse: quia haec loca oraturi,
frequentant. Sunt quidam potentum qui acquirendi
census gratia sub praetextu Romani, sive Turonici
itineris multa acquirunt, multos pauperum
opprimunt, et quod sola cupiditate faciunt, orationum
sive sanctorum locorum visitationis causa se
facere videri affectant. Sunt pauperes qui vel ideo
id faciunt, ut majorem habeant materiam mendicandi,
de quorum numero sunt illi qui circumquaque
vagantes illo se pergere mentiuntur: vel quia
tantum sunt vecordes, ut putent se sanctorum locorum
sola visione a peccatis purgari, non attendentes
quod ait beatus Hieronymus: Non Hierosolymam
vidisse, sed Hierosolymis bene vixisse, laudandum
est. De quibus omnibus imperatoris, qualiter sint
emendanda, sententia exspectetur: qui vero peccata
sua sacerdotibus in quorum sunt parochiis confessi
sunt | null | 1f2ca410-9fc0-42aa-8eb3-af7ecd269cba | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et ab his agendae poenitentiae consilium acceperunt,
si orationibus insistendo, eleemosynas largiendo,
mores componendo, vitam emendando, apostolorum
limina, vel quorumlibet sanctorum invisere
desiderant, horum est devotio modis omnibus collaudanda.
CAP. 52.-- #De omni peccatore, quoties ceciderit, quod toties resurgere debeat.@#
( #Ex dictis Sosii cujusdam eremitae.@# ) Dum quidam
frater abbatem Sosium tali sermone frequenter requireret,
dicens: Quid faciam, Pater, quoniam cecidi?
illi respondit: Surge inquit. Illo vero se exsurrexisse,
et iterum cecidisse professo, respondit: Iterum
adhuc surge. Cum autem frater frequenter surrexisse
et frequenter cecidisse narraret, eodem vero senex
utebatur sermone, exclamans, Ne desistas surgendo.
Cui frater ait: Usquequo possum surgere, Pater,
explana? Senex dixit: Usquequo, aut in bono opere,
aut in malo depressus occumbas. In quo enim
opere fuerit homo depressus, in eo judicabitur.
CAP. 53.-- #Ut justum sit omni homini quod se reprehendat.@#
( #Ex dictis Pimeni cujusdam eremitae.@# ) Quidam frater
requisivit abbatem Pimenem, dicens: Quid est,
pater, quod dicit Apostolus: Omnia munda mundis?
At ille dixit ei: Si quis ad hunc sermonem pervenire
potuerit, ut eum intelligat, videbit se minorem
esse totius creaturae. Cui frater: Et quomodo possum
minorem me videre ab eo qui homicida est?
Respondit senex: Si potuerit homo ad hunc sermonem
Apostoli pervenire, et viderit hominem qui
forte occidit alium, dicit in semetipso: Iste quidem
hoc solum peccatum fecit: ego autem omni hora
homicidium committo, meipsum interficiens. Et cum
frater requireret quomodo hoc possit fieri, respondit:
Haec sola est hominis justitia, ut semetipsum
reprehendat. Tunc enim justus est, cum sua peccata
condemnat.
CAP. 54.-- #Ut nullus fratrem condemnet antequam Deus illum dijudicet.@#
( #Ex dictis cujusdam eremitae.@# ) Venit aliquando abbas
Isaac in coenobio, et vidit illic fratrem negligentem:
et iratus jussit eum expelli de coenobio.
Cum ergo regrederetur ad habitaculum suum, venit
angelus Domini et stetit ante ostium cellulae ejus,
dicens: Non te permitto ingredi. At ille rogabat ut
ejus culpa manifestaretur. Et respondens angelus,
dixit: Deus transmisit me, dicens: Vade, dic Isaac:
Ubi jubes ut mittamus illum fratrem qui peccavit?
At ille mox egit poenitentiam, dicens: Peccavi, Domine,
indulge mihi. Et dicit ei angelus: Exsurge,
indulgeat tibi Dominus: sed ne iterum hoc facias
ut quemquam condemnes, antequam Deus illum
dijudicet. Tulerunt homines sibi judicium, et non
mihi illud dimittunt, dicit Dominus. Hoc autem dictum
est, quia si contigerit de illis perfectis aliquem,
vel in parvo peccare, non mox prodatur.
CAP. 55.-- #Quod justa obedientia justis muneribas remuneretur.@#
( #Ex dictis cujusdam eremitae.@# ) Quidam ex patribus
in extasi positus, vidit quatuor ordines ante Deum:
et primus quidem ordo erat hominum infirmantium,
et gratias agentium Deo. Secundus vero erat eorum
qui hospitalitatem sectantur, et in hoc ministrant.
Tertius vero illorum qui solitudinem sectantur.
Quartus vero illorum qui propter Deum in obedientia
subjecti sunt patribus. Erat ergo illis tribus ordinibus
hic ordo superior qui obedientiam exhibebat,
et habebat torquem aureum, et majorem gloriam
prae caeteris possidebat. Dicit autem senex ei qui
sibi hoc in extasi demonstrabat, quia isti alii omnes
habent aliquam requiem ad implendas proprias voluntates.
Hic ergo qui obedientiam exercet, omnes
voluntates relinquit, totus pendet in voluntate Patris
jubentis, et ideo majorem gloriam prae caeteris est
sortitus.
CAP. 56.-- #De illis qui ex industria peccant, et promittunt sibi quamdam impunitatem peccandi propter largitionem eleemosynarum.@#
(Ex concilio Cabillon., capite 36.) Sed nec hoc
praetereundum putavimus quod quidam ex industria
peccantes, propter eleemosynarum largitionem
quamdam sibi promittunt impunitatem. Eleemosyna
enim extinguit peccatum, juxta illud: Ignem ardentem
extinguit aqua, et eleemosyna extinguit peccatum.
Sed ea quae aut necessitate, aut casu, aut qualibet
fiunt fragilitate. Ea vero quae ex industria ad
cujuslibet libidinem explendam idcirco fiunt ut
eleemosynis redimantur, nequaquam eis redimi possunt:
quia qui hoc perpetrant videntur Deum mercede
conducere, ut eis impune peccare liceat. Non | null | 6f173689-0d0f-4401-a76f-110ef1823644 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ergo idcirco quis peccare debet ut eleemosynam
faciat: sed ideo eleemosynam facere debet, quia
peccavit. Mentem enim et corpus quae libido traxit
ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad
veniam.
CAP. 57.-- #De his qui peracta poenitentia ad pristina redeunt volutabra.@#
(Ex decr. Syricii papae, capite 10.) De his vero
non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit
consulendam, qui peracta poenitentia, tanquam
canes ac sues, ad vomitus pristinos et ad volutabra
redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates,
et nova conjugia, et inhibitos denuo appetiere
concubitus, quorum professam incontinentiam generati
post absolutionem filii prodiderunt; de quibus:
quia jam suffugium non habent poenitendi, id
duximus decernendum, ut sola intra Ecclesiam fidelibus
oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati,
quamvis non mereantur, intersint. A Dominicae
autem mensae convivio segregentur, ut hac saltem
districtione correcti, et ipsi sua errata castigent
et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis
cupiditatibus retrahantur: quibus tamen quoniam
carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum
ad Dominum coeperint proficisci, per communionis
gratiam volumus subvenire. Quam formam et circa
mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus
devinxerunt, servandam esse censemus.
CAP. 58.-- #De poenitente femina quae defuncto viro aliis nubere praesumpserit.@#
(Ex concilio Arelatensi, capite 2.) Poenitentes feminae
quae defunctis viris aliis nubere praesumpserint,
vel suspecta, vel interdicta familiaritate cum
extraneo vixerint, cum eodem ab Ecclesiae liminibus
arceantur. Haec etiam de viris in poenitentia positis
placuit observari.
CAP. 59.-- #Quod in danda poenitentia nulla sit personarum acceptio.@#
(Ex concilio Cabillon., cui interfuit Carolus imperator,
capite 34.) Quia igitur Apostolo teste non est
personarum acceptio apud Deum, et in omnibus judiciis
servanda non est, multo magis in hoc poenitentiae
judicio praecaveri debet, ut nullus sacerdotum
unquam, aut gratia, aut odio alicujus personae secus
judicet, quam quod in canonibus sacris invenerit:
aut quod illi secundum sanctarum Scripturarum auctoritatem,
et ecclesiasticam consuetudinem rectius
visum fuerit. Si ergo medici qui corporibus medicinam
inferre conantur, nequaquam propter personae
cujuslibet acceptionem his quos sanare cupiunt, cauterio,
aut ferro, aut duris aliis quibuslibet rebus
parcunt: multo magis his observandum est, qui non
corporum sed animarum medici existunt, neque
enim pensanda est poenitentia quantitate temporis,
sed ardore mentis, et mortificatione corporis. Cor
autem contritum et humiliatum Deus non despicit.
CAP. 60.-- #De illis qui peccata sua sine condigna poenitentia sibi relaxari falluntur.@#
( #Ex dictis August.@# ) Quisquis ergo malorum operum
sine condigna poenitentia quemquam veniam
a Deo percipere posse dixerit, penitus errat, et, cum
deceptus alios decipere festinat, duplici noxa constringitur:
hoc est, proprii erroris et alienae deceptionis.
CAP. 61.-- #Quod tam diu laborare quisque debeat donec possideat Christum.@#
( #Ex dictis Gregor.@# ) Usque tunc laborare debet
homo, usquequo possideat Christum. Qui autem
illum semel adeptus fuerit, jam non laborat. Permittit
tamen Dominus laborare electos suos, ut rememorentur
tribulationum laboris, unde semetipsos
custodiant, timentes ne tantos labores amittant. Nam
et filios Israel ideo Deus per desertum quadraginta
annis circumduxit, ut rememoratis tribulationibus,
non redirent retrorsum.
CAP. 62.-- #Ut nullus episcopus seu presbyter alterius poenitentem sine litteris sui episcopi suscipiat.@#
(Ex epist. Felicis papae, capite 2.) Curandum vero
maxime et omni cautela praevidendum, ne quis fratrum
coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbyterorum
in alterius civitate vel dioecesi poenitentem,
vel sub manu positum sacerdotis, aut eum qui
reconciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri
testimonio, et litteris, ad cujus pertinet parochiam,
suscipiat.
CAP. 63.-- #Ut poenitentes secundum canones nisi peracta poenitentia communicare non debeant.@#
(Ex decr. Pii papae, capite 2.) Poenitentes non debent
communicare ante consummationem poenitentiae.
CAP. 64.-- #Quod pro ethnico et publicano sit habendus, qui pro peccato commisso poenitere noluerit.@#
( #Ex dictis August.@# ) Erga eum qui pro peccato
commisso non poenitet, tales esse debemus, sicut
Dominus praecepit dicens: Sit tibi sicut ethnicus et
publicanus, et sicut Apostolus jubet: Subtrahite, inquit,
vos ab omni fratre | null | 51952e1c-113c-4aef-8e18-8a3961068a4d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
inordinate ambulante, secundum
traditionem quam tradidi vobis.
CAP. 65.-- #Quod a licitis se abstinere debeat, qui illicita se commisisse meminerit.@#
( #Ex dictis Gregor. papae.@# ) Qui se illicita meminit
commisisse, a licitis etiam studeat abstinere: quatenus
per hoc Conditori suo satisfaciat, ut qui commisit
prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam
concessa.
CAP. 66.-- #Ut nullus post poenitentiae actionem ad militiam saecularem redire debeat.@#
(Ex epist. Leonis papae, capite 25.) Contrarium est
omnino ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem
redire ad militiam saecularem. Cum Apostolus
dicat: Nemo militans Deo, implicat se saecularibus
negotiis. Unde non est liber a laqueis diaboli, qui se
militiae mundanae voluerit implicare.
CAP. 67.-- #De illis qui, relicto religionis proposito, ad saeculum redeunt.@#
(Ex concilio Arelatensi, capite 3.) Hi qui post sanctae
religionis propositum apostatant, et ad saeculum
redeunt, et postmodum poenitentiae remedia non
requirunt, communionem non accipiant sine poenitentia:
quos etiam jubemus ad clericatus officium
non admitti, et quicunque ille est post poenitentiam
habitum saecularem non praesumat. Quod si praesumpserit,
ab Ecclesia alienus habeatur.
CAP. 68.-- #Quod nullus religiosus et sanctus careat peccato.@#
( #Ex dictis August.@# ) Nullus sanctus et verus caret
peccato: nec tamen ex hoc desinit esse justus vel
sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Non enim
naturae viribus, sed propositi adjumento per Dei
gratiam acquirimus sanctitatem: et ideo veraciter
se omnes sancti pronuntiant peccatores, quia in
veritate habent quod plangant, et si non reprehensione
conscientiae, certe mobilitate et mutabilitate
praevaricatricis naturae.
CAP. 69.-- #Ut poenitentes a conviviis et ornamentis abstinere debeant.@#
(Ex decr. Lucii papae, capite 5.) Quod poenitentes
a conviviis et ornamentis atque alba veste abstinere
debeant, et discordes pellantur ab ecclesia, donec
ad pacem redeant.
CAP. 70.-- #Ut presbyter poenitentem non reconciliet, nisi episcopus suus jubeat.@#
(Ex concilio Africano, capite 30.) Ut presbyter non
interrogato episcopo non reconciliet poenitentem,
nisi absentia episcopi, necessitate compellente.
CAP. 71.-- #Ut nullus in ecclesiastico ordine per manus impositionem remedium accipiat poenitendi.@#
(Ex decreto Leonis papae ad Rusticum, capite 16.) Alienum est autem a consuetudine ecclesiastica, ut
qui in presbyterali honore, aut in diaconii gradu
fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo per
manus impositionem remedium accipiant poenitendi.
Quod sine dubio ex apostolica traditione descendit,
secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccaverit,
quis orabit pro illo? Unde hujusmodi lapsis ad
promerendam misericordiam Dei privata est expetenda
secessio. Ubi illis satisfactio si fuerit digna,
sit etiam fructuosa.
CAP. 72.-- #Ut ordinati in gravioribus peccatis deprehensi, non manus impositionem ut laici accipere debeant.@#
(Ex concilio Carthaginensi, capite 27.) Item confirmatum
est, ut si quando presbyteri vel diaconi in
reliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a
ministerio necesse sit removeri, non eis manus
aliquam poenitentibus vel tanquam fidelibus laicis
imponatur, neque permittendum ut rebaptizati ad
clericatus gradum promoveantur.
CAP. 73.-- #De clericis qui corporali delicto delinquunt si restaurari possint.@#
( #Ex epistola sancti Isidori ad Massonem.@# ) Nulla est
in hujuscemodi sententiis decretorum diversitas intelligenda,
quod alibi legitur in lapsu corporali restaurandum
honoris gradum post poenitentiam.
Alibi post hujusmodi delictum, nequaquam reparandum
prioris ordinis meritum, haec enim diversitas
hoc modo distinguitur. Illos enim ad pristinos officii
gradus redire praecepit canon, quos poenitentiae
praecesserit satisfactio, vel digna peccatorum confessio.
At contra hi qui neque a vitio corporis emendantur:
ad hoc ipsum carnale delictum quod admittunt,
etiam vindicare quadam superstitiosa temeritate
nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam
communionis recipiant.
CAP. 74.-- #De his qui altario Dei deserviunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint.@#
(Ex concilio Everdensi, capite 5.) Hi qui altario Dei
deserviunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint,
et Domino respiciente digne poenituerint, ita
ut mortificato corpore, cordis contriti sacrificium
Deo offerrant, maneat in potestate pontificis, vel
veraciter afflictos non diu suspendere, vel desidiosos
prolixiore tempore, ab Ecclesiae corpore segregare:
ita tamen ut sic officiorum suorum | null | d9240cfc-41cf-451d-b77f-0ed4da1a1a70 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
loca recipiant, ne
possint ad altiora officia ulterius promoveri: quod
si iterato velut canes ad vomitum reversi fuerint, et
velut sues in volutabris immersi jacuerint, non solum
dignitate officii careant, sed etiam sanctam communionem
nonnisi in exitu percipiant.
CAP. 75.-- #Quod conjugati in Quadragesima abstinere debeant ab uxoribus.@#
(Ex concilio Elibertan., capite 5.) Qui in Quadragesima
ante Pascha cognoverit uxorem suam, et noluerit
abstinere ab ea, unum annum poeniteat, aut pretium
videlicet viginti quinque solidorum ad Ecclesiam
tribuat, aut pauperibus dividat. Si per ebrietatem
et sine consuetudine acciderit, quadraginta
dies poeniteat.
CAP. 76.-- #De illis qui in Quadragesimae diebus carnem manducare praesumunt.@#
( #Ex concilio Toletan.@# ) Quicunque in Quadragesimae
diebus esum carnium praesumpserit attentare,
non solum reus erit resurrectionis Dominicae, verum
etiam alienus ab ejusdem diei sancta communione.
Et hoc illi cumuletur ad poenam, ut in ipsius anni
circulo ab omni esu carnium abstineat: quia sacris
diebus abstinentiae oblitus est disciplinam.
CAP. 77.-- #De fratre non peccante ad mortem, et ad mortem.@#
( #Ex epist. Joannis Evangel.@# ) Qui scit fratrem suum
peccare non ad mortem, postulet pro eo, et dabit
ei vitam Deus. Si quis usque ad mortem peccat, quia
est peccatum usque ad mortem, non pro illo dico,
ut roget quis.
CAP. 78.-- #Quod difficile sit graviter peccanti sub gradu manere in gradu.@#
( #Ex dictis Hierony.@# ) Quicunque dignitatem gradus
divini non custodiunt, contenti fiant animam salvare:
reverti enim in eum gradum in quo antea fuerant,
difficile est.
CAP. 79.-- #De eadem re.@#
( #Ex dictis Basilii episcop.@# ) Qui sub gradu peccat,
debet excommunicari, quia magna est dignitas hujus
nominis: tamen potest redimere animam suam
post poenitentiam, ad priorem enim gradum venire
difficile est.
CAP. 80.-- #De eadem re.@#
Qui sub gradu cecidit, post poenitentiam contentus
fiat baptizare, communionem infirmis dare, et
altario tantummodo ministrare.
CAP. 81.-- #De eadem re.@#
( #Ex dictis S. Isidor.@# ) Isidorus in evangelio Ephesi
praepositum, id est, sacerdotem ostendit juxta Malachiam
qui dicit: Labia sacerdotis custodiunt scientiam,
et legem exquirent ex ore ejus: quia angelus
Domini exercituum est. Candelabrum enim angeli
doctrina sacerdotis, vel honor potestatis, quam
gestat intelligitur. Candelabrum enim sacerdotis:
quia charismata intelliguntur honoris, tunc penitus
juxta Joannem movetur, quando post delicta, neglecta
poenitentia, admissa scelera non deflentur. Non enim
dicit, quia cecidisti movebo candelabrum tuum,
sed nisi poenitentiam egeris, movebo candelabrum
tuum.
CAP. 82.-- #Quod post septem annos poenitentem sacerdotem censura canonum in pristinum statum remeare praecipiat.@#
( #Item idem.@# ) Canonum censura post septem annos
remeare poenitentem sacerdotem in statum pristinum
praecepit, non expletione proprii arbitrii, sed potius
ex sententia divini judicii. Nam legitur, quia Maria
soror Aaron prophetissa, dum obtrectationis adversus
Mosen incurrisset delictum, illico stigmate leprae
percussa est. Quumque petisset Mosen ut emundaretur,
praecepit eam extra castra egredi septem diebus,
et post emundationem rursus eam castris reverti.
Maria ergo soror Aaron caro intelligitur sacerdotis.
Quae dum superbiae dedita sordidissimis
corruptionum maculatur erroribus moretur extra
castra septem diebus, id est, a collegio Ecclesiae
sanctae septem annis projiciatur, quibus post emendationem
vitiorum, loci sive pristinae dignitatis recipiat
meritum.
CAP. 83.-- #De populi necessario quod inultum soleat praeterire.@#
( #Ex decr. Innocentii papae episcopis de Macedonia
missis.@# ) Praevideat ergo dilectio vestra hactenus talia
transisse, et advertite quod utique ut dicitis necessitas
imperavit, in pace etiam Ecclesias constitutas
non posse praesumere, sed ut saepe accidit, quoties a
populis, aut a turba peccatur, quia in omnes propter
multitudinem non potest vindicari inultum solere
transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, de
reliquo maxima sollicitudine praecavendum, non enim
hic, ut mihi videtur, iste doctor apostolicus dicit
non necessariam esse populo pro male commissis
agere poenitentiam, sed quia in omnes propter multitudinem
non potest vindicari, priora dimittenda
Dei judicio, de reliquo maxima solicitudine praecavendum,
ne fiant.
CAP. 84.-- | null | ac9ea40f-b938-4778-be43-85fcae097a41 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#De illis qui scabiem, aut vermiculos comedunt, vel urinam bibunt.@#
( #Ex Poenitentiali Bedae.@# ) Qui comedit scabiem, aut
vermiculos, qui pediculi dicuntur, vel urinam bibit,
sive stercora comedit: si infantes sint vel pueri, vapulent;
si in virili aetate, viginti dies poeniteant: et
utrique cum impositione manus episcopi sanentur.
CAP. 85.-- #De illis qui animalia a bestiis dilacerata, vel laqueis strangulata comedunt.@#
( #Ex Poenitentiali Theodori.@# ) Animalia quae a lupis,
seu canibus lacerantur, non sunt comedenda, nec
cervus, nec capreus, si mortui inventi fuerint, nisi
forte ab homine adhuc viva occidantur prius, sed
porcis et canibus dentur. Aves vero et caetera animalia,
si in retibus strangulantur, non sunt comedenda:
nec si accipiter oppresserit, et si sic mortua
inveniuntur: quia in Actibus apostolorum praecipitur
abstinere a fornicatione, a sanguine, et suffocato,
et idololatria.
CAP. 86.-- #De apibus, si occiderint hominem.@#
( #Ex eodem@# ) Apes si occidunt hominem, ipsae quoque
occidi festinentur, mel tamen manducetur.
CAP. 87.-- #De porcis et gallinis, si sanguinem hominis comederint.@#
( #Ex eodem.@# ) Si porci vel gallinae sanguinem hominis
comedunt, mox occidantur, et intralia projiciantur,
et caetera caro manducetur. Si autem tardatur
occisio, non manducetur. Si autem cadavera laceraverint
mortuorum, macerentur, et post anni circulum
comedantur. Si autem porci occiderint hominem,
statim interficiantur, et sepeliantur.
CAP. 88.-- #De illis qui carnem immundam, vel morticinam comedunt.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui manducat carnem immundam, aut
morticinam, aut dilaceratam a bestiis, XL dies poeniteat:
si enim necessitate famis contingit, multo
levius est.
CAP. 89.-- #De illis qui cibum immunda manu tactum comederint, vel si canis, aut aliquod animal immundum cibum tetigerit.@#
( #Ex eodem.@# ) Quod si casu quis immunda manu
cibum tangit, vel si canis, vel pilax, aut cattus,
musve, aut animal immundum, sanguinem hominis
edit, non nocet, et qui pro necessitate famis manducat
animal quod immundum videtur, vel avem, vel
bestiam, misericorditer poeniteat.
CAP. 90.-- #De illis qui sanguine, vel aliquo immundo polluuntur.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui sanguine, vel quocunque immundo
polluitur, si nescit qui manducat, leve est: si autem
scit, poeniteat juxta modum pollutionis.
CAP. 91.-- #De illis qui sanguinem, aut semen biberint@#
( #Ex eodem.@# ) Qui sanguinem, aut semen biberit,
sciens pro aliqua re, tres annos poeniteat.
CAP. 92.-- #De piscibus mortuis in flumine inventis.@#
( #Ex eodem.@# ) Piscis mortuus in flumine inventus
non est edendus: quia non est venatio hominis:
si vero piscando tactus fuerit, et ipso die inventus
fuerit, qui non haesitat, manducet, qui autem dubitat,
non manducet.
CAP. 93.-- #De clericis qui a daemonio vexantur.@#
(Ex concilio Aurelian., cap. 6.) Si quis clericus vexatus
fuerit a daemonio, decem annos poeniteat, et
inter audientes stet, et ad sacros ordines non adducatur.
Si bene egerit, et per Dei gratiam liberatus
fuerit, sit in reliquis officiis ecclesiasticis.
CAP. 94.-- #De illis qui parentum honorem non servant@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si quis inhonoraverit
patrem aut matrem, tres annos poeniteat. Quod si
manum levaverit, aut ei percussionem intulerit,
septem annos poeniteat.
CAP. 95.-- #Quod poenitenti nulla negocia exercere conveniat.@#
(Ex decr. Leonis papae, capite 23.) Qualitas lucri negociantem,
aut excusat, aut arguit: quia est honestus
questus, et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est
dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi:
quia difficile est inter ementes, vendentesque
commertium, non intervenire peccatum.
CAP. 96.-- #Ut sacerdotes nulli poenitentiam injungant ex corde, sed ex auctoritate.@#
(Ex concil. Mogunt., cap. 24.) Omnibus his
actis ventilata est ratio poenitentiae, ut sacerdotes
certius intelligerent, quomodo confessiones recipere
et poenitentiam | null | b97bef23-77b0-46d2-91d1-977cd0f61d4e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
secundum canonicam institutionem
poenitentibus deberent indicare.
CAP. 97.-- #Ut unusquisque presbyter octo principalia vitia per ordinem sciat.@#
(Ex eodem, cap. 5.) Ventilata est ratio octo principalium
vitiorum, ut unusquisque diversitatem
illorum sciat, et ab illis domino auxiliante se intelligat
custodire, et aliis praedicare.
CAP. 98.-- #Ut sacerdotes diligenter examinent confitentium peccata.@#
(Ex eodem, cap. 6.) Ut episcopi et presbyteri
examinent qualiter confitentibus peccata dijudicent,
et tempus poenitentiae constituant.
CAP. 99.-- #Ut singuli presbyteri capitula auctoritativa habeant ad succurrendum poenitentibus.@#
(Ex eodem, cap. 26.) Ut unusquisque presbyter
capitula habeat de majoribus, vel minoribus vitiis,
per quae cognoscere valeat, vel praedicare subditis,
ut caveant ab insidiis diaboli.
CAP. 100.-- #De presbyteris qui culpas peccantium reticent, vel minus digne poenitentes ad reconciliationem adducunt.@#
( #Ex decr. Alexandri papae.@# ) Ut nemo presbyterorum
xenium vel quodcunque emolumentum temporale,
imo detrimentum spiritale a quocunque
publice peccante, vel incestuoso accipiat, ut episcopo,
vel ministris ejus peccatum illius reticeat:
nec pro respectu cujusque personae, aut consanguinitatis,
vel familiaritatis, alienis communicans
peccatis, hoc episcopo innotescere detrectet, nec
a quoquam poenitente, aut gratia, aut favore,
aut munus suscipere praesumat, aut minus digne
poenitentem ad reconciliationem adducat, et ei
testimonium reconciliationis ferat, vel quocunque
livore alium quenlibet dignius poenitentem a reconciliatione
removeat: quia hoc symoniacum,
et Deo et hominibus contrarium est.
CAP. 101.-- #De illis qui truncationes membrorum fecerint.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Qui per rixam ictu
debilem, vel deformem hominem fecerit, reddat
impensas medici, et medium annum poeniteat.
Si non habuerit unde reddat, annum unum poeniteat.
Si laicus per dolum sanguinem effuderit,
reddat illi tantum quantum nocuit: et si non habet
unde reddat, solvat in opera proximi sui,
quam diu ille infirmus est, et postea XL dies
in pane et aqua poeniteat.
CAP. 102.-- #De eadem re.@#
( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Qui ictum
proximo dederit, et non nocuerit, tres dies poeniteat
in pane et aqua. Si clericus, annum vel
dimidium. Si quis alicui quodlibet membrum
voluntate sua truncaverit, tres annos poeniteat, unum
ex his in pane et aqua. Parvuli invicem se
percutientes, tres dies: Si vero adolescentes, XX
dies poeniteant.
CAP. 103.-- #De illis qui ducatum praestant, et depraedatores super Christianos ducunt.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si quis praebet ducatum
super Christianos ut depraedentur, et non
acciderit strages Christianorum, tres annos poeniteat.
Sin vero, ejectis armis, usque ad mortem
mundo mortuus vivat.
CAP. 104.-- #De illis qui per amorem venefici fiunt.@#
( #Ex Poenitentiali Theodori.@# ) Si quis per amorem
veneficus fit, et neminem perdiderit. Si
clericus est, annum poeniteat, in pane et aqua.
Si subdiaconus, duo. Si diaconus, tres, unum
ex his in pane et aqua, et laicus dimidium
annum poeniteat, maxime si per hoc mulieris partum
quisque deceperit, tres annos unusquisque superaugeat
in pane et aqua, ne homicidiis reus sit.
CAP. 105.-- #De illis qui haereticis, nescientes, vel scientes se in aliquibus commiscuerint.@#
( #Ex decr. Eutychian. papae.@# ) Si quis dederit, aut
exceperit communionem de manu haeretici, et
nescit quod catholica Ecclesia contradicit, postea
intelligens: annum integrum poeniteat. Si autem
scit, et neglexerit, et postea poenitentiam egerit,
decem annos poeniteat, alii judicant septem: et
humanius V annos poeniteat. Si quis permiserit haereticum
Missam suam celebrare in Ecclesia catholica,
et nescit, XL dies poeniteat. Si pro reverentia
ejus, annum integrum poeniteat. Si pro
damnatione Ecclesiae catholicae, et consuetudine
Romanorum projiciatur ab Ecclesia sicut haereticus,
nisi habeat poenitentiam, si habuerit, X
annos poeniteat. Si recesserit ab Ecclesia catholica
in congregationem haereticorum, et alios
persuaserit, postea poenitentiam egerit, XII annos
poeniteat: quatuor annos extra Ecclesiam, et sex inter
auditores, et duo adhuc extra communionem. De
his in canone dicitur, ut X anno | null | 998dec8e-160b-43b2-879d-2de96bb2a35d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
communionem sine
oblatione recipiant. Si episcopus aut abbas jubet
monacho suo pro haereticis mortuis Missas cantare,
non licet, et non expedit obedire eis. Si presbytero
contigerit, ubi Missam cantaverit, et alius recitaverit
nomina mortuorum, et simul nominaverit haereticos
cum catholicis, si post Missam intellexerit,
hebdomadam poeniteat. Si frequenter fecerit, annum
integrum poeniteat. Si quis autem pro morte haeretici
Missam ordinaverit, et pro religione sua ejus
reliquias ibi tenuerit, et nescit differentiam catholicae
fidei, et postea intellexerit, poenitentiamque
egerit, reliquias ibi debet igne concremare, et annum
poeniteat. Si autem scit et neglexerit, poenitentia
commotus, decem annos poeniteat. Si quis a
fide catholica discesserit sine ulla necessitate, et
postea ex toto animo poenitentiam acceperit, tres
annos extra Ecclesiam, id est, inter audientes juxta.
Nicaenum concilium, septem annos in Ecclesiis inter
poenitentes, et duos annos adhuc extra communionem
poeniteat.
CAP. 106.-- #De illis qui comedunt, aut bibunt ab immundis animalibus tactum, vel intinctum.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Qui comedit, vel bibit
intinctum a familiari bestia, id est, cane, vel catto,
et scit, C psalmos cantet, si nescit, duos dies jejunet,
vel si redimere voluerit, L psalmos cantet.
Qui dederit alicui liquorem in quo mus, vel mustela
mortua inventa sunt, si laicus est, septem dies poeniteat.
Si in coenobiis contigerit, CCC Psalmos cantet.
Qui postea noverit quod talem potum biberit,
CL psalmos cantet. Si quis semicoctum comederit
inscius, tres dies poeniteat, vel Psalterium cantet.
Sciens autem, septem dies poeniteat. Pro modico
furto, XX dies poeniteat, qui est XX annorum, puer
qui est X annorum aliquid furti faciens, septem dies
poeniteat. Si quis tinxerit manum in aliquo cibo
liquido, et non idonea manu, C palmatis emendetur.
Si in farina, aut in aliquo cibo sicco, aut in pulte,
aut in lacte coagulato mus, vel mustela mortua inveniuntur,
quod in circuitu ejus est totum, projicietur
foras, quod reliquum est, manducetur.
CAP. 107.-- #Quod diabolus internas cogitationes animae non videat, sed ex motu corporis intelligat.@#
( #Ex dictis August.@# ) Internas animae cogitationes diabolum
non videre certissimum est, motivas corporis
ab illo et affectationum indiciis colligi experimento
didicimus: secreta autem cordis solus ille novit
ad quem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum
hominum.
CAP. 108.-- #De eadem re.@#
( #Ex dictis ejusdem.@# ) Non omnes malae cogitationes
nostrae semper diaboli instinctu excitantur: sed
aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt. Bonae
autem cogitationes semper a Deo sunt.
CAP. 109.-- #De illis qui alios in culpa sua defendere nituntur.@#
( #Ex dictis ejusdem.@# ) Reos sanguinis non defendat
Ecclesia: ne effusione sanguinis particeps fiat.
CAP. 110.-- #De eadem re.@#
(Ex decr. Eusebii papae, capite 15.) Ut qui alium
in culpa sua defendere, vel excusare nititur, excommunicetur.
CAP. 111.-- #Ut poenitentia conjugatis ex consensu detur.@#
(Ex concilio Arelaten., capite 6.) Ut poenitentia
conjugatis ex consensu amborum detur. Poenitentiam
conjugatis, non nisi ex consensu dandam.
CAP. 112.-- #Quot modis animae defunctorum solvi debeant.@#
( #Ex dictis Origenis.@# ) Animae defunctorum quatuor
modis solvuntur, aut oblationibus sacerdotum, aut
precibus sanctorum, aut charorum eleemosynis, aut
jejunio cognatorum.
CAP. 113.-- #De nutriendis infirmis.@#
( #Ex dictis Hieron.@# ) Nutrire infirmos, et fovere
Christum nihil interest, nutriendus enim est infirmus:
quia Christus infirmum se esse profitebitur.
CAP. 114.-- #Quod non noceant praeterita, si non placeant praesentia.@#
( #Ex dictis August.@# ) Non nocent mala praeterita, si
non placeant praesentia, praecipue si multis eleemosynis
sint expiata.
CAP. 115.-- #De illis qui hospites recipere neglexerint.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Quicunque hospites
non recipit in domo sua, sicut Dominus praecepit,
et propter hoc regna coelorum promisit, quanto
tempore hospitibus humanitatem denegaverat, et
mandata evangelica juxta possibilitatem suam non
adimpleverat, nec pedes lavabat, nec eleemosynam | null | 75825b7d-4fe1-4912-ae02-a08c33dd3527 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fecerat, tanto tempore pleniter in pane et aqua, si
non emendet, poeniteat.
CAP. 116.-- #Ut clerici superflua pauperibus erogent.@#
( #Ex eodem.@# ) Clericus habens superflua, donet ea
pauperibus. Sin autem, post poeniteat tempore quo
vivat, in contritione, in poenitentia remotus vivat.
CAP. 117.-- #De illo qui alicui fratri suum imputat peccatum, nisi prius seorsum eum arguerit.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui peccatum imputando fratri imponit,
priusquam seorsum arguat eum, satisfaciens ei,
tres dies poeniteat.
CAP. 118.-- #De illis qui diu reticent peccata sua.@#
( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Sciendum vero
est, quanto quis tempore moratur in peccatis, tanto
ei augenda est poenitentia.
CAP. 119.-- #De illis qui aliquem in ira percusserint.@#
(Ex concilio Rothomag., capite 9.) Si quis alium per
iram percusserit, et sanguinem effuderit, si laicus
est, XX dies poeniteat: clericus, XXX. Illi autem
qui gradum habent, amplius pelli debent, diaconus
sex menses, presbyter unum annum, episcopus
duos annos et sex menses.
CAP. 120.-- #De illis qui ad feriendum hominem surrexerint, volentes eum occidere, sed non potuerunt.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Qui ad feriendum hominem
surrexerit, volens eum occidere, tres hebdomadas
poeniteat. Si clericus fuerit, sex menses:
quod etsi vulneraverit, XL dies. Si clericus clericum,
annum totum, sed et pecuniam pro modo vulneris
cui inflixit, tribuat.
CAP. 121.-- #De illis qui reticuerint peccatum fratris quod est ad mortem.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Qui reticuerit delictum
fratris quod est usque ad mortem, neque eum corripuerit,
juxta regulam evangelicam, primo inter se,
et ipsum solum, deinde inter alios, deinde ad Ecclesiam
culpam referens, si necesse fuerit, et quanto
tempore fuit, tanto poeniteat.
CAP. 122.-- #Quod non liceat diacono, alicui dare poenitentiam.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Non licet diacono alicui
dare poenitentiam: sed episcopus, aut presbyter
dare debet.
CAP. 123-- #Ut poenitentia quae dilata est, cum petita fuerit non negetur.@#
(Ex decr. Leonis papae, capite 22.) Dissimulatio haec
potest non de contemptu esse remedii, sed de metu
gravius delinquendi, unde poenitentia quae dilata
est, cum studiosius petita fuerit non negetur, ut
quoquomodo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata
perveniat.
CAP. 124.-- #De illis qui despiciunt eos qui fideliter agapas fecerint.@#
(Ex concilio Gangren., capite 11.) Si quis despicit
eos qui fideliter agapas, id est, convivia pauperibus
exhibent, et propter honorem Dei convocant fratres,
et noluerit communicare hujuscemodi vocationibus,
parvipendens quod geritur, anathema sit.
CAP. 125.-- #De illis qui dicunt se non habere peccata.@#
(Ex concilio Africano, capite 70.) Item placuit, ut
quod ait sanctus apostolus Joannes: Si dixerimus
quia peccatum non habemus, nosipsos decipimus,
et veritas in nobis non est. Quisquis sic accipiendum
putaverit, ut dicat propter humilitatem non oportere
dici nos non habere peccatum, non quia vere
ita est, anathema sit. Sequitur enim, et adjungit
apostolus: Si autem confessi fuerimus peccata nostra,
fidelis est et justus, qui remittat nobis peccata,
et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis
apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter
dici: poterat enim apost. dicere: Si dixerimus,
non habemus peccatum, nosipsos extollimus,
et humilitas in nobis non est. Sed cum ait: Nosipsos
decipimus, et veritas in nobis non est: satis
ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum,
non verum loqui, sed falsum.
CAP. 126.-- #De illis qui dicunt sanctos in oratione Dominica, Dimitte nobis debita nostra, non pro se sed pro aliis dicere.@#
(Ex eodem, capite 71.) Item placuit ut quicunque
dixerit in oratione Dominica, ideo dicere sanctos:
Dimitte nobis debita nostra, ut pro seipsis hoc non
dicant: quia non est eis necessaria ista petitio, sed
pro aliis qui sunt in suo populo peccatores, et ideo
non dicere unumquemque | null | ccf13569-af17-4d3e-9ef3-cc79f6c4c8da | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sanctorum, Dimitte peccata
mea, sed Dimitte nobis debita nostra, ut hoc
pro aliis potius, quam pro se justus petere intelligatur,
anathema sit. Sanctus enim et justus erat
apostolus Jacobus, cum dicebat: In multis enim
offendimus omnes. Nam quare additum est omnes:
nisi ut ista sententia conveniret? Et in Psalmo ubi
legitur: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia
non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est
homo qui non peccavit. Et in libro sancti Job: In
manu omnis hominis signum, ut sciat omnis homo
infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et
justus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus,
iniquitatem fecimus, etc., quae ibi veraciter
et humiliter confitetur, ne putaretur, quemadmodum
quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de
populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit:
Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata
populi mei Domino Deo meo. Noluit dicere peccata
nostra, sed populi sui dixit et sua: quoniam futuros
istos qui tam male intelligerent, tanquam propheta
praevidit.
CAP. 127.-- #De illis qui episcopis suis clam sua confitentur peccata, et postea negare voluerint.@#
(Ex eodem, capite 77.) Item placuit, ut si quando
episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen
fuisse confessum, atque ille postea negat, et poenitere
noluerit, non putet ad injuriam suam episcopus
pertinere, quod illi soli non creditur, et si scrupulo
propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare,
secrete tamen interdicat ei communionem,
donec obtemperet.
CAP. 128.-- #De illis poenitentibus qui attente leges poenitentiae exsequuntur.@#
(Ex concilio Carthag., capite 79.) Poenitentes qui
attente leges poenitentiae exsequuntur, si casu in
itinere, vel in mari mortui fuerint, ubi eis subveniri
non potuit, memoria eorum, et orationibus, et
oblationibus commendetur.
CAP. 129.-- #De illis qui se affligunt de obitu charorum.@#
(Ex epist. Anastas. I papae, Nejano nobiliss. viro
directa, capite 11.) Nos autem qui novimus, qui hoc
credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus
non debemus, ne quod apud alios pietatis
tenet speciem, hoc magis nobis in culpa sit. Nam
diffidentiae quodammodo genus est contra hoc, quod
quisque praedicator quaerit justitiam amans, dicente
Apostolo: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de
dormientibus ut non constristemini, sicut et caeteri
qui spem non habent. Hac itaque, frater charissime,
ratione prospecta studendum nobis est, ut sicut
diximus, non de mortuis affligamur, sed affectum
viventibus impendamus, quibus et pietas ad utilitatem,
et sit ad fructum dilectio. Desine igitur, charissime,
moerorem, et assume spiritalem fructum
laetitiae, ad utilitatem sanctae Dei Ecclesiae, servorumque
ejus profectum, et vitae hujus quaecunque
sunt spatia, aeternis divinisque officiis illustrare
contende, ut qui insignem te praestitit, reddat sibi
per saecula clariorem.
CAP. 130.-- #De illis qui sibiipsis voluntarie mortem inferunt.@#
(Ex concilio Braggar., capite 10.) Placuit ut hi qui
sibiipsis voluntarie, aut per ferrum, aut per venenum,
aut per praecipitium, aut per suspendium, vel
quolibet modo inferunt mortem, nulla pro illis in
oblatione commemoratio fiat, neque cum Psalmis ad
sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim
sibi hoc per ignorantiam usurparunt. Similiter et
de his placuit fieri, qui pro suis sceleribus puniuntur.
CAP. 131.-- #De eadem re.@#
(Ex concilio Cabillon., capite 5.) Quicunque se
propria voluntate, aut in aquam jactaverit, aut
collum ligaverit, aut de arbore praecipitaverit, aut
ferro percusserit aut cuilibet voluntarie se morti
tradiderit, istius oblatio non recipiatur.
CAP. 132.-- #De illis qui cum infidelibus cibum sumere praesumpserint.@#
( #Ex concilio Elibertan.@# ) Si vero quis clericus vel
fidelis cum Judaeis cibum sumpserit, placuit eum a
communione abstineri, ut debeat emendari.
CAP. 133.-- #De illis qui apostatant, et ad idololatriam se convertunt.@#
( #Ex eodem.@# ) Adjectum est etiam quosdam Christianos
ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes,
et idolorum cultu, ac sacrificiorum contaminatione
profanatos, quos a Christi corpore et sanguine, | null | 9ff52f1e-1352-4e11-ae80-20f159bbde0c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus
abscindi: et si resipiscentes forte aliquando fuerint
ad lamenta conversi, his quandiu vivunt agenda
poenitentia est: et in ultimo fine suo reconciliationis
gratia tribuenda, dicente Domino: Nolo mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat.
CAP. 134.-- #De eadem re.@#
( #Ex eodem.@# ) De his qui apostatant, et raro se ad
Ecclesiam repraesentant, nec quidem poenitentiam
agere quaerunt, et postea in infirmitate arrepti petunt
communionem, placuit non dandam eis communionem,
nisi revelaverint eorum rectam fidem,
et egerint fructus dignos poenitentiae.
CAP. 135.-- #De illis qui Christiana mancipia captivaverint.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Si quiscunque hominem
quolibet ingenio captivaverit aut transmiserit, tres
annos poeniteat.
CAP. 136.-- #De illis qui aream proximi su incenderint.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si quis domum vel
aream cujuscunque voluntarie igne cremaverit,
sublata vel incensa omnia restituat, et tribus annis
poenitentiam agat.
CAP. 137.-- #De illis qui libidinose obtrectaverint puellam aut mulierem.@#
( #Ex eodem.@# ) Si quis obtrectaverit puellae aut mulieris
pectus, vel turpitudinem earum: si clericus
est, quinque dies: si laicus, tres dies poeniteat.
Monachus vel sacerdos, a ministerio divino suspensi,
si aliquid tale fecerint, viginti dies poeniteant. Scriptum
est enim: Neque tetigeritis neque obtrectaveritis
turpitudinem feminarum.
CAP. 138.-- #De illis qui in balneo cum mulieribus se laverint.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Si quis in balneo cum
mulieribus se lavare praesumpserit, tres dies poeniteat,
et ulterius non praesumat.
CAP. 139.-- #De administratione xenodochiae, et decimae.@#
( #Ex eodem.@# ) Si quis xenodochias pauperum administrat,
vel decimas populi susceperit, et si quis
exinde vel suis saecularibus lucris sectandum aliquid
subtraxerit, quasi rerum alienarum invasor: reus
damnum restituat, et sub canonico judicio reformetur,
et agat poenitentiam tribus annis. Scriptum est
enim: Talem dispensatorem Dominus quaerit, qui
sibi de suis nihil usurpet.
CAP. 140.-- #Ut feminae menstruatae non offerant.@#
(Ex concilio Mogunt., capite 6.) Mulieres menstruo
tempore non offerant, nec sanctimoniales, nec laicae.
