Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
villarum suae commissarum providentiae. 6. Hic ergo loco defuncti Patris subrogatus, fratrum pene omnium unanimi sententia, ordinatu memorati Widonis Remorum archipraesulis, non diu passus est interruptum pendere memorabile coeptum sui antecessoris, sed primo quidem dexteram basilicae crucem, maxima ex parte jam inchoatam, et sinistram nihil adhuc praeter fundamenta habentem, cum cocleis, quibus ad superiora esset ascensus, fecit aedificari. Crypta autem quae super beati Remigii sepulcrum constructa fuerat, quia, ut superius relatum est, prae parvitate sui alterius operis incongrua videbatur, dirui et aliam eminentiorem fecit restitui. Deinde trabibus de saltu juxta Orbacis monasterium sito advectis, fastigia ejusdem consequuntur templi, sicque decentissima domus tota apparuit in partibus suis. 7. Quapropter idem abbas Herimarus cum quibusque sapientibus Remensis provinciae prudenti coepit tractare consilio quatenus eamdem apostolica faciens consecrari benedictione, ut scilicet praedecessoris sui devoto satisfaceret desiderio, cui ut facultas non deesset optata peragendi, opportunitatem temporis obtulit dignatio divinae dispositionis. Defuncto siquidem papa Damaso, qui in civitate Brixenorum, quae est in provincia Histriae, fuerat episcopus, et in apostolica sede inthronizatus, triginta solummodo ibi vixerat diebus; Romani, legatione de ejus obitu ad imperatorem Henricum directa, petierunt ut Ecclesiae pastore viduatae ab eo subrogaretur alius. Qui super hoc negotio episcoporum et optimatum imperii sui quaerens consilium, invenit inter caeteros domnum Brunonem Tullensem praesulem ad idem officium subeundum esse idoneum, utpote qui aetatis maturitate, morumque et scientiae claritudine videbatur conspicuus, sibique sanguinis affinitate proximus. Unde apostolicae dignitatis ei adjudicata sunt insignia, jussusque ab Augusto ut ad haec secundum ecclesiasticas sanctiones suscipienda Romana inviseret moenia; sed quia solemnia imminebant nativitatis Dominicae, haec cum clero, cujus fuerat pastor. disposuit celebrare, eisque celebratis quo erat praeceptum abire. Hujus itaque pontificis notitiam in colloquio a praefato imperatore et Francorum rege, de pacis et amicitiae confirmandae gratia, ante non multum tempus habito, memoratus abbas Herimarus fuerat consecutus, a quo etiam promissum acceperat quod in proximo quadragesimali jejunio beati Remigii sepulcrum absque equi solatio foret expetiturus, quia cum eorumdem regum aliquando familiaria ab invicem perferens mandata, per contiguam regionem transierit, ipsius sancti locum orationis gratia invisere neglexerit. Quod idem abbas, sagaciter recolens animo, sua dirigens scripta illi suggerit ut, quoniam pro delegato sibi apostolici primatus officio Romam ire disponit, si quando ad cognatos fines certo Ecclesiae revocetur emolumento, non fiat irrita Francorum apostolo ab eo facta promissio. Mittit vero ei in munere vas ad bibendum idoneum, intus et exterius auro decentissime decoratum, insinuans ei de ipsius sancti ecclesia dedicanda suum cum petitione desiderium. Ad haec idem episcopus benigne refert quia etsi alia nulla se revocet Ecclesiae utilitas vel pro solo amore sancti Remigii reversurum ad Gallias, et ejus basilicam dedicaturum, si divina annuerit benignitas. Celebratis ergo in sede civitatis Leuchorum duobus Dominicae nativitatis diebus, in tertio clero suo valefaciens, iter capere Romam ducens aggreditur. Quo perveniens, cum favore totius populi honorabiliter excipitur apostolicaeque dignitatis infulis insignitur, in hypapanti Domini in cathedra beati Petri inthronizatur, et Leo papa, Romano more, nuncupatur. Hic digne administrans quae sui sunt officii, instanterque disponens quaeque videntur accommoda divinae religioni, quadragesimalis temporis explet jejunia, succedentiaque Dominicae resurrectionis ibi celebrat solemnia; quibus elapsis synodum convocat episcoporum Italiae, et ibi quaelibet perversa in eorum episcopiis pullulantia aut corrigit, aut hortatur corrigere. 8. Aliquanto autem temporis interlabente curriculo, Gallicum revisere solum, tam beato Remigio facta promissio quam orthodoxae fidei, in illis partibus adeo tepefactae, persuadet intentio. Unde a Romanis expetita licentia, per quasdam Latii urbes iter agens, in eis multa disponit ecclesiasticae honestati congrua, tandemque adit imperatorem Henricum, in regione commorantem Saxonica. Interea memoratus abbas, desiderii sui compotem se futurum ex ipsius papae certus pollicitatione, regi Francorum Laudunum venienti occurrit in Pentecostes solemnitate, ejusque consilium et favorem expetit de praefato templo apostolica consecrando benedictione, monens et postulans ut his agendis suam praesentiam exhibeat et episcopos regnique sui principes secum intereresse faciat. Cui idem rex ad praesens [ #al.,@# preces] mente benigna annuit, seque, nisi alicujus impedimenti intercesserit casus, tantae festivitati adfuturum asserit. Ex quo promisso abbas laetificatus revertitur, indeque papae Coloniam-Agrippinam cum imperatore advenienti, in apostolorum Petri et Pauli natalitio fit
null
a0ea5656-6df7-489a-b423-70604eecc792
latin_170m_raw
null
None
None
None
obvius, a quo adventus sui ad Remense solum, gerendarumque ibi rerum tempus et ordinem investigat diligentius. Ille vero sibi notificans pandit quomodo prius deliberasset, ut octava die ab ipsius sancti festivitate, quae in Kalendis Octobris habetur celeberrima, illo veniret, et ipsius monasterium dedicans, postea ibidem ex episcopis Galliae congregatam synodum celebraret. Qua sententia mutata, ad eumdem locum in solemnitate sancti Michaelis archangeli se venturum et in ecclesia Beatae Mariae Remis missarum sacra in eadem die memorat celebraturum; festum vero gloriosi Patris Remigii, pretiosi corporis ejus elevationi, et subsequentem basilicae consecrationi, caeteros deinde tres synodi deputat celebrationi. Quibus auditis, ad suum coenobium rediit abbas, suaque scripta per Franciam eique contiguas direxit provincias, invitans sanctae Ecclesiae fideles ut ad tanti gaudii participationem concurrant mente promptissima, tam pro amore et veneratione ejusdem patroni sui quam ut benedictione muniri mererentur apostolica. Caeterum papa, Colonia digressus, Tullum in exaltatione Dominicae crucis venit, indeque circumjacentium regionum episcopis et abbatibus litteris suae auctoritatis mandari praecepit, ut in praefixa die sibi occurerent, ad synodum celebrandam in basilica praefati Francorum apostoli, ut per quem orthodoxae fidei initiati sunt rudimentis, in ejus praesentia consequerentur reparationem tepefactae in se divinae religionis. Hujusmodi mandatis gratulatur pia fidelium devotio, praeparans se studiose ad implendum quod ex apostolicae dignitatis sibi promulgatur edicto. 9. Venenatus autem serpens, qui ab exordio mundi ad humani generis inhiat praecipitium, tam salutari proposito commenti sui nititur opponere obstaculum. Ad complendam enim perfidiae suae voluntatem, quosdam potentes laicos excitat qui incestis conjugiis operam dando et aliorum criminum nefariis usibus se implicando violatores erant honestatis ecclesiasticae; ideoque verebantur reatuum suorum latebras in lucem prodere. Sed et nonnullos episcopos et abbates illis adjungit, qui in ovile Dominicum aliunde, non per ostium irruperant, et in Ecclesiis suis catholicorum Patrum sanctionibus contraria quaedam pullulare permiserant, quae condictae synodi examinatione resecanda manifestari metuebant, ut enim scriptum est: #Omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III, 20) @#, et ideo peccatis suis magis magisque occultationis adhibet obnubilationem. Tantae itaque perversitatis viri incentoris sui callida suggestione instructi, regi Francorum suggerunt regni sui decus adnihilari, si in eo Romani pontificis auctoritatem dominari permitteret; vel si eidem, ut decreverat, occurrens praesentiae suae favorem, ad cogendum concilium exhiberet. Addunt etiam quod nullus antecessorum ejus id reperiatur aliquando concessisse ut ob similem causam in Franciae urbes ingressus pateret alicui papae; his vero agendis pacis et tranquillitatis congrua sunt tempora, regni autem ejus status sit in perturbatione non modica, quibusdam viris potentibus dominationis ejus jugum detrectantibus, terrasque et castella quaelibet ab ipsius ditione abalienantibus. Quapropter regiae dignitati ferunt congruere, utilitati reipublicae sua sapientia consulere, potius quam synodis intendere; principes suos et totius exercitus sui potentiam commovere in rebelles, ipsos etiam episcopos et abbates, penes quos maxima pars facultatum regni est, censent immunes hujus expeditionis esse non debere. Ante alios abbatem Sancti Remigii, quem quasi de rerum suarum abundantia praesumentem, pro vanae gloriae amore, ad monasterium suum consecrandum calumniabantur Romanae urbis pontificem evocasse. Hac igitur versipelli persuasione rex emollitus, et ab honesto proposito ad seductionis devia flexus, papae per Silvanectensem mandat episcopum, se suosque pontifices cum abbatibus cogi ad comprimendam pervicaciam sibi resistentium, ideoque non posse occurrere ei in praefixo termino ad peragendum concilium. Unde adventum suum in Franciam in aliud tempus differat, quo, absolutus hujusmodi negotiis, eum debito cum honore suscipiat. Ad haec papa remandat promissionem beato factam Remigio nequire se irritam facere, sed ad basilicam ejus dedicandam procul dubio venturum, ubi si qui divinae religionis amatores convenerint, cum eis synodi rationem se fatetur habiturum. Cujus mandati ad regem relatione perlata, ipse tamen iter in rebelles aggreditur, coacta in unum ingenti exercitus sui militia. Sed et episcopis et plerisque abbatibus contra voluntatem suam illo euntibus, illis etiam perversis Ecclesiarum rectoribus ad id negotium ultro se ingerentibus, qui ut summi Pastoris vicarium actus eorum examinare venientem possent effugere, eamdem expeditionem exitiali techna elaboraverant struere. Adducitur cum eis et memoratus abbas Sancti Remigii, moestus admodum et gemens, quasi non esset visurus effectum desiderii sui. Sed divinae consolationis ejus moerori non defuit potentia. Vix enim unius diei et dimidii itinere confecto, indulta est ei redeundi
null
e7061298-4455-45ea-913a-ddf737f1f007
latin_170m_raw
null
None
None
None
licentia; qui reversus celerrime Romanum antistitem adhuc Tullo remorantem expetit, eumque pro regiis mandatis, jam diu conceptum propositum non permutasse cognoscens, gratulabundus ad monasterium rediit, instanter praeparare satagens quae tanti Patris confluentiumque filiorum sanctae Ecclesiae forent necessaria conventui. Jam quippe dierum prope erat terminus, qui supradictae dispositionis completioni fuerat attributus 10. Denique domnus papa, a Leuchorum urbe digressus, iter ad Remensem ducens urbem arripuit, et in opportunis locis, singulis quibusque noctibus mansione accepta, in vigilia festivitatis sancti Michaelis ad Curmolensem villam venit, cui praefatus abbas, ibidem obvius factus, quaecunque necessarius expetiit usus illi omnique comitatui ejus affluenter suppeditavit. Die vero sequenti ad Sanctum pervenit Remigium archiepiscopis tribus comitatus, Trevirensi videlicet, Lugdunensi, Vesontionensi, aliisque viris honorabilibus, inter quos erat Joannes episcopus Portuensis, et Petrus Ecclesiae Romanae diaconus, et ipsius urbis praefectus. Hic protinus conglobatur in unum tota fratrum congregatio, et cum eis [ #al.,@# e cunctis] abbatum, monachorum, clericorum, qui jam ex multis confluxerant partibus, innumerosa [ #al.,@# numerosa] concio. Ex quibus omnibus in atrio basilicae disponitur decentissima processio, episcopis tribus, Silvanectensi videlicet, Andegavensi, Nivernensi, longe digestos ordines antecedentibus, textumque Evangelii cum aqua benedicta et aromatum odore ferentibus. Sic ergo dispositi papam advenientem suscipiunt, cui ecclesiam introeunti, responsorium #Laetentur coeli,@# cum digna modulatione concinunt; et dum ante altare Sanctae Crucis orat, aliud responsorium, #Summae Trinitati@# videlicet, concinentes finiunt. Progresso autem eo usque ad altare sancti Christophori, et ante venerandi Francorum apostoli sepulcrum orationem explente, iterum Hymnum #Te Deum laudamus,@# consona vocum jubilant vociferatione. Qui tamen in sede sibi decenter apparata paululum residens, astantes laetificavit benedictione apostolica: et exinde egressus, ab eisdem psallentium choris cum divinis laudibus deducitur usque ad civitatis moenia. Cui Remensis clerus cum archiepiscopo suo, aliisque quibusdam obviam procedens episcopis, perspicuae processionis numerosos disponit ordines in atrio. Sancti Dionysii martyris, ubi ad tanti pontificis susceptionem competentia concinens cantica, usque ad ecclesiam Sanctae Mariae illum comitatur cum maximae jubilationis gloria. Illic vero ante Sanctae crucis, et ejusdem Dei Genitricis altaria, completa oratione, in archiepiscopali aliquantulum resedit sede, archipraesule Remensi ad ejus dexteram, Trevirensi autem residente ad sinistram. Deinde ministris altaris praeparatis, quibusque pro officiorum congruentia, et ipse sacerdotalibus redimitus insignibus, processit ad missarum celebranda solemnia. Quibus expletis, et astante populo apostolica benedictione munito, praedicto Remorum archiepiscopo, sibi suisque necessarios sumptus suppeditante, refectionem percepit in majori palatio juxta ecclesiam sito. 11. Die autem subsequenti, metuens ne praepediretur frequentia circumfluentium populorum, duobus tantum comitatus capellanis, dum nocturnae a fratribus explerentur vigiliae, ad sanctum remeavit Remigium; factoque sibi balneo, lotus est et tonsus, utpote qui imminentem tanti Patris solemnitatem in crastino celebraturus, transferre disponebat tam pretiosae gemmae venerabile pignus, et praeparata sibi quadam domo contigua ecclesiae, illic secretum remorandi expetiit, quia metuebat ad publicum procedere. Ad sepulcrum enim sancti, quasi ex toto orbe excita tanta hominum confluebat numerositas, ut introeuntibus spatiosi templi vix sufficeret capacitas. Advolabant enim tam ex vicinis quam ex longinquis regionibus promiscui sexus innumerabiles, effundebat aspera Francia ad honorem gloriosi apostoli sui villanos opidanos et cives: sed et Gallia pene ex omnibus suis partibus huc transmittebat populorum millia. Inter quos accelerabant episcoporum, abbatum, monachorum, clericorum generosa agmina. Ignobilis nobili, aut inops cedere nesciebat diviti, sed omnes una conglobatim concurrebant intentione devota, bustoque coelestem margaritam continenti dulcia imprimentes oscula, oblationum suarum quisque pro posse offerebant donaria. Qui vero constipatorum violentia repulsi propius accedere non valebant, heu! quantum gementes se desiderii sui effectu privari, de longe projectis muneribus quae attulerant, quasi lapidibus, sancti sepulcrum pia devotione obruebant. Est autem ante fores ipsius basilicae quoddam spatiosum atrium, in quo quoties densitatem sui perpeti non poterat, frequentia tantorum se explicabat coetuum, eo ducta aviditate cernendi ipsum beati Petri vicarium; post beati enim Remigii captatum suffragium ad hujus summopere inhiabat aspectum, qui ut magnanimo desiderantium satisfaceret affectui, eminentius solarium domus in qua remorabatur petens, unde et astantes contueri, et ab eisdem conspici, et loquens possit audiri, apostolica benedictione eos laetificavit; hisque recedentibus,
null
1a8ff90c-9b1a-4673-b9a5-2b8c2a2b5c7b
latin_170m_raw
null
None
None
None
et aliis subinde atque aliis illud [ #al.,@# aliud] atrium catervatim replentibus, ter in eadem die, suae exhortationis monita impertiens salubria, liquido patefecit quae vitanda, quaeque ad salutem animarum suarum sibi forent expetibilia. In eadem denique domo sacra mysteria sibi fecit celebrari, quia non dabatur uspiam locus opportunus ecclesiam introeundi, nec ipsi fratres, prae importunitate plebium, solitum illic pensum divini valebant persolvere officii. Adveniente interea nocte, nec tamen confluentium rarescente, sed magis magisque crebrescente copia, domnus papa metuens ne in sacris vigiliis Deo famulantes importunitate plebis praepedirentur exsequi divinae servitutis solemnia, tum etiam ne sibi pretiosi corporis sancti ipsius transterendi ecclesiaeque dedicandae inhiberetur copia, delegatis clericis suis, ejusdem loci memorato abbati spatiositatem templi praecepit penitus evacuari, obseratisque diligenter foribus, omnibus intercludi facultatem introeundi; praecepit etiam ex sua parte hoc populis annuntiari, ut ad horam secederent, et absque ulla sui impetus inquietudine solemnes illius noctis excubias, cum digna devotione, a Deo militantibus celebrari sinerent; se procul dubio die subsequenti eorum desideriis promittit satisfacturum, et thesaurum desiderabilem, quem quaerebant, illorum conspectibus expositurum; si vero mandatis detrectarent annuere, infecto negotio propter quod advenisset, recessurum fore. Quod cum tandem maxima difficultate fuisset obtentum, pleraque tamen numerositas populorum cum copiosis luminaribus deforis excubans, ejusdem pollicitationis praestolaretur effectum, cereorum ubertate quasi multiplici siderum splendore interius irradiata ecclesia, Deo servientium chori in canticis spiritualibus decentissime illius noctis exegerunt spatia. 12. Mane autem facto, susceptus est a domno papa intra ecclesiam sanctus martyr Cornelius, quem cum aliis sanctorum pignoribus Compendienses clerici illo detulerant, pro multis violentiis quas ecclesia sua patiebatur a quibusdam malefactoribus. Circa horam deinde tertiam, redimitus idem apostolicus infulis sacerdotalibus, ad gloriosi Patris Remigii sepulcrum procedit cum thymiamateriis et crucibus, sociatis sibi archiepiscopis quatuor, Remensi videlicet, Treverensi, Lugdunensi, Vesontionensi, cum quibusdam aliis, sed et ipsius loci abbate, domnoque Hugone venerabili Patre coenobii Cluniacensis, et illius ordinis plurimis, cum quibus litania facta, et super sanctum corpus non modica thimiamatum accensa fragrantia, cecinit responsorium #Dirigatur oratio mea,@# quo cum versu expleto, feretrum sancti, ut praeparatis instrumentis aptatum ad ferendum redderetur habile, a suo loco paululum removit, et antiphonam #Confessor Domini, Remigi,@# decantavit. At ubi competenter, prout res exigebat, dispositum fuit, ipse ante alios cum praefatis archiepiscopis et abbatibus suppositis humeris illud devote lacrymans extulit, et responsorium #Iste est de sublimibus@# inchoavit; cujus vocem subsequentes chori psallentium, ovantes erumpunt in jubilationis tripudium, praeque alacritate cordis, o quantorum ora manantium rigavit redundantia fletuum! quantorumve mentes ad tanti Patris captanda suffragia sunt compunctae in suspiria beatorum gemituum! Tradens autem domnus papa eumdem pretiosum thesaurum se ultro ingerentium votis, ab inquietudine turbarum secessit in oratorium sanctae Trinitatis, quod ad meridianam plagam infra ambitum ipsius ecclesiae decenter constructum erat, Harduini cujusdam loci illius coenobitae studio, continens Dominicum sepulcrum eleganter imaginatum, instar illius Jerosolymitani, in quo nostra requievit salvatio. Hoc igitur Trevirensem archiepiscopum in sui praesentia eadem die consecrare fecit, ex consensu praefati Remorum archipraesulis, multorum sibi sanctorum collocatis reliquiis. Denique monasterii foribus patefactis, ubi illa coelestis gemma desiderantium populorum est exposita obtutibus. Tum vero cerneres promiscuum vulgus prae nimia exsultatione manibus plaudere, innumeros in divinas laudes gratulabunda vociferatione erumpere, potentes, impotentes, nobiles, ignobiles, quemque pro suis viribus summopere niti, ut tam optata gaudia propius mereretur contingere. Magna fides, magno procul dubio remuneranda praemio, quae ne tanti reddatur expers emolumenti, nec imminentis mortis revocatur periculo. Quidam enim prae nimia sui desiderii festinatione praecipites, dum inter constipatos cuneos corruunt, non valentes resurgere, suffocati et conculcati intereunt. Rapitur et jactatur potius quam portatur pretiosi corporis theca, tot millium undique propellente frequentia, velut navis aequoreorum fluctuum hac et illac agitata violentia: nunc hi, nunc illi extorquendo sibi felicia vindicant dona; et ut paucis multa concludantur, nec longis ambagibus legentium deficiat intentio, toto interstitio quod civitatem et castellum ipsius sancti interjacet, tam jucunda agitatur contentio. Adest Remensis clerus cum civium multitudine, apostolum suum ad propriae urbis moenia elaborat devehere, quem vix ab hujuscemodi impetus densitate avulsum, sanctae Dei Genitricis infert ecclesiae, ut cui vivens in
null
32b15df5-d595-4567-a1a4-9cd2a0225c97
latin_170m_raw
null
None
None
None
corpore dignis laboribus vitae praesentis multa comparaverat commoda, catholicaeque religionis competentia addiderat insignia, huic vel unius noctis morula exsultationem simul et sanctificationem suorum ossium exhiberet praesentia. Collocato ergo eo super sanctae crucis altare, archiepiscopus Vesontionensis ad altare beatae Mariae procedens, missarum solemnia cum eodem clero de ipsius gloriosi Patris celebravit festivitate. His autem expletis, dum concurrentium devotio magis et magis agglomeratur, diei interea elapso curriculo, nox subsequitur; cujus tamen caligine basilicae illius adyta nullo modo fiunt obscura. Tot gratulabundi conventus, suum quodammodo diem praeferentia, undique micant luminaria. Monachi ibidem circa patronum suum laetis invigilant excubiis, et matutinalem explent cursum cum duodecim lectionibus et responsoriis suis. Post quos easdem vigilias solemniter peragendas canonici suscipiunt, et cum novem lectionibus matutinorum officia consummantes, usque ad lucem protrahunt. Qui facto mane primam, tertiam, missamque cum sexta hora, ante solita decantantes tempora, venerabile corpus cum divinis laudibus efferunt a beatae Dei Genitricis ecclesia. Quod in circuitu civitatis cum jucunditate deportantes, congruas stationes per praefixa faciunt spatia. Cumque ad eum locum ventum esset ubi quondam fuerat porta, antiquo Patens nuncupata vocabulo, per quam idem sanctus hostem humani generis in eadem urbe visibilibus ignium debacchantem exterminiis, adhuc in carne vivens orationibus expulit; illic eosdem pretiosos artus deponunt, et ipsius miraculi memoriam digna devotione, et canticis spiritualibus agunt. Ad cujus facti memoriale ibidem basilica moderno est constructa tempore, quam quidam servus Dei, Constantius nomine, suis impensis eleganter composuit, et Dei famulos ad ejus obsequium, quot potuit dum viveret aggregavit, et in honore sanctae Mariae Magdalenae sanctique Remigii consecrari fecit. 13. Cum itaque agitur illa circuitio extra civitatis moenia, domnus papa, convocatis episcopis intra dedicandi monasterii abdita, singulis singula ad consecrandum delegavit altaria. Remensem vero archiepiscopum ternam circuitionem, cum crucibus et sanctorum reliquiis, secundum ecclesiasticum ordinem, exterius constituit agere, ibique consecrationis officium adimplere; ipse vero cum sibi necessariis remanens interius, divini tabernaculi sanctificationem strenue diligenterque exsequitur. Postquam igitur eo deventum est ubi, secundum orthodoxorum Patrum decreta, pignora sanctorum et sacra quaeque debent intra dedicatam ecclesiam recipi, praefati canonici, ut dictum est, deportato corpore beati Remigii per gyrum urbis et castelli, eique adjacentis municipii, pervenerunt cum eo usque ad portas monasterii, ubi tot millium excreverat frequentia, ut prae eorum densitate eidem glorisso Patri domum sibi praeparatam introeundi intercluderetur licentia. Ipse namque papa easdem januas vetuerat reserari, ne impetus cum eodem sancto irruentium, et sibi discrimini, et impedimento coeptae dedicationis foret consummationi. Quocirca aliquod diverticulum quo valeat intromitti perquiritur, tandemque vix a turbarum inquietudine abstractus, per fenestram quae est super Sanctae Trinitatis oratorium demittitur: quem domnus apostolicus, cum maxima devotione et canticis spiritualibus receptum, non ad praesens in proprio loco reposuit, sed super principale altare, quod in honore apostolorum Petri et Pauli, Clementisque et Christophori martyrum, et beati Remigii consecrarat, collocavit. Et cujus rei gratia hoc facere decreverit, dignam memoria rationis sententiam subintulit, videlicet ut evidens et conspicuus omnibus appareret oculis in celebranda synodo, in qua, si quis erroneus aliquid frivolum, vel ecclesiasticae religioni adversum asserere praesumeret, erga hunc vir Dei illius virtutis potentiam per sui corporis praesentiam exhiberet, quam adhuc in mundo vivens erga Arianum haereticum exhibuit, cui in conventu episcoporum catholicae fidei lucem nebulosi dogmatis umbra obnubilare molienti, ad adventum suum, divina virtute officium vocis extorsit; sed paulo post cum humili satisfactione reatum suum agnoscentem, animae corporisque eumdem sanitate donatum, ad filios adoptionis transtulit. Quae perorantis papae intentio ex superno instinctu procedens, effectu nullo modo caruit, velut hoc opusculum loco suo declarabit. Hac ergo de causa sic locato beati Remigii corpore, universis [ #al.,@# numerosis] agminibus episcoporum, abbatum, monachorum, clericorum, per choros decentissime dispositis, missarum solemnia idem pontifex ex dedicationis celebravit festivitate; lectoque Evangelio, pulpitum conscendens exhortationis sermonem fecit ad circumstantem populum, qui plurimus monasterii, ut dictum est, foribus obseratis, per fenestras irrumpendo sibi fecerat aditum. Ad quem multa ex ipsius templi sanctificatione concionatus utilia, diem illam celebrem esse praecepit per Remensis episcopii confinia, anathematis poena damnans illos omnes qui ad eumdem locum hujus solemnitatis gratia per singulos annos confluentibus, vel inde redeuntibus,
null
f53086bb-aaff-45b6-b2e7-9d81cdf6dfc3
latin_170m_raw
null
None
None
None
alicujus impedimenti irrogarent incommoda. Constituit etiam ut ad altare quod, ut praefatum est, in honore apostolorum Petri et Pauli, Clementis et Christophori martyrum, gloriosique confessoris Remigii consecraverat, non indiscrete a quibusque, sicut hactenus, sacrosancta mysteria agerentur, sed secundum morem Romanae Ecclesiae, septem tantummodo sacerdotes, qui in illa congregatione digniores haberentur, ad hoc officium deputarentur, soli Remensi archiepiscopo ipsiusque coenobii abbati, ibidem missas agendi potestate collata, et cui idem abbas daret licentiam, certe interdum rationis exigente gratia; nec non clero Remensi bis in anno, feria scilicet secunda paschalis festi, et vigilia Ascensionis Dominicae, quando solemnes illic stationes ex antiqua faciunt traditione. Haec decreta ne aliquando irrita fierent antiquitate temporis, litteris mandari, easque signari sigillo suae praecepit auctoritatis. Deinde memoratum populum, secundum institutionis ejus verba publicam de peccatis suis confessionem agentem, absolvit; explicitisque divinis officiis apostolica benedictione sanctificans illum dimisit. Pontifices autem, coenobiorumque rectores, et ceteros sacri ordinis ministros, qui ibi aderant, ad eumdem locum crastino jussit reverti, ut cum illis haberet rationem, quam condixerat, synodi. 2. Basilica igitur gloriosi confessoris Christi Remigii corpore insignita, quae usque ad haec moderna perduravit tempora, Remensium quondam archiepiscoporum studio inchoata, et a venerabilis memoriae Hincmaro eorum successore consummata, anno incarnati Verbi octingentesimo quinquagesimo secundo ab ipso est dedicata. Quae quidem non adeo operosi aedificii solidata est munitione,quoniam barbarae nationes, per id temporis hanc infestantes provinciam, frequenti incursione praefatos praesules ab hujusmodi praepediebant intentione; unde intra centum quinquaginta et duos annos tanta est attrita vetustate, ut jam ad casum propinquans reparationem sui videretur exigere. Anno vero Dominicae incarnationis millesimo quinto, post reparationem autem monasticae religionis per Hugonem pseudoepiscopum inibi factam sexagesimo secundo, ab Arnulfo archipraesule eidem loco ordinatus est Airardus abbas, post Hincmarum, praecipuae bonitatis virum et in coenobiali strenuum, ordine sextus. Qui Airardus cum sagaci intenderet animo plures Dominici gregis pastores sua aetate per Gallias enituisse, qui ecclesias suas ex vetustate in potiorem statum studuerant reformare, deliberavit et ipse operam adhibere in ejus quae sibi commissa erat renovatione. Quapropter viris qui architecturae periti ferebantur ascitis, futuri templi fabricam ex quadris lapidibus erigere coepit a fundamentis, multo quidem operosiorem illis quam praenotatum est in Gallico regno renovatas et ambitiosiorem, ideoque sibi et illius aevi hominibus inconsummabilem. Nam ubi per viginti et octo fere annos pastorale officium administravit, senio confectus coeptoque operi finem non imponens, vita decessit. 3. Hujus ergo tempore ad beati Remigii tumulum divina virtus se plurimis declaravit miraculis, quorum duo quaedam, quae ego puer conspexi, huic narrationi inserere operae pretium duxi. Debet enim dilectio vestra veniam dare, si praeter ea quae promisit prologus aliqua interseram, quae tamen si sciatis non sit inutile. In villa sancti Dionysii martyris quae dicitur Curtis Superior ( #Consevreu@# ), erat quidam mendicus occulto Dei judicio tantae calamitatis infortunio pressus, ut pedes illi ambulandi subsidium denegarent, et calcanei ejus retro inflexi natibus quasi naturaliter inhaererent. Unde sicut aliis contractis mos est, non valens sese per terram scabellis ad mendicandum trahere, vehiculo quodam per sancta loca tam petendae stipis, quam recuperandae salutis gratia, a suo circumducebatur fratre. Qua de re factum est ut etiam ad saepe memorandi protectoris nostri Remigii basilicam deduceretur, et in hora qua sacra missarum solemnia celebrabantur, ante sanctum altare ab eodem germano suo deportaretur. Cumque jam a ministris illud incorruptum perciperetur epulum, ab illo miserationum indeficienti fonte salutis emanavit donum. Calcanei a posterioribus, quibus impacti erant, in momento coeperunt avelli, eisque ad congruum divino nutu redeuntibus ordinem, ad indicium miraculi inde effluxerunt sanguinum rivi. Quae Dei magnalia fratres qui aderant considerantes, signis pulsatis, operatrici majestati devotas concinunt laudes. 4. Accrescit devotioni devotio, et omnipotentis virtus dilecti sui Remigii merita reciproco declarat miraculo. Postquam enim super pedes paulatim firmatos idem constitit pauper, ecce scabellulis trahens sese contractus adveniebat alter, qui, comperta Dominici operis novitate super invalido, ingressus est properanter, ut et ipse mereretur perfrui recuperatae sanitatis emolumento. Nec diutius cassa spes properantis exstitit; sed antequam ad sancti perveniat sepulcrum, optata salus adfuit: nervi sub genibus, qui jamdudum retracti diriguerant, extenduntur, officio pedum diu insueto qui
null
e3a5b679-dd49-4565-a8f5-0f1660635194
latin_170m_raw
null
None
None
None
acclinis advenerat, se superna gratia erigente nititur, et ante sacros illius artus per cujus interventum sibi salus proveniebat gratias acturus ingreditur. Haec videns fratrum conventus divinas ingeminat laudes, et qui in vicino positi ea audiunt, ad tam jucundum spectaculum confluunt alacres. Duos inopes paulo ante corruptionis humanae miseria licet dispari compeditos, illic expeditos aspiciunt, indeque Deum in sanctis suis mirabilem collaudantes ad sua laeti redeunt. Eorum autem unus, qui majori exemptus erat infortunio, intercessoris sui amore agglutinatus praecipuo, usque ad mortem in monasterii obsequiis perseveravit: alter vero pistoribus solatium aliquanto tempore exhibens, tandem discessit. 5. His igitur omissis, ut ad propositae narrationis seriem redeamus. abbati Airardo, ut praefatum est, vita exempto successit Theodericus, a Widone Remensi archiepiscopo ibidem ordinatus. Qui cum plurima ecclesiasticae utilitati profutura decerneret disponere, deliberavit reparationi ecclesiae suae, quam suus praedecessor incoeperat, manum perfectionis imponere. Verum quia grave nimis et inexplebile sibi illud erat incoeptum, deliberatio quoque sua, si id intenderet implere, videbatur non habitura effectum. Quocirca eorum qui inter sibi commissos prudentiores habebantur, et seniorum Remensis provinciae consilio usus, difficulter aggressus est inchoatum diruere opus: quo pene diruto, et fundamentis quibusdam relictis, quae architectis visa sunt necessaria fore futuris aedificiis, divinam domum coepit faciliori quidem structura, sed non indecentiore construere, ut aspectum adhibentibus facile est cernere. Qua incoepta feliciter anno quinto suae ordinationis, accensi sunt plures catholici viri fervore divinae religionis, ut pro facinorum suorum abolitione parentumque suorum, quorum corpora ibi humata erant, requie, pro posse ad id opus condigna subsidia studerent suppeditare. Nonnulli etiam de ecclesiastica familia suum auxilium prompta impenderunt benevolentia, suisque plaustris et bobus, tantis incoeptis competentia advexerunt onera; sicque fundamentis in quibus locis non erant locatis, et columnis ex diruto priori aedificio competenter dispositis, arcus super eas diligenter voluti consurgere, et basilicae fabrica inter manus artificum coepit clarescere. Tunc jam vestibulorum parietibus undique erectis, et interioris templi fastigiis altius elevatis, vetusta ecclesia ab Hincmaro archiepiscopo, ut dictum est, antiquitus dedicata, est eversa funditus; et vilis interim tecti coopertoriolum fabricatum super chorum fratrum, ubi absque inquietudine ventorum et pluviarum divinis possent vacare laudibus. Supra sepulcrum vero beati Remigii crypta constructa est, licet parva, ideoque toto corpori suo incongrua, pulchre tamen columnis et arcubus fulta. Praefatus namque abbas assiduus hortator assistens, conabatur summopere quatenus idem opus ad summam perfectionis consurgeret suae vitae tempore, maximoque aestuabat desiderio ut papa Romano, si quomodo valeret, in Gallias evocato, illud consecrari faceret apostolica benedictione. Quod licet ex affectu piae voluntatis processerit, divina tamen dispositio hoc differens, ejus successori peragendum reservavit. Nam morte immatura praeventus diem clausit extremum, moeroris maximi se diligentibus relinquens infortunium, expletis in regimine monasterii annis undecim et mensibus octo. Qui cum deducta a proavis polleret generositate, morum etiam vigebat eximia nobilitate; sibi reverentiam exhibentibus se praecipua humilians lenitate; subditos suos et maxime sanctae religionis amatores devota excolens devotione, quibusque magnis et minimis affabilis; ideoque quam plurimis Francorum proceribus amabilis, honorem Ecclesiae sibi creditae pro posse exaltavit et exaltare voluit. Sed quoniam occasio mortis interveniens effectum piae voluntatis abstulit, ejusdem loci praepositum, Herimarum nomine, adhuc vivens [ #Marl.,@# juvenem] sibi successorem delegit; ipsum quippe quod habuerat in desiderio credidit adimpleturum strenue qui sibi adjutor et cooperator exstiterat ante omnes in praefati operis exsecutione, maximaque suppeditarat subsidia ex redditu villarum suae commissarum providentiae. 6. Hic ergo loco defuncti Patris subrogatus, fratrum pene omnium unanimi sententia, ordinatu memorati Widonis Remorum archipraesulis, non diu passus est interruptum pendere memorabile coeptum sui antecessoris, sed primo quidem dexteram basilicae crucem, maxima ex parte jam inchoatam, et sinistram nihil adhuc praeter fundamenta habentem, cum cocleis, quibus ad superiora esset ascensus, fecit aedificari. Crypta autem quae super beati Remigii sepulcrum constructa fuerat, quia, ut superius relatum est, prae parvitate sui alterius operis incongrua videbatur, dirui et aliam eminentiorem fecit restitui. Deinde trabibus de saltu juxta Orbacis monasterium sito advectis, fastigia ejusdem consequuntur templi, sicque decentissima domus tota apparuit in partibus suis. 7. Quapropter idem abbas Herimarus cum quibusque sapientibus Remensis provinciae prudenti coepit tractare consilio quatenus eamdem apostolica faciens
null
9667867a-5951-4aea-9b8a-31af21685ca9
latin_170m_raw
null
None
None
None
consecrari benedictione, ut scilicet praedecessoris sui devoto satisfaceret desiderio, cui ut facultas non deesset optata peragendi, opportunitatem temporis obtulit dignatio divinae dispositionis. Defuncto siquidem papa Damaso, qui in civitate Brixenorum, quae est in provincia Histriae, fuerat episcopus, et in apostolica sede inthronizatus, triginta solummodo ibi vixerat diebus; Romani, legatione de ejus obitu ad imperatorem Henricum directa, petierunt ut Ecclesiae pastore viduatae ab eo subrogaretur alius. Qui super hoc negotio episcoporum et optimatum imperii sui quaerens consilium, invenit inter caeteros domnum Brunonem Tullensem praesulem ad idem officium subeundum esse idoneum, utpote qui aetatis maturitate, morumque et scientiae claritudine videbatur conspicuus, sibique sanguinis affinitate proximus. Unde apostolicae dignitatis ei adjudicata sunt insignia, jussusque ab Augusto ut ad haec secundum ecclesiasticas sanctiones suscipienda Romana inviseret moenia; sed quia solemnia imminebant nativitatis Dominicae, haec cum clero, cujus fuerat pastor. disposuit celebrare, eisque celebratis quo erat praeceptum abire. Hujus itaque pontificis notitiam in colloquio a praefato imperatore et Francorum rege, de pacis et amicitiae confirmandae gratia, ante non multum tempus habito, memoratus abbas Herimarus fuerat consecutus, a quo etiam promissum acceperat quod in proximo quadragesimali jejunio beati Remigii sepulcrum absque equi solatio foret expetiturus, quia cum eorumdem regum aliquando familiaria ab invicem perferens mandata, per contiguam regionem transierit, ipsius sancti locum orationis gratia invisere neglexerit. Quod idem abbas, sagaciter recolens animo, sua dirigens scripta illi suggerit ut, quoniam pro delegato sibi apostolici primatus officio Romam ire disponit, si quando ad cognatos fines certo Ecclesiae revocetur emolumento, non fiat irrita Francorum apostolo ab eo facta promissio. Mittit vero ei in munere vas ad bibendum idoneum, intus et exterius auro decentissime decoratum, insinuans ei de ipsius sancti ecclesia dedicanda suum cum petitione desiderium. Ad haec idem episcopus benigne refert quia etsi alia nulla se revocet Ecclesiae utilitas vel pro solo amore sancti Remigii reversurum ad Gallias, et ejus basilicam dedicaturum, si divina annuerit benignitas. Celebratis ergo in sede civitatis Leuchorum duobus Dominicae nativitatis diebus, in tertio clero suo valefaciens, iter capere Romam ducens aggreditur. Quo perveniens, cum favore totius populi honorabiliter excipitur apostolicaeque dignitatis infulis insignitur, in hypapanti Domini in cathedra beati Petri inthronizatur, et Leo papa, Romano more, nuncupatur. Hic digne administrans quae sui sunt officii, instanterque disponens quaeque videntur accommoda divinae religioni, quadragesimalis temporis explet jejunia, succedentiaque Dominicae resurrectionis ibi celebrat solemnia; quibus elapsis synodum convocat episcoporum Italiae, et ibi quaelibet perversa in eorum episcopiis pullulantia aut corrigit, aut hortatur corrigere. 8. Aliquanto autem temporis interlabente curriculo, Gallicum revisere solum, tam beato Remigio facta promissio quam orthodoxae fidei, in illis partibus adeo tepefactae, persuadet intentio. Unde a Romanis expetita licentia, per quasdam Latii urbes iter agens, in eis multa disponit ecclesiasticae honestati congrua, tandemque adit imperatorem Henricum, in regione commorantem Saxonica. Interea memoratus abbas, desiderii sui compotem se futurum ex ipsius papae certus pollicitatione, regi Francorum Laudunum venienti occurrit in Pentecostes solemnitate, ejusque consilium et favorem expetit de praefato templo apostolica consecrando benedictione, monens et postulans ut his agendis suam praesentiam exhibeat et episcopos regnique sui principes secum intereresse faciat. Cui idem rex ad praesens [ #al.,@# preces] mente benigna annuit, seque, nisi alicujus impedimenti intercesserit casus, tantae festivitati adfuturum asserit. Ex quo promisso abbas laetificatus revertitur, indeque papae Coloniam-Agrippinam cum imperatore advenienti, in apostolorum Petri et Pauli natalitio fit obvius, a quo adventus sui ad Remense solum, gerendarumque ibi rerum tempus et ordinem investigat diligentius. Ille vero sibi notificans pandit quomodo prius deliberasset, ut octava die ab ipsius sancti festivitate, quae in Kalendis Octobris habetur celeberrima, illo veniret, et ipsius monasterium dedicans, postea ibidem ex episcopis Galliae congregatam synodum celebraret. Qua sententia mutata, ad eumdem locum in solemnitate sancti Michaelis archangeli se venturum et in ecclesia Beatae Mariae Remis missarum sacra in eadem die memorat celebraturum; festum vero gloriosi Patris Remigii, pretiosi corporis ejus elevationi, et subsequentem basilicae consecrationi, caeteros deinde tres synodi deputat celebrationi. Quibus auditis, ad suum coenobium rediit abbas, suaque scripta per Franciam eique contiguas direxit provincias, invitans sanctae Ecclesiae fideles ut ad tanti gaudii participationem concurrant mente promptissima, tam pro amore
null
7cc0a77d-7665-4e52-b485-4993a09f164b
latin_170m_raw
null
None
None
None
et veneratione ejusdem patroni sui quam ut benedictione muniri mererentur apostolica. Caeterum papa, Colonia digressus, Tullum in exaltatione Dominicae crucis venit, indeque circumjacentium regionum episcopis et abbatibus litteris suae auctoritatis mandari praecepit, ut in praefixa die sibi occurerent, ad synodum celebrandam in basilica praefati Francorum apostoli, ut per quem orthodoxae fidei initiati sunt rudimentis, in ejus praesentia consequerentur reparationem tepefactae in se divinae religionis. Hujusmodi mandatis gratulatur pia fidelium devotio, praeparans se studiose ad implendum quod ex apostolicae dignitatis sibi promulgatur edicto. 9. Venenatus autem serpens, qui ab exordio mundi ad humani generis inhiat praecipitium, tam salutari proposito commenti sui nititur opponere obstaculum. Ad complendam enim perfidiae suae voluntatem, quosdam potentes laicos excitat qui incestis conjugiis operam dando et aliorum criminum nefariis usibus se implicando violatores erant honestatis ecclesiasticae; ideoque verebantur reatuum suorum latebras in lucem prodere. Sed et nonnullos episcopos et abbates illis adjungit, qui in ovile Dominicum aliunde, non per ostium irruperant, et in Ecclesiis suis catholicorum Patrum sanctionibus contraria quaedam pullulare permiserant, quae condictae synodi examinatione resecanda manifestari metuebant, ut enim scriptum est: #Omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III, 20) @#, et ideo peccatis suis magis magisque occultationis adhibet obnubilationem. Tantae itaque perversitatis viri incentoris sui callida suggestione instructi, regi Francorum suggerunt regni sui decus adnihilari, si in eo Romani pontificis auctoritatem dominari permitteret; vel si eidem, ut decreverat, occurrens praesentiae suae favorem, ad cogendum concilium exhiberet. Addunt etiam quod nullus antecessorum ejus id reperiatur aliquando concessisse ut ob similem causam in Franciae urbes ingressus pateret alicui papae; his vero agendis pacis et tranquillitatis congrua sunt tempora, regni autem ejus status sit in perturbatione non modica, quibusdam viris potentibus dominationis ejus jugum detrectantibus, terrasque et castella quaelibet ab ipsius ditione abalienantibus. Quapropter regiae dignitati ferunt congruere, utilitati reipublicae sua sapientia consulere, potius quam synodis intendere; principes suos et totius exercitus sui potentiam commovere in rebelles, ipsos etiam episcopos et abbates, penes quos maxima pars facultatum regni est, censent immunes hujus expeditionis esse non debere. Ante alios abbatem Sancti Remigii, quem quasi de rerum suarum abundantia praesumentem, pro vanae gloriae amore, ad monasterium suum consecrandum calumniabantur Romanae urbis pontificem evocasse. Hac igitur versipelli persuasione rex emollitus, et ab honesto proposito ad seductionis devia flexus, papae per Silvanectensem mandat episcopum, se suosque pontifices cum abbatibus cogi ad comprimendam pervicaciam sibi resistentium, ideoque non posse occurrere ei in praefixo termino ad peragendum concilium. Unde adventum suum in Franciam in aliud tempus differat, quo, absolutus hujusmodi negotiis, eum debito cum honore suscipiat. Ad haec papa remandat promissionem beato factam Remigio nequire se irritam facere, sed ad basilicam ejus dedicandam procul dubio venturum, ubi si qui divinae religionis amatores convenerint, cum eis synodi rationem se fatetur habiturum. Cujus mandati ad regem relatione perlata, ipse tamen iter in rebelles aggreditur, coacta in unum ingenti exercitus sui militia. Sed et episcopis et plerisque abbatibus contra voluntatem suam illo euntibus, illis etiam perversis Ecclesiarum rectoribus ad id negotium ultro se ingerentibus, qui ut summi Pastoris vicarium actus eorum examinare venientem possent effugere, eamdem expeditionem exitiali techna elaboraverant struere. Adducitur cum eis et memoratus abbas Sancti Remigii, moestus admodum et gemens, quasi non esset visurus effectum desiderii sui. Sed divinae consolationis ejus moerori non defuit potentia. Vix enim unius diei et dimidii itinere confecto, indulta est ei redeundi licentia; qui reversus celerrime Romanum antistitem adhuc Tullo remorantem expetit, eumque pro regiis mandatis, jam diu conceptum propositum non permutasse cognoscens, gratulabundus ad monasterium rediit, instanter praeparare satagens quae tanti Patris confluentiumque filiorum sanctae Ecclesiae forent necessaria conventui. Jam quippe dierum prope erat terminus, qui supradictae dispositionis completioni fuerat attributus 10. Denique domnus papa, a Leuchorum urbe digressus, iter ad Remensem ducens urbem arripuit, et in opportunis locis, singulis quibusque noctibus mansione accepta, in vigilia festivitatis sancti Michaelis ad Curmolensem villam venit, cui praefatus abbas, ibidem obvius factus, quaecunque necessarius expetiit usus illi omnique comitatui ejus affluenter suppeditavit. Die vero sequenti ad Sanctum pervenit Remigium archiepiscopis tribus comitatus, Trevirensi videlicet, Lugdunensi, Vesontionensi, aliisque viris honorabilibus, inter quos erat Joannes episcopus Portuensis, et
null
b96c234e-f1e5-41e5-b45e-c2cb4e08660b
latin_170m_raw
null
None
None
None
Petrus Ecclesiae Romanae diaconus, et ipsius urbis praefectus. Hic protinus conglobatur in unum tota fratrum congregatio, et cum eis [ #al.,@# e cunctis] abbatum, monachorum, clericorum, qui jam ex multis confluxerant partibus, innumerosa [ #al.,@# numerosa] concio. Ex quibus omnibus in atrio basilicae disponitur decentissima processio, episcopis tribus, Silvanectensi videlicet, Andegavensi, Nivernensi, longe digestos ordines antecedentibus, textumque Evangelii cum aqua benedicta et aromatum odore ferentibus. Sic ergo dispositi papam advenientem suscipiunt, cui ecclesiam introeunti, responsorium #Laetentur coeli,@# cum digna modulatione concinunt; et dum ante altare Sanctae Crucis orat, aliud responsorium, #Summae Trinitati@# videlicet, concinentes finiunt. Progresso autem eo usque ad altare sancti Christophori, et ante venerandi Francorum apostoli sepulcrum orationem explente, iterum Hymnum #Te Deum laudamus,@# consona vocum jubilant vociferatione. Qui tamen in sede sibi decenter apparata paululum residens, astantes laetificavit benedictione apostolica: et exinde egressus, ab eisdem psallentium choris cum divinis laudibus deducitur usque ad civitatis moenia. Cui Remensis clerus cum archiepiscopo suo, aliisque quibusdam obviam procedens episcopis, perspicuae processionis numerosos disponit ordines in atrio. Sancti Dionysii martyris, ubi ad tanti pontificis susceptionem competentia concinens cantica, usque ad ecclesiam Sanctae Mariae illum comitatur cum maximae jubilationis gloria. Illic vero ante Sanctae crucis, et ejusdem Dei Genitricis altaria, completa oratione, in archiepiscopali aliquantulum resedit sede, archipraesule Remensi ad ejus dexteram, Trevirensi autem residente ad sinistram. Deinde ministris altaris praeparatis, quibusque pro officiorum congruentia, et ipse sacerdotalibus redimitus insignibus, processit ad missarum celebranda solemnia. Quibus expletis, et astante populo apostolica benedictione munito, praedicto Remorum archiepiscopo, sibi suisque necessarios sumptus suppeditante, refectionem percepit in majori palatio juxta ecclesiam sito. 11. Die autem subsequenti, metuens ne praepediretur frequentia circumfluentium populorum, duobus tantum comitatus capellanis, dum nocturnae a fratribus explerentur vigiliae, ad sanctum remeavit Remigium; factoque sibi balneo, lotus est et tonsus, utpote qui imminentem tanti Patris solemnitatem in crastino celebraturus, transferre disponebat tam pretiosae gemmae venerabile pignus, et praeparata sibi quadam domo contigua ecclesiae, illic secretum remorandi expetiit, quia metuebat ad publicum procedere. Ad sepulcrum enim sancti, quasi ex toto orbe excita tanta hominum confluebat numerositas, ut introeuntibus spatiosi templi vix sufficeret capacitas. Advolabant enim tam ex vicinis quam ex longinquis regionibus promiscui sexus innumerabiles, effundebat aspera Francia ad honorem gloriosi apostoli sui villanos opidanos et cives: sed et Gallia pene ex omnibus suis partibus huc transmittebat populorum millia. Inter quos accelerabant episcoporum, abbatum, monachorum, clericorum generosa agmina. Ignobilis nobili, aut inops cedere nesciebat diviti, sed omnes una conglobatim concurrebant intentione devota, bustoque coelestem margaritam continenti dulcia imprimentes oscula, oblationum suarum quisque pro posse offerebant donaria. Qui vero constipatorum violentia repulsi propius accedere non valebant, heu! quantum gementes se desiderii sui effectu privari, de longe projectis muneribus quae attulerant, quasi lapidibus, sancti sepulcrum pia devotione obruebant. Est autem ante fores ipsius basilicae quoddam spatiosum atrium, in quo quoties densitatem sui perpeti non poterat, frequentia tantorum se explicabat coetuum, eo ducta aviditate cernendi ipsum beati Petri vicarium; post beati enim Remigii captatum suffragium ad hujus summopere inhiabat aspectum, qui ut magnanimo desiderantium satisfaceret affectui, eminentius solarium domus in qua remorabatur petens, unde et astantes contueri, et ab eisdem conspici, et loquens possit audiri, apostolica benedictione eos laetificavit; hisque recedentibus, et aliis subinde atque aliis illud [ #al.,@# aliud] atrium catervatim replentibus, ter in eadem die, suae exhortationis monita impertiens salubria, liquido patefecit quae vitanda, quaeque ad salutem animarum suarum sibi forent expetibilia. In eadem denique domo sacra mysteria sibi fecit celebrari, quia non dabatur uspiam locus opportunus ecclesiam introeundi, nec ipsi fratres, prae importunitate plebium, solitum illic pensum divini valebant persolvere officii. Adveniente interea nocte, nec tamen confluentium rarescente, sed magis magisque crebrescente copia, domnus papa metuens ne in sacris vigiliis Deo famulantes importunitate plebis praepedirentur exsequi divinae servitutis solemnia, tum etiam ne sibi pretiosi corporis sancti ipsius transterendi ecclesiaeque dedicandae inhiberetur copia, delegatis clericis suis, ejusdem loci memorato abbati spatiositatem templi praecepit penitus evacuari, obseratisque diligenter foribus, omnibus intercludi facultatem introeundi;
