Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
filiam, mihi sororem meam foedasti?
Plena libidinum tuarum virgo regia, dedecus
generis et damnum pudoris exposuit. Risus hostium,
moeror patris, luctus fratris, pignus nobile
damnatur ut scortum. Hoccine est episcopum esse?
Hoccine est amicum esse? Hoc est testimonium religionis?
Hoc indicium pietatis tuae? Hanc gratiam
meritis nostris rependis? qui te advenam et egenum
nostris bonis in reverentiam totius populi aedificavimus.
Sub haec miles Christi: Imo, inquit, fili, aliam
et longe dissimilem gratiam et vestra merita et nostra
voluntas exquirit. Proinde bonae spei, bonam
fidem habere debuisti; nam illa suspicio non probatur,
quae neque fidem trahit a praeteritis, neque causam
habet ex meritis. Cur enim bene merentibus
obessem, qui vel male merentibus saepe profueram?
Proinde tu, quem neque propter minas timeo, neque
propter timorem moneo, depone pertinaciam, differ
animum suspicionis, et redi ad experimentum veritatis,
ne propter temeritatem tuam incurras in exitium.
Ad limina sanctorum apostolorum Romam
ire decrevi, ubi cathedram Petrus habuit, quem in
Ecclesia sua censorem veritatis Veritas ipsa disposuit.
Hujus vicarius sicut ab eodem loco et ordine
trahit honorem, sic ab eadem tenet auctoritatem et
ejus judicium non fallitur, quod auctore Christo solidatur.
Ibi ergo vel per te vel per nuntium canonicae
examinationis pondus de objectis experiri licebit,
quatenus obligatus aut absolutus inveniar. Accepto
autem mansuetudinis oraculo, vim animositatis
caeca tyranni praesumptio furore lavabat, baculumque,
quem manu gestabat, tanti patris in pectus
impegit, et non reveritus templo Domini funestas
injicere manus, socios nefandis instigat vocibus,
quatenus vinculatum deformiter traherent. Factumque
est sic, ut assentatio semper declivem tyrannis
impetum facit, ut a militibus illico vallatus, et religionis
vestibus exutus, in hospitio ipsorum super
scalam funibus stringeretur. Hoc ausu tam scelerato
perterriti comites sancti viri, diffugiunt, exempli
majoris imagine, propheticum implentes praesagium,
quo dicitur: « Percute pastorem, et dispergentur
oves gregis (Matth. XXVI). » Pretiosus autem
Christi martyr, olim devotam animam oblatum
iri Deo perpendens, quanto arctiori discrimine confligendum
sibi cognovit, tanto attentiori sollicitudine,
ad victoriae suae ducem Christum se contulit, foris
patientia, precibus intus armatus, toto videlicet spiritu
illi inhaerens, cujus amor animum deliniret,
dum crudelis poena corpus laniaret.
CAPUT XII.
#Emmerammi corpus secatum.@# --Interea quinque
carnificibus ad secandum membratim atque articulatim
tanti sacerdotis corpusculum, ut bestialem
tyranni animum multiplici vulnere pascerent, electis,
divisa est sententia tortorum. Quippe duo ex
ipsis, detestantes tam crudele officium, veniam postulabant,
ne pro illo facinore puniret eos justitia,
ad quod non voluntas, sed Domini sui cogeret saevitia;
caeteri vero vana pro veris aestimantes, Manus,
inquiunt, impudice mulieribus insertas, ad deterrenda
incestorum facinora praecidi oportet. Itaque
digitorum articulos vulneribus numerant, et simul
nata dividunt, per tempora morti moras facientes,
ut amarior per tormenta veniret. Sed cur moratur
hic facundia, ubi locus est voci suspiriis interclusae,
non compositionis arte depictae? Ergo pedibus et
manibus abscissis, luminibus effossis, auribus amputatis,
naribus truncatis, tandem pudicitia martyris
est invasa, et secreta pudoris detestabili sunt acie
recisa. Inter quae omnia in laudem Creatoris, vox
quamvis modica, Davidicum melos exercuit. Quo ipsi
invidentes linguam radicitus evulsam resecaverunt,
relictoque tam multipliciter caeso recesserunt.
Ipse vero Dei bellator in eodem victoriae campo
cruore involvebatur, donec socii beati viri e latebris
et angulis emersi, cum vicinis mulieribus causa
humanitatis excitis, aderant. Quos adesse cognoscens,
aquam ad refocillandum pectus requirit. Cui
Vitalis supradictus presbyter: « Mirari satis nequeo,
cunctis pene membris amissis, atque ipsum lucis
limen egressurus, quidnam potum exoptes; quasi
dilaniatae morulis vitae fruiturus, cum tot cruciatibus
exhaustus, finem doloribus, potius quam spatium
exoptare deberes. » Ad haec athleta Dei tam
magnus ad prosternenda in subditis vitia, quam invictus
ad patienda tormenta, spiritum collegit, et
animosam virtutem rationis, parvo quo potuit corporis
nisu erexit, temptatum robur mentis gravius
ferens, quam membrorum sectiones. » Impatientis
est, inquit, cogente dolore, quempiam velle metas
vitae praesentis erumpere, et concessam poenitentiae
salutaris hostiam fastidire, cum e contra magnae
sit obedientiae sententiam judicis exspectare. At
quomodo grave est | null | b942ae6e-d2d0-4bd6-aaff-0762c46e1ff0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pigritiae tuae, officium nobis humanitatis
et exhausto tormentis pectori refrigerandi
copiam praebere? dies tuos haec exactio torqueat, ut
quoties cujuslibet generis potum sumas, alienationem
mentis incurras, nulli periculum laturus, sed
exemplum inobedientiae hoc typo futurus. » Cujus
sententiae vim idem Vitalis multis, quibus postea vixerat
annis, expertus est. Nam quoties aliquem gustabat
potum, illico mente captus per urbis plateas
perque loca petrarum abrupta, et monumenta mortuorum
discurrendo terribiliter perstrepebat, et tamen
ita stupidus, nulli fuit periculosus. Saepe quoque
sic evagatus est, ut per cacumina turrium curreret,
et praecipitium minime toleraret. Caeterum vir
idem callem piae conversationis recte gradiebatur,
et missarum officia caeteraque Ecclesiastica strenue
peragendo, charitatis munia cuncta, quantum valuit,
adimplevit: hoc tantum solum usque ad finem vitae,
ut nobis aestimare conceditur, et pro exemplo et oro
humilitatis custodia, pertulit.
CAPUT XIII.
#Emmerammi sepultura.@# --Interea locorum incolae
pretiosa martyris membra humanitate compuncti
in arborem, quae Spina Alba vocatur, collecta,
dum conderent, conditisque non diu recessissent,
duo pulcherrimi viri antea non visi viam regiam
equitantes de utroque arantes latere, pro membris
beati pontificis, ubi posita fuissent, conveniebant.
Quibus in arbore praedicta monstratis, videntibus
cunctis, illuc pervenientes, subito non comparuerunt.
Hac disparitione, qui praesto fuerant omnes
stupefacti, ad arborem illico convolantes membra
paulo ante posita non invenerunt; factique sunt
hujus rei testes et notitia et novitate pene omnes,
qui ejusdem loci fuerant habitatores, consulente divina
dispositione membris illis pretiosis, quae non
amittit in sanctis etiam capillum capitis (Luc. XXI).
Dum haec geruntur, qui circa sanctum Dei fuerant,
tollentes eum de certaminis campo, in plaustro ponebant,
perducturi eum in villam Ascheim, quae distabat
inde XII milliaribus, ubi et ecclesia fuit B. Petro
apostolorum principi dedicata, ne in vilibus
rusticorum casis, tanta talisque persona deficeret.
Proinde mulieres ex vicinia collectae, et viri circiter
ducenti, venerabiles exequias prosecuti, viscera
commiserationis votis indulsere fidelibus. Emensa
jam magna itineris parte, in campum quemdam gramineum
tribus millibus distantem a vico Ascheim
perveniebant: et ecce transmigraturus ad coelestia
beatus pontifex voce qua valuit ejulare coepit, innuens
horam vocationis suae advenisse. Quod quidam
commeantium subtiliter discernens, ut de plaustro
levatum Christi martyrem dimitterent telluri,
cum praemonuisset socios, mox herbido in aprico
loco tremebunda religione resolvi coepit. In exitu
vero sanctae animae illius de Aegypto hujus mundi,
lucem quasi lampadis immensae ex ore sancti viri
processisse, coelumque ipsum penetrasse, cuncti
assistentes videbant, tantaque vis jubaris erat, ut
intuentium oculos quasi fulminando reverberaret,
pavorque membra eorum tremore concuteret, ut vix
beati viri corpus in plaustrum auderent reponere.
Itaque inde digna patre reverentia ad praefatum Ascheim
perductum in ecclesia Beati Petri apostoli,
confaventibus ejus loci populis, debito sepelierunt
honore. Sed quoniam ejus resurrectionis diem
beatissimus pontifex praestolari minime voluit, exigente
justitia, ut quos fidei gremio nutrierat, eis
quoque sacri corporis patrocinaretur reliquiis, coepit
orbis natura moveri, atque elementorum violentia
tanti sacerdotis nutum praedicare; nam coorta subito
ventorum procella, lucida regio poli nubibus
obducitur, et contenebratur coeli facies, mugitu tonitrui,
fulguribusque, mortalium corda terrentibus;
dissoluto interim in pluvias et defluentes amnes
aere continuis quadraginta diebus.
CAPUT XIV.
#Ejus translatio.@# --Tunc sicut in angustia semper
humanum genus de insuetis attendit, et de periculis
requirit, consulta est divina potentia et pietas
exorata, donec visu nocturnae revelationis declaratum
est, deberi felices reliquias festinato ad
urbem Ratisbonam inde transferri. Unde primates
loci illius adunati, sublatum a sepulcro venerandum
corpus ad Isuram fluvium navi imposuerunt, accensis,
juxta religionis modum, caereis. Ibi cum defluum
iter, amne in propria ruente, sequerentur,
per ostia ipsius ad Danubium intraverunt. Inde
contra ortum fluminis enitentibus, quod sine magno
labore consuetodo naturae non praestat, tanta celeritate
res immobilis contra mobilem meritis martyris
propellitur, ac si velum ventus post flumen intenderet.
Auxit hunc stuporem in eo comitatu res admodum
mirabilis, sed tamen sancti viri moribus comparabilis.
Nam sicut ille in hoc mundo conversatus
inter grassantis stultitiae turbines, nec ignem superni
amoris, nec veritatis lumen amisit, ita candelae
juxta sacrum illius corpus accensae tempestatum
flamina atque imbrium flumina jugi | null | a7085488-bbfb-4fa1-8681-3dbd7ea28939 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sereno despexerant,
consalutantibus tam clarum signum, et conjubilantibus
utrisque littoribus. Hac alacritate urbem
praedictam ingressi, obviam habuerunt sacros cleri
ordines, et praevia religionis vexilla, cum reliquo
processionis ritu, principemque Theodum provinciae
cum optimatibus, effusa in adventum sui patroni
tota regione; quorum hymnisonis vocibus tellus videbatur
esse concussa. Itaque in Beati Gregorii
[Georgii] martyris ecclesia, quam ipse quondam
orationum familiaritate frequentabat, solempni celebritate
composito truculentia furentis aurae quievit
reditque pax aetheris et arbitrium luminis. Traditur
autem firmaque assertione probatur, quod in illa
via, qua levatus a navi ferebatur ad ecclesiam triginta
signis divina eum pietas clarificaret.
CAPUT XV.
#Carnificum poena.@# --Quoniam de exercitio certaminis
pontificis atque triumpho cognita et credita
contexuit oratio, consequens esse videtur, quis rerum
finis persecutores ejus praesentialiter ceperit,
enarrare; quatenus et haec cognitio et fraenet improbos,
et tueatur probos; dum non audent isti, quae
volunt; et non patiantur illi, quae non debent. Sicut
superius diximus, quinque sunt electi, qui eum torquerent,
ex quibus duos facinus terruit, tres vero et
ad audendum et ad perpetrandum scelus foris, imperium
senioris incitat, atque insita medullitus iniquitas
exacuit. Unde timidi duo illi, preces pro his
fundente sancto martyre, venia donati, in pace deduxerunt
tempora; reliqui vero intra septem dies
spiritui cui servierunt in mundo traditi, atque horribiliter
diuque vexati, tandem quodam intempestae
noctis silentio in desertum ruunt; ubi per loca confragosa
et inaccessibilia lymphando perierunt: neque
postea aliquo in loco vel vivi, vel defuncti comparuerunt;
duplici contritione, sicut ait propheta (Jerem. XVII),
contriti. Sed et Lambertus eorum
dominus, consurgente contra eum nata ex sceleribus
suis occasione, perpetuo damnatus exilio, procul a
suis digno despectu evanuit; hac in posteros haereditate
poenarum relicta, ut infra paucos annos
immature mortis falce praecisi, pene omnis vita difficulter
extorta, pro innocuo martyris sanguine discerperentur.
Qui vero superesse poterant, vel adhuc
supersunt, eadem infelicitatis forma miseram testantur
prosapiam, et calamitosam brevitatem imbecillis
vitae suspiriis debent potius quam usibus. Et
quid mirum? si consanguineos ejus sanguis innocens
tetigit, cum et aedificia ipsius secundum illud
propheticum: « Fiat habitatio ejus deserta, et in tabernaculo
ejus non sit qui inhabitet (Psal. LXVIII), »
damna impietatis ejus tulerint; ita ut virgultis et
urticis ascendentibus ruinosa deformitate delapsa
humana conversatione sint incongrua, damnabilemque
ac detestandum hominem, et jam insensibilium
neglecta figura declamet.
CAPUT XVI.
#Miracula.@# --Diximus de insensati hominis sedibus
et loci ipsius aedibus, quia desolatione visibili
testentur invisibilem ejus interitum; deinceps dicturi
sumus ex adverso quanta gloria polleant area
certaminis beati viri et locus vocationis, ut, dum locorum
illorum reverentia praedicatur, quo incolatu
martyris anima tripudiet, conjiciatur. Ergo ubi incisus
est felix sacerdos, locum illum haec solemnitas
colit atque haec immunitas tegit, scilicet ut in altitudinem
cubiti unius excretus eminentia sua, fidem
ibi sperandae veniae petentibus promittat: tum praeterea
nescit jura saevientis aurae, neque nive candescit,
nec autumno flacessit; non hieme gelatur,
non aestu torretur; solum vernale decus, et semper
virentia gramina, cespitem illum jucundum praebuerunt:
unde etiam fidelium plebs vicina, ecclesiam
ibi ob frequentes votivae congregationis accessus, in
honorem ibidem triumphantis martyris construxerunt.
Proinde locus ubi spiritus ejus sideream plagam
adiit, multo tempore neglectui traditus, et pene
oblivione obsoletus, hoc modo dignitatem suam vindicavit.
Hiemali tempestate, sicut natura est Germaniae,
cum totam terrae superficiem nivium operiret
immensitas, sola corporis areola tali conditione
libera, dum praetereuntibus hac et illac miraculi sui
stuporem ingessit, causam pariter suae viriditatis, et
memoriam obitus beati martyris edocuit. Quapropter
et ibi basilicam posuit fides, quatenus efficacius
animaretur spes, quae in utrisque locis ita votorum
fructibus viguit, ut si numerari deberent, numerantis
industriam premerent.
CAPUT PRIMUM.
#Emmerammi patria.@# --Est in Aquitaniae partibus
urbs virorum illustrium titulis celeberrima, nomine
Pictavis, in qua B. Emmerammus sinu Christianorum
parentum est nutritus, et ad discendas sacrae
institutionis litteras scholis traditus: ubi quam docilis
fuerit, finis disciplinae, virtutis socia dignitas
ostendit. Nam in ipsa simplicitate, sic puerilis collatio
mentem ad alta Scripturarum suspendit, ut
cunctorum aestimatio, | null | ae6ae00d-7ad3-4abb-bea6-798256a366d6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quid esset futurus, praesagiret,
cunctorum oculi notarent, omnium affectus diligeret.
Hic tamen oblatus ex patria, favor sic ab eo
prudenter accipitur, et acceptus augetur, ut nec humilitas
minueret gloriam, nec gravitas excitaret invidiam.
CAPUT II.
#Fit episcopus.@# --Successit igitur in tam perspicaci
puero felix adolescentia, et incrementa temporum
florent incremento virtutum; et praevenit virum
maturitas morum, nam collactanea teneritudinis
ejus prudentia facile suadebat juveni, rationis pondere,
transitorium omne quam fuisset leve. Unde
factum est ut nec ad spem et gaudia mundi inclinaret
oculum, tristitiam quoque vel metum nullius haberet
pensi. Quare fuit et in correctione amicorum
liber animus, dulcis exhortatio, moderata locutio.
Tum praeterea pretium cordis commendat pulchritudo
corporis, et suavissima dona sapientia praebuit
ex honestissimo ferculo. His ornamentis conspicuus,
per ecclesiasticos gradus ascendens vir Dei, post dilectionem
meruit reverentiam, donec disponente Domino,
confessu cunctorum, morum custos et exemplum
vitae ordinatur episcopus.
CAPUT III.
#Ejus virtutes.@# --Disposita vero in sublimi lucerna,
quibus radiis effulserit, qua serenitate patriam illustraverit,
omni orationi materiam dabit. Igitur et
quis erga se ipsum, deinde qualis ad subditos, et ad
caeteros fuerit proloquamur. Duplicem custodiam
corpori, duplicem menti disposuit. Nam ne lex corporis
enervaret legem mentis, et plena voluptas exhauriret
ubertatem cordis, continuo jejuniorum et
vigiliarum praesulatu praevidit. Porro lectionis et
orationis vicaria successione, et expatiantis animi
discursus inhibuit, et suggestionis adversae militiam
exclusit; et inter agendum quid, solemnis ei semper
ad utrumque fuit opus psalmodiae dilecta materia.
Sane singularis pauperum thesaurus, pupillorum
pater, refocillatio senum, viduarum unicus, desperatorum
spes, medicina languentium, miserorum
confugium, sic hospitalis, ut neque manum a munere
domus exhausta retraheret, neque frequentia
frontem rugaret; dum venientibus et animae delicias
affatim, et naturae debita praeberet. Ad excubias
commissi gregis pervigili sollicitudine porrectus,
aditum tetrae rapacitatis ita pastoralibus armis obsedit,
ut per vicos singulasque domos fidelium coelestis
discursus sideris tenebras reverberaret et erroris.
CAPUT IV.
#Convertit ad fidem plurimos.@# --Nullus erat locus
tam vilis, nulla persona tam humilis, quo eum non
declinaret salus animarum, redimentem tempus ne
ad horreum domini vacuus rediret. Sufficeret hoc
quibusdam non immerito, si circumscriptum sibi
terminum cultura sacerdotali tam diligenter ambiret,
verum illi tanta sedulitas Dominicae messis inarsit,
ut adjacentes Gallorum aliarumque gentium provincias
ad littus solidae conversationis hamo Petri attraheret.
Quapropter frequentabant sedem ejus religiosae
simul et indifferentes personae complures,
quas odor aromatum ejus a remotioribus locis adduxit,
quibus fidelis dispensator ad mensuram cujusque
depositum suum prudenter distribuit, ut non
minus de illo quam de aliis apostolicis viris dici posset
illud psalmi: « Illuxerunt coruscationes tuae orbi
terrae (Psal. LXXVI). » Nam candens amoris igne superni
dum in colligendis animabus singulis paucitatem
fructus ad magnitudinem voluntatis excrevisse
non cerneret, et indignatio secum reputantis
studio suo nullius momenti donaret pretium, inter
angustias disceptantis conscientiae perlatum est ad
eum, Avares, quos aliis nominibus Hunos et Ungros
appellamus, Pannoniae incolatu idololatriae squalere
veterno, et in luce multarum id locorum gentium,
hanc solam veritatis diem non habere. His auditis
tanto compassus animarum dispendio, aegritudinem
cordis spe recuperandae gentis interdum lenivit, interdum
difficultates itinerum, peregrini mores locorum,
affectus eorum, quos relicturus erat, respectus
infirmitatis humanae, pedem aliquantulum retrahunt
ab inceptis. Porro facultatem oblatam sibi, cum in
sarrienda deceptae gentilitatis humo fidei sarculo uteretur
impigre, nec posse nec oportere negligi putavit,
quando et ipse hoc saepe optaverit, ut pro amore
fraternitatis et Dei, periculum subiret.
CAPUT V.
#Bajoariam petit.@# --Vicit ergo in optimo ingenio,
et ardua via, et potior causa: nam constituto pro
se examinatae personae viro, ipse ad nova tyrocinia
strenuus miles succingitur; et ascito inter alios
necessitatis suae comites, quia linguam Teutonicam
non noverat, Vitale quodam presbytero interprete,
perrexit; in barbarie disciplinam, in exsilio patriam,
inter immanes cognationem facturus. Quae
omnia licet prius bene tenuerit, melius tamen dereliquit;
et quae sine appetitu jucunde licerent,
abdicata jocunditate cum licentia, ne ubi rerum
praesens affluentia thesaurum beatae remunerationis
obaeraret, pauperes divitias dives pauper exposuit.
Inde viam, ne quo pigresceret otio | null | f0c6bd13-1e86-4440-86c9-a477332ea52d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
inrequietus
agricola, praesumit, et Galliam, qua tendebat iter,
et #Rheni@# fluminis contigua, plantis verbi Dei silvescere
et insitivam novi hominis gemmam, protoplasti
e mortuo stipite, frondescere ipse quidem
studuit; sed incrementi datorem Christum operis
summa comprobavit: quippe qui, ubi Dei scientia
meritis accessit, sobolem regenerationis edidit. Hoc
igitur modo fidelis in Bajoarios fines, qui meridiem
versus, Alpibus; ad orientem Ungris; ad aquilonem
vero Hircano nemori limitem Germaniae protendunt,
non hac conterritus meta, devenit. Ubi
cum defluentis Histri fluminis imperium sequeretur,
Ratisbonam accessit urbem quae olim totius
Germaniae, et nomine et dignitate principum, et
adhuc ejusdem gentis metropolis, antiquae prosapiae
caput, adventu beatissimi sacerdotis ornatioribus
illustravit fastus et insignia victoriosae gentis
triumpho concepta, novo pacis praeconio in melius
commutata, fidei spoliis et ornatu sanctae religionis
ampliavit.
CAPUT VI.
#Pannoniam petit.--Fines inter Ungros et Bajorios
deserti.@# --Hujus monarchiam Theodo dux
provinciae, qui tunc possedit, comperto sancti pontificis
introitu, adhibitoque conspectu, inter alia,
quae sit causa exsilii, percontatus est. Qui nomine
et natione exposita, incolatum nativi liminis propterea
deseruisse se perhibuit, ut Pannoniae populos,
qui gentili feritate adhuc effremuerant,
conditori Christo reconciliaret, et in hoc proposito
suam conjurasse sententiam, ut aut voti compos
professionem vitae cum fructuosa pace finiret, aut
devoto certamine, sanguinem martyr effunderet.
Ad haec divino consilio praeventus, dux infit, se
tam pio studio nihil opponere, nihil tantae virtuti
resistere; nisi quod commeandi facultatem inpossibilitas
quaedam obstrueret, propter discordiam
scilicet, et longam inter se et Avares bellorum controversiam,
fines in utroque limite desertos, ita ut
circa Anesim fluvium urbes et loca olim cultissima,
tantis bestiarum immanitatibus horrerent, ne viantibus
ullus transeundi aditus pateret: monere autem
potius et supplicare, quatenus apud se suosque
B. Pater morari dignaretur, quos tam rudes et imperfectos
in fide praeteriri fas non esset: maxime
cum isti necessarium optarent, et illi forte quasi
superfluum recusarent. Provideret autem ne indiscreta
pietas praemium amitteret, si offerret invitis
taedium, qui volentibus poterat afferre praesidium:
neve sic diligeret impios, ut negligeret pios. Vir
autem Dei, in sua sententia fixus, nullo nutu declinari
potuit, ut aliud vellet, quam quod coeperat;
nisi forte coelestis obviaret censurae contradictio.
Quibus acceptis ducis prudentia populique frequentia
cum exhortationes ejus adientium mentibus et
pabulum sufficere docilitate, et dulcedine desiderium
conspicerent, salutem suam, quam supplicatione
non poterant, violenter obtinuerant, et ex
verbis Salvatoris, vim passum est regnum coelorum (Matth. XI).
Nam egrediendi provinciam, ne beato
viro occasio proveniret, obstiterant; et bene praevaluit
humana praesumptio, quo ex fonte ejus salutis
ascendit conditio. At Pater sanctus, quem prohibiti
callis injuria conturbavit, aestimare coepit, quidnam
haec justae voluntati difficultas obvia portenderet,
maxime cum e sinu veritatis strenuis votis placabilis
promitteretur effectus, quem ipse quoque non
infirma fide prosequeretur. Haec agitantem subit
exemplum apostolorum, quos aut responsis, aut
difficultatibus superna moderatio nunc et ad quasdam
gentes misit, nunc a quibusdam prohibuit.
Gratulatus ergo, supernae dispositioni supposuit
animum, et gentis studio praebuit consensum, et in
altari obedientiae Deo consilium salutis oblaturus,
mutua se charitate populo devinxit, cujus devotioni
conflictum ministerii sui etiam vitae periculo diffinivit.
CAPUT VII.
#Romam vult ire.@# --Erant autem memoratae civitatis
et patriae totius accolae affluentia quidem mundanae
felicitatis illustres, sed noviter ad fidem
adducti, delusae vetustatis frutices nondum radicitus
exstirpabant, et consuetudinem tenaciter haerentem
ignorantia fovit. Ad quod opus omnia
ferramenta Christianae religionis robustus cultor
succingitur, et excisis inutilibus paganismi surculis,
erigitur sacramentum fidei, quod universo
justitiae flore distinxit, et quoniam magnam circa
perficiendam Deo plebem solertiam habuit, lucidissimo
conversationis exemplo formam vivendi praebuit,
et suavissimo loquendi modo edocuit. Unde
non sufficiebat tam ardenti lampadi normam praedicationis
communiter exhibere, quin omnium mores
notavit, omnium ingenia discussit. Deposita non
auctoritate, sed rigiditate, ad intrandam cujusque
privati domum reverentiam episcopalem humiliavit.
In Ecclesia, quae communia fuerunt, ordinavit,
apud singulos de propriis admissis disceptavit, et
cognoscere suos, et a suis cognosci, sicut pastor
bonus maluit, ne taciturnitas vitiis permitteret
assensum, perurgeret interitum. | null | b5aca506-95fd-4920-bbfe-01d431113b5a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Itaque nemo subditotum
ejus erat, qui vel de actibus vel a verbis
magistri, lineam rectitudinis non traheret. Proinde
celebris illi fuit contentio sobrietatis cum sobrio,
extenuationis cum humili, liberalitatis cum omnibus.
Verum in contumaces magnanimo conatu surrexit
et superciliosae procacitati virgam auctoritatis
intendit, spem votis proponens, ut in hac area certaminis
per diversum agonem, quandoque perveniret
ad palmam. His et horum similibus per
triennium fines Bajoariae perlustrans, ad laudem
coelestis patriae non ultima pars accessurus, per
spiritum, qui loquitur ad cor Hierusalem, ad littus
aeternae quietis tempora sua jam jam declinari praesensit,
et ut judici pulsanti expeditius aperiret,
pervigili custodia insidiosum tempus exspectabat,
ne moram faciente sponso, fragilitas obdormiret
humana. Et quia noverat fatigatione corporis excitatiorem
animum reddi, et in negotiis honestae sollicitudinis
minus obrepere somnum pigredinis, tum
praeterea quatenus in via bonae intentionis eum
fraus inimica calcaneo calceatum et cautum offenderet,
licentiam a duce pariter et populo quaesivit,
quatenus Romam ad beatorum limina apostolorum
ire permitteretur, coelestis aulae janitorem, ut pulsationem
[ #al.,@# supplicationem] suam intromitteret
supplicaturus.
CAPUT VIII.
#Ejus praedictiones.@# --Sub idem tempus invida
pars supremo congressu tanto periculosius conflictura,
quanto gloriosius erat vincenda, subdola
occasione nacta, tale pugnandi genus invenit, ubi
aut viscera charitatis occludenda, aut infamia sacri
ordinis, in Ecclesiae scandalum, foret displodenda.
Nam supra memorati principis filia, nomine Uta, a
cujusdam judicis filio Sigibaldo compressa, consuetae
turpitudinis maculam utero ingravescente,
detegendam non solum generositatis damno, verum
etiam mensura mortis ponderabat. Quid facerent?
quod consilium caperent? tempus urgebat partum,
et culpa minabatur interitum. Supererant sola in
beati Emmerammi et pietate fiducia, et in sanctitate
consilia. Huc desperatio pallida provolvitur, pedes
osculando demulcentur, crimen exponitur, venia
rogatur. Postremo de vitae remedio pia paternitas
consulitur, tantoque exstitit querelantium modus
flebilior, quanto de admissis poenarum opinio praesentior.
Horum beatus Pater acceptis gemitibus
compati coepit interius, et licet parturiret spiritum
doloris, obfirmavit tamen delictis faciem arguentis;
laesum quippe ingenuae regenerationis pudorem
referens magis erubescendum et aeternam justi
judicis animadversionem vehementius esse pertimescendam,
maxime cum hujus temporis supplicia
sicut quantitate, sic etiam ab aeternis diversa sunt,
qualitate. Proinde, sicut mos est, poenitentibus viam
reconciliationis ostendit, ipse alto dilectionis consilio
alteritatis onera suscepturus, mandavit secretius,
ut maculam hanc in se transferrent, quo
facilius furorem ducis evaderent; quem noverat
inexorabilem, cum ignominia cumularet dolorem.
Sed ne pietati providentia deesset, et innocentia
muta fidem et exemplum culpae donaret, si alieno
crimini sternens humeros, in offendiculum sui sileret,
testificatae veritatis et verae aestimationis virum
Wolflaicum quemdam presbyterum familiarius adscivit,
cui secretum suum, quatenus divina revelatione
noverat, cautius exposuit. Nam dixit articulum
vitae praesentis propter crimen alienum diverso se
cruciatu egressurum, et poenas pro quadam ficta
culpa se laturum: rogatque ut post obitum suum
cunctis Ecclesiae gradibus denuntiet, ne quis fidem
hujus infamiae de eo contendat habere, et imitaturus
exemplum impingat offendiculum, se autem vivo
omnibus hoc esse celatum persuadet. Quod ille idem
presbyter ita ut jusserat, testimonium innocentia
ejus et fideliter tacuit, dum debuit; et aperte praedicavit,
cum decuit. Post haec Deo dignus, accepta
licentia principis et populi optatam arripuit viam,
et ut par fuit, cum justo deducitur affectu. Nam ex
tota urbe utriusque sexus effusa multitudo precibus
lachrymisque prosequitur euntem, et in omnibus
mensuram doloris expendit pretium acceptae charitatis,
cum pariter et minoris fortunae populares aut
amovendae paternitatis damno gemebant, aut pro
reditu ei vota geminabant, et ab uno dilectionis
fonte lachrymarum duplex inundat materies, mixtamque
vim luctibus, et de reditu dubia spes, et de
abscessu tristitia praesens administrat. Hos ille,
sicut noverat pius pastor, amplo commendationis
ordine demulcet, et salutatis omnibus, viam ingreditur.
CAPUT IX.
#Ducis filia stuprata.@# --Quo longius procedente,
supra dicti ducis filia commissi sceleris publicata, et
ante patris tribunal constituta, de auctore tam solemnis
injuriae convenitur. Cumque diu, femineo metu,
spiritus obtupesceret, et alternante timore pariter et
amore lingua haereret, arguentium impetu coartata,
in innocentis episcopi personam dedecus suum conjecit.
Quo pater audito, tanto vehementiori indignatione
flammescit, quanto altioris dignitatis | null | dc521380-7d8f-4311-87b6-faa8e5aebe44 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fastu intumuit;
acceptoque mucrone ad extinguendam propriam
sobolem ruit, perficeretque facinus, nisi manus
assistentium puellam imminenti periculo subduceret.
Prosequitur autem tantum sententia furorem saeva,
nam exhaeredatam in Ausoniae longinqua relegat,
perpetuo puniendam exilio, quam nunquam miseratio
paterna revocavit: quia inconsolabilis est dolor,
quem altus nutriverat pudor. Huic judicio Lampertus
puellae germanus interfuit, quem grandis, pro
confusione sororis, invasit tristitia; et quod juventuti
familiare est, pro falsa fide cepit eum temerarius
furor, nam mixto dolore postquam bestialiter
effremuit, iram subit amentia, fletuque deposito
prosilit ad vindictam. Sumpto itaque comitatu non
pauco, properat virum Dei persequi.
CAPUT X.
#Hymnos canit Emmerammus.@# --Interea sanctae memoriae
Pater trium dierum cursum explicuit, et in
vicum quemdam Helphandorf nuncupatum, ubi fons
perspicuis manabat aquis, morarum causas innectit
sociis, inventa gerendi quidlibet occasione.
Mens enim divino amore lustrata, ubi certaminis
campum invenit, in adventum temporis, arma fidei
et constantiae, spei et orationis opera, subornavit,
ita ut stupor discipulos invaderet, tantum quod
pontificem gravaret. Igitur circiter horam diei tertiam
celebrante illo canonicos hymnos, et debitum
officium sub sanctarum testimonio reliquiarum solvente,
juvenis praefatus superveniens praecipitium
cordis vesano tumultu designavit, nam multitudinis
arma collisa, minaciter inquirit nomen pontificis,
comitatui ejus magnum pavorem incussit. Unde
festina trepidatione, sicut fit, ad ostium domus
occurrentes, postquam habitum furoris et turbam
cognoverunt, illum haec inimica intendere timidi
praenuntiabant. Quorum ille pavori ex arcano solidae
spei retulit orsa, dicens, adventum eorum non
afferre sibi timorem per quem et molestia pereat, et
gaudia sine fine succedant: dolorem corporis, qui
momento pertransit, esse brevem, et poenam, quae
vitam perennem affert, esse levem. Discrimen est,
inquit, parvum, mortis hujus hora, quam bonae fidei
pectus dum patienter excipit aeternitatis desiderio
transilit. Unde videndum est ne nos timor strangulet
antequam timoris causa conveniat; cui si
manus dantur, periculosius punit, quam interemptor.
Hic etenim ex adversa militia tetricus pariter
et turpissimus profligatur; quem ille ceperit, antea
moritur quam puniatur. Moritur, inquam, non solum
turpiter, verum infeliciter, quia et sponte simul
et sine spe tollitur. Qui enim diversa pati pro
justitia diffidit, et sine fide moritur et sine fine punitur.
CAPUT XI.
#Dux juvenis plecti jubet.@# --Haec eo prosequente
funestus irrupit juvenis, et ut in ea domo lapis jacuit,
super eum baculo inclinis stans, adduci sibi
beatum Emmerammum turbulenter proclamat. Quo
adducto ardentibus et oculis et animis exceptum
mordaciter irridens generum appellat. Quod Dei sacerdos
justa detestatione cum denegaret, ille prosequitur,
ira contumaciam dispumante et ignita jaculatur
opprobria, tandemque intulit: « Ruinam nostrae
domus sustulimus, calamitatem nostram proveximus,
incendium gloriae nostrae in sinu fovimus.
Utquid ergo patri filiam, mihi sororem meam foedasti?
Plena libidinum tuarum virgo regia, dedecus
generis et damnum pudoris exposuit. Risus hostium,
moeror patris, luctus fratris, pignus nobile
damnatur ut scortum. Hoccine est episcopum esse?
Hoccine est amicum esse? Hoc est testimonium religionis?
Hoc indicium pietatis tuae? Hanc gratiam
meritis nostris rependis? qui te advenam et egenum
nostris bonis in reverentiam totius populi aedificavimus.
Sub haec miles Christi: Imo, inquit, fili, aliam
et longe dissimilem gratiam et vestra merita et nostra
voluntas exquirit. Proinde bonae spei, bonam
fidem habere debuisti; nam illa suspicio non probatur,
quae neque fidem trahit a praeteritis, neque causam
habet ex meritis. Cur enim bene merentibus
obessem, qui vel male merentibus saepe profueram?
Proinde tu, quem neque propter minas timeo, neque
propter timorem moneo, depone pertinaciam, differ
animum suspicionis, et redi ad experimentum veritatis,
ne propter temeritatem tuam incurras in exitium.
Ad limina sanctorum apostolorum Romam
ire decrevi, ubi cathedram Petrus habuit, quem in
Ecclesia sua censorem veritatis Veritas ipsa disposuit.
Hujus vicarius sicut ab eodem loco et ordine
trahit honorem, sic ab eadem tenet auctoritatem et
ejus judicium non fallitur, quod auctore Christo solidatur.
Ibi ergo vel per te vel per nuntium canonicae
examinationis pondus de objectis experiri licebit,
quatenus obligatus aut absolutus inveniar. Accepto
autem mansuetudinis oraculo, vim animositatis
caeca tyranni praesumptio furore lavabat | null | 2ab5ddcf-5f75-4767-b495-0fce1091daed | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, baculumque,
quem manu gestabat, tanti patris in pectus
impegit, et non reveritus templo Domini funestas
injicere manus, socios nefandis instigat vocibus,
quatenus vinculatum deformiter traherent. Factumque
est sic, ut assentatio semper declivem tyrannis
impetum facit, ut a militibus illico vallatus, et religionis
vestibus exutus, in hospitio ipsorum super
scalam funibus stringeretur. Hoc ausu tam scelerato
perterriti comites sancti viri, diffugiunt, exempli
majoris imagine, propheticum implentes praesagium,
quo dicitur: « Percute pastorem, et dispergentur
oves gregis (Matth. XXVI). » Pretiosus autem
Christi martyr, olim devotam animam oblatum
iri Deo perpendens, quanto arctiori discrimine confligendum
sibi cognovit, tanto attentiori sollicitudine,
ad victoriae suae ducem Christum se contulit, foris
patientia, precibus intus armatus, toto videlicet spiritu
illi inhaerens, cujus amor animum deliniret,
dum crudelis poena corpus laniaret.
CAPUT XII.
#Emmerammi corpus secatum.@# --Interea quinque
carnificibus ad secandum membratim atque articulatim
tanti sacerdotis corpusculum, ut bestialem
tyranni animum multiplici vulnere pascerent, electis,
divisa est sententia tortorum. Quippe duo ex
ipsis, detestantes tam crudele officium, veniam postulabant,
ne pro illo facinore puniret eos justitia,
ad quod non voluntas, sed Domini sui cogeret saevitia;
caeteri vero vana pro veris aestimantes, Manus,
inquiunt, impudice mulieribus insertas, ad deterrenda
incestorum facinora praecidi oportet. Itaque
digitorum articulos vulneribus numerant, et simul
nata dividunt, per tempora morti moras facientes,
ut amarior per tormenta veniret. Sed cur moratur
hic facundia, ubi locus est voci suspiriis interclusae,
non compositionis arte depictae? Ergo pedibus et
manibus abscissis, luminibus effossis, auribus amputatis,
naribus truncatis, tandem pudicitia martyris
est invasa, et secreta pudoris detestabili sunt acie
recisa. Inter quae omnia in laudem Creatoris, vox
quamvis modica, Davidicum melos exercuit. Quo ipsi
invidentes linguam radicitus evulsam resecaverunt,
relictoque tam multipliciter caeso recesserunt.
Ipse vero Dei bellator in eodem victoriae campo
cruore involvebatur, donec socii beati viri e latebris
et angulis emersi, cum vicinis mulieribus causa
humanitatis excitis, aderant. Quos adesse cognoscens,
aquam ad refocillandum pectus requirit. Cui
Vitalis supradictus presbyter: « Mirari satis nequeo,
cunctis pene membris amissis, atque ipsum lucis
limen egressurus, quidnam potum exoptes; quasi
dilaniatae morulis vitae fruiturus, cum tot cruciatibus
exhaustus, finem doloribus, potius quam spatium
exoptare deberes. » Ad haec athleta Dei tam
magnus ad prosternenda in subditis vitia, quam invictus
ad patienda tormenta, spiritum collegit, et
animosam virtutem rationis, parvo quo potuit corporis
nisu erexit, temptatum robur mentis gravius
ferens, quam membrorum sectiones. » Impatientis
est, inquit, cogente dolore, quempiam velle metas
vitae praesentis erumpere, et concessam poenitentiae
salutaris hostiam fastidire, cum e contra magnae
sit obedientiae sententiam judicis exspectare. At
quomodo grave est pigritiae tuae, officium nobis humanitatis
et exhausto tormentis pectori refrigerandi
copiam praebere? dies tuos haec exactio torqueat, ut
quoties cujuslibet generis potum sumas, alienationem
mentis incurras, nulli periculum laturus, sed
exemplum inobedientiae hoc typo futurus. » Cujus
sententiae vim idem Vitalis multis, quibus postea vixerat
annis, expertus est. Nam quoties aliquem gustabat
potum, illico mente captus per urbis plateas
perque loca petrarum abrupta, et monumenta mortuorum
discurrendo terribiliter perstrepebat, et tamen
ita stupidus, nulli fuit periculosus. Saepe quoque
sic evagatus est, ut per cacumina turrium curreret,
et praecipitium minime toleraret. Caeterum vir
idem callem piae conversationis recte gradiebatur,
et missarum officia caeteraque Ecclesiastica strenue
peragendo, charitatis munia cuncta, quantum valuit,
adimplevit: hoc tantum solum usque ad finem vitae,
ut nobis aestimare conceditur, et pro exemplo et oro
humilitatis custodia, pertulit.
CAPUT XIII.
#Emmerammi sepultura.@# --Interea locorum incolae
pretiosa martyris membra humanitate compuncti
in arborem, quae Spina Alba vocatur, collecta,
dum conderent, conditisque non diu recessissent,
duo pulcherrimi viri antea non visi viam regiam
equitantes de utroque arantes latere, pro membris
beati pontificis, ubi posita fuissent, conveniebant.
Quibus in arbore praedicta monstratis, videntibus
cunctis, illuc pervenientes, subito non comparuerunt.
Hac disparitione, qui praesto fuerant omnes
stupefacti, ad arborem illico convolantes membra
paulo ante posita non invenerunt; factique sunt
hujus rei testes et | null | 8565f459-0cba-45f3-87bf-60e122af1e34 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
notitia et novitate pene omnes,
qui ejusdem loci fuerant habitatores, consulente divina
dispositione membris illis pretiosis, quae non
amittit in sanctis etiam capillum capitis (Luc. XXI).
Dum haec geruntur, qui circa sanctum Dei fuerant,
tollentes eum de certaminis campo, in plaustro ponebant,
perducturi eum in villam Ascheim, quae distabat
inde XII milliaribus, ubi et ecclesia fuit B. Petro
apostolorum principi dedicata, ne in vilibus
rusticorum casis, tanta talisque persona deficeret.
Proinde mulieres ex vicinia collectae, et viri circiter
ducenti, venerabiles exequias prosecuti, viscera
commiserationis votis indulsere fidelibus. Emensa
jam magna itineris parte, in campum quemdam gramineum
tribus millibus distantem a vico Ascheim
perveniebant: et ecce transmigraturus ad coelestia
beatus pontifex voce qua valuit ejulare coepit, innuens
horam vocationis suae advenisse. Quod quidam
commeantium subtiliter discernens, ut de plaustro
levatum Christi martyrem dimitterent telluri,
cum praemonuisset socios, mox herbido in aprico
loco tremebunda religione resolvi coepit. In exitu
vero sanctae animae illius de Aegypto hujus mundi,
lucem quasi lampadis immensae ex ore sancti viri
processisse, coelumque ipsum penetrasse, cuncti
assistentes videbant, tantaque vis jubaris erat, ut
intuentium oculos quasi fulminando reverberaret,
pavorque membra eorum tremore concuteret, ut vix
beati viri corpus in plaustrum auderent reponere.
Itaque inde digna patre reverentia ad praefatum Ascheim
perductum in ecclesia Beati Petri apostoli,
confaventibus ejus loci populis, debito sepelierunt
honore. Sed quoniam ejus resurrectionis diem
beatissimus pontifex praestolari minime voluit, exigente
justitia, ut quos fidei gremio nutrierat, eis
quoque sacri corporis patrocinaretur reliquiis, coepit
orbis natura moveri, atque elementorum violentia
tanti sacerdotis nutum praedicare; nam coorta subito
ventorum procella, lucida regio poli nubibus
obducitur, et contenebratur coeli facies, mugitu tonitrui,
fulguribusque, mortalium corda terrentibus;
dissoluto interim in pluvias et defluentes amnes
aere continuis quadraginta diebus.
CAPUT XIV.
#Ejus translatio.@# --Tunc sicut in angustia semper
humanum genus de insuetis attendit, et de periculis
requirit, consulta est divina potentia et pietas
exorata, donec visu nocturnae revelationis declaratum
est, deberi felices reliquias festinato ad
urbem Ratisbonam inde transferri. Unde primates
loci illius adunati, sublatum a sepulcro venerandum
corpus ad Isuram fluvium navi imposuerunt, accensis,
juxta religionis modum, caereis. Ibi cum defluum
iter, amne in propria ruente, sequerentur,
per ostia ipsius ad Danubium intraverunt. Inde
contra ortum fluminis enitentibus, quod sine magno
labore consuetodo naturae non praestat, tanta celeritate
res immobilis contra mobilem meritis martyris
propellitur, ac si velum ventus post flumen intenderet.
Auxit hunc stuporem in eo comitatu res admodum
mirabilis, sed tamen sancti viri moribus comparabilis.
Nam sicut ille in hoc mundo conversatus
inter grassantis stultitiae turbines, nec ignem superni
amoris, nec veritatis lumen amisit, ita candelae
juxta sacrum illius corpus accensae tempestatum
flamina atque imbrium flumina jugi sereno despexerant,
consalutantibus tam clarum signum, et conjubilantibus
utrisque littoribus. Hac alacritate urbem
praedictam ingressi, obviam habuerunt sacros cleri
ordines, et praevia religionis vexilla, cum reliquo
processionis ritu, principemque Theodum provinciae
cum optimatibus, effusa in adventum sui patroni
tota regione; quorum hymnisonis vocibus tellus videbatur
esse concussa. Itaque in Beati Gregorii
[Georgii] martyris ecclesia, quam ipse quondam
orationum familiaritate frequentabat, solempni celebritate
composito truculentia furentis aurae quievit
reditque pax aetheris et arbitrium luminis. Traditur
autem firmaque assertione probatur, quod in illa
via, qua levatus a navi ferebatur ad ecclesiam triginta
signis divina eum pietas clarificaret.
CAPUT XV.
#Carnificum poena.@# --Quoniam de exercitio certaminis
pontificis atque triumpho cognita et credita
contexuit oratio, consequens esse videtur, quis rerum
finis persecutores ejus praesentialiter ceperit,
enarrare; quatenus et haec cognitio et fraenet improbos,
et tueatur probos; dum non audent isti, quae
volunt; et non patiantur illi, quae non debent. Sicut
superius diximus, quinque sunt electi, qui eum torquerent,
ex quibus duos facinus terruit, tres vero et
ad audendum et ad perpetrandum scelus foris, imperium
senioris incitat, atque insita medullitus iniquitas
exacuit. Unde timidi duo illi, preces pro his
fundente sancto martyre, venia donati, in pace deduxerunt
tempora; reliqui vero intra septem dies
spiritui cui servierunt in mundo traditi, atque horribiliter
diuque vexati, tandem quodam intempestae
noctis silentio | null | ee3b7fd8-208a-4c06-943a-54ce351345c8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in desertum ruunt; ubi per loca confragosa
et inaccessibilia lymphando perierunt: neque
postea aliquo in loco vel vivi, vel defuncti comparuerunt;
duplici contritione, sicut ait propheta (Jerem. XVII),
contriti. Sed et Lambertus eorum
dominus, consurgente contra eum nata ex sceleribus
suis occasione, perpetuo damnatus exilio, procul a
suis digno despectu evanuit; hac in posteros haereditate
poenarum relicta, ut infra paucos annos
immature mortis falce praecisi, pene omnis vita difficulter
extorta, pro innocuo martyris sanguine discerperentur.
Qui vero superesse poterant, vel adhuc
supersunt, eadem infelicitatis forma miseram testantur
prosapiam, et calamitosam brevitatem imbecillis
vitae suspiriis debent potius quam usibus. Et
quid mirum? si consanguineos ejus sanguis innocens
tetigit, cum et aedificia ipsius secundum illud
propheticum: « Fiat habitatio ejus deserta, et in tabernaculo
ejus non sit qui inhabitet (Psal. LXVIII), »
damna impietatis ejus tulerint; ita ut virgultis et
urticis ascendentibus ruinosa deformitate delapsa
humana conversatione sint incongrua, damnabilemque
ac detestandum hominem, et jam insensibilium
neglecta figura declamet.
CAPUT XVI.
#Miracula.@# --Diximus de insensati hominis sedibus
et loci ipsius aedibus, quia desolatione visibili
testentur invisibilem ejus interitum; deinceps dicturi
sumus ex adverso quanta gloria polleant area
certaminis beati viri et locus vocationis, ut, dum locorum
illorum reverentia praedicatur, quo incolatu
martyris anima tripudiet, conjiciatur. Ergo ubi incisus
est felix sacerdos, locum illum haec solemnitas
colit atque haec immunitas tegit, scilicet ut in altitudinem
cubiti unius excretus eminentia sua, fidem
ibi sperandae veniae petentibus promittat: tum praeterea
nescit jura saevientis aurae, neque nive candescit,
nec autumno flacessit; non hieme gelatur,
non aestu torretur; solum vernale decus, et semper
virentia gramina, cespitem illum jucundum praebuerunt:
unde etiam fidelium plebs vicina, ecclesiam
ibi ob frequentes votivae congregationis accessus, in
honorem ibidem triumphantis martyris construxerunt.
Proinde locus ubi spiritus ejus sideream plagam
adiit, multo tempore neglectui traditus, et pene
oblivione obsoletus, hoc modo dignitatem suam vindicavit.
Hiemali tempestate, sicut natura est Germaniae,
cum totam terrae superficiem nivium operiret
immensitas, sola corporis areola tali conditione
libera, dum praetereuntibus hac et illac miraculi sui
stuporem ingessit, causam pariter suae viriditatis, et
memoriam obitus beati martyris edocuit. Quapropter
et ibi basilicam posuit fides, quatenus efficacius
animaretur spes, quae in utrisque locis ita votorum
fructibus viguit, ut si numerari deberent, numerantis
industriam premerent. | null | 58c6209c-7b6b-409f-90a7-e170dca2bdf3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Epistola ad Otgivam
Dominae nostrae serenissimae OTGIVAE comitissae,
OTHELBOLDUS, gratia Dei abbas, caeterique Gandensis
coenobii fratres, debita servitutis et orationis
obsequia.
Praecepit nobis excellentissima pietas vestra ut
nomina sanctorum quorum corpora, annuente Deo,
apud nos coluntur, scriberemus. Obtemperantes
jussionibus, paucis adnotavimus et deduximus vobis
ea, ut memoria eorum jugiter vobiscum esset in
praesenti, et ut partem cum eis mereamini habere in
futuro. Nomina autem eorum haec sunt:
Primus et praecipuus patriae nostrae patronus S.
Alewinus, cognomento Bavo, nobilissimus atque
ditissimus Hasbaniensis pagi comes, beatissimae
Gertrudis virginis consobrinus, praedicatione beati
Amandi pontificis, imo Dei omnipotentis inspiratione,
toto mentis devotione conversus, relinquens
cognationem et patriam, Christum ipsumque consulem
Gandavum secutus, dum studuit relinquere
terrena, meruit obtinere coelestia. Sed haec plenius
liber Vitae ejus refert.
Secundus S. Landoaldus, Romae praesul ordinatus,
et a praedicto pontifice Amando accitus, ut gregem
Domini fidelium sancta secum praedicatione in Gallia
amplificaret, postquam multam ad Dominum plebem
convertisset, Trajectensem per novem annos rexit
pontificatum, S. Lambertum ab annis puerilibus
studiis coelestibus informans, post multa bonorum
operum insignia, in eodem est episcopio tumulatus.
Tertius beatus Amantius, ipsius praesulis S. Landoaldi
archidiaconus; cum ipso in eadem theca repositus.
Quartus Adrianus martyr, ipsius ad regem Hildericum
internuntius, et in ipsa legatione a latrone
interemptus, simul cum eo est tumulatus.
Quinta S. Vinciana virgo, soror ejusdem S. Landoaldi.
Sexta beata Landrada, Belisae abbatissa, quae beatam
docuit Amalbergam.
Hi cum beato Landoaldo de Roma pariter venientes,
et ipsius ubique laboris et praedicationis consortes,
cum ipso sunt simul tumulati, et Deo propitio
ad nos usque perlati. Sed haec omnia liber De
gestis eorum conscriptus manifestius testatur.
Septima Pharaildis, virgo apud nos antiquitus
reposita.
Octavus S. Livinus episcopus, de Scotia causa
orationis veniens, et apud villam quamdam S. Bavonis
haereditariam a viris malignis interfectus, palmam
est martyris a Christo adeptus.
Nonus beatae memoriae Macarius, Antiochenae
sedis, ut ipse testabatur, archiepiscopus, ut ipsi vidimus,
sapientia et morum honestate praeclarus,
quem Dominus post multa peregrinationis incommoda,
nobis est transmittere dignatus, atque praesentis
vitae molestia exutum, et aeterna gloria sublimatum
crebris miraculorum signis mirifice decoravit.
Deinde quanta apud nos plurimorum sanctorum
pignora habeantur, scilicet apostolorum, martyrum,
confessorum, virginum, antiquitus ab ipso Christianitatis
exordio recondita, nisi quis oculis inspexerit,
neque narranti, neque scribenti facile credet.
Et quod ex his maximum et pretiosissimum, est
pars quaedam magna ligni salutaris, cum ipso Redemptoris
nostri cruore manifestissime perfusa, et
fabricata auro, gemmisque pretiosis decentissime
inserta.
Nunc igitur, domina nostra dulcissima, quoniam
satis vobis factum est de corporibus et reliquiis
sanctorum, animadvertat, si placet, vestra pietas,
qualis quantusque hic locus olim fuerit, et ad qualem
nunc delapsus inopiam; et tamen caput regionis,
primatum tenens caeterarum civitatum, et ab
antiquis Gandavum vocitatus castrum, ubi sanctus
pontifex Amandus, post gentilium conversionem,
templum Domino, in honore beati apostolorum principis
Petri reliquiis maximis construxit insertis,
atque monachorum ibi catervam instituens, privilegiis
apostolicis et regum praeceptis decentissime
corroboravit: ubi etiam insignis Pater Bavo, omnium
virtutum perfectione probatissime consummatus, a
Deo omnipotente sublimiter est exaltatus.
Cumque meritis ipsius et virtutum signis idem
locus quotidie oblationibus fidelium augeretur et
cresceret, post plurima annorum curricula, peccatis
Christianorum exigentibus, Northmanni ipsum
locum adeunt, vastant, incendunt et omnia diripiunt;
solummodo sanctorum corporibus, maxime fidelium
laboribus, ad Montem regium Laudunensem fuga
dilapsis.
Cumque inibi, propter metum ipsorum Danorum,
quoniam omnia occupaverant, diutius morarentur,
haereditas eorum versa est ad alienos et domestici
atque extranei diripuerunt ea. Sed et proavus senioris
nostri magnus Arnulfus, maximas inde abstrahens
partes, satellitibus suis, secundum quod
uniquique eorum erat contiguum, distribuit.
Hoc est in pago Curtracensi villa Elisachia
cum ecclesia et mansis, triginta octo; item villa
Sidenghem, et in villa Holthem, mansos quatuordecim,
et in pago Metelentinse, in villa Siclinis, mansos
quatuor cum molendinis duobus et cambis duabus;
et in pago Tornacensi villam Fontaneiam nomine
cum omnibus appendiciis; et in pago Trecensi
villam Columnam dictam, item aliam villam nomine | null | cfb27217-db55-4d15-809f-24adbf417d87 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Niolam; et in pago Bracbantensi villam Meren cum
ecclesia et mansis septuaginta septem; item Crainham
villam cum ecclesia et mansis triginta; item Bellavium
cum ecclesia et omnibus appendiciis; item
Brugecine villam cum omnibus reditibus; item villam
Miliniam, cum ecclesia et omnibus adjacentiis; item
villam Mershem, cum ecclesia, pratis, pascuis,
silvis et omnibus adjacentiis; item villam Singem
cum ecclesia et caeteris ad ipsam pertinentibus;
item villam Badengem cum ecclesia et redditibus
caeteris; item villam Mortesela cum ecclesia suisque
appendiciis; item in Masmine mansos quinque cum
ecclesia;
Et in pago Flandrensi Bettingem cum ecclesia et
omnibus ad ipsam pertinentibus; item Holtasma
cum ecclesia; item Ottold ecclesiam; item ecclesiam
Adingem. Item in pago Mempisco villam Guntrengem
cum ecclesia; et in pago Gandensi, villas has,
Hemthorp, Hufoine, Bergine, Was monasterium cum
omnibus appendiciis eorum, et ecclesia in Merendra
sita.
Sed et comites provinciarum et episcopi singuli
eorum obtinuerunt partes suas, unusquisque in
locis suis, usque ad tempora piae memoriae praedecessoris
nostri, domini videlicet abbatis Odwini,
qui adiens piissimum imperatorem Ottonem quasdam
imperio suo contiguas villas impetravit, quibusdam
ut erant ibi injuste direptae, morte ipsius interveniente,
remanentibus; ex quibus duas fiscales detinuit
episcopus Leodiensis, Calmund, et Meldrada,
cum eorum appendiciis, ut Renoldus comes
Suessionis villam Vasleiam nuncupatam; sed et
Widmarus villam Letbecam, cum ecclesia et omnibus
appendiciis, et Uda comitissa villam Warminiam,
cum mansionibus quindecim et suis appendiciis,
et comes Renerus villam Letha cum ecclesia
et suis reditibus, et Sconarda similiter et Robertus
villam Grenberga, et plurimi plures, quas enarrare
longum est.
Interim quondam hucusque de injusto vel violenter
loco sancto ablatis summatim perstrinximus,
nunc redeamus ad ea, si pietati vestrae audire placet,
quae sanctis remanserunt, vel quae post reversionem
eorum de praedicto monte, laborioso sudamine
nostrorum parentum, postmodum sunt reacquisita
.
In pago Flandrensi, id est in Rodenborch duae
ecclesiae, additis etiam ibi aliquantis terrarum partibus,
fidelium postmodum devotione collatis. Similiter
et Baltreshanda, et in Lappescura et in villa
Velhem mensurae vel mansi quinque, et in Mempisco,
in villa Cunengem, ecclesia una.
Et in pago Gandensi in villa Merendre M. quinque,
et in Wilda M. quinque, et in Winderholt ecclesia
una; et inter Marcam, et EKKergem M. XVI cum
ecclesia, et inter Siedrengem et Singengem, et
Achtine M. decem; item in alia villa Singengem, super
Scaldim fluvium, M. V cum ecclesia; item in
Guddengem M. quinque, et in Sualmis villa cum
ecclesiis et M. XX; et in Papengem villa cum
ecclesia et M. XXX; et in Kothem, et in Gisensela
M. VI cum ecclesia et dimidia. Haec de plurimis prioribus
pauca juris sanctorum cessere.
Et haec sunt quae clementia pii imperatoris Ottonis
praedictus dominus abbas Odwinus postmodum impetravit.
In pago Tornacensi, villam Waterlos,
cum ecclesia et omnibus adjacentiis, et in comitatu
Antuerpiensi villam Buchost cum ecclesia et redditibus,
sed et praecincturas et telonea in omni regne
suo nobis clementer indulsit.
Huic nostrae miseriae et inopiae accessit pietas benignissimi
nostri hujus senioris Baldwini; et de
suo proprio in pago Flandrensi, in loco nuncupato
Ruga, contulit ducentas mensuras terrae, pascuis
ovium congruas; et in pago Gandensi, in villa Stota
mensuras septem, et in pago Bragebatensi villam
Selleca cum ecclesia et mensuris decem, et in
villa nostra Waterlos mensuras septem.
Haec ergo omnia cum exactoribus nostris diligentissime
perscrutantes, vix M. CC ad fratrum usus
servientes quivimus computare.
Ecce, domina nostra clementissima, patefecimus
vobis omnia quae prius apud nos fuerunt, et quae
postmodum, et quae nunc. Amodo locum nostrum
respicite, et nostri misereamini; ut dominum nostrum
Balduinum, et liberos vestros, et regnum vestrum
omnipotens Dominus noster, interventu omnium
sanctorum suorum precibusque nostris exiguis
respiciat et gubernet. Detque vobis quietam et
tranquillam vitam in praesenti, et regnum et requiem
sempiternam in futuro. Amen.