Si praesumpserint, tres hebdomadas poeniteant.
CAP. 141.-- #De illis feminis quae ante mundum sanguinem Ecclesiam intrant, et quae nupserint his diebus.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Mulier quae intrat Ecclesiam
ante mundum sanguinem post partum, si
masculum generat, XXXIII dies, si foeminam LVI.
Si qua autem praesumpserit ante tempus praefinitum
Ecclesiam intrare, tot dies in pane et aqua poeniteat,
quot Ecclesia carere debuerat. Qui autem concubuerit
cum ea his diebus, decem dies poeniteat
in pane et aqua.
CAP. 142.-- #Quod monachi secularibus poenitentiam dare non debeant.@#
(Ex concilio Mogunt., capite 22.) Liberi sint monachi
ad dandam poenitentiam saecularibus.
CAP. 143.-- #Ut poenitentes ante peractam poenitentiam non reconcilientur.@#
(Ex eodem, capite 23.) Non reconcilientur poenitentes
si necessitas non coegerit, nisi post peractam
poenitentiam.
CAP. 144.-- #De illis qui ad confessionem veniunt, necesse est ut primum de livore invidiae, et avaritia, interrogentur.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Sane quia de livore invidiae,
et de ira, necnon et de avaritia, ut superius
digestum est, oriuntur homicidia, recte, ut arbitror,
censuimus de ipso vitio primum qualiter sacerdotali
judicio canonice penitus sit corrigendum ostendere:
ac deinde secundum ordinem vitiorum ita
remedium subsequatur, quo facilius undecunque
poenitens purgari voluerit, sine dilatione in singulis
capitulis inveniatur.
CAP. 145.-- #De illis qui soli Deo peccata sua confitenda esse affirmant.@#
( #Ex eodem.@# ) Quidam Deo solummodo confiteri
debere dicunt peccata, ut Graeci: quidam vero
sacerdotibus confitenda esse percensent, ut tota
sancta Ecclesia. Quod utrumque non sine magno
fructu intra sanctam fit Ecclesiam, ita duntaxat,
ut et Deo qui remissor est peccatorum confiteamur
peccata nostra, et hoc perfectorum est,
et cum David dicamus: Delictum meum cognitum
tibi feci, et injustitiam meam non abscondi.
Dixi, confitebor adversum me injustitias meas domino,
et tu remisisti impietatem peccati mei. | null | 99c40209-c166-4905-b0aa-9089b088ef3d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Sed
tamen apostoli institutio nobis sequenda est, ut
confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus
pro invicem ut salvemur. Confessio itaque quae Deo
soli fit, quod justorum est, peccata purgat: ea vero
quae sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgentur
peccata. Deus namque salutis et sanitatis auctor, et
largitor, plerumque hanc praebet suae potentiae invisibili
administratione, plerumque medicorum operatione.
CAP. 146.-- #De illis qui accipiunt poenitentiam, et plus desiderant temporis constituti expletionem, quam peccati remissionem.@#
( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Multi, quod
non sine dolore dicendum est, in poenitentia, non
tam peccati remissionem, quam temporis constituti
expectant expletionem, et si carnium et vini usus
eis interdictus est, mutata non voluntate, sed ejusdem
cibi aut potus perceptione, in tantum deliciis
suis indulgent, ut deliciosius his interdictis, aliorum
ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur.
Spiritalis autem abstinentia, quae in poenitentibus
potissimum vigere debet, quorumdam ciborum ac
potionum perceptiones et desiderium fugere debet.
Ille inquam, ille magis parcimoniae servire censendus
est, qui sibi non solum quarumdam rerum perceptiones,
sed delectationes corporis penitus interdicit.
CAP. 147.-- #Quod secundum canonum et poenitentialium statuta poenitentiae dandae sint.@#
(Ex concil. Mogunt., cap. 20.) Cum igitur omnia
consilia canonum quae recipiuntur, sint a sacerdotibus
legenda et intelligenda, et per ea sit eis vivendum
et praedicandum, necessarium duximus, ut ea
quae ad fidem pertinent, et ubi de extirpandis vitiis,
et plantandis virtutibus scribitur, hoc ab eis crebro
legatur, et bene intelligatur, et in populo praedicetur.
CAP. 148.-- #Ut nullus injustas mensuras, et pondera injusta, et a civibus non collaudata, lucri causa dare praesumat.@#
(Ex eodem, cap. 21.) Ut mensurae et pondera justa
fiant, sicut in divinis legibus censitum est, et in capitulari
dominico continetur, et iste sacer conventus
statuit. Sic omnibus nobis observare placet. Ut si
quis justas mensuras, et justa pondera lucri causa
mutare praesumpserit, in pane et aqua viginti dies
poeniteat.
CAP. 149.-- #De matre quae infantem suum juxta ignem posuerat, et sua negligentia mortuus est.@#
(Ex concil. Triburi., cui interfuit rex Arnolphus,
cap. 14.) Mater si juxta focum infantem posuerit,
et alius homo aquam in caldariam miserit, et ebullita
aqua infans superfusus mortuus fuerit, pro
negligentia mater poeniteat, et ille homo securus
sit.
CAP. 150.-- #De ordinatis si ante vel post ordinationem in criminalibus peccatis deprehensi fuerint.@#
(Ex concilio Hilerdensi, cap. 10.) De his ergo visum
est nobis conscribi qui sacros ordines habent,
et ante vel post ordinationem contaminatos in capitalibus
criminibus se esse profitentur, in quibus
ut mihi videtur haec distantia esse debet, ut hi qui
deprehensi vel capti fuerint publice in perjurio,
furto, atque fornicatione, et caeteris hujusmodi criminibus,
secundum sacrorum canonum instituta a
gradu proprio deponantur: quia scandalum est populo
Dei, tales personas super se positas habere,
quas ultra modum vitiosas constat esse. Nempe
inde detrahuntur homines a sacrificio Dei, sicut
quondam filiis Heli peccantibus fecisse leguntur, et
rebelles hinc atque contrarii existentes, eorum
pravis exempli quotidie pejores fiunt: qui autem
de praedictis viris per occultam confessionem mala
a se absconse commissa coram oculis Dei, praesente
etiam sacerdote, qui eis indicturus est poenitentiam,
confitentur, et semetipsos graviter deliquisse
accusant, si veraciter poenituerint, et se per
jejunia, et eleemosinas, vigiliasque atque sacras
orationes cum lacrymis purgare certaverint, his
etiam gradu servato spes veniae de misericordia Dei
promittenda est, qui omnes homines vult salvos
fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire: neque
vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et
vivat.
CAP. 151.-- #De viris ordinatis, quorum occulta peccata sunt.@#
( #Ex concil. Toletan.@# ) De viris ordinatis quorum occulta
peccata sunt, nec manifeste ab aliquo argui possunt,
si salubriter compuncti pro peccatis suis confessionem
episcopo sive presbytero occulte faciunt, bonum
mihi videtur, ut secundum id quod sibi decretum
fuerit ab episcopo, sive presbytero, poenitentiam
agant, non trepide, nec tarde, sed ferventer et solicite,
ac sic se veniam | null | dc68dfae-2046-4da5-86f3-22c8abc8b010 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
peccatorum a domino percepturos,
et gradum se retenturos confidant.
CAP. 152.-- #De illa femina quae menstruosum suum sanguinem, et semen viri sui, et testam hominis combusserit, et haec omnia viro suo ad potandum dederit.@#
(Ex eodem, capite 17.) De his etiam super quibus
interrogasti, hoc est, de illa femina, quae menstruum
suum sanguinem immiscuit cibo vel potui, et dedit
viro suo ut comederet, et de illa quae semen viri sui
in potu bibit, et de ea quae testam hominis combussit
igni, et viro suo dedit pro infirmitate vitanda, quali
poenitentia sint plectendae, ut nobis videtur, tali sententia
sunt feriendae, sicut magi et arioli: quia magicam
artem exercuisse noscuntur. Nam de his qui
magicam artem exercuisse noscuntur, et qui auguria
attendunt, et divinationes observant, Theodori archiespiscopi
gentis Anglorum constitutiones habemus,
in quibus scriptum est: Qui immolat daemoniis
in minimis, uno anno poeniteat, qui vero in magnis,
decem annos poeniteat.
CAP. 153.-- #Ut nullus alius praesumat poenitentiam dare, vel confessionem audire, nisi episcopus aut presbyter.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Sicut enim sacrificium
offerre non debent nisi episcopi et presbyteri, quibus
claves regni coelestis traditae sunt: sic nec poenitentium
judicia alii usurpare debent.
CAP. 154.-- #De eadam re.@#
( #Ex eodem.@# ) Si autem necessitas evenerit, et presbyter
non fuerit praesens, diaconus suscipiat poenitentem
ad sanctam communionem.
CAP. 155.-- #De temporibus quibus se continere debeant conjugati ab uxoribus.@#
( #Ex concilio Eliberta.@# ) In tribus quadragesimis
anni, et in die dominico, et in quarta feria, et in
sexta feria, conjugales continere se debent, nec illis
diebus copulari, quandiu gravata fuerit uxor, id est,
a quo die filius in utero motum fecerit, usque ad
partum, a partu post, XXXIII dies si filius est, si
autem filia, post LVI.
CAP. 156.-- #De femina quae sponte filium suum occiderit.@#
Si mater filium suum sponte occiderit, quindecim
annos poeniteat, et nunquam mutet, nisi die dominica.
Mulier autem paupercula si fecerit pro difficultate
nutriendi, septem annos poeniteat.
CAP. 157.-- #De illis qui in dominico die nupserint.@#
(Ex concilio Triburiensi, capite 51.) Si quis nupserit
die dominico, petat a Deo indulgentiam, et quatuor
dies poeniteat.
CAP. 158.-- #De illis qui confessa iterant.@#
( #Ex concilio Tolet.@# ) Ea quae frequenti praevaricatione
iterantur, frequenti et sententia condemnantur.
CAP. 159.-- #De poenitentia fidelium, ut confessio eorum non publice fiat, sed privatim.@#
(Ex epist. Leonis papae, capite 2.) Illam etiam contra
apostolicam regulam praesumptionem quam nuper
agnovi a quibusdam illicita usurpatione comitti,
modis omnibus constituo submoveri, de poenitentia
scilicet, quae a fidelibus postulatur: ne de singulorum
peccatorum genere, libellis scripta professio
publice recitetur. Conscientiarum sufficiat solis
sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis
enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae
propter Dei timorem apud homines erubescere non
vereatur: tamen quia non omnium hujusmodi sunt
peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt, non timeant
publicare, amoveatur improbabilis consuetudo,
ne multi a poenitentiae remediis arceantur,
dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis
facta reservari, quibus possint legum constitutione
percelli. Sufficit enim illa confessio quae primum
Domino fertur, tunc etiam sacerdoti qui pro delictis
poenitentium precator accedit: tunc enim plures
ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus
non publicetur conscientia confitentis.
FINIS LIBRI NONI DECIMI.
ARGUMENTUM LIBRI.
Liber hic Corrector vocatur et Medicus, quia
correctiones corporum et animarum medicinas plene
continet, et docet unumquemque sacerdotem, etiam
simplicem, quomodo unicuique succurrere valeat,
ordinato vel sine ordine, pauperi, diviti, puero, juveni,
seni, decrepito, sano, infirmo, in omni aetate
et in utroque sexu.
CAP. PRIMUM.-- #Quo tempore presbyteri plebium, canonica auctoritate, discordantes ad pacem, et delinquentes ad poenitentiam compellere debeant.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Hebdomada priori ante
initium Quadragesimae, presbyteri plebium convocent
ad se populum, et discordantes canonica auctoritate
reconcilient, et omnia jurgia sedent, | null | 315ccf11-6f6d-4e4c-8e48-d1dc6abee05b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et tunc
primum confitentibus poenitentiam dent; ita ut, antequam
caput jejunii veniat, omnes confessi poenitentiam
acceptam habeant, ut liberius dicere possint:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris.
CAP. 2.-- #Quomodo sacerdotes plebem sibi commissam tempore poenitudinis admonere et instruere debeant.@#
( #Ex dictis Augusti.@# ) Presbyteri admonere debent
plebem sibi subjectam, ut omnis qui se sentit mortifero
peccati vulnere sauciatum, feria quarta ante
Quadragesimam cum omni festinatione recurrat ad
vivificatricem matrem Ecclesiam, ubi, quod male
commisit, cum omni humilitate et contritione cordis
simpliciter confessus, suscipiat remedia poenitentiae
secundum modum canonicis auctoritatibus
praefixum. Non solum autem ille qui mortale aliquid
commisit, sed etiam omnis homo quicunque se recognoscit
immaculatam Christi tunicam, quam in
baptismo accepit, peccati macula polluisse, ad proprium
sacerdotem festinet venire, et cum puritate
mentis omnes transgressiones, omnia peccata, quibus
Dei offensam se incurrisse meminit, humiliter
confiteatur: et quidquid ei a sacerdote fuerit injunctum,
ac si ab ipso omnipotentis Dei ore esset prolatum,
ita diligenter intendat, et cautissime observet.
Episcopi vel presbyteri, quando fidelium recipiunt
confessiones, humiliare se debent, et cum tristitiae
gemitu lacrymisque orare, non solum pro suis delictis,
sed etiam pro fratris casu. Ait enim Apostolus:
« Quis infirmatur, et ego non infirmor? » Cum
ergo venerit aliquis ad sacerdotem confiteri peccata
sua, mandet ei sacerdos ut exspectet modicum donec
intret Ecclesiam, aut in cubiculum suum ad
orationem. Si autem locus non est aptus ad hoc, in
corde suo dicat hanc orationem.
CAP. 3.-- #Oratio sacerdotis dicenda ad poenitentiam venientibus.@#
Domine, Deus omnipotens, propitius esto mihi peccatori,
ut condigne tibi possim gratias agere, qui
me indignum propter tuam misericordiam ministrum
fecisti officii sacerdotalis, et me exiguum humilemque
mediatorem constituisti ad orandum, et
ad intercedendum ad Dominum nostrum Jesum
Christum Filium tuum pro peccatis, et ad poenitentiam
revertentibus. Ideoque, dominator Domine, qui
omnes homines vis salvos fieri, et ad agnitionem
veritatis venire, qui non vis mortem peccatorum,
sed ut convertantur et vivant, suscipe orationem
meam, quam fundo ante conspectu clementiae tuae,
pro famulis et famulabus tuis qui ad poenitentiam
venerunt, ut des illis spiritum compunctionis, ut resipiscant
a diaboli laqueis, a quibus astricti tenentur,
et ad te per condignam satisfactionem revertantur.
Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum
filium tuum, etc.
CAP. 4.-- #De confessione, et poenitentia, et reconciliatione, et interrogatione illorum qui peccata sua confiteri desiderant, et ordo ad poenitentiam eis dandam.@#
Tunc sacerdos blande leniterque interroget eum
primum de fide qualiter credat, et dicat:
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Credis in Deum Patrem,
et Filium, et Spiritum sanctum? Respon.
Credo. Credis quod istae tres personae unus Deus
sit? Respon. Credo. Credis quod in ipsa ista carne
in qua nunc es, resurgere habes in die judicii, et recipere
sive bonum sive malum quod gessisti? Respon.
Credo. Vis dimittere illis peccata qui in te
peccaverunt, Domino dicente: « Si non remiseritis
hominibus peccata eorum, nec Pater vester vobis
dimittet peccata vestra? » Respon. Volo. Et require
ab eo diligenter si est incestuosus, aut suo seniori
infidelis; et si non vult incestum dimittere, non
potes ei dare poenitentiam: si autem vult, potes.
His praemissis, poenitentem alloqui affectuose debet
sacerdos his verbis: Frater, noli erubescere peccata
tua confiteri, nam et ego peccator sum, et fortassis
pejora quam tu feceris habeo facta. Haec idcirco
admoneo, quia usitatum humani generis vitium
est, ut beatus Gregorius dicit, et labendo peccatum
committere, et commissum non confitendo
prodere, sed negando defendere, atque convictum
defendendo multiplicare. Et qui diabolo instigante
nefanda crimina perpetrare non metuimus, haec
eadem, quae opere absque ulla verecundia perfecimus,
eodem suadente saltem verbis erubescimus
confiteri, et coram homine qui similis nostri est,
eisdemque fortasse passionibus subjacet, confundimur
dicere quod coram Deo, qui omnia inspicit,
absque ullo mentis rubore committere non formidavimus,
detrectatione detestanda. Sponte ergo fateamur,
quod nullo cogente commisimus. Si vero
nos nostra scelera celaverimus, ab illo manifestabuntur
qui | null | 757ec349-a205-4c83-bd3a-3000dc179ea6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et accusator est peccati et incentor. Ipse
enim hic nos ut peccemus instigat, ipse cum peccaverimus
accusat; si ergo in hac vita preveniamus
eum, et ipsi nostri sceleris accusatores simus, nequitias
diaboli inimici nostri, et accusatoris effugiemus,
Paulo teste, qui ait: « Si nosmetipsos judicaremus,
non utique dijudicaremur. »
CAP. 5.-- #Videns autem eum sacerdos verecundantem, rursum prosequatur: Fortas is, charissime, non omnia quae gessisti ad memoriam modo veniunt. Ego te interrogabo. tu cave ne, diabolo suadente, aliquid celare praesumas. Et tunc eum ita per ordinem interroget.@#
Fecisti homicidium voluntarie sine necessitate non
in hoste, sed per tuam cupiditatem ut sua sibi tolleres,
et sic eum interfecisti? Si fecisti, XL dies
continuos, quod vulgus carinam vocat, ita ut consuetudo
est, in pane et aqua debes jejunare; et septem
annos sequentes sic observes.
Primum annum post illos XL dies, totum a vino,
medone, sagimine, et a caseo, et ab omni pingui
pisce abstinere debes: nisi in illis festis diebus qui
in illo episcopio a cuncto populo celebrantur. Et si
sis in magno itinere, in regio hoste, vel in regali
curte, vel in aliqua infirmitate detentus sis, tunc
liceat tibi uno denario, vel pretio unius denarii, aut
tres pauperes pascendo, tertiam feriam, quintam
feriam, sabbatum redimere: ita tamen ut una re de
illis tribus supradictis utaris, id est, aut vinum
bibas, aut medonem, aut mellitam cervisiam. Postquam
domum veneris, aut sanitati fueris restitutus,
nullam licentiam habeas redimendi. Completo anni
circulo ecclesiam introducaris, et pacis osculum
tibi concedatur.
In secundo anno, et tertio, similiter jejunes, nisi
quod tertiam feriam, quintam feriam, et sabbatum,
potestatem habeas redimendi praenominato pretio,
ubicunque es. Caetera omnia diligenter observes, ut
in primo.
Per singulos quatuor annos qui remanent, tres
quadragesimas, per legitimas ferias debes jejunare.
Primam ante Pascha cum caeteris Christianis, alteram
ante festivitatem sancti Joannis Baptistae, et si
quid remanet, post adimpleas. Tertiam ante Nativitatem
Domini, a vino, a medone, mellita cervisia,
a carne, sagimine, et a caseo, et a pinguibus
piscibus [abstineas].
Et in quatuor supradictis annis, tertia feria,
quinta feria, et sabbato accipias quidquid velis. Secundam
autem feriam, quartam, redimere poteris
pretio jam supradicto. Sextam feriam semper observes
in pane et aqua. Et his expletis, sacram
communionem accipias, ea ratione ut non sis sine
poenitentia quandiu vivas, sed in omni vita tua
omnes sextas ferias in pane et aqua poeniteas, et, si
redimere volueris, potestatem habeas redimendi uno
denario, vel pretio unius denarii, vel pascas tres
pauperes.
Ista secundum misericordiam concedimus tibi,
non secundum canonum censuram: quia canones
sic praecipiunt: Si quis per industriam et per cupiditatem
homicidium fecerit, saeculum relinquat, et
ingrediatur monasterium monachorum, et ibi jugiter
Deo serviat.
Fecisti homicidium pro vindicta parentum? XL
dies, quod carinam vocant, poeniteas, cum septem
sequentibus annis, quia Dominus dicit: « Mihi vindicta,
et ego retribuam. »
Si fecisti homicidium nolens, ita ut in ira tua
aliquem percutere velles, et non occidere, tamen
occidisti, XL dies, id est, carinam in pane et aqua
poeniteas, et septem sequentes annos. Sed in primo
anno tertiam feriam, quintam feriam, sabbatum
redimere poteris, singulas singulis denariis, vel
pretio unius denarii, vel tres pauperes pascendo,
Reliquos autem sex annos ita observa, sicut de homicidiis
sponte commissis constitutum est.
Fecisti homicidium in bello, jussu legitimi principis,
qui pro pace hoc fieri jusserat, et interfecisti
tyrannum qui pacem pervertere studuit? tres quadragesimas
per legitimas ferias poeniteas. Si autem
aliter fuerit, id est, sine jussu legitimi principis, ut
homicidium sponte commissum poeniteas, id est
carinam unam cum septem sequentibus annis.
Occidisti tu liber servum senioris tui, qui nihil in
te peccavit, sed jussu senioris tui? XL dies, id est
carinam in pane et aqua cum septem sequentibus
annis poeniteas, et senior tuus similiter, nisi servus
sit fur aut latro, et [senior | null | a08df57a-b643-4f38-8d77-0cd4ad22bb58 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
] pro pace aliorum fieri
praecipiat.
Si autem tu servus conservum tuum jussu domini
tui occidisti, dominus tuus quadraginta dies,
id est carinam, in pane et aqua cum septem sequentibus
annis poenitere debet, et tu tres quadragesimas,
per legitimas ferias, excepto nisi pro pace
communi fieret.
Consiliatus es homicidium et non fecisti, et occisus
est homo propter illud consilium? XL dies, id
est carinam, in pane et aqua, cum septem sequentibus
annis poeniteas.
Explorasti vel speculatus es aliquem hominem,
et sic tradidisti illum in manus inimicorum suorum,
et occisus est? XL dies, id est carinam in pane et
aqua poeniteas, et septem sequentes annos ita observes
ut consuetudo est.
Fuisti cum aliis qui pugnaverunt contra aliquem,
aut in domo propria, aut in alterius domo, aut aliquo
loco ubi se defendere speraverat, et lapidem in eum
projecisti, aut sagittam, aut spiculum aliquod adversus
eum misisti et occidere voluisti, et non est a te
percussus, nec vulneratus, tamen ab aliis cum quibus
eum impugnabas, occisus est? XL dies, id est,
carinam in pane et aqua poeniteas, et septem sequentes
annos ita observes ut consuetudo est.
Fecisti parricidium, id est interfecisti patrem,
matrem, fratrem, sororem, patruum, avunculum,
materteram, amitam, vel aliquod tale fecisti? si casu,
non sponte, neque in ira tua percutere voluisti, sed
casu evenit, ut homicidium sponte commissum poenitere
debes. Si autem ex industria, et in ira tua fecisti,
istud observare debes, ut per unius anni circulum ante
fores basilicae orans Domini elementiam perseveres.
Completo anni circulo, introducaris in Ecclesiam.
Tamen in angulo Ecclesiae, usque dum unius anni
spatium finiatur, stes. His ita peractis, si poenitentiae
fructus in te conspicitur, corporis et sanguinis
Domini particeps fias, ut non obdureris desperatione.
Carnem non manduces omnibus diebus vitae tuae.
Jejunes autem usque ad nonam quotidie, exceptis
festis diebus atque dominicis. Abstineas autem te a
vino, medone, mellita cervisia tres dies per hebdomadam.
Arma portare non audeas, nisi contra
paganos. Et ubicunque ire volueris, nullo vehiculo
deducaris, sed pedibus propriis pergas. Ab uxore, si
habeas, non separeris: si autem non habueris, aliam
non ducas. Tempus autem hujus poenitentiae, in
episcopi tui sit arbitrio, ut, secundum conversationem
tuam, aut extendere vel minuere, valeat.
Fecisti homicidium casu, ita ut nullum occidere
velles, vel ferire voluisses in ira tua, sive virga seu
ferro, sive aliquo genere flagelli, sed tu simpliciter
ibas, aut in silvam venatum, et feram sagittare
voluisti, et sic improvise, te nolente et nesciente,
pro fera occidisti?
Aut si jocatus fuisti cum aliquibus aliquem ludum,
et aliquam rem, sive aviculam, sive quoddam
aliud animal, vel in ludo aliquid sagitta, vel baculo,
vel lapide percutere voluisti, et sic aut fratrem, aut
filium tuum, aut aliquem hominem interfecisti;
Aut si stabas in loco publico, sive in curticula
tua, sive in loco alio, et petram propter jocum
projiciebas in illum locum ubi nullum vidisti, et
nulli insidiatus es, et tamen occidisti aliquem;
Aut si aliquis te coegerat ut secum luderes, et
tu fortior fuisti, eum subtus te stravisti, aut ipse te,
et si, a tuo vel a suo cultello vulneratus, mortuus
est;
Aut si, tu operi necessario dum instabas, securis
fugerat de manu tua, aut ferrum lapsum est de
manubrio, et socium et amicum tuum percusserat,
et occisus est? si ista fecisti, aut alia horum similia,
et nullam malam voluntatem adversus supradictas
personas, vel istorum similes habuisti,
quadraginta dies, quod vulgus carinam vocat, ita
ut consuetudo est, jejunes: et quinque sequentes
annos poeniteas. Abstinentia autem ciborum in istis
quinque annis misericorditer tribuatur, ita ut in
primo anno illas tres ferias, tertiam, quintam, sabbatum
redimere possis uno denario, vel pretio
unius denarii: vel tres pauperes pascendo. Et in
alio anno omnes ferias, excepta sexta feria, quam
semper in pane et aqua jejunare debes, potestatem
habeas redimendi praetaxato pretio. Et sic reliquos
annos | null | 37b48373-c334-4893-9552-7665d496bab2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
observare debes.
Si autem cum fratre tuo, vel cum socio ibas in
silvam ad succidenda ligna, et, appropinquante
casura unius arboris, tu dicebas fratri vel socio ut
fugeret, et ille fugiens sub arbore oppressus est,
innocens eris a morte ipsius.
Si autem ex incuria tua vel negligentia, dum ille
juxta te aliam arborem incideret, tu non praemonuisti
eum in tempore, ut praevideret casuram arboris,
et sic ex tua incuria oppressus est et mortuus:
tunc debes poenitere ut homicida, sed tamen
multo levius quam illud quod ex industria factum
est.
Occidisti seniorem tuum, vel in concilio fuisti
ut occideretur, vel uxorem tuam, partem corporis
tui? duo consilia proponimus tibi; elige horum duorum
quod tibi charius sit. Istud unum est: Relinque
istud fragile saeculum, et ingredere monasterium, et
humiliare sub manu abbatis: et cuncta quae tibi ab
eo fuerint imperata, simplici animo observa.
Secundum autem consilium tale est: Arma depone,
et cuncta saecularia negotia dimitte, carnem
et sagimen omnibus diebus vitae tuae non
comedas, excepto uno die Resurrectionis Domini,
et uno die Pentecostes, et uno die Natalis Domini.
Caeteris temporibus in pane et aqua, et interdum leguminibus
et oleribus poeniteas. In jejuniis, in vigiliis,
et orationibus, et eleemosynis persevera omni
tempore. Vinum, et medonem, et mellitam cervisiam
nunquam bibas, nisi in illis praedictis tribus
diebus. Uxorem ne ducas, concubinam non habeas,
adulterium non facias, absque spe conjugii in perpetuo
maneas. Nunquam te laves in balneo, equum
non ascendas, causam tuam et alterius in conventu
fidelium non agas. In conviviis laetantium nunquam
sedeas. In ecclesia segregatus ab aliis Christianis
post ostium humiliter stes. Ingredientium et egredientium
orationibus suppliciter te commendes. Communione
sacri corporis et sanguinis Domini cunctis
diebus vitae tuae indignum te existimes. In ultimo
autem termino vitae tuae, pro viatico, si observaveris
consilium, ut accipias, tibi concedimus.
Occidisti, aut in consilio fuisti ut occideretur
poenitens qui publice poeniteret, et in ipso vestitu
vel habitu esset quo solent illi esse qui carinam
jejunant? si fecisti idipsum, debes jejunare quod ipse
inceperat, et hoc totum observare quod retro praeceptum
est de his qui homicidia sponte et per cupiditatem
commiserunt.
Fecisti truncationem manuum, aut pedum, aut
oculos fratris tui eruisti, aut vulnerasti aliquem?
pro truncatione, quia proximum et fratrem tuum
debilem et sibi inutilem fecisti, nisi pro furto, aut
pro latrocinio, sive pro pace communi fecisses,
unum annum graviter poenitere debes. Pro vulnera
autem, si grave est, et cicatrices deformes habuerit,
eo quod proximum tuum et fratrem deformem reddideris,
quadraginta dies in pane et aqua poenitere
debes.
Interfecisti furem aut latronem, ubi comprehendi
poterat absque occisione, et tamen interfecisti?
quia ad imaginem Dei creatus, et in nomine ejus
baptizatus, et sanguine ejus redemptus est, XL dies
non intres in Ecclesiam, lanea veste indutus, ab escis
et potibus qui interdicti sunt, et a toro, a gladio
et ab equitatu illos supradictos dies te abstineas. In
tertia autem feria, et in quinta et in sabbato aliquo
genere leguminum, vel oleribus et pomis, vel
parvis pisciculis cum mediocri cervisia utere, et
temperate. Si autem sine odii meditatione, te tuaque
liberando, diaboli membrum interfecisti, secundum
indulgentiam dico, propter imaginem Dei, si
aliquid jejunare volueris, bonum est tibi, et eleemosynas
largiter fac. Si presbyter eadem fecerit, non
deponatur: tamen, quandiu vivat, poenitentiam
agat.
Accusasti aliquem, et per tuam accusationem occisus
est, nisi pro pace? quadraginta dies in pane et
aqua, quod carinam vocant, cum septem sequentibus
annis poenitere debes. Si autem per tuam delaturam
debilitatus est, tres quadragesimas per legitimas
ferias poenitere debes.
Cepisti aliquem, et tradidisti eum in talem locum
ubi aut occisus est, aut membra ejus truncata? similiter
jejunare debes, quamvis dicas quod non ea ratione
eum illuc traderes ut vel debilitaretur vel
occideretur.
Occidisti tu ipse, aut aliquis per tuum consilium
aliquem ex ecclesiasticis viris Deo dicatis, aut psalmistam,
aut ostiarium, aut lectorem, aut exorcistam
aut acolythum, aut subdiaconum, aut diaconum, aut
presbyterum? | null | 92279604-5bfe-45be-a1b3-698a6e131395 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Si fecisti, singulos ordines, singulos
gradus singulariter poenitere debes. Ita faciendum
est tibi, ut pro Psalmista, XL dies in pane et aqua,
quod Teutonice carina vocatur, cum septem sequentibus
annis poeniteas. Pro ostiario similiter,
pro lectore similiter, pro exorcista similiter, pro
acolytho similiter, pro subdiacono similiter, pro diacono
similiter, pro presbytero similiter: quia omnis
presbyter octo ordines habet. Quapropter, omnis qui
interfecerit voluntarie presbyterum, ita debet poenitere,
ut octo homicidia sponte commissa, et nunquam
debet esse sine poenitentia. Tamen, secundum Wormaciense
consilium, ita debes poenitere: Si sacerdotem
voluntarie occideris, carnem non manduces, et
vinum non bibas cunctis diebus vitae tuae. Jejunes
quotidie usque ad vesperam, exceptis diebus festis,
atque Dominicis, arma non feras, equum non ascendas,
ecclesiam per quinquennium non ingrediaris,
sed ante fores ecclesiae stes. Post quinquennium
ecclesiam ingredere, nondum vero communices, sed
in angulo ecclesiae stes vel sedeas. Cum autem fuerit
duodecimi anni circulus finitus, communicandi tibi
licentia concedatur, et equitandi tribuatur remissio.
Maneas autem in reliquis observationibus tres dies
per hebdomadam, ut perfectius purificari merearis.
#De perjurio.@#
Fecisti perjurium pro cupiditate? XL dies in pane
et aqua, quod vulgus carinam vocat, et septem
sequentes annos ita observes ut consuetudo est. Et
quandiu vivas, omnes sextas ferias in pane et aqua
jejunes. Et si redimere volueris, uno denario, vel
pretio unius denarii, vel tres pauperes pascendo,
potestatem habeas redimendi. Tamen Poenitentialis
Romanus praecipit: Si quis per cupiditatem se
pejeraverit, omnes res suas vendat, et pauperibus
distribuat, et monasterium ingressus, jugi poenitentia
se subdat.
Fecisti perjurium sciens, et alios in perjurium
adduxisti? XL dies in pane et aqua, quod vulgus
carinam vocat, poenitere debes, et septem sequentes
annos, ita ut consuetudo est, observare debes. Et
tot perjuria debes jejunare, quot homines sciens ad
perjurium adduxisti, et ipsi sua perjuria emendent,
ut supra notatum est, si scientes fecerunt. Sin autem,
levius.
Fecisti perjurium coactus, et pro necessitate, aut
pro vita tua? quia dilexisti corpus plus quam animam,
quadraginta dies. id est carinam, in pane
et aqua poenitere debes, et omnes sextas ferias quae
sunt in unius anni circulo, in pane et aqua poeniteas,
et non redimas.
#De otioso juramento.@#
Promisisti meretrici vel adulterae juramento fidem,
aut aliquid tale cum juramento promisisti, quod
contra jus canonum esset? poeniteas juramentum,
et frange jusjurandum, et illud melius et justius
est quam permanere in stupri flagitio aut in alio
aliquo malo, quia scriptum est: « Injusta vota frangenda
sunt. »
Si jurasti per capillum Dei, aut per caput ejus,
vel alio modo blasphemia contra Deum usus fueras,
si semel nesciens fecisti, septem dies in pane et
aqua poeniteas. Si secundo vel tertio, increpatus,
fecisti, XV dies in pane et aqua poeniteas. Si per
coelum aut per terram, sive per solem vel per
lunam, aut per aliam aliquam creaturam, XV dies
in pane et aqua poeniteas.
Si sacramento te obligasti ut ad pacem alicujus
inimici tui nullo modo redires, pro perjurio annum
unum a corpore et sanguine Domini sis segregatus,
et XL dies in pane et aqua poeniteas: ad charitatem
vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter
redi.
Si definisti, vel juramento te obfirmasti aliquid
agere quod Deo non placeret, juxta modum peccati
poenitentiam age, et hoc quod temere et injuste
definisti, in irritum revocetur. Si aliquid te incaute
jurasse contigerat, quod observatum pejorem verteretur
in exitum, juxta synodalia decreta mutandum
decernimus, [potius] quam, te permanente in juramento,
in aliud crimen majus devertaris.
#De furto.@#
Furatus es aliquid de ecclesiastico thesauro infra
ecclesiam, sive aurum, sive argentum, sive gemmas,
sive libros, sive pallia altaris, sive sacerdotalia
vestimenta; sive vela, sive tapetia, sive aliquid quod
ad ecclesiae usum vel datum est, vel factum est?
si fecisti, redde quod tulisti, et tres carinas cum
septem sequentibus annis poeniteas. Si ipsas sacras
reliquias furatus es, reportatis sacris, septem carinas
jejunare debes | null | 8fa09ca2-12b1-4140-b537-e57cf7c8db76 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Si infregisti alicujus Christiani domum per noctem,
et ibi tulisti ejus quadrupedia, id est aut equum
aut bovem, aut alia ejus animalia, aut fortiorem
causam valentem quadraginta solidos, pretium
redde, et annum unum per legitimas ferias poenitere
debes. Si autem non reddis, duos annos per
legitimas ferias poenitere debes. Si majus furtum
fecisti, magis debes poenitere. Et si saepe fecisti,
tanto magis debes augere poenitentiam. Si parvum
furtum fecisti, decem dies in pane et aqua debes
poenitere: pueri quinque dies in pane et aqua poeniteant.
#De rapina.@#
Si rapinam fecisti, gravius debes poenitere: quia
miserabilius est quod per vim se vidente rapuisti,
quam quod sibi, dormiente vel absente, furatus es
Si fecisti furtum necessitatis causa, sic dico ut non
haberes unde viveres, et propter famis penuriam,
et tantum furatus es victualia extra ecclesiam, et
non propter consuetudinem fecisti, redde quod tulisti,
et tres sextas ferias in pane et aqua poeniteas.
Si autem reddere non poteris, decem dies in pane
et aqua poeniteas.
#De adulterio.@#
Moechatus es cum uxore alterius, tu non habens
uxorem? XL dies inpane et aqua, quod in communi
sermone carina vocatur, cum septem sequentibus
annis poeniteas.
Si moechatus es tu uxoratus cum alterius uxore,
quia habuisti quomodo impleres tuam libidinem,
duas carinas, cum quatuordecim sequentibus annis
poenitere debes, unam quia super uxorem tuam alteram
habuisti, ecce unum adulterium: habuisti
etiam alterius uxorem, ecce aliud adulterium, et nunquam
debes esse sine poenitentia.
#De fornicatione.@#
Si tu solutus ab uxore cum femina vacante
stuprum perpetrasti, decem dies in pane et aqua
poeniteas, si cum propria ancilla, similiter poeniteas.
Si dimisisti uxorem tuam, et aliam duxisti, accipe
priorem uxorem, et carinam unam in pane et aqua
cum septem sequentibus annis poeniteas, quia scriptum
est: « Quod Deus conjunxit, homo non separet. »
Nulli licet uxorem suam dimittere, nisi causa fornicationis,
id est, si ipsa adulterium cum alio perpetraverit;
tunc licet illam dimittere propter fornicationem,
sed illa vivente aliam non ducere. Sed si
sic privati voluerint permanere, ut neuter illorum
se super alterum de discidio proclamaverit, maneant
sic. Si autem se de discidio proclamaverint,
tunc primum episcopus peracta inter eos poenitentia
id est post septennem poenitentiam, si petierint, debet
eos reconciliare. Eadem lex erit marito adversus
uxorem, si ipse adulterium perpetraverit, et si ipsa
voluerit, propter fornicationem potest maritum dimittere,
eadem ratione qua supra de uxore adulterium
perpetrante dictum est.
Accepisti uxorem, et non fecisti nuptias publice,
et non venisti ad ecclesiam tu et uxor tua, et non
accepistis benedictionem a sacerdote, sicut in canonibus
scriptum est, et non dotasti eam dote qualicunque
potuisti, sive terra, sive mobilibus rebus,
auro, argento, vel mancipiis, vel animalibus, vel
juxta possibilitatem tuam: postremo, vel denario,
vel pretio unius denarii, vel pretio unius oboli, tantum
ut dotata fieret? Si non fecisti, tres Quadragesimas
per legitimas ferias poenitere debes.
Fecisti fornicationem cum sanctimoniali, id est
cum sponsa Christi? Si fecisti, XL dies in pane et
aqua, quod carinam vocant, cum septem sequentibus
annis poeniteas, et quandiu vivas, omnes sextas
ferias in pane et aqua observes.
Si corrupisti virginem, et postea eamdem suscepisti
uxorem, eo quod solas nuptias, quod maximum
est, violasti, annum unum per legitimas ferias poeniteas.
Si autem non duxisti eam post corruptionem
uxorem, duos annos per legitimas ferias poeniteas.
Accepisti illam tibi uxorem, quam alter sibi desponsatam
habuerat? dimitte illam, quia nunquam
potest tibi fieri legitima, et XL dies in pane et aqua,
quod carinam vocant, cum VII sequentibus annis
poeniteas.
Rapuisti uxorem tuam, et vi sine voluntate mulieris,
vel parentum in quorum mundiburdio tenebatur,
illam adduxisti? Si fecisti; nec illam habere debes,
secundum canonum auctoritatem, nec aliam unquam
canones te habere concedunt. Si autem illa consentiens
non fuerat, in Domino licentiam habeat nubendi.
Tu autem XL dies, id est, carinam, in pane
et aqua poeniteas, et VII sequentes annos: et, quia
legitima | null | 071872bb-5564-4bd3-969a-e6d35e1bce88 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
conjugia Dei praecepto sunt ordinata, et
quia ex duobus corporibus unum ex Dei jussu conficitur,
et quia non debet fieri legitimum conjugium
nisi ex consensu amborum et parentum, tu, qui sanctum
illud constitutum turbasti et violasti, sine spe
conjugii permaneas.
Contigit tibi ut uxor tua te conscio et hortante
cum alio viro, illa autem nolente adulterium perpetraret?
Si fecisti, XL dies, id est, carinam, in pane
et aqua poeniteas et septem annos, unum ex his in
pane et aqua poeniteas, et nunquam sis sine poenitentia.
Si autem uxor tua hoc probare potuerit,
quod tua culpa et tuo jussu, se renuente et reluctante,
adulterata sit, si se continere non potest, nubat
cui voluerit, tantum in Domino. Tu autem sine uxoria
spe in perpetuo permaneas. Illa autem si consentiens
fuerat, eadem jejunet quae tibi proposita
sunt, et sine spe conjugii permaneat.
Accepisti uxorem cognatam tuam, vel quam cognatus
habuit? separari debes ab ea, et poenitere
juxta modum cognationis: quia sancti Patres et
sancta illorum statuta incestis conjunctionibus nil
prorsus veniae reservant, neque numerum generationum
definiunt. Sed id statuerunt, ut nulli Christiano
liceat de propria consanguinitate seu cognatione
uxorem accipere, usque dum generatio recordaretur,
cognosceretur, aut memoria retineretur.
Quia sanctus Gregorius dicit: « Si quis de propria
cognatione, vel quam cognatus habuit in conjugium
duxerit, anathema sit. » Quapropter scire debes quia
non est ita ut multi sacerdotes multos seducunt,
dicentes quod in ipso peccato poenitentia esse possit.
Verbi gratia, si tu modo haberes cognatam tuam,
vel uxorem alterius, vel aliquid tale quod licitum
non esset, et velles in eo peccato permanere, et tamen
in poenitentia esse: verbi gratia, si hodie quadraginta
dies in pane et aqua pro uno quolibet peccato
peractos haberes in poenitentia, et iterares
prius peccatum, nihil valeret poenitentia quam fecisti,
juxta id quod dicitur: « Sicut canis qui redit ad vomitum
suum, et sues ad volutabra sua, » ita erit et
peccatori qui redit ad peccatum prius confessum.
Quapropter scias vere, dum in ipso peccato fueris,
poenitentia ejusdem peccati nihil valet.
#De abusione conjugii.@#
Concubuisti cum uxore tua vel cum alia aliqua
retro, canino more? Si fecisti, decem dies in pane et
aqua poeniteas.
Junxisti te uxori tuae menstruo tempore? si fecisti,
decem dies in pane et aqua poeniteas. Mulier tua si
intraverit ecclesiam ante mundum sanguinem post
partum, tot dies poeniteat, quot ecclesia carere debuerat.
Si autem concubuisti cum ea his diebus,
viginti dies in pane et aqua poeniteas.
Concubuisti cum uxore tua postquam infans
motum in utero fecerat? vel saltem XL dies ante
partum? Si fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas.
Concubuisti cum uxore tua post manifestatam
conceptionem? decem dies in pane et aqua poeniteas.
Concubuisti cum uxore tua die dominica? quatuor
dies in pane et aqua poenitere debes?
Coinquinatus es cum uxore tua in Quadragesima?
XL dies in pane et aqua poenitere debes, aut XXVI
solidos in eleemosynam dare. Si per ebrietatem evenit,
XX dies in pane et aqua poeniteas. Viginti dies
ante Natalem Domini, et omnes dies Dominicos, et in
omnibus legitimis jejuniis, et in natalitiis apostolorum,
et in praecipuis festis et in publicis, castitatem
debes custodire. Si autem non custodisti, XL dies in
pane et aqua poeniteas.
#De falso testimonio.@#
Fuisti in falso testimonio, ita dico ut testimoniares
et affirmares hoc verum esse quod falsum erat,
et hoc fecisti propter amorem alicujus, sive per praemium,
sive propter timorem? Si fecisti, ita debes
poenitere sicut adulterium, et homicidia sponte commissa,
Domino dicente: « De corde enim exeunt homicidia,
adulteria, furta, falsa testimonia. » Et ideo
debet similiter poenitere et excommunicari falsus
testis, sicut adulter, et fur, et homicida. Si propter
timorem fecisti illius a quo timere potuisti, et
membra perdere, aut vitam, et ad ultimum bona tua,
tunc divide poenitentiam, et postea praevide ne tibi
ulterius contingat.
#De arte magica.@#
Violasti sepulcrum, ita dico, dum aliquem videres
sepelire, et in nocte infringeres sepulcrum et tolleres
vestimenta | null | 2e69580a-7d64-454b-a1a2-4af8917c7338 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ejus? Si fecisti, II annos per legitimas
ferias poeniteas.
Consuluisti magos, et in domum tuam induxisti
exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa,
vel, paganorum consuetudinem sequens, divinos qui
tibi divinarent, ut futura ab eis requireres quasi a
propheta, et illos qui sortes exercent, vel qui per
sortes sperant se futura praescire, vel illos qui vel
auguriis vel incantationibus inserviunt, ad te invitasti?
Si fecisti, duos annos per legitimas ferias
poeniteas.