null
5cc8154c-acb6-4c43-bee4-cc859fefdcb9
latin_170m_raw
null
None
None
None
praecepit etiam ex sua parte hoc populis annuntiari, ut ad horam secederent, et absque ulla sui impetus inquietudine solemnes illius noctis excubias, cum digna devotione, a Deo militantibus celebrari sinerent; se procul dubio die subsequenti eorum desideriis promittit satisfacturum, et thesaurum desiderabilem, quem quaerebant, illorum conspectibus expositurum; si vero mandatis detrectarent annuere, infecto negotio propter quod advenisset, recessurum fore. Quod cum tandem maxima difficultate fuisset obtentum, pleraque tamen numerositas populorum cum copiosis luminaribus deforis excubans, ejusdem pollicitationis praestolaretur effectum, cereorum ubertate quasi multiplici siderum splendore interius irradiata ecclesia, Deo servientium chori in canticis spiritualibus decentissime illius noctis exegerunt spatia. 12. Mane autem facto, susceptus est a domno papa intra ecclesiam sanctus martyr Cornelius, quem cum aliis sanctorum pignoribus Compendienses clerici illo detulerant, pro multis violentiis quas ecclesia sua patiebatur a quibusdam malefactoribus. Circa horam deinde tertiam, redimitus idem apostolicus infulis sacerdotalibus, ad gloriosi Patris Remigii sepulcrum procedit cum thymiamateriis et crucibus, sociatis sibi archiepiscopis quatuor, Remensi videlicet, Treverensi, Lugdunensi, Vesontionensi, cum quibusdam aliis, sed et ipsius loci abbate, domnoque Hugone venerabili Patre coenobii Cluniacensis, et illius ordinis plurimis, cum quibus litania facta, et super sanctum corpus non modica thimiamatum accensa fragrantia, cecinit responsorium #Dirigatur oratio mea,@# quo cum versu expleto, feretrum sancti, ut praeparatis instrumentis aptatum ad ferendum redderetur habile, a suo loco paululum removit, et antiphonam #Confessor Domini, Remigi,@# decantavit. At ubi competenter, prout res exigebat, dispositum fuit, ipse ante alios cum praefatis archiepiscopis et abbatibus suppositis humeris illud devote lacrymans extulit, et responsorium #Iste est de sublimibus@# inchoavit; cujus vocem subsequentes chori psallentium, ovantes erumpunt in jubilationis tripudium, praeque alacritate cordis, o quantorum ora manantium rigavit redundantia fletuum! quantorumve mentes ad tanti Patris captanda suffragia sunt compunctae in suspiria beatorum gemituum! Tradens autem domnus papa eumdem pretiosum thesaurum se ultro ingerentium votis, ab inquietudine turbarum secessit in oratorium sanctae Trinitatis, quod ad meridianam plagam infra ambitum ipsius ecclesiae decenter constructum erat, Harduini cujusdam loci illius coenobitae studio, continens Dominicum sepulcrum eleganter imaginatum, instar illius Jerosolymitani, in quo nostra requievit salvatio. Hoc igitur Trevirensem archiepiscopum in sui praesentia eadem die consecrare fecit, ex consensu praefati Remorum archipraesulis, multorum sibi sanctorum collocatis reliquiis. Denique monasterii foribus patefactis, ubi illa coelestis gemma desiderantium populorum est exposita obtutibus. Tum vero cerneres promiscuum vulgus prae nimia exsultatione manibus plaudere, innumeros in divinas laudes gratulabunda vociferatione erumpere, potentes, impotentes, nobiles, ignobiles, quemque pro suis viribus summopere niti, ut tam optata gaudia propius mereretur contingere. Magna fides, magno procul dubio remuneranda praemio, quae ne tanti reddatur expers emolumenti, nec imminentis mortis revocatur periculo. Quidam enim prae nimia sui desiderii festinatione praecipites, dum inter constipatos cuneos corruunt, non valentes resurgere, suffocati et conculcati intereunt. Rapitur et jactatur potius quam portatur pretiosi corporis theca, tot millium undique propellente frequentia, velut navis aequoreorum fluctuum hac et illac agitata violentia: nunc hi, nunc illi extorquendo sibi felicia vindicant dona; et ut paucis multa concludantur, nec longis ambagibus legentium deficiat intentio, toto interstitio quod civitatem et castellum ipsius sancti interjacet, tam jucunda agitatur contentio. Adest Remensis clerus cum civium multitudine, apostolum suum ad propriae urbis moenia elaborat devehere, quem vix ab hujuscemodi impetus densitate avulsum, sanctae Dei Genitricis infert ecclesiae, ut cui vivens in corpore dignis laboribus vitae praesentis multa comparaverat commoda, catholicaeque religionis competentia addiderat insignia, huic vel unius noctis morula exsultationem simul et sanctificationem suorum ossium exhiberet praesentia. Collocato ergo eo super sanctae crucis altare, archiepiscopus Vesontionensis ad altare beatae Mariae procedens, missarum solemnia cum eodem clero de ipsius gloriosi Patris celebravit festivitate. His autem expletis, dum concurrentium devotio magis et magis agglomeratur, diei interea elapso curriculo, nox subsequitur; cujus tamen caligine basilicae illius adyta nullo modo fiunt obscura. Tot gratulabundi conventus, suum quodammodo diem praeferentia, undique micant luminaria. Monachi ibidem circa patronum suum laetis invigilant excubiis, et matutinalem explent cursum cum duodecim lectionibus et responsoriis suis. Post quos easdem vigilias solemniter peragendas canonici suscipiunt, et cum novem lectionibus matutinorum officia consummantes, usque ad lucem protrahunt. Qui facto
null
636164f6-c7dd-40e3-b072-c29aa76a1514
latin_170m_raw
null
None
None
None
mane primam, tertiam, missamque cum sexta hora, ante solita decantantes tempora, venerabile corpus cum divinis laudibus efferunt a beatae Dei Genitricis ecclesia. Quod in circuitu civitatis cum jucunditate deportantes, congruas stationes per praefixa faciunt spatia. Cumque ad eum locum ventum esset ubi quondam fuerat porta, antiquo Patens nuncupata vocabulo, per quam idem sanctus hostem humani generis in eadem urbe visibilibus ignium debacchantem exterminiis, adhuc in carne vivens orationibus expulit; illic eosdem pretiosos artus deponunt, et ipsius miraculi memoriam digna devotione, et canticis spiritualibus agunt. Ad cujus facti memoriale ibidem basilica moderno est constructa tempore, quam quidam servus Dei, Constantius nomine, suis impensis eleganter composuit, et Dei famulos ad ejus obsequium, quot potuit dum viveret aggregavit, et in honore sanctae Mariae Magdalenae sanctique Remigii consecrari fecit. 13. Cum itaque agitur illa circuitio extra civitatis moenia, domnus papa, convocatis episcopis intra dedicandi monasterii abdita, singulis singula ad consecrandum delegavit altaria. Remensem vero archiepiscopum ternam circuitionem, cum crucibus et sanctorum reliquiis, secundum ecclesiasticum ordinem, exterius constituit agere, ibique consecrationis officium adimplere; ipse vero cum sibi necessariis remanens interius, divini tabernaculi sanctificationem strenue diligenterque exsequitur. Postquam igitur eo deventum est ubi, secundum orthodoxorum Patrum decreta, pignora sanctorum et sacra quaeque debent intra dedicatam ecclesiam recipi, praefati canonici, ut dictum est, deportato corpore beati Remigii per gyrum urbis et castelli, eique adjacentis municipii, pervenerunt cum eo usque ad portas monasterii, ubi tot millium excreverat frequentia, ut prae eorum densitate eidem glorisso Patri domum sibi praeparatam introeundi intercluderetur licentia. Ipse namque papa easdem januas vetuerat reserari, ne impetus cum eodem sancto irruentium, et sibi discrimini, et impedimento coeptae dedicationis foret consummationi. Quocirca aliquod diverticulum quo valeat intromitti perquiritur, tandemque vix a turbarum inquietudine abstractus, per fenestram quae est super Sanctae Trinitatis oratorium demittitur: quem domnus apostolicus, cum maxima devotione et canticis spiritualibus receptum, non ad praesens in proprio loco reposuit, sed super principale altare, quod in honore apostolorum Petri et Pauli, Clementisque et Christophori martyrum, et beati Remigii consecrarat, collocavit. Et cujus rei gratia hoc facere decreverit, dignam memoria rationis sententiam subintulit, videlicet ut evidens et conspicuus omnibus appareret oculis in celebranda synodo, in qua, si quis erroneus aliquid frivolum, vel ecclesiasticae religioni adversum asserere praesumeret, erga hunc vir Dei illius virtutis potentiam per sui corporis praesentiam exhiberet, quam adhuc in mundo vivens erga Arianum haereticum exhibuit, cui in conventu episcoporum catholicae fidei lucem nebulosi dogmatis umbra obnubilare molienti, ad adventum suum, divina virtute officium vocis extorsit; sed paulo post cum humili satisfactione reatum suum agnoscentem, animae corporisque eumdem sanitate donatum, ad filios adoptionis transtulit. Quae perorantis papae intentio ex superno instinctu procedens, effectu nullo modo caruit, velut hoc opusculum loco suo declarabit. Hac ergo de causa sic locato beati Remigii corpore, universis [ #al.,@# numerosis] agminibus episcoporum, abbatum, monachorum, clericorum, per choros decentissime dispositis, missarum solemnia idem pontifex ex dedicationis celebravit festivitate; lectoque Evangelio, pulpitum conscendens exhortationis sermonem fecit ad circumstantem populum, qui plurimus monasterii, ut dictum est, foribus obseratis, per fenestras irrumpendo sibi fecerat aditum. Ad quem multa ex ipsius templi sanctificatione concionatus utilia, diem illam celebrem esse praecepit per Remensis episcopii confinia, anathematis poena damnans illos omnes qui ad eumdem locum hujus solemnitatis gratia per singulos annos confluentibus, vel inde redeuntibus, alicujus impedimenti irrogarent incommoda. Constituit etiam ut ad altare quod, ut praefatum est, in honore apostolorum Petri et Pauli, Clementis et Christophori martyrum, gloriosique confessoris Remigii consecraverat, non indiscrete a quibusque, sicut hactenus, sacrosancta mysteria agerentur, sed secundum morem Romanae Ecclesiae, septem tantummodo sacerdotes, qui in illa congregatione digniores haberentur, ad hoc officium deputarentur, soli Remensi archiepiscopo ipsiusque coenobii abbati, ibidem missas agendi potestate collata, et cui idem abbas daret licentiam, certe interdum rationis exigente gratia; nec non clero Remensi bis in anno, feria scilicet secunda paschalis festi, et vigilia Ascensionis Dominicae, quando solemnes illic stationes ex antiqua faciunt traditione. Haec decreta ne aliquando irrita fierent antiquitate temporis, litteris mandari, easque signari sigillo suae praecepit auctoritatis. Deinde memoratum populum, secundum
null
a6a84016-b3c5-46d2-9532-9ab2eb89dde9
latin_170m_raw
null
None
None
None
institutionis ejus verba publicam de peccatis suis confessionem agentem, absolvit; explicitisque divinis officiis apostolica benedictione sanctificans illum dimisit. Pontifices autem, coenobiorumque rectores, et ceteros sacri ordinis ministros, qui ibi aderant, ad eumdem locum crastino jussit reverti, ut cum illis haberet rationem, quam condixerat, synodi. PRIMA DIES SYNODI. 14. Die vero altera, quae est quinto Nonas Octobris, congregati sunt in memorata basilica episcopi videlicet numero viginti, cum quinquaginta fere abbatibus, et aliis ecclesiastici ordinis complurimis. Ubi statim vetus querela inter Remensis et Treverensis archiepiscopi clericos est renovata; his astruentibus quia Remensis primas esset in Gallia, ideoque illi dispositio competeret synodica; e contra vero illi archiepiscopo Trevirensi eamdem dignitatem conabantur ascribere, primamque sedem post Romanae Ecclesiae praesulem in celebrando concilio acquirere. Domnus autem papa non arbitratus oportunum tempus quo his rationibus imponi valeret congruus finis, sed potius metuens hujusmodi controversiam prorumpere ad scandalum contentionis, in modum coronae sedilia episcoporum disponi, et in medio eorum suae sedis suggestum praecepit locari, cujus ordinationis modum ex arbitrio Remensis archipraesulis sanxit administrari; qui convocatis archidiaconis, et quibusque cleri sui praecipuis, cum eorum consilio, in modum, ut dictum est, coronae, pontificum sedilia, et in medio ejus apostolicae sedis apparari fecit insignia. His ita dispositis, domnus papa sacerdotalibus quasi ad celebrandam missam infulis redimitus, processit ex oratorio sanctae Trinitatis cum cruce et Evangelii libro, antecedentibus eum sacri ordinis ministris, sexque alii coram eo procedentes, ante sanctum altare ex integro cantaverunt antiphonam #Exaudi nos, Domine;@# qua expleta cum psalmo et #Gloria,@# archiepiscopus Trevirensis litaniam fecit: eaque finita, conventum diaconus, ut ad Deum preces effunderet, admonuit, et sic tempori congruentem domno apostolico orationem dicente, lectum est Evangelium #Dixit Simoni Petro Jesus: Si peccaverit in te frater tuus.@# Post haec consederunt omnes, ordine quo Remensis archipraesul disposuit, domnus quidem papa in medio, ut dictum est, chori, verso vultu ad sepulcrum beati Remigii, ante oculos autem ejus, ad orientalem plagam, (Wido) Remensis in dextera, (Eberhardus) Trevirensis vero in parte resedit sinistra. Post Remensem deinde secundum subnotatum ordinem resederunt Beroldus Suessionensis, Drogo Morinensis, Rollandus [ #al.,@# Frollandus] Silvanectensis, Adalbero Metensis; ad meridianam plagam, Aylenardus archiepiscopus Lugdunensis, Hugo Lingonensis, Joffridus Constantiensis, Ivo Sagensis, Herbertus Lisoiensis, Hugo Bajogacensis, Hugo Avringensis, Theodericus Virdunensis; ad septentrionalem vero plagam, Hugo archiepiscopus Vesontionensis, Hugo Nivernensis, Eusebius Andegavensis, Pudicus Nannetensis, episcopus Anglorum, et Joannes Portuensis. Post quorum terga in modum similiter coronae resederunt abbates hoc ordine: domnus scilicet abbas sancti Remigii Herimarus, domnus Hugo Cluniacensis, Sigefridus Gorziensis, Folco Corbiensis, Robertus Prumiensis, Rainoldus Sancti Medardi, Girvinus Sancti Richarii, Godfridus Verzelliacensis, Arnoldus Pultariensis, Rodulfus Mosomensis, Oylardus Catalaunensis, Milo Dervensis, Norgaudus Altvillarensis, Albertus Sancti Theoderici, Stephanus Sancti Urbani, Wlfricus Sancti Augustini Cantuariensis, Alwinus Sancti Benedicti de terra Anglorum; deinde caeteri qui, ut superius relatum est, simul fuerunt numero fere quinquaginta. Quibus ita residentibus, imperato silentio, ex praecepto domni papae surrexit Petrus sanctae Romanae Ecclesiae diaconus, expedito sermone proponens de quibus in eadem synodo sermo esset habendus. De multis videlicet illicitis quae contra canonum instituta in Gallicis finibus exercebantur, id est, de Simoniaca haeresi, de ministeriis ecclesiasticis et altaribus quae a laicis tenebantur, de pravis consuetudinibus quae ab eis in atriis ecclesiarum accipiebantur, de incestis conjugiis, et eis qui, legitimas relinquentes uxores, adulterinis iterum nuptiis implicabantur, de monachis et clericis a sancto proposito et habitu recedentibus, item de clericis mundiali militiae studentibus, de rapinis pauperumque injustis captionibus, de Sodomitico vitio, et quibusdam haeresibus quae in eisdem pullulaverant partibus. Quibus propositis, admonuit omnes qui aderant ut inde secum prudenti deliberatione tractarent consilium quae cum opportuno adjutorio domno papae praeberent, quomodo haec zizania divinae segetis semen suffocantia exstirpari valerent. Post haec ad episcopos converso sermone, commonuit illos sub anathemate apostolicae auctoritatis ut si quis eorum per Simoniacam haeresim ad sacros ordines pervenisset, vel praemio quemlibet ad eamdem dignitatem promovisset, publica confessione patefaceret. Primus ergo Trevirensis archiepiscopus ad haec verba surrexit, seque nec aliquid dedisse vel
null
3810bce4-2882-4c44-8437-d0f2b79a2e1e
latin_170m_raw
null
None
None
None
promisisse pro adepto episcopatu, neque alicui sacros ordines vendidisse, respondit. Deinde Lugdunensis et Vesontionensis surgentes, ab hujuscemodi culpa professi sunt se esse immunes. Tunc praefatus diaconus ad Remensem archiepiscopum se convertit, et quid de his ex quibus a caeteris facta fuerat purgatio ediceret requisivit. At ille surgens inducias petiit usque in crastinum, dicens se privatim velle loqui ad domnum apostolicum; cumque datae fuissent, caeteri omnes surrexerunt in ordine, secundum verba priorum purgantes se ab hujuscemodi suspicione, quatuor tantummodo exceptis, Lingonensi scilicet, Nivernensi, Constantiensi, Nannetensi; quorum causa eo die ad discutiendum relicta, diaconus sermonis cursum ad abbates qui aderant vertit, eosque ne forte et ipsi in ovile Dominicum aliunde, non per ostium, introissent, confiteri admonuit. Primus sancti Remigii abbas Herimarus surrexit, seque ab hujuscemodi culpa congrua responsione purgavit; deinde domnus Hugo Cluniacensis subsecutus hanc purgationis suae rationem subintulit, dicens: Pro adipiscendo abbatiae honore, Deo teste, nihil dedi, vel promisi, quod quidem caro voluit, sed mens et ratio repugnavit. Post hunc se quidam congrue excusare studuerunt . . . . . Alii vero nihil respondentes, reatum suum occulere quam patefacere maluerunt. Tunc Lingonensis episcopus surgens, super abbate Pultariensi dioecesano suo plurimum est conquestus, quod videlicet in fetore luxuriae vivens, pluribus flagitiis inserviebat; beato quoque Petro, ejusque vicario, Romanae scilicet Ecclesiae pontifici, cujus abbatia illa erat, debitum censum quotannis persolvere detrectaverat; et inde excommunicatus missarum sacramenta celebrare praesumpserat, excommunicationique adhuc subjacens eidem synodo intererat. Qui discussus, nec ab objectis se valens expugnare criminibus, ab honoris sui est dignitate depositus. His ita diffinitis, edictum est sub anathemate auctoritatis apostolicae ut si quis assidentium quempiam universalis Ecclesiae primatem praeter Romanae sedis antistitem esse assereret, ibidem publica satisfactione patefaceret. Cumque ad haec universi reticerent, lectis sententiis super hac re olim promulgatis ab orthodoxis Patribus, declaratum est quod solus Romanae sedis pontifex universalis Ecclesiae primas esset et apostolicus. Post haec domus papa sub excommunicatione prohibuit ne quis absque sui licentia recederet antequam tertia lux consummaretur in celebratione concilii; sicque jam nocte propinquante conventum dimisit. 14. Die vero altera, quae est quinto Nonas Octobris, congregati sunt in memorata basilica episcopi videlicet numero viginti, cum quinquaginta fere abbatibus, et aliis ecclesiastici ordinis complurimis. Ubi statim vetus querela inter Remensis et Treverensis archiepiscopi clericos est renovata; his astruentibus quia Remensis primas esset in Gallia, ideoque illi dispositio competeret synodica; e contra vero illi archiepiscopo Trevirensi eamdem dignitatem conabantur ascribere, primamque sedem post Romanae Ecclesiae praesulem in celebrando concilio acquirere. Domnus autem papa non arbitratus oportunum tempus quo his rationibus imponi valeret congruus finis, sed potius metuens hujusmodi controversiam prorumpere ad scandalum contentionis, in modum coronae sedilia episcoporum disponi, et in medio eorum suae sedis suggestum praecepit locari, cujus ordinationis modum ex arbitrio Remensis archipraesulis sanxit administrari; qui convocatis archidiaconis, et quibusque cleri sui praecipuis, cum eorum consilio, in modum, ut dictum est, coronae, pontificum sedilia, et in medio ejus apostolicae sedis apparari fecit insignia. His ita dispositis, domnus papa sacerdotalibus quasi ad celebrandam missam infulis redimitus, processit ex oratorio sanctae Trinitatis cum cruce et Evangelii libro, antecedentibus eum sacri ordinis ministris, sexque alii coram eo procedentes, ante sanctum altare ex integro cantaverunt antiphonam #Exaudi nos, Domine;@# qua expleta cum psalmo et #Gloria,@# archiepiscopus Trevirensis litaniam fecit: eaque finita, conventum diaconus, ut ad Deum preces effunderet, admonuit, et sic tempori congruentem domno apostolico orationem dicente, lectum est Evangelium #Dixit Simoni Petro Jesus: Si peccaverit in te frater tuus.@# Post haec consederunt omnes, ordine quo Remensis archipraesul disposuit, domnus quidem papa in medio, ut dictum est, chori, verso vultu ad sepulcrum beati Remigii, ante oculos autem ejus, ad orientalem plagam, (Wido) Remensis in dextera, (Eberhardus) Trevirensis vero in parte resedit sinistra. Post Remensem deinde secundum subnotatum ordinem resederunt Beroldus Suessionensis, Drogo Morinensis, Rollandus [ #al.,@# Frollandus] Silvanectensis, Adalbero Metensis; ad meridianam plagam, Aylenardus archiepiscopus Lugdunensis, Hugo Lingonensis, Joffridus Constantiensis, Ivo Sagensis, Herbertus Lisoiensis, Hugo Bajogacensis, Hugo Avringensis, Theodericus Virdunensis; ad
null
65f6874e-9367-401b-9e32-4c089a976ba6
latin_170m_raw
null
None
None
None
septentrionalem vero plagam, Hugo archiepiscopus Vesontionensis, Hugo Nivernensis, Eusebius Andegavensis, Pudicus Nannetensis, episcopus Anglorum, et Joannes Portuensis. Post quorum terga in modum similiter coronae resederunt abbates hoc ordine: domnus scilicet abbas sancti Remigii Herimarus, domnus Hugo Cluniacensis, Sigefridus Gorziensis, Folco Corbiensis, Robertus Prumiensis, Rainoldus Sancti Medardi, Girvinus Sancti Richarii, Godfridus Verzelliacensis, Arnoldus Pultariensis, Rodulfus Mosomensis, Oylardus Catalaunensis, Milo Dervensis, Norgaudus Altvillarensis, Albertus Sancti Theoderici, Stephanus Sancti Urbani, Wlfricus Sancti Augustini Cantuariensis, Alwinus Sancti Benedicti de terra Anglorum; deinde caeteri qui, ut superius relatum est, simul fuerunt numero fere quinquaginta. Quibus ita residentibus, imperato silentio, ex praecepto domni papae surrexit Petrus sanctae Romanae Ecclesiae diaconus, expedito sermone proponens de quibus in eadem synodo sermo esset habendus. De multis videlicet illicitis quae contra canonum instituta in Gallicis finibus exercebantur, id est, de Simoniaca haeresi, de ministeriis ecclesiasticis et altaribus quae a laicis tenebantur, de pravis consuetudinibus quae ab eis in atriis ecclesiarum accipiebantur, de incestis conjugiis, et eis qui, legitimas relinquentes uxores, adulterinis iterum nuptiis implicabantur, de monachis et clericis a sancto proposito et habitu recedentibus, item de clericis mundiali militiae studentibus, de rapinis pauperumque injustis captionibus, de Sodomitico vitio, et quibusdam haeresibus quae in eisdem pullulaverant partibus. Quibus propositis, admonuit omnes qui aderant ut inde secum prudenti deliberatione tractarent consilium quae cum opportuno adjutorio domno papae praeberent, quomodo haec zizania divinae segetis semen suffocantia exstirpari valerent. Post haec ad episcopos converso sermone, commonuit illos sub anathemate apostolicae auctoritatis ut si quis eorum per Simoniacam haeresim ad sacros ordines pervenisset, vel praemio quemlibet ad eamdem dignitatem promovisset, publica confessione patefaceret. Primus ergo Trevirensis archiepiscopus ad haec verba surrexit, seque nec aliquid dedisse vel promisisse pro adepto episcopatu, neque alicui sacros ordines vendidisse, respondit. Deinde Lugdunensis et Vesontionensis surgentes, ab hujuscemodi culpa professi sunt se esse immunes. Tunc praefatus diaconus ad Remensem archiepiscopum se convertit, et quid de his ex quibus a caeteris facta fuerat purgatio ediceret requisivit. At ille surgens inducias petiit usque in crastinum, dicens se privatim velle loqui ad domnum apostolicum; cumque datae fuissent, caeteri omnes surrexerunt in ordine, secundum verba priorum purgantes se ab hujuscemodi suspicione, quatuor tantummodo exceptis, Lingonensi scilicet, Nivernensi, Constantiensi, Nannetensi; quorum causa eo die ad discutiendum relicta, diaconus sermonis cursum ad abbates qui aderant vertit, eosque ne forte et ipsi in ovile Dominicum aliunde, non per ostium, introissent, confiteri admonuit. Primus sancti Remigii abbas Herimarus surrexit, seque ab hujuscemodi culpa congrua responsione purgavit; deinde domnus Hugo Cluniacensis subsecutus hanc purgationis suae rationem subintulit, dicens: Pro adipiscendo abbatiae honore, Deo teste, nihil dedi, vel promisi, quod quidem caro voluit, sed mens et ratio repugnavit. Post hunc se quidam congrue excusare studuerunt . . . . . Alii vero nihil respondentes, reatum suum occulere quam patefacere maluerunt. Tunc Lingonensis episcopus surgens, super abbate Pultariensi dioecesano suo plurimum est conquestus, quod videlicet in fetore luxuriae vivens, pluribus flagitiis inserviebat; beato quoque Petro, ejusque vicario, Romanae scilicet Ecclesiae pontifici, cujus abbatia illa erat, debitum censum quotannis persolvere detrectaverat; et inde excommunicatus missarum sacramenta celebrare praesumpserat, excommunicationique adhuc subjacens eidem synodo intererat. Qui discussus, nec ab objectis se valens expugnare criminibus, ab honoris sui est dignitate depositus. His ita diffinitis, edictum est sub anathemate auctoritatis apostolicae ut si quis assidentium quempiam universalis Ecclesiae primatem praeter Romanae sedis antistitem esse assereret, ibidem publica satisfactione patefaceret. Cumque ad haec universi reticerent, lectis sententiis super hac re olim promulgatis ab orthodoxis Patribus, declaratum est quod solus Romanae sedis pontifex universalis Ecclesiae primas esset et apostolicus. Post haec domus papa sub excommunicatione prohibuit ne quis absque sui licentia recederet antequam tertia lux consummaretur in celebratione concilii; sicque jam nocte propinquante conventum dimisit. SECUNDA DIES SYNODI. 15. Sequenti autem die ad memoratam basilicam cum abbatibus et clero convenientibus episcopis, domnus papa cum quibusdam eorum secessit in oratorium sanctae Trinitatis, ubi dum cum eo confessionis suae privatum colloquium Remensis habuisset archiepiscopus, et de ecclesiasticae religionis profectu tractatum esset diutius, eo ordine quo et transacta die apostolicus inde
null
68343bf6-dcfa-409b-8043-6a297d5fc3ee
latin_170m_raw
null
None
None
None
processit, dictaque antiphona, et litania facta a Trevirense archipraesule, evangelium #Omnis arbor bona@# Diaconus legit. Universis deinde suo loco residentibus, Remensem archiepiscopum ut de Simoniaca haeresi, de qua hesternas obtinuerat inducias, rationem redderet, praefatus admonuit cancellarius, impetens etiam eum de multis quae se, fama vulgante, comperisse asserebat criminibus. Ad haec archiepiscopus surgens, ut sibi consiliandi facultas concederetur expetiit. Qua impetrata, Vesontionensem, Suessionensem, Andegavensem, Nivernensem, Silvanectensem, Morinensem episcopos convocans, cum eis mysterium habuit consilii sui; indeque reversus, ut causam suam Silvanectensis peroraret, a domno papa obtinuit. Surgens autem episcopus Silvanectensis, eumdem archiepiscopum respondit non esse reum Simoniacae haeresis. His auditis, apostolicus praecepit ut haec ita esse sacramento probaret archiepiscopus, mandans etiam recitari sententiam qua Maximum Salonitanum episcopum, ex simili culpa notatum, pari modo se inde purgare beatus papa sanxit Gregorius. At ille canonicas inducias inde postulavit, seque post earum expletionem quod ratio purgationis posceret peracturum spopondit, quibus ei concessis, statutum est ut medio Aprili mense concilio quod Romae celebrandum erat interesset. Caetera vero quae ei objecta sunt, quia legitimi accusatoris videbantur delatione carere, decretum est ad praesens indiscussa remanere. Sic igitur hujusmodi diffinito negotio, super abbatia Dervensi domnus papa conquestus est, quia Tullensi subtracta fuerat episcopio, et hanc ad ipsius ecclesiae pertinere possessionem per privilegiorum quae inde habebat demonstravit recitationem: e contra Remensis archiepiscopus abbatiam illam respondit sui juris potius esse, et hoc antiquioribus privilegiis ecclesiae suae se testificari valere. Papa vero, quia in praesenti non erant eadem scripta ex quorum lectione valeret haec controversia finiri, jussit ea interim in archivis Remensis ecclesiae perquisita in crastino in medium afferri. Tunc Turonenses clerici per Lugdunensem archiepiscopum querelam intulerunt super Dolensi episcopo Britanniae, qui se cum septem suffraganeis a Turonensi archiepicopio subtraxerat, sibique archipraesulis nomen contra fas vindicaverat. Qui statim ex auctoritate apostolica vocatus est ad concilium, quod, ut praefatum est, medio mense Aprili Romae erat celebrandum, ut ibi rationis hujus agitaretur judicium. Post haec memoratus diaconus in episcopum Lingonensem invehitur, eumque episcopalem dignitatem per Simoniacam haeresim obtinuisse, sacros ordines vendidisse, bellica arma contra fas ferendo homicidia perpetrasse, alieni matrimonii jura violasse, in clericos suos tyrannidem exercuisse, Sodomitico etiam flagitio pollutum esse criminatur. Quibus verbis fidem praebebant plurimi delatores qui aderant, inter quos quidam clericus asseruit quod sibi adhuc laico conjugem suam violenter abstulerat, et post perpetratum cum ea adulterium monacham fecerat. Adfuit et presbyter quidam se ab eodem episcopo conquerens captum, et satellitum ejus fuisse potestati traditum, qui, eum multis suppliciis excruciantes, quod scelestius est, clavis acutissimis genitalia ejus confixerant, talique violentia ab eo decem libras denariorum extorserant. His auditis, episcopus consiliandi licentiam petit. Qua impetrata, archiepiscopos Vesontionensem et Lugdunensem accersit, eisque credens arcanum consilii sui, petit ut sibi sint causidici: sed qui, cum tantis flagitiis foret implicitus in oculis alterius magis quam in suis trabem videns fratrem quamvis culpabilem in hesterna synodo criminatus fuerat, ejusque ad damnationem et ipse merito damnandus aspiraverat, non solum se ab objectis nequit excusare criminibus, sed etiam ejus causidico, ne ad sui defensionem quidquam proferre valeat, linguae munus [ #al.,@# motus] adimitur divinitus. Vesontionensis quippe episcopus, dum susceptum ejus negotium perorare, et ad excusationem criminosi incongrua quaedam decerneret proponere, insperato sibi suffragium vocis divino sensit denegari numine. Procul dubio Magnus pater Remigius ob hoc ipsum, ut praedictum est, ante conspectum synodi expositus, a beatae fidei papa etiam hic ejusdem virtutis enituit potentia, quam olim, dum adhuc peregrinaretur in terris, Ariani illius exinanivit molimina. Tunc enim haereticum adversus catholicam fidem blasphemias deliberantem garrire, ne conata perageret, sed potius resipiscendo fidelis fieret, silentio condemnavit nunc autem virum, licet fidelem, ne sceleratum defendendo delinqueret, usu loquendi privavit. Et revera divinae sublimitatis incomprehensibilis virtus in utroque hoc facto mirabiliter enituit, quae et ibi gloriosae animae, licet corporeis adhuc involucris septae, tantum potestatis contulit, et quanta eam jam beatificaverit gloria, nunc circa ejus exanime corpus patenter ostendit. Postquam ergo praefatus Vesontionensis episcopus a suo conatu tali miraculo se prohiberi cognovit, Lugdunensi ut sui vice fratris causam peroraret innuit. Qui surgens ait eumdem
null
fed632a7-acf9-4e52-a09a-99e2a253444c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Lingonensem episcopum confiteri quod sacros ordines vendiderit, et memoratam pecuniam ab illo presbytero extorserit, sed suppliciis quibus asserebat eum excruciari non fecerit; caetera vero quae sibi fuerant objecta hunc penitus denegare asseruit. His dictis, domnus papa videns eadem die non posse ad plenum hujusmodi negotium ventilari, jam enim nox instabat, quod in canonibus de sacrorum ordinum venditoribus sit decretum jussit tantummodo recitari; lectaque sententia ad praeceptum ejus ex concilio Chalcedonensi, capitulo videlicet secundo, soluta est synodus, dilato usque in crastinum hujus rationis judicio. 15. Sequenti autem die ad memoratam basilicam cum abbatibus et clero convenientibus episcopis, domnus papa cum quibusdam eorum secessit in oratorium sanctae Trinitatis, ubi dum cum eo confessionis suae privatum colloquium Remensis habuisset archiepiscopus, et de ecclesiasticae religionis profectu tractatum esset diutius, eo ordine quo et transacta die apostolicus inde processit, dictaque antiphona, et litania facta a Trevirense archipraesule, evangelium #Omnis arbor bona@# Diaconus legit. Universis deinde suo loco residentibus, Remensem archiepiscopum ut de Simoniaca haeresi, de qua hesternas obtinuerat inducias, rationem redderet, praefatus admonuit cancellarius, impetens etiam eum de multis quae se, fama vulgante, comperisse asserebat criminibus. Ad haec archiepiscopus surgens, ut sibi consiliandi facultas concederetur expetiit. Qua impetrata, Vesontionensem, Suessionensem, Andegavensem, Nivernensem, Silvanectensem, Morinensem episcopos convocans, cum eis mysterium habuit consilii sui; indeque reversus, ut causam suam Silvanectensis peroraret, a domno papa obtinuit. Surgens autem episcopus Silvanectensis, eumdem archiepiscopum respondit non esse reum Simoniacae haeresis. His auditis, apostolicus praecepit ut haec ita esse sacramento probaret archiepiscopus, mandans etiam recitari sententiam qua Maximum Salonitanum episcopum, ex simili culpa notatum, pari modo se inde purgare beatus papa sanxit Gregorius. At ille canonicas inducias inde postulavit, seque post earum expletionem quod ratio purgationis posceret peracturum spopondit, quibus ei concessis, statutum est ut medio Aprili mense concilio quod Romae celebrandum erat interesset. Caetera vero quae ei objecta sunt, quia legitimi accusatoris videbantur delatione carere, decretum est ad praesens indiscussa remanere. Sic igitur hujusmodi diffinito negotio, super abbatia Dervensi domnus papa conquestus est, quia Tullensi subtracta fuerat episcopio, et hanc ad ipsius ecclesiae pertinere possessionem per privilegiorum quae inde habebat demonstravit recitationem: e contra Remensis archiepiscopus abbatiam illam respondit sui juris potius esse, et hoc antiquioribus privilegiis ecclesiae suae se testificari valere. Papa vero, quia in praesenti non erant eadem scripta ex quorum lectione valeret haec controversia finiri, jussit ea interim in archivis Remensis ecclesiae perquisita in crastino in medium afferri. Tunc Turonenses clerici per Lugdunensem archiepiscopum querelam intulerunt super Dolensi episcopo Britanniae, qui se cum septem suffraganeis a Turonensi archiepicopio subtraxerat, sibique archipraesulis nomen contra fas vindicaverat. Qui statim ex auctoritate apostolica vocatus est ad concilium, quod, ut praefatum est, medio mense Aprili Romae erat celebrandum, ut ibi rationis hujus agitaretur judicium. Post haec memoratus diaconus in episcopum Lingonensem invehitur, eumque episcopalem dignitatem per Simoniacam haeresim obtinuisse, sacros ordines vendidisse, bellica arma contra fas ferendo homicidia perpetrasse, alieni matrimonii jura violasse, in clericos suos tyrannidem exercuisse, Sodomitico etiam flagitio pollutum esse criminatur. Quibus verbis fidem praebebant plurimi delatores qui aderant, inter quos quidam clericus asseruit quod sibi adhuc laico conjugem suam violenter abstulerat, et post perpetratum cum ea adulterium monacham fecerat. Adfuit et presbyter quidam se ab eodem episcopo conquerens captum, et satellitum ejus fuisse potestati traditum, qui, eum multis suppliciis excruciantes, quod scelestius est, clavis acutissimis genitalia ejus confixerant, talique violentia ab eo decem libras denariorum extorserant. His auditis, episcopus consiliandi licentiam petit. Qua impetrata, archiepiscopos Vesontionensem et Lugdunensem accersit, eisque credens arcanum consilii sui, petit ut sibi sint causidici: sed qui, cum tantis flagitiis foret implicitus in oculis alterius magis quam in suis trabem videns fratrem quamvis culpabilem in hesterna synodo criminatus fuerat, ejusque ad damnationem et ipse merito damnandus aspiraverat, non solum se ab objectis nequit excusare criminibus, sed etiam ejus causidico, ne ad sui defensionem quidquam proferre valeat, linguae munus [ #al.,@# motus] adimitur divinitus. Vesontionensis quippe episcopus, dum susceptum ejus negotium perorare, et ad excusationem criminosi incongrua quaedam decerneret proponere, insperato sibi suffragium vocis divino sensit denegari numine. Procul dubio
null
7374b24a-eb2c-404a-876e-da0a0c4f54e5
latin_170m_raw
null
None
None
None
Magnus pater Remigius ob hoc ipsum, ut praedictum est, ante conspectum synodi expositus, a beatae fidei papa etiam hic ejusdem virtutis enituit potentia, quam olim, dum adhuc peregrinaretur in terris, Ariani illius exinanivit molimina. Tunc enim haereticum adversus catholicam fidem blasphemias deliberantem garrire, ne conata perageret, sed potius resipiscendo fidelis fieret, silentio condemnavit nunc autem virum, licet fidelem, ne sceleratum defendendo delinqueret, usu loquendi privavit. Et revera divinae sublimitatis incomprehensibilis virtus in utroque hoc facto mirabiliter enituit, quae et ibi gloriosae animae, licet corporeis adhuc involucris septae, tantum potestatis contulit, et quanta eam jam beatificaverit gloria, nunc circa ejus exanime corpus patenter ostendit. Postquam ergo praefatus Vesontionensis episcopus a suo conatu tali miraculo se prohiberi cognovit, Lugdunensi ut sui vice fratris causam peroraret innuit. Qui surgens ait eumdem Lingonensem episcopum confiteri quod sacros ordines vendiderit, et memoratam pecuniam ab illo presbytero extorserit, sed suppliciis quibus asserebat eum excruciari non fecerit; caetera vero quae sibi fuerant objecta hunc penitus denegare asseruit. His dictis, domnus papa videns eadem die non posse ad plenum hujusmodi negotium ventilari, jam enim nox instabat, quod in canonibus de sacrorum ordinum venditoribus sit decretum jussit tantummodo recitari; lectaque sententia ad praeceptum ejus ex concilio Chalcedonensi, capitulo videlicet secundo, soluta est synodus, dilato usque in crastinum hujus rationis judicio. TERTIA DIES SYNODI. 16. Mane autem facto, iterum ad eumdem locum episcopi convenere cum abbatibus et caeteris Ecclesiae ordinibus, ad quos domno papa procedente non est cantata antiphona #Exaudi nos, Domine,@# sicut heri et nudiustertius, sed ad ejus adventum clerus decentissime cecinit hymnum #Veni, creator Spiritus.@# Quo completo cum antiphona de sancto Remigio, litania facta est a Vesontionensi archiepiscopo, postquam de Spiritu sancto Collectam dixit domnus apostolicus; sicque lectum est Evangelium #Ego sum pastor bonus.@# Cumque universi consueto resedissent ordine, supradictus Romanae Ecclesiae diaconus ait consequens esse ut ubi hesterna synodus fuerat terminata, ibi rationis suae iteraret initia, a Lingonensis videlicet episcopi causa. Qui requisitus et a synodica examinatione se subduxisse repertus, ex parte Dei et beati Petri apostolorum principis, ejusque vicarii qui praesens aderat, ab eodem diacono tertio est vocatus. Directi sunt etiam episcopi Silvanectensis et Andegavensis ad illius hospitium, ut si forte eum ibi reperirent, revocarent ad concilium. Qui dum imperata accelerant peragere, ipsius referendarii allocutio fit ad illos qui nondum se a simoniaca haeresi debita purgaverant responsione. At Nivernensis episcopus surgens, pro suo episcopio plurimum pecuniae confessus est a parentibus datum fuisse, se tamen ignorante; eoque adepto, nonnulla ecclesiasticae religioni contraria commisisse; unde asserebat divinae ultionis vindictam pertimescere. Ideoque, si domno papae et praesenti conventui dignum videretur, idem officium velle dimittere potius quam in ejus retentione animam suam pessumdare. Quae ubi dixit, pastorale pedum ante pedes ipsius apostolici posuit. Ille vero tanti viri flexus devotione, favente synodo, eumdem, quod absque consensu suo eadem pecunia data fuerit, sacramento comprobare fecit, sicque illi per aliud pedum ministerium episcopale reddidit. Interea allatum est coram privilegium Remensis Ecclesiae de abbatia Dervensi, ex cujus lectione comprobatum est eam pertinere ad jus Remensis archiepiscopi. Redeuntes denique qui missi feurant ad revocandum Lingonensem episcopum, nuntiaverunt eum facinorum suorum metuentem discussionem, fugae arripuisse praesidium. Tunc ex praecepto ipsius papae, lectae sunt sententiae super hujuscemodi re promulgatae ab orthodoxis Patribus, sicque universi concilii judicio, excommunicationis est poena damnatus. Quod audiens archiepiscopus Vesontionensis surrexit, et quomodo pridie eumdem reum excusare nitens, ex divina virtute per beati Remigii merita silentio condemnatus sit, patefecit coram eodem conventu, satis devote veniam petens, quod ejusdem miraculi novitatem eo usque negligenter celarit. Hic ex pia devotione, et alacritate cordis, domnus papa in lacrymas compunctus, sic ait: ADHUC VIVIT BEATUS REMIGIUS. Tunc ex praecepto ejus omnes surrexerunt et cum eo ante ejusdem sancti sepulcrum prostrati, antiphonam #Sancte Remigi,@# ex integro devotissime cecinerunt. Post haec surgens Constantiensis episcopus confessus est se ignorante a quodam fratre suo emptum sibi episcopium fuisse. Quod cum rescisset, ne contra fas ordinationem illam susciperet, voluisse aufugere; sed ab eodem violenter captum, episcopali contra voluntatem suam dignitate esse donatum. Quod sacramento comprobare jussus, nec renuens,
null
f397ae75-3aaf-4652-b9b7-e755b655d097
latin_170m_raw
null
None
None
None
sic judicatus est simoniacae haeresis non incurrisse facinus. Accedens denique Namnetensis, confessus est genitorem suum episcopum fuisse suae civitatis, et in ejus vita donum episcopii se percepisse, mortuoque illi subrogatum per largitionem pecuniae. Quapropter judicio synodi, sublato annulo et pastorali pedo, privatus est pontificali ministerio, condonato ei, intervenientibus episcopis, tantummodo presbyteratus officio. Eorum igitur causa tali modo determinata, commonuit domnus papa archiepiscopos qui erant in praesentia, ut si quem suffraganeorum suorum simoniacae pestis esse reum scirent coram, omnibus notificare non renuerent. Quibus id omnino se scire denegantibus, habitus est sermo de episcopis qui invitati ad eamdem synodum venire noluerant, nec aliquod inde suae excusationis scriptum illo transmiserant. Unde competentibus ad haec Patrum recitatis sententiis, poena damnati sunt excommunicationis cum omnibus illis qui, ipsius papae formidantes adventum, hac de re profecti erant in expeditionem regis. Nominatim vero Senonensis archiepiscopus, Belvacensis et Ambianensis episcopus; sed et abbas sancti Medardi, quia absque licentia recesserat a conventu concilii. Excommunicatus est etiam sancti Jacobi archiepiscopus Galliciensis, quia contra fas sibi vindicaret culmen apostolici nominis. Post haec petentibus iis qui sanctae religionis amatores ibi aderant, plurima sanctorum Patrum decreta, quae jam per incuriam pro nihilo habebantur, praecepto suae auctoritatis renovavit; et multa quae in Gallicana Ecclesia exercebantur illicita, ne fierent ulterius, sub anathemate prohibuit, videlicet Ne quis sine electione cleri et populi ad regimen ecclesiasticum proveheretur. Ne quis sacros ordines aut ministeria ecclesiastica, vel altaria emeret aut venderet: et si quis clericorum quidlibet eorum emisset, id cum digna satisfactione suo episcopo redderet. Ne quis laicorum ecclesiasticum ministerium vel altaria teneret, nec episcoporum quilibet consentiret . Ne quis in atriis ecclesiarum, praeter episcopum et ejus ministrum, quaslibet consuetudines exigere praesumeret. Ne quis pro sepultura vel baptismo, sive pro eucharistia, aut infirmorum visitatione quidquam exigeret. Ne quis clericorum arma militaria gestaret, aut mundanae militiae deserviret. Ne quis clericus vel laicus usuras exerceret. Ne quis monachus vel clericus a suo gradu apostataret. Ne quis cum aliquibus sacri ordinis iter agentibus violentiam ullam inferre auderet. Ne quis pauperes homines rapinis vel captionibus vexaret. Ne quis incestuosae conjunctioni se copularet. Ne quis legitima uxore derelicta, aliam duceret. Et quia novi haeretici in Gallicanis partibus emerserant, eos excommunicavit, illis additis, qui ab eis aliquod munus vel servitium acciperent, aut quodlibet defensionis patrocinium illis impenderent. Pari modo damnavit et sodomitas. Excommunicavit etiam comites Angelrai [Engelrai], et Eustacium propter incestum, et Hugonem de Braina, quia legitimam uxorem dimiserat, et aliam sibi in matrimonio sociaverat. Interdixit et Balduino comiti Flandrensi ne filiam suam Wilhelmo Nortmanno nuptui daret, et ei ne eam acciperet. Vocavit etiam comitem Tetbaldum, quoniam suam dimiserat uxorem; vocavit et Gozfridum Andegavensem usque ad synodum futuram Moguntiae, ibi excommunicandum, nisi relaxaret quem captum tenebat domnum Gervasium, qui tunc erat praesul sedis Cenomannicae; postea vero ab ejusdem tyranni potestate exemptus, Widone archiepiscopo defuncto, a rege Francorum Henrico subrogatus est ad regimen Remensis Ecclesiae. Excommunicavit denique illos de quibus proclamationem fecerant Compendienses clerici, propter quorum injustitiam illuc detulerant corpus sancti martyris Cornelii; eos quoque, qui ab eadem synodo redeuntibus aliquid inferrent impedimenti. Privilegium autem quod fecerat sancto Remigio, ibidem in conspectu omnium recitatum confirmavit, et constituit omni tempore, sicut scriptum continebatur, inviolabiliter conservari, sicque data benedictione concilium solvit. 17. Hujusmodi ergo ordine beati Patris Remigii devotus Romanae sedis pontifex quartam celebravit translationem, et feliciter sexto Nonas Octobris consummavit divinae domus sanctificationem: quam etiam, ut declaratum est, trium dierum continuatione insignivit celebratione synodi, millesimo et quadragesimo nono anno felicissimae Incarnationis Domini nostri Jesu Christi. Quapropter, ut deliberaverat, ex divina dispositione compos effectus desiderii sui, die subsequenti post expletionem synodicam, venit in capitulum [ #ms.,@# capitolium] fratrum seque eis innotuit suum velle acccelerare reditum. Unde spiritualibus illos demulcens colloquiis, societatem eorum et devote petiit et accepit, suamque eis humiliter petentibus ipse largitus est, et prostratos ad publicam confessionem absolvit, et ex ordine omnes deosculatos apostolica benedictione sanctificavit. Post haec egressus, episcopos et abbates caeterosque ecclesiastici ordinis qui nondum recesserant convocavit, et cum eis ecclesiam ingressus, missarum solemnia celebrari fecit. Quibus expletis,
null
1c08d10d-a003-4b4e-9e38-a41e73ca3515