Epistola ad Otgivam
Dominae nostrae serenissimae OTGIVAE comitissae,
OTHELBOLDUS, gratia Dei abbas, caeterique Gandensis
coenobii fratres, debita servitutis et orationis
obsequia.
Praecepit nobis excellentissima pietas vestra ut
nomina sanctorum quorum corpora, annuente Deo,
apud nos coluntur | null | 1d2a56c8-1acd-442a-a2a5-e6bcc7d7d4ff | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, scriberemus. Obtemperantes
jussionibus, paucis adnotavimus et deduximus vobis
ea, ut memoria eorum jugiter vobiscum esset in
praesenti, et ut partem cum eis mereamini habere in
futuro. Nomina autem eorum haec sunt:
Primus et praecipuus patriae nostrae patronus S.
Alewinus, cognomento Bavo, nobilissimus atque
ditissimus Hasbaniensis pagi comes, beatissimae
Gertrudis virginis consobrinus, praedicatione beati
Amandi pontificis, imo Dei omnipotentis inspiratione,
toto mentis devotione conversus, relinquens
cognationem et patriam, Christum ipsumque consulem
Gandavum secutus, dum studuit relinquere
terrena, meruit obtinere coelestia. Sed haec plenius
liber Vitae ejus refert.
Secundus S. Landoaldus, Romae praesul ordinatus,
et a praedicto pontifice Amando accitus, ut gregem
Domini fidelium sancta secum praedicatione in Gallia
amplificaret, postquam multam ad Dominum plebem
convertisset, Trajectensem per novem annos rexit
pontificatum, S. Lambertum ab annis puerilibus
studiis coelestibus informans, post multa bonorum
operum insignia, in eodem est episcopio tumulatus.
Tertius beatus Amantius, ipsius praesulis S. Landoaldi
archidiaconus; cum ipso in eadem theca repositus.
Quartus Adrianus martyr, ipsius ad regem Hildericum
internuntius, et in ipsa legatione a latrone
interemptus, simul cum eo est tumulatus.
Quinta S. Vinciana virgo, soror ejusdem S. Landoaldi.
Sexta beata Landrada, Belisae abbatissa, quae beatam
docuit Amalbergam.
Hi cum beato Landoaldo de Roma pariter venientes,
et ipsius ubique laboris et praedicationis consortes,
cum ipso sunt simul tumulati, et Deo propitio
ad nos usque perlati. Sed haec omnia liber De
gestis eorum conscriptus manifestius testatur.
Septima Pharaildis, virgo apud nos antiquitus
reposita.
Octavus S. Livinus episcopus, de Scotia causa
orationis veniens, et apud villam quamdam S. Bavonis
haereditariam a viris malignis interfectus, palmam
est martyris a Christo adeptus.
Nonus beatae memoriae Macarius, Antiochenae
sedis, ut ipse testabatur, archiepiscopus, ut ipsi vidimus,
sapientia et morum honestate praeclarus,
quem Dominus post multa peregrinationis incommoda,
nobis est transmittere dignatus, atque praesentis
vitae molestia exutum, et aeterna gloria sublimatum
crebris miraculorum signis mirifice decoravit.
Deinde quanta apud nos plurimorum sanctorum
pignora habeantur, scilicet apostolorum, martyrum,
confessorum, virginum, antiquitus ab ipso Christianitatis
exordio recondita, nisi quis oculis inspexerit,
neque narranti, neque scribenti facile credet.
Et quod ex his maximum et pretiosissimum, est
pars quaedam magna ligni salutaris, cum ipso Redemptoris
nostri cruore manifestissime perfusa, et
fabricata auro, gemmisque pretiosis decentissime
inserta.
Nunc igitur, domina nostra dulcissima, quoniam
satis vobis factum est de corporibus et reliquiis
sanctorum, animadvertat, si placet, vestra pietas,
qualis quantusque hic locus olim fuerit, et ad qualem
nunc delapsus inopiam; et tamen caput regionis,
primatum tenens caeterarum civitatum, et ab
antiquis Gandavum vocitatus castrum, ubi sanctus
pontifex Amandus, post gentilium conversionem,
templum Domino, in honore beati apostolorum principis
Petri reliquiis maximis construxit insertis,
atque monachorum ibi catervam instituens, privilegiis
apostolicis et regum praeceptis decentissime
corroboravit: ubi etiam insignis Pater Bavo, omnium
virtutum perfectione probatissime consummatus, a
Deo omnipotente sublimiter est exaltatus.
Cumque meritis ipsius et virtutum signis idem
locus quotidie oblationibus fidelium augeretur et
cresceret, post plurima annorum curricula, peccatis
Christianorum exigentibus, Northmanni ipsum
locum adeunt, vastant, incendunt et omnia diripiunt;
solummodo sanctorum corporibus, maxime fidelium
laboribus, ad Montem regium Laudunensem fuga
dilapsis.
Cumque inibi, propter metum ipsorum Danorum,
quoniam omnia occupaverant, diutius morarentur,
haereditas eorum versa est ad alienos et domestici
atque extranei diripuerunt ea. Sed et proavus senioris
nostri magnus Arnulfus, maximas inde abstrahens
partes, satellitibus suis, secundum quod
uniquique eorum erat contiguum, distribuit.
Hoc est in pago Curtracensi villa Elisachia
cum ecclesia et mansis, triginta octo; item villa
Sidenghem, et in villa Holthem, mansos quatuordecim,
et in pago Metelentinse, in villa Siclinis, mansos
quatuor cum molendinis duobus et cambis duabus;
et in pago Tornacensi villam Fontaneiam nomine
cum omnibus appendiciis; et in pago Trecensi
villam Columnam dictam, item aliam villam nomine
Niolam; et in pago Bracbantensi villam Meren cum
ecclesia et mansis septuaginta septem; item Crainham
villam cum ecclesia et mansis triginta; item Bellavium
cum ecclesia et omnibus appendiciis; item
Brugecine villam cum omnibus reditibus; item villam
Miliniam, | null | a121634a-d3b9-405e-9e06-3ef7c22df161 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cum ecclesia et omnibus adjacentiis; item
villam Mershem, cum ecclesia, pratis, pascuis,
silvis et omnibus adjacentiis; item villam Singem
cum ecclesia et caeteris ad ipsam pertinentibus;
item villam Badengem cum ecclesia et redditibus
caeteris; item villam Mortesela cum ecclesia suisque
appendiciis; item in Masmine mansos quinque cum
ecclesia;
Et in pago Flandrensi Bettingem cum ecclesia et
omnibus ad ipsam pertinentibus; item Holtasma
cum ecclesia; item Ottold ecclesiam; item ecclesiam
Adingem. Item in pago Mempisco villam Guntrengem
cum ecclesia; et in pago Gandensi, villas has,
Hemthorp, Hufoine, Bergine, Was monasterium cum
omnibus appendiciis eorum, et ecclesia in Merendra
sita.
Sed et comites provinciarum et episcopi singuli
eorum obtinuerunt partes suas, unusquisque in
locis suis, usque ad tempora piae memoriae praedecessoris
nostri, domini videlicet abbatis Odwini,
qui adiens piissimum imperatorem Ottonem quasdam
imperio suo contiguas villas impetravit, quibusdam
ut erant ibi injuste direptae, morte ipsius interveniente,
remanentibus; ex quibus duas fiscales detinuit
episcopus Leodiensis, Calmund, et Meldrada,
cum eorum appendiciis, ut Renoldus comes
Suessionis villam Vasleiam nuncupatam; sed et
Widmarus villam Letbecam, cum ecclesia et omnibus
appendiciis, et Uda comitissa villam Warminiam,
cum mansionibus quindecim et suis appendiciis,
et comes Renerus villam Letha cum ecclesia
et suis reditibus, et Sconarda similiter et Robertus
villam Grenberga, et plurimi plures, quas enarrare
longum est.
Interim quondam hucusque de injusto vel violenter
loco sancto ablatis summatim perstrinximus,
nunc redeamus ad ea, si pietati vestrae audire placet,
quae sanctis remanserunt, vel quae post reversionem
eorum de praedicto monte, laborioso sudamine
nostrorum parentum, postmodum sunt reacquisita
.
In pago Flandrensi, id est in Rodenborch duae
ecclesiae, additis etiam ibi aliquantis terrarum partibus,
fidelium postmodum devotione collatis. Similiter
et Baltreshanda, et in Lappescura et in villa
Velhem mensurae vel mansi quinque, et in Mempisco,
in villa Cunengem, ecclesia una.
Et in pago Gandensi in villa Merendre M. quinque,
et in Wilda M. quinque, et in Winderholt ecclesia
una; et inter Marcam, et EKKergem M. XVI cum
ecclesia, et inter Siedrengem et Singengem, et
Achtine M. decem; item in alia villa Singengem, super
Scaldim fluvium, M. V cum ecclesia; item in
Guddengem M. quinque, et in Sualmis villa cum
ecclesiis et M. XX; et in Papengem villa cum
ecclesia et M. XXX; et in Kothem, et in Gisensela
M. VI cum ecclesia et dimidia. Haec de plurimis prioribus
pauca juris sanctorum cessere.
Et haec sunt quae clementia pii imperatoris Ottonis
praedictus dominus abbas Odwinus postmodum impetravit.
In pago Tornacensi, villam Waterlos,
cum ecclesia et omnibus adjacentiis, et in comitatu
Antuerpiensi villam Buchost cum ecclesia et redditibus,
sed et praecincturas et telonea in omni regne
suo nobis clementer indulsit.
Huic nostrae miseriae et inopiae accessit pietas benignissimi
nostri hujus senioris Baldwini; et de
suo proprio in pago Flandrensi, in loco nuncupato
Ruga, contulit ducentas mensuras terrae, pascuis
ovium congruas; et in pago Gandensi, in villa Stota
mensuras septem, et in pago Bragebatensi villam
Selleca cum ecclesia et mensuris decem, et in
villa nostra Waterlos mensuras septem.
Haec ergo omnia cum exactoribus nostris diligentissime
perscrutantes, vix M. CC ad fratrum usus
servientes quivimus computare.
Ecce, domina nostra clementissima, patefecimus
vobis omnia quae prius apud nos fuerunt, et quae
postmodum, et quae nunc. Amodo locum nostrum
respicite, et nostri misereamini; ut dominum nostrum
Balduinum, et liberos vestros, et regnum vestrum
omnipotens Dominus noster, interventu omnium
sanctorum suorum precibusque nostris exiguis
respiciat et gubernet. Detque vobis quietam et
tranquillam vitam in praesenti, et regnum et requiem
sempiternam in futuro. Amen. | null | b1a2be2e-6fe6-4180-a874-fd083fcea266 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
I. #Ad Diemonem comitem: se paratum esse ad recipiendum Wezilinum, modo quaedam, sibi recens ablata, restituat.@#
Domno D. comiti venerando, P. Sancti Quirini
servus, caeterique fratres devotum servitium, sedulamque
orationem in Christo.
Ut nobis promisistis de amico nostro Wezilino,
parati sumus suscipere ad Egilinga statuto die, id
est sexta feria, quae nunc est proxima. Quod ille dicit
duos equos sibi redditos esse pro suo uno, et hoc nos
confitemur, sed uterque tam pretiosus erat ut suus.
Sed de illis tacemus, aliisque rebus supra modum et
irrationabiliter hinc inde distractis in denariis, in
vestibus, in bubus et ovibus, multoque grano cum
multigenis victimis. Nihil horum repetimus, sed damnum
sustinemus, et rogamus vos pro amore Dei et
sancti Quirini ut haec omnia tractetis secundum
vestram nobilitatem, nostramque necessitatem, et
jubeatis nobis reddi alios equos, quos supra illos
duos hinc habet ablatos. Insuper etiam, postquam
ille hinc discessit, sunt nostris famulis tres equi
furto sublati, quam suspicionem habent in illum et
Pezilinum suum consocium quidam ex nostris, et
etiam provinciales clerici. Quos equos etiam petimus
ut nobis praecipiatis reddere, aut digno judicio
negare se non habere vel tollere.
II. #Ad V. abbatissam, apud quam se excusat, quod petitos equos non miserit, et alia quaedam munuscula mittit.@#
Venerabilibus in Christo dominabus V. abbatissae,
ac B. Christi agnellae, P., quidquid tantillus tam
dignis personis.
Non modicum dolemus quod nihil habemus ut
petitionis, imo vestri praecepti voluntatem facere
possimus; quia nullus equus in nostra inventus est
potestate, quando nobis commissus est iste locus,
nisi admodum pauci, et ipsi nutabundi et segnipedes.
Indicia tamen facimus his parvis munusculis,
quanto citissime possumus, quod vestram voluntatem
implemus. Sedulitas orationis nostrae comitatur
iter vestrum, quantum nos Deus exaudire dignatur,
usque dum audimus quod cum pace revertimini ad
propria.
III. #Ad A. archipresbyterum. Rogat ut Tagininum ad restituendas decimas ad Ezinhusum adigat.@#
P., abbatis nomine indignus, domno A. archipresbytero,
quidquid est charitatis in Christo.
Saepe dictum est vobis de decimatione nostri monasterii
ad Ezinhusum, quam Tagininus tulit nobis
per duos annos. Isto anno abnegavit se coram nobis
nostroque advocato, ut deinceps eam sibi non usurparet.
Sed fefellit nos, et habet jam nunc tertium
annum ablatam. Quocirca rogamus pietatem vestram
ut hoc corrigatis, sicut scitis illi contra Deum
esse necessarium, nobisque utile ad ministerium
pauperum. Valete.
IV. #Ad R. abbatissam. Cur petitum vitrum nondum miserit?@#
P., sui vocabuli minime dignus, abbatissae R. dominae
perdignae, sedulitatem orationis devotissimae.
Quod vobis adhuc non dedimus vitrum, ut rogastis,
non fuit culpa nostrae tenacitatis, sed nondum
aliquod praeparatum habuimus. Nunc enim quotidie
insistimus eidem operi, et cum hoc perficimus, statim
post festum S. Andreae mittimus vobis per nuntios
nostros. Si aliquod adjutorium nobis facere
vultis ad nostrum victum frumenti vel alterius grani,
valde sumus necessarii. Valete.
V. #Ad Henricum regem. Ut se ab injuriis et persecutione Diemonis comitis eliberet.@#
Seniori suo H., exercitus Christiani ductori nobilissimo,
P., abbatis vocabulo minime dignus, cum
congregatione sibi commissa, sedularum precum
devotissima munia.
Sub manu vestrae defensionis ob elemosynam vestri
hactenus valde pacifice viximus; sed qui nunc
nos contra vos Deumque insectantur, diutius celare
non possumus. Domnus Diemo comes inimicabiliter
persequitur nos. Habet nobis denique nostram navim
ablatam, qua debuimus fratribus nostris vecticare
vinum, et legumina, aliaque necessaria. Plura
etiam retia habet nobis tulta, victimasque et granum,
quod nostri debuerunt seminare in agrum.
Insuper infringens domunculas servorum vi diripit
ab eis omnia quae habent. Nihil eis est peculii quod
ille non jubeat perscrutari et tolli. Quid multa? Nisi
manus vestra extendatur protectrix super nos et res
nostras, ipseque a vobis exterritus prohibeatur tali
flagitio, ille solus sanctum locum corporis S. Quirini
dat exterminio. Precamur ut illi statuatis diem
quo nobis et navim et retia reddat.
VI. #Ad eumdem de persecutione ac insectatione P. comitis aliorumque adversariorum graviter queritur.@#
Seniori suo H., regi victorioso, P., vestri servorum
ultimus fratresque | null | 5988a14a-e8fc-4cc6-a9cf-970f766968df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sibi subjecti.
Devotissimis orationibus pro vobis jugiter insistimus.
Dum vos denique laboratis in lato, sicut condecet,
regno, nos servuli vestri minime requiescimus
in vestro gremio, sub angusto monasterii claustro.
Cuncta namque aedificia videmus miserabiliter
collapsa vetustateque consumpta, quia P. comes
tollit opera singulis annis de Wormgouve, quae sola
opera beatus pater vester concessit ad locum singulis
annis renovandum; quod etiam permansit
usque ad abbatem E. [Eberhardum] domno nostro
duci conquesti sumus de eisdem operibus, et ille
praecepit P. ne sibi ea deinceps usurparet, quod nequaquam
profuit.
Ad haec etiam nimiam persecutionem patimur nostrorum
concivium, priorum scilicet advocatorum,
qui, maxima ira et odio contra nos permoti quod
penitus sunt privati rebus monasterii, nihil aliud
student cum omnibus, quibus possunt, nisi nos pessimo
vitio criminari, et hoc apud episcopos et principes,
ut haec eadem infamia ad vos usque perveniat.
Quod precamur propter Dei misericordiam, vestrique
elemosynam, ne illorum voluntati satisfaciatis,
nobis inferendo ullam repentinam calumniam, sed
reservetis vestro judicio, aut vestri fidelium episcoporum,
vel abbatum rei veritatem in nobis examinandam.
Valete.
VII. #Ad H. ducem Beiariae. Rogat ut quaedam hoba ad locum Sciphusam pertinens suo monasterio reddatur.@#
Domno H. Christiani agminis ductori nobilissimo,
P., vester famulus cum fratribus.
Die noctuque Deum pro salute vestra jugiter exoramus.
Augustissimum regem seniorem nostrum H.
rogavimus nobis a se concedi quemdam locum, Sciphusa
nominatum, de abbatia nostri monasterii.
Quam petitionem ipse benigne suscepit, et jussit ut
diligenter cum nuntiis inveniremus, quid et quantum
fuisset, quod rogavimus. Quod cum fecissemus,
retulimus regi veritatem, paucumque sibi videbatur,
nobis vero multum. Insuper adjunximus: « Quidam
famulus matris vestrae habet unam hobam de
eodem loco in beneficium, quid jubetis super eam.--Post
vitam, inquit, matris meae, stet, et famuletur
domui famulisque S. Quirini. » Et quia illa beata
jam obiit, et modo regem non possumus adire, sufficiat
nobis, precamur, quod vice regis in hac patria
regno fungimini, firmeturque a vobis regale promissum,
et jubete nobis reddi praedictam hobam, sicut
rex statuerat.
VIII. #Ad Gotscalchum episcopum Frisingensem. Se petita vitra post Pascha missurum.@#
G. pontifici dignissimo, P., vestri devotus, ut merito
proprius.
Mi domine venerande, quod de vitro petistis, vel
magis, ut decet, jubetis, nunc temporis paratum non
habemus. Sed quamvis victus nobis incumbat necessitas,
statim post Pascha nostros vitrearios jubemus
eidem insistere operi, et quidquid exinde
fiet, quanto citissime possumus, per nostrum nuntium
vobis denuntiare non tardamus. Valete.
IX. #Ad comitem F. Ut conventum ad Pipurch non nihil differat.@#
Domno F. comiti venerabillimo, P. cunctaque congregatio
S. Quirini, sedulam orationem devotamque
servitutem.
Omnes pariter pedibus vestris provoluti precamur
piam paternitatem vestram ut concilium quod
vultis ad Pipurch habere pro communi terra, in triduum
differatis, et dimittatis usque dum nos vobiscum
loquamur. Valete in Christo.
X. #Ad Egilbertum episcopum Frisingensem. De fratribus quibusdam sacris ordinibus initiandis.@#
Seniori suo E. infula pontificale coelitus indusiato,
P., abbatis nomine minime dignus, quidquid domino
servus.
Si dignamini, mi domine, necesse habemus ordinare
quosdam fratrum nostrorum in ministerium
Domini ad altare S. Patris nostri Quirini, eos videlicet
de quorum vita securi sumus, ut humanus probare
potest oculus. Nam priores fratres nimio confecti
senio jam lassescunt invalidi. Si jubetis, ubi
vel quando, loqui vobiscum desidero pro variis necessitatibus
intus et foris nobis imminentibus.
XI. #Ad Udalricum comitem. Pro restitutione rerum, quibus famulos suos Penno spoliavit.@#
Domno V. comiti nobilissimo, P., omnesque fratres,
devotas orationes.
Quod praecepistis super servos nostros, quos
Penno propriis rebus spoliavit, nihil penitus nobis
profuit, sed objicit nobis nunc hoc, nunc illud per
varias circumlocutiones. Multum namque pudet nos
et taedet quod saepe saepius propter hoc vos acclamamus:
quia Deum non timet in nobis, nec hominem
veretur in nobis, ut faciat quod illi praecepistis. Iterum
atque iterum precamur, dilecte senior, jubete
illi super hoc, quia vos multum inhonoramus, et
spernimus si | null | 18ed20b3-be7a-4158-8afb-1607b311851c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
domno duci de vestris hominibus querimoniam
facimus. Valete.
XII. #Ad R. abbatem, quem rogat ut longius apud se ejus servum retinere liceat.@#
Domno abbati R. P. abbas indignus, quidquid
vester devotus
Nuntius a vobis missus venit ad quemdam servitorem
nostrum, per quem nobis jusserat hyperbolice,
ut R. servus vester citissime ad vos veniret.
Sed deprecamur ne in maxima necessitate eum a
nobis tollatis, quia si nunc deserit opus quod coepit,
omnia opera praesentis anni penitus habemus perdita.
Valete
I. #Ad Diemonem comitem: se paratum esse ad recipiendum Wezilinum, modo quaedam, sibi recens ablata, restituat.@#
Domno D. comiti venerando, P. Sancti Quirini
servus, caeterique fratres devotum servitium, sedulamque
orationem in Christo.
Ut nobis promisistis de amico nostro Wezilino,
parati sumus suscipere ad Egilinga statuto die, id
est sexta feria, quae nunc est proxima. Quod ille dicit
duos equos sibi redditos esse pro suo uno, et hoc nos
confitemur, sed uterque tam pretiosus erat ut suus.
Sed de illis tacemus, aliisque rebus supra modum et
irrationabiliter hinc inde distractis in denariis, in
vestibus, in bubus et ovibus, multoque grano cum
multigenis victimis. Nihil horum repetimus, sed damnum
sustinemus, et rogamus vos pro amore Dei et
sancti Quirini ut haec omnia tractetis secundum
vestram nobilitatem, nostramque necessitatem, et
jubeatis nobis reddi alios equos, quos supra illos
duos hinc habet ablatos. Insuper etiam, postquam
ille hinc discessit, sunt nostris famulis tres equi
furto sublati, quam suspicionem habent in illum et
Pezilinum suum consocium quidam ex nostris, et
etiam provinciales clerici. Quos equos etiam petimus
ut nobis praecipiatis reddere, aut digno judicio
negare se non habere vel tollere.
II. #Ad V. abbatissam, apud quam se excusat, quod petitos equos non miserit, et alia quaedam munuscula mittit.@#
Venerabilibus in Christo dominabus V. abbatissae,
ac B. Christi agnellae, P., quidquid tantillus tam
dignis personis.
Non modicum dolemus quod nihil habemus ut
petitionis, imo vestri praecepti voluntatem facere
possimus; quia nullus equus in nostra inventus est
potestate, quando nobis commissus est iste locus,
nisi admodum pauci, et ipsi nutabundi et segnipedes.
Indicia tamen facimus his parvis munusculis,
quanto citissime possumus, quod vestram voluntatem
implemus. Sedulitas orationis nostrae comitatur
iter vestrum, quantum nos Deus exaudire dignatur,
usque dum audimus quod cum pace revertimini ad
propria.
III. #Ad A. archipresbyterum. Rogat ut Tagininum ad restituendas decimas ad Ezinhusum adigat.@#
P., abbatis nomine indignus, domno A. archipresbytero,
quidquid est charitatis in Christo.
Saepe dictum est vobis de decimatione nostri monasterii
ad Ezinhusum, quam Tagininus tulit nobis
per duos annos. Isto anno abnegavit se coram nobis
nostroque advocato, ut deinceps eam sibi non usurparet.
Sed fefellit nos, et habet jam nunc tertium
annum ablatam. Quocirca rogamus pietatem vestram
ut hoc corrigatis, sicut scitis illi contra Deum
esse necessarium, nobisque utile ad ministerium
pauperum. Valete.
IV. #Ad R. abbatissam. Cur petitum vitrum nondum miserit?@#
P., sui vocabuli minime dignus, abbatissae R. dominae
perdignae, sedulitatem orationis devotissimae.
Quod vobis adhuc non dedimus vitrum, ut rogastis,
non fuit culpa nostrae tenacitatis, sed nondum
aliquod praeparatum habuimus. Nunc enim quotidie
insistimus eidem operi, et cum hoc perficimus, statim
post festum S. Andreae mittimus vobis per nuntios
nostros. Si aliquod adjutorium nobis facere
vultis ad nostrum victum frumenti vel alterius grani,
valde sumus necessarii. Valete.
V. #Ad Henricum regem. Ut se ab injuriis et persecutione Diemonis comitis eliberet.@#
Seniori suo H., exercitus Christiani ductori nobilissimo,
P., abbatis vocabulo minime dignus, cum
congregatione sibi commissa, sedularum precum
devotissima munia.
Sub manu vestrae defensionis ob elemosynam vestri
hactenus valde pacifice viximus; sed qui nunc
nos contra vos Deumque insectantur, diutius celare
non possumus. Domnus Diemo comes inimicabiliter
persequitur nos. Habet nobis denique nostram navim
ablatam, qua debuimus fratribus nostris vecticare
vinum, et legumina, aliaque necessaria. Plura
etiam retia habet nobis tulta, victimasque et granum,
quod nostri debuerunt seminare in agrum.
Insuper infringens domunculas servorum vi | null | 6c082b10-db85-4557-a149-80b91db24e57 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
diripit
ab eis omnia quae habent. Nihil eis est peculii quod
ille non jubeat perscrutari et tolli. Quid multa? Nisi
manus vestra extendatur protectrix super nos et res
nostras, ipseque a vobis exterritus prohibeatur tali
flagitio, ille solus sanctum locum corporis S. Quirini
dat exterminio. Precamur ut illi statuatis diem
quo nobis et navim et retia reddat.
VI. #Ad eumdem de persecutione ac insectatione P. comitis aliorumque adversariorum graviter queritur.@#
Seniori suo H., regi victorioso, P., vestri servorum
ultimus fratresque sibi subjecti.
Devotissimis orationibus pro vobis jugiter insistimus.
Dum vos denique laboratis in lato, sicut condecet,
regno, nos servuli vestri minime requiescimus
in vestro gremio, sub angusto monasterii claustro.
Cuncta namque aedificia videmus miserabiliter
collapsa vetustateque consumpta, quia P. comes
tollit opera singulis annis de Wormgouve, quae sola
opera beatus pater vester concessit ad locum singulis
annis renovandum; quod etiam permansit
usque ad abbatem E. [Eberhardum] domno nostro
duci conquesti sumus de eisdem operibus, et ille
praecepit P. ne sibi ea deinceps usurparet, quod nequaquam
profuit.
Ad haec etiam nimiam persecutionem patimur nostrorum
concivium, priorum scilicet advocatorum,
qui, maxima ira et odio contra nos permoti quod
penitus sunt privati rebus monasterii, nihil aliud
student cum omnibus, quibus possunt, nisi nos pessimo
vitio criminari, et hoc apud episcopos et principes,
ut haec eadem infamia ad vos usque perveniat.
Quod precamur propter Dei misericordiam, vestrique
elemosynam, ne illorum voluntati satisfaciatis,
nobis inferendo ullam repentinam calumniam, sed
reservetis vestro judicio, aut vestri fidelium episcoporum,
vel abbatum rei veritatem in nobis examinandam.
Valete.
VII. #Ad H. ducem Beiariae. Rogat ut quaedam hoba ad locum Sciphusam pertinens suo monasterio reddatur.@#
Domno H. Christiani agminis ductori nobilissimo,
P., vester famulus cum fratribus.
Die noctuque Deum pro salute vestra jugiter exoramus.
Augustissimum regem seniorem nostrum H.
rogavimus nobis a se concedi quemdam locum, Sciphusa
nominatum, de abbatia nostri monasterii.
Quam petitionem ipse benigne suscepit, et jussit ut
diligenter cum nuntiis inveniremus, quid et quantum
fuisset, quod rogavimus. Quod cum fecissemus,
retulimus regi veritatem, paucumque sibi videbatur,
nobis vero multum. Insuper adjunximus: « Quidam
famulus matris vestrae habet unam hobam de
eodem loco in beneficium, quid jubetis super eam.--Post
vitam, inquit, matris meae, stet, et famuletur
domui famulisque S. Quirini. » Et quia illa beata
jam obiit, et modo regem non possumus adire, sufficiat
nobis, precamur, quod vice regis in hac patria
regno fungimini, firmeturque a vobis regale promissum,
et jubete nobis reddi praedictam hobam, sicut
rex statuerat.
VIII. #Ad Gotscalchum episcopum Frisingensem. Se petita vitra post Pascha missurum.@#
G. pontifici dignissimo, P., vestri devotus, ut merito
proprius.
Mi domine venerande, quod de vitro petistis, vel
magis, ut decet, jubetis, nunc temporis paratum non
habemus. Sed quamvis victus nobis incumbat necessitas,
statim post Pascha nostros vitrearios jubemus
eidem insistere operi, et quidquid exinde
fiet, quanto citissime possumus, per nostrum nuntium
vobis denuntiare non tardamus. Valete.
IX. #Ad comitem F. Ut conventum ad Pipurch non nihil differat.@#
Domno F. comiti venerabillimo, P. cunctaque congregatio
S. Quirini, sedulam orationem devotamque
servitutem.
Omnes pariter pedibus vestris provoluti precamur
piam paternitatem vestram ut concilium quod
vultis ad Pipurch habere pro communi terra, in triduum
differatis, et dimittatis usque dum nos vobiscum
loquamur. Valete in Christo.
X. #Ad Egilbertum episcopum Frisingensem. De fratribus quibusdam sacris ordinibus initiandis.@#
Seniori suo E. infula pontificale coelitus indusiato,
P., abbatis nomine minime dignus, quidquid domino
servus.
Si dignamini, mi domine, necesse habemus ordinare
quosdam fratrum nostrorum in ministerium
Domini ad altare S. Patris nostri Quirini, eos videlicet
de quorum vita securi sumus, ut humanus probare
potest oculus. Nam priores fratres nimio confecti
senio jam lassescunt invalidi. Si jubetis, ubi
vel quando, loqui vobiscum desidero pro variis necessitatibus
intus et foris nobis imminentibus.
XI. #Ad Udalricum comitem. Pro restitutione rerum, quibus famulos suos Penno spoliavit.@#
Domno V | null | 6798319d-663f-4fc9-af7a-bd66af34758b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. comiti nobilissimo, P., omnesque fratres,
devotas orationes.
Quod praecepistis super servos nostros, quos
Penno propriis rebus spoliavit, nihil penitus nobis
profuit, sed objicit nobis nunc hoc, nunc illud per
varias circumlocutiones. Multum namque pudet nos
et taedet quod saepe saepius propter hoc vos acclamamus:
quia Deum non timet in nobis, nec hominem
veretur in nobis, ut faciat quod illi praecepistis. Iterum
atque iterum precamur, dilecte senior, jubete
illi super hoc, quia vos multum inhonoramus, et
spernimus si domno duci de vestris hominibus querimoniam
facimus. Valete.
XII. #Ad R. abbatem, quem rogat ut longius apud se ejus servum retinere liceat.@#
Domno abbati R. P. abbas indignus, quidquid
vester devotus
Nuntius a vobis missus venit ad quemdam servitorem
nostrum, per quem nobis jusserat hyperbolice,
ut R. servus vester citissime ad vos veniret.
Sed deprecamur ne in maxima necessitate eum a
nobis tollatis, quia si nunc deserit opus quod coepit,
omnia opera praesentis anni penitus habemus perdita.
Valete | null | 40b68b5d-8d73-49f6-915f-51a092e7ceae | latin_170m_raw | null | None | None | None |
I. #Hugonis atque Roberti regum diploma de electione abbatum et ecclesia Sancti Leodegarii de Campellis@# . (Anno 994.)[MABILL., #De re diplomatica,@# lib. VI, pag. 598, ex chartulario Sancti Germani Antissiod.]
In nomine sanctae atque individuae Trinitatis,
HUGO atque ROBERTUS, gratia Dei reges inclyti.
Omni nostrae militiae nostrae servituti devotae regum
benignitas atque excellentia, quae bonorum virorum
votis competunt non modo roborare, verum
etiam magnifico debet auxilio supplere. benigno
hortari favore, imo totis benevolentiae viribus proficere.
Magnae siquidem aeternaeque retributionis participem
se noverit, qui his quae Dei sunt, quoquo
modo se inseruerit. Verum virtutis auctor, suppletor,
fautor, benignissimi Jesu magnificentiae non expers
erit, cum pro se quae Dei voto sunt juverit.
Omnium enim quae omnipotentis Dei fiunt amore,
idem retributor est maxima benignitate. Ergo regum
benignitas, quorum auctoritate ea quae casis Dei
conferuntur, fixa atque permanere debent inconvulsa,
clementissima Jesu confisa misericordia justa
praemia aeternae praestolatur vitae. Quapropter magni
atque summo dignissimi honore Ducis Burgundiae,
Henrici nomine, sanctae congratantes voluntati, ea
quae per venerabilem abbatem, cui nomen sit Hilderico,
nobis intimavit (digna enim ejus sunt omnia
ista precata) stipulatione praecipua auctoramus, corroboramus,
atque in perpetuum inconcusse firmamus.
Idem enim abbas, vir Deo plenus, ab ejus parte
ea quae sunt sancti Benedicti subnixa religione, imo
canonum inviolabili auctoritate petens rogat, ut suae
abbatiae locus, honore sancti Germani Antissiodorensi
territorio constitutus, perpetuam abbatum
electionem habeat secundum sancti Benedicti praeceptum.
Ergo hujus ducis, nostri scilicet fratris,
quoniam justa est, voluntati, atque abbatis, quia
recta est, legationi annuentes, precando monemus,
monendoque regali imperio praecipimus ut nullus
inibi constituatur abbas, nisi quem fratrum omnium
cum Dei timore concors elegerit caterva: cujus abbatiae
tutationem sub manu regum aut forte ducum
ejus regni constituimus, ita ut nullus principum eam
invadere nec etiam audeat rogare. Adversariarum
denique consuetudinum sic avellimus, ut ab hoc
tempore usque in saeculum nihil patiatur adversi, sed
ab omni libera injuria libere Deo deserviat: quem
locum quoniam dux diligit (patronum siquidem eum
ipsum, scilicet sanctum Germanum, eligit specialiter
habere in coelis apud Deum), quadam suis abbatiola
constructa patrimoniis in honore sancti Leodegarii
martyris, nomine Campellis, ipsum eum
locum ampliavit, pariterque ei villam Magniacum
reddidit: scilicet ut in praefata abbatiola semper
octo sint monachi, abbati scilicet praesidenti loco
Sancti Germani subditi. Eis vero monachis a loco
Sancti Germani nec liceat collum excutere, nec
quemquam sibi nisi abbatem Sancti Germani, praeferre:
qui abbas ipsum loculum si sua forte industria,
aut bonorum hominum munificentia, plus octo
monachorum ampliaverit, pro hujusce beneficii merito
gratiam Omnipotentis hic mereaturque in coelo.
Igitur ut hujus benefacti mereamur esse participes,
hanc nostrae auctoritatis praeceptionem sigillo roboravimus
inviolabiliter, volumusque observari per
cuncta saecula legaliter.
Datum V Idus Octob., anno regum Hugonis atque
Roberti VIII. Actum in Dei nomine [in monasterio]
Sancti Dionysii feliciter.
II. #Roberti regis praeceptum pro confirmatione rerum quas Burchardus comes et Rainaldus episcopus Fossatensi monasterio tradiderunt.@# (Anno 998.)[MABILL., #De re diplom.,@# lib. VI, pag. 598, ex chartario Fossatensi.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ROBERTUS,
divina providente clementia, Francorum rex.
Si erga loca divinis cultibus mancipata propter
amorem Dei eorumque in eisdem locis famulantium
beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud
Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus.
Idcirco noverit sagacitas seu industria omnium
nostrorum fidelium, tam praesentium quam et
futurorum, quia quidam venerabilis sanctae Parisiacensis
Ecclesiae episcopus, nomine Renoldus, et
pater ejus Deo amabilis comes Burchardus, adierunt
serenitatem nostram, humiliter petentes quatenus
res de beneficiis eorum quas monasterio Fossatensi,
quod est dedicatum in honore beatissimae Virginis
Mariae, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, seu
beati Mauri, Patris Benedicti discipuli, qui eodem
loco requiescit, contulerunt, et abbati ejusdem loci
nomine Teutoni, et fratribus ibidem Deo militantibus
pro aeternae remuneratione vitae, et pro animarum
suarum absolutione, et animae Elisabeth comitissae
tradiderunt, auctoritatis nostrae praecepto
concedere et confirmare dignaremur. Suggerentibus
itaque ac intervenientibus dilectis nostris, videlicet
dulcissima genitrice nostra Adelaide, atque conjuge
nostra Berta, nos precibus eorum libentissime faventes | null | 7462fd55-a7d0-465c-aa88-f842b8e9c3d1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
traditionem [praedicto abbati ED. P.] seu reliquis
monachis praefatae ecclesiae munificentiae nostrae praecepto
confirmamus, per quod praecipimus atque jubemus
ut ab hodierna die hac deinceps praedictus abba,
aliique monachi praefati monasterii illas res quae sunt
in pago Parisiacensi libere possideant, villam videlicet
quae vocatur Nobiliacus, cum advocatione et vicaria,
cum ecclesia et altare absque synodo et circada, cum
silvis, vineis, pratis, terris cultis et incultis, et cum
omnibus suis appendiciis. Item in eodem pago ecclesiam,
quae sita est in vico qui Nosiacus dicitur,
per deprecationem Goscelini [ #an@# Roscelini?] vicecomitis
Milidunensis tradiderunt, qui eam de illorum
tenebat beneficio. Item in eodem pago, in villa
quae vocatur Licias, mansum Algardis cum vineis,
terris cultis et incultis, et omnibus ad illum pertinentibus:
et in comitatu Milidunensi alodum unum
qui vocatur Curciacus, cum advocatione et vicaria,
cum pratis, terris cultis et incultis, et cum his quae
ad ipsum respiciunt. Et in Wastinensi pago alium
alodum qui nuncupatur Seia, cum advocatione et
ecclesia, et aqua cum piscaria, pratis, terris cultis
et incultis, absque ulla vicariorum potestate congrue
teneant atque possideant. Ob hoc praecipimus
etiam ut nullus rex, nullus episcopus, nullus comes,
aut ulla potestas illas res disponere, aut in sua potestate
quidquam horum decernere vel delegare praesumat:
sed perpetua soliditate in supradictorum
fratrum potestate consistat disponendi seu faciendi
ex his quidquid elegerint. Et ut hujus nostrae praeceptionis
edictum atque roborationis praeceptum per
cuncta aevi tempora inviolabilem obtineat firmitatis
vigorem, manu propria subter confirmavimus, et
annuli nostri impressione insigniri jussimus.
Data XIII Kal. Maii, indictione XI, anno X, regnante
Roberto rege glorioso. Actum publice Parisiaca urbe
anno incarnati Verbi 998.
III. #Rotberti regis praeceptum, quo superiorum regum aliorumque concessiones coenobio Sancti Germani Antissiodorensi factas confirmat.@# (Circa annum 1002.)[MABILL., #De re diplom.,@# lib. VI, pag. 600, ex chartario Sancti Germani Antissiod.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ROTBERTUS,
Divinitatis annuente clementia, rex.
Regiae dignitatis est circa religionis cultum pietate
et justitia se extendere, servorumque Dei petitionibus
votivis animis acquiescere. Qua de re noverit
omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium industria venerabilem
abbatem Heldricum monasterii Sancti
Germani Antissiodorensis, adhibita secum monachorum
ejusdem loci congregatione, praeceptum
quoddam regiae munificentiae ab avo nostro Hugone
Magno praefato coenobio impetratum atque collatum,
nostrae serenitati detulisse, nostra quoque auctoritate
denuo renovandum, atque in posterum transmittendum
humiliter expetisse: quatenus et apostolicorum
privilegia, et praedecessorum nostrorum,
regum scilicet, praecepta omnia eidem praecepto inserta,
hoc nostro sanctionis testimonio donaremus;
scilicet ut secundum fidem et eorum proprietatis
continentiam perpetuo et inconvulsa maneant, et
inviolata perdurent. Quorum petitioni benevolo favore
assentientes, maximeque ob gloriosi avunculi
nostri domni Henrici ducis Burgundiae memoriam
et Ottonis fratris ejus, qui sese peculiariter inibi sub
beati Germani patrocinio manciparunt, ut et sepulturae
mandati sint; nos quoque eumdem locum
sanctae potius reverentiae, quam alicui subjectioni
committimus, tradimus, sublimamus. Praecepta quoque
omnia et auctoritates nostrae denuo astipulationis
edicto confirmamus; ipsam quoque congregationem
sub plenissima defensione nostra quietam
ac liberam esse volumus, cum omnibus quae ipsius
monasterii sunt, vel quocunque modo pertinere videntur,
inviolabiliter auctoritate nostra permanere
decernimus, et sub nostrae tuitionis gubernatione
suscipimus: ita ut sub nostra protectione liceat eis
quiete vivere, et vivendo quiescere; nullusque episcopus,
vel aliquis ex episcopalibus ministris ibidem
aliquid praesumat exercere judicium; et nullus judex
publicus, vel quilibet exactor judiciariae potestatis,
vel aliquis ex nostris fidelibus, vel aliqua magna
parvaque persona in omnibus rebus eidem loco subditis
ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda,
aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores
tollendos, aut homines ipsius monasterii,
tam servos quam ingenuos, super terram ejusdem
coenobii commanentes distringere, aut illicitas occasiones
nostris vel futuris temporibus requirere audeat:
sed liceat monachis praefati coenobii res ad
sua stipendia pertinentes sub una immunitatis praeceptione
quieto ordine possidere. Jubemus ergo ut
neque ipsi monachi aut negotiatores eorum, neque
homines qui per ipsam casam Dei sperare videntur,
teloneum persolvere cogantur in civitatibus vel vicis,
seu villis aut mercatis, vel in portubus aut portis,
sicut in praecepto gloriosissimi Caroli imperatoris
continetur. Praecipientes | null | daf27920-bfcb-4464-aba3-d82b8047a90a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
autem jubemus, et jubentes
confirmamus, ut nulli abbatum ejusdem loci, aut cuilibet
alteri personae liceat ex praescriptis omnibus
rebus aliquid in alios praeterquam constituimus usus
redigere aut retorquere, aut alicui habendum conferre,
neque censum aut honorem aut dona quaelibet,
vel pastos canum in possessionibus suis, sive
equorum, vel ab eisdem servis Dei receptus aliquos,
nisi de more religionis pro hospitalitatis bono, quisquam
ullatenus praesumat requirere: sed quidquid
exinde fieri potest, juxta quod praescriptum est, regulari
administratione usibus et utilitatibus eorum
auctore Deo omnibus habeatur temporibus. Interea
volumus et confirmamus, ut quidquid de saeculo in
idem monasterium ad regularem conversationem
agendam favente Deo venientes ex possessionibus
suis obtulerint sive contulerint; vel alii quicunque
hominum, sicuti eorum voluntas et collatio facta
apparuerit, sine aliqua immutatione inviolabiliter
semper perseveret atque permaneat. Concedimus
etiam eidem congregationi eligendi Abbatem sibi licentiam
secundum regularem institutionem alio decedente.
Et ut nullo unquam tempore sub alicujus
episcopi dominatione redigantur, et nullus episcopus
ipsam abbatiam a regia celsitudine exquirere, et
ipsos monachos sollicitare aut inquietare praesumat,
hac nostrae auctoritatis praeceptione omnimodo
interdicimus. Si quis autem hujus nostrae auctoritatis
temerarius violator aut contemptor esse temptaverit,
non valeat impetrare quod expetit: sed
insuper pro regiae majestatis contemptu centum
libras auri cocti cogatur exsolvere: medietatem camerae
nostrae, medietatem ipsis monachis; de ceteris
vero supradictis praeceptionibus immunitatis a
contemptoribus poena exigatur. Ut autem haec altitudinis
nostrae confirmatio seu praeceptio meliorem
semper obtineat firmitatem, manu nostra eam subterfirmavimus,
et annuli nostri impressione sigillari
jussimus.
Actum Antissiodori civitate publice.
IV. #Diploma Roberti regis Francorum pro monasterio sancti Maglorii Parisiensis.@# (Circa ann. 1002.)[Dom MARTENE, #Thesaur. Anecdot.,@# tom. I, col. 107, ex autographo Majoris Monasterii.]
Consistentis in unitate Deitatis summae et incomprehensibilis
Trinitatis in nomine, ROBERTUS Francorum
rex augustus, disponente praelibatae divinitatis
clementia, intervenientibus reginis Adelaide
venerabili sui genitrice, cum nobilissima uxore,
Berta nomine, omnibus cujuslibet ordinis sub imperio
nostro degentibus liquido pateat volumus.
Obnoxii Deo sanctisque ejus dum vivimus, movemur
et sumus, expedit ita pro nostri nostrorumque
erratus diluvione commoveri, atque meritis sanctorum
imprecari, eosque incessanter exorare, quatenus
per ipsorum intercessionem valeamus pacifice vivere
atque post metam hujusce labentis aevi Deum
deorum in Sion sanctam contemplari. Quapropter
congrua via, quod nobis pro commissi talenti lucro
attitulatur, reputantes quod Domino fidelibusque
ejus tribuitur, inviolabile atque intemeratum persistere;
simul moti misericordia pauperum et efflagitatione
supradictarum honorabilium reginarum,
cum assensu primatum nostrorum, fecimus praeceptum
firmitatis de rebus quas pater noster beatae
memoriae Hugo rex, nosque pie contulimus monachis
famulantibus Christo sanctissimoque Maglorio
in urbe Parisiaca quiescenti; ubi etiam fundavimus
monasterium praetaxato praecipuo confessori caeterisque
sanctis inibi assignatis ob illorum corpora,
quae ut peregrina hospitabantur per aliorum rura.
Est autem prius terra in qua ipsum situm est monasterium,
et praedium quod dedimus ipso die translationis
sanctorum et dicitur Villaris, cum omni
integritate quae ad ipsum pertinet, et capella inibi
consecrata in honorem sanctae Dei Genitricis Mariae.
Item aliae res quae prius datae sunt, unde prior est
ecclesiola in suburbio Parisiaco haud procul a moenibus,
in honore S. Maglorii dicata cum terra sibi
adjacenti, in qua ipsorum sepultura est monachorum.
Clausus etiam vineae juxta Saveias situs, quem
dedit divae memoriae Hugo avus noster, aequivocique
nostri Rotberti regis filius. Item pars terrae juxta
Montem-martyrum quam comes Fulco dedit. Parvus
etiam alodus quem tribuit Willelmus juxta eumdem
situs suprascriptum montem. Nec non et alodus in
comitatu Mellico, qui dicitur Grandis Campus, et
praedium quod dicitur alodus in comitatu Parisiacensi
secus Fontiniacum. Sed et ecclesiae in Pinciacensi
comitatu: prima in potestate Madriaca in
honore S. Dionysii dicata, cum capella in Maroilo
sita in S. Martini honore fundata. Alia in Vernoilio
ecclesia S. Stephano dedicata, et in eadem villa capella
S. Hilario consecrata. Denique et ecclesiola in
villa quae dicitur sancti Leodegarii, in cujus et nomine
benedicta constat. Sunt etiam mansi III quos
tenuit Riculfus in beneficio ex supradicta potestate
Madreia in episcopio Parisiaco et comitatu. Ecclesia
S. Mariae nomini sanctificata et in eodem comitatu
in potestate Isiaca, vinearum atque pratorum
XIX, arpen. Etiam in Venua V arpen. vineae. In potestate
quoque Cataronis | null | 35e5a792-5064-4302-bc66-d6688597c40a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mansus I arabilis terrae
cum vinearum fecunditate; in praedicto etiam comitatu
in villa quae dicitur Montium mansus I arabilis
terrae cum vinearum ubertate. In eodem quoque
territorio supra fluvium Vigenne dimidium
maisnilum, quod dicitur Murcinctus cum pratorum
copia. E proximo quoque maisnilum alterum, quod
dicitur Sienis-Villere, cum capella inibi in honore
S. Genovefae aedificata. In Aurelianensi quoque comitatu
alodus qui dicitur Cilliniacus cum omnibus
sibi adjacentibus. Molendinum quoque unum Paririsius
in fluvio Sequanae. Item in comitatu Aurelianensi
ecclesia in villa quae dicitur Gimminiacus.
Haec omnia supradicta, vel quae deinceps a catholicis
viris eidem coliata fuerint ecclesiae ob amorem
Dei et reverentiam ipsorum sanctorum confirmamus
auctoritate nostra, quatenus semper sub plenissima
defensione et emunitatis tuitione corroborata permaneant,
ita videlicet ut nullus ab hinc ad causas
exigendas, aut freda vel tributa exigenda, aut mansiones
vel paratas faciendas, vel fidejussores tollendos,
aut homines ejusdem ecclesiae, tam ingenuos
quam servos, super terram ipsorum commanentes
injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut
illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris
temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata
sunt exigere praesumat. Sed liceat abbati
suisque successoribus res praedicti monasterii sub
emunitatis nostrae defensionem quieto ordine possidere
ad stipendia monachorum ibidem Deo famulantium,
perennibusque proficiat temporibus in augmentis.
Volumus etiam ut omnium episcoporum
ac comitum nostrorum in hoc concordet assensus, ut
idem locus semper abbatem habeat ex propria congregatione.
qui ipsam casam Dei et monachos ibidem
degentes cum normali honore custodiendo tractet,
simulque ut nullus metropolitanus aut aliquis
suus subjectus, etiam pontifex Parisiacus, causa
alicujus ordinationis illuc ingredi praesumat, nisi
vocatus venerit aut ad sanctam missam celebrandam,
aut ad ecclesias consecrandas, aut ad benedictiones
clericorum faciendas, et quod debitum excusare
non debet, qui vocatus fuerit. Et quoniam
peregrini atque alienigenae esse noscuntur, benigne,
misericorditer ac pie almis et catholicis viris semper
tractari ac contueri debeant pro Christo, a quo
et nos cuncti peregrinamur in mundo. Decrevimus
etiam per nostri auctoritatem praecepti ut nemo super
ipsos servos Dei potestatem exerceat, aut quempiam
inter eos contra voluntatem ipsorum imponere
tentet. Sed in eorum dispositione, ordinatione et
electione intus et foris omnia consistant, quatenus
servos Dei qui inibi Deo famulantur, pro nobis et
stabilitate totius regni a Deo nobis concessi, proque
remedio animarum eorum qui pro amore Dei et sanctorum
inibi sua tradidere donaria, eorum quoque
qui futuris temporibus daturi sunt praemia, liceat
tute atque condigne Domino preces fundere, et hanc
auctoritatem, ut firmior in Dei nomine habeatur,
fidelibus quoque sanctae Dei Ecclesiae et nostris diligentius
conservetur, manu propria subterfirmavimus,
et annuli nostri impressione signari jussimus.
#Locus monogrammatis.@#
Rotgerius cancellarius scripsit.
#Locus sigilli.@#
V. #Roberti regis privilegium pro monasterio Fiscamnensi.--Restitutionem monachorum Fiscamni a Richardo comite factam et donationes eidem loco ab eo factas confirmat.@# (Anno 1006.)[MABILL., #Annal. Bened.@# IV, 185.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ROTBERTUS
divina favente clementia rex.
Quoniam inter numerum illorum computamur qui
regali censentur nomine, si in omnibus hujus nominis
officium devote nequimus adimplere, nimis
impium est omnia inefficaciter praeterire. Unde Fiscamnensis,
quam orationis gratia visitavimus, justam
ecclesiae causam, qua interpellamur, et benigne
suscipimus et gratanter adimplemus. Notum sit
igitur praesentibus et futuris quod pia sumus petitione
dilectissimi fidelis nostri Richardi comitis exorati,
ut res quas huic loco, in honore individuae
sanctae Trinitatis consubstantialis Patris, et Filii, et
Spiritus sancti consecrato, tradidit, et per chartae
testamentum firmavit, nos quoque nostro praecepto
corroboraremus. Cujus preces delectabiliter auditas
sicut justum est, suscepimus tam libenter implendas.
Pii enim prioris Richardi intentio ad hoc hunc
locum construxit, ut monachorum ordo ibi sub regula
sancti Benedicti viveret, et Dei laudibus inserviret.
Quod desiderium quoniam morte interveniente
adimplere non potuit, pius filius Richardus
aequivocus implere procuravit; et divina providentia
repertum domnum abbatem Guillelmum, hujus monasticae
religionis, quae ibi cernitur, praefecit magistrum
et rectorem. Sub quo crescente monachorum
numero, hic comes Richardus junior temporale
bonum augere studuit. In comitatu Calciensi,
in ipsa villa Fiscamno, tertiam partem hospitum,
quos colonos vocant . . . Silvae unam partem, a publica
strata usque ad mare terminatam: cui etiam
dedit in Rothomagensi civitate ecclesiam | null | 0378a8f2-eb98-4af4-a6ea-9fd862bad487 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Sancti
Paterni cum uno manso, ubi sita est, etc. Haec et
omnia quae data sunt ab ipso comite, vel a patre
illius, vel nostra largitione collata sunt, vel a quocunque
fideli huic loco deinceps fuerint conferenda,
sancimus, corroboramus, etc. In abbatis autem electione,
ordinatione, sive consecratione, illa apud
istos consuetudo sequatur, quae hactenus in Cluniaco
coenobiorum servata est illustrissimo, unde fons sanctae
monasticae religionis per multa jam longe lateque
derivatus loca, ad hunc usque Deo profluxit
propitio. Nihil quippe horum quibus inibi Dei possit
impediri servitus, subreptori relinquimus amaro,
dum quaeque ad continendam quietis securitatem
cuicunque monasterio nostris a praedecessoribus
regali concessa sunt auctoritate, nos in honore sanctae
Trinitatis dedicato, his etiamsi pleniter non notantur
scriptis, huic sacro libentissime annuimus
loco: cujus ut sancta, quae ibi Domini opitulante
gratia digne modo religionis viget, observatio non
deficiat, sed magis ac magis ad profectum tam nostrae
quam omnium fidelium proficiat animarum;
sicut nulli ordini, dignitati, potestati, haereditariaeque
successioni, nostrae quinimo majestati super
idem jus relinquere decrevimus dominationis; ita
nulli, si, quod absit! habitatores ejus a tam bene
jam coepto rectitudinis aliquando deviaverint proposito,
in pristinum illud reformandi potestatem denegamus,
huic dignae a Christo mercedem promereri
qui voluerit recompensationis. Et ut nostrae auctoritas
confirmationis inviolabilem atque inconvulsam
obtineat firmitatem, annuli ac monogrammatis
nostri signo illam decrevimus insigniri.
Actum Fiscamnum anno Dominicae Incarnationis
1006, indictione IV, die tertio ante Kalendas Junias,
V feria Dominicae ascensionis gaudio celeberrima
feliciter.
VI. #Rotberti regis diploma, quo confirmatur fundatio Bellimontis parthenonis prope Turonos.@# (Anno 1007.)[MABILL. #Annal. Bened.,@# tom. IV, #Append.,@# p. 696.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis ROTBERTUS
Dei misericordia rex.
Si petitionibus servorum Dei pro quibuslibet ecclesiasticis
necessitatibus aures nostras pulsantium
assentiri videmur, et ad divinae militiae in locis Deo
dicatis uberius famulandum, auxilium porrigimus,
id nobis procul dubio, et ad instantem vitam temporaliter
transigendam, et ad futuram feliciter obtinendam
commodius provenire confidimus. Percognitum
fore igitur omnimodis cupimus omnibus
Christi nostrisque fidelibus, praesentibus scilicet atque
futuris, quoniam adiit serenitatem culminis
nostri Herveus levita et archiclavis beati Martini,
humiliter flagitans, et flagitando summa prece deposcens,
uti auctoritate nostrae praeceptionis ediceremus
praeceptum sibi fieri de ecclesia Beatae Mariae
Bellimontis, non longe sita a castro Patris Martini,
cum omnibus rebus ad eam pertinentibus, videlicet
vineis, pratis, pro quibus dederat fideli suo Ebloni
terram in concamio, quae non minoris pretii ad reddendum
fructus existeret, quam ecclesia superius
nominata; atque de quodam vivario, Malamorta
nuncupato. Idemque postulans de curte Soriniaco,
et ecclesia quae constat Sancti Petri apostolorum
principis fundata, cum omnibus ad eam pertinentibus,
tam vineis, pratis, silvis, et aquis, farinariis,
terris cultis et incultis; necnon de viginti arpennibus
vinearum, quae prope suburbium oppidi praefati confessoris
Christi esse videntur, sitae inter Ligeris Carique
alveum. Cumque eum diligenter fuissemus
percontati quid operis de supradictis rebus esset
acturus, retulit se tristari admodum non esse in
pago Turonico coenobium ubi sanctimoniales feminae
Christo possent suae devotionis impendere officium,
sicut in plerisque habebatur partibus terrae; et ob
hoc, non propter aliud, effici postularet scriptum,
eo tamen tenore quatenus annis singulis in festivitate
autumnali praelibati Patris Martini redderent
praememoratae sanctimoniales de cunctis supra recitatis
rebus viginti solidos de censu in thesaurum
ad thus sive oleum comparandum. Adhuc autem,
non immemor sui, addidit ut prius pro me et successoribus
meis, deinde pro se atque totius congregationis
sui advocati Martini statu, preces Domino
funderent quotidie ibidem famulaturae virgines.
Herveus ita ostensis ( #sic@# ), excellentiam regiminis
nostri humili aggressus precamine, expostulavit
ut similiter assertione nostrae auctoritatis corroboraremus
ea quae vel ipse foret daturus in futuro,
vel aliis fidelibus [ #l.@# alii fideles] Christi pro suarum
animarum redemptione. Cujus saluberrimae petitioni
tam sibi quam militis praefecturae [ #f.,@# nobis profuturae],
pro animae nostrae et parentum nostrorum remedio
assensum nobis libuit praebere, et serie litterarum
supra omnia memorata confirmare: hoc est
ecclesiam Beatae Mariae Bellimontis, cum omnibus
adjacentibus sibi, scilicet vineis, pratis, et vivarium
Malamorta nuncupatum ad supradictarum Dei ancillarum
edulium; ecclesiam Soriniacam | null | 9417909a-b942-45e1-996e-05a30b8cdd3b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, cum ecclesia
et omnibus adjacentibus sibi, id est vineis,
pratis, silvis, aquis, farinariis, terris cultis et incultis,
atque cum omnibus illius curtis colonis:
viginti quoque arpennas vinearum inter Ligerim et
Carum; curtem quoque Liuram cum ecclesiis et omnibus
sibi pertinentibus per assensum Odonis comitis
et fratris sui Landrici, ex cujus beneficio esse
videbatur, distante quatuor milliariis a castro quod
dicitur Insula; necnon Quiciacum villam cum omnibus
ei pertinentibus, quam idem praefatus Herveus
tenere videbatur.
Praecipientes ergo jubemus et jubendo praecipimus
ut nullus judex publicus, aut quilibet superioris
aut inferioris ordinis reipublicae procurator in
his praesignatis Sanctae Mariae omnibus rebus ad
causas judiciario more audiendas in ecclesias aut
villas, aut aliquas possessiones, quas moderno vel
priscis temporibus in quibuscunque provinciis aut
territoriis regni nostri juste basilica Sanctae Mariae
tenet, vel deinceps in jure ipsius basilicae divina
pietas augeri voluerit, ingredi praesumat; nec freda
aut tributa, aut mansiones, aut parata, aut teloneum
ex ullis negotiis, sicut in praeceptis, ut diximus,
multorum regum, exigere, aut fidejussores
tollere, aut homines tam ingenuos quam servos
super terram ipsius basilicae immanentes distringere,
nec ullas publicas factiones aut redhibitiones
vel illicitas occasiones requirere tam temerarius audeat.
Si quis autem in tantam prorumpere ausus
fuerit audaciam, ut hujus nostrae auctoritatis et altitudinis
praeceptum violare praesumpserit, quemadmodum
in caeteris regum et imperatorum praedecessorum
et parentum meorum praeceptionibus
continetur, non solum in offensam Christi et nostram
lapsurum, verum etiam ducentorum solidorum
auri ad purum excocti se noverit poena multandum.
Et ut hujus nostrae praeceptionis auctoritas
inviolabilem obtineat effectum, et ab omnibus
sanctae Dei Ecclesiae fidelibus et successoribus regibus
nostris verius a nobis facta esse credatur, et diligentia
inviolabili conservetur, manu nostra propria
consignavimus, et annuli nostri impressione
signari jussimus. Signum domini Hugonis archiepiscopi.