Si observasti traditiones paganorum, quas, quasi
haereditario jure diabolo subministrante, usque in
hos dies semper patres filiis reliquerunt, id est ut
elementa coleres, id est lunam aut solem, aut stellarum
cursum, novam lunam, aut defectum lunae,
ut tuis clamoribus aut auxilio splendorem ejus restaurare
valeres, aut illa elementa tibi succurrere
aut tu illis posses, aut novam lunam observasti
pro domo facienda aut conjugiis sociandis? Si
fecisti, duos annos per legitimas ferias poeniteas,
quia scriptum est: « Omne quodcunque facitis in
verbo et in opere, omnia in nomine Domini nostri
Jesu Christi facite. »
Observasti Kalendas Januarias ritu paganorum, ut
vel aliquid plus faceres propter novum annum quam
antea, vel post soleres facere, ita dico ut aut mensam
tuam cum lapidibus vel epulis in domo tua
praeparares eo tempore, aut per vicos et per plateas
cantores et choros duceres, aut supra tectum domus
tuae sederes, ense tuo circunsignatus, ut ibi videres
et intelligeres quid tibi in sequenti anno futurum
esset? vel in bivio sedisti supra taurinam cutem, ut
et ibi futura tibi intelligeres? vel si panes praedicta
nocte coquere fecisti tuo nomine, ut, si bene elevarentur,
et spissi et alti fierent, inde prosperitatem
tuae vitae eo anno praevideres? Ideo, quia Deum creatorem
tuum dereliquisti, et ad idola et ad illa vana
te convertisti, et apostata effectus es, duos annos
per legitimas ferias poeniteas.
Fecisti ligaturas, et incantationes, et illas varias
fascinationes quas nefarii homines, subulci, vel
bubulci, et interdum venatores faciunt, dum dicunt
diabolica carmina super panem aut super herbas,
et super quaedam nefaria ligamenta, et haec aut in
arbore abscondunt, aut in bivio aut in trivio projiciunt,
ut aut sua animalia vel canes liberent a peste
et a clade, et alterius perdant? Si fecisti, duos
annos per legitimas ferias poeniteas.
Interfuisti, aut consensisti vanitatibus quas mulieres
exercent in suis lanificiis, in suis telis, quae,
cum ordiuntur telas suas, sperant se utrumque
posse facere, cum incantationibus et cum aggressu
illarum, ut et fila staminis, et subtegminis in invicem
ita commisceantur [ut], nisi his iterum aliis diaboli
incantationibus econtra subveniant, totum pereat?
Si interfuisti, aut consensisti, triginta dies poeniteas
in pane et aqua.
Collegisti herbas medicinales, cum aliis incantationibus
cum symbolo et Dominica oratione, id est
cum Credo in Deum et Pater noster cantando. Si
aliter fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas.
Venisti ad aliquem locum ad orandum nisi ad
ecclesiam vel ad alium locum religiosum quam
episcopus tuus vel tuus sacerdos tibi ostenderet, id
est vel ad fontes, vel ad lapides, vel ad arbores, vel
ad bivia, et ibi aut candelam aut faculam pro veneratione
loci incendisti, aut panem aut aliquam oblationem
illuc detulisti, aut ibi commedisti, aut aliquam
salutem corporis aut animae ibi requisisti?
Si fecisti, aut consensisti, tres annos per legitimas
ferias poeniteas.
Requisisti sortes in codicibus vel in tabulis, ut
plures solent, qui in Psalteriis et in Evangeliis, vel
in aliis hujuscemodi rebus sortiri praesumant? Si
fecisti, decem dies poeniteas in pane et aqua.
Credidisti unquam vel particeps fuisti illius perfidiae,
ut incantatores et qui se dicunt tempestatum
immissores esse, possent per incantationem daemonum
aut tempestates commovere aut mentes hominum
mutare? Si credidisti, aut particeps fuisti,
annum unum per legitimas ferias poeniteas.
Credidisti aut particeps fuisti illius incredulitatis,
ut aliqua femina sit quae per quaedam maleficia et
incantationes mentes hominum permutare possit, id
est aut de odio in amorem, aut de amore in odium,
aut bona hominum fascinationibus suis, aut damnare
aut surripere possit? Si credidisti, aut particeps
fuisti, unum annum per legitimas ferias | null | 7eec4ec9-b074-4ffd-9ec5-739b39a2e184 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
poeniteas.
Credidisti ut aliqua femina sit quae hoc facere
possit quod quaedam, a diabolo deceptae, se affirmant
necessario et ex praecepto facere debere, id est
cum daemonum turba in similitudinem mulierum
transformatam, quam vulgaris stultitia holdam vocat,
certis noctibus equitare debere super quasdam
bestias, et in eorum se consortio annumeratam
esse? Si particeps fuisti illius incredulitatis, annum
unum per legitimas ferias poenitere debes.
#De sacrilegio.@#
Maledixisti patri vel matri tuae, vel flagellasti
eos, vel in aliquo dehonestasti? Si fecisti, quadraginta
dies, unam carinam, in pane et aqua, cum
septem sequentibus annis poeniteas, quia Dominus
dixit: « Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte
moriatur. »
Tulisti aliquid de ecclesiastico thesauro? Si fecisti,
in quadruplum restitue, aut tres annos per legitimas
ferias poeniteas.
Duxisti aut transmisisti vel vendidisti aliquem
hominem in captivitatem, nisi pro pace communi?
Si fecisti, reduc eum si poteris: sin autem, duos
annos per legitimas ferias poeniteas.
Concremasti domum vel aream alterius, odii meditatione?
Si fecisti, redde damnum, et unum annum
per legitimas ferias poeniteas.
#De contemptu jejunii.@#
Solvisti jejunium in Quadragesima, antequam
vespertinum celebraretur officium, nisi propter infirmitatem?
Si fecisti, pro unoquoque die tres dies in
pane et aqua poenitere debes: quia canones praecipiunt
quod in Quadragesima currendum sit ad
missam, et auditis missarum solemnitatibus et vespertinis
officiis, largitis eleemosynis, ad cibum accedendum
esse. Si autem aliquis necessitate constrictus
fuerit ut ad ecclesiam venire non possit, et missam
audire non possit, aestimata vespertina hora, completa
oratione, jejunium solvat.
Contempsisti indictam jejunium a sancta Ecclesia,
et noluisti illud observare cum caeteris Christianis?
XX dies in pane et aqua poeniteas.
Solvisti jejunium Quatuor temporum, et non custodisti
illud cum caeteris Christianis? XL dies in
pane et aqua poeniteas.
Jejunasti diem Dominicum propter abstinentiam et
religionem? XX dies in pane et aqua poeniteas.
Si non observasti jejunium Litaniae majoris, et
dierum Rogationum, et vigiliarum sanctorum, XX
dies in pane et aqua poeniteas.
Coegisti publice poenitentem manducare et bibere
ultra id quod sibi imperatum fuerat, nisi ad praesens
pro eo eleemosynam dedisses? Si fecisti, decem lies
in pane et aqua poeniteas.
Contempsisti aliquem cum tu jejunares, qui jejunare
non poterat et manducabat? Si fecisti, quinque
dies in pane et aqua poeniteas.
Solvisti jejunium in Coena Domini, et in Sabbato
sancto, ut in illis duobus diebus frequentius comederes
quam in reliquis Quadragesimae diebus,
excepto in coena, vel infirmitatis causa? Si fecisti,
decem dies in pane et aqua poeniteas.
#De gula et ebrietate.@#
Habuisti in consuetudine ut plus comederes et biberes
quam tibi necesse esset? Si fecisti, decem
dies in pane et aqua poeniteas, quia Dominus dicit
in Evangelio: « Videte ne graventur corda vestra in
crapula et ebrietate. »
Bibisti unquam tantum, ut per ebrietatem vomitum
faceres? Si fecisti, quindecim dies poeniteas in
pane et aqua.
Inebriasti te unquam per jactantiam, ita dico ut
gloriareris in hoc quod alios in potu vincere posses,
et sic, per tuam vanitatem et per tuam exhortationem,
te et alios ad ebrietatem perduxisti? Si fecisti,
triginta dies poeniteas in pane et aqua.
Fecisti vomitum corporis et sanguinis Domini
propter ebrietatem? Si fecisti, quadraginta dies in
pane et aqua poeniteas.
Si per nequitiam alium inebriasti, XX dies in
pane et aqua poeniteas. Si per bonam voluntatem, X
dies in pane et aqua poeniteas.
#De irreligiositate.@#
Neglexisti ut non acciperes corpus et sanguinem
Domini, istis quatuor temporibus, id est in coena
Domini, et in Pascha, et in Pentecoste, et in Natali
Domini, et totam Quadragesimam non te sustinuisti
a coitu, et postea in aliis praedictis temporibus aut
septem dies, aut quinque dies ante acceptionem sacri
corporis Domini? Si ista neglexisti, XX dies in pane
et aqua debes poenitere.
Sprevisti missam vel orationem, vel oblationem
conjugati presbyteri, ita dico ut nolles tua peccata
sibi confiteri, vel ab eo accipere corpus et sanguinem
Domini, ob hoc quia peccator tibi esse videretur? Si
fecisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas.
#Item de | null | 2ce4fe09-b1e1-4a83-9913-037914553703 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
arte magica.@#
Credidisti aut particeps fuisti illius incredulitatis,
quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam
conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus
seductae, credunt et profitentur se nocturnis horis
cum Diana paganorum dea, et cum innumera multitudine
mulierum equitare super quasdam bestias,
et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio
pertransire, ejusque jussionibus velut dominae obedire,
et certis noctibus ad ejus servitium evocari? Sed
utinam hae solae in perfidia sua perissent, et non
multos secum in infirmitatis interitum pertraxissent!
Nam innumera multitudo, hac falsa opinione
decepta, haec vera esse credit, et credendo a recta
fide deviat, et in errore paganorum volvitur, cum
aliquid divinitatis aut numinis extra unum Deum
esse arbitratur. Sed diabolus transformat se in diversarum
personarum species atque similitudines, et
mentem, quam captivam tenet, in somnis deludens,
modo laeta, modo tristia, modo incognitas personas
ostendens, per devia quaeque deducit, et cum solus
spiritus hoc patitur, infidelis mens haec non in
animo, sed in corpore evenire opinatur. Quis enim
non in somnis et nocturnis visionibus extra seipsum
educitur, et multa videt dormiendo quae nunquam
viderat vigilando? Quis vero tam stultus et hebes
sit qui haec omnia, quae in solo spiritu fiunt, etiam
in corpore accidere arbitretur? Cum Ezechiel
propheta visiones Domini in spiritu, non in corpore,
vidit et audivit, sicut ipse dicit: « Statim, inquit,
fui in spiritu. » Et Paulus non audet se dicere
raptum in corpore. Omnibus itaque publice
annuntiandum est quod qui talia et his similia
credit, fidem perdit: et qui fidem rectam in Deo
non habet, hic non est ejus, sed illius in quem
credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro scriptum
est: « Omnia per ipsum facta sunt, et sine
ipso factum est nihil. » Si credidisti has vanitates,
duos annos per legitimas ferias poeniteas.
Observasti excubias funeris, id est interfuisti vigiliis
cadaverum mortuorum ubi Christianorum
corpora ritu paganorum custodiebantur, et cantasti
ibi diabolica carmina, et fecisti ibi saltationes quas
pagani diabolo docente adinvenerunt; et ibi bibisti,
et cachinnis ora dissolvisti, et, omni pietate et affectu
charitatis postposito, quasi de fraterna morte
exsultare visus es? Si fecisti, XXX dies in pane et
aqua poeniteas.
#De superstitione.@#
Fecisti phylacteria diabolica, vel caracteres diabolicos
quos quidam diabolo suadente facere solent,
vel herbas, vel succinos; vel quintam feriam in honorem
Jovis honorasti? Si fecisti vel consensisti,
quadraginta dies in pane et aqua poeniteas.
Conspirasti cum aliis insidiatoribus contra episcopum
tuum, aut adversus cooperatores suos, ita dico
[ut] vel doctrinam vel praecepta tui episcopi vel presbyteri
irrideres vel subsannares? Si fecisti, quadraginta
dies in pane et aqua poeniteas.
Comedisti aliquid de idolothyto, id est de oblationibus
quae in quibusdam locis ad sepulcra mortuorum
fiunt, vel ad fontes, aut ad arbores, aut ad
lapides, aut ad bivia, aut portasti in aggerem lapides,
aut capitis ligaturas ad cruces quae in biviis
ponuntur? Si fecisti, aut consentiens in aliquibus
fuisti, triginta dies in pane et aqua poeniteas.
#Item de arte magica.@#
Misisti filium tuum vel filiam super tectum aut
super fornacem pro aliqua sanitate, vel incendisti
grana ubi mortuus homo erat, vel cingulum mortui
pro damno alicujus in nodos colligasti, vel pectines
quibus mulierculae lanam discerpere solent supra
funus complosisti, vel, quando efferebatur funus e
domo, plaustrum in duo dividisti, et funus per mediam
divisionem plaustri asportare fecisti? Si fecisti,
aut consentiens fuisti, XX dies in pane et aqua
poeniteas.
Fecisti illas vanitates aut consensisti quas stultae
mulieres facere solent, [quae,] dum cadaver mortui
hominis adhuc in domo jacet, currunt ad aquam, et
adducunt tacite vas cum aqua, et, cum sublevatur
corpus mortui, eamdem aquam fundunt subtus feretrum,
et hoc observant, dum extra domum asportatur
funus, [ut] non altius quam ad genua elevetur, et
hoc faciunt pro quadam sanitate? Si fecisti, aut
consensisti, X dies in pane et aqua debes poenitere.
Fecisti aut consensisti quod quidam faciunt homini
occiso, cum sepelitur? Dant ei in manum unguentum
quoddam, quasi illo unguento post mortem
vulnus sanari possit, et | null | 0abef160-b08b-43aa-b301-eb096eb51a2d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sic cum unguento sepeliunt.
Si fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti aliquid vel dixisti in quocunque opere quod
inchoasti per sortilegam vel magicam artem, nisi
Dei nomen invocasti? Si fecisti, X dies in pane et
aqua debes poenitere.
Fecisti aliquid tale quale pagani fecerunt et adhuc
faciunt in Kalend. Januarii, in cervulo, vel in vegula?
Si fecisti, triginta dies in pane et aqua poeniteas.
Detraxisti vel maledixisti alicui causa invidiae? Si
fecisti, septem dies in pane et aqua debes poenitere.
Fecisti quod plures faciunt? Scopant locum ubi
facere solent ignem in domo sua, et mittunt grana
hordei adhuc loco calido: et, si salierint grana, periculosum
erit; si autem ibi permanserint, bonum
erit. Si fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quidam faciunt, dum visitant aliquem
infirmum: cum appropinquaverint domui ubi infirmus
decumbit, si invenerint aliquem lapidem juxta
jacentem, revolvunt lapidem, et requirunt in loco
ubi jacebat lapis, si ibi sit aliquid subtus quod vivat,
et si invenerint ibi lumbricum, aut muscam, aut
formicam, aut aliquid quod se moveat, tunc affirmant
aegrotum convalescere. Si autem nihil ibi
invenerint quod se moveat, dicunt esse moriturum.
Si fecisti, aut credidisti, viginti dies in pane et aqua
poeniteas.
Fecisti pueriles arcus parvulos, et puerorum suturalia,
et projecisti sive in cellarium sive in horreum
tuum, ut satyri vel pilosi cum eis ibi jocarentur,
ut tibi aliorum bona comportarent, et inde
ditior fieres? Si fecisti, X dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quidam faciunt in Kalendis Januarii,
id est in octava Natalis Domini? Qui ea sancta
nocte filant, nent, consuunt, omnes opus quodcunque
incipere possunt, diabolo instigante, propter novum
annum incipiunt? Si fecisti, quadraginta dies
in pane et aqua poeniteas.
#Item de adulterio.@#
Concubuisti cum sorore uxoris tuae? Si fecisti,
neutram habeas. Et si illa quae uxor tua fuit, conscia
sceleris non fuit, si se continere non vult, nubat
in Domino cui velit. Tu autem et adultera sine spe
conjugii permaneatis, et, quandiu vivatis, juxta
praecepta sacerdotis, poenitentiam agite.
Si absente uxore tua in lectum tuum, te nesciente
et uxore tua ignorante, intravit soror uxoris tuae, et
tu putasti eam uxorem tuam esse, et concubuisti
cum ea, si fecisti, poenitentia peracta, legitimum
tuum conjugium habere poteris. Illa autem adultera,
digna vindicta debet affligi, et in aeternum conjugio
privari.
#Item de fornicatione.@#
Fecisti fornicationem cum duabus sororibus, et
soror sororem a te stupratam non intellexerat, et tu
posteriorem, sororem prioris esse ignorasti? Si fecisti,
septem annos per legitimas ferias debes poenitere,
et post potes uti legitimo conjugio. Et illae sorores,
si digne poenituerint, et si se continere non
valuerint, nubant in Domino. Si autem non ignoraverunt,
usque ad mortem poeniteant, et se a conjugio
abstineant.
Fecisti fornicationem cum aliqua femina, et
frater tuus te sciente eamdem duxit uxorem? Si
fecisti, eo quod fratrem tuum crimen celasti, septem
annos per legitimas ferias poeniteas, et post
poenitentiam, tu et frater uxores accipere potestis
tantum in Domino. Mulier autem usque ad mortem
poeniteat, et sine spe conjugii permaneat.
Fecisti fornicationem cum filiastra tua? Si fecisti,
nec matrem nec filiam poteris habere, nec tu poteris
uxorem accipere, nec illa maritum, sed usque
ad mortem poenitere debetis. Uxor autem tua, si
postquam cognovit quod cum filia sua adulterium
perpetratum habuisti, tecum non concubuit, nubat
in Domino, si voluerit.
Fecisti fornicationem cum noverca tua? Si fecisti,
neque tu neque ipsa ulterius ad conjugium pervenire
potestis. Pater autem tuus, si voluerit, aliam
accipere potest.
Fecisti fornicationem cum uxore fratris tui? Si
fecisti, poenitere debetis, tu et ipsa usque ad mortem,
et sine spe conjugii permanere. Frater autem
tuus, si vult, aliam accipiat.
Fecisti fornicationem cum sponsa filii tui, et
postea filius tuus duxit eam uxorem? Si fecisti, eo
quod crimen celasti filium tuum, usque ad mortem
poeniteas, et sine spe conjugii permaneas. | null | 05c51fc9-c828-40aa-a7c1-30b1adcb56d0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Filius
autem tuus, eo quod ignorabat peccatum tuum, si
vult, aliam accipiat. Illa autem, poenitentia peracta,
sine spe conjugii permaneat.
Fecisti fornicationem cum matre tua? Si fecisti,
XV annos per legitimas ferias poeniteas: unum ex
his in pane et aqua, et absque spe conjugii permaneas,
et nunquam sis sine poenitentia. Mater autem
tua, si consentiens non fuit, juxta arbitrium sacerdotis
poeniteat: et si se continere non vult, nubat in
Domino.
Fecisti fornicationem cum comatre tua? Si fecisti,
separari debes ab ea, et quadraginta dies, id
est carinam, in pane et aqua, cum septem sequentibus
annis poenitere.
Fecisti fornicationem cum filiola tua spiritali
quam de fonte suscepisti, aut ad manus episcopi
tenuisti? Si fecisti, separari debes ab ea, et XL dies,
quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis
poenitere.
#De discidio conjugii.@#
Tenuisti filium tuum, vel filiam, vel filiastrum
tuum, vel filiastram tuam, ad confirmationem, vel
a fonte suscepisti, et ideo hoc fecisti ut discidium
faceres inter te et uxorem tuam? Si episcopus aliud
consilium inde facere noluerit, tunc separari debes
ab uxore tua, et XL dies, quod carinam vocant, in
pane et aqua cum septem sequentibus annis poenitere
debes, et nunquam debes esse sine poenitentia,
et sine spe conjugii debes permanere. Uxor autem
tua, si se continere non potest, nubat in Domino.
Accepisti mulierem, et habuisti eam aliquod tempus,
mensem, aut tres, aut postremo annum, et
tunc primum dixisti te esse frigidae naturae, ita ut
non potuisses coire cum ea nec cum alia aliqua: et
si illa quae uxor tua esse debuit, eadem affirmat quae
tu dicis: et si probari potest per rectum judicium,
ita esse ut dicitis, separari potestis, tamen ea ratione
ut, si tu post aliam acceperis, reus perjurii
dijudiceris, et iterum, post peractam poenitentiam,
priora connubia renovare debetis. Illa autem si prior,
post annum aut dimidium, ad episcopum aut ad
ejus missum se proclamaverit, et dicit quod non
cognovisses eam, et negat aliquam commixtionem
inter vos esse: tu autem affirmas quod uxor tua sit,
tibi credendum est, eo quod caput mulieris es: quia
si se proclamare voluerat, cur tandiu tacuit? Cito
et in parvo tempore scire mulier potuit si secum
coire potuisses, si autem se statim in ipsa novitate,
post mensem aut postremum post duos, se ad episcopum
vel ad ejus missum proclamaverit, dicens:
Volo mater esse, volo filios procreare, et ideo maritum
accepi; sed quia vir quem accepi frigidae
naturae est, non potest ea facere propter quae eum
accepi: si probari potest per rectum judicium, separari
potestis, et illa nubat in Domino, si vult.
#Item de fornicatione.@#
Fecisti fornicationem cum sorore tua? Si fecisti,
X annos per legitimas ferias, unum ex his in pane
et aqua poeniteas, et quandiu vivas, poenitentiam
agas, et sis sine spe conjugii. Soror autem tua, si
consentiens non fuit, poenitentia peracta, si se continere
non potest, nubat in Domino.
Fecisti fornicationem cum amita vel matertera
tua, vel cum uxore patrui vel avunculi tui? Si fecisti,
decem annos per legitimas ferias poenitere debes,
unum ex his in pane et aqua, et quandiu vivas, sine
poenitentia non sis, et sine spe uxoria permanere
debes, nisi episcopus aliquam misericordiam tibi
concedere voluerit.
Fecisti fornicationem sicut Sodomitae fecerunt,
ita ut in masculi terga et in posteriora virgam tuam
immitteres, et sic secum coires more Sodomitico?
Si uxorem habuisti, et semel vel bis fecisti, X annos
per legitimas ferias poenitere debes, unum ex his
in pane et aqua. Si in consuetudine habuisti, XII
annos per legitimas ferias poenitere debes. Si cum
fratre tuo carnali idem scelus perpetrasti, XV annos
per legitimas ferias poenitere debes.
Si cum masculo intra coxas, ut quidam solent,
fornicationem fecisti, ita dico, ut tuum virile membrum
intra coxas alterius mitteres, et sic agitando
semen effunderes? Si fecisti, XL dies in pane et
aqua poeniteas.
Fecisti fornicationem, ut quidam facere solent,
ita dico ut | null | 05e11982-7700-43f7-a7a5-5a24d7cb07f7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tu in manum tuam veretrum alterius
acciperes, et alter tuum in suam, et sic alternatim
veretra manibus vestris commoveretis, ut sic per
illam delectationem semen a te projiceres? Si fecisti,
triginta dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti solus tecum fornicationem, ut quidam facere
solent, ita dico ut ipse tuum virile membrum
in manum tuam acciperes, et sic duceres praeputium
tuum, et manu propria commoveres ut sic per delectationem
semen a te projiceres? Si fecisti, X dies in
pane et aqua poeniteas.
Fecisti fornicationem, ut quidam facere solent, ut
tu tuum virile membrum in lignum perforatum, aut
in aliquod hujusmodi mitteres, ut sic per illam commotionem
et delectationem a te semen projiceres?
Si fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas.
Dedisti osculum alicui feminae per immundum
desiderium, et sic te polluisti? Si fecisti, tres dies in
pane et aqua poenitere debes. Si intra ecclesiam hoc
contigerat, XX dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti fornicationem contra naturam, id est ut
cum masculis vel cum animalibus coires, id est
cum equa, cum vacca, vel cum asina, vel cum alio
aliquo animali? Si semel vel bis fecisti: et si uxorem
non habuisti, quod adimplere tuam libidinem
potuisses, quadraginta dies, in pane et aqua, quod
carinam vocant, cum septem sequentibus annis poenitere
debes, et nunquam sis sine poenitentia. Si
autem uxorem habuisti, decem annos per legitimas
ferias poenitere debes. Si autem in consuetudine
habuisti illud scelus, XV annos per legitimas ferias
poenitere debes. Si in pueritia tibi contigerat, C dies
in pane et aqua debes poenitere.
Si autem servus est qui haec fecerit, et uxoratus,
et cum animalibus peccat, si cum scopis bene castigatur,
tres annos per legitimus ferias poeniteat. Si
autem servus sine uxore haec fecerit, item verberibus
castigatus, duos annos per legitimas ferias poeniteat.
Si autem talis est servus ut gratis verbera
pati non velit, et est tam digna persona, ita poeniteat
ut ille qui ingenus est.
#De illicitis cibis.@#
Comedisti scabiem corporalem pro aliqua sanitate,
aut bibisti propter solutionem vermiculos qui
pediculi vocantur, vel bibisti urinam humanam, sive
stercora aliqua comedisti pro sanitate aliqua? Si
fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas.
Comedisti morticina, id est animalia quae a lupis
seu a canibus dilacerabantur, et sic mortua inventa
sunt? Si fecisti, X dies in pane et aqua poenitere
debes.
Comedisti aves quas oppresserat accipiter, et non
prius occidisti eas ferro aliquo? Si fecisti, V dies in
pane et aqua poeniteas.
Comedisti aves et animalia quae in retibus strangulantur,
et sic mortua inveniuntur? Nisi in necessitate
famis feceris, X dies in pane et aqua debes
poenitere.
Comedisti piscem qui mortuus est in flumine inventus?
Nisi eo die a piscatoribus tactus est, et sic
mortuus, et eodem die inventus? Si fecisti, tres
dies in pane et aqua poeniteas.
#De fraude.@#
Fecisti falsitatem, vel fraudem aliquam in mensuris,
aut in ponderibus, ita dico, ut falso modio, aut
cum ponderibus injustis tua bona venderes aliis
Christianis? Si fecisti, aut consensisti, viginti dies
in pane et aqua poenitere debes.
#De incestu.@#
Si obtrectasti turpitudinem, tu conjugatus alicujus
feminae, ita dico, si mamillas et ejus verenda obtrectasti.
Si fecisti, quinque dies in pane et aqua
poeniteas. Si autem non fuisti conjugatus, duos dies
in pane et aqua poeniteas.
Lavisti te in balneo cum uxore tua, et aliis mulierculis,
et vidisti eas nudas, et ipsae te? Si fecisti,
tres dies in pane et aqua debes poenitere.
#De hospitalitate.@#
Venerunt ad te hospites tempore necessitatis, et
non recepisti eos in domum tuam, et non fecisti
cum eis misericordiam, sicut Dominus praecepit? Si
non fecisti, quinque dies in pane et aqua poeniteas.
#Item de sacrilegio.@#
Incendisti Ecclesiam, aut consensisti? Si fecisti,
Ecclesiam restitue, et precium tuum, id est wiregeldum
tuum pauperibus distribue, et XV annos per
legitimas ferias poeniteas.
Retinuisti oblationes mortuorum, ita ut Ecclesiis
tradere noluisses? Si fecisti, unum annum per legitimas
ferias | null | 33a0ab23-f143-4c1e-af14-55749b142525 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
poeniteas.
Celebrasti Pascha, Pentecosten, Natalem Domini
in alio loco, nisi in illa civitate cui tu subjectus es,
nisi infirmitate te impediente? Si fecisti, X dies in
pane et aqua poeniteas.
#De excommunicatis.@#
Habuisti aliquam communionem cum excommunicato,
te sciente ita dico, ut simul cum eo orares in
Ecclesia, aut in aliquo loco, aut salutasti eum, ita ut
ei ave diceres, aut eum in domum reciperes, aut ei
aliquam humanitatem praebuisti, clam, vel aperte,
nisi eodem tempore, vel eodem itinere tecum ad satisfactionem
ire vellet, et tunc unam noctem, vel
duas, vel quantum iter possit perfici, seorsum ab
aliis posito ei dedisti victui necessaria? Si aliter fecisti,
tunc et tu similiter excommunicatus es, sicut
et ille, et debes quadraginta dies in pane et aqua,
quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis
poenitere.
#De oblatione.@#
Detraxisti, vel retinuisti aliquid de oblationibus,
quae Deo oblatae sunt in mancipiis, in terris, sylvis,
vineis, utensilibus, vestimentis, et in reliquis possessionibus,
et quae Ecclesiis sine dubio Christo qui
earum sponsus est oblata sunt, vel testamento Ecclesiis
ab aliquo fideli relicta? Si fecisti, vel consensisti,
quadraginta dies in pane et aqua debes poenitere.
#De decimis.@#
Neglexisti decimam tuam Deo dare, quam Deus
ipse sibi dari constituit, id est non dedisti ei decimam
de cunctis fructibus tuis, quos tu ad tuos usus
colligere desiderasti, vel collegisti, et de cunctis tuis
animalibus, et decimum animal quod Deo debueras
dare, et quod suum erat, illud pejori commutasti?
Si fecisti vel consensisti, Deo quod suum erat in
quadruplum prius restitue, et viginti dies in pane et
aqua debes poenitere.
#Item de rapina.@#
Oppressisti pauperes qui tibi vicini erant, qui se
defendere non poterant, vel eorum bona, illis nolentibus,
tulisti? Si fecisti, redde illis sua, et triginta
dies in pane et aqua poeniteas.
#Item de irreligiositate.@#
Fecisti quod quidam facere solent? Post prandium
vadunt ad missam, et ipsi saturi et vinolenti, a
sacerdote pro populo offerente signum pacis accipere
praesumunt. Si fecisti, tres dies in pane et aqua
poeniteas.
Accepisti corpus et sanguinem Domini post aliquam
parvissimam degustationem? Si fecisti, et
semel et illud in pueritia, nisi pro viatico fecisti,
decem dies in pane et aqua poenitere debes.
Fecisti quod quidam facere solent, dum ad Ecclesiam
venerint, in primis parum labia commovent
quasi orent propter alios circumstantes, vel sedentes,
et statim ad fabulas et ad vaniloquia festinant;
et cum presbyter eos salutat, et hortatur ad orationem,
illi autem ad fabulas suas revertuntur, non ad
responsionem, nec ad orationem. Si fecisti, decem
dies in pane et aqua poenitere debes.
#De consensu in malo.@#
Reticuisti peccatum fratris quod erat usque ad
mortem, neque corripuisti eum, nec exhortatus es
eum, ut resipisceret, nec succurristi fratri sub onere
jacenti? Si fecisti, tam diu poeniteas quam diu reticuisti.
Defendisti reos propter misericordiam vel propter
amicitiam, et in hoc immisericors fuisti innocentibus?
Si fecisti, triginta dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti tibi missam cantare, et illa sancta offerre
dum domi fueras, sive in domo tua, sive in alio
aliquo loco, nisi in Ecclesia? Si fecisti, decem dies
in pane et aqua poenitere debes.
#De incredulis.@#
Credidisti quod quidam credere solent? Dum iter
aliquod faciunt si cornicula ex sinistra eorum in
dexteram illis cantaverit, inde se sperant habere
prosperum iter. Et dum anxii fuerint hospitii, si
tunc avis illa, quae muriceps vocatur, eo quod mures
capiat, et inde pascatur nominata, viam per quam
vadunt ante se transvolaverit, se illi augurio et
omini magis committunt quam Deo. Si fecisti, aut
ista credidisti, quinque dies in pane et aqua debes
poenitere.
Credidisti quod quidam credere solent? Dum necesse
habent ante lucem aliorsum exire, non audent,
dicentes quod posterum sit, et ante galli cantum
egredi non liceat, et periculosum sit eo quod immundi
spiritus ante gallicinium plus ad nocendum
potestatis habeant, quam post, et gallus suo cantu
plus valeat eos | null | 6ef18ae3-c75d-44d5-810a-f9f706d71b3a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
repellere et sedare, quam illa divina
mens quae est in homine sua fide et crucis signaculo?
Si fecisti aut credidisti, decem dies in pane et
aqua debes poenitere.
Credidisti quod quidam credere solent, ut illae
quae a vulgo parcae vocantur, ipsae, vel sint, vel
possint hoc facere quod creduntur; id est, dum aliquis
homo nascitur, et tunc valeant illum designare
ad hoc quod velint ut quandocunque ille homo voluerit,
in lupum transformari possit, quod vulgaris
stultitia weruvolff vocat, aut in aliam aliquam figuram?
Si credidisti, quod unquam fieret aut esse
possit, ut divina imago in aliam formam aut in
speciem transmutari possit ab aliquo, nisi ab omnipotente
Deo, decem dies in pane et aqua debes poenitere.
Credidisti quod quidam credere solent, quod sint
agrestes feminae, quas sylvaticas vocant, quas dicunt
esse corporeas, et quando voluerint ostendant se
suis amatoribus, et cum eis dicunt se oblectasse, et
item quando voluerint, abscondant se et evanescant?
Si credidisti, decem dies in pane et aqua
poeniteas.
In istis omnibus supradictis debent sacerdotes
magnam discretionem habere, ut discernant inter
illum qui publice peccavit et publice poenituit, et
inter illum qui absconse peccavit et sua sponte
confessus est.
Quamvis hae praedictae interrogationes feminis et
viris sint communes, tamen hae sequentes specialiter
ad feminas pertinent.
Fecisti ut quaedam mulieres in quibusdam temporibus
anni facere solent: ut in domo tua mensam
praeparares, et tuos cibos, et potum cum tribus cultellis
supra mensam poneres, ut si venissent tres
illae sorores, quas antiqua posteritas et antiqua
stultitia parcas nominavit, ibi reficerentur, et tulisti
divinae pietati potestatem suam, et nomen suum, et
diabolo tradidisti, ita, dico, ut crederes illas quas tu
dicis esse sorores, tibi posse, aut hic aut in futuro
prodesse? Si fecisti, aut consensisti, unum annum
per legitimas ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, ut
faceres quoddam molimen aut machinamentum in
modum virilis membri, ad mensuram tuae voluntatis,
et illud loco verendorum tuorum, aut alterius,
cum aliquibus ligaturis colligares, et fornicationem
faceres cum aliis muliereculis, vel aliae eodem instrumento,
sive alio, tecum? Si fecisti, quinque annos
per legitimas ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, ut
jam supradicto molimine, vel alio aliquo machinamento,
tu ipsa in te solam faceres fornicationem?
Si fecisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent,
quando libidinem se vexantem extinguere volunt,
quae se conjungunt quasi coire debeant et possint,
et conjungunt in invicem puerperia sua, et sic confricando
pruritum illarum extinguere desiderant?
Si fecisti, tres quadragenas per legitimas ferias
debes poenitere.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, ut
cum filio tuo parvulo fornicationem faceres, ita
dico, ut filium tuum supra turpitudinem tuam poneres,
ut sic imitareris fornicationem? Si fecisti,
duos annos per legitimas ferias debes poenitere.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, ut
succumberes aliquo jumento, et illud jumentum
provocares ad coitum, qualicunque posses ingenio,
ut sic coiret tecum? Si fecisti, carinam unam in
pane et aqua, cum septem sequentibus annis poeniteas,
et nunquam sis sine poenitentia.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, quae,
dum fornicantur et partus suos necare volunt, agunt
ut utero conceptus excutiant suis maleficiis et suis
herbis, ita ut aut conceptum interficiant aut excutiant,
vel si nondum conceperunt, faciunt ut non
concipiant? Si fecisti, aut consensisti, aut docuisti,
decem annos per legitimas ferias poenitere debes.
Sed antiqua definitio usque ad exitum vitae tales
ab Ecclesia removet. Nam quoties conceptum impedierat,
tot homicidiorum rea erit. Sed distat multum,
utrum paupercula sit, et pro difficultate nutriendi,
vel fornicaria causa, et pro sui sceleris caelandi
faciat.
#In concilio autem Hilerdensi de supradictis qui infantes suos ex adulterio susceptos excutiunt ita praecipitur.@#
Hi vero qui male conceptos ex adulterio factos,
vel editos necare studuerint, vel in ventribus matrum
potionibus aliquibus colliserint, in utroque
sexu adulteris, id est patri vel matri, post septem
annorum curricula communio tribuatur: ita tamen
ut omni tempore vitae suae fletibus et humilitati
insistant.
Donasti vel ostendisti alicui, ut | null | 308c1f9c-503a-428a-9412-8d2a535176f3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
conceptum suum
vel excuteret, aut occideret? Si fecisti, septem annos
per legitimas ferias poenitere debes.
Excussisti conceptum tuum antequam vivificaretur?
Si fecisti, unum annum per legitimas ferias
poenitere debes: fecisti post conceptum spiritum,
tres annos per legitimas ferias poenitere debes.
Interfecisti filium vel filiam voluntarie post partum?
Si fecisti, XII annos per legitimas ferias poenitere
debes, et nunquam debes esse sine poenitentia.
Neglexisti infantem tuum, ut per culpam tuam
sine baptismo moreretur? Si fecisti, unum annum
per legitimas ferias poenitere debes, et nunquam
sis sine poenitentia.
Confecisti aliquam mortiferam potionem, et cum
ea aliquem occidisti? Si fecisti, carinam unam cum
septem sequentibus annis jejunare debes, et nunquam
sis sine poenitentia. Si voluisti autem et non
perfecisti homicidium, annum unum per legitimas
ferias poenitere debes.
Gustasti de semine viri tui, ut propter tua diabolica
facta plus in amorem tuum exardesceret? Si fecisti,
septem annos per legitimas ferias poenitere
debes.
Bibisti chrisma ad subvertendum Dei judicium,
vel aliquid in herbis vel in verbis, vel in ligno, vel
in lapide, aut in aliqua stulta fide, vel ipsa fecisti,
vel aliis consiliata es, aut in ore tuo tenuisti, aut in
vestimentis tuis insutum, vel circa te ligatum habuisti,
vel qualicunque ingenio faceres, ut crederes
divinum judicium subvertere posse? Si fecisti,
septem annos per legitimas ferias poenitere debes.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent et
firmiter credunt, ita dico, ut si vicinus ejus lacte
vel apibus abundaret, omnem abundantiam lactis
et mellis quam suus vicinus ante se habere visus est
ad se et ad sua animalia, vel ad quos voluerint a
diabolo adjutae, suis fascinationibus et incantationibus
se posse convertere credant? Si fecisti, tres annos
per legitimas ferias poeniteas.
Credidisti quod quaedam credere solent, ut quamcunque
domum intraverint, pullos aucarum, pavonum,
pullos gallinarum, etiam porcellos, et aliorum
animalium foetus, verbo, vel visu, vel auditu, obfascinare
et perdere posse affirment? Si fecisti vel
credidisti, unum annum per legitimas ferias debes
poenitere.
Credidisti quod multae mulieres retro Satanam
conversae credunt et affirmant verum esse, ut credas
inquietae noctis silentio cum te collocaveris in
lecto tuo, et marito tuo in sinu tuo jacente, te dum
corporea sis januis clausis exire posse, et terrarum
spacia cum aliis simili errore deceptis pertransire
valere, et homines baptizatos, et Christi sanguine
redemptos, sine armis visibilibus et interficere, et
decoctis carnibus eorum vos comedere, et in loco
cordis eorum stramen aut lignum, aut aliquod hujusmodi
ponere, et commestis, iterum vivos facere,
et inducias vivendi dare? Si credidisti, quadraginta
dies, id est carinam in pane et aqua cum septem
sequentibus annis poeniteas.
Credidisti quod quaedam mulieres credere solent,
ut tu cum aliis diaboli membris item inquietae noctis
silentio clausis januis in aerem usque ad nubes
subleveris, et ibi cum aliis pugnes, et ut vulneres
alias, et tu vulnera ab eis accipias? Si credidisti,
duos annos per legitimas ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Tollunt
piscem vivum, et mittunt eum in puerperium suum,
et tam diu eum ibi tenent, donec mortuus fuerit, et,
decocto pisce vel assato, maritis suis ad comedendum
tradunt, ideo faciunt hoc, ut plus in amorem
earum exardescant? Si fecisti, duos annos per legitimas
ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent?
Prosternunt se in faciem, et discoopertis natibus,
jubent ut supra nudas nates conficiatur panis, et eo
decocto tradunt maritis suis ad comedendum. Hoc
ideo faciunt, ut plus exardescant in amorem illarum?
Si fecisti, duos annos per legitimas ferias poeniteas.
Posuisti infantem tuum juxta ignem, et alius caldariam
supra ignem cum aqua misit, et ebullita
aqua superfusus est infans, et mortuus est. Tu autem
qui infantem septem annos in tua custodia debuisti
habere, tres annos per legitimas ferias poenitere
debes. Ille autem qui aquam in caldarium
misit, innocens erit.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, diabolicis
adimpletae disciplinis? Quae observant vestigia
et indagines Christianorum, et tollunt de eorum
vestigio cespitem, et illum observant, et inde
sperant sanitatem aut vitam eorum auferre? Si fecisti
aut | null | 31f049bc-8f08-4980-89a9-c86ca24d6616 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consensisti, quinque annos per legitimas
ferias poenitere debes.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent?
Tollunt menstruum suum sanguinem, et immiscent
cibo vel potui, et dant viris suis ad manducandum,
vel ad bibendum, ut plus diligantur ab eis? Si fecisti,
quinque annos per legitimas ferias poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Tollunt
testam hominis, et igni comburunt, et cinerem
dant viris suis ad bibendum pro sanitate? Si fecisti,
unum annum per legitimas ferias poeniteas.
Comedisti vel bibisti alicujus animalis sanguinem?
Si fecisti, quinque dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Illae
dico quae habent vagientes infantes, effodiunt terram,
et ex parte pertusant eam, et per illud foramen
pertrahunt infantem, et sic dicunt vagientis infantis
cessare vagitum. Si fecisti aut consensisti,
quinque dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres instinctu diaboli
facere solent? Cum aliquis infans sine baptismo
mortuus fuerit, tollunt cadaver parvuli, et ponunt
in aliquo secreto loco, et palo corpusculum ejus
transfigunt, dicentes, si sic non fecissent, quod infantulus
surgeret, et multos laedere posset? Si fecisti,
aut consensisti, aut credidisti, duos annos per legitimas
ferias debes poenitere.
Fecisti quod quaedam facere solent, diaboli audacia
repletae? Cum aliqua femina parere debet, et non
potest, dum parere non potest, in ipso dolore si
morte obierit, in ipso sepulcro matrem cum infante
palo in terram transfigunt. Si fecisti vel consensisti,
duos annos per legitimas ferias debes poenitere.
Oppressisti infantem tuum sine voluntate tua, aut
pondere vestimentorum tuorum suffocasti, et hoc
post baptismum factum fuerat? Si fecisti, XL dies,
id est, carinam in pane et aqua, et oleribus, atque
leguminibus poeniteas, et a conjuge te abstineas
donec illi XL dies pertranseant; post, tres annos
per legitimas ferias, et tres quadragesimas in anno
observes. Quod si ante baptismum infans oppressus
fuerit, proximos XL dies, ut supra praeceptum est,
poeniteas. Postea vero quinquennium expleas.
Invenisti infantem tuum juxta te oppressum, ubi
tu et vir tuus simul in lecto jacuistis, et non apparuit
utrum a patre, seu a te suffocatus esset, an propria
morte defunctus esset. Non debetis inde securi
esse, nec esse sine poenitentia. Sed tamen in his
magna consideratio debet esse pietatis, ubi nulla
mala voluntas fuit, sed propria mors. Tamen propter
negligentiam, XL dies in pane et aqua debetis poenitere.
Si autem vos non latet interfectores esse infantis,
non voluntate, sed negligentia, tres annos per
legitimas ferias poenitere debetis, unum ex his in
pane et aqua, et tempore poenitudinis ab omni luxuria
vos custodire debetis.
Exercuisti lenocinium aut in te ipsa, aut in aliis, ita
dico, ut tu meretricio more tuis amatoribus corpus
tuum ad tractandum et ad sordidandum, pro precio
tradidisses, seu quod crudelius est et periculosius
est, alienum corpus, filiae dico, vel neptis, et alicujus
Christianae, amatoribus vendidisti, vel concessisti,
vel internuncia fuisti, vel consiliata es ut stuprum
aliquod tali modo perpetraretur? Si fecisti, sex annos
per legitimas ferias poeniteas. Tamen in concilio Elibertano
praecipitur, ut ille qui haec perpetraverit, nisi
in fine non accipiat communionem.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Cum
infans noviter natus est, et statim baptizatus, et sic
mortuus fuerit, dum sepeliunt eum, in dexteram
manum ponunt ei patenam ceream cum oblata, et in
sinistram manum calicem cum vino similiter cereum
ponunt ei, et sic eum sepeliunt. Si fecisti, decem
dies in pane et aqua poenitere debes.
Fecisti quod quaedam mulieres adulterae facere
solent? Cum primum intellexerint quod amatores
earum legitimas uxores voluerint accipere, tunc
quadam arte malefica libidinem virorum extinguunt,
ut legitimis prodesse non possint, neque cum eis
coire. Si fecisti aut alios docuisti, XL dies in pane
et aqua poenitere debes.
Obtulisti infantem tuum ad baptizandum, nisi legitimo
tempore, id est in sabbato Paschae, et in sabbato
Pentecostes, nisi infirmitatis necessitate? Si
fecisti, decem dies in pane et aqua debes poenitere.
Neglexisti visitare infirmos, et non venisti ad eos
qui in carcere erant, et non | null | 55ae4eeb-3b1f-4518-b1a2-c80c1251fc9f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
subministrasti eis? Si
non fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas.