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad sancti sepulcrum quod, ut dictum est, super altare sancti Christophori, post basilicae dedicationem collocaverat, cum humili devotione accessit, ibique oratione completa, illud suppositis humeris devote inde extulit, et in statione sibi decenter apparata cum divinis laudibus reposuit: ubi iterum atque iterum cum lacrymis se prosternens, tandem in viam suam exiit, et usque ad castelli aditum comitatus cum canticis spiritualibus a fratribus et innumeroso [ #al.,@# numeroso] conventu populi, omnibus valedicens, recessit. Recedens autem inde ad sui laboris recompensationem retulit fructum magnae mercedis, in arcano scilicet devoti pectoris ignem praecipuae dilectionis, quo ab illo tempore erga eumdem gloriosum Patrem Remigium magnopere dinoscitur flagrasse, ut idem ipse fatetur in quadam epistola directa postmodum episcopis Franciae, quam suo loco in subsequentibus curabimus ponere. Ex qua gratia etiam alterius gratiae adeptus est emolumentum, cum ei divina virtus de quibusdam qui ei impedimentum advenienti in Gallias conati erant inferre ultionem praestitit, per ipsius sancti cui fuerat famulatus meritum. Nam, ut multos praetermittamus qui ei fuere contrarii, Gibuinus Laudunensis episcopus et Hugo de Braina-castello, qui inter ejus derogatores quasi signiferi exstiterunt, eodem anno ignominiosa morte vitam finierunt. Ille enim, quia exitialem technam, ut apostolicam devitaret praesentiam regi suggessit, et hanc maxima parte cleri sui devote expetente, ipse a sua sede longe aufugit, nec Dominici corporis viatico, a malitia sua sanctificatus, nec ab eodem clero suo consolatione visitationis in extremis refocillatus, divino judicio extra fines episcopii sui solus obiit quasi peregrinus. Alter vero, quia caput ministri Christi se abscissurum fuerat minitatus, ore sacrilego quo impia verba pro tulerat hostilis gladii abscisione est mutilatus. 18. Dignum est ad posterorum memoriam aliud miraculum supradictis addere, quod divina potentia in manibus hujus pontificis operata est, ex ea qua erga Patronum nostrum flagrabat devotione. Anno enim secundo post expletionem eorum quae praemissa sunt, cum Romae moraretur, casu accidente per pincernae incuriam, vas illud fractum est quod sibi datum esse a praefato abbate Herimaro in primordiis hujus opusculi memoratum est. Quod ubi pro certo agnovit, aliquantum graviter tulit. Licet enim multa haberet pluris pretii, prae caeteris tamen illud diligebat, quia in initio apostolatus sui ex parte sancti Remigii sibi missum asserebat; ideoque ad bibendum supra caetera quae erant in obsequio ejus illi delectabilius esse solebat. Dum ergo cum spiritualibus quibusdam viris qui ei praesentes erant, placido, ut semper erat, vultu, de eodem damno conquereretur, et aurifex peritus reficiendi hujusmodi fracturam ab eo perquiri praeciperetur, quidam corum alludentes, seria et alacri responsione dixerunt quod sanctus hic, in cujus illud tantopere amplectebatur devotione, tanti esset apud Deum meriti, ut ei idem vas integrum sua reformaret intercessione. At ille nihil se inde diffidere cum spirituali jucunditate respondens, ejusque virtutes multiplici sermone exaggerans, vas fractum sibi deferri praecepit. Quo delato, avulsam inde particulam suo loco reposuit, et, quasi aurifici ad reficiendum reservaretur, signum tamen crucis, ut fertur, ei caute imprimens, recondi jussit. Quod in crastino velut causa reficiendi coram delatum, ita operatione divina integrum est inventum, ut nullum in eo fracturae posset reperiri vestigium. Hoc itaque videns venerabilis papa, Dei omnipotentiam collaudavit, et hujus miraculi novitatem meritis beati Remigii ascripsit, per cujus interventum fidei ejus efficacia id obtinere meruit. Ne autem ex hac relatione arguamur mendacii, ideoque frivolum habeatur hujus scripti memoriale, proferimus tres idoneos testes, quorum judicio [ #al.,@# indicio] id nobis postmodum contigit agnoscere: Hugonem videlicet Nivernensem episcopum, et Hugonem Remensis ecclesiae diaconum, et quemdam clericum, Aylenardi quondam Lugdunensis archiepiscopi capellanum, nomine Benedictum: quorum duo primi concilio ab eodem papa, ut moris illi erat, quinto decimo die post Dominicam Resurrectionem Romae habito interfuerunt, et quod retulimus ab his qui praesentes viderunt id vere factum esse didicerunt; tertius vero cum domino suo praesens interfuit, et quod videndo comperit nobis post aliquot annos sciscitantibus indicavit. Vir denique venerabilis saepe dictum apostolum nostrum eo magis ferventi excolens dilectione, eumque summopere desiderans honorare, et illius monasterium sua auctoritate nobilitare, epistolam ejus laude refertam direxit sanetae Ecclesiae filiis in Francia constitutis, qua decrevit apud eos haberi celebrem ipsius sancti festivitatem, quae recolitur Kalendas Octobris. Plurima etiam
null
86375e6c-aac5-4818-8c3e-e6b777099b0c
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad ecclesiasticam utilitatem pertinentia, quae in praefata synodo in ejus basilica habita tractaverat, jussit apud eos capitulatim digeri, et inter orthodoxos canones numerari: cujus epistolae textum, quia ordo narrationis videtur exigere, huic operi dignum judicavimus inserere. Hujus vero exemplar hujusmodi est. 16. Mane autem facto, iterum ad eumdem locum episcopi convenere cum abbatibus et caeteris Ecclesiae ordinibus, ad quos domno papa procedente non est cantata antiphona #Exaudi nos, Domine,@# sicut heri et nudiustertius, sed ad ejus adventum clerus decentissime cecinit hymnum #Veni, creator Spiritus.@# Quo completo cum antiphona de sancto Remigio, litania facta est a Vesontionensi archiepiscopo, postquam de Spiritu sancto Collectam dixit domnus apostolicus; sicque lectum est Evangelium #Ego sum pastor bonus.@# Cumque universi consueto resedissent ordine, supradictus Romanae Ecclesiae diaconus ait consequens esse ut ubi hesterna synodus fuerat terminata, ibi rationis suae iteraret initia, a Lingonensis videlicet episcopi causa. Qui requisitus et a synodica examinatione se subduxisse repertus, ex parte Dei et beati Petri apostolorum principis, ejusque vicarii qui praesens aderat, ab eodem diacono tertio est vocatus. Directi sunt etiam episcopi Silvanectensis et Andegavensis ad illius hospitium, ut si forte eum ibi reperirent, revocarent ad concilium. Qui dum imperata accelerant peragere, ipsius referendarii allocutio fit ad illos qui nondum se a simoniaca haeresi debita purgaverant responsione. At Nivernensis episcopus surgens, pro suo episcopio plurimum pecuniae confessus est a parentibus datum fuisse, se tamen ignorante; eoque adepto, nonnulla ecclesiasticae religioni contraria commisisse; unde asserebat divinae ultionis vindictam pertimescere. Ideoque, si domno papae et praesenti conventui dignum videretur, idem officium velle dimittere potius quam in ejus retentione animam suam pessumdare. Quae ubi dixit, pastorale pedum ante pedes ipsius apostolici posuit. Ille vero tanti viri flexus devotione, favente synodo, eumdem, quod absque consensu suo eadem pecunia data fuerit, sacramento comprobare fecit, sicque illi per aliud pedum ministerium episcopale reddidit. Interea allatum est coram privilegium Remensis Ecclesiae de abbatia Dervensi, ex cujus lectione comprobatum est eam pertinere ad jus Remensis archiepiscopi. Redeuntes denique qui missi feurant ad revocandum Lingonensem episcopum, nuntiaverunt eum facinorum suorum metuentem discussionem, fugae arripuisse praesidium. Tunc ex praecepto ipsius papae, lectae sunt sententiae super hujuscemodi re promulgatae ab orthodoxis Patribus, sicque universi concilii judicio, excommunicationis est poena damnatus. Quod audiens archiepiscopus Vesontionensis surrexit, et quomodo pridie eumdem reum excusare nitens, ex divina virtute per beati Remigii merita silentio condemnatus sit, patefecit coram eodem conventu, satis devote veniam petens, quod ejusdem miraculi novitatem eo usque negligenter celarit. Hic ex pia devotione, et alacritate cordis, domnus papa in lacrymas compunctus, sic ait: ADHUC VIVIT BEATUS REMIGIUS. Tunc ex praecepto ejus omnes surrexerunt et cum eo ante ejusdem sancti sepulcrum prostrati, antiphonam #Sancte Remigi,@# ex integro devotissime cecinerunt. Post haec surgens Constantiensis episcopus confessus est se ignorante a quodam fratre suo emptum sibi episcopium fuisse. Quod cum rescisset, ne contra fas ordinationem illam susciperet, voluisse aufugere; sed ab eodem violenter captum, episcopali contra voluntatem suam dignitate esse donatum. Quod sacramento comprobare jussus, nec renuens, sic judicatus est simoniacae haeresis non incurrisse facinus. Accedens denique Namnetensis, confessus est genitorem suum episcopum fuisse suae civitatis, et in ejus vita donum episcopii se percepisse, mortuoque illi subrogatum per largitionem pecuniae. Quapropter judicio synodi, sublato annulo et pastorali pedo, privatus est pontificali ministerio, condonato ei, intervenientibus episcopis, tantummodo presbyteratus officio. Eorum igitur causa tali modo determinata, commonuit domnus papa archiepiscopos qui erant in praesentia, ut si quem suffraganeorum suorum simoniacae pestis esse reum scirent coram, omnibus notificare non renuerent. Quibus id omnino se scire denegantibus, habitus est sermo de episcopis qui invitati ad eamdem synodum venire noluerant, nec aliquod inde suae excusationis scriptum illo transmiserant. Unde competentibus ad haec Patrum recitatis sententiis, poena damnati sunt excommunicationis cum omnibus illis qui, ipsius papae formidantes adventum, hac de re profecti erant in expeditionem regis. Nominatim vero Senonensis archiepiscopus, Belvacensis et Ambianensis episcopus; sed et abbas sancti Medardi, quia absque licentia recesserat a conventu concilii. Excommunicatus est etiam sancti Jacobi archiepiscopus Galliciensis, quia contra fas sibi vindicaret culmen apostolici nominis. Post haec petentibus
null
ea674be8-f914-4032-8d28-e5c25ff89e01
latin_170m_raw
null
None
None
None
iis qui sanctae religionis amatores ibi aderant, plurima sanctorum Patrum decreta, quae jam per incuriam pro nihilo habebantur, praecepto suae auctoritatis renovavit; et multa quae in Gallicana Ecclesia exercebantur illicita, ne fierent ulterius, sub anathemate prohibuit, videlicet 17. Hujusmodi ergo ordine beati Patris Remigii devotus Romanae sedis pontifex quartam celebravit translationem, et feliciter sexto Nonas Octobris consummavit divinae domus sanctificationem: quam etiam, ut declaratum est, trium dierum continuatione insignivit celebratione synodi, millesimo et quadragesimo nono anno felicissimae Incarnationis Domini nostri Jesu Christi. Quapropter, ut deliberaverat, ex divina dispositione compos effectus desiderii sui, die subsequenti post expletionem synodicam, venit in capitulum [ #ms.,@# capitolium] fratrum seque eis innotuit suum velle acccelerare reditum. Unde spiritualibus illos demulcens colloquiis, societatem eorum et devote petiit et accepit, suamque eis humiliter petentibus ipse largitus est, et prostratos ad publicam confessionem absolvit, et ex ordine omnes deosculatos apostolica benedictione sanctificavit. Post haec egressus, episcopos et abbates caeterosque ecclesiastici ordinis qui nondum recesserant convocavit, et cum eis ecclesiam ingressus, missarum solemnia celebrari fecit. Quibus expletis, ad sancti sepulcrum quod, ut dictum est, super altare sancti Christophori, post basilicae dedicationem collocaverat, cum humili devotione accessit, ibique oratione completa, illud suppositis humeris devote inde extulit, et in statione sibi decenter apparata cum divinis laudibus reposuit: ubi iterum atque iterum cum lacrymis se prosternens, tandem in viam suam exiit, et usque ad castelli aditum comitatus cum canticis spiritualibus a fratribus et innumeroso [ #al.,@# numeroso] conventu populi, omnibus valedicens, recessit. Recedens autem inde ad sui laboris recompensationem retulit fructum magnae mercedis, in arcano scilicet devoti pectoris ignem praecipuae dilectionis, quo ab illo tempore erga eumdem gloriosum Patrem Remigium magnopere dinoscitur flagrasse, ut idem ipse fatetur in quadam epistola directa postmodum episcopis Franciae, quam suo loco in subsequentibus curabimus ponere. Ex qua gratia etiam alterius gratiae adeptus est emolumentum, cum ei divina virtus de quibusdam qui ei impedimentum advenienti in Gallias conati erant inferre ultionem praestitit, per ipsius sancti cui fuerat famulatus meritum. Nam, ut multos praetermittamus qui ei fuere contrarii, Gibuinus Laudunensis episcopus et Hugo de Braina-castello, qui inter ejus derogatores quasi signiferi exstiterunt, eodem anno ignominiosa morte vitam finierunt. Ille enim, quia exitialem technam, ut apostolicam devitaret praesentiam regi suggessit, et hanc maxima parte cleri sui devote expetente, ipse a sua sede longe aufugit, nec Dominici corporis viatico, a malitia sua sanctificatus, nec ab eodem clero suo consolatione visitationis in extremis refocillatus, divino judicio extra fines episcopii sui solus obiit quasi peregrinus. Alter vero, quia caput ministri Christi se abscissurum fuerat minitatus, ore sacrilego quo impia verba pro tulerat hostilis gladii abscisione est mutilatus. 18. Dignum est ad posterorum memoriam aliud miraculum supradictis addere, quod divina potentia in manibus hujus pontificis operata est, ex ea qua erga Patronum nostrum flagrabat devotione. Anno enim secundo post expletionem eorum quae praemissa sunt, cum Romae moraretur, casu accidente per pincernae incuriam, vas illud fractum est quod sibi datum esse a praefato abbate Herimaro in primordiis hujus opusculi memoratum est. Quod ubi pro certo agnovit, aliquantum graviter tulit. Licet enim multa haberet pluris pretii, prae caeteris tamen illud diligebat, quia in initio apostolatus sui ex parte sancti Remigii sibi missum asserebat; ideoque ad bibendum supra caetera quae erant in obsequio ejus illi delectabilius esse solebat. Dum ergo cum spiritualibus quibusdam viris qui ei praesentes erant, placido, ut semper erat, vultu, de eodem damno conquereretur, et aurifex peritus reficiendi hujusmodi fracturam ab eo perquiri praeciperetur, quidam corum alludentes, seria et alacri responsione dixerunt quod sanctus hic, in cujus illud tantopere amplectebatur devotione, tanti esset apud Deum meriti, ut ei idem vas integrum sua reformaret intercessione. At ille nihil se inde diffidere cum spirituali jucunditate respondens, ejusque virtutes multiplici sermone exaggerans, vas fractum sibi deferri praecepit. Quo delato, avulsam inde particulam suo loco reposuit, et, quasi aurifici ad reficiendum reservaretur, signum tamen crucis, ut fertur, ei caute imprimens, recondi jussit. Quod in crastino velut causa reficiendi coram delatum, ita operatione divina integrum est inventum, ut nullum in eo fracturae posset
null
4134b798-e849-44da-80af-55ac39621245
latin_170m_raw
null
None
None
None
reperiri vestigium. Hoc itaque videns venerabilis papa, Dei omnipotentiam collaudavit, et hujus miraculi novitatem meritis beati Remigii ascripsit, per cujus interventum fidei ejus efficacia id obtinere meruit. Ne autem ex hac relatione arguamur mendacii, ideoque frivolum habeatur hujus scripti memoriale, proferimus tres idoneos testes, quorum judicio [ #al.,@# indicio] id nobis postmodum contigit agnoscere: Hugonem videlicet Nivernensem episcopum, et Hugonem Remensis ecclesiae diaconum, et quemdam clericum, Aylenardi quondam Lugdunensis archiepiscopi capellanum, nomine Benedictum: quorum duo primi concilio ab eodem papa, ut moris illi erat, quinto decimo die post Dominicam Resurrectionem Romae habito interfuerunt, et quod retulimus ab his qui praesentes viderunt id vere factum esse didicerunt; tertius vero cum domino suo praesens interfuit, et quod videndo comperit nobis post aliquot annos sciscitantibus indicavit. Vir denique venerabilis saepe dictum apostolum nostrum eo magis ferventi excolens dilectione, eumque summopere desiderans honorare, et illius monasterium sua auctoritate nobilitare, epistolam ejus laude refertam direxit sanetae Ecclesiae filiis in Francia constitutis, qua decrevit apud eos haberi celebrem ipsius sancti festivitatem, quae recolitur Kalendas Octobris. Plurima etiam ad ecclesiasticam utilitatem pertinentia, quae in praefata synodo in ejus basilica habita tractaverat, jussit apud eos capitulatim digeri, et inter orthodoxos canones numerari: cujus epistolae textum, quia ordo narrationis videtur exigere, huic operi dignum judicavimus inserere. Hujus vero exemplar hujusmodi est. #Epistola beati Leonis papae.@# Leo episcopus, etc. (Vide in S. LEONE IX, Patrologiae tom CXLIII.) #Privilegium altaris majoris ecclesiae Sancti Remigii Remensis.@# Leo episcopus, etc. ( #Vide ubi supra.@# )
null
00a9ae8c-0d49-4572-bcdd-8259b0485617
latin_170m_raw
null
None
None
None
Carmen de bello Trojano #De rhythmo apud veteres tam Graecos quam Latinos scriptores versibus immisso nonnulla. Editumque carmen rhythmicum satis ingeniosum de Trojae halosi, multis partibus sonum syllabarum captans, etsi minime Latinum.@# Rhythmum apud Graecos in carmine absolutissimarum elegantiarum aperte affectavit Anacreon. Quem secutos non paucos Latinorum arbitror; quorum nunc scripta funditus perierunt, pauca praeter fragmenta quae, aliud agentes, grammatici citata servarunt. Sed consonantium syllabarum in fine versuum nos hic rhythmum appellamus, non quem doctissimus Victorinus in Grammatica et alii artigraphi docent. Quem quidem nostrum, quamvis ultimis saeculis corrumpendae Latinitatis summus auctor erit, etiam aliis in generibus versuum non abhorruisse vere Romanos, docent affectate scripti hi versus M. Varronis Ὄνος λύρας: Et orthophallica astulit psalteria Quibus sonant in Graecia dicteria, Qui fabularum collocant exordia. In quam rem et alii priscorum loci adduci possent, si analecta nostra poetica exscribere vellemus. Sufficit vero Terentiani auctoritas, qui rhythmos a metris ita distinguit, ut utrumque genus in usu fuisse confiteatur. Et eam distinctionem novit ultimum etiam aevum, studio, non ignorantia peccans. Eccerhardus in libro De Vita Notkeri, cap. 17, Letanias omnesque cantilenas, rhytmathice, metrice, vel prosaice quas fecerant et disciplinas quas docuerant authenticavit. Hoc autem loci edituri sumus ἀνέκδοτον postremi aevi carmen quod ingeniose rhythmum composuit geminum, nec sine tertio et quarto. Id dono nobis dedit, cum corpus universum sequioris aevi poetarum editioni nos compingere velle animadverteret, Gaspar Gevartius, cui nobiscum summa amicitia est. Non quidem ego animatus sum in id corpus eos poetas deducere qui barbare ad minorum gentium linguarum morem et legem versus Latinis numeris conceptos infringunt in rhythmos, ut sunt Bernhardus Morlanensis, quem vel principem talium dicas; Goffridus Viterbiensis, Metelli Quirinalia hexametro composita, Petri Blesensis, Willerami abbatis, Wipponis, et mille talium carmina, hoc tamen carmen peculiari mihi genio scriptum videtur, nec indignum cujus extra ordinem ratio habeatur. Est vero de bello Trojano in haec verba scriptum. Pergama flere volo Solo rapta dolo Est Paris absque pare Audet tentare Vadit et accedit Nauta solo cedit Tuta libido maris Civibus ignaris Fato Danais data solo Capta, redacta solo Quaerit, videt, audet amare Furta, pericla mare Clam tollit, clamque recedit Fit fuga, praedo redit Dat tura libidinis aris Quod paret arma Paris Post raptus Helenae Mille rates plenae Exuperare ratus Faedere nudatus Graeco ductori Pro consorte tori Pergama dia secus Impetitur moecus Nutu Junonis Destruitur donis Plena malae prolis Deleturque dolis Tunc dant cuncta neci Obfirmant Graeci Hinc ardent aedes Per varias caedes Mulctatur caede Seque suo faede Foemina digna mori Reddita victori Saeva quid evadis Cur rea tu cladis Passa modo Paridem Et factura fidem Rumor de veteri Cras poterunt fieri Foemina victa mero Nec fieri spero Expleta caede Tractatur foede In facie Dorum Subsequitur lorum Vivit at invita Et planctus merita Juno quid est quod agis Tot ne putas plagis Ergo reoccides Ergo reoccides Nullum jam reperis Imo persequeris Nemo rebellatur Belloque sectatur Ne me Juno feri Fac obitu celeri Usque modo flevi Quod superest aevi Perstitit ira Dei Miror quod sitei Nemo mei meminit Mecum foedus init Concutit ossa metus Dum renovat fletus Urbs retro sublimis Una fit ex minimis Urbs fortunata Vel possent fata Regna beata satis Dives honoratis Regna beata satis Praedo voluptatis Urbs celebris dudum Ecce solum nudum Troja antiqua peris Jamjam bubus eris Urbs bona plena bono Praedita patrono Plena potentatu Felicissimatu Si commendemus Cultus supremus Potum vineta Merces moneta Curia personis Terra suis donis Urbs vetus et clara Tam bona tam clara Currunt Larissa Mycenae Fortibus absque senae Viduatorem viduatus Foederat ense latus Prohibet dolor esse timori Vivere sive mori Figit tentoria Graecus Et fabricatur ecus Et iniqua fraude Sinonis Urbs modo plena bonis Parit hostem machina molis Tam populosa polis Praedaeque cupidine caeci Pectora clausa preci Hinc detruncat Diomedes Brachia, crura, pedes Praedo Paris a Diomede Reddit alumna Lede Remeat ab amore priori Delitiisque thori Non tradita caetera tradis Non modo clade cadis Per idem modo, Thesea pridem Ne redeas in idem Faciet ventura timeri Turpia sicut heri Quod inhaesitat ebria vero Nec fidejussor ero Super additur Hecuba praedae Cogitur ire pedae Crinem laniata decorum Per theatrale forum Quia vivit paupere vita Vociferatur ita Post tantae funera stragis? Addere posse magis? Hos quos occidit Atrides? Quos obiisse vides? Nec sic ulli misereris Relliquias cineris Sed Juno belligeratur
null
d5976a12-ea95-45d5-be71-6677ffa7f573
latin_170m_raw
null
None
None
None
Sanguine mucro satur Feriendo potes misereri Corpus anile teri Casus incommoda laevi Corripe fine brevi Dare caetera perniciei Mentio nulla mei Gladius qui caetera fini Me superesse sini Fit spiritus irrequietus Denuo caussa metus Et abundans rebus opimis Annihilata nimis Si posset vincere fata Segnius esse rata Urbs primae nobilitatis Dantibus absque datis Donec nocuere beatis Et male rapta ratis Dum terminat alea ludum Pastus erit pecudum Non jam mihi Troja videris Pascua, lustra feris Foris, intus, cive, colono Praeditus ille throno Celeberrima digna relatu Principe, cive, statu Quod commendare solemus Rus, ager, unda, nemus Pastum dabat area laeta Navigiumque freta Urbs civibus, arva colonis Horrea plena bonis Bona valde tam bona rara Fit pecualis hara Dives ab antiquo Deperit in modiquo Caussa rei talis Foemina fatalis Dum fato fertur iniquo Fit nihil ex aliquo Meretrix fuit exitialis. Foemina foeta malis. Patienter carere aevum hoc elegantiarum ditissimum monumento hoc barbarioris potuisse non nego. Idem tamen et affirmare non nolim interesse ejus qui perfectam eruditionem affectat, omnium saeculorum litteras non ignorare. Praeterea licet sermone, phrasi, stylo, barbarum, solaecum, affectatumque hoc carmen videatur, tamen quid egerint tum temporis homines cum felicitatem nostram aspirare non possent, exinde discimus. Scriptum vero hoc carmen est ante annum Domini 1200. Nam Nicolaus Rievallensis poeta aevo illo non malus diserte hujus distichi secundi caput ponit: Est Paris absque pari forma, flos unicus orbis. Ejus versus producit eruditissimus vir. J. Picardius ad Gulielmum Neubrigensem, lib. II De rebus Anglicis, cap. 27. Inventi vero genus novum est, nec tale quid hactenus prodiisse in publicum puto. Illud unum erat dignius argumentum quo suppressionem mereri videri poterat imitatio male feriatorum ingeniorum. At illa, si ineptire proposuerunt, sibi ineptiant sane suo periculo; nos saevire in nondum bene natum fetum noluimus. Mendum est illis verbis. Ne me juno feri feriendo potes misereri. Legendum est #Me me,@# quod sequens distichum manifesto docet. Et est allusum illud Maronianum: Me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum. Alia monenda erant; sed otium melius locari poterit. Carmen de bello Trojano #De rhythmo apud veteres tam Graecos quam Latinos scriptores versibus immisso nonnulla. Editumque carmen rhythmicum satis ingeniosum de Trojae halosi, multis partibus sonum syllabarum captans, etsi minime Latinum.@# Rhythmum apud Graecos in carmine absolutissimarum elegantiarum aperte affectavit Anacreon. Quem secutos non paucos Latinorum arbitror; quorum nunc scripta funditus perierunt, pauca praeter fragmenta quae, aliud agentes, grammatici citata servarunt. Sed consonantium syllabarum in fine versuum nos hic rhythmum appellamus, non quem doctissimus Victorinus in Grammatica et alii artigraphi docent. Quem quidem nostrum, quamvis ultimis saeculis corrumpendae Latinitatis summus auctor erit, etiam aliis in generibus versuum non abhorruisse vere Romanos, docent affectate scripti hi versus M. Varronis Ὄνος λύρας: Et orthophallica astulit psalteria Quibus sonant in Graecia dicteria, Qui fabularum collocant exordia. In quam rem et alii priscorum loci adduci possent, si analecta nostra poetica exscribere vellemus. Sufficit vero Terentiani auctoritas, qui rhythmos a metris ita distinguit, ut utrumque genus in usu fuisse confiteatur. Et eam distinctionem novit ultimum etiam aevum, studio, non ignorantia peccans. Eccerhardus in libro De Vita Notkeri, cap. 17, Letanias omnesque cantilenas, rhytmathice, metrice, vel prosaice quas fecerant et disciplinas quas docuerant authenticavit. Hoc autem loci edituri sumus ἀνέκδοτον postremi aevi carmen quod ingeniose rhythmum composuit geminum, nec sine tertio et quarto. Id dono nobis dedit, cum corpus universum sequioris aevi poetarum editioni nos compingere velle animadverteret, Gaspar Gevartius, cui nobiscum summa amicitia est. Non quidem ego animatus sum in id corpus eos poetas deducere qui barbare ad minorum gentium linguarum morem et legem versus Latinis numeris conceptos infringunt in rhythmos, ut sunt Bernhardus Morlanensis, quem vel principem talium dicas; Goffridus Viterbiensis, Metelli Quirinalia hexametro composita, Petri Blesensis, Willerami abbatis, Wipponis, et mille talium carmina, hoc tamen carmen peculiari mihi genio scriptum videtur, nec indignum cujus extra ordinem ratio habeatur. Est vero de bello Trojano in haec verba scriptum. Pergama flere volo Solo rapta dolo Est Paris absque pare Audet tentare Vadit et accedit Nauta solo cedit Tuta libido maris Civibus ignaris Fato Danais data solo
null
63c7aeed-dc3d-497c-840f-7b1c8cd13f55
latin_170m_raw
null
None
None
None
Capta, redacta solo Quaerit, videt, audet amare Furta, pericla mare Clam tollit, clamque recedit Fit fuga, praedo redit Dat tura libidinis aris Quod paret arma Paris Post raptus Helenae Mille rates plenae Exuperare ratus Faedere nudatus Graeco ductori Pro consorte tori Pergama dia secus Impetitur moecus Nutu Junonis Destruitur donis Plena malae prolis Deleturque dolis Tunc dant cuncta neci Obfirmant Graeci Hinc ardent aedes Per varias caedes Mulctatur caede Seque suo faede Foemina digna mori Reddita victori Saeva quid evadis Cur rea tu cladis Passa modo Paridem Et factura fidem Rumor de veteri Cras poterunt fieri Foemina victa mero Nec fieri spero Expleta caede Tractatur foede In facie Dorum Subsequitur lorum Vivit at invita Et planctus merita Juno quid est quod agis Tot ne putas plagis Ergo reoccides Ergo reoccides Nullum jam reperis Imo persequeris Nemo rebellatur Belloque sectatur Ne me Juno feri Fac obitu celeri Usque modo flevi Quod superest aevi Perstitit ira Dei Miror quod sitei Nemo mei meminit Mecum foedus init Concutit ossa metus Dum renovat fletus Urbs retro sublimis Una fit ex minimis Urbs fortunata Vel possent fata Regna beata satis Dives honoratis Regna beata satis Praedo voluptatis Urbs celebris dudum Ecce solum nudum Troja antiqua peris Jamjam bubus eris Urbs bona plena bono Praedita patrono Plena potentatu Felicissimatu Si commendemus Cultus supremus Potum vineta Merces moneta Curia personis Terra suis donis Urbs vetus et clara Tam bona tam clara Currunt Larissa Mycenae Fortibus absque senae Viduatorem viduatus Foederat ense latus Prohibet dolor esse timori Vivere sive mori Figit tentoria Graecus Et fabricatur ecus Et iniqua fraude Sinonis Urbs modo plena bonis Parit hostem machina molis Tam populosa polis Praedaeque cupidine caeci Pectora clausa preci Hinc detruncat Diomedes Brachia, crura, pedes Praedo Paris a Diomede Reddit alumna Lede Remeat ab amore priori Delitiisque thori Non tradita caetera tradis Non modo clade cadis Per idem modo, Thesea pridem Ne redeas in idem Faciet ventura timeri Turpia sicut heri Quod inhaesitat ebria vero Nec fidejussor ero Super additur Hecuba praedae Cogitur ire pedae Crinem laniata decorum Per theatrale forum Quia vivit paupere vita Vociferatur ita Post tantae funera stragis? Addere posse magis? Hos quos occidit Atrides? Quos obiisse vides? Nec sic ulli misereris Relliquias cineris Sed Juno belligeratur Sanguine mucro satur Feriendo potes misereri Corpus anile teri Casus incommoda laevi Corripe fine brevi Dare caetera perniciei Mentio nulla mei Gladius qui caetera fini Me superesse sini Fit spiritus irrequietus Denuo caussa metus Et abundans rebus opimis Annihilata nimis Si posset vincere fata Segnius esse rata Urbs primae nobilitatis Dantibus absque datis Donec nocuere beatis Et male rapta ratis Dum terminat alea ludum Pastus erit pecudum Non jam mihi Troja videris Pascua, lustra feris Foris, intus, cive, colono Praeditus ille throno Celeberrima digna relatu Principe, cive, statu Quod commendare solemus Rus, ager, unda, nemus Pastum dabat area laeta Navigiumque freta Urbs civibus, arva colonis Horrea plena bonis Bona valde tam bona rara Fit pecualis hara Dives ab antiquo Deperit in modiquo Caussa rei talis Foemina fatalis Dum fato fertur iniquo Fit nihil ex aliquo Meretrix fuit exitialis. Foemina foeta malis. Patienter carere aevum hoc elegantiarum ditissimum monumento hoc barbarioris potuisse non nego. Idem tamen et affirmare non nolim interesse ejus qui perfectam eruditionem affectat, omnium saeculorum litteras non ignorare. Praeterea licet sermone, phrasi, stylo, barbarum, solaecum, affectatumque hoc carmen videatur, tamen quid egerint tum temporis homines cum felicitatem nostram aspirare non possent, exinde discimus. Scriptum vero hoc carmen est ante annum Domini 1200. Nam Nicolaus Rievallensis poeta aevo illo non malus diserte hujus distichi secundi caput ponit: Est Paris absque pari forma, flos unicus orbis. Ejus versus producit eruditissimus vir. J. Picardius ad Gulielmum Neubrigensem, lib. II De rebus Anglicis, cap. 27. Inventi vero genus novum est, nec tale quid hactenus prodiisse in publicum puto. Illud unum erat dignius argumentum quo suppressionem mereri videri poterat imitatio male feriatorum ingeniorum. At illa, si ineptire proposuerunt, sibi ineptiant sane suo periculo; nos saevire in nondum bene natum fetum noluimus. Mendum est illis verbis. Ne me juno feri feriendo potes misereri. Legendum est #Me me,@# quod sequens distichum manifesto docet. Et est allusum illud Maronianum: Me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum. Alia monenda erant; sed otium melius locari poterit.
null
cc1b3b13-4953-410a-8bc3-da5debf9a660
latin_170m_raw
null
None
None
None
MONITUM. Proponimus eos ex codice bibliothecae Carlsruhanae olim Augiensi n. 167, fol. 14, 15, ubi in margine cyclorum Dionysii, qui ab a. 532-1063 porriguntur, manu saeculi IX Scotica scripti sunt. Parvum eorum pretium jam agnovit V. cl. Franciscus Mone, primus eorum editor in #Anzeiger für Kunde der teutschen Vorzeit@# IV, 16, 17; nam ante a. 814 vix una notitia anno suo vero ascripta est. Ut tamen antiquarum hujusmodi notitiarum, quantum fieri potest, nihil in opere nostro desideretur, has pariter ac notitias codicis Augiensis n. 254, fol. 1, a V. cl. Molter, bibliothecae Carlsruhanae praefecto, iterum benignissime exscriptas, hoc loco sistimus. Ab initio mundi usque ad nativitatem Christi anni 5199. Ab adam usque ad passionem Christi anni 5227. 541. Tiberius annis 23. 550. Primus Dionisii circulus a Justino principis anno 6, qui regnavit annis 25. De hoc pariter Victor Capuanus scripsit. 688. Pipinus primus regnare coepit. 712. Pipinus moritur. 717. Leo imperator factus est. 726. Karolus, filius Pipini, regnum coepit. 730. Karolus pugnavit contra Saracenos in Pictavis. 739. Karlus moritur Idibus Octobris. 741. Karlomannus et Pipinus regnum coeperunt. 746. Karlomannus Romam perrexit. Pipinus rex benedictionem regalem accepit. 750. Leo imperator defecit. Constantinus filius ejus regnare coepit. 766. Pipinus moritur. 767. Karolus et Karolomannus eriguntur in regnum. 769. Karolomannus moritur. 771. Karolus in Italiam perrexit. 800. 6000 ab initio mundi. 814. Karolus imperator obiit. 817. Aed rex Hiberniae moritur. MONITUM. Proponimus eos ex codice bibliothecae Carlsruhanae olim Augiensi n. 167, fol. 14, 15, ubi in margine cyclorum Dionysii, qui ab a. 532-1063 porriguntur, manu saeculi IX Scotica scripti sunt. Parvum eorum pretium jam agnovit V. cl. Franciscus Mone, primus eorum editor in #Anzeiger für Kunde der teutschen Vorzeit@# IV, 16, 17; nam ante a. 814 vix una notitia anno suo vero ascripta est. Ut tamen antiquarum hujusmodi notitiarum, quantum fieri potest, nihil in opere nostro desideretur, has pariter ac notitias codicis Augiensis n. 254, fol. 1, a V. cl. Molter, bibliothecae Carlsruhanae praefecto, iterum benignissime exscriptas, hoc loco sistimus. Ab initio mundi usque ad nativitatem Christi anni 5199. Ab adam usque ad passionem Christi anni 5227. 541. Tiberius annis 23. 550. Primus Dionisii circulus a Justino principis anno 6, qui regnavit annis 25. De hoc pariter Victor Capuanus scripsit. 688. Pipinus primus regnare coepit. 712. Pipinus moritur. 717. Leo imperator factus est. 726. Karolus, filius Pipini, regnum coepit. 730. Karolus pugnavit contra Saracenos in Pictavis. 739. Karlus moritur Idibus Octobris. 741. Karlomannus et Pipinus regnum coeperunt. 746. Karlomannus Romam perrexit. Pipinus rex benedictionem regalem accepit. 750. Leo imperator defecit. Constantinus filius ejus regnare coepit. 766. Pipinus moritur. 767. Karolus et Karolomannus eriguntur in regnum. 769. Karolomannus moritur. 771. Karolus in Italiam perrexit. 800. 6000 ab initio mundi. 814. Karolus imperator obiit. 817. Aed rex Hiberniae moritur.
null
1354b5a1-b8f3-4a56-bef6-b5322446e1bc
latin_170m_raw
null
None
None
None
PARS PRIMA. #Paucis exceptis ex Annalibus Murbacensibus eorumque continuatione Augiensi desumpta.@# 709. Hiemps durus. Et Gotafredus dux moritur. 710. Pippinus Alamanniam ingreditur. 725. Sarraceni primitus ingrediuntur. 730. Lantfrid moritur. 731. Obitus Bedae presbyteri. 734. Karolus Fresiam vastat. 735. Karolus Wasconiam invasit. 741. Karolus moritur. 745. Karlomannus Alamanniam ingreditur. 747. Karlomannus Romam pergit. 751. Lantfrid moritur. 752. Pippinus in regem elevatur. 753. Stephanus papa in Franciam venit. 754. Sanctus Bonifacius martyrizatur. Et Pippinus Italiam intravit. 758. Pippinus rex in Saxoniam ingreditur. 759. Pippinus in Wasconia. 768. Pippinus rex obiit. 770. Karlomannus rex obiit. 771. Karolus rex in Saxoniam. 773. Capta est Italia a Francis, et Karolus Romam pervenit. 777. Karolus Ispaniam ingreditur. 779. Item Karolus in Saxonia. Et fames magna mortalitasque in Francia. 780. Saxonia capta est. 811. #Werdo@# III #Kal. Aprilis@#. 781. Item Karolus Romam venit. Et Pippinus baptizabatur. 782. Hiltigart regina obiit. 785. Karolus Romam perrexit. Cruces in vestibus apparuerunt. 786. Karolus per Alamanniam pervenit ad fines Baiariae. 787. Tassilo dux. . . . 791. Karolus rex Hunorum regnum vastat. 799. Gerolt occiditur. 809. #Egino constituitur@# IX #Kal. Septembris.@# . 812. #Wilto@# IV #Kal. Aprilis.@# 814. Annus primus Hludowici imperatoris. 816. Berenhartus rex. 823. #Visio Wettini.@# 829. #Pretiosa@# corpora sancti Valentini et #sancti Senesii in@# Augiam #insulam@# venerunt V #Idus Aprilis.@# 836. Hatto episcopus obiit. 838. Puato diaconus palatii lapsus est in Judaismo. #Erlebadus cessit, et Walafrid constitutus est.@# 840. Eclipsis solis III Non. Mai, inter octavam et nonam horam, in vigilia ascensionis Domini. Hludowicus obiit. 842. Divisio regni. 843. Judith obiit. 856. Hildigarht obiit. 858. Folcwinus abbas obiit, #et Waldarius successit.@# PARS SECUNDA, GENUINA 876. 871. Heco abbas obiit, et Ruadho. 864. Waldheri abbas desiit. Hecco successit. 860. Meginratus heremita martyrizatus est. . 868. Visa est cometa manifestissimo. 869. Ictus fulminis Kal. Julii inter decimam et undecimam horam diei. successit. 873. Ictus fulminis Wormatiam combussit. 875. Ludowicus Caesar Italiae obiit, et Karolus rex Galliae Romam pervenit. Ludowicus filius Ludowici imperatoris obiit. Et bellum inter Ludowicum et Karolum imperatorem. 878. Eclipsis solis IV Kal. Novembris. 899. Ungari Italiam ingressi multa ( #mala@# ) fecerunt 888.. 879. Karolus filius Ludowici regis Francorum et frater Carolomanni et Ludowici Italiam primum intravit. 880. Karolomannus rex Bawariae obiit. 881. Karolus Romae Caesar efficitur. 887. Karolus imperator regno privatur. Et Arnolfus filius Karolomanni in regem elevatur. Karolus imperator obiit. 891. Sunderolt archiepiscopus a Nordmannis occiditur. 896. Arnolfus Romae Caesar efficitur. Et in Augia miseria famis et mortalitatis Christiani homines alterius carnem comederunt. 897. II Idus Junii ictus fulminis ante auroram. 913. Hug abbatiam. 907. Baioarii et. 900. Zuntibold rex filius Arnolfi occiditur. Et Arnolfus imperator moritur. Et Ludowicus filius ejus in regem elevatur. . 905. Bellum inter Chuonradum et Adalbertum Francos, in quo cecidit Chuonradus. ab Ungaribus interficiuntur. 908. Ungares Saxoniam et Turingiam vastant. 909. Ungares Alemanniam ingressi sunt. 910. Franci ab Ungaribus aut occisi aut fugati sunt. 911. Chuonradus in regem elevatur. successit. Ungri partes Alemanniae vastaverunt, et juxta in fluvium a Bawariis et Allemannis occisi sunt. Hiemps magna nimis. 931. Heinricus rex reges Abodritorum et Nordmannorum 927. Hiemps magna nimis. 926. Ungari totam Franciam, Alsatiam, Galliam atque Alemanniam igne et gladio vastaverunt. Et Burghardus dux occiditur. 923. Preciosissimus thesaurus sanguinis Domini in Augiam. 919. Et Chuonradus rex obiit. 915. Ungari totam Alemanniam igne et gladio vastaverunt. 917. Ungari per Alemanniam in Alsatiam et usque ad fines Lotharii regni
null
bb124c07-cb96-4cf5-ab74-6fc580103bc4
latin_170m_raw
null
None
None
None
venerunt. Erchanger et Peratolht decollati sunt. . venit 6 Idus Novembris. . . 937. Monasterium sancti Bonifacii et sancti Galli igne consumuntur. Ruodolfus rex et Arnolfus dux 936. Heinricus rex obiit, et Otto filius ejus in regnum constituitur. Frithuricus. efficit Christianos, et profectus est in Galliam. 932. Ungari per orientales Francos et Alemanniam multis civitatibus igne et gladio consumptis, juxta Wormatiam Rheno transito, usque ad mare oceanum regnum Galliae devastaverunt, et per Italiam redierunt. 934. Ungari ab exercitu regis Heinrici occisi sunt, et multi comprehensi sunt. archiepiscopus ordinatus. 939. Otto rex ibat in Lotheringos usque ad Caprimontem. Interea Ludowicus rex Galliae invasit Alsatiam. Tunc rex Otto revertens venit ad Prisacam, et obsedit eam; et Ludowicus discessit. Interim vero Eberhart dux occisus est, et Gisilbertus dux in Rheno submersus mortuus est. Postea rex ibat cum exercitu in Lutheringos, et omnes suo subjugavit obierunt. 938. Otto rex in Bawarios ibat, illisque resistentibus rediit. Frater ejus Heinricus comprehensus est ab Eberhardo. Illo vero liberato, Eberhardum in exsilium misit, ac iterum Bawarios invasit cum exercitu, omnesque sibi subdidit, nisi tantum unum Arnolfi filium. Interim magna pars Ungarorum a Saxonibus occisa est. imperio, praeter Metensis episcopum. Nec non et frater ejus Heinricus, projectis armis, venit ad eum. 953. Mogoncia civitas ab Ottone rege obsessa est. 954. Per loca Germaniae Galliaeque plurima terraemotus magnus factus est. Anno Dominicae incarnationis 954, indictione XII, beatae memoriae domnus Frithuricus sanctae Mogontiacensis ecclesiae archiepiscopus VIII Kal. Novembris obiit. Eodem vero anno ego Willielmus, tantae successionis indignus, loco ejus cum consensu cleri et populi ejusdem sanctae sedis, XVI Kal. Januarii, ipsoque die pace inter regem Ottonem et filium ejus Liudolfum facta, in loco Aranstedt, sum electus, et in IX Kal. Januarii Moguntiae ordinatus. PARS PRIMA. #Paucis exceptis ex Annalibus Murbacensibus eorumque continuatione Augiensi desumpta.@# 709. Hiemps durus. Et Gotafredus dux moritur. 710. Pippinus Alamanniam ingreditur. 725. Sarraceni primitus ingrediuntur. 730. Lantfrid moritur. 731. Obitus Bedae presbyteri. 734. Karolus Fresiam vastat. 735. Karolus Wasconiam invasit. 741. Karolus moritur. 745. Karlomannus Alamanniam ingreditur. 747. Karlomannus Romam pergit. 751. Lantfrid moritur. 752. Pippinus in regem elevatur. 753. Stephanus papa in Franciam venit. 754. Sanctus Bonifacius martyrizatur. Et Pippinus Italiam intravit. 758. Pippinus rex in Saxoniam ingreditur. 759. Pippinus in Wasconia. 768. Pippinus rex obiit. 770. Karlomannus rex obiit. 771. Karolus rex in Saxoniam. 773. Capta est Italia a Francis, et Karolus Romam pervenit. 777. Karolus Ispaniam ingreditur. 779. Item Karolus in Saxonia. Et fames magna mortalitasque in Francia. 780. Saxonia capta est. 811. #Werdo@# III #Kal. Aprilis@#. 781. Item Karolus Romam venit. Et Pippinus baptizabatur. 782. Hiltigart regina obiit. 785. Karolus Romam perrexit. Cruces in vestibus apparuerunt. 786. Karolus per Alamanniam pervenit ad fines Baiariae. 787. Tassilo dux. . . . 791. Karolus rex Hunorum regnum vastat. 799. Gerolt occiditur. 809. #Egino constituitur@# IX #Kal. Septembris.@# . 812. #Wilto@# IV #Kal. Aprilis.@# 814. Annus primus Hludowici imperatoris. 816. Berenhartus rex. 823. #Visio Wettini.@# 829. #Pretiosa@# corpora sancti Valentini et #sancti Senesii in@# Augiam #insulam@# venerunt V #Idus Aprilis.@# 836. Hatto episcopus obiit. 838. Puato diaconus palatii lapsus est in Judaismo. #Erlebadus cessit, et Walafrid constitutus est.@# 840. Eclipsis solis III Non. Mai, inter octavam et nonam horam, in vigilia ascensionis Domini. Hludowicus obiit. 842. Divisio regni. 843. Judith obiit. 856. Hildigarht obiit. 858. Folcwinus abbas obiit, #et Waldarius successit.@# 709. Hiemps durus. Et Gotafredus dux moritur. PARS SECUNDA, GENUINA 876. 871. Heco abbas obiit, et Ruadho. 864. Waldheri abbas desiit. Hecco successit.
null
adc44e4a-cec4-419d-9acb-1df756899828
latin_170m_raw
null
None
None
None
860. Meginratus heremita martyrizatus est. . 868. Visa est cometa manifestissimo. 869. Ictus fulminis Kal. Julii inter decimam et undecimam horam diei. successit. 873. Ictus fulminis Wormatiam combussit. 875. Ludowicus Caesar Italiae obiit, et Karolus rex Galliae Romam pervenit. Ludowicus filius Ludowici imperatoris obiit. Et bellum inter Ludowicum et Karolum imperatorem. 878. Eclipsis solis IV Kal. Novembris. 899. Ungari Italiam ingressi multa ( #mala@# ) fecerunt 888.. 879. Karolus filius Ludowici regis Francorum et frater Carolomanni et Ludowici Italiam primum intravit. 880. Karolomannus rex Bawariae obiit. 881. Karolus Romae Caesar efficitur. 887. Karolus imperator regno privatur. Et Arnolfus filius Karolomanni in regem elevatur. Karolus imperator obiit. 891. Sunderolt archiepiscopus a Nordmannis occiditur. 896. Arnolfus Romae Caesar efficitur. Et in Augia miseria famis et mortalitatis Christiani homines alterius carnem comederunt. 897. II Idus Junii ictus fulminis ante auroram. 913. Hug abbatiam. 907. Baioarii et. 900. Zuntibold rex filius Arnolfi occiditur. Et Arnolfus imperator moritur. Et Ludowicus filius ejus in regem elevatur. . 905. Bellum inter Chuonradum et Adalbertum Francos, in quo cecidit Chuonradus. ab Ungaribus interficiuntur. 908. Ungares Saxoniam et Turingiam vastant. 909. Ungares Alemanniam ingressi sunt. 910. Franci ab Ungaribus aut occisi aut fugati sunt. 911. Chuonradus in regem elevatur. successit. Ungri partes Alemanniae vastaverunt, et juxta in fluvium a Bawariis et Allemannis occisi sunt. Hiemps magna nimis. 931. Heinricus rex reges Abodritorum et Nordmannorum 927. Hiemps magna nimis. 926. Ungari totam Franciam, Alsatiam, Galliam atque Alemanniam igne et gladio vastaverunt. Et Burghardus dux occiditur. 923. Preciosissimus thesaurus sanguinis Domini in Augiam. 919. Et Chuonradus rex obiit. 915. Ungari totam Alemanniam igne et gladio vastaverunt. 917. Ungari per Alemanniam in Alsatiam et usque ad fines Lotharii regni venerunt. Erchanger et Peratolht decollati sunt. . venit 6 Idus Novembris. . . 937. Monasterium sancti Bonifacii et sancti Galli igne consumuntur. Ruodolfus rex et Arnolfus dux 936. Heinricus rex obiit, et Otto filius ejus in regnum constituitur. Frithuricus. efficit Christianos, et profectus est in Galliam. 932. Ungari per orientales Francos et Alemanniam multis civitatibus igne et gladio consumptis, juxta Wormatiam Rheno transito, usque ad mare oceanum regnum Galliae devastaverunt, et per Italiam redierunt. 934. Ungari ab exercitu regis Heinrici occisi sunt, et multi comprehensi sunt. archiepiscopus ordinatus. 939. Otto rex ibat in Lotheringos usque ad Caprimontem. Interea Ludowicus rex Galliae invasit Alsatiam. Tunc rex Otto revertens venit ad Prisacam, et obsedit eam; et Ludowicus discessit. Interim vero Eberhart dux occisus est, et Gisilbertus dux in Rheno submersus mortuus est. Postea rex ibat cum exercitu in Lutheringos, et omnes suo subjugavit obierunt. 938. Otto rex in Bawarios ibat, illisque resistentibus rediit. Frater ejus Heinricus comprehensus est ab Eberhardo. Illo vero liberato, Eberhardum in exsilium misit, ac iterum Bawarios invasit cum exercitu, omnesque sibi subdidit, nisi tantum unum Arnolfi filium. Interim magna pars Ungarorum a Saxonibus occisa est. imperio, praeter Metensis episcopum. Nec non et frater ejus Heinricus, projectis armis, venit ad eum. 953. Mogoncia civitas ab Ottone rege obsessa est. 954. Per loca Germaniae Galliaeque plurima terraemotus magnus factus est. Anno Dominicae incarnationis 954, indictione XII, beatae memoriae domnus Frithuricus sanctae Mogontiacensis ecclesiae archiepiscopus VIII Kal. Novembris obiit. Eodem vero anno ego Willielmus, tantae successionis indignus, loco ejus cum consensu cleri et populi ejusdem sanctae sedis, XVI Kal. Januarii, ipsoque die pace inter regem Ottonem et filium ejus Liudolfum facta, in loco Aranstedt, sum electus, et in IX Kal. Januarii Moguntiae ordinatus. 860. Meginratus heremita martyrizatus est. 899. Ungari Italiam ingressi multa ( #mala@# ) fecerunt 888.. 879. Karolus filius Ludowici regis Francorum et frater Carolomanni et Ludowici Italiam primum intravit. 880. Karolomannus rex Bawariae obiit. 881. Karolus Romae Caesar efficitur. 887. Karolus imperator regno privatur. Et Arnolfus filius Karolomanni in regem elevatur. Karolus imperator
null
c1d3c745-3d39-489e-a586-11890e1cf83f
latin_170m_raw
null
None
None
None
obiit. 891. Sunderolt archiepiscopus a Nordmannis occiditur. 896. Arnolfus Romae Caesar efficitur. Et in Augia miseria famis et mortalitatis Christiani homines alterius carnem comederunt. 897. II Idus Junii ictus fulminis ante auroram. 913. Hug abbatiam. 907. Baioarii et. 900. Zuntibold rex filius Arnolfi occiditur. Et Arnolfus imperator moritur. Et Ludowicus filius ejus in regem elevatur. . 905. Bellum inter Chuonradum et Adalbertum Francos, in quo cecidit Chuonradus. ab Ungaribus interficiuntur. 908. Ungares Saxoniam et Turingiam vastant. 909. Ungares Alemanniam ingressi sunt. 910. Franci ab Ungaribus aut occisi aut fugati sunt. 911. Chuonradus in regem elevatur. successit. Ungri partes Alemanniae vastaverunt, et juxta in fluvium a Bawariis et Allemannis occisi sunt. Hiemps magna nimis. 931. Heinricus rex reges Abodritorum et Nordmannorum 927. Hiemps magna nimis. 926. Ungari totam Franciam, Alsatiam, Galliam atque Alemanniam igne et gladio vastaverunt. Et Burghardus dux occiditur. 923. Preciosissimus thesaurus sanguinis Domini in Augiam. 919. Et Chuonradus rex obiit. 915. Ungari totam Alemanniam igne et gladio vastaverunt. 917. Ungari per Alemanniam in Alsatiam et usque ad fines Lotharii regni venerunt. Erchanger et Peratolht decollati sunt. . venit 6 Idus Novembris. . . 937. Monasterium sancti Bonifacii et sancti Galli igne consumuntur. Ruodolfus rex et Arnolfus dux 936. Heinricus rex obiit, et Otto filius ejus in regnum constituitur. Frithuricus. efficit Christianos, et profectus est in Galliam. 932. Ungari per orientales Francos et Alemanniam multis civitatibus igne et gladio consumptis, juxta Wormatiam Rheno transito, usque ad mare oceanum regnum Galliae devastaverunt, et per Italiam redierunt. 934. Ungari ab exercitu regis Heinrici occisi sunt, et multi comprehensi sunt. archiepiscopus ordinatus. 939. Otto rex ibat in Lotheringos usque ad Caprimontem. Interea Ludowicus rex Galliae invasit Alsatiam. Tunc rex Otto revertens venit ad Prisacam, et obsedit eam; et Ludowicus discessit. Interim vero Eberhart dux occisus est, et Gisilbertus dux in Rheno submersus mortuus est. Postea rex ibat cum exercitu in Lutheringos, et omnes suo subjugavit obierunt. 938. Otto rex in Bawarios ibat, illisque resistentibus rediit. Frater ejus Heinricus comprehensus est ab Eberhardo. Illo vero liberato, Eberhardum in exsilium misit, ac iterum Bawarios invasit cum exercitu, omnesque sibi subdidit, nisi tantum unum Arnolfi filium. Interim magna pars Ungarorum a Saxonibus occisa est. imperio, praeter Metensis episcopum. Nec non et frater ejus Heinricus, projectis armis, venit ad eum. 953. Mogoncia civitas ab Ottone rege obsessa est. 954. Per loca Germaniae Galliaeque plurima terraemotus magnus factus est. Anno Dominicae incarnationis 954, indictione XII, beatae memoriae domnus Frithuricus sanctae Mogontiacensis ecclesiae archiepiscopus VIII Kal. Novembris obiit. Eodem vero anno ego Willielmus, tantae successionis indignus, loco ejus cum consensu cleri et populi ejusdem sanctae sedis, XVI Kal. Januarii, ipsoque die pace inter regem Ottonem et filium ejus Liudolfum facta, in loco Aranstedt, sum electus, et in IX Kal. Januarii Moguntiae ordinatus.