Signum Avesgaudi episcopi, quorum excommunicatione
se ligatum novit, qui hoc praeceptum
infringere praesumpserit, nisi cito poenituerit,
et ad emendationem venerit. Odo comes, etc. Odolgerius
decanus, Herveus archiclavis, Walterius
praecentor, etc.
Actum Bolonia foreste quinto Kalend. Octobris,
anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi
1007, indictione quinta. Theodoricus levita ad vicem
Franconis summi cancellarii recognovit hoc
praeceptum. Ego Herveus et confratres mei Sancti
Martini canonici in pleno capitulo confirmavimus.
VII. #Diploma Roberti regis Francorum pro Corbeiensi monasterio.--Reprimit iniquas Elfredi de Encra, advocati Corbeiensis, consueditudines et oppressiones.@# (Anno 1016.)[D. MARTENE, #ampl. Collect.,@# tom. Ie
r, col. 379, ex autographo.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego R . . ,
gratia Dei rex Francorum.
Compertum esse volo omnibus sanctae Dei Ecclesiae
fidelibus, tam futuris quam praesentibus, quoniam
praevalescente nostris temporibus malignitate
perversorum hominum, cum quotidie videretur minorari
status ac justitia sanctae matris Ecclesiae,
maxime ab illis qui advocati sanctorum locorum
esse deberent et defensores, illi e contrario praedatores
fiant et raptores. Pro qua re saepenumero dum
interpellatus essem a venerabili abbate Herberto
coenobii Corbeiensis, qui hanc pernitiam mali saepe
experitur a nefando et maligno Efredo suo milite et
advocato supradicti coenobii, qui aliquando si ad
expeditionem regiam commonitus exstiterit, sumptus
itineris sui ab hominibus ipsius monasterii requirit
sibi praeparari: aut si rediens ex aliquo itinere, si
nox eum occupaverit, hospitium in abbatia et servitium
sibi demandat ab hominibus villae a se hospitate
ministrari; si vero qualiscunque offensa inter
homines suae advocationis acciderit, justitiam legis
ex integro requirit habere. Quod si in castro suo
Encrensi aliquid reformari necesse fuerit, homines
memorati coenobii ad illud opus ire compellit. Repertum
est igitur judicio nostro et nostrorum principum,
quia, cum suum beneficium ex abbatia ipsa
propter advocationem habeat, supradictas consuetudines
in ipsum monasterium habere non debeat,
excepto si abbas ipsius loci in expeditionem regis
ire deberet, et eum secum ire jusserit, aut per se
illum cum suis militibus ire praeceperit: tunc sibi
sumptus ex advocatione, non tamen sine ratione
requirere liceat; nec aliam legis justitiam in abbatia
habeat, nisi aut major abbatis, aut praepositus ipsius,
vel ipsemet abbas cum mutaverit super se exigere
justitiam sibi non potuerit, et de ipsa lege tertiam
partem habeat. Nec castrum ipsius advocati ab hominibus
ipsius abbatis cogatur neque fieri neque
refirmari, | null | 2b301fd4-f196-4d5c-b91b-56f129c2da5c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nec in villa aliqua ipsius abbatiae non
comedat, nisi forte abbas illum vocaverit, aut praepositus
villae pro sua utilitate; nec hominem ipsius
abbatiae ad placitum suum compellat pro aliqua occasione;
nec causam despectus ab ipso requirat.
Hanc igitur sanctionem nostram ac principum
nostrorum, si ipse Efredus aut successores ipsius
infringere praesumpserit, despectus nostri poenam et
tremendi judicii damnationem cum perpetua excommunicatione
incurrant.
Acta est haec constitutio in villa vocabulo Pons
Sanctae-Maxentiae, regnante glorioso rege Rotberto
anno vicesimo indictione XIV.
+ S. Rotberti gloriosi regis.
VIII. #Praeceptum Rotberti regis, quo capellam Sancti Joannis evangelistae, in Aedua civitate sitam, Flaviniacensibus monachis confert ad preces Amadei abbatis.@# (Anno 1018.)[MABILL., #Annal, Bened.,@# tom. IV, pag. 257.]
In nomine summae Trinitatis et individuae Unitatis,
ego ROTBERTUS, gratia et benignitate redemptoris
Jesu rex Francorum.
Notum fieri volumus industriae omnium sanctae
matris Ecclesiae, tam praesentis quam futurae aetatis
fidelium, quod quidam Amadeus abbas Flaviniacensis
coenobii, in honore beati Petri apostolorum
principis, almique Praejecti martyris ac praesulis
fundati, ad nostram praesentiam accesserit, petens
quamdam capellam nostri juris, infra moenia Aeduorum
civitatis sitam, et in honore beati Joannis
evangelistae dicatam, supradicto loco, scilicet Flaviniaco,
dari, quae fratribus praedicti loci ita erat necessaria,
ut hospitandi causa eis esset expetenda.
Cujus petitio nec visa est refragabilis, nec injusta.
Si enim omnibus rationabilibus est favendum petitionibus,
quanto magis illorum quorum remuneratio
in die justitiae constat copiosior? Unde quoniam huic
simile multoties ab antecessoribus nostris frequentatum
audivimus et factitatum, libenter petitionis
illius praebuimus effectum, quatenus locus saepe
nominatus, Flaviniacus videlicet, et monachi ibi degentes,
atque inibi divinae majestati famulantes,
praetaxatam capellam in honore sancti Joannis
evangelistae, ut diximus, consecratam, cum omnibus
quae ad ipsam pertinere videntur, perpetualiter,
nullo inquietante, deinceps possiderent. Et ut firmiorem
amodo tenendi haberent astipulationem, hoc
scriptum inde eis fieri jussimus, et sigilli nostri
impressione insigniri praecepimus.
Actum Aeduae anno Dominicae Incarnationis 1018,
indictione prima, regni vero gloriosissimi regis Rotberti
XXX, III Kalend. Martias. Ego in nomine Christi
Galterus cathedrae Augustidunensis urbis episcopus
assensi, et propria manu firmavi. Signum Hugonis
episcopi. Ego in nomine ligni Crucis Balduinus
sanctae sedis Tarvanensis antistes astipulavi. Ego
Theodericus Aurelianensis civitatis episcopus manu
propria corroboravi. Ego Rotbertus dux Burgundionum
propria manu firmavi.
VIII ( #bis). Praeceptum Roberti regis Francorum de constructis castellis Monte-Basone atque Mirebello, et ne inde aliquod inferatur incommodum monachis Cormeriacensibus.@# (Anno 1018.)[Dom MARTENE. #Thes. Anecdot.@# tom. I, col. 137, ex archivis monasterii Cormeriacensis.]
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu
Christi, ROTBERTUS, divina ordinante providentia,
Francorum rex.
Si servorum Dei, eorumque maxime qui, sua omnia
relinquentes, Christum sequi noscuntur, curam
gerimus, et ad divinae potentiae in locis Deo dicatis
verius serviendum auxilium porrigimus, id nobis
procul dubio ad mortalem vitam prospere deducendam,
et ad aeternam feliciter obtinendam, commodum
provenire confidimus. Idcirco notum sit omnibus
sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, et praecipue totius
regni primoribus, quia adiit regiam culminis
nostri monarchiam Fulco comes, pro commodis et
prospectibus nostra auctoritate stabiliendis et roborandis
cujusdam coenobii, nomine Cormarici, in
honore Dei omnipotentis et S. Pauli apostoli constructi.
Ipse namque Fulco comes construxit suo
tempore in comitatu Turonico castellum quod vocatur
Monsbasonis, in terra ipsius coenobii: et alterum
construxit castellum in comitatu Pictavino,
quod vocatur Mirebellum, terrae ipsius coenobii proximum.
Verentes itaque monachi jam dicti coenobii
ne eadem castella in futurum sibi vel suis rebus nociva
et infesta existant, adiit nobilis et religiosus
abbas ipsius loci, nomine Teutbaldus, cum suis monachis,
praefatum comitem Fulconem, ut vi sua
atque potentia, quantum posset, providere et prohibere
curaret ne eadem castella jam dicto coenobio,
nec ullis rebus suis unquam violenta forent. Deinde
suggesserunt jam dictus abbas et sui monachi ipsi
Fulconi nostram adire excellentiam regiam, ut quod
ab eo precibus exigebant, ipse a nostra serenitate
efflagitaret, scripto et praecepto nostrae auctoritatis
ratum ac stabile in perpetuum confirmare. Idem
vero Fulco comes tam dicto abbati et suis monachis,
utpote maxime religiosis, | null | 82e3b3da-104e-443b-b5cd-c81dce923470 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
maximo devinctus
amore, quam potius pro remedio et salute animae
suae istiusmodi eorum precibus obtemperando et
consulendo promisit se semper praesto esse et paratum
fore. Ideo adiit magnificentiam nostram, et
haec quae hactenus depromimus, sollicite studuit nostris
intimare auribus. Nos vero ipsius Fulconis
suggestioni, utpote nobis fidelissimi, libenter et efficaciter
assentientes, imo ut gratiam Dei omnipotentis
ampliorem mereamur, et stabilitate et pace diutina
nostri regni laetemur, interdicimus et prohibemus
per hoc scriptum et praeceptum nostrae auctoritatis
ut nemo unquam sit, nec militaris quisquam,
nec quispiam homo, nec quaelibet persona de ipsis
duobus castellis supranominatis, nec de cunctis aliis
castellis quae sunt juris ipsius comitis Fulconis existat,
qui ullum contrarium usum, neque consuetudinem,
neque violentiam, nec dominatum irrogare
audeat nec praesumat jam dicto coenobio S. Pauli
apostoli, nec ullis rebus ipsius coenobii, nisi sicut
temporibus antecessorum nostrorum actum est,
Lotharii videlicet Francorum regis, et genitoris nostri
Hugonis itidem Francorum regis, et temporibus
siquidem Fulconis comitis, et Gausfredi comitis, avi
et patris saepefati Fulconis comitis. Statuentes autem
praecipimus, vehementerque interminamus, et monemus
ne ullus unquam succedentium hominum,
cujuscunque potestatis vel conditionis existat, qui
hoc nostrae auctoritatis statutum in aliquo violare
audeat, ne impietas ejus ac superba temeritas, poenas
ultrices, Christo judice, luat. Atque ut haec nostri
statuti et praecepti auctoritas firmum inviolabilemque
obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus,
et annulo nostro assignari jussimus.
Signum Rotberti gloriosissimi regis.
Gotfridus monachus scripsit, ad vicem Franconis
cancellarii; et ipse Franco manu propria subscripsit.
IX. #Privilegium Roberti regis pro monasterio Cormeriacensi.@# (Anno 1018.)[Dom MARTENE, #ibid.@# pag. 138.]
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu
Christi, ROTBERTUS, divina ordinante providentia,
Francorum rex.
Si servorum Dei, eorumque maxime qui, sua
omnia relinquentes, Christum sequi noscuntur, curam
gerimus, et ad divinae potentiae in locis Deo dicatis
verius serviendum auxilium porrigimus, id nobis
procul dubio ad mortalem vitam prospere deducendam,
et ad aeternam feliciter obtinendam, commodum
provenire confidimus. Idcirco notum sit
omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, et praecipue
totius regni nostri primoribus, quia adiit regiam
culminis nostri monarchiam Fulco comes pro commodis
et profectibus nostra auctoritate stabiliendis
et roborandis . . . . . coenobii nomine Cormarici, in
honore Dei omnipotentis et sancti Pauli apostoli
constituti, a priscis et Deo obsequentibus fideliter
abbatibus, scilicet sancti et peculiaris nostri patroni
Martini . . . . . summi et digne Deo colendi theologi
Pauli honore constructum, et maxima copiarum et
opum datione ditatum, et numerosa Christo famulantium
monachorum stipatione locatum, et a praedecessoribus
nostris bonae et dignae memoriae parentibus
isdem praefatus locus cum digno honore est
habitus, et privilegiali praeceptione imperialiter
stabilitus, resque ibidem undique concessas sub attestatione
regali praefato monasterio, cum omni deliberatione
substituere omnimodis sanxerunt. Ego
quoque justis ac piis consiliis pie aures accommodans,
salutiferisque petitionibus libentissimo annuens
animo, praelibati comitis agnita pia et fideli
petitione, annuere sategi. Idem namque locus in
speciali regum dominatu priscorum antiquitus visus
est. Sed prohibente plurium infestatione nefandorum
civium, qui, ceu ratem in fluctivagos pelagi discursus,
deificam semper insectantur Ecclesiam, coactus
abbas ejusdem loci et monachi aggredi regiam
cogitavit serenitatem, quatenus illius tutor pro nimia
inquietudine, et defensor pro infestationibus sibi
obsistentium ex provisione restitueretur regia. Quorum
voto assensum regia praebens majestas, tutorem
illius, seu advocatum ipsum Fulconem, videlicet
proavum istius Fulconis, qui illis vicinior et
potentior post regem tunc temporis videbatur. Posteri
quoque illius deinceps illam abbatiam in suum
redegere dominatum. Verens igitur supradictus comes
exaltationem suae progeniei, vel pavens ne forte
quilibet suorum, seu ipse, suadente Satana, victus
philargyria, eam in posterum aut distrahat cuicunque
exterae personae, seu in quolibet beneficium
subdat. Hujus commodi causa, necne, instigatus
obnixe a venerabili jam dicti loci domno Richardo
abbate, et sibi subjectis monachis, quatenus a me
exposceret quod privilegiali edicto hoc vetare et
prohibere debeamus, quod et facimus. Praecipiens et
mandans auctoritate regali, et obtestans per deificum
nomen sanctae et individuae Trinitatis, ut nemo
temerario ausu praesumat eamdem abbatiam in dominatione
alicujus personae transfundere, sed sit in
salva custodia et defensione Fulconis comitis et
successorum ejus. Quod | null | 29cc6b70-c8d0-4613-8484-c7d100247931 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
si quis conatus fuerit
istiusmodi rem attentare, non omnino quod cupit
vindicet, et ad nostrum tutamen et dominium idem
locus revertatur, sive successorum nostrorum, et
deinceps nulli dominatui subsistat, nisi regio. Si
quis autem, quod non credimus, hanc praecepti
ascriptionem regiam populari audacter conaverit, ac
timide deserere voluerit, cum Datan et Abiron, atque
cum his qui dixerunt Domino Deo: #Recede a nobis,
scientiam viarum tuarum nolumus;@# et cum Herode
parvulorum necatore, necnon cum Nerone apostolorum
Petri et Pauli et multorum martyrum interfectore,
seu cum Aureliano impiissimo lictore, et cum
Juda traditore Domini portionem habeat, et anathema
maranata, atque in poenis infernalibus perpetualiter
concremandus existat. Et ut hoc nostrae auctoritatis
emolumentum per succedentia annorum
enrricula ab omnibus verius credatur, et attentius
observetur, annuli nostri impressione jussimus insigniri,
et monogramma nostri nominis decenter mandavimus
ascribi.
Signum Rotberti gloriosissimi regis.
X. #Rotberti Francorum regis diploma pro restitutione monasterii Latiniacensis.@# (Anno 1018.)[MABILL., #De re diplom.,@# lib. VI, pag. 601, ex chartulario Latiniacensi.]
ROBERTUS Dei ordinante clementia Francorum
rex.
Si justis fidelium nostrorum petitionibus libenter
assensum praebuerimus, et quae rationabiliter petierint,
bonae voluntatis gratia sine quovis typo
perficere curaverimus; et hos nobis fideliores fieri,
et nostri regni statum sub divina custodia credimus
confirmari: maxime tamen si de his quae ad honorem
sanctae Dei Ecclesiae pertinent, id fieri contigerit.
Noverit igitur communis Ecclesiae atque nostrorum
industria fidelium, praesentium scilicet atque
futurorum, quod quidam de nostri regni principibus,
nomine Stephanus, nobilitate et potentia comes
clarissimus, noster etiam nepos amantissimus,
celsitudinis nostrae magnificentiam humiliter adiit,
et auribus nostrae serenitatis devote intimavit qualiter
quamdam abbatiam, cujus monasterium in Parisiensi
comitatu fundatum, in loco situm habetur
qui Latigniacus dicitur, quae olim amplis terrarum
spatiis et largis possessionibus ditata claruerat, sed
paganorum postea persecutione destructa et penitus
destituta fuerat, pater suus comes Herbertus restauraverit,
ac suis fidelibus concambiis redditis
abbatiae propriam terram pro parte maxima restituerit.
Praefatus igitur comes Stephanus humiliter
expetiit ut praecepto nostrae auctoritatis confirmaremus
quatenus terram quam pater suus ibi reddidit
sive donavit, vel ipse adhuc daturus est, seu
alii quilibet Christiani et Ecclesiae fideles ex donatione
daturi sunt, hanc ipsa abbatia firmiter tenere
et in perpetuum valeret possidere. Cujus precibus
liberiori gratia praebentes assensum, consilio nostrorum
principum nostrique regni primatuum, quod humiliter
expetiit, efficaciter impetrare promeruit. Hoc
igitur nostrae celsitudinis praeceptum fieri jussimus,
per quod praecipimus atque firmamus ut quidquid
praedicta abbatia ad praesens tenere noscitur, vel
quidquid et deinceps possidendum a Christi fidelibus
donatum fuerit, jure firmissimo teneat atque
possideat. Ut autem haec nostrae auctoritatis praeceptio
firmiorem in Dei nomine obtineat vigorem,
annuli nostri impressione subter eam jussimus sigillari.
Actum Senonis civitate, anno Dominicae Incarnationis
millesimo decimo-octavo, regnante serenissimo
rege Roberto XXXII, VI Kal. Martii. Signum
Roberti regis. Signum Hugonis regis. Signum Henrici.
Signum Roberti. Signum Letrici, archiepiscopi,
Balduinus subcancellarius vice Arnulphi archiepiscopi
primi cancellarii recognovit atque firmavit.
XI. #Rotberti regis privilegium pro Miciacensi monasterio.@# (Anno 1022.)[MABILL., #Annal. Bened.,@# tom. IV, Append., pag. 706, ex archivo Miciacensi.]
In nomine santae et inviduae Trinitatis, ROTBERTUS
Dei gratia Francorum rex.
Ex injuncto nobis regiae dignitatis officio tenemur
monasteriis in regno nostro constitutis eo modo providere,
quo universa quae ab aliis libere ipsis collata
sunt, et quae possidere dignoscuntur, ne in
posterum super his valeant aliquatenus molestari,
liberaliter confirmemus.
Noverint igitur universi quod constitutus in praesentia
nostra venerabilis Odolricus episcopus, et
Albertus abbas Sancti Maximini Miciacensis loci
cum quibusdam fratribus humiliter petierunt serenitatem
nostram innovari sibi privilegia quaedam a
praedecessoribus nostris regibus, Clodoveo scilicet
primo Francorum rege Christianissimo et Carolo
Augusto, regia munificentia monasterio Miciacensi
indulta, quorum videlicet privilegiorum sigilla prae
nimia vetustate nobis videntibus fracta penitus fuerant
et consumpta. Quorum petitioni digne faventes,
pro animae salute propriae, mei scilicet Roberti regis
et uxoris meae Constantiae, et nostrorum filiorum
Hugonis regis et Henrici, Roberti quoque et Odonis,
ad tutelam praedicti monasterii Miciacensis hoc nostrae
regiae dignitatis praeceptum edidimus, ut absque
ullo incommodo fratribus ibidem Deo servientibus
emolumentum proveniat salutare, nostrumque apud
illos | null | b5cd0ae2-bc4d-42c8-ac8b-50d0acacbf6a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
perpetuum teneatur memoriale. Praedictorum
igitur privilegiorum tenore considerato, ad notitiam
futurorum placuit nobis in hoc pragmatico confirmari
et adnotari possessiones quae in praedictis et
in aliis regum privilegiis continebantur, quas praesentialiter
ejusdem coenobii fratres gratia Dei secure
et quiete possident.
Prior est fundus Miciacensis cum appendiciis suis,
et fluvius Legiris et Ligeriti, et in civitate Aurelianensi
possident in alodo claustrum Sancti Maximini ab
omni exactione liberum et consuetudine; et capellam
in honore ejusdem confessoris sacratam, et
praebendam Sanctae Crucis perpetualem; et in burgo
Dunensi furnulum unum in alodo, et juxta Sanctum
Anianum abbatiam Sancti Maximini et burgum ejus;
et in burgo Sancti Aniani dimidium furnilium in
manu-firma, qui reddit censum denarios IV et obolum
in missa Sanctae Crucis mensis Maii, et juxta sanctum
Donatianum alodium unum; extra civitatem
contra claustrum Sancti Maximini partem alodi,
quae pertinet ad ipsum claustrum, et praebendam
Sancti Aniani. Possident etiam ecclesiam Sancti Dionysii
in alodo cum omnibus ibi pertinentibus terris
cultis et incultis, pratis, pascuis, vineis, servis et
ancillis, et villis, id est Bruerias, Caventonem, Alburias,
Asinarias et aliam potestatem quae dicitur
Nemesus, Masnitium et Boschellum in manu-firma,
et curtem Dreani in alodo quae est in pago Gastnensi,
et in pago Aurelianensi Ulmeri villam cum
omnibus sibi pertinentibus, et potestatem Audoeniputei
( #Empuis@# ), Bitriacum, montem Cuichet, Pyracium
Sarcinum, Grangioli-villam, Viviniacum,
Haia-corbi et Nocimentum. Has potestates Clotarius
rex filius Clodovei senioris praedicto loco concessit.
Praeter haec autem possident capellam Sancti
Maximini super Ligerim positam ab omni consuetudine
et potestate ministerialium nostrorum liberam;
et vallem et Cersiacum cum sibi pertinente terra
et silva, et omnia quae ad eamdem villam pertinent
et totas Spedas et Montiniacum, Vacheriam quoque
et totum Ronedum [ #al.,@# Rollenum], sicut partitur
terra Sancti Liphardi, et Alenam et Bonivillam, et
casuarium unum in Sumone villa, et totam Silvestri
villam. Has possessiones Childebertus rex praedicto
loco contulit. Habet etiam in pago Carnotensi Fraxinulum,
et Saumaricum, et Clessam villam cum
omnibus sibi pertinentibus, et terram quamdam in
villa quae dicitur Vonas, et Maissiam et Lincomisum;
has possessiones Dagobertus rex dicto loco
concessit. Et in pago Dunensi habent cellam in loco
qui dicitur Mons-Letardi cum aqua Coneda, molendinis,
silva, pratis, terris cultis et incultis, pascuis,
vineis, mancipiis, servis: hanc cellam Theodericus
rex ex haereditate Lupi pessimi ducis Miciacensi loco
contulit. Cambiacum quoque possident ex dono
Clodovei senioris cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus;
Prunedum etiam et Berellam, Spinam,
Toscham-rotundam, Brulium, et Boscum sancti
Agili, et Brasias quasdam juxta silvam nostram,
quae dicitur #forest,@# ubi metae sunt positae.
Habent insuper ex dono Pippini regis Fontanas et
Malverias quae sunt in alodo et in manu-firma, et
Fauvanas et villam Marcelli; et Chandre cum omnibus
sibi pertinentibus, terris cultis et incultis,
servis et ancillis.
Et ex dono Ludovici imperatoris et Lotharii filii
ejus habent discursionem trium navium per diversa
imperii flumina, scilicet per Ligerim, Carum, Sequanam,
Maternam, Vigenam, Sartam, Meduanam,
Sidilum, pro quibuslibet monasterii necessitatibus,
ut secure et libere ire et redire valeant, et non reddant
teloneum vel ullam consuetudinem vel aliquam
redhibitionem. Et ne quislibet exactor fisci de carris
vel carretis vel sagmariis vel quocunque vehiculo
sive per terram sive per aquam facto, vel de quocunque
commercio pertinens ad praedictum locum
exigat vel accipiat ullam omnino consuetudinem,
nec de quibuslibet negotiis vel in villis vel in terris,
sive in silvis aut in aquis praedicti monasterii factis
undecunque judiciaria potestas aliquid exigere praesumat,
aliquam legem vel consuetudinem accipere vel
exigere, vel quamlibet molestiam inferre. Ipsis vero
monachis consuetudines, quas volunt, sive in terris
sive in aquis suis ponere liceat, id est, telonium salis
et aliarum rerum, quae vehantur sive per terram
sive per aquam, et caeteras leges id est sanguinem, raptum,
homicidium, incendium, et alias leges quae
solent exsolvi, in suis terris accipiant.
Possident etiam ex dono Caroli Calvi Gaudiacum
cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus, terris
cultis et incultis, pascuis, servis et ancillis et quibusdam
villis; scilicet | null | a95b8764-43cd-4a9a-82dd-befd0bdd7599 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Montem Bellerii, Patiacum,
Mauselanum et boscum qui dicitur Boscus regis, et
boscum Gilfredi, boscum etiam Sancti Marcelli, et
brasias quasdam inter montem Belleni et viam publicam,
ubi metae positae sunt.
In Secalonia quoque habet curtem Vennensem
cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus, et Macherias
et Mesum et Brulium, et Cosdrenam silvam
cum brasiis adjacentibus, et in Litiniaci parochia
farinarium petrosum; has possessiones habent ex
dono Lotharii filii Ludovici imperatoris.
Ex dono autem Clodomiri regis habent Fontanellas
cum omnibus sibi pertinentibus, terris cultis et incultis,
pascuis, silva, brasiis, servis et ancillis. Hanc
etiam communitatem habent ex dono Alberici vicecomitis
Aurelianensis, ut per totam silvam quae adjacet
Fontanellae supradictae potestati monachorum,
ubi inter eorum propriam silvam et silvas baronum
et militum nostrorum metae positae sunt, omni tempore
glandis porcos ducentos absque ullo pasnatico
vel aliquo servitio habere sibi liceat.
Habet praeterea idem coenobium multas possessiones,
quas, quia in privilegiis regum praecedentium,
et authenticis pontificum nominatim expressae continentur,
in praesenti pragmatico noluimus adnotari.
Nos vero, ne inferiores videamur praedictis regibus,
beneficio concedimus praedicti monasterii fratribus,
duos farinarios censuales infra Ligeritum super
Sanctum Hilarium, cum tota aqua illa quam dedit
eis Hugo miles, solventes in censu solidos tres in
missa Sanctae Crucis mensis Maii: et contra domnum
Martinum in Ligerito, molendinos duos ex proprio
jure nostro, cum aqua sibi pertinente, eis in
perpetuum concedimus et confirmamus. Concedimus
etiam eis ut homines nostri liberi et servi, qui manserint
vel domos habuerint in terris eorum, omnes
penitus consuetudines et ex nomine taliam quemadmodum
proprii homines eorum perpetuo reddant.
Et sicut piae memoriae genitor noster Hugo rex eis
concesserat singulis hebdomadis per unam diem et
noctem, quam voluerint, libertatem perlustrandi
totam aquam nostri juris Ligeriti fluvii, quolibet
modo piscationis, eis in perpetuum concedimus et
confirmamus. Et quia ministeriales nostri Aurelianenses
et milites, et servientes Landrici militis Balgenciacensis,
et quidam alii, sicut ad nostras aures
saepius pervenit, terras praedicti monasterii quotidianis
vastant rapinis, et hominibus illic commorantibus
multas injurias faciunt, per hoc nostrae regalis
auctoritatis praeceptum id omnimodis amodo fieri
prohibemus, Landrico milite Balgenciacensi, et filiis
ejus Landrico, Joanne et Herveo ad ipsum consentientibus,
et coram nobis et fidelibus nostris palam
confitentibus se huc usque nullum omnino jus aut
ullam consuetudinem vel servitium in omnibus terris
Sancti Maximini vel hominibus de jure habuisse
vel habere debere. Prohibemus igitur, et auctoritate
regia praecipimus districte ut in Miciaco villa, et in
potestate Sancti Dionysii, et in capella Sancti Maximini
trans Ligerim, et in Cambiaco, et in Gaudiaco,
Monte-Bellerii, Malvariis, Canariis, Fontanis, Villa-Marcelli,
Rosariis, Asneriis in Meso, et in omnibus
appendiciis quae ad has villas pertinere noscuntur,
et in aliis villis, vel terris, vel hominibus eorum,
ullus omnino ministerialium nostrorum, neque comes,
neque missus, neque judex, aut villicus, aut
quislibet publica potestate praeditus, ullam omnino
legem, vel consuetudinem, vel servitium aliquod
exigat, vel ullam inquietudinem aut contrarietatem
deinceps facere praesumat; aut quidquam subtrahere,
aut aliquam infestationem inferre: sed liceat
praedictis fratribus memoratas possessiones, et omnia
quae regum vel principum seu aliorum quorumlibet
fidelium largitione in perpetuum adepti fuerint,
sub nostra plenissima tuitione, nostris et futuris
Deo disponente temporibus, quiete et libere
possidere. Ut autem haec nostra auctoritas certius
credatur, et a fidelibus, Deo annuente, nostris et futuris
temporibus melius conservetur, sigilli nostri
charactere subter eam jussimus roborari.
Signum Rotberti regis. Sign. Hugonis regis filii
Rotberti. Sign. Henrici filii Rotberti regis. Sign.
Rotberti filii Rotberti regis.
Nomina testium: Sign. Tetduini clerici, filii Reginae
mulieris, cujus erat beneficium. Sign. Leutericus
archiepiscopus Senonas. Sign. Gostinus archiepiscopus
Bituricas. Sign. Odolricus episcopus Aurelianis.
Sign. Guarinus episcopus Belvagus. Sign.
Franco episcopus Parisius. Sign. comes Ivo de
Bello-monte. Sign. Ebo miles. Sig. Guarinus miles
Parisius. Sign. Amalricus miles de Monte-forte. Ego
Balduinus cancellarius perlegendo subscripsi.
Actum Aurelianis publice, anno Incarnationis
Domini millesimo vicesimo secundo, regni Rotberti
regis XXVII, et indictione V, quando Stephanus haeresiarches
et complices ejus damnati | null | ce035c3c-3eca-4d25-9798-2d7dc0ec4ff0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sunt et arsi sunt
Aurelianis [ #al.,@# quando haeretici damnati sunt Aurelianis].
XII. #Roberti regis privilegium pro ecclesia S. Martini, petente S. Guillelmo, abbate S. Benigni Divionensis.@# (Anno 1023.)[MABILL., #Acta SS. Bened.,@# saec. VI, pag. 467]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego
ROBERTUS gratia Dei Francorum rex.
Noverit omnium sanctae matris Ecclesiae fidelium
industria, ut praesens sed etiam futura, quod quidam
noster comes, Guillelmus nomine, nostrae serenitatis
adierit praesentiam, rogans et obnixe postulans
ut quamdam ecclesiam in honore sancti Martini
sacratam, in suburbio Belnensis castri sitam, olim
abbatiam sed jam omnino destructam, quam etiam
jure nostri beneficii possidebat, se mihi liceret credere,
eo conventionis tenore ut eamdem ecclesiam
cuidam congregationi in loco Fructuariae juxta
Alpes Deo regulariter servienti quominus traderemus
perpetualiter habendam. Cujus rationabili et devotae
petitioni libenter condescendere volui, quoniam
eidem coenobio jam pridem quamdam abbatiam Sanctae
Mariae in suburbio Cabilonensi sitam, cum Ecclesia
Busciani et alodum Cassiniaci cum ecclesia
ejusdem villae per praecepti firmitatem concesseram.
Quae omnia dedi instinctu et petitione domini Guillelmi
abbatis, ejusdem loci Fructuariensis devoti
fundatoris, interveniente et subscribente Gosfrido
Cabilonensi episcopo cum reliquis episcopis qui interfuerunt
concilio nuper Ariaci habito. Innotesco
igitur cunctis praedictam Belnensem ecclesiam Guillelmum
comitem mihi reddidisse et me eam Fructuariensi
coenobio dedisse; erga quem locum taliter
nostrae benevolentiae inculcamus affectum, ut qui
cunque in omni nostrae dominationis regno pro
redemptione peccatorum suorum aliquid inibi conferre
voluerit, nostrae auctoritatis habeat assensum,
et sicut nostri praecepti auctoritate firmavimus, ita
etiam legaliter dandi in posterum habenda absque
declamatione decernimus, et harum rerum conventionem
annuli nostri impressione signamus
Actum Avaloni, anno incarnati Verbi 1023,
regnante Roberto XXXVII. Ego Baldoinus cancellarius
relegendo subscripsi.
XIII. #Rotberti regis praeceptum pro monasterio Bellimontis prope Turonos.@# (Anno 1022.)[MABILL., #Annal. Bened.,@# tom. IV, Append. pag. 708, ex archivo S. Martini.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ROTBERTUS
Dei misericordia rex.
Si petitionibus servorum Dei pro quibuslibet
ecclesiasticis necessitatibus aures nostras pulsantium
libentur assentimur, et ad divinae militiae cultum
in locis Domino dicatis uberius famulantibus
auxilium porrigimus, id nobis procul dubio et ad
instantem vitam temporaliter transigendam, et ad
futuram feliciter obtinendam profuturum confidimus.
Notum igitur fore omnino cupimus cunctis
Christi nostrisque fidelibus, praesentibus scilicet
atque futuris, quoniam adiit serenitatem nostri culminis
Sulpicius subdiaconus et archiclavis Beati
Martini, humiliter flagitans, et flagitando summa
prece deposcens, ut auctoritate nostrae praeceptionis
juberemus praeceptum fieri de his unde jam praeceptum
altera vice fieri jusseramus per deprecationem
bonae memoriae Hervei levitae et archiclavis Beati
Martini, praedecessoris ejusdem fidelis nostri Sulpicii,
de ecclesia videlicet Beatae Mariae Bellimontis,
in qua regulam sanctimonialium supradictus sanctus
vir Herveus construxit, non longe sita a castro
patris nostri Martini, cum omnibus rebus ad eam
pertinentibus, vineis scilicet et pratis; atque de quodam
vivario Malamorta nuncupato, necnon et de
quotlibet arpennibus vinearum, quae diversis in
locis prope suburbium oppidi praefati confessoris
Christi Martini, sitae inter Ligeris videlicet Carique
alveum, hoc est de vineis ex thesauro arpen. quatuor,
non longe ab oppido beati Martini ex parte Cari fluminis;
terminantur de duabus partibus ipsius potestatis;
de tertia parte terrae Sancti Andreae; de quarta
via publica: reddent censum ad missam Sancti Martini
hiemalem denar. sexdecim. Item, de vineis ex
thesauro arpen. quatuor in suburbio castelli Beati
Martini ex parte meridiei, ubi ultra Beram dicitur.
Terminantur de una parte terra Sancti Venantii, de
duabus terra communi fratrum, de quarta via publica.
Reddent censum ad missam Sancti Martini
hiemalem den. sexdecim. Item, de vineis ex thesauro
arpenn. I in suburbio castelli Beati Martini ex
parte occidentis; terminantur de duabus partibus
terra ipsius potestatis, de tertia terra Sancti Joannis
et Sancti Pauli, de quarta via publica. Reddent
censum ad missam Sancti Martini hiemalem den.
quatuor. Item, de vineis ex thesauro arpen. I in
suburbio castelli Beati Martini ex parte occidentis;
terminantur de una parte via publica, de duabus
terra ipsius potestatis, de quarta terra Sancti Pauli.
Reddent censum ad missam Sancti Martini hiemalem
den. quatuor. Item, de vineis ex thesauro arpen | null | e0d2f95e-e2dc-49b5-8a69-0ea1eb38334f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
III in suburbio castelli Beati Martini ad Curaecium
maceriae; terminantur de duabus partibus viis
publicis, de reliquis partibus terra Sanctae Crucis,
et prato Sancti Venantii: reddent censum ad missam
Sancti Martini . . . ex parte occidentis, terminantur
de una parte terra sancti Martini de Portaria,
de altera de ipsa Portaria et terra Sancti Sulpicii,
de quarta via publica: reddent censum ad missam
Sancti Martini hiemalem den. tres. Item, de
vineis ex thesauro quartarios tres in suburbio castelli
Beati Martini, ex parte orientis, terminantur
de una fronte, via quae ducit in urbem, et ex uno
latere via cujus caput portam Sancti Juliani attingit,
de altero latere terra Sancti Pauli, de altera
autem fronte alodo Ademari: reddent censum ad
missam Sancti Martini hiemalem den. septem. De
vineis quoque de Portaria, non longe a castello
Beati Martini ex parte meridiei arpen. quatuor, terminantur
ex duabus partibus terra ipsius potestatis,
de tertia terra Sancti Venantii, de quarta Sancti
Dionysii; reddent censum ad missam Sancti Martini
hiemalem den. sexdecim. Item, de vineis de
Portaria arpen. dimidium in suburbio castelli Beati
Martini, ex parte occidentis; terminantur de una
fronte terra Sanctae Mariae, ex uno latere terra Sanctae
Monegundis, ex altero vero latere et ex capite
viis publicis; reddent censum ad missam Sancti
Martini hiemalem den. duos. De iis quidem omnibus
vineis, quas hic cum suis terminationibus recensuimus,
jam firmaveramus quoddam scriptum,
quod idem dominus Sulpicius de ipsis fieri jusserat,
assensu Rogerii decani et caeterorum fratrum. Deprecatur
quoque saepe dictus fidelis noster dominus
Sulpicius archiclavis, huic praecepto inseri quoddam
altare, in honore sanctae crucis et sancti Petri
in medio ecclesiae beatissimi Martini situm, ubi
sanctae memoriae dominus Herveus archiclavis tumulatus
requiescit, quod et jam ipse non immemor
suae animae, eidem loco, Sanctae videlicet Mariae
Belimontis; in perpetuum concessit habendum.
Est enim de thesauro Beati Martini, ea videlicet
lege eoque tenore ut sanctimoniales Domino servientes,
amodo semper in posterum cappas et caetera
ornamenta Beati Martini, prout potuerint, absque
pretio restituant. Cujus nos petitionem satis rationabilem
considerantes, votis ejus libenter assensum
dedimus; et tam de ipso altari quam de supra scriptis
omnibus rebus, hoc praeceptum fieri jussimus.
Si quis autem hujus nostrae auctoritatis praeceptum
violare praesumpserit, non solum in offensam se
Christi et nostram lapsum, verum etiam denariorum
solidorum excocti auri se noverit poena multandum.
Ut autem haec nostra auctoritas inviolabilem
obtineat effectum, manu eam nostra propria
firmavimus, et annuli nostri impressione signavimus.
Rotbertus. Ego Balduinus cancellarius relegi, et
subscripsi.
XIV. #Roberti regis et Constantiae reginae charta de donatione praedii prope Vermeriam, facta abbatiae Compendiensi.@# (Anno 1029.) [MABILL., #Annal. Bened.,@# tome IV, pag. 602, ex autographo.]
In nomine sanctae et individuae, Trinitatis, Patris
et Filii, et Spiritus sancti, ego ROTBERTUS gratia
Dei Francorum rex, et CONSTANTIA divino nutu regina.
Si primitivi fructus charitatis, quos exornat devota
erogatio religiosae liberalitatis, ad hoc efficaces
sunt et idonei ut valeant firmare statum cujuscunque
honoris, ac deinde repraesentare plenitudinem
futurae remunerationis, verissime decet regiam dignitatem
illis redividare et affatim exuberare, per
quos suae dignitatis amplitudinem valeat sublimando
erigere, et erigendo sublimare; et demum felici commercio
et incomparabili exspectet aeterna, et certa
spe possideat exspectata. Quod liberalitatis genus
tunc ex parte pro debito exercemus, si locis sanctorum
et congregationibus fidelium temporalia bona
conferre non denegamus, ut tanto liberius cultores
Christianae religionis et ecclesiastici ordinis divinis
inserviant mandatis, quanto amplius fuerint ab omni
necessitatis impedimento absoluti. Innotescat
ergo universitati sanctae matris Ecclesiae fidelium,
tam praesentium quam etiam futurorum, me et conjugem
meam Constantiam, jucunda conversatione
mihi admodum dilectam, et in administratione rerum
ad se pertinentium satis utilem et strenuam,
praedium nostrae regali sedi Vermeriae contiguum,
quod de auro ex patris sui dono asportato praedicta
conjux mea emerat, Sanctae Mariae Compendiensis
ecclesiae, cujus cultum singulariter praeter
caeteros sanctorum amplectebatur, et sanctis martyribus
Cornelio et Cypriano in eadem ecclesia requiescentibus
humiliter dedisse et devote jure praetorio
et forensi tradidisse pro nostra incolumitate et
salute animarum nostrarum, et filii nostri Hugonis,
jam regni solio, antequam decederet, sublimati,
et | null | 6b6c50c6-2bd8-4bf3-86ed-3a1c86baa4d2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, proh dolor! nostris diebus inibi sepulti. Ea autem
quae respiciunt ad praedictum praedium sunt
haec: Duae ecclesiae cum quatuor molendinis, quinquaginta
tres habitatores, hospites cum quadraginta
quatuor arpennis vinearum, et cum quadraginta
et dimidio arpennis pratorum. Denique inter hospites
et caeteras legitimas exactiones persolvet unoquoque
anno sub nomine census duas libras denariorum,
et octo solidos. Inculcamus adhuc numerando
ea quae cum praedio contulimus, unam scilicet
silvam quae est supra ecclesiam Sancti Germani
sita, et alteram ad Altum-Monticellum; deinde
tantum terrae culturae ad alodium pertinentis, quantum
vix sufficiunt duae carrucae omnibus temporibus
uniuscujusque anni excolere. Duos praeterea
mansos eidem alodio adjacentes concedimus, unum
in villa Mohericurz, alium in villa Veneta. Haec omnia
legaliter data, et jure forensi et praetorio Compendiensi
ecclesiae tradita, nostrae auctoritatis praecepto
firmavimus, et in posterum firmata esse statuimus,
et sigillo nostro insigniri praecipimus, ut inferius
scriptum est.
Actum publice Aurelianis, anno incarnati Verbi
millesimo vicesimo nono, regnante rege Rotberto
quadragesimo tertio.
Ego Balduinus cancellarius relegendo subscripsi,
et subscribendo relegi.
I. #Hugonis atque Roberti regum diploma de electione abbatum et ecclesia Sancti Leodegarii de Campellis@# . (Anno 994.)[MABILL., #De re diplomatica,@# lib. VI, pag. 598, ex chartulario Sancti Germani Antissiod.]
In nomine sanctae atque individuae Trinitatis,
HUGO atque ROBERTUS, gratia Dei reges inclyti.
Omni nostrae militiae nostrae servituti devotae regum
benignitas atque excellentia, quae bonorum virorum
votis competunt non modo roborare, verum
etiam magnifico debet auxilio supplere. benigno
hortari favore, imo totis benevolentiae viribus proficere.
Magnae siquidem aeternaeque retributionis participem
se noverit, qui his quae Dei sunt, quoquo
modo se inseruerit. Verum virtutis auctor, suppletor,
fautor, benignissimi Jesu magnificentiae non expers
erit, cum pro se quae Dei voto sunt juverit.
Omnium enim quae omnipotentis Dei fiunt amore,
idem retributor est maxima benignitate. Ergo regum
benignitas, quorum auctoritate ea quae casis Dei
conferuntur, fixa atque permanere debent inconvulsa,
clementissima Jesu confisa misericordia justa
praemia aeternae praestolatur vitae. Quapropter magni
atque summo dignissimi honore Ducis Burgundiae,
Henrici nomine, sanctae congratantes voluntati, ea
quae per venerabilem abbatem, cui nomen sit Hilderico,
nobis intimavit (digna enim ejus sunt omnia
ista precata) stipulatione praecipua auctoramus, corroboramus,
atque in perpetuum inconcusse firmamus.
Idem enim abbas, vir Deo plenus, ab ejus parte
ea quae sunt sancti Benedicti subnixa religione, imo
canonum inviolabili auctoritate petens rogat, ut suae
abbatiae locus, honore sancti Germani Antissiodorensi
territorio constitutus, perpetuam abbatum
electionem habeat secundum sancti Benedicti praeceptum.
Ergo hujus ducis, nostri scilicet fratris,
quoniam justa est, voluntati, atque abbatis, quia
recta est, legationi annuentes, precando monemus,
monendoque regali imperio praecipimus ut nullus
inibi constituatur abbas, nisi quem fratrum omnium
cum Dei timore concors elegerit caterva: cujus abbatiae
tutationem sub manu regum aut forte ducum
ejus regni constituimus, ita ut nullus principum eam
invadere nec etiam audeat rogare. Adversariarum
denique consuetudinum sic avellimus, ut ab hoc
tempore usque in saeculum nihil patiatur adversi, sed
ab omni libera injuria libere Deo deserviat: quem
locum quoniam dux diligit (patronum siquidem eum
ipsum, scilicet sanctum Germanum, eligit specialiter
habere in coelis apud Deum), quadam suis abbatiola
constructa patrimoniis in honore sancti Leodegarii
martyris, nomine Campellis, ipsum eum
locum ampliavit, pariterque ei villam Magniacum
reddidit: scilicet ut in praefata abbatiola semper
octo sint monachi, abbati scilicet praesidenti loco
Sancti Germani subditi. Eis vero monachis a loco
Sancti Germani nec liceat collum excutere, nec
quemquam sibi nisi abbatem Sancti Germani, praeferre:
qui abbas ipsum loculum si sua forte industria,
aut bonorum hominum munificentia, plus octo
monachorum ampliaverit, pro hujusce beneficii merito
gratiam Omnipotentis hic mereaturque in coelo.
Igitur ut hujus benefacti mereamur esse participes,
hanc nostrae auctoritatis praeceptionem sigillo roboravimus
inviolabiliter, volumusque observari per
cuncta saecula legaliter.
Datum V Idus Octob., anno regum Hugonis atque
Roberti VIII. Actum in Dei nomine [in monasterio]
Sancti Dionysii feliciter.
II. #Roberti regis praeceptum pro confirmatione rerum quas Burchardus comes et Rainaldus episcopus Fossatensi monasterio tradiderunt.@# (Anno 998.)[MABILL., #De re diplom.,@# lib. VI | null | 5e542442-06fc-4d87-a1b1-d08c69d36fb3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, pag. 598, ex chartario Fossatensi.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ROBERTUS,
divina providente clementia, Francorum rex.
Si erga loca divinis cultibus mancipata propter
amorem Dei eorumque in eisdem locis famulantium
beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud
Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus.
Idcirco noverit sagacitas seu industria omnium
nostrorum fidelium, tam praesentium quam et
futurorum, quia quidam venerabilis sanctae Parisiacensis
Ecclesiae episcopus, nomine Renoldus, et
pater ejus Deo amabilis comes Burchardus, adierunt
serenitatem nostram, humiliter petentes quatenus
res de beneficiis eorum quas monasterio Fossatensi,
quod est dedicatum in honore beatissimae Virginis
Mariae, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, seu
beati Mauri, Patris Benedicti discipuli, qui eodem
loco requiescit, contulerunt, et abbati ejusdem loci
nomine Teutoni, et fratribus ibidem Deo militantibus
pro aeternae remuneratione vitae, et pro animarum
suarum absolutione, et animae Elisabeth comitissae
tradiderunt, auctoritatis nostrae praecepto
concedere et confirmare dignaremur. Suggerentibus
itaque ac intervenientibus dilectis nostris, videlicet
dulcissima genitrice nostra Adelaide, atque conjuge
nostra Berta, nos precibus eorum libentissime faventes,
traditionem [praedicto abbati ED. P.] seu reliquis
monachis praefatae ecclesiae munificentiae nostrae praecepto
confirmamus, per quod praecipimus atque jubemus
ut ab hodierna die hac deinceps praedictus abba,
aliique monachi praefati monasterii illas res quae sunt
in pago Parisiacensi libere possideant, villam videlicet
quae vocatur Nobiliacus, cum advocatione et vicaria,
cum ecclesia et altare absque synodo et circada, cum
silvis, vineis, pratis, terris cultis et incultis, et cum
omnibus suis appendiciis. Item in eodem pago ecclesiam,
quae sita est in vico qui Nosiacus dicitur,
per deprecationem Goscelini [ #an@# Roscelini?] vicecomitis
Milidunensis tradiderunt, qui eam de illorum
tenebat beneficio. Item in eodem pago, in villa
quae vocatur Licias, mansum Algardis cum vineis,
terris cultis et incultis, et omnibus ad illum pertinentibus:
et in comitatu Milidunensi alodum unum
qui vocatur Curciacus, cum advocatione et vicaria,
cum pratis, terris cultis et incultis, et cum his quae
ad ipsum respiciunt. Et in Wastinensi pago alium
alodum qui nuncupatur Seia, cum advocatione et
ecclesia, et aqua cum piscaria, pratis, terris cultis
et incultis, absque ulla vicariorum potestate congrue
teneant atque possideant. Ob hoc praecipimus
etiam ut nullus rex, nullus episcopus, nullus comes,
aut ulla potestas illas res disponere, aut in sua potestate
quidquam horum decernere vel delegare praesumat:
sed perpetua soliditate in supradictorum
fratrum potestate consistat disponendi seu faciendi
ex his quidquid elegerint. Et ut hujus nostrae praeceptionis
edictum atque roborationis praeceptum per
cuncta aevi tempora inviolabilem obtineat firmitatis
vigorem, manu propria subter confirmavimus, et
annuli nostri impressione insigniri jussimus.
Data XIII Kal. Maii, indictione XI, anno X, regnante
Roberto rege glorioso. Actum publice Parisiaca urbe
anno incarnati Verbi 998.
III. #Rotberti regis praeceptum, quo superiorum regum aliorumque concessiones coenobio Sancti Germani Antissiodorensi factas confirmat.@# (Circa annum 1002.)[MABILL., #De re diplom.,@# lib. VI, pag. 600, ex chartario Sancti Germani Antissiod.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ROTBERTUS,
Divinitatis annuente clementia, rex.
Regiae dignitatis est circa religionis cultum pietate
et justitia se extendere, servorumque Dei petitionibus
votivis animis acquiescere. Qua de re noverit
omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium industria venerabilem
abbatem Heldricum monasterii Sancti
Germani Antissiodorensis, adhibita secum monachorum
ejusdem loci congregatione, praeceptum
quoddam regiae munificentiae ab avo nostro Hugone
Magno praefato coenobio impetratum atque collatum,
nostrae serenitati detulisse, nostra quoque auctoritate
denuo renovandum, atque in posterum transmittendum
humiliter expetisse: quatenus et apostolicorum
privilegia, et praedecessorum nostrorum,
regum scilicet, praecepta omnia eidem praecepto inserta,
hoc nostro sanctionis testimonio donaremus;
scilicet ut secundum fidem et eorum proprietatis
continentiam perpetuo et inconvulsa maneant, et
inviolata perdurent. Quorum petitioni benevolo favore
assentientes, maximeque ob gloriosi avunculi
nostri domni Henrici ducis Burgundiae memoriam
et Ottonis fratris ejus, qui sese peculiariter inibi sub
beati Germani patrocinio manciparunt, ut et sepulturae
mandati sint; nos quoque eumdem locum
sanctae potius reverentiae, quam alicui subjectioni
committimus, tradimus, sublimamus. Praecepta quoque
omnia et auctoritates nostrae denuo astipulationis
edicto confirmamus; ipsam quoque congregationem
sub plenissima defensione nostra quietam
ac liberam esse volumus, cum omnibus | null | 5dd295d0-6889-4bc0-a217-404029e6873c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quae ipsius
monasterii sunt, vel quocunque modo pertinere videntur,
inviolabiliter auctoritate nostra permanere
decernimus, et sub nostrae tuitionis gubernatione
suscipimus: ita ut sub nostra protectione liceat eis
quiete vivere, et vivendo quiescere; nullusque episcopus,
vel aliquis ex episcopalibus ministris ibidem
aliquid praesumat exercere judicium; et nullus judex
publicus, vel quilibet exactor judiciariae potestatis,
vel aliquis ex nostris fidelibus, vel aliqua magna
parvaque persona in omnibus rebus eidem loco subditis
ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda,
aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores
tollendos, aut homines ipsius monasterii,
tam servos quam ingenuos, super terram ejusdem
coenobii commanentes distringere, aut illicitas occasiones
nostris vel futuris temporibus requirere audeat:
sed liceat monachis praefati coenobii res ad
sua stipendia pertinentes sub una immunitatis praeceptione
quieto ordine possidere. Jubemus ergo ut
neque ipsi monachi aut negotiatores eorum, neque
homines qui per ipsam casam Dei sperare videntur,
teloneum persolvere cogantur in civitatibus vel vicis,
seu villis aut mercatis, vel in portubus aut portis,
sicut in praecepto gloriosissimi Caroli imperatoris
continetur. Praecipientes autem jubemus, et jubentes
confirmamus, ut nulli abbatum ejusdem loci, aut cuilibet
alteri personae liceat ex praescriptis omnibus
rebus aliquid in alios praeterquam constituimus usus
redigere aut retorquere, aut alicui habendum conferre,
neque censum aut honorem aut dona quaelibet,
vel pastos canum in possessionibus suis, sive
equorum, vel ab eisdem servis Dei receptus aliquos,
nisi de more religionis pro hospitalitatis bono, quisquam
ullatenus praesumat requirere: sed quidquid
exinde fieri potest, juxta quod praescriptum est, regulari
administratione usibus et utilitatibus eorum
auctore Deo omnibus habeatur temporibus. Interea
volumus et confirmamus, ut quidquid de saeculo in
idem monasterium ad regularem conversationem
agendam favente Deo venientes ex possessionibus
suis obtulerint sive contulerint; vel alii quicunque
hominum, sicuti eorum voluntas et collatio facta
apparuerit, sine aliqua immutatione inviolabiliter
semper perseveret atque permaneat. Concedimus
etiam eidem congregationi eligendi Abbatem sibi licentiam
secundum regularem institutionem alio decedente.
Et ut nullo unquam tempore sub alicujus
episcopi dominatione redigantur, et nullus episcopus
ipsam abbatiam a regia celsitudine exquirere, et
ipsos monachos sollicitare aut inquietare praesumat,
hac nostrae auctoritatis praeceptione omnimodo
interdicimus. Si quis autem hujus nostrae auctoritatis
temerarius violator aut contemptor esse temptaverit,
non valeat impetrare quod expetit: sed
insuper pro regiae majestatis contemptu centum
libras auri cocti cogatur exsolvere: medietatem camerae
nostrae, medietatem ipsis monachis; de ceteris
vero supradictis praeceptionibus immunitatis a
contemptoribus poena exigatur. Ut autem haec altitudinis
nostrae confirmatio seu praeceptio meliorem
semper obtineat firmitatem, manu nostra eam subterfirmavimus,
et annuli nostri impressione sigillari
jussimus.
Actum Antissiodori civitate publice.
IV. #Diploma Roberti regis Francorum pro monasterio sancti Maglorii Parisiensis.@# (Circa ann. 1002.)[Dom MARTENE, #Thesaur. Anecdot.,@# tom. I, col. 107, ex autographo Majoris Monasterii.]
Consistentis in unitate Deitatis summae et incomprehensibilis
Trinitatis in nomine, ROBERTUS Francorum
rex augustus, disponente praelibatae divinitatis
clementia, intervenientibus reginis Adelaide
venerabili sui genitrice, cum nobilissima uxore,
Berta nomine, omnibus cujuslibet ordinis sub imperio
nostro degentibus liquido pateat volumus.
Obnoxii Deo sanctisque ejus dum vivimus, movemur
et sumus, expedit ita pro nostri nostrorumque
erratus diluvione commoveri, atque meritis sanctorum
imprecari, eosque incessanter exorare, quatenus
per ipsorum intercessionem valeamus pacifice vivere
atque post metam hujusce labentis aevi Deum
deorum in Sion sanctam contemplari. Quapropter
congrua via, quod nobis pro commissi talenti lucro
attitulatur, reputantes quod Domino fidelibusque
ejus tribuitur, inviolabile atque intemeratum persistere;
simul moti misericordia pauperum et efflagitatione
supradictarum honorabilium reginarum,
cum assensu primatum nostrorum, fecimus praeceptum
firmitatis de rebus quas pater noster beatae
memoriae Hugo rex, nosque pie contulimus monachis
famulantibus Christo sanctissimoque Maglorio
in urbe Parisiaca quiescenti; ubi etiam fundavimus
monasterium praetaxato praecipuo confessori caeterisque
sanctis inibi assignatis ob illorum corpora,
quae ut peregrina hospitabantur per aliorum rura.
Est autem prius terra in qua ipsum situm est monasterium,
et praedium quod dedimus ipso die translationis
sanctorum et dicitur Villaris, cum omni
integritate quae ad ipsum pertinet, et capella inibi
consecrata in honorem sanctae Dei Genitricis Mariae.
Item aliae res quae prius datae sunt, unde prior est
ecclesiola in suburbio Parisiaco haud procul a moenibus,
in honore S. Maglorii dicata cum terra sibi
adjacenti, in | null | 78fc9fa1-4f16-4c38-968f-8b3267dcce8c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qua ipsorum sepultura est monachorum.
Clausus etiam vineae juxta Saveias situs, quem
dedit divae memoriae Hugo avus noster, aequivocique
nostri Rotberti regis filius. Item pars terrae juxta
Montem-martyrum quam comes Fulco dedit. Parvus
etiam alodus quem tribuit Willelmus juxta eumdem
situs suprascriptum montem. Nec non et alodus in
comitatu Mellico, qui dicitur Grandis Campus, et
praedium quod dicitur alodus in comitatu Parisiacensi
secus Fontiniacum. Sed et ecclesiae in Pinciacensi
comitatu: prima in potestate Madriaca in
honore S. Dionysii dicata, cum capella in Maroilo
sita in S. Martini honore fundata. Alia in Vernoilio
ecclesia S. Stephano dedicata, et in eadem villa capella
S. Hilario consecrata. Denique et ecclesiola in
villa quae dicitur sancti Leodegarii, in cujus et nomine
benedicta constat. Sunt etiam mansi III quos
tenuit Riculfus in beneficio ex supradicta potestate
Madreia in episcopio Parisiaco et comitatu. Ecclesia
S. Mariae nomini sanctificata et in eodem comitatu
in potestate Isiaca, vinearum atque pratorum
XIX, arpen. Etiam in Venua V arpen. vineae. In potestate
quoque Cataronis mansus I arabilis terrae
cum vinearum fecunditate; in praedicto etiam comitatu
in villa quae dicitur Montium mansus I arabilis
terrae cum vinearum ubertate. In eodem quoque
territorio supra fluvium Vigenne dimidium
maisnilum, quod dicitur Murcinctus cum pratorum
copia. E proximo quoque maisnilum alterum, quod
dicitur Sienis-Villere, cum capella inibi in honore
S. Genovefae aedificata. In Aurelianensi quoque comitatu
alodus qui dicitur Cilliniacus cum omnibus
sibi adjacentibus. Molendinum quoque unum Paririsius
in fluvio Sequanae. Item in comitatu Aurelianensi
ecclesia in villa quae dicitur Gimminiacus.
Haec omnia supradicta, vel quae deinceps a catholicis
viris eidem coliata fuerint ecclesiae ob amorem
Dei et reverentiam ipsorum sanctorum confirmamus
auctoritate nostra, quatenus semper sub plenissima
defensione et emunitatis tuitione corroborata permaneant,
ita videlicet ut nullus ab hinc ad causas
exigendas, aut freda vel tributa exigenda, aut mansiones
vel paratas faciendas, vel fidejussores tollendos,
aut homines ejusdem ecclesiae, tam ingenuos
quam servos, super terram ipsorum commanentes
injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut
illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris
temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata
sunt exigere praesumat. Sed liceat abbati
suisque successoribus res praedicti monasterii sub
emunitatis nostrae defensionem quieto ordine possidere
ad stipendia monachorum ibidem Deo famulantium,
perennibusque proficiat temporibus in augmentis.
Volumus etiam ut omnium episcoporum
ac comitum nostrorum in hoc concordet assensus, ut
idem locus semper abbatem habeat ex propria congregatione.
qui ipsam casam Dei et monachos ibidem
degentes cum normali honore custodiendo tractet,
simulque ut nullus metropolitanus aut aliquis
suus subjectus, etiam pontifex Parisiacus, causa
alicujus ordinationis illuc ingredi praesumat, nisi
vocatus venerit aut ad sanctam missam celebrandam,
aut ad ecclesias consecrandas, aut ad benedictiones
clericorum faciendas, et quod debitum excusare
non debet, qui vocatus fuerit. Et quoniam
peregrini atque alienigenae esse noscuntur, benigne,
misericorditer ac pie almis et catholicis viris semper
tractari ac contueri debeant pro Christo, a quo
et nos cuncti peregrinamur in mundo. Decrevimus
etiam per nostri auctoritatem praecepti ut nemo super
ipsos servos Dei potestatem exerceat, aut quempiam
inter eos contra voluntatem ipsorum imponere
tentet. Sed in eorum dispositione, ordinatione et
electione intus et foris omnia consistant, quatenus
servos Dei qui inibi Deo famulantur, pro nobis et
stabilitate totius regni a Deo nobis concessi, proque
remedio animarum eorum qui pro amore Dei et sanctorum
inibi sua tradidere donaria, eorum quoque
qui futuris temporibus daturi sunt praemia, liceat
tute atque condigne Domino preces fundere, et hanc
auctoritatem, ut firmior in Dei nomine habeatur,
fidelibus quoque sanctae Dei Ecclesiae et nostris diligentius
conservetur, manu propria subterfirmavimus,
et annuli nostri impressione signari jussimus.