Comedisti carnem in quadragesima? Si fecisti, in
ipsius anni circulo ab omni esu carnium te abstineas.
Comedisti de cibo Judaeorum, vel aliorum paganorum,
quem ipsi sibi praeparaverunt? Si fecisti, decem
dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quidam facere solent? Dum ad Ecclesiam
vadunt, in ipsa via proferunt suas vanitates,
et loquuntur otiosa, nec in eadem via cogitant aliquid
quod ad animae utilitatem pertineat; et cum
venerint in atrium Ecclesiae ubi sepulta sunt corpora
fidelium, et dum calcaverint sepulcra proximorum
non recordantur quid eis futurum sit, nec ullam
mentionem, nec ullas preces pro eis ad Dominum
fundunt, quod facere debuerunt. Si neglexisti, decem
dies in pane et aqua poeniteas, et vide ulterius
ne tibi contingat. Sed quandocunque in atrium Ecclesiae
intraveris, ora pro eis, et roga illas sanctas
animas quarum corpora ibi requiescunt, ut
possint pro tuis peccatis ad Dominum in
Operatus es aliquid in Dominica die? Si fecisti,
tres dies in pane et aqua poenitere debes.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent?
Deponunt vestimenta sua, et totum corpus nudum
melle inungunt, et sic mellito suo corpore supra
triticum in quodam linteo in terra deposito, sese
hac atque illac saepius revolvunt, et cuncta tritici
grana, quae humido corpori adhaerent, cautissime
colligunt, et in molam mittunt, et retrorsum contra
solam molam circuire faciunt et sic in farinam redigunt,
et de illa farina panem conficiunt, et sic
maritis suis ad comedendum tradunt, ut comesto
pane marcescant et deficiant? Si fecisti, quadraginta
dies in pane et aqua poeniteas.
Fecisti quod quaedam mulieres facere solent?
Dum pluviam non habent, et ea indigent, tunc plures
puellas congregant, et unam parvulam virginem
quasi ducem sibi praeponunt, et eamdem denudant,
et extra villam ubi herbam jusquiamum inveniunt,
quae Teutonice belisa vocatur, sic nudatam deducunt,
et eamdem herbam, eamdem virginem sic nudam
minimo digito dextrae manus eruere faciunt,
et radicitus erutam cum ligamine aliquo, ad minimum
digitum dextri pedis ligare faciunt. Et singulae
puellae singulas virgas in manibus habentes, supradictam
virginem herbam post se trahentem in flumen
proximum introducunt, et cum eisdem virgis
virginem flumine aspergunt, et sic suis incantationibus
pluviam se habere sperant. Et post eamdem
virginem sic nudam transpositis et mutatis in modum
cancri vestigiis, a flumine ad villam, inter
manus reducunt? Si fecisti aut consentiens fuisti,
viginti dies in pane et aqua debes poenitere.
CAP. 6.-- #De admonitione octo principalium vitiorum, et eorum speciebus.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Nunc tibi octo principalia
vitia explicabo. Si in illis te percussum, tactum
et vulneratum sentis, vide ne me caeles, id
est, superbiam, vanam gloriam, invidiam, iram,
tristitiam, avaritiam, ventris ingluviem, luxuriam.
Ex quibus si te culpabilem recognoscis, poenitentiam
suscipe, nam ex his omnia vitia oriuntur.
De superbia, quae initium omnis peccati est, et
regina omnium malorum, nascitur omnis inobedientia,
omnis praesumptio, et omnis pertinacia, contentiones,
haereses, arrogantia.
De vana gloria, jactantia, arrogantia, indignatio,
discordia, inanis gloriae cupido, et hypocrisis.
De invidia, nascitur odium, susurratio, detractio,
exultatio in adversis proximi, afflictio in
prosperis.
De ira oriuntur rixae, tumor mentis, contumeliae,
clamor, indignatio, praesumptio, blasphemiae, sanguinis
effusio, homicidia, ulciscendi cupiditas, injuriarum
memoria.
De tristitia nascitur malitia, rancor animi, pusillanimitas,
amaritudo, desperatio, torpor, vagatio
mentis, saepe etiam et praesentis vitae nulla delectatio.
De avaritia oriuntur invidiae, furta, latrocinia,
homicidia, mendacia, perjuria, rapinae, violentiae,
inquietudo, injusta judicia, contemptus veritatis
futurae, beatitudinis oblivio, obduratio cordis.
De ventris ingluvie propagatur inepta laetitia,
scurrilitas, levitas, vaniloquium, immundicia corporis,
instabilitas mentis, ebrietas, libido, hebetudo
sensus.
De luxuria generatur caecitas mentis, inconsideratio,
inconstantia oculorum, vel totius corporis
praecipitatio, amor immoderatus sui, odium mandatorum
Dei, affectus praesentis saeculi, horror et
desperatio futuri.
CAP. 7.-- #Item de virtutibus | null | afef22dd-7a1e-4984-81f8-4d456c977001 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quibus eadem vitia superari possint, et de conclusione poenitentiae.@#
Ergo si superbus usque modo fuisti, humilia
teipsum in conspectu Dei. Si vanam gloriam dilexisti,
cogita ne propter transitoriam laudem, aeternam
perdas mercedem. Si invidiae rubigo te hucusque
consumpsit, quod est peccatum maximum, et super
omnia detestabile: quia diabolo comparatur invidus,
qui primo homini invidit datum, quod ipse per
suam culpam perdiderat, age poenitentiam, et profectum
aliorum tuum deputa. Si tristitia te superat,
patientiam et longanimitatem meditare. Si avaritiae
morbus te gravat, cogita quia radix est omnium
malorum, et idololatriae comparatur, et ideo largum
te esse oportet. Si ira te vexat, quae in stultorum
sinu requiescit, dominari debes animo tuo, et hanc
a te mentis tranquillitate fuga. Si ventris ingluvies
te ad devorandum pertrahit, sobrietatem sectare. Si
luxuriae, castitatem vove.
Tunc prosternat se poenitens in terram, et cum
lacrymis dicat: Et in his, et in aliis vitiis, quibuscunque
humana fragilitas contra Deum et creatorem
suum, aut cogitando, aut loquendo, aut operando,
aut delectando, aut concupiscendo peccare
potest, in omnibus me peccasse, et reum in conspectu
Dei super omnes homines esse cognosco, et confiteor.
Humiliter etiam te sacerdos Dei exposco, ut intercedas
pro me, et pro peccatis meis ad Dominum et
creatorem nostrum, quatenus de his et omnibus
sceleribus meis veniam et indulgentiam consequi
merear.
#Deinde sacerdos cum poenitente prosternat se in terram, et decantet hos sequentes Psalmos.@#
In primis dicat Psalmum trigesimum septimum
totum, Domine ne in furore tuo: et postea dicat;
Oremus, et cantet Psalmum CII: Benedic, anima mea,
Domino; et iterum dicat, Oremus, et cantet Psalmum
L: Miserere mei, Deus. Post haec cantet Psalmum
LIII: Deus, in nomine tuo; et dicat, Oremus,
et cantet Psalmum LI: Quid gloriaris in malitia.
#Tunc dicat has subsequentes orationes.@#
Deus cujus indulgentia nemo non indiget, memento
famuli tui N. qui lubrica terreni corporis fragilitate
nudatus est, quaesumus, da veniam confitenti,
parce supplici, ut qui suis meritis accusatur, tua
miseratione salvetur. Per Dominum.
Domine sancte, Pater, omnipotens aeterne Deus,
qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum
nostrum vulnera nostra curare dignatus es, te supplices
rogamus, et petimus, ut precibus nostris aurem
tuae pietatis inclinare digneris, qui etiam remittis
omnia crimina, et peccata universa condonas, desque
huic famulo tuo, Domine, pro suppliciis veniam,
pro moerore laetitiam, pro morte vitam, ut de tua
misericordia confidens, pervenire mereamur ad vitam
aeternam. Per eundem Dominum.
Omnipotens et misericors Deus, qui peccatorum
indulgentiam, in confessione celeri posuisti, succurre
lapsis, miserere confessis, ut quos dilectorum catena
constringit, magnitudo tuae pietatis absolvat.
Per.
Precor, Domine, clementiae et misericordiae tuae
majestatem, ut famulo tuo N. peccata et facinora sua
confitenti, debita relaxare, et veniam praestare
digneris, et praeteritorum criminum culpas indulgeas,
qui humeris tuis ovem perditam reduxisti, qui publicani
precibus et confessione placatus es: tu etiam
Domine huic famulo tuo placatus esse digneris, tu
hujus precibus benignus aspira, ut in confessione
placabilis permaneat, fletus ejus et petitio, perpetuam
clementiam tuam cleriter exoret, sanctisque
altaribus restitutus, spei rursum aeternae ac coelesti
gloriae mancipetur. Qui vivis et regnas.
#Deinde adjunge.@#
Deus omnipotens sit adjutor et protector tuus, et
praestet indulgentiam de peccatis tuis, praeteritis,
praesentibus, et futuris, Amen.
CAP. 8.-- #Salubre antidotum animabus.@#
( #Ex scriptis Prophetae et Gregor. Hierony. August.
et de tribus Poenitentialibus collectum.@# ) Institutio illa
quae fiebat in diebus patrum nostrorum rectas vias
nunquam deseruit, qui instituerunt poenitentibus
atque lugentibus suas passiones ac vitia medicamento
salutis aeternae superare. Quia diversitas culparum,
diversitatem facit poenitentibus medicamentorum;
velut medici corporum diversa medicamenta,
vel potiones solent facere, contra diversitatem
infirmitatum. Vel judices saecularium causarum
diversa agunt judicia, qui boni sunt, et recta pensant,
atque tractant quomodo judicent, recte inter
miseros et divites, inter causam, et causam: Quanto
magis igitur sacerdotes Dei diversa medicamenta
animarum invisibilium hominibus pensare | null | afe0d2fc-60d4-46e8-803f-701e7d60e0da | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et tractare
oportet, ne per stultum medicum vulnera animarum
putrescant, et pejora fiant, Propheta dicente: Computruerunt
cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
O stulte medice, noli decipere animam tuam et illius,
ne duplicem poenam accipias, vel septuplam, vel millenam.
Audi Christum dicentem: Si caecus caecum
duxerit, ambo in foveam cadunt. Et si tu cogitas judicium
meum, alter homo non audit, neque videt qui
me judicet: o non intelligis quod Deus judex justus, et
fortis, videt et audit, et in palam abscondita deducet,
et reddet unicuique secundum opera sua? Et
item: Vere sunt nonnulli, caecorum canum similitudinem
habentium, currentium ad cadavera mortuorum,
vel similitudinem corvorum volantium, qui ad
sacerdotium evehuntur, non propter Deum, sed plus
propter honorem terrenum inhiantes, caeci divina sapientia.
De talibus dixit Gregorius Nazianzenus: Timeo
hoc, quod canes assectantur officium pastorale:
maxime cum semetipsis nihil praeparaverint disciplinae.
Ezechiel namque ait: Vae pastoribus Israel,
qui pascebant semetipsos, et non gregem. Lac bibebant,
et lanis eorum operiebantur, et quod crassum
fuit, manducabant, quod fractum fuit, non alligabant,
et reliqua. Item Ezechiel ait: Vae sacerdotibus,
qui comedunt peccata populi mei, hoc est sibi eorum
sumentes victimas, et non orantes pro eis: comedentes
hostias, et non corripientes; qui ubi morituros
homines audiunt, inde gaudent, et praeparant se
ad praedam quasi corvi ad cadavera mortuorum.
Nunc ergo, o fratres, qui voluerit sacerdotis nomen
habere, in primis propter Deum cogitet, ut discat ea
quae ei necessaria sint, antequam manus episcopi caput
ejus tangat: Id est, Psalterium, Lectionarium,
cum Evangeliis, Sacramentorum librum, Baptisterium:
et computum, cum cyclo cum commendationibus
animarum, martyrologium, homelias per circulum
anni plebibus praedicandas. Istud est simpliciorum:
quia si unum supradictorum defuerit, sacerdotis
nomen in eo non constabit. Ad haec autem
suum Poenitentialem, qui et secundum canonum
auctoritatem, et justa sententias trium Poenitentialium,
Theodori episcopi, et Romanorum pontificum,
et Bedae ordinetur. Sed in Poenitentiali Bedae plura
inveniuntur utilia: plura autem inveniuntur ab aliis
inserta, quae nec canonibus, nec aliis Poenitentialibus
conveniunt. Sapiens autem medicus excipiat
quaeque meliora, ut discretiones omnium causarum
investigare possit, sine quibus rectum judicium non
potest stare. Quia scriptum est: In nulla re appareas
indiscretus, sed distingue quid, ubi, quandiu, quando,
qualiter debeas facere. Non omnibus ergo in una
eademque libra pensandum est, licet in uno constringantur
vitio, sed discretio sit inter unumquodque
eorum, hoc est inter divitem et pauperem, inter
liberum et servum, infantem, puerum, juvenem,
adolescentem, aetate senem, hebetem, ignarum, laicum,
clericum, monachum, episcopum, presbyterum,
diaconum, subdiaconum, lectorem, in gradu,
vel sine gradu, conjugatum, vel sine conjugio, peregrinum,
indigenam, virginem, viduam, canonicam,
monacham, debilem, infirmum, sanum, fornicantem
cum animalibus, vel cum hominibus contra naturam,
continentem, vel incontinentem, voluntate, necessitate,
vel casu, seu in publico peccantem, vel in
abscondito, et quali compunctione haec omnia emendet,
ut et loca, et tempora poenitendi discernat.
Haec omnia de canonibus, et de sanctorum Patrum
sententiis, et de Hieronymo, de Augustino,
Gregorio, Theodoro, Beda, et ex Poenitentiali Romano
vera collegimus: et ut nulli necesse sit perire,
scientibus et intelligentibus animarum medicis, haec
temperanda committimus. In Jesu filio Sirach dicitur:
In judicando esto misericors, pupillis ut pater.
Item sanctus Jacobus ait: Judicium sine misericordia
erit illi qui non facit misericordiam: superexaltet
autem misericordia judicium. Et sanctus
Augustinus dicit, de illis qui veram poenitentiam faciunt,
in jejunio, et fletu, in eleemosynis, in orationibus,
et ut perpetrata iterum non faciant: et si fecerint,
tamen non perseverant in eis. Quia Deus dixit:
Malum cogitasti: ignovi. Malum dixisti: ignovi.
Malum fecisti: ignovi. Perseverare in malo non
ignosco. Ergo qui perseverant in malo, non ignosce,
sed judica districtum judicium secundum canones,
et justa instituta majorum, ut caeteri timorem habeant | null | 4cda170f-e06c-4e9e-8aa9-63a87bfcfa2e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
CAP. 9.-- #Poenitentia illius anni, qui in pane et aqua jejunandus est, isto ordine observari debet.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Poenitentia unius anni,
qui in pane et aqua jejunandus est, talis esse debet:
In unaquaque hebdomada tres dies, id est secundam
feriam, quartam feriam, sextam feriam in pane
et aqua jejunet. Et tres dies, id est tertiam feriam,
quintam, et sabbatum, a vino, medone, mellita cervisia,
a carne, et sagimine, et a caseo, et ovis, et
ab omni pingui pisce se abstineat. Manducet autem
minutos pisciculos si habere potest. Si habere non
potest, tantum unius generis piscem, et legumina,
et olera, et poma, si vult comedat, et cervisiam bibat.
Et in diebus Dominicis, et in Natali Domini, illos
quatuor dies. Et in Epiphania Domini, unum
diem. Et in Pascha usque in octavum diem. Et in
Ascensione domini, et in Pentecoste quatuor dies;
et in Missa sancti Joannis Baptistae, et sanctae Mariae,
et XII apostolorum, et sancti Michaelis, et
sancti Remigii, et omnium sanctorum, et sancti
Martini, et in illius sancti festivitate, qui in illo
episcopatu celebris habetur. In his supradictis diebus
faciat charitatem cum caeteris Christianis, id est,
utatur eodem cibo et potu quo illi. Sed tamen ebrietatem
et ventris distensionem, semper in omnibus
caveat.
CAP. 10-- #Iste annus secundus est ab illo anno, qui in pane et aqua observandus est, et post illum jejunandus. Qui etiam dandus est illis, qui viros ecclesiasticos sponte occidunt, et in consuetudine habent Sodomiticum scelus, et qui in consuetudine habent contra naturam peccare, et in Ecclesiis homicidia sponte committunt, et Ecclesias incendunt, et in Ecclesiis adulteria committunt, et qui alia hujusmodi perpetraverint.@#
( #Ex eodem.@# ) Poenitentia illius anni talis esse debet
ut duos dies, id est, secundam et quartam feriam,
in unaquaque hebdomada jejunet ad vesperam, et
tunc reficiatur de sicco cibo, id est, pane et leguminibus
siccis, sed coctis, aut pomis, aut oleribus
crudis, unum eligat ex his tribus, et utatur, et cervisiam
bibat, sed sobrie. Et tertium diem, id est,
sextam feriam in pane et aqua observet, et tres
quadragesimas jejunet: unam ante Natale Domini,
secundam ante Pascha, tertiam ante missam sancti
Joannis; et si totam quadragesimam, ante missam
sancti Joannis implere non possit, post missam
impleat. Et in his tribus quadragesimis jejunet
duos dies in hebdomada ad nonam, et de sicco cibo
comedat, ut supra notatum est, et VI feriam jejunet
in pane et aqua. Et in diebus Dominicis, et in Natali
Domini, illos quatuor dies. Et in Epiphania Domini,
unum diem. Et in Pascha usque in octavum diem.
Et in Ascensione Domini, et Pentecoste quatuor dies,
et in missa sancti Joannis Baptistae, et sanctae Mariae,
et XII apostolorum, et sancti Michaelis, et sancti
Remigii, et Omnium Sanctorum, et sancti Martini,
et in illius sancti festivitate, qui in illo episcopatu
celebris habetur. In his supra dictis diebus faciat
charitatem cum caeteris Christianis. Sed tamen
ebrietatem, et ventris distensionem, semper in
omnibus caveat.
CAP. 11.-- #De illis qui jejunare et adimplere non possunt quod in Poenitentiali scriptum est.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui jejunare potest, et implere quod
in Poenitentiali scriptum est, bonum est, et Deo
gratias referat. Qui autem non potest, per misericordiam
Dei consilium damus tale, ut nec sibi, nec
alicui necesse sit, nec desperare, nec perire.
CAP. 12.-- #De redemptione illius anni, quem in pane et aqua jejunare debet.@#
( #Ex eodem.@# ) Pro uno die quem in pane et aqua
jejunare debet, L psalmos genibus flexis in Ecclesia,
si fieri potest, decantet: sin autem, in loco convenienti
eadem faciat, et unum pauperem pascat, et
eo die excepto vino, carne et sagimine, sumat
quidquid velit.
CAP. 13.-- #Alio modo.@#
( #Ex eodem.@# ) | null | f48f5581-7d17-466e-8f1d-7a5444c876f0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Si autem talis est, quod tandiu in
genibus jacere non possit, faciat autem sic: infra
Ecclesiam, si fieri potest: sin autem, in uno loco
stando intente, LXX psalmos per ordinem decantet,
et pauperem pascat, et eo die excepto vino, carne
et sagimine, sumat quidquid velit.
CAP. 14.-- #Item alio modo.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui in Ecclesia genua centies flexerit,
id est, si centies veniam petierit, si fieri potest, ut
in Ecclesia fiat, hoc justissimum est. Si autem hoc
fieri non potest, secrete in loco convenienti eadem
faciat; si sic fecerit, eo die excepto vino, carne et
sagimine, sumat quod placeat.
CAP. 15.-- #Item alio modo@#
( #Ex eodem.@# ) Qui psalmos non novit unum diem
quem in pane et aqua poenitere debet: dives tribus
denariis, et pauper uno denario redimat, et eo die
excepto vino, carne et sagimine, sumat quidquid
velit.
CAP. 16.-- #Item alio modo.@#
( #Ex eodem.@# ) Pro uno die, quem in pane et aqua
poenitere debet, tres pauperes pascat. Et eo die
excepto vino, carne et sagimine, sumat quod placeat.
CAP. 17.-- #Item alio modo.@#
( #Ex eodem.@# ) Quidam dicunt XX palmatas valere
pro uno die.
CAP. 18.-- #De redemptione unius hebdomadae quam in pane et aqua jejunare debet.@#
( #Ex eodem.@# ) Pro una hebdomada quam in pane et
aqua jejunare debet, CCC psalmos genibus flexis in
ecclesia decantet. Si autem hoc facere non potest,
tria Psalteria in ecclesia, vel in loco convenienti
intente decantet. Et postquam psallerit, excepto
vino, carne et sagimine, sumat quidquid velit.
CAP. 19.-- #De redemptione unius mensis, quem in pane et aqua jejunare debet.@#
( #Ex eodem.@# ) Pro uno mense quem in pane et aqua
jejunare debet, psalmos mille ducentos genibus flexis
decantet.
( #Ex eodem.@# ) Si autem hoc acere non potest, sine
genuflexione, sedendo aut stando in Ecclesia si fieri
potest: sin autem, in uno loco, mille DC octoginta
psalmos decantet. Et omni die si velit, et si abstinere
non vult, reficiat se ad sextam: nisi quartam feriam,
et sextam, jejunet ad nonam. Et a carne et a sagimine,
et a vino, totum mensem se abstineat. Alium
autem cibum postquam psalmos supradictos decantaverit,
sumat. Isto ordine, totus ille annus redimendus
est.
CAP. 20.-- #De illis qui jejunare non possunt, et Psalmos nesciunt, quomodo poenitentiam unius anni quem in pane et aqua jejunare debent redimere possint.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui vero Psalmos non novit, et jejunare
non potest, pro uno anno quem in pane et aqua
poenitere debet, det pauperibus in eleemosynam viginti
duos solidos, et omnes sextas ferias jejunet, in
pane et aqua. Et tres quadragesimas, id est, quadraginta
dies ante Pascha, et quadraginta dies ante
festivitatem sancti Joannis Baptistae: et si ante festivitatem
aliquid remanserit, post adimpleat, et quadraginta
dies ante Natalem Domini in istis tribus quadragesimis,
quidquid suo ori praeparatur in cibo,
vel in potu, vel cujuscunque generis sit, istud aestimet
quanti pretii sit, vel esse possit, et medietatem
illius pretii distribuat in eleemosynam pauperibus
et assidue oret, et roget Deum ut oratio ejus et ejus
eleemosynae apud Deum acceptabiles sint.
CAP. 21.-- #Item redemptio illius anni quem in pane et aqua poenitere debet.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Item qui jejunare non
potest, et observare quod in Poenitentiali scriptum
est, hoc faciat quod sanctus Bonifacius papa
constituit. Pro uno die quem in pane et aqua jejunare
debet, roget presbyterum ut Missam cantet
pro eo, nisi sint crimina capitalia quae confessa
prius lavari cum lacrymis debent, et tunc ipse
adsit et audiat Missam, et devote ipse offerat
propriis manibus panem et vinum manibus sacerdotis,
et intente respondeat quantum sapit ad
salutationes, et ad exhortationes sacerdotis, et humiliter
Deum deprecetur, ut oblatio quam ipse et
presbyter pro se et pro | null | 8304dee8-22b7-486e-9af8-2a95442eb74f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
peccatis suis Deo obtulerunt,
Deus omnipotens misericorditer per angelum suum
suscipere dignetur. Et eo die excepto vino, et carne,
et sagimine, comedat quidquid vult. Et sic redimat
reliquos anni dies.
CAP. 22.-- #De illis qui jejunare non possunt, et habent unde redimere possint.@#
( #Ex eodem.@# ) Si quis forte non potuerit jejunare,
et habuerit unde possit redimere, si dives fuerit pro
septem hebdomadibus det solidos XX. Si non habuerit
unde tantum dare possit, det solidos X. Si
autem multum pauper fuerit, det solidos tres. Neminem
vero conturbet quia jussimus dare solidos XX aut
minus: quia si dives fuerit, facilius est illi dare
solidos XX quam pauperi tres. Sed attendat unusquisque
cui dare debeat, sive pro redemptione captivorum,
sive super sanctum altare, sive Dei servis,
seu pauperibus, in eleemosynam.
CAP. 23.-- #De illis qui non possunt adimplere, quod in Poenitentiali scriptum est.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui non potest sic agere poenitentiam
ut superius diximus, faciat sic: Si tres annos continuos
jejunare debet, et jejunare non potest, sic
redimere potest: in primo anno eroget in eleemosynam
solidos viginti sex. In secundo anno eroget
in eleemosynam solidos XX. In tertio anno solidos,
XVIII. Hoc sunt solidi LXIV. Potentes autem homines
plus dare debent: quia cui plus committitur,
plus ab eo exigetur. Et qui illicita committunt,
etiam a licitis se abstinere debent, et corpus debent
affligere jejuniis, vigiliis, et crebris orationibus.
Caro enim laeta trahit ad culpam: afflicta autem
reducit ad veniam.
CAP. 24.-- #De illis qui jejunare non possunt, et non habent unde redimere possint.@#
( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Qui jejunare non
potest et non habet unde redimat et Psalmos novit,
pro uno die quem in pane et aqua jejunare debet
tribus vicibus: Beati immaculati, usque, Ad Dominum
cum tribularer decantet. Et sexies: Miserere
mei Deus. Et septuagies prosternat se in terram, et
per singulas genuflexiones, Pater noster decantet.
Qui autem Psalmos nescit, pro uno die quem in pane
et aqua jejunare debet, centies prosternat se in
terram, et per singulas genuflexiones, Pater noster
dicat.
CAP. 25.-- #De redemptione septem annorum.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Item alio modo, XII
triduanae singulae cum psalteriis III impletis, et cum
palmatis CCC per singula psalteria excusant unius
anni poenitentiam. Et viginti quatuor biduanae similiter,
cum tres psalteriis impletis, et CCC palmatis
per singula psalteria, excusant duos annos XXV
psalmi cum totidem veniis per noctem, et cum palmatis
CCC excusant biduanam. Centum psalmi cum
veniis per noctem, et cum palmatis CCC excusant
triduanam CXX missae speciales, singulae cum III
psalteriis, et CCC psalmatis excusant annum,
centum solidi data in eleemosynam annum excusant.
CAP. 26.-- #Ut in capite quadragesimae omnes publicae poenitentes in civitatem veniant, et ante fores Ecclesiae nudis pedibus, et cilicio induti, episcopo suo se repraesentent.@#
(Ex concilio Agathen., capite 9.) In capite Quadragesimae
omnes poenitentes qui publicam suscipiunt
aut susceperunt poenitentiam, ante fores Ecclesiae
se repraesentent episcopo civitatis, sacco induti, nudis
pedibus, vultibus in terram prostratis, reos se
esse ipso habitu et vultu proclamantes. Ibi adesse
debent decani, id est, archipresbyteri parochiarum,
id est, presbyteri poenitentum, qui eorum conversationem
diligenter inspicere debent, et secundum
modum culpae, poenitentiam per praefixos gradus injungant.
Post haec in Ecclesiam eos introducat, et cum
omni clero septem poenitentiae Psalmos in terram
prostratus cum lacrymis pro eorum absolutione
decantet. Tunc resurgens ab oratione, juxta quod
canones jubent, manus eis imponat, aquam benedictam
super eos spargat, cinerem prius mittat,
deinde cilicio capita eorum cooperiat, et cum gemitu
et crebris suspiriis eis denunciet, quod sicut
Adam projectus est de paradiso, ita et ipsi ab Ecclesia
pro peccatis abjiciuntur. Post haec jubeat ministris
ut eos extra januas Ecclesiae expellant. Clerus
vero prosequatur eos cum Responsorio: In sudore
vultus tui vesceris pane, etc., ut videntes sanctam
Ecclesiam pro facinoribus suis tremefactam atque
commotam, non parvipendant poenitentiam. In
sacra autem | null | 5e1ae130-2122-4756-afce-ed7fa05039d4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Domini coena, rursus ab eorum decanis
et eorum presbyteris, Ecclesiae liminibus repraesententur.
CAP. 27.-- #Ut poenitentes quando poenitentiam petunt impositionem manuum consequantur.@#
(Ex eodem, capite 7.) Poenitentes tempore quo poenitentiam
petunt, impositionem manuum, et cilicium
super capita a sacerdote, sicut ubique constitutum
est, consequantur. Si autem comas non deposuerint,
aut vestimenta non mutaverint, abjiciantur.
CAP. 28.-- #Qua auctoritate modus poenitentiae peccata confitentibus imponi debet.@#
(Ex concilio Moguntin., capite. 10.) Modus tempusque
poenitentiae peccata sua confitentibus, aut per antiquorum
canonum institutionem, aut per sanctarum
Scripturam auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem
probatam imponi debet a sacerdotibus.
Nam qui peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos
imponunt poenitentiae modos, consuunt pulvillos
secundum propheticum sermonem, sub omni
cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae
aetatis ad capiendas animas: sed discretio
servanda est inter poenitentes publice, et absconse.
Nam qui publice peccat, oportet ut publice multetur
poenitentia, et, secundum ordinem canonum, pro
merito suo excommunicetur, et reconcilietur.
CAP. 29.-- #Quod diversitas culparum, diversitatem faciat poenitentiarum.@#
( #Ex dictis August.@# ) Diversitas culparum, diversitatem
facit poenitentiarum. Nam et corporum medici,
diversa medicamenta componunt, ut aliter
vulnera, aliter morbum, aliter tumores, aliter putredines,
aliter caligines, aliter confractiones, aliter
combustiones curent. Ita et spiritales medici, diversis
curationum generibus animarum vulnera
sanare debent: sed quia haec paucorum est ad
purum scilicet cuncta cognoscere, et curare, et
mederi, atque ut in integrum salutis statum valeant
revocare, ideo solerter admonemus doctum quemque
sacerdotem Christi ut non ex suo sensu, sed
secundum canonum statuta, et traditiones Patrum
universa disponat, et conditionem utriusque sexus,
aetatem, paupertatem, causam, statum, personam
cujusque poenitentiam agere volentis, ipsum quoque
cor poenitentis inspiciat: et secundum haec, ut sibi
visum fuerit, ut sapiens medicus, singula quaeque
dijudicet.
CAP. 30.-- #Quod multi sint fructus poenitentiae.@#
( #Ex dictis ejusdem.@# ) Multi sunt poenitentiae fructus
per quos ad expiationem criminum pervenitur. Non
enim tantum simplici illo poenitentiae nomine salus
aeterna repromittitur, ut illud apostolicum: Poenitemini,
inquit, et convertimini ut deleantur peccata
vestra. Et illud propheticum: Cum conversus ingemueris
tunc salvus eris, propter illum nudum gemitum,
et propter illud nudum nomen poenitentiae,
nullus salvabitur, sed per veram confessionem, et
sacerdotis intelligentis consilium, et per charitatis
affectum, et per eleemosynarum fructum, peccatorum
moles subruitur.
CAP. 31.-- #Cur canones praefigant non perfecte pro unoquoque crimine tempus et mensuram poenitentiae.@#
( #Ex dictis Hieronym.@# ) Mensuram autem temporis
in agenda poenitentia, idcirco non satis aperte praefigunt
canones pro unoquoque crimine, ut de singulis
dicant, qualiter unumquodque emendandum
sit, sed magis in arbitrio antistitis intelligentis relinquendum
statuunt: quia apud Deum non tam valet
mensura temporis quam doloris, nec abstinentia
tantum ciborum quam mortificatio vitiorum. Propter
quod tempora poenitentiae, fide et conversatione
poenitentum, abbrevianda praecipiunt, et negligentia
protelanda existimant: tamen pro quibusdam culpis,
modi poenitentiae sunt impositi, juxta quos caeterae
perpendendae sunt culpae, cum sit facile per eosdem
modos vindictam et censuram canonum aestimare.
CAP. 32.-- #De illis qui poenitentiam sibi injunctam adimplere festinant.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Unumquemque hominem
accedentem ad poenitentiam si videris acriter
et assidue stare in poenitentia, statim remissius age
adversus eum. Qui vero potest jejunare quod impositum
est ei, noli prohibere, sed permitte: magis
enim laudandi sunt hi qui celeriter debitum pondus
persolvere festinant: quia jejunium debitum est pondus,
et sic amandum his qui poenitentiam agunt; quia
si jejunaverit, et compleverit quod illi mandatum est
a sacerdote, purificabitur a peccatis. Quod si iterum
ad pristinam consuetudinem peccati reversus fuerit,
sic est quomodo canis qui revertitur ad vomitum
proprium. Omnis itaque poenitens non hoc solum
debet jejunare quod illi mandatum est a sacerdote,
verum etiam postquam compleverit ea quae illi jussa
sunt, debet quantum ipsi visum fuerit jejunare. Si
enim egerit ea quae illi sacerdos praeceperit, illa
peccata tantum quae confessus est remittentur. Si
vero postea ex sua voluntate jejunaverit, mercedem
sibi | null | 8f08fa33-4886-4d8a-92c9-24bc2968a189 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
acquiret, et regnum coelorum. Qui ergo totam
septimanam jejunat pro peccatis, sabbato et dominica
die manducet et bibat quidquid ei aptum fuerit:
custodiat tamen se a crapula et ebrietate: quia
omnis luxuria de ebrietate nascitur. Ideo beatus
Paulus prohibuit dicens: Nolite inebriari vino, in
quo est luxuria: non quia in vino est luxuria, sed
in ebrietate.
CAP. 33.-- #Ut quotiescunque aliqui ad poenitentiam accesserint, sacerdotes jejuniis et orationibus cum eis communicare debeant.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Quotiescunque Christiani
ad poenitentiam accedunt, jejunia injungimus, et
nos communicare cum eis debemus in jejunio, unam
aut duas septimanas, aut quantum possumus, ut non
dicatur nobis quod sacerdotibus Judaeorum dictum
est a Domino: Vae vobis legisperitis, qui aggravatis
homines, et imponitis super humeros eorum onera
gravia, et importabilia, ipsi autem uno digito vestro
non tangitis sarcinas ipsas. Nemo enim potest sublevare
cadentem sub pondere, nisi inclinaverit se
ut porrigat ei manum. Neque ullus medicorum vulnera
infirmantium potest curare nisi fetoribus particeps
fuerit. Ita quoque nullus sacerdotum, vel
pontifex peccatorum vulnera curare potest, animabus
peccata auferre, nisi praestante sollicitudine et
oratione lacrymarum. Necesse est ergo, fratres
charissimi, vos sollicitos esse pro peccantibus: quia
sumus alterutrum membra. Ideoque et nos si viderimus
aliquem in peccatis jacentem, festinemus
eum ad poenitentiam per nostram doctrinam vocare.
Et quotiescunque dederis consilium peccanti, simul
quoque da illi poenitentiam statim, quantum debeat
jejunare, aut eleemosynis redimere peccata sua: ne
forte obliviscaris quae tibi jam dixit, et iterum necesse
sit tibi interrogare, et forsitan erubescet iterum
peccata sua confiteri, et invenietur jam amplius
judicari.
CAP. 34.-- #Quod contingat hominem interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccare.@#
(Ex concilio Cabillon., capite 32.) Sed et hoc emendatione
indigere perspeximus, quod quidam dum
confitentur peccata sua sacerdotibus non plene id
faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse
substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum
animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur,
solerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut
utrisque plena sit confessio, scilicet ut et ea confiteantur
quae per corpus gesta sunt, et ea quibus in
sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque
peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus
vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur,
confessionem faciat: quia aut cogitatione, aut, quod
gravius est, opere, eorum instinctu peccavit: odium
etenim, invidia, superbia, vel caeterae hujuscemodi
animae pestes tanto periculosius laedunt, quanto subtilius
serpunt.
CAP. 35.-- #Ut poenitentia absque personae acceptione imponatur.@#
(Ex concilio Carthag., capite 74.) Ut sacerdos poenitentiam
imploranti, absque personae acceptione, poenitentiae
leges injungat.
CAP. 36.-- #De incestis occulte commissis.@#
( #Ex dictis Aug.@# ) Si quis incestum occulte commiserit,
et sacerdoti occulte confessionem egerit, indicetur
ei remedium canonicum quod subire debuisset
si ejus facinus publicatum fuisset. Verum quia
latet commissum, detur ei a sacerdote consilium,
ut saluti animae suae pro occulta poenitentia proficiat,
hoc est ut veraciter ex corde se graviter deliquisse
confiteatur, et per jejunia et eleemosynas,
vigiliasque ac sacras orationes cum lacrymis se
purgare contendat, et sic se ad spem veniae pro misericordia
Dei pervenire confidat.
CAP. 37.-- #Ut inter poenitentes publice et absconse, discretio servanda sit.@#
(Ex concilio Moguntin., capite 21.) Ut discretio servanda
sit inter poenitentes, qui publice, et qui absconse
poenitere debeant.
CAP. 38.-- #De illis qui negligunt poenitentiam.@#
(Ex concilio Carthag., capite 75.) Ut negligentiores
poenitentes, tardius recipiantur.
CAP. 39.-- #Ut poenitentem ex corde magna exhilaratione sacerdotes suscipere debeant.@#
( #Ex dictis Basilii episcop.@# ) Poenitentem ex corde
ita oportet suscipi, sicut Dominus ostendit, cum dicit:
Quia convocavit amicos suos, et vicinos, dicens:
Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam
quam perdideram.
CAP. 40.-- #Ut secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.@#
(Ex concilio African., capite 10.) Ut poenitentibus
secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio
poenitentiae tempora decernantur, et ut presbyter
inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem,
nisi absentia episcopi | null | 59394fff-23e6-4feb-b080-7af204ddd38e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
necessitate cogente. Cujuscunque
autem poenitentis publicum et vulgatissimum
crimen est, quod universam ecclesiam commoverit,
ante absidam manus ei imponatur.
CAP. 41.-- #De his qui jam peccare cessaverunt, et perfecte poenituerunt, ut communio eis in ipsa poenitentia concedatur.@#
(Ex concilio Laodicen., capite 2.) De his qui diversis
facinoribus peccaverunt, et perseverantes in oratione
conversionem a malis habuere perfectam, pro qualitate
delicti, talibus post poenitentiae tempus impensum,
propter clementiam et bonitatem Dei communio
concedatur.
CAP. 42.-- #De lapsis, quomodo eos fraterno affectu corripere, et consolari debeant, ut non incidant in insidias diaboli, et desperent.@#
( #Ex epist. Calis. papae.@# ) Sed si aliquis lapsus quo
quo modo fuerit, portemus eum, et fraterno corripiamus
affectu, sicut ait beatus Apostolus: Si praeoccupatus
fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales
estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis,
considerans te ipsum, ne et tu tenteris: Alter
alteritus onera portate, et sic adimplebitis legem
Christi. Porro sanctus David de criminibus mortiferis
egit poenitentiam, et tamen in honore permansit.
Beatus quoque Petrus amarissimas lacrymas fudit,
quando Dominum negasse poenituit, sed tamen apostolus
permansit; et Dominus per prophetam peccantibus
pollicetur, dicens: Peccator in quacunque
die conversus ingemuerit, omnium iniquitatum illius
amplius non recordabor. Errant enim qui putant sacerdotes
post lapsum, si condignam egerint poenitentiam,
Domino ministrare non posse, et suis honoribus
frui, si bonam deinceps vitam duxerint, et
suum sacerdotium condigne custodierint. Et ipsi
qui hoc putant, non solum errant, sed etiam traditas
Ecclesiae claves dissipare, et abigere videntur. De
quibus dictum est: Quaecunque solveris in terra,
erunt soluta et in coelo. Alioqui, haec sententia aut
Domini non est, aut non vera. Nos vero indubitanter
tam Domini sacerdotes, quam reliquos fideles, post
dignam satisfactionem posse revocari ad honores
credimus, testante Domino per prophetam. Nunquid
qui dormit, non adjiciet ut resurgat? et qui aversus
est, non revertetur? Et alibi: Nolo, inquit Dominus,
mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Et
propheta David poenitentiam agens, dixit: Redde
mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma
me. Ipse namque post poenitentiam et alios
docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum
doctoribus sanctae Ecclesiae, si lapsi fuerint, et si
condignam poenitentiam gesserint, utrumque facere
posse et offerre, et alios docere.
CAP. 43.-- #De lapsis in ordinibus sacris si restaurari possint.@#
( #Ex Regest. Gregor. pap. Secundino servo Dei recluso.@# )
Nam tua sanctitas inde a nobis requisivit, ut
tibi rescriberem de sacerdotali officio post lapsum
resurgendi, dum dicis de hoc canones diversos te
legisse, diversasque sententias, alias resurgendi,
alias nequaquam posse. Nam nos generaliter a Nicaena
synodo incipientes, hanc cum reliquis quatuor
veneramur: quia ipsam sequentes, caeterae in cunctis
sententiis unanimes concordant. Nos ergo praecedentes
Patres sequimur: quia auctore Deo a sacra
doctrina illorum non discordamus. A capite itaque
incipientes, usque in quartum altaris ministrum
hanc formam servandam cognoscimus: ut quia minorem
major praecedit, sicut honore est major, ita
sit in crimine, et quem major sequitur culpa, major
ei implicetur vindicta: et sic postea poenitentia credatur
esse fructuosa. Quid enim prodest triticum
seminare et fructum illius non colligere? Aut domum
construere, et non illic habitare. Post dignam enim
satisfactionem, credimus posse redire ad honorem:
Propheta dicente: Nunquid qui cadit non adjiciet
ut resurgat? et qui aversus est, non revertetur?
Idem et peccatori ait: In quacunque die conversus
ingemueris, tunc salvus eris. Unde et Psalmista ait:
Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum
innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie
tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Dum enim petiit ne a Deo projiceretur pro lapsi
culpa, alienam quippe rex simul et propheta rapuisse
se uxorem tremefactus expavit, propheta indicante
flagitium suum, poenitentiam agens addidit: Redde
mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma
me. Si enim ipse dignam Deo poenitentiam
non fecisset, nequaquam aliis praedicaret. Ait enim:
Docebo iniquos | null | fac8d448-8a84-4aee-96d7-76915398a253 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vias tuas, et impii ad te convertentur.
Dum enim peccata sua prospexit propheta mundata
per poenitentiam, non dubitavit praedicando castigare
aliena: et sic sacrificium de seipso offerre Deo studuit
cum dicebat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Ad haec ista sufficerent: sed omnis sententia
quo plus sacrae Scripturae testimoniis confirmatur,
facilius creditur. De hoc enim propheta dicit: Nolo
mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. De
hoc peccantibus dicitur: Peccator in quacunque
die conversus ingemuerit, omnes iniquitates ejus in
oblivionem traduntur. Si enim Redemptor noster,
qui peccatores non perdere sed justificare venit, in
oblivione peccantium delicta relinquit, quis hominum
condemnanda reservet, cum Apostolus dicat: Si
Deus justificat, quis est qui condemnet? Ad fontem
misericordiae recurrentes, Evangelicam proferamus
sententiam. Gaudebo plus, inquit, super uno peccatore
poenitentiam agente, quam super nonaginta novem
justis qui non indigent poenitentia. Et ovem perditam,
nonaginta novem non errantibus relictis, humero
ad ovile reportavit. Si ovis errans post inventionem,
ad ovile humero reportatur, cur iste post
poenitentiam ad Ecclesiae ministerium non revocetur?
Quid est ergo gravius carnale delictum admittere
sine quo non multi, sed pauci inveniuntur, aut
Dei Filium timendo negare? In quo peccato ipsum
beatum principem apostolorum Petrum, ad cujus
nunc corpus indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus.
Sed post negationem poenitentia secuta est,
et post poenitentiam misericordia data: quia illum
ab apostolatu non dejecit, quem ante seipsum negare
praedixit. Tibi haec, fili charissime, dicta, sufficiant,
ut illum quem conspicis delicta fletu delere,
in conspectu Divinitatis non dubites misericordiam
consequi: quia nullum peccantem reversum despicit,
qui peccatores sanguine suo redimere venit.
Hinc etiam et beatus Augustinus ad Petrum diaconum
de fide scribens, ait: Omni homini in hac vita
esse potest utilis poenitentia, quam quocunque tempore
homo egerit, quamlibet iniquus, quamlibet annosus,
si toto corde renunciaverit peccatis praeteritis,
et pro eis in conspectu Dei, non solum corporis,
sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum
operum maculas bonis operibus diluere curaverit,
omnium peccatorum indulgentiam mox habebit. Hoc
enim nobis Dominus prophetico promittit eloquio,
dicens: Si conversus fueris, et ingemueris, salvus
eris. Et alio loco dicitur: Fili, peccasti; ne adjicias
iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur.
Nunquam peccanti esset indicta pro peccatis
deprecatio, si deprecanti non esset remissio concedenda.
Sed etiam poenitentia peccatori tunc prodest,
si eam in Ecclesia catholica gerat, cui Deus
in persona beati Petri ligandi, solvendique tribuit
potestatem, dicens: Quae alligaveris super terram,
erunt ligata et in coelis. Et quaecunque solveris super
terram, erunt soluta et in coelis. In quacunque
igitur homo aetate veram peccatorum suorum poenitentiam
egerit, et vitam suam, Deo illuminante,
correxerit, non privabitur indulgentiae munere: quia
Deus, sicut per prophetam dicit, non vult mortem
morientis, quantum ut revertatur a via sua mala,
et vivat anima ejus. Verumtamen nullus hominum
debet sub spe misericordiae Dei, in suis diutius remanere
peccatis, cum etiam in ipso corpore nemo
velit sub spe futurae salutis diutius aegrotare. Tales
enim qui ab iniquitatibus suis recedere negligunt,
et sibi de Deo indulgentiam repromittunt, nonnunquam
ita praeveniuntur repentino Dei furore, ut nec
conversionis tempus, nec beneficium remissionis inveniant.