null
d894f3ed-77cf-4043-9cf0-4346ec494a23
latin_170m_raw
null
None
None
None
NOTA. #In subsequente ejusdem codicis pagina, vetere aeque manu scribuntur episcoporum quinque Senonensium epitaphia; duoque insuper alia monachorum Senonensium, nempe Rainardi abbatis, et Ludovici olim comitis. Utrum haec collegerit in hoc codice ipse Odorannus (qui certe cunctis fuit junior), an quilibet alius, incertum est. Vix autem dubito quin haec epitaphia doctis Gallicanarum antiquitatum cultoribus explorata sint. Sed nihil interim vetat, quominus hic a me attexantur. Mortuarios autem singulorum annos ex Annalibus Benedictinorum ascripsi.@# EPITAPHIUM DOMNI EGILONIS ARCHIEPISCOPI. ( #Obiit an.@# 870.) Artus almiflui conduntur hic tumulati Praesulis Egilis, quem capit aula poli. EPITAPHIUM ANSEGISI ARCHIEPISCOPI. Anseisus Senonum praesul hic clausus habetur. Judicio Christi surget et ipse sui. Galliarum primax ( #ita heic. cod.@# ) papa Joanne levatus, Egregiis meritis hoc fieri meruit. Hic Karolum regem Romanis imperatorem Constituit, Francis principibus placuit. Gregorii papae secum caput adtulit istuc. Pacis amator, obit flebilis ipse piis. EPITAPHIUM HELDEMANNI EPISCOPI. #Obiit an.@# 958.) Formosi coetus pastor, formosus et ipse, Heldemannus in hoc ecce jacet tumulo. Martyris egregii pridem monachus Dionysi, Post urbis praesul eximius Senonum. Solamen tribuit miseris felix sua vita, Idcirco astrigero nunc fruitur solio. Decidit augusti nonas. Ora, rogo, lector Caelitus ut vivat cum Domino jugiter. EPITAPHIUM ANSTASII EPISCOPI. ( #Obiit an.@# 977.) Pastor ovile Dei servans Anstasius olim, Pneuma locat superis, et recubat cinis hic. Extitit ipse pius, fortis pugnator, et almi Colloquio verbi, fultus amore Dei. Quidquid amat mundus, sprevit virtute benigna, Daviticus vates adfuit ore pio. Dum sexto bifrons idus januarius egit, Decidit. Unde, precor, parce, Deus, famulo. EPITAPHIUM SEVINI EPISCOPI. ( #Obiit an.@# 995.) Hic humilis tumulus, merito cunctis venerandus, Sevini membra continet egregia. Angelicam cujus felix animam paradisus Pastorum sancto possidet in numero. Qui mitis sanctae pro relligionis honore Hac in sede sedens multa tulit patiens; Jamque senex factus migravit in astra locandus. Cui parcat, petimus, cunctipotens Dominus. EPITAPHIUM RAINARDI ABBATIS. Gemma patrum, nec non diadema nitens monachorum Hoc tegitur tumulo funeris officio. Cujus erat nomen Rainardus, mente benignus, Dulce decus monachis extitit et famulis. Quo melior pietate viget per saecula nemo, Nobilis in membris, nobilior meritis. Vivere post mortem cui concedat sine fine Cunctipotens Dominus semper ubique pius. EPITAPHIUM DOMINI LUDOVICI COMITIS ET MONACHI. Regali de stirpe satus, tumulatus habetur, Consulis officio functus mundo Ludovicus, Quem genuit nobis monachum Alamannia gratis. NOTA. #In subsequente ejusdem codicis pagina, vetere aeque manu scribuntur episcoporum quinque Senonensium epitaphia; duoque insuper alia monachorum Senonensium, nempe Rainardi abbatis, et Ludovici olim comitis. Utrum haec collegerit in hoc codice ipse Odorannus (qui certe cunctis fuit junior), an quilibet alius, incertum est. Vix autem dubito quin haec epitaphia doctis Gallicanarum antiquitatum cultoribus explorata sint. Sed nihil interim vetat, quominus hic a me attexantur. Mortuarios autem singulorum annos ex Annalibus Benedictinorum ascripsi.@# EPITAPHIUM DOMNI EGILONIS ARCHIEPISCOPI. ( #Obiit an.@# 870.) Artus almiflui conduntur hic tumulati Praesulis Egilis, quem capit aula poli. EPITAPHIUM ANSEGISI ARCHIEPISCOPI. Anseisus Senonum praesul hic clausus habetur. Judicio Christi surget et ipse sui. Galliarum primax ( #ita heic. cod.@# ) papa Joanne levatus, Egregiis meritis hoc fieri meruit. Hic Karolum regem Romanis imperatorem Constituit, Francis principibus placuit. Gregorii papae secum caput adtulit istuc. Pacis amator, obit flebilis ipse piis. EPITAPHIUM HELDEMANNI EPISCOPI. #Obiit an.@# 958.) Formosi coetus pastor, formosus et ipse, Heldemannus in hoc ecce jacet tumulo. Martyris egregii pridem monachus Dionysi, Post urbis praesul eximius Senonum. Solamen tribuit miseris felix sua vita, Idcirco astrigero nunc fruitur solio. Decidit augusti nonas. Ora, rogo, lector Caelitus ut vivat cum Domino jugiter. EPITAPHIUM ANSTASII EPISCOPI. ( #Obiit an.@# 977.) Pastor ovile Dei servans Anstasius olim, Pneuma locat superis, et recubat cinis hic. Extitit ipse pius, fortis pugnator, et almi Colloquio verbi, fultus amore Dei. Quidquid amat mundus, sprevit virtute benigna, Daviticus
null
d893dcd8-39b8-46de-8781-91cf05c81da6
latin_170m_raw
null
None
None
None
vates adfuit ore pio. Dum sexto bifrons idus januarius egit, Decidit. Unde, precor, parce, Deus, famulo. EPITAPHIUM SEVINI EPISCOPI. ( #Obiit an.@# 995.) Hic humilis tumulus, merito cunctis venerandus, Sevini membra continet egregia. Angelicam cujus felix animam paradisus Pastorum sancto possidet in numero. Qui mitis sanctae pro relligionis honore Hac in sede sedens multa tulit patiens; Jamque senex factus migravit in astra locandus. Cui parcat, petimus, cunctipotens Dominus. EPITAPHIUM RAINARDI ABBATIS. Gemma patrum, nec non diadema nitens monachorum Hoc tegitur tumulo funeris officio. Cujus erat nomen Rainardus, mente benignus, Dulce decus monachis extitit et famulis. Quo melior pietate viget per saecula nemo, Nobilis in membris, nobilior meritis. Vivere post mortem cui concedat sine fine Cunctipotens Dominus semper ubique pius. EPITAPHIUM DOMINI LUDOVICI COMITIS ET MONACHI. Regali de stirpe satus, tumulatus habetur, Consulis officio functus mundo Ludovicus, Quem genuit nobis monachum Alamannia gratis.
null
e15a909c-1e72-4f8d-b807-b8a089771ba7
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epitaphium Seifridi Abbas eximius tumba situs hac Sigefridus, Omnia, dum viguit, terrea deseruit. Ac paupertatis suscepit onus grave gratis: Vivat cum Domino dives ut hoc pretio. Sed tamen abbatum cum manderet hic dominatum Clementi studio, judicis imperio, Nullum damnavit, sed cunctos laetificavit, Sentiat ut Christum nunc sibi propitium. Huc accedentes dicant sibi compatientes: Sit modo concivis coetibus angelicis. Haec peto lecturum, vel Adae legem subiturum, Christe creaturae, dic, miserere tuae. Epitaphium Seifridi Abbas eximius tumba situs hac Sigefridus, Omnia, dum viguit, terrea deseruit. Ac paupertatis suscepit onus grave gratis: Vivat cum Domino dives ut hoc pretio. Sed tamen abbatum cum manderet hic dominatum Clementi studio, judicis imperio, Nullum damnavit, sed cunctos laetificavit, Sentiat ut Christum nunc sibi propitium. Huc accedentes dicant sibi compatientes: Sit modo concivis coetibus angelicis. Haec peto lecturum, vel Adae legem subiturum, Christe creaturae, dic, miserere tuae.
null
1bb935d1-ee16-49ca-ac2a-19f980f472a7
latin_170m_raw
null
None
None
None
Hymnus de S. Odilone ( #Bibl. Clun. ubi supra, p. 328.@# ) [ #Immediate subsequentis Hymni, cujus initium est:@# Commenda gregem Domino, #priores versus tres ob diruptam membranam in ms. lector hic desiderabit.@# ]. DIVISIO. O vir ubique nobilis . . . . . . spoliis: Quo sibi praedas adimi Flent spiritus tartarei. Tu nos decus Ecclesiae Mundi procellis eripe: Quem dum fluenta metuunt Naturae vires reprimunt. Certe membra debilium Robur instaurant pristinum Manus ablutae: poculum Muto reddit eloquium. Tu nostris lumen mentibus, Sacris infunde precibus: Qui caecis visum reparas, Et nostras pelle tenebras Sit Patri laus ingenito, Sit decus Unigenito: Sit utriusque parili Majestas summa Flamini. Amen. Hymnus de S. Odilone ( #Bibl. Clun. ubi supra, p. 328.@# ) [ #Immediate subsequentis Hymni, cujus initium est:@# Commenda gregem Domino, #priores versus tres ob diruptam membranam in ms. lector hic desiderabit.@# ]. DIVISIO. O vir ubique nobilis . . . . . . spoliis: Quo sibi praedas adimi Flent spiritus tartarei. Tu nos decus Ecclesiae Mundi procellis eripe: Quem dum fluenta metuunt Naturae vires reprimunt. Certe membra debilium Robur instaurant pristinum Manus ablutae: poculum Muto reddit eloquium. Tu nostris lumen mentibus, Sacris infunde precibus: Qui caecis visum reparas, Et nostras pelle tenebras Sit Patri laus ingenito, Sit decus Unigenito: Sit utriusque parili Majestas summa Flamini. Amen.
null
a2fe4196-8c12-41c3-a3e4-bf0f20dd81a7
latin_170m_raw
null
None
None
None
ORATIO. Deus, qui beato Odiloni super gregis tui dedisti vigilare custodiam, da familiae tuae, quaesumus, ut ejus informetur exemplis cujus est instituta doctrinis. Per Dominum. SECRETA. Oblatum tibi sacrificium, quaesumus, Domine, beati Odilonis commendet oratio, quod nos et ab adversitatibus muniat et ad amorem tuum indesinenter accendat. Per Dominum. POSTCOMMUNIO. Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, intercedente B. Odilone confessore tuo, quos pondus proprii reatus aggravat, coelestis mensae vigor attollat. Per Dominum. SUPER POPULUM. Da quaesumus, omnipotens Deus, per beati Odilonis ad te vestigia tendere, cujus nos magisterio dignatus es erudire. Per Dominum. ORATIO. Deus, qui beato Odiloni super gregis tui dedisti vigilare custodiam, da familiae tuae, quaesumus, ut ejus informetur exemplis cujus est instituta doctrinis. Per Dominum. SECRETA. Oblatum tibi sacrificium, quaesumus, Domine, beati Odilonis commendet oratio, quod nos et ab adversitatibus muniat et ad amorem tuum indesinenter accendat. Per Dominum. POSTCOMMUNIO. Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, intercedente B. Odilone confessore tuo, quos pondus proprii reatus aggravat, coelestis mensae vigor attollat. Per Dominum. SUPER POPULUM. Da quaesumus, omnipotens Deus, per beati Odilonis ad te vestigia tendere, cujus nos magisterio dignatus es erudire. Per Dominum.
null
7c5330c4-5e5d-4bae-b983-cc47fb1a84f3
latin_170m_raw
null
None
None
None
OBSERVATIONES PRAEVIAE. 1. Restaurata per beatum Willelmum in Divionensi Sancti Benigni monasterio regulari disciplina, isthuc ex vicinis longinquisque regionibus viri, nobilitate et doctrina illustres, convolarunt, ut sub tam sancti Patris regimine vitam monasticam amplecterentur. Ex his fuit noster Alinardus, seu Halinardus, qui, primo sub eodem beato Patre prioris officio functus, postmodum ei in abbatis dignitate successit, ac tandem archiepiscopus Lugdunensis factus, toti Ecclesiae ob vitae sanctitatem et doctrinae celebritatem praeluxit. Res ejus gestas accurate descripsit anonymus auctor Chronici Sancti Benigni Divionensis qui, cum se fateatur ab eo in monasterium susceptum fuisse, atque in regularis disciplinae exercitiis eruditum, fidem omnimodam meretur, utpote qui ea scripsit quae aut ipse viderat, aut ab iis qui rebus gestis fuerant praesentes acceperat. De hoc auctore jam egimus saeculo IV, parte II, ad annum 878, ubi de Bertilione abbate Divionensi, cujus corporis inventionem, sub nostro Halinardo factam et ibidem relatam, descripsit. 2. Aliquot item Halinardi gesta colligere licet ex variis donationibus, quas Benigniano monasterio ejus tempore factas recenset Perardus in Collectione chartarum Burgundicarum. Nonnullae ex his memorantur infra a Chronographo, num. 10 et seqq. In charta Gerardi ducis pro Wulfereicurte, anno 1030, coenobium sancti Benigni religiosae monasticae statu nostris temporibus famosissimum sub Halinardo abbate dicitur. In charta Hugonis episcopi Lingonensis ecclesia Sancti Petri in villa Mora monasterio cognomento Pulchrada vel Saxonis Fontanae, redditur, ut isdem locus monachili dignatione reformandus meliorandusve Halinardo tradatur. Bruno Tullensis episcopus, postea Leo IX, Bertiniacicurti duo altaria dedit in ecclesiae dedicatione, quam Halinardo et Widrico abbate Sancti Apri praesentibus fecit. Idem Halinardus Joanni Romano pontifici scripsit et sacri Palatii vestarario contra canonicos Divionenses, qui jus coemeterii e Sancti Benigni burgo in castellum Divionense transferre conabantur. Has litteras et alias videsis apud Perardum. 3. Halinardi nomen in fastis sacris locum nondum invenit, ideoque venerabilem appellasse satisfuit; nec alio titulo a Bucelino donatur in Menologio Benedictino, die 29 Julii. Eum vero inter praemissos memorant Bollandiani, ad diem 26 Aprilis, quod ea die a Ferrario laudetur. Obiit tamen quarto Kalendas Augusti, ut ex chronographo nostro certum est. Et quidem ea die in libro obituum Ecclesiae Lugdunensis notatum esse testem habemus Severtium, in Historia archiepiscoporum Lugdunensium, cui vetus nostri monasterii sancti Germani a Pratis necrologium consentit. Severtii aliorumque, qui res Lugdunenses scripserunt, errata in assignando Halinardi regiminis tempore refellere non vacat, cum ad hoc sufficiat hujus vita scriptoris textum, quem non viderant, proferre. Meminit Halinardi Hugo Flaviniacensis abbas in Chronico Virdunensi, ubi ordinationem ipsius anno 1026 consignat. De eodem agit auctor Chronici Besuensis, quem tamen non laudat, eo quod propagata ex Benigniano monasterio ad Besuense regulari disciplina, istud sibi Halinardus tum Divionensis abbas, sibi subjicere tentasset. Sed jam auctorem nostrum audiamus ex tomo I Spicilegii Acheriani, ubi Chronicum integrum ex codice ms. descriptum habetur. INCIPIT VITA. 1. Domnus Halinardus in hoc loco prioris agebat officium; qui, sequenti tempore, etiam abbatis ac pastoris assecutus est nomen et meritum. Cujus memoriam dignum est nos assignare litteris, qui nos dulcibus ac paternis monuit institutis. Hic fuit oriundus Burgundia, nobilium virorum exortus prosapia. Nam pater ejus Lingonum, mater vero Heduorum civis exstitit. Ab ipsis infantiae rudimentis studiis litterarum traditus, superna providentia gemina scientia efficacissime claruit. Amabatur paterno affectu a venerabili praesule Heduae civitatis, Valterio nomine, cujus filius erat in baptismate; ac ideo educabatur ab eo majori diligentia, ut post aptaretur in domo Dei lucerna. Processu vero temporis, decursa pueritia, cum eum jam sibi vindicare adolescentia, a patre suo est traditus domno Brunoni Lingonum praesuli. Qui, eum liberali cernens ingenio valere, canonicorum studuit collegio copulare. In ea itaque urbe cum philosophos virosque audiret ecclesiasticos, divina inspirante gratia, nulli sodalium erat inferior in sapientia. Fecunditas eloquentiae gravitate componebatur sapientiae. Ex materia hujusce compositionis vas esse coepit electionis, cumque foret animi ad cuncta capacis, nihil intentatum, nihil denique liquit inhaustum. Cum jam vestiri coepisset vernantibus juventutis floribus, ita suam adolescentiam bonis instruxit moribus ut, eo tempore, jam videretur monachus; integrum se et sincerum omni custodia ab his observabat vitiis quibus contaminari solent homines hujus aetatis. Is enim
null
4c9300cc-3ced-429a-a523-dd39362a5efc
latin_170m_raw
null
None
None
None
imbui timebat, ne tenera in aetate his infectus esset quibus, cum vellet, carere non posset, juxta illud quod scriptum est: #Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea (Prov. XXII, 6) @#. Bonorum virorum et maxime prudentium contubernio potitus, turpitudinis sectatores exosus. 2. Igitur cum pro sua omnibus chara benevolentia diligeretur a domno Lamberto Lingonum praesule, cuperetque eum idem pontifex collatis ecclesiasticis gradibus exaltare, ille, respuens labilem et caducam mundi gloriam, hoc studuit opere adimplere quod Dominus praecepit sermone: #Qui vult,@# inquit, #post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24; Luc. IX, 23) @#. Spretis itaque omnibus terrenae possessionis stipendiis oh spem futurae repromissionis, habitum sanctae conversationis sumpsit. Sed non ibi defuit probatio tribulationis. Parentes namque ejus, insequentes eum atque ab hoc monasterio per consensum episcopi vi abstrahentes, nudatum habitu monachi per publicum ita deduxerunt ut, pro hac verecundia, odiret quod tantopere amplectebatur. Sed nihil proficit callida ars maligni contra doctrinam sancti Spiritus; nullo modo quippe valuerunt eum revocare a sua intentione. Verum, parvo transacto tempore fugam iniit, ut vel extra patriam posset perficere quod in patrio solo non permittebatur adimplere. Sed iterum insecutus et captus, ad episcopum est reductus, qui eum multis promissionibus et blanditiis demulcebat, si quo modo posset animum ipsius ab hac intentione revocare. At ubi vidit eum in sua persistere sententia, vix tandem permisit ei quod vellet agere. Sic itaque quod cupierat assecutus, deinceps alieno vixit imperio, et in nullo, quantum potuit, deviaret a sanctae institutionis proposito. Is enim procul a se remotis hebetudine et marmure, singularis prae caeteris obedientiae praeeminebat virtute, implens illud in fratribus quod dicit sanctus Benedictus (Regul., c. 71): « Obedientiae bonum non solum abbati exhibendum est, sed etiam sibi invicem obediant fratres. » Enimvero beati Benedicti, cujus subjacebat discipulatui, imitator existens, sapientem Dei stultitiam est adorsus, juxta quod praecipit Apostolus: #Si quis vult inter vos sapiens esse in hoc mundo, stultus fiat ut sit sapiens (I Cor. III, 18) @#. Haud secus enim ac philosophi ad syllogismorum argumenta tota se conferunt mentis instantia, ita se contulit ad ea discenda quae quotidianum per usum in monasterio sunt explenda. Quibus omnibus solerter sibi cura cognitis et experimento memoriae commissis, videri jam coepit doctior cunctis. 3. Hunc ergo ut in monachico ordine ita prudentem jam dictus pater Willelmus intellexit, congregationi fratrum praeficiens, animarum curam eidem commisit. Quod ministerium tanta auctoritate tantaque adimplevit sollicitudine ut omnibus secum conversantibus et exemplo fuerit et terrori. Regulari quidem contentus conversatione, sic studebat parcimoniae ut differre nullatenus videretur a societate communis mensae. Aliquorum vitia dum conspiceret reprehendenda, prius in unoquoque laudanda canebat; dehinc velut gnarus carpebat. Cunctos tamen saepius admonebat, ut tales se Deo exhiberent interius quales humana opinio pro religionis habitu ferebat exterius. Per cuncta ergo monasterii probatus officia, omniumque ministeriorum obsequiis non segniter adimpletis, primum praepositi, sub ipsius abbatis imperio, quatuor annis administravit officium; ad ultimum, post praefati patris obitum, pastoralem suscipere curam, doctrina id exigente justitiae, ab omni coactus est fratrum congregatione. Quod, licet invitus et reluctans, acceptum ministerium, cum cultui vineae manciparetur divinae, ut hujus se assignaret colonum, commune utile multorum magis quaerebat quam proprium. Cunctis benignus, omnibus aequus; nemini nocebat, quibus poterat prodesse studebat. Sana quippe doctrina ei inerat, quia suae conditioni quod competebat, illud solerter agebat, propter illud Apostoli: #Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum; sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros (II Cor. VI, 4) @#. Sanctis etiam et modestis sermonibus inditus, obscenis et turpibus omnino intercludebatur auditus, propter illud quod scriptum est: #Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28) @#. Adeo lectioni erat deditus ut in itinere positus libellum saepius gestaret in manibus; itaque in equitando reficiebatur animus legendo. Philosophos vero saecularisque sapientiae libros cum legebat, illud sagaci sectabatur industria quod per legislatorem divina
null
2da8e56a-61e8-4b91-98bf-5aa9b98bdf29
latin_170m_raw
null
None
None
None
vox praecipit de captiva Haec quippe quae in philosophorum libris reperiebantur utilia, haec sua dignabatur memoria; quae vero superflua, de amore scilicet rerumque saecularium cura, haec quasi venenata radebat et mortifera. Hic calvitium inducebat, haec, unguinum more, ferro acutissimo desecabat. Ex lectionis ergo assiduitate Scripturarum informabatur auctoritate. Ita in canonicis ac monasticis valebat institutis ut nulli videretur secundus in legum decretis ac philosophicis argumentis. Tum virtute et sapientia compositus, fandi quoque honestissime copia ditatus, ita se coaptabat singulis ut omnibus esset diligendus, implens illud Apostoli: #Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos (I Cor. XI, 22) @#. Quidquid loquebatur, sapientiae gravitate componebatur. Sermo ejus, sale conditus, quo virtutis pondere brevis et rarus, ea prudenti suavitate habebatur pretiosus. Ideoque quotiescunque ad aedificationem moralem faciebat sermonem, ut disertissimus, ita habebatur gratissimus. Gregem sibi commissum provida regens pietate, adversus pessimum sanctis omnibus inimicum concordi sanctoque certamine admonebat pugnare, et, eorum quisque quod possit operari, bonum non desistere, ne tunc vellet, quando non liceret. Illis etiam beati Joannis [ #f.,@# Pauli] saepius inferebat monita, qui in sua ait Epistola: #Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr., XII, 14) @#. 4. Diligebatur quam plurimum a regibus Francorum Roberto et Henrico. Sed et Conradus imperator et ejus filius Henricus Caesar illum nimio venerabantur affectu; unde factum est ut, Lugdunensis sedis vacante antistite, ab ipso Henrico imperatore, eo quod olim sibi cognitus et pro religiosa conversatione ac fama sanctitatis erat valde dilectus, oblatus est ei illius episcopatus honor. Ipse vero grave pondus procellosi culminis per custodiam refugit humilitatis, obtendens se monachum ad tantum onus nequaquam fore idoneum. Erat tunc in clero Lingonensi quidam clericus, nomine Odalricus, aetate pariter ac sancta conversatione provectus litteris apprime eruditus, qui tunc in palatio regis aderat, sed tamen principi non plene cognitus. Huc domnus pater noster Halinardus suasit expetendum; quem et sapientiae ubertas, et senectutis commendabat dignitas. His renuntiatis regi verbis, miratus vel quod oblatum honorem sacerdotii tam vilipenderet, vel quod in se denegabat, pro alio tam sollicite expetebat, assensit; et episcopatus dignitatem memorato domno Odalrico concessit. Quem ipse pater usque ad sedem deduxit; et quaeque in obsequio illius competebant, ac si unus ex familia ipsius, procuravit. Qui rexit Lugdunensem Ecclesiam per annos quinque, verbo et exemplo bonorum operum instruens animos subditorum. Postmodum a quibusdam malevolis et invidis perpessus insidias, quem ferro non potuerunt veneno perimere non detrectaverunt. Sicque occisus, caeteris sanctis pontificibus ibidem quiescentibus est aggregatus. 5. Tum demum vox totius cleri, cum consensu populi, ut ad hoc culmen suscipiendum colla submittat hortatur, utque pastoris curam in iis gereret deprecatur. Ad imperatorem legationem mittunt, ut domnus Halinardus pontifex eis detur exposcunt. Imperatoris praeceptum mittitur, ut domnus Halinardus intronizetur praecipitur. Sed ejus animus, robore firmatus divino, nequaquam ad haec flectitur, quousque apostolici papae conventus est litteris. Joannes, cognomento Gratianus, tunc residebat in sede apostolica. Hic ut comperit eum nolle acquiscere deprecantium votis, misit ad eum, praecipiens auctoritate pontificali, ut obediret precibus cleri et populi. Factus igitur apostolici compos et compar honoris, duxit apostolicam factis et nomine vitam. Eadem virtus mansit humilitatis, opere multiplicato charitatis. Omnia quae agebat virtutum sapore condiebat; ut speculi fieri solet inspectione, ita se interius divina considerabat lectione et ex hac mentis ornatus componebatur; deformitatis vero si quid deprehendebatur, justitiae moderamine corrigebatur. Disertis viris quotics jungebatur et de Scripturis, fieri ut assolet, aliquid proponebatur, libenter audiebat, prudenter, et verecunde respondebat. Prava vero si qua proponebantur, non acriter, sed ingenuo pudure confutabat, non callida argumentatione contra se disputantem superando, sed per venerabilium doctorum exempla benigne docendo. Tunc dicta orthodoxorum tradebat ad medium, cum evangelicis auctoritatibus: atque in hunc modum et eruditissimus declarabatur, et elationis vel eruditionis jactantiam fugere videbatur. Jurare omnino cavebat, ne forte perjuraret; unde quid in palatio imperatoris egerit silendum non est. 6. Henricus tertius imperator Burgundiae regnum gubernabat, Rodulfus enim Burgundiae rex sine liberis existens, Henricum
null
d6b12111-e93c-489d-a99b-16abf51db1cd
latin_170m_raw
null
None
None
None
secundum Caesarem haeredem regni fecit. Post quem ad Conradum pervenit imperium; hic sororem praedicti regis, nomine Gislam, habuit conjugem, de qua genuit tertium Henricum, cui ex successione paterna jure provenit regnum Burgundiae. In cujus regni termino sita est Lugdunum civitas, quam Lotharius Francorum rex dedit in dotem sorori suae Mathildae reginae, quam despondit Conrado Burgundiae regi, patri supradicti regis Rodulfi. Igitur propter donum episcopatus domnus Halinardus, ad hoc electus, Henrici Caesaris curiam adiit, et cum eo episcoporum, qui erant suffraganei, legati archidiaconi atque ipsum pastorem quaerentes Lugdunenses clerici. Imperator, ut moris est, propter datum honorem episcopii, requisivit ab eo fidei sibi debitae sacramentum. Horum verborum domnus Hugo archiepiscopus Chrysopolitanus erat sequester ac mediator. Ille his auditis verbis, respondit: Si Regis aeterni, et regulae, quam jurejurando promisi, praecepta postposuero, quae mihi fides erit, ut imperatoris juramentum custodire debeam? Dominus enim dicit in Evangelio: #Non jurare omnino (Matth. V, 34) @#. Et regula (cap. 4) Patris Benedicti praecipit monacho « non jurare, et a saeculi actibus se facere alienum. » Haec renuntiata regi; miratus et amplectens animo ejus constantiam, volens tamen probare perseverantiam, dixit nequaquam se illi dare pontificatum, si non obediret suis praeceptis. At ille ait: Melius est mihi nunquam accipere sacerdotium quam transgredi Dei mandatum. At haec episcopi illarum partium, et maxime Sigebaudus episcopus Spirae, ubi haec gerebantur, insistebant, dicentes: Quis est hic qui praesumpsit in palatio principis mandatis ejus non obedire, quod nostrum nemo unquam facere ausus fuit? Aut juret fidem regi, aut abjiciatur. Verum Theodericus episcopus Metensis, et Bruno Leucorum episcopus, ac Richardus episcopus Verdunensium, ipsius amici existentes, suadebant principi non debere pro hoc molestiam inferre religioso viro, cujus animum in fide et caeteris virtutibus constantem scirent. Ad haec imperator ait: Suadete illum, si non vult sacramentum facere, vel ad hoc se proferat ut videatur fecisse, ne mos patriae nostrae annuletur. Respondit ille: Tantumdem est si simulavero ac si fecerim. Absit hoc a me! Imperator videns eum sic firmum, noluit amplius inquietare illum, solummodo verbo et promissis ipsius fidem assentiens, dedit ei quod petebatur; ac in sua praesentia fecit illum ordinari, dans ei quaecunque fuerunt sacerdotali benedictioni necessaria. Et non solum ipsi, vel caeteris episcopis, sed etiam levitis ac ministris altaris ita praeparabat omnia, scilicet vestimenta, libros, linteamina, ac quaeque necessaria ac si esset non princeps, sed famulus. Erat enim idem religiosus rex valde ecclesiasticus, et circa divinum cultum devotissimus. 7. Ordinatus est autem venerandus pater Halinardus per manus domni Hugonis archiepiscopi Chrysopolitani, in loco, qui vocatur Herbrestinc, lingua Teutonica, quod in nostra #bonas mansiones@# signat, anno ab incarnatione Domini millesimo quadragesimo sexto. Eodem anno perrexit memoratus princeps Romam, ibique tunc suscepit coronam imperii, die Natalis Domini per manus Clementis papae, quem ipse imperator ordinari jussit, et fecit deponi Joannem, qui tunc cathedrae praesidebat, et Benedictum atque Silvestrum, qui in concilio tunc habito, examinata eorum culpa, inventi sunt non solum Simoniaci, sed etiam pervasores Ecclesiae Christi. Huic concilio interfuit ipse domnus Lugdunensium archipraesul atque memoratus Hugo archiepiscopus, aliique plures ex diversis partibus coadunati episcopi. Fuerat ei consuetudo Romam orationis gratia frequenter pergere, ut sanctorum apostolorum ac martyrum, qui urbem illam protegunt, patrocinia imploraret. Erat namque ejus voluntas, ut si fieri posset, ibidem Deo animam redderet. Quapropter non est fraudatus a desiderio suo, sed ut voluit, ita Dominus ei concessit. Defuncto memorato papa Clemente, Romani petierunt eum ab imperatore. Hoc namque a Romanis imperator, data pecunia non parva exegerat, ut sine ejus permissu papa non eligeretur. Ille cognita voluntate principis ac populi, dissimulavit ire ad curiam, donec tardante eo alter eligeretur. Diligebant enim eum valde Romani propter facundiam oris sui et affabilitatem sermonis; ita enim proferebat vernaculum sonum loquelae uniuscujusque gentis, quousque Latina penetrat lingua, ac si eadem patria esset progenitus. 8. Domno igitur Leucorum episcopo Brunone, qui appellatus est Leo papa, ordinato, evocatus est ab ipso Romae ad concilium domnus archiepiscopus
null
9ca7a4b4-f01a-425d-aaa7-6718f7a4ff07
latin_170m_raw
null
None
None
None
Halinardus, simulque omnes episcopi Galliae, ad pertractandum inibi de statu et correctione sanctae Ecclesiae. In ipso anno ipse domnus papa perrexit Franciam, et Remis habuit concilium episcoporum, ibique fuit cum eo praedictus pater noster; tuncque fuit translatum corpus sancti Remigii ab ipso domno apostolico et episcopis, qui ibi adfuerunt; et ipsa ecclesia sacrata. Tertio praedictus papa habuit concilium in urbe Roma, quo adfuit praefatu praesul, indeque iterum in Galliam properanti comes individuus exstitit. Veniens vero ad civitatem Lingonas, ordinavit ibi in praesentia papae domnum Arduinum episcopum, pro illo qui fuerat ejectus. Rursum, sequenti anno, Romam pergens, cum ipso domno apostolico properavit Beneventum et Capuam, montem Cassinum, atque montem Garganum ad Sanctum Michaelem archangelum. Ideo namque praedictus papa perrexit illas in partes ut habitatores terrae illius, si posset, aliquo modo relevaret ab oppressione, qua nimirum erant gravati a Nortmannis. At quia domnus praesul Halinardus praepotens erat in verbis, et ad suadendum quodlibet lingua sufficiebat. propter hoc, ut mediator et legatus pacis inter praedictos Nortmannos et ipsum esset, domnus apostolicus secum duxit eum. Inde regressus, quoniam ad colloquium imperatoris, qui tum forte erat in finibus Hungariae, properabat, jussit eum praedictus papa Romae residere, donec ipse rediret. Erat in ejus comitatu dictus Lingonensis episcopus Hugo. Is poenitens eorum quae haud secus [ #al.,@# caecus] egerat, domnum expetiit papam, ut de commissis modum poenitentiae et absolutionem delictorum imploraret. Ipse vero apostolicus, sicuti erat misericors et benignus animo, ut vidit eum vere poenitentem et afflictum, condolens ei statim indulsit, dicens sufficere ad poenitentiam ea quae passus fuerat; abeuntem quoque, post absolutionem delictorum, muneravit amplissime, dans insuper licentiam recipiendi episcopatus. 9. Venientes ergo Romam, domnus Halinardus valefacturus ipsi et caeteris sociis, discubuit cum eis ad mensam, ubi oblatus est ei piscis a quodam falso amico, veneno infectus. Ex quo omnes qui perceperunt, tam ipse quam caeteri, vel infra octo dies mortui sunt, vel post longam aegritudinem consumpti obierunt. Duo monachi ex hoc loco, qui cum eo erant, hoc cibo interfecti sunt. Obiit quarto Kalendas Augusti, anno ab incarnatione Domini millesimo quinquagesimo secundo, peractis in pontificio annis septem, in regimine hujus loci annis viginti. Praecepit se poni ad sanctum Gregorium ad Clivum Scauri. Illum enim locum domnus papa concesserat ei ad manendum. Sed nobiles Romani, qui ad visitandum eum venerant, dum viveret, ad Sanctum Paulum jusserunt deferri corpus, ibique honorifice traditus est sepulturae, ad laevam partem ecclesiae, et arcus super tumulum ejus aedificatus. Omne ornamentum, quo utebatur ad sacrum ministerium, transmisit sancto protectori suo Benigno, cum non parva auri quantitate et vasis argenteis quae erant in ejus officio. Auxit ornatum hujus ecclesiae maxima ex parte, inter quae crucem auream gemmis ornatam fabricari fecit. Libros etiam plures conscribi jussit, officinas hujus monasterii renovavit, et quanquam omnibus eruditus esset artibus, tamen in geometria et physica plurimum studebat. Quae vero in hoc loco augmentata sunt in terris et possessionibus in diebus ejus, non est silendum. 10. Hugo Chrysopolitanae sedis archiepiscopus, ipsius valde familiaris amicus, dedit ecclesiam sitam in burgo Salinis dicto, quam sui genitores a fundamentis exstruxerant; et est sacrata in honore sanctorum Symphoriani et Agathae martyrum; sanctusque Anatolius confessor inibi quiescit. Cujus loci donationem posuit super altare sancti Benigni, die Natalis ipsius martyris ibidem missas celebraturus, atque coram omni populo qui convenerat, obligavit excommunicationis vinculo, qui illum locum subtraheret a dominio abbatis et monachorum Divionensium. Haec donatio facta est anno ab incarnatione Domini millesimo trigesimo septimo, indictione quinta, episcopatus sui anno sexto. Concessit per episcopale privilegium alteram ecclesiam, in eodem burgo sitam, sanctae Mariae honori dicatam, quam ecclesiam Rainaldus comes dedit sancto Benigno, pro requie animae patris sui Ottonis, vocati Willelmi, proque ejus largitione accepit a domno Ilalinardo pecuniam non parvam, dum adhuc prioris gereret officium. 11. Dedit praedictus comes Rainaldus in supradicto burgo locum ad ecclesiam construendam, in quo exstructa fuit capella in honorem sancti Andreae apostoli; quae, ex materia lignorum facta, per incuriam ad nihilum postea fuit redacta. Dedit in Evoregio terram, quae fuit Theudeberti
null
112bbef7-44d8-4ed3-a64a-d48c248b98e4
latin_170m_raw
null
None
None
None
; quae a monachis aliquandiu possessa est, sed propter contrarietates, quas Odilo quidem faciebat eis, intermissa ab his, usque dum possidentibus ipsis locum sancti Anatolii, iterum jam dictus comes restituit illis. Actum est hoc ab incarnatione Domini millesimo vigesimo sexto, post mortem Willelmi comitis qui ipso anno obiit. De habitatoribus vero ipsius oppidi, aliquanti clerici vel laici venientes ad conversionem monachicam in hoc monasterio, dederunt facultates suas sancto protectori nostro Benigno. Aliquanti, offerentes filios suos, similiter contulerunt de rebus suis; inter quos pater meus me offerens, exceptis aliis rebus, dedit secus puteum domum et sedem unius caldariae, quae super solutione census data est postea ea conventione ut qui eam teneret quadraginta sex solidos omni anno persolveret. 12. Aliquanto post, transacto tempore, idem memoratus comes Rainaldus juxta castellum, Vesullum dictum, dedit ecclesiam in honore sancti Georgii sacratam, ut ibi construeretur monasterium, et quatuor monachi ibidem constituerentur qui, omni tempore Deo servientes, exorarent pro requie animarum patris sui, ac matris, fratrisque, ac pro semetipso omnique parentela. Dedit ad eorum stipendia vineas et terras, vel quodcunque fuit necessarium; piscationem insuper cum hominibus, qui de hoc ministerio sibi serviebant. Huic donationi praesens fuit memoratus archiepiscopus Hugo; deditque per baculum, quem ferre manu solebat, altare praedictae ecclesiae abbati Halinardo, et ob memoriam hujus rei commutaverunt virgas suas. Burchardus quoque comes dedit locum, Offonisvilla dictum, quondam nobilem abbatiam, et in honore sancti Leodegarii consecratam, utque monasticus ordo ibidem repararetur, deprecatus est enixius memoratum abbatem Halinardum. 13. Sed et Rotgerius dominus castri, quod vocatur Wangionumrivus, ecclesiam a patre suo Widone, in honorem sancti Stephani constructam, ea intentione largitus est, ut, expulsis canonicis, monachi ibi collocarentur ad serviendum Deo die noctuque. Rainaldus etiam possesor castri, quod Castellion dicitur, ad obitum veniens ac sumens habitum monachicum, dedit potestatem Sancti Juliani cum omnibus ad eam pertinentibus terris et mancipiis, atque ecclesia ipsius sancti nomini dicata, ubi petiit monachos constitui, qui pro ejus anima ac caeterorum fidelium exorarent Deum. Simili modo Albertus comes Metensis dedit villam, quam dicunt Wlfereicurtem, cum mancipiis utriusque sexus. Ipse quidem in vita sua dare disposuit, sed eo mortuo Girardus dux filius ejus adimplevit. Necnon et matrona quaedam, Letgardis nomine, soror Lamberti episcopi, dedit ecclesiam, sitam in villa dicta Islo, super Mosam fluvium in comitatu Bassiniacensi. OBSERVATIONES PRAEVIAE. 1. Restaurata per beatum Willelmum in Divionensi Sancti Benigni monasterio regulari disciplina, isthuc ex vicinis longinquisque regionibus viri, nobilitate et doctrina illustres, convolarunt, ut sub tam sancti Patris regimine vitam monasticam amplecterentur. Ex his fuit noster Alinardus, seu Halinardus, qui, primo sub eodem beato Patre prioris officio functus, postmodum ei in abbatis dignitate successit, ac tandem archiepiscopus Lugdunensis factus, toti Ecclesiae ob vitae sanctitatem et doctrinae celebritatem praeluxit. Res ejus gestas accurate descripsit anonymus auctor Chronici Sancti Benigni Divionensis qui, cum se fateatur ab eo in monasterium susceptum fuisse, atque in regularis disciplinae exercitiis eruditum, fidem omnimodam meretur, utpote qui ea scripsit quae aut ipse viderat, aut ab iis qui rebus gestis fuerant praesentes acceperat. De hoc auctore jam egimus saeculo IV, parte II, ad annum 878, ubi de Bertilione abbate Divionensi, cujus corporis inventionem, sub nostro Halinardo factam et ibidem relatam, descripsit. 2. Aliquot item Halinardi gesta colligere licet ex variis donationibus, quas Benigniano monasterio ejus tempore factas recenset Perardus in Collectione chartarum Burgundicarum. Nonnullae ex his memorantur infra a Chronographo, num. 10 et seqq. In charta Gerardi ducis pro Wulfereicurte, anno 1030, coenobium sancti Benigni religiosae monasticae statu nostris temporibus famosissimum sub Halinardo abbate dicitur. In charta Hugonis episcopi Lingonensis ecclesia Sancti Petri in villa Mora monasterio cognomento Pulchrada vel Saxonis Fontanae, redditur, ut isdem locus monachili dignatione reformandus meliorandusve Halinardo tradatur. Bruno Tullensis episcopus, postea Leo IX, Bertiniacicurti duo altaria dedit in ecclesiae dedicatione, quam Halinardo et Widrico abbate Sancti Apri praesentibus fecit. Idem Halinardus Joanni Romano pontifici scripsit et sacri Palatii vestarario contra canonicos Divionenses, qui jus coemeterii e Sancti Benigni burgo in castellum Divionense transferre conabantur. Has litteras et alias videsis apud Perardum.