#Locus monogrammatis.@#
Rotgerius cancellarius scripsit.
#Locus sigilli.@#
V. #Roberti regis privilegium pro monasterio Fiscamnensi.--Restitutionem monachorum Fiscamni a Richardo comite factam et donationes eidem loco ab eo factas confirmat.@# (Anno 1006.)[MABILL., #Annal. Bened.@# IV, 185.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ROTBERTUS
divina favente clementia rex.
Quoniam inter numerum illorum computamur qui
regali censentur nomine, si in omnibus hujus nominis
officium devote nequimus adimplere, nimis
impium est omnia inefficaciter praeterire. Unde Fiscamnensis,
quam orationis gratia visitavimus, justam
ecclesiae causam | null | 50dd5cc2-525c-4cbe-a371-8af8abfd2341 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, qua interpellamur, et benigne
suscipimus et gratanter adimplemus. Notum sit
igitur praesentibus et futuris quod pia sumus petitione
dilectissimi fidelis nostri Richardi comitis exorati,
ut res quas huic loco, in honore individuae
sanctae Trinitatis consubstantialis Patris, et Filii, et
Spiritus sancti consecrato, tradidit, et per chartae
testamentum firmavit, nos quoque nostro praecepto
corroboraremus. Cujus preces delectabiliter auditas
sicut justum est, suscepimus tam libenter implendas.
Pii enim prioris Richardi intentio ad hoc hunc
locum construxit, ut monachorum ordo ibi sub regula
sancti Benedicti viveret, et Dei laudibus inserviret.
Quod desiderium quoniam morte interveniente
adimplere non potuit, pius filius Richardus
aequivocus implere procuravit; et divina providentia
repertum domnum abbatem Guillelmum, hujus monasticae
religionis, quae ibi cernitur, praefecit magistrum
et rectorem. Sub quo crescente monachorum
numero, hic comes Richardus junior temporale
bonum augere studuit. In comitatu Calciensi,
in ipsa villa Fiscamno, tertiam partem hospitum,
quos colonos vocant . . . Silvae unam partem, a publica
strata usque ad mare terminatam: cui etiam
dedit in Rothomagensi civitate ecclesiam Sancti
Paterni cum uno manso, ubi sita est, etc. Haec et
omnia quae data sunt ab ipso comite, vel a patre
illius, vel nostra largitione collata sunt, vel a quocunque
fideli huic loco deinceps fuerint conferenda,
sancimus, corroboramus, etc. In abbatis autem electione,
ordinatione, sive consecratione, illa apud
istos consuetudo sequatur, quae hactenus in Cluniaco
coenobiorum servata est illustrissimo, unde fons sanctae
monasticae religionis per multa jam longe lateque
derivatus loca, ad hunc usque Deo profluxit
propitio. Nihil quippe horum quibus inibi Dei possit
impediri servitus, subreptori relinquimus amaro,
dum quaeque ad continendam quietis securitatem
cuicunque monasterio nostris a praedecessoribus
regali concessa sunt auctoritate, nos in honore sanctae
Trinitatis dedicato, his etiamsi pleniter non notantur
scriptis, huic sacro libentissime annuimus
loco: cujus ut sancta, quae ibi Domini opitulante
gratia digne modo religionis viget, observatio non
deficiat, sed magis ac magis ad profectum tam nostrae
quam omnium fidelium proficiat animarum;
sicut nulli ordini, dignitati, potestati, haereditariaeque
successioni, nostrae quinimo majestati super
idem jus relinquere decrevimus dominationis; ita
nulli, si, quod absit! habitatores ejus a tam bene
jam coepto rectitudinis aliquando deviaverint proposito,
in pristinum illud reformandi potestatem denegamus,
huic dignae a Christo mercedem promereri
qui voluerit recompensationis. Et ut nostrae auctoritas
confirmationis inviolabilem atque inconvulsam
obtineat firmitatem, annuli ac monogrammatis
nostri signo illam decrevimus insigniri.
Actum Fiscamnum anno Dominicae Incarnationis
1006, indictione IV, die tertio ante Kalendas Junias,
V feria Dominicae ascensionis gaudio celeberrima
feliciter.
VI. #Rotberti regis diploma, quo confirmatur fundatio Bellimontis parthenonis prope Turonos.@# (Anno 1007.)[MABILL. #Annal. Bened.,@# tom. IV, #Append.,@# p. 696.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis ROTBERTUS
Dei misericordia rex.
Si petitionibus servorum Dei pro quibuslibet ecclesiasticis
necessitatibus aures nostras pulsantium
assentiri videmur, et ad divinae militiae in locis Deo
dicatis uberius famulandum, auxilium porrigimus,
id nobis procul dubio, et ad instantem vitam temporaliter
transigendam, et ad futuram feliciter obtinendam
commodius provenire confidimus. Percognitum
fore igitur omnimodis cupimus omnibus
Christi nostrisque fidelibus, praesentibus scilicet atque
futuris, quoniam adiit serenitatem culminis
nostri Herveus levita et archiclavis beati Martini,
humiliter flagitans, et flagitando summa prece deposcens,
uti auctoritate nostrae praeceptionis ediceremus
praeceptum sibi fieri de ecclesia Beatae Mariae
Bellimontis, non longe sita a castro Patris Martini,
cum omnibus rebus ad eam pertinentibus, videlicet
vineis, pratis, pro quibus dederat fideli suo Ebloni
terram in concamio, quae non minoris pretii ad reddendum
fructus existeret, quam ecclesia superius
nominata; atque de quodam vivario, Malamorta
nuncupato. Idemque postulans de curte Soriniaco,
et ecclesia quae constat Sancti Petri apostolorum
principis fundata, cum omnibus ad eam pertinentibus,
tam vineis, pratis, silvis, et aquis, farinariis,
terris cultis et incultis; necnon de viginti arpennibus
vinearum, quae prope suburbium oppidi praefati confessoris
Christi esse videntur, sitae inter Ligeris Carique
alveum. Cumque eum diligenter fuissemus
percontati quid operis de supradictis rebus esset
acturus, retulit se tristari admodum non esse in
pago Turonico coenobium ubi sanctimoniales feminae
Christo possent suae devotionis impendere officium,
sicut in plerisque habebatur | null | 66da42db-56bb-4763-8981-0ace4c08686b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
partibus terrae; et ob
hoc, non propter aliud, effici postularet scriptum,
eo tamen tenore quatenus annis singulis in festivitate
autumnali praelibati Patris Martini redderent
praememoratae sanctimoniales de cunctis supra recitatis
rebus viginti solidos de censu in thesaurum
ad thus sive oleum comparandum. Adhuc autem,
non immemor sui, addidit ut prius pro me et successoribus
meis, deinde pro se atque totius congregationis
sui advocati Martini statu, preces Domino
funderent quotidie ibidem famulaturae virgines.
Herveus ita ostensis ( #sic@# ), excellentiam regiminis
nostri humili aggressus precamine, expostulavit
ut similiter assertione nostrae auctoritatis corroboraremus
ea quae vel ipse foret daturus in futuro,
vel aliis fidelibus [ #l.@# alii fideles] Christi pro suarum
animarum redemptione. Cujus saluberrimae petitioni
tam sibi quam militis praefecturae [ #f.,@# nobis profuturae],
pro animae nostrae et parentum nostrorum remedio
assensum nobis libuit praebere, et serie litterarum
supra omnia memorata confirmare: hoc est
ecclesiam Beatae Mariae Bellimontis, cum omnibus
adjacentibus sibi, scilicet vineis, pratis, et vivarium
Malamorta nuncupatum ad supradictarum Dei ancillarum
edulium; ecclesiam Soriniacam, cum ecclesia
et omnibus adjacentibus sibi, id est vineis,
pratis, silvis, aquis, farinariis, terris cultis et incultis,
atque cum omnibus illius curtis colonis:
viginti quoque arpennas vinearum inter Ligerim et
Carum; curtem quoque Liuram cum ecclesiis et omnibus
sibi pertinentibus per assensum Odonis comitis
et fratris sui Landrici, ex cujus beneficio esse
videbatur, distante quatuor milliariis a castro quod
dicitur Insula; necnon Quiciacum villam cum omnibus
ei pertinentibus, quam idem praefatus Herveus
tenere videbatur.
Praecipientes ergo jubemus et jubendo praecipimus
ut nullus judex publicus, aut quilibet superioris
aut inferioris ordinis reipublicae procurator in
his praesignatis Sanctae Mariae omnibus rebus ad
causas judiciario more audiendas in ecclesias aut
villas, aut aliquas possessiones, quas moderno vel
priscis temporibus in quibuscunque provinciis aut
territoriis regni nostri juste basilica Sanctae Mariae
tenet, vel deinceps in jure ipsius basilicae divina
pietas augeri voluerit, ingredi praesumat; nec freda
aut tributa, aut mansiones, aut parata, aut teloneum
ex ullis negotiis, sicut in praeceptis, ut diximus,
multorum regum, exigere, aut fidejussores
tollere, aut homines tam ingenuos quam servos
super terram ipsius basilicae immanentes distringere,
nec ullas publicas factiones aut redhibitiones
vel illicitas occasiones requirere tam temerarius audeat.
Si quis autem in tantam prorumpere ausus
fuerit audaciam, ut hujus nostrae auctoritatis et altitudinis
praeceptum violare praesumpserit, quemadmodum
in caeteris regum et imperatorum praedecessorum
et parentum meorum praeceptionibus
continetur, non solum in offensam Christi et nostram
lapsurum, verum etiam ducentorum solidorum
auri ad purum excocti se noverit poena multandum.
Et ut hujus nostrae praeceptionis auctoritas
inviolabilem obtineat effectum, et ab omnibus
sanctae Dei Ecclesiae fidelibus et successoribus regibus
nostris verius a nobis facta esse credatur, et diligentia
inviolabili conservetur, manu nostra propria
consignavimus, et annuli nostri impressione
signari jussimus. Signum domini Hugonis archiepiscopi.
Signum Avesgaudi episcopi, quorum excommunicatione
se ligatum novit, qui hoc praeceptum
infringere praesumpserit, nisi cito poenituerit,
et ad emendationem venerit. Odo comes, etc. Odolgerius
decanus, Herveus archiclavis, Walterius
praecentor, etc.
Actum Bolonia foreste quinto Kalend. Octobris,
anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi
1007, indictione quinta. Theodoricus levita ad vicem
Franconis summi cancellarii recognovit hoc
praeceptum. Ego Herveus et confratres mei Sancti
Martini canonici in pleno capitulo confirmavimus.
VII. #Diploma Roberti regis Francorum pro Corbeiensi monasterio.--Reprimit iniquas Elfredi de Encra, advocati Corbeiensis, consueditudines et oppressiones.@# (Anno 1016.)[D. MARTENE, #ampl. Collect.,@# tom. Ie
r, col. 379, ex autographo.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego R . . ,
gratia Dei rex Francorum.
Compertum esse volo omnibus sanctae Dei Ecclesiae
fidelibus, tam futuris quam praesentibus, quoniam
praevalescente nostris temporibus malignitate
perversorum hominum, cum quotidie videretur minorari
status ac justitia sanctae matris Ecclesiae,
maxime ab illis qui advocati sanctorum locorum
esse deberent et defensores, illi e contrario praedatores
fiant et raptores. Pro qua re saepenumero dum
interpellatus essem a venerabili abbate Herberto
coenobii Corbeiensis, qui hanc pernitiam mali saepe
experitur a nefando et maligno Efredo suo milite et
advocato supradicti coenobii, qui aliquando si ad
expeditionem regiam commonitus exstiterit, sumptus
itineris sui ab | null | d5e7a9d3-54a6-4a93-ac4a-1b7c6ed76c9c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hominibus ipsius monasterii requirit
sibi praeparari: aut si rediens ex aliquo itinere, si
nox eum occupaverit, hospitium in abbatia et servitium
sibi demandat ab hominibus villae a se hospitate
ministrari; si vero qualiscunque offensa inter
homines suae advocationis acciderit, justitiam legis
ex integro requirit habere. Quod si in castro suo
Encrensi aliquid reformari necesse fuerit, homines
memorati coenobii ad illud opus ire compellit. Repertum
est igitur judicio nostro et nostrorum principum,
quia, cum suum beneficium ex abbatia ipsa
propter advocationem habeat, supradictas consuetudines
in ipsum monasterium habere non debeat,
excepto si abbas ipsius loci in expeditionem regis
ire deberet, et eum secum ire jusserit, aut per se
illum cum suis militibus ire praeceperit: tunc sibi
sumptus ex advocatione, non tamen sine ratione
requirere liceat; nec aliam legis justitiam in abbatia
habeat, nisi aut major abbatis, aut praepositus ipsius,
vel ipsemet abbas cum mutaverit super se exigere
justitiam sibi non potuerit, et de ipsa lege tertiam
partem habeat. Nec castrum ipsius advocati ab hominibus
ipsius abbatis cogatur neque fieri neque
refirmari, nec in villa aliqua ipsius abbatiae non
comedat, nisi forte abbas illum vocaverit, aut praepositus
villae pro sua utilitate; nec hominem ipsius
abbatiae ad placitum suum compellat pro aliqua occasione;
nec causam despectus ab ipso requirat.
Hanc igitur sanctionem nostram ac principum
nostrorum, si ipse Efredus aut successores ipsius
infringere praesumpserit, despectus nostri poenam et
tremendi judicii damnationem cum perpetua excommunicatione
incurrant.
Acta est haec constitutio in villa vocabulo Pons
Sanctae-Maxentiae, regnante glorioso rege Rotberto
anno vicesimo indictione XIV.
+ S. Rotberti gloriosi regis.
VIII. #Praeceptum Rotberti regis, quo capellam Sancti Joannis evangelistae, in Aedua civitate sitam, Flaviniacensibus monachis confert ad preces Amadei abbatis.@# (Anno 1018.)[MABILL., #Annal, Bened.,@# tom. IV, pag. 257.]
In nomine summae Trinitatis et individuae Unitatis,
ego ROTBERTUS, gratia et benignitate redemptoris
Jesu rex Francorum.
Notum fieri volumus industriae omnium sanctae
matris Ecclesiae, tam praesentis quam futurae aetatis
fidelium, quod quidam Amadeus abbas Flaviniacensis
coenobii, in honore beati Petri apostolorum
principis, almique Praejecti martyris ac praesulis
fundati, ad nostram praesentiam accesserit, petens
quamdam capellam nostri juris, infra moenia Aeduorum
civitatis sitam, et in honore beati Joannis
evangelistae dicatam, supradicto loco, scilicet Flaviniaco,
dari, quae fratribus praedicti loci ita erat necessaria,
ut hospitandi causa eis esset expetenda.
Cujus petitio nec visa est refragabilis, nec injusta.
Si enim omnibus rationabilibus est favendum petitionibus,
quanto magis illorum quorum remuneratio
in die justitiae constat copiosior? Unde quoniam huic
simile multoties ab antecessoribus nostris frequentatum
audivimus et factitatum, libenter petitionis
illius praebuimus effectum, quatenus locus saepe
nominatus, Flaviniacus videlicet, et monachi ibi degentes,
atque inibi divinae majestati famulantes,
praetaxatam capellam in honore sancti Joannis
evangelistae, ut diximus, consecratam, cum omnibus
quae ad ipsam pertinere videntur, perpetualiter,
nullo inquietante, deinceps possiderent. Et ut firmiorem
amodo tenendi haberent astipulationem, hoc
scriptum inde eis fieri jussimus, et sigilli nostri
impressione insigniri praecepimus.
Actum Aeduae anno Dominicae Incarnationis 1018,
indictione prima, regni vero gloriosissimi regis Rotberti
XXX, III Kalend. Martias. Ego in nomine Christi
Galterus cathedrae Augustidunensis urbis episcopus
assensi, et propria manu firmavi. Signum Hugonis
episcopi. Ego in nomine ligni Crucis Balduinus
sanctae sedis Tarvanensis antistes astipulavi. Ego
Theodericus Aurelianensis civitatis episcopus manu
propria corroboravi. Ego Rotbertus dux Burgundionum
propria manu firmavi.
VIII ( #bis). Praeceptum Roberti regis Francorum de constructis castellis Monte-Basone atque Mirebello, et ne inde aliquod inferatur incommodum monachis Cormeriacensibus.@# (Anno 1018.)[Dom MARTENE. #Thes. Anecdot.@# tom. I, col. 137, ex archivis monasterii Cormeriacensis.]
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu
Christi, ROTBERTUS, divina ordinante providentia,
Francorum rex.
Si servorum Dei, eorumque maxime qui, sua omnia
relinquentes, Christum sequi noscuntur, curam
gerimus, et ad divinae potentiae in locis Deo dicatis
verius serviendum auxilium porrigimus, id nobis
procul dubio ad mortalem vitam prospere deducendam,
et ad aeternam feliciter obtinendam, commodum
provenire confidimus. Idcirco notum sit omnibus
sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, et praecipue totius
regni primoribus, quia | null | 61fd5eb0-9f7e-45b9-9dcd-ef24f5f3d370 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adiit regiam culminis
nostri monarchiam Fulco comes, pro commodis et
prospectibus nostra auctoritate stabiliendis et roborandis
cujusdam coenobii, nomine Cormarici, in
honore Dei omnipotentis et S. Pauli apostoli constructi.
Ipse namque Fulco comes construxit suo
tempore in comitatu Turonico castellum quod vocatur
Monsbasonis, in terra ipsius coenobii: et alterum
construxit castellum in comitatu Pictavino,
quod vocatur Mirebellum, terrae ipsius coenobii proximum.
Verentes itaque monachi jam dicti coenobii
ne eadem castella in futurum sibi vel suis rebus nociva
et infesta existant, adiit nobilis et religiosus
abbas ipsius loci, nomine Teutbaldus, cum suis monachis,
praefatum comitem Fulconem, ut vi sua
atque potentia, quantum posset, providere et prohibere
curaret ne eadem castella jam dicto coenobio,
nec ullis rebus suis unquam violenta forent. Deinde
suggesserunt jam dictus abbas et sui monachi ipsi
Fulconi nostram adire excellentiam regiam, ut quod
ab eo precibus exigebant, ipse a nostra serenitate
efflagitaret, scripto et praecepto nostrae auctoritatis
ratum ac stabile in perpetuum confirmare. Idem
vero Fulco comes tam dicto abbati et suis monachis,
utpote maxime religiosis, maximo devinctus
amore, quam potius pro remedio et salute animae
suae istiusmodi eorum precibus obtemperando et
consulendo promisit se semper praesto esse et paratum
fore. Ideo adiit magnificentiam nostram, et
haec quae hactenus depromimus, sollicite studuit nostris
intimare auribus. Nos vero ipsius Fulconis
suggestioni, utpote nobis fidelissimi, libenter et efficaciter
assentientes, imo ut gratiam Dei omnipotentis
ampliorem mereamur, et stabilitate et pace diutina
nostri regni laetemur, interdicimus et prohibemus
per hoc scriptum et praeceptum nostrae auctoritatis
ut nemo unquam sit, nec militaris quisquam,
nec quispiam homo, nec quaelibet persona de ipsis
duobus castellis supranominatis, nec de cunctis aliis
castellis quae sunt juris ipsius comitis Fulconis existat,
qui ullum contrarium usum, neque consuetudinem,
neque violentiam, nec dominatum irrogare
audeat nec praesumat jam dicto coenobio S. Pauli
apostoli, nec ullis rebus ipsius coenobii, nisi sicut
temporibus antecessorum nostrorum actum est,
Lotharii videlicet Francorum regis, et genitoris nostri
Hugonis itidem Francorum regis, et temporibus
siquidem Fulconis comitis, et Gausfredi comitis, avi
et patris saepefati Fulconis comitis. Statuentes autem
praecipimus, vehementerque interminamus, et monemus
ne ullus unquam succedentium hominum,
cujuscunque potestatis vel conditionis existat, qui
hoc nostrae auctoritatis statutum in aliquo violare
audeat, ne impietas ejus ac superba temeritas, poenas
ultrices, Christo judice, luat. Atque ut haec nostri
statuti et praecepti auctoritas firmum inviolabilemque
obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus,
et annulo nostro assignari jussimus.
Signum Rotberti gloriosissimi regis.
Gotfridus monachus scripsit, ad vicem Franconis
cancellarii; et ipse Franco manu propria subscripsit.
IX. #Privilegium Roberti regis pro monasterio Cormeriacensi.@# (Anno 1018.)[Dom MARTENE, #ibid.@# pag. 138.]
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu
Christi, ROTBERTUS, divina ordinante providentia,
Francorum rex.
Si servorum Dei, eorumque maxime qui, sua
omnia relinquentes, Christum sequi noscuntur, curam
gerimus, et ad divinae potentiae in locis Deo dicatis
verius serviendum auxilium porrigimus, id nobis
procul dubio ad mortalem vitam prospere deducendam,
et ad aeternam feliciter obtinendam, commodum
provenire confidimus. Idcirco notum sit
omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, et praecipue
totius regni nostri primoribus, quia adiit regiam
culminis nostri monarchiam Fulco comes pro commodis
et profectibus nostra auctoritate stabiliendis
et roborandis . . . . . coenobii nomine Cormarici, in
honore Dei omnipotentis et sancti Pauli apostoli
constituti, a priscis et Deo obsequentibus fideliter
abbatibus, scilicet sancti et peculiaris nostri patroni
Martini . . . . . summi et digne Deo colendi theologi
Pauli honore constructum, et maxima copiarum et
opum datione ditatum, et numerosa Christo famulantium
monachorum stipatione locatum, et a praedecessoribus
nostris bonae et dignae memoriae parentibus
isdem praefatus locus cum digno honore est
habitus, et privilegiali praeceptione imperialiter
stabilitus, resque ibidem undique concessas sub attestatione
regali praefato monasterio, cum omni deliberatione
substituere omnimodis sanxerunt. Ego
quoque justis ac piis consiliis pie aures accommodans,
salutiferisque petitionibus libentissimo annuens
animo, praelibati comitis agnita pia et fideli
petitione, annuere sategi. Idem namque locus in
speciali regum dominatu priscorum antiquitus visus
est. Sed prohibente plurium infestatione nefandorum
civium, qui, ceu ratem in fluctivagos pelagi discursus,
deificam semper insectantur Ecclesiam | null | e50caf69-a1e1-464c-8ff2-e1c58a5aab34 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, coactus
abbas ejusdem loci et monachi aggredi regiam
cogitavit serenitatem, quatenus illius tutor pro nimia
inquietudine, et defensor pro infestationibus sibi
obsistentium ex provisione restitueretur regia. Quorum
voto assensum regia praebens majestas, tutorem
illius, seu advocatum ipsum Fulconem, videlicet
proavum istius Fulconis, qui illis vicinior et
potentior post regem tunc temporis videbatur. Posteri
quoque illius deinceps illam abbatiam in suum
redegere dominatum. Verens igitur supradictus comes
exaltationem suae progeniei, vel pavens ne forte
quilibet suorum, seu ipse, suadente Satana, victus
philargyria, eam in posterum aut distrahat cuicunque
exterae personae, seu in quolibet beneficium
subdat. Hujus commodi causa, necne, instigatus
obnixe a venerabili jam dicti loci domno Richardo
abbate, et sibi subjectis monachis, quatenus a me
exposceret quod privilegiali edicto hoc vetare et
prohibere debeamus, quod et facimus. Praecipiens et
mandans auctoritate regali, et obtestans per deificum
nomen sanctae et individuae Trinitatis, ut nemo
temerario ausu praesumat eamdem abbatiam in dominatione
alicujus personae transfundere, sed sit in
salva custodia et defensione Fulconis comitis et
successorum ejus. Quod si quis conatus fuerit
istiusmodi rem attentare, non omnino quod cupit
vindicet, et ad nostrum tutamen et dominium idem
locus revertatur, sive successorum nostrorum, et
deinceps nulli dominatui subsistat, nisi regio. Si
quis autem, quod non credimus, hanc praecepti
ascriptionem regiam populari audacter conaverit, ac
timide deserere voluerit, cum Datan et Abiron, atque
cum his qui dixerunt Domino Deo: #Recede a nobis,
scientiam viarum tuarum nolumus;@# et cum Herode
parvulorum necatore, necnon cum Nerone apostolorum
Petri et Pauli et multorum martyrum interfectore,
seu cum Aureliano impiissimo lictore, et cum
Juda traditore Domini portionem habeat, et anathema
maranata, atque in poenis infernalibus perpetualiter
concremandus existat. Et ut hoc nostrae auctoritatis
emolumentum per succedentia annorum
enrricula ab omnibus verius credatur, et attentius
observetur, annuli nostri impressione jussimus insigniri,
et monogramma nostri nominis decenter mandavimus
ascribi.
Signum Rotberti gloriosissimi regis.
X. #Rotberti Francorum regis diploma pro restitutione monasterii Latiniacensis.@# (Anno 1018.)[MABILL., #De re diplom.,@# lib. VI, pag. 601, ex chartulario Latiniacensi.]
ROBERTUS Dei ordinante clementia Francorum
rex.
Si justis fidelium nostrorum petitionibus libenter
assensum praebuerimus, et quae rationabiliter petierint,
bonae voluntatis gratia sine quovis typo
perficere curaverimus; et hos nobis fideliores fieri,
et nostri regni statum sub divina custodia credimus
confirmari: maxime tamen si de his quae ad honorem
sanctae Dei Ecclesiae pertinent, id fieri contigerit.
Noverit igitur communis Ecclesiae atque nostrorum
industria fidelium, praesentium scilicet atque
futurorum, quod quidam de nostri regni principibus,
nomine Stephanus, nobilitate et potentia comes
clarissimus, noster etiam nepos amantissimus,
celsitudinis nostrae magnificentiam humiliter adiit,
et auribus nostrae serenitatis devote intimavit qualiter
quamdam abbatiam, cujus monasterium in Parisiensi
comitatu fundatum, in loco situm habetur
qui Latigniacus dicitur, quae olim amplis terrarum
spatiis et largis possessionibus ditata claruerat, sed
paganorum postea persecutione destructa et penitus
destituta fuerat, pater suus comes Herbertus restauraverit,
ac suis fidelibus concambiis redditis
abbatiae propriam terram pro parte maxima restituerit.
Praefatus igitur comes Stephanus humiliter
expetiit ut praecepto nostrae auctoritatis confirmaremus
quatenus terram quam pater suus ibi reddidit
sive donavit, vel ipse adhuc daturus est, seu
alii quilibet Christiani et Ecclesiae fideles ex donatione
daturi sunt, hanc ipsa abbatia firmiter tenere
et in perpetuum valeret possidere. Cujus precibus
liberiori gratia praebentes assensum, consilio nostrorum
principum nostrique regni primatuum, quod humiliter
expetiit, efficaciter impetrare promeruit. Hoc
igitur nostrae celsitudinis praeceptum fieri jussimus,
per quod praecipimus atque firmamus ut quidquid
praedicta abbatia ad praesens tenere noscitur, vel
quidquid et deinceps possidendum a Christi fidelibus
donatum fuerit, jure firmissimo teneat atque
possideat. Ut autem haec nostrae auctoritatis praeceptio
firmiorem in Dei nomine obtineat vigorem,
annuli nostri impressione subter eam jussimus sigillari.
Actum Senonis civitate, anno Dominicae Incarnationis
millesimo decimo-octavo, regnante serenissimo
rege Roberto XXXII, VI Kal. Martii. Signum
Roberti regis. Signum Hugonis regis. Signum Henrici.
Signum Roberti. Signum Letrici, archiepiscopi,
Balduinus subcancellarius vice Arnulphi archiepiscopi
primi cancellarii recognovit atque firmavit.
XI. #Rotberti regis privilegium pro Miciacensi monasterio.@# (Anno 1022.)[MABILL., #Annal. Bened.,@# tom. | null | 9b41d234-28d2-47f0-ae7b-2d2428ef908a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
IV, Append., pag. 706, ex archivo Miciacensi.]
In nomine santae et inviduae Trinitatis, ROTBERTUS
Dei gratia Francorum rex.
Ex injuncto nobis regiae dignitatis officio tenemur
monasteriis in regno nostro constitutis eo modo providere,
quo universa quae ab aliis libere ipsis collata
sunt, et quae possidere dignoscuntur, ne in
posterum super his valeant aliquatenus molestari,
liberaliter confirmemus.
Noverint igitur universi quod constitutus in praesentia
nostra venerabilis Odolricus episcopus, et
Albertus abbas Sancti Maximini Miciacensis loci
cum quibusdam fratribus humiliter petierunt serenitatem
nostram innovari sibi privilegia quaedam a
praedecessoribus nostris regibus, Clodoveo scilicet
primo Francorum rege Christianissimo et Carolo
Augusto, regia munificentia monasterio Miciacensi
indulta, quorum videlicet privilegiorum sigilla prae
nimia vetustate nobis videntibus fracta penitus fuerant
et consumpta. Quorum petitioni digne faventes,
pro animae salute propriae, mei scilicet Roberti regis
et uxoris meae Constantiae, et nostrorum filiorum
Hugonis regis et Henrici, Roberti quoque et Odonis,
ad tutelam praedicti monasterii Miciacensis hoc nostrae
regiae dignitatis praeceptum edidimus, ut absque
ullo incommodo fratribus ibidem Deo servientibus
emolumentum proveniat salutare, nostrumque apud
illos perpetuum teneatur memoriale. Praedictorum
igitur privilegiorum tenore considerato, ad notitiam
futurorum placuit nobis in hoc pragmatico confirmari
et adnotari possessiones quae in praedictis et
in aliis regum privilegiis continebantur, quas praesentialiter
ejusdem coenobii fratres gratia Dei secure
et quiete possident.
Prior est fundus Miciacensis cum appendiciis suis,
et fluvius Legiris et Ligeriti, et in civitate Aurelianensi
possident in alodo claustrum Sancti Maximini ab
omni exactione liberum et consuetudine; et capellam
in honore ejusdem confessoris sacratam, et
praebendam Sanctae Crucis perpetualem; et in burgo
Dunensi furnulum unum in alodo, et juxta Sanctum
Anianum abbatiam Sancti Maximini et burgum ejus;
et in burgo Sancti Aniani dimidium furnilium in
manu-firma, qui reddit censum denarios IV et obolum
in missa Sanctae Crucis mensis Maii, et juxta sanctum
Donatianum alodium unum; extra civitatem
contra claustrum Sancti Maximini partem alodi,
quae pertinet ad ipsum claustrum, et praebendam
Sancti Aniani. Possident etiam ecclesiam Sancti Dionysii
in alodo cum omnibus ibi pertinentibus terris
cultis et incultis, pratis, pascuis, vineis, servis et
ancillis, et villis, id est Bruerias, Caventonem, Alburias,
Asinarias et aliam potestatem quae dicitur
Nemesus, Masnitium et Boschellum in manu-firma,
et curtem Dreani in alodo quae est in pago Gastnensi,
et in pago Aurelianensi Ulmeri villam cum
omnibus sibi pertinentibus, et potestatem Audoeniputei
( #Empuis@# ), Bitriacum, montem Cuichet, Pyracium
Sarcinum, Grangioli-villam, Viviniacum,
Haia-corbi et Nocimentum. Has potestates Clotarius
rex filius Clodovei senioris praedicto loco concessit.
Praeter haec autem possident capellam Sancti
Maximini super Ligerim positam ab omni consuetudine
et potestate ministerialium nostrorum liberam;
et vallem et Cersiacum cum sibi pertinente terra
et silva, et omnia quae ad eamdem villam pertinent
et totas Spedas et Montiniacum, Vacheriam quoque
et totum Ronedum [ #al.,@# Rollenum], sicut partitur
terra Sancti Liphardi, et Alenam et Bonivillam, et
casuarium unum in Sumone villa, et totam Silvestri
villam. Has possessiones Childebertus rex praedicto
loco contulit. Habet etiam in pago Carnotensi Fraxinulum,
et Saumaricum, et Clessam villam cum
omnibus sibi pertinentibus, et terram quamdam in
villa quae dicitur Vonas, et Maissiam et Lincomisum;
has possessiones Dagobertus rex dicto loco
concessit. Et in pago Dunensi habent cellam in loco
qui dicitur Mons-Letardi cum aqua Coneda, molendinis,
silva, pratis, terris cultis et incultis, pascuis,
vineis, mancipiis, servis: hanc cellam Theodericus
rex ex haereditate Lupi pessimi ducis Miciacensi loco
contulit. Cambiacum quoque possident ex dono
Clodovei senioris cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus;
Prunedum etiam et Berellam, Spinam,
Toscham-rotundam, Brulium, et Boscum sancti
Agili, et Brasias quasdam juxta silvam nostram,
quae dicitur #forest,@# ubi metae sunt positae.
Habent insuper ex dono Pippini regis Fontanas et
Malverias quae sunt in alodo et in manu-firma, et
Fauvanas et villam Marcelli; et Chandre cum omnibus
sibi pertinentibus, terris cultis et incultis,
servis et ancillis.
Et ex dono Ludovici imperatoris et Lotharii filii
ejus habent discursionem trium navium per diversa
imperii flumina, scilicet per Ligerim, Carum, Sequanam,
Maternam, Vigenam, Sartam, Meduanam,
Sidilum | null | 8321bb9b-20a1-4415-b8da-8f88a086c6a0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, pro quibuslibet monasterii necessitatibus,
ut secure et libere ire et redire valeant, et non reddant
teloneum vel ullam consuetudinem vel aliquam
redhibitionem. Et ne quislibet exactor fisci de carris
vel carretis vel sagmariis vel quocunque vehiculo
sive per terram sive per aquam facto, vel de quocunque
commercio pertinens ad praedictum locum
exigat vel accipiat ullam omnino consuetudinem,
nec de quibuslibet negotiis vel in villis vel in terris,
sive in silvis aut in aquis praedicti monasterii factis
undecunque judiciaria potestas aliquid exigere praesumat,
aliquam legem vel consuetudinem accipere vel
exigere, vel quamlibet molestiam inferre. Ipsis vero
monachis consuetudines, quas volunt, sive in terris
sive in aquis suis ponere liceat, id est, telonium salis
et aliarum rerum, quae vehantur sive per terram
sive per aquam, et caeteras leges id est sanguinem, raptum,
homicidium, incendium, et alias leges quae
solent exsolvi, in suis terris accipiant.
Possident etiam ex dono Caroli Calvi Gaudiacum
cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus, terris
cultis et incultis, pascuis, servis et ancillis et quibusdam
villis; scilicet Montem Bellerii, Patiacum,
Mauselanum et boscum qui dicitur Boscus regis, et
boscum Gilfredi, boscum etiam Sancti Marcelli, et
brasias quasdam inter montem Belleni et viam publicam,
ubi metae positae sunt.
In Secalonia quoque habet curtem Vennensem
cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus, et Macherias
et Mesum et Brulium, et Cosdrenam silvam
cum brasiis adjacentibus, et in Litiniaci parochia
farinarium petrosum; has possessiones habent ex
dono Lotharii filii Ludovici imperatoris.
Ex dono autem Clodomiri regis habent Fontanellas
cum omnibus sibi pertinentibus, terris cultis et incultis,
pascuis, silva, brasiis, servis et ancillis. Hanc
etiam communitatem habent ex dono Alberici vicecomitis
Aurelianensis, ut per totam silvam quae adjacet
Fontanellae supradictae potestati monachorum,
ubi inter eorum propriam silvam et silvas baronum
et militum nostrorum metae positae sunt, omni tempore
glandis porcos ducentos absque ullo pasnatico
vel aliquo servitio habere sibi liceat.
Habet praeterea idem coenobium multas possessiones,
quas, quia in privilegiis regum praecedentium,
et authenticis pontificum nominatim expressae continentur,
in praesenti pragmatico noluimus adnotari.
Nos vero, ne inferiores videamur praedictis regibus,
beneficio concedimus praedicti monasterii fratribus,
duos farinarios censuales infra Ligeritum super
Sanctum Hilarium, cum tota aqua illa quam dedit
eis Hugo miles, solventes in censu solidos tres in
missa Sanctae Crucis mensis Maii: et contra domnum
Martinum in Ligerito, molendinos duos ex proprio
jure nostro, cum aqua sibi pertinente, eis in
perpetuum concedimus et confirmamus. Concedimus
etiam eis ut homines nostri liberi et servi, qui manserint
vel domos habuerint in terris eorum, omnes
penitus consuetudines et ex nomine taliam quemadmodum
proprii homines eorum perpetuo reddant.
Et sicut piae memoriae genitor noster Hugo rex eis
concesserat singulis hebdomadis per unam diem et
noctem, quam voluerint, libertatem perlustrandi
totam aquam nostri juris Ligeriti fluvii, quolibet
modo piscationis, eis in perpetuum concedimus et
confirmamus. Et quia ministeriales nostri Aurelianenses
et milites, et servientes Landrici militis Balgenciacensis,
et quidam alii, sicut ad nostras aures
saepius pervenit, terras praedicti monasterii quotidianis
vastant rapinis, et hominibus illic commorantibus
multas injurias faciunt, per hoc nostrae regalis
auctoritatis praeceptum id omnimodis amodo fieri
prohibemus, Landrico milite Balgenciacensi, et filiis
ejus Landrico, Joanne et Herveo ad ipsum consentientibus,
et coram nobis et fidelibus nostris palam
confitentibus se huc usque nullum omnino jus aut
ullam consuetudinem vel servitium in omnibus terris
Sancti Maximini vel hominibus de jure habuisse
vel habere debere. Prohibemus igitur, et auctoritate
regia praecipimus districte ut in Miciaco villa, et in
potestate Sancti Dionysii, et in capella Sancti Maximini
trans Ligerim, et in Cambiaco, et in Gaudiaco,
Monte-Bellerii, Malvariis, Canariis, Fontanis, Villa-Marcelli,
Rosariis, Asneriis in Meso, et in omnibus
appendiciis quae ad has villas pertinere noscuntur,
et in aliis villis, vel terris, vel hominibus eorum,
ullus omnino ministerialium nostrorum, neque comes,
neque missus, neque judex, aut villicus, aut
quislibet publica potestate praeditus, ullam omnino
legem, vel consuetudinem, vel servitium aliquod
exigat, vel ullam inquietudinem aut contrarietatem
deinceps facere praesumat; aut quidquam subtrahere,
aut aliquam infestationem inferre: sed liceat
praedictis fratribus memoratas possessiones, et omnia
quae | null | 313e7bbc-bc55-4125-910d-592efd8297c3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
regum vel principum seu aliorum quorumlibet
fidelium largitione in perpetuum adepti fuerint,
sub nostra plenissima tuitione, nostris et futuris
Deo disponente temporibus, quiete et libere
possidere. Ut autem haec nostra auctoritas certius
credatur, et a fidelibus, Deo annuente, nostris et futuris
temporibus melius conservetur, sigilli nostri
charactere subter eam jussimus roborari.
Signum Rotberti regis. Sign. Hugonis regis filii
Rotberti. Sign. Henrici filii Rotberti regis. Sign.
Rotberti filii Rotberti regis.
Nomina testium: Sign. Tetduini clerici, filii Reginae
mulieris, cujus erat beneficium. Sign. Leutericus
archiepiscopus Senonas. Sign. Gostinus archiepiscopus
Bituricas. Sign. Odolricus episcopus Aurelianis.
Sign. Guarinus episcopus Belvagus. Sign.
Franco episcopus Parisius. Sign. comes Ivo de
Bello-monte. Sign. Ebo miles. Sig. Guarinus miles
Parisius. Sign. Amalricus miles de Monte-forte. Ego
Balduinus cancellarius perlegendo subscripsi.
Actum Aurelianis publice, anno Incarnationis
Domini millesimo vicesimo secundo, regni Rotberti
regis XXVII, et indictione V, quando Stephanus haeresiarches
et complices ejus damnati sunt et arsi sunt
Aurelianis [ #al.,@# quando haeretici damnati sunt Aurelianis].
XII. #Roberti regis privilegium pro ecclesia S. Martini, petente S. Guillelmo, abbate S. Benigni Divionensis.@# (Anno 1023.)[MABILL., #Acta SS. Bened.,@# saec. VI, pag. 467]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego
ROBERTUS gratia Dei Francorum rex.
Noverit omnium sanctae matris Ecclesiae fidelium
industria, ut praesens sed etiam futura, quod quidam
noster comes, Guillelmus nomine, nostrae serenitatis
adierit praesentiam, rogans et obnixe postulans
ut quamdam ecclesiam in honore sancti Martini
sacratam, in suburbio Belnensis castri sitam, olim
abbatiam sed jam omnino destructam, quam etiam
jure nostri beneficii possidebat, se mihi liceret credere,
eo conventionis tenore ut eamdem ecclesiam
cuidam congregationi in loco Fructuariae juxta
Alpes Deo regulariter servienti quominus traderemus
perpetualiter habendam. Cujus rationabili et devotae
petitioni libenter condescendere volui, quoniam
eidem coenobio jam pridem quamdam abbatiam Sanctae
Mariae in suburbio Cabilonensi sitam, cum Ecclesia
Busciani et alodum Cassiniaci cum ecclesia
ejusdem villae per praecepti firmitatem concesseram.
Quae omnia dedi instinctu et petitione domini Guillelmi
abbatis, ejusdem loci Fructuariensis devoti
fundatoris, interveniente et subscribente Gosfrido
Cabilonensi episcopo cum reliquis episcopis qui interfuerunt
concilio nuper Ariaci habito. Innotesco
igitur cunctis praedictam Belnensem ecclesiam Guillelmum
comitem mihi reddidisse et me eam Fructuariensi
coenobio dedisse; erga quem locum taliter
nostrae benevolentiae inculcamus affectum, ut qui
cunque in omni nostrae dominationis regno pro
redemptione peccatorum suorum aliquid inibi conferre
voluerit, nostrae auctoritatis habeat assensum,
et sicut nostri praecepti auctoritate firmavimus, ita
etiam legaliter dandi in posterum habenda absque
declamatione decernimus, et harum rerum conventionem
annuli nostri impressione signamus
Actum Avaloni, anno incarnati Verbi 1023,
regnante Roberto XXXVII. Ego Baldoinus cancellarius
relegendo subscripsi.
XIII. #Rotberti regis praeceptum pro monasterio Bellimontis prope Turonos.@# (Anno 1022.)[MABILL., #Annal. Bened.,@# tom. IV, Append. pag. 708, ex archivo S. Martini.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ROTBERTUS
Dei misericordia rex.
Si petitionibus servorum Dei pro quibuslibet
ecclesiasticis necessitatibus aures nostras pulsantium
libentur assentimur, et ad divinae militiae cultum
in locis Domino dicatis uberius famulantibus
auxilium porrigimus, id nobis procul dubio et ad
instantem vitam temporaliter transigendam, et ad
futuram feliciter obtinendam profuturum confidimus.
Notum igitur fore omnino cupimus cunctis
Christi nostrisque fidelibus, praesentibus scilicet
atque futuris, quoniam adiit serenitatem nostri culminis
Sulpicius subdiaconus et archiclavis Beati
Martini, humiliter flagitans, et flagitando summa
prece deposcens, ut auctoritate nostrae praeceptionis
juberemus praeceptum fieri de his unde jam praeceptum
altera vice fieri jusseramus per deprecationem
bonae memoriae Hervei levitae et archiclavis Beati
Martini, praedecessoris ejusdem fidelis nostri Sulpicii,
de ecclesia videlicet Beatae Mariae Bellimontis,
in qua regulam sanctimonialium supradictus sanctus
vir Herveus construxit, non longe sita a castro
patris nostri Martini, cum omnibus rebus ad eam
pertinentibus, vineis scilicet et pratis; atque de quodam
vivario Malamorta nuncupato, necnon et de
quotlibet arpennibus vinearum, quae diversis in
locis prope suburbium oppidi praefati confessoris
Christi Martini, sitae inter Ligeris videlicet Carique
alveum, hoc est de vineis ex thesauro arpen. quatuor,
non longe ab oppido beati Martini ex | null | e68054e8-253a-4129-9b7b-96b468649492 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
parte Cari fluminis;
terminantur de duabus partibus ipsius potestatis;
de tertia parte terrae Sancti Andreae; de quarta
via publica: reddent censum ad missam Sancti Martini
hiemalem denar. sexdecim. Item, de vineis ex
thesauro arpen. quatuor in suburbio castelli Beati
Martini ex parte meridiei, ubi ultra Beram dicitur.
Terminantur de una parte terra Sancti Venantii, de
duabus terra communi fratrum, de quarta via publica.
Reddent censum ad missam Sancti Martini
hiemalem den. sexdecim. Item, de vineis ex thesauro
arpenn. I in suburbio castelli Beati Martini ex
parte occidentis; terminantur de duabus partibus
terra ipsius potestatis, de tertia terra Sancti Joannis
et Sancti Pauli, de quarta via publica. Reddent
censum ad missam Sancti Martini hiemalem den.
quatuor. Item, de vineis ex thesauro arpen. I in
suburbio castelli Beati Martini ex parte occidentis;
terminantur de una parte via publica, de duabus
terra ipsius potestatis, de quarta terra Sancti Pauli.
Reddent censum ad missam Sancti Martini hiemalem
den. quatuor. Item, de vineis ex thesauro arpen.
III in suburbio castelli Beati Martini ad Curaecium
maceriae; terminantur de duabus partibus viis
publicis, de reliquis partibus terra Sanctae Crucis,
et prato Sancti Venantii: reddent censum ad missam
Sancti Martini . . . ex parte occidentis, terminantur
de una parte terra sancti Martini de Portaria,
de altera de ipsa Portaria et terra Sancti Sulpicii,
de quarta via publica: reddent censum ad missam
Sancti Martini hiemalem den. tres. Item, de
vineis ex thesauro quartarios tres in suburbio castelli
Beati Martini, ex parte orientis, terminantur
de una fronte, via quae ducit in urbem, et ex uno
latere via cujus caput portam Sancti Juliani attingit,
de altero latere terra Sancti Pauli, de altera
autem fronte alodo Ademari: reddent censum ad
missam Sancti Martini hiemalem den. septem. De
vineis quoque de Portaria, non longe a castello
Beati Martini ex parte meridiei arpen. quatuor, terminantur
ex duabus partibus terra ipsius potestatis,
de tertia terra Sancti Venantii, de quarta Sancti
Dionysii; reddent censum ad missam Sancti Martini
hiemalem den. sexdecim. Item, de vineis de
Portaria arpen. dimidium in suburbio castelli Beati
Martini, ex parte occidentis; terminantur de una
fronte terra Sanctae Mariae, ex uno latere terra Sanctae
Monegundis, ex altero vero latere et ex capite
viis publicis; reddent censum ad missam Sancti
Martini hiemalem den. duos. De iis quidem omnibus
vineis, quas hic cum suis terminationibus recensuimus,
jam firmaveramus quoddam scriptum,
quod idem dominus Sulpicius de ipsis fieri jusserat,
assensu Rogerii decani et caeterorum fratrum. Deprecatur
quoque saepe dictus fidelis noster dominus
Sulpicius archiclavis, huic praecepto inseri quoddam
altare, in honore sanctae crucis et sancti Petri
in medio ecclesiae beatissimi Martini situm, ubi
sanctae memoriae dominus Herveus archiclavis tumulatus
requiescit, quod et jam ipse non immemor
suae animae, eidem loco, Sanctae videlicet Mariae
Belimontis; in perpetuum concessit habendum.
Est enim de thesauro Beati Martini, ea videlicet
lege eoque tenore ut sanctimoniales Domino servientes,
amodo semper in posterum cappas et caetera
ornamenta Beati Martini, prout potuerint, absque
pretio restituant. Cujus nos petitionem satis rationabilem
considerantes, votis ejus libenter assensum
dedimus; et tam de ipso altari quam de supra scriptis
omnibus rebus, hoc praeceptum fieri jussimus.
Si quis autem hujus nostrae auctoritatis praeceptum
violare praesumpserit, non solum in offensam se
Christi et nostram lapsum, verum etiam denariorum
solidorum excocti auri se noverit poena multandum.
Ut autem haec nostra auctoritas inviolabilem
obtineat effectum, manu eam nostra propria
firmavimus, et annuli nostri impressione signavimus.
Rotbertus. Ego Balduinus cancellarius relegi, et
subscripsi.
XIV. #Roberti regis et Constantiae reginae charta de donatione praedii prope Vermeriam, facta abbatiae Compendiensi.@# (Anno 1029.) [MABILL., #Annal. Bened.,@# tome IV, pag. 602, ex autographo.]
In nomine sanctae et individuae, Trinitatis, Patris
et Filii, et Spiritus sancti, ego ROTBERTUS gratia
Dei Francorum rex, et CONSTANTIA divino nutu regina.
Si primitivi fructus charitatis, quos exornat devota
erogatio religiosae liberalitatis, ad hoc efficaces
sunt et idonei ut valeant firmare statum cujuscunque
honoris, ac deinde repraesentare plenitudinem
futurae remunerationis, verissime decet | null | 8bbfeb77-f0a4-464e-b986-27d83b9e1fd9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
regiam dignitatem
illis redividare et affatim exuberare, per
quos suae dignitatis amplitudinem valeat sublimando
erigere, et erigendo sublimare; et demum felici commercio
et incomparabili exspectet aeterna, et certa
spe possideat exspectata. Quod liberalitatis genus
tunc ex parte pro debito exercemus, si locis sanctorum
et congregationibus fidelium temporalia bona
conferre non denegamus, ut tanto liberius cultores
Christianae religionis et ecclesiastici ordinis divinis
inserviant mandatis, quanto amplius fuerint ab omni
necessitatis impedimento absoluti. Innotescat
ergo universitati sanctae matris Ecclesiae fidelium,
tam praesentium quam etiam futurorum, me et conjugem
meam Constantiam, jucunda conversatione
mihi admodum dilectam, et in administratione rerum
ad se pertinentium satis utilem et strenuam,
praedium nostrae regali sedi Vermeriae contiguum,
quod de auro ex patris sui dono asportato praedicta
conjux mea emerat, Sanctae Mariae Compendiensis
ecclesiae, cujus cultum singulariter praeter
caeteros sanctorum amplectebatur, et sanctis martyribus
Cornelio et Cypriano in eadem ecclesia requiescentibus
humiliter dedisse et devote jure praetorio
et forensi tradidisse pro nostra incolumitate et
salute animarum nostrarum, et filii nostri Hugonis,
jam regni solio, antequam decederet, sublimati,
et, proh dolor! nostris diebus inibi sepulti. Ea autem
quae respiciunt ad praedictum praedium sunt
haec: Duae ecclesiae cum quatuor molendinis, quinquaginta
tres habitatores, hospites cum quadraginta
quatuor arpennis vinearum, et cum quadraginta
et dimidio arpennis pratorum. Denique inter hospites
et caeteras legitimas exactiones persolvet unoquoque
anno sub nomine census duas libras denariorum,
et octo solidos. Inculcamus adhuc numerando
ea quae cum praedio contulimus, unam scilicet
silvam quae est supra ecclesiam Sancti Germani
sita, et alteram ad Altum-Monticellum; deinde
tantum terrae culturae ad alodium pertinentis, quantum
vix sufficiunt duae carrucae omnibus temporibus
uniuscujusque anni excolere. Duos praeterea
mansos eidem alodio adjacentes concedimus, unum
in villa Mohericurz, alium in villa Veneta. Haec omnia
legaliter data, et jure forensi et praetorio Compendiensi
ecclesiae tradita, nostrae auctoritatis praecepto
firmavimus, et in posterum firmata esse statuimus,
et sigillo nostro insigniri praecipimus, ut inferius
scriptum est.
Actum publice Aurelianis, anno incarnati Verbi
millesimo vicesimo nono, regnante rege Rotberto
quadragesimo tertio.
Ego Balduinus cancellarius relegendo subscripsi,
et subscribendo relegi. | null | 78c0780f-711c-4cd6-9cb5-84aabaa3becd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
EPISTOLA PRIMA. ROBERTI AD LEOTHERICUM SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM.
[Cum sit tibi nomen scientiae, etc. #Exstat supra in
vita Roberti,@# col. 912.]
EPISTOLA II. ROBERTI AD GAUZLINUM BITURICENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Circa annum 1022.)
ROBERTUS nutu Dei Francorum rex, GAUZLINO praesuli
Bituricensium salutem. Volo vos scire animi
mei motum qualiter se habet, ut forte accidere solet,
cum mens humana movetur, si quid mirabile
praeter solitum insperate auditur. Dum ergo die Sabbati
jam exhausto sederem ad coenam, allata fuit
mihi quaedam epistola a Willelmo comite, de quodam
portento mirabili auditu, scilicet tribus diebus
ante solemnitatem Joannis Baptistae in quibusdam
partibus regni mei, videlicet in partibus Aquitaniae,
juxta plagam maritimam, pluisse de coelo talis naturae
sanguinem, ut cum fortuitu cadebat super carnem
hominis, aut super vestimentum, aut super petram,
non posset auferri lavando. Si vero cadebat
super lignum, tum bene lavabatur. Si quidem per
eamdem epistolam petiit a me idem Guillelmus comes,
ut ego requirerem a mei regni sapientibus quid
hoc portentum significaret. Ego vero volo et precor
ut perquiratis in quibusdam historiis si unquam accidisset
hujus simile, et quod factum sequeretur
hujus rei portentum. Mihique hoc eodem legato
rescribite quomodo acciderit, et in qua historia inveniri
possit. Attamen deprecor ne differatis ad rescribendum
mihi, quia tandiu legatum hujus portenti
tenebo, donec mihi respondeatis. Valete.
EPISTOLA III. GAUZLINI BITURICENSIS ARCHIEPISCOPI AD ROBERTUM REGEM. (Circa annum 1022.)
Domino regi Francorum excellentissimo ROTBERTO
humilis GAUZLINUS aeterni Regis consortium.
Quod placuit vobis interrogare de prodigio quod
accidit, hoc nobis ex historiis aperte patet. Quod
sanguis super gladium, aut civile bellum, aut gentem
super gentem exsurgere portendit; Valerius Rufus
in libro Memorabilium, capitulo quarto, De prodigiis,
haec refert: « Gaio Volumnio, Servilio Sulpicio
consulibus, in urbe Roma initia motusque bellorum
civilium hoc prodigium portendit. Carnis in
modum nimbi dissipatae partes ceciderunt. Quarum
majorem numerum praepetes diripuerunt aves, reliquum
humi per aliquot dies, neque odore tetro,
neque deformi aspectu mutatum jacuit. In Sicilia
scuta duo sanguinem sudasse; etiam metentibus
cruentas spicas in corbem cecidisse. Oppido Ceritis
aquas sanguine mixtas fluxisse. » Chronica Eusebii
de prodigiis hoc refert: « Valentiniano imperante,
post solis occasum ab aquilone coelum quasi ignis
aut sanguis effectum est. Gentis Hunorum, pace rupta,
irruptio in Galliis secuta est. » Item anno
Leonis imperatoris septimo, medio Tolosae civitatis
sanguis erupit de terra, et tota die fluxit, significans
dominationem Gothorum sublatam. Item Historia
Longobardorum libro III, cap. 6: « Tempore Theodeberti
regis Francorum signum sanguineum in
coelo apparuit, et quasi hastae sanguineae. Eo tempore
ipse Theodebertus cum Lothario avunculo suo
bellum gerens, ejus exercitum vehementer afflixit. »
Item in eadem Historia: « Temporibus Justiniani
in provincia praecipue Liguriae maxima pestilentia
exorta est. Subito enim apparebant quaedam signacula
per domos, ostia, vasa vel vestimenta. Quae si
quis voluisset abluere, magis magisque apparebant.
Post annum vero expletum, coeperunt nasci in inguinibus
hominum vel in aliis debilitatioribus locis
glandulae in modum nucis seu dactyli, quas mox
sequebatur febrium intolerabilis aestus, ita ut in
triduo homo exstingueretur. Sin vero aliquis triduum
transegisset, habebat spem vivendi. Erat autem
ubique pavor, ubique luctus, ubique lacrymae. Nam
ut vulgi rumor habebat fugientis cladem vitae,
relinquebantur domus desertae habitatoribus, solis
catulis domus servantibus. Peculia sola remanebant,
in pascuis nullo astante pastore. Cerneres
pridem villas seu castra repleta agminibus hominum,
postera die universis fugientibus cuncta esse in
summo silentio. Fugiebant filii, cadavera insepulta
parentum relinquentes. Parentes, obliti pietatis in
viscera, natos relinquebant aestuantes. Si quem forte
antiqua pietas perstringebat, ut vellet sepelire
proximum, restabat ipse insepultus; et dum obsequebatur,
perimebatur. Dum funeri obsequium praebebat,
ipsius funus sine obsequio manebat. Videres
saeculum in antiquum redactum silentium: nulla vox
in rure, nullus sibilus, nullae insidiae bestiarum in
pecudibus, nulla damna in domesticis volucribus.
Sata transgressa metendi tempus intacta exspectabant
messorem. Vinea amissis foliis radiantibus
uvis illaesa manebat, hieme propinquante. Nocturnis
seu diurnis horis personabat turba bellantium, audiebatur
a pluribus quasi murmur exercitus. Nulla
erant vestigia commeantium, nullus cernebatur percussor | null | 0e8bfd86-e2f9-413b-a5b2-d736cd6e0063 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
;
et tamen visum oculorum superabant cadavera
mortuorum. Pastoralia loca versa fuerant in
sepulturam hominum, et habitacula humana facta
fuerant confugia bestiarum. » Haec de historiis pauca
praenotavimus. Quod vero cecidit super petram,
et ablui non poterat, videtur significare Ecclesiam
sanctam; quae super petram, id est Christum, fundata,
tribulationem passura sit. Quod vero super
carnem hominis et vestimentum ejus cecidit, ablui
poterat. Non incongrue accipitur per carnem populus,
per vestimentum substantia quae ad adjutorium
hujus vitae nobis conceditur. Ligno etiam datur
intelligi vitale lignum sanctae crucis, et baptismum
quo sumus regenerati ad vitam. Lignum ad humorem
aquae virescit. Et quando Judaicus populus in
eremo sitivit, et prae amaritudine aquas bibere non
potuit, jubente Domino misit Moyses lignum in
aquam, et conversa est amaritudo in dulcedinem, et
refocillatus est populus. Arca enim Noe de lignis
fabricata quid significet non ignoratis. In quibus
omnibus per lignum non nisi misericordiam suam
Dominus operatus est. Quia igitur de ligno sanguis
lavabatur, creditur quod per poenitentiam et eleemosynam,
et caeteros fructus misericordiae, qui intra
sinum matris Ecclesiae exercentur, severitas et indignatio
justi Judicis Dei, quae merito peccatoribus
debetur, et ad misericordiam possit reflecti. Misericors
est enim Dominus adeo, sicut Psalmista loquitur, #ut non solum homines, sed etiam jumenta salvet.@#
Omnipotens Deus dilatet imperium vestrum, et dextera
vos semper protegat, et ad pacem sanctae Ecclesiae
vitam vobis longaevam tribuat, et sua vos
benedictione in omnibus exornet.
EPISTOLA IV. FULCONIS ANDEGAVORUM COMITIS AD ROBERTUM REGEM (Circa annum 1022).
Domino suo regi ROBERTO FULCO Andegavorum
comes salutem et fidele servitium.
Guillelmus Pictavorum comes, herus meus, locutus
est mihi nuper, dicens quod, postquam Itali discesserunt
a vobis, diffisi quod vos regem haberent,
petierunt filium suum ad regem. Quibus ille invitus
coactusque respondit tandem acquiescere se voluntati
eorum, si consentirent illis cuncti marchiones
Italiae et episcopi, ac caeteri meliores. Illi promiserunt
quod recta fide facerent illos consentire, si
possent. Nunc ergo mandat vobis, postulans suppliciter
gratiam vestram ut detineatis homines de
Lotharingia, et Fredericum ducem, atque alios quos
poteritis, ne concordent cum rege Cono, inflectendo
eos quantum quiveritis ad auxilium ejus. Dabit
vobis pro hoc negotio mille libras denariorum, et
centum pallia, et dominae reginae Constantiae quingentas
libras nummorum. Orat vos ut ipse eam salutetis,
et filium vestrum regem ex parte sua; et ego
precor significari litteris aut nuntiis quid animi vobis
sit super hoc quod ipse vos rogat, ut renuntiem
illi. Vale.
EPISTOLA V. ODONIS COMITIS AD ROBERTUM REGEM. (Anno 1024).
Domino suo regi ROBERTO comes ODO.
Pauca tibi, domine, dicere volo, si audire digneris.