Ideo unumquemque nostrum sancta Scriptura
benigne praemonet, dicens: Ne tardaveris
converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:
subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae
disperdet te. Dicit etiam beatus David: Hodie si vocem
ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Cui beatus quoque Paulus concordat his verbis:
Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor
malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, sed adhortamini
vosmetipsos per singulos dies, donec hodie
cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis
fallacia peccati. Obdurato igitur vivit corde, qui se
non convertit, desperans de indulgentia peccatorum,
sive qui sic misericordiam Dei sperat, ut usque in
finem vitae praesentis, in suorum criminum perversitate
remaneat. Proinde diligentes misericordiam
Dei, metuentesque justitiam, nec de remissfone peccatorum
desperemus, nec remaneamus in peccatis:
scientes, quia illa omnium hominum debita sit exactura
aequitas justissimi Judicis, quae | null | 24ce9f27-846b-43b5-8418-e85a31ef3110 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
non dimiserit
misericordia clementissimi Redemptoris. Sicut enim
misericordia suscipit, absolvitque conversos, ita
justitia repellet et puniet obduratos. Hi sunt qui
peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo,
neque in futuro, remissionem accipient peccatorum.
Nam et de hoc Isidorus Ispalensis episcopus
ad inquisitionem Massonis episcopi, ita rescripsit
dicens: Verum quod sequenter in epistolis venerabilis
fraternitas tua innotuit, nulla est in hujusmodi
sententiis decretorum diversitas intelligenda, quod
alibi legitur in lapsu corporali restaurandum honoris
gradum post poenitentiam, alibi post hujusmodi
delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis
gradum post poenitentiam: alibi post hujusmodi
delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis
meritum. Haec enim diversitas hoc modo distinguitur.
Illos enim ad pristinos officii gradus redire canon
praecepit, quos poenitentiae praecessit satisfactio, vel
digna peccatorum confessio. At contra hi qui neque
a vitio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale
delictum quod admittunt, etiam vindicare quadam
superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique
honoris, nec gratiam communionis recipiunt. Ergo
ita est utraque dirimenda sententia, ut necesse sit
illos restaurari in loco honoris, qui per poenitentiam
reconciliationem meruerunt divinae pietatis. Hi nec immerito
consequuntur adeptae dignitatis statum, qui per
emendationem poenitentiae, recepisse noscuntur vitae
remedium. Id enim ne forte magis ambiguum sit,
divinae auctoritatis sententia confirmetur. Ezechiel
enim propheta, sub typo praevaricatricis Hierusalem
ostendit, post poenitentiae satisfactionem, pristinum
restaurari posse honorem. Confundere, inquit,
o Juda, et porta ignominiam tuam. Et post paululum:
Et tu, inquit, et filiae tuae, revertimini ab iniquitate
vestra. Quod dixit, confundere, ostendit
post confusionis, id est peccati opus, debere quemquam
erubescere, et pro admissis sceleribus verecundam
frontem humi prostratam demergere, pro
eo quod dignum confusionis perpetraverat opus.
Deinde praecepit ut portet ignominiam depositionis
suae, lugens cum humilitate quod peccaverat. Sicque
revocari, secundum prophetam, ad priorem
statum poterit
CAP. 44.-- #Quod anima, multis gentibus nobilior, sit deflenda et multis urbibus pretiosior, quodque non sit desperandum de venia.@#
(Excerptum de libro Joannis Constantinopol. ad
Theodorum, cap. 59.) Quis dabit capiti meo aquam,
et oculis meis fontem lacrymarum? Opportunius
multo nunc a me, quam tunc a propheta Dei dicitur.
Licet enim non urbes multae, nec gens integra
lamentanda sit, anima tamen flenda est multis gentibus
nobilior, multisque urbibus pretiosior. Nam si
unus qui fecerit voluntatem Dei, melior est quam
multitudo iniquorum, melior ergo et tu eras quondam
quam multitudines Judaeorum. Propter quod
nemo miretur, si forte prolixioribus ego nunc utar
lamentationibus, et amariores profundam fletus,
quam tunc propheta profudit. Non enim urbis, ut
dixi, captae excidia defleo, nec vilis vulgi captivitatem
lamentor, sed insignis animae lapsum, et templi
in quo Christus habitat excidium. Haec enim lamentatio
insignis animae quam ego defleo, tanto illa est
durior et amarior, quanto et verior. Inde utique est
quod ego irremediabiliter plango, quia novi, et incessabiliter
lugeo dum recordor. Usquequo iterum
te tripudiare videam ad prioris gloriae statum? Quod
etsi apud homines impossibile videtur, apud Deum
tamen omnia possibilia sunt. Ipse est enim qui allevat
de terra inopem, et de stercore erigit pauperem, ut
collocet eum cum principibus populi sui. Ipse est
qui sterilem facit matrem super filios laetantem. Non
ergo dubites, neque desperes mutari te posse in
melius. Si enim tantum potuit diabolus, ut a celsis
virtutum fastigiis, in profundum te duceret malorum,
quanto magis poterit Deus ad bonorum verticem
revocare, et non solum in id te restituere quod fuisti,
sed beatiorem multo quam prius videbaris, efficere?
Tantum est ne concidas animo, neque spem
abscindas bonorum. Ne, quaeso, ne accidat tibi quod
impiis solet. Non enim peccatorum multitudo in
desperationem adducit animam, sed impietas. Impiorum
ergo est desperare salutem, non peccatorum.
Unde divina misericordia pollicetur, dicens: Gaudium
erit in coelo coram angelis Dei super uno
peccatore. Et post pauca: Stantibus, si ceciderint,
minatur poenam: lapsis, ut surgere appetant, promittit
misericordiam. Illos terret, ne praesumant in
bonis: illos refovet, ne desperent in malis. Justus
es, iram pertimesce ne corruas; peccator es, praesume
de misericordia ut | null | b2dc638e-c7d1-4761-9812-bb640d4c43db | latin_170m_raw | null | None | None | None |
surgas. Et sicut lapsus
gravissimus cervicibus animae incumbens, semper
eam deorsum in terram cogit aspicere, ad Deum
vero sursum non sinit oculos levare: sic virilis
animae suum pondus, ut ait Propheta: Sicut oculi
ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad
Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Etenim mulier illa, quae in Evangeliis drachmam
quam perdiderat invenit, convocat amicas et vicinas,
ut congratulentur ei. Et ego convocabo amicos tuos
meosque, et vicinos nostros deprecabor eos convenire,
ut non gaudeant, sed ut lugeant mecum, nec
ut gratulentur, sed ut lamententur, et ingentem
planctum, sublevatis ad coelum una mecum vocibus
reddant, dicendo ad eos: Ululate mecum, amici,
plangite et profundite fontes fletuum, non quia auri
pondus immensum, nec talenta auri perdiderim,
sed quia horum omnium charior, et omni auro gemmarum,
omnique nobilitate pretiosior amicus, nescio
quomodo lapsus usque in ipsum fertur perditionis
profundum. Noli desperare de lapsu, ne
cadas. Qui enim alium desperat, habet veniam.
Qui vero desperaverit semetipsum, nullam, quia
ille non est dominus mentis alterius. Sicut ergo
et anima, si semel salutem suam coeperit desperare,
jam nec intelligit quomodo, vel in quae mala praecipitetur:
ita et qui desperatione capti sunt, intolerabiles
fiunt, et per omnes malitiae vias discurrunt.
Exsurge, exsurge, quaeso, expergiscere aliquando:
et diabolicam hanc depone temulentiam. Parce cunctis
qui pro tua desperatione desperant, ne putent se
viam virtutis incedere, si te ad eam redisse non videant.
Respice, quaeso, te, quantus nunc moeror omnium
sanctorum fratrum habeat chorum, et quanta
laetitia atque exsultatio incredulis fiat, quantaque
eis ad praecipitia luxuriae decrescat auctoritas. Nec
erit post haec aliquis, qui quolibet lapsu dejectus,
non statim resurgere cupiat, et statim se reparare
festinet.
CAP. 45.-- #Quod nullus a consolatione vulnerati fratris se subtrahere debeat.@#
(Item Joannes Constantinop. ad eumdem Theodorum
de lapsu Bacharii, capite 60.) Ubi est misericordia
Christianae religionis, quam magister noster sacrificio
docuit esse meliorem? Ecce jacet frater ab
hoste percussus, adhuc forsitan palpitans, et vos
quasi sine vulnere revertimini, nec consolationem
plagae illius deferre tentatis? Nolite esse sine formidine,
fratres, fortiorem percussit inimicus, ut facilior
ei aditus esset ad reliquos. Ut quid ergo spernitis
vulneratum, aut sicut putatis et mortuum? Melior
concubina Saul filia Resfa, quae corpora defunctorum
quos David pro Gabaonitarum ultione percusserat,
eo usque accincta sacco, hoc est cilicio,
custodivit, donec eis roraret aqua de coelo, id est,
donec pro venia eorum misericordiae coelestis scintilla
defluxerat. Melior fuit ille Judas Machabaeus,
qui etiam pro mortuis fratribus orationem credidit
esse faciendam: quos damnata de Lamnia civitate
idolorum dona prostraverant. Utquid, rogo, medicus
noster inter librorum suorum loculos tot constituet
genera pigmentorum? Si nihil est ex emplastris ejus,
quo sanari possit vulnus quod percussit inimicus:
et si placet, aperiamus scholam medicinae nostrae,
et a principio canonis vulnerum, ac medicaminum
species perquiramus. Ecce in ipsius introitu scholae
occurrunt illi seminis carnalis auctores, qui venenato
serpentis dente percussi, non statim poenae
mortis addicti sunt, sed ejecti de paradisi deliciis,
id est de Ecclesiae libertate et sacri communione
ministerii
CAP. 46.-- #De eadem re.@#
( #Item ejusdem.@# ) Unde vides quia sic peccati contagione
maculamur. Ne quaeso, beatissime mihi, fratrem
nostrum in profundum putei sub iniqui principis
potestate demersum, desperationis lapidibus obruamus.
Imitemur illum Aethiopem, qui sanctum
Hieremiam in lacu ab iniquo rege demersum, assumptis
XXX hominum auxiliis, et missis ad eum pannis
et funibus veteribus liberavit. Facilis ne esto ad lapsum,
ruinamque miserorum. Porrige manum jacenti
fratri, qui confusus pudore peccati, nec erigere se,
aut oculos audet attollere. Comple legem Mosi. Cecidit
asinus fratris sub pondere, hoc est, caro evicta
peccato, acclina te, et humilia, et subleva de ruina.
Quid erubescis conjungi homini peccatori? Respice
illum qui dicit: Noli nimium esse justus. Magister
noster a latronibus vulneratum non solum cura dignum
judicat, verum etiam ad stabulum suum et
ovile perduxit. Et tu ergo collige fratrem quem diabolus
latro | null | ffa10299-677b-40e4-92fb-df15d4b5372b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
percussit. Consigna stabulario, id est,
beato episcopo, qui si quid in eo impenderit, amplius
a Domino consequetur.
CAP. 47.-- #De eadem re.@#
( #Item idem.@# ) Evangelicus sermo dixit: Si peccaverit
in te frater tuus, corripe eum solus. Si te audierit,
lucratus es eum, et caetera quae continet sermo
praecepti. Vide quid dicit. Ne exhilarentur filii incircumcisorum.
Filii enim incircumcisorum, sunt homines
saeculi, in praeputii sui errore, et gentilitate
viventes. Hi ergo exhilarantur, cum audiunt ruinam
militis Christi. Peccatum igitur celetur, et adhibeatur
emendatio. Nos enim consolationis linteamina,
et coelestis spei pigmenta tribuamus. Ipse autem infra
sepulcrum secreti sui confessus peccati pudore
contineatur, ubi conscientiae verme laceretur: qui
totas in eo obligat putredines peccatorum, donec
nullum ex se fetorem famae turpis emittat.
CAP. 48.-- #De eadem re.@#
( #Ex epist. Joannis Constantinopol. ad Theodorum.@# )
Qualiter, rogo, de misericordia Domini possumus desperare,
qui etiam Pharaonem arguit, quare nequaquam
poenitere dignatus sit, dicens: Brachia Pharaonis
regis Aegypti contrivi, et non est deprecatus
ut daretur in eo sanitas, et redderetur ei virtus ad
comprehendendum gladium. Salomon ille mirabilis,
qui meruit astitrici Dei, hoc est sapientiae Dei copulari,
in alienigenarum incurrit amplexus, et vinculis
libidinis laqueatus, etiam sacrilegii horrore se polluit:
quia simulacrum Cathmos Moabitico idolo
fabricavit. Sed quia per propheticam vocem culpam
erroris agnovit, numquam misericordiae coelestis
extorris est. At forsitan dicas: In neutro Testamento
lego neque eum poenituisse, neque misericordiam
consecutum.
CAP. 49.-- #Post poenitentiam neminem ad clericatum admittendum.@#
(Ex decr. Syricii papae, capite 14.) Illud quoque
nos par fuit praevidere, ut sicut poenitentiam agere
cuiquam non conceditur clericorum: ita et post
poenitudinem ac reconciliationem, nulli unquam
laico liceat honorem clericatus adipisci: quia quamvis
sint omnium peccatorum contagione mundati,
nulla tamen debent gerendorum sacramentorum
instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum.
CAP. 50.-- #Gravibus criminibus implicitos ad clerum admissos, magnis quoque vitiis involutos clericos officio non motos, comperit Gelasius.@#
(Ex decr. Gelasii papae, capite 18.) Comperimus
etiam, horrendis quibusdam criminibus implicatos,
tota discretione summota, non solum de factis atrocibus
necessariam poenitudinem non habere, sed
nec aliqua correptione penitus succedente, ad divinum
ministerium honoremque contendere. Nonnullos
autem in ipsis ordinibus constitutos, gravibus
delinquentes facinoribus non repelli, cum et Apostolus
clamet: Nemini cito manus imponendas, neque
communicandum peccatis alienis: et majorum
veneranda constituta pronuncient; hujusmodi etiam
si forte subrepserint, tam qui ante peccaverunt, dejectos
oportere depelli, quam sacrae professionis
oblitos praevaricatoresque sancti praepositi procul
dubio submovendos.
CAP. 51.-- #De illis qui loca sanctorum sub praetextu religionis inconsulte peragrant.@#
(Ex concilio Cabillon., cui interfuit Carolus imper.,
capite 45.) Nam et quibusdam qui Romam, Turonumve,
et alia quaedam loca sub praetextu orationis
inconsulte peragrant plurimum erratur: sunt presbyteri
et diacones, et caeteri in clero constituti, qui
negligenter viventes in eo purgari se a peccatis putant,
et ministerio suo fungi debere si praefata loca
attingant. Sunt nihilominus laici qui putant impune
se, aut peccare, aut peccasse: quia haec loca oraturi,
frequentant. Sunt quidam potentum qui acquirendi
census gratia sub praetextu Romani, sive Turonici
itineris multa acquirunt, multos pauperum
opprimunt, et quod sola cupiditate faciunt, orationum
sive sanctorum locorum visitationis causa se
facere videri affectant. Sunt pauperes qui vel ideo
id faciunt, ut majorem habeant materiam mendicandi,
de quorum numero sunt illi qui circumquaque
vagantes illo se pergere mentiuntur: vel quia
tantum sunt vecordes, ut putent se sanctorum locorum
sola visione a peccatis purgari, non attendentes
quod ait beatus Hieronymus: Non Hierosolymam
vidisse, sed Hierosolymis bene vixisse, laudandum
est. De quibus omnibus imperatoris, qualiter sint
emendanda, sententia exspectetur: qui vero peccata
sua sacerdotibus in quorum sunt parochiis confessi
sunt, et ab his agendae poenitentiae consilium acceperunt,
si orationibus insistendo, eleemosynas largiendo,
mores componendo, vitam emendando, apostolorum
limina, vel quorumlibet sanctorum invisere
desiderant, horum est devotio modis omnibus collaudanda.
CAP. 52.-- #De omni | null | 87260e5d-ac7f-4b27-af89-d3f2a695ab5d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
peccatore, quoties ceciderit, quod toties resurgere debeat.@#
( #Ex dictis Sosii cujusdam eremitae.@# ) Dum quidam
frater abbatem Sosium tali sermone frequenter requireret,
dicens: Quid faciam, Pater, quoniam cecidi?
illi respondit: Surge inquit. Illo vero se exsurrexisse,
et iterum cecidisse professo, respondit: Iterum
adhuc surge. Cum autem frater frequenter surrexisse
et frequenter cecidisse narraret, eodem vero senex
utebatur sermone, exclamans, Ne desistas surgendo.
Cui frater ait: Usquequo possum surgere, Pater,
explana? Senex dixit: Usquequo, aut in bono opere,
aut in malo depressus occumbas. In quo enim
opere fuerit homo depressus, in eo judicabitur.
CAP. 53.-- #Ut justum sit omni homini quod se reprehendat.@#
( #Ex dictis Pimeni cujusdam eremitae.@# ) Quidam frater
requisivit abbatem Pimenem, dicens: Quid est,
pater, quod dicit Apostolus: Omnia munda mundis?
At ille dixit ei: Si quis ad hunc sermonem pervenire
potuerit, ut eum intelligat, videbit se minorem
esse totius creaturae. Cui frater: Et quomodo possum
minorem me videre ab eo qui homicida est?
Respondit senex: Si potuerit homo ad hunc sermonem
Apostoli pervenire, et viderit hominem qui
forte occidit alium, dicit in semetipso: Iste quidem
hoc solum peccatum fecit: ego autem omni hora
homicidium committo, meipsum interficiens. Et cum
frater requireret quomodo hoc possit fieri, respondit:
Haec sola est hominis justitia, ut semetipsum
reprehendat. Tunc enim justus est, cum sua peccata
condemnat.
CAP. 54.-- #Ut nullus fratrem condemnet antequam Deus illum dijudicet.@#
( #Ex dictis cujusdam eremitae.@# ) Venit aliquando abbas
Isaac in coenobio, et vidit illic fratrem negligentem:
et iratus jussit eum expelli de coenobio.
Cum ergo regrederetur ad habitaculum suum, venit
angelus Domini et stetit ante ostium cellulae ejus,
dicens: Non te permitto ingredi. At ille rogabat ut
ejus culpa manifestaretur. Et respondens angelus,
dixit: Deus transmisit me, dicens: Vade, dic Isaac:
Ubi jubes ut mittamus illum fratrem qui peccavit?
At ille mox egit poenitentiam, dicens: Peccavi, Domine,
indulge mihi. Et dicit ei angelus: Exsurge,
indulgeat tibi Dominus: sed ne iterum hoc facias
ut quemquam condemnes, antequam Deus illum
dijudicet. Tulerunt homines sibi judicium, et non
mihi illud dimittunt, dicit Dominus. Hoc autem dictum
est, quia si contigerit de illis perfectis aliquem,
vel in parvo peccare, non mox prodatur.
CAP. 55.-- #Quod justa obedientia justis muneribas remuneretur.@#
( #Ex dictis cujusdam eremitae.@# ) Quidam ex patribus
in extasi positus, vidit quatuor ordines ante Deum:
et primus quidem ordo erat hominum infirmantium,
et gratias agentium Deo. Secundus vero erat eorum
qui hospitalitatem sectantur, et in hoc ministrant.
Tertius vero illorum qui solitudinem sectantur.
Quartus vero illorum qui propter Deum in obedientia
subjecti sunt patribus. Erat ergo illis tribus ordinibus
hic ordo superior qui obedientiam exhibebat,
et habebat torquem aureum, et majorem gloriam
prae caeteris possidebat. Dicit autem senex ei qui
sibi hoc in extasi demonstrabat, quia isti alii omnes
habent aliquam requiem ad implendas proprias voluntates.
Hic ergo qui obedientiam exercet, omnes
voluntates relinquit, totus pendet in voluntate Patris
jubentis, et ideo majorem gloriam prae caeteris est
sortitus.
CAP. 56.-- #De illis qui ex industria peccant, et promittunt sibi quamdam impunitatem peccandi propter largitionem eleemosynarum.@#
(Ex concilio Cabillon., capite 36.) Sed nec hoc
praetereundum putavimus quod quidam ex industria
peccantes, propter eleemosynarum largitionem
quamdam sibi promittunt impunitatem. Eleemosyna
enim extinguit peccatum, juxta illud: Ignem ardentem
extinguit aqua, et eleemosyna extinguit peccatum.
Sed ea quae aut necessitate, aut casu, aut qualibet
fiunt fragilitate. Ea vero quae ex industria ad
cujuslibet libidinem explendam idcirco fiunt ut
eleemosynis redimantur, nequaquam eis redimi possunt:
quia qui hoc perpetrant videntur Deum mercede
conducere, ut eis impune peccare liceat. Non
ergo idcirco quis peccare debet ut eleemosynam
faciat: sed ideo eleemosynam facere debet, quia
peccavit. Mentem enim et corpus quae libido traxit
ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad
veniam.
CAP. 57.-- #De his qui peracta | null | d14b9a87-48cd-4657-bddb-65794c25cc14 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
poenitentia ad pristina redeunt volutabra.@#
(Ex decr. Syricii papae, capite 10.) De his vero
non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit
consulendam, qui peracta poenitentia, tanquam
canes ac sues, ad vomitus pristinos et ad volutabra
redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates,
et nova conjugia, et inhibitos denuo appetiere
concubitus, quorum professam incontinentiam generati
post absolutionem filii prodiderunt; de quibus:
quia jam suffugium non habent poenitendi, id
duximus decernendum, ut sola intra Ecclesiam fidelibus
oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati,
quamvis non mereantur, intersint. A Dominicae
autem mensae convivio segregentur, ut hac saltem
districtione correcti, et ipsi sua errata castigent
et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis
cupiditatibus retrahantur: quibus tamen quoniam
carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum
ad Dominum coeperint proficisci, per communionis
gratiam volumus subvenire. Quam formam et circa
mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus
devinxerunt, servandam esse censemus.
CAP. 58.-- #De poenitente femina quae defuncto viro aliis nubere praesumpserit.@#
(Ex concilio Arelatensi, capite 2.) Poenitentes feminae
quae defunctis viris aliis nubere praesumpserint,
vel suspecta, vel interdicta familiaritate cum
extraneo vixerint, cum eodem ab Ecclesiae liminibus
arceantur. Haec etiam de viris in poenitentia positis
placuit observari.
CAP. 59.-- #Quod in danda poenitentia nulla sit personarum acceptio.@#
(Ex concilio Cabillon., cui interfuit Carolus imperator,
capite 34.) Quia igitur Apostolo teste non est
personarum acceptio apud Deum, et in omnibus judiciis
servanda non est, multo magis in hoc poenitentiae
judicio praecaveri debet, ut nullus sacerdotum
unquam, aut gratia, aut odio alicujus personae secus
judicet, quam quod in canonibus sacris invenerit:
aut quod illi secundum sanctarum Scripturarum auctoritatem,
et ecclesiasticam consuetudinem rectius
visum fuerit. Si ergo medici qui corporibus medicinam
inferre conantur, nequaquam propter personae
cujuslibet acceptionem his quos sanare cupiunt, cauterio,
aut ferro, aut duris aliis quibuslibet rebus
parcunt: multo magis his observandum est, qui non
corporum sed animarum medici existunt, neque
enim pensanda est poenitentia quantitate temporis,
sed ardore mentis, et mortificatione corporis. Cor
autem contritum et humiliatum Deus non despicit.
CAP. 60.-- #De illis qui peccata sua sine condigna poenitentia sibi relaxari falluntur.@#
( #Ex dictis August.@# ) Quisquis ergo malorum operum
sine condigna poenitentia quemquam veniam
a Deo percipere posse dixerit, penitus errat, et, cum
deceptus alios decipere festinat, duplici noxa constringitur:
hoc est, proprii erroris et alienae deceptionis.
CAP. 61.-- #Quod tam diu laborare quisque debeat donec possideat Christum.@#
( #Ex dictis Gregor.@# ) Usque tunc laborare debet
homo, usquequo possideat Christum. Qui autem
illum semel adeptus fuerit, jam non laborat. Permittit
tamen Dominus laborare electos suos, ut rememorentur
tribulationum laboris, unde semetipsos
custodiant, timentes ne tantos labores amittant. Nam
et filios Israel ideo Deus per desertum quadraginta
annis circumduxit, ut rememoratis tribulationibus,
non redirent retrorsum.
CAP. 62.-- #Ut nullus episcopus seu presbyter alterius poenitentem sine litteris sui episcopi suscipiat.@#
(Ex epist. Felicis papae, capite 2.) Curandum vero
maxime et omni cautela praevidendum, ne quis fratrum
coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbyterorum
in alterius civitate vel dioecesi poenitentem,
vel sub manu positum sacerdotis, aut eum qui
reconciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri
testimonio, et litteris, ad cujus pertinet parochiam,
suscipiat.
CAP. 63.-- #Ut poenitentes secundum canones nisi peracta poenitentia communicare non debeant.@#
(Ex decr. Pii papae, capite 2.) Poenitentes non debent
communicare ante consummationem poenitentiae.
CAP. 64.-- #Quod pro ethnico et publicano sit habendus, qui pro peccato commisso poenitere noluerit.@#
( #Ex dictis August.@# ) Erga eum qui pro peccato
commisso non poenitet, tales esse debemus, sicut
Dominus praecepit dicens: Sit tibi sicut ethnicus et
publicanus, et sicut Apostolus jubet: Subtrahite, inquit,
vos ab omni fratre inordinate ambulante, secundum
traditionem quam tradidi vobis.
CAP. 65.-- #Quod a licitis se abstinere debeat, qui illicita se commisisse meminerit.@#
( #Ex dictis Gregor. papae.@# ) Qui se illicita meminit
commisisse, a licitis etiam | null | b6386e53-c724-4dbf-b5a8-035db25e6bce | latin_170m_raw | null | None | None | None |
studeat abstinere: quatenus
per hoc Conditori suo satisfaciat, ut qui commisit
prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam
concessa.
CAP. 66.-- #Ut nullus post poenitentiae actionem ad militiam saecularem redire debeat.@#
(Ex epist. Leonis papae, capite 25.) Contrarium est
omnino ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem
redire ad militiam saecularem. Cum Apostolus
dicat: Nemo militans Deo, implicat se saecularibus
negotiis. Unde non est liber a laqueis diaboli, qui se
militiae mundanae voluerit implicare.
CAP. 67.-- #De illis qui, relicto religionis proposito, ad saeculum redeunt.@#
(Ex concilio Arelatensi, capite 3.) Hi qui post sanctae
religionis propositum apostatant, et ad saeculum
redeunt, et postmodum poenitentiae remedia non
requirunt, communionem non accipiant sine poenitentia:
quos etiam jubemus ad clericatus officium
non admitti, et quicunque ille est post poenitentiam
habitum saecularem non praesumat. Quod si praesumpserit,
ab Ecclesia alienus habeatur.
CAP. 68.-- #Quod nullus religiosus et sanctus careat peccato.@#
( #Ex dictis August.@# ) Nullus sanctus et verus caret
peccato: nec tamen ex hoc desinit esse justus vel
sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Non enim
naturae viribus, sed propositi adjumento per Dei
gratiam acquirimus sanctitatem: et ideo veraciter
se omnes sancti pronuntiant peccatores, quia in
veritate habent quod plangant, et si non reprehensione
conscientiae, certe mobilitate et mutabilitate
praevaricatricis naturae.
CAP. 69.-- #Ut poenitentes a conviviis et ornamentis abstinere debeant.@#
(Ex decr. Lucii papae, capite 5.) Quod poenitentes
a conviviis et ornamentis atque alba veste abstinere
debeant, et discordes pellantur ab ecclesia, donec
ad pacem redeant.
CAP. 70.-- #Ut presbyter poenitentem non reconciliet, nisi episcopus suus jubeat.@#
(Ex concilio Africano, capite 30.) Ut presbyter non
interrogato episcopo non reconciliet poenitentem,
nisi absentia episcopi, necessitate compellente.
CAP. 71.-- #Ut nullus in ecclesiastico ordine per manus impositionem remedium accipiat poenitendi.@#
(Ex decreto Leonis papae ad Rusticum, capite 16.) Alienum est autem a consuetudine ecclesiastica, ut
qui in presbyterali honore, aut in diaconii gradu
fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo per
manus impositionem remedium accipiant poenitendi.
Quod sine dubio ex apostolica traditione descendit,
secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccaverit,
quis orabit pro illo? Unde hujusmodi lapsis ad
promerendam misericordiam Dei privata est expetenda
secessio. Ubi illis satisfactio si fuerit digna,
sit etiam fructuosa.
CAP. 72.-- #Ut ordinati in gravioribus peccatis deprehensi, non manus impositionem ut laici accipere debeant.@#
(Ex concilio Carthaginensi, capite 27.) Item confirmatum
est, ut si quando presbyteri vel diaconi in
reliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a
ministerio necesse sit removeri, non eis manus
aliquam poenitentibus vel tanquam fidelibus laicis
imponatur, neque permittendum ut rebaptizati ad
clericatus gradum promoveantur.
CAP. 73.-- #De clericis qui corporali delicto delinquunt si restaurari possint.@#
( #Ex epistola sancti Isidori ad Massonem.@# ) Nulla est
in hujuscemodi sententiis decretorum diversitas intelligenda,
quod alibi legitur in lapsu corporali restaurandum
honoris gradum post poenitentiam.
Alibi post hujusmodi delictum, nequaquam reparandum
prioris ordinis meritum, haec enim diversitas
hoc modo distinguitur. Illos enim ad pristinos officii
gradus redire praecepit canon, quos poenitentiae
praecesserit satisfactio, vel digna peccatorum confessio.
At contra hi qui neque a vitio corporis emendantur:
ad hoc ipsum carnale delictum quod admittunt,
etiam vindicare quadam superstitiosa temeritate
nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam
communionis recipiant.
CAP. 74.-- #De his qui altario Dei deserviunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint.@#
(Ex concilio Everdensi, capite 5.) Hi qui altario Dei
deserviunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint,
et Domino respiciente digne poenituerint, ita
ut mortificato corpore, cordis contriti sacrificium
Deo offerrant, maneat in potestate pontificis, vel
veraciter afflictos non diu suspendere, vel desidiosos
prolixiore tempore, ab Ecclesiae corpore segregare:
ita tamen ut sic officiorum suorum loca recipiant, ne
possint ad altiora officia ulterius promoveri: quod
si iterato velut canes ad vomitum reversi fuerint, et
velut sues in volutabris immersi jacuerint, non solum
dignitate officii careant, sed etiam sanctam communionem
nonnisi in exitu percipiant.
CAP | null | 47d9216b-ab58-467f-9dbf-87ab23720a0d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. 75.-- #Quod conjugati in Quadragesima abstinere debeant ab uxoribus.@#
(Ex concilio Elibertan., capite 5.) Qui in Quadragesima
ante Pascha cognoverit uxorem suam, et noluerit
abstinere ab ea, unum annum poeniteat, aut pretium
videlicet viginti quinque solidorum ad Ecclesiam
tribuat, aut pauperibus dividat. Si per ebrietatem
et sine consuetudine acciderit, quadraginta
dies poeniteat.
CAP. 76.-- #De illis qui in Quadragesimae diebus carnem manducare praesumunt.@#
( #Ex concilio Toletan.@# ) Quicunque in Quadragesimae
diebus esum carnium praesumpserit attentare,
non solum reus erit resurrectionis Dominicae, verum
etiam alienus ab ejusdem diei sancta communione.
Et hoc illi cumuletur ad poenam, ut in ipsius anni
circulo ab omni esu carnium abstineat: quia sacris
diebus abstinentiae oblitus est disciplinam.
CAP. 77.-- #De fratre non peccante ad mortem, et ad mortem.@#
( #Ex epist. Joannis Evangel.@# ) Qui scit fratrem suum
peccare non ad mortem, postulet pro eo, et dabit
ei vitam Deus. Si quis usque ad mortem peccat, quia
est peccatum usque ad mortem, non pro illo dico,
ut roget quis.
CAP. 78.-- #Quod difficile sit graviter peccanti sub gradu manere in gradu.@#
( #Ex dictis Hierony.@# ) Quicunque dignitatem gradus
divini non custodiunt, contenti fiant animam salvare:
reverti enim in eum gradum in quo antea fuerant,
difficile est.
CAP. 79.-- #De eadem re.@#
( #Ex dictis Basilii episcop.@# ) Qui sub gradu peccat,
debet excommunicari, quia magna est dignitas hujus
nominis: tamen potest redimere animam suam
post poenitentiam, ad priorem enim gradum venire
difficile est.
CAP. 80.-- #De eadem re.@#
Qui sub gradu cecidit, post poenitentiam contentus
fiat baptizare, communionem infirmis dare, et
altario tantummodo ministrare.
CAP. 81.-- #De eadem re.@#
( #Ex dictis S. Isidor.@# ) Isidorus in evangelio Ephesi
praepositum, id est, sacerdotem ostendit juxta Malachiam
qui dicit: Labia sacerdotis custodiunt scientiam,
et legem exquirent ex ore ejus: quia angelus
Domini exercituum est. Candelabrum enim angeli
doctrina sacerdotis, vel honor potestatis, quam
gestat intelligitur. Candelabrum enim sacerdotis:
quia charismata intelliguntur honoris, tunc penitus
juxta Joannem movetur, quando post delicta, neglecta
poenitentia, admissa scelera non deflentur. Non enim
dicit, quia cecidisti movebo candelabrum tuum,
sed nisi poenitentiam egeris, movebo candelabrum
tuum.
CAP. 82.-- #Quod post septem annos poenitentem sacerdotem censura canonum in pristinum statum remeare praecipiat.@#
( #Item idem.@# ) Canonum censura post septem annos
remeare poenitentem sacerdotem in statum pristinum
praecepit, non expletione proprii arbitrii, sed potius
ex sententia divini judicii. Nam legitur, quia Maria
soror Aaron prophetissa, dum obtrectationis adversus
Mosen incurrisset delictum, illico stigmate leprae
percussa est. Quumque petisset Mosen ut emundaretur,
praecepit eam extra castra egredi septem diebus,
et post emundationem rursus eam castris reverti.
Maria ergo soror Aaron caro intelligitur sacerdotis.
Quae dum superbiae dedita sordidissimis
corruptionum maculatur erroribus moretur extra
castra septem diebus, id est, a collegio Ecclesiae
sanctae septem annis projiciatur, quibus post emendationem
vitiorum, loci sive pristinae dignitatis recipiat
meritum.
CAP. 83.-- #De populi necessario quod inultum soleat praeterire.@#
( #Ex decr. Innocentii papae episcopis de Macedonia
missis.@# ) Praevideat ergo dilectio vestra hactenus talia
transisse, et advertite quod utique ut dicitis necessitas
imperavit, in pace etiam Ecclesias constitutas
non posse praesumere, sed ut saepe accidit, quoties a
populis, aut a turba peccatur, quia in omnes propter
multitudinem non potest vindicari inultum solere
transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, de
reliquo maxima sollicitudine praecavendum, non enim
hic, ut mihi videtur, iste doctor apostolicus dicit
non necessariam esse populo pro male commissis
agere poenitentiam, sed quia in omnes propter multitudinem
non potest vindicari, priora dimittenda
Dei judicio, de reliquo maxima solicitudine praecavendum,
ne fiant.
CAP. 84.-- #De illis qui scabiem, aut vermiculos comedunt, vel urinam bibunt.@#
( #Ex Poenitentiali Bedae.@# ) Qui comedit scabiem, aut
vermiculos, qui pediculi dicuntur, vel urinam bibit,
sive stercora comedit: si infantes sint vel pueri | null | 26d2119a-dd5e-4cb2-a0ef-bfa25cbd21e7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, vapulent;
si in virili aetate, viginti dies poeniteant: et
utrique cum impositione manus episcopi sanentur.
CAP. 85.-- #De illis qui animalia a bestiis dilacerata, vel laqueis strangulata comedunt.@#
( #Ex Poenitentiali Theodori.@# ) Animalia quae a lupis,
seu canibus lacerantur, non sunt comedenda, nec
cervus, nec capreus, si mortui inventi fuerint, nisi
forte ab homine adhuc viva occidantur prius, sed
porcis et canibus dentur. Aves vero et caetera animalia,
si in retibus strangulantur, non sunt comedenda:
nec si accipiter oppresserit, et si sic mortua
inveniuntur: quia in Actibus apostolorum praecipitur
abstinere a fornicatione, a sanguine, et suffocato,
et idololatria.
CAP. 86.-- #De apibus, si occiderint hominem.@#
( #Ex eodem@# ) Apes si occidunt hominem, ipsae quoque
occidi festinentur, mel tamen manducetur.
CAP. 87.-- #De porcis et gallinis, si sanguinem hominis comederint.@#
( #Ex eodem.@# ) Si porci vel gallinae sanguinem hominis
comedunt, mox occidantur, et intralia projiciantur,
et caetera caro manducetur. Si autem tardatur
occisio, non manducetur. Si autem cadavera laceraverint
mortuorum, macerentur, et post anni circulum
comedantur. Si autem porci occiderint hominem,
statim interficiantur, et sepeliantur.
CAP. 88.-- #De illis qui carnem immundam, vel morticinam comedunt.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui manducat carnem immundam, aut
morticinam, aut dilaceratam a bestiis, XL dies poeniteat:
si enim necessitate famis contingit, multo
levius est.
CAP. 89.-- #De illis qui cibum immunda manu tactum comederint, vel si canis, aut aliquod animal immundum cibum tetigerit.@#
( #Ex eodem.@# ) Quod si casu quis immunda manu
cibum tangit, vel si canis, vel pilax, aut cattus,
musve, aut animal immundum, sanguinem hominis
edit, non nocet, et qui pro necessitate famis manducat
animal quod immundum videtur, vel avem, vel
bestiam, misericorditer poeniteat.
CAP. 90.-- #De illis qui sanguine, vel aliquo immundo polluuntur.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui sanguine, vel quocunque immundo
polluitur, si nescit qui manducat, leve est: si autem
scit, poeniteat juxta modum pollutionis.
CAP. 91.-- #De illis qui sanguinem, aut semen biberint@#
( #Ex eodem.@# ) Qui sanguinem, aut semen biberit,
sciens pro aliqua re, tres annos poeniteat.
CAP. 92.-- #De piscibus mortuis in flumine inventis.@#
( #Ex eodem.@# ) Piscis mortuus in flumine inventus
non est edendus: quia non est venatio hominis:
si vero piscando tactus fuerit, et ipso die inventus
fuerit, qui non haesitat, manducet, qui autem dubitat,
non manducet.
CAP. 93.-- #De clericis qui a daemonio vexantur.@#
(Ex concilio Aurelian., cap. 6.) Si quis clericus vexatus
fuerit a daemonio, decem annos poeniteat, et
inter audientes stet, et ad sacros ordines non adducatur.
Si bene egerit, et per Dei gratiam liberatus
fuerit, sit in reliquis officiis ecclesiasticis.
CAP. 94.-- #De illis qui parentum honorem non servant@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si quis inhonoraverit
patrem aut matrem, tres annos poeniteat. Quod si
manum levaverit, aut ei percussionem intulerit,
septem annos poeniteat.
CAP. 95.-- #Quod poenitenti nulla negocia exercere conveniat.@#
(Ex decr. Leonis papae, capite 23.) Qualitas lucri negociantem,
aut excusat, aut arguit: quia est honestus
questus, et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est
dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi:
quia difficile est inter ementes, vendentesque
commertium, non intervenire peccatum.
CAP. 96.-- #Ut sacerdotes nulli poenitentiam injungant ex corde, sed ex auctoritate.@#
(Ex concil. Mogunt., cap. 24.) Omnibus his
actis ventilata est ratio poenitentiae, ut sacerdotes
certius intelligerent, quomodo confessiones recipere
et poenitentiam secundum canonicam institutionem
poenitentibus deberent indicare.
CAP. 97.-- #Ut unusquisque presbyter octo principalia vitia per ordinem sciat.@#
(Ex eodem, cap. 5.) Ventilata est ratio octo principalium
vitiorum, ut unusquisque diversitatem
illorum sciat, et ab | null | d95ed30a-3709-41ae-9572-756cdaea91e2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
illis domino auxiliante se intelligat
custodire, et aliis praedicare.
CAP. 98.-- #Ut sacerdotes diligenter examinent confitentium peccata.@#
(Ex eodem, cap. 6.) Ut episcopi et presbyteri
examinent qualiter confitentibus peccata dijudicent,
et tempus poenitentiae constituant.
CAP. 99.-- #Ut singuli presbyteri capitula auctoritativa habeant ad succurrendum poenitentibus.@#
(Ex eodem, cap. 26.) Ut unusquisque presbyter
capitula habeat de majoribus, vel minoribus vitiis,
per quae cognoscere valeat, vel praedicare subditis,
ut caveant ab insidiis diaboli.
CAP. 100.-- #De presbyteris qui culpas peccantium reticent, vel minus digne poenitentes ad reconciliationem adducunt.@#
( #Ex decr. Alexandri papae.@# ) Ut nemo presbyterorum
xenium vel quodcunque emolumentum temporale,
imo detrimentum spiritale a quocunque
publice peccante, vel incestuoso accipiat, ut episcopo,
vel ministris ejus peccatum illius reticeat:
nec pro respectu cujusque personae, aut consanguinitatis,
vel familiaritatis, alienis communicans
peccatis, hoc episcopo innotescere detrectet, nec
a quoquam poenitente, aut gratia, aut favore,
aut munus suscipere praesumat, aut minus digne
poenitentem ad reconciliationem adducat, et ei
testimonium reconciliationis ferat, vel quocunque
livore alium quenlibet dignius poenitentem a reconciliatione
removeat: quia hoc symoniacum,
et Deo et hominibus contrarium est.
CAP. 101.-- #De illis qui truncationes membrorum fecerint.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Qui per rixam ictu
debilem, vel deformem hominem fecerit, reddat
impensas medici, et medium annum poeniteat.
Si non habuerit unde reddat, annum unum poeniteat.
Si laicus per dolum sanguinem effuderit,
reddat illi tantum quantum nocuit: et si non habet
unde reddat, solvat in opera proximi sui,
quam diu ille infirmus est, et postea XL dies
in pane et aqua poeniteat.
CAP. 102.-- #De eadem re.@#
( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Qui ictum
proximo dederit, et non nocuerit, tres dies poeniteat
in pane et aqua. Si clericus, annum vel
dimidium. Si quis alicui quodlibet membrum
voluntate sua truncaverit, tres annos poeniteat, unum
ex his in pane et aqua. Parvuli invicem se
percutientes, tres dies: Si vero adolescentes, XX
dies poeniteant.
CAP. 103.-- #De illis qui ducatum praestant, et depraedatores super Christianos ducunt.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si quis praebet ducatum
super Christianos ut depraedentur, et non
acciderit strages Christianorum, tres annos poeniteat.
Sin vero, ejectis armis, usque ad mortem
mundo mortuus vivat.
CAP. 104.-- #De illis qui per amorem venefici fiunt.@#
( #Ex Poenitentiali Theodori.@# ) Si quis per amorem
veneficus fit, et neminem perdiderit. Si
clericus est, annum poeniteat, in pane et aqua.
Si subdiaconus, duo. Si diaconus, tres, unum
ex his in pane et aqua, et laicus dimidium
annum poeniteat, maxime si per hoc mulieris partum
quisque deceperit, tres annos unusquisque superaugeat
in pane et aqua, ne homicidiis reus sit.
CAP. 105.-- #De illis qui haereticis, nescientes, vel scientes se in aliquibus commiscuerint.@#
( #Ex decr. Eutychian. papae.@# ) Si quis dederit, aut
exceperit communionem de manu haeretici, et
nescit quod catholica Ecclesia contradicit, postea
intelligens: annum integrum poeniteat. Si autem
scit, et neglexerit, et postea poenitentiam egerit,
decem annos poeniteat, alii judicant septem: et
humanius V annos poeniteat. Si quis permiserit haereticum
Missam suam celebrare in Ecclesia catholica,
et nescit, XL dies poeniteat. Si pro reverentia
ejus, annum integrum poeniteat. Si pro
damnatione Ecclesiae catholicae, et consuetudine
Romanorum projiciatur ab Ecclesia sicut haereticus,
nisi habeat poenitentiam, si habuerit, X
annos poeniteat. Si recesserit ab Ecclesia catholica
in congregationem haereticorum, et alios
persuaserit, postea poenitentiam egerit, XII annos
poeniteat: quatuor annos extra Ecclesiam, et sex inter
auditores, et duo adhuc extra communionem. De
his in canone dicitur, ut X anno communionem sine
oblatione recipiant. Si episcopus aut abbas jubet
monacho suo pro haereticis mortuis Missas cantare,
non licet, et non expedit obedire eis. Si presbytero
contigerit, ubi Missam cantaverit, et alius recitaverit
nomina mortuorum, et simul nominaverit haereticos | null | 51147250-0f06-42c0-8ad7-9b57559d1581 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cum catholicis, si post Missam intellexerit,
hebdomadam poeniteat. Si frequenter fecerit, annum
integrum poeniteat. Si quis autem pro morte haeretici
Missam ordinaverit, et pro religione sua ejus
reliquias ibi tenuerit, et nescit differentiam catholicae
fidei, et postea intellexerit, poenitentiamque
egerit, reliquias ibi debet igne concremare, et annum
poeniteat. Si autem scit et neglexerit, poenitentia
commotus, decem annos poeniteat. Si quis a
fide catholica discesserit sine ulla necessitate, et
postea ex toto animo poenitentiam acceperit, tres
annos extra Ecclesiam, id est, inter audientes juxta.