null
12219e36-1a9b-44fa-83c1-10e0ebf7f1e7
latin_170m_raw
null
None
None
None
3. Halinardi nomen in fastis sacris locum nondum invenit, ideoque venerabilem appellasse satisfuit; nec alio titulo a Bucelino donatur in Menologio Benedictino, die 29 Julii. Eum vero inter praemissos memorant Bollandiani, ad diem 26 Aprilis, quod ea die a Ferrario laudetur. Obiit tamen quarto Kalendas Augusti, ut ex chronographo nostro certum est. Et quidem ea die in libro obituum Ecclesiae Lugdunensis notatum esse testem habemus Severtium, in Historia archiepiscoporum Lugdunensium, cui vetus nostri monasterii sancti Germani a Pratis necrologium consentit. Severtii aliorumque, qui res Lugdunenses scripserunt, errata in assignando Halinardi regiminis tempore refellere non vacat, cum ad hoc sufficiat hujus vita scriptoris textum, quem non viderant, proferre. Meminit Halinardi Hugo Flaviniacensis abbas in Chronico Virdunensi, ubi ordinationem ipsius anno 1026 consignat. De eodem agit auctor Chronici Besuensis, quem tamen non laudat, eo quod propagata ex Benigniano monasterio ad Besuense regulari disciplina, istud sibi Halinardus tum Divionensis abbas, sibi subjicere tentasset. Sed jam auctorem nostrum audiamus ex tomo I Spicilegii Acheriani, ubi Chronicum integrum ex codice ms. descriptum habetur. 1. Restaurata per beatum Willelmum in Divionensi Sancti Benigni monasterio regulari disciplina, isthuc ex vicinis longinquisque regionibus viri, nobilitate et doctrina illustres, convolarunt, ut sub tam sancti Patris regimine vitam monasticam amplecterentur. Ex his fuit noster Alinardus, seu Halinardus, qui, primo sub eodem beato Patre prioris officio functus, postmodum ei in abbatis dignitate successit, ac tandem archiepiscopus Lugdunensis factus, toti Ecclesiae ob vitae sanctitatem et doctrinae celebritatem praeluxit. Res ejus gestas accurate descripsit anonymus auctor Chronici Sancti Benigni Divionensis qui, cum se fateatur ab eo in monasterium susceptum fuisse, atque in regularis disciplinae exercitiis eruditum, fidem omnimodam meretur, utpote qui ea scripsit quae aut ipse viderat, aut ab iis qui rebus gestis fuerant praesentes acceperat. De hoc auctore jam egimus saeculo IV, parte II, ad annum 878, ubi de Bertilione abbate Divionensi, cujus corporis inventionem, sub nostro Halinardo factam et ibidem relatam, descripsit. 2. Aliquot item Halinardi gesta colligere licet ex variis donationibus, quas Benigniano monasterio ejus tempore factas recenset Perardus in Collectione chartarum Burgundicarum. Nonnullae ex his memorantur infra a Chronographo, num. 10 et seqq. In charta Gerardi ducis pro Wulfereicurte, anno 1030, coenobium sancti Benigni religiosae monasticae statu nostris temporibus famosissimum sub Halinardo abbate dicitur. In charta Hugonis episcopi Lingonensis ecclesia Sancti Petri in villa Mora monasterio cognomento Pulchrada vel Saxonis Fontanae, redditur, ut isdem locus monachili dignatione reformandus meliorandusve Halinardo tradatur. Bruno Tullensis episcopus, postea Leo IX, Bertiniacicurti duo altaria dedit in ecclesiae dedicatione, quam Halinardo et Widrico abbate Sancti Apri praesentibus fecit. Idem Halinardus Joanni Romano pontifici scripsit et sacri Palatii vestarario contra canonicos Divionenses, qui jus coemeterii e Sancti Benigni burgo in castellum Divionense transferre conabantur. Has litteras et alias videsis apud Perardum. 3. Halinardi nomen in fastis sacris locum nondum invenit, ideoque venerabilem appellasse satisfuit; nec alio titulo a Bucelino donatur in Menologio Benedictino, die 29 Julii. Eum vero inter praemissos memorant Bollandiani, ad diem 26 Aprilis, quod ea die a Ferrario laudetur. Obiit tamen quarto Kalendas Augusti, ut ex chronographo nostro certum est. Et quidem ea die in libro obituum Ecclesiae Lugdunensis notatum esse testem habemus Severtium, in Historia archiepiscoporum Lugdunensium, cui vetus nostri monasterii sancti Germani a Pratis necrologium consentit. Severtii aliorumque, qui res Lugdunenses scripserunt, errata in assignando Halinardi regiminis tempore refellere non vacat, cum ad hoc sufficiat hujus vita scriptoris textum, quem non viderant, proferre. Meminit Halinardi Hugo Flaviniacensis abbas in Chronico Virdunensi, ubi ordinationem ipsius anno 1026 consignat. De eodem agit auctor Chronici Besuensis, quem tamen non laudat, eo quod propagata ex Benigniano monasterio ad Besuense regulari disciplina, istud sibi Halinardus tum Divionensis abbas, sibi subjicere tentasset. Sed jam auctorem nostrum audiamus ex tomo I Spicilegii Acheriani, ubi Chronicum integrum ex codice ms. descriptum habetur. INCIPIT VITA. 1. Domnus Halinardus in hoc loco prioris agebat officium; qui, sequenti tempore, etiam abbatis ac pastoris assecutus est nomen et meritum. Cujus memoriam dignum est nos assignare litteris, qui nos dulcibus ac paternis monuit institutis. Hic fuit oriundus Burgundia, nobilium
null
04e96ad0-b6ff-4eef-8bf8-d7cd7ba99379
latin_170m_raw
null
None
None
None
virorum exortus prosapia. Nam pater ejus Lingonum, mater vero Heduorum civis exstitit. Ab ipsis infantiae rudimentis studiis litterarum traditus, superna providentia gemina scientia efficacissime claruit. Amabatur paterno affectu a venerabili praesule Heduae civitatis, Valterio nomine, cujus filius erat in baptismate; ac ideo educabatur ab eo majori diligentia, ut post aptaretur in domo Dei lucerna. Processu vero temporis, decursa pueritia, cum eum jam sibi vindicare adolescentia, a patre suo est traditus domno Brunoni Lingonum praesuli. Qui, eum liberali cernens ingenio valere, canonicorum studuit collegio copulare. In ea itaque urbe cum philosophos virosque audiret ecclesiasticos, divina inspirante gratia, nulli sodalium erat inferior in sapientia. Fecunditas eloquentiae gravitate componebatur sapientiae. Ex materia hujusce compositionis vas esse coepit electionis, cumque foret animi ad cuncta capacis, nihil intentatum, nihil denique liquit inhaustum. Cum jam vestiri coepisset vernantibus juventutis floribus, ita suam adolescentiam bonis instruxit moribus ut, eo tempore, jam videretur monachus; integrum se et sincerum omni custodia ab his observabat vitiis quibus contaminari solent homines hujus aetatis. Is enim imbui timebat, ne tenera in aetate his infectus esset quibus, cum vellet, carere non posset, juxta illud quod scriptum est: #Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea (Prov. XXII, 6) @#. Bonorum virorum et maxime prudentium contubernio potitus, turpitudinis sectatores exosus. 2. Igitur cum pro sua omnibus chara benevolentia diligeretur a domno Lamberto Lingonum praesule, cuperetque eum idem pontifex collatis ecclesiasticis gradibus exaltare, ille, respuens labilem et caducam mundi gloriam, hoc studuit opere adimplere quod Dominus praecepit sermone: #Qui vult,@# inquit, #post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24; Luc. IX, 23) @#. Spretis itaque omnibus terrenae possessionis stipendiis oh spem futurae repromissionis, habitum sanctae conversationis sumpsit. Sed non ibi defuit probatio tribulationis. Parentes namque ejus, insequentes eum atque ab hoc monasterio per consensum episcopi vi abstrahentes, nudatum habitu monachi per publicum ita deduxerunt ut, pro hac verecundia, odiret quod tantopere amplectebatur. Sed nihil proficit callida ars maligni contra doctrinam sancti Spiritus; nullo modo quippe valuerunt eum revocare a sua intentione. Verum, parvo transacto tempore fugam iniit, ut vel extra patriam posset perficere quod in patrio solo non permittebatur adimplere. Sed iterum insecutus et captus, ad episcopum est reductus, qui eum multis promissionibus et blanditiis demulcebat, si quo modo posset animum ipsius ab hac intentione revocare. At ubi vidit eum in sua persistere sententia, vix tandem permisit ei quod vellet agere. Sic itaque quod cupierat assecutus, deinceps alieno vixit imperio, et in nullo, quantum potuit, deviaret a sanctae institutionis proposito. Is enim procul a se remotis hebetudine et marmure, singularis prae caeteris obedientiae praeeminebat virtute, implens illud in fratribus quod dicit sanctus Benedictus (Regul., c. 71): « Obedientiae bonum non solum abbati exhibendum est, sed etiam sibi invicem obediant fratres. » Enimvero beati Benedicti, cujus subjacebat discipulatui, imitator existens, sapientem Dei stultitiam est adorsus, juxta quod praecipit Apostolus: #Si quis vult inter vos sapiens esse in hoc mundo, stultus fiat ut sit sapiens (I Cor. III, 18) @#. Haud secus enim ac philosophi ad syllogismorum argumenta tota se conferunt mentis instantia, ita se contulit ad ea discenda quae quotidianum per usum in monasterio sunt explenda. Quibus omnibus solerter sibi cura cognitis et experimento memoriae commissis, videri jam coepit doctior cunctis. 3. Hunc ergo ut in monachico ordine ita prudentem jam dictus pater Willelmus intellexit, congregationi fratrum praeficiens, animarum curam eidem commisit. Quod ministerium tanta auctoritate tantaque adimplevit sollicitudine ut omnibus secum conversantibus et exemplo fuerit et terrori. Regulari quidem contentus conversatione, sic studebat parcimoniae ut differre nullatenus videretur a societate communis mensae. Aliquorum vitia dum conspiceret reprehendenda, prius in unoquoque laudanda canebat; dehinc velut gnarus carpebat. Cunctos tamen saepius admonebat, ut tales se Deo exhiberent interius quales humana opinio pro religionis habitu ferebat exterius. Per cuncta ergo monasterii probatus officia, omniumque ministeriorum obsequiis non segniter adimpletis, primum praepositi, sub ipsius abbatis imperio, quatuor annis administravit officium
null
fa623c7b-c0a9-4ea8-9cf1-d581734028f8
latin_170m_raw
null
None
None
None
; ad ultimum, post praefati patris obitum, pastoralem suscipere curam, doctrina id exigente justitiae, ab omni coactus est fratrum congregatione. Quod, licet invitus et reluctans, acceptum ministerium, cum cultui vineae manciparetur divinae, ut hujus se assignaret colonum, commune utile multorum magis quaerebat quam proprium. Cunctis benignus, omnibus aequus; nemini nocebat, quibus poterat prodesse studebat. Sana quippe doctrina ei inerat, quia suae conditioni quod competebat, illud solerter agebat, propter illud Apostoli: #Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum; sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros (II Cor. VI, 4) @#. Sanctis etiam et modestis sermonibus inditus, obscenis et turpibus omnino intercludebatur auditus, propter illud quod scriptum est: #Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28) @#. Adeo lectioni erat deditus ut in itinere positus libellum saepius gestaret in manibus; itaque in equitando reficiebatur animus legendo. Philosophos vero saecularisque sapientiae libros cum legebat, illud sagaci sectabatur industria quod per legislatorem divina vox praecipit de captiva Haec quippe quae in philosophorum libris reperiebantur utilia, haec sua dignabatur memoria; quae vero superflua, de amore scilicet rerumque saecularium cura, haec quasi venenata radebat et mortifera. Hic calvitium inducebat, haec, unguinum more, ferro acutissimo desecabat. Ex lectionis ergo assiduitate Scripturarum informabatur auctoritate. Ita in canonicis ac monasticis valebat institutis ut nulli videretur secundus in legum decretis ac philosophicis argumentis. Tum virtute et sapientia compositus, fandi quoque honestissime copia ditatus, ita se coaptabat singulis ut omnibus esset diligendus, implens illud Apostoli: #Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos (I Cor. XI, 22) @#. Quidquid loquebatur, sapientiae gravitate componebatur. Sermo ejus, sale conditus, quo virtutis pondere brevis et rarus, ea prudenti suavitate habebatur pretiosus. Ideoque quotiescunque ad aedificationem moralem faciebat sermonem, ut disertissimus, ita habebatur gratissimus. Gregem sibi commissum provida regens pietate, adversus pessimum sanctis omnibus inimicum concordi sanctoque certamine admonebat pugnare, et, eorum quisque quod possit operari, bonum non desistere, ne tunc vellet, quando non liceret. Illis etiam beati Joannis [ #f.,@# Pauli] saepius inferebat monita, qui in sua ait Epistola: #Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr., XII, 14) @#. 4. Diligebatur quam plurimum a regibus Francorum Roberto et Henrico. Sed et Conradus imperator et ejus filius Henricus Caesar illum nimio venerabantur affectu; unde factum est ut, Lugdunensis sedis vacante antistite, ab ipso Henrico imperatore, eo quod olim sibi cognitus et pro religiosa conversatione ac fama sanctitatis erat valde dilectus, oblatus est ei illius episcopatus honor. Ipse vero grave pondus procellosi culminis per custodiam refugit humilitatis, obtendens se monachum ad tantum onus nequaquam fore idoneum. Erat tunc in clero Lingonensi quidam clericus, nomine Odalricus, aetate pariter ac sancta conversatione provectus litteris apprime eruditus, qui tunc in palatio regis aderat, sed tamen principi non plene cognitus. Huc domnus pater noster Halinardus suasit expetendum; quem et sapientiae ubertas, et senectutis commendabat dignitas. His renuntiatis regi verbis, miratus vel quod oblatum honorem sacerdotii tam vilipenderet, vel quod in se denegabat, pro alio tam sollicite expetebat, assensit; et episcopatus dignitatem memorato domno Odalrico concessit. Quem ipse pater usque ad sedem deduxit; et quaeque in obsequio illius competebant, ac si unus ex familia ipsius, procuravit. Qui rexit Lugdunensem Ecclesiam per annos quinque, verbo et exemplo bonorum operum instruens animos subditorum. Postmodum a quibusdam malevolis et invidis perpessus insidias, quem ferro non potuerunt veneno perimere non detrectaverunt. Sicque occisus, caeteris sanctis pontificibus ibidem quiescentibus est aggregatus. 5. Tum demum vox totius cleri, cum consensu populi, ut ad hoc culmen suscipiendum colla submittat hortatur, utque pastoris curam in iis gereret deprecatur. Ad imperatorem legationem mittunt, ut domnus Halinardus pontifex eis detur exposcunt. Imperatoris praeceptum mittitur, ut domnus Halinardus intronizetur praecipitur. Sed ejus animus, robore firmatus divino, nequaquam ad haec flectitur, quousque apostolici papae conventus est litteris. Joannes, cognomento Gratianus, tunc residebat in sede apostolica. Hic ut comperit eum nolle acquiscere deprecantium
null
6dfb6964-3904-474f-b7f6-f1eb50de562a
latin_170m_raw
null
None
None
None
votis, misit ad eum, praecipiens auctoritate pontificali, ut obediret precibus cleri et populi. Factus igitur apostolici compos et compar honoris, duxit apostolicam factis et nomine vitam. Eadem virtus mansit humilitatis, opere multiplicato charitatis. Omnia quae agebat virtutum sapore condiebat; ut speculi fieri solet inspectione, ita se interius divina considerabat lectione et ex hac mentis ornatus componebatur; deformitatis vero si quid deprehendebatur, justitiae moderamine corrigebatur. Disertis viris quotics jungebatur et de Scripturis, fieri ut assolet, aliquid proponebatur, libenter audiebat, prudenter, et verecunde respondebat. Prava vero si qua proponebantur, non acriter, sed ingenuo pudure confutabat, non callida argumentatione contra se disputantem superando, sed per venerabilium doctorum exempla benigne docendo. Tunc dicta orthodoxorum tradebat ad medium, cum evangelicis auctoritatibus: atque in hunc modum et eruditissimus declarabatur, et elationis vel eruditionis jactantiam fugere videbatur. Jurare omnino cavebat, ne forte perjuraret; unde quid in palatio imperatoris egerit silendum non est. 6. Henricus tertius imperator Burgundiae regnum gubernabat, Rodulfus enim Burgundiae rex sine liberis existens, Henricum secundum Caesarem haeredem regni fecit. Post quem ad Conradum pervenit imperium; hic sororem praedicti regis, nomine Gislam, habuit conjugem, de qua genuit tertium Henricum, cui ex successione paterna jure provenit regnum Burgundiae. In cujus regni termino sita est Lugdunum civitas, quam Lotharius Francorum rex dedit in dotem sorori suae Mathildae reginae, quam despondit Conrado Burgundiae regi, patri supradicti regis Rodulfi. Igitur propter donum episcopatus domnus Halinardus, ad hoc electus, Henrici Caesaris curiam adiit, et cum eo episcoporum, qui erant suffraganei, legati archidiaconi atque ipsum pastorem quaerentes Lugdunenses clerici. Imperator, ut moris est, propter datum honorem episcopii, requisivit ab eo fidei sibi debitae sacramentum. Horum verborum domnus Hugo archiepiscopus Chrysopolitanus erat sequester ac mediator. Ille his auditis verbis, respondit: Si Regis aeterni, et regulae, quam jurejurando promisi, praecepta postposuero, quae mihi fides erit, ut imperatoris juramentum custodire debeam? Dominus enim dicit in Evangelio: #Non jurare omnino (Matth. V, 34) @#. Et regula (cap. 4) Patris Benedicti praecipit monacho « non jurare, et a saeculi actibus se facere alienum. » Haec renuntiata regi; miratus et amplectens animo ejus constantiam, volens tamen probare perseverantiam, dixit nequaquam se illi dare pontificatum, si non obediret suis praeceptis. At ille ait: Melius est mihi nunquam accipere sacerdotium quam transgredi Dei mandatum. At haec episcopi illarum partium, et maxime Sigebaudus episcopus Spirae, ubi haec gerebantur, insistebant, dicentes: Quis est hic qui praesumpsit in palatio principis mandatis ejus non obedire, quod nostrum nemo unquam facere ausus fuit? Aut juret fidem regi, aut abjiciatur. Verum Theodericus episcopus Metensis, et Bruno Leucorum episcopus, ac Richardus episcopus Verdunensium, ipsius amici existentes, suadebant principi non debere pro hoc molestiam inferre religioso viro, cujus animum in fide et caeteris virtutibus constantem scirent. Ad haec imperator ait: Suadete illum, si non vult sacramentum facere, vel ad hoc se proferat ut videatur fecisse, ne mos patriae nostrae annuletur. Respondit ille: Tantumdem est si simulavero ac si fecerim. Absit hoc a me! Imperator videns eum sic firmum, noluit amplius inquietare illum, solummodo verbo et promissis ipsius fidem assentiens, dedit ei quod petebatur; ac in sua praesentia fecit illum ordinari, dans ei quaecunque fuerunt sacerdotali benedictioni necessaria. Et non solum ipsi, vel caeteris episcopis, sed etiam levitis ac ministris altaris ita praeparabat omnia, scilicet vestimenta, libros, linteamina, ac quaeque necessaria ac si esset non princeps, sed famulus. Erat enim idem religiosus rex valde ecclesiasticus, et circa divinum cultum devotissimus. 7. Ordinatus est autem venerandus pater Halinardus per manus domni Hugonis archiepiscopi Chrysopolitani, in loco, qui vocatur Herbrestinc, lingua Teutonica, quod in nostra #bonas mansiones@# signat, anno ab incarnatione Domini millesimo quadragesimo sexto. Eodem anno perrexit memoratus princeps Romam, ibique tunc suscepit coronam imperii, die Natalis Domini per manus Clementis papae, quem ipse imperator ordinari jussit, et fecit deponi Joannem, qui tunc cathedrae praesidebat, et Benedictum atque Silvestrum, qui in concilio tunc habito, examinata eorum culpa, inventi
null
ba12c62d-8c6e-4893-bdf1-e679049b85fd
latin_170m_raw
null
None
None
None
sunt non solum Simoniaci, sed etiam pervasores Ecclesiae Christi. Huic concilio interfuit ipse domnus Lugdunensium archipraesul atque memoratus Hugo archiepiscopus, aliique plures ex diversis partibus coadunati episcopi. Fuerat ei consuetudo Romam orationis gratia frequenter pergere, ut sanctorum apostolorum ac martyrum, qui urbem illam protegunt, patrocinia imploraret. Erat namque ejus voluntas, ut si fieri posset, ibidem Deo animam redderet. Quapropter non est fraudatus a desiderio suo, sed ut voluit, ita Dominus ei concessit. Defuncto memorato papa Clemente, Romani petierunt eum ab imperatore. Hoc namque a Romanis imperator, data pecunia non parva exegerat, ut sine ejus permissu papa non eligeretur. Ille cognita voluntate principis ac populi, dissimulavit ire ad curiam, donec tardante eo alter eligeretur. Diligebant enim eum valde Romani propter facundiam oris sui et affabilitatem sermonis; ita enim proferebat vernaculum sonum loquelae uniuscujusque gentis, quousque Latina penetrat lingua, ac si eadem patria esset progenitus. 8. Domno igitur Leucorum episcopo Brunone, qui appellatus est Leo papa, ordinato, evocatus est ab ipso Romae ad concilium domnus archiepiscopus Halinardus, simulque omnes episcopi Galliae, ad pertractandum inibi de statu et correctione sanctae Ecclesiae. In ipso anno ipse domnus papa perrexit Franciam, et Remis habuit concilium episcoporum, ibique fuit cum eo praedictus pater noster; tuncque fuit translatum corpus sancti Remigii ab ipso domno apostolico et episcopis, qui ibi adfuerunt; et ipsa ecclesia sacrata. Tertio praedictus papa habuit concilium in urbe Roma, quo adfuit praefatu praesul, indeque iterum in Galliam properanti comes individuus exstitit. Veniens vero ad civitatem Lingonas, ordinavit ibi in praesentia papae domnum Arduinum episcopum, pro illo qui fuerat ejectus. Rursum, sequenti anno, Romam pergens, cum ipso domno apostolico properavit Beneventum et Capuam, montem Cassinum, atque montem Garganum ad Sanctum Michaelem archangelum. Ideo namque praedictus papa perrexit illas in partes ut habitatores terrae illius, si posset, aliquo modo relevaret ab oppressione, qua nimirum erant gravati a Nortmannis. At quia domnus praesul Halinardus praepotens erat in verbis, et ad suadendum quodlibet lingua sufficiebat. propter hoc, ut mediator et legatus pacis inter praedictos Nortmannos et ipsum esset, domnus apostolicus secum duxit eum. Inde regressus, quoniam ad colloquium imperatoris, qui tum forte erat in finibus Hungariae, properabat, jussit eum praedictus papa Romae residere, donec ipse rediret. Erat in ejus comitatu dictus Lingonensis episcopus Hugo. Is poenitens eorum quae haud secus [ #al.,@# caecus] egerat, domnum expetiit papam, ut de commissis modum poenitentiae et absolutionem delictorum imploraret. Ipse vero apostolicus, sicuti erat misericors et benignus animo, ut vidit eum vere poenitentem et afflictum, condolens ei statim indulsit, dicens sufficere ad poenitentiam ea quae passus fuerat; abeuntem quoque, post absolutionem delictorum, muneravit amplissime, dans insuper licentiam recipiendi episcopatus. 9. Venientes ergo Romam, domnus Halinardus valefacturus ipsi et caeteris sociis, discubuit cum eis ad mensam, ubi oblatus est ei piscis a quodam falso amico, veneno infectus. Ex quo omnes qui perceperunt, tam ipse quam caeteri, vel infra octo dies mortui sunt, vel post longam aegritudinem consumpti obierunt. Duo monachi ex hoc loco, qui cum eo erant, hoc cibo interfecti sunt. Obiit quarto Kalendas Augusti, anno ab incarnatione Domini millesimo quinquagesimo secundo, peractis in pontificio annis septem, in regimine hujus loci annis viginti. Praecepit se poni ad sanctum Gregorium ad Clivum Scauri. Illum enim locum domnus papa concesserat ei ad manendum. Sed nobiles Romani, qui ad visitandum eum venerant, dum viveret, ad Sanctum Paulum jusserunt deferri corpus, ibique honorifice traditus est sepulturae, ad laevam partem ecclesiae, et arcus super tumulum ejus aedificatus. Omne ornamentum, quo utebatur ad sacrum ministerium, transmisit sancto protectori suo Benigno, cum non parva auri quantitate et vasis argenteis quae erant in ejus officio. Auxit ornatum hujus ecclesiae maxima ex parte, inter quae crucem auream gemmis ornatam fabricari fecit. Libros etiam plures conscribi jussit, officinas hujus monasterii renovavit, et quanquam omnibus eruditus esset artibus, tamen in geometria et physica plurimum studebat. Quae vero in hoc loco augmentata sunt in terris et possessionibus in diebus ejus, non est silendum. 10. Hugo Chrysopolitanae sedis archiepiscopus, ipsius valde
null
13a396be-7ae6-4b91-88bc-885d4300c05c
latin_170m_raw
null
None
None
None
familiaris amicus, dedit ecclesiam sitam in burgo Salinis dicto, quam sui genitores a fundamentis exstruxerant; et est sacrata in honore sanctorum Symphoriani et Agathae martyrum; sanctusque Anatolius confessor inibi quiescit. Cujus loci donationem posuit super altare sancti Benigni, die Natalis ipsius martyris ibidem missas celebraturus, atque coram omni populo qui convenerat, obligavit excommunicationis vinculo, qui illum locum subtraheret a dominio abbatis et monachorum Divionensium. Haec donatio facta est anno ab incarnatione Domini millesimo trigesimo septimo, indictione quinta, episcopatus sui anno sexto. Concessit per episcopale privilegium alteram ecclesiam, in eodem burgo sitam, sanctae Mariae honori dicatam, quam ecclesiam Rainaldus comes dedit sancto Benigno, pro requie animae patris sui Ottonis, vocati Willelmi, proque ejus largitione accepit a domno Ilalinardo pecuniam non parvam, dum adhuc prioris gereret officium. 11. Dedit praedictus comes Rainaldus in supradicto burgo locum ad ecclesiam construendam, in quo exstructa fuit capella in honorem sancti Andreae apostoli; quae, ex materia lignorum facta, per incuriam ad nihilum postea fuit redacta. Dedit in Evoregio terram, quae fuit Theudeberti; quae a monachis aliquandiu possessa est, sed propter contrarietates, quas Odilo quidem faciebat eis, intermissa ab his, usque dum possidentibus ipsis locum sancti Anatolii, iterum jam dictus comes restituit illis. Actum est hoc ab incarnatione Domini millesimo vigesimo sexto, post mortem Willelmi comitis qui ipso anno obiit. De habitatoribus vero ipsius oppidi, aliquanti clerici vel laici venientes ad conversionem monachicam in hoc monasterio, dederunt facultates suas sancto protectori nostro Benigno. Aliquanti, offerentes filios suos, similiter contulerunt de rebus suis; inter quos pater meus me offerens, exceptis aliis rebus, dedit secus puteum domum et sedem unius caldariae, quae super solutione census data est postea ea conventione ut qui eam teneret quadraginta sex solidos omni anno persolveret. 12. Aliquanto post, transacto tempore, idem memoratus comes Rainaldus juxta castellum, Vesullum dictum, dedit ecclesiam in honore sancti Georgii sacratam, ut ibi construeretur monasterium, et quatuor monachi ibidem constituerentur qui, omni tempore Deo servientes, exorarent pro requie animarum patris sui, ac matris, fratrisque, ac pro semetipso omnique parentela. Dedit ad eorum stipendia vineas et terras, vel quodcunque fuit necessarium; piscationem insuper cum hominibus, qui de hoc ministerio sibi serviebant. Huic donationi praesens fuit memoratus archiepiscopus Hugo; deditque per baculum, quem ferre manu solebat, altare praedictae ecclesiae abbati Halinardo, et ob memoriam hujus rei commutaverunt virgas suas. Burchardus quoque comes dedit locum, Offonisvilla dictum, quondam nobilem abbatiam, et in honore sancti Leodegarii consecratam, utque monasticus ordo ibidem repararetur, deprecatus est enixius memoratum abbatem Halinardum. 13. Sed et Rotgerius dominus castri, quod vocatur Wangionumrivus, ecclesiam a patre suo Widone, in honorem sancti Stephani constructam, ea intentione largitus est, ut, expulsis canonicis, monachi ibi collocarentur ad serviendum Deo die noctuque. Rainaldus etiam possesor castri, quod Castellion dicitur, ad obitum veniens ac sumens habitum monachicum, dedit potestatem Sancti Juliani cum omnibus ad eam pertinentibus terris et mancipiis, atque ecclesia ipsius sancti nomini dicata, ubi petiit monachos constitui, qui pro ejus anima ac caeterorum fidelium exorarent Deum. Simili modo Albertus comes Metensis dedit villam, quam dicunt Wlfereicurtem, cum mancipiis utriusque sexus. Ipse quidem in vita sua dare disposuit, sed eo mortuo Girardus dux filius ejus adimplevit. Necnon et matrona quaedam, Letgardis nomine, soror Lamberti episcopi, dedit ecclesiam, sitam in villa dicta Islo, super Mosam fluvium in comitatu Bassiniacensi. 1. Domnus Halinardus in hoc loco prioris agebat officium; qui, sequenti tempore, etiam abbatis ac pastoris assecutus est nomen et meritum. Cujus memoriam dignum est nos assignare litteris, qui nos dulcibus ac paternis monuit institutis. Hic fuit oriundus Burgundia, nobilium virorum exortus prosapia. Nam pater ejus Lingonum, mater vero Heduorum civis exstitit. Ab ipsis infantiae rudimentis studiis litterarum traditus, superna providentia gemina scientia efficacissime claruit. Amabatur paterno affectu a venerabili praesule Heduae civitatis, Valterio nomine, cujus filius erat in baptismate; ac ideo educabatur ab eo majori diligentia, ut post aptaretur in domo Dei lucerna. Processu vero temporis, decursa pueritia, cum eum jam sibi vindicare adolescentia, a patre suo est traditus domno
null
4f21cc0a-db33-4d57-9051-09572ab9104e
latin_170m_raw
null
None
None
None
Brunoni Lingonum praesuli. Qui, eum liberali cernens ingenio valere, canonicorum studuit collegio copulare. In ea itaque urbe cum philosophos virosque audiret ecclesiasticos, divina inspirante gratia, nulli sodalium erat inferior in sapientia. Fecunditas eloquentiae gravitate componebatur sapientiae. Ex materia hujusce compositionis vas esse coepit electionis, cumque foret animi ad cuncta capacis, nihil intentatum, nihil denique liquit inhaustum. Cum jam vestiri coepisset vernantibus juventutis floribus, ita suam adolescentiam bonis instruxit moribus ut, eo tempore, jam videretur monachus; integrum se et sincerum omni custodia ab his observabat vitiis quibus contaminari solent homines hujus aetatis. Is enim imbui timebat, ne tenera in aetate his infectus esset quibus, cum vellet, carere non posset, juxta illud quod scriptum est: #Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea (Prov. XXII, 6) @#. Bonorum virorum et maxime prudentium contubernio potitus, turpitudinis sectatores exosus. 2. Igitur cum pro sua omnibus chara benevolentia diligeretur a domno Lamberto Lingonum praesule, cuperetque eum idem pontifex collatis ecclesiasticis gradibus exaltare, ille, respuens labilem et caducam mundi gloriam, hoc studuit opere adimplere quod Dominus praecepit sermone: #Qui vult,@# inquit, #post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24; Luc. IX, 23) @#. Spretis itaque omnibus terrenae possessionis stipendiis oh spem futurae repromissionis, habitum sanctae conversationis sumpsit. Sed non ibi defuit probatio tribulationis. Parentes namque ejus, insequentes eum atque ab hoc monasterio per consensum episcopi vi abstrahentes, nudatum habitu monachi per publicum ita deduxerunt ut, pro hac verecundia, odiret quod tantopere amplectebatur. Sed nihil proficit callida ars maligni contra doctrinam sancti Spiritus; nullo modo quippe valuerunt eum revocare a sua intentione. Verum, parvo transacto tempore fugam iniit, ut vel extra patriam posset perficere quod in patrio solo non permittebatur adimplere. Sed iterum insecutus et captus, ad episcopum est reductus, qui eum multis promissionibus et blanditiis demulcebat, si quo modo posset animum ipsius ab hac intentione revocare. At ubi vidit eum in sua persistere sententia, vix tandem permisit ei quod vellet agere. Sic itaque quod cupierat assecutus, deinceps alieno vixit imperio, et in nullo, quantum potuit, deviaret a sanctae institutionis proposito. Is enim procul a se remotis hebetudine et marmure, singularis prae caeteris obedientiae praeeminebat virtute, implens illud in fratribus quod dicit sanctus Benedictus (Regul., c. 71): « Obedientiae bonum non solum abbati exhibendum est, sed etiam sibi invicem obediant fratres. » Enimvero beati Benedicti, cujus subjacebat discipulatui, imitator existens, sapientem Dei stultitiam est adorsus, juxta quod praecipit Apostolus: #Si quis vult inter vos sapiens esse in hoc mundo, stultus fiat ut sit sapiens (I Cor. III, 18) @#. Haud secus enim ac philosophi ad syllogismorum argumenta tota se conferunt mentis instantia, ita se contulit ad ea discenda quae quotidianum per usum in monasterio sunt explenda. Quibus omnibus solerter sibi cura cognitis et experimento memoriae commissis, videri jam coepit doctior cunctis. 3. Hunc ergo ut in monachico ordine ita prudentem jam dictus pater Willelmus intellexit, congregationi fratrum praeficiens, animarum curam eidem commisit. Quod ministerium tanta auctoritate tantaque adimplevit sollicitudine ut omnibus secum conversantibus et exemplo fuerit et terrori. Regulari quidem contentus conversatione, sic studebat parcimoniae ut differre nullatenus videretur a societate communis mensae. Aliquorum vitia dum conspiceret reprehendenda, prius in unoquoque laudanda canebat; dehinc velut gnarus carpebat. Cunctos tamen saepius admonebat, ut tales se Deo exhiberent interius quales humana opinio pro religionis habitu ferebat exterius. Per cuncta ergo monasterii probatus officia, omniumque ministeriorum obsequiis non segniter adimpletis, primum praepositi, sub ipsius abbatis imperio, quatuor annis administravit officium; ad ultimum, post praefati patris obitum, pastoralem suscipere curam, doctrina id exigente justitiae, ab omni coactus est fratrum congregatione. Quod, licet invitus et reluctans, acceptum ministerium, cum cultui vineae manciparetur divinae, ut hujus se assignaret colonum, commune utile multorum magis quaerebat quam proprium. Cunctis benignus, omnibus aequus; nemini nocebat, quibus poterat prodesse studebat. Sana quippe doctrina ei inerat, quia suae conditioni quod competebat, illud solerter agebat
null
15b2cc6e-96aa-4962-acea-a2bb187fc955
latin_170m_raw
null
None
None
None
, propter illud Apostoli: #Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum; sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros (II Cor. VI, 4) @#. Sanctis etiam et modestis sermonibus inditus, obscenis et turpibus omnino intercludebatur auditus, propter illud quod scriptum est: #Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28) @#. Adeo lectioni erat deditus ut in itinere positus libellum saepius gestaret in manibus; itaque in equitando reficiebatur animus legendo. Philosophos vero saecularisque sapientiae libros cum legebat, illud sagaci sectabatur industria quod per legislatorem divina vox praecipit de captiva Haec quippe quae in philosophorum libris reperiebantur utilia, haec sua dignabatur memoria; quae vero superflua, de amore scilicet rerumque saecularium cura, haec quasi venenata radebat et mortifera. Hic calvitium inducebat, haec, unguinum more, ferro acutissimo desecabat. Ex lectionis ergo assiduitate Scripturarum informabatur auctoritate. Ita in canonicis ac monasticis valebat institutis ut nulli videretur secundus in legum decretis ac philosophicis argumentis. Tum virtute et sapientia compositus, fandi quoque honestissime copia ditatus, ita se coaptabat singulis ut omnibus esset diligendus, implens illud Apostoli: #Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos (I Cor. XI, 22) @#. Quidquid loquebatur, sapientiae gravitate componebatur. Sermo ejus, sale conditus, quo virtutis pondere brevis et rarus, ea prudenti suavitate habebatur pretiosus. Ideoque quotiescunque ad aedificationem moralem faciebat sermonem, ut disertissimus, ita habebatur gratissimus. Gregem sibi commissum provida regens pietate, adversus pessimum sanctis omnibus inimicum concordi sanctoque certamine admonebat pugnare, et, eorum quisque quod possit operari, bonum non desistere, ne tunc vellet, quando non liceret. Illis etiam beati Joannis [ #f.,@# Pauli] saepius inferebat monita, qui in sua ait Epistola: #Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr., XII, 14) @#. 4. Diligebatur quam plurimum a regibus Francorum Roberto et Henrico. Sed et Conradus imperator et ejus filius Henricus Caesar illum nimio venerabantur affectu; unde factum est ut, Lugdunensis sedis vacante antistite, ab ipso Henrico imperatore, eo quod olim sibi cognitus et pro religiosa conversatione ac fama sanctitatis erat valde dilectus, oblatus est ei illius episcopatus honor. Ipse vero grave pondus procellosi culminis per custodiam refugit humilitatis, obtendens se monachum ad tantum onus nequaquam fore idoneum. Erat tunc in clero Lingonensi quidam clericus, nomine Odalricus, aetate pariter ac sancta conversatione provectus litteris apprime eruditus, qui tunc in palatio regis aderat, sed tamen principi non plene cognitus. Huc domnus pater noster Halinardus suasit expetendum; quem et sapientiae ubertas, et senectutis commendabat dignitas. His renuntiatis regi verbis, miratus vel quod oblatum honorem sacerdotii tam vilipenderet, vel quod in se denegabat, pro alio tam sollicite expetebat, assensit; et episcopatus dignitatem memorato domno Odalrico concessit. Quem ipse pater usque ad sedem deduxit; et quaeque in obsequio illius competebant, ac si unus ex familia ipsius, procuravit. Qui rexit Lugdunensem Ecclesiam per annos quinque, verbo et exemplo bonorum operum instruens animos subditorum. Postmodum a quibusdam malevolis et invidis perpessus insidias, quem ferro non potuerunt veneno perimere non detrectaverunt. Sicque occisus, caeteris sanctis pontificibus ibidem quiescentibus est aggregatus. 5. Tum demum vox totius cleri, cum consensu populi, ut ad hoc culmen suscipiendum colla submittat hortatur, utque pastoris curam in iis gereret deprecatur. Ad imperatorem legationem mittunt, ut domnus Halinardus pontifex eis detur exposcunt. Imperatoris praeceptum mittitur, ut domnus Halinardus intronizetur praecipitur. Sed ejus animus, robore firmatus divino, nequaquam ad haec flectitur, quousque apostolici papae conventus est litteris. Joannes, cognomento Gratianus, tunc residebat in sede apostolica. Hic ut comperit eum nolle acquiscere deprecantium votis, misit ad eum, praecipiens auctoritate pontificali, ut obediret precibus cleri et populi. Factus igitur apostolici compos et compar honoris, duxit apostolicam factis et nomine vitam. Eadem virtus mansit humilitatis, opere multiplicato charitatis. Omnia quae agebat virtutum sapore condiebat; ut speculi fieri solet inspectione, ita se interius divina considerabat lectione et ex hac mentis ornatus componebatur; deformitatis vero si quid deprehendebatur, justitiae moderamine corrigebatur. Disertis viris quotics jungebatur et de Scripturis
null
385078e8-f02a-4e98-a961-dff66abe7b68
latin_170m_raw
null
None
None
None
, fieri ut assolet, aliquid proponebatur, libenter audiebat, prudenter, et verecunde respondebat. Prava vero si qua proponebantur, non acriter, sed ingenuo pudure confutabat, non callida argumentatione contra se disputantem superando, sed per venerabilium doctorum exempla benigne docendo. Tunc dicta orthodoxorum tradebat ad medium, cum evangelicis auctoritatibus: atque in hunc modum et eruditissimus declarabatur, et elationis vel eruditionis jactantiam fugere videbatur. Jurare omnino cavebat, ne forte perjuraret; unde quid in palatio imperatoris egerit silendum non est. 6. Henricus tertius imperator Burgundiae regnum gubernabat, Rodulfus enim Burgundiae rex sine liberis existens, Henricum secundum Caesarem haeredem regni fecit. Post quem ad Conradum pervenit imperium; hic sororem praedicti regis, nomine Gislam, habuit conjugem, de qua genuit tertium Henricum, cui ex successione paterna jure provenit regnum Burgundiae. In cujus regni termino sita est Lugdunum civitas, quam Lotharius Francorum rex dedit in dotem sorori suae Mathildae reginae, quam despondit Conrado Burgundiae regi, patri supradicti regis Rodulfi. Igitur propter donum episcopatus domnus Halinardus, ad hoc electus, Henrici Caesaris curiam adiit, et cum eo episcoporum, qui erant suffraganei, legati archidiaconi atque ipsum pastorem quaerentes Lugdunenses clerici. Imperator, ut moris est, propter datum honorem episcopii, requisivit ab eo fidei sibi debitae sacramentum. Horum verborum domnus Hugo archiepiscopus Chrysopolitanus erat sequester ac mediator. Ille his auditis verbis, respondit: Si Regis aeterni, et regulae, quam jurejurando promisi, praecepta postposuero, quae mihi fides erit, ut imperatoris juramentum custodire debeam? Dominus enim dicit in Evangelio: #Non jurare omnino (Matth. V, 34) @#. Et regula (cap. 4) Patris Benedicti praecipit monacho « non jurare, et a saeculi actibus se facere alienum. » Haec renuntiata regi; miratus et amplectens animo ejus constantiam, volens tamen probare perseverantiam, dixit nequaquam se illi dare pontificatum, si non obediret suis praeceptis. At ille ait: Melius est mihi nunquam accipere sacerdotium quam transgredi Dei mandatum. At haec episcopi illarum partium, et maxime Sigebaudus episcopus Spirae, ubi haec gerebantur, insistebant, dicentes: Quis est hic qui praesumpsit in palatio principis mandatis ejus non obedire, quod nostrum nemo unquam facere ausus fuit? Aut juret fidem regi, aut abjiciatur. Verum Theodericus episcopus Metensis, et Bruno Leucorum episcopus, ac Richardus episcopus Verdunensium, ipsius amici existentes, suadebant principi non debere pro hoc molestiam inferre religioso viro, cujus animum in fide et caeteris virtutibus constantem scirent. Ad haec imperator ait: Suadete illum, si non vult sacramentum facere, vel ad hoc se proferat ut videatur fecisse, ne mos patriae nostrae annuletur. Respondit ille: Tantumdem est si simulavero ac si fecerim. Absit hoc a me! Imperator videns eum sic firmum, noluit amplius inquietare illum, solummodo verbo et promissis ipsius fidem assentiens, dedit ei quod petebatur; ac in sua praesentia fecit illum ordinari, dans ei quaecunque fuerunt sacerdotali benedictioni necessaria. Et non solum ipsi, vel caeteris episcopis, sed etiam levitis ac ministris altaris ita praeparabat omnia, scilicet vestimenta, libros, linteamina, ac quaeque necessaria ac si esset non princeps, sed famulus. Erat enim idem religiosus rex valde ecclesiasticus, et circa divinum cultum devotissimus. 7. Ordinatus est autem venerandus pater Halinardus per manus domni Hugonis archiepiscopi Chrysopolitani, in loco, qui vocatur Herbrestinc, lingua Teutonica, quod in nostra #bonas mansiones@# signat, anno ab incarnatione Domini millesimo quadragesimo sexto. Eodem anno perrexit memoratus princeps Romam, ibique tunc suscepit coronam imperii, die Natalis Domini per manus Clementis papae, quem ipse imperator ordinari jussit, et fecit deponi Joannem, qui tunc cathedrae praesidebat, et Benedictum atque Silvestrum, qui in concilio tunc habito, examinata eorum culpa, inventi sunt non solum Simoniaci, sed etiam pervasores Ecclesiae Christi. Huic concilio interfuit ipse domnus Lugdunensium archipraesul atque memoratus Hugo archiepiscopus, aliique plures ex diversis partibus coadunati episcopi. Fuerat ei consuetudo Romam orationis gratia frequenter pergere, ut sanctorum apostolorum ac martyrum, qui urbem illam protegunt, patrocinia imploraret. Erat namque ejus voluntas, ut si fieri posset, ibidem Deo animam redderet. Quapropter non est fraudatus a desiderio suo, sed ut voluit, ita Dominus ei
null
7bde61df-0f9a-4660-98e4-ec375c634056
latin_170m_raw
null
None
None
None
concessit. Defuncto memorato papa Clemente, Romani petierunt eum ab imperatore. Hoc namque a Romanis imperator, data pecunia non parva exegerat, ut sine ejus permissu papa non eligeretur. Ille cognita voluntate principis ac populi, dissimulavit ire ad curiam, donec tardante eo alter eligeretur. Diligebant enim eum valde Romani propter facundiam oris sui et affabilitatem sermonis; ita enim proferebat vernaculum sonum loquelae uniuscujusque gentis, quousque Latina penetrat lingua, ac si eadem patria esset progenitus. 8. Domno igitur Leucorum episcopo Brunone, qui appellatus est Leo papa, ordinato, evocatus est ab ipso Romae ad concilium domnus archiepiscopus Halinardus, simulque omnes episcopi Galliae, ad pertractandum inibi de statu et correctione sanctae Ecclesiae. In ipso anno ipse domnus papa perrexit Franciam, et Remis habuit concilium episcoporum, ibique fuit cum eo praedictus pater noster; tuncque fuit translatum corpus sancti Remigii ab ipso domno apostolico et episcopis, qui ibi adfuerunt; et ipsa ecclesia sacrata. Tertio praedictus papa habuit concilium in urbe Roma, quo adfuit praefatu praesul, indeque iterum in Galliam properanti comes individuus exstitit. Veniens vero ad civitatem Lingonas, ordinavit ibi in praesentia papae domnum Arduinum episcopum, pro illo qui fuerat ejectus. Rursum, sequenti anno, Romam pergens, cum ipso domno apostolico properavit Beneventum et Capuam, montem Cassinum, atque montem Garganum ad Sanctum Michaelem archangelum. Ideo namque praedictus papa perrexit illas in partes ut habitatores terrae illius, si posset, aliquo modo relevaret ab oppressione, qua nimirum erant gravati a Nortmannis. At quia domnus praesul Halinardus praepotens erat in verbis, et ad suadendum quodlibet lingua sufficiebat. propter hoc, ut mediator et legatus pacis inter praedictos Nortmannos et ipsum esset, domnus apostolicus secum duxit eum. Inde regressus, quoniam ad colloquium imperatoris, qui tum forte erat in finibus Hungariae, properabat, jussit eum praedictus papa Romae residere, donec ipse rediret. Erat in ejus comitatu dictus Lingonensis episcopus Hugo. Is poenitens eorum quae haud secus [ #al.,@# caecus] egerat, domnum expetiit papam, ut de commissis modum poenitentiae et absolutionem delictorum imploraret. Ipse vero apostolicus, sicuti erat misericors et benignus animo, ut vidit eum vere poenitentem et afflictum, condolens ei statim indulsit, dicens sufficere ad poenitentiam ea quae passus fuerat; abeuntem quoque, post absolutionem delictorum, muneravit amplissime, dans insuper licentiam recipiendi episcopatus. 9. Venientes ergo Romam, domnus Halinardus valefacturus ipsi et caeteris sociis, discubuit cum eis ad mensam, ubi oblatus est ei piscis a quodam falso amico, veneno infectus. Ex quo omnes qui perceperunt, tam ipse quam caeteri, vel infra octo dies mortui sunt, vel post longam aegritudinem consumpti obierunt. Duo monachi ex hoc loco, qui cum eo erant, hoc cibo interfecti sunt. Obiit quarto Kalendas Augusti, anno ab incarnatione Domini millesimo quinquagesimo secundo, peractis in pontificio annis septem, in regimine hujus loci annis viginti. Praecepit se poni ad sanctum Gregorium ad Clivum Scauri. Illum enim locum domnus papa concesserat ei ad manendum. Sed nobiles Romani, qui ad visitandum eum venerant, dum viveret, ad Sanctum Paulum jusserunt deferri corpus, ibique honorifice traditus est sepulturae, ad laevam partem ecclesiae, et arcus super tumulum ejus aedificatus. Omne ornamentum, quo utebatur ad sacrum ministerium, transmisit sancto protectori suo Benigno, cum non parva auri quantitate et vasis argenteis quae erant in ejus officio. Auxit ornatum hujus ecclesiae maxima ex parte, inter quae crucem auream gemmis ornatam fabricari fecit. Libros etiam plures conscribi jussit, officinas hujus monasterii renovavit, et quanquam omnibus eruditus esset artibus, tamen in geometria et physica plurimum studebat. Quae vero in hoc loco augmentata sunt in terris et possessionibus in diebus ejus, non est silendum. 10. Hugo Chrysopolitanae sedis archiepiscopus, ipsius valde familiaris amicus, dedit ecclesiam sitam in burgo Salinis dicto, quam sui genitores a fundamentis exstruxerant; et est sacrata in honore sanctorum Symphoriani et Agathae martyrum; sanctusque Anatolius confessor inibi quiescit. Cujus loci donationem posuit super altare sancti Benigni, die Natalis ipsius martyris ibidem missas celebraturus, atque coram omni populo qui convenerat, obligavit excommunicationis vinculo, qui illum locum subtraheret a dominio abbatis et monachorum Divionensium. Haec donatio facta est anno ab incarnatione Domini millesimo trigesimo
null
0b90d57a-c9df-46f2-859d-373b4b49dc6f
latin_170m_raw
null
None
None
None
septimo, indictione quinta, episcopatus sui anno sexto. Concessit per episcopale privilegium alteram ecclesiam, in eodem burgo sitam, sanctae Mariae honori dicatam, quam ecclesiam Rainaldus comes dedit sancto Benigno, pro requie animae patris sui Ottonis, vocati Willelmi, proque ejus largitione accepit a domno Ilalinardo pecuniam non parvam, dum adhuc prioris gereret officium. 11. Dedit praedictus comes Rainaldus in supradicto burgo locum ad ecclesiam construendam, in quo exstructa fuit capella in honorem sancti Andreae apostoli; quae, ex materia lignorum facta, per incuriam ad nihilum postea fuit redacta. Dedit in Evoregio terram, quae fuit Theudeberti; quae a monachis aliquandiu possessa est, sed propter contrarietates, quas Odilo quidem faciebat eis, intermissa ab his, usque dum possidentibus ipsis locum sancti Anatolii, iterum jam dictus comes restituit illis. Actum est hoc ab incarnatione Domini millesimo vigesimo sexto, post mortem Willelmi comitis qui ipso anno obiit. De habitatoribus vero ipsius oppidi, aliquanti clerici vel laici venientes ad conversionem monachicam in hoc monasterio, dederunt facultates suas sancto protectori nostro Benigno. Aliquanti, offerentes filios suos, similiter contulerunt de rebus suis; inter quos pater meus me offerens, exceptis aliis rebus, dedit secus puteum domum et sedem unius caldariae, quae super solutione census data est postea ea conventione ut qui eam teneret quadraginta sex solidos omni anno persolveret. 12. Aliquanto post, transacto tempore, idem memoratus comes Rainaldus juxta castellum, Vesullum dictum, dedit ecclesiam in honore sancti Georgii sacratam, ut ibi construeretur monasterium, et quatuor monachi ibidem constituerentur qui, omni tempore Deo servientes, exorarent pro requie animarum patris sui, ac matris, fratrisque, ac pro semetipso omnique parentela. Dedit ad eorum stipendia vineas et terras, vel quodcunque fuit necessarium; piscationem insuper cum hominibus, qui de hoc ministerio sibi serviebant. Huic donationi praesens fuit memoratus archiepiscopus Hugo; deditque per baculum, quem ferre manu solebat, altare praedictae ecclesiae abbati Halinardo, et ob memoriam hujus rei commutaverunt virgas suas. Burchardus quoque comes dedit locum, Offonisvilla dictum, quondam nobilem abbatiam, et in honore sancti Leodegarii consecratam, utque monasticus ordo ibidem repararetur, deprecatus est enixius memoratum abbatem Halinardum. 13. Sed et Rotgerius dominus castri, quod vocatur Wangionumrivus, ecclesiam a patre suo Widone, in honorem sancti Stephani constructam, ea intentione largitus est, ut, expulsis canonicis, monachi ibi collocarentur ad serviendum Deo die noctuque. Rainaldus etiam possesor castri, quod Castellion dicitur, ad obitum veniens ac sumens habitum monachicum, dedit potestatem Sancti Juliani cum omnibus ad eam pertinentibus terris et mancipiis, atque ecclesia ipsius sancti nomini dicata, ubi petiit monachos constitui, qui pro ejus anima ac caeterorum fidelium exorarent Deum. Simili modo Albertus comes Metensis dedit villam, quam dicunt Wlfereicurtem, cum mancipiis utriusque sexus. Ipse quidem in vita sua dare disposuit, sed eo mortuo Girardus dux filius ejus adimplevit. Necnon et matrona quaedam, Letgardis nomine, soror Lamberti episcopi, dedit ecclesiam, sitam in villa dicta Islo, super Mosam fluvium in comitatu Bassiniacensi.