Comes Richardus, tuus fidelis, monuit me venire
ad justitiam, aut concordiam, de querelis quas
habebat contra me. Ego vero misi causam hanc
totam in manu ipsius. Tum ille ex consensu tuo
constituit mihi placitum, quando et ubi hoc perfici
posset. Sed instante termino cum ad hoc per agendum
paratus essem, mandavit mihi ne me fatigarem
ad condictum placitum veniendo, quia non erat tibi
cordi aliam justificationem sive concordiam recipere
nisi hoc tantum ut faceres mihi defendere quod non
essem dignus ullum beneficium tenere de te. Nec
sibi competere dicebat, ut me ad tale judicium exhiberet
sine conventu parium suorum. Haec causa est
cur tibi ad placitum non occurri. Sed de te, domine
mi, valde miror, qui me tam praepropere causa indiscussa
tuo beneficio judicabas indignum. Nam si respiciatur
ad conditionem generis, daret Dei gratia
quod haereditabilis sim. Si ad qualitatem beneficii
quod mihi dedisti, constat quia non est de tuo
fisco, sed de his quae mihi per tuam gratiam ex
majoribus meis haereditario jure contingunt. Si ad
servitii meritum, ipse profecto nosti, donec tuam
gratiam habui, quomodo tibi servierim domi, et
militiae, et peregre. At postquam tuam gratiam avertisti
a me, et honorem quem dederas mihi tollere
nisus es, si me et honorem meum defendendo aliqua
tibi ingrata commisi, feci hoc lacessitus injuriis et
necessitate coactus. Quomodo enim dimittere possum,
et non defendam honorem meum? Deum et
animam meam testor quod magis eligerem honoratus
mori, quam | null | 46bb09d5-92fe-4482-bbc9-a2253048f9f9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vivere dishonoratus. At si me
dishonorare velle desistas, nihil in mundo est quod
magis quam gratiam tuam vel habere vel promereri
desiderem. Discordia enim tua mihi quidem
molestissima est, sed et tibi, mi domine, tollit officii
tui radicem et fructum: justitiam loquor et
pacem. Unde suppliciter exoro clementiam illam,
quae tibi naturaliter adest, si maligno consilio non
tollatur, ut jam tandem a persecutione mea
desistas, meque tibi sive per domesticos tuos,
seu per manus principum reconciliari permittas.
Vale.

antiqua pietas perstringebat, ut vellet | null | 9034554e-bcff-4972-af13-57e0b690fe7e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sepelire
proximum, restabat ipse insepultus; et dum obsequebatur,
perimebatur. Dum funeri obsequium praebebat,
ipsius funus sine obsequio manebat. Videres
saeculum in antiquum redactum silentium: nulla vox
in rure, nullus sibilus, nullae insidiae bestiarum in
pecudibus, nulla damna in domesticis volucribus.
Sata transgressa metendi tempus intacta exspectabant
messorem. Vinea amissis foliis radiantibus
uvis illaesa manebat, hieme propinquante. Nocturnis
seu diurnis horis personabat turba bellantium, audiebatur
a pluribus quasi murmur exercitus. Nulla
erant vestigia commeantium, nullus cernebatur percussor;
et tamen visum oculorum superabant cadavera
mortuorum. Pastoralia loca versa fuerant in
sepulturam hominum, et habitacula humana facta
fuerant confugia bestiarum. » Haec de historiis pauca
praenotavimus. Quod vero cecidit super petram,
et ablui non poterat, videtur significare Ecclesiam
sanctam; quae super petram, id est Christum, fundata,
tribulationem passura sit. Quod vero super
carnem hominis et vestimentum ejus cecidit, ablui
poterat. Non incongrue accipitur per carnem populus,
per vestimentum substantia quae ad adjutorium
hujus vitae nobis conceditur. Ligno etiam datur
intelligi vitale lignum sanctae crucis, et baptismum
quo sumus regenerati ad vitam. Lignum ad humorem
aquae virescit. Et quando Judaicus populus in
eremo sitivit, et prae amaritudine aquas bibere non
potuit, jubente Domino misit Moyses lignum in
aquam, et conversa est amaritudo in dulcedinem, et
refocillatus est populus. Arca enim Noe de lignis
fabricata quid significet non ignoratis. In quibus
omnibus per lignum non nisi misericordiam suam
Dominus operatus est. Quia igitur de ligno sanguis
lavabatur, creditur quod per poenitentiam et eleemosynam,
et caeteros fructus misericordiae, qui intra
sinum matris Ecclesiae exercentur, severitas et indignatio
justi Judicis Dei, quae merito peccatoribus
debetur, et ad misericordiam possit reflecti. Misericors
est enim Dominus adeo, sicut Psalmista loquitur, #ut non solum homines, sed etiam jumenta salvet.@#
Omnipotens Deus dilatet imperium vestrum, et dextera
vos semper protegat, et ad pacem sanctae Ecclesiae
vitam vobis longaevam tribuat, et sua vos
benedictione in omnibus exornet.
EPISTOLA IV. FULCONIS ANDEGAVORUM COMITIS AD ROBERTUM REGEM (Circa annum 1022).
Domino suo regi ROBERTO FULCO Andegavorum
comes salutem et fidele servitium.
Guillelmus Pictavorum comes, herus meus, locutus
est mihi nuper, dicens quod, postquam Itali discesserunt
a vobis, diffisi quod vos regem haberent,
petierunt filium suum ad regem. Quibus ille invitus
coactusque respondit tandem acquiescere se voluntati
eorum, si consentirent illis cuncti marchiones
Italiae et episcopi, ac caeteri meliores. Illi promiserunt
quod recta fide facerent illos consentire, si
possent. Nunc ergo mandat vobis, postulans suppliciter
gratiam vestram ut detineatis homines de
Lotharingia, et Fredericum ducem, atque alios quos
poteritis, ne concordent cum rege Cono, inflectendo
eos quantum quiveritis ad auxilium ejus. Dabit
vobis pro hoc negotio mille libras denariorum, et
centum pallia, et dominae reginae Constantiae quingentas
libras nummorum. Orat vos ut ipse eam salutetis,
et filium vestrum regem ex parte sua; et ego
precor significari litteris aut nuntiis quid animi vobis
sit super hoc quod ipse vos rogat, ut renuntiem
illi. Vale.
EPISTOLA V. ODONIS COMITIS AD ROBERTUM REGEM. (Anno 1024).
Domino suo regi ROBERTO comes ODO.
Pauca tibi, domine, dicere volo, si audire digneris.
Comes Richardus, tuus fidelis, monuit me venire
ad justitiam, aut concordiam, de querelis quas
habebat contra me. Ego vero misi causam hanc
totam in manu ipsius. Tum ille ex consensu tuo
constituit mihi placitum, quando et ubi hoc perfici
posset. Sed instante termino cum ad hoc per agendum
paratus essem, mandavit mihi ne me fatigarem
ad condictum placitum veniendo, quia non erat tibi
cordi aliam justificationem sive concordiam recipere
nisi hoc tantum ut faceres mihi defendere quod non
essem dignus ullum beneficium tenere de te. Nec
sibi competere dicebat, ut me ad tale judicium exhiberet
sine conventu parium suorum. Haec causa est
cur tibi ad placitum non occurri. Sed de te, domine
mi, valde miror, qui me tam praepropere causa indiscussa
tuo beneficio judicabas indignum. Nam si respiciatur
ad conditionem generis, daret Dei gratia
quod haereditabilis sim. Si ad qualitatem beneficii
quod mihi dedisti, constat quia non est de tuo
fisco, sed de his quae mihi per | null | 6f3dbbc9-be68-4e4f-8c04-e85cf7054b93 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tuam gratiam ex
majoribus meis haereditario jure contingunt. Si ad
servitii meritum, ipse profecto nosti, donec tuam
gratiam habui, quomodo tibi servierim domi, et
militiae, et peregre. At postquam tuam gratiam avertisti
a me, et honorem quem dederas mihi tollere
nisus es, si me et honorem meum defendendo aliqua
tibi ingrata commisi, feci hoc lacessitus injuriis et
necessitate coactus. Quomodo enim dimittere possum,
et non defendam honorem meum? Deum et
animam meam testor quod magis eligerem honoratus
mori, quam vivere dishonoratus. At si me
dishonorare velle desistas, nihil in mundo est quod
magis quam gratiam tuam vel habere vel promereri
desiderem. Discordia enim tua mihi quidem
molestissima est, sed et tibi, mi domine, tollit officii
tui radicem et fructum: justitiam loquor et
pacem. Unde suppliciter exoro clementiam illam,
quae tibi naturaliter adest, si maligno consilio non
tollatur, ut jam tandem a persecutione mea
desistas, meque tibi sive per domesticos tuos,
seu per manus principum reconciliari permittas.
Vale. | null | 5893fbd2-573f-4e6a-b05c-2dab3699137e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
I. #Hymnus de Spiritu sancto@# .
Veni sancte Spiritus
Et emitte coelitus
Lucis tuae radium,
Veni pater pauperum,
Veni dator munerum,
Veni lumen cordium.
Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium.
In labore requies,
In aestu temperies
In fletu solatium.
O lux beatissima
Reple cordis intima
Tuorum fidelium.
Sine tuo numine
Nihil est in homine
Nihil est innoxium.
Lava quod est sordidum,
Riga quod est aridum,
Sana quod est saucium.
Flecte quod est rigidum,
Fove quod est frigidum,
Rege quod est devium.
Da tuis fidelibus
In te confidentibus
Sacrum septenarium.
Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.
II. #Hymnus in tempore paschali.@#
Chorus novae Hierusalem
Nova meli dulcedine
Promat: colens cum sobriis
Paschale festum gaudiis.
Quo Christus invictus leo
Dracone surgens obruto,
Dum voce viva personat:
A morte functos excitat.
Quam devorarat improbus
Praedam refundit tartarus:
Captivitate libera
Jesum sequuntur agmina.
Triumphat ille splendide
Et dignus amplitudine,
Soli, polique patriam,
Unam facit rempublicam.
Ipsum canendo supplices
Regem precemur milites.
Ut in suo clarissimo
Nos ordinet palatio.
Per saecla metae nescia
Patri supremo gloria;
Honorque sit cum Filio
Et Spiritu paraclito.
Amen.
III. #Item hymnus in tempore paschali.@#
Te, lucis auctor, personent
Hujus catervae carmina
Quam tu replesti gratia
Anastasis potentia.
Nobis dies hic innuit
Diem supremum sistere:
Quo mortuos resurgere
Vitaeque fas sit reddere.
Octava prima redditur:
Dum mors ab unda tollitur.
Dum mente circumcidimur:
Novique demum nascimur.
Dum mane nostrum cernimus
Redisse victis hostibus:
Mundique luxum temnimus,
Panem salutis sumimus.
Haec alma sit sollemnitas:
Sit clara haec festivitas;
Sit feriata gaudiis
Dies reducta ab inferis.
Amen.
IV. #Prosa in Ascensione Domini.@#
Rex omnipotens, die hodierna,
Mundo triumphali redempto potentia,
Victor ascendit in coelos unde descenderat.
Nam quadraginta postquam surrexerat
Diebus sacris confirmans pectora apostolorum,
pacis chara relinquens oscula.
Quibus et dedit potestatem laxandi crimina,
Et misit eos in mundum baptizare cunctas animas.
In Patris, et Filii, et Spiritus sancti clementia.
Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis
Ne abirent, sed exspectarent promissa munera.
Non post multos enim dies mittam vobis Spiritum
paraclitum in terris.
Et eritis mihi testes in Hierusalem, Judaea, sive
Samaria.
Et cum hoc dixisset, videntibus illis elevatus est,
et nubes clara
Suscepit eum ab eorum oculis, intuentibus illis in
aera.
Ecce stetere amicti duo viri in veste alba
Juxta dicentes: Quid admiramini coelorum alta?
Jesus enim hic qui assumptus est a vobis ad Patris
dexteram,
Ut ascendit ita veniet, quaerens talenti commissi
lucra.
O Deus mari, poli, arvi, hominem quem creasti;
quem fraude subdola
Hostis expulit paradiso; et captivatum secum
traxit ad tartara;
Sanguine proprio quem redemisti, Deus;
Illuc et revehis, unde prius corruit paradisi gloria.
Judex, cum veneris judicare saecula;
Da nobis, quaesumus, sempiterna gaudia in sanctorum
patria.
In qua tibi cantemus omnes alleluia.
Amen.
V. #Prosa in die Pentecostes.@#
Sancti Spiritus adsit nobis gratia,
Quae corda nostra sibi faciat habitaculum,
Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus,
Spiritus alme, illustrator hominum,
Horridas nostrae mentis purga tenebras . . .
Amator sancte sensatorum semper cogitatuum,
Infunde unctionem tuam, clemens, nostris sensibus.
Tu, purificator omnium flagitiorum, Spiritus,
Purifica nostri oculum interioris hominis,
Ut videri supremus Genitor possit a nobis,
Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi.
Prophetas tu inspirasti, ut praeconia Christi praecinuissent
inclyta,
Apostolos confortasti, uti tropaeum Christi per
totum mundum veherent;
Quando machinam per Verbum suum fecit Deus,
coeli, terrae, marium,
Tu super aquas, foturus eas, numen tuum expandisti
spiritus.
Tu animabus vivificandis aquas fecundas.
Tu aspirando das spirituales esse homines;
Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti,
Domine;
Idolatras ad cultum Dei revocas, magistrorum
optime.
Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius, sancte
Spiritus,
Sine quo preces omnes cassae creduntur, et indignae
Dei auribus.
Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis
docuisti instinctu amplectendo, Spiritus,
Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito
et | null | e0bbf573-3aa0-47ad-a93d-f3af2904ff5e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cunctis inaudito saeculis,
Hunc diem gloriosum fecisti. Amen.
VI. #Responsorium.@#
Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Haebraeorum
pueri resurrectionem vitae pronuntiantes, cum
ramis palmarum Hosanna clamabant in excelsis.-- #Versus@#
cum audisset populus quia venit Jesus Hierosolymam,
exierunt obviam ei cum ramis, etc.-- #Antiphona:@#
Ave, rex noster, fili David, Redemptor
mundi, quem prophetae praedicaverunt Salvatorem
domui Israel esse venturum. Te enim ad salutarem
victimam Pater misit in mundum, quem exspectabant
omnes sancti ab origine mundi, et nunc:
Hosanna filio David.
VII. #In eodem festo, aliud responsorium.@#
Ad nutum Domini, nostrum ditantis honorem.
Sicut spina rosam, genuit Judaea Mariam.-- #Versus.@#
Ut vitium virtus operiret, gratia culpam. Sicut spina
rosam, etc.
VIII. #In Septuagesima.@#
Peccata mea, Domine, sicut sagittae infixa sunt
in me. Sed antequam vulnera generent in me, sana
me, Domine, medicamento poenitentiae, Deus.-- #Versus.@#
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et
delictum meum coram me est semper; tibi soli
peccavi. Sed antequam, etc.
IX. #In quadragesima.@#
Emendemus in melius quae ignoranter peccavimus,
ne subito praeoccupati die mortis, quaeramus spatium
poenitentiae, et invenire non possimus. Attende,
Domine, et miserere, quia peccavimus tibi. #Versus.@#
Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus,
iniquitatem fecimus.--Attende, etc.
#Dominica in Passione.@#
Circumdederunt me viri mendaces, sine causa
flagellis ceciderunt me. Sed tu, Domine, defensor,
vindica me.-- #Versus.@# Quoniam tribulatio proxima
est, et non est qui adjuvet. Sed tu, Domine, etc.
X. #Tempore paschali.@#
Christus resurgens ex mortuis jam non moritur,
mors illi ultra non dominabitur. Quod enim vivit,
vivit Deo. Alleluia, alleluia.-- #Versus.@# Dicant nunc
Judaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt
Regem ad lapidis positionem. Quare non
servabant Petram justitiae? aut sepultum reddant,
aut resurgentem adorent nobiscum, dicentes: Quod
enim vivit, etc.
XI. #In die Ascensionis Domini.@#
Post passionem suam per dies quadraginta apparuit
eis, loquens de regno Dei. Alleluia. Et videntibus
illis elevatus est. Alleluia. Et nubes suscepit eum ab
oculis eorum. Alleluia.-- #Versus.@# Et convescens
praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed
exspectarent promissionem Patris. Et videntibus,
etc.
XII. #In die Pentecostes.@#
Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes
pariter dicentes: Alleluia. Et subito factus est
sonus de coelo, alleluia. Tanquam spiritus, torrens
replevit totam domum, alleluia, alleluia.-- #Versus.@#
Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui.
Tanquam spiritus torrens, etc.
XIII. #In die festo sacramenti Eucharistiae.@#
Homo quidam fecit coenam magnam, et misit
servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent,
quia parata sunt omnia.-- #Versus.@# Venite,
comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui
vobis. Quia parata, etc.
#In eodem festo, aliud responsorium.@#
Respexit Elias ad caput suum subcinericium panem.
Qui surgens comedit et bibit. Et ambulavit
in fortitudine cibi illius usque ad montem Dei.-- #Versus.@#
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet
in aeternum. Et ambulavit, etc.
#In eodem festo, aliud responsorium.@#
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem,
in me manet et ego in eo.-- #Versus.@# Non
est alia natio tam grandis quae habeat deos appropinquantes
sibi, sicut Deus noster adest nobis. In
me manet, etc.
XIV. #In Dedicatione templi.@#
Benedic, Domine, domum istam quam aedificavi
nomini tuo; venientium in loco isto exaudi preces
in excelso solio gloriae tuae.-- #Versus.@# Beati qui
habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum
laudabunt te. Exaudi preces in excelso.
#In eodem festo, aliud responsorium.@#
Terribilis est locus iste. Non est hic aliud nisi domus
Dei et porta coeli. Vere etenim Dominus est in
loco isto: et ego nesciebam.-- #Versus.@# Cumque
evigilasset Jacob quasi de gravi somno, ait: Vere
etenim, etc. | null | 19634835-e13b-4034-802b-6d4f35fb888a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
XV. #De pluribus martyribus.@#
O constantia martyrum laudabilis! O charitas
inexstinguibilis! O patientia invincibilis!
Quae, licet inter pressuras persequentium visa
sit despicabilis, invenietur in laudem et gloriam et
honorem, in tempore retributionis.
-- #Versus.@# Nobis ergo petimus piis subveniat meritis,
honorificati a Patre qui est in coelis. Invenietur
in laudem, etc.
XVI. #Responsorium in adventu Domini.@#
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo
David germen justum, et regnabit rex et sapiens
erit; et faciet judicium et justitiam in terra. Et hoc
est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus
noster.-- #Versus.@# In diebus illis salvabitur Juda, et
Israel habitabit confidenter. Et hoc est nomen.
XVII. #Responsorium in vigilia nativitatis Domini.@#
Judaea et Hierusalem nolite timere. Cras egrediemini;
et Dominus erit vobiscum.-- #Versus.@# Constantes
estote; videbitis auxilium Domini super vos.
Cras egrediemini.
XVIII. #Responsorium in nativitate Domini.--De beata Virgine.@#
Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus
efferam nescio, quia quem coeli capere non poterant
tuo gremio contulisti.-- #Versus.@# Benedicta
tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui,
quia, etc.
#In Purificatione beatae Mariae.@#
Gaude, Maria virgo, cunctas haereses sola interemisti;
quae Gabrielis archangeli dictis credidisti.
Dum Virgo Deum et hominem genuisti.
Et post partum Virgo inviolata permansisti.
#Versus:@# Gabrielem archangelum scimus divinitus
te esse affatum.
Uterum tuum de Spiritu sancto credimus impraegnatum.
Erubescat Judaeus infelix, qui dicit Christum ex
Joseph semine esse natum.
Dum Virgo, etc.
XIX. #In commemoratione beatae Virginis.@#
Felix namque es, sacra virgo Maria, et omni laude
dignissima,
Quia ex te ortus est sol justitiae, Christus Deus
noster.
#Versus.@# Ora pro populo, interveni pro clero, intercede
pro devoto femineo sexu;
Sentiant omnes tuum juvamen, quicunque celebrant
tuam commemorationem.
Quia ex te, etc.
XX. #In Nativitate beatae Virginis.@#
Solem justitiae, Regem paritura supremum,
Stella, Maria, maris, hodie processit ad orium. #Versus:@#
Cernere divinum lumen gaudete fideles.
Stella maris, etc.
I. #Hymnus de Spiritu sancto@# .
Veni sancte Spiritus
Et emitte coelitus
Lucis tuae radium,
Veni pater pauperum,
Veni dator munerum,
Veni lumen cordium.
Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium.
In labore requies,
In aestu temperies
In fletu solatium.
O lux beatissima
Reple cordis intima
Tuorum fidelium.
Sine tuo numine
Nihil est in homine
Nihil est innoxium.
Lava quod est sordidum,
Riga quod est aridum,
Sana quod est saucium.
Flecte quod est rigidum,
Fove quod est frigidum,
Rege quod est devium.
Da tuis fidelibus
In te confidentibus
Sacrum septenarium.
Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.
II. #Hymnus in tempore paschali.@#
Chorus novae Hierusalem
Nova meli dulcedine
Promat: colens cum sobriis
Paschale festum gaudiis.
Quo Christus invictus leo
Dracone surgens obruto,
Dum voce viva personat:
A morte functos excitat.
Quam devorarat improbus
Praedam refundit tartarus:
Captivitate libera
Jesum sequuntur agmina.
Triumphat ille splendide
Et dignus amplitudine,
Soli, polique patriam,
Unam facit rempublicam.
Ipsum canendo supplices
Regem precemur milites.
Ut in suo clarissimo
Nos ordinet palatio.
Per saecla metae nescia
Patri supremo gloria;
Honorque sit cum Filio
Et Spiritu paraclito.
Amen.
III. #Item hymnus in tempore paschali.@#
Te, lucis auctor, personent
Hujus catervae carmina
Quam tu replesti gratia
Anastasis potentia.
Nobis dies hic innuit
Diem supremum sistere:
Quo mortuos resurgere
Vitaeque fas sit reddere.
Octava prima redditur:
Dum mors ab unda tollitur.
Dum mente circumcidimur:
Novique demum nascimur.
Dum mane nostrum cernimus
Redisse victis hostibus:
Mundique luxum temnimus,
Panem salutis sumimus.
Haec alma sit sollemnitas:
Sit clara haec festivitas;
Sit feriata gaudiis
Dies reducta ab inferis.
Amen.
IV. #Prosa in Ascensione Domini.@#
Rex omnipotens, die hodierna,
Mundo triumphali redempto potentia,
Victor ascendit in coelos unde descenderat.
Nam quadraginta postquam surrexerat
Diebus sacris confirmans pectora apostolorum,
pacis chara relinquens oscula.
Quibus et dedit potestatem | null | d59a6fb4-462c-4b90-82c1-831d6b6b30f7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
laxandi crimina,
Et misit eos in mundum baptizare cunctas animas.
In Patris, et Filii, et Spiritus sancti clementia.
Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis
Ne abirent, sed exspectarent promissa munera.
Non post multos enim dies mittam vobis Spiritum
paraclitum in terris.
Et eritis mihi testes in Hierusalem, Judaea, sive
Samaria.
Et cum hoc dixisset, videntibus illis elevatus est,
et nubes clara
Suscepit eum ab eorum oculis, intuentibus illis in
aera.
Ecce stetere amicti duo viri in veste alba
Juxta dicentes: Quid admiramini coelorum alta?
Jesus enim hic qui assumptus est a vobis ad Patris
dexteram,
Ut ascendit ita veniet, quaerens talenti commissi
lucra.
O Deus mari, poli, arvi, hominem quem creasti;
quem fraude subdola
Hostis expulit paradiso; et captivatum secum
traxit ad tartara;
Sanguine proprio quem redemisti, Deus;
Illuc et revehis, unde prius corruit paradisi gloria.
Judex, cum veneris judicare saecula;
Da nobis, quaesumus, sempiterna gaudia in sanctorum
patria.
In qua tibi cantemus omnes alleluia.
Amen.
V. #Prosa in die Pentecostes.@#
Sancti Spiritus adsit nobis gratia,
Quae corda nostra sibi faciat habitaculum,
Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus,
Spiritus alme, illustrator hominum,
Horridas nostrae mentis purga tenebras . . .
Amator sancte sensatorum semper cogitatuum,
Infunde unctionem tuam, clemens, nostris sensibus.
Tu, purificator omnium flagitiorum, Spiritus,
Purifica nostri oculum interioris hominis,
Ut videri supremus Genitor possit a nobis,
Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi.
Prophetas tu inspirasti, ut praeconia Christi praecinuissent
inclyta,
Apostolos confortasti, uti tropaeum Christi per
totum mundum veherent;
Quando machinam per Verbum suum fecit Deus,
coeli, terrae, marium,
Tu super aquas, foturus eas, numen tuum expandisti
spiritus.
Tu animabus vivificandis aquas fecundas.
Tu aspirando das spirituales esse homines;
Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti,
Domine;
Idolatras ad cultum Dei revocas, magistrorum
optime.
Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius, sancte
Spiritus,
Sine quo preces omnes cassae creduntur, et indignae
Dei auribus.
Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis
docuisti instinctu amplectendo, Spiritus,
Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito
et cunctis inaudito saeculis,
Hunc diem gloriosum fecisti. Amen.
VI. #Responsorium.@#
Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Haebraeorum
pueri resurrectionem vitae pronuntiantes, cum
ramis palmarum Hosanna clamabant in excelsis.-- #Versus@#
cum audisset populus quia venit Jesus Hierosolymam,
exierunt obviam ei cum ramis, etc.-- #Antiphona:@#
Ave, rex noster, fili David, Redemptor
mundi, quem prophetae praedicaverunt Salvatorem
domui Israel esse venturum. Te enim ad salutarem
victimam Pater misit in mundum, quem exspectabant
omnes sancti ab origine mundi, et nunc:
Hosanna filio David.
VII. #In eodem festo, aliud responsorium.@#
Ad nutum Domini, nostrum ditantis honorem.
Sicut spina rosam, genuit Judaea Mariam.-- #Versus.@#
Ut vitium virtus operiret, gratia culpam. Sicut spina
rosam, etc.
VIII. #In Septuagesima.@#
Peccata mea, Domine, sicut sagittae infixa sunt
in me. Sed antequam vulnera generent in me, sana
me, Domine, medicamento poenitentiae, Deus.-- #Versus.@#
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et
delictum meum coram me est semper; tibi soli
peccavi. Sed antequam, etc.
IX. #In quadragesima.@#
Emendemus in melius quae ignoranter peccavimus,
ne subito praeoccupati die mortis, quaeramus spatium
poenitentiae, et invenire non possimus. Attende,
Domine, et miserere, quia peccavimus tibi. #Versus.@#
Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus,
iniquitatem fecimus.--Attende, etc.
#Dominica in Passione.@#
Circumdederunt me viri mendaces, sine causa
flagellis ceciderunt me. Sed tu, Domine, defensor,
vindica me.-- #Versus.@# Quoniam tribulatio proxima
est, et non est qui adjuvet. Sed tu, Domine, etc.
X. #Tempore paschali.@#
Christus resurgens ex mortuis jam non moritur,
mors illi ultra non dominabitur. Quod enim vivit,
vivit Deo. Alleluia, alleluia.-- #Versus.@# Dicant nunc
Judaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt
Regem ad lapidis positionem. Quare non
servabant Petram justitiae? aut sepultum | null | 73a6f257-c8d9-414d-a4e5-6098deeb4776 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
reddant,
aut resurgentem adorent nobiscum, dicentes: Quod
enim vivit, etc.
XI. #In die Ascensionis Domini.@#
Post passionem suam per dies quadraginta apparuit
eis, loquens de regno Dei. Alleluia. Et videntibus
illis elevatus est. Alleluia. Et nubes suscepit eum ab
oculis eorum. Alleluia.-- #Versus.@# Et convescens
praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed
exspectarent promissionem Patris. Et videntibus,
etc.
XII. #In die Pentecostes.@#
Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes
pariter dicentes: Alleluia. Et subito factus est
sonus de coelo, alleluia. Tanquam spiritus, torrens
replevit totam domum, alleluia, alleluia.-- #Versus.@#
Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui.
Tanquam spiritus torrens, etc.
XIII. #In die festo sacramenti Eucharistiae.@#
Homo quidam fecit coenam magnam, et misit
servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent,
quia parata sunt omnia.-- #Versus.@# Venite,
comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui
vobis. Quia parata, etc.
#In eodem festo, aliud responsorium.@#
Respexit Elias ad caput suum subcinericium panem.
Qui surgens comedit et bibit. Et ambulavit
in fortitudine cibi illius usque ad montem Dei.-- #Versus.@#
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet
in aeternum. Et ambulavit, etc.
#In eodem festo, aliud responsorium.@#
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem,
in me manet et ego in eo.-- #Versus.@# Non
est alia natio tam grandis quae habeat deos appropinquantes
sibi, sicut Deus noster adest nobis. In
me manet, etc.
XIV. #In Dedicatione templi.@#
Benedic, Domine, domum istam quam aedificavi
nomini tuo; venientium in loco isto exaudi preces
in excelso solio gloriae tuae.-- #Versus.@# Beati qui
habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum
laudabunt te. Exaudi preces in excelso.
#In eodem festo, aliud responsorium.@#
Terribilis est locus iste. Non est hic aliud nisi domus
Dei et porta coeli. Vere etenim Dominus est in
loco isto: et ego nesciebam.-- #Versus.@# Cumque
evigilasset Jacob quasi de gravi somno, ait: Vere
etenim, etc.
XV. #De pluribus martyribus.@#
O constantia martyrum laudabilis! O charitas
inexstinguibilis! O patientia invincibilis!
Quae, licet inter pressuras persequentium visa
sit despicabilis, invenietur in laudem et gloriam et
honorem, in tempore retributionis.
-- #Versus.@# Nobis ergo petimus piis subveniat meritis,
honorificati a Patre qui est in coelis. Invenietur
in laudem, etc.
XVI. #Responsorium in adventu Domini.@#
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo
David germen justum, et regnabit rex et sapiens
erit; et faciet judicium et justitiam in terra. Et hoc
est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus
noster.-- #Versus.@# In diebus illis salvabitur Juda, et
Israel habitabit confidenter. Et hoc est nomen.
XVII. #Responsorium in vigilia nativitatis Domini.@#
Judaea et Hierusalem nolite timere. Cras egrediemini;
et Dominus erit vobiscum.-- #Versus.@# Constantes
estote; videbitis auxilium Domini super vos.
Cras egrediemini.
XVIII. #Responsorium in nativitate Domini.--De beata Virgine.@#
Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus
efferam nescio, quia quem coeli capere non poterant
tuo gremio contulisti.-- #Versus.@# Benedicta
tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui,
quia, etc.
#In Purificatione beatae Mariae.@#
Gaude, Maria virgo, cunctas haereses sola interemisti;
quae Gabrielis archangeli dictis credidisti.
Dum Virgo Deum et hominem genuisti.
Et post partum Virgo inviolata permansisti.
#Versus:@# Gabrielem archangelum scimus divinitus
te esse affatum.
Uterum tuum de Spiritu sancto credimus impraegnatum.
Erubescat Judaeus infelix, qui dicit Christum ex
Joseph semine esse natum.
Dum Virgo, etc.
XIX. #In commemoratione beatae Virginis.@#
Felix namque es, sacra virgo Maria, et omni laude
dignissima,
Quia ex te ortus est sol justitiae, Christus Deus
noster.
#Versus.@# Ora pro populo, interveni pro clero, intercede
pro devoto femineo sexu;
Sentiant omnes tuum juvamen, quicunque celebrant
tuam commemorationem.
Quia ex te, etc.
XX. #In | null | a421b22e-f138-4282-a1d5-e09952f48225 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Nativitate beatae Virginis.@#
Solem justitiae, Regem paritura supremum,
Stella, Maria, maris, hodie processit ad orium. #Versus:@#
Cernere divinum lumen gaudete fideles.
Stella maris, etc. | null | 72b6ac26-64e3-40a5-9a2a-8bec5068e7be | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Charta
Notum sit omnibus, tam praesentibus quam futuris
per succedentia tempora fidelibus, quod ego
Rotbertus, abbas Gemmeticensium prius, postmodum
vero sanctae Landoniorum sedis praesul factus,
dederim librum hunc sanctae Mariae in hoc mihi
commisso monachorum Sancti Petri coenobio, ad
honorem sanctorum quorum hic mentio agitur, et
ob memoriale mei, ut hic in perpetuum habeatur.
Quem si quis vi, vel dolo, seu quoquo modo isti
loco subtraxerit, animae suae, propter quod fecerit,
detrimentum patiatur, atque de libro viventium deleatur,
et cum justis non scribatur; et severissima
excommunicatione damnetur, qui vel unum de palliis
quae dedi isti loco, subtraxerit, sive alia ornamenta,
candelabra argentea, seu aurum de tabula.

| null | 70ae6a3a-7f04-46ed-8b3a-ea474d53025e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
I. #Ad P.@# [f. leg. #N. Nikerum ep. Frising.] episcopum, ad quem Raherium clericum, multorum criminum reum defert, eique G. canonicum suffici in parochiali munere rogat.@#
P. cunctos coronanti pontifices nostrae aetatis maturitate
sapientissimae pietatis, V. infimus abbatum,
coelestis curiae senatum.
Nostrae ditioni clericum Raherium assignatum,
multis comperimus criminibus commaculatum, et
non minus facinore fascinationis fore exsecrabilem,
quam infamia adulterii vituperabilem. Ex hoc quidem
haud ignoramus sibi commisso gregi exemplorum
aedificatione nihil hunc prodesse, verum suorum
anfractu errorum multum obesse, universaque
lege Christianismi atque gratia baptismi, nec non
etiam pro suis culpis carere plebem missarum celebritate.
Nam hoc refertur, quod est miserabile ac
lacrymabile, quam plures ejusdem populi ex hoc
saeculo migrasse sine peccatorum confessione et absque
viatici communione, nec non etiam in sepeliendo
sine animarum commendatione. Quia vero
non solum rei sunt qui faciunt, sed qui consentiunt
facientibus, atque ad magistrum respicit quidquid
a discipulis delinquitur, pro talibus dolemus negligentiis
peccatorum nobis accumulari augmentum,
vestramque veremur sanctitatem aliquod ob id pati
animae detrimentum. Quocirca vos, dilectissime Pater,
supplices efflagitamus, quatenus vestro canonico
G. hanc ecclesiasticam cum nostra familia curam
interim commendetis, quoad vestrae vivae vocis
collocutione nostram praesentiam laetificetis, aut donec
in vestro synodali decreto dijudicetis quid de
hoc negotio certitudinis statuatis. Namque institutis
vestrae nimium venerandae paternitatis in omnibus
his nos, ut par est, obtemperantes, juxta normam
justitiae pernoscatis.
II. #Ad G. archipresbyterum, ut videtur, Frisingensem, ut eumdem Raherium loco moveat et deponat.@#
+ Christi solummodo gratia ad hoc collatus Dominico,
quod praeest, ovili custos deputatus, G dignitatem
archipresbyterii per summam decoranti sapientiam,
totius devotionis excellentiam.
Nostrorum relatione fidelium cognovi nostrum
clericum Raher vestrae subditum [ #cod.,@# noster clericus
subditus] gubernationi, commissum gregem,
quem par fuit paterno amore pascere et potare, lupina,
quod non timet, rapacitate dispergere ac lacerare.
Qua de re vestram efflagito dilectionem per
amorem divinum, atque propter sanctum Quirinum,
nec non ob nostrum servitium, quatenus vestrum
sine dilatione statuatis placitum, in quo ejus crimina
examinando juxta legem Christianitatis, ac eumdem
de commissae plebis regimine deponatis. Sed
ne Christianismi mos inibi aliquod interim capiat
detrimentum, posco ut nostro clerico, vobis contiguo,
ecclesiam cum omnibus rebus ad eam pertinentibus
committatis, quoad viva voce nosmet
compellando legitimum huic negotio finem imponatis.
Non enim solum rei sunt qui faciunt,
sed qui facienti consentiunt. Ob hoc criminosum,
propter ejusdem offendiculum, animae veremur
subire periculum. Quamvis vero munera obcaecant
oculos sapientium, tamen ab hoc nullum
tam acceptabile impenditur nobis famulitium, pro
quo velimus infernale solvere supplicium.
III. #Ad eumdem de eodem.@#
Quantum nobis facietenus ingerit confusionis ruborem,
tantum cordis arcana patiuntur moerorem
quod pro tali re litteris nostrae legationis tam frequenter
tranquillitatem inquietare vestrae cogor dominationis.
Nam nostrae clericus ditionis, qui saepenumero
nobis ingessit scrupulum nonnullius offensionis,
verum semper munitus vestrae asilo defensionis,
nihil unquam passus est animadversionis,
nunc supremi ante tribunal imperatoris munia gerit
adversum nos delatoris atque accusatoris. Commissae
autem sibi plebis quam damnosam teneat negligentiam,
par est per vestram indagari sapientiam,
ne aliquam anima, ut dicitur, vestra ex hoc subeat
in futuro periculi magnificentiam ( #sic@# ), quia non
solum rei sunt qui faciunt, sed qui facientibus consentiunt.
Quod vero uxore sua adhuc vivente aliam
duxit, quantum in hoc populum sibi creditum destruxit,
nostra licet super hoc intimatio taceret, vestrae
tamen prudentiae id perscrutanti haud lateret.
Quamvis nostrum ex eodem coenobium permulta
sustineat temporalia detrimenta, tamen haec omnia
postponentes aeternalis plus timemus calamitatis
augmenta. Qua de re magnopere flagitamus, vestra
uti almitas nostro desiderio opituletur, et ecclesiae
quatenus a se repudiatae dignus successor subrogetur.
IV. #Ad eumdem de eodem clerico, quem queritur nullo modo se quivisse ad meliorem frugem reducere.@#
A vestra accipiendo dominatione licentiam, cum
nostrum vellem clericum Raher, juxta canonicam
discutere congruentiam, se praebuit rebellem atque
arrogantem, quamvis me paterno sentiret amore sibi
auxiliantem. Nam jurejurando ei omnium quae
contra me ullo modo gessit, promisi impunitatem,
duntaxat Christianam contra religionem susceptam
desereret iniquitatem. Verum super his quanta | null | a986b5d9-24b2-4346-8bac-93442ff7f418 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ejus
exstitisset pertinacia, praesentium vector litterarum,
si jubetis, utpote qui nostro interfuit colloquio, pandet
veritatem absque fallacia, quia vestram vereor
grandaevitatem inquietare, si ejus controversiae studeo
ambages scribendo vestrae paternitati enucleare.
In praefato quidem negotio, quoniam vestrum abnuo
clericum praeterire, partim vos id non nescire, ut si
exorbitans noluit redire ad viam justitiae cum lenitate,
saltem cogatur asperitate. Ad haec scitote me
humiliter efflagitare quatenus ecclesiam a se desertam
clerico quem vobis dirigo dignemini tradendo
commendare.

uti almitas nostro desiderio | null | f5fb5675-c1fe-4be7-9532-dcf4dec9f706 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
opituletur, et ecclesiae
quatenus a se repudiatae dignus successor subrogetur.
IV. #Ad eumdem de eodem clerico, quem queritur nullo modo se quivisse ad meliorem frugem reducere.@#
A vestra accipiendo dominatione licentiam, cum
nostrum vellem clericum Raher, juxta canonicam
discutere congruentiam, se praebuit rebellem atque
arrogantem, quamvis me paterno sentiret amore sibi
auxiliantem. Nam jurejurando ei omnium quae
contra me ullo modo gessit, promisi impunitatem,
duntaxat Christianam contra religionem susceptam
desereret iniquitatem. Verum super his quanta ejus
exstitisset pertinacia, praesentium vector litterarum,
si jubetis, utpote qui nostro interfuit colloquio, pandet
veritatem absque fallacia, quia vestram vereor
grandaevitatem inquietare, si ejus controversiae studeo
ambages scribendo vestrae paternitati enucleare.
In praefato quidem negotio, quoniam vestrum abnuo
clericum praeterire, partim vos id non nescire, ut si
exorbitans noluit redire ad viam justitiae cum lenitate,
saltem cogatur asperitate. Ad haec scitote me
humiliter efflagitare quatenus ecclesiam a se desertam
clerico quem vobis dirigo dignemini tradendo
commendare. | null | 304f68d9-7971-4c51-8e36-8b3a7bf14ceb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
EPISTOLA WOLFREDI AD ALBUINUM.
1.
Summaer everentiae decore venerando domino meo
et magistro Albuino, toto semper devotionis
studio colendo, Wolferus spiritu et corpore modicus,
quidquid pro plurali subjectionis debito jure
proprius. Historiam de vita et institutione beatae
memoriae Patris ac pastoris nostri Godehardi episcopi
scripturus, inter spem et metum anxius diu
multumque deliberando dubitavi; quia me ad tam
arduum ac praeclarum opus imparem, minusque idoneum
non ignoravi. Nam quantum spe et delectatione
virtutum, quas per illum Dominus ostendit,
delectatus advocabar, tantum multiplici propriae
negligentiae conscientia et metu territus, retrahebar;
donec tandem praeceptorum ac fratrum, maximeque
beati viri et veri Dei cultoris Athelberti abbatis
nostri jussis, partim sponte, partim invitus
obediens, tale fastigium attingere tentavi, tuaeque
clementiae, o praeceptor nobilis, secretius offerendum
aestimavi; apud quem et pro erratis facilis locus
esset veniae, et pro demendis vel addendis promptior
et non suspecta benignitas cautelae, vel saltem
indiffamata celeritas taciturnitatis aeternae. Nec
etiam, Pater venerabilis, aut dedignando mireris
aut admirando dedigneris, quod tu solus ex generali
pontificum, abbatum ac doctorum collegio, quasi
ad meae nugacitatis inspectionem specialiter eligaris;
cum et hoc prudens praedicti monitoris et impulsoris
mei industria providerit, maxime quia tibi pro
fidei et dilectionis tuae merito, ejusdem Patris nostri
Vita et ante et post pontificalem promotionem prae
caeteris semper claruit; et quia ipse tibi secretius ac
familiarius, exemplo Christi ac discipuli quem diligebat,
cordis sui arcana prae cunctis aperuit. Ideoque
et me, ut praedixi, imparem minusque idoneum
ad idem opus praesertim impulit, quod per adolescentiae
meae tempora inter Herveldense et Altahense
coenobium, quasi Orosii more, discursitaverim,
et primaeva ejus gesta a Christi fidelibus et frequenter
audierim, et etiam pro parva adhuc ingenioli
capacitate libenter retinuerim. Deum ergo, qui secreta
cordium intuendo rimatur, testor, me nihil in
ejus memoriae laude descripturum, nisi quod aut
ipse vidi et audivi, aut a vere veridicis et etiam probatis
agnovi. Maxime tamen cum Altaha studii causa
exsularem, cujusdam veterani presbyteri, Reginoldi
nomine, quem et tu melius noveras, familiaritate
et colloquio saepius utebar, et, si Deus
quandoque dignaretur, ejus veriloqua relatione
ad hoc ipsum instituebar; qui certe ei ab ipsa infantia
fideli ministerio semper adhaerebat, eumque sacrae
eruditionis litteras primus instruebat, et omnia
ejus dicta et facta usque ad monachicam professionem
et etiam ad pontificalem promotionem ipse melius
noverat.
2.
Sed et ego solito priscae obedientiae more, si
quid forte vel aptum vel ineptum compilare quiverim,
primo sagacitati tuae merito offerendum decrevi,
ut certe per te errata corrigantur, hiantia suppleantur,
superflua diradantur, necessaria supponantur,
et ubi deviaverim, quod fateor facile fit, stoliditas
mea veniam consequatur, quin et contra insultantium
irrisionem auctoritatis tantae defensione
muniatur. Cum tamen, Deo teste, pro hoc minime
movear, si quis me talium elatus irriserit vel inurbanum
quidquam conflasse verbosius objecerit, ut
tantum studiosis et Deum timentibus simplicem veritatis
sententiam construxerim, et his qui forte,
Spiritus Domini inspiratione annuente, post hoc dum
livor invidiae nubila praetendens occiderit, praedicti
antistitis Actus et Vitam condigna reverentia condecorare
noverint et voluerint, rerum et temporum
certum ordinem depinxerim. More siquidem sagacioris
canis, qui annuente venatore, vel nutu, vel
signo emissus, tota die indesinenter et quasi infatigabiliter
laborat, non ut sibi solummodo, quod nec
praesumit, praedam arripiat, sed ut jubentis domini
ludicram voluntatem perficiat, rarum scilicet et insolitum
quiddam capiendo, unde non solum dominus
cum suis domesticis festivius laetetur, sed et superventuris
forte amicis lautioris coenae jucunditas
reservetur; hujus, inquam, more me libenter laborare
profiteor, non ut mihi laudem, quam in hoc
non mereor nec dignor, acquiram; sed ut vel modernis
vel posteris, sicut praedixi, aeternam justi
memoriam quamvis indocili taxatione proponam.
Quare ergo erubescam me canibus, qui certe majorem
et excellentiorem inter bruta animalia, dono
puto Creatoris, intellectum habent, assimilari, cum
nec evangelica illa Chananaea erubuerit, imo et gavisa
sit se a Domino canibus comparari, nec etiam
Lazarus spretus a divite horruerit his lingentibus
consolari! Nam quantum brutis excellentiores, tantum
rationabilibus sunt propinquiores. Nec saltem
super hoc fidelium quisque moneatur, quod a praedictis
illusoribus fatuitati meae objicitur, non | null | d07eefbb-67e7-401c-901e-fa368d2ee1c9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
decere
tam praeclari ac insignis viri quasi infimam genealogiam
diffamare, sed magis, ut ipsi putant, in
laudem ejus silendo celare: cum quilibet sanum sapientes
non adeo attendant vanam generositatis jactantiam,
quam utiliorem divinae inspirationis praerogativam,
quibus certe nemo nobilis videtur nisi
quem virtus nobilitare probatur, cum scriptum sit: #Ubi Spiritus Domini, ibi libertas
(II Cor. III)
@#. Et propheta
dicit: #Dominus pauperem facit et ditat, suscitat
de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem,
ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat (I Reg. II)
@#.
Quod in illo veraciter impletum esse,
tota sancta Ecclesia teste, describimus, quia eum per
vias a Domino deductum rectas, et in conspectu regum
magnificatum, cum principibus gloriose consedisse,
et inter principes sapientiam locutum esse, et
solium gloriae feliciter tenuisse vidimus. Unde et a
nullo fidelium dubitatur quod modo in sanctorum
ordine sacerdotum coram Christo procul dubio laetatur.
Si ergo jam frivola loquacitatis meae sententia
ultra licitum vel placitum sermocinando processit,
quod certe timiditas omnia etiam tuta timens
effecit, tu Pater et doctor egregie, qui hoc non solum
praedicti praesulis memoriae, sed et nostrae imperitiae
et debere crederis et velle; tu, inquam, in quo est
et approbandi peritia et improbandi potentia, quorumlibet
oblocutione contempta, sapienter provideas
ut et inepta et inutilia aeterna taciturnitate sepeliantur,
et profutura, Domino donante, sine adulationis
fuco proferantur. Quia si quid a vero dissidet, non
meae imperitiae sed tuae imputatur incuriae. Sed, si
forte quid aptius erit, non mea, sed tua pars erit, ut
quidam se humilians ait:
#Si quid ab ore placet, laus monitoris erit.@#
PROLOGUS.
3.
Quia evangelica voce Veritatis praecipitur, ut
lucerna accensa non sub modio, sed super candelabrum (Matth. V)
ad illuminationem fidelium constituatur;
et quia secreta regum celari jubentur, opera
vero Dei revelanda (Tob. XII) et magnificanda jure
panduntur, ideo dignum et etiam gloriosum putavimus
Vitam beati et venerandi Patris nostri Godehardi
episcopi, quantum divina clementia donaverit,
in exemplum modernis et posteris proponere, et gestorum
ejus probabile magisterium Deum timentibus
exponere. Vere etiam metuimus nos culpa negligentiae
non carere, si patiamur ea quae ab eo laudabilia
et vidimus et audivimus sub silentio latere. Quem
enim Bajoaria olim ab initio verbi Dei vomere exculta,
et sacrae fidei semine sufficienter fecundata,
verum religionis eruditorem, nobis quibus opus erat
medico, concedente Christo, transmisit: nos Saxones
vel certe Saxigenae, et ut vera nobis, proh
dolor! insultationis irrisione objicitur, verbo Dei diu
indomabiles, periculo non caremus, si ejus gloriam,
domestica desidia obdurante, silendo negligimus.
INCIPIT VITA.
4.
Igitur septingentesimo quadragesimo primo
Incarnationis Domini anno, quo Carolus primus
filius Pippini primi, filii Anchisi, filii Arnulfi, ex hac
vita demigrans, filiis suis Carolomanno et Pippino
regnum reliquit, quo etiam sequenti anno iste Pippinus
Carolum Magnum genuit, initium Altahensis
monasterii a Christi cultoribus sapienter incoeptum,
et in religione monachicae institutionis feliciter est
perfectum, ante distributionem episcopiorum,
quae decimo post anno in Bajoaria a sancto Bonifacio
archiepiscopo est facta, ex decreto Zachariae
papae et consensu Pippini regis, cui ante tunc temporis
triennium frater Carolomannus Romae tonsoratus
et monachizatus haereditariam partem regni et
proprietatis dimisit, quando Willebaldo Eistad, Joanni
Salzeburk, Eremberto Frisingge, Gaibaldo [Garibaldo]
Radisbona commendatur, et Christiana religio
ibidem digne Deo corroboratur. In praedicto certe
coenobio servimen Christi ab initio feliciter succrevit,
et per centenos fere annos in monachico proposito
laudabiliter profecit usque in detestabilem illam
dissensionem quae coepit inter Ludovicum imperatorem
filium Caroli Magni et filios ejus Ludovicum,
Lotharium et Carolum; ac deinde imperatore defuncto
inter ipsos fratres, per multos annos, ut chronica
testantur, permansit. In ea ergo tempestate ecclesiae
plures despoliabantur, coenobia disturbabantur:
inter quae et ejusdem Altahensis Ecclesiae proprietas
ibidem a fidelibus collata, et eotenus inconvulsa, diripiebatur,
et huic sceleri militantibus, juxta debacchantium
voluntatem, beneficii imo maleficii causa
dividebatur. Hac enim necessitate monachica ibidem
norma defecit: sub regula tamen canonicorum idem
locus usque in tempora piae memoriae Henrici
ducis, quem postea imperatorem vidimus, item per
centum annos perstitit. Quod et Otto | null | 7c707a49-387b-4e80-aaff-fc7184225b30 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pius rex, filius
regis Henrici Saxonii, saepius decrevit in aliquibus
locis redintegrare, sed plurali infortunio obstante,
maxime tamen fratris sui Henrici ducis Bajoarici
machinatione praepediente, non potuit perficere. Qui
certe sibi in prima regali ordinatione in praesentia
patris ac principum quasi jocularia indignatione se
nobiliorem jactitans restitit, et in eadem vana voluntate
semper contra fratrem regem privatim et
subdole, contra filium regis Ludovicum [ #alii@# Ludolfum],
ut Bajoaria adhuc testatur, publice perstitit.
5.
Praeclarae igitur indolis puer, Godehardus
nomine, juxta Altahense monasterium ex ejusdem
Ecclesiae familia, in villa Rithenbach dioecesis Patuviensis,
a vere Christianis piis et honestis parentibus
feliciter natus est et enutritus; studiis litterarum
adhuc infantulus contra intentionem quodammodo
parentum suorum se tradidit. [Erant
scholae quas visitavit, prope monasterium Altach,
trans flumen Danubium. Cum autem mane surgens
sanctus puer gratia visitandi scholas veniret
prope Danubium, quod pons ibi non erat, ut posset
fluvium pertransire, Deo dante, vadens ad scholas
aut inde rediens, quemdam reperit qui sibi per flumen
continuum et sanum praebuit conductum]. In
eodem monasterio puer praedictus fideliter a parentibus
oblatus, a fratribus devote susceptus, litteralis
scientiae haustum Domino tribuente laudabiliter
imbibit, et divinae legis notitiam pro parvulo adhuc
aetatis ingeniolo libenter accepit, juxta quod dicitur:
Facillime discitur, ubi Spiritus Dei doctor
adest. [Coepit namque sanctus puer in primaevo aetatis,
seu juventutis suae flore, vanitates declinare atque
levitates evitare, magis eligens jugum Dei subire
et virtutum tramites adire quam vanitatibus hujus
mundi, ut illa semper assolet aetas; coepitque de
bono in melius, de meliori in optimum non segniter
se transferre. Ob hoc semper terebat ecclesiae limina
ut ibidem hauriret sacrae legis flumina, ut exinde
mentem suam inebriaret sitibundam. Aderat ei Dei
timor, ipsum ab omni retrahens lascivia puerili. Sic
igitur se omnibus exhibuit, ut organum quoddam
Spiritus sancti esse verissime appareret. Unde et
factum est ut in habitu saeculari, quo inter religiosos
manebat, multos de religiosis in vitae sanctitate
pelliceret evidenter.
6.
Cum autem bonam moribusque honestis hujusmodi
vitam laudabilem in dicto monasterio Altach
per aliquot annos peregisset, et adolescentiae annos
attigisset, et vitae sanctae fama per totam Bavariam
se dilatasset], eo tempore beatus vir Christianus
Pataviae episcopus idem monasterium beneficii causa
gubernavit tempore Henrici ducis prioris. Et fratres
ibi in divino servimine coadunati, postquam ejusdem
pueri laudabilem in timore Dei indolem cognoverunt,
eum [Pataviensi episcopo, qui tunc idem
monasterium beneficii causa gubernavit, eum commendando
notificaverunt.] Quo ille audito, ut
certe erat prudentissimus, Deo gratias retulit, illumque
inde eductum in suam familiaritatem assumpsit.
Quem ubi de virtute in virtutem, gratia Christi provehente,
scandere cognovit, amplius eum pro collata
divinitus industria gratulans amavit, [ac cancellariae
ei officium commisit, in quo officio talem se exhibuit
ut divinae organum sapientiae se omnibus exhiberet,]
ac per triennium secum per diversa expeditionum,
caeterorumque commeatuum difficiliora
itinera, quasi praetentandi gratia circumvexit, et
sacrae fidei ac religionis catechismo devotius instruxit.
[Timuit autem sanctus juvenis Godehardus ne
quid in tantis, quibus praepeditus erat negotiis, vanum
illaberetur animo: ideo a dicto Pataviensi
recedendi petita licentia, et vix obtenta, is] cum
ejusdem coenobii fratribus in supplementum divinae
servitutis obnixe repetentibus, subdiaconii gradu
decoratum remisit. Qui ibidem in sanctae conversationis
studio de die in diem per adolescentiae tempus
sagacius invigilans, communi etiam fratrum
commodo et utilitati devotius intendens, majores
scilicet juxta Apostolum, honore praeveniendo (Rom. XII, 10),
coaevos justis exemplis adhortando,
subjectos sacris saepius monitis ad meliora sollicitando;
et ita divina clementia comitante, in brevi
verae religionis disciplinam ad integrum consecutus,
diaconii quoque honore sublimatus, eidem monasterio,
ut vere post patuit, Deo praedestinante, praepositus
est constitutus.
7.
Anno deinde post partum Virginis nongentesimo
octogesimo octavo, Ottone imperatore secundo,
post periculosissimum et etiam infelicissimum
Calabriae bellum adhuc per orbem terrae clade
et infamia notissimum, ex hac vita sublato, et Romae
cum summo totius Christianismi moerore, satis
tamen honorifice sepulto; post inconsideratam Mersburgensis
episcopatus destructionem, et post
innocentem, juxta vocem populi, Geronis comitis
necem, praedictus Henricus dux Bajoariae, pater Henrici
imperatoris, ab imperatore patruele certe suo,
ante septennium ob infidelitatem | null | f59d071d-c589-4142-89e3-30ce4233035b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et tyrannidem
quam contra eum paterno more exercuit, ab honore
submotus. Tunc occasione vindicandi [ #Boll.@# justitiae]
in spem regnandi, arrogantiae furore incassum elatus,
herilem filium dignum Dei ordinatione regni
haeredem opprimere, semetque in monarchiam regni,
suadente seductore, conatur erigere. Cujus tamen
nugalis machinatio a primoribus regni Deum sane
timentibus, et maxime a Willegiso metropolitano
Maguntiaco et Bernardo duce Saxonico pacifice sedatur,
eique post multa apta et inepta quae modo
melius silentur quia in Chronicis plenius continentur,
priscus ducatus redonatur. In proximo autem
Natalis Domini die, Otto puer coronam regni a praenominato
metropolitano honorifice percepit, et in
omni ecclesiastica perfectione feliciter more avito
crescere coepit. Cujus quidem laudabilis industriae
initiale fuit indicium, quod septimo suae ordinationis
anno, saepe dictum Altahense monasterium
episcoporum consilio, auxiliante demum duce praefato,
in pristinum monachicae religionis reformari
fecit statum.
8.
Quidam igitur venerabilis vir, Erchembertus
nomine, illic abbas praeponitur, per quem, auxiliante
Domino, divinum ibi ministerium juxta regulam
Sancti Benedicti religiose disponitur. Ad cujus
statim saluberrimam admonitionem promptae obedientiae
juvenis Godehardus, corde et animo a saeculi
vanitate conversus, cum aliquantis ejusdem loci
fratribus monachus est factus, anno, ut ipse saepius
nobis intimavit, aetatis suae tricesimo primo, pluribus
tamen ex eodem coenobio, ut non ignotum postmodum
memoriae, fratribus digredientibus, inter quos
erat quidam T., quem postea Mindensis Ecclesiae
episcopum vidimus. Sed novellus novae religionis
tiro adoptatus melioris vitae tirocinio, ut in priori
proposito solebat, toto cordis ac mentis affectu ad
coelestem aulam anhelabat, adeo ut novus praeceptor
novo auditori, quod certe in talibus insolitum est,
considerata ejus probabilitate [ #Bol.,@# probitate] omnem
divini ovilis curam post se penitus commendaret,
eumque sibi in spiritalis exercitii filiationem singulariter
praeoptaret. [Erat enim charitate fervidus, in
labore strenuus, in oratione devotus, meditatione
profundus, contemplatione suspensus, corpore honestus,
corde mundus, sibi rigidus, defectibus aliorum
compatiens, humilitate praecipuus, in paupertate
laetus, et in vera nitidus castitate.] Qui tamen
praedictus abbas post triennium vel causa infirmitatis,
vel taedio curae saecularis, idem regimen reliquit,
et ad secretioris vitae solitudinem in conspectu
interni Arbitri vacare decrevit.
9.
His etiam diebus praememoratus Bajoariae dux
obiit, cujus loco pius Henricus filius ejus surrexit,
non patris insolentiam sed initium sapientiae timorem
Domini pleniter secutus, quia erat omni litterarum
studio principaliter imbutus, et totus sane fide
et actu catholicus. Qui statim in divini famulaminis
cultu succensus, praenominatum coenobium iterum
spirituali privari pastore indoluit, et eumdem Godehardum
tunc presbyterum abbatem ibi praeponere
voluit: cui ille per biennium justa satis excusatione
restitit, quia sedem et locum pastoris sui ipso superstite
usurpare non debuit. Sed postquam abbas a
fratribus et etiam ab episcopis vocatus revenire
recusavit, eisque licentiam quem in locum ejus vellent
substituere mandavit; tandem episcopali auctoritate
et fratrum unanimitate victus idem regimen
juxta ducis decretum suscepit. Qui statim in exordio
suae promotionis totum se Christo vigilanter
mancipavit, et districtiorem regularis vitae tramitem
cum consociatis sibi fratribus ingredi anxie curavit,
et in tali studio se ibidem per octo annos indesinenter
exercuit, et praeter hoc tamen manuali labore
multiplicem fructum ac necessariam utilitatem acquisivit.
Qui et ibi in monte quodam, qui Helinhigeresberg
dicitur, castellum firmum et in eo
ecclesiam pulcherrimam in honorem sanctae matris
Christi Mariae, in cujus speciale servimen futurus
erat, cum condecenti aedificio construxit, et circumquaque,
maxime in saltu Boemico, qui eidem provinciae
proxime astat, ad triginta et eo amplius
mansos labore tantum manuum cum fratribus apostolico
exemplo silvis et vepribus erutis, ad usum
utilitatis inibi Deo servientium reformavit. Interim,
1002 Incarnationis Domini anno, nobilis imperator
Otto tertius ex vita hac immatura morte discessit,
in cujus regnum praedictus Henricus dux omni pietate
perspicuus successit.
10.