Nicaenum concilium, septem annos in Ecclesiis inter
poenitentes, et duos annos adhuc extra communionem
poeniteat.
CAP. 106.-- #De illis qui comedunt, aut bibunt ab immundis animalibus tactum, vel intinctum.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Qui comedit, vel bibit
intinctum a familiari bestia, id est, cane, vel catto,
et scit, C psalmos cantet, si nescit, duos dies jejunet,
vel si redimere voluerit, L psalmos cantet.
Qui dederit alicui liquorem in quo mus, vel mustela
mortua inventa sunt, si laicus est, septem dies poeniteat.
Si in coenobiis contigerit, CCC Psalmos cantet.
Qui postea noverit quod talem potum biberit,
CL psalmos cantet. Si quis semicoctum comederit
inscius, tres dies poeniteat, vel Psalterium cantet.
Sciens autem, septem dies poeniteat. Pro modico
furto, XX dies poeniteat, qui est XX annorum, puer
qui est X annorum aliquid furti faciens, septem dies
poeniteat. Si quis tinxerit manum in aliquo cibo
liquido, et non idonea manu, C palmatis emendetur.
Si in farina, aut in aliquo cibo sicco, aut in pulte,
aut in lacte coagulato mus, vel mustela mortua inveniuntur,
quod in circuitu ejus est totum, projicietur
foras, quod reliquum est, manducetur.
CAP. 107.-- #Quod diabolus internas cogitationes animae non videat, sed ex motu corporis intelligat.@#
( #Ex dictis August.@# ) Internas animae cogitationes diabolum
non videre certissimum est, motivas corporis
ab illo et affectationum indiciis colligi experimento
didicimus: secreta autem cordis solus ille novit
ad quem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum
hominum.
CAP. 108.-- #De eadem re.@#
( #Ex dictis ejusdem.@# ) Non omnes malae cogitationes
nostrae semper diaboli instinctu excitantur: sed
aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt. Bonae
autem cogitationes semper a Deo sunt.
CAP. 109.-- #De illis qui alios in culpa sua defendere nituntur.@#
( #Ex dictis ejusdem.@# ) Reos sanguinis non defendat
Ecclesia: ne effusione sanguinis particeps fiat.
CAP. 110.-- #De eadem re.@#
(Ex decr. Eusebii papae, capite 15.) Ut qui alium
in culpa sua defendere, vel excusare nititur, excommunicetur.
CAP. 111.-- #Ut poenitentia conjugatis ex consensu detur.@#
(Ex concilio Arelaten., capite 6.) Ut poenitentia
conjugatis ex consensu amborum detur. Poenitentiam
conjugatis, non nisi ex consensu dandam.
CAP. 112.-- #Quot modis animae defunctorum solvi debeant.@#
( #Ex dictis Origenis.@# ) Animae defunctorum quatuor
modis solvuntur, aut oblationibus sacerdotum, aut
precibus sanctorum, aut charorum eleemosynis, aut
jejunio cognatorum.
CAP. 113.-- #De nutriendis infirmis.@#
( #Ex dictis Hieron.@# ) Nutrire infirmos, et fovere
Christum nihil interest, nutriendus enim est infirmus:
quia Christus infirmum se esse profitebitur.
CAP. 114.-- #Quod non noceant praeterita, si non placeant praesentia.@#
( #Ex dictis August.@# ) Non nocent mala praeterita, si
non placeant praesentia, praecipue si multis eleemosynis
sint expiata.
CAP. 115.-- #De illis qui hospites recipere neglexerint.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Quicunque hospites
non recipit in domo sua, sicut Dominus praecepit,
et propter hoc regna coelorum promisit, quanto
tempore hospitibus humanitatem denegaverat, et
mandata evangelica juxta possibilitatem suam non
adimpleverat, nec pedes lavabat, nec eleemosynam
fecerat, tanto tempore pleniter in pane et aqua, si
non emendet, poeniteat.
CAP. 116.-- #Ut clerici superflua pauperibus erogent.@#
( #Ex eodem.@# ) Clericus habens superflua, donet ea
pauperibus. Sin autem, post | null | 7e4e2850-9547-4048-9b10-51c0c3b29ce2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
poeniteat tempore quo
vivat, in contritione, in poenitentia remotus vivat.
CAP. 117.-- #De illo qui alicui fratri suum imputat peccatum, nisi prius seorsum eum arguerit.@#
( #Ex eodem.@# ) Qui peccatum imputando fratri imponit,
priusquam seorsum arguat eum, satisfaciens ei,
tres dies poeniteat.
CAP. 118.-- #De illis qui diu reticent peccata sua.@#
( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Sciendum vero
est, quanto quis tempore moratur in peccatis, tanto
ei augenda est poenitentia.
CAP. 119.-- #De illis qui aliquem in ira percusserint.@#
(Ex concilio Rothomag., capite 9.) Si quis alium per
iram percusserit, et sanguinem effuderit, si laicus
est, XX dies poeniteat: clericus, XXX. Illi autem
qui gradum habent, amplius pelli debent, diaconus
sex menses, presbyter unum annum, episcopus
duos annos et sex menses.
CAP. 120.-- #De illis qui ad feriendum hominem surrexerint, volentes eum occidere, sed non potuerunt.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Qui ad feriendum hominem
surrexerit, volens eum occidere, tres hebdomadas
poeniteat. Si clericus fuerit, sex menses:
quod etsi vulneraverit, XL dies. Si clericus clericum,
annum totum, sed et pecuniam pro modo vulneris
cui inflixit, tribuat.
CAP. 121.-- #De illis qui reticuerint peccatum fratris quod est ad mortem.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Qui reticuerit delictum
fratris quod est usque ad mortem, neque eum corripuerit,
juxta regulam evangelicam, primo inter se,
et ipsum solum, deinde inter alios, deinde ad Ecclesiam
culpam referens, si necesse fuerit, et quanto
tempore fuit, tanto poeniteat.
CAP. 122.-- #Quod non liceat diacono, alicui dare poenitentiam.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Non licet diacono alicui
dare poenitentiam: sed episcopus, aut presbyter
dare debet.
CAP. 123-- #Ut poenitentia quae dilata est, cum petita fuerit non negetur.@#
(Ex decr. Leonis papae, capite 22.) Dissimulatio haec
potest non de contemptu esse remedii, sed de metu
gravius delinquendi, unde poenitentia quae dilata
est, cum studiosius petita fuerit non negetur, ut
quoquomodo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata
perveniat.
CAP. 124.-- #De illis qui despiciunt eos qui fideliter agapas fecerint.@#
(Ex concilio Gangren., capite 11.) Si quis despicit
eos qui fideliter agapas, id est, convivia pauperibus
exhibent, et propter honorem Dei convocant fratres,
et noluerit communicare hujuscemodi vocationibus,
parvipendens quod geritur, anathema sit.
CAP. 125.-- #De illis qui dicunt se non habere peccata.@#
(Ex concilio Africano, capite 70.) Item placuit, ut
quod ait sanctus apostolus Joannes: Si dixerimus
quia peccatum non habemus, nosipsos decipimus,
et veritas in nobis non est. Quisquis sic accipiendum
putaverit, ut dicat propter humilitatem non oportere
dici nos non habere peccatum, non quia vere
ita est, anathema sit. Sequitur enim, et adjungit
apostolus: Si autem confessi fuerimus peccata nostra,
fidelis est et justus, qui remittat nobis peccata,
et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis
apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter
dici: poterat enim apost. dicere: Si dixerimus,
non habemus peccatum, nosipsos extollimus,
et humilitas in nobis non est. Sed cum ait: Nosipsos
decipimus, et veritas in nobis non est: satis
ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum,
non verum loqui, sed falsum.
CAP. 126.-- #De illis qui dicunt sanctos in oratione Dominica, Dimitte nobis debita nostra, non pro se sed pro aliis dicere.@#
(Ex eodem, capite 71.) Item placuit ut quicunque
dixerit in oratione Dominica, ideo dicere sanctos:
Dimitte nobis debita nostra, ut pro seipsis hoc non
dicant: quia non est eis necessaria ista petitio, sed
pro aliis qui sunt in suo populo peccatores, et ideo
non dicere unumquemque sanctorum, Dimitte peccata
mea, sed Dimitte nobis debita nostra, ut hoc
pro aliis potius, quam pro se justus petere intelligatur,
anathema sit. Sanctus enim et justus erat
apostolus Jacobus, cum dicebat: In multis enim
offendimus omnes. | null | bdd59015-3fab-4ad1-969f-e61cfeea80e7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Nam quare additum est omnes:
nisi ut ista sententia conveniret? Et in Psalmo ubi
legitur: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia
non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est
homo qui non peccavit. Et in libro sancti Job: In
manu omnis hominis signum, ut sciat omnis homo
infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et
justus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus,
iniquitatem fecimus, etc., quae ibi veraciter
et humiliter confitetur, ne putaretur, quemadmodum
quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de
populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit:
Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata
populi mei Domino Deo meo. Noluit dicere peccata
nostra, sed populi sui dixit et sua: quoniam futuros
istos qui tam male intelligerent, tanquam propheta
praevidit.
CAP. 127.-- #De illis qui episcopis suis clam sua confitentur peccata, et postea negare voluerint.@#
(Ex eodem, capite 77.) Item placuit, ut si quando
episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen
fuisse confessum, atque ille postea negat, et poenitere
noluerit, non putet ad injuriam suam episcopus
pertinere, quod illi soli non creditur, et si scrupulo
propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare,
secrete tamen interdicat ei communionem,
donec obtemperet.
CAP. 128.-- #De illis poenitentibus qui attente leges poenitentiae exsequuntur.@#
(Ex concilio Carthag., capite 79.) Poenitentes qui
attente leges poenitentiae exsequuntur, si casu in
itinere, vel in mari mortui fuerint, ubi eis subveniri
non potuit, memoria eorum, et orationibus, et
oblationibus commendetur.
CAP. 129.-- #De illis qui se affligunt de obitu charorum.@#
(Ex epist. Anastas. I papae, Nejano nobiliss. viro
directa, capite 11.) Nos autem qui novimus, qui hoc
credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus
non debemus, ne quod apud alios pietatis
tenet speciem, hoc magis nobis in culpa sit. Nam
diffidentiae quodammodo genus est contra hoc, quod
quisque praedicator quaerit justitiam amans, dicente
Apostolo: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de
dormientibus ut non constristemini, sicut et caeteri
qui spem non habent. Hac itaque, frater charissime,
ratione prospecta studendum nobis est, ut sicut
diximus, non de mortuis affligamur, sed affectum
viventibus impendamus, quibus et pietas ad utilitatem,
et sit ad fructum dilectio. Desine igitur, charissime,
moerorem, et assume spiritalem fructum
laetitiae, ad utilitatem sanctae Dei Ecclesiae, servorumque
ejus profectum, et vitae hujus quaecunque
sunt spatia, aeternis divinisque officiis illustrare
contende, ut qui insignem te praestitit, reddat sibi
per saecula clariorem.
CAP. 130.-- #De illis qui sibiipsis voluntarie mortem inferunt.@#
(Ex concilio Braggar., capite 10.) Placuit ut hi qui
sibiipsis voluntarie, aut per ferrum, aut per venenum,
aut per praecipitium, aut per suspendium, vel
quolibet modo inferunt mortem, nulla pro illis in
oblatione commemoratio fiat, neque cum Psalmis ad
sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim
sibi hoc per ignorantiam usurparunt. Similiter et
de his placuit fieri, qui pro suis sceleribus puniuntur.
CAP. 131.-- #De eadem re.@#
(Ex concilio Cabillon., capite 5.) Quicunque se
propria voluntate, aut in aquam jactaverit, aut
collum ligaverit, aut de arbore praecipitaverit, aut
ferro percusserit aut cuilibet voluntarie se morti
tradiderit, istius oblatio non recipiatur.
CAP. 132.-- #De illis qui cum infidelibus cibum sumere praesumpserint.@#
( #Ex concilio Elibertan.@# ) Si vero quis clericus vel
fidelis cum Judaeis cibum sumpserit, placuit eum a
communione abstineri, ut debeat emendari.
CAP. 133.-- #De illis qui apostatant, et ad idololatriam se convertunt.@#
( #Ex eodem.@# ) Adjectum est etiam quosdam Christianos
ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes,
et idolorum cultu, ac sacrificiorum contaminatione
profanatos, quos a Christi corpore et sanguine,
quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus
abscindi: et si resipiscentes forte aliquando fuerint
ad lamenta conversi, his quandiu vivunt agenda
poenitentia est: et in ultimo fine suo reconciliationis
gratia tribuenda, dicente Domino: Nolo mortem
peccatoris, sed ut convertatur | null | 1a484be5-bccb-446f-b3ed-660c36fbfd19 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et vivat.
CAP. 134.-- #De eadem re.@#
( #Ex eodem.@# ) De his qui apostatant, et raro se ad
Ecclesiam repraesentant, nec quidem poenitentiam
agere quaerunt, et postea in infirmitate arrepti petunt
communionem, placuit non dandam eis communionem,
nisi revelaverint eorum rectam fidem,
et egerint fructus dignos poenitentiae.
CAP. 135.-- #De illis qui Christiana mancipia captivaverint.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Si quiscunque hominem
quolibet ingenio captivaverit aut transmiserit, tres
annos poeniteat.
CAP. 136.-- #De illis qui aream proximi su incenderint.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si quis domum vel
aream cujuscunque voluntarie igne cremaverit,
sublata vel incensa omnia restituat, et tribus annis
poenitentiam agat.
CAP. 137.-- #De illis qui libidinose obtrectaverint puellam aut mulierem.@#
( #Ex eodem.@# ) Si quis obtrectaverit puellae aut mulieris
pectus, vel turpitudinem earum: si clericus
est, quinque dies: si laicus, tres dies poeniteat.
Monachus vel sacerdos, a ministerio divino suspensi,
si aliquid tale fecerint, viginti dies poeniteant. Scriptum
est enim: Neque tetigeritis neque obtrectaveritis
turpitudinem feminarum.
CAP. 138.-- #De illis qui in balneo cum mulieribus se laverint.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Si quis in balneo cum
mulieribus se lavare praesumpserit, tres dies poeniteat,
et ulterius non praesumat.
CAP. 139.-- #De administratione xenodochiae, et decimae.@#
( #Ex eodem.@# ) Si quis xenodochias pauperum administrat,
vel decimas populi susceperit, et si quis
exinde vel suis saecularibus lucris sectandum aliquid
subtraxerit, quasi rerum alienarum invasor: reus
damnum restituat, et sub canonico judicio reformetur,
et agat poenitentiam tribus annis. Scriptum est
enim: Talem dispensatorem Dominus quaerit, qui
sibi de suis nihil usurpet.
CAP. 140.-- #Ut feminae menstruatae non offerant.@#
(Ex concilio Mogunt., capite 6.) Mulieres menstruo
tempore non offerant, nec sanctimoniales, nec laicae.
Si praesumpserint, tres hebdomadas poeniteant.
CAP. 141.-- #De illis feminis quae ante mundum sanguinem Ecclesiam intrant, et quae nupserint his diebus.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Mulier quae intrat Ecclesiam
ante mundum sanguinem post partum, si
masculum generat, XXXIII dies, si foeminam LVI.
Si qua autem praesumpserit ante tempus praefinitum
Ecclesiam intrare, tot dies in pane et aqua poeniteat,
quot Ecclesia carere debuerat. Qui autem concubuerit
cum ea his diebus, decem dies poeniteat
in pane et aqua.
CAP. 142.-- #Quod monachi secularibus poenitentiam dare non debeant.@#
(Ex concilio Mogunt., capite 22.) Liberi sint monachi
ad dandam poenitentiam saecularibus.
CAP. 143.-- #Ut poenitentes ante peractam poenitentiam non reconcilientur.@#
(Ex eodem, capite 23.) Non reconcilientur poenitentes
si necessitas non coegerit, nisi post peractam
poenitentiam.
CAP. 144.-- #De illis qui ad confessionem veniunt, necesse est ut primum de livore invidiae, et avaritia, interrogentur.@#
( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Sane quia de livore invidiae,
et de ira, necnon et de avaritia, ut superius
digestum est, oriuntur homicidia, recte, ut arbitror,
censuimus de ipso vitio primum qualiter sacerdotali
judicio canonice penitus sit corrigendum ostendere:
ac deinde secundum ordinem vitiorum ita
remedium subsequatur, quo facilius undecunque
poenitens purgari voluerit, sine dilatione in singulis
capitulis inveniatur.
CAP. 145.-- #De illis qui soli Deo peccata sua confitenda esse affirmant.@#
( #Ex eodem.@# ) Quidam Deo solummodo confiteri
debere dicunt peccata, ut Graeci: quidam vero
sacerdotibus confitenda esse percensent, ut tota
sancta Ecclesia. Quod utrumque non sine magno
fructu intra sanctam fit Ecclesiam, ita duntaxat,
ut et Deo qui remissor est peccatorum confiteamur
peccata nostra, et hoc perfectorum est,
et cum David dicamus: Delictum meum cognitum
tibi feci, et injustitiam meam non abscondi.
Dixi, confitebor adversum me injustitias meas domino,
et tu remisisti impietatem peccati mei. Sed
tamen apostoli institutio nobis sequenda est, ut
confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus
pro invicem ut salvemur. Confessio itaque quae Deo
soli fit, quod justorum est, peccata purgat: ea vero
quae sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgentur | null | 6a557da9-f943-4227-b2a7-e0faafa80dd3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
peccata. Deus namque salutis et sanitatis auctor, et
largitor, plerumque hanc praebet suae potentiae invisibili
administratione, plerumque medicorum operatione.
CAP. 146.-- #De illis qui accipiunt poenitentiam, et plus desiderant temporis constituti expletionem, quam peccati remissionem.@#
( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Multi, quod
non sine dolore dicendum est, in poenitentia, non
tam peccati remissionem, quam temporis constituti
expectant expletionem, et si carnium et vini usus
eis interdictus est, mutata non voluntate, sed ejusdem
cibi aut potus perceptione, in tantum deliciis
suis indulgent, ut deliciosius his interdictis, aliorum
ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur.
Spiritalis autem abstinentia, quae in poenitentibus
potissimum vigere debet, quorumdam ciborum ac
potionum perceptiones et desiderium fugere debet.
Ille inquam, ille magis parcimoniae servire censendus
est, qui sibi non solum quarumdam rerum perceptiones,
sed delectationes corporis penitus interdicit.
CAP. 147.-- #Quod secundum canonum et poenitentialium statuta poenitentiae dandae sint.@#
(Ex concil. Mogunt., cap. 20.) Cum igitur omnia
consilia canonum quae recipiuntur, sint a sacerdotibus
legenda et intelligenda, et per ea sit eis vivendum
et praedicandum, necessarium duximus, ut ea
quae ad fidem pertinent, et ubi de extirpandis vitiis,
et plantandis virtutibus scribitur, hoc ab eis crebro
legatur, et bene intelligatur, et in populo praedicetur.
CAP. 148.-- #Ut nullus injustas mensuras, et pondera injusta, et a civibus non collaudata, lucri causa dare praesumat.@#
(Ex eodem, cap. 21.) Ut mensurae et pondera justa
fiant, sicut in divinis legibus censitum est, et in capitulari
dominico continetur, et iste sacer conventus
statuit. Sic omnibus nobis observare placet. Ut si
quis justas mensuras, et justa pondera lucri causa
mutare praesumpserit, in pane et aqua viginti dies
poeniteat.
CAP. 149.-- #De matre quae infantem suum juxta ignem posuerat, et sua negligentia mortuus est.@#
(Ex concil. Triburi., cui interfuit rex Arnolphus,
cap. 14.) Mater si juxta focum infantem posuerit,
et alius homo aquam in caldariam miserit, et ebullita
aqua infans superfusus mortuus fuerit, pro
negligentia mater poeniteat, et ille homo securus
sit.
CAP. 150.-- #De ordinatis si ante vel post ordinationem in criminalibus peccatis deprehensi fuerint.@#
(Ex concilio Hilerdensi, cap. 10.) De his ergo visum
est nobis conscribi qui sacros ordines habent,
et ante vel post ordinationem contaminatos in capitalibus
criminibus se esse profitentur, in quibus
ut mihi videtur haec distantia esse debet, ut hi qui
deprehensi vel capti fuerint publice in perjurio,
furto, atque fornicatione, et caeteris hujusmodi criminibus,
secundum sacrorum canonum instituta a
gradu proprio deponantur: quia scandalum est populo
Dei, tales personas super se positas habere,
quas ultra modum vitiosas constat esse. Nempe
inde detrahuntur homines a sacrificio Dei, sicut
quondam filiis Heli peccantibus fecisse leguntur, et
rebelles hinc atque contrarii existentes, eorum
pravis exempli quotidie pejores fiunt: qui autem
de praedictis viris per occultam confessionem mala
a se absconse commissa coram oculis Dei, praesente
etiam sacerdote, qui eis indicturus est poenitentiam,
confitentur, et semetipsos graviter deliquisse
accusant, si veraciter poenituerint, et se per
jejunia, et eleemosinas, vigiliasque atque sacras
orationes cum lacrymis purgare certaverint, his
etiam gradu servato spes veniae de misericordia Dei
promittenda est, qui omnes homines vult salvos
fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire: neque
vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et
vivat.
CAP. 151.-- #De viris ordinatis, quorum occulta peccata sunt.@#
( #Ex concil. Toletan.@# ) De viris ordinatis quorum occulta
peccata sunt, nec manifeste ab aliquo argui possunt,
si salubriter compuncti pro peccatis suis confessionem
episcopo sive presbytero occulte faciunt, bonum
mihi videtur, ut secundum id quod sibi decretum
fuerit ab episcopo, sive presbytero, poenitentiam
agant, non trepide, nec tarde, sed ferventer et solicite,
ac sic se veniam peccatorum a domino percepturos,
et gradum se retenturos confidant.
CAP. 152.-- #De illa femina quae menstruosum suum sanguinem, et semen viri sui, et testam hominis combusserit, et haec omnia viro suo ad potandum dederit.@#
(Ex | null | eee9ae74-a20b-4a36-822f-543ddf915521 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eodem, capite 17.) De his etiam super quibus
interrogasti, hoc est, de illa femina, quae menstruum
suum sanguinem immiscuit cibo vel potui, et dedit
viro suo ut comederet, et de illa quae semen viri sui
in potu bibit, et de ea quae testam hominis combussit
igni, et viro suo dedit pro infirmitate vitanda, quali
poenitentia sint plectendae, ut nobis videtur, tali sententia
sunt feriendae, sicut magi et arioli: quia magicam
artem exercuisse noscuntur. Nam de his qui
magicam artem exercuisse noscuntur, et qui auguria
attendunt, et divinationes observant, Theodori archiespiscopi
gentis Anglorum constitutiones habemus,
in quibus scriptum est: Qui immolat daemoniis
in minimis, uno anno poeniteat, qui vero in magnis,
decem annos poeniteat.
CAP. 153.-- #Ut nullus alius praesumat poenitentiam dare, vel confessionem audire, nisi episcopus aut presbyter.@#
( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Sicut enim sacrificium
offerre non debent nisi episcopi et presbyteri, quibus
claves regni coelestis traditae sunt: sic nec poenitentium
judicia alii usurpare debent.
CAP. 154.-- #De eadam re.@#
( #Ex eodem.@# ) Si autem necessitas evenerit, et presbyter
non fuerit praesens, diaconus suscipiat poenitentem
ad sanctam communionem.
CAP. 155.-- #De temporibus quibus se continere debeant conjugati ab uxoribus.@#
( #Ex concilio Eliberta.@# ) In tribus quadragesimis
anni, et in die dominico, et in quarta feria, et in
sexta feria, conjugales continere se debent, nec illis
diebus copulari, quandiu gravata fuerit uxor, id est,
a quo die filius in utero motum fecerit, usque ad
partum, a partu post, XXXIII dies si filius est, si
autem filia, post LVI.
CAP. 156.-- #De femina quae sponte filium suum occiderit.@#
Si mater filium suum sponte occiderit, quindecim
annos poeniteat, et nunquam mutet, nisi die dominica.
Mulier autem paupercula si fecerit pro difficultate
nutriendi, septem annos poeniteat.
CAP. 157.-- #De illis qui in dominico die nupserint.@#
(Ex concilio Triburiensi, capite 51.) Si quis nupserit
die dominico, petat a Deo indulgentiam, et quatuor
dies poeniteat.
CAP. 158.-- #De illis qui confessa iterant.@#
( #Ex concilio Tolet.@# ) Ea quae frequenti praevaricatione
iterantur, frequenti et sententia condemnantur.
CAP. 159.-- #De poenitentia fidelium, ut confessio eorum non publice fiat, sed privatim.@#
(Ex epist. Leonis papae, capite 2.) Illam etiam contra
apostolicam regulam praesumptionem quam nuper
agnovi a quibusdam illicita usurpatione comitti,
modis omnibus constituo submoveri, de poenitentia
scilicet, quae a fidelibus postulatur: ne de singulorum
peccatorum genere, libellis scripta professio
publice recitetur. Conscientiarum sufficiat solis
sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis
enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae
propter Dei timorem apud homines erubescere non
vereatur: tamen quia non omnium hujusmodi sunt
peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt, non timeant
publicare, amoveatur improbabilis consuetudo,
ne multi a poenitentiae remediis arceantur,
dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis
facta reservari, quibus possint legum constitutione
percelli. Sufficit enim illa confessio quae primum
Domino fertur, tunc etiam sacerdoti qui pro delictis
poenitentium precator accedit: tunc enim plures
ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus
non publicetur conscientia confitentis.
FINIS LIBRI NONI DECIMI.
LIBER VICESIMUS. INDEX CAPITULORUM
CAP. 1. Quod animae humanae inter caeteras creaturas
ab initio non sint creatae.
2. Quod duae animae non sint in uno homine, ut quidam
dicunt, sed una tantum.
3. Quod solus homo habeat animam substantivam.
4. Ut pecudum animae cum carnis morte finiantur.
5. Quod anima humana non cum carne moriatur.
6. Quod homo constet duabus substantiis.
7. Quod spiritus non tertius sit in substantia hominis,
ut quidam affirmant.
8. Quod Deus sicut ex nihilo bona facere potuit, ita
cum voluit per incarnationis suae mysterium, etiam
perdita bona reparavit.
9. Quod Deus tres vitales spiritus crearet, unum qui
carne non tegeretur, alium qui carne tegeretur,
sed non cum carne moreretur: tertium qui carne
tegeretur, et cum carne moreretur.
10. Quod homo in prima conditione sua libero | null | 3f30dba6-3e9f-4918-bdc5-2e9945704329 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
arbitrio
donatus sit.
13.
Quod homo sic positus sit in paradiso, si obediens
11. Quod omnes homines in praevaricatione Adae naturalem
possibilitatem perdidissent.
12. De eadem re.
permaneret, quandoque ad coelestem patriam,
sine carnis morte transiret.
14. Quod nos carnales in hujus exilii caecitate nati,
puero in carcere nato, et nutrito comparemur.
15. Quod nullus per semetipsum bonus fieri possit.
16. De eadem re.
17. De eadem re.
18. Quod gratia divina non solum peccata dimittat,
sed etiam adjuvet ne committantur.
19. Quod praedestinatio Dei ita sit ordinata, ut ea
nociva quae praedestinata sunt electorum precibus
solvi queant.
20. Item de praedestinatione.
21. De Dei praevidentia, simul et providentia.
22. Quod divina aeternitas, nec fuisse, nec futurum
esse habeat.
23. Quod cuncta quae hominibus fiunt, absque omnipotentis
occulto consilio, non veniant.
24. De eadem re.
25. Quod Deus singulis dies suos praefigat, ut minui,
nec augeri possint.
26. Quod Deus nostra peccata dissimulet.
27. Quod Deus cuncta disponat, et consideret universorum
finem.
28, 29, 30, 31, 32, 33, 34, 35, 36, 37, 38, 39. Item
de praedestinatione.
40. De creatione angelorum.
41. Quod nihil sit incorporeum et invisibile, praeter
solum Deum.
42. Quod omnis creatura sit corporea.
43. Quod omnes intellectuales naturae immortales
sint.
44. Quod apostatae angeli ante ruinam liberum arbitrium
habeant.
45. Cur angelorum spiritus irremissibiliter peccarent,
eum carnis commixtione non tenerentur.
46. Quod angeli custodes hominibus praeponantur.
47. Quod singulis hominibus singuli angeli dentur
custodes.
48. Quod dextera Dei sit angelorum pars electa,
sinistra autem ejus, pars angelorum reproba.
49. Quod immundi spiritus in hoc coeli, terraeque
medio vagentur.
50. De hoc si pax in sublimibus retineatur.
51. Quod diaboli voluntas semper sit iniqua, potestas
autem ejus nunquam injusta.
52. Quod quatuor modis loquatur Deus ad diabolum,
et tribus modis diabolus ad Deum.
53. Quod non sit palma victoriae, sine labore certaminis.
54. De creatura, et natura, et ministerio angelorum,
et de casu apostatarum angelorum.
55. Quod supernorum civium numerus, et finitus
sit, et infinitus.
56. Quod omnis culpa ante discessum oblationis munere
solvatur.
57. Quod sacra oblatio post mortem animabus prodesse
possint, si non sunt culpae indissolubiles.
64.
Quod Deus pius sit, et non pascatur cruciatu
58. Quod beatius sit quemquam liberum hinc exire,
quam post mortem libertatem quaerere.
59. Quod nullus debeat rogare pro peccato, quod est
ad mortem.
60. Ut omnes animae electorum credendae sint esse
in coelo, et iniquorum animae in inferno.
61. Quod sicut finis non est gaudio bonorum, sic
finis non est tormentis malorum.
62. Quod ita non sit, ut quidam affirmant, quod
Deus ob hoc minatus sit aeternam poenam peccantibus,
ut corrigeret a malis.
63. Cur peccata quae cum fine perpetrata sunt,
sine fine puniantur.
71.
Cur sanctorum animae pro peccatoribus non
miserorum: justus autem, et ideo non sedetur
in perpetuum ab iniquorum ultione.
65. De hoc si ante restitutionem corporum animae
justorum in coelum rapiantur.
66. Quod justi in die judicii animarum simul, et
corporum gloria laetabuntur.
67. De hoc si boni bonos in regno, vel si mali
malos in supplicio agnoscant.
68. De hoc si ignis purgatorius credendus sit, qui
post mortem animas a peccatis expurget.
69. Quod unus sit gehennae ignis, sed non uno modo
omnes cruciet.
70. Quot genera sint oblationis pro defunctis facienda?
orent, quando eos in igne aeterno ardere prospexerint.
72. Quod duobus modis vita dicatur, duobus etiam
mors intelligatur.
73. Quod electi, seu reprobi ad loca communia
deducantur in tormentis.
74. De hoc quod in domo Dei multae mansiones
sint.
75. Quod illum quem semel culpa ad poenam pertrahit,
misericordia ulterius ad veniam non reducat.
76. Quod Deus dicatur zelans, dicatur | null | 92a7a09d-da38-4a1f-8cdd-74de6420159a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
iratus, dicatur
poenitens, dicatur misericors, dicatur praescius.
77. Cur Deus suos electos sic permittat mori, ut non
in vita illorum ostendat, cujus sanctitatis sint.
78. Quod miseris mors fiat sine morte.
79. Quod in inferno peccatoribus ad consolationem
ignis non luceat, sed ut magis torqueat.
80. De eadem re.
81. Quod humana anima ita immortalis sit, ut et
mori possit, et non possit.
82. Quod corporeus sit ignis gehennae, et non indigeat
alia materia, nisi reproborum cruciatu.
83. Cur anima in corpore manens, et egrediens
videri non possit.
84. Ut nullus dubitare debeat ea esse invisibilia,
quae Deo invisibili subministrant.
85. Quod nulla visibilia videri, vel cognosci possint,
nisi per invisibilia.
86. Quod incorporeus spiritus in inferno a corporeo
igne affligatur.
87. Quod incorporeus spiritus vivificare possit, et
ibi teneri, ubi a corporeo igne cruciatur.
88. De apostatis spiritibus quod incorporei credendi
sint.
89. Quod gehennae ignis corporeus esse credendus
sit.
90. De hoc quod scribitur, Deum nemo vidit unquam,
et qualiter illud intelligendum sit.
91. De duplici poena damnatorum.
92. De poenis impiorum.
93. De Antichristo.
94. Quod ante diem judicii, etiam electi casuri sint
in adventu Antichristi.
95. De Antichristo.
96. Item de Antichristo.
97. Quod in novissimis omnes Israelitae per praedicationem
Heliae converti debeant.
98. De hoc cur in hac vita saepius bonis male sit,
et malis bene.
99. Quod etiam omnes infideles resurgere debeant ad
tormenta, non ad judicium.
100. Quod omnes homines resurgere debeant.
101. De eadem re.
102. Quod angeli apostatae, et impii homines post
tormenta quasi suppliciis expurgati, non justorum
societati donetur.
103. Quod resurrectio fieri debeat in aetate perfectae
juventutis, quae profectu non indigeat.
104. Quod districtus judex ad judicium veniens peccatorem
videat, ut feriat, non ut salvet.
105. Quod Deus ad judicium veniat ad feriendum
videns, et ad salvandum non videns.
106. Quod in die judicii duo ordines in quatuor dividantur.
107. Quod liber vitae sit ipsa visio advenientis judicis:
quia quicquid quis fecerat, ipso viso statim
intelliget.
108. De gloria sanctorum post judicium.
109. Quod finito judicio incipiat esse saeculum novum,
etc.
110. Contra eos qui dicunt, si post factum judicium
erit conflagratio mundi, ubi tunc esse potuerint
sancti, qui non contingantur flamma incendii.
#Indicis capitulorum finis.@#
LIBER VICESIMUS #DE CONTEMPLATIONE.@#
ARGUMENTUM LIBRI.
Liber hic Speculator vocatur. Speculatur enim de
providentia et praedestinatione divina, et de adventu
Antichristi, de ejus operibus, de resurrectione, de
die judicii, de infernalibus poenis, de felicitate perpetuae
vitae.
CAP. 1.-- #Quod animae humanae inter caeteras creaturas ab initio non sint creatae.@#
( #August. dicit.@# ) Animas hominum non esse dicimus
ad initio inter caeteras intellectuales naturas, nec
semel creatas, ut Origenes fingit: neque cum corporibus
per coitum seminari, sicut Luciferiani et Cyrillus,
et aliqui Latinorum praesumentes affirmant,
quasi naturae consequentia serviente: sed dicimus
corpus tantum per conjugii copulam seminari, Dei
vero judicio coagulari in vulva, et fingi, atque formari.
Formato jam corpore, animam creari, et infundi,
ut vivat in utero homo ex anima constans, et
corpore, egrediaturque vivus ex utero, plenus substantia.
Creationem vero animae, solum creatorem
omnium nosse.
CAP. 2.-- #Quod duae animae non sint in uno homine, ut quidam, dicunt sed una tantum.@#
( #August.@# ) Non duas animas esse dicimus in uno
homine, sicut quidam Jacob, et alii Syrorum disputatores
scribunt, ut una anima sit de qua animetur
corpus, et immixta sit sanguini, et altera spiritalis,
quae rationem ministret: sed dicimus unam
esse eamdemque animam in homine, quae et corpus
sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione
disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in sua
substantia eligat cogitationem quam vult.
CAP. 3.-- #Quod solus homo habeat animam substantivam.@#
( #Idem.@# ) | null | 59d29542-9627-4843-a944-78f70019597a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Solum hominem credimus habere animam
substantivam, ex qua corpus vivit, et rationem suam,
et ingenia vivaciter tenet. Neque cum corpore moritur,
sicut Arabs asserit, neque post modicum intervallum,
sicut Zenon: quia substantialiter vivit.
CAP. 4.-- #Ut pecudum animae cum carnis morte finiantur.@#
( #Idem.@# ) Pecudum animae non sunt substantive sed
cum ipsa carnis vivacitate nascuntur, et cum carnis
morte finiuntur. Et ideo nec ratione reguntur, sicut
Plato et Alexander putant: sed ad omnia naturae incitamenta
ducuntur.
CAP. 5-- #Quod anima humana non cum carne moriatur.@#
( #Idem.@# ) Anima humana non cum carne moritur:
quia non carnis, ut superius diximus, semen est, sed
formato inventoris Dei judicio corpore, dicimus eam
creari, et infundi, ut vivat homo intus in utero, et
sic nativitate procedat in mundo.
CAP. 6.-- #Quod homo constet duabus substantiis.@#
( #Idem.@# ) Duabus substantiis constat homo, anima
tantum et carne. Anima cum ratione sua, et carne
cum sensibus suis, id est, visu, auditu, gustu, odoratu
et tactu. Quos tamen sensus absque animae
societate non movet caro: anima vero et sine carne
rationem suam integram tenet.
CAP. 7.-- #Quod spiritus non tertius sit in substantia hominis, ut quidam affirmant.@#
( #Idem.@# ) Non est tertius in substantia hominis spiritus
ut Dydimus contendit, sed spiritus ipse est
anima. Anima vero pro spiritali natura, vel pro eo
quod spiret in corpore, spiritus est appellata. Animam
vero ex eo vocari quod ad vivificandum animatur
et corpus. Tertium vero, qui ab Apostolo cum
corpore et anima inducitur spiritus, gratiam sancti
Spiritus intelligendum, quam orat Apostolus ut integra
perseveret in nobis, nec nostro vitio, aut
minuatur, aut fugetur a nobis: quia Spiritus sanctus
disciplinae effugiet fictum.
CAP. 8.-- #Quod Deus sicut ex nihilo bona facere potuit, ita cum voluit per incarnationis suae mysterium, etiam perdita bona reparavit.@#
( #Greg. in suis Moralibus.@# ) Omnipotens Deus sicut
ex nihilo bona facere potuit, ita, cum voluit, per
incarnationis suae mysterium etiam perdita bona
reparavit. Duas vero ad intelligendum se creaturas
fecerat, angelicam videlicet, et humanam. Utramque
vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis
fregit: sed una tegmen carnis habuit, alia
vero nil infirmum de carne gestavit. Angelus namque
solummodo spiritus: homo vero, et spiritus, et
caro. Misertus ergo creator ut redimeret, illam ad
se debuit reducere, quam in perpetratione culpae
ex infirmitate aliquid constat habuisse: et eo altius
debuit apostatam angelum repellere, quo cum a
persistendi fortitudine corruit, nil infirmum ex
carne gestavit. Unde et recte Psalmista cum miserium
redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque
causam misericordiae expressit, dicens: Et memoratus
est quia caro sunt. Ac si diceret: Quo eorum
infirma vidit, eo districte culpas punire noluit.
CAP. 9.-- #Quod Deus tres vitales spiritus crearet, unum qui carne non tegeretur, alium qui carne tegeretur, sed non cum carne moreretur. Tertium, qui carne legeretur, et cum carne moreretur.@#
( #Ex dialogo Greg.@# ) Habent etiam infideles fidem,
sed utinam in Deum. Quam si utique haberent, infideles
non essent. Sed hinc in sua perfidia redarguendi
sunt, hinc ad fidei gratiam provocandi: quia
si de ipso suo visibili corpore credunt quod minime
viderunt, cur invisibilia non credunt, quae corporaliter
videri non possunt? Nam quia post mortem carnis
vivat anima, patet ratio, sed fidei admixta. Tres
quippe vitales spiritus creavit omnipotens Deus.
Unum qui carne non tegitur, aliem qui carne tegitur,
sed non cum carne moritur. Tertium qui carne
tegitur, et cum carne moritur. Spiritus namque est
qui carne non tegitur, angelorum: spiritus qui
carne tegitur, sed cum carne non moritur, hominum:
spiritus qui carne tegitur, et cum carne moritur,
jumentorum brutorum omnium animalium.
Homo itaque si in medio creatus est, ut esset inferior
angelo, superior jumento. Itaque aliquid habet
commune cum summo, aliquid commune cum imfimo.
Immortalitatem scilicet spiritus cum angelo, | null | bd9625e6-970e-444a-ab43-4bdbcb5c9bbe | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mortalitatem vero carnis cum jumento: quousque
et ipsam mortalitatem carnis, gloria resurrectionis
absorbeat, et inhaerendo spiritui, caro servetur in
perpetuum: quia ipse spiritus inhaerendo carni servatur
in Deum. Quae tamen caro non in reprobis
inter supplicia perfecte deficit: quia semper deficiendo
subsistit, ut qui spiritu et carne peccaverunt,
semper essentialiter viventes, et carne et
spiritu, sine fine moriantur.
CAP. 10.-- #Quod homo in prima conditione sua libero arbitrio donatus sit.@#
( #August. dicit in libro de Civitate Dei:@# ) Libertati
arbitrii sui commissus est homo statim prima conditione,
ut sola vigilantia mentis adnitente, etiam
percepta custodia, perseveraret, si vellet, in id quod
creatus fuerat. Postquam vero seductione serpentis
per Evam cecidit a naturae bono, perdidit pariter
vigorem arbitrii, non tamen electionem: ne non
esset suum quod emendaret peccatum, nec merito
indulgeretur quod arbitrio diluisset. Manet ergo ad
salutem arbitrii libertas, id est, rationalis voluntas,
sed admonente prius Deo, et invitante ad salutem,
ut vel eligat, vel sequatur, vel agat occasionem salutis,
hoc est, inspirationem Dei. Ut autem consequatur
quod eligit, vel quod sequitur, vel quod occasione
agit, Dei esse libere confitemur. Initium
ergo salutis nostrae Deo miserante habemus: ut
acquiescamus salutiferae inspirationi, nostrae potestatis
est: ut adipiscamur quod acquiescendo admonitioni
cupimus, divini est muneris. Ut non labamur
indempto salutis munere solicitudinis nostrae
est, et coelestis pariter adjutorii. Ut labamur, potestatis
nostrae est, et ignaviae.
CAP. 11.-- #Quod omnes homines, in praevaricatione Adae naturalem possibilitatem perdidissent.@#
(Ex decr. Coelestini papae, capite 5.) In praevaricatione
Adae, omnes homines naturalem possibilitatem
et innocentiam perdidisse, et neminem de
profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse
consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit,
pronunciante beatae memoriae papa Innocentio, atque
dicente in epistola sua ad Carthaginense concilium.
Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum
suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis
profunda demersus est, et nihil quemadmodum
exinde surgere posset invenit, suaque in aeternum
libertate deceptus, hujus ruinae latuisset oppressu,
nisi eum post Christi, per sua gratia, relevasset
adventus, qui per novae regenerationis
purificationem, omne praeteriti vitium, sui baptismatis
lavacro purgavit.
CAP. 12.-- #De eadem re.@#
( #Ex decr. ejusdem.@# ) Quod nemo, nisi per Christum,
libero bene utatur arbitrio idem magister in
epistola ad Milevitanum concilium data, praedicat,
dicens: Adverte tandem, o pravissimarum mentium
perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas
ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus
utitur, in praevaricationem praesumptionis concideret,
nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia
regenerationis, statim pristinae libertatis Christi
Domini reformasset adventum.
CAP. 13.-- #Quod homo sit sic positus in paradiso, si obediens permaneret, quandoque ad coelestem patriam sine carnis morte transiret.@#
( #Greg. in suis Moral. dicit:@# ) Ad hoc in paradiso homo
positus fuerat, ut si se ad conditoris sui obedientiam
vinculis charitatis astringeret, ad coelestem
angelorum patriam, quandoque sine carnis morte
transiret. Sic namque immortalis est conditus, ut
tamen si peccaret, et mori posset: et sic mortalis
est conditus, ut si non peccaret, etiam non mori
posset: atque ex merito liberi arbitrii beatitudinem
illius regionis attingeret, in qua vel peccare, vel
mori non posset. Ubi igitur post redemptionis tempus,
carnis morte interposita electi transeunt, illuc
procul dubio parentes primi si in conditionis suae
statu perstitissent, etiam sine morte corporum
transferri potuissent.
CAP. 14.-- #Quod nos carnales in hujus exilii caecitate nati, puero in carcere nato, et nutrito comparemur.@#
( #Ex dialogo Greg.@# ) Postquam de paradisi gaudiis
culpa exigente pulsus est primus humani generis
parens, in hujus exilii atque caecitatis, quam patimur
erumnam venit: quia peccato extra semetipsum
fusus, jam illa coelestis patriae gaudia, quae
prius contemplabatur, videre non potuit. Homo
quippe in paradiso assueverat verbis Dei perfrui, et
beatorum angelorum spiritibus cordis mundicia, et
celsitudine visionis interesse, sed postquam huc
cecidit, ab illo, quo implebatur, mentis lumine recessit.