null
83d5811f-480d-4d50-b9e4-60d406ad73cf
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #Diploma quo S. Bruno Deo et S. Kiliano propriam villam, Sonnenryk dictam, donat. 15 Aug. 1036.@# [Ex Lunig, #Specilegium ecclesiasticum des deutschen Reichs-Archivs,@# t. XVII, p. 718, et Schaten, #Annal. Paderbornenses.@# t. I, p. 508.] BRUNO annuente divina gratia Wirceburgensis episcopus. Notum esse volumus, nunc et semper potestati regiae, omnique Pontificali dignitati, pariterque illustribus viris, ducibus, marchionibus, comitibus, omnibusque Christi fidelibus, maxime autem successoribus nostris, quod curiam quandam in Paderbornensi episcopatu sitam ex re nomen habentem, Sunrike, id est regnum singulare, quam ex paterna possedimus haereditate, ob aeternae remunerationis spem obtulimus Deo, sanctoque martyri ejus Kiliano cum omnibus appendiciis suis, videlicet ministerialibus, litonibus mancipiis, agris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, silvis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis usque in saecula saeculorum. Haec vero ex sincera devotione oblatio et justa traditio nostra, quo ordine et tempore facta sit, quia non minus patere volumus, scriptis approbamus, quod in die nativitatis sancti Johannis Baptistae, in ecclesia completo sermone ad populum, audiente clero et populo, a praedicta curia propositum deteximus, sed effectui mancipare usque in diem assumptionis sanctae Mariae Virginis induciavimus, ut si forte quis per compositas rationes voluntati et deliberationi nostrae contradicere vellet, se tum praesentiae nostrae exhiberet: super qua re accepto consilio ex prudentia fidelium nostrorum decrevimus annuatim, dum viveremus confratribus nostris in festo beati Patroni nostri martyris Apostoli ad vestituram eorum quinquaginta marcas argenti procurare et supradictis praedictae curiae utilitatibus, et de caeteris nondum expositis, nec in hac pagina exponendis, quia in duabus tabulis aereis concatenatis in capella Sunryke locatis literis legibilibus insculptis semper quantitas reperitur. De exitibus, et reditibus de cultis et incultis, et de singulis supra nominatis, quae Sacerdoti, qui eidem praesit capello Deo suisque serviendo, quaeve nobis justitia, seu summo villico nostro debeatur, reperiuntur. Et attinentes proprietati nostrae ministerialium jure in iisdem tabulis suis nominibus ne illorum posteritas a suo jure possit alienarii. Illi quoque suis nominibus de utroque sexu, qui duos fundos cerae quolibet anno persolvant et de caetero ab omni exactione tam privata quam communi liberi, quamdiu vivant, existant. Item litonum justitia, prout exigit utilitas et necessitas de singulis singula, ut sint in memoria a generatione in generationem. Praeterea talem obtinere justitiam Litones non uxoratos statuimus, et uno anno duobus solidis levis monetae servitium suum redimant vel serviant, et altero anno non serviant nec servitium redinant, sed indigentiae et utilitati suae consulant; faemineo autem sexu redemptionem levium nummorum statuimus. Ministerialibus vero nostris hoc officium injungimus, ut singulis annis tantum IV. ex eis in tempore messis ad praedictam curiam veniant, et villico consulant, ut una cum illo de reditibus universis debitum exequirant et suscipiant. Quorum unum nomine Richboldum prae caeteris nobis familiarem transtulimus in consortium et jus ministerialium ecclesiae nostrae. Cui cum femina quaedam libera et liberis orta parentibus, nomine Richere legitime nupsisset, mansos duos in Natefingam cum omnibus attinentibus utriusque in beneficium concessimus. Insuper quod et illa arbitrata fuit, ut libertate sua et eodem beneficio cum posteritate sua potiretur. His itaque praeordinatis circa quae plurimum regni coelestis desiderium studiosos nos reddidit et sollicitos, statuimus, ut post exitum vitae nostrae fidelis in Domino frater episcopalis dignitatis in Ecclesia Wirceburgensi successor quolibet anno in festo S. Michaelis cum duobus canonicis suis et X militibus Sunrich veniat ibique tribus septimanis et ultra ad placitum quaeque pertractando premaneat et villicus ei cum subditis villicis de onibus Vovcwerken cum multa copia serviat, convocatisque ministerialibus et tota familia in die S. Michaelis eos convivio participare faciat, et abductis secum canonicis II poledros dari jubeat, sicque quolibet anno incipiens a summis et prioribus ecclesiae suae usque ad infimos eandem gratiam impendat. Ministerialibus autem, qui tempore messis cum villico exploratores totius reditus et debiti extiterint, similiter II paledros dari jubeat. In praememoratis quoque tabulis aereis legendo jura et instituta nostra praevideat, et de CCCVIII mansis, et de quam plurimis rebus eidem curiae attinentibus universum debitum eodem tempore persolvendum exquirat, cujus summa CCIII sunt. Inde
null
84c82399-94f9-46d2-9400-5bb09927d99e
latin_170m_raw
null
None
None
None
VI salmones magnos satis et quinquaginta marcas praenotato tempore domibus et fratribus persolvat. Inde quoque XII pauperibus gratia et misericordia indigentibus quoque XL et qualibet die cuique illorum, pro remedio animae nostrae panem unum similaceum sufficientem magnitudine, tres batarios valentis cerevisia, tria allecia et in parasceve X ulnas linei panni, cingulum ex coreo cervino, cultellum et vaginam, calceos II ex coreo hircino procurabit, amplius duas marcas argenti, quas venerabili fratri nostro Rodhardo episcopo, et omnibus ex divina gratia praefuturis Paderburn. Ecclesiae episcopis dandas, aut equum tantum valentem disposuimus, eo videlicet tenore, ut omnia bona ecclesiae nostrae, quae longe nimis a tuitione nostra remota, eis vero commode sita sunt, tueantur. Postquam autem haec omnia ex attentissimi cordis nostri praemeditatione fuerant contexta, communicatio canonicorum ecclesiae nostrae tam juniorum, quam seniorum consilio, quia indictus a nobis terminus, die videlicet assumptionis sanctae Mariae Virginis jam instabat, Dominum nostrum serenissimum imperatorem Conradum, archiepiscopum Bardonem, confratrem nostrum Rodhardum, Paderburn in Moguntia ecclesia convenimus, et eos multa supplicatione ad hoc induximus, quod ad celebranda praedictae diei solemnia venturos se Wirceburg promiserunt, quod et adimpletum est. Ipsa vero die assumptionis sanctae Mariae nobis missam celebrantibus, finito sermone ad populum, sub testimonio et praesentia Christi et praedictorum principum scilicet imperatoris Conradi, Bardonis archiepiscopi et totius ecclesiae vota nostra Deo sanctoque Kiliano in oblatione saepius denominata, nulla hominum contradictione, persolvimus, et beatorum Petri et Pauli apostolorum, et jam dictorum episcoporum nostroque banno et omnium animarum Deo consecratarum confirmavimus, ita ut quicunque cujuscunque conditionis et potestatis homo curiam Sunrike, quae oblatio nostra est, ab usu ecclesiae alienare vel praesumpserit, vel jure et instituta nostra, qualia continet praesens pagina, et tabulae aereae aliquo modo immutaverit, perpetui anathematis vinculo obligatus aeternae damnationi cum Juda traditore subjaceat. Quare fratribus nostris tam praesentibus, quam futuris, per virtutem obedientiae injungimus, ut si quis tam temerare, tam irrationabiliter agere praesumpserit, ut oblationem nostram a domo Dei alienet, in illum datam excommunicationem auctoritati apostolicae significant et ut auctoritate apostolica rursum anathemate feriatur, elaborent. Volentes hujus itaque irreprehensabilis ordinationis nostrae firmitatem inconvulsam semper permanere, quid qualiter actum sit tabulis aereis jam saepe dictis annotavimus, praesentis chirographipaginae seriatim inscripsimus, est sigillo nostro per praesenti attestationi plumbeam impressionem confirmavimus, ut sit memoriale a generatione in generationem. Confratrem etiam nostrum P. Paderburnensem episcopum, virum per omnia probabilem, huic actioni nostrae in praesenti pagina, sub subscriptionis suae attestatione, et sigilli sui impressione testimonium perhibere rogavimus, ut ejus quoque sanctitatis confirmet auctoritas, quod suae et nostrae ecclesiae contulimus. Ego Rodhardus, Dei gratia Paderb. episcopus praesentis paginae actioni per omnia rationabiliter stabilitae, tam subscriptionis attestatione, quam sigilli nostri impressione testimonium fidele perhibeo, banno episcopalis auctoritatis, qua fungor, confirmo, ne haec firmitas ab aliquo temere violetur, nisi ejus transgressio anathemate puniatur. Acta sunt autem haec anno Dominicae Incarnationis MXXXVI. Indictione IV, die vero sanctae assumptionis virginis Mariae. II. #Heinricus III, rex Brunoni, episcopo Wirceburgensi, ejusque ecclesiae praedium cujusdam Heroldi, in locis Sinderingun, Sunichilendorf, Geroldeshagen, Buoch et Meggendemuli, in pago Cochengorve, in comitatu Heinrici comitis situm, donat.@# [ #Monumenta Boica.@# Volumen vigesimum nonum, pars prima. Monachii MDCCCXXXI.] ( #Chrismon.@# ) In nomine sanctae et individuae Trinitatis. HEINRICUS divina favente clementia rex. Omnibus sanctae Dei aecclesiae nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus notum esse volumus, qualiter nos pro amore Dei et ob remedium animae nostrae, et etiam per interventum ac petitionem nepotis nostri Brunonis, sanctae Wirceburgensis aecclesiae episcopi, praesidium cujusdam Heroldi, quod ad nostrum regale jus et potestatem judicio legali devenit situm in locis Sinderingun, Sunichilendorf, Geroldeshagen, Buoch dictis, in pago Cochengowe, in comitatu Heinrici comitis ad Kolvingun cum omnibus suis pertinentiis, terris, pratis, pascuis, campis, silvis cultis et incultis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et reditibus, eidem jam supradictae ecclesiae, sanctae Mariae scilicet matri semperque virginis (virgini) Dei, sanctoque Kiliano Christi martiri precioso, donavimus ac delegavimus absque omnium contradictione, adjungentes quoque ejusdem praedii partem quandam, sitam in loco qui dicitur Meggedemuli, cum omnibus mancipiis ad praedictum praedium
null
e5524408-b1f1-4282-bd82-354cc4a94898
latin_170m_raw
null
None
None
None
pertinentibus, servis et ancillis. Et ut haec nostra traditio in perpetuum ab omnibus vera esse credatur, diligentiusque servetur, cartam hanc inde conscriptam, manu propria subtus firmavimus, et sigillo nostro insigniri jussimus. Signum domni Heinrici tercii (Monogramma) regis invictissimi. (Signum speciale.) L. S. Eberhardus cancellarius vice Barthonis archicapellani recognovit. Data III, Non. Januarii, anno dominicae incarnationis MXLII, Indictione X, anno autem domni Heinrici tercii, ordinationis ejus XIV, regni vero III Herestheim, feliciter amen, feliciter. III. #Epistola 56 Gregorii pp. IX de canonizatione S. Brunonis 1 Maii@# 1238.[ex Registro Vaticani ab Henschenio in #Actis SS.@# ad 17 Maii edita.] Abbatibus de Brannebach et Scoretal Cisterciensis ordini Herbipolensis dioecesis et Priori fratrum praedicatorum Herbipolensium. Mirabilis Deus in sanctis suis, ut suae virtutis potentiam mirabiliter manifestet et salutis nostrae causam misericorditer operetur; fideles suos, quos semper coronat in coelo, in mundo etiam frequenter honorat, ad eorum memorias signa faciens et prodigia, per quae pravitas confundatur haeretica, et Fides Catholica confirmetur. Nos ergo quantas possumus, etsi non quantas debemus omnipotenti Deo gratiarum referimus actiones, quod in diebus nostris ad confirmationem Catholicae Fidei et confusionem haereticae pravitatis, evidenter innovat signa et mirabilia portenta immutat, faciens illos coruscare miraculis, qui Fidem Catholicam tam corde quam ore necnon et opere tenuerunt. Sicut enim Vener. Fr. N. Episcopus et dilectus filius decanus et capitulum ac populus Herbipolensis nobis per nuntios suos et litteras intimarunt, Dominus tantam piae memoriae Brunoni episcopo Herbipolensi contulit gloriam, quod sepulcrum ejus tot et tantis dat coruscare miraculis, ut inter alios sanctos ejus non invocari suffragia sit indignum. Quare Nobis humiliter supplicatur, ut super miraculis, quae per eum Dominus operatur, testimonia recipi faceremus. Verum quia in tam sancto negotio non est nisi maturitate et gravitate praevia procedendum, de circumspectione vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes mandamus, quatenus adscitis vobis viris religiosis et Dominum timentibus, de virtute morum et veritate signorum, operibus videlicet et miraculis, diligentissime inquirentes, depositiones testium receptorum sub sigillis vestris inclusas usque ad nostrum beneplacitum conservetis. Quodsi non omnes etc. Datum Lateran. Kalend. Maii anno XII. IV. #Epistola 364 Innocentii pp. IV, de canonizatione S. Brunonis. 5 Nov.@# 1246.[Ex Henschenio #ubi supra.@# ] Dudum Vener. Fratri N. Episcopo et dilectis filiis Capitulo Herbipolensi intimantibus fol. record. Gregorio PP. Praed. nostro, quod sanctae memoriae Bruno Herbipolensis episcopus, qui olim degens in mundo magnis pollebat meritis, nunc vivens in coelo tot coruscat miraculis, ut ejus sanctitas apertis indiciis comprobetur, et ejus inter alios sanctos non invocari suffragia est indignum: ac per hoc supplicantibus, ut eum sanctorum adscriberet catalogo venerandum: idem praedecessor vobis dedit suis litteris in mandatis, ut adscitis vobis viris religiosis et Deum timentibus de virtute morum et veritate signorum, operibus videlicet et miraculis diligentissime inquirentes, depositiones testium receptorum sub sigillis vestris inclusas ad Sedem Apostolicam fideliter mitteretis. Licet igitur per inquisitionem factam super iis per vos quam de mandato nostro ad Sedem transmisistis eamdem, de ipsius Sancti miraculis plene constet, per quae sanctus quis videtur haberi posse apud homines in Ecclesia militante; quia tamen ad hoc ut in Ecclesia triumphante sanctus sit aliquis apud Deum, perseverantia sola sufficit, juxta illud: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (quod evidenter illa Joseph talaris tunica figurabat) ut merita et miracula sibi invicem testentur, cum nec merita sine miraculis, nec miracula sine meritis plene sufficiant ad perhibendum inter homines testimonium sanctitati: et propter diuturnitatem temporis non possit in Tentonia reperiri aliquis, ut asseritur, qui super iis de visu queat testimonium perhibere: Nos attendentes, quod in tam sancto et pio negotio est cum gravitate ac maturitate plurima procedendum, mandamus quod non solum per testes, sed famam etiam et auditum ac scripturas authenticas de vita et conversatione ac meritis ejus, per vos vel alios fide dignos sollicite inquirentes, quae inveneritis, nobis sub sigillis vestris fideliter transmittatis. Quod si non omnes, etc. Datum Lugduni Nonis Novembr. anno V. V. #Testimonium miraculorum sancti Brunonis episcopi quondam
null
bd581f34-2566-4af3-ad2e-35c20ce16a6c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Herbipolensis, conscriptum Anno MCCII. Luna@# 22.[Ex veteri Charta, modo in archivio regio asservata. ( #Regesta Boica,@# II, 5, impressum Herbipoli 1616 et 1657 et apud Henschenium).] Anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo secundo sexto decimo Kalendas Julii, Luna vicesima secunda, visa sunt miracula in crypta sanctorum martyrum Kiliani et sociorum ejus et beati Prothomartyris Stephani. Primum est quod cum quaedam mulier paupercula, nomine Gepa contracta esset octo annis et amplius, in die Dominica mane, cum missa celebraretur, eadem mulier casu Missae interfuit juxta tumbam S. Brunonis Wirceburgensis Episcopi: quae multis videntibus gressum recepit. Eadem die cuidam mulieri, nomine Adelheidi, strumae magnae circa collum ad nihilum redactae, non amplius apparuerunt. Quarta feria ejusdem hebdomadae, eadem evomuit venenum in magna quantitate, et ad plenum curata est. In illa nocte paulo ante crepusculum quaedam virgo de civitate Wirzburg Richeidevin, recepit gressum, testimonio multorum. Quinta feria ejusdem habdomadae, mulier quaedam de Elthman, media die, sacerdote suo sibi testimonium perhibente, visum recepit. Circa noctem quaedam virgo nomine Bertha de Wirzburg, ab infantia retracta, recepit gressum. In vigilia S. Joannis Baptistae, mulier quaedam de Limbach, nomine Demut, in tantum contracta, quod in terra serpebat, liberum recepit gressum. Sequenti die, quaedam de Leinach, quae in carruca venerat, recepit gressum. Quidam puer de Buttelbrunn, nomine Heinricus, in manu et uno crure contractus, est Curatus. Quaedam puella de Bleichfeldt, Irmengart contracta, erecta est. Sub testimonio multorum contigerunt ista. In festo S. Joannis et Pauli, nomine Adelheid, quae fuit surda, et muta, et contracta, curata est. Eodem die quaedam de Alhusen, a gibbo maximo, omnibus videntibus curata est. Sequenti die feria V Heinricus de Lougingen, qui sufficiens testimonium non habebat, juravit quod uno crure longo tempore contractus fuerit, et curatus est. Feria sexta puer quidam, longo tempore contractus et infirmus, curatus est. Eodem die virgo quaedam de Gorbolsdorff militis filia, cum deberet discere psalterium, a daemonio saepius vexata, perdidit loquelam septem diebus: et conveniendo ad nostram civitatem, in itinere recepit loquelam, multorum testimonio. In vigilia S. Kiliani, post Matutinas, quaedam de Windsheim, Weudelmut, manu contracta, curata est. In die sancto B. Kiliani et sociorum ejus, vir quidam de Himmelstat, longo tempore caecus, visum recepit, Media die puer quidam de nostra civitate, in manu contractus est curatus. In divisione Apostolorum, quaedam, nomine Bertha de Ochsenfurt contracta, est erecta. Eodem die de Wertheim et Geilenhausen, duae puellae, bono testimonio, sunt erectae. Sequenti die quaedam, Mechilt nomine, quinque annis contracta, est erecta. Quidam servulus Canonici nostrae Ecclesiae, qui ab infantia fuit contractus, nomine Reinhardus, est erectus. Virgo quaedam de Bambergensi civitate, juxta tumbam S. Kunigundis duobus annis morata fuit: quae in nocte Reginae virginis, media nocte curata est, et quinque annos ita contracta fuit, quod in terra manibus ambabus et pedibus serpebat, cui nomen est Agnes. Quaedam de Iphosen, Kunigundis nomine per annum et dimidium contracta in uno crure, dum juxta tumbam S. Kunigundis Bambergae fuit, in somnis vidit qualiter S. Bruno eam curare deberet: quae cum esset in itinere, et navigio ad civitatem vellet venire, libere gressum recepit. Quidam puer, qui sex annorum fuit, de Ense, apprehensus est a lupo hora vespertina, et ad silvam delatus ab eo, et undecim vulneribus infectus. Cujus mater, dispersis crinibus et vestibus laceratis, cum magno clamore invocando S. Brunonem sequebatur, et puerum apud lupum semivivum invenit. Quae ut S. Brunonem ter invocavit, lupus a puero recessit, et sic per S. Brunonem evasit. Quaedam de Wormatia, ab infantia surda et muta, testimonio multorum honestorum virorum, qui tunc aderant, qui etiam postea venerunt, auditum recepit et loquelam. Quaedam de nostra civitate, Gisela nomine, a daemonio liberata fuit. Alia de nostra civitate, Irmengart nomine, visum recepit. Sequenti die alia quaedam, Jutta nomine, illuminata fuit. In Parasceve quidam
null
bc5efdf7-59cb-4adf-80b7-4df72cc75a90
latin_170m_raw
null
None
None
None
puer trium annorum, usque ad mediam diem in aqua submersus fuit, et inventus est mortuus: cujus pater et mater dum invocarent S. Brunonem et per invocationem multorum testimonio resuscitatus est. Quaedam puella de Retzstadt, quatuor annis a daemonio vexata, liberata fuit. Quidam puer a furibus captus fuit, et in compedibus positus: qui eum solus esset, invocavit S. Brunonem, et tetigit compedes, et solutus est. Quidam captus erat, qui innocens fuit: et dum suspenderetur, invocavit S Brunonem, et suspensus pependit de tertia usque ad vesperas, quod non poterat mori. Dumque suspendentes traherent eum per pedes, ut eo citius moreretur; non profuit: sed postea a quodam transeunte solutus fuit, et sic evasit. Quaedam juxta tumbam S. Brunonis, quae fuit obsessa, fuit absoluta. Quaedam arreptitia, quae fuit mater undecim puerorum, et in quolibet eorum partu a daemonio vexata, ad ultimum per septem dies plene obsessa est, ita, quod insanivit: et ad tumbam S. Brunonis, liberata fuit. Quidam contractus de ista civitate, multorum testimonio, ad tumbam S. Brunonis fuit erectus. Quidam Eberh mercator de ista civitate, in compedibus ligatus, per S. Brunonem fuit liberatus et evasit. Quidam puer de Schmalkalden citra sex annos semper serpebat in terra: qui infra Passionem Domini recepit gressum. Quidam puer de Tubera, qui submersus fuit in puteo, a prima usque ad meridiem mortuus circa vesperas vivus evasit. Quaedam virgo caeca, in Vigilia Ascensionis Domini, ad tumbam S. Brunonis, illuminata est. Puer Udalrici, de Ehrenbrehteshoven nobilis viri, in calculo laborans ad tumbam S. Brunonis oblatus, multorum testimonio liberatus est. Quidam paralyticus sex annis et amplius, qui multos habuit cognatos in civitate, curatus est. Quidam de Fulda innocenter suspensus, auxilio S. Brunonis evasit. Quaedam Erdlindis Elemosinaria Domini L. de Sphippe, tribus catenis ligata fuit, quarum una juxta tumbam S. Chiliani, altera in Mergetheim, tertia in Vigilia S. Kiliani ad tumbam S. Brunonis decidit, et sic soluta et curata evasit. Quidam puer de Heydingsvelt, in genibus ab infantia tantum debilitatus, ita quod ire non posset, a parentibus suis ad tumbam S. Brunonis oblatus, ibidem gressum recepit. Alter puer de Karleburg, cujus sinistra manus contracta fuit, in praesentia multorum curatus est. Uxor Sculteti de Kissingen, clauda, et in uno crure contracta, delata est ad tumbam S. Brunonis: cujus invocans gratiam, subito crure erecto gressum recepit, et puer ejusdem calculosus a calculo liberatus fuit. VI. #Alterum instrumentum de miraculis S. Brunonis.@# [Ex codice ms. canonicae Heidenfeldensis edidit P. Ign. Gropp. in #Collectione novissima Scriptorum et rerum Wirceburgensium, tom. II, p.@# 117.] #Primum.@# Mechtildis, quae moratur ultra Moguntiam, jurata dixit, se pedem habuisse contractum versus terram sic, ut ire non poterat, sed super genua ferebatur supra terram, et hoc duobus annis: et tertio anno assumpsit sibi cruckas sub ascellis, et in eis veniebat ad sepulchrum B. Brunonis posuit pedem contractum supra sepulchrum B. Brunonis et non audebat accedere ad sepulchrum, quia reputabat se indignam; et dixit haec verba: Domine Jesu adjuva me: B. Bruno adjuva me per dulcem animam tuam. Et statim pes movebatur hinc inde, et sensit magnum dolorem in pede, et confestim curata fuit multis praesentibus et videntibus qui cum eam vellent ducere circa sepulchrum, dixit, laeta sum, quia per me possum incedere; nec permisit se duci ab eis, sed per se ivit recta, sine alicujus auxilio, et sic postea recta et sana permansit. Interrogata de tempore, dixit, quod circa tempus, quo consecrabatur Ecclesia Bambergensis anno Domini MCCXXXVII. #Secundum.@# Chunegundis vidua juvata dicit, se vidisse quandam mulierem, diu euntem supra scabella per civitatem; et cum quadam die ipsa testis audiret Missam in crypta, ubi est sepulchrum B. Brunonis, ad altare S. Stephani vidit eandem contractam circa altare B. Brunonis et ponentem scabella sua super sepulchrum et cum audiret Missam, audivit contractam clamantem: Ah! ah! ah
null
bddf4fed-13f0-48f2-bd6b-4f99e6b1e564
latin_170m_raw
null
None
None
None
! Sancte Bruno adjuva me. Et tunc incepit extendere crura. Et tunc ipsa testis dixit mulieri, quae erat juxta se: eamus et videamus quid hoc sit; et venerunt ad eum, et inter manus earum, et cujusdam viri honesti, qui mortuus est, plene erecta est et curata, et ipsi viderunt eam surgere de terra et circumducebant eam circa sepulchrum; et tunc sedit, et post paululum dixit: si quis juvaret me surgere, et bene irem, et per me. Et tunc ipsa testis et socia juverunt ipsam surgere, et ivit per se recta et sana permansit. Et hoc vidit et audivit et praedictis interfuit. Interrogata de tempore dixit quod XXXIII anni sunt; de die dixit, quod in die S. Viti. #Tertium.@# Otto Accolytus juvatus dicit, quod vidit quandam contractam diu, quae fevebatur super scabella per civitatem, et frequenter recipiebatur ad mensas Dominorum pro paupere; et cum ipse testis quadam die esset in curia Domini Bernonis, audivit quendam servum dicentem: magnus clamor est in crypta, et ipse cucurrit velociter ad Ecclesiam et intravit cryptam, et vidit, quod dicta contracta evixit de loco sepulchri et erigebat se et clamabat; S. Bruno adjuva me. Et tunc magis erigebatur, et tunc ipse testis arripuit eam per brachium, et juvit eam surgere, et statim dimisit eam; et ipsa per se ivit recta usque ad statuam, et stetit recta tenens statuam manibus. Et vestis, quae erat ei longa, quando contracta fuit, adeo brevis facta fuit ei, quod vix pertingebat ei ad medium coccium, et tunc testis vidit poplitem contractae, tanquam si ruptae essent venae et nervi; et tunc circumducta fuit tribus vicibus circa sepulchrum; et tunc venerunt Domini et cantaverunt Laudes; et vidit postea eam sanam et rectam. Et hoc vidit et audivit et interfuit. Interrogatus de tempore, dicit: quod in aestate; de hora, infra Missam majorem: requisitus quantum temporis, dicit, quod benedicebatur cemiterium praedicatorum. #Quartum.@# Fridunis uxor Hevoldi fabri juvata dicit, quod vidit Renhardum contractum diu et vidit eum supra sepulchrum B. Brunonis et audivit eum invocantem B. Brunonem et statim vidit eum erectum et curatum, et vidit eum deduci de sepulcro cum laudibus; et vidit eum postea sanum et erectum pene V annos, et hoc vidit et audivit et interfuit. Requisita de tempore dicit, quod in aestate; de die, non recordatur, de hora dicit, quod ante horam primam; rogata de quantitate temporis, dicit quod ante occisionem Episcopi Conradi duobus annis. Golebaldus filius Wolckenandi juratus dixit, quod novit et contrectavit Renhardum contractum, et vidit eum postea sanatum. Requisitus an fuerit apud sepulcrum, quando curatus fuit, dixit, quod non; sed accurit ad sonum campanae, quando miraculum factum fuit. Dicit etiam quod ad invocationem B. Brunonis et apud ejus sepulcrum factum fuerit miraculum ipsum. Plura testimonia de hoc miraculo invenies infra. #Quintum.@# De magistro Alberto canonico et scholastico Herbipol. Heinricus plebanus in Ochsenfurt juratus dixit, quod, cum esset de familia M. Alberti scholastici, qui laborabat hydropisi, audivit ab ipso M. Alberto, qui dixit ei particulariter, quod fuerit hydropicus et curatus fuerit ad sepulcrum B. Brunonis, et ad invocationem ipsius: et rogatus de tempore, dicit, quod in aestate; de quantitate temporis dixit, quod circa XXX annos. Idem de eodem Alberto dicit Fridericus cantor Majoris Ecclesiae sacerdos, quod vidit M. Albertum scholasticum sanum, et postea hydropicum et a medicis desperatum, quem postea vidit curatum meritis B. Brunonis, ut dicebatur. Requisitus, quomodo hoc ei constet? dicit, quod vidit pustulas, per quas humor emanavit, et vidit humorem emanantem, et audivit ipsum dicentem: istud fecit mihi Bruno. Requisitus, quanto tempore plene receperit sanitatem? dicit, quod circa XXX annos. Idem dicit de eodem Alberto Burchardus campanarius, servus S. Chiliani juratus, quod vidit M. Albertum senem et hydropicum, qui ad consilium decani Persei, sicut ipse testis audivit, fecit se deferri ad sepulcrum B. Brunonis et curatus est. Rogatus, quomodo factum fuerit, dicit, quod per
null
c7d6ba59-5277-4e21-a5f6-44ffc07b826d
latin_170m_raw
null
None
None
None
quasdam pustulas coepit effluere humor aquae. Rogatus, an praesens fuerit, quando curatus est, dicit, quod super sepulcrum meritis, ut creditur, B. Brunonis coepit humor fluere, qui prius non fluxerat; et sic intra dies XV curatus est. Idem de eodem Alberto dicit Heinricus sacerdos cum factus fuisset hydropicus, fecit se super sepulcrum B. Brunonis deferri, et quum ibi per aliquot horas jacuisset, invocans auxilium B. Brunonis, ecce subito ortae fuerunt duae vesicae, una in crore, altera in pede alterius cruris, quae ruptae ibidem coeperunt emanare saniem, et totus ille humor hydropicus effluxit per eas super sepulcrum B. Brunonis, et liberatus est. Huic miraculo interfuit et audivit. #Testes alii miraculi quarto loco positi.@# Godefridus plebanus Majoris Ecclesiae Herbipolensis juratus dixit, quod vidit Renhardum supra dictum, et vidit et palpavit nervos, qui contrahebant, et ex relatu scit, quod ad tumbam B. Brunonis sit curatus, et vidit eum contractum curatum euntem ad altare majus, et altare S. Mariae et audivit eo curato Conventum cantare: #Te Deum laudamus,@# propter curationem suam. Interrogatus de tempore dicit, quod in aestate. Rogatus, quantum sit temporis? dicit, quod sint plus quam XXXVI anni; de loco dixit, quod in crypta, ubi sit sepulcrum B. Brunonis. Herebardus cantor et sacerdos in Haugen juratus dicit de eodem Renhardo per omnia sicut Godefridus plebanus Majoris Ecclesiae Herbipol, praeter hoc, quod nervos non tetigit. Item Arnoldus custos Majoris Ecclesiae Herbipol juratus dicit, quod vidit eundem Renhardum longo tempore contractum et saepe vidit eum frequentare sepulcrum B. Brunonis, et quando ad sepulcrum curatus fuit, et pulsatae fuerunt campanae propter miraculum, accurrit cum aliis clericis, videns dictum contractum, erectum ad dictum sepulcrum. Et tunc cum aliis canonicis et clericis cantabat: #Te Deum laudamus,@# et hoc vidit et interfuit. Rogatus de tempore dicit, quod non recordetur, quod puer fuit, hoc excepto, quod dicit in aestate fuisse. Item Heinricus civis Herbipolensis juratus dicit, quod vidit eundem Renhardum VI annis contractum, et cum ipse contractus frequentaret sepulcrum B. Brunonis, ipse Custos sepulcri et testis miraculi, cum vellet eum repellere de sepulchro, ipse contractus respondit: ita ego indigeo gratia Salvatoris, et B. Brunonis, sicut alii. Et cum ipse custos exploraret, an latrones essent in ecclesia, statim reversus eum invenit erectum et curatum ad sepulcrum B. Brunonis, et postea vidit eum sanum et hic in civitate, et in Thuringia, et vidit eum in servitio episcopi Heinrici Casei, et hoc vidit et audivit. Interrogatus de tempore dicit, quod in aestate, de die, dicit quod in nocte sexta Feria; quantum temporis, dixit, quod non recordatur, sed fuit, quando episcopus Conradus vixit. Item dicit Heinricus Sacerdos in Hervelstadt juratus, quod Dominus Berno canonicus Herbipol. habuit portenarium contractum, nomine Renhardum, de quo superius mentio habita, ab infantia et supra scabella incendentem. Hic similiter super sepulcrum B. Brunonis ad invocationem ejus erectus est, qui postea sanus visus et fortis, hoc vidit similiter. Item Otto sacerdos de Memmingen juratus dicit, quod vidit eundem Renhardum, et crura ipsius contracta, et ire non poterat, sed ferebatur supra scabella, et quando auferebantur ab eo scabella, de loco recedere non poterat, et vidit quod idem contractus esset juxta sepulchrum B. Brunonis ad invocationem ipsius curatus est; et omnes qui praesentes erant, invocabant B. Brunonem, et curatus recessit; et vidit eum longo tempore postea sanum et erectum; et hoc vidit et audivit et praesens fuit. Requisitus de tempore dicit, quod XXXVI anni sint vel plus, et in aestate; de hora dicit, quod circa brevem nonam. I. #Diploma quo S. Bruno Deo et S. Kiliano propriam villam, Sonnenryk dictam, donat. 15 Aug. 1036.@# [Ex Lunig, #Specilegium ecclesiasticum des deutschen Reichs-Archivs,@# t. XVII, p. 718, et Schaten, #Annal. Paderbornenses.@# t. I, p. 508.] BRUNO annuente divina gratia Wirceburgensis episcopus. Notum esse volumus, nunc et semper
null
39f218ca-4957-4077-8b38-ea3ae3e36304
latin_170m_raw
null
None
None
None
potestati regiae, omnique Pontificali dignitati, pariterque illustribus viris, ducibus, marchionibus, comitibus, omnibusque Christi fidelibus, maxime autem successoribus nostris, quod curiam quandam in Paderbornensi episcopatu sitam ex re nomen habentem, Sunrike, id est regnum singulare, quam ex paterna possedimus haereditate, ob aeternae remunerationis spem obtulimus Deo, sanctoque martyri ejus Kiliano cum omnibus appendiciis suis, videlicet ministerialibus, litonibus mancipiis, agris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, silvis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis usque in saecula saeculorum. Haec vero ex sincera devotione oblatio et justa traditio nostra, quo ordine et tempore facta sit, quia non minus patere volumus, scriptis approbamus, quod in die nativitatis sancti Johannis Baptistae, in ecclesia completo sermone ad populum, audiente clero et populo, a praedicta curia propositum deteximus, sed effectui mancipare usque in diem assumptionis sanctae Mariae Virginis induciavimus, ut si forte quis per compositas rationes voluntati et deliberationi nostrae contradicere vellet, se tum praesentiae nostrae exhiberet: super qua re accepto consilio ex prudentia fidelium nostrorum decrevimus annuatim, dum viveremus confratribus nostris in festo beati Patroni nostri martyris Apostoli ad vestituram eorum quinquaginta marcas argenti procurare et supradictis praedictae curiae utilitatibus, et de caeteris nondum expositis, nec in hac pagina exponendis, quia in duabus tabulis aereis concatenatis in capella Sunryke locatis literis legibilibus insculptis semper quantitas reperitur. De exitibus, et reditibus de cultis et incultis, et de singulis supra nominatis, quae Sacerdoti, qui eidem praesit capello Deo suisque serviendo, quaeve nobis justitia, seu summo villico nostro debeatur, reperiuntur. Et attinentes proprietati nostrae ministerialium jure in iisdem tabulis suis nominibus ne illorum posteritas a suo jure possit alienarii. Illi quoque suis nominibus de utroque sexu, qui duos fundos cerae quolibet anno persolvant et de caetero ab omni exactione tam privata quam communi liberi, quamdiu vivant, existant. Item litonum justitia, prout exigit utilitas et necessitas de singulis singula, ut sint in memoria a generatione in generationem. Praeterea talem obtinere justitiam Litones non uxoratos statuimus, et uno anno duobus solidis levis monetae servitium suum redimant vel serviant, et altero anno non serviant nec servitium redinant, sed indigentiae et utilitati suae consulant; faemineo autem sexu redemptionem levium nummorum statuimus. Ministerialibus vero nostris hoc officium injungimus, ut singulis annis tantum IV. ex eis in tempore messis ad praedictam curiam veniant, et villico consulant, ut una cum illo de reditibus universis debitum exequirant et suscipiant. Quorum unum nomine Richboldum prae caeteris nobis familiarem transtulimus in consortium et jus ministerialium ecclesiae nostrae. Cui cum femina quaedam libera et liberis orta parentibus, nomine Richere legitime nupsisset, mansos duos in Natefingam cum omnibus attinentibus utriusque in beneficium concessimus. Insuper quod et illa arbitrata fuit, ut libertate sua et eodem beneficio cum posteritate sua potiretur. His itaque praeordinatis circa quae plurimum regni coelestis desiderium studiosos nos reddidit et sollicitos, statuimus, ut post exitum vitae nostrae fidelis in Domino frater episcopalis dignitatis in Ecclesia Wirceburgensi successor quolibet anno in festo S. Michaelis cum duobus canonicis suis et X militibus Sunrich veniat ibique tribus septimanis et ultra ad placitum quaeque pertractando premaneat et villicus ei cum subditis villicis de onibus Vovcwerken cum multa copia serviat, convocatisque ministerialibus et tota familia in die S. Michaelis eos convivio participare faciat, et abductis secum canonicis II poledros dari jubeat, sicque quolibet anno incipiens a summis et prioribus ecclesiae suae usque ad infimos eandem gratiam impendat. Ministerialibus autem, qui tempore messis cum villico exploratores totius reditus et debiti extiterint, similiter II paledros dari jubeat. In praememoratis quoque tabulis aereis legendo jura et instituta nostra praevideat, et de CCCVIII mansis, et de quam plurimis rebus eidem curiae attinentibus universum debitum eodem tempore persolvendum exquirat, cujus summa CCIII sunt. Inde VI salmones magnos satis et quinquaginta marcas praenotato tempore domibus et fratribus persolvat. Inde quoque XII pauperibus gratia et misericordia indigentibus quoque XL et qualibet die cuique illorum, pro remedio animae nostrae panem unum similaceum sufficientem magnitudine, tres batarios valentis cerevisia, tria allecia et in parasceve X ulnas linei panni, cingulum ex coreo cervino, cultellum et vaginam, calceos II ex coreo hircino procurabit, amplius duas marcas argenti, quas
null
3a29b08b-84b2-45ed-ac75-9467f115f81a
latin_170m_raw
null
None
None
None
venerabili fratri nostro Rodhardo episcopo, et omnibus ex divina gratia praefuturis Paderburn. Ecclesiae episcopis dandas, aut equum tantum valentem disposuimus, eo videlicet tenore, ut omnia bona ecclesiae nostrae, quae longe nimis a tuitione nostra remota, eis vero commode sita sunt, tueantur. Postquam autem haec omnia ex attentissimi cordis nostri praemeditatione fuerant contexta, communicatio canonicorum ecclesiae nostrae tam juniorum, quam seniorum consilio, quia indictus a nobis terminus, die videlicet assumptionis sanctae Mariae Virginis jam instabat, Dominum nostrum serenissimum imperatorem Conradum, archiepiscopum Bardonem, confratrem nostrum Rodhardum, Paderburn in Moguntia ecclesia convenimus, et eos multa supplicatione ad hoc induximus, quod ad celebranda praedictae diei solemnia venturos se Wirceburg promiserunt, quod et adimpletum est. Ipsa vero die assumptionis sanctae Mariae nobis missam celebrantibus, finito sermone ad populum, sub testimonio et praesentia Christi et praedictorum principum scilicet imperatoris Conradi, Bardonis archiepiscopi et totius ecclesiae vota nostra Deo sanctoque Kiliano in oblatione saepius denominata, nulla hominum contradictione, persolvimus, et beatorum Petri et Pauli apostolorum, et jam dictorum episcoporum nostroque banno et omnium animarum Deo consecratarum confirmavimus, ita ut quicunque cujuscunque conditionis et potestatis homo curiam Sunrike, quae oblatio nostra est, ab usu ecclesiae alienare vel praesumpserit, vel jure et instituta nostra, qualia continet praesens pagina, et tabulae aereae aliquo modo immutaverit, perpetui anathematis vinculo obligatus aeternae damnationi cum Juda traditore subjaceat. Quare fratribus nostris tam praesentibus, quam futuris, per virtutem obedientiae injungimus, ut si quis tam temerare, tam irrationabiliter agere praesumpserit, ut oblationem nostram a domo Dei alienet, in illum datam excommunicationem auctoritati apostolicae significant et ut auctoritate apostolica rursum anathemate feriatur, elaborent. Volentes hujus itaque irreprehensabilis ordinationis nostrae firmitatem inconvulsam semper permanere, quid qualiter actum sit tabulis aereis jam saepe dictis annotavimus, praesentis chirographipaginae seriatim inscripsimus, est sigillo nostro per praesenti attestationi plumbeam impressionem confirmavimus, ut sit memoriale a generatione in generationem. Confratrem etiam nostrum P. Paderburnensem episcopum, virum per omnia probabilem, huic actioni nostrae in praesenti pagina, sub subscriptionis suae attestatione, et sigilli sui impressione testimonium perhibere rogavimus, ut ejus quoque sanctitatis confirmet auctoritas, quod suae et nostrae ecclesiae contulimus. Ego Rodhardus, Dei gratia Paderb. episcopus praesentis paginae actioni per omnia rationabiliter stabilitae, tam subscriptionis attestatione, quam sigilli nostri impressione testimonium fidele perhibeo, banno episcopalis auctoritatis, qua fungor, confirmo, ne haec firmitas ab aliquo temere violetur, nisi ejus transgressio anathemate puniatur. Acta sunt autem haec anno Dominicae Incarnationis MXXXVI. Indictione IV, die vero sanctae assumptionis virginis Mariae. II. #Heinricus III, rex Brunoni, episcopo Wirceburgensi, ejusque ecclesiae praedium cujusdam Heroldi, in locis Sinderingun, Sunichilendorf, Geroldeshagen, Buoch et Meggendemuli, in pago Cochengorve, in comitatu Heinrici comitis situm, donat.@# [ #Monumenta Boica.@# Volumen vigesimum nonum, pars prima. Monachii MDCCCXXXI.] ( #Chrismon.@# ) In nomine sanctae et individuae Trinitatis. HEINRICUS divina favente clementia rex. Omnibus sanctae Dei aecclesiae nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus notum esse volumus, qualiter nos pro amore Dei et ob remedium animae nostrae, et etiam per interventum ac petitionem nepotis nostri Brunonis, sanctae Wirceburgensis aecclesiae episcopi, praesidium cujusdam Heroldi, quod ad nostrum regale jus et potestatem judicio legali devenit situm in locis Sinderingun, Sunichilendorf, Geroldeshagen, Buoch dictis, in pago Cochengowe, in comitatu Heinrici comitis ad Kolvingun cum omnibus suis pertinentiis, terris, pratis, pascuis, campis, silvis cultis et incultis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et reditibus, eidem jam supradictae ecclesiae, sanctae Mariae scilicet matri semperque virginis (virgini) Dei, sanctoque Kiliano Christi martiri precioso, donavimus ac delegavimus absque omnium contradictione, adjungentes quoque ejusdem praedii partem quandam, sitam in loco qui dicitur Meggedemuli, cum omnibus mancipiis ad praedictum praedium pertinentibus, servis et ancillis. Et ut haec nostra traditio in perpetuum ab omnibus vera esse credatur, diligentiusque servetur, cartam hanc inde conscriptam, manu propria subtus firmavimus, et sigillo nostro insigniri jussimus. Signum domni Heinrici tercii (Monogramma) regis invictissimi. (Signum speciale.) L. S. Eberhardus cancellarius vice Barthonis archicapellani recognovit. Data III, Non. Januarii, anno dominicae incarnationis MXLII, Indictione X
null
906638b1-676e-448b-b8e0-098b14be84d2
latin_170m_raw
null
None
None
None
, anno autem domni Heinrici tercii, ordinationis ejus XIV, regni vero III Herestheim, feliciter amen, feliciter. III. #Epistola 56 Gregorii pp. IX de canonizatione S. Brunonis 1 Maii@# 1238.[ex Registro Vaticani ab Henschenio in #Actis SS.@# ad 17 Maii edita.] Abbatibus de Brannebach et Scoretal Cisterciensis ordini Herbipolensis dioecesis et Priori fratrum praedicatorum Herbipolensium. Mirabilis Deus in sanctis suis, ut suae virtutis potentiam mirabiliter manifestet et salutis nostrae causam misericorditer operetur; fideles suos, quos semper coronat in coelo, in mundo etiam frequenter honorat, ad eorum memorias signa faciens et prodigia, per quae pravitas confundatur haeretica, et Fides Catholica confirmetur. Nos ergo quantas possumus, etsi non quantas debemus omnipotenti Deo gratiarum referimus actiones, quod in diebus nostris ad confirmationem Catholicae Fidei et confusionem haereticae pravitatis, evidenter innovat signa et mirabilia portenta immutat, faciens illos coruscare miraculis, qui Fidem Catholicam tam corde quam ore necnon et opere tenuerunt. Sicut enim Vener. Fr. N. Episcopus et dilectus filius decanus et capitulum ac populus Herbipolensis nobis per nuntios suos et litteras intimarunt, Dominus tantam piae memoriae Brunoni episcopo Herbipolensi contulit gloriam, quod sepulcrum ejus tot et tantis dat coruscare miraculis, ut inter alios sanctos ejus non invocari suffragia sit indignum. Quare Nobis humiliter supplicatur, ut super miraculis, quae per eum Dominus operatur, testimonia recipi faceremus. Verum quia in tam sancto negotio non est nisi maturitate et gravitate praevia procedendum, de circumspectione vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes mandamus, quatenus adscitis vobis viris religiosis et Dominum timentibus, de virtute morum et veritate signorum, operibus videlicet et miraculis, diligentissime inquirentes, depositiones testium receptorum sub sigillis vestris inclusas usque ad nostrum beneplacitum conservetis. Quodsi non omnes etc. Datum Lateran. Kalend. Maii anno XII. IV. #Epistola 364 Innocentii pp. IV, de canonizatione S. Brunonis. 5 Nov.@# 1246.[Ex Henschenio #ubi supra.@# ] Dudum Vener. Fratri N. Episcopo et dilectis filiis Capitulo Herbipolensi intimantibus fol. record. Gregorio PP. Praed. nostro, quod sanctae memoriae Bruno Herbipolensis episcopus, qui olim degens in mundo magnis pollebat meritis, nunc vivens in coelo tot coruscat miraculis, ut ejus sanctitas apertis indiciis comprobetur, et ejus inter alios sanctos non invocari suffragia est indignum: ac per hoc supplicantibus, ut eum sanctorum adscriberet catalogo venerandum: idem praedecessor vobis dedit suis litteris in mandatis, ut adscitis vobis viris religiosis et Deum timentibus de virtute morum et veritate signorum, operibus videlicet et miraculis diligentissime inquirentes, depositiones testium receptorum sub sigillis vestris inclusas ad Sedem Apostolicam fideliter mitteretis. Licet igitur per inquisitionem factam super iis per vos quam de mandato nostro ad Sedem transmisistis eamdem, de ipsius Sancti miraculis plene constet, per quae sanctus quis videtur haberi posse apud homines in Ecclesia militante; quia tamen ad hoc ut in Ecclesia triumphante sanctus sit aliquis apud Deum, perseverantia sola sufficit, juxta illud: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (quod evidenter illa Joseph talaris tunica figurabat) ut merita et miracula sibi invicem testentur, cum nec merita sine miraculis, nec miracula sine meritis plene sufficiant ad perhibendum inter homines testimonium sanctitati: et propter diuturnitatem temporis non possit in Tentonia reperiri aliquis, ut asseritur, qui super iis de visu queat testimonium perhibere: Nos attendentes, quod in tam sancto et pio negotio est cum gravitate ac maturitate plurima procedendum, mandamus quod non solum per testes, sed famam etiam et auditum ac scripturas authenticas de vita et conversatione ac meritis ejus, per vos vel alios fide dignos sollicite inquirentes, quae inveneritis, nobis sub sigillis vestris fideliter transmittatis. Quod si non omnes, etc. Datum Lugduni Nonis Novembr. anno V. V. #Testimonium miraculorum sancti Brunonis episcopi quondam Herbipolensis, conscriptum Anno MCCII. Luna@# 22.[Ex veteri Charta, modo in archivio regio asservata. ( #Regesta Boica,@# II, 5, impressum Herbipoli 1616 et 1657 et apud Henschenium).] Anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo secundo sexto decimo Kalendas Julii, Luna vicesima secunda, visa sunt miracula in crypta sanctorum martyrum Kiliani et sociorum ejus et beati Prothomartyris Stephani. Primum est quod cum quaedam mulier paupercula,
null
279e7118-a80f-4f06-9ae3-fb084a789f42
latin_170m_raw
null
None
None
None
nomine Gepa contracta esset octo annis et amplius, in die Dominica mane, cum missa celebraretur, eadem mulier casu Missae interfuit juxta tumbam S. Brunonis Wirceburgensis Episcopi: quae multis videntibus gressum recepit. Eadem die cuidam mulieri, nomine Adelheidi, strumae magnae circa collum ad nihilum redactae, non amplius apparuerunt. Quarta feria ejusdem hebdomadae, eadem evomuit venenum in magna quantitate, et ad plenum curata est. In illa nocte paulo ante crepusculum quaedam virgo de civitate Wirzburg Richeidevin, recepit gressum, testimonio multorum. Quinta feria ejusdem habdomadae, mulier quaedam de Elthman, media die, sacerdote suo sibi testimonium perhibente, visum recepit. Circa noctem quaedam virgo nomine Bertha de Wirzburg, ab infantia retracta, recepit gressum. In vigilia S. Joannis Baptistae, mulier quaedam de Limbach, nomine Demut, in tantum contracta, quod in terra serpebat, liberum recepit gressum. Sequenti die, quaedam de Leinach, quae in carruca venerat, recepit gressum. Quidam puer de Buttelbrunn, nomine Heinricus, in manu et uno crure contractus, est Curatus. Quaedam puella de Bleichfeldt, Irmengart contracta, erecta est. Sub testimonio multorum contigerunt ista. In festo S. Joannis et Pauli, nomine Adelheid, quae fuit surda, et muta, et contracta, curata est. Eodem die quaedam de Alhusen, a gibbo maximo, omnibus videntibus curata est. Sequenti die feria V Heinricus de Lougingen, qui sufficiens testimonium non habebat, juravit quod uno crure longo tempore contractus fuerit, et curatus est. Feria sexta puer quidam, longo tempore contractus et infirmus, curatus est. Eodem die virgo quaedam de Gorbolsdorff militis filia, cum deberet discere psalterium, a daemonio saepius vexata, perdidit loquelam septem diebus: et conveniendo ad nostram civitatem, in itinere recepit loquelam, multorum testimonio. In vigilia S. Kiliani, post Matutinas, quaedam de Windsheim, Weudelmut, manu contracta, curata est. In die sancto B. Kiliani et sociorum ejus, vir quidam de Himmelstat, longo tempore caecus, visum recepit, Media die puer quidam de nostra civitate, in manu contractus est curatus. In divisione Apostolorum, quaedam, nomine Bertha de Ochsenfurt contracta, est erecta. Eodem die de Wertheim et Geilenhausen, duae puellae, bono testimonio, sunt erectae. Sequenti die quaedam, Mechilt nomine, quinque annis contracta, est erecta. Quidam servulus Canonici nostrae Ecclesiae, qui ab infantia fuit contractus, nomine Reinhardus, est erectus. Virgo quaedam de Bambergensi civitate, juxta tumbam S. Kunigundis duobus annis morata fuit: quae in nocte Reginae virginis, media nocte curata est, et quinque annos ita contracta fuit, quod in terra manibus ambabus et pedibus serpebat, cui nomen est Agnes. Quaedam de Iphosen, Kunigundis nomine per annum et dimidium contracta in uno crure, dum juxta tumbam S. Kunigundis Bambergae fuit, in somnis vidit qualiter S. Bruno eam curare deberet: quae cum esset in itinere, et navigio ad civitatem vellet venire, libere gressum recepit. Quidam puer, qui sex annorum fuit, de Ense, apprehensus est a lupo hora vespertina, et ad silvam delatus ab eo, et undecim vulneribus infectus. Cujus mater, dispersis crinibus et vestibus laceratis, cum magno clamore invocando S. Brunonem sequebatur, et puerum apud lupum semivivum invenit. Quae ut S. Brunonem ter invocavit, lupus a puero recessit, et sic per S. Brunonem evasit. Quaedam de Wormatia, ab infantia surda et muta, testimonio multorum honestorum virorum, qui tunc aderant, qui etiam postea venerunt, auditum recepit et loquelam. Quaedam de nostra civitate, Gisela nomine, a daemonio liberata fuit. Alia de nostra civitate, Irmengart nomine, visum recepit. Sequenti die alia quaedam, Jutta nomine, illuminata fuit. In Parasceve quidam puer trium annorum, usque ad mediam diem in aqua submersus fuit, et inventus est mortuus: cujus pater et mater dum invocarent S. Brunonem et per invocationem multorum testimonio resuscitatus est. Quaedam puella de Retzstadt, quatuor annis a daemonio vexata, liberata fuit. Quidam puer a furibus captus fuit, et in compedibus positus: qui eum solus esset, invocavit S. Brunonem, et tetigit compedes, et solutus
null
7f1dfc51-8775-48ae-acef-ff1997d638ac
latin_170m_raw
null
None
None
None
est. Quidam captus erat, qui innocens fuit: et dum suspenderetur, invocavit S Brunonem, et suspensus pependit de tertia usque ad vesperas, quod non poterat mori. Dumque suspendentes traherent eum per pedes, ut eo citius moreretur; non profuit: sed postea a quodam transeunte solutus fuit, et sic evasit. Quaedam juxta tumbam S. Brunonis, quae fuit obsessa, fuit absoluta. Quaedam arreptitia, quae fuit mater undecim puerorum, et in quolibet eorum partu a daemonio vexata, ad ultimum per septem dies plene obsessa est, ita, quod insanivit: et ad tumbam S. Brunonis, liberata fuit. Quidam contractus de ista civitate, multorum testimonio, ad tumbam S. Brunonis fuit erectus. Quidam Eberh mercator de ista civitate, in compedibus ligatus, per S. Brunonem fuit liberatus et evasit. Quidam puer de Schmalkalden citra sex annos semper serpebat in terra: qui infra Passionem Domini recepit gressum. Quidam puer de Tubera, qui submersus fuit in puteo, a prima usque ad meridiem mortuus circa vesperas vivus evasit. Quaedam virgo caeca, in Vigilia Ascensionis Domini, ad tumbam S. Brunonis, illuminata est. Puer Udalrici, de Ehrenbrehteshoven nobilis viri, in calculo laborans ad tumbam S. Brunonis oblatus, multorum testimonio liberatus est. Quidam paralyticus sex annis et amplius, qui multos habuit cognatos in civitate, curatus est. Quidam de Fulda innocenter suspensus, auxilio S. Brunonis evasit. Quaedam Erdlindis Elemosinaria Domini L. de Sphippe, tribus catenis ligata fuit, quarum una juxta tumbam S. Chiliani, altera in Mergetheim, tertia in Vigilia S. Kiliani ad tumbam S. Brunonis decidit, et sic soluta et curata evasit. Quidam puer de Heydingsvelt, in genibus ab infantia tantum debilitatus, ita quod ire non posset, a parentibus suis ad tumbam S. Brunonis oblatus, ibidem gressum recepit. Alter puer de Karleburg, cujus sinistra manus contracta fuit, in praesentia multorum curatus est. Uxor Sculteti de Kissingen, clauda, et in uno crure contracta, delata est ad tumbam S. Brunonis: cujus invocans gratiam, subito crure erecto gressum recepit, et puer ejusdem calculosus a calculo liberatus fuit. VI. #Alterum instrumentum de miraculis S. Brunonis.@# [Ex codice ms. canonicae Heidenfeldensis edidit P. Ign. Gropp. in #Collectione novissima Scriptorum et rerum Wirceburgensium, tom. II, p.@# 117.] #Primum.@# Mechtildis, quae moratur ultra Moguntiam, jurata dixit, se pedem habuisse contractum versus terram sic, ut ire non poterat, sed super genua ferebatur supra terram, et hoc duobus annis: et tertio anno assumpsit sibi cruckas sub ascellis, et in eis veniebat ad sepulchrum B. Brunonis posuit pedem contractum supra sepulchrum B. Brunonis et non audebat accedere ad sepulchrum, quia reputabat se indignam; et dixit haec verba: Domine Jesu adjuva me: B. Bruno adjuva me per dulcem animam tuam. Et statim pes movebatur hinc inde, et sensit magnum dolorem in pede, et confestim curata fuit multis praesentibus et videntibus qui cum eam vellent ducere circa sepulchrum, dixit, laeta sum, quia per me possum incedere; nec permisit se duci ab eis, sed per se ivit recta, sine alicujus auxilio, et sic postea recta et sana permansit. Interrogata de tempore, dixit, quod circa tempus, quo consecrabatur Ecclesia Bambergensis anno Domini MCCXXXVII. #Secundum.@# Chunegundis vidua juvata dicit, se vidisse quandam mulierem, diu euntem supra scabella per civitatem; et cum quadam die ipsa testis audiret Missam in crypta, ubi est sepulchrum B. Brunonis, ad altare S. Stephani vidit eandem contractam circa altare B. Brunonis et ponentem scabella sua super sepulchrum et cum audiret Missam, audivit contractam clamantem: Ah! ah! ah! Sancte Bruno adjuva me. Et tunc incepit extendere crura. Et tunc ipsa testis dixit mulieri, quae erat juxta se: eamus et videamus quid hoc sit; et venerunt ad eum, et inter manus earum, et cujusdam viri honesti, qui mortuus est, plene erecta est et curata, et ipsi viderunt eam surgere de terra et circumducebant eam circa sepulchrum; et tunc sedit, et post paululum dixit
null
04d17096-8524-4403-ae86-7eb569431ebb
latin_170m_raw
null
None
None
None
: si quis juvaret me surgere, et bene irem, et per me. Et tunc ipsa testis et socia juverunt ipsam surgere, et ivit per se recta et sana permansit. Et hoc vidit et audivit et praedictis interfuit. Interrogata de tempore dixit quod XXXIII anni sunt; de die dixit, quod in die S. Viti. #Tertium.@# Otto Accolytus juvatus dicit, quod vidit quandam contractam diu, quae fevebatur super scabella per civitatem, et frequenter recipiebatur ad mensas Dominorum pro paupere; et cum ipse testis quadam die esset in curia Domini Bernonis, audivit quendam servum dicentem: magnus clamor est in crypta, et ipse cucurrit velociter ad Ecclesiam et intravit cryptam, et vidit, quod dicta contracta evixit de loco sepulchri et erigebat se et clamabat; S. Bruno adjuva me. Et tunc magis erigebatur, et tunc ipse testis arripuit eam per brachium, et juvit eam surgere, et statim dimisit eam; et ipsa per se ivit recta usque ad statuam, et stetit recta tenens statuam manibus. Et vestis, quae erat ei longa, quando contracta fuit, adeo brevis facta fuit ei, quod vix pertingebat ei ad medium coccium, et tunc testis vidit poplitem contractae, tanquam si ruptae essent venae et nervi; et tunc circumducta fuit tribus vicibus circa sepulchrum; et tunc venerunt Domini et cantaverunt Laudes; et vidit postea eam sanam et rectam. Et hoc vidit et audivit et interfuit. Interrogatus de tempore, dicit: quod in aestate; de hora, infra Missam majorem: requisitus quantum temporis, dicit, quod benedicebatur cemiterium praedicatorum. #Quartum.@# Fridunis uxor Hevoldi fabri juvata dicit, quod vidit Renhardum contractum diu et vidit eum supra sepulchrum B. Brunonis et audivit eum invocantem B. Brunonem et statim vidit eum erectum et curatum, et vidit eum deduci de sepulcro cum laudibus; et vidit eum postea sanum et erectum pene V annos, et hoc vidit et audivit et interfuit. Requisita de tempore dicit, quod in aestate; de die, non recordatur, de hora dicit, quod ante horam primam; rogata de quantitate temporis, dicit quod ante occisionem Episcopi Conradi duobus annis. Golebaldus filius Wolckenandi juratus dixit, quod novit et contrectavit Renhardum contractum, et vidit eum postea sanatum. Requisitus an fuerit apud sepulcrum, quando curatus fuit, dixit, quod non; sed accurit ad sonum campanae, quando miraculum factum fuit. Dicit etiam quod ad invocationem B. Brunonis et apud ejus sepulcrum factum fuerit miraculum ipsum. Plura testimonia de hoc miraculo invenies infra. #Quintum.@# De magistro Alberto canonico et scholastico Herbipol. Heinricus plebanus in Ochsenfurt juratus dixit, quod, cum esset de familia M. Alberti scholastici, qui laborabat hydropisi, audivit ab ipso M. Alberto, qui dixit ei particulariter, quod fuerit hydropicus et curatus fuerit ad sepulcrum B. Brunonis, et ad invocationem ipsius: et rogatus de tempore, dicit, quod in aestate; de quantitate temporis dixit, quod circa XXX annos. Idem de eodem Alberto dicit Fridericus cantor Majoris Ecclesiae sacerdos, quod vidit M. Albertum scholasticum sanum, et postea hydropicum et a medicis desperatum, quem postea vidit curatum meritis B. Brunonis, ut dicebatur. Requisitus, quomodo hoc ei constet? dicit, quod vidit pustulas, per quas humor emanavit, et vidit humorem emanantem, et audivit ipsum dicentem: istud fecit mihi Bruno. Requisitus, quanto tempore plene receperit sanitatem? dicit, quod circa XXX annos. Idem dicit de eodem Alberto Burchardus campanarius, servus S. Chiliani juratus, quod vidit M. Albertum senem et hydropicum, qui ad consilium decani Persei, sicut ipse testis audivit, fecit se deferri ad sepulcrum B. Brunonis et curatus est. Rogatus, quomodo factum fuerit, dicit, quod per quasdam pustulas coepit effluere humor aquae. Rogatus, an praesens fuerit, quando curatus est, dicit, quod super sepulcrum meritis, ut creditur, B. Brunonis coepit humor fluere, qui prius non fluxerat; et sic intra dies XV curatus est. Idem de eodem Alberto dicit Heinricus sacerdos cum factus fuisset hydropicus, fecit se super sepulcrum B. Brunonis deferri, et quum ibi per aliquot horas jacuisset, invocans
null
961923b9-7f50-4476-a422-374563361554
latin_170m_raw
null
None
None
None
auxilium B. Brunonis, ecce subito ortae fuerunt duae vesicae, una in crore, altera in pede alterius cruris, quae ruptae ibidem coeperunt emanare saniem, et totus ille humor hydropicus effluxit per eas super sepulcrum B. Brunonis, et liberatus est. Huic miraculo interfuit et audivit. #Testes alii miraculi quarto loco positi.@# Godefridus plebanus Majoris Ecclesiae Herbipolensis juratus dixit, quod vidit Renhardum supra dictum, et vidit et palpavit nervos, qui contrahebant, et ex relatu scit, quod ad tumbam B. Brunonis sit curatus, et vidit eum contractum curatum euntem ad altare majus, et altare S. Mariae et audivit eo curato Conventum cantare: #Te Deum laudamus,@# propter curationem suam. Interrogatus de tempore dicit, quod in aestate. Rogatus, quantum sit temporis? dicit, quod sint plus quam XXXVI anni; de loco dixit, quod in crypta, ubi sit sepulcrum B. Brunonis. Herebardus cantor et sacerdos in Haugen juratus dicit de eodem Renhardo per omnia sicut Godefridus plebanus Majoris Ecclesiae Herbipol, praeter hoc, quod nervos non tetigit. Item Arnoldus custos Majoris Ecclesiae Herbipol juratus dicit, quod vidit eundem Renhardum longo tempore contractum et saepe vidit eum frequentare sepulcrum B. Brunonis, et quando ad sepulcrum curatus fuit, et pulsatae fuerunt campanae propter miraculum, accurrit cum aliis clericis, videns dictum contractum, erectum ad dictum sepulcrum. Et tunc cum aliis canonicis et clericis cantabat: #Te Deum laudamus,@# et hoc vidit et interfuit. Rogatus de tempore dicit, quod non recordetur, quod puer fuit, hoc excepto, quod dicit in aestate fuisse. Item Heinricus civis Herbipolensis juratus dicit, quod vidit eundem Renhardum VI annis contractum, et cum ipse contractus frequentaret sepulcrum B. Brunonis, ipse Custos sepulcri et testis miraculi, cum vellet eum repellere de sepulchro, ipse contractus respondit: ita ego indigeo gratia Salvatoris, et B. Brunonis, sicut alii. Et cum ipse custos exploraret, an latrones essent in ecclesia, statim reversus eum invenit erectum et curatum ad sepulcrum B. Brunonis, et postea vidit eum sanum et hic in civitate, et in Thuringia, et vidit eum in servitio episcopi Heinrici Casei, et hoc vidit et audivit. Interrogatus de tempore dicit, quod in aestate, de die, dicit quod in nocte sexta Feria; quantum temporis, dixit, quod non recordatur, sed fuit, quando episcopus Conradus vixit. Item dicit Heinricus Sacerdos in Hervelstadt juratus, quod Dominus Berno canonicus Herbipol. habuit portenarium contractum, nomine Renhardum, de quo superius mentio habita, ab infantia et supra scabella incendentem. Hic similiter super sepulcrum B. Brunonis ad invocationem ejus erectus est, qui postea sanus visus et fortis, hoc vidit similiter. Item Otto sacerdos de Memmingen juratus dicit, quod vidit eundem Renhardum, et crura ipsius contracta, et ire non poterat, sed ferebatur supra scabella, et quando auferebantur ab eo scabella, de loco recedere non poterat, et vidit quod idem contractus esset juxta sepulchrum B. Brunonis ad invocationem ipsius curatus est; et omnes qui praesentes erant, invocabant B. Brunonem, et curatus recessit; et vidit eum longo tempore postea sanum et erectum; et hoc vidit et audivit et praesens fuit. Requisitus de tempore dicit, quod XXXVI anni sint vel plus, et in aestate; de hora dicit, quod circa brevem nonam.