Erat in illo tempore in Herveldensi monasterio
sancti Wichberti B. abbas venerabilis
genere et dignitate memorabilis. Qui tamen, ut
salva [ #al.,@# in] pace dicatur, ultra sui propositi ordinem
humano more popularis famae laudi intentus,
ejusdem coenobii fratres forte aliquando debita conversatione
fovit indulgentius, ita ut more canonicorum
proprietates sibi tam in privatis aedificiis
quam et in equis, et cultioribus quoque plurimis
vestimentis, ac caeteris mundanae gloriae pompis
vindicarent, et | null | 5e9d2b5b-8a43-4fb2-9eea-05e7198d0307 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
licentiam quoque dandi et accipiendi
cum illicitis ac superfluis conviviis caeterisque talibus
usurparent. Quo scilicet abbate biennio ante finem
sui aegrotante, et ultra Fuldam flumen in monte
quo ipse monasterium in honorem sancti Petri
apostoli construxit, cum militibus ac caeteris sibi
familiaribus refrigerii lenitate commorante, fratres
indignatione permoti et quasi a patre contempti, ad
regem tam per semetipsos quam per litteras ac legatos
saepius diversas querimonias dirigunt, sibi
victus et vestitus denegari necessaria, et illis cum
caeteris Christi pauperibus esurientibus, res ecclesiasticas
per vana et inutilia prorsus dissipari. Quam
eorum querimoniam rex sapiens altius quam ipsi
opinarentur intelligens, sed et vitam illorum non
nesciens, diutius dissimulando distulit; sed ad postremum
importunitate eorum devictus modificato
sermone respondit, libenter se patrem eorum, si
Dei dono convaluerit, de talibus admoniturum; sin
vero obierit, eis imo et sibi in praeponendo pastore
in divinis et humanis sapientium consilio juxta timorem
Domini provisurum.
11.
At memorato abbate paulo post defuncto, praedictum
Godehardum eis patrem gubernatoremque
episcoporum consilio praeposuit, quem etiam ut in
omnibus eis juxta timorem Domini et monachicam
religionem provideret solerter praemonuit. Qui illuc
per Willegisum archiepiscopum perductus, et per eum
etiam, sicut Deo gratias optime noverat, ad bene
faciendum sapienter instructus, in primo adventu
gratias divinae pietati referens, ejusque directionem
in praeteritis, praesentibus et futuris sollicite quaerens,
primitus eis juxta regulare praeceptum duriora
et asperiora mandata proposuit, et licentiam eis ad
preces metropolitani, aut secum haec celebrandi aut
quo vellent discedendi contribuit. Qui statim unanimiter
conspirati simul omnes, paucis tamen senioribus
vel puerulis remanentibus, egressi, per
diversa loca varie sunt dispersi; quos tamen postea
saniori consilio, et eorumdem qui remanserant
certe industriam ejus ac mansuetudinem intelligentium
auxilio, quosdam citius, quosdam vero serius,
pene omnes ad ovile revocavit, eosque sub levi
jugo Christi facile, Domino gubernante, coadunavit.
Civitatem vero ipsam et claustrales cohabitationes a
superfluis et ineptis pluribus aedificiis illico purgavit,
et in condignam monachicae necessitatis habitudinem
honeste reformavit, et cum inibi inventis et
aliunde acquisitis fratribus in eodem coenobio per
septem annos Deo digne et hominibus laudabiliter
ministravit. Commendata sunt ei et alia duo monasteria,
Degarense et Cremense quae pari quoque
diligentia in Christi servimine gubernavit.
12.
Iisdem temporibus fuit in Thuringiae partibus
quidam vir nobilis, dignitate et meritis illustris, nomine
Guntherus, qui pro delictis juventutis ingemiscens,
et considerata diligentius actuum suorum
qualitate faciem Domini in confessione praeveniens,
sed propriae diffidens imbecillitati corporis et
animi [Herveldiam ad novum abbatem digne, ut postea
patuit, poenitendo accessit eique omne secretum
cordis ac voluntatis suae funditus aperuit. Quem
abbas juste in Deo timoratus, blanda consolatione
et condigna etiam provisione poenitentem suscepit,
et ad monachicam usque professionem saluberrima
sui commonitione, Domino cooperante, convertit. Qui
statim] ad penitus abdicanda quaecunque sunt saeculi,
multiplicem suae haereditatis proprietatem quam
acceperat a progenitoribus sancto Vuichberto cum
consensu haeredum suorum firma traditione delegavit,
primitus tamen sub testibus testamento pactus
ut monachus factus monasterium, quod Gelinge
dicitur, victus et vestitus gratia ipse possideret, ac
fratribus illic Christo servientibus secum inde necessaria
provideret. Sed abbas prudenti pertractans
consilio homini noviter converso talem pactionem in
via mandatorum Dei maximo futuram esse periculo,
et plus inde per dies animae nasci dispendium quam
corporis ut putabat subsidium, interim illum provida
mente ab incoepto suspendit et laico habitu
adhuc usum ad Altahense monasterium secum perduxit.
Ibidem vir praedictus corde tenus compunctus
petiit ab abbate ut ante professionem liceret sibi Romam
petere, et apostolorum Christi aliorumque sanctorum
intercessionem pro transactae vitae deviis et
pro novae vitae ingressu quaerere. Quo permittente,
it et redit tandemque ante altare sancti Mauricii
cingulum deponens, caput et barbam totondit, et
facta de more petitione susceptus ac aliquandiu regulariter
probatus, ab eodem pastore monasticae
vitae habitum est adeptus.
13.
Verum post votum professionis non immemor
suae quam praescripsimus pactionis, adiens abbatem
licentiam petit patriam repetendi, et locum quem
pepigerat juxta condictum incolendi. Quod pius Pater
interim consensit, nolens eum obstinata contradictione
ab affectu quamvis iniquo prohibere, donec
ratione dictante illicita cupientem animum paulatim
posset mitigare. Venienti igitur ad locum Gelinge
dictum, et disponenti necessitates ibidem commanentium,
ex occultis tentatoris insidiis, Deo, ut
certe credimus, ad exemplum beati Job permittente,
multa | null | 92debda7-eb95-4729-ac0f-33fcf024c8a1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et varia ei occurrerunt incommoda, pro quibus
dum ipse scilicet antea paupertatis ac laboris
insolens ad abbatem saepius queritando confugeret,
ejusque pro talibus consilium et auxilium anxie perquireret,
sollicitus Pater fluctuationem mentis ejus
profunde prospiciens, et subsecuturam forte cordis
mutabilitatem vehementer pertimescens, blanda interdum
consolatione et suaviloqua commonitione
moestitiam ejus mitigans; interdum vero, juxta
Apostolum, arguendo, obsecrando, increpando,
opportune, importune nutantem ejus animum castigans (II Tim. IV, 2)
ad viam salutis eum reducere
studuit, quod tamen adhuc modicum profecit. Sed
cum in hac altercatione saepius luctarentur, et in
hujusmodi molestia ambo crebrius fatigarentur, illi
iterum quadam die suae sollicitudinis querelam suggerenti,
vir Dei debito justitiae zelo permotus, turgente,
ut aiunt, pulmone respondit: aut in promissa
obedientiae stabilitate Deo devotius serviret, aut
certe ad solitam saeculi vanitatem laqueis iterum Satanae
irretitus, abjecto habitu, rediret. Ad quam
vocem stupefactus auditor intremuit, et erroris sui
nimietatem sero tandem perhorrescens ingemuit,
omni praedicta pactione corde tenus oblita, et tota
cujuscunque incommodi querimonia abolita, ad
Altahense monasterium, ubi tunc sub ejusdem Patris
cura, ut in gratia omnium loquar, singulare
divini cultus studium fervebat, se contulit; et illic
fratribus humillime subjectus, et in sacrae religionis
districtione pleniter in brevi tempore divini roris
infusione instructus, ultra regulare praeceptum semet
etiam praelatis admirantibus afflixit.
14.
Tertio namque suae conversionis anno, in praedicto
Boemico saltu eremum petiit, in qua ad triginta
septem annos in studio sanctae religionis
et in summa veraciter districtione spontaneae paupertatis,
cum sibi commanentibus vixit. Annona denique
eorum erat simplex et modica, agili studio
a rege Ungarico et de Bohemia et Polonia nec non
et caeteris diversis provinciis simul cum vestitu conquisita:
de potu, ut omnibus notum est, nihil prorsus
ibi nisi sola aqua habebatur, et ipsa etiam hospitibus
ad sufficientiam, fratribus vero ad mensuram
dabatur. Nam litteras omnino frater ille nisi
tantum Psalmos, non didicit, et tamen omnem rationem
et intellectum Evangelii, Legis et Prophetarum
et historiarum quoque ex crebra fratrum relatione
et etiam avidiore verbi Dei exauditione mirabiliter
percepit; adeo ut saepissime obscuriora
mysticae intelligentiae interdum jocando, interdum
vero admonendo stupentibus auditoribus proferret.
Quod nos quidem qui eum familiarius novimus, frequenter
audivimus, praecipue tamen cum in summa
sua festivitate, in nativitate scilicet sancti Joannis
Baptistae specialis sui patroni, sermoni ejus adfuimus,
quo in capitulari collatione eodem die fratres
suos admonebat: dum eos de ejusdem Patris vita et
moribus, victu et etiam vestitu, et operibus ad paupertatis
suae Domino Deo placitam tolerantiam
instruebat. Verum enim dico, et coram Deo
non mentior, quia omnes pene qui aderant eidem
sermoni, ad uberrimam lacrymarum effusionem
dono Dei sunt compuncti. Assedit ibi venerabilis
abbas Altahensis Ratmundus cum pluribus sui
coenobii fratribus et aliis insuper multis hospitibus,
praeter nos quos in canonico habitu illuc ingredi
religio vetuit, quos tamen fratrum familiaritas et
maxime abbatis licentia circumquaque ad fenestras,
concionatore ignorante, clanculo collocavit. Erat
enim, ut de sancto Benedicto dicitur, quem post
Deum vita et moribus sequebatur, et scienter nescius
et sapienter indoctus (S. GREG. I. II Dialogor.,
cap. I).
15.
Beatus igitur Godehardus senio et labore jam
fessus et etiam taedio saecularis curae repletus, annuente
rege Herveldense, regimen illustri viro Arnoldo
suo prius eo loci praeposito, et Bertholdo
aeque venerabili suo primicerio Dagarense commendavit,
sicque ad Altaha remeavit, ubi, si Deo tantum
placuerit, in finem vitae suae in debito coeptae religionis
studio perseverare decrevit. Idem enim monasterium
omni devotione, ut vel hodie ibi liquet,
adornare studebat, libris scilicet et pretiosissimis
missalibus, indumentis, caeterisque variis et utilibus
ecclesiasticis ornamentis; maxime tamen, quod et
ubique notissimum est, plurimos in eodem coenobio
fratres scientia et moribus illustres enutrivit, quos
postea inter diversa monasteria Patres et doctores
regis ac episcoporum petitione dispertivit. Sed cum
jam in laboriosa, sibi tamen placita, illa sua quiete
per decem annos in hujusmodi studio pausaret, totaque
cordis intentione in regione vivorum Domino
placere diurnis nocturnisque suspiriis praeoptaret,
mirabile tandem somnium vidit, ut ipse nobis saepius
intimavit, post quam certe visionem se de hoc mundo
quo Deus jusserit, obiturum non dubitavit.
16.
Quadam | null | 2f9849eb-0eba-49fb-a737-dae95f3a205b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
igitur nocte, ut semper per triginta
jam annos consuevit, post primam tantum noctis
quietem ecclesiam ingrediens, psalmodiae caeterisque
talibus officiis intentus, pernoctabat; sed et post
matutinas in incoepto decreto perstabat: jamque aurora
irradiante, modice dormitans cubiculum intravit,
seque super scamnum tantum inclinans hujusmodi
somnium vidit. Nam oliva pulchrae magnitudinis,
ibi in claustrali atrio stabat, et putabat se sub
eadem arbore lectionis studio sedere, et ad se quasdam
graviores et ignotas personas accedere, quae
se a rege illo missas assererent, ut eamdem olivam
suffossam sibi in regale servimen deferrent. Nec
mora, ut sibi videbatur, secures et fossoria arripiunt
eamque summa festinatione exstirpare contendunt.
Sed quanto altius infodiunt, tanto densiorem radicum
tenacitatem inveniunt. Quod ipsi videntes, festinationis
causa admotis securibus radices secando
praecidunt, sicque evulsam arborem secum auferentes
discedunt, et statim, ut aestimabat, ex relicta
radicum densitate innumera et speciosa virgulta
succreverunt, quae etiam totum atrium sua multiplicatione
repleverunt, ita ut et vulgus diversi sexus
et aetatis accesserit et de iisdem fructetis plantaria
plura evellens per rura et compita disseminaverit.
At ille evigilans ecclesiam statim intravit, totumque
sese, cogitatum suum in Domino jactans, divinae
clementiae attentius commendavit, quia se post idem
somnium discessurum certius aestimabat. Quod
tamen sapiens quisque alia evidenter portendere
patenter intelligit, qui multiplicem doctrinae illius
numerositatem sollicite perpenderit, et illic in prioris
religionis exercitio relictam, et postea ubique per
diversa divini roris dogmata salubriter dispersam.
17.
Quandoquidem beati viri Vitam non propria
scientia, quae certe nulla est, sed divina clementia
favente, ab exordio hactenus per multa laudabilia
descripserim, gratias pro scire condignas
eidem clementiae refero, tuumque, venerande Pater,
auxilium, quem a fine usque in finem in omnibus et
in hoc praecipue negotio eruditorem, defensorem
correctoremque praeelegi, tuum, inquam, tuique similium
auxilium et interventum ad Deum imploro,
ut deinceps majora et laudabiliora illius directione
sine mendacii fuco veraciter et congrue describam.
Anno igitur post incarnati Verbi Dei mysterium
1022, regni vero domini Henrici vigesimo primo,
imperii autem nono, felicis memoriae Bernwardus
venerabilis nostrae Ecclesiae antistes ex hac vita
ad perpetuam migravit, cujus certe obitus totam regionem
maxime contristavit. Erat enim, ut festinando
omnem vitae ejus historiam transcurram, in
cuncto divinae servitutis sanctae studio juste fervidus
et in tota mundanae utilitatis sagacitate sapienter
providus, contra rebelles et induratos jure severus,
erga obedientes et modestos rite mansuetus, in
eleemosynis et miseratione compatiens et largus,
vigiliis, jejuniis et orationibus convenienter intentus.
Monasterium nostrum itaque libris, serico,
auro, argento, gemmis, picturis aliisque ecclesiasticis
ornamentis pluribus decenter redimivit, clericos
auxiliante Deo multos et etiam in divino servitio
utiles enutrivit. Venerabile templum sancti Michaelis
proprio labore constructum suaque haereditate et
acquisitione sufficienter dotatum in monachicam religionem
Deo consecravit. Turres vero munitissimas
et etiam honorificas cum adhaerente muro in orientali
et occidentali parte nostrae civitatis, in tuitionem
civium construxit. Ecclesias multas cum variis
et utilibus aedificiis per diversas episcopii curtes
aedificavit, et omni prorsus pontificalis provisionis
honestate in divinis et humanis solerter invigilavit.
18.
Eodem tempore imperator Gruona sedebat, et
praememoratum abbatem solito semper pietatis more
secum habebat. Adveniente igitur legato cum hac
lugubri legatione, imperator fidelem Christi suique
amicum, condigno moerore deflevit, et piam ejus
animam Deo et sanctis Dei angelis debita commemoratione
commendavit. Deinde abbatem secreto
soliloquio convenit, eique suae voluntatis arcanum
de episcopatu ejusdem sedis aperuit. Cui statim ille
in faciem restitit, et se indignum tanto ac tali officio
et honore respondit. Quem item itemque ex abundantia
cordis devotius admonuit. Ille vero in coepta
excusatione firmiter perstitit, dicens, certe se majora
onera divitiarum ob hoc rejecisse, ut soli Deo liberius
vacaret et fragilis vitae finem in solita dilectaque
sibi paupertate securius exspectaret. Imperator vero
per episcopos cordis ejus duritiam emollire tentavit,
eosque de talibus illum convenire rogavit; in
quorum ille colloquio solita fiducia restitit, et se
tandem si hoc tamen nomine dignus eis videretur,
donec Radisbona aut Patavia vacaret, ubi non sibi
sed suis tantum prodesse possit, libentius exspectare
retulit. Sicque ibidem per totam hebdomadam
de hoc inter eos causa tractabatur, sed ille semper
in eadem suae sententiae tenacitate renitebatur.
19.
Tandem in Vigiliis sancti Andreae apostoli, quae | null | 65ae7acc-5bae-474a-a2b5-07ce89303bf1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tunc in quinta feria ante Adventum Domini evenerant,
item somnium vidit quod tunc soli imperatori,
postea vero et nobis gratulando et etiam lacrymando
saepius intimavit. Aspexit enim in visione post solitas
nocturnas vigilias ac preces matutinas, ut sibi
videbatur, in atrio ejusdem ecclesiae, in qua post
triduum Deo consecrandus erat, nimiam certe multitudinem
inter se tumultuantem et de episcopio
Hildenesheimensi serio concertantem. Tunc accessit
ad eum in media multitudine cum pulchra puella
rum caterva, quaedam matrona venerabilis, vultu
et habitu mirabilis, et apprehensa manu ejus de frequentia
turbarum eum in eamdem ecclesiam introduxit,
et extenta dextra nutu tantum eum ad agendam
ante crucifixum veniam admonuit; statimque
ipso se ad preces inclinante, ipsa cum circumstantibus
clara voce Deo ita psallere coepit: Infunde
unctionem tuam clemens nostris sensibus. Ad quam
vocem ipse a somno evigilans et ejusdem visionis
mysterio cumpunctus ecclesiam intravit, et coram
altare Domini prostratus divinae pietati se suamque
visionem commendavit. Facto autem die imperatorem
secretius convenit, et mentis suae pertinacia remissa,
visionis ei seriem aperuit, et tandem se divinae praedestinationi
et ejus etiam consilio ac voluntati obsecuturum
devovit. Nec mora, eodem die diluculo
clerus noster cum militia advenit: quibus dum imperator
suum secretum, imo divinum decretum intimavit,
tota eorum unanimitas gratanter Deum
laudando suscepit, quamvis primo quod nec mirum
erat, aliqui vel ob ignotam ejus vitam, vel etiam ob
auditam olim juventutis ejus nimietatem ad tempus
expavescerent sibique tale aliquid pertimescerent.
Sequenti vero die in natali Apostoli cum summo
cleri plebisque tripudio eidem pastoralis cura commendatur,
qui proxima Dominica Adventus Domini
ab Aribone metropolitano Magontiaco digne Deo
consecratur.
20.
Sed tamen in ipso eiusdem honoris, sive, ut
ipse putavit, oneris initio, justis a Deo, ut vere creditur,
praedestinata non defuit tentatio. Nam isdem
ejus consecrator Aribo eodem die ante missarum
solemnia secretius eum cum episcopis convenit, eique
in Gandersheimensi loco et circumjacenti
territorio omnem pontificalis officii provisionem
banni sui interpositione prohibuit. Quem quidem
bannum ipse suae simplicitatis more nec approbavit
nec retinuit, sed statim ad imperatorem, ab eo solummodo
patrocinium in talibus quaerens, confugit.
Qui confestim archiepiscopo cum fratribus familiariter
accercito, et dissimulata cordis sui molestia,
hunc novum conflictum banno soluto sapienter pacificeque
diremit. Et sic praedicta consecratione festive
celebrata, eamdem diem in timore Dei exsultantes
laeti peregerunt, et ita in pace suum conventum
solverunt.
21.
Non ergo vobis, o lectores, incommodum vel
fastidiosum videatur si hujusmet conflictus initium,
vobis certe in posteris necessarium, altius necessitatis
causa repetatur. Quidam dux Saxonicus Luitolfus
nomine cum sua conjuge Oda [ #al.,@# Yda], cum
consilio et licentia sancti Altefridi quarti nostrae
Ecclesiae episcopi Romam petiit, et a beato Sergio
papa reliquias sanctorum praesulum Anastasii et Innocentii
impetratas domum detulit. In quorum honore
monasterium et coenobium virginum primo in
Brunesteshusen, deinde quarto post anno in Gandersheim
construxit: et easdem villas cum adjacente
territorio, et omni sua haereditate illuc in utilitatem
Christo militantium contulit, et filiam suam Hathamudam
[ #al.,@# Hademutam] abbatissam ibi primam
eodem episcopo ordinante constituit. Sicque totum
idem territorium ab initio semper ad Hildenesheimenses
episcopos per ducentos quadringinta
annos pertinuit, et nullus Magontinus praesul quidquam
inde vel sibi vel suae Ecclesiae vindicavit, donec
a Rabano duodecimus Willegisus metropolitanus
Magontiacam cathedram insedit; vir certe in omni
catholica pietate praeclarus, sed in hoc solo tantum
periculose temerarius, qui suadente, ut impune veritatem
loquar, domina Sophia sorore imperatoris
Ottonis tertii, quae juvenili jactantia et generis dignitate
elata a Palligero tantum velari gestivit,
eumdem locum sibi usurpare tentavit. Quae tamen
machinatio in conspectu regis et principum, Osdago
octavo post Altfridum nostrae Ecclesiae episcopo,
veritatis ei et justitiae voce resistente disperiit,
quando vix obtentu regis ejusque matris licentiam
ab eodem episcopo obtinuit, ut ibi in natali sancti
Lucae evangelistae missam celebraret archiepiscopus,
et praedictae Sophiae velationem simul cum eo ageret;
de caeteris vero velandis virginibus, noster praesul
suo jure provideret. Post pauca praedicto Osdago
episcopo defuncto, et Gerdago etiam nobis
electo, et post biennium finito, dominus Bernwardus
regius capellanus eamdem sedem obtinuit, quem
idem archiepiscopus consecravit, sed super eadem
repetitione prorsus obticuit, donec domina Gerberga
abbatissa venerabilis novum monasterium,
quod ipsa post incendium construxit, voluit
consecrari; | null | adf6de70-e865-4279-b6a5-1600dc89cb65 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sed quia ipsa detenta infirmitate ea providere
non valuit, praedictae Sophiae spirituali certe
filiae ac etiam nepti hanc procurationem commendavit.
Quae statim solito more proprium episcopum
contempsit, archiepiscopum ad talia honorifice vocavit,
qui iterum pro hujusmodi suasione juris oblitus,
eumdem locum invadere festinavit, sed praesulis
nostri litteris commonitus distulit. Item invitatur,
itemque auctoritatis jure repellitur. Ad tertiam vero
invitationem archiepiscopus illuc advenit, ecclesiam
ut putabat dedicaturus; quod certe ei Eggiardus
Sleswicensis episcopus vere fidelis nostrae Ecclesiae
filius, illo cum clero a nostro domino missus, Scripturarum
auctoritate intercepit. Post multas autem
et varias hujusmodi disceptationes, eadem causa
tandem ab episcopis comprovincialibus usque in
praesentiam Romani pontificis comperendimatur
22.
Sed eo tempore pius Otto tertius imperator
ad Christum migravit, cujus loco, ut praenotatum
est, Henricus in regnum intravit, qui statim natale
sancti Laurentii Patherbrunne celebravit, ubi domina
Cunigund regalem coronam percepit. Praedicta
etiam Gerberga Gandersheimensis abbatissa saeculo
exempta, Sophia ei succedens solito iterum more
ibidem obtentu principum, licentiam domini Bernwardi
a Palligero benedicendi impetravit. Deinde
novus rex primum sui honoris annum in natale domini
Palidi inchoavit, ubi coram eo per principes
saepius dicta episcoporum lite recitata corde tenus
indoluit, et ad illam sedandam saepe interceptam
dedicationem ecclesiae Gandersheimensis, collectis
nonnullis episcopis, in vigilia Epiphaniae Domini celebrare
destinavit. Illuc ergo statuto die advenientes,
et dedicationis officium inchoantes, intus sacro mysterio
peracto, rex cum episcopis et primatibus ante
fores ad populum processit, ubi [cum Moguntinus
metropolitanus una cum aliis episcopis advenisset,
et dedicationis officium consummasset, domnus]
Willegisus archiepiscopus publico sermone
aestimatione sua culpam professus, juri et repetitioni
ejusdem loci [praesente rege et multis primatibus
suis] abrenuntiavit, et in testimonium hujus abrenuntiationis
ferulam episcopalem domino Bernwardo,
ut postea in Frankenevordensi concilio claruit, coram
clero et populo condonavit. Archiepiscopus vero,
hac lite sedata, praesulem nostrum omni honore et
charitate ultra, quoad vixit, dilexit, et in nostro coenobio
fraternitate honorifice acquisita, summam dilectionem
et loco et fratribus providit. Qui quinto
postea anno plenus dierum et bonorum etiam operum
ad Christum migravit, cujus successorem Erkambaldum
Fuldensis coenobii prius abbatem dominus
Bernwardus, Kal. Aprilis, Magontiae consecravit. Qui
ibidem novem annos praesidens, ordinatorem suum,
consanguinitate etiam sibi propinquum, debita devotione
percoluit, et de supradicta controversia omnino
conticuit. Huic autem Aribo regius capellanus
successit, quem imperialis annuli dono, regio more,
praesignatum Bernwardus episcopus ad principale
altare praenotatae Gandersheimensis ecclesiae praesbyterum
ordinavit, eique Verbi Dei, et banni sancti
Petri auctoritate, ejusdem altaris et etiam loci vel
circumjacentis territorii usurpationem, invasionem,
vel repetitionem astante imperatore cum episcopis,
publice interdixit. In hujus banni vindictam ille
nostro Patri intulit tentationem praedictam. Erat
tamen ut veritatem non occultemus, idem archiepiscopus
genere et dignitate, et probabili etiam
morum gravitate, vere, sed in hac tantum temeritate
erga nos pro parte culpabilis. Haec ergo hujus
conflictus abbreviatio ideo hic adnotatur, ut subsequentis
disceptationis de eodem Gandersheimensi
territorio veritas et ratio clarius cognoscatur.
23.
Beatus igitur Godehardus pontificatus infulis
decoratus nonas Decembris Hildenesheim advenit,
omnesque in suo adventu gratulantes invenit. Qui
mox ut coenobii nostri religionem eatenus rationabiliter,
Deo gratias, conservatam agnovit, condignas
illico divinae miserationi laudes persolvens, omni
eam devotionis studio ampliare, et in divini cultus
exercitio condecorare sategit. Forinsecus vero, de
generali cleri et populi gubernatione episcopali speculatione
solerter invigilavit, pro qua etiam die ac
nocte, omni vitae suae tempore, indefectivo gemitu,
Deo indesinenter supplicavit. Semetipsum autem
in sanctimonia solita et in primitus coepta bonorum
operum assiduitate non solum caute custodivit,
sed etiam religiose dietim augmentavit, in vigiliis et
orationibus, ac continua et certe vix credibili jejuniorum
frequentatione, et largissima eleemosynarum
profusione, et in summa totius divini timoris
gravitate, usque in finem, Spiritu sancto corroborante,
perseveravit. Fuit ergo, ut nulla prorsus virtutis
ejus panegyrica praetermittam, regibus et primoribus
et formidini et honori; caeteris vero, unicuique
secundum se, timori pariter et amori, pro cunctis
scilicet rite sollicitus, et in Christo omnibus
omnia factus, soli tantum sibi gravis et austerus
perstitit et parcus. Coenobium suum pastorali cura
sapienter gubernavit, et fratrum commoda in victu
et vestitu, caeterisque indigentiae humanae necessariis,
saepius adauxit | null | 1f1785cc-9320-41fc-a10e-a2188a1e76ed | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; quos etiam ad sacrae religionis
observantiam apostolicae arguendo et obsecrando,
multipliciterque informando, conduxit. Juvenes
quoque et pueros, quos inibi bonae indolis et sapidos
invenit, per diversa scholarum studia circumquaque
dispertivit, quorum certe postea servimine
variam ac multiplicem suae ecclesiae utilitatem in lectione,
scriptura, et pictura, ac plurali honestiori
clericalis officii disciplina, conquisivit. Thesaurum
nihilominus ecclesiasticum, quem inibi numerosum
invenit, tam decenter quam et utiliter ampliavit, et
quidquid in aedificiis ecclesiasticis non solum principalis
suae civitatis, sed et in aliis suae provisionis
locis dirutum vel veteranum reperit, totum summa
celeritate distrahere, renovare et meliorare festinavit.
Inter quae tamen omnia baptismalem ecclesiam,
quam felicis memoriae Otuinus, decimus noster antistes,
in honore sanctae Mariae sanctique Epiphanii
episcopi, quem de Papia civitate, Dei dono, patronum
nobis adduxit, in australi parte nostrae
ecclesiae construxit, senio certe et negligentia delapsam
diruit, et in eodem loco monasterium honestum
in praetitulato honore, primo suae ordinationis
anno, fundavit, quarto consummavit, et ibidem congregationem
canonicam pluris sane honoris et utilitatis
in Dei timore coadunavit, quam concambii sui
acquisitione sufficienter vestivit et pavit, abundantemque
illic in futurum ad talia sufficientiam condonavit.
24.
Miraculum igitur primum, quod per eum gratia
Christi ipso suo primo anno ordinationis suae
fecerat, in spem et gaudium lectorum hic merito interponendum
opinor, quod, ipsa veritate, quae Deus
est, teste non mentior, ab ipso quidem usque in finem
penitus celatum, sed a clero et populo qui intererant
divulgatum. Eodem anno Aribo archiepiscopus
imperatorem in Pentecostes Magontiam invitavit,
ubi concilium generale coadunavit, in quo episcoporum
consilio plura quae deviaverant correxit,
praecipue tamen Ottonem comitem de Hamerstein et
Irmengardam illicite commanentes separare disposuit.
Quod tamen penitus perficere non potuit quia ille
se partim regali timore, partim episcopali commonitione
utcunque correxit; illa vero publice bannos
praevaricans, ibidem jus legemque, ut vel hodie claret,
funditus perdidit. Ad idem concilium praesul
noster et imperiali et pontificali vocatione allegatus,
pulchra cleri et militiae frequentia, etsi non sponte,
comitatus illo properabat, et quadam die in pago
qui Longingaha dicitur, juxta praedictum castellum
Gruona, ubi Dei gratia et electus et consecratus est,
iter carpebat. Et contigit ibi in villa quamdam mulierem
a spiritu immundo vexari, et a parentibus vel
propinquis per ecclesias ad sanctorum patrocinia
circumduci. Qui dum novum episcopum adventare
illuc cognoverant, in occursum ei sancta ejus opinione
fiduciati, simul cum infirma concite properabant.
Immundus vero spiritus, ipsa eorum festinatione
pavefactus, per os infirmae anxio clamore quo
duceretur inquisivit. Cui cum dicerent quod in occursum
Godehardi episcopi traheretur, horrifico
statim mugitu et ululatu coepit miserabiliter refragari,
et, ne ad episcopum veniret, ipsis qui eam
ducebant mirantibus pariter et pavescentibus, reluctari,
ejulans et vociferans Godehardum se nec audire
nec posse videre. In eo certamine, dum infirma
a fidelibus fide et spe, ut vere patuit, ferventibus
trahebatur, spiritus autem nequam tota violentia
reluctabatur: tandem, Deo gratias, fugato daemone
mulier liberatur, et ad virum Dei, ubi sub quadam
arbore refrigerii gratia consedit, sana corde et corpore
perducitur. Qui cognitis rebus, timore pariter
et gaudio compunctus, lacrymans gratias divinae
pietati in faciem prostratus jure persolvit,
eidemque manus imponens eam benedictione pariter
et prece in fide confortavit, et valentem imo et
gaudentem cum gaudentibus civibus et amicis remisit;
sicque iter quod coeperat peregit. Unde eum
omnes qui cum eo comitabantur amplius et amabant
et timebant, cujus coram Deo tale meritum cognoscebant,
quibus tamen [et tam parentibus puellae
quam et his qui secum erant] super hoc facto seria
auctoritate silentium indixit; sed nec aegra quae
sensit, nec turba quae salutare miraculum vidit, reticuit.
25.
Erat etiam in orientali parte civitatis nostrae
palus horrifica, et circummanentibus omnino plurali
formidine invisa, eo quod ibi, ut opinabantur,
tam meridiano quam nocturno tempore illusiones
quasdam horribiles vel audirent vel viderent, quae
a fonte salsuginis, qui ibidem in medio bulliebat,
Sulza dicitur. Qua ille spectata, et illusione etiam
phantastica qua bruta plebs terrebatur audita, eamdem
paludem secundo sui adventus anno cum cruce
et reliquiis sanctorum invasit, et habitationem
suam ibidem aptavit, et in medio periculo oratorium
in honore | null | f3d376a5-5217-41a4-a0b1-f29e013a26a0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sancti apostoli Bartholomaei fundavit.
Quo consequenti anno consummato et dicato, omne
daemonum phantasma exinde funditus exstirpavit,
et eumdem locum omnibus commorantibus, vel advenientibus
gratum, et sine qualibet tentatione habitabilem
reddidit. Ubi xenodochium Christi in receptionem
pauperum aedificavit, quod omni humanae
indigentiae commoditate abundans, fideli cuidam
suo presbytero Bernwardo, cujus hic nomen pro
fidei merito jure interponitur, commendavit; per
Christi nomen eum frequentius terribiliter obtestans,
ut non solum illic commorantibus, sed
et cunctis forte adventantibus, victus et vestitus necessaria
ita convenienter provideret, sicuti pro hac
ipsa sua dispensatione Deo rationem reddere deberet.
26.
Quoddam tamen talium genus, illos scilicet
qui vel monachico, vel canonico, vel etiam Graeco
habitu per regiones et regna discurrunt, quos et Platonis
more Peripateticos irridendo cognominavit, illos,
inquam, prorsus exprobrando quasi exsecrabatur:
quos tamen propter nomen Christi quod profitebantur
necessaria sustentatione biduo vel maxime
triduo consolabatur, sicque praebitis calceamentis
vel vestibus, eos ne cursus sui solitum obliviscerentur
discedere hortabatur. Aliquibus vero cum eo
diutius permanere cupientibus, illam Gregorii in
Dialogo (lib. II, c. 13) sententiam ironice objecit,
quomodo stultum viatorem ad sacra loca properantem
inimicus per conviatorem suum, et per fontis
vel prati amoenitatem, vel etiam ciborum dulcedinem,
decepit. Interdum autem a suis familiaribus,
quod nec ei displicebat, admonitus, quod inter tales
saepius veri Dei amici invenirentur, illud statim
Hieronymi ridiculum apposuit, quia mendaces faciunt
ut veridicis vix credatur.Si quos tamen talium
in Dei cultu vel timore stabiles agnovit, hos
nimirum privatim potius quam publice, quod
et ipsi malebant, in iis quae ad Deum pertinent adamavit.
Sed et super delinquentes et noxios mira
erat miseratione mitis et placabilis: ita ut, si quilibet
talium confessionis et poenitentiae gratia ad
eum confugerint, et delicta eis prompta clementia
statim indulserit, et vigilanti cura eis, ne ulterius in
talia necessitatis causa inciderent [prudenti consilio
correxerit, et] omnem sufficientiam in posterum
protulerit, more quidem et exemplo sancti sui patroni
Nicolai episcopi, qui eleemosynarum auro, et
virginum incestus, et patris earum inopiam, et totius
familiae detestabilem ademit infamiam, et quorumlibet
pauperum ad se quoquo modo pertinentium
pia clementia sedavit indigentiam. Hujus, inquam,
exemplo praesul noster satagebat inopes ubique
semper consolari, cui et cordi erat cum talibus
colloqui, cum eis ludificando et etiam convivando
jucundari.
27.
Eo etiam anno, certe a Nativitate Domini
1024, piae memoriae Henricus imperator, ordinationis
suae anno 23, ad Christum migravit; cujus quippe
obitus totam Christianismi laetitiam, quae sub eo floruit,
flebiliter conturbavit. Cui succedens vir nobilis
et strenuus Conradus, primum suae felicitatis annum
in Natale Domini Mindae initiavit; inde post
Epiphaniam Hildeneshein venit: ibi etiam praedictus
Aribo archiepiscopus, qui vivente imperatore jam
per biennium obmutuit, iterum inventa occasione
beatum Godehardum super Gandershein inquietare
coepit, quam tamen ejus machinationem novus rex
primatum consilio diremit. Sicque rex peragrata
compendioso itinere Saxonia, quadragesimali tempore
per Thuringiam, Franciamque [ #Bod.,@# Frankoniam]
in Bajoariam progressus, Reginesburg (Remersburg)
sanctum Pascha honorifice feriavit; et ea
aestate partes Bajoariae, Sueviae, et Karentinorum
cum circumjacentium provinciarum terminis pertransiens,
Natalem Domini Leodii celebravit, ad
Purificationem vero sanctae Mariae Augustae mansit;
inde iter suum ad partes Italiae direxit; et proximum
Pascha Vercellis prospere celebravit, et ita
contiguas circumquaque regiones in novo regio decore
visitando peragravit. Tertio quoque suo anno
praesul noster Montem speciosum in occidentali
parte civitatis incolere coepit, quem quinto post
anno titulo ac nomini sancti Mauricii summi sui
patroni dicavit. Ecclesiam etiam pulchram in Holthusen
in honore sancti Benedicti abbatis monachicae
conversationi aptam dedicavit, et circumquaque
per episcopii sui terminum basilicas multas
vel ipse studiose aedificavit, vel ab aliis fidelibus
Christi constructas gratanter Deo consecravit.
28.
Eo tempore praedictus Aribo archiepiscopus
in natale sancti apostoli Matthaei Selimggenstad
concilium generale episcoporum duodecim concivit,
in quo praesulem nostrum super praedicto
Gandersheimensi territorio publice convenit, quam
tamen synodum unanimitas fratrum in futurum annum
comperendinavit. Rex autem natale Domini
festum Iporeae initiavit; inde ad limina apostolorum
tendens, feria tertia ante Coenam Domini Romam
felici prosperitate gaudens intravit, et in sancta
Resurrectionis Domini die coronam imperialis
honoris a beato Joanne apostolorum vicario gloriose
percepit. Inde | null | 66998fa7-5d34-4866-a44b-2ed7cfc16a06 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in proxima Dominica regressus,
ac pervasa circumquaque potestative ea regione, in
pace repatriavit, et nativitatem sancti Joannis Baptistae
Imbripoli novus imperator celebravit, ubi
et defuncto in bona senectute Henrico duce Bajoariae,
filio suo domino Henrico eumdem ducatum,
principum delectu, commendavit.
29.
Eo item anno Aribo Magontinus Franconovordi
concilium synodi coadunavit, praesidente imperatore
cum episcopis viginti tribus, in quo iterum
beatum virum Godehardum de saepius praeventilata
causa more suo inquietavit; ibi praesul noster tandem,
summa veritate, quae Deus est, miserante pariter
et adjuvante, episcopatus sui proprietatem super
totum Gandersheimense territorium, testimonio
septem episcoporum, qui praedictam pactionem in
Gandersheim et audierant et viderant, canonice detinuit,
scilicet Brunone Augustensi concionante,
Wernhero Argentinense decernente, ipso vero Metropolitano,
vere invito, verbi Dei banno affirmante.
Hi enim erant episcopi qui seniori nostro suum testimonium,
sicuti audierant et viderant, praebuerunt,
id est Bruno Augustensis episcopus, Everhardus
[Ebehardus] Bavenbergensis episcopus, Meinhardus
Werciburhgensis [Wirzburgensis] episcopus, Meinwercus
Bartherbrunnensis [Paderbornensis] episcopus,
Sigebertus Mindensis episcopus, Hildewardus
Cizensis [Citizensis] episcopus, Bruno Mersburgensis.
30.
Pulchra enim erat ibi et rationabiliter ordinata
tam regalis quam et episcopalis consessio.
Nam in orientali parte ante altare, archiepiscopus
Aribo cum suis suffraganeis Wernhero Argentinense,
Brunone Augustense, Meinwercho Patherbrunense,
Everhardo Bavenberbense, Meginhardo Werciburhgense,
Godehardo Hildenesheimense, Branthop
Halverstadense, Wiggero Nerdense, Hazecone
Wormaciense consedit. In occidentali vero parte imperator
consedit, et a dextris ejus Bilegrimus [Piligrinus]
Coloniae archiepiscopus, cum sibi subditis
Sigeberto Mindense, Sigifrido Mimigardense [Monasteriensi],
Bennone Trajectense; a sinistris Hunfridus
Parthenopolitanus [Magdeburgensis] archiepiscopus,
cum suis Hildewardo Citizense, Brunone
Mersburgense, Luizone Havelbergense, Theoderico
Misnense. In australi autem plaga episcopi Rambrectus
Werdunensis [Virdunensis], Rodulfus Fleuvizensis
[Sleswicensis], Hildolfus Mantuanus,
Reinoldus [Reginoldus] Aldebergensis assiderunt. In
aquilonali etiam abbates Richardus Fuldensis, Reimboldus
[Regimboldus] Loresheimensis, Arnolfus
Herveldensis, Gerbertus Moguntinus cum aliis etiam
ejus ordinis septem affuerunt, subsequens etiam
Natalis Domini festum imperator Leodii celebravit;
Pascha vero Aquisgrani festive feriavit, ubi et filius
ejus Henricus regalis nominis coronam a Bilegrimo
archiepiscopo, cleri plebisque electione honorifice
percepit. Eo anno iterum Aribo synodum suam
Geizlice concivit, ad quam item seniorem nostrum
Godehardum inquietandum legatis et scriptis vocavit.
Quo ille ire dissimulans, venerabilem virum Tadilonem
decanum nostri coenobii cum fratribus obviam
ei misit, qui eum honorifice ex parte senioris
salutando, de praeteritae synodi diffinitione commonuit,
et plurali altrinsecus auctoritatum collatione
profusa, episcoporum auxilio, eum ab ipsa repetitione
tunc tantummodo compescuit.
31.
Sequenti quoque nihilominus anno, imperatore
Pallidi consedente, praedictus archiepiscopus
ibidem synodo habita, querelam contra beatum
virum praesente imperatore incoepit; sed post multa
et varia disceptationum colloquia, vix tandem ab
episcopis commonitus destitit. Hoc etiam anno Bruno
Augustae civitatis episcopus obiit, cui Eppo successit.
Wernherus etiam Strazburgensis praesul sustollitur,
post quem Willehelmus subrogatur. Proximo
quoque anno imperator Mersburg Pentecosten
celebravit, ubi praedictus Aribo archiepiscopus, et
senior noster Godehardus inter se invicem super
diuturna eorum disceptatione reconciliati sunt. Nam
ipse metropolitanus Patrem Godehardum secreto
coram episcopis convenit, seque super hac
parochia errasse confitendo nuntiavit, et omnem fraternam
satisfactionem, sed et de praeterita lite perpetuam
taciturnitatem, sub vero Christi et Ecclesiae
testimonio, promisit, sibique priora errata propter
Deum remitti suppliciter petiit. Istud ergo hic veraciter
inscribitur, quia ipso domino Godehardo idem
saepius in suo sermone publice protestante, verum
esse comprobatur. Eo anno Unwanus archiepiscopus
Hammaburgensis obiit, Liebizo successit. Deinde
imperator Natalem Christi Patherbrunne egit, Aribo
metropolitanus, in sancto die inter missarum solemnia
publico sermone habito, licentiam ab imperatore
et confratribus Romam pergendi rogavit, simulque
a clero et populo indulgentiam sibi a Deo
impetrari postulavit. Sicque post Purificationem
sanctae Mariae iter assumens, Romam adiit. Inde
vero digrediens, octavo Idus Aprilis ah! ah! obiit
anno ordinationis suae 11, cunctis certe Catholicis
merito flebilis, quia in omni ecclesiastica religione
erat vere laudabilis. Cui vir simplex et rectus Bardo
Herveldiae abbas successit, qui, Deo manifeste
provehente, brevi ad culmen summae perfectionis feliciter
processit. Cujus pietatis vita et actus hic plenius
ideo non inscribuntur, quia, Deo gratias, Maguntiae
pro sanctitatis suae meritis | null | 4bed395c-9aea-416e-b5b0-f25019632054 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
inter apostolicos
sacerdotes honorifice celebratur. Unum tamen perfectionis
ejus privilegium dicam, quod ei in nostris
confiniis a sanum sapientibus clericis honoris causa
oblatum est, scilicet, ut, aequivocato cum beato Joanne
episcopo cognomine, propter dulcisonam praedicandi
melodiam Bardo-Chrysostomus diceretur.
32.
Quodam etiam tempore, cum more episcopali
beatus praesul noster Godehardus, visitandae commissae
plebis gratia, parochiae suae terminos circuiret,
Hirgenhusim [Huginhusen #seu@# Engelhusen] curtem
suam adiit, ut [ibi pernoctaret, et] cum sibi
eleemosynarum largitate, qua prae cunctis studebat,
pauperes reficeret, quaedam vidua pauper ex eadem
familia, filium suum conspectui ejus obtulit puerulum
pauperculum, miserrimo infirmitatis genere debilitatum.
Nam partim paralysi, partim lepra vexabatur,
distortisque nervis membrorum a tota corporeae
formationis utilitate dissolvebatur. Manus
enim cum brachiis, et genua cum pedibus et tibiis
putrido tumore et profluenti sanie manabant, adeo
ut nec gressum quoquomodo movere, vel saltem reptando
posset usquam prodire. Quem ille et
vultu et corde hilari, quasi vere donum Dei gratanter
suscepit, et suis cubiculariis diligentius commendatum
secum deduci praecepit. Potens est, inquit,
Deus, qui ab initio non dedignabatur miseris
et peccatoribus diverso pietatis suae remedio subvenire,
nos etiam super hoc pauperculo, solito pietatis
suae more laetificare. Qui puer ad principalem nostram
ecclesiam cum episcopo perductus, et non sine
magno puerorum, qui eum servabant, labore per
aliquot hebdomadas sustentatus, tandem post quatuor
vel quinque menses coepit paulatim, plane ex
beati viri meritis et precibus, convalescere, et sedato
partim tumoris ac saniei profluvio, interdum assurgendo,
interdum vero proreptando, quasi ad gressum
membrorum nervos exercere. Quod praesul pius
agnoscens, prae gaudio saepius lacrymans, divinae
miserationi grates debitas retulit, cui et intentus
supplicare, ut postea vere, donante Deo, patebat,
non destitit. Nam infra anni spatium, ut certe apud
nos omnibus notum est, puer, fugata morborum
multitudine, laxataque nervorum contractione, in
melius convaluit, et de die in diem ad quodlibet servitutis
officium valenter profecit. Idem namque
homo, Werinus nomine, jam per viginti et eo amplius
annos in capella episcopali incolumis deservit,
nisi quod quasi in testimonium virtutis Dei in semet
ipso, certe in cruribus et in manibus ipsas membrorum
torturas et, ut ita dicam, gibbos quosdam, cunctis
se videntibus ostendit.
33.
Aliis quoque permultis varia humanae fragilitatis
conditione laborantibus, quibusdam scilicet,
quod et gravissimum est, peccatorum pondere
pressis, quibusdam vero diversa infirmitatum molestia
detentis ad se confugientibus, opem suae intercessionis
impertivit; eosque, infatigabili sanctarum
precum instantia, et ab imminente periculo liberavit,
et in futurum, Deo auxiliante, a talibus custodivit.
De quibus quam multa, multis plane cognita,
veraciter enarrare potuerim, ni ea ab illis tunc,
ipso cogente dissimulata, ea maxime causa silendo
modo praeterierim, ne aut lectoribus altius fastidium
ingeratur, aut ad talia pigris incredulitatis
peccatum augeatur. Unum tamen dicam, quod
quasi joculare ridiculo, Goslariae effecit, quando
ibi in curte regali in postremo aetatis suae tempore,
jussu et petitione Gislae imperatricis ecclesiam construxit.
Erat ibi matrona quaedam in laicali conversatione
posita, sed in timore Dei devota, Hatteha
(Hathzeca) nomine, cujus filium ipse episcopus pro
fidei religione quam in ea sentiebat, de sacro fonte
suscepit; quam quodam tempore contigit gravissimo
oculorum dolore vexari, et per aliquot dies, adeo
ut nec cibum nec potum accipere, nec aliquam
corpoream quietem habere posset, cruciari. Quae
tandem, gravissima cogente doloris anxietudine, filiolum
suum ad episcopum cum eulogiis transmisit,
eique suae infirmitatis nimietatem intimans, aliquod
medelae subsidium ab ejus pietate quaesivit.
Quibus praesul auditis, laeta hilaritate subrisit, et
quosdam flores rubicundos de arbore, quae lingua
Theutonica Spinnelbum dicitur, ei forte in ipso
momento a paupere quodam illatos, signo crucis
munivit, et eidem puerulo dedit, dicens: « Affer,
inquit, hos flosculos amicae meae matri tuae, ut
illos in mei memoriam secum habeat, et a Deo
salutis remedia poscat. » Nec mora, ut nobis saepius
jurando retulit, ut ipsos flores aegris oculis admovit,
omnem illico totius infirmitatis dolorem a
suo capite mirabili celeritate diffugere cognovit:
et statim apertis vel ostiis, vel fenestris cubiculi | null | cf350daf-c126-467c-8745-56e2025721b7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
quae jam per aliquot dies diligentius ejus aegritu
dinis causa claudebantur, coepit clarius videre,
et nihil prorsus hujusmodi molestiae amplius sentire.
Quae postera die ad episcopum pervenit, et gaudens
simul et lacrymans gratias condignas divinae miserationi,
ejusque visitationi humiliter retulit. Quam ille
benigne consolando suscipiens, et in Domino corde
firmo sperare, et indesinenter bene facere praecipiens
oculos ejus a presbytero sacro oleo, quod infirmorum
dicitur, ungi mandavit; quae certae unctio, et ejus
pia deprecatio, eam ab eodem dolore usque in finem
integre sanavit.
34.
Illud quoque, quod in antepenultimo praesentis
vitae anno ei accidit, propono in exemplum,
et cautelam fidelibus, et timorem ac formidinem
negligentibus. Erat sane in nostra congregatione
quidam presbyter, ex familia Ecclesiae ortus, litteralis
scientiae, ut in pace veritas procedat, pene ignarus,
sed mundanae sagacitatis subtiliter et supra
modum gnarus, qui ex infima paupertate ad summas
divitias cunctis mirantibus succrevit. Qui primo
a domino Bernwardo episcopo feliciter exaltatus,
sed ab imperatore Henrico pro quibusdam causis,
quae modo melius silentur, humiliatus, iterum ab
hoc viro beato, quia utilis ei ad res Ecclesiae videbatur,
pia miseratione sublevatus, varie tamen inter
adversa et prospera saepius habitus. Postremo
autem in tantum sibi tanti pontificis animum sua
calliditate conciliavit, ut perplures ante fideliter
ministrantes episcopo abalienaret, eosque tam herili
gratia, quod ei certe molestum erat, quam et
dignitate ac proprietatis utilitate privaret. Sed ne
hoc aliquibus mirum videatur, quia, beato Gregorio
teste, saepius fit ut occupato in pluribus et maxime
in divinis animo facile ab adulantibus subripiatur.
Tandem ille ab omnibus publice maledicitur,
et etiam interdum episcopo a sanum sapientibus
hujusmodi insolentia objicitur, qui et ab iis
tandem qui insontes abalienati sunt, in gratiam reducitur.
35.
Praesul pius tamen post aliquot annos de talibus
clarius certificatus, et super eos qui injuste
laedebantur aliquando ad veniam humiliatus, die
quadam convenire de nostra congregatione praepositum,
et decanum cum aliquot fratribus, caeterisque
suis primoribus Holthusem, ubi tunc forte manebat,
mandavit, assedente etiam viro venerabili,
suo ex sorore nepote, Rathmundo Altahensis monasterii
abbate, praesente eodem presbytero, omnibus
qui se ab eo laesos quaerebantur, coram
licentiam fandi donavit. Statimque sine mora
plura querelae genera, tam ab ipso abbate suisque
qui hospites intererant, quam et a nostris
proferuntur, quae contra eum publice a cunctis
quasi uno ore dicuntur. Quaerebantur enim omnes
simul, primo generale Ecclesiae et episcopalis honoris
scandalum; deinde cives et hospites quisque
speciale injuriarum sui detrimentum. Quibus
ille auditis, quasi insultando, ut erat callidissimus,
subrisit, et velut admirans, quae haec essent inquisivit:
ac deinde commentis mundanae suae sapientiae,
qua plane plenus erat, quae vere ante
Deum stultitia computatur, ut in ipso manifeste
patuit, objecta quaeque eloquenter repulit, omnesque
sibi adversantes mirabiliter quasi mutos et
elingues reddidit.
36.
Pius praesul tandem Spiritu sancto vere
compunctus, et insuper etiam mirabili studio permotus,
considerans pariter et manifestam rerum
veritatem et fiducialem cordis ejus temeritatem,
illico omnium voces compescuit, et modificato sermone
cunctis admirantibus ita incoepit: « Hildewin,
inquit, sic enim vocabatur, ecce enim omnes circumstantes,
ut tibi videtur, vicisti; ecce omnes
subtilitate tua, Deo veritatem inspiciente, quasi
mendaces ostendisti: jam modo ad me convertere,
et soli mihi per Christum adjuratus veritatem
responde. Evangelica, inquit, te sententia aggredior,
et quia sensum evangelicum non plene sapis,
te Theutonico sermone alloquor. Hildewin,
inquit, diligis me? At ille statim fiduliaciter:
« Vere, ait, diligo te. » Item episcopus: « Hildewin,
inquit, diligis me? » At ille: « Certe, ait,
diligo te. » Item episcopus tertio: « Hildewin,
inquit, diligis me? » Tandem ille miser evangelico
illo exemplo stupefactus, sed non rite, proh dolor!
Compunctus, irato pariter et flebili sermone respondit:
« Deus, inquit, qui omnia scit, ipse scit
quia vere diligo te. » Tunc praesul: « Ecce, inquit,
siquidem verum dicis, mihi satisfecisti; sin
autem desipis, temetipsum miserabiliter obligasti.
Sed si me, ut dicis, fideliter diligis, pasce oves
meas | null | bfe3ac5c-3bce-4c94-ab7f-cc198d85bbcc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, id est, dilige fratres et amicos meos, etiam
hospites et pauperes meos; dilige conservos et
domesticos tuos. Unde et per Deum te commoneo,
ut si vere jurasti, te in veritate custodias;
si quominus, digne poeniteas, et sub hoc pacto
jam domum regredere, et dignitate pariter et beneficio
ac proprietate tua in gratia mea, siquidem
Deus annuerit, utere. » Sicque conventum illum
cunctis admirantibus pariter ac paventibus dimisit.
37.
Illos tamen pariter ibi charitatis exhibitionem
suscipere, et sic in pace discedere praecepit.
Inter quos Hildewinus laetus et hilaris, et
quasi de victoria sua exsultans, ad prandium
consedit, et inde incolumis rediit. Ad vesperum
vero cum suis domi consedit jucundus et epulans,
et in eos sane a quibus se laesum dolebat,
convicia et minas intentans, sic lectum petiit,
et sospes, ut sibi videbatur, quievit. Mane diluculo
ad providendum suum ministerium iturus
valenter surrexit, calceamenta citius induit, sed
ad induendas tunicas assurgens concitus corruit,
et mirabili celeritate praeoccupatus miserabiliter
exspiravit. Plures tamen et amplissimas [opes
in sua proprietate, in innumeris et pretiosis vestibus,
et alia pecunia et etiam peculio dimisit;
quas tamen beatus praesul, de ejus morte ultra
quam credi potest condolens, totas pro animae
illius remedio pauperibus erogari praecepit, remissionemque
ei peccatorum ex corde, etsi sero
indulsit, et pro illius animae ereptione, jejuniis
et obsecrationibus saepius insudare non destitit.
Quia ergo nos eum modo ultra debitum plus necessariae
veritatis quam invidiae vel odii causa reprehendimus,
et ejus negligentiam nostra fortasse
minorem de pluribus patefecimus, obsecramus, o
lectores, vestram dilectionem, ut cum haec legeretis,
indulgentiam ei et remissionem peccatorum
pro vestra [ #edit.,@# nostra] certe felicitate a Domino
imploretis et sic forte haec reprehensio fiet illi ante
misericordiam judicis venialis remissio.
38.
Erat quoque in nostra congregatione vir vitae
venerabilis, ac in omni canonicae regulae observatione
jure laudabilis, nomine Tadilo, de quo etiam
supra pauca retuli, primo sub domino Bernwardo
pro fidei et industriae praerogativa vicedominus, sed
ab hoc beato pontifice pro utilitate Ecclesiae decaniae
ac scholari magisterio praestitutus; et quia ei pro
religionis et charitatis [ #Bol.,@# pietatis et castitatis]
merito corde tenus complacuit, cum sibi in consecretalem
et symmystam in Dei servimine adoptavit.
Erat enim, tota Ecclesia quae eum noverat, teste,
grandaevus et emeritus, humilitate et dilectione
praeclarus, in regendis vero ac commonendis fratribus
media charitate severus, et in toto virtutum
exercitio coram Deo sollicitus. Nam in admonitione
sua illo ridiculoso proverbio saepius utebatur:
« Diligant, inquit, homines, oderint vitia. » Huic
beatus pontifex ante aliquot annos saepius, ut
nobis videbatur, jocando praedixit quod aut secum
aut paulo ante se ex hac vita esset emigraturus.
Novissime vero ei in postremis decumbenti, per
praedictum abbatem nepotem suum, quem ad eum
visitationis gratia, sua vice direxit, serio mandavit
quod sacram olei unctionem vere poenitendo, et
commissa sua confitendo, plena fide susciperet, et
corporis sanguinisque Christi sacramento munitus
intrepidus praemigraret, promittens ei veraciter se
superstitem pro ejus animae remedio Dei gratiam
indesinenter obsecraturum, et eum in proximo anno
in pace Christi subsecuturum. Qui abbas eumdem
dilectum et jure semper memorandum magistrum
nostrum cum astantibus fratribus sacro oleo perunxit,
eique ex potestate et jussione episcopi plenam
remissionem indulsit, qui post biduum vere felix ad
Christum migravit; cujus tamen obitus nos acriter
contristavit, quia congregationem nostram [imo
totam nostram Ecclesiam] tanti viri patrocinio et
concilio magisterioque privavit. Verum certe, et
clero et populo teste, dicimus quia nunquam ejus
ordinis virum in omni ecclesiastica probabilitate
honestiorem vel vidimus, vel videbimus. Cujus certe
memoriam jure nos corde tenus retinere debemus,
quem vere ante conspectum sanctorum nostri recordari
non dubitamus. Sic ergo prophetiam beati
praesulis liquido Deus implevit, qui eum post
annum et tres tantum menses ex hac vita feliciter
exemit.
39.
Jam autem beati Patris Godehardi appropinquante
manifestius fine, semper operum bonorum
augmentis de virtute in virtutem anhelabat, ut videre
mereretur Deum deorum in Sion, et jam cessante
practicae plurali officio, in solo se indesinenter
theoriae affixit exercitio, tria tantum de generali
specialiter eximens, psalterium, eleemosynam, et
prae omnibus jugiter sibi | null | c1031c81-cdeb-434a-88cf-263d36e88472 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sociam et amicam abstinentiam,
adeo ut si rare festiviori tempore cogentibus
per obedientiam fratribus, aliquid lautioris
cibi vel fortioris potus contra morem stomachi percepit,
molestiae magis corpori quam refectioni fuerit.
Et tunc supremum praesentis vitae Natalem
Christi, anno scilicet 1036, imperatore Goslare
sedente, ipse Holthusen votive celebravit, solvens
certe, secundum Evangelium, quae sunt Caesaris
Caesari, et quae Dei Deo; semet quippe praedicto
more Christo spirituale sacrificium immolans, sed
et suis nihilominus clero sane et populo in divinis et
humanis pro ritu et etiam debito juxta vires congratulans;
sacratissimos autem dies Quadragesimae, et
ut ipse saepius jucundando proclamabat saluberrimos,
summo cordis ac mentis affectu hilaris exspectabat,
quos corporaliter quasi extra corpus mirabiliter
transiens, vix cohaerentibus nervis, ad sacrosanctum
Pascha pervenerat. Attamen Dominicam Palmarum,
Coenamque Domini, et festum Resurrectionis
Christi debito episcopali officio, ultra vires
collecto robore, peregit; sicque Paschae ferias per
circumpositas stationes juxta solitam religionem
admonendo fideles visitavit, in quibus etiam diebus
saepius publice denuntiavit se modo cum illis ultima
corporalis consortii laetitia jucundari, et in Ascensionem
Domini, quo Deus jusserit, invitari.
Nos vero haec audientes quasi derisimus, quia eum
jam quantocius [ #edit.,@# quantoties] de regressione
antiquae suae patriae, videlicet Bajoariae, nobis minitantem
audivimus.
40.
Post Albas itaque a nobis digressus, cum
suo praedicto nepote Radmundo abbate, Adenstad
[ #al.,@# Eistat], quo incoeptam jam noviter ecclesiam
consummare studebat, devenit, nec infirmitati
diutius reluctari valens, deficiente carne decubuit.