Ex cujus videlicet carne nos | null | 513ec523-f738-43c8-bb8c-a5bc82b9c261 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in hujus exilii
caecitate nati, audimus quidem esse coelestem patriam,
audimus ejus cives angelos Dei, audimus
eorumdem angelorum socios spiritus justorum perfectorum,
sed carnales quique: quia illa invisibilia
scire non valent per experimentum, dubitant utrum
ne sit quod corporalibus oculis non vident. Quae
nimirum dubietas primo parenti nostro esse non
potuit: quia exclusus a paradisi gaudiis, hoc quod
amisit, quoniam vidit, recolebat. Hi autem sentire
vel recolere audita non possunt: quia eorum nullum
sicut ille saltem de praeterito experimentum
tenent. Ac si enim praegnans mulier mittatur in
carcerem, ibique puerum pariat, qui natus puer in
carcere nutriatur et crescat, cui si fortasse mater
quae eum genuit, solem, lunam, stellas, montes et
campos, volantes aves, currentes equos nominet,
ille vero qui est in carcere natus et nutritus, nihil
aliud quam tenebras carceris sciat, et haec quidem
esse audiat, sed quia ea per experimentum non novit,
veraciter esse diffidat, ita in hac exilii sui caecitate
nati homines, dum esse summa et invisibilia
audiunt, diffidunt an vera sint: quia sola haec in
quibus nati sunt, infima et visibilia noverunt. Unde
factum est ut ipse invisibilium et visibilium creator,
ad humani generis redemptionem unigenitus
patris veniret, et Spiritum sanctum ad corda nostra
mitteret, quatenus per eum vivificati crederemus,
quae hic scire per experimentum non possumus.
Quotquot ergo hunc Spiritum sanctum haereditatis
nostrae pignus accepimus: de vita invisibilium non
dubitemus. Quisquis autem in hac credulitate adhuc
solidus non est, debet procul dubio majorum dictis
praebere fidem, eisque jam per Spiritum sanctum
invisibilium experimentum habentibus credere:
quia stultus puer est si matrem ideo aestimet de
luce mentiri, quia ipse nihil aliud quam tenebras
carceris agnovit.
CAP. 15.-- #Quod nullus per semetipsum bonus fieri possit.@#
( #Ex decre. Coelesti. papae.@# ) Neminem esse per semetipsum
bonum, nisi participationem sui ille donet,
qui solus est bonus. Nunquid nos de eorum
post haec rectum mentibus aestimemus, qui sibi se
putant deberi quod boni sunt, nec illum considerant,
cujus quotidie gratiam consequantur, qui sine
illo tantum se assequi posse confidunt?
CAP. 16.-- #De eadem re.@#
( #Ex decret. ejusdem.@# ) Neminem etiam baptismatis
gratia renovatum, idoneum esse ad superandas diaboli
insidias, et ad evincendas carnis concupiscentias,
nisi per quotidianum adjutorium Dei, perseverantiam
bonae conversationis acceperit. Nam quamvis hominem
redimeret a praeteritis ille peccatis, tamen sciens
iterum posse peccare, ad reparationem sibi quemadmodum
posset illum et post ista corrigere, multa servavit.
Quotidiana praestat ille remedia. Quibus nisi
freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere
poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante
vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur.
CAP. 17.-- #De eadem re.@#
( #Ex decret. ejusdem.@# ) Quod ita Deus in cordibus
hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut
sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus
bonae voluntatis ex Deo sit: quia per illum aliquid
boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc
nos professionem idem doctor instituit. Qui cum ad
totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione
loqueretur. Quod ergo, ait, tempus intervenit, quo
non ejus egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus
causisque, cogitationibus, motibus, adjutor et protector
orandus est. Superbum est enim, ut quicquam
sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo:
Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem,
sed contra principes et potestates aeris hujus,
contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Et sicut
ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit
de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum. Et iterum:
Gratia Dei sum id quod sum et gratia ejus in me
vacua non fuit, sed plus illis omnibus laboravi: Non
ego autem, sed gratia Dei mecum.
CAP. 18.-- #Quod gratia divina non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur.@#
( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Quod gratia Dei non
solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur,
et lex impleatur, non sicut ait Pelagius
facile, quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri.
Illud etiam quod intra | null | d3735bba-af9f-49f5-9efd-740a78c7f9db | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Carthaginensis synodi decreta
constitutum est, quasi proprium apostolicae sedis
amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum
est: ut quicunque dixerit gratiam Dei, qua justificamur
per Jesum Christum Dominum nostrum, ad
remissionem solam peccatorum valere quae jam
commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non admittantur,
anathema sit. Et iterum quarto capitulo:
Quisquis dixerit, gratiam Dei per Jesum Christum
propter hoc tantum nos adjuvare non ad peccandum:
quia per ipsum nobis revelatur et aperitur
intelligentia mandatorum Dei, ut sciamus quid
appetere, et quid vitare debeamus, non autem per
illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus,
etiam facere diligamus atque valeamus, anathema
sit. Cum enim dicat Apostolus: Scientia inflat,
charitas vero aedificat: valde impium est ut
credamus, ad eam quae inflat nos habere gratiam
Christi, et ad eam quae aedificat non habere, cum sit
utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et
diligere ut faciamus, ut aedificante charitate, scientia
non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: Qui
docet hominem scientiam: ita etiam scriptum est:
Charitas ex Deo est. Item quinto capite, ut quisquis
dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut
quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius
possimus implere per gratiam, licet et si gratia non
daretur, non quidem facile, sed tamen possemus
etiam sine illa implere divina mandata, anathema
sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur,
ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere,
sed ait: Sine me nihil potestis facere.
CAP. 19.-- #Quod praedestinatio Dei ita sit ordinata, ut ea nociva quae praedestinata sunt, electorum precibus solvi queant.@#
( #Gregor. in suo Dialogo dicit:@# ) Obtineri nequaquam
possunt quae praedestinata non fuerint: sed ea quae
sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt,
ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis
regni praedestinatio, ita est ab omnipotenti Deo
disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant:
quatenus postulando mereatur accipere, quod eis
omnipotens Deus ante secula disposuit donare. Petrus:
Probari mihi apertius velim, si potest praedestinatio
praecibus adjuvari.
CAP. 20.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex eodem.@# ) Hoc quod ego Petre intuli, concite
valet probari. Certe etenim nosti, quia ad Abraham
Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen. Cui
etiam dixerat Patrem multarum gentium constituite.
Cui rursum promisit, dicens: Benedicam tibi et
multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut
arenam quae est in littore maris. Ex qua re aperte
constat intelligi, quia omnipotens Deus semen Abrahae
praedestinaverat per Isaac multiplicare: et tamen
scriptum est, deprecatus est Isaac Dominum pro
uxore sua, eo quod esset sterilis, qui exaudivit eum,
et dedit conceptum Rebeccae. Si ergo multiplicatio
generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur conjugem
sterilem accepit? Sed nimirum constat: quia
praedestinatio precibus impletur, quando is in quo
Deus multiplicare semen Abrahae praedestinaverat,
oratione obtinuit, ut filium habere potuisset.
CAP. 21.-- #De Dei praevidentia, simul et providentia.@#
( #August. dicit in lib. de Praedestinatione:@# ) Omne judicium
sui secundum naturam, quae sibi subjecta sunt
comprehendit. Est autem Deo semper aeternus ac praesentarius
status. Scientia quoque ejus omnem temporis
supergressa notionem, in suae manet simplicitate
praesentiae: infinitaque praeteriti ac futuri spacia
complectens, omnia quasi jam gerantur in sua simplici
cognitione considerat. Itaque si praesentiam
pensare quis velit, qua cuncta dignoscit: non esse
praesentiam quasi futuri, sed scientiam nunquam
deficientis instantiae rectius aestimabit. Unde non
praevidentia, sed providentia potius dicitur: quod
porro a rebus infimis constituta, quasi ab excelso
rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur dicendum
est? Ut necessaria fiant quae divino lumine
lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant
esse quae videant? Num enim quae praesentia
cernuntur, aliquam eis necessitatem videntis addit
intuitus? Minime. Atqui, si est divini humanique
praesentis digna collatio, uti homines hoc temporario
praesenti quaedam vident: ita ille omnia suo cernit
aeterno. Quare haec divina praenotio, naturam rerum
proprietatemque non mutat, taliaque apud se praesentia
spectat, qualia in tempore olim futura provenient,
nec rerum judicia confundit: unoque suo
mentis intuitu | null | ac4a1974-4272-4099-85c8-594e09b83fb3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tam necessarie quam non necessarie,
ventura dignoscit. Sicuti aliquis cum pariter ambulare
in terra hominem, et oriri in coelo solem videt,
quanquam simul utrumque sit conspectum, tamen
discernit, et hoc voluntarium, illud esse necessarium
judicat. Ita igitur cuncta despiciens divinus intuitus,
qualitatem rerum minime perturbat: apud se quidem
praesentium, ad conditionem vero temporis futurarum.
Quo fit ut hoc non sit opinio, sed veritate potius
nixa cognitio: cum extiturum quid esse cognoscit,
quid idem existendi necessitate carere non nesciat.
Hic si quis dicat quod eventurum Deus videt, id non
evenire non posse, quod autem non potest non evenire,
id ex necessitate contingere. Respondebit illi
res quidem solidissimae veritatis, sed cui vix aliquis
nisi divini speculator accesserit. Firmatur namque
idem venturum, cum ad divinam notionem refertur
necessarium: cum vero in sua natura perpenditur,
liberum prorsus atque absolutum videri. Duae sunt
etenim necessitates, simplex una, veluti qua necesse
est omnes homines esse mortales: altera conditionis,
ut si aliquem ambulare quis scit, eum ambulare necesse
est. Quod enim quisque novit, id esse aliter ac
notum est, nequit. Sed haec minime secum illam simplicem
trahit. Hanc enim necessitatem non propria
facit natura, sed conditionis adjectio. Nulla enim
necessitas cogit incedere voluntate gradientem:
quamvis cum tum cum graditur, incedere necessarium
sit. Eodem igitur modo si quid providentia
praesens videt, id esse necesse est, tametsi nullam
naturae habeat necessitatem. Atqui Deus ea futura,
quae ex arbitrii libertate proveniunt, praesentia contuetur.
Haec igitur ad intuitum relata divinum necessaria
fiunt per dispositionem divinae notionis:
per se vero considerata, ab absoluta naturae suae
libertate non desinunt. Fient igitur procul dubio
cuncta quae futura Deus esse praenoscit, sed eorum
quaedam de libero proficiscuntur arbitrio: quae
quamvis eveniant existendo, tamen naturam propriam
non amittunt qua prius quam fierent, etiam
non evenire potuissent.
CAP. 22.-- #Quod divina aeternitas, nec fuisse nec futurum esse habeat.@#
( #Greg. in suis Moralibus.@# ) Sed quia beatus Job
sancto aeternitatis spiritu impletur, et fuisse vel futurum
esse aeternitas non habet, cui nimirum nec praeterita
transeunt, nec quae futura sunt veniunt: quia
cuncta per praesens videt.
CAP. 23.-- #Quod cuncta quae hominibus fiunt, absque omnipotentis occulto consilio non veniant.@#
( #Ex eodem.@# ) Nulla quae in hoc mundo hominibus
fiunt, absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt.
Nam cuncta Deus secutura praesciens, ante
saecula decrevit, qualiter per saecula disponantur.
CAP. 24.-- #De eadem re.@#
( #Ex eodem.@# ) Nec propheta igitur fallax quia tempus
mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur:
nec dominica statuta convulsa sunt: quia ut ex largitate
Dei anni vitae crescerent, hoc quoque quod
ante secula praefixum fuit, atque spacium vitae quod
inopinate foris est aditum, sine augmento praescientiae
fuit intus statutum.
CAP. 25.-- #Quod Deus singulis dies suos praefigat, ut nec minui, nec augeri possint.@#
( #Ex eodem.@# ) Praefixi dies singulis ab interna Dei
praescientia, nec augeri possunt nec minui, nisi contingat
ut ita praesciantur, ut aut cum optimis operibus
longiores sint, aut cum pessimis breviores,
sicut Ezechias augmentum dierum meruit impensione
lacrymarum, et sicut de perversis scriptum
est, indisciplinatis obviat mors. Sed saepe iniquus
quamvis in occulta Dei praescientia longa vitae ejus
tempora non sint praedestinata, ipse tamen quia carnaliter
vivere appetit, longos animo dies proponit,
et quia ad illud tempus pervenire non valet quod
exspectat, quasi antequam dies illius impleantur
perit. Quod tamen intelligere et aliter possumus.
Plerumque enim quosdam cernimus, et perverse
agere, et usque ad senectutem ultimam pervenire.
Quomodo enim dicitur, antequam dies ejus impleantur,
peribit, cum in quibusdam saepe videamus,
quia aetate longa jam membra deficiunt, et tamen
pravitatem suam eorum desideria exsequi non desistunt?
CAP. 26.-- #Quod Deus nostra peccata dissimulet.@#
( #Ex eodem.@# ) Omnipotens Deus quid nobis profuturum
esse valeat sciens, dissimulat et audire dolentium
vocem, ut augeat utilitatem, ut purgetur
vita per poenam, et quietis tranquillitas, quae hic
inveniri non valet, alibi quaeratur.
CAP. 27 | null | f63733fc-a6ae-4fd7-b7d3-25f444e2a5de | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.-- #Quod Deus cuncta disponat, et consideret universorum finem.@#
( #Ex eodem.@# ) Tempus ergo posuit tenebris, et universorum
finem ipse considerat. Universorum nomine,
et electos voluit et reprobos comprehendi.
Nam bona faciens et ordinans Deus, mala non faciens,
sed ab iniquis facta, ne inordinate veniant
ipse disponens, considerat universorum finem, et patienter
tolerat omnia, atque intuetur malorum terminum,
quo ex malo mutentur ad bonum. Intuetur
etiam reproborum finem, quo de malo opere, digni
trahantur ad supplicium. Vidit finem persequentis
Sauli, vidit finem quasi obsequentis discipuli,
quod pro commisso scelere guttur laqueo stringeret,
seque et peccantem puniret, et deterius puniendo
deciperet. Vidit Ninivitas delinquentes: sed consideravit
finem delinquentium, poenitentiam correctorum.
Vidit quoque Sodomam delinquentem: sed
consideravit finem ardoris luxuriae, ignem gehennae.
Vidit Gentilitatis finem, quod possessa iniquitatum
tenebris, quandoque fidei luce claresceret.
Vidit etiam Judaeae terminum, quod ab ea luce
fidei quam tenebat, obduratae perfidiae tenebris caecaretur.
CAP. 28.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis Fulgentii.@# ) Fulgentius in libro de praedestinatione
ita ait: Neque enim est alia Dei praedestinatio,
nisi futurorum operum ejus aeterna praeparatio.
Et hic praeparationem praedestinationem
nominavit. Proinde sive praeparationem, seu praedestinationem,
in sanctorum dictis positum invenerimus,
unum idemque significari docemur.
CAP. 29.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis Ambro.@# ) His omnibus testimoniis praedestinati
ostenduntur, mali ad poenam, sed non praedestinati
ad peccatum. Quoniam eorum quae facturus
est Deus, praedestinator est. Quae vero nec fecit,
nec facturus est, ea non praedestinavit. Quia autem
judicaturus est mundum, et impios justo supplicio
pro iniquitatibus suis damnaturus, propterea et eos
praedestinavit ad poenam, et poenam praedestinavit
illis. Ad peccatum autem non eos praedestinavit,
quoniam non est Deus auctor iniquitatis. Quoniam
sicut justitia ex Deo est, et omne opus bonum ita
iniquitas et omne opus pravum ex diabolo.
CAP. 30.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis August.@# ) Praedestinationis enim nomine
non aliqua voluntatis humanae coactitia necessitas
exprimitur. Sed misericors et justa divini operis
sempiterna dispositio praedicatur.
CAP. 31.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis Isidori.@# ) Quia ergo Deus nulla necessitate
compellitur, ut aliquid nolens promittat. Nullius
utique adversitatis impeditur obstaculo, quo id quod
promisit, aut minus quam vult, aut tardius faciat.
Proinde potuit, sicut voluit, praedestinare quosdam
ad gloriam, quosdam ad poenam. Sed quos praedestinavit
ad gloriam, praedestinavit ad justitiam. Quos
autem praedestinavit ad poenam, non praedestinavit
ad culpam. Item paulo inferius. In sanctis igitur
coronat Deus justitiam, quam eis gratis ipse tribuit,
gratis servavit, gratisque perfecit. Iniquos autem
condemnavit pro impietate, vel justitia, quam in eis
ipse non fecit. In illis enim opera sua glorificat, in
istis autem opera non sua condemnat.
CAP. 32.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis August.@# ) Fidelibus congruit credere, et
fateri Deum bonum, et justum, praescisse quidem peccatores
homines: quia nihil eum latere potuit futurorum.
Neque enim vel futura essent, si in ejus praesentia
non fuissent, non tamen praedestinasse quemlibet
ad peccatum. Quod si ad peccatum aliquod Deus
hominem praedestinaret, pro peccatis hominem non
puniret. Dei enim praedestinatione, aut peccatorum
praeparata est pia remissio, aut peccatorum justa
punitio.
CAP. 33.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis Ambros.@# ) Iniquos itaque, quos praescivit
Deus hanc vitam in peccato terminaturos, praesdestinavit
supplicio interminabili puniendos. In quo sicut
culpanda non est praescientia humanae iniquitatis,
ita praedestinatio justissimae laudanda est ultionis, ut
agnosceretur, non ab eo praedestinatum hominem
ad qualecunque peccatum, quem praedestinavit peccati
merito puniendum. Deus itaque omnia hominum
opera, sive bona, seu mala praescivit: quia eum latere
nihil potuit, sed sola bona praedestinavit, quae
se in filiis gratiae facturum esse praescivit. Mala
vero futura opera illorum, quos non praedestinavit
ad regnum, sed ad interitum, praescivit potentissima
deitate, et ordinavit provida bonitate.
CAP. 34.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis August | null | a7b045fb-e9e6-44ec-8e3e-db47f373205b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.@# ) Dominus ipse suo sermone nos
perdocuit, in eo quod a se ostendit paratum non solum
regnum, ubi laetentur boni, sed et ignem aeternum,
ubi crucientur mali. Bonis etenim dicturus est:
Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod
vobis paratum est a constitutione mundi. Malis autem
dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum,
qui paratus est diabolo, et angelis ejus. Ecce ad quos
Dominus iniquos, et impios praedestinavit, id est,
ad supplicium justum non ad aliquod opus injustum.
Ad poenam, non ad culpam, ad punitionem, non ad
transgressionem: ad interitum quem ira justi judicis
peccantibus reddidit, non ad interitum, quo in se iram
Dei peccantium iniquitas provocavit. Quod beati Apostoli
praedicatio manifestat, qui malos quos in aeternum
damnaturus est Deus, vasa vocat irae, non culpae. Ait
enim: Quod si volens Deus ostendere iram et notam
facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia
vasa irae, aptata in interitum, ut ostenderet divitias
gloriae suae in vasa misericordiae, quae paravit in gloriam.
In hac extrema sententia notandum, quod de
evangelio sumens testimonium, ait, praedestinatos
malos in ignem aeternum, eo quod dicturus est Dominus
in judicio non solum bonis, ut percipiant regnum
sibi paratum a constitutione mundi, verum
quod malis dicturus est: Ite, maledicti, in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus.
Ex hoc enim approbat, quod iniquos et impios Dominus
praedestinaverit ad supplicium, ex eo quod illis
dicturus est: Ite in ignem aeternum. Unde qui
volunt dicere, quod poena praedestinata sit injustis, non
injusti praedestinati sunt ad poenam, viderint qualiter
hujus auctoris dicta intelligant. Cui enim paratur
poena, is nimirum praeparatur ad poenam.
CAP. 35.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Item Augustinus.@# ) Vasis vero irae nunquam Deus
redderet interitum, si non spontaneum inveniretur
homo habere peccatum. Quia nec Deus peccanti homini
juste inferret iram, si homo ex praedestinatione
Dei cecidisset in culpam.
CAP. 36.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis Fulgentii.@# ) Sicut enim praescientia neminem
compellit ad peccatum, cum utique praescierit
singulorum ante saecula externa peccata, ita quoque
et praedestinatio ejus neminem compellit ad poenam.
Licet et antequam nascatur, aliquis praedestinatus
sit, si permansurus est in iniquitate ad paenam.
CAP. 37.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis Ambros.@# ) Sicut enim nemo potest imputare
Deo quod peccat, ita quoque quod peccatis puniendus
sit. Peccat enim propria voluntate delinquens,
puniendus est autem justo judicio judicantis,
et sicut peccati causa non ex Dei praescientia descendit,
quia nullus idcirco peccat: quia Deus eum
peccaturum praescierit, sed idcirco quia magis proprie
concupiscentiae obedierit, quam praecepto prohibentis
Dei a peccato ita quoque nullus idcirco ad
poenam vadit: quia hoc in praedestinatione Dei ante
fuerat. Ex eo enim quod praescitus est in peccatis
permansurus, et sine poenitentiae fructu, vitam praesentem
terminaturus, ex eo deputatus est ad poenam.
Et sicut causa peccati concupiscentia est, qua
magis obeditur voluntati carnis, quam praecepto divino,
ita pene deputatio, causa est peccati perpetratio,
et postea pro peccato nulla digna satisfactio.
CAP. 38.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis Ambros.@# ) Et scriptura dicit: Considera
opera Domini: quia nemo potest corrigere quem
ille despexerit.
CAP. 39.-- #Item de praedestinatione.@#
( #Ex dictis August.@# ) Nemo qui bene credit in
Deum, dubitat praescientia illius coelum, terramque
contineri, mundumque providentia divina regi. Et
sicut nihil latet sapientiam ejus, ita dispositio illius
universa moderatur et regit. Sic enim nulla est creatura
occulta, in conspectu illius.
CAP. 40.-- #De creatione angelorum.@#
( #Idem.@# ) In principio creavit Deus coelum et terram,
et aquam ex nihilo, et cum aquam ipsam
adhuc tenebrae occultarent, et aquam terra absconderet,
facti sunt angeli, et omnes coelestes virtutes,
ut non esset ociosa Dei bonitas, sed haberet in quibus
per multa ante spacia bonitatem suam ostenderet:
et ita hic visibilis mundus ex his quae
creata fuerant, factus est, et ornatus.
CAP. | null | 9eb6cf4b-130e-4f78-86d9-f2621e00be36 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
41.-- #Quod nihil sit incorporeum, et invisibile praeter solum Deum.@#
( #Idem.@# ) Nihil incorporeum, et invisibile in natura
credendum, nisi solum Deum. Qui ideo incorporeus
creditur: quia ubique est, et omnia implet, atque
constringit. Ideo invisibilis omnibus creaturis est,
quia incorporeus est.
CAP. 42.-- #Quod omnis creatura sit corporea.@#
( #Idem.@# ) Creatura omnis corporea, angeli, et omnes
coelestes virtutes corporeae, licet non carne subsistant.
Ideo autem corporeas esse credimus intellectuales
naturas, quoniam localiter circunscribuntur,
sicut et anima humana, quae carne clauditur,
et daemones qui substantia angelicae naturae sunt.
CAP. 43.-- #Quod omnes intellectuales naturae immortales sint.@#
( #Idem.@# ) Immortales esse credimus intellectuales
naturas, quae carne carent, nec habent quod cadat,
ut resurrectione egeat post ruinam.
CAP. 44.-- #Quod apostatae angeli ante ruinam liberum arbitrium haberent.@#
( #Greg. in suis Moralibus.@# ) Unaquaeque enim res
quasi tot passibus ad aliud tendit, quot murabilitatis
suae motibus subjacet. Sola autem natura incomprehensibilis
ab statu suo nescit moveri quae ab eo quod
semper idem est, nescit immutari. Nam si angelorum
substantia immutabilitatis motu fuisset ab auctore
condita, nequaquam a beatitudinis suae arce
cecidisset. Mire autem omnipotens Deus naturam
summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit:
ut et qui permanere nollent, ruerent, et qui in
conditione persisterent, tanto in ea jam dignus,
quanto et ex arbitrio starent: et eo majoris apud
Deum meriti fierent, quo mutabilitatis suae motum,
voluntatis statione fixissent.
CAP. 45.-- #Cur angelorum spiritus irremissibiliter peccaverunt.@#
( #Ex eisdem.@# ) Angelorum spiritus idcirco irremissibiliter
peccaverunt: quia tanto robustius stare poterant,
quanto eos carnis amixtio non tenebat. Homo
vero idcirco post culpam veniam meruit, quia per
carnale corpus aliquid quo semetipso minor esset,
accepit. Unde apud respectum judicem argumentum
pietatis est haec eadem infirmitas carnis.
CAP. 46.-- #Quod angeli custodes hominibus praeponantur.@#
( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Quia vero angeli
hominibus praesint, per prophetam testatur angelus,
dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi.
Quod vero angeli a superiorum angelorum potestatibus
dispensentur, Zacharias perhibet propheta,
qui ait: Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur,
et angelus alius egrediebatur in occursum
ejus, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum
istum, dicens: Absque muro habitabitur Hierusalem.
CAP. 47.-- #Quod singulis hominibus, singuli angeli dentur custodes.@#
( #Ex dictis cujusdam in Vita Patrum.@# ) Abbas Paulus
simplex habebat gratiam ut ingredientes in Ecclesiam
senes aspiceret: et ex ipsa facie eorum uniuscujusque
cogitationes, sive malae essent, seu bonae
sentiret. Cum ergo venisset ad Ecclesiam, et ingrederentur
senes, vidit eos clara facie, et laeto animo
ingredi, et angelos eorum cum gaudio pariter cum
ipsis. Unum autem nigrum et nebulosum habentem
corpus, et daemones hinc, atque inde trahentes eum,
cum admisso freno in naribus, et angelum sanctum
ejus de longe sequentem tristem. Beatus ergo Paulus
coepit flere amarissime, et pectus suum tundere,
sedens ante Ecclesiam propter eum quem talem viderat.
Omnes autem alii senes videntes eum sic
flentem, coeperunt eum rogare, ut si quid in illis
vidisset, cum eis ingrederetur in congregationem.
Ille autem noluit ingredi, sed semper flebat propter
eum quem sic viderat. Post paululum autem, cum
absoluta congregatio discederet, iterum omnium
vultus circunspiciebat, si tales egrederentur, quales
ingressi sunt. Et vidit illum quem antea viderat nigrum
et nebulosum egressum de Ecclesia clara facie,
et candido corpore, et daemones de longe sequentes
eum, sanctum autem angelum ejus prope eum
hilarem, et gaudentem super eum nimis.
CAP. 48.-- #Quod dextera Dei, sit pars angelorum electa, sinistra autem ejus, pars angelorum reproba.@#
( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Quid est ergo quod
exercitus coeli a dextris, et sinistris ejus stare perhibetur?
Deus enim qui ita est intra omnia, ut etiam
sit extra omnia, nec dextera, nec sinistra concluditur,
sed dextera Dei angelorum pars electa: sinistra
autem Dei, pars angelorum | null | a28a6a70-cfe9-4fbc-86a1-252881c74fff | latin_170m_raw | null | None | None | None |
reproba designatur.
Non enim ministrant, solummodo boni qui adjuvent,
sed etiam alii qui reprobent, id est, non solum qui
a culpa redeuntes sublevent, sed etiam qui redire
nolentes gravent. Nec quod coeli exercitus, dicitur
angelorum pars reproba in eo intelligi posse perhibetur.
Quas enim suspendi in aere novimus, aves
coeli nominamus. Et de iisdem spiritibus Paulus
dicit: Contra spiritalia nequitiae in coelestibus.
Quorum caput enuncians, ait: Secundum principem
aeris hujus. A dextra ergo Dei et sinistra angelorum
exercitus stat: quia et voluntas electorum
spirituum, divinae pietati coneordat, et reproborum
sensus suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus
optemperat. Unde et mox fallax spiritibus in medium
prosiluisse describitur, per quem Ahab rex exigentibus
suis meritis decipiatur. Neque enim fas est credere,
bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret:
Egrediar, et ero mendax spiritus in ore omnium
prophetarum ejus. Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus
dignus erat, ut tali debuisset deceptione
damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat culpa,
quandoque nolens caperetur ad poenam occulta
justitia, licentia malignis spiritus datur, ut quos
volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati
poenam etiam nolentes trahant. Quod ergo illic a
dextris atque sinistris Dei, exercitus coeli astitisse
describitur, hoc hic inter filios Dei Satan adfuisse
perhibetur. Ecce a dextris Dei steterunt angeli, qui
nominantur filii Dei, ecce a sinistris stant angeli:
quia adfuit inter eos etiam Satan.
CAP. 49.-- #Quod immundi spiritus in hoc coeli terraeque medio vagentur.@#
( #Greg. in suis Moral. dicit:@# ) Paulo ante jam diximus,
unde et aves coeli nominamus. Et scimus,
quod immundi spiritus, qui e coelo aethereo lapsi
sunt, in hoc coeli terraeque medio vagantur. Qui
tanto magis corda hominum ascendere ad coelestia
invident, quanto se a coelestibus per elationis suae
immundiciam projectos vident.
CAP. 50.-- #De hoc si pax in sublimibus retineatur.@#
( #Ex iisdem.@# ) Sed inter haec libet inquirere, si pax
in sublimibus summa retinetur, quid est quod per
angelum Danieli dicitur? Ego veni propter sermones
tuos, princeps autem regni Persarum restitit mihi,
XX et uno diebus, et ecce Michael unus de principibus,
primus venit in adjutorium mihi. Et paulo post:
Nunc revertar ut praelier adversus principem Persarum.
Cum enim egrederer, apparuit princeps
Graecorum adveniens. Quos itaque alios principes
gentium nisi angelos appellat, qui sibi resistere
exeunti potuissent? Quae ergo esse pax in sublimibus
potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus
praeliandi certamen agitur, qui semper conspectui
veritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria
dispensandis singulis, quibusque gentibus
sint praelata, cum subjectorum mores adversum se
vicissim praepositorum spirituum opem merentur,
ipsi qui praesunt spiritus contra se venire referuntur.
Is nanque angelus qui Danieli loquebatur, captivis
Israelitici populi in Perside constitutis praelatus
agnoscitur Michael autem eorum, qui ex eadem
plebe in Judaea terra remanserant, praepositus invenitur.
Unde ab eodem angelo paulo post Danieli
dicitur: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi
Michael princeps vester. De quo et hoc quod praemisimus,
dicit: Et ecce Michael unus de principibus,
primus venit in adjutorium mihi. Qui dum nequaquam
simul esse, sed venire in adjutorium mihi.
Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium
dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur,
qui captus in alia parte tenebatur.
CAP. 51.-- #Quod diaboli voluntas semper sit iniqua, potestas autem ejus nunquam injusta.@#
( #Ex eisdem.@# ) Sciendum vero est quia Satanae voluntas
semper iniqua est, sed nunquam potestas injusta:
quia a semetipso voluntatem habet, sed a
Domino potestatem. Quod enim ipse facere inique
appetit, hoc Deus fieri non nisi juste permittit. Unde
bene in libris Regum dicitur: Spiritus Domini malus
irruebat in Saul. Ecce unus idemque spiritus,
et Domini appellatur, et malus Domini videlicet
per licentiam potestatis justae, malus autem per
desiderium voluntatis injustae. Formidari igitur non
debet, qui nihil nisi permissus valet. Sola ergo vis
illa timenda est, quae cum hostem saevire permiserit,
ei usum justi judicii, et injusta illius voluntas, servit.
Paululum vero manum postulat extendi: quia exteriora
sunt quae expetit | null | 5f53ecce-b717-4e48-80df-f5ca342a0cb6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
conteri. Neque enim satan
facere se aliquid multum putat, nisi cum in anima
sauciat, ut ab illa patria feriens revocet.
CAP. 52.-- #Quod quatuor modis loquatur Deus ad diabolum, et tribus modis diabolus ad Deum.@#
( #Gregor. in suis Moralibus:@# ) Sciendum vero est,
quia sicut hoc loco discimus, IV modis loquitur Deus
ad diabolum: tribus modis diabolus ad Deum. Quatuor
modis loquitur Deus ad diabolum, et injustas
vias ejus arguit, et electorum suorum contra illum
justitiam proponit, et tentandam eorum innocentiam
ei concedendo permittit, et aliquando cum ne tentare
audeat prohibet. Injustas enim vias ejus redarguit,
sicut jam dictum est: Unde venis? Electorum
suorum contra illum justitiam proponit, sicut ait:
Considerasti servum meum Job, quod non sit ei
similis super terram? Tentandam eorum innocentiam
ei concedendo permittit, sicut dicit: Ecce
universa quae habet, in manu tua sunt. Rursumque
eum a tentatione prohibet, cum dicit: Tantum in
eum ne extendas manum tuam. Tribus autem modis
loquitur diabolus ad Deum, cum vel vias suas insinuat,
vel electorum innocentiam fictis criminibus
accusat, vel tentandam eamdem innocentiam postulat.
Vias quippe suas insinuat, qui ait: Circuivi
terram, et perambulavi eam. Electorum innocentiam
accusat: quia dicit: Nunquid frustra Job timet
Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus,
universamque substantiam per circuitum? Tentandam
eamdem innocentiam postulat, cum dicit: Extende
manum tuam, et tange cuncta quae possidet,
nisi in faciem benedixerit tibi.
CAP. 53.-- #Quod non sit palma victoriae sine labore certaminis.@#
( #Ex dialogo Greg.@# ) Sine labore certaminis, non
est palma victoriae. Unde ergo victores, nisi quia
contra antiqui hostis insidias decertaverunt? Malignus
quippe spiritus cogitationi, locutioni, atque
operi nostro semper assistit: si fortasse quid inveniat,
unde apud examen aeterni judicis accusator
existat. Vis etenim nosse quomodo ad decipiendum
semper assistat? Quidam qui nunc nobiscum sunt,
rem quam narro testantur. Quod vir vitae venerabilis
Stephanus nomine, Valeriae provinciae presbyter
fuit, hujus nostri Bonifacii diaconi, atque dispensatoris
ecclesiae, cognatione proximus. Qui quadam
die de itinere domum regressus, mancipio suo negligenter
loquens praecepit dicens: Veni, diabole,
discalcia me. Ad cujus vocem mox coeperunt se caligarum
corrigiae in summa velocitate dissolvere, ut
aperte constaret, quod ei ipse qui nominatus fuit,
ad extrahendas caligas, diabolus obedisset. Quod
mox ut presbyter vidit, vehementer expavit, magnisque
vocibus clamare coepit dicens: Recede
miser, recede: non enim tibi, sed mancipio meo
locutus sum. Ad cujus vocem protinus recessit, ita
ut inventae sint magna jam ex parte dissolutae corrigiae,
ex parte remanserint. Qua in re colligi potest
antiquus hostis, qui jam praesto est corporalibus
factis, quam nimiis insidiis, nostris cogitationibus
insistit.
CAP. 54.-- #De creatura, et natura, et ministerio angelorum, et de casu apostatarum.@#
( #S. Isidor. in libro officiorum sic loquitur.@# ) Angelorum
nomen officii est, non naturae. Nam secundum
naturam, spiritus nuncupantur. Quando enim
de coelis ad annunciandum hominibus mittuntur: ex
ipsa annunciatione angeli nominantur. Natura enim
spiritus sunt. Tunc autem angeli vocantur, quando
mittuntur. Natura angelorum mutabilis est, sed facit
eos incorruptos charitas sempiterna. Gratia dicimus
non natura esse incommutabiles angelos. Nam si
natura incommutabiles essent, diabolus utique non
cecidisset. Mutabilitatem itaque naturae suffragat in
illis contemplatio Creatoris. Inde et privatus est
apostata angelus, dum fortitudinem suam non a
Deo, sed a se voluit custodire. Ante omnem creaturam
angeli facti sunt, dum dictum est: Fiat lux.
De ipsis enim dicit Scriptura: Prior omnium creata
est sapientia. Lux enim dicuntur, participando lucis
aeternae: sapientiae vero dicuntur, ignitae inhaerendo
sapientiae. Et cum sint mutabiles natura, non tamen
sinit eos contemplatio mutari divina. Ante omnem
creationem mundi, creati sunt angeli, et ante omnem
creationem angelorum, diabolus conditus est, sicut
scriptum est: Ipse est principium viarum Dei.
Unde et ad comparationem angelorum, archangelus
appellatus est. Prius enim creatus exstitit ordinis
praelatione, non temporis quantitate. Primatum habuisse
angelorum diabolum scimus, ex | null | d4ca3a5f-06e6-4adb-8b28-5f1fa74e3b3c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qua fiducia
cecidit, ita ut sine reparatione laberetur, cujus praelationis
excellentiam propheta his verbis annunciat:
Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei,
abietes non adaequaverunt summitatem illius. Omne
lignum paradisi non est assimilatum illi: quoniam
speciosiorem fecit eum Deus. Distat conditio angeli
a conditione hominis. Homo enim ad Dei similitudinem
conditus est. Archangelus vero qui lapsus
est, signaculum Dei similitudinis appellatus est,
testante Domino per Ezechiel: Tu signaculum similitudinis
Dei, plenus sapientia, perfectus decore, in
deliciis paradisi Dei fuisti. Quanto enim subtilior est
ejus natura, tanto plenius exstitit ad similitudinem
divinae veritatis expressam. Prius de coelo cecidisse
diabolum constat, quam homo conderetur. Nam mox
ut factus est, in superbiam erupit, et praecipitatus de
coelo est. Nam juxta Veritatis testimonium, ab initio
mendax fuit, et in veritate non stetit, quia statim
ut factus est, cecidit. Fuit quidem in veritate
conditus, sed non stando confestim a veritate est
lapsus. Uno superbiae lapsu, dum Deo per tumorem
se conferunt, et homo cecidit, et diabolus. Sed homo
reversus est ad poenitentiam, dum se inferiorem esse
cognoscit. Diabolus vero non solum in hoc contentus,
quod se Deo aequalem existimans cecidit, insuper
etiam superiorem Deo se dicit, secundum apostoli
dicta, qui ait de Antichristo: Qui adversatur, et
extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod
colitur. Diabolus ideo jam non petet veniam: quia
non compungitur ad poenitentiam. Membra vero ejus
saepe per hypocrisin deprecantur, quod tamen pro
mala conscientia adipisci non merentur. Discat
humana miseria, quod ea causa citius provocetur
Deus praestare veniam, dum infirmo compatitur
homini: quia ipse homo traxit ex parte inferiori
infirmitatem peccandi, hoc est, ex carne, qua inclusa
anima detinetur. Apostatae angeli ideo veniam
non habent: quia carnalis fragilitatis nulla infirmitate
gravati sunt ut peccarent. Homines autem
post peccatum idcirco revertuntur ad veniam,
propter quod ex lutea materia pondus traxerunt
infirmitatis, ideoque pro infirma carnis conditione,
reditus patet homini ad salutem. Sicut et Psalmus
dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine,
quod terra sumus; et iterum: Memorare, inquit, quae
sit mea substantia. Postquam apostatae angeli ceciderunt,
reliqui perseverantiam aeternae beatitudinis solidati
sunt. Unde et post coeli creationem in principio
repetitur: Fiat firmamentum, et vocatum est
firmamentum coelum; nimirum ostendens, quod
post angelorum ruinam, hi qui permanserunt, firmitatem
meruerunt aeternae perseverantiae et beatitudinis,
quam antea minus acceperant: post diaboli
dejectionem, angelorum sanctorum collatam sanctitatis
perseverantiam, et beatitudinem quam minus
acceperant; unde oportet cognosci quod malorum
iniquitas, sanctorum serviat humilitati: quia unde
mali corruunt, inde boni proficiunt. Bonorum angelorum
numerus, qui post ruinam angelorum malorum est
diminutus, ex numero electorum omnium supplebitur,
qui numerus soli Deo est cognitus. Inter angelos distantia
potestatum est, et pro graduum dignitate, ministeria
eisdem sunt distributa. Aliisque alii praeferuntur tam
culmine potestatis, quam scientia virtutis. Subministrant
igitur alii aliorum praeceptis, atque obediunt
jussis. Unde ad prophetam Zachariam angelus
angelum mittit, et quaecunque annuntiare debeat
praecipit. Novem esse distinctiones vel ordines angelorum
sacrae Scripturae testantur, id est, angeli,
archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus,
potestates, cherubin, et seraphin. Horum
ordinum numerum etiam Ezechiel propheta describit
sub totidem nominibus lapidum, cum de primatu
apostatae angeli loqueretur: Omnis, inquit, lapis
operimentum tuum, sardius, et topazius, et jaspis,
chrysolythus, et onyx, et berillus, saphyrus, carbunculus,
et smaragdus. Quo numero lapidum, ipsi
ordines designati sunt angelorum. Quos apostata
angelus ante lapsum quasi in vestimento ornamenti
sui affixos habuit: ad quorum comparationem
dum se clariorem cunctis aspexit, confestim intumuit,
et cor suum ad superbiam elevavit. Angeli
semper in Deo gaudent, non in se. Malus vero inde
est diabolus, quia non quae Dei, sed quae sua sunt
requisivit. Nulla autem major iniquitas quam non
in Deo, sed in se velle quempiam gloriari. Angeli
vero Dei cognoscunt omnia antequam in re fiant: et
quae apud homines adhuc futura sunt, angeli jam
revelante Deo noverunt. Praevaricatores angeli, etiam
sanctitate amissa, non tamen amiserunt | null | f23ee276-7474-4c8b-a9ca-99302f276fd6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vivacem
creaturae angelicae sensum. Triplici enim modo praescientiae
acumine vigent, id est, subtilitate naturae,
experientia temporum, revelatione superiorum potestatum.
Quoties Deus quocunque flagello huic
mundo irascitur, ad ministerium vindictae apostatae
angeli mittuntur: qui tamen divina potestate coercentur,
ne tantum noceant, quantum cupiunt. Boni
autem angeli ad ministerium salutis humanae deputati
sunt: ut curas administrent mundi, et regant
omnia jussu Dei, testante Apostolo: Nonne omnes,
inquit, sunt administratorii spiritus, in ministerium
missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis?
Angeli corpora in quibus hominibus apparent in superno
aere sumunt, solidamque speciem ex coelesti elemento
inducunt, per quam humanis obtutibus manifestius
demonstrentur. Singulae gentes praepositos angelos
habere creduntur, quod ostenditur testimonio
angeli Danieli loquentis: Ego, inquit, veni, ut nunciarem
tibi, sed princeps regni Persarum restitit mihi.
Et post alia: Non est qui me adjuvet, nisi Michael
princeps vester. Item omnes homines angelos habere
probantur, loquente Domino in Evangelio:
Amen dico vobis: quia angeli eorum semper vident
faciem Patris mei, qui in coelis est. Unde et Petrus
in Actibus apostolorum, cum pulsarent januam,
dixerunt intus apostoli: Non est Petrus, sed Angelus
ejus est. Si Deum angeli contuentur, et vident,
cur Petrus apostolus dicit: In quem desiderant angeli
Dei conspicere? Item si eum non contuentur
nec vident, quomodo juxta sententiam Domini: Angeli
eorum semper vident faciem Patris mei qui in
coelis est? Sed bene utrumque est. Nam veraciter
credimus quod Deum angeli, et vident, et videre desiderant:
et habent, et habere festinant: et amant,
et amare nituntur. Si enim sic videre desiderant ut
effectu desiderii non perfruantur, desiderium hoc
necessitatem habet, et necessitas ista poenalis est.
Sed beatis angelis omnis poena longe est: quia nunquam
simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum,
si eos dicimus Dei visione satiari, satietas
fastidium habere solet, et scimus illos Dei visionem
quam et desiderant, fastidire non posse. Quid ergo
est, nisi ut miro modo simul utrumque credamus,
quia et desiderant et satiantur? Sed desiderant sine
labore, et satiantur sine fastidio. Ne enim sit in desiderio
necessitas, desiderantes satiantur. Et iterum:
Ne sit satietate fastidium, satiari desiderant.
Vident enim angeli faciem Patris per satietatem, sed
quia satietas ista fastidium nescit, angeli desiderant
in eo prospicere semper. Ubicunque in Scripturis
sanctis pro Deo angelus ponitur: non Pater,
non Spiritus sanctus, sed pro incarnationis dispensatione
solus Filius intelligitur. Ante Dominicae incarnationis
adventum, discordia inter angelos et
homines fuit. Veniens autem Christus, pacem in se
angelis et hominibus fecit. Eo quippe nato, clamaverunt
angeli in terra: Pax hominibus bonae voluntatis.
Per incarnationem igitur Christi, non solum
Deo reconciliatus est homo: verum etiam pax
inter angelos et homines reformata est. Discordia
igitur ante adventum Christi angelorum et hominum
fuisse per id maxime agnoscitur, quod salutati in
Veteri Testamento ab hominibus angeli, despiciunt
resalutari ab eis. Quod in Novo Testamento a Joanne
factum, non solum reverenter angelus suscipit,
verum etiam ne faciat interdicit. Ab hoc homo in
Veteri Testamento despicitur, nec resalutatur ab
angelo, eo quod homo adhuc nondum transisset in
Deo. Suscipitur autem homo a Deo, et reverenter
salutatur ab angelo. Nam et Mariam angelus legitur
salutasse, et Joanni angelum salutanti, ab eodem
angelo dicitur: Vide ne feceris, conservus enim
tuus sum, et fratrum tuorum. Per quod agnoscitur,
per incarnationem Dominicam, pacem hominibus
fuisse, et angelis, redditam.
CAP. 55.-- #Quod supernorum civium numerus, et finitus sit, et infinitus.@#
( #Gregor. in suis Moral.@# ) Supernorum civium numerus
et infinitus, et definitus exprimitur, ut qui
Deo est numerabilis, esse nobis innumerabilis demonstretur,
quamvis aliud est assistere, aliud ministrare.
Assistunt enim illae procul dubio potestates,
quae ad quaedam hominibus nuncianda non exeunt.