null
cfd9c902-239b-4664-a2b0-40c3948f9ae5
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #Praeceptum Ottonis imp. de sancto Maiolo de Papia.@# (Anno 999.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, OTTO, Dei gratia, Romanorum imperator Augustus. Notum sit omnibus fidelibus nostris quoniam ob petitionem domni Odili venerabilis abbatis et salutem animae nostrae, per hoc nostrum praeceptum confirmamus cuidam cellae, in honore sanctae Mariae dicatae, in civitate Papia sitae, ad Cluniacum monasterium dono et traditione Gaidulfi suorumque haeredum pertinenti, qui quondam capella dicebatur Gaidulfi, sed nunc ab omnibus cella dicitur sancti Maioli, omnes res et proprietates ad eamdem cellam intus et foris pertinentes, quas habet, vel in futuro Deus ibi concesserit, cum terris cultis et incultis, aquis, molendinis, piscatoribus, omnibus rebus mobilibus et immobilibus; ea videlicet ratione ut jam dicta cella habeat, teneat, firmiterque possideat, et semper in ordinatione et dispositione Cluniacensis abbatis, sicut Gaidulfus ordinavit, permaneat. Etiam cum nostra donatione et auctoritate, insuper imperiali jubemus potentia ut nullus dux, archiepiscopus, episcopus, marchio, comes, judex, vicecomes, nulla imperii nostri magna parvaque persona, de praedicta cella, aut suis pertinentiis, intromittere, vel aliquid ordinare, aut dispensare sine jussione et voluntate abbatis Cluniacensis praesumat. Si quis igitur hoc nostrae stabilitatis praeceptum fregerit, componat centum libras auri, medietatem camerae nostrae et medietatem Cluniacensi monasterio. Quod ut verius credatur et semper observetur, manu propria roborantes, sigillo nostro sigillari praecepimus. #Signum domni Ottonis inclitissimi imperatoris Augusti.@# Data Idib. Aprilis, anno Dominicae incarnationi 999, ind. XII, anno tertii Ottonis regis 15, imp. 3 Aug. Romae feliciter. II. #Praeceptum Rodulfi regis de Chaviniis, Blenosco, sancto Victore et aliis capellis.@# (Anno 997.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, RODULFUS, divina propitiante clementia, pius Augustus atque invictissimus rex. Sicut certum indubitanter est nullam potestatem nisi a Deo prorsus existere, sic consequens utique est ut quisquis ejus dispositione terrenae potestatis culmine sublimatur sub potenti ejusdem largitoris manu sese humiliet eique de suis donis placere studeat. Quapropter notum sit omnibus per temporum curricula sibi succedentibus, tam regibus videlicet quam comitibus, cujusque magistratuum gradibus, vel reipublicae administratoribus, quod ad deprecationem Emmae, nostri imperii consortis, aliorumque nostrorum quorumdam fidelium quasdam res, ob amorem Dei sanctorumque principum apostolorum, Petri scilicet atque Pauli, ad Cluniense monasterium trado; eo siquidem tenore ut fraternitas monachorum inibi degentium res ipsas sine cujuslibet aut regis, aut comitis, vel cujuslibet inferioris gradus contrarietate perpetuo jure possideant, et eidem loco pro nostro memoriali reservantes, tam pro nobis quam pro statu regni nostri, Christi clementiam atque praedictorum apostolorum patrocinia jugiter deposcant, et pro illis nihilominus qui hanc donationem inconvulsam permanere concesserint. Sunt autem ipsae res sitae in comitatu Matiscensi in vicaria . . . . . et vocatur villa ad Chivineas, quam damus cum omnibus appendiciis suis, et tertiam partem piscinae quae vocatur Osa, eum mancipiis, vel reliquis rebus ad eamdem piscinam pertinentibus, ut semper iidem monachi medium tractum habeant. Confirmamus etiam donationem quam vir bonus Levibaldus de Blenosco fecit; sed et illam de capella sancti Victoris, quae est in Absgogia, vel de aliis rebus quae Altaldus vel alii ad praedictam capellam tradentes Cluniaco delegaverunt. Has itaque res cum capellis, mancipiis utriusque sexus, vineis, pratis, aquis, molendinis, silvis, casis cultis et incultis, atque omnibus quae ad eas pertinere probantur, vel praedicto monasterio acquirenda sunt, per nostram concessionem firmamus. Scripturam quoque illam quam Berno episcopus supradictis monachis de eorum decimis fecit, ratam esse censemus, ita ut nihil de decimis quae ad eas antiquitus pertinuerunt, per ullam recentem auctoritatem subtrahere cuiquam liceat. Haec autem omnia nostrae auctoritatis praecepto confirmamus, atque sigilli nostri impressione consignamus; successoribus nostris id suggerentes: #Maledictus qui transfert terminos,@# id est constitutiones proximi sui. #Signum Rodulfi regis gloriosissimi.@# Beamundus ad vicem Ansusi episcopi recognovit. Actum Ansavilla XI Kal. Julii, indictione III, anno 9 regnante Rodulfo rege gloriosissimo. III. #Charta ejusdem regis de S. Blasio in Viculis, cum omnibus pertinentiis suis.@# (Anno 1019.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, RODULFUS Dei gratia rex. Igitur cum totius
null
0a7c2c8e-d28c-4b00-9c2a-06ae4b4b1629
latin_170m_raw
null
None
None
None
ordo religionis, secundum decreta praecedentium regum, sanctae conversationis exordium sumeret, et ad perseverandum in ea, sustentacula alimoniae his qui districtius atque familiarius in Dei servitio se coercent [ #al.,@# exercent] publica regalis nes ad sufficientiam aliis, et minus aliis subministraret, et ita per ordinem sanctae Ecclesiae status usque ad praesens per longa temporum curricula extensus sit: nihilominus dignum est ut nos, qui quasi per novissimos operarios in vinea Dei laboramus, eosdem operarios in exercitio operis Dei deficere non sinamus; quin potius, ut vires suppetunt, nobis usque ad unguem perducere tentemus. Quapropter sciant omnes, praesenti tempore decedentes et futuro succedentes, qualiter ego Rodulfus, petente atque exoptante dilectissima conjuge mea Irainsanda, dono ex haereditaria mea possessione quoddam praediolum, ob animae meae et supra memoratae conjugis meae remedium, coenobio S. Petri quod dicunt Cluniacum et abbati ejusdem monasterii, et monachis ejus, praecepto et S. Benedicti regulae modo et deinceps obedientibus, et ibidem Deo famulantibus, ecclesiam S. Blasii in Viculis totam, cum omnibus ibidem pertinentibus, cum montibus et planitiis, agris, pratis, pascuis, silvis, decimatione, servis et ancillis, et cum omnibus utensilibus, dono ego et praedicta conjux mea ad suprascriptum monasterium, ut si nos minus idonee injuncium a Deo peregimus officium, delicti nostri et negligentiae non pro merito recipiamus dispendium, sed per eorum orationes quos sustentamus; subministrantes temporalia, ad stadium currentes remuneremur mercede perpetua. Haec, ut a nobis facta credantur et a posteris nostris non infringantur, manu nostra roboravimus, et sigillari fecimus. #Signum Rodulfi regis pii.@# Albicer, indignus presbyter, jussu regis scripsit naec. Acta sunt haec in villa Tabernis, quam alio nomine propter fluvium ibidem defluentem Utba appellant. Data XVIII Kal. Febr., anno ab incarnatione Domini 1019, regnante Rodulfo rege, anno regni sui 31. Hoc itaque beneficiolum, id est, supra memorata ecclesia, quam damus fratribus Cluniaco degentibus, jacet in pago et in comitatu Genevense, cum vicis ibidem appendentibus. IV. #Charta Amedei comitis de ecclesia S. Mauritii in pago Maltacena.@# (Anno 1025.) In nomine Domini nostri Jesu Christi, regnante Rodulfo anno 37, incarnationis Domini 1025, II Kal. Nov. luna XX. Ego Amedeus filius Humberti comitis, et Adalegida uxor mea, hanc chartam donationis fieri jussimus de ecclesia S. Mauritii, quae est sita in pago qui vocatur Maltacena, et de omnibus terris quas in praesenti damus, et in futuro daturi sumus ad honorem Domini Dei et Ecclesiae SS. Petri et Pauli, Cluniensis monasterii, cui praeesse videtur domnus pater Odilo, pro redemptione et salute animarum nostrarum, permittente et confirmante domno Maleno, episcopo Gratianopolitanae Ecclesiae, seu Humberto episcopo et omnibus canonicis ejusdem civitatis, damus Domino Deo omne quod supra memoratum est, et beatis apostolis ejus Petro et Paulo. Cluniensis monasterii, et omnibus monachis ibidem morantibus, ut orationum eorum participes esse possimus, nobis reservando illud jus, quod vocatur jus patronatus, atque jus praesentandi pro nobis, et natis nostris et eorum successoribus, dum nostrae fuerit voluntatis, etc. Si quis hanc donationem inquietare voluerit, in aula regis centum libras auri componat, et insuper maledictionem Gratianopolis episcopi incurrat, etc. #Sigillum Humberti comitis, Ancilliae uxoris ejus. S. Amedei comitis. S. Adelidis uxoris ejus.@# Hanc donationem fecerunt, et chartam istam fieri jusserunt, et in praesenti in curia regis firmare rogaverunt. #Signum Rodulfi regis, Ermingradis, Odonis, Ancelini.@# I. #Praeceptum Ottonis imp. de sancto Maiolo de Papia.@# (Anno 999.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, OTTO, Dei gratia, Romanorum imperator Augustus. Notum sit omnibus fidelibus nostris quoniam ob petitionem domni Odili venerabilis abbatis et salutem animae nostrae, per hoc nostrum praeceptum confirmamus cuidam cellae, in honore sanctae Mariae dicatae, in civitate Papia sitae, ad Cluniacum monasterium dono et traditione Gaidulfi suorumque haeredum pertinenti, qui quondam capella dicebatur Gaidulfi, sed nunc ab omnibus cella dicitur sancti Maioli, omnes res et proprietates ad eamdem cellam intus et foris pertinentes, quas habet, vel in futuro Deus ibi concesserit, cum terris cultis et incultis, aquis,
null
2e14032c-124d-4e56-b036-32a83196942e
latin_170m_raw
null
None
None
None
molendinis, piscatoribus, omnibus rebus mobilibus et immobilibus; ea videlicet ratione ut jam dicta cella habeat, teneat, firmiterque possideat, et semper in ordinatione et dispositione Cluniacensis abbatis, sicut Gaidulfus ordinavit, permaneat. Etiam cum nostra donatione et auctoritate, insuper imperiali jubemus potentia ut nullus dux, archiepiscopus, episcopus, marchio, comes, judex, vicecomes, nulla imperii nostri magna parvaque persona, de praedicta cella, aut suis pertinentiis, intromittere, vel aliquid ordinare, aut dispensare sine jussione et voluntate abbatis Cluniacensis praesumat. Si quis igitur hoc nostrae stabilitatis praeceptum fregerit, componat centum libras auri, medietatem camerae nostrae et medietatem Cluniacensi monasterio. Quod ut verius credatur et semper observetur, manu propria roborantes, sigillo nostro sigillari praecepimus. #Signum domni Ottonis inclitissimi imperatoris Augusti.@# Data Idib. Aprilis, anno Dominicae incarnationi 999, ind. XII, anno tertii Ottonis regis 15, imp. 3 Aug. Romae feliciter. II. #Praeceptum Rodulfi regis de Chaviniis, Blenosco, sancto Victore et aliis capellis.@# (Anno 997.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, RODULFUS, divina propitiante clementia, pius Augustus atque invictissimus rex. Sicut certum indubitanter est nullam potestatem nisi a Deo prorsus existere, sic consequens utique est ut quisquis ejus dispositione terrenae potestatis culmine sublimatur sub potenti ejusdem largitoris manu sese humiliet eique de suis donis placere studeat. Quapropter notum sit omnibus per temporum curricula sibi succedentibus, tam regibus videlicet quam comitibus, cujusque magistratuum gradibus, vel reipublicae administratoribus, quod ad deprecationem Emmae, nostri imperii consortis, aliorumque nostrorum quorumdam fidelium quasdam res, ob amorem Dei sanctorumque principum apostolorum, Petri scilicet atque Pauli, ad Cluniense monasterium trado; eo siquidem tenore ut fraternitas monachorum inibi degentium res ipsas sine cujuslibet aut regis, aut comitis, vel cujuslibet inferioris gradus contrarietate perpetuo jure possideant, et eidem loco pro nostro memoriali reservantes, tam pro nobis quam pro statu regni nostri, Christi clementiam atque praedictorum apostolorum patrocinia jugiter deposcant, et pro illis nihilominus qui hanc donationem inconvulsam permanere concesserint. Sunt autem ipsae res sitae in comitatu Matiscensi in vicaria . . . . . et vocatur villa ad Chivineas, quam damus cum omnibus appendiciis suis, et tertiam partem piscinae quae vocatur Osa, eum mancipiis, vel reliquis rebus ad eamdem piscinam pertinentibus, ut semper iidem monachi medium tractum habeant. Confirmamus etiam donationem quam vir bonus Levibaldus de Blenosco fecit; sed et illam de capella sancti Victoris, quae est in Absgogia, vel de aliis rebus quae Altaldus vel alii ad praedictam capellam tradentes Cluniaco delegaverunt. Has itaque res cum capellis, mancipiis utriusque sexus, vineis, pratis, aquis, molendinis, silvis, casis cultis et incultis, atque omnibus quae ad eas pertinere probantur, vel praedicto monasterio acquirenda sunt, per nostram concessionem firmamus. Scripturam quoque illam quam Berno episcopus supradictis monachis de eorum decimis fecit, ratam esse censemus, ita ut nihil de decimis quae ad eas antiquitus pertinuerunt, per ullam recentem auctoritatem subtrahere cuiquam liceat. Haec autem omnia nostrae auctoritatis praecepto confirmamus, atque sigilli nostri impressione consignamus; successoribus nostris id suggerentes: #Maledictus qui transfert terminos,@# id est constitutiones proximi sui. #Signum Rodulfi regis gloriosissimi.@# Beamundus ad vicem Ansusi episcopi recognovit. Actum Ansavilla XI Kal. Julii, indictione III, anno 9 regnante Rodulfo rege gloriosissimo. III. #Charta ejusdem regis de S. Blasio in Viculis, cum omnibus pertinentiis suis.@# (Anno 1019.) In nomine sanctae et individuae Trinitatis, RODULFUS Dei gratia rex. Igitur cum totius ordo religionis, secundum decreta praecedentium regum, sanctae conversationis exordium sumeret, et ad perseverandum in ea, sustentacula alimoniae his qui districtius atque familiarius in Dei servitio se coercent [ #al.,@# exercent] publica regalis nes ad sufficientiam aliis, et minus aliis subministraret, et ita per ordinem sanctae Ecclesiae status usque ad praesens per longa temporum curricula extensus sit: nihilominus dignum est ut nos, qui quasi per novissimos operarios in vinea Dei laboramus, eosdem operarios in exercitio operis Dei deficere non sinamus; quin potius, ut vires suppetunt, nobis usque ad unguem perducere tentemus. Quapropter sciant omnes, praesenti tempore decedentes et futuro succedentes, qualiter ego Rodulfus, petente atque exoptante dilectissima
null
a717905e-b8d1-44fa-8b7e-cf7ab1287c62
latin_170m_raw
null
None
None
None
conjuge mea Irainsanda, dono ex haereditaria mea possessione quoddam praediolum, ob animae meae et supra memoratae conjugis meae remedium, coenobio S. Petri quod dicunt Cluniacum et abbati ejusdem monasterii, et monachis ejus, praecepto et S. Benedicti regulae modo et deinceps obedientibus, et ibidem Deo famulantibus, ecclesiam S. Blasii in Viculis totam, cum omnibus ibidem pertinentibus, cum montibus et planitiis, agris, pratis, pascuis, silvis, decimatione, servis et ancillis, et cum omnibus utensilibus, dono ego et praedicta conjux mea ad suprascriptum monasterium, ut si nos minus idonee injuncium a Deo peregimus officium, delicti nostri et negligentiae non pro merito recipiamus dispendium, sed per eorum orationes quos sustentamus; subministrantes temporalia, ad stadium currentes remuneremur mercede perpetua. Haec, ut a nobis facta credantur et a posteris nostris non infringantur, manu nostra roboravimus, et sigillari fecimus. #Signum Rodulfi regis pii.@# Albicer, indignus presbyter, jussu regis scripsit naec. Acta sunt haec in villa Tabernis, quam alio nomine propter fluvium ibidem defluentem Utba appellant. Data XVIII Kal. Febr., anno ab incarnatione Domini 1019, regnante Rodulfo rege, anno regni sui 31. Hoc itaque beneficiolum, id est, supra memorata ecclesia, quam damus fratribus Cluniaco degentibus, jacet in pago et in comitatu Genevense, cum vicis ibidem appendentibus. IV. #Charta Amedei comitis de ecclesia S. Mauritii in pago Maltacena.@# (Anno 1025.) In nomine Domini nostri Jesu Christi, regnante Rodulfo anno 37, incarnationis Domini 1025, II Kal. Nov. luna XX. Ego Amedeus filius Humberti comitis, et Adalegida uxor mea, hanc chartam donationis fieri jussimus de ecclesia S. Mauritii, quae est sita in pago qui vocatur Maltacena, et de omnibus terris quas in praesenti damus, et in futuro daturi sumus ad honorem Domini Dei et Ecclesiae SS. Petri et Pauli, Cluniensis monasterii, cui praeesse videtur domnus pater Odilo, pro redemptione et salute animarum nostrarum, permittente et confirmante domno Maleno, episcopo Gratianopolitanae Ecclesiae, seu Humberto episcopo et omnibus canonicis ejusdem civitatis, damus Domino Deo omne quod supra memoratum est, et beatis apostolis ejus Petro et Paulo. Cluniensis monasterii, et omnibus monachis ibidem morantibus, ut orationum eorum participes esse possimus, nobis reservando illud jus, quod vocatur jus patronatus, atque jus praesentandi pro nobis, et natis nostris et eorum successoribus, dum nostrae fuerit voluntatis, etc. Si quis hanc donationem inquietare voluerit, in aula regis centum libras auri componat, et insuper maledictionem Gratianopolis episcopi incurrat, etc. #Sigillum Humberti comitis, Ancilliae uxoris ejus. S. Amedei comitis. S. Adelidis uxoris ejus.@# Hanc donationem fecerunt, et chartam istam fieri jusserunt, et in praesenti in curia regis firmare rogaverunt. #Signum Rodulfi regis, Ermingradis, Odonis, Ancelini.@#
null
85181012-c616-4129-a453-1014522ab781
latin_170m_raw
null
None
None
None
De consona tonorum diversitate BERNO gratia Dei, et si non merito, tamen officio abba, dilectissimis in Christo filiis PURCHARDO et KERUNGO, una cum caeteris in Dominicarum scholarum gymnasio Augiae vacantibus, de virtute in virtutem diatim proficere, ut Deum deorum in Sion valeant conspicere. Vestri precum instantia nuper admonitus, ut quosdam versiculos super consona tonorum diversitate compositos vestrae sagacitatis industriae ad discendum contraderem, non statim hac de causa ad id faciendum animum appuli, quia ridiculo me non defuturum apud posteros credidi, si, inter sapientiae thesauros abundantes ac divinarum humanarumque litterarum larga copia instar torrentis affluentes, ego, totius eloquentiae expers, quiddam mutire praesumerem, illamque sententiam mihi posse objici non immerito expavi: In silvam ne ligna feras, et in mare pisces. Sed rursum illam Domini sententiam considerans, quae ait: #Qui petit a te, da ei, et volenti a te mutuari ne avertaris,@# etsi non ut petentibus, saltem ut mutuum sibi praestari volentibus, penitus denegare nequaquam sum ausus, non parum foenoris me sperans acquisiturum, si, pro verbosa vel undecunque acquisita compositiunculae garrulitate, docta domesticae eloquentiae vestrae merear participari sobrietate. Igitur octo tonis manifestum est musicam consistere, per quos musicae modulationis consonantiae, quas nunc interim brevitatis studio praeterimus, amica quadam suae conjunctionis affinitate sibi invicem videntur concordare. Quorum apud nos nomina, a primo usque octavum, ex ordinis sui auctoritate sumpsere primordia. Ex quibus quatuor, id est primus, tertius, quintus, septimus Graeco eloquio authentici vocantur, eo quod caeteris, videlicet secundo, quarto, sexto, octavo quasi quadam magisterii auctoritate praeesse videantur; authenticum namque #auctorem@# sive #magistrum@# sonat. Unde sicut superiores authentici vocantur, ita inferiores plagae, quasi partes ex latere superiorum procedentes, dicuntur. Qua ratione contigit ut, qui communi Latinorum locutione dicitur primus ab hujus artis magisterio imbutis nominetur authenticus protus, quasi primus auctoralis; secundus plagis protus, vel plaga, id est, pars proti; tertius authenticus deuterus, eo quod secundae sit auctoritatis; quartus plagis vel plaga deuteri; quintus authenticus tritus, nihilominus ex ternario et auctoritate nomen sortitus; cui sextus secundum supradictam rationem subjicitur. Septimus authenticus tetrardus ab ordine et ipse ita vocatus; tetra namque quatuor dicuntur. Deinde sequitur octavus, qui septimo subditur; unde et plagis tetrardus vel plaga tetrardi vocatur. Denique non immerito primus, tertius, quintus, septimus authentici vel principales dicuntur, cum eorum sonus sit altior, ascensus superior. Nam, sictut unusquisque eorum a suo finali incipiens, novenarium limitem licenter ascendendo contingit, descendendo in sibi vicinum, aliquando usque ad tertium sonum pervenit, ita inferiores in quintum usque ascendunt, in quartum vero sonum descendunt. Unde et hi inferiores, scilicet secundus, quartus, sextus, octavus, a superioribus, velut discipuli a magistris, ex toto non recedunt, sed quodam vicino sonorum tenore adjuncti, quamdam sui discipulatus formam ad superiores praetendunt, dum et ascensus eorum, ut supra praenotavimus, fit brevior et descensus inferior. Omissis igitur singulorum tonorum differentiis, quae pro diversa doctorum consuetudine aliquibus in notulis parum quid discordare videntur, singulis tantum versiculis principalem sui sonitus tenorem tam in antiphonis quam in responsoriis exempli causa adjunximus. Insuper et alios ejusdem regulae versus ad introitus et communiones pertinentes, cum suis tamen differentiis, quia pauciores sunt et certiores, nihilomninus superaddere curavimus. Quod si charitatem vestram differentias sive diffinitiones antiphonarum delectat vestro more subnectere, sat placere nobis scitote. Caeterum obedientiam vestram omnino contestor, quatenus haec eo charitatis affectu quo a me sunt composita suscipiatis, meique utpote boni filii sui patris memoriam in Christo habeatis. Valete. PRIMUM QUAERITE REGNUM DEI. #Gloria. Saeculorum Amen. Ecce nomen Domini. Angelus Domini. Antequam convenirent. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Beata es, Maria.@# SECUNDUM AUTEM SIMILE EST HUIC. #Gloria. Saeculorum. Amen. Juste et pie vivamus. Archangele. Assumpsit Jesus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, Veni, electa.@# TERTIA DIES EST, QUOD HAEC FACTA SUNT. #Gloria. Saeculorum. Amen. Domine, probasti me. Domine, spes Sanctorum. Claudus quidam. Gloria Patri, et Filio,
null
0c929d77-4d09-4f0e-94cc-71a2a14698b4
latin_170m_raw
null
None
None
None
et Spiritui sancto. Hodie nata est.@# QUARTA VIGILIA VENIT AD EOS. #Gloria. Saeculorum. Amen. Credo videre. Ite nuntiate. Sanctis, qui in terra sunt. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Quae est ista?@# QUINQUE PRUDENTES INTRAVERUNT AD NUPTIAS. #Gloria. Saeculorum. Amen. Allel. quem quaeris. Ecce jam veniet. Adhuc multa habeo. Coeli aperti sunt. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Obsecro, Domine.@# SEXTA HORA SEDIT SUPER PUTEUM. #Gloria. Saeculorum. Amen. Aedificavit Moyses. Alias oves. Benedictus Dominus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Beata es.@# SEPTEM SUNT SPIRITUS ANTE THRONUM DEI. #Gloria. Saeculorum. Amen. Hierusalem respice. Sapientia aedificavit sibi domum. Hoc jam tertio. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Gloriosae Virginis.@# OCTO SUNT BEATITUDINES. #Gloria. Saeculorum. Amen. Angeli eorum. Justorum animae. Amen, amen dico vobis. Malos male perdet. Adorna thalamum. Deus adjuvat. Beatus vir qui suffert. Si ignes adhib. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Beatam me dicent.@# #Gloria Patri. Saeculorum. Amen.@# Primo pro culmine tuae quaerere justitiae, Domine, veri summi quoque lumen fac nos; petimus ut in coelo semper tibi jubilemus. Amen. #Rorate, coeli. Suscepimus. Gaudeamus. Saeculorum. Amen. Gaudete in Domino. Etenim sederunt. Statuit ei Dominus. Amen. Dominus dabit. Ecce virgo. Viderunt omnes. Gloria Patri,@# etc. #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Secundumque legis verbum mutua, quo dilectionem Dei et proximi, Christe, mandasti colere, quae per haec geminae observantiae praecepta reddamus. Amen. #Veni et ostende. Vultum tuum. Ecce advenit. Amen. Hierusalem. Exiit sermo. Dominus Jesus. Gloria Patri,@# etc. #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Tertia te die, Christe, resurgere, mundo ferre lumen credimus. O alma, fac nos et tuum semper laudare nomen, et in patriae te aeternae regione cernentes sedere. Amen. #Ego autem. Confessio et pulchritudo. Repleatur. Amen. Beatus servus. Christus resurgens. Gustate. Gloria Patri,@# etc. #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Quarta te noctis Christe vigilia discipulis dare coeleste solamen nos humiles fatentes, te canentes, laudantes, tuaeque nomen potentiae nos quaternae tuae evangelicae vocis da cognoscere munimen. #Prope esto. Sacerdotes tui. Omnis terra. Saeculorum. Amen. Resurrexi. Misericordia. In voluntate. Amen. Exsulta. Vidimus. Feci judicium. Gloria Patri.@# #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Quinque tu, Domine, in coelum virgines, te recipere, dignatus es plebis tuae verbis revelare, signis et ostendere. Sensus ecce nostros in te precamur, Domine, te disponere. #Loquebar. Circumdederunt me, Laetare, Hierusalem. Domine, in tua. Amen. Domine refugium. Verba mea. Ecce Deus. Amen. Servite Domino. Justus Dominus. Signa eos. Gloria Patri,@# etc. #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Sexta tuae, Christe, praesentiae corporalis hora resplendet, fontem Ecclesiae vitam tribue salientem aquae vivae, fervore quoque plenae gratiae hanc semper accende. #Hodie scietis. In medio. Quasi modo geniti. Amen. Diffusa est gratia. In splendoribus. Pascha nostrum. Gloria Patri,@# etc. #Gloria, Saeculorum. Amen.@# Septemplicem te nunc quoque nobis adesse deposcimus, alme Paraclete, nostrae mentes ut tuae gratiae semper exuberent perfecto munere; quaeque nocent exstingue, et cuncta, quae proficiunt, accende semper amoris igne: #Puer natus est. Venite, benedicti. Viri Galilaei. Amen. Dicite pusillanimis. Tolle puerum. Factus est repente. Glor. Patri,@# etc. #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Octo, pie Christe, lucide, beatitudines evangelicae gratiae plebi tuae praebe benignus, et clemens sempiterna requie refove sine fine credentes in te. #Ad te levavi, Domine, ne longe. Spiritus Domini. Amen. Laetabitur justus. Invocavit me. Probasti, Domine.
null
f39e514f-4292-4688-a107-c67170a6a474
latin_170m_raw
null
None
None
None
Amen. Video coelos. Responsum. Hoc corpus. Gloria Patri,@# etc. De consona tonorum diversitate BERNO gratia Dei, et si non merito, tamen officio abba, dilectissimis in Christo filiis PURCHARDO et KERUNGO, una cum caeteris in Dominicarum scholarum gymnasio Augiae vacantibus, de virtute in virtutem diatim proficere, ut Deum deorum in Sion valeant conspicere. Vestri precum instantia nuper admonitus, ut quosdam versiculos super consona tonorum diversitate compositos vestrae sagacitatis industriae ad discendum contraderem, non statim hac de causa ad id faciendum animum appuli, quia ridiculo me non defuturum apud posteros credidi, si, inter sapientiae thesauros abundantes ac divinarum humanarumque litterarum larga copia instar torrentis affluentes, ego, totius eloquentiae expers, quiddam mutire praesumerem, illamque sententiam mihi posse objici non immerito expavi: In silvam ne ligna feras, et in mare pisces. Sed rursum illam Domini sententiam considerans, quae ait: #Qui petit a te, da ei, et volenti a te mutuari ne avertaris,@# etsi non ut petentibus, saltem ut mutuum sibi praestari volentibus, penitus denegare nequaquam sum ausus, non parum foenoris me sperans acquisiturum, si, pro verbosa vel undecunque acquisita compositiunculae garrulitate, docta domesticae eloquentiae vestrae merear participari sobrietate. Igitur octo tonis manifestum est musicam consistere, per quos musicae modulationis consonantiae, quas nunc interim brevitatis studio praeterimus, amica quadam suae conjunctionis affinitate sibi invicem videntur concordare. Quorum apud nos nomina, a primo usque octavum, ex ordinis sui auctoritate sumpsere primordia. Ex quibus quatuor, id est primus, tertius, quintus, septimus Graeco eloquio authentici vocantur, eo quod caeteris, videlicet secundo, quarto, sexto, octavo quasi quadam magisterii auctoritate praeesse videantur; authenticum namque #auctorem@# sive #magistrum@# sonat. Unde sicut superiores authentici vocantur, ita inferiores plagae, quasi partes ex latere superiorum procedentes, dicuntur. Qua ratione contigit ut, qui communi Latinorum locutione dicitur primus ab hujus artis magisterio imbutis nominetur authenticus protus, quasi primus auctoralis; secundus plagis protus, vel plaga, id est, pars proti; tertius authenticus deuterus, eo quod secundae sit auctoritatis; quartus plagis vel plaga deuteri; quintus authenticus tritus, nihilominus ex ternario et auctoritate nomen sortitus; cui sextus secundum supradictam rationem subjicitur. Septimus authenticus tetrardus ab ordine et ipse ita vocatus; tetra namque quatuor dicuntur. Deinde sequitur octavus, qui septimo subditur; unde et plagis tetrardus vel plaga tetrardi vocatur. Denique non immerito primus, tertius, quintus, septimus authentici vel principales dicuntur, cum eorum sonus sit altior, ascensus superior. Nam, sictut unusquisque eorum a suo finali incipiens, novenarium limitem licenter ascendendo contingit, descendendo in sibi vicinum, aliquando usque ad tertium sonum pervenit, ita inferiores in quintum usque ascendunt, in quartum vero sonum descendunt. Unde et hi inferiores, scilicet secundus, quartus, sextus, octavus, a superioribus, velut discipuli a magistris, ex toto non recedunt, sed quodam vicino sonorum tenore adjuncti, quamdam sui discipulatus formam ad superiores praetendunt, dum et ascensus eorum, ut supra praenotavimus, fit brevior et descensus inferior. Omissis igitur singulorum tonorum differentiis, quae pro diversa doctorum consuetudine aliquibus in notulis parum quid discordare videntur, singulis tantum versiculis principalem sui sonitus tenorem tam in antiphonis quam in responsoriis exempli causa adjunximus. Insuper et alios ejusdem regulae versus ad introitus et communiones pertinentes, cum suis tamen differentiis, quia pauciores sunt et certiores, nihilomninus superaddere curavimus. Quod si charitatem vestram differentias sive diffinitiones antiphonarum delectat vestro more subnectere, sat placere nobis scitote. Caeterum obedientiam vestram omnino contestor, quatenus haec eo charitatis affectu quo a me sunt composita suscipiatis, meique utpote boni filii sui patris memoriam in Christo habeatis. Valete. PRIMUM QUAERITE REGNUM DEI. #Gloria. Saeculorum Amen. Ecce nomen Domini. Angelus Domini. Antequam convenirent. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Beata es, Maria.@# SECUNDUM AUTEM SIMILE EST HUIC. #Gloria. Saeculorum. Amen. Juste et pie vivamus. Archangele. Assumpsit Jesus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, Veni, electa.@# TERTIA DIES EST, QUOD HAEC FACTA SUNT. #Gloria. Saeculorum. Amen. Domine, probasti me
null
4784392a-0be6-478c-85a4-9e719304c633
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Domine, spes Sanctorum. Claudus quidam. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Hodie nata est.@# QUARTA VIGILIA VENIT AD EOS. #Gloria. Saeculorum. Amen. Credo videre. Ite nuntiate. Sanctis, qui in terra sunt. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Quae est ista?@# QUINQUE PRUDENTES INTRAVERUNT AD NUPTIAS. #Gloria. Saeculorum. Amen. Allel. quem quaeris. Ecce jam veniet. Adhuc multa habeo. Coeli aperti sunt. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Obsecro, Domine.@# SEXTA HORA SEDIT SUPER PUTEUM. #Gloria. Saeculorum. Amen. Aedificavit Moyses. Alias oves. Benedictus Dominus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Beata es.@# SEPTEM SUNT SPIRITUS ANTE THRONUM DEI. #Gloria. Saeculorum. Amen. Hierusalem respice. Sapientia aedificavit sibi domum. Hoc jam tertio. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Gloriosae Virginis.@# OCTO SUNT BEATITUDINES. #Gloria. Saeculorum. Amen. Angeli eorum. Justorum animae. Amen, amen dico vobis. Malos male perdet. Adorna thalamum. Deus adjuvat. Beatus vir qui suffert. Si ignes adhib. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Beatam me dicent.@# #Gloria Patri. Saeculorum. Amen.@# Primo pro culmine tuae quaerere justitiae, Domine, veri summi quoque lumen fac nos; petimus ut in coelo semper tibi jubilemus. Amen. #Rorate, coeli. Suscepimus. Gaudeamus. Saeculorum. Amen. Gaudete in Domino. Etenim sederunt. Statuit ei Dominus. Amen. Dominus dabit. Ecce virgo. Viderunt omnes. Gloria Patri,@# etc. #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Secundumque legis verbum mutua, quo dilectionem Dei et proximi, Christe, mandasti colere, quae per haec geminae observantiae praecepta reddamus. Amen. #Veni et ostende. Vultum tuum. Ecce advenit. Amen. Hierusalem. Exiit sermo. Dominus Jesus. Gloria Patri,@# etc. #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Tertia te die, Christe, resurgere, mundo ferre lumen credimus. O alma, fac nos et tuum semper laudare nomen, et in patriae te aeternae regione cernentes sedere. Amen. #Ego autem. Confessio et pulchritudo. Repleatur. Amen. Beatus servus. Christus resurgens. Gustate. Gloria Patri,@# etc. #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Quarta te noctis Christe vigilia discipulis dare coeleste solamen nos humiles fatentes, te canentes, laudantes, tuaeque nomen potentiae nos quaternae tuae evangelicae vocis da cognoscere munimen. #Prope esto. Sacerdotes tui. Omnis terra. Saeculorum. Amen. Resurrexi. Misericordia. In voluntate. Amen. Exsulta. Vidimus. Feci judicium. Gloria Patri.@# #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Quinque tu, Domine, in coelum virgines, te recipere, dignatus es plebis tuae verbis revelare, signis et ostendere. Sensus ecce nostros in te precamur, Domine, te disponere. #Loquebar. Circumdederunt me, Laetare, Hierusalem. Domine, in tua. Amen. Domine refugium. Verba mea. Ecce Deus. Amen. Servite Domino. Justus Dominus. Signa eos. Gloria Patri,@# etc. #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Sexta tuae, Christe, praesentiae corporalis hora resplendet, fontem Ecclesiae vitam tribue salientem aquae vivae, fervore quoque plenae gratiae hanc semper accende. #Hodie scietis. In medio. Quasi modo geniti. Amen. Diffusa est gratia. In splendoribus. Pascha nostrum. Gloria Patri,@# etc. #Gloria, Saeculorum. Amen.@# Septemplicem te nunc quoque nobis adesse deposcimus, alme Paraclete, nostrae mentes ut tuae gratiae semper exuberent perfecto munere; quaeque nocent exstingue, et cuncta, quae proficiunt, accende semper amoris igne: #Puer natus est. Venite, benedicti. Viri Galilaei. Amen. Dicite pusillanimis. Tolle puerum. Factus est repente. Glor. Patri,@# etc. #Gloria. Saeculorum. Amen.@# Octo, pie Christe, lucide, beatitudines evangelicae gratiae plebi tuae praebe benignus, et clemens sempiterna requie refove sine fine credentes in te. #Ad te levavi, Domine, ne longe.
null
0f2565a8-903d-4a17-ba3f-3c252501b409
latin_170m_raw
null
None
None
None
Spiritus Domini. Amen. Laetabitur justus. Invocavit me. Probasti, Domine. Amen. Video coelos. Responsum. Hoc corpus. Gloria Patri,@# etc.
null
a1992ca6-aea9-4599-a644-e75527887857
latin_170m_raw
null
None
None
None
CAPUT PRIMUM. #Qualiter priscis apostolorum temporibus missarum celebritas ageretur.@# Igitur in exordio nascentis Ecclesiae non eo quo nunc modo vel ordine sacra celebrabantur missarum solemnia, teste etiam beatissimo Gregorio papa, qui inter multa quae constituit utilia, cum in celebratione missarum, tum etiam in vario ecclesiasticarum rerum usu ad conficiendum corpus et sanguinem Christi, orationem Dominicam fecit decantari, sicut de eo scriptum est: Orationem Dominicam mox post canonem super hostiam censuit recitari. De hoc et de aliis cum quosdam murmurare sentiret, pissimus Pater inter alia non dedignatus est hujusmodi rationem reddere, dicens: Orationem Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia mos apostolorum fuit ut ad ipsam solummodo orationem oblationis hostiam consecrarent. Et valde mihi inconveniens visum est ut precem, quam Scholasticus composuerat, super oblationem diceremus, et ipsam traditionem, quam Redemptor noster composuit, super ejus corpus et sanguinem non diceremus. Sed crescente statu religionis simul accrevit decus ecclesiastici honoris. Attamen ipsum canonem non unus solus totum composuit, sed per tempora aliud alius interposuit vel adjecit, sicut de hoc sanctissimo papa legimus. In canone apposuit: #Diesque nostros in tua pace dispone, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari.@# De Alexandro quoque papa, qui a B. Petro septimus erat in ordine, ita legimus: Hic passionem Domini miscuit in precatione sacerdotum, quando missae celebrantur. Leo papa constituit ut intra actionem sacrificii diceretur: #Sanctum sacrificium,@# et caetera. Deinde Gregorius, tertius ejusdem nominis papa, faciens oratorium in basilica sancti Petri apostoli in honorem omnium sanctorum, quotidiana missarum solemnia ibidem celebrare constituit, pariterque in canone a sacerdote dicendum ordinavit: #Quorum solemnitas hodie in conspectu tuae majestatis celebratur, Domine Deus noster, toto in orbe terrarum.@# Quod quia specialiter ad illam pertinet celebritatem non est canoni, qui generaliter dicitur, adnotatum. Haec de canone, qui et actio dicitur, dicta sunt: nunc de caeteris quae Dominus dederit, videamus. Coelestinus papa constituit ut psalmi David centum quinquaginta ante sacrificium psallerentur in ordine antiphonarum ex omnibus, quod antea non fiebat, nisi tantum Epistola B. Pauli recitabatur, et sanctum Evangelium. Litaniae, id est #Kyrie eleison, Christe eleison,@# quae sequuntur, a Graecorum usu sumptae creduntur. Orationes autem, quas Collectas dicimus, a diversis auctoribus compositae creduntur, a Gelasio praesule Romano et beato Gregorio papa. Unde et in Vita ipsius legimus: Sed et Gelasianum codicem de missarum solemniis multa subtrahens, pauca convertens, nonnulla superadjiciens, in unius libelli volumine coarctavit. Quod volumen librum Sacramentorum praetitulavit. Et fortasse primis temporibus solius Pauli Epistolae legebantur, postmodum intermistae aliae lectiones sunt, non tantum de Novo verum etiam de Veteri, prout solemnitatum ordo poscebat, Testamento. Ubi notandum, ut sicut sanctum Gregorium, quicunque has vel has cantilenas composuisset libri Sacramentorum et Antiphonarum, ita et beatum Hieronymum credimus ordinatorem Lectionarii, ut ipsius testatur prologus appositus in capite ejusdem Comitis (sic eum appellavit). Postea cum gradualia et #alleluia@# inter apostolicam et evangelicam lectionem coeperunt frequentari, Hispani quasi novitate rei perculsi multum restiterunt dicentes: In quibusdam Hispaniarum ecclesiis laudes post Apostolum decantantur priusquam Evangelium praedicetur, dum canones praecipiant post Apostolum non laudes, sed Evangelium annuntiare. Praesumptio enim est ut anteponant ea quae sequi debent. Nam laudes ideo Evangelium sequuntur, propter gloriam Christi, quae per idem Evangelium praedicatur. Verumtamen ex auctoritate sanctae Romanae Ecclesiae, postea est constitutum ut responsoria et #alleluia@# canantur ante sanctum Evangelium. Iidem etiam in Toletano statuerunt concilio (Conc. Tolet. IV, c. 11) ut hymnus trium puerorum omni Dominico die, et in solemnitatibus martyrum in pulpito decantetur: quod tamen Romani minime faciunt nisi quater in anno, his Sabbatorum diebus qui praetitulantur, in duodecim lectionibus. Symbolum quoque fidei catholicae post Evangelium recitatur, ut per sanctum Evangelium corde credatur ad justitiam, per symbolum autem ore confessio fiat in salutem (Rom. X). Quod tamen non secundum Nicaenum concilium, sed secundum Constantinopolitanum canimus translatum. Concilio quoque Toletano statutum est (Conc. Tolet. III, c. 11), id omni die Dominico secundum morem orientalium ecclesiarum decantari. #Agnus Dei,@# in confractione corporis Domini
null
94745e69-b37a-4e15-aaf0-9a2b2a863e52
latin_170m_raw
null
None
None
None
, a clero et a populo Sergius papa dici constituit. Offertorium, quod inter offerendum cantatur, quamvis a prioris populi consuetudine in usum Christianorum venisse dicatur, tamen quid specialiter addiderit aperte non legimus; quemadmodum de illo angelico hymno, #Sanctus, Sanctus, Sanctus,@# vel de illa antiphona quae post communionem dicitur, fateri possumus, cum veraciter credi possit, priores sanctos silentio obtulisse vel communicasse, quod etiam hactenus in Sabbato S. Paschae solemus observare: quanquam non desint qui affirment Xistum papam, supradictum hymnum, #Sanctus, Sanctus, Sanctus,@# ad missam addidisse. Verum in his omnibus est attendendum, quia sicut sapientissimus papa Gregorius librum Sacramentorum diligentissime ad veritatis lineam correxit, ita musicae quoque modulationis harmoniam satis utiliter composuit ac ordinavit. CAPUT II. #De gloria in excelsis.@# Nunc stylus ad movendam qaaestionem sese vertat, ad quam totus hactenus sermo habitus intendebat, videlicet cur non liceat omni die Dominico vel natalitiis sanctorum presbyteros illum hymnum canere, quem nato in carne Domino angeli cecinere, dicentes: #Gloria in excelsis Deo,@# etc. Quod si concessum est illum cantare in Pascha secundum praetitulationem Missalis, non multo minus licitum puto in Nativitate Domini, quando primum coepit audiri ab hominibus in terris qualiter ab angelis canebatur in coelis. Proferant contradictores in medium ubinam sit a sanctis Patribus, vel ab ipso sanctissimo papa Gregorio interdictum, et si ad haec respondere non valemus, merito manus damus. Quisquis enim vult ex sacrae Scripturae auctoritate aliquid confirmare, debet ex prophetarum oraculis apostolorum dictis, antiquorum Patrum conciliis, nec non et eorum scriptis vel gestis, et, quod omnibus his majus est, ex sancti Evangelii veritate locum ostendere, unde velit sententiam suam corroborare. Unde solemus dicere: Scriptum est in illo, et in illo loco; et legimus in decretis pontificum, vel in tali concilio, in illo capitulo. Sed cum sanctum Gregorium nusquam legamus ipsum hymnum interdixisse, liceat nostros quoque testes idoneos introducere, quo eorum testimonio possit probari, utrumnam jure debeat decantari. Nam cum scriptum sit: In ore duorum aut trium testium stat omne verbum (Matth. XVIII), prius proferam duos, deinde multos. Denique Telesphorus papa, a beato Petro octavus, constituit ut ante sacrificium hymnus diceretur angelicus, hoc est: #Gloria in excelsis Deo.@# Qualiter ejus debeat credi testimonio, testatur martyrium quod sustinuit pro Domino. De Symmacho quoque papa ita legimus: Hic constituit ut omni die Dominica vel natalitiis martyrum #Gloria in excelsis@# hymnus diceretur. Cujus sanctitatis vir iste fuerit, de bonis ejus operibus quae fecit, ex libro Dialogorum legere volentibus satis liquebit. Ubi beatus papa Gregorius narrat quod quidam Paschasius sanctae Romanae Ecclesiae diaconus, cum tanti meriti apud Deum esset ut quidam daemoniacus, tacta ejus post mortem dalmatica, a daemone sit liberatus: tamen quia tanti pontificis ordinationi restitit, cuidam religioso viro in purgatoriis poenis constitutus, non per somnium, sed visibiliter apparuit, ac pro qua culpa haec pateretur innotuit. Ecce de hoc hymno angelico duo testes inventi sunt idonei, qui a nemine, ut puto, possunt refelli. Quod si adhuc tertius quaeritur, non jam unius, sed sexaginta episcoporum in medium profero testimonium, qui in quarto Toletano concilio (Tol. conc. II, pag. 730), in nomine Domini congregati, tam super hoc quam super aliis hujusmodi hymnis promulgaverunt decretum cap. 12. De hymnis, inquiunt, etiam canendis et Salvatoris et apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse Dominus hymnum dixisse perhibetur, Matthaeo evangelista testante: #Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti (Matth. XXV) @#. Et Paulus apostolus ad Ephesios subscripsit, dicens: #Implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus (Ephes. V) @#. Et quia cernebant nonnullos in Ecclesia eos hymnos spernere, qui humano ingenio videbantur in laudem apostolorum et martyrum triumphos compositi esse, vehementer arguebant eos hujusmodi verbis, dicentes: Respuant et illum ergo ab hominibus compositum, quem quotidie publico privatoque officio in fine omnium psalmorum dicimus: #Gloria, honor Patri et Filio et Spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen.@# Pro quo nos canimus: #Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto usque
null
b34e1151-9989-4361-b986-61aec3f8f8fc
latin_170m_raw
null
None
None
None
in finem.@# Et post haec inferunt. Nam et ille hymnus quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: #Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis,@# angelicus est. Reliqua quae ibi sequuntur ecclesiastici doctores composuerunt. Ergo nec ipsi in ecclesiis canendi sunt, quia in sanctarum Scripturarum locis non inveniuntur. Componuntur missae sive preces, vel orationes sive commendationes, seu manus impositiones, ex quibus si nulla decantantur in Ecclesia, vacant officia omnia ecclesiastica. Et paulo post: Sicut igitur orationes, ita et hymnos in laudem Dei compositos, nullus nostrorum ulterius improbet, sed pari modo Gallia [in Gallicia] Hispaniaque celebrent, sintque excommunicatione plectendi qui hymnos rejicere fuerint ausi. Unde sanctus Pater Benedictus jubet nos monachos ad omnes regulares cursus celebrare hymnos quos ille vocat Ambrosianos. Ad haec potest aliquis dicere, tunc temporis Gallos et Hispanos in missarum suarum celebritate nondum habuisse usum sanctae Rom. Ecclesiae. Quod et nos non negamus. Testatur hoc abbas Hilduvinus, vir in divina lege apprime eruditus, in ea epistola quam ad Ludovicum imperatorem direxit pro passione sanctorum martyrum Dionysii et sociorum ejus, ubi inter alia quae suae narrationi videbantur congrua haec adjecit: Cui astipulari videntur antiquissimi et nimia vetustate pene consumpti missales libri, continentes missae ordinem more Gallico, qui ab initio receptae fidei usus in hac occidentali plaga est habitus, usquequo tenorem, quo nunc utitur, Romanum suscepit. In nostri quoque monasterii archivo habetur Missalis longe aliter ordinatus quam Romanae Ecclesiae se habeat usus. Et quod iis omnibus majus est cum una sit fides, cur super missarum celebratione, Galliarum Ecclesiae a Romana discordent Augustino requirenti, Gregorius respondit: Novit fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit enutritam. Sed mihi placet ut sive in Romana, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et Anglorum Ecclesiae, quae adhuc nova est, ad fidem institutione praecipua, quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt eligas, et haec quasi vasculo collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem vertas. His satis instruimur exemplis nil nos delinquere, si ea, quae ex auctoritate pontificum, qui illum sanctum virum tempore praecesserunt, instituta suscepimus, et vel ex Gallicanarum ecclesiarum aut Hispanicarum usu mutuavimus, fideli devotione servamus, imitantes ipsius beatissimi papae praedicandam humilitatem. Qui cum reprehenderetur a quibusdam quod aliarum ecclesiarum morem sequeretur, inter alia fatetur, dicens: Si quid boni vel ipsa videlicet Constantinopolitana, vel altera Ecclesia habet, ego et minores meos quos ab illicitis prohibebo in bono imitari paratus sum. Stultus est enim qui in eo se primum existimat ut bona quae viderit discere contemnat. Nam si ideo, ut saepe dictum, illum angelicum hymnum prohibemur in festivis diebus canere eo quod Romanorum presbyteri non solent eum canere, possumus simili modo post Evangelium symbolum reticere, quod Romani usque ad haec tempora divae memoriae Henrici imperatoris nullo modo cecinerunt. Sed an eodem interrogati cur ita agerent, me coram assistente, audivi eos hujusmodi responsum reddere, videlicet, quod Romana Ecclesia non fuisset aliquando ulla haereseos faece infecta, sed secundum sancti Petri doctrinam in soliditate catholicae fidei permaneret inconcussa: et ideo magis his necessarium esse illud symbolum saepius cantando frequentare, qui aliquando ulla haeresi potuerunt maculari. At dominus imperator non antea desiit quam omnium consensu id domino Benedicto apostolico persuasit, ut ad publicam missam illud decantarent. Sed utrum hanc consuetudinem servent adhuc affirmare non possimus, quia certum non tenemus. Eo etiam modo possunt objici multa quae post sancti Gregorii tempora causa decoris videntur adducta [ #al.,@# adjecta], cum e contrario Psalmista dicat: #Adjiciam super omnem laudem tuam (Psal. LXX) @#. Et mirum valde videtur cum certa sit ratione discretum, quid soli liceat episcopo, non autem presbytero: videlicet, ut ad episcopum pertineant ordinationes clericorum, dedicationes ecclesiarum, sacri chrismatis confectio, ad dandum Spiritum paracletum, sacra impositio manuum, quid aliud esse possit in sacramentis divinis quod non sit presbyteris commune cum episcopis, praecipue cum id quod excellentissimum est in omnibus sacramentis, sanctum videlicet corpus
null
2255cfae-2d0a-4932-8896-192221f50878
latin_170m_raw
null
None
None
None
et sanguinem Christi, quotidie sicut episcopi, ita et consecrent presbyteri, nec sanctius sit illorum quam istorum. Unde sanctus Hieronymus dicit de iisdem presbyteris: Hi namque in benedictione cum episcopis consortes sunt mysteriorum ac nulla in conficiendo corpore Christi ac sanguine inter vos et episcopos credenda distantia est, quia et eucharistiam pridem per presbyteros benedictam, si necessitas exegerit, accipere debent. Et post pauca: Nam si quis ad injuriam revocat, ut putet non debere se accipere eucharistiam quam presbyter benedicit, is profecto perversus est: credens Deum duo corpora habuisse, unum majus, aliud minus; quod episcopus conficit majus, quod presbyteri minus; qui Christum ita dividit, Deo injuriam facit. Super haec omnia cum in capite libri missalis, quando presbyteri Romani #Gloria in excelsis Deo@# canere et non canere soleant, legimus solummodo praetitulatum: nusquam autem vel a beato papa Gregorio, vel aliquo sanctorum Patrum nobis interdictum puto, quin omni die Dominica vel in sanctorum natalitiis liceat nobis saepe dictum hymnum canere ad augmentum laudis divinae. CAPUT III. #De octava Pentecostes.@# His ita utcunque digestis, non absimile videtur si quid de octavis Pentecostes loquamur. Nam dum adhuc apud Gallos essem constitutus, non modicam super hac re quaestionem cognovi exortam in illis regionibus, aliis affirmantibus quod sicut Dominicae Nativitatis ac Resurrectionis, ita oporteret celebrare et octavas Pentecostes, praecipue cum saepius in nostris officialibus libris scriptum legamus, post octavam Pentecostes, aliis e regione contendentibus, in hac solemnitate, quia Spiritus sanctus super apostolos in linguis igneis apparuit, non plus quam septem dies debere expendi juxta dona ejusdem Spiritus sancti. Sed ad hanc litem inter utrasque partes dirimendam, ipso sancto Spiritu adjuvante, ostendamus cui parti merito favere debeamus. Nam cum S. Augustinus doctor egregius de sermone Domini in monte habito disputaret, et singulas beatitudines septem donis Spiritus sancti compararet: nam prima beatitudo incepit: #Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V) @#, cum ad octavam perveniret, ita intulit: Octava tanquam ad caput redit, quia consummatum perfectumque ostendit et probat. Itaque in prima et octava nominatum est regnum coelorum. Cum dicitur autem: Quis nos separabit a charitate? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? (Rom. VIII): septem sunt ergo quae perficiunt: nam octava clarificat, et quod perfectum est demonstrat ut per hos gradus perficiantur et caeteri, tanquam a capite rursum exordiens. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isa. XI), his gradibus sententiisque congruere. Et post aliquanta: Haec octava sententia, quae ad caput redit perfectumque hominem declarat, significat fortasse et circumcisionem octava die in Veteri Testamento, et Domini resurrectionem post Sabbatum, qui est utique octavus dies idemque primus dies, et celebrationem octavarum feriarum quas in regeneratione novi hominis celebramus et numero ipso Pentecostes. Nam septenario numero septies multiplicato, quo fiunt 49, quasi octavus additur, ut 50 compleantur, et tanquam redeatur ad caput, quo die missus est Spiritus sanctus, quo in regnum coelorum inducimur, et haereditatem accipimus, et consolamur, et pascimur, et misericordiam consequimur, et mundamur, et pacificamur, atque ita perfecti omnes extrinsecus illatas molestias pro veritate et justitia sustinemus. Ex his S. Augustini verbis liquido potest intelligi quid de octavis Pentecostes possit sentiri. Sed interim vel breviter de sacramento nostri baptismatis aliquid loquamur, quod in similitudinem mortis, sepulturae, resurrectionis Christi regitur, Apostolo teste qui ait: #Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI) @#, et caetera. Unde et beatus papa Leo: In baptismatis, inquit, regula et mors intervenit interfectione peccati: sepulturam triduanam imitatur dimersio, et ab aquis elevatio, resurgentis instar est de sepulcro. Unde rectissime sancti Patres duo tantum legitima tempora ad baptizandum, si nulla necessitas intervenit, constituerunt: Sabbatum videlicet Paschae et Sabbatum Pentecostes
null
3fe4fc9c-06a3-4325-b62f-f3bbb120bd04
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Quae utraque per octo dies celebrantur. Merito consepeliuntur Christo baptizati in Sabbato, ut cum ipso valeant resurgere die Dominico. Sicut enim Sabbatum requiem animarum, sic Dominicus dies, qui est primus et octavus, significat resurrectionem corporum. Si enim certi gratia mysterii per octo dies noster baptismus colitur, ita ut octava die vestimenta mutentur baptizatorum, cur non magis celebratur per octo dies baptismus apostolorum? Quod enim apostoli per adventum Spiritus sancti, qui in igne apparuit, baptizati sunt in die sancto Pentecostes, testatur in Evangelio Joannes Baptista, qui confluentibus ad se turbis ait: #Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam. Qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III) @#. Et ipse Dominus ad apostolos ait: #Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Act. I) @#. De qua quidem octavae Pentecostes solemnitate dicit quidam doctor egregie: Octavus dies est, qui et primus, secundum formam octo beatitudinum. Prima beatitudo dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Octava ita: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Ibid.). Ad regeneratos pertinent hae sententiae, ut qui pauperes sunt in hac vita propter regnum coelorum, usque ad finem vitae perseverantes sint, ut accipiant regnum pro quo hic laboraverunt. Baptismus vero neophytorum, quamvis in Sabbato agatur, ad illum baptismum pertinet quem apostoli acceperunt in die sancto Pentecostes, cujus octava est dies Dominica sequens, quam solemus appellare octavas Pentecostes. Et iterum post aliqua: Celebratur per septem dies opus septiformis Spiritus, et octava die consummatio et declaratio et glorificatio ejusdem operis. Quod si ita est, merito eamdem glorificationem in nostris officiis recolit octava dies, quae redit ad caput, quae et prima dies. Itaque sicut celebravimus majestatem Spiritus sancti in Pentecoste, celebremus et in octavis ejusdem festivitatis, quatenus saepissime recolendo ejus dona, dignetur charitas ejus se profusius infundere cordibus nostris. Ex his omnibus manifesta ratio patet quod hi qui octavam Pentecostes celebrant rectius agunt quam qui hoc agere nolunt. Igitur justissime et rectissime a sancta matre catholica Ecclesia toto orbe terrarum diffusa octavae Pentecostes solemnitas celebratur, veneratur et colitur. Si quis vero huic sanae diffinitioni contradicit, ejusdem matris Ecclesiae unitatem scindit. Finito tandem eo, quo hactenus utebamur, sermone, libet aliam rationem inchoare. CAPUT IV. #De Adventu Domini.@# Dominica prima de Adventu Domini, Dominica secunda, Dominica tertia, Dominica quarta, quae proxima est ante Nativitatem Domini. Aliter vero in Lectionario, quem librum Comitis appellavit, sic Dominica quinta ante Nativitatem Domini, quam Amalarius praeparationem Dominici Adventus nominavit. Deinde Dominica quarta ante Nativitatem Domini, Dominica tertia ante Nativitatem Domini, Dominica secunda ante Nativitatem Domini, Dominica prima ante Nativitatem Domini, ut converso modo quae apud Hieronymum dicitur prima vel proxima ante Nativitatem Domini, apud Gregorium dicatur Dominica quarta de Adventu Domini, non inconvenienter, ut reor, propter quinque hujus saeculi aetates, in quibus hominum genus sub jugo diaboli captivum tenebatur, quousque ex intactae Virginis utero nascendo in carne appareret, qui carnis peccata per sui corporis hostiam aboleret et initium sextae sequentis aetatis sanctificaret: vel quia interior noster homo per quinque sensus corporis corrumpitur, ita ut in nobis mors operetur, sicut propheta dicit: #Introivit mors per fenestras vestras (Jer. IX) @#; quatenus in his quinque hebdomadibus hospitium mentis illi regi nostro praeparetur, quem prophetica lectio in ipsa hebdomada quinta his verbis pronuntiat venturum: #Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra (Jer. XXIII) @#. Quaternarium vero numerum, quem, ut supra notavit sanctus Gregorius, in quatuor Dominicis de Adventu Domini diebus posuit, tali celebrant sacramento, ut homo, qui quatuor consistit elementis, per quatuor hebdomadas ejus exspectet Adventum, quem per tres ordines librorum, legis scilicet, prophetarum, psalmorum olim promissum, et per quartum, id est, principium Evangelii, angelo sanctae Mariae semper virgini conceptum ac
null
31d2314f-99ef-4704-b120-60d8d73a1cc3
latin_170m_raw
null
None
None
None
nativitatis ejus ordinem narrante, ad salutem humani generis certissime sciunt huic mundo praesentatum. Et ne tantilla parvitatis meae attestatio, quam ex aliorum magis quam ex propria protuli sententia, videatur parvipendenda, majorum dicta ponantur in medio, ut vel ex his liquido comprobetur quorum usus rectior habeatur. Ait nempe Amalarius divinorum officiorum scrutator non contemnendus: In antiquis libris Missalium et Lectionariorum reperitur scriptum: hebdomada quinta ante Nativitatem Domini. Totidem enim lectiones habemus in Lectionario, et totidem Evangelia a tempore memorato per dies Dominicos usque ad Nativitatem Domini. Antiphonarius habet tria officia diurna, et quartum in die Dominico qui vacat post lectiones duodecim; nocturna vero quatuor, ut superius dixi, per dies Dominicos. Auctor Lectionarii excitat fidem nostram ad recolendum Domini nostri Jesu Christi venturi in mundum praeconium per quinque aetates mundi. Auctor Missalis qui nominatur Gregorialis, et Antiphonarii, nos tangit ut recolamus Nativitatem Domini celebratam per tres ordines librorum, scilicet legis, prophetarum et psalmorum; necnon et per quartum, id est, principium Evangelii, in quo narratur Gabriel archangelus missus ad Zachariam, videlicet nuntius praecursoris Nativitatis Domini, verum etiam et prophetae Zachariae de adventu Domini, et Gabriel missus ad Mariam virginem (Luc I), narrans ei conceptionem Salvatoris nostri, et caetera talia usque ad ipsam Nativitatem. Nempe et ipsa quarta hebdomada, hoc est, quae proxima est ante Nativitatem Domini, sive in qua celebratur, singularis est; habet in matutinali officio per unamquamque feriam antiphonas proprias in psalmis. Et alio modo auctor Lectionarii docet nos quam fortis sit Dominus, qui venturus est ad nos, et intraturus domum nostram ut in ea habitet quam nos solemus sordidare quinque sensibus nostris. Illices formae intrant per oculos, suspicio mala de fratre per aures, odor libidinosus per nares; per os nos ingluvies polluit, per actum crudelitas. In sordibus non vult habitare rex venturus, nisi ita purgetur hospitium ut nec saltem pulvis talium phantasmatum remaneat, non dignabitur hospes venturus intrare in illud. Ideo scribit auctor Lectionarii quinque lectiones quinque hebdomadarum ut nos hortetur circumcidere quinque sensus nostros ab omni vitio, et parare mansionem dignam regi et Domino atque vero prophetae. De ipso rege dicit prima lectio: #Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit (Jer. XXIII) @#. At vero de Domino: #Et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster (Ibid.) @#. Et iterum in Evangelio de propheta: #Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum@# (Joan. VI). Auctor Missalis sive Antiphonarii eamdem praeparationem hortatur nos facere per quatuor hebdomadas. Sicut enim homo internus quinque sensibus ad animam bene aut male operatur, ita per quatuor elementa aut ruit ad mala opera, aut surgit ad bona. Quapropter, ut dixi, hortatur nos auctor memoratus ut si usque modo torpuimus negligentia, dehinc surgamus ad mundandam domum nostram, ut qui non excitatus est in quinta hebdomada, saltem in quarta surgat. Ipsum enim sonat lectio quae legitur in quarta hebdomada: #Scimus quia hora est jam nos de somno surgere (Rom. I) @#, et reliqua. Non dubito propterea cantorem in memorata hebdomada cum tuba sua exaltare vocem: #Ad te levavi animam meam,@# ut excitet eos qui in quinta hebdomada sopore negligentiae oppressi sunt. Quomodo nostram domum praeparare debeamus in sequentibus memorata lectio monstrat: #Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induimini Dominum Jesum Christum (Rom. XIII) @#. Eamdem praeparationem inculcat in aras [ #for.,@# aures] cordis nostri Sacramentarium: #Suscipiamus,@# inquiens, #Domine, misericordiam tuam in medio templi tui (Psal. XLVII) @#, #ut reparationis nostrae ventura solemnia congruis honoribus praecedamus.@# Haec autem causa est, qua Patrum sententia fulcitur [ #forte deest hic,@# qui tria in Antiphonario ordinarunt diurna officia, #aut aliquid simile@# ]. Omnis enim omnipotentis Verbi humanitati dispensatio, sanctae Trinitatis individua est operatio. Et quanquam ad solum Filium respiciat humanitatis assumptio, tamen ad totam Trinitatem pertinet effectiva nostrae redemptionis consummatio. Quapropter aequum per omnia fore et conducibile censetur, quatenus tres tantum
null
3ac07eb1-70c0-4392-abf0-dd7c5e67851e
latin_170m_raw
null
None
None
None
hebdomadae observentur in adventu Domini. Quod si aliquid supercreverit, synecdochicos accipitur, ne tanti mysterii ordo et regula praesumptuose (quod absit) annulletur. Est autem et alia ejusdem negotii ratio, haudquaquam vilipendenda, qua gloriosus Ecclesiae auctor et doctor eximius Hilarius in libro Officiorum utitur: Sicut, inquiens, pater ille familias in Evangelio trino adventu infructuosam ficulneam visitavit (Luc. XIII), sic sancta mater Ecclesia Salvatoris annuo recursu per trium septimanarum secretum spatium sibi incitavit. Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX). Venit ante legem, quia per naturalem intellectum quid unicuique sequendum, quidve agendum sit innotuit. Venit sub lege, quia patriarcharum exemplis et prophetarum praeconiis semini Abrahae legalia confirmavit decreta. Venit tertio post legem per gratiam ad vocationem gentium, ut a solis ortu usque ad occasum laudare discerent pueri nomen Domini, quos usque ad finem mundi ad suae majestatis cultum exhortari non desinit. CAPUT V. #De missa,@# Deprecationem nostram, #et concordia officiorum Dominicalium.@# De missa, #Deprecationem nostram, quaesumus,@# Domine, #benignus exaudi,@# quae in quibusdam Sacramentorum libris bis solet poni, primo videlicet peracta Pentecostes hebdomada, post officia jejunii mensis quarti, quae praetitulatur in Missali, Dominica vacat. Item secundo, post duas Dominicas, tertia incipiente. Ubi quaerendum reor quo loco rectius dicatur: nam per singula quatuor tempora peracto jejunio, sequens Dominica vacat ab officio, quamvis missae non desint inde compositae. Et quia officia jejunii primi mensis, in prima Quadragesimae hebdomada, et jejunii quarti mensis in hebdomada Pentecostes inveniuntur conscripta, licet semper eodem perveniant ordine, tamen, sicut peracta prima Quadragesimae hebdomada, ea Dominica quae ibi posita est, dicitur, et lectiones Apostoli et sancti Evangelii leguntur, ita et hic agendum esset recte et praecipue cum eadem missa, lectio Apocalypsis Joannis et Evangelium, quae eodem die leguntur, miro inter se concordent modo. Nam sacerdos et sua et Ecclesiae voce deprecatur sibi praestari supplicandi affectum et defensionis auxilium: et in lectione scriptum est: #Et prociderunt viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. Amen (Apoc. IV) @#. Et in Evangelio princeps Judaeorum Nicodemus venit ad Jesum nocte (Joan. III), rogans et interrogans de animae suae salute. Et deinceps, finita hac eadem hebdomada usque ad adventum Domini, par numerus invenitur tam officiorum quam et missarum. Nam viginti tres hebdomadae computantur, ita concordes, ut aliquando omnis cantus videlicet antiphonarum, quae dicuntur introitus, gradualium, offertoriorum, communionum, cum lectionibus apostolicis et evangelicis ita conveniant, ut velut quoddam organum distantis inter se vocis concordem symphoniam reddant. Ut enim exempli gratia pauca ex plurimis proferamus, primam Dominicam post octavam Pentecostes intendamus, ubi introitus ita incipit: #Domine, in tua misericordia speravi (Psal. XII) @#, et responsorium: #Ego dixi, Domine (Psal. XXX) @#, et vers. #Beatus qui intelligit super egenum (Psal. XLI) @#. Offerenda quoque: #Intende voci orationis meae (Psal. V) @#. Nonne suis vocibus videtur tibi, prophetam in voce pauperis Lazari vel in persona sanctae Ecclesiae, hoc quidem tempore pauperis et afflictae, ad Deum proclamare ut in hac convalle lacrymarum dignetur misereri membrorum suorum? Et quid ipso die lectio Joannis, nisi tota charitatis melle redundat, dum dicit: #Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV) @#? Et paulo superius: #Deus dilexit nos, et nos debemus invicem diligere (Ibid.) @#. Quid autem sanctum Evangelium sonat, nisi ut ad misericordiae opera nos provocet, quando pauperis Lazari patientiam in sinu Abrahae remuneratam et divitis superbi avaritiam ostendit damnatam (Luc. XVI)? Pro hujusmodi re sacerdos illum deprecatur qui est in se sperantium fortitudo, ut adsit invocationibus nostris propitius: et quia sine illo nihil potest nostra mortalis infirmitas, sicut nec Lazari sine ejus adjutorio potuit, praestet nobis auxilium gratiae suae ut in exsequendis mandatis ejus illum diligendo ex toto corde, et ex tota anima, et ex omnibus viribus, et proximum nostrum sicut nosmetipsos, et voluntate illi et
null
d291ecb5-d12f-4d77-8c06-e5a009733c58
latin_170m_raw
null
None
None
None
actione placeamus, ut quandoque post hujus vitae terminum in sinu Abrahae recepti, unusquisque nostrum laeto cordis jubilo cantare possit cum Lazaro: #Narrabo omnia mirabilia tua, laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime (Psal. IX) @#. Et in hunc modum per viginti tres hebdomadas, si illa missa superius dicta, tertio loco praetermittitur aut omnia cum omnibus, aut aliqua cum aliquibus, maxime autem, si diligenter inspicitur, missae concordant cum evangelicis lectionibus. Et ne multiplex sermo lectori fastidium gignat, praetermissis plurimis, pauca adhuc dicamus sub exemplis. Qualiter illa evangelica lectio, qua Dominus Petro praedicit: #Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens: et ille subductis ad terram navibus, cum sociis suis secutus est illum (Luc. V) @#, congruat orationi missae, non est laboriosum investigare, quae hujusmodi componitur prece: #Deus, qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas, quae omne desiderium superant, consequamur.@# Ut haec omnia cum apostolis mereamur consequi, hortatur nos Petrus in lectione omnes unanimes in oratione existere. Iterum illi evangelicae lectioni, ubi Dominus quatuor millia hominum septem panibus et pisciculis paucis pavit, haec missa congruit: #Deus cujus providentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus ut noxia cuncta submoveas, et omnia nobis profutura concedas.@# Providit enim Deus quid esurienti populo esset facturus. Merito populi divinae largitatis pabulo refecti, cum Daniele propheta decantant laeti: #Sicuti in holocausto arietum, rogantes ut sic fiat sacrificium in conspectu Domini, ut placeat sibi (Dan. III) @#. Et quia haec verba ad legalia pertinebant sacrificia, et ea nunc in mysterium corporis Christi et sanguinis sunt mutata testantur verba secreta, quae ita incipiunt: #Deus, qui legalium differentiam hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti.@# Illi Evangelio in quo Dominus super civitatem Hierusalem flevit (Luc. XIX) haec oratio congruit: #Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos misericordiam tuam (Luc. XVIII) @#. Illud Evangelium: #Duo homines,@# et illa apostolica lectio, quae ea die legitur, bene concordant dum Apostolus dicit: #Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. I) @#. Et publicanus a longe stans, nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: #Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII) @#. Inter hos medius stans sacerdos orat et dicit: #Omnipotens sempiterne Deus, qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota, effunde super nos misericordiam tuam, ut dimittas quae conscientia metuit, et adjicias quod oratio non praesumit.@# Nunc videamus de duodecima Dominica post octavas Pentecostes quae concordia in illo officio esse possit. Nam in Evangelio secundum Marcum eo die legimus, qualiter #adducunt Domino surdum et mutum, et deprecabantur illum ut imponat illi manus;@# et post pauca: #Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte (Marc. VII) @#. Quod intuens Propheta ex persona infirmantis introitu deprecatur Deum, dicens: #Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. LXIX) @#. Congruit etiam titulus ejusdem psalmi qui ita inscribitur: In finem David in rememorationem, eo quod #salvum me fecit Dominus.@# Cernens sacerdos hanc sanitatum gratiam non nisi ex divino munere evenire, orat ad Dominum hujusmodi prece: #Omnipotens et misericors Deus, de cujus munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur, tribue, quaesumus, nobis ut ad promissiones tuas sine offensione curramus.@# Unde et in lectione Apostolus profitetur fiduciam se habere per Christum ad Deum. Et in responsorio jam quasi soluto linguae vinculo Propheta laudes se Deo promittit referre, dicendo: #Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII) @#. In lectione introducitur nomen Moysis, et in offerenda, #precatus est Moyses in conspectu Domini pro peccatis populi sui,@# ut sicut in Evangelio corpore infirmum
null
dfb71dba-7739-4942-847a-fb14a58a6271
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ita hic sanet Dominus populum in anima languidum. Unde scriptum est: #Et placatus factus est Dominus de malignitate, quam dixit facere populo suo (Exod. XXXII) @#. Et in versu: #Dixit Dominus ad Moysen: Invenisti gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus (Exod. XXXIII) @#. Sic uterque populus Novi ac Veteris Testamenti curatus divina commemorat beneficia, ita canens cum Propheta: #De fructu operum tuorum, Domine, satiabitur terra, ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis (Psal. CIII) @#. Terra, quae in primo homine maledicta spinas et tribulos germinavit, nunc coelesti imbre perfusa ac bonorum operum fructu satiata, illum panem producit qui de coelo descendit, cujus gustu reficimur et vini poculo in mysterio sanguinis Christi potamur, ut oleum divinae misericordiae faciem interioris hominis exhilaret et panis ejusdem cor hominis confirmet. Illi Evangelio ubi Dominum legisperitus de mandato interrogat, et ille respondens dixit: #Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII) @#; et Samaritanus curat illum vulneratum, et stabulario dat et promittit praemium (Luc. X), congruit haec oratio ad Dominum: #Omnipotens sempiterne Deus, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum, et ut mereamur assequi quod promittis, fac nos amare quod praecipis.@# Haec et alia quae vel praetermissa, vel dicta sunt, vel quae adhuc restant, si diligenti cura observentur, concordi fine concluduntur, si tamen illud officium, #Exsultate Deo,@# nullo canitur die Dominico. Nam cum caeterae Dominicae quae post jejunia vacant, lectiones et Evangelia habeant constituta, et haec Dominica, quae hic vacat, ita non habeat, jure illud officium praetermittitur, ut in caeteris concordia reservetur. Si quis vero objicit cur officium quartae feriae non hic similiter cantetur, sicut in Adventu Domini et in Quadragesima, respondemus quia cum quatuor hebdomadae in Dominico Adventu ante Natale Domini sint praenotatae, et in Quadragesima per singulos dies singula sint officia constituta, ut in Adventu Domini quarta, et in Quadragesima secunda Dominica vacent, merito ab ecclesiasticis viris est constitutum qualiter illi duo dies supplerentur per officia quartarum feriarum. At vero finita Pentecostes hebdomada, et sequenti Dominica quae vacat, non jam officium quartae feriae repetitur, sed Spiritus Domini canitur; ita et finito septimi mensis jejunio non repetendum puto quartae feriae officium, sed magis, si necesse fuerit aliquod officium observandum et non occurrit aliqua festivitas sanctorum, rectius prioris hebdomadae officium, sicut solet fieri in Galliarum ecclesiis, repetitur, quam concordia Evangeliorum et officiorum dissipetur. Nec satis mirari queo quid causae obsistat cur non liceat unum officium, si ita evenerit, cantari per duas, sicut et unam historiam cum suis responsoriis, vel per duas, vel per tres, vel per quatuor hebdomadas. Nam finita hebdomada quae vacat, in introitu missae cantor pacem a Domino rogat ut prophetae ejus fideles inveniantur. Et responsoria propheta David: #Laetatus sum@# (inquit) #in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus (Psal. CXXI) @#: et in versu: #Fiat pax in virtute tua (Ibid.) @#. In Evangelio facit Dominus mentionem prophetae Moysis, dicens: Super cathedram Moysis sederunt Scribae et Pharisaei (Matth. XXIII). Sequens offerenda ita incipit: #Sanctificavit Moyses altare Domino,@# et primus versus: #Locutus est Dominus ad Moysen;@# secundus versus: #Oravit Moyses Dominum.@# Et in communione hortatur nos Psalmista cum Moyse tollere hostias, et introire in atria Domini, adorare Dominum in aula sancta ejus (Psal. XCV). Et quia Deo nec in sacrificio, nec in oblatione hostiarum sine ejus adjutorio placere possumus, nec in atria ejus introire, nec in aula ejus adorare eum, merito sacerdos ex sua et nostra voce Deum deprecatur, dicens: #Dirigat corda nostra, Domine, quaesumus, tuae miserationis operatio, quia tibi sine [te] placere non possumus.@# In sequenti Dominica in introitu consolatur nos ipse, dicens: #Salus populi ego sum,@# et caetera. Unde et in Evangelio
null
28d68320-e8da-4bfd-b50f-c8022ae2c38d
latin_170m_raw
null
None
None
None
non solum sanat paralyticum quem ei offerebant jacentem in lecto, verum etiam dimittit peccata, sicut eidem dicit: #Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua (Matth. IX) @#. Unde et merito nos Dominum in oratione missae rogamus, ut omnipotens et misericors Deus universa nobis adversantia propitiatus excludat, ut sicut paralyticus ex miseratione Dei libero gressu incedebat, ita et nos mente et corpore expediti quae Dei sunt liberis mentibus exsequamur. Et quia Apostolus quosdam de Scribis sciebat intra se dixisse: Hic blasphemat, in epistola sua praemonebat, dicens: Propter quod loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, et nolite locum dare diabolo (Ephes. IV). Deinde occurrit illa Dominica, ubi illud Evangelium legitur, in quo quidam ad nuptias filii regis invitati neglexerunt venire, sicut scriptum est: Et abierunt alius in villam suam, alius ad negotiationem suam; reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumelia affectos occiderunt. Quod nos praecavere volens Apostolus, in Epistola sua admonet, dicens: #Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu sancto (Ephes. V) @#. Ubi etiam inter discumbentes, rex, videns hominem non vestitum veste nuptiali, jussit eum ligatis manibus et pedibus mittere in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII). Quod intuens populus poenitens: #Super flumina,@# inquit, #Babylonis sedimus et flevimus dum recordaremur tui, Sion.@# Et cantor volens Justum Judicem placare et benevolum reddere, hujusmodi verbis confitendo incipit canere: #Omnia quae fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti, quia peccavimus tibi (Dan. III) @#, et caetera. In responsorio jam aspirans ad convivium Dei ita canit: #Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das illis escam in tempore opportuno (Psal. CXLIV) @#. Propter haec omnia rogat sacerdos pium judicem, ut fidelibus suis largiatur indulgentiam placatus et pacem, ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura sibi mente deserviant. Et in communione jam quadam spe ex divino munere Propheta animatus, ex persona fidelium canit laetus: #Memento verbi tui servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti, haec me consolata est in humilitate mea (Psal. CXVIII) @#. Concordia inter lectionem evangelicam et apostolicam, offerendam et missam in ea quae subsequitur hebdomada, in propatulo est. Nam in Evangelio Dominus infirmum reguli filium sanat (Joan. V), et offerenda narrat de beato Job qualiter Satan a Domino petiit ut tentaret eum et, data ei potestate in facultates et in carnem ejus, perdidit omnem substantiam ipsius, et filios, carnem quoque ejus gravi ulcere vulneravit (Job I). Ad resistendum hujusmodi insidiis, hortatur nos Apostolus, exemplo beati Job, confortari in Domino et in potentia virtutis ejus: #Induite vos,@# inquit, #armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli (Ephes. V) @#, et caetera, usque ad finem lectionis. Et in Evangelio legimus: #Quia postquam cognovit pater, quia illa hora sanatus est puer in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit, credidit ipse et domus ejus tota (Joan. IV) @#. Domus ejus intelligitur familia ejus. Pro qua familia, id est, Ecclesia de gentilitate collecta, rogat sacerdos his verbis: #Familiam tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi, ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera, et in bonis actibus tuo nomini sit devota.@# In responsorio Propheta beneficia justi Judicis potestatemque commemorat, dicens: #Domine, refugium factus es nobis@# (Psal. LXXXIX), etc., usque ad finem subsequentis versus. Unde et cantor in introitu confitetur quod in voluntate Domini universa sint posita, et non sit qui possit resistere ejus voluntati. In communione quoque Propheta ex persona beati Job vel sanctae Ecclesiae, multimodis persecutionibus subditae, orat ad Dominum, dicens: #In salutari tuo anima mea, et in verbo tuo supersperavi, quando facies de persequentibus me judicium. Iniqui persecuti sunt me, adjuva me, Domine Deus meus (Psal. CXVIII) @#. Nunc superest tantum ut dicamus de Dominica vigesima secunda post octavas Pentecostes quam convenientiam illud officium totum cum Evangelio habeat, in quo introducitur persona
null
a3eba796-16c2-4fe2-95ee-e7526d52977f
latin_170m_raw
null
None
None
None
regis, qui voluit rationem ponere cum servis tuis. Cui cum oblatus esset debitor decem millium talentorum, nec haberet unde redderet, misertus ejus, dimisit ei debitum. Sed quia ille noluit misereri conservi sui, iratus Dominus, debitum quod dimisit, repetit, tradiditque eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum (Matth. XVIII). Quo haec parabola tendat, Dominus manifeste denuntiat, dicens: #Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Ibid.) @#. Quam sententiam Propheta pertimescens, in introitu clamat ad Dominum, dicens: #Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit (Psal. CXXIX) @#? Et quoniam sciebat eum justum judicem esse, hac voce studebat eum benevolum reddere. #Quia,@# inquit, #apud te propitiatio est, Deus Israel (Ibid.) @#. Unde sacerdos confidenter Dominum rogat, dicens: #Deus refugium nostrum et virtus (Psal. XLV) @#, #adesto piis Ecclesiae tuae precibus, auctor ipse pietatis, et praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur.@# Tunc enim fideliter petimus, si conservis nostris debita dimiserimus, ut et nos a nostris debitis per Dominum absolvi valeamus. Nam et apostolica lectio de observanda fraternae charitatis unitate satis nos admonet, dum Apostolus seipsum in exemplum ponens inter caetera sic dicit: #Testis enim mihi est Deus quomodo cupiam vos omnes in visceribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, repleti fructu justitiae per Jesum Christum in gloriam et laudem Dei (Philipp. I) @#. Quam charitatem commendat responsorium, dicens: #Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CLXXII) @#. In offerenda, beata Esther, Ecclesiae typum gerens, Dominum rogat recordari sui et ut det sermonem rectum in os ejus. Si enim rectus sermo in ore nostro sonuerit, videlicet peccata nostra confitendo, poenitendo, proximis nostris debita remittendo, statim in communione illa ad nos divina dirigitur promissio: #Dico vobis, gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Matth. XVI) @#. De vicesima autem tertia Dominica, quoniam tractavi in quadam epistola quam ad Aribonem archiepiscopum de Adventu Domini composui, nunc aliquid dicere supersedeo. CAPUT VI. Inter haec non otiose querendum puto cur auctor officiorum tantummodo viginti tria inter octavas Pentecostes et Adventum Domini, ordinator vero Lectionarii viginti quinque lectiones posuerit, exceptis his quae in octava Pentecostes et Dominica quinta ante Nativitatem Domini, et in sancta Trinitate legi solent. Quae si viginti quinque adduntur, XXVIII numerus adimpletur. Qui officia ordinavit, embolismales annos in decennovenali cyclo attendit, in quibus Pascha tardius solet occurrere, et breviora temporum spatia inter octavas Pentecostes et Adventum Domini conficere; alter vero communes, in quibus eadem Paschalis festivitas maturius consuevit provenire. Dicamus sub exemplo, quando ultimus terminus paschalis XIV Kalendis Maii, et ipse Paschalis dies septimo Kalendas ejusdem mensis occurrit, qui diligenter computare voluerit, non plus quam viginti tres hebdomadas ab Octava Pentecostes usque ad Adventum Domini invenire poterit. Et ita accidit ut officium, #Domine in tua,@# necessario debeat cantari in ipsa octavae Pentecostes hebdomada. Quando vero terminus primi Paschae duodecimo Kalendas Aprilis, ipsum vero sanctum Pascha statim in crastinum, hoc est II Kalendas Aprilis evenit, tunc ab octava Pentecostes usque ad Adventum Domini, completur numerus viginti octo hebdomadarum, juxta computationem Lectionarii, dignus profecto numerus, qui inter has solemnitates Spiritus sancti et Domini Adventus medius incedat, quia non solum juxta hujus mundi sapientes, eo quod partibus suis consistat perfectus esse dignoscitur, verum etiam magis propter sacramentum septiformis gratiae et evangelicae doctrinae. Nam septenario quater ducto in hanc perfectionis summam excrescit, ut sicut senarius infra denarium, ita et iste infra centenarium numerum perfectus inveniatur. Quod prudens calculator facile intelligere quibit, si partium ejus divisiones diligenter in unum colligit. Nulli vero dubium quin septem ad Spiritum sanctum, quatuor vero pertineant ad Evangelium; quia per septiformem gratiam Spiritus sancti praedicatur Evangelium per quatuor plagas mundi. Si quis vero contentiose conatus fuerit reprehendere, quod in praedictis officiis non aeque omnia
null
8f1971af-def8-45f4-8b7f-cbbc6b2bf06f
latin_170m_raw
null
None
None
None
omnibus ex toto conveniant, hujusmodi responsum a B. Augustino percipiat: Non sane omnia quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt, sed propter illa quae aliquid significant, adduntur. Solo enim vomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit etiam caetera aratri membra sunt necessaria. Et soli nervi in citharis atque hujusmodi vasis musicis aptantur ad cantum, sed ut aptari possint insunt et caetera in compagibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, sed ea quae percussa resonant, his connectuntur. Ita in prophetica historia dicuntur etiam aliqua quae nihil significant, sed quibusdam adhaereant quae significant et quodammodo religantur. CAPUT VII. #De jejunio quatuor temporum.@# Terminos rectae fidei sanctaeque doctrinae posuerunt ab initio Patres catholici, quos omnino nefas est transgredi. Sed et multae consuetudines ecclesiasticae inveniuntur a sanctis Patribus infra canonicae regulae terminos constitutae, sicut sunt Adventus Domini, Septuagesima, Sexagesima, Quinquagesima, Quadragesima, litania major, dies Rogationum ante Ascensionem Domini, vigiliae quorumdam sanctorum, nec non et haec ipsa Quatuor temporum jejunia, quae prae manibus habentur, aliaque perplura quae omnia jure perpetuo absque ulla transgressione nobis sunt observanda ac pro lege tenenda, dicente sancto Augustino ad Casulanum presbyterum de jejunio Sabbati: In his enim rebus, de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei vel instituta Majorum pro lege tenenda sunt. Accedit etiam hoc quod nihil sine ratione in ecclesiasticis consuetudinibus a sanctis Patribus constitutum reperitur, si causa diligenter inquiritur. Ut ex veterum ac praecipue sancti Augustini sermonibus intelligi potest, necessarium est nostrae religioni annuatim Quatuor jejunia celebrare. Nam Quatuor temporibus volvitur annus: Vere, aestate, autumno, hieme. Haec Quatuor tempora solent nos per delectamenta sua revocare ab amore Creatoris. Qua de re jejunandum est in unoquoque tempore, ut castigentur nostra quatuor elementa, ne subripiantur a delectatione mundi. Ipsa quatuor elementa conjuncta sunt Quatuor temporibus anni. Ver est humidum et calidum, et in eo facimus unum jejunium ut elementum humoris in nobis castigetur, ne consentiat falsae pulchritudini veris. Ex humore enim et calore nascitur pulchritudo terrae. Aestas sicca est et calida, in qua alterum jejunium facimus ut castigetur elementum caloris in nobis, ne consentiat incendio carnali. Tertium fit jejunium in autumno, qui est frigidus et siccus, ne aliquo languore animi arescamus ac defluamus, et inveniamur sine pinguedine olei in aeterno tabernaculo: etenim illo tempore congregamus quo fruamur in futuro. Quartum jejunium fit in hieme, quae est frigida et humida, ne membra nostra fluxu atque luxu solvantur in comessationibus et potationibus, et per hoc negligatur amor Dei. At quia Quatuor tempora annorum nos impediunt ad amorem [ab amore] Dei, quatuor jejunia facimus, per singula quaeque tempora suum jejunium, unumquodque pro suo tempore. Simili modo diurna curricula quatuor nos impediunt ab amore scilicet coelestium, matutinum, meridianum, vespertinum, nocturnum. Per haec etiam quotidie ab amore aeternorum retrahimur. In unoquoque tres dies sunt. Quia unumquodque tempus tres menses habet, pro unoquoque mense singuli dies jejunio consecrantur. At vero quia quotidiana peccata aggravant, non sufficit unum jejunium per unumquodque tempus, ac per hoc quadragesimale tempus inducimus, quo quotidiana peccata affligantur. Eadem vero Quatuor temporum jejunia his diebus solent celebrari, scilicet quarta feria, sexta et Sabbato. Ideo quarta, quia Judaei in ea fecerunt consilium ut occiderent Christum; sexta, quoniam occiderunt eum; Sabbato, ex auctoritate sanctae Romanae Ecclesiae, concluditur jejunium, propter tristitiam apostolorum quam de morte nostri Redemptoris habuerunt, sicut Innocentius papa in suis Decretalibus narrat. Sabbato, inquit, jejunandum esse ratio evidentissima demonstrat. Nam si diem Dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi non solum in Pascha celebramus, verumetiam per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus, ac si sexta feria propter passionem Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere non debemus, qui inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusus. In quo etiam Sabbato consecratio ordinum ecclesiasticorum celebratur, causam etiam ejusdem consecrationis sancto Augustino dicente ad Januarium: Sabbatum, inquit, commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies, sed de solo Sabbato dictum est: #Sanctificavit Deus diem septimum (
null
16510bba-9903-4d94-be14-8803678f2b3f
latin_170m_raw
null
None
None
None
Gen. II) @#. Quia ergo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V), ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. Nunc de lectionibus videamus. In quarta feria duae lectiones leguntur, ut hi qui in Sabbato sunt consecrandi, admoneantur ut notitiam legis et prophetarum habeant, quae maxime in quarta aetate vigebant. Sexta feria una tantum legitur, quia lex et prophetia in uno Evangelio recapitulantur, quod nunc in sexta mundi aetate praedicatur ac legitur. De duodecim lectionibus, quae praetitulantur in libro Sacramentorum, die Sabbati, sic in litteris Patrum reperitur scriptum: Sex lectiones ab antiquis Romanis Graece et Latine legebantur. Qui mos apud Constantinopolim hodie quoque servatur propter duas causas: unam, quia aderant Graeci, quibus incognita erat Latina lingua, aderantque Latini, quibus incognita erat Graeca; alteram quoque, propter unanimitatem utriusque populi. Duodecim lectiones dicuntur propter duodecim lectores, non propter duodecim sententiarum varietates. Sex lectiones sunt tantummodo in sententiis. Neque enim si dixerimus Amen, verum, propterea duas veritates intelligere debemus, sed unam. Sed de his hactenus nunc ad propositum redeamus. Quaestio tua, si rite recordor, talis erat, ut scire optares utrumnam statim in primo Sabbato Martii sit jejunandum, etiamsi idem mensis quinta, sexta aut septima feria incipiat, an ad aliud Sabbatum propter quartam feriam sit differendum. Ad quod tibi ex consuetudine sanctae Ecclesiae, quae pro maxima auctoritate tenenda est, respondeo: quod absque ulla refragatione semper ejusdem mensis quarta feria debeat exspectari, quoniam idem jejunium, quod quarta feria incipitur, Sabbato finitur; nequaquam Februario, sed totum Martio deputatur, ea videlicet ratione ut in eo mense primum jejunium nostrum Domino consecretur, in quo principium anni ac ipsa creatio mundi coepit. Unde iste terminus firmiter est observandus, ut nec ante IV Nonas Martii, nec post VI Idus ejusdem mensis aliquis statuat jejunandum, sed in his septem diebus ubicunque primum evenerit jejunare licite valebit. Ex quo velut intellectuali quodam filo rectissimae regulae linea, per quatuordecim hebdomadas usque in secundum Junii mensis Sabbatum, itemque inde per alias quatuordecim, ad tertium Septembris Sabbatum: item sive per tredecim, sive per quatuordecim, ad illud proximum ante Nativitatem Domini Sabbatum, ut absque errore eorumdem Sabbatorum termini possint inveniri. Ad hoc demonstrandum constituantur feriae septem cum diebus totidem mensis Martii, id est, a quarta Nonarum usque in septimam Idus, per quos primi Sabbati termini solent variari, et his inspectis res ipsa se nobis aperiat. Ut enim ab ultimo incipiamus, Martius aut quinta feria incipit, et Sabbatum in quo est jejunandum sexto Idus occurrit; aut mensis sexta feria, Sabbatum vero septimo Idus; aut ille feria septima, istud vero octavo Idus; aut mensis prima, quae est Dominica, et Sabbatum Nonis; aut si ille feria secunda, istud postridie Nonarum. Si vero tertio, istud tertio Nonas; at si Martius feria quarta, Sabbatum quarto Nonas. Si ex his singulis terminis adhibita computatione ad terminos Septembris per quatuordecim hebdomadas aciem recte dirigis, liquido pervidebis, in quarto seu septimo mense quartas ferias juxta sui quantitatem suis Sabbatis minus deesse, excepto Septembri, quando ipse incipit feria quinta, Junius quarta, Martius tertia. Qua ex re sic eveniat, prudenti calculatori ad indagandum nequaquam erit difficile. Ex his omnibus ratio manifesta docet, firmius ac stabilius esse argumentum, quod ex hebdomadarum numero collectum nunquam nutat, quam quod ex feriarum consideratione compilatum aliquando vacillat. De mense vero decimo nihil aliud dicendum est, nisi ut proximum ante Nativitatem Domini semper observetur Sabbatum, excepto quando vigilia evenerit in sexta feria. Scio me pro certo ita dixisse, et quam verum sit etiam in hac re, de qua praesens tractatus habetur, qua potero brevitate ex dictis, majorem curabo demonstrare. Igitur Amalarius divinorum officiorum indagator solertissimus, cujus dicta catholicorum virorum sententiis fulgent munita, cum de iisdem disputaret jejuniis, sic inter alia dicit: Primi apostolici semper in Decembri mense, in quo Nativitas Domini nostri Jesu Christi celebratur, consecrationes ministrabant, usque ad Simplicium, qui fuit a beato Petro quadragesimus nonus. Ipse primus consecravit in Februario, ni fallor, nullam ob aliam causam,
null
62cefdde-0e17-473e-a925-9ebfea79ca0e
latin_170m_raw
null
None
None
None
nisi intimando conjungendos propinquius Christi corpori, qui per sacrum mysterium provehuntur. Quod nullo modo satius fieri potest, quam si per eos patriarchas, ex quibus Christus natus est, generentur. Quod impossibile est secundum carnem, secundum spiritum dignum et habile, hoc est, ut per interpretationes nominum patriarcharum nascantur mente, qui genealogiae Christi videntur familiarius adscisci. Et quia incongruum est, sicut unicuique generationi singularis hebdomada deputatur, ita per unamquamque hebdomadam consecrationem celebrari, causa congruenti per singula tempora, quae convenire possunt virtutibus et interpretationibus patriarcharum, qui in articulis genealogiae positi sunt, consecratio celebratur spiritualis. Per tres tesseradecades annuales, fiunt hebdomadae quadraginta duae. Tot generationes secundum Matthaeum Christi sunt cum ipso, tot enim hebdomadae inveniuntur, a primo Sabbato primi mensis usque ad quartum Sabbatum decimi mensis. Consecratio prima celebratur primo Sabbato primi mensis, quae quasi in loco Abrahae generat Christum. Abraham interpretatur #pater multarum gentium