Quo flebili rumore comperto, praedictus Rathmundus
abbas, vir certe corde et animo divinae
servituti mancipatus, et praepositus noster ac decanus
cum prioribus ad eum visitationis gratia convenerunt,
quem tamen dissimulato languore solito more
ecclesiastico labori assidentem, circumstantiumque
manibus sustentatum invenerunt. Quos advenientes
sola charitatis hilaritate laetus suscepit, et quasi
oblita molestia, adventus eorum causam admirando
perquirens, reportari se ad cubiculum praecepit
Ibi adunato [admisso] specialiter clero, primo singulos
quosque de suae obedientiae procuratione solerter
admonebat, ac deinceps omnes generaliter de sacrae
fidei et religionis observatione tam salubriter quam
et terribiliter obsecrando simul et arguendo informabat.
Deinde se orationibus eorum contra callidi
tentatoris insidias et fraudes commisit, eisque obitus
sui diem et tempus, funerisque exsequiarum,
et etiam sepulturae ordinem, ut postea evenit, quasi
alludens liquido praedixit. « Ite, inquit, et ad superventuram
Dominicae Ascensionis laetitiam vos quisque,
pro suae obedientiae qualitate, et etiam pro spiritualis
praerogativae quantitate praeparate, et meum
adventum laeti, et quasi vere mecum hic et in futuro
congratulaturi exspectate. Nam in vigilia Ascensionis
in montem ad sanctum meum patronum Mauricium
adveniam, et ibi noctem diemque sanctam agam:
abbatem tamen vobis, qui vice mea processionis et
missarum solemnia peragat mittam; » et sic elevatis
oculis altiusque suspirans, quasi tamen arridens:
« Necte, inquit, illa ut Christus voluerit
peracta, in feria sexta diluculo ad sanctum Michaelem
veniam, cum abbate et fratribus pernoctaturus,
inde Sabbato ad sanctum Andream oraturus, et inde
vos adeam, vobiscum penitus permansurus. Diem
vero Dominicam convocatis fratribus et amicis
solemniter celebremus, et ita totius festi nostri
jucunditatem penitus terminemus. » Et haec dicens,
benedictionem dedit; sicque nos mirantes pariter et
stupentes dimisit.
41.
Habebat quoque beatus Pater in privato suo
ministerio juvenem quemdam illustrem, filium viduae,
pictoriae artis opificem, qui vilia ejus vestimenta
calceamentaque servabat, nomine Bunonem,
cui, ab initio ejusdem anni, quod secum patriam
suam, id est Bajoariam, perrecturus esset saepe
praecepit. Nam, ut praediximus, longe ante saepius se
patriam suam revisitaturum serio promisit, et pluribus
cujusque ordinis se ultroneis offerentibus, ac
pariter cum eo proficisci cupientibus, grates devotioni
eorum retulit, et solum tantum Bunonem secum
iturum praeelegit. Eodem quippe die ante adventum
cleri, ut praedixerat, dum more suo in abditis
vestimenta sua mutaret, eidem juveni praecepit ut
eadem vestimenta quae deposuit indueret, et ad eum
concitus veniret. Quae verba ille quasi deliramenta
vel irrisione plena contempsit. Praesul vero ac si
dedignando cubiculariis dixit: « Ite et vestimenta quae
deposui induite ei, et ad me deducite. » Qui statim
eum post velum cubiculi trahentes induerunt, et in
conspectum velut irridentes deduxerunt. Quem ille
diu | null | 1a94d30c-5b76-4704-91d1-1e26b84fd5f4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
intuens, ait: « Vere scias quia in eadem veste
rumorem invenies. » His dictis puer exivit, et in
ipso momento intolerabile eum frigus invasit, et hora
eadem aegrotans lecto procubuit. Quem cum post
discessum fratrum episcopus requireret, dictum est
quod aegrotaret. Qui statim accersito procuratore,
praecepit ei dicens: « Puerum illum caute et sine
molestia fac ad matrem suam deduci, ut in occursum
meum paratus mecum possit proficisci. » Qui
statim deducitur, et decrescentibus dietim viribus ad
extrema praeparatur.
42.
Deinde praesul noster ingravescente febre
Holthusen, ubi confluente ecclesiastico more ad
visitationem tanti viri multitudini sufficiens aedificiorum
erat copia, provehitur. Ibi inter multam
cleri populique frequentiam, quadam die venerabilis
domina Sophia de Gandersheim advenit, quae
tandem, ut in pace loquar, deposita priori pertinacia,
plena se fide et devotione, ad beati viri familiaritatem
convertit, quae tunc, occasione inventa, et
populari turba remota, astante clero, de frivola
quadam pertinacia, quae de suae ecclesiae clericis
contra beatum virum increvit, exordium fecit et
debitam satisfactionem promittere coepit. Ad cujus
verba ille, partim morbo cogente, partim vero, ut
nobis videbatur, indignatione permovente, iracunde
respondit, et in futurum talia suspendi rogavit. Illa
vero commotionem ejus dissimulans, et obitum ejus
celeriorem formidans, item itemque in sua satisfactione
etiam lacrymando perstitit, eamque ut
recipere dignaretur obsecrando postulavit. At ille:
« Domina, inquit, per Deum paulisper reticete, et haec
donec in festivitate sanctae Mariae conveniamus,
suspendite. » Ipsa autem, ut videbatur omnibus, finem
ejus citius adventurum intelligens, et tamen verba
ejus vehementer expavescens: « Utinam, inquit, o
Pater duecte, tandiu vita vestra nobis supersit,
donec hoc tempus venerit. » Ille vero fortiter collectiviribus,
apertisque oculis, et omnibus diu circumspectis,
ait: « In potestate quidem Dei vita nostra
exitusque vere consistit; in veritate tamen, quae Deus
est, dico vobis quia in festivitate sanctae Mariae,
ubi Deus voluerit, certe simul erimus, ibidemque
coram veraci testimonio et de his, et de aliis etiam
quae inter nos dissident, tractabimus. » Et haec dicens,
compressis oculis reticuit. At ipsa nimio stupore
pavefacta, silenter circumstantibus ait: « Heu me
miseram! nunquidnam sum moritura, eumque in
proximo subsecutura? » Nec tamen amplius eum inquietare
praesumpsit, sed humiliter sibi ab eo indulgentiam
simul et licentiam petiit. Item ille apertis
oculis eam breviter, imo et salubriter de sacrae religionis
observatione commonuit, ac de plurali suae
obedientiae provisione coarguit, et sic elevata dextra
eam benedictione munivit, eique pro tempore remissionem
indulgens non sine magno, ut ipsa fatebatur,
timore dimisit.
43.
Transacta autem hebdomada, beatus Pater,
jam deficiente funditus corpore, ab abbate caeterisque
fratribus sacri olei liquore ecclesiastico more
perungitur, et, ita ut praedixit, in vigilia Ascensionis
Domini in montem sancti Mauricii transvehitur.
Ibi statim ad eum flendo fratres [cum innumerabili
alia multitudine fidelium] convenerunt, nec
amplius amaritudinem doloris, quo corde tenus
vexabantur, abscondere valuerunt. Caetera vero
innumerabilis confluxit fidelium multitudo, quam
non minor pro obitu charissimi pastoris afflixit
amaritudo. Quos tamen ille, licet deficiente jam
pene lingua, benigne consolando dimisit, et diluculo
iterum advenire mandavit. Quibus discedentibus, et
sacram noctem illam in magno dolore ducentibus,
beatus Pater consueto more, sibi psalmos semper
quasi pro dulci refectione ruminabat, et in tali meditatione
cursum suum consummans, animam suam
attentius Deo commendavit. Summo vero diluculo
iterum clerus peractis matutinis advenit, quem
ipse affatu tunc supremo, breviter, attamen salubriter,
de sacrae religionis et obedientiae observantia
commonuit, sicque confessionis versu cum eis
communiter prolato, ad celebranda cum abbate
missarum solemnia valedictione ultima dimisit.
Praesul autem clemens, non immemor suae promissionis,
de praedicto suo cubiculario Bunone requisivit
sollicite; quem ubi desperari corporaliter
cognovit, ei per nuntium mandavit, dicens: « Consolare,
puer meus, in Domino et confortare, quia jam
tempus instat, quo mecum ad patriam aeternae beatitudinis
debes vere pervenire. » Quae verba puer laetus
audivit, et nil jam de vita praesenti meditans, in
ipsa sacra Ascensionis Domini die viaticum salutare
petivit, quo percepto, gaudens promissionem
beati praesulis exspectavit | null | 772ef562-a5a4-475a-b245-d63256178cc6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
44.
Missarum igitur apud nos celebritate peracta,
refectioneque festine [festive] percepta, fratres iterum
jam hora diei decima ad dilectum pontificem
revenerunt, et officio pene linguae cessante, corde
vero, juxta Apostolum (I Cor. XIV), spiritu et mente
psallente, psalmos in solo pectore difficulter ruminantem
invenerunt. Tunc inito consilio, pueros
quatuor scholares ex utraque lectuli parte statuerunt,
quos psalterium a principio aperte et distincte
recitare fecerunt. Quibus Pater beatus auditis, quasi
hac melodia delectatus, aliquantulum quievit, interdum
et simul cum illis psallere gestivit. Versus
tamen illos praecipuos, qui specialiter Domino ad
supplicandum pertinebant, apertis elevatisque oculis,
altius ructitabat. Media autem nocte, jam finito
psalterio, jam imminente manifestius fine, matutinale
officium incoeperunt; et dum ad psalmum #Benedictus
Dominus Deus Israel@# pervenerunt, vir beatus in ultimo
tunc agone desudans, vix dum apertis oculis,
clero cantante, #Illuminare his qui in tenebris et in umbra
mortis sedent,@# ille, #Ad dirigendos,@# inquit, #pedes
nostros in viam pacis (Luc. I)
@#. Et in hoc verbo, dum a
clero #Gloria Patri@# cum antiphona #Ascendo ad Patrem
meum et Patrem vestrum@# canebatur, ipse ab astantibus
de lecto levabatur, sicque felix vere illa anima,
quasi obdormiente corpore, carnali ergastulo solvebatur.
Consonantibus statim ibidem campanis, fratres
qui in monasteriis felicem ejus obitum solerti
vigilantia exspectabant, pro tam dilectae animae remedio
preces exsequiales frequentabant devote.
45.
Non ergo nunc aestimo silentio praetereundum
primum meriti ejus indicium, in ipso beato
obitu Deo teste declaratum. Nam saepe dictus puer
Buno in domo matris suae juxta ecclesiam Sancti
Michaelis, eodem momento membris praemortuis,
extremo tantum spiritu in pectore palpitante, desperatus
jacebat: qui resonantibus illico campanis,
quasi a somno evigilans, quid hoc esset stupens
exquisivit. Cui cum mater dissimulans matutinale
officium signari diceret, ipse ac si indignans matris
astantiumque fallaciam: « Cur me, inquit, fallitis?
Cur veritatem celatis? Vere cum hoc signo dilectus
Dominus meus coelum scandit, et promissionum
suarum, ah! ah! immemor miserum me reliquit.
Surgite, ait, et elevatis manibus cordibusque, ejus
dilectam animam divinae clementiae commendate, et
ut mei modo meminerit obsecrate. » Et elevatis
nisu quo potuit ad coelum oculis: « O praesul, inquit,
sancte, o Pater clementissime, per ipsum te
adjuro ad quem vadis, ut nunc memineris mei, et
ne me in carne jam post te relinquas, quem tecum
ad patriam iturum saepius promiseras. » Illi stupentes
pariter ac moerentes, dum jussioni ejus obtemperant,
vix eum reflexis oculis statim exanimem
aspexerunt, quem illico stratu deponebant, et
omisso fletu, eum quod optaverat obtinuisse, gaudebant.
46.
Fratres vero in monasteriis exsequiarum debito
matutinalique officio peracto, missarum celebratione,
psalmorumque frequentatione pastorem
suum divinae miserationi tanto devotius commendabant,
quanto se ab ipso commendandos fiducialius
sperabant. Adveniente autem felicis memoriae Brunone,
Mindonensis Ecclesiae episcopo, quem ipse Pater
venerabilis sibi in spiritualem filium adoptaverat,
qui etiam, cognita ejus infirmitate, juxta nostra
confinia habitabat, hora ejusdem diei tertia totus
clerus cum populo militiae certe et familiae, et
plurali civium comprovincialiumque, et maxime
pauperum frequentia, ad montem ubi specialis noster
thesaurus servabatur processit, eumque ad monasterium
Sancti Michaelis, ut ipse vivens praedestinavit,
deduxit. Quo dum appropiatur, ante portas
atrii funus defuncti juvenis, cum non modica parentum
civiumque turba profertur, quod et ante pedes
episcopi per dispositas ecclesias a ministris circumfertur.
Quantus vero planctus et lamentatio, vel
cleri, vel populi, vel etiam pauperum ibidem exstiterit,
ingenii nostri facundia certe ad enarrandum
non sufficit, quia in una cujuslibet mente vel voce
luctus et laetitia pariter sonuit: dum pectora fidelium
de praesenti moeror, de futuro pertulit gaudium;
quia, sicuti sancto Martino canitur, pium
erat flere, et pium gaudere. Merito ergo flevimus,
quia talem pastorem amisimus; sed et jure gaudebamus,
quod talem intercessorem praemisimus.
47.
Vigiliis igitur ibi pro nostro modulo condigne
peractis, beatum corpus mane ad Sanctum Andream
honorifice est delatum, ibique oblatis sacrificiis,
inde in principali nostra ecclesia cum debita veneratione
collocatum. In crastinum vero, illucescente
Dominica | null | 62c10b38-9340-4dd1-a8f6-a2d1e07792f3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ex diversis per Saxoniam coenobiis fratres
et sorores in obsequium tanti patroni convenerant,
qui destitutionem cleri et desolationem populi,
ac generale Christianismi totius damnum, debita lamentatione
defleverant: sicque ab episcopo missali
officio devotissime peracto, sacrum beati viri corpus
in medio nostro choro, ecclesiastico more, terrae est
collatum, quod ibidem usque in hodiernum diem a
fidelibus Christi, juxta humanae fragilitatis possibilitatem,
condigna est reverentia frequentatum. Praedicti
autem pueri corpusculum ante occidentalem
templi introitum, ab eodem episcopo prius est humatum.
Domina vero Sophia, de qua etiam supra
retulimus, jam de sua praemonitione magis magisque
sollicita, sorores suas ac presbyteros illo cum
oblationibus transmisit, seseque beati viri meritis
et precibus suppliciter commisit: sicque superventuram
beatae Matris Christi Assumptionem simul et
Nativitatem pavens exspectavit. Quae tamen, incipiente
sequenti anno, triduo ante Purificationem
sanctae Mariae, ex hac vita emigravit: sic et in hoc
Deus beati Patris prophetiam liquido declaravit. Nos
quoque quantum, Deo annuente, possumus, merito
ejusdem abbatissae animam divinae miserationi saepius
commendare debemus, quae congregationem
nostram, dum vixit, omni semper dilectione percoluit
ejusdemque dilectionis certum testimonium posteris
reliquit.
48.
De miraculis igitur, quae per beati Patris merita,
post dissolutionem corporis ejus, in salutem
credentium divina pietas clementer ostendit, melius
pauca quam plura scribenda putavimus, ne aut studiosis
aut desidiosis fastidium, vel etiam infidelibus
incredulitatis periculum narrationis prolixitate contrahamus.
Praecipue tamen propter quasdam vanae
mentis personas, quae in nostra patria usitato more
per sacra loca discurrentes, se aut caecos, aut debiles,
aut elingues, vel certe obsessos temere simulant,
et ante altaria vel sepulcra sanctorum, se coram
populo volutantes, pugnisque tundentes, sanatos
illico se proclamant: ea scilicet sola vesana
voluptate, ut sic tantum majorem stipem, vel quaestum
a plebe percipiant. Sicque fit, ut et beatum
virum saepius de talibus dixisse praemisimus, quia
mendaces, inquit, faciunt ut veridicis vix credatur.
Et cum in hujusmodi fallacia tales liquido deprehenduntur,
etiam verae sanctorum virtutes in periculosam
desperationem hac dubietate retrahuntur;
vel certe et hi qui vere sanantur, etiam non solum
a perfidis, sed et interdum a fidelibus fallere creduntur,
sicut utique nobis de quadam muliercula
palam venit.
49.
Primo namque praedicti nostri antistitis Helizonis
[ #al.,@# Hetelonis] anno, in speciali nostra
festivitate, id est in Assumptione sanctae Mariae,
anus quaedam nobis ignota, velato capite, nubilata
facie, ante sepulcrum beati viri se projecit, ibique
praedicto amentium more, diutius volutata tandem
prosiliens se per multos annos caecam ibidem tunc
illuminatam proclamavit. Quo statim rumore diffamato,
clerus populusque concurrit, ipse etiam episcopus
advenit. Cumque jam ad agendas publice
Deo gratias properarent, cives illius, qui eam prius
noverant, eamque in hujusmodi falsitate saepius notaverant,
venerunt, qui illam et modo et saepe etiam
antea talia mentitam veraciter dixerunt. In quam
cum jam populus merito, ut male tractaretur, insurgeret,
a clero tamen pro beati pontificis veneratione
defensa, confusa discessit, et nusquam nobis postea
comparuit. Talibus ergo fallaciis, cauta consideratione
post haec devitatis, pluribus ignotorum dictis,
quae certe vera esse poterant, dubitando dissimulatis,
ad ea tantummodo sola quae praesentes, veritate
Dei teste, vidimus, vel quae certe ab his audivimus,
quos veraces in timore Domini cognovimus, narrationis
nostrae seriem intendimus.
50.
Primum namque fuit, quod et erat, et est
omnibus notissimum. Quidam de operariis nostrae
ecclesiae, nomine Luidgerus, cum in ecclesiae atrio
ligna collocarent, graviori quadam trabe decidente,
femore cum tibia et pede miserabiliter contrito, penitus
debilitatus est. Quem beatus Pater, quia prius
eum fidelem et utilem cognovit, ante mensam suam
quotidie cum pauperibus ad eleemosynam sedere
praecepit. Qui miser super debilitatis suae dolorem,
graviori semet moerore saepius afflixit, quia ad opus
cui mancipatus erat utilis esse non potuit. Quidquid
tamen vel sedendo vel proreptando agere potuit, in
hoc se voluntaria utilitate studiosus exercuit, nec
prorsus aliquod tempus, nisi cum somnum vel cibum
caperet, transire sibi patiebatur, quin semper
in aliquo utilis esse videretur. Consuetudo namque
dilecto nostro pontifici fuit ut puerulos, vel etiam pauperes
validiores, saepius per plateas vel defossas petrarum
foveas ageret, qui sibi lapillos | null | 8c78725b-2655-4bab-93f5-9fba845722da | latin_170m_raw | null | None | None | None |
minutos quosdam
nivei coloris, vel nigri, vel rubri, interdum vel varii
deferrent, quos ipse elimatos et politos, variaque collisione,
vel confricatione in similitudinem pretiosorum
lapidum redactos, aut in altaribus, aut libris, aut capsis,
honeste collocavit. In quo nimirum opere praedictus
ille pauper se privatim exercuit, et caeterorum
industriam utiliter praevenit, et pro curiositate tali,
episcopo penitus complacuit. Interdum autem et
pictoribus et eis qui vitro fenestras componebant,
se admiscuit, inter quos etiam utiliter operosus
exstitit.
51.
Beato vero pontifice ex hac luce sublato, ipse
detonsus et laneis indutus, carne et reliqua lautiore
refectione abstinens, ad sepulcrum ejus contulit se,
ibique tam custodibus quam et caeteris fidelibus,
quanta potuit fidelitate, servivit, et postremo, consentientibus
magistris, totam sepulcri custodiam penitus
usurpavit. Vix tamen debili crure ligno sustentato,
reliquo vero corpore baculo sublevato tale
obsequium exercuit. Attamen vires quas invalitudo
denegavit, obediendi devotio ministravit. Psalmos
quippe non noverat, verba tamen quae fidelium narratione
vel admonitione perceperat, devotius invigilando,
saepiusque in modum veniae, fidelium more
decumbendo, sollicitus frequentabat. Quo ibidem in
hac sedulitate firmius perdurante, et altiora quantum
ad se proficere satagente, quadam die Sabbati
ad vesperam, dum in choro vespertina laus canitur,
ipse juxta sepulcrum pontificale prosternitur, et ibi
diutius aut somno, aut exstasi quasi immobilis detinetur,
et, ut ipse postea fatebatur, intolerabili quadam
membrorum ac nervorum distensione, vel contractione
invisibiliter cruciatur. Sed finita laude
quasi soporatus surrexit, et velut plus solito aegrotans,
vix habitaculum repetiit. Statimque lectulo
collocabat se, et per totam noctem in illa membrorum
distractione durius laborabat: sed paulo ante
matutinum tandem sopitus dormivit, et somnium in
quo surgere et ad ecclesiam ad agendas Deo gratias
properare jussus est vidit. Somno tamen cito excitus
surrexit, moxque remoto femorali sustentaculo,
rejectoque baculo, matutinali hora et ecclesiam intravit,
et coram omnibus Deum evidenti professione
laudavit, et postmodum in finem vitae incolumis,
quanto diutius, tanto devotius ministravit.
52.
Mulier etiam quaedam, nomine Mersvid, omnibus
nobiscum commanentibus notissima, quae per
multos annos errabat caeca, ad idem beati praesulis
sepulcrum, in crastinum post Assumptionem sanctae
Mariae, coram clero et populo est illuminata.
53.
Quidam quoque rusticus de pago ecclesiae qui
Holthlaon dicitur, nomine Emko [Deniko], diutina
infirmitate miserabiliter fatigatus, contractione lumborum
per multos annos est crurum officio spoliatus:
qui tandem ad viri sancti memoriam baculorum
sustentatione vix dum proreptando pervenit, ibique
in anniversario ejus die integram sanitatem coram
clero et populo, omnibus nobis intuentibus recepit.
54.
Nobilis vero quaedam femina non ignota, de
episcopatu Mindonensi, Siuve nomine, puellam fratris
sui filiam nutrivit, quam in locum filiae adoptatam
intime dilexit: quae gravissima infirmitate praeventa,
periclitari coepit, et quasi praemortua biduo
exanimis jacebat. Propinquis vero cum familia et
civibus assidentibus, et tantam puellae elegantiam
pro multiplici miseratione amare deflentibus, anus
quaedam, quae ad ecclesiam serviebat, de memoria
nostri praesulis sermonem habuit, et qualiter ad
ejus tumulum infirmi per divinam miserationem sanarentur
exposuit. Cujus admonitione domina ipsa
compuncta, matutinali tempore ecclesiam intravit,
et coram altari prostrata, profusis lacrymis, Deo,
sanctaeque Mariae, et beati etiam praesulis animae,
pro eadem sua nepte oblationes intima devotione devovit;
et continuo, ut ipsa nobis flendo juravit, regrediens
puellam jam videntem, jam loquentem
reperit, quae refectionem petiit, et accepit, et, Christo
pro beati viri meritis annuente, sanitatem integram
recepit. Quam amita ipsius, quinto post die ad
sanctae Mariae altare et ad tumulum praesulis cum
promissis oblationibus deduxit, et qualiter sanata
sit, cum sufficienti civium ac provincialium suorum
testimonio, coram multitudine comprobavit.
55.
Frater quoque noster non ignotae memoriae,
Volcwardus [ #al.,@# Folchardus] presbyter, eo tempore
vicedominus, postea noster praepositus, postremo
felix Brandeburgensis Ecclesiae episcopus, qui eidem
Patri nostro, ut omnibus notum est, et fideliter servivit
et intime complacuit, cum post obitum ejus
episcopales curtes more solito circuiret, in villam
quae Eckershuson [ #al.,@# Aschgereshusen] dicitur devenit,
et in domum quamdam ad prandendum divertens,
puerulum misera languoris infirmitate detentum
invenit, qui tunc per aliquot hebdomadas | null | d49212fd-d040-4c41-85d3-503d268dfc84 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
omni membrorum officio destitutus jacebat, et ad
exitum dietim, ut omnibus videbatur, appropinquabat.
Quem idem presbyter, sicut semper erat super
talibus miserans, lacrymando diutius intuebatur,
languorisque tempus et eventum ex familia sciscitabatur.
Quod ut agnovit, flenti matri, ut ad tumulum
sancti pontificis candelas juxta pueri mensuras
promitteret persuasit: quod et ipsa statim libentissime
fecit. Sed cum pauper illa ceram ad talia
non haberet, ipse ex lino [lychnum] lumen parari
praecepit, et puerum per singula membra metiri
fecit ut certe mensuram secum deferret, et per se
praestita cera candelas pro aegrotante ad beati viri
memoriam offerret. Quo facto, ad prandium consederunt,
et quasi oblito puero, alia quaedam inter se
fabulari coeperunt. Interim vero puer mira celeritate
quasi ex morte revixit, et in lecto cunctis admirantibus
resedit, et vocata matre de stratu prorepsit,
et refectionem petiit, et eodem momento percepit,
et postea pro beati viri meritis incolumis permansit.
56.
Erat etiam in nostra congregatione juvenis
quidam ex laico conversus, Desiderius nomine, et
eodem beato viro jubente in clero tonsoratus, et
usque ad diaconatus ordinem promotus: et quia
plenum officium cantando et legendo cum fratribus
frequentare non potuit, eum, ne penitus vacaret, cum
custodibus ecclesiae ministrare praecepit. Tempore
autem Azelini nostri praesulis, post miserabile
incendium nostri monasterii, dum idem frater noster
infra festivos dies Nativitatis Domini, quadam vespera
in scholis cum pueris sermocinando consedit,
subita caecitate miserabiliter perculsus cecidit, et
alia etiam infirmitate concrescente, longo tempore
decubuit. Quadragesimali vero tempore, caecitate
durante, ex infirmitate convaluit, et ecclesiam debito
more frequentans ad pontificale sepulcrum spe sanandi
saepius prostratus procubuit, et contigit quadam
feria ante Pascha, certe in Kalendis Aprilis,
quando celebramus adventum reliquiarum sanctorum
Cantianorum martyrum, dum in matutinis
ibidem procumberet, illico quasi pruriente dextro
oculo et durius manu confricato, sanguis non modicus
prorupit, et statim in eodem oculo visum recepit,
pro qua clementia divina pietas ab omnibus in
commune laudabatur, et pro reliquo solita miserationis
Domini potentia exspectabatur. Post Pascha
vero in anniversario die sancti Patris nostri, cum in
ejus memoria missa pro defunctis ab episcopo celebrata
est, tempore oblationum coram clero et
populo quasi infirmatus corruit, et praerumpente
illico sanguine ex oculis et naribus, et etiam auribus,
aperto oculo visum liquido percepit. Missali
denique officio peracto, episcopus habito sermone
clerum et populum ad laudes debitas Deo persolvendas
admonuit, et profusis unanimiter lacrymis,
Deum pariter et ipse laudavit. Qui frater eodem
momento [ #al.,@# die], Deo gratias, penitus convaluit,
et post haec in promissa professione usque in finem
fideliter permansit.
57.
Plurima igitur beati pastoris nostri praeconia,
ea solummodo quam praemisimus ratione, praeterimus,
quae per divinam clementiam ab initio usque
adhuc gloriose fieri saepius sentimus. Nec tamen
illud reticebimus quod, tota sancta Dei Ecclesia teste,
verum esse novimus, quia plures plerumque ad
sepulcrum ejus cum oblationibus gaudentes adveniunt,
qui sese suosque a variis tribulationibus vel
infirmitatibus celeri subventione, per virtutum ejus
merita liberatos publice referunt. Namque ut alicui
aliquid incommoditatis, vel molestiae occurrerit, statim
cum ad sancti hujus Patris memoriam, vel
absens oblationis suae votum ubicunque promiserit,
procul dubio eodem momento quamcunque consolationem
in vera fide sperans obsecrat, celerius eam
meritis ejus suffragantibus impetrat, [per eum, qui
omnia operatur in omnibus, Dominum nostrum Jesum
Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit
et regnat in saecula saeculorum. Amen.]
MIRACULA DECEM A S. GODEHARDO FACTA, DUM ADHUC ESSET ABBAS.
I. #De quodam febricitante, quem sanavit in Bavaria.@#
58.
Joannes quidam civis Pataviensis febris incommodo
vexabatur per longa tempora. Contigit autem
ut sanctus Pater Godehardus adhuc abbas in
suo monasterio Altach, pro negotio dicti sui monasterii
Pataviam adveniret, et infirmus ille, ipsius cognita
praesentia, fratrem suum misit ad eum, rogans,
ut ipsum causa Dei visitare dignaretur: quod et fecit.
Visis autem ipsius in quibus decubuit febribus,
ingemuit, et ait: « O pater Adam, quis te tam celeriter
excaecavit, ut mandatis Dei creatoris tui contraires,
et tot malis nos omnes peccato tuo subjiceres!
Ecce post haec, quae temporaliter hic patimur,
nisi | null | 20cd9ef5-7ce6-48df-96ad-bd17623e3a43 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mandata ejus servaverimus, aeternaliter pati
formidamus; et erit hoc malum temporale initium
nobis malorum aeternorum. » Hoc autem cum dixisset,
accipiens scyphum quemdam, et vinum in eum
fundens, signo crucis signatum benedixit, et tradidit
viro decumbenti, dicens: « Bibe, frater, in nomine
Domini nostri Jesu Christi, et in eo confortare. »
Qui bibit confidens in Dei clementia et sancti
viri meritis; illico surrexit ab omni febris incommodo
penitus liberatus, et ivit ad ecclesiam Sancti
Stephani laudans Deum.
II. #De quodam monacho, quem precibus suis a febre acutissima liberavit.@#
59.
Vir sanctus Godehardus monachum quemdam
de monasterio suo Altach ad monasterium Herveldense
secum duxit; qui post ibidem febrium molestia
decumbebat. Hunc sanctus Pater consolationis
gratia frequenter visitavit. Quodam autem tempore
dixit infirmo: « Frater mi, quomodo habes? » Et infirmus
ait: « Ecce, Pater, febrium molestia nimium
me vexat, ita ut vita quasi nulla amodo sit in me. »
Et ait ei vir sanctus: « Dominus noster Jesus Christus
majora pro nobis passus est, quam haec febrium
tuarum possunt esse incommoda. » Cui decumbens
ait: « Scio, Pater mi, scio quod multo graviora pro
nobis passus est ad mortis amaritudinem tormenta. »
Et ait sanctus Godehardus: « In nomine Jesu
Christi, qui graviora pro nobis sustinuit, surge;
et in fratrum tuorum collegio psallens benedic eum,
qui te suo sanguine abluit, et redemit. » Et infirmus
ait: « Surgam in nomine Jesu Christi, et ibo ad patrem
meum, qui et Pater Domini mei Jesu Christi, et
dicam ei: Jam non sum dignus vocari filius tuus (Matth. XV, 19),
sed fac mecum misericordiam tuam,
quasi cum servo tuo (Psal. CXVIII, 124), sed a via
tua deviante, et ad te clementer suscipe revertentem. »
Et inter haec verba surrexit, et ad chorum
ivit, et omnibus admirantibus, cum astantibus laudans
Deum et cantans, benedixit.
III. #De quadam juvencula a molestia febrium liberata.@#
60.
Juvencula quaedam in oppido Teckendorff, in
territorio Bavariensi, cum febrium molestia nimium
gravaretur, astabant ei quaedam honestae feminae, referentes
ei qualiter praedictus in Patavia meritis beati
Godehardi post haustum vini per eum benedicti, a
febrium rigore fuerat liberatus. Quibus auditis, dixit
infirma patri suo: « O mi dilecte pater, rogo te per
Jesum Christum ut mittas ad sanctum virum Godehardum,
petendo eum ut benedicat parum vini in
cupha, vel scypho suo, et mittat ad me ut bibam ex
eo. ut allevier a fervore febrium quibus incessanter
affligor atque uror. » Pater autem his auditis, misit
ut voluit, et vinum benedictum accepit a sancto
Godehardo, quod juvencula bibit infirma in nomine
Jesu Christi, et subito sanata est, et surrexit laudans
Deum, qui meritis sancti Godehardi eam clementer a
vi febrium liberavit.
IV. #De quodam scholare sanato a simili febrium molestia.@#
61.
Servus Dei Godehardus, quia erat ex corde
misericors, et super afflictos pia gestabat viscera,
infirmorum sive decumbentium, vel per se, aut per
alios semper visitavit domicilia. Contigit autem
quodam tempore, cum adhuc in abbatia Altahensi
praesideret, quemdam scholarem cujusdam viduae
pauperis febrium molestia graviter infirmari, quem
pietate solita saepius visitavit, cui et quodam tempore
dixit: « Fili, viriliter age, sustinens flagella
Domini, ac confortetur in eo cor tuum. Ipse
enim est qui percutit et medetur, atque sanat,
suos castigans electos, ne morti tradantur
sempiternae. » Et juvenis ait: « Quae est fortitudo
mea, ut haec gravia sustineam et patienter
agam? » Et Pater sanctus ait: « Confide, fili, sciens
quod non sunt condignae passiones hujus temporis
ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18);
et libenter gloriari velis cum Apostolo
in infirmitatibus tuis, ut in te sicut in eo habitet
virtus Christi, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9).
» Cui infirmus ait: « Peto, sancte
Pater, ut Deum pro me misero suppliciter exores. »
At Pater sanctus, pomum in manu habens,
quod forsan secum tulerat, aut juxta | null | 0fa467e7-54f1-46c8-af8a-5c98b92695b9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
lectum infirmi
invenerat, benedixit, et dedit infirmo, dicens:
« Accipe, fili, et manduca pomum, in nomine Jesu
Christi: et, si est voluntas ejus, de lecto surge sanus;
sin autem, maneat haec infirmitas tibi, et patienter
age ut a Deo praemium vitae aeternae, in quo
aeterna est sanitas, valeas promereri. » Comedit ille,
et surrexit sanus laudans Deum.
V. #De juvene submerso, meritis sancti Godehardi resuscitato.@#
62.
Juvenis quidam de castro Stauwenborch in
Bavaria, prope Danubium fluvium pertransire volens,
procellis navem subvertentibus, mergitur in
flumen; ubi plusquam tribus horis remansit incognitus.
Tandem corpus exanime ad littus ejicitur,
et mortuus ad domum parentum deportatur. Lacrymantur
proximi, et gemunt affines ob mortem tam
subitam juvenis tam famosi. Sanctus autem abbas
Godehardus casu transiens locum illum, et audiens
voces ululantium, ait: « O mors, quam amara est
memoria tua homini! (Eccli. XLI, 1.) Quam subito
et inopinate exstinguis! quae et peccatoribus es
pessima, justis autem nimis desiderabilis atque pretiosa. »
Cum autem haec et his similia diceret, venit
mater misera juvenis, et ad pedes procidit viri
sancti, dicens: « Domine, si quid potes apud
Deum, miserere mei, et resuscita filium meum. »
Cui sanctus Pater: « Crede mihi, mulier, ut verum
est et experientia docet quotidiana, omnes
subjacemus mortis imperio, ideoque beati mortui
qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13). Mors enim
omnes qui in mundo vivunt, non uno, sed quasi
mille modis sternit. Beatus qui vigilat (Apoc. XVI,
15), et in adventu praemunitur. » Et iterum mulier
ait voce lacrymosa: « En filius meus unicus et dilectus
in flumine suffocatus interiit subito; huic timeo
damnationem, quia mundanus erat nimis. Rogo
igitur, pie Pater, si quid potes apud Deum, resuscita
filium meum, ut tantum sua confiteatur delicta,
et sanctis Ecclesiae sacramentis muniatur, et post,
si Deo placet, in pace feliciter requiescat. » Cui vir
sanctus, Salvatoris utens verbis, ait: « O mulier,
magna est fides tua (Matth. XV, 28), fiat tibi sicut
petiisti. » Et transiens cum ea ad cadaver in libitina
jacens, et tenens manum ejus, dixit: « Adolescens,
tibi dico, surge. » Et juvenis surrexit incolumis
atque sanus; et sanctum virum petiit ut causa
Dei confessionem ejus audiret, et pro peccatis
suis sibi injungeret poenitentiam salutarem; et annuit
sanctus Pater petitioni ejus, et audita confessione
ejus, sacris Ecclesiae sacramentis eum praemunivit.
Quo facto, juvenis ait: « Jube me, sancte
Pater, nunc iterum in pace quiescere, quod mundum
nimis horreo, qui suos amatores mittit in gehennam,
cujus poenam gravissimam ex parte sum
expertus. » Et vir Dei ait: « Dormi, fili mi, et quiesce
feliciter in pace Jesu Christi. » Et ille respondit:
« Amen. » Et inclinato capite, in gratia Dei feliciter
obdormivit. Felix autem mater ejus, his auditis et
cognitis, semota prorsus omni tristitia, cum gaudio
corpus filii ecclesiastico more tradidit sepulturae, ac
Deo, devotione quanta potuit, animam ipsius laetissime
commendavit.
VI. #De muliere in partu laborante, et orationibus sancti a dolore partus liberata.@#
63.
Sanctus Pater Godehardus, dum in cella sua
post vigilias matutinas orationis causa resideret,
contigit ut quaedam mulier habitans in confinibus
monasterii, partu laborando cruciaretur: cui compatiens
vir sanctus, terrae procumbens orationi se dedit,
dicens: « O Domine Deus omnipotens, adjuva
plasma tuum, miserere filiae Evae in matris suae maledicto
laborante. » Et illico, modo quodam inopinato,
mulier conticuit, quia peperit filium. Quae postea
obdormiens, ei revelatum est quod precibus sancti
Godehardi a dolore partus sit liberata. Quae gratias
egit Deo, qui eam sancti viri meritis tam clementer
visitavit; filium autem suum Godehardum vocari
fecit, et in puerili aetate eum tradidit sancto viro regularibus
disciplinis imbuendum. Hac igitur de
causa mulieres regionis illius, in dolore partus sancti
Godehardi patrocinium consueverunt invocare, et
multae petitionis suae sentiebant effectum adoptatum.
VII. # | null | 9e9d1d77-d7bd-42e1-8014-88f05dcaf446 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
De quodam quem in via socium habebat, qui cadens crus fregit, sed sanctus vir subito eum sanavit.@#
64.
Cum sanctus Godehardus pro negotio forsitan
sui monasterii ad Romanam iret curiam, habens aliquos
de suis monachis secum in suo comitatu, inter
quos quidam caeteris senior, Erkenfridus nomine,
incaute procedens, dum montem, qui Godehardi dicitur,
ascenderet, equus cum eo cecidit, et crus ejus
dextrum ex toto confregit. Qui gemens cum lacrymis
ait, contra sanctum Dei murmurando: « Utquid,
Pater, me duxisti ad montis istius praecipitium ut me
interficeres? » Cui sanctus Pater ait: « Scio, fili mi
dilecte, quod invite mecum iter hoc coepisti, et intra
te ipsum murmurando mihi detraxisti. Ideo tunc
reddita est tibi merces tua. Poenitere igitur, et ora
Deum ut dimittat tibi offensam hanc, ut saneris. »
Qui ait: « Adjuva, Pater, infirmitatem meam, et remitte
mihi quod deliqui contra te; et cruciet me flagellum
Dei, quantum libet. » Vir autem Dei, audita
ejus devotione, tetigit confractum os cruris ejus, et
ait: « Sanat te, frater, Dominus Jesus Christus; et
tu in nomine ejus surge, ut ambulemus. » Qui surrexit
ex toto sanus, et ultra profectus cum eo. Idem
postmodum secutus est eum Hildenesheim, et mansit
apud eum usque ad diem mortis suae.
VIII. #De muliere caeca, quam ipse illuminavit cum Deo.@#
65.
Contigit quadam vice, ut sanctus Godehardus
pertransiret oppidum Strawigen [Stravubingen] dioecesis
Ratisbonensis, et obviavit ei quaedam caeca mulier
mendica ostiatim quaerens panem, quae forsan
equorum nitebatur declinare strepitum, et in lapide
laedens pedem, cecidit graviter nimis. Sanctus autem
Godehardus, hoc viso, subito descendit de equo,
et accurrens amplexando eam relevavit, et, quantum
potuit, luti sorditiem de mantello mulierculae tersit
diligenter, et ait: « Quare cecidisti, mater? » Et illa
dixit: « Caeca sum, amice, et ideo offendicula viarum
cavere non valeo, nec possum devitare. » Sanctus
autem Pater sibi ex corde compatiens, ait: « O mi
Deus meus, quot sunt in terra convicia et gravamina
tui plasmatis! Bene ergo dicitur: « Vae, vae, vae habitantibus
in terra (Apoc. VIII, 13). » Et cum dixisset,
lutum cum sputo miscuit, more nostri Salvatoris (Joan. IX, 6),
et linivit oculos ejus, dicens: « O Domine
Jesu Christe, qui in conspectu discipulorum tuorum
lutum ex sputo fecisti, linivistique oculos caeci
cujusdam, et vidit; illumina etiam oculos hujus
pauperculae tuae, ut confiteatur nomini tuo, et
glorietur in praedigna laude tua (Psal. CV, 47). »
His sic actis et dictis, mulier coepit sanctum virum
intueri, ceciditque ad pedes ejus, dicens: « Viderunt
oculi mei salutare Dei: » et prona osculabatur pedes
ejus; et ivit ad propria, laudans Deum pro virtutibus
et meritis sancti viri.
IX. #De obsessa sanata meritis sancti Godehardi.@#
66.
In civitate Ratisbona, quodam tempore, sanctus
Godehardus morabatur pro negotio forsan sui
monasterii: ubi quaedam obsessa a daemonio ad eum
ducebatur, ut sanaretur ab eo. Quam vir Dei inspiciens,
ait: « Responde mihi, immunde spiritus, ad
ea quae a te quaero. Quid hic agis in creatura Dei? »
At daemon ait: « Pleno jure est anima ipsius mea,
quod incantatrix est, et per eam multas animas
lucratus sum. » Et ait vir sanctus: « Quare propter
incantationem tua est? » Et daemon ait: « Nonne
legisti quia Dominus pythones, divinos et incantatores
jussit exterminari? Quid enim tales faciunt, nisi quod
mihi meisque principibus deserviunt, idololatrae
enim sunt; vix etiam aliquos tanto jure possidere
possumus, quanto hujusmodi vitiis irretitos. Nunquid
ignoras, quod inter mille incantatrices aut divinos,
vix una invenitur, quae vel qui velit hoc vitium confiteri?
sic enim ora ipsorum claudimus, ut de talibus
loqui nihil valeant quovis modo. » Et ait vir sanctus:
« Scio, quia magna est malitia tua et tuorum similium;
nec tamen dubito, quod major bonitas Dei
est et clementia. | null | ebfaaf65-db73-43a3-a2fb-35ac879a7b19 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ergo, immunde spiritus, da honorem
Deo, et recede ab hac creatura ejus, ut redeat
ad gratiam, quam tu ab ea abstulisti. » Et daemon
ait: « Cur me in tantam agis violentiam? Quid feci
tibi, aut quid habes contra me? » Et ille ait: « Audi,
proterve et immunde spiritus: In illa aeterna patria,
de qua tu superbiens cecidisti, tanta mihi erit laetitia
de bono communi, ut de meo proprio, imo et multo
major: et ideo hic dolere convenit de malo alieno
multo fortius quam de malo proprio. Per hoc enim
vitam aeternam promerebor. Habeo ergo contra te
justam causam quod minus juste possides, et punis
sororem meam, plasma Dei creatoris tui. Non enim,
ut asseris, ago tibi violentiam; sed pro gloria Dei
et amore plasmatis ejus, pro quo Unigenitus ejus
sanguinem suum fundens, amatissimam mortem
sustinuit, contra te non pugil, sed victor gloriosus
[decerto]. Ergo, tibi praecipio, superbe et immunde
spiritus, in nomine Jesu Christi recede ab ea, et non
praesumas amodo creaturam Dei molestare. » Et sic
spiritus ille malignus abscessit, et mulier ut mortua
cecidit. Sed vir sanctus subito eam erexit: erecta
vero publice vitium incantationis, quod dudum multoties
perfecerat, cum lacrymis est confessa; quam
et vir sanctus absolvit virtute passionis Jesu Christi.
X. #De puero multum hebete, quem oratione sua docilem fecit.@#
67.
In civitate Patavia erat quidam civis dives
valde, qui habuit filium quem tenerrime dilexit: qui
puer adeo hebes erat, ut in tribus annis non potuit
efficere ut disceret minus alphabetum. Unde pater
ejus sanctum Godehardum adiit, retulitque ei duritiam
cordis filii sui, petens obnixius ut pro eo suppliciter
orare dignetur, quatenus Deus omnipotens eum
illuminare dignaretur. Sanctus vero Godehardus,
vocato ad se puero, super eum legit quae sequuntur:
« Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. I, 1); » cum
collecta: « Deus qui per coaeternam tibi Sapientiam,
hominem cum non esset condidisti, » etc. Et addidit:
« Vade, fili; et ille magistrorum optimus, qui subito
docuit apostolos, te instruat, et in via recta ad agnitionem
perducat clariorem. » Qui puer ita mutatus est,
ut in brevi tempore omnes suos consanguineos, et
omnes sibi coaetaneos, imo seniores atque doctiores
se sapientiae plenitudine anteiret. Qui postea, propter
intellectus et sapientiae profunditatem, in episcopum
Pataviensem est electus atque ordinatus; unde sibi
et subditis pro animarum salute instantissime laboravit.
Sequens miraculum factum est, cum esset episcopus.
#De mortuis, qui ad praeceptum sancti praesulis surrexerunt
de sepulcris, exeuntes de ecclesia, quia
excommunicati, quod vivi facere noluerunt.@#
68.
Accidit ut sanctus praesul Godehardus quosdam
de suis subditis, ob eorum rebellionem, post monitiones
consuetas excommunicaret; quorum aliqui,
malitiae suae veneno excitati, ipso celebrante, ecclesiam
intraverunt arroganter et proterve. Quo cognito,
se divertit ab altari, dicens: « Praecipio vobis omnibus,
qui estis excommunicati, in virtute Spiritus
sancti et sanctae obedientiae ut exeatis de ecclesia. »
Rebelles autem et excommunicati hoc praeceptum
non curantes perstiterunt, remanentes in ecclesia.
Sed quidam de mortuis, qui multis annis quieverant
in monumentis, qui et forsan, ignorantibus eis qui
eos sepelierunt, in excommunicatione sepulti
fuerant, surrexerunt et de ecclesia exierunt. Quod
videntes illi rebelles erubuerunt, et post mortuos
exierunt. Sanctus autem praesul, finita missa, ad eos
exiens, dixit: « Audite, rebelles et increduli, et videte
justum Dei judicium contra vos. Ecce mortui
Deo in suo vicario obediunt, vos autem superbo
referti spiritu obedire contempsistis. Surgent igitur
mortui isti contra vos in judicio, et sententiam
damnationis allegabunt contra vos, nisi plenam et
condignam poenitentiam egeritis. » Et, his dictis,
convertit se ad mortuos, dicens: « Ego vos, fratres,
auctoritate Domini nostri Jesu Christi absolvo a
sententia excommunicationis, qua huc usque fueratis
innodati, in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti. Amen. Ite, revertimini ad loca, et in pace
requiescite, adventum Judicis praestolantes. » Mortui
autem, inclinatis capitibus et junctis manibus,
quasi gratias | null | 956eead8-c113-498f-bfb4-00cb8078905d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
agentes ad loca sua remeaverunt et
quieverunt.
EPISTOLA WOLFREDI AD ALBUINUM.
1.
Summaer everentiae decore venerando domino meo
et magistro Albuino, toto semper devotionis
studio colendo, Wolferus spiritu et corpore modicus,
quidquid pro plurali subjectionis debito jure
proprius. Historiam de vita et institutione beatae
memoriae Patris ac pastoris nostri Godehardi episcopi
scripturus, inter spem et metum anxius diu
multumque deliberando dubitavi; quia me ad tam
arduum ac praeclarum opus imparem, minusque idoneum
non ignoravi. Nam quantum spe et delectatione
virtutum, quas per illum Dominus ostendit,
delectatus advocabar, tantum multiplici propriae
negligentiae conscientia et metu territus, retrahebar;
donec tandem praeceptorum ac fratrum, maximeque
beati viri et veri Dei cultoris Athelberti abbatis
nostri jussis, partim sponte, partim invitus
obediens, tale fastigium attingere tentavi, tuaeque
clementiae, o praeceptor nobilis, secretius offerendum
aestimavi; apud quem et pro erratis facilis locus
esset veniae, et pro demendis vel addendis promptior
et non suspecta benignitas cautelae, vel saltem
indiffamata celeritas taciturnitatis aeternae. Nec
etiam, Pater venerabilis, aut dedignando mireris
aut admirando dedigneris, quod tu solus ex generali
pontificum, abbatum ac doctorum collegio, quasi
ad meae nugacitatis inspectionem specialiter eligaris;
cum et hoc prudens praedicti monitoris et impulsoris
mei industria providerit, maxime quia tibi pro
fidei et dilectionis tuae merito, ejusdem Patris nostri
Vita et ante et post pontificalem promotionem prae
caeteris semper claruit; et quia ipse tibi secretius ac
familiarius, exemplo Christi ac discipuli quem diligebat,
cordis sui arcana prae cunctis aperuit. Ideoque
et me, ut praedixi, imparem minusque idoneum
ad idem opus praesertim impulit, quod per adolescentiae
meae tempora inter Herveldense et Altahense
coenobium, quasi Orosii more, discursitaverim,
et primaeva ejus gesta a Christi fidelibus et frequenter
audierim, et etiam pro parva adhuc ingenioli
capacitate libenter retinuerim. Deum ergo, qui secreta
cordium intuendo rimatur, testor, me nihil in
ejus memoriae laude descripturum, nisi quod aut
ipse vidi et audivi, aut a vere veridicis et etiam probatis
agnovi. Maxime tamen cum Altaha studii causa
exsularem, cujusdam veterani presbyteri, Reginoldi
nomine, quem et tu melius noveras, familiaritate
et colloquio saepius utebar, et, si Deus
quandoque dignaretur, ejus veriloqua relatione
ad hoc ipsum instituebar; qui certe ei ab ipsa infantia
fideli ministerio semper adhaerebat, eumque sacrae
eruditionis litteras primus instruebat, et omnia
ejus dicta et facta usque ad monachicam professionem
et etiam ad pontificalem promotionem ipse melius
noverat.
2.
Sed et ego solito priscae obedientiae more, si
quid forte vel aptum vel ineptum compilare quiverim,
primo sagacitati tuae merito offerendum decrevi,
ut certe per te errata corrigantur, hiantia suppleantur,
superflua diradantur, necessaria supponantur,
et ubi deviaverim, quod fateor facile fit, stoliditas
mea veniam consequatur, quin et contra insultantium
irrisionem auctoritatis tantae defensione
muniatur. Cum tamen, Deo teste, pro hoc minime
movear, si quis me talium elatus irriserit vel inurbanum
quidquam conflasse verbosius objecerit, ut
tantum studiosis et Deum timentibus simplicem veritatis
sententiam construxerim, et his qui forte,
Spiritus Domini inspiratione annuente, post hoc dum
livor invidiae nubila praetendens occiderit, praedicti
antistitis Actus et Vitam condigna reverentia condecorare
noverint et voluerint, rerum et temporum
certum ordinem depinxerim. More siquidem sagacioris
canis, qui annuente venatore, vel nutu, vel
signo emissus, tota die indesinenter et quasi infatigabiliter
laborat, non ut sibi solummodo, quod nec
praesumit, praedam arripiat, sed ut jubentis domini
ludicram voluntatem perficiat, rarum scilicet et insolitum
quiddam capiendo, unde non solum dominus
cum suis domesticis festivius laetetur, sed et superventuris
forte amicis lautioris coenae jucunditas
reservetur; hujus, inquam, more me libenter laborare
profiteor, non ut mihi laudem, quam in hoc
non mereor nec dignor, acquiram; sed ut vel modernis
vel posteris, sicut praedixi, aeternam justi
memoriam quamvis indocili taxatione proponam.
Quare ergo erubescam me canibus, qui certe majorem
et excellentiorem inter bruta animalia, dono
puto Creatoris, intellectum habent, assimilari, cum
nec evangelica illa Chananaea erubuerit, imo et gavisa
sit se a Domino canibus comparari, nec etiam
Lazarus spretus a divite horruerit his lingentibus
consolari! Nam quantum brutis excellentiores, tantum
rationabilibus sunt propinquiores. Nec saltem
super hoc fidelium quisque moneatur, quod | null | 3f9d5705-1c6f-47b7-b284-a2d149c9cb0f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
a praedictis
illusoribus fatuitati meae objicitur, non decere
tam praeclari ac insignis viri quasi infimam genealogiam
diffamare, sed magis, ut ipsi putant, in
laudem ejus silendo celare: cum quilibet sanum sapientes
non adeo attendant vanam generositatis jactantiam,
quam utiliorem divinae inspirationis praerogativam,
quibus certe nemo nobilis videtur nisi
quem virtus nobilitare probatur, cum scriptum sit: #Ubi Spiritus Domini, ibi libertas
(II Cor. III)
@#. Et propheta
dicit: #Dominus pauperem facit et ditat, suscitat
de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem,
ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat (I Reg. II)
@#.
Quod in illo veraciter impletum esse,
tota sancta Ecclesia teste, describimus, quia eum per
vias a Domino deductum rectas, et in conspectu regum
magnificatum, cum principibus gloriose consedisse,
et inter principes sapientiam locutum esse, et
solium gloriae feliciter tenuisse vidimus. Unde et a
nullo fidelium dubitatur quod modo in sanctorum
ordine sacerdotum coram Christo procul dubio laetatur.
Si ergo jam frivola loquacitatis meae sententia
ultra licitum vel placitum sermocinando processit,
quod certe timiditas omnia etiam tuta timens
effecit, tu Pater et doctor egregie, qui hoc non solum
praedicti praesulis memoriae, sed et nostrae imperitiae
et debere crederis et velle; tu, inquam, in quo est
et approbandi peritia et improbandi potentia, quorumlibet
oblocutione contempta, sapienter provideas
ut et inepta et inutilia aeterna taciturnitate sepeliantur,
et profutura, Domino donante, sine adulationis
fuco proferantur. Quia si quid a vero dissidet, non
meae imperitiae sed tuae imputatur incuriae. Sed, si
forte quid aptius erit, non mea, sed tua pars erit, ut
quidam se humilians ait:
#Si quid ab ore placet, laus monitoris erit.@#
1.
Summaer everentiae decore venerando domino meo
et magistro Albuino, toto semper devotionis
studio colendo, Wolferus spiritu et corpore modicus,
quidquid pro plurali subjectionis debito jure
proprius. Historiam de vita et institutione beatae
memoriae Patris ac pastoris nostri Godehardi episcopi
scripturus, inter spem et metum anxius diu
multumque deliberando dubitavi; quia me ad tam
arduum ac praeclarum opus imparem, minusque idoneum
non ignoravi. Nam quantum spe et delectatione
virtutum, quas per illum Dominus ostendit,
delectatus advocabar, tantum multiplici propriae
negligentiae conscientia et metu territus, retrahebar;
donec tandem praeceptorum ac fratrum, maximeque
beati viri et veri Dei cultoris Athelberti abbatis
nostri jussis, partim sponte, partim invitus
obediens, tale fastigium attingere tentavi, tuaeque
clementiae, o praeceptor nobilis, secretius offerendum
aestimavi; apud quem et pro erratis facilis locus
esset veniae, et pro demendis vel addendis promptior
et non suspecta benignitas cautelae, vel saltem
indiffamata celeritas taciturnitatis aeternae. Nec
etiam, Pater venerabilis, aut dedignando mireris
aut admirando dedigneris, quod tu solus ex generali
pontificum, abbatum ac doctorum collegio, quasi
ad meae nugacitatis inspectionem specialiter eligaris;
cum et hoc prudens praedicti monitoris et impulsoris
mei industria providerit, maxime quia tibi pro
fidei et dilectionis tuae merito, ejusdem Patris nostri
Vita et ante et post pontificalem promotionem prae
caeteris semper claruit; et quia ipse tibi secretius ac
familiarius, exemplo Christi ac discipuli quem diligebat,
cordis sui arcana prae cunctis aperuit. Ideoque
et me, ut praedixi, imparem minusque idoneum
ad idem opus praesertim impulit, quod per adolescentiae
meae tempora inter Herveldense et Altahense
coenobium, quasi Orosii more, discursitaverim,
et primaeva ejus gesta a Christi fidelibus et frequenter
audierim, et etiam pro parva adhuc ingenioli
capacitate libenter retinuerim. Deum ergo, qui secreta
cordium intuendo rimatur, testor, me nihil in
ejus memoriae laude descripturum, nisi quod aut
ipse vidi et audivi, aut a vere veridicis et etiam probatis
agnovi. Maxime tamen cum Altaha studii causa
exsularem, cujusdam veterani presbyteri, Reginoldi
nomine, quem et tu melius noveras, familiaritate
et colloquio saepius utebar, et, si Deus
quandoque dignaretur, ejus veriloqua relatione
ad hoc ipsum instituebar; qui certe ei ab ipsa infantia
fideli ministerio semper adhaerebat, eumque sacrae
eruditionis litteras primus instruebat, et omnia
ejus dicta et facta usque ad monachicam professionem
et etiam ad pontificalem promotionem ipse melius
noverat.
2.
Sed et ego solito priscae obedientiae more, si
quid forte vel aptum vel ineptum compilare quiverim,
primo | null | 7e92b487-8e94-4b51-854b-6dce553370e2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sagacitati tuae merito offerendum decrevi,
ut certe per te errata corrigantur, hiantia suppleantur,
superflua diradantur, necessaria supponantur,
et ubi deviaverim, quod fateor facile fit, stoliditas
mea veniam consequatur, quin et contra insultantium
irrisionem auctoritatis tantae defensione
muniatur. Cum tamen, Deo teste, pro hoc minime
movear, si quis me talium elatus irriserit vel inurbanum
quidquam conflasse verbosius objecerit, ut
tantum studiosis et Deum timentibus simplicem veritatis
sententiam construxerim, et his qui forte,
Spiritus Domini inspiratione annuente, post hoc dum
livor invidiae nubila praetendens occiderit, praedicti
antistitis Actus et Vitam condigna reverentia condecorare
noverint et voluerint, rerum et temporum
certum ordinem depinxerim. More siquidem sagacioris
canis, qui annuente venatore, vel nutu, vel
signo emissus, tota die indesinenter et quasi infatigabiliter
laborat, non ut sibi solummodo, quod nec
praesumit, praedam arripiat, sed ut jubentis domini
ludicram voluntatem perficiat, rarum scilicet et insolitum
quiddam capiendo, unde non solum dominus
cum suis domesticis festivius laetetur, sed et superventuris
forte amicis lautioris coenae jucunditas
reservetur; hujus, inquam, more me libenter laborare
profiteor, non ut mihi laudem, quam in hoc
non mereor nec dignor, acquiram; sed ut vel modernis
vel posteris, sicut praedixi, aeternam justi
memoriam quamvis indocili taxatione proponam.
Quare ergo erubescam me canibus, qui certe majorem
et excellentiorem inter bruta animalia, dono
puto Creatoris, intellectum habent, assimilari, cum
nec evangelica illa Chananaea erubuerit, imo et gavisa
sit se a Domino canibus comparari, nec etiam
Lazarus spretus a divite horruerit his lingentibus
consolari! Nam quantum brutis excellentiores, tantum
rationabilibus sunt propinquiores. Nec saltem
super hoc fidelium quisque moneatur, quod a praedictis
illusoribus fatuitati meae objicitur, non decere
tam praeclari ac insignis viri quasi infimam genealogiam
diffamare, sed magis, ut ipsi putant, in
laudem ejus silendo celare: cum quilibet sanum sapientes
non adeo attendant vanam generositatis jactantiam,
quam utiliorem divinae inspirationis praerogativam,
quibus certe nemo nobilis videtur nisi
quem virtus nobilitare probatur, cum scriptum sit: #Ubi Spiritus Domini, ibi libertas
(II Cor. III)
@#. Et propheta
dicit: #Dominus pauperem facit et ditat, suscitat
de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem,
ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat (I Reg. II)
@#.
Quod in illo veraciter impletum esse,
tota sancta Ecclesia teste, describimus, quia eum per
vias a Domino deductum rectas, et in conspectu regum
magnificatum, cum principibus gloriose consedisse,
et inter principes sapientiam locutum esse, et
solium gloriae feliciter tenuisse vidimus. Unde et a
nullo fidelium dubitatur quod modo in sanctorum
ordine sacerdotum coram Christo procul dubio laetatur.
Si ergo jam frivola loquacitatis meae sententia
ultra licitum vel placitum sermocinando processit,
quod certe timiditas omnia etiam tuta timens
effecit, tu Pater et doctor egregie, qui hoc non solum
praedicti praesulis memoriae, sed et nostrae imperitiae
et debere crederis et velle; tu, inquam, in quo est
et approbandi peritia et improbandi potentia, quorumlibet
oblocutione contempta, sapienter provideas
ut et inepta et inutilia aeterna taciturnitate sepeliantur,
et profutura, Domino donante, sine adulationis
fuco proferantur. Quia si quid a vero dissidet, non
meae imperitiae sed tuae imputatur incuriae. Sed, si
forte quid aptius erit, non mea, sed tua pars erit, ut
quidam se humilians ait:
#Si quid ab ore placet, laus monitoris erit.@#
PROLOGUS.