Ministrant vero hi qui ad explenda officia nunciorum
veniunt, sed tamen ipsi quoque a contemplatione ab
intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant
quam hi qui principaliter assistunt, assistentium
numerus quasi definitus, ministrantium
vero infinitus ostenditur. Angelicos vero spiritus
recte Dei milites | null | 6a2b59d9-7966-4669-804b-6034a83b9453 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dicimus: quia decertare eos contra
potestates aerias non ignoramus. Quae tamen
certamina non labore, sed imperio peragunt: quia
quidquid agendo contra immundos spiritus appetunt,
ex adjutorio cuncta regentis possunt.
CAP. 56.-- #Quod omnis culpa ante discessum oblationis munere solvatur.@#
( #Ex dialog. Greg.@# ) Sed neque hoc silendum existimo,
quod actum in meo monasterio ante hoc triennium
reminiscor. Quidam namque monachus, Justus
nomine, medicinae arte imbutus fuit, qui mihi in eodem
monasterio constituto, sedulo obsequio, atque
in assiduis aegritudinibus meis excubare consuevit.
Hic itaque languore corporis praeventus, ad extrema
deductus est. Cui in ipsa molestia sua frater
germanus, nomine Copiosus, serviebat. Qui ipse
quoque nunc in hac urbe per eamdem medicinae artem,
temporalis vitae stipendia sectatur. Sed praedictus
Justus, cum jam se ad extrema pervenisse
cognovisset, eidem fratri suo Copioso, quia occultos
tres aureos haberet, innotuit. Quod nimirum fratribus
non potuit celari, sed subtiliter indagantes,
atque illius omnia medicamenta perscrutantes, eosdem
tres aureos in medicamine absconsos invenerunt.
Quod mox ut mihi nunciatum est, tantum malum
de fratre qui nobiscum communiter vixit, aequanimiter
ferre non valui: quippe quia ejusdem monasterii
semper regula fuit ut cuncti fratres ita communiter
viverent, quatenus eis singulis nulla habere
propria liceret. Tunc nimio moerore percussus, cogitare
coepi, vel quod ad purgationem morientis facerem,
vel quod in exemplo viventibus fratribus
providerem. Precioso igitur ejusdem monasterii praeposito
ad me accito, dixit: Vade, et nullus ex fratribus
se ad eum morientem jungat, nec sermonem
consolationis ex cujuslibet eorum ore percipiat, sed
cum in morte constitutus fratres quaesierit, ei suus
frater carnalis dicat: quia pro solidis quos occulte
habuit, a cunctis fratribus abominatus sit, ut saltem
in morte de culpa mentem amaritudo transverberet,
atque a peccato quod perpetravit purget. Cum vero
mortuus fuerit, corpus illius cum fratrum corporibus
non ponatur, sed quolibet fossam in sterquilinio
facite, in eo corpus ejus projicite, ibique super eum
tres aureos quos reliquit jactate, simul omnes clamantes,
Pecunia tua tecum sit in perditione, et sic
eum terra operite. In quibus utrisque rebus unam
morienti, alteram vero volui viventibus fratribus
prodesse, ut et illum amaritudo mortis a culpa solubilem
faceret, et istos avaritiae tanta damnatio misceri
in culpa prohiberet. Quod ita factum est. Nam
cum idem pervenisset ad mortem, et anxie quaereret
se fratribus commendare, nullusque ei ex fratribus
applicare et loqui dignaretur, ei carnalis frater, cur
ab omnibus esset abominatus, innotuit. Qui protinus
de reatu vehementer gemuit, atque in ipsa tristitia
e corpore exivit. Qui ita sepultus est, ut dixi.
Sed fratres omnes eadem sententia perturbati, coeperunt
singuli extrema quaeque, et vilia, et quae eis
semper habere regulariter licuerat, ad medium proferre,
vehementerque formidabant, ne quid apud se
esset, unde reprehendi potuissent. Cum vero post
mortem ejus triginta jam essent dies ejus evoluti,
coepit animus meus defuncto fratri compati, ejusque
cum dolore gravi supplicia pensare, et si quid esset
ereptionis ejus in remedium quaerere. Tunc evocato
ad me Precioso eodem monasterii nostri praeposito,
dixit tristis: Diu est, quod frater ille qui defunctus
est in igne cruciatur, debemus ei aliquid charitatis
impendere, et eum in quantum possumus, ut eripiatur
adjuvare. Vade itaque et ab hodierna die diebus
triginta continuis offerre pro eo sacrificium stude,
et nullus omnino praetermittatur dies, quo pro absolutione
illius salutaris hostia non immoletur. Qui
protinus abscessit, et paruit. Nobis autem alia curantibus,
atque evolutos dies non numerantibus, idem
frater qui defunctus fuit, nocte quadam fratri suo
germano Copioso per visionem apparuit. Quem ille
cum vidisset, inquisivit dicens: Quid est, frater?
Quomodo es? Cui ille respondit: Nunc usque male
fui, modo jam bene sum: quia hodie communionem
recepi. Quod idem Copiosus pergens, protinus fratribus
in monasterio indicavit. Fratres vero sollicite
computabant dies, et repererant quod ipse dies exstitit,
quo pro eo trigesima oblatio fuit impleta. Cumque
et Copiosus nesciret, quid pro eo fratres agerent,
et fratres ignorassent quod de illo Copiosus vidisset,
uno eodemque tempore dum cognovit ille
quod isti ignorant, atque isti cognoscebant quod | null | ca74b68c-4c55-47be-abc7-477e1ab048cd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ille vidit, concordantes simul visionem et sacrificium,
res aperte claruit, quia frater qui defunctus
fuit per salutarem hostiam supplicium evasit.
CAP. 57.-- #Quod sacra oblatio post mortem animabus prodesse possit, si non sunt culpae indissolubiles.@#
( #Ex dialog. Gregor.@# ) Si culpae post mortem insolubiles
non sunt, multorum solet animas etiam post
mortem sacra oblatio hostiae salutaris adjuvare, ita
ut hoc nonnunquam ipsae defunctorum animae expetere
videantur. Nam praedictus Felix episcopus, a
quodam venerabilis vitae presbytero qui usque ante
biennium vixit, et in dioecesi Centumcellensis urbis
habitavit, atque Ecclesiae beati Joannis, quae in loco,
qui Tauriana dicitur, sita est, praeerat, cognovisse se
asserit: quod idem presbyter in eo loco in quo aquae calidae
vapores nimios faciunt, quoties necessitas corporis
exegit, lavari consuevit. Ubi dum die quadam fuisset
ingressus, invenit quemdam incognitum virum, ad
suum obsequium paratum, qui sibi de pedibus calceamenta
abstraheret, vestimenta susciperet, et exeunti
a calore sabana praeberet, atque omne ministerium
cum magno famulatu perageret. Cumque hoc saepius
fecisset, idem presbyter die quadam ad balnea iturus,
intra semetipsum cogitans, dixit: Viro illi qui mihi solet
tam devotissime ad lavandum obsequi, ingratus apparere
non debeo, sed aliquid me necesse est ei pro munere
portare. Tunc duas secum oblationum coronas
detulit. Qui mox, ut pervenit ad locum, hominem
invenit: atque ex more ejus obsequio in omnibus
usus est. Lavit itaque, et cum jam vestitus voluisset
egredi, hoc quod secum detulit obsequenti sibi viro
pro benedictione obtulit, petens ut benigne susciperet
quod ei charitatis gratia offerret. Cui ille moerens,
afflictusque respondit: Mihi ista quare das,
Pater? Iste panis sanctus est, et ego hunc manducare
non possum. Me etenim quem vides, aliquando
loci hujus dominus fui, sed pro culpis meis hic post
mortem deputatus sum. Si autem mihi praestare vis,
omnipotenti Deo pro me offer hunc panem, ut pro
peccatis meis intervenias: et tunc exauditum te esse
cognosce, cum huc ad luendum veneris, et me minime
inveneris. In quibus verbis disparuit, et is qui
esse homo videbatur, evanescendo innotuit, quia
spiritus fuit. Idem vero presbyter, hebdomada continua
sese pro eo in lacrymis afflixit, salutarem quotidie
hostiam obtulit, et reversus postea ad balneum,
eum minime invenit. Qua ex re, quantum prosit
animabus immolatio sacrae oblationis ostenditur:
quando hanc et ipsi mortuorum spiritus a viventibus
petunt, et signa indicant quibus per eam absoluti
videantur.
CAP. 58.-- #Quod beatius sit quemque liberum hinc exire, quam post mortem libertatem quaerere.@#
( #Gregorius in suo dialogo dicit:@# ) Cunctis ostenditur
quia si insolubiles culpae fuerint, ad absolutionem
prodesse minime etiam mortuis victima sacrae oblationis
possit. Sed sciendum est, quia illis sacra
victima mortuis prosit, qui hic vivendo obtinuerint
ut eos etiam post mortem bona adjuvent quae hic
pro ipsis ab aliis fiunt. Inter haec autem pensandum
est, ut tutior via sit, ut bonum quod quisque post
mortem sperat agi per alios, agat dum vivit ipse per
se. Beatius quippe est liberum exire, quam post
vincula libertatem quaerere.
CAP. 59.-- #Quod nullus debeat rogare pro peccato, quod est ad mortem.@#
( #Gregorius in suis Moralibus.@# ) Peccatum quippe
usque ad inferos ducitur quod ante finem vitae
praesentis per correctionem ac poenitentiam non
emendatur. De quo videlicet peccato per Joannem
dicitur: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico,
ut roget quis. Peccatum namque ad mortem est:
quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, ejus
venia frustra postulatur. De hoc adhuc subditur:
Obliviscatur ejus misericordia. Omnipotentis Dei
misericordia oblivisci ejus dicitur, qui omnipotentis
Dei justitiam fuerit oblitus. Quisquis eum nunc
justum non timet, post invenire non valet misericordem.
CAP. 60.-- #Ut omnes animae electorum credendae sint esse in coelo, et iniquorum animae in inferno.@#
( #Ex dialogo Gregorii. Petrus interrogat. Responsio
Gregorii.@# ) Inquisitioni meae jam video sufficienter
satisfactum, sed hoc est adhuc quod quaestione animum
pulsat. Quia cum superius dictum sit esse jam
sanctorum animas in coelo, restat procul dubio, ut
iniquorum quoque animae esse non | null | 55ac3eab-2637-425e-ae16-c17b90c9157b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nisi in inferno
credantur, et quid de hac re habeat veritas ignoro.
Nam humana aestimatio non habet, peccatorum animas
posse ante judicium cruciari.--Si esse sanctorum
animas in coelo sacri eloquii satisfactione credidisti,
oportet ut per omnia esse credas iniquorum animas
in inferno: quia ex retributione aeternae justitiae, ex
qua jam justi gloriantur, necesse est per omnia, ut
injusti crucientur. Nam sicut electos beatitudo laetificat,
ita credi necesse est quod a die exitus sui
ignis reprobos exurat.
CAP. 61.-- #Quod sicut finis non est gaudio bonorum, sic finis non est tormentis malorum.@#
( #Ex dialog. Gregorii. Inter. Petr. Gregorii responsio.@# )
Nunquid nam, quaeso te, dicimus eos, qui semel
illic mersi fuerint, semper arsuros?--Constat nimis,
et incunctanter verum esse: quia sicut finis non est
gaudio bonorum, ita finis non est tormentis malorum.
Nam cum Veritas dicat: Ibunt hi in supplicium
aeternum, justi autem in vitam aeternam: quia verum
est quod promisit, falsum proculdubio non erit quod
minatus est Deus.
CAP. 62.-- #Quod ita non sit, ut quidam affirmant, quod Deus ob hoc minatus sit aeternam poenam peccantibus, ut corrigeret a malis.@#
( #Ex dialog. Gregorii. Petrus interrogat. Gregorii responsio.@# )
Quid si quis dicat, idcirco Deus peccantibus
aeternam poenam minatus est, ut eos a peccatorum
perpetratione compesceret?--Si falsum est quod minatus
est, ut ab injustitia corrigeret, etiam falsa est
pollicitus, ut ad justitiam provocaret. Sed quis hoc
dicere, vel insanus praesumat? Et si minatus est
quod non erat impleturus, dum asserere eum misericordem
volumus, fallacem, quod nefas est dicere,
praedicare compellimur.
CAP. 63.-- #Cur peccata quae cum fine perpetrata sunt, sine fine puniantur.@#
( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Scire velim quomodo
justum sit, ut culpa quae cum fine perpetrata
est, sine fine puniatur.--Hoc recte diceretur, si districtus
judex non corda hominum, sed facta pensaret.
Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia
cum fine vixerunt. Nam voluissent utique, si potuissent,
sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare.
Ostendunt enim, quia in peccato vivere semper cupiunt,
qui nunquam desinunt peccare, dum vivunt.
Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet, ut nunquam
careant supplicio qui in hac vita nunquam
voluerunt carere peccato.
CAP. 64.-- #Quod Deus pius sit, et non pascatur cruciatu miserorum, justus autem, et ideo non sedetur in perpetuum ab iniquorum ultione.@#
( #Ex eodem. Petr. int. Greg resp.@# ) Sed nullus justus
crudelitate pascitur, et delinquens servus a justo
domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur.
Ad hoc enim vapulat, ut emendare debeat.
Iniqui autem gehennae igni traditi, si ad correctionem
nunquam veniant, quo fine semper ardebunt?--Omnipotens
Deus, quia pius est, miserorum cruciatu
non pascitur: quia autem justus est, ab iniquorum
ultione in perpetuum non sedatur. Sed
iniqui omnes aeterno supplicio deputati, sua quidem
iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid ardebunt,
scilicet, ut justi omnes, et in Deo videant gaudia
quae percipiunt, et in illis respiciant supplicia quae
evaserunt, quatenus in aeternum tanto magis divinae
gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum
mala puniri conspiciunt quae ejus adjutorio
vicerunt.
CAP. 65.-- #De hoc, si ante restitutionem corporum animae justorum in coelum recipiantur.@#
( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Placet quod dicis:
sed velim nosse, si nunc ante restitutionem corporum
in coelum recipi valeant animae justorum.--Hoc
namque de omnibus justis fateri non possumus, neque
de omnibus negare. Nam sunt quorundam justorum
animae, quae a coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus
differuntur. In quo dilationis damno,
quid aliud innuitur, nisi quod perfectae justitiae aliquid
minus habuerunt? Et tamen luce clarius constat
quia perfectorum justorum animae, mox ut hujus
carnis claustra exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur.
Quod et ipsa per se Veritas testatur, dicens:
Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae:
quia ubi ipse Redemptor noster est | null | 5f169f15-2d78-4563-b03b-23c796e4c88c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
corpore,
illuc procul dubio colliguntur et animae justorum.
Et Paulus dissolvi desiderat, et cum Christo esse.
Qui ergo Christum esse in coelis non dubitat, nec
Pauli animam esse in coelo negat. Qui etiam de
dissolutione sui corporis, atque habitatione patriae
coelestis dicit: Scimus quia si terrestris domus nostra
hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem
habemus ex Deo, domum non manufactam,
sed aeternam in coelis.
CAP. 66.-- #Quod justi, in die judicii, animarum simul et corporum gloria laetabuntur.@#
( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp@# ) Si igitur nunc in
coelo sunt animae justorum, quid est hoc quod in
die judicii pro justitiae suae retributione recipiunt?--Hoc
in eis nimirum crescit in judicio, quod nunc
animarum sola, postmodum vero corporum beatitudine
perfruantur, ut in ipsa quoque carne gaudeant,
in qua dolores pro Domino cruciatusque
pertulerunt. Pro hac quippe geminata eorum gloria
scriptum est: In terra sua duplicia possidebunt.
Hinc etiam ante resurrectionis diem de sanctorum
animabus scriptum est: Datae sunt illis singulae stolae
albae, et dictum est illis ut requiescerent tempus
adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum,
et fratrum eorum. Qui itaque nunc singulas
acceperunt, in judicio binas stolas habituri sunt:
quia modo animarum res tantummodo agitur, tunc
autem animarum simul et corporum gloria laetabuntur.
CAP. 67.-- #De hoc, si boni bonos in regno, vel si mali malos in supplicio agnoscant.@#
( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp@# ) Nosse vellem, si
boni bonos in regno, vel mali malos in suppliciis
agnoscant.--Hujus rei sententia in verbis est dominicis,
quam jam superius protulimus, luce clarius
demonstrata. In quibus cum dictum esset: Homo
quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso,
et epulabatur quotidie splendide: et erat quidam
mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam
ejus ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae
cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat; sed
et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus; subjunctum
est, quod Lazarus mortuus portaretur ab
angelis in sinum Abrahae, et mortuus dives sepultus
est in inferno. Qui elevans oculos suos, cum esset
in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in
sinu ejus, et ipse clamans, dixit: Pater Abraham,
miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum
digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam.
Cui Abraham dicit: Fili, recordare, quia recepisti
bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Dives
autem de seipso jam spem salutis non habens, ad
promerandam suorum salutem convertitur, dicens:
Rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:
habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et
ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Quibus
verbis aperte declaratur quia et boni bonos, et
mali agnoscant malos. Si igitur Abraham Lazarum
minime recognosceret, nequaquam ad divitem positum
in tormentis de transacta ejus contritione loqueretur,
dicens: Quod mala receperit in vita sua.
Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam
dives in tormentis positus fratrum suorum etiam
absentiam meminisset. Quomodo enim praesentes
non posset agnoscere, qui etiam pro absentium memoria
curavit exorare? Qua in re illud quoque ostenditur,
quod nequaquam ipse requisisti: quia et boni
malos, et mali cognoscunt bonos. Nam et dives ab
Abraham cognoscitur, cum dictum est: Recordare,
quia recepisti bona in vita tua: et electus Lazarus
a reprobo est divite cognitus, quem mitti precatur
ex nomine, dicens: Mitte Lazarum, ut intingat
extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam
meam. In qua videlicet cognitione utriusque
partis cumulus retributionis excrescit, et ut boni amplius
gaudeant: quia secum eos laetari conspiciunt,
quos amaverunt: et mali dum cum eis torquentur,
quos in hoc mundo despecto Deo dilexerunt, eos non
solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit
autem in electis quiddam mirabilius: quia non solum
eos cognoscunt quos in hoc mundo noverunt,
sed velut visos ac cognitos recognoscunt bonos, quos
nunquam viderunt. Nam cum antiquos patres in illa
aeterna haereditate viderint, eis incogniti per visionem
non erunt, quos in opere semper | null | d062ada4-68d8-4c16-baf8-7000512d31d8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
noverunt. Quia
enim illic omnes communi claritate Deum conspiciunt,
quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia
sciunt? Nam quidam noster et vitae venerabilis vir,
religiosusque vaide et laudabilis, cum ante triennium
moreretur, sicut religiosi alii, qui praesentes
fuerunt, testati sunt, in hora sui exitus Jonam
prophetam, Ezechielem quoque et Danielem coepit
aspicere. Quos dum venisse ad se diceret, et depressis
luminibus eis reverentiae obsequium praeberet,
ex carne eductus est. Qua in re aperte datur intelligi,
quae erit in illa incorruptibili vita notitia, si vir iste
adhuc in carne corruptibili positus, prophetas sanctos,
quos nimirum nunquam vidit, agnovit. Solet
autem plerumque contingere, ut egressura anima
eos etiam recognoscat cum quibus pro aequalitate
culparum, vel etiam praemiorum, in una est mansione
deputanda: quod multi in eo exitu vident, qui
aut in regno aut in supplicio pares habebuntur.
CAP. 68.-- #De hoc, si ignis purgatorius credendus sit, qui post mortem animas a peccatis expurget.@#
( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Discere vellem si
post mortem ignis purgatorius esse credendus est.--In
Evangelio Dominus dicit: Ambulate, dum lucem
habetis. Per prophetam quoque ait: Tempore accepto
exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Quod
Paulus apostolus exponens, dixit: Ecce nunc tempus
acceptabile, etc. Salomon quoque ait: Quodcunque
potest manus tua facere, instanter operare: quia nec
opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud
inferos, quo tu properas. David quoque ait: Quoniam
in saeculum misericordia ejus. Ex quibus nimirum
sententiis constat quia qualis hinc quisque egreditur,
talis in judicio praesentatur. Sed tamen de quibusdam
levibus culpis esse ante judicium purgatorius
ignis credendus est, eo quod Veritas dicit:
quia si quis in Spiritum sanctum blasphemiam dixerit,
nec in hoc saeculo remittetur ei, neque in
futuro. In qua sententia datur intelligi, quasdam
culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse
relaxari. Quod enim de uno negatur, consequenter
intellectus patet quia de quibusdam conceditur.
Sed tamen, ut praedixi, hoc de parvis minimisque
peccatis fieri posse credendum est: sicut
est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel
peccatum curae rei familiaris: quae vix sine culpa ab
ipsis agitur, qui culpas qualiter declinari debeant
sciunt, aut non in gravibus rebus error ignorantiae,
quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc
in hac vita positis minime fuerint relaxata. Nam et
cum Paulus dicat Christum esse fundamentum,
atque subjungat: Si quis superaedificaverit super hoc
fundamentum, aurum et argentum, lapides pretiosos,
ligna, foenum, stipulam, uniuscujusque opus
quale sit ignis probabit; si cujus opus arserit detrimentum
patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen
quasi per ignem; quamvis hoc de igne tribulationis
in hac nobis vita adhibito possit intelligi, attamen si
quis haec de igne futurae purgationis accipiat, pensandum
sollicite est: quia illum dixit posse per
ignem salvari, non qui super hoc fundamentum ferrum,
aes, vel plumbum aedificat, id est peccata majora,
et idcirco duriora, atque jam tunc insolubilia;
sed ligna, foenum, stipulam, id est peccata minima
atque levissima, quae ignis facile consumit. Hoc
tamen sciendum est: quia illic saltem de minimis
nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc
actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat,
promereatur.
CAP. 69.-- #Quod unus sit gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciet.@#
( #Ex eodem Petr. int. Greg. resp.@# ) Quaeso te, unus esse
gehennae ignis credendus est, an quanta peccatorum
diversitas fuerit, tanta quoque et ipsa aestimanda sunt
incendia esse praeparata?--Unus quidem est gehennae
ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores.
Uniuscujusque etenim quantum exigit culpa, tantum
illic sentietur poena. Nam sicut in hoc mundo sub
uno sole multi consistunt, nec tamen ejusdem solis
ardorem aequaliter sentiunt: quia alius plus aestuat,
atque alius minus, ita illic in uno igne non unus
est modus incendii: quia quod hic diversitas corporum,
hoc illic agit diversitas peccatorum; ut et
ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem
singulos dissimiliter | null | d01cce23-c525-4375-b226-d55353fdeaf1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
exuret.
CAP. 70.-- #Quot genera sint oblationis pro defunctis facienda.@#
( #Ex dictis August.@# ) Quatuor genera sunt oblationis.
Pro valde bonis, gratiarum actiones sunt, hoc
est, Deo gratias agunt: quia bene vixerunt. Pro non
valde bonis, ut plena remissio fiat. Pro non valde
malis propitiationes sunt, ut tolerabilior fiat damnatio.
Pro valde malis, non adjumenta mortuorum,
sed tantum consolationes vivorum sunt.
CAP. 71.-- #Cur sanctorum animae pro inimicis suis non orent, quando eos in igne aeterno ardere prospexerint.@#
( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Et ubi est quod
sancti sunt, si pro inimicis suis quos tunc ardere
viderint, non orabunt?--Quibus utique dictum est:
Pro inimicis vestris orate. Orant pro inimicis suis eo
tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam
eorum corda convertere, atque ipsa conversione
salvare. Quid enim aliud pro inimicis suis orandum
est, nisi hoc quod ait Apostolus: Ut det illis Deus
poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant
a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad
ipsius voluntatem? Et quomodo pro illis tunc orabitur,
qui jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab
iniquitate commutari? Eadem itaque causa est cur
non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis,
quae nunc etiam causa est, ut non oretur pro
diabolo, angelisque ejus aeterno supplicio deputatis.
Quae nunc etiam causa est ut non orent sancti homines,
pro hominibus in fidelibus impiisque defunctis:
nisi quia de eis quos utique deputatos aeterno
supplicio jam noverint, ante illum judicis justi conspectu
orationis suae meritum cassari refugiunt?
Quod si nunc quoque viventes justi, mortuis et
damnatis injustis minime compatiuntur, quando
adhuc aliquid judicabile de sua carne sese perpeti
etiam ipsi noverint: quanto districtius tunc iniquorum
tormenta respiciunt, quando ab omni vitae corruptione
exuti, ipsi jam justitiae vicinius atque
arctius inhaerebunt? Sic quippe eorum mentes, per
hoc quod justissimo Judici inhaerent, jus districtionis
absorbet, ut omnino eis non libeat, quidquid ab
illius aeternae regulae subtilitate discordat.
CAP. 72.-- #Quod duobus modis vita dicatur, duobus etiam mors intelligatur.@#
( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Non est jam quod
responderi debeat apertae rationi. sed haec nunc
quaestio mentem movet, quomodo anima immortalis
dicitur, dum constat quod in perpetuo igne moriatur.--Quia
duobus modis vita dicitur, duobus etiam
modis mors debet intelligi. Aliud est namque quod
in Deo vivimus, aliud vero quod in hoc quod conditi
vel creati sumus, id est, aliud beate vivere, et
aliud essentialiter. Anima itaque, et mortalis esse
intelligitur, et immortalis. Mortalis quippe, quia
beate vivere amittit; immortalis autem, quia essentialiter
vivere nunquam desinit: et naturae suae
vitam perdere non valet, nec cum in perpetua fuerit
morte damnata. Illic enim posita beate esse perdet:
et esse non perdet. Ex qua re semper cogitur ut et
mortem sine morte, et defunctum sine defuncto et
finem sine fine patiatur.
CAP. 73.-- #Quod electi seu reprobi ad loca communia deducantur in tormentis.@#
( #Ex eodem. Petr. int.@# ). Quod vero sive electi seu
reprobi, quorum communis causa in opere fuerit,
ad loca etiam communia deducantur, Veritatis nobis
verba satisfacerent, etiam si exempla deessent. Ipsa
quippe Veritas propter electos in Evangelio dicit:
In domo Patris mei multae mansiones sunt. Si enim
dispar in illa beatitudine aeterna retributio non esset,
una potius mansio quam multae essent. Multae ergo
mansiones sunt, in quibus et distincti bonorum ordines
propter meritorum consortium communiter
laetentur; et tamen unum denarium omnes laborantes
accipiunt, qui multis mansionibus distinguitur:
quia et una est beatitudo quam illic percipiunt, et
dispar retributionis qualitas quam per opera diversa
consequuntur. Quae nimirum Veritas judicii sui diem
denuntians ait, Tunc dicam messoribus: Colligite
zizania, et ligate ea fasciculis ad comburendum.
Messores quippe angeli sunt; zizania in fasciculis ad
comburendum ligant, cum pares comparibus in tormentis
similibus sociant, ut superbi cum superbis,
luxuriosi cum luxuriosis, avari cum avaris, fallaces
cum fallacibus, invidi cum invidis, infideles cum
infidelibus, ardeant. Cum ergo similes in | null | 181c59f8-b4f8-4209-bb1c-fb5b837c39b7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
culpa, ad
tormenta similia adducantur, qui eos locis poenalibus
angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad
comburendum ligant.
CAP. 74.-- #De hoc quod in domo Dei multae mansiones sint.@#
( #Greg. in suis Moral. dicit:@# ) In Evangelio Veritas
dicit: In domo Patris mansiones multae sunt. Sed in
eisdem multis mansionibus erit aliquo modo ipsa
retributionum diversitas concors: quia tanta vis in
illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit,
hoc se accepisse in alio exsultet. Unde et non
aeque laborantes in vinea, aeque cuncti denarium
sortiuntur. Et quidem apud Patrem mansiones multae
sunt, et tamen eumdem denarium dispares laboratores
accipiunt: quia una cunctis erit beatitudo laetitiae,
quamvis non una sit omnibus sublimitas vitae.
CAP. 75.-- #Quod illum quem semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius ad veniam non reducat.@#
( #Greg. in suis Moral. dicit:@# ) Sicut consumitur
nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non
ascendit. Nubes quippe ad altiora suspenditur, sed
densata vento impellitur ut currat, calore solis dissipatur
ut evanescat. Sic nimirum corda sunt hominum,
quae per acceptae rationis ingenium ad alta
emigrant: impulsa autem maligni spiritus flatu,
pravis desideriorum suorum motibus huc illucque
pertrahuntur. Sed districta respectu superni judicis
quasi solis calore liquefiunt, et semel locis poenalibus
tradita, ad operationis usum ultra non redeunt.
Vir igitur sanctus elationis cursum defectumque
humani generis exprimens dicit: Sicut consumitur
nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos
non ascendit. Ac si aperte loqueretur dicens: In
altum currendo deficit, qui superbiendo ad interitum
tendit. Quem si semel culpa ad poenam pertrahit,
misericordia ulterius ad veniam non reducit.
CAP. 76.-- #Quod Deus dicatur zelans, dicatur iratus, dicatur poenitens, dicatur misericors, dicatur praescius.@#
( #Greg. in suis Moral. dicit:@# ) Deus ergo quomodo
zelans est, qui in custodienda castitate nostra nullo
mentis cruciatu tangitur? Quomodo irascitur, qui in
ulciscendis vitiis nostris nulla perturbatione animi
commovetur? Quomodo est poenitens, qui id quod
semel fecerit, se fecisse nequaquam dolet? Quomodo
habet misericordiam, qui cor miserum non habet?
Quomodo est praescius, dum nulla nisi quae futura
sint praesciantur? Et scimus quia Deo nihil futurum
est, ante cujus oculos praeterita nulla sunt, praesentia
non transeunt, futura non veniunt. Quippe quia
quod nobis fuit, et erit, in ejus prospectu praesto
est: et omne quod praesens est sciri potest, potius
quam praesciri. Et tamen dicitur zelans, dicitur
iratus, dicitur poenitens, dicitur misericors, dicitur
praescius: ut quia castitatem animae uniuscujusque
custodit, humano modo zelans vocetur, quamvis
mentis cruciatu non tangitur; et quia culpas percutit,
dicitur irasci, quamvis nulla animi turbatione
moveatur; et quia ipse immutabilis, id quod voluerit
mutat, poenitere dicitur, quamvis rem mutet,
consilium non mutet. Et cum miseriae nostrae subvenit,
misericors vocatur, quamvis miseris subvenit,
et cor miserum nunquam facit. Et quia ea quae
nobis futura sunt videt, quae tantum ipsi semper
praesto sunt, praescius dicitur: quamvis nequaquam
futurum praevideat, quod praesens videt.
CAP. 77.-- #Cur Deus suos electos sic permittat mori, ut non in vita illorum ostendat cujus sanctitatis sint.@#
( #Ex eodem. Petr. int. Greg. resp.@# ) Quid est hoc, quaeso
te, quod omnipotens Deus sic permittit mori, quos
tamen post mortem cujus sanctitatis fuerint non
compatitur celari. Cum scriptum sit: Justus quacunque
morte praeventus fuerit, justitia ejus non
auferetur ab eo?--Electi qui procul dubio ad perpetuam
vitam tendunt, quid eis obest si ad modicum
dure moriantur? Et est fortasse nonnunquam eorum
culpa, licet minima, quae in eadem debeat morte
resecari. Unde fit ut reprobi quidem potestatem
contra viventes accipiant, sed illis morientibus hoc
in eis gravius vindicetur, quod contra bonos potestatem
suae crudelitatis acceperunt: sicut idem
carnifex qui eumdem venerabilem diaconem viventem
ferire permissus est, gaudere super mortuum permissus
non est. Quod sacra quoque testantur eloquia.
Nam vir Dei contra Samariam missus, quia
per inobedientiam in itinere comedit, hunc in eodem
itinere leo occidit | null | 4d8d3d65-3e24-4b73-be84-a9cbe7bfc477 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Sed statim illic scriptum est:
Quia stetit leo juxta asinum, et non comedit de cadavere.
Ex qua re ostenditur, quod peccatum inobedientiae
in ipsa morte fuit laxatum, quia idem leo
qui viventem praesumpsit occidere, contingere non
praesumpsit occisum. Qui enim occidendi ausum
habuit, de occisi cadavere comedendi licentiam non
accepit: quia is qui culpabilis in vita fuit, punita
inobedientia, erat jam justus ex morte. Leo ergo
qui prius peccatoris vitam necavit, custodivit postmodum
cadaver justi.
CAP. 78.-- #Quod miseris mors fiat sine morte.@#
( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Fit ergo miseris
mors sine morte, finis sine defunctu: quia et mors
vivit, et finis semper incipit, et deficere defunctus
nescit. Quia igitur, et mors perimit et non extinguit,
dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat, flamma
comburit, sed nequaquam tenebras decutit.
CAP. 79.-- #Quod in inferno peccatoribus ad consolationem ignis non luceat, sed ut magis torqueat.@#
( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Quamvis illic ignis
et ad consolationem non lucet, attamen ut magis
torqueat, ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque
suos secum in tormento reprobi flamma illustrante
visuri sunt, quorum amore deliquerunt: quatenus
qui eorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris
amaverunt, ipsorum quoque eos interitus in
augmento suae damnationis affligat.
CAP. 80.-- #De eadem re.@#
( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Sicut ergo electis
ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad
supplicium nescit: ita e diverso gehennae flamma
reprobis, et nequaquam lucet ad consolationis gratiam,
et tamen lucet ad poenam: ut damnatorum oculis
supplicium, et nulla charitate candeat, et ad doloris
cumulum qualiter cruciantur ostendat. Quid hic
mirum, si gehennae ignem credimus habere supplicium,
simul obscuritatis et luminis? quod experimento
novimus: quia et nunc dura flamma, lucet
obscura. Tunc edax flamma comburit, quos nunc
carnalis delectatio polluit. Tunc infinite patens inferni
baratrum devorat, quos nunc inanis elatio exaltat.
Atque qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi
persuasoris expleverunt, tunc cum suo duce reprobi
ad tormenta perveniunt: et quamvis angelorum
atque hominum longe sit natura dissimilis, una
tamen poena implicat, quos unus in crimine reatus
ligat.
CAP. 81.-- #Quod humana anima ita immortalis sit, ut et mori possit et non possit.@#
( #Gregor. in suis Moral. dicit:@# ) Quia ergo nostrae
immortalitatis hoc tempus non ita ut male sit, sed
ita perit ut non sit, quaerendum est quid sit, quod
non ut ita non sit, sed ita perire optatur ut male
sit. Humana enim anima seu angelicus spiritus ita
immortalis est, ut mori possit: ita mortalis, ut
mori non possit. Nam beate vivere, sive per vitium,
seu per supplicium perdit: essentialiter autem vivere,
neque per vitium, neque per supplicium amittit.
A qualitate enim vivendi deficit, sed omnimodum
subsistendi interitum nec moriens sentit. Ut ergo
breviter dixerim, et immortaliter mortalis est, et
mortaliter immortalis.
CAP. 82.-- #Quod corporeus sit ignis gehennae, et non indigeat alia materia, nisi reproborum cruciatu.@#
( #Greg. in suis Moralibus dicit:@# ) Miro valde modo,
paucis verbis expressus est ignis gehennae. Ignis
namque corporeus, ut esse valeat ignis, corporeis
indiget fomentis. Qui cum necesse est ut servetur,
per congesta ligna procul dubio nutritur, nec valet
nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At
contra gehennae ignis cum sit corporeus, et in se
missos reprobos corporaliter exurat, nec studio
humano succenditur, nec lignis nutritur: sed
creatus semel durat inextinguibilis, et succensione
non indiget, et ardore non caret. Bene ergo de hoc
iniquo dicitur: Devorabit eum ignis qui non succenditur:
quia Omnipotentis justitia, futurorum
praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit:
qui in poena reproborum esse semel incipiet,
sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiet.
Sciendum vero est, quod omnes reprobi, quia et
in anima simul et carne peccaverunt, illic in anima
et carne pariter cruciantur.
CAP. 83.-- #Cur anima in corpore manens | null | b6e110e3-a2ff-4f4f-a039-08b2ed6596ec | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et egrediens videri non possit.@#
Quid mirum, Petre, si egredientem animam non
vidisti, quam et manentem in corpore non vides?
Nunquidnam modo cum mecum loqueris, quia
videre in me non vales animam meam, idcirco me
esse exanimem credis? Natura quippe animae invisibilis
est, atque ita ex corpore invisibiliter
egreditur sicut in corpore invisibiliter manet. Petrus:
Sed vitam animae in corpore manentis pensare possum
ex ipsis motibus corporis: quia nisi corpori
anima adesset, ejusdem membra corporis moveri
non possent. Vita vero animae post carnem in
quibus motibus quibusve operibus sit, non video: ut
ex rebus visibilibus esse colligam, quod videre non
possum.
CAP. 84.-- #Ut nullus dubitare debeat, ea esse invisibilia, quae Deo invisibili subministrant.@#
( #Ex dialog. Greg.@# ) Sicut vis animae vivificat et
movet corpus, sic vis divina implet quae creavit
omnia. Et alia inspirando vivificat, aliis vero tribuit
ut vivant, aliis hoc solummodo praestat ut sint.
Quia verum esse non dubitas, creantem, et regentem,
implentem, et circumplectentem, transcendentem,
et sustinentem, incircumscriptum, atque invisibilem
Deum: ita dubitare non debes, hunc invisibilia
obsequia habere. Debent quippe ea quae ministrant
ad ejus similitudinem tendere cui ministrant,
ut quae invisibili serviunt, esse invisibilia
non dubitentur. Haec autem quae esse credimus,
nisi sanctos angelos, et spiritus justorum? Sicut
ergo motum considerans corporis, vitam animae in
corpore manentis perpendis animo: ita vitam animae
exeuntis a corpore perpendere debes a summo:
quia potest invisibiliter vivere, quam oportet in
obsequio invisibilis manere. Petrus: Recte totum
dicitur: sed mens refugit credere, quod corporeis
oculis non valet videre.
CAP. 85.-- #Quod nulla visibilia videri vel cognosci possunt nisi per invisibilia.@#
( #Ex dialog. Greg.@# ) Cum Paulus dicat: Est enim
fides sperandarum substantia rerum argumentum
non apparentium: hoc veraciter dicitur credi, quod
non valet videri. Nam credi jam non potest quod
videri potest. Ut tamen te breviter reducam ad
te: nulla visibilia nisi per invisibilia videntur.
Ecce enim cuncta corporea oculus tui corporis
aspicit, nec tamen ipse corporeus oculus aliquid videret
corporeum, nisi hunc res incorporea ad videndum
acueret. Nam tolle mentem quae non videtur,
et incassum patet oculus qui videbat. Subtrahe
animam corpori, remanent procul dubio oculi in
corpore aperti. Si igitur per se videbant, cur discedente
anima nil vident? Hinc ergo intellige: quia
ipsa quoque visibilia, non nisi per invisibilia videntur.
Ponamus quoque ante oculos mentis, domum
aedificare, immensas moles levare, pendere magnas
in machinis columnas: quis, quaeso te, hoc opus
operatur? Corpus visibile quod illas moles manibus
trahit: an invisibilis anima quae vivificat corpus?
Tolle enim quod non videtur in corpore: et mox
immobilia remanent cuncta quae moveri videbantur
visibilia corpora metallorum. Qua in re pensandum
est, quia in hoc quoque mundo visibili, nihil nisi
per creaturam invisibilem disponi potest. Nam sicut
omnipotens Deus aspirando vel implendo ea quae
ratione subsistunt, ut vivificat et movet invisibilia:
ita ipsa quoque invisibilia, implendo movent atque
sensim vivificant carnalia corpora quae videntur.
Petrus: Istis, fateor, allegationibus libenter victus,
prope nulla jam esse haec visibilia compellor existimare,
qui prius in me infirmantium personas suscipiens,
de invisibilibus dubitabam. Itaque placent
cuncta quae dicis: sed tamen sicut vitam animae in
corpore manentis ex motu corporis agnosco: ita
vitam animae post corpus, apertis quibusdam rebus
attestantibus, agnoscere cupio.
CAP. 86.-- #Quod incorporeus spiritus, in inferno a corporeo igne affligatur.@#
( #Ex dialog. Gregorii.@# ) Si viventis hominis incorporeus
spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem
cum incorporeus sit spiritus, etiam corporeo
igne teneatur? Petrus: In vivente quolibet idcirco
incorporeus spiritus tenetur in corpore, quia vivificat
corpus.
CAP. 87.-- #Quod incorporeus spiritus vivificare possit, et tibi teneri ubi a corporeo cruciatur igne.@#
( #Ex dialog. Gregorii.@# ) Si incorporeus spiritus,
Petre, in hoc teneri potest quod vivificat, quare non
poenaliter et ibi teneatur ubi mortificatur? Teneri autem
per ignem spiritum hominis dicimus: ut in tormento
ignis sit videndo | null | c8e35dfc-1129-4c19-b50d-18474bcda3e8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
atque sentiendo. Ignem namque
eo ipso patitur quo videt: et quia concremari se
aspicit, crematur. Sicque fit ut res incorporea incorpoream
exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis
trahitur: ut per ignem corporeum mens incorporea,
etiam incorporea flamma crucietur. Quamvis
colligere dictis evangelicis possumus: quia incendium
animarum non solum videndo, sed etiam experiendo
patitur. Veritatis etenim voce, dives mortuus in inferno
dicitur sepultus. Cujus anima quia in igne teneatur,
insinuat vox divitis, qui Abraham deprecatur dicens:
Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti
sui in aquam, ut refrigeret linguam meam: quia
crucior in hac flamma. Dum ergo divitem peccatorem
damnatum Veritas in ignibus perhibet, quis
jam sapiens reproborum animas teneri ignibus
negat? Petrus: Ecce ratione et testimonio ad credulitatem
flectitur animus: sed dimissus iterum ad
rigorem redit. Quomodo enim res incorporea a re
corperea teneri atque affligi possit, ignoro.
CAP. 88.-- #De apostatis spiritibus, quod incorporei credendi sint.@#
( #Ex dialog. Gregorii.@# ) Dic, quaeso te, apostatas spiritus
a coelesti gloria dejectos, corporeos an incorporeos
esse suspicaris? Petrus: Quis sane sapiens esse
spiritus corporeos dixerit?
CAP. 89.-- #Quod gehennae ignis corporeus esse credendus sit.@#
( #Ex dialogo Gregorii.@# ) Gehennae ignem esse corporeum
an incorporeum fateris? Petrus: Ignem gehennae
corporeum esse non ambigo, in quo corpora
certum est cruciari.
CAP. 90.-- #De hoc quod scribitur: Deum nemo vidit unquam, et qualiter illud intelligendum sit.@#
( #Gregorius in suis Moral. dicit:@# ) Deum nemo vidit
unquam. Rursumque cum Testamenti Veteris patres
intueor, multos horum teste ipsa sacrae lectionis
historia Deum vidisse cognosco. Vidit quippe Jacob
Dominum, et ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et
salva facta est anima mea. Vidit Moses Dominum,
de quo scriptum est: Loquebatur Dominus ad Mosen
facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum
suum. Vidit Job Dominum qui dicit: Auditu auris
audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Vidit
Esaias Dominum qui ait: Anno quo mortuus est rex
Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum,
et elevatum. Vidit Micheas Dominum qui dicit:
Vidi Dominum sedentem super solium suum: et
omnem exercitum coeli astantem ei a dextris, et a
sinistris. Quid est ergo quod tot Testamenti Veteris patres
Deum se vidisse testati sunt, et tamen de hac
sapientia quae Deus est dicitur: Abscondita est ab
oculis omnium viventium, et Joannes ait: Deum
nemo vidit unquam; nisi hoc quod patenter datur
intelligi, quia quamdiu hic mortaliter vivitur, videri
per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam
naturae suae speciem non potest: ut anima gratia
spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat,
sed ad ipsam vim ejus essentiae non pertingat?
Hinc est enim quod Jacob qui Deum se vidisse
testatur, hic non nisi angelum vidit. Hinc est
quod Moses qui cum Deo facie ad faciem loquitur,
sicut loqui solet homo ad amicum suum,
inter ipsa verba suae locutionis dicit: Si inveni
gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum
manifeste, ut videam te. Certe enim si Deus non
erat, cum quo loquebatur: Ostende mihi Deum
diceret, et non, Ostende teipsum. Si autem Deus erat,
cum quo loquebatur facie ad faciem, cur repetebat
videre quem videbat? Sed ex hac ejus petitione colligitur,
quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae
suae claritatem cernere, quem jam coeperat per
quasdam imagines videre, et sic superna essentia
mentis ejus oculis adesset, quatenus ei ad aeternitatis
visionem nulla imago creata temporaliter interesset.
Et viderunt ergo Patres Testamenti Veteris
Dominum, et tamen, juxta Joannis vocem: Deum
nemo vidit unquam; et juxta beati Job sententiam,
sapientia quae Deus est, abscondita est ab oculis
omnium viventium, quia in hac mortali carne consistentibus
et videri potuit per quasdam circumscriptas
imagines, et videri non potest per incircumscriptum
lumen aeternitatis. Sin vero a quibusdam
non potest in hac adhuc mortali carne consistentibus,
sed tamen inaestimabili virtute crescentibus
quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas
videri potest.
CAP. 91.-- #De duplici poena damnatorum.@#
( #Ex dictis Isidori.@# ) | null | 809dfd3b-d319-47d4-b1ea-f51d07a2868a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.