3.
Quia evangelica voce Veritatis praecipitur, ut
lucerna accensa non sub modio, sed super candelabrum (Matth. V)
ad illuminationem fidelium constituatur;
et quia secreta regum celari jubentur, opera
vero Dei revelanda (Tob. XII) et magnificanda jure
panduntur, ideo dignum et etiam gloriosum putavimus
Vitam beati et venerandi Patris nostri Godehardi
episcopi, quantum divina clementia donaverit,
in exemplum modernis et posteris proponere, et gestorum
ejus probabile magisterium Deum timentibus
exponere. Vere etiam metuimus nos culpa negligentiae
non carere, si patiamur ea quae ab eo laudabilia
et vidimus et audivimus sub silentio latere. Quem
enim Bajoaria olim ab initio verbi Dei vomere exculta,
et sacrae fidei semine sufficienter fecundata,
verum religionis eruditorem, nobis quibus opus erat
medico, concedente Christo, transmisit: nos Saxones
vel | null | c2132cc3-784e-4c70-ae97-87d5ecacaf1a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
certe Saxigenae, et ut vera nobis, proh
dolor! insultationis irrisione objicitur, verbo Dei diu
indomabiles, periculo non caremus, si ejus gloriam,
domestica desidia obdurante, silendo negligimus.
3.
Quia evangelica voce Veritatis praecipitur, ut
lucerna accensa non sub modio, sed super candelabrum (Matth. V)
ad illuminationem fidelium constituatur;
et quia secreta regum celari jubentur, opera
vero Dei revelanda (Tob. XII) et magnificanda jure
panduntur, ideo dignum et etiam gloriosum putavimus
Vitam beati et venerandi Patris nostri Godehardi
episcopi, quantum divina clementia donaverit,
in exemplum modernis et posteris proponere, et gestorum
ejus probabile magisterium Deum timentibus
exponere. Vere etiam metuimus nos culpa negligentiae
non carere, si patiamur ea quae ab eo laudabilia
et vidimus et audivimus sub silentio latere. Quem
enim Bajoaria olim ab initio verbi Dei vomere exculta,
et sacrae fidei semine sufficienter fecundata,
verum religionis eruditorem, nobis quibus opus erat
medico, concedente Christo, transmisit: nos Saxones
vel certe Saxigenae, et ut vera nobis, proh
dolor! insultationis irrisione objicitur, verbo Dei diu
indomabiles, periculo non caremus, si ejus gloriam,
domestica desidia obdurante, silendo negligimus.
INCIPIT VITA.
4.
Igitur septingentesimo quadragesimo primo
Incarnationis Domini anno, quo Carolus primus
filius Pippini primi, filii Anchisi, filii Arnulfi, ex hac
vita demigrans, filiis suis Carolomanno et Pippino
regnum reliquit, quo etiam sequenti anno iste Pippinus
Carolum Magnum genuit, initium Altahensis
monasterii a Christi cultoribus sapienter incoeptum,
et in religione monachicae institutionis feliciter est
perfectum, ante distributionem episcopiorum,
quae decimo post anno in Bajoaria a sancto Bonifacio
archiepiscopo est facta, ex decreto Zachariae
papae et consensu Pippini regis, cui ante tunc temporis
triennium frater Carolomannus Romae tonsoratus
et monachizatus haereditariam partem regni et
proprietatis dimisit, quando Willebaldo Eistad, Joanni
Salzeburk, Eremberto Frisingge, Gaibaldo [Garibaldo]
Radisbona commendatur, et Christiana religio
ibidem digne Deo corroboratur. In praedicto certe
coenobio servimen Christi ab initio feliciter succrevit,
et per centenos fere annos in monachico proposito
laudabiliter profecit usque in detestabilem illam
dissensionem quae coepit inter Ludovicum imperatorem
filium Caroli Magni et filios ejus Ludovicum,
Lotharium et Carolum; ac deinde imperatore defuncto
inter ipsos fratres, per multos annos, ut chronica
testantur, permansit. In ea ergo tempestate ecclesiae
plures despoliabantur, coenobia disturbabantur:
inter quae et ejusdem Altahensis Ecclesiae proprietas
ibidem a fidelibus collata, et eotenus inconvulsa, diripiebatur,
et huic sceleri militantibus, juxta debacchantium
voluntatem, beneficii imo maleficii causa
dividebatur. Hac enim necessitate monachica ibidem
norma defecit: sub regula tamen canonicorum idem
locus usque in tempora piae memoriae Henrici
ducis, quem postea imperatorem vidimus, item per
centum annos perstitit. Quod et Otto pius rex, filius
regis Henrici Saxonii, saepius decrevit in aliquibus
locis redintegrare, sed plurali infortunio obstante,
maxime tamen fratris sui Henrici ducis Bajoarici
machinatione praepediente, non potuit perficere. Qui
certe sibi in prima regali ordinatione in praesentia
patris ac principum quasi jocularia indignatione se
nobiliorem jactitans restitit, et in eadem vana voluntate
semper contra fratrem regem privatim et
subdole, contra filium regis Ludovicum [ #alii@# Ludolfum],
ut Bajoaria adhuc testatur, publice perstitit.
5.
Praeclarae igitur indolis puer, Godehardus
nomine, juxta Altahense monasterium ex ejusdem
Ecclesiae familia, in villa Rithenbach dioecesis Patuviensis,
a vere Christianis piis et honestis parentibus
feliciter natus est et enutritus; studiis litterarum
adhuc infantulus contra intentionem quodammodo
parentum suorum se tradidit. [Erant
scholae quas visitavit, prope monasterium Altach,
trans flumen Danubium. Cum autem mane surgens
sanctus puer gratia visitandi scholas veniret
prope Danubium, quod pons ibi non erat, ut posset
fluvium pertransire, Deo dante, vadens ad scholas
aut inde rediens, quemdam reperit qui sibi per flumen
continuum et sanum praebuit conductum]. In
eodem monasterio puer praedictus fideliter a parentibus
oblatus, a fratribus devote susceptus, litteralis
scientiae haustum Domino tribuente laudabiliter
imbibit, et divinae legis notitiam pro parvulo adhuc
aetatis ingeniolo libenter accepit, juxta quod dicitur:
Facillime discitur, ubi Spiritus Dei doctor
adest. [Coepit namque sanctus puer in primaevo aetatis,
seu juventutis suae flore, vanitates declinare atque
levitates evitare, magis eligens jugum Dei subire
et virtutum tramites adire quam vanitatibus hujus
mundi, | null | 1dc0b16e-7129-4d40-b8b5-c451415fa0f8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut illa semper assolet aetas; coepitque de
bono in melius, de meliori in optimum non segniter
se transferre. Ob hoc semper terebat ecclesiae limina
ut ibidem hauriret sacrae legis flumina, ut exinde
mentem suam inebriaret sitibundam. Aderat ei Dei
timor, ipsum ab omni retrahens lascivia puerili. Sic
igitur se omnibus exhibuit, ut organum quoddam
Spiritus sancti esse verissime appareret. Unde et
factum est ut in habitu saeculari, quo inter religiosos
manebat, multos de religiosis in vitae sanctitate
pelliceret evidenter.
6.
Cum autem bonam moribusque honestis hujusmodi
vitam laudabilem in dicto monasterio Altach
per aliquot annos peregisset, et adolescentiae annos
attigisset, et vitae sanctae fama per totam Bavariam
se dilatasset], eo tempore beatus vir Christianus
Pataviae episcopus idem monasterium beneficii causa
gubernavit tempore Henrici ducis prioris. Et fratres
ibi in divino servimine coadunati, postquam ejusdem
pueri laudabilem in timore Dei indolem cognoverunt,
eum [Pataviensi episcopo, qui tunc idem
monasterium beneficii causa gubernavit, eum commendando
notificaverunt.] Quo ille audito, ut
certe erat prudentissimus, Deo gratias retulit, illumque
inde eductum in suam familiaritatem assumpsit.
Quem ubi de virtute in virtutem, gratia Christi provehente,
scandere cognovit, amplius eum pro collata
divinitus industria gratulans amavit, [ac cancellariae
ei officium commisit, in quo officio talem se exhibuit
ut divinae organum sapientiae se omnibus exhiberet,]
ac per triennium secum per diversa expeditionum,
caeterorumque commeatuum difficiliora
itinera, quasi praetentandi gratia circumvexit, et
sacrae fidei ac religionis catechismo devotius instruxit.
[Timuit autem sanctus juvenis Godehardus ne
quid in tantis, quibus praepeditus erat negotiis, vanum
illaberetur animo: ideo a dicto Pataviensi
recedendi petita licentia, et vix obtenta, is] cum
ejusdem coenobii fratribus in supplementum divinae
servitutis obnixe repetentibus, subdiaconii gradu
decoratum remisit. Qui ibidem in sanctae conversationis
studio de die in diem per adolescentiae tempus
sagacius invigilans, communi etiam fratrum
commodo et utilitati devotius intendens, majores
scilicet juxta Apostolum, honore praeveniendo (Rom. XII, 10),
coaevos justis exemplis adhortando,
subjectos sacris saepius monitis ad meliora sollicitando;
et ita divina clementia comitante, in brevi
verae religionis disciplinam ad integrum consecutus,
diaconii quoque honore sublimatus, eidem monasterio,
ut vere post patuit, Deo praedestinante, praepositus
est constitutus.
7.
Anno deinde post partum Virginis nongentesimo
octogesimo octavo, Ottone imperatore secundo,
post periculosissimum et etiam infelicissimum
Calabriae bellum adhuc per orbem terrae clade
et infamia notissimum, ex hac vita sublato, et Romae
cum summo totius Christianismi moerore, satis
tamen honorifice sepulto; post inconsideratam Mersburgensis
episcopatus destructionem, et post
innocentem, juxta vocem populi, Geronis comitis
necem, praedictus Henricus dux Bajoariae, pater Henrici
imperatoris, ab imperatore patruele certe suo,
ante septennium ob infidelitatem et tyrannidem
quam contra eum paterno more exercuit, ab honore
submotus. Tunc occasione vindicandi [ #Boll.@# justitiae]
in spem regnandi, arrogantiae furore incassum elatus,
herilem filium dignum Dei ordinatione regni
haeredem opprimere, semetque in monarchiam regni,
suadente seductore, conatur erigere. Cujus tamen
nugalis machinatio a primoribus regni Deum sane
timentibus, et maxime a Willegiso metropolitano
Maguntiaco et Bernardo duce Saxonico pacifice sedatur,
eique post multa apta et inepta quae modo
melius silentur quia in Chronicis plenius continentur,
priscus ducatus redonatur. In proximo autem
Natalis Domini die, Otto puer coronam regni a praenominato
metropolitano honorifice percepit, et in
omni ecclesiastica perfectione feliciter more avito
crescere coepit. Cujus quidem laudabilis industriae
initiale fuit indicium, quod septimo suae ordinationis
anno, saepe dictum Altahense monasterium
episcoporum consilio, auxiliante demum duce praefato,
in pristinum monachicae religionis reformari
fecit statum.
8.
Quidam igitur venerabilis vir, Erchembertus
nomine, illic abbas praeponitur, per quem, auxiliante
Domino, divinum ibi ministerium juxta regulam
Sancti Benedicti religiose disponitur. Ad cujus
statim saluberrimam admonitionem promptae obedientiae
juvenis Godehardus, corde et animo a saeculi
vanitate conversus, cum aliquantis ejusdem loci
fratribus monachus est factus, anno, ut ipse saepius
nobis intimavit, aetatis suae tricesimo primo, pluribus
tamen ex eodem coenobio, ut non ignotum postmodum
memoriae, fratribus digredientibus, inter quos
erat quidam T., quem postea Mindensis Ecclesiae
episcopum vidimus. Sed novellus novae religionis
tiro adoptatus melioris vitae tirocinio, ut in priori
proposito solebat, toto cordis ac mentis affectu | null | 866813e5-a3f6-4275-83cd-f4496a595903 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad
coelestem aulam anhelabat, adeo ut novus praeceptor
novo auditori, quod certe in talibus insolitum est,
considerata ejus probabilitate [ #Bol.,@# probitate] omnem
divini ovilis curam post se penitus commendaret,
eumque sibi in spiritalis exercitii filiationem singulariter
praeoptaret. [Erat enim charitate fervidus, in
labore strenuus, in oratione devotus, meditatione
profundus, contemplatione suspensus, corpore honestus,
corde mundus, sibi rigidus, defectibus aliorum
compatiens, humilitate praecipuus, in paupertate
laetus, et in vera nitidus castitate.] Qui tamen
praedictus abbas post triennium vel causa infirmitatis,
vel taedio curae saecularis, idem regimen reliquit,
et ad secretioris vitae solitudinem in conspectu
interni Arbitri vacare decrevit.
9.
His etiam diebus praememoratus Bajoariae dux
obiit, cujus loco pius Henricus filius ejus surrexit,
non patris insolentiam sed initium sapientiae timorem
Domini pleniter secutus, quia erat omni litterarum
studio principaliter imbutus, et totus sane fide
et actu catholicus. Qui statim in divini famulaminis
cultu succensus, praenominatum coenobium iterum
spirituali privari pastore indoluit, et eumdem Godehardum
tunc presbyterum abbatem ibi praeponere
voluit: cui ille per biennium justa satis excusatione
restitit, quia sedem et locum pastoris sui ipso superstite
usurpare non debuit. Sed postquam abbas a
fratribus et etiam ab episcopis vocatus revenire
recusavit, eisque licentiam quem in locum ejus vellent
substituere mandavit; tandem episcopali auctoritate
et fratrum unanimitate victus idem regimen
juxta ducis decretum suscepit. Qui statim in exordio
suae promotionis totum se Christo vigilanter
mancipavit, et districtiorem regularis vitae tramitem
cum consociatis sibi fratribus ingredi anxie curavit,
et in tali studio se ibidem per octo annos indesinenter
exercuit, et praeter hoc tamen manuali labore
multiplicem fructum ac necessariam utilitatem acquisivit.
Qui et ibi in monte quodam, qui Helinhigeresberg
dicitur, castellum firmum et in eo
ecclesiam pulcherrimam in honorem sanctae matris
Christi Mariae, in cujus speciale servimen futurus
erat, cum condecenti aedificio construxit, et circumquaque,
maxime in saltu Boemico, qui eidem provinciae
proxime astat, ad triginta et eo amplius
mansos labore tantum manuum cum fratribus apostolico
exemplo silvis et vepribus erutis, ad usum
utilitatis inibi Deo servientium reformavit. Interim,
1002 Incarnationis Domini anno, nobilis imperator
Otto tertius ex vita hac immatura morte discessit,
in cujus regnum praedictus Henricus dux omni pietate
perspicuus successit.
10.
Erat in illo tempore in Herveldensi monasterio
sancti Wichberti B. abbas venerabilis
genere et dignitate memorabilis. Qui tamen, ut
salva [ #al.,@# in] pace dicatur, ultra sui propositi ordinem
humano more popularis famae laudi intentus,
ejusdem coenobii fratres forte aliquando debita conversatione
fovit indulgentius, ita ut more canonicorum
proprietates sibi tam in privatis aedificiis
quam et in equis, et cultioribus quoque plurimis
vestimentis, ac caeteris mundanae gloriae pompis
vindicarent, et licentiam quoque dandi et accipiendi
cum illicitis ac superfluis conviviis caeterisque talibus
usurparent. Quo scilicet abbate biennio ante finem
sui aegrotante, et ultra Fuldam flumen in monte
quo ipse monasterium in honorem sancti Petri
apostoli construxit, cum militibus ac caeteris sibi
familiaribus refrigerii lenitate commorante, fratres
indignatione permoti et quasi a patre contempti, ad
regem tam per semetipsos quam per litteras ac legatos
saepius diversas querimonias dirigunt, sibi
victus et vestitus denegari necessaria, et illis cum
caeteris Christi pauperibus esurientibus, res ecclesiasticas
per vana et inutilia prorsus dissipari. Quam
eorum querimoniam rex sapiens altius quam ipsi
opinarentur intelligens, sed et vitam illorum non
nesciens, diutius dissimulando distulit; sed ad postremum
importunitate eorum devictus modificato
sermone respondit, libenter se patrem eorum, si
Dei dono convaluerit, de talibus admoniturum; sin
vero obierit, eis imo et sibi in praeponendo pastore
in divinis et humanis sapientium consilio juxta timorem
Domini provisurum.
11.
At memorato abbate paulo post defuncto, praedictum
Godehardum eis patrem gubernatoremque
episcoporum consilio praeposuit, quem etiam ut in
omnibus eis juxta timorem Domini et monachicam
religionem provideret solerter praemonuit. Qui illuc
per Willegisum archiepiscopum perductus, et per eum
etiam, sicut Deo gratias optime noverat, ad bene
faciendum sapienter instructus, in primo adventu
gratias divinae pietati referens, ejusque directionem
in praeteritis, praesentibus et futuris sollicite quaerens,
primitus eis juxta regulare praeceptum duriora
et asperiora mandata proposuit, et licentiam eis ad
preces metropolitani, aut secum haec celebrandi aut
quo vellent discedendi contribuit. Qui statim unanimiter
conspirati simul omnes | null | dc88771d-d1c5-4b80-938d-0e926bce96df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, paucis tamen senioribus
vel puerulis remanentibus, egressi, per
diversa loca varie sunt dispersi; quos tamen postea
saniori consilio, et eorumdem qui remanserant
certe industriam ejus ac mansuetudinem intelligentium
auxilio, quosdam citius, quosdam vero serius,
pene omnes ad ovile revocavit, eosque sub levi
jugo Christi facile, Domino gubernante, coadunavit.
Civitatem vero ipsam et claustrales cohabitationes a
superfluis et ineptis pluribus aedificiis illico purgavit,
et in condignam monachicae necessitatis habitudinem
honeste reformavit, et cum inibi inventis et
aliunde acquisitis fratribus in eodem coenobio per
septem annos Deo digne et hominibus laudabiliter
ministravit. Commendata sunt ei et alia duo monasteria,
Degarense et Cremense quae pari quoque
diligentia in Christi servimine gubernavit.
12.
Iisdem temporibus fuit in Thuringiae partibus
quidam vir nobilis, dignitate et meritis illustris, nomine
Guntherus, qui pro delictis juventutis ingemiscens,
et considerata diligentius actuum suorum
qualitate faciem Domini in confessione praeveniens,
sed propriae diffidens imbecillitati corporis et
animi [Herveldiam ad novum abbatem digne, ut postea
patuit, poenitendo accessit eique omne secretum
cordis ac voluntatis suae funditus aperuit. Quem
abbas juste in Deo timoratus, blanda consolatione
et condigna etiam provisione poenitentem suscepit,
et ad monachicam usque professionem saluberrima
sui commonitione, Domino cooperante, convertit. Qui
statim] ad penitus abdicanda quaecunque sunt saeculi,
multiplicem suae haereditatis proprietatem quam
acceperat a progenitoribus sancto Vuichberto cum
consensu haeredum suorum firma traditione delegavit,
primitus tamen sub testibus testamento pactus
ut monachus factus monasterium, quod Gelinge
dicitur, victus et vestitus gratia ipse possideret, ac
fratribus illic Christo servientibus secum inde necessaria
provideret. Sed abbas prudenti pertractans
consilio homini noviter converso talem pactionem in
via mandatorum Dei maximo futuram esse periculo,
et plus inde per dies animae nasci dispendium quam
corporis ut putabat subsidium, interim illum provida
mente ab incoepto suspendit et laico habitu
adhuc usum ad Altahense monasterium secum perduxit.
Ibidem vir praedictus corde tenus compunctus
petiit ab abbate ut ante professionem liceret sibi Romam
petere, et apostolorum Christi aliorumque sanctorum
intercessionem pro transactae vitae deviis et
pro novae vitae ingressu quaerere. Quo permittente,
it et redit tandemque ante altare sancti Mauricii
cingulum deponens, caput et barbam totondit, et
facta de more petitione susceptus ac aliquandiu regulariter
probatus, ab eodem pastore monasticae
vitae habitum est adeptus.
13.
Verum post votum professionis non immemor
suae quam praescripsimus pactionis, adiens abbatem
licentiam petit patriam repetendi, et locum quem
pepigerat juxta condictum incolendi. Quod pius Pater
interim consensit, nolens eum obstinata contradictione
ab affectu quamvis iniquo prohibere, donec
ratione dictante illicita cupientem animum paulatim
posset mitigare. Venienti igitur ad locum Gelinge
dictum, et disponenti necessitates ibidem commanentium,
ex occultis tentatoris insidiis, Deo, ut
certe credimus, ad exemplum beati Job permittente,
multa et varia ei occurrerunt incommoda, pro quibus
dum ipse scilicet antea paupertatis ac laboris
insolens ad abbatem saepius queritando confugeret,
ejusque pro talibus consilium et auxilium anxie perquireret,
sollicitus Pater fluctuationem mentis ejus
profunde prospiciens, et subsecuturam forte cordis
mutabilitatem vehementer pertimescens, blanda interdum
consolatione et suaviloqua commonitione
moestitiam ejus mitigans; interdum vero, juxta
Apostolum, arguendo, obsecrando, increpando,
opportune, importune nutantem ejus animum castigans (II Tim. IV, 2)
ad viam salutis eum reducere
studuit, quod tamen adhuc modicum profecit. Sed
cum in hac altercatione saepius luctarentur, et in
hujusmodi molestia ambo crebrius fatigarentur, illi
iterum quadam die suae sollicitudinis querelam suggerenti,
vir Dei debito justitiae zelo permotus, turgente,
ut aiunt, pulmone respondit: aut in promissa
obedientiae stabilitate Deo devotius serviret, aut
certe ad solitam saeculi vanitatem laqueis iterum Satanae
irretitus, abjecto habitu, rediret. Ad quam
vocem stupefactus auditor intremuit, et erroris sui
nimietatem sero tandem perhorrescens ingemuit,
omni praedicta pactione corde tenus oblita, et tota
cujuscunque incommodi querimonia abolita, ad
Altahense monasterium, ubi tunc sub ejusdem Patris
cura, ut in gratia omnium loquar, singulare
divini cultus studium fervebat, se contulit; et illic
fratribus humillime subjectus, et in sacrae religionis
districtione pleniter in brevi tempore divini roris
infusione instructus, ultra regulare praeceptum semet
etiam praelatis admirantibus afflixit.
14.
Tertio namque suae conversionis anno, in praedicto
Boemico saltu eremum petiit, in qua ad triginta
septem annos in studio sanctae religionis
et in summa veraciter | null | 82079e18-9142-4090-b384-d1b5fbd28ba6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
districtione spontaneae paupertatis,
cum sibi commanentibus vixit. Annona denique
eorum erat simplex et modica, agili studio
a rege Ungarico et de Bohemia et Polonia nec non
et caeteris diversis provinciis simul cum vestitu conquisita:
de potu, ut omnibus notum est, nihil prorsus
ibi nisi sola aqua habebatur, et ipsa etiam hospitibus
ad sufficientiam, fratribus vero ad mensuram
dabatur. Nam litteras omnino frater ille nisi
tantum Psalmos, non didicit, et tamen omnem rationem
et intellectum Evangelii, Legis et Prophetarum
et historiarum quoque ex crebra fratrum relatione
et etiam avidiore verbi Dei exauditione mirabiliter
percepit; adeo ut saepissime obscuriora
mysticae intelligentiae interdum jocando, interdum
vero admonendo stupentibus auditoribus proferret.
Quod nos quidem qui eum familiarius novimus, frequenter
audivimus, praecipue tamen cum in summa
sua festivitate, in nativitate scilicet sancti Joannis
Baptistae specialis sui patroni, sermoni ejus adfuimus,
quo in capitulari collatione eodem die fratres
suos admonebat: dum eos de ejusdem Patris vita et
moribus, victu et etiam vestitu, et operibus ad paupertatis
suae Domino Deo placitam tolerantiam
instruebat. Verum enim dico, et coram Deo
non mentior, quia omnes pene qui aderant eidem
sermoni, ad uberrimam lacrymarum effusionem
dono Dei sunt compuncti. Assedit ibi venerabilis
abbas Altahensis Ratmundus cum pluribus sui
coenobii fratribus et aliis insuper multis hospitibus,
praeter nos quos in canonico habitu illuc ingredi
religio vetuit, quos tamen fratrum familiaritas et
maxime abbatis licentia circumquaque ad fenestras,
concionatore ignorante, clanculo collocavit. Erat
enim, ut de sancto Benedicto dicitur, quem post
Deum vita et moribus sequebatur, et scienter nescius
et sapienter indoctus (S. GREG. I. II Dialogor.,
cap. I).
15.
Beatus igitur Godehardus senio et labore jam
fessus et etiam taedio saecularis curae repletus, annuente
rege Herveldense, regimen illustri viro Arnoldo
suo prius eo loci praeposito, et Bertholdo
aeque venerabili suo primicerio Dagarense commendavit,
sicque ad Altaha remeavit, ubi, si Deo tantum
placuerit, in finem vitae suae in debito coeptae religionis
studio perseverare decrevit. Idem enim monasterium
omni devotione, ut vel hodie ibi liquet,
adornare studebat, libris scilicet et pretiosissimis
missalibus, indumentis, caeterisque variis et utilibus
ecclesiasticis ornamentis; maxime tamen, quod et
ubique notissimum est, plurimos in eodem coenobio
fratres scientia et moribus illustres enutrivit, quos
postea inter diversa monasteria Patres et doctores
regis ac episcoporum petitione dispertivit. Sed cum
jam in laboriosa, sibi tamen placita, illa sua quiete
per decem annos in hujusmodi studio pausaret, totaque
cordis intentione in regione vivorum Domino
placere diurnis nocturnisque suspiriis praeoptaret,
mirabile tandem somnium vidit, ut ipse nobis saepius
intimavit, post quam certe visionem se de hoc mundo
quo Deus jusserit, obiturum non dubitavit.
16.
Quadam igitur nocte, ut semper per triginta
jam annos consuevit, post primam tantum noctis
quietem ecclesiam ingrediens, psalmodiae caeterisque
talibus officiis intentus, pernoctabat; sed et post
matutinas in incoepto decreto perstabat: jamque aurora
irradiante, modice dormitans cubiculum intravit,
seque super scamnum tantum inclinans hujusmodi
somnium vidit. Nam oliva pulchrae magnitudinis,
ibi in claustrali atrio stabat, et putabat se sub
eadem arbore lectionis studio sedere, et ad se quasdam
graviores et ignotas personas accedere, quae
se a rege illo missas assererent, ut eamdem olivam
suffossam sibi in regale servimen deferrent. Nec
mora, ut sibi videbatur, secures et fossoria arripiunt
eamque summa festinatione exstirpare contendunt.
Sed quanto altius infodiunt, tanto densiorem radicum
tenacitatem inveniunt. Quod ipsi videntes, festinationis
causa admotis securibus radices secando
praecidunt, sicque evulsam arborem secum auferentes
discedunt, et statim, ut aestimabat, ex relicta
radicum densitate innumera et speciosa virgulta
succreverunt, quae etiam totum atrium sua multiplicatione
repleverunt, ita ut et vulgus diversi sexus
et aetatis accesserit et de iisdem fructetis plantaria
plura evellens per rura et compita disseminaverit.
At ille evigilans ecclesiam statim intravit, totumque
sese, cogitatum suum in Domino jactans, divinae
clementiae attentius commendavit, quia se post idem
somnium discessurum certius aestimabat. Quod
tamen sapiens quisque alia evidenter portendere
patenter intelligit, qui multiplicem doctrinae illius
numerositatem sollicite perpenderit, et illic in prioris
religionis exercitio relictam, et postea ubique per
diversa divini roris dogmata salubriter dispersam.
17.
Quandoquidem beati viri Vitam non propria
scientia, quae certe nulla | null | 08cd4ce4-df88-41f8-8a17-4e9edcf31c56 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est, sed divina clementia
favente, ab exordio hactenus per multa laudabilia
descripserim, gratias pro scire condignas
eidem clementiae refero, tuumque, venerande Pater,
auxilium, quem a fine usque in finem in omnibus et
in hoc praecipue negotio eruditorem, defensorem
correctoremque praeelegi, tuum, inquam, tuique similium
auxilium et interventum ad Deum imploro,
ut deinceps majora et laudabiliora illius directione
sine mendacii fuco veraciter et congrue describam.
Anno igitur post incarnati Verbi Dei mysterium
1022, regni vero domini Henrici vigesimo primo,
imperii autem nono, felicis memoriae Bernwardus
venerabilis nostrae Ecclesiae antistes ex hac vita
ad perpetuam migravit, cujus certe obitus totam regionem
maxime contristavit. Erat enim, ut festinando
omnem vitae ejus historiam transcurram, in
cuncto divinae servitutis sanctae studio juste fervidus
et in tota mundanae utilitatis sagacitate sapienter
providus, contra rebelles et induratos jure severus,
erga obedientes et modestos rite mansuetus, in
eleemosynis et miseratione compatiens et largus,
vigiliis, jejuniis et orationibus convenienter intentus.
Monasterium nostrum itaque libris, serico,
auro, argento, gemmis, picturis aliisque ecclesiasticis
ornamentis pluribus decenter redimivit, clericos
auxiliante Deo multos et etiam in divino servitio
utiles enutrivit. Venerabile templum sancti Michaelis
proprio labore constructum suaque haereditate et
acquisitione sufficienter dotatum in monachicam religionem
Deo consecravit. Turres vero munitissimas
et etiam honorificas cum adhaerente muro in orientali
et occidentali parte nostrae civitatis, in tuitionem
civium construxit. Ecclesias multas cum variis
et utilibus aedificiis per diversas episcopii curtes
aedificavit, et omni prorsus pontificalis provisionis
honestate in divinis et humanis solerter invigilavit.
18.
Eodem tempore imperator Gruona sedebat, et
praememoratum abbatem solito semper pietatis more
secum habebat. Adveniente igitur legato cum hac
lugubri legatione, imperator fidelem Christi suique
amicum, condigno moerore deflevit, et piam ejus
animam Deo et sanctis Dei angelis debita commemoratione
commendavit. Deinde abbatem secreto
soliloquio convenit, eique suae voluntatis arcanum
de episcopatu ejusdem sedis aperuit. Cui statim ille
in faciem restitit, et se indignum tanto ac tali officio
et honore respondit. Quem item itemque ex abundantia
cordis devotius admonuit. Ille vero in coepta
excusatione firmiter perstitit, dicens, certe se majora
onera divitiarum ob hoc rejecisse, ut soli Deo liberius
vacaret et fragilis vitae finem in solita dilectaque
sibi paupertate securius exspectaret. Imperator vero
per episcopos cordis ejus duritiam emollire tentavit,
eosque de talibus illum convenire rogavit; in
quorum ille colloquio solita fiducia restitit, et se
tandem si hoc tamen nomine dignus eis videretur,
donec Radisbona aut Patavia vacaret, ubi non sibi
sed suis tantum prodesse possit, libentius exspectare
retulit. Sicque ibidem per totam hebdomadam
de hoc inter eos causa tractabatur, sed ille semper
in eadem suae sententiae tenacitate renitebatur.
19.
Tandem in Vigiliis sancti Andreae apostoli, quae
tunc in quinta feria ante Adventum Domini evenerant,
item somnium vidit quod tunc soli imperatori,
postea vero et nobis gratulando et etiam lacrymando
saepius intimavit. Aspexit enim in visione post solitas
nocturnas vigilias ac preces matutinas, ut sibi
videbatur, in atrio ejusdem ecclesiae, in qua post
triduum Deo consecrandus erat, nimiam certe multitudinem
inter se tumultuantem et de episcopio
Hildenesheimensi serio concertantem. Tunc accessit
ad eum in media multitudine cum pulchra puella
rum caterva, quaedam matrona venerabilis, vultu
et habitu mirabilis, et apprehensa manu ejus de frequentia
turbarum eum in eamdem ecclesiam introduxit,
et extenta dextra nutu tantum eum ad agendam
ante crucifixum veniam admonuit; statimque
ipso se ad preces inclinante, ipsa cum circumstantibus
clara voce Deo ita psallere coepit: Infunde
unctionem tuam clemens nostris sensibus. Ad quam
vocem ipse a somno evigilans et ejusdem visionis
mysterio cumpunctus ecclesiam intravit, et coram
altare Domini prostratus divinae pietati se suamque
visionem commendavit. Facto autem die imperatorem
secretius convenit, et mentis suae pertinacia remissa,
visionis ei seriem aperuit, et tandem se divinae praedestinationi
et ejus etiam consilio ac voluntati obsecuturum
devovit. Nec mora, eodem die diluculo
clerus noster cum militia advenit: quibus dum imperator
suum secretum, imo divinum decretum intimavit,
tota eorum unanimitas gratanter Deum
laudando suscepit, quamvis primo quod nec mirum
erat, aliqui vel ob ignotam ejus vitam, vel etiam ob
auditam olim juventutis ejus nimietatem ad tempus
expavescerent sibique tale aliquid pertimescerent.
Sequenti vero die in natali Apostoli cum summo
cleri plebisque tripudio eidem pastoralis cura | null | 02b0bc98-865d-45fe-a99c-0b98dddf6b76 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
commendatur,
qui proxima Dominica Adventus Domini
ab Aribone metropolitano Magontiaco digne Deo
consecratur.
20.
Sed tamen in ipso eiusdem honoris, sive, ut
ipse putavit, oneris initio, justis a Deo, ut vere creditur,
praedestinata non defuit tentatio. Nam isdem
ejus consecrator Aribo eodem die ante missarum
solemnia secretius eum cum episcopis convenit, eique
in Gandersheimensi loco et circumjacenti
territorio omnem pontificalis officii provisionem
banni sui interpositione prohibuit. Quem quidem
bannum ipse suae simplicitatis more nec approbavit
nec retinuit, sed statim ad imperatorem, ab eo solummodo
patrocinium in talibus quaerens, confugit.
Qui confestim archiepiscopo cum fratribus familiariter
accercito, et dissimulata cordis sui molestia,
hunc novum conflictum banno soluto sapienter pacificeque
diremit. Et sic praedicta consecratione festive
celebrata, eamdem diem in timore Dei exsultantes
laeti peregerunt, et ita in pace suum conventum
solverunt.
21.
Non ergo vobis, o lectores, incommodum vel
fastidiosum videatur si hujusmet conflictus initium,
vobis certe in posteris necessarium, altius necessitatis
causa repetatur. Quidam dux Saxonicus Luitolfus
nomine cum sua conjuge Oda [ #al.,@# Yda], cum
consilio et licentia sancti Altefridi quarti nostrae
Ecclesiae episcopi Romam petiit, et a beato Sergio
papa reliquias sanctorum praesulum Anastasii et Innocentii
impetratas domum detulit. In quorum honore
monasterium et coenobium virginum primo in
Brunesteshusen, deinde quarto post anno in Gandersheim
construxit: et easdem villas cum adjacente
territorio, et omni sua haereditate illuc in utilitatem
Christo militantium contulit, et filiam suam Hathamudam
[ #al.,@# Hademutam] abbatissam ibi primam
eodem episcopo ordinante constituit. Sicque totum
idem territorium ab initio semper ad Hildenesheimenses
episcopos per ducentos quadringinta
annos pertinuit, et nullus Magontinus praesul quidquam
inde vel sibi vel suae Ecclesiae vindicavit, donec
a Rabano duodecimus Willegisus metropolitanus
Magontiacam cathedram insedit; vir certe in omni
catholica pietate praeclarus, sed in hoc solo tantum
periculose temerarius, qui suadente, ut impune veritatem
loquar, domina Sophia sorore imperatoris
Ottonis tertii, quae juvenili jactantia et generis dignitate
elata a Palligero tantum velari gestivit,
eumdem locum sibi usurpare tentavit. Quae tamen
machinatio in conspectu regis et principum, Osdago
octavo post Altfridum nostrae Ecclesiae episcopo,
veritatis ei et justitiae voce resistente disperiit,
quando vix obtentu regis ejusque matris licentiam
ab eodem episcopo obtinuit, ut ibi in natali sancti
Lucae evangelistae missam celebraret archiepiscopus,
et praedictae Sophiae velationem simul cum eo ageret;
de caeteris vero velandis virginibus, noster praesul
suo jure provideret. Post pauca praedicto Osdago
episcopo defuncto, et Gerdago etiam nobis
electo, et post biennium finito, dominus Bernwardus
regius capellanus eamdem sedem obtinuit, quem
idem archiepiscopus consecravit, sed super eadem
repetitione prorsus obticuit, donec domina Gerberga
abbatissa venerabilis novum monasterium,
quod ipsa post incendium construxit, voluit
consecrari; sed quia ipsa detenta infirmitate ea providere
non valuit, praedictae Sophiae spirituali certe
filiae ac etiam nepti hanc procurationem commendavit.
Quae statim solito more proprium episcopum
contempsit, archiepiscopum ad talia honorifice vocavit,
qui iterum pro hujusmodi suasione juris oblitus,
eumdem locum invadere festinavit, sed praesulis
nostri litteris commonitus distulit. Item invitatur,
itemque auctoritatis jure repellitur. Ad tertiam vero
invitationem archiepiscopus illuc advenit, ecclesiam
ut putabat dedicaturus; quod certe ei Eggiardus
Sleswicensis episcopus vere fidelis nostrae Ecclesiae
filius, illo cum clero a nostro domino missus, Scripturarum
auctoritate intercepit. Post multas autem
et varias hujusmodi disceptationes, eadem causa
tandem ab episcopis comprovincialibus usque in
praesentiam Romani pontificis comperendimatur
22.
Sed eo tempore pius Otto tertius imperator
ad Christum migravit, cujus loco, ut praenotatum
est, Henricus in regnum intravit, qui statim natale
sancti Laurentii Patherbrunne celebravit, ubi domina
Cunigund regalem coronam percepit. Praedicta
etiam Gerberga Gandersheimensis abbatissa saeculo
exempta, Sophia ei succedens solito iterum more
ibidem obtentu principum, licentiam domini Bernwardi
a Palligero benedicendi impetravit. Deinde
novus rex primum sui honoris annum in natale domini
Palidi inchoavit, ubi coram eo per principes
saepius dicta episcoporum lite recitata corde tenus
indoluit, et ad illam sedandam saepe interceptam
dedicationem ecclesiae Gandersheimensis, collectis
nonnullis episcopis, in vigilia Epiphaniae Domini celebrare
destinavit. Illuc ergo statuto die advenientes,
et dedicationis officium inchoantes, intus sacro mysterio
peracto, rex cum episcopis et primatibus ante
fores ad populum processit, ubi [cum Moguntinus
metropolitanus una cum aliis episcopis advenisset,
et dedicationis officium | null | 599ea84e-05e5-4d06-85a9-c2a2003d1c23 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consummasset, domnus]
Willegisus archiepiscopus publico sermone
aestimatione sua culpam professus, juri et repetitioni
ejusdem loci [praesente rege et multis primatibus
suis] abrenuntiavit, et in testimonium hujus abrenuntiationis
ferulam episcopalem domino Bernwardo,
ut postea in Frankenevordensi concilio claruit, coram
clero et populo condonavit. Archiepiscopus vero,
hac lite sedata, praesulem nostrum omni honore et
charitate ultra, quoad vixit, dilexit, et in nostro coenobio
fraternitate honorifice acquisita, summam dilectionem
et loco et fratribus providit. Qui quinto
postea anno plenus dierum et bonorum etiam operum
ad Christum migravit, cujus successorem Erkambaldum
Fuldensis coenobii prius abbatem dominus
Bernwardus, Kal. Aprilis, Magontiae consecravit. Qui
ibidem novem annos praesidens, ordinatorem suum,
consanguinitate etiam sibi propinquum, debita devotione
percoluit, et de supradicta controversia omnino
conticuit. Huic autem Aribo regius capellanus
successit, quem imperialis annuli dono, regio more,
praesignatum Bernwardus episcopus ad principale
altare praenotatae Gandersheimensis ecclesiae praesbyterum
ordinavit, eique Verbi Dei, et banni sancti
Petri auctoritate, ejusdem altaris et etiam loci vel
circumjacentis territorii usurpationem, invasionem,
vel repetitionem astante imperatore cum episcopis,
publice interdixit. In hujus banni vindictam ille
nostro Patri intulit tentationem praedictam. Erat
tamen ut veritatem non occultemus, idem archiepiscopus
genere et dignitate, et probabili etiam
morum gravitate, vere, sed in hac tantum temeritate
erga nos pro parte culpabilis. Haec ergo hujus
conflictus abbreviatio ideo hic adnotatur, ut subsequentis
disceptationis de eodem Gandersheimensi
territorio veritas et ratio clarius cognoscatur.
23.
Beatus igitur Godehardus pontificatus infulis
decoratus nonas Decembris Hildenesheim advenit,
omnesque in suo adventu gratulantes invenit. Qui
mox ut coenobii nostri religionem eatenus rationabiliter,
Deo gratias, conservatam agnovit, condignas
illico divinae miserationi laudes persolvens, omni
eam devotionis studio ampliare, et in divini cultus
exercitio condecorare sategit. Forinsecus vero, de
generali cleri et populi gubernatione episcopali speculatione
solerter invigilavit, pro qua etiam die ac
nocte, omni vitae suae tempore, indefectivo gemitu,
Deo indesinenter supplicavit. Semetipsum autem
in sanctimonia solita et in primitus coepta bonorum
operum assiduitate non solum caute custodivit,
sed etiam religiose dietim augmentavit, in vigiliis et
orationibus, ac continua et certe vix credibili jejuniorum
frequentatione, et largissima eleemosynarum
profusione, et in summa totius divini timoris
gravitate, usque in finem, Spiritu sancto corroborante,
perseveravit. Fuit ergo, ut nulla prorsus virtutis
ejus panegyrica praetermittam, regibus et primoribus
et formidini et honori; caeteris vero, unicuique
secundum se, timori pariter et amori, pro cunctis
scilicet rite sollicitus, et in Christo omnibus
omnia factus, soli tantum sibi gravis et austerus
perstitit et parcus. Coenobium suum pastorali cura
sapienter gubernavit, et fratrum commoda in victu
et vestitu, caeterisque indigentiae humanae necessariis,
saepius adauxit; quos etiam ad sacrae religionis
observantiam apostolicae arguendo et obsecrando,
multipliciterque informando, conduxit. Juvenes
quoque et pueros, quos inibi bonae indolis et sapidos
invenit, per diversa scholarum studia circumquaque
dispertivit, quorum certe postea servimine
variam ac multiplicem suae ecclesiae utilitatem in lectione,
scriptura, et pictura, ac plurali honestiori
clericalis officii disciplina, conquisivit. Thesaurum
nihilominus ecclesiasticum, quem inibi numerosum
invenit, tam decenter quam et utiliter ampliavit, et
quidquid in aedificiis ecclesiasticis non solum principalis
suae civitatis, sed et in aliis suae provisionis
locis dirutum vel veteranum reperit, totum summa
celeritate distrahere, renovare et meliorare festinavit.
Inter quae tamen omnia baptismalem ecclesiam,
quam felicis memoriae Otuinus, decimus noster antistes,
in honore sanctae Mariae sanctique Epiphanii
episcopi, quem de Papia civitate, Dei dono, patronum
nobis adduxit, in australi parte nostrae
ecclesiae construxit, senio certe et negligentia delapsam
diruit, et in eodem loco monasterium honestum
in praetitulato honore, primo suae ordinationis
anno, fundavit, quarto consummavit, et ibidem congregationem
canonicam pluris sane honoris et utilitatis
in Dei timore coadunavit, quam concambii sui
acquisitione sufficienter vestivit et pavit, abundantemque
illic in futurum ad talia sufficientiam condonavit.
24.
Miraculum igitur primum, quod per eum gratia
Christi ipso suo primo anno ordinationis suae
fecerat, in spem et gaudium lectorum hic merito interponendum
opinor, quod, ipsa veritate, quae Deus
est, teste non mentior, ab ipso quidem usque in finem
penitus celatum, sed a clero et populo qui intererant
divulgatum. Eodem | null | 27f24816-d84b-4a81-8a05-9642359e4b2e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
anno Aribo archiepiscopus
imperatorem in Pentecostes Magontiam invitavit,
ubi concilium generale coadunavit, in quo episcoporum
consilio plura quae deviaverant correxit,
praecipue tamen Ottonem comitem de Hamerstein et
Irmengardam illicite commanentes separare disposuit.
Quod tamen penitus perficere non potuit quia ille
se partim regali timore, partim episcopali commonitione
utcunque correxit; illa vero publice bannos
praevaricans, ibidem jus legemque, ut vel hodie claret,
funditus perdidit. Ad idem concilium praesul
noster et imperiali et pontificali vocatione allegatus,
pulchra cleri et militiae frequentia, etsi non sponte,
comitatus illo properabat, et quadam die in pago
qui Longingaha dicitur, juxta praedictum castellum
Gruona, ubi Dei gratia et electus et consecratus est,
iter carpebat. Et contigit ibi in villa quamdam mulierem
a spiritu immundo vexari, et a parentibus vel
propinquis per ecclesias ad sanctorum patrocinia
circumduci. Qui dum novum episcopum adventare
illuc cognoverant, in occursum ei sancta ejus opinione
fiduciati, simul cum infirma concite properabant.
Immundus vero spiritus, ipsa eorum festinatione
pavefactus, per os infirmae anxio clamore quo
duceretur inquisivit. Cui cum dicerent quod in occursum
Godehardi episcopi traheretur, horrifico
statim mugitu et ululatu coepit miserabiliter refragari,
et, ne ad episcopum veniret, ipsis qui eam
ducebant mirantibus pariter et pavescentibus, reluctari,
ejulans et vociferans Godehardum se nec audire
nec posse videre. In eo certamine, dum infirma
a fidelibus fide et spe, ut vere patuit, ferventibus
trahebatur, spiritus autem nequam tota violentia
reluctabatur: tandem, Deo gratias, fugato daemone
mulier liberatur, et ad virum Dei, ubi sub quadam
arbore refrigerii gratia consedit, sana corde et corpore
perducitur. Qui cognitis rebus, timore pariter
et gaudio compunctus, lacrymans gratias divinae
pietati in faciem prostratus jure persolvit,
eidemque manus imponens eam benedictione pariter
et prece in fide confortavit, et valentem imo et
gaudentem cum gaudentibus civibus et amicis remisit;
sicque iter quod coeperat peregit. Unde eum
omnes qui cum eo comitabantur amplius et amabant
et timebant, cujus coram Deo tale meritum cognoscebant,
quibus tamen [et tam parentibus puellae
quam et his qui secum erant] super hoc facto seria
auctoritate silentium indixit; sed nec aegra quae
sensit, nec turba quae salutare miraculum vidit, reticuit.
25.
Erat etiam in orientali parte civitatis nostrae
palus horrifica, et circummanentibus omnino plurali
formidine invisa, eo quod ibi, ut opinabantur,
tam meridiano quam nocturno tempore illusiones
quasdam horribiles vel audirent vel viderent, quae
a fonte salsuginis, qui ibidem in medio bulliebat,
Sulza dicitur. Qua ille spectata, et illusione etiam
phantastica qua bruta plebs terrebatur audita, eamdem
paludem secundo sui adventus anno cum cruce
et reliquiis sanctorum invasit, et habitationem
suam ibidem aptavit, et in medio periculo oratorium
in honore sancti apostoli Bartholomaei fundavit.
Quo consequenti anno consummato et dicato, omne
daemonum phantasma exinde funditus exstirpavit,
et eumdem locum omnibus commorantibus, vel advenientibus
gratum, et sine qualibet tentatione habitabilem
reddidit. Ubi xenodochium Christi in receptionem
pauperum aedificavit, quod omni humanae
indigentiae commoditate abundans, fideli cuidam
suo presbytero Bernwardo, cujus hic nomen pro
fidei merito jure interponitur, commendavit; per
Christi nomen eum frequentius terribiliter obtestans,
ut non solum illic commorantibus, sed
et cunctis forte adventantibus, victus et vestitus necessaria
ita convenienter provideret, sicuti pro hac
ipsa sua dispensatione Deo rationem reddere deberet.
26.
Quoddam tamen talium genus, illos scilicet
qui vel monachico, vel canonico, vel etiam Graeco
habitu per regiones et regna discurrunt, quos et Platonis
more Peripateticos irridendo cognominavit, illos,
inquam, prorsus exprobrando quasi exsecrabatur:
quos tamen propter nomen Christi quod profitebantur
necessaria sustentatione biduo vel maxime
triduo consolabatur, sicque praebitis calceamentis
vel vestibus, eos ne cursus sui solitum obliviscerentur
discedere hortabatur. Aliquibus vero cum eo
diutius permanere cupientibus, illam Gregorii in
Dialogo (lib. II, c. 13) sententiam ironice objecit,
quomodo stultum viatorem ad sacra loca properantem
inimicus per conviatorem suum, et per fontis
vel prati amoenitatem, vel etiam ciborum dulcedinem,
decepit. Interdum autem a suis familiaribus,
quod nec ei displicebat, admonitus, quod inter tales
saepius veri Dei amici invenirentur, illud statim
Hieronymi ridiculum apposuit, quia mendaces faciunt
ut veridicis vix credatur.Si quos tamen talium
in Dei cultu vel timore | null | 452534a3-7b9e-49b8-8ab7-b76828843599 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
stabiles agnovit, hos
nimirum privatim potius quam publice, quod
et ipsi malebant, in iis quae ad Deum pertinent adamavit.
Sed et super delinquentes et noxios mira
erat miseratione mitis et placabilis: ita ut, si quilibet
talium confessionis et poenitentiae gratia ad
eum confugerint, et delicta eis prompta clementia
statim indulserit, et vigilanti cura eis, ne ulterius in
talia necessitatis causa inciderent [prudenti consilio
correxerit, et] omnem sufficientiam in posterum
protulerit, more quidem et exemplo sancti sui patroni
Nicolai episcopi, qui eleemosynarum auro, et
virginum incestus, et patris earum inopiam, et totius
familiae detestabilem ademit infamiam, et quorumlibet
pauperum ad se quoquo modo pertinentium
pia clementia sedavit indigentiam. Hujus, inquam,
exemplo praesul noster satagebat inopes ubique
semper consolari, cui et cordi erat cum talibus
colloqui, cum eis ludificando et etiam convivando
jucundari.
27.
Eo etiam anno, certe a Nativitate Domini
1024, piae memoriae Henricus imperator, ordinationis
suae anno 23, ad Christum migravit; cujus quippe
obitus totam Christianismi laetitiam, quae sub eo floruit,
flebiliter conturbavit. Cui succedens vir nobilis
et strenuus Conradus, primum suae felicitatis annum
in Natale Domini Mindae initiavit; inde post
Epiphaniam Hildeneshein venit: ibi etiam praedictus
Aribo archiepiscopus, qui vivente imperatore jam
per biennium obmutuit, iterum inventa occasione
beatum Godehardum super Gandershein inquietare
coepit, quam tamen ejus machinationem novus rex
primatum consilio diremit. Sicque rex peragrata
compendioso itinere Saxonia, quadragesimali tempore
per Thuringiam, Franciamque [ #Bod.,@# Frankoniam]
in Bajoariam progressus, Reginesburg (Remersburg)
sanctum Pascha honorifice feriavit; et ea
aestate partes Bajoariae, Sueviae, et Karentinorum
cum circumjacentium provinciarum terminis pertransiens,
Natalem Domini Leodii celebravit, ad
Purificationem vero sanctae Mariae Augustae mansit;
inde iter suum ad partes Italiae direxit; et proximum
Pascha Vercellis prospere celebravit, et ita
contiguas circumquaque regiones in novo regio decore
visitando peragravit. Tertio quoque suo anno
praesul noster Montem speciosum in occidentali
parte civitatis incolere coepit, quem quinto post
anno titulo ac nomini sancti Mauricii summi sui
patroni dicavit. Ecclesiam etiam pulchram in Holthusen
in honore sancti Benedicti abbatis monachicae
conversationi aptam dedicavit, et circumquaque
per episcopii sui terminum basilicas multas
vel ipse studiose aedificavit, vel ab aliis fidelibus
Christi constructas gratanter Deo consecravit.
28.
Eo tempore praedictus Aribo archiepiscopus
in natale sancti apostoli Matthaei Selimggenstad
concilium generale episcoporum duodecim concivit,
in quo praesulem nostrum super praedicto
Gandersheimensi territorio publice convenit, quam
tamen synodum unanimitas fratrum in futurum annum
comperendinavit. Rex autem natale Domini
festum Iporeae initiavit; inde ad limina apostolorum
tendens, feria tertia ante Coenam Domini Romam
felici prosperitate gaudens intravit, et in sancta
Resurrectionis Domini die coronam imperialis
honoris a beato Joanne apostolorum vicario gloriose
percepit. Inde in proxima Dominica regressus,
ac pervasa circumquaque potestative ea regione, in
pace repatriavit, et nativitatem sancti Joannis Baptistae
Imbripoli novus imperator celebravit, ubi
et defuncto in bona senectute Henrico duce Bajoariae,
filio suo domino Henrico eumdem ducatum,
principum delectu, commendavit.
29.
Eo item anno Aribo Magontinus Franconovordi
concilium synodi coadunavit, praesidente imperatore
cum episcopis viginti tribus, in quo iterum
beatum virum Godehardum de saepius praeventilata
causa more suo inquietavit; ibi praesul noster tandem,
summa veritate, quae Deus est, miserante pariter
et adjuvante, episcopatus sui proprietatem super
totum Gandersheimense territorium, testimonio
septem episcoporum, qui praedictam pactionem in
Gandersheim et audierant et viderant, canonice detinuit,
scilicet Brunone Augustensi concionante,
Wernhero Argentinense decernente, ipso vero Metropolitano,
vere invito, verbi Dei banno affirmante.
Hi enim erant episcopi qui seniori nostro suum testimonium,
sicuti audierant et viderant, praebuerunt,
id est Bruno Augustensis episcopus, Everhardus
[Ebehardus] Bavenbergensis episcopus, Meinhardus
Werciburhgensis [Wirzburgensis] episcopus, Meinwercus
Bartherbrunnensis [Paderbornensis] episcopus,
Sigebertus Mindensis episcopus, Hildewardus
Cizensis [Citizensis] episcopus, Bruno Mersburgensis.
30.
Pulchra enim erat ibi et rationabiliter ordinata
tam regalis quam et episcopalis consessio.
Nam in orientali parte ante altare, archiepiscopus
Aribo cum suis suffraganeis Wernhero Argentinense,
Brunone Augustense, Meinwercho Patherbrunense,
Everhardo Bavenberbense, Meginhardo Werciburhgense,
Godehardo Hildenesheimense, Branthop
Halverstadense, Wiggero Nerdense, Hazecone
Wormaciense consedit. In occidentali vero parte imperator
consedit, et a dextris ejus Bilegrimus [Piligrinus]
Coloniae archiepiscopus, | null | dd1ff3cc-8552-42f3-91a8-6faa66b651f8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cum sibi subditis
Sigeberto Mindense, Sigifrido Mimigardense [Monasteriensi],
Bennone Trajectense; a sinistris Hunfridus
Parthenopolitanus [Magdeburgensis] archiepiscopus,
cum suis Hildewardo Citizense, Brunone
Mersburgense, Luizone Havelbergense, Theoderico
Misnense. In australi autem plaga episcopi Rambrectus
Werdunensis [Virdunensis], Rodulfus Fleuvizensis
[Sleswicensis], Hildolfus Mantuanus,
Reinoldus [Reginoldus] Aldebergensis assiderunt. In
aquilonali etiam abbates Richardus Fuldensis, Reimboldus
[Regimboldus] Loresheimensis, Arnolfus
Herveldensis, Gerbertus Moguntinus cum aliis etiam
ejus ordinis septem affuerunt, subsequens etiam
Natalis Domini festum imperator Leodii celebravit;
Pascha vero Aquisgrani festive feriavit, ubi et filius
ejus Henricus regalis nominis coronam a Bilegrimo
archiepiscopo, cleri plebisque electione honorifice
percepit. Eo anno iterum Aribo synodum suam
Geizlice concivit, ad quam item seniorem nostrum
Godehardum inquietandum legatis et scriptis vocavit.
Quo ille ire dissimulans, venerabilem virum Tadilonem
decanum nostri coenobii cum fratribus obviam
ei misit, qui eum honorifice ex parte senioris
salutando, de praeteritae synodi diffinitione commonuit,
et plurali altrinsecus auctoritatum collatione
profusa, episcoporum auxilio, eum ab ipsa repetitione
tunc tantummodo compescuit.
31.
Sequenti quoque nihilominus anno, imperatore
Pallidi consedente, praedictus archiepiscopus
ibidem synodo habita, querelam contra beatum
virum praesente imperatore incoepit; sed post multa
et varia disceptationum colloquia, vix tandem ab
episcopis commonitus destitit. Hoc etiam anno Bruno
Augustae civitatis episcopus obiit, cui Eppo successit.
Wernherus etiam Strazburgensis praesul sustollitur,
post quem Willehelmus subrogatur. Proximo
quoque anno imperator Mersburg Pentecosten
celebravit, ubi praedictus Aribo archiepiscopus, et
senior noster Godehardus inter se invicem super
diuturna eorum disceptatione reconciliati sunt. Nam
ipse metropolitanus Patrem Godehardum secreto
coram episcopis convenit, seque super hac
parochia errasse confitendo nuntiavit, et omnem fraternam
satisfactionem, sed et de praeterita lite perpetuam
taciturnitatem, sub vero Christi et Ecclesiae
testimonio, promisit, sibique priora errata propter
Deum remitti suppliciter petiit. Istud ergo hic veraciter
inscribitur, quia ipso domino Godehardo idem
saepius in suo sermone publice protestante, verum
esse comprobatur. Eo anno Unwanus archiepiscopus
Hammaburgensis obiit, Liebizo successit. Deinde
imperator Natalem Christi Patherbrunne egit, Aribo
metropolitanus, in sancto die inter missarum solemnia
publico sermone habito, licentiam ab imperatore
et confratribus Romam pergendi rogavit, simulque
a clero et populo indulgentiam sibi a Deo
impetrari postulavit. Sicque post Purificationem
sanctae Mariae iter assumens, Romam adiit. Inde
vero digrediens, octavo Idus Aprilis ah! ah! obiit
anno ordinationis suae 11, cunctis certe Catholicis
merito flebilis, quia in omni ecclesiastica religione
erat vere laudabilis. Cui vir simplex et rectus Bardo
Herveldiae abbas successit, qui, Deo manifeste
provehente, brevi ad culmen summae perfectionis feliciter
processit. Cujus pietatis vita et actus hic plenius
ideo non inscribuntur, quia, Deo gratias, Maguntiae
pro sanctitatis suae meritis inter apostolicos
sacerdotes honorifice celebratur. Unum tamen perfectionis
ejus privilegium dicam, quod ei in nostris
confiniis a sanum sapientibus clericis honoris causa
oblatum est, scilicet, ut, aequivocato cum beato Joanne
episcopo cognomine, propter dulcisonam praedicandi
melodiam Bardo-Chrysostomus diceretur.
32.
Quodam etiam tempore, cum more episcopali
beatus praesul noster Godehardus, visitandae commissae
plebis gratia, parochiae suae terminos circuiret,
Hirgenhusim [Huginhusen #seu@# Engelhusen] curtem
suam adiit, ut [ibi pernoctaret, et] cum sibi
eleemosynarum largitate, qua prae cunctis studebat,
pauperes reficeret, quaedam vidua pauper ex eadem
familia, filium suum conspectui ejus obtulit puerulum
pauperculum, miserrimo infirmitatis genere debilitatum.
Nam partim paralysi, partim lepra vexabatur,
distortisque nervis membrorum a tota corporeae
formationis utilitate dissolvebatur. Manus
enim cum brachiis, et genua cum pedibus et tibiis
putrido tumore et profluenti sanie manabant, adeo
ut nec gressum quoquomodo movere, vel saltem reptando
posset usquam prodire. Quem ille et
vultu et corde hilari, quasi vere donum Dei gratanter
suscepit, et suis cubiculariis diligentius commendatum
secum deduci praecepit. Potens est, inquit,
Deus, qui ab initio non dedignabatur miseris
et peccatoribus diverso pietatis suae remedio subvenire,
nos etiam super hoc pauperculo, solito pietatis
suae more laetificare. Qui puer ad principalem nostram
ecclesiam cum episcopo perductus, et non sine
magno puerorum, qui eum servabant, labore per
aliquot hebdomadas sustentatus, tandem post quatuor
vel quinque menses coepit paulatim, plane ex
beati viri meritis et precibus, convalescere, et | null | 7e288f05-c21e-4da3-b600-8fa0afe28ef9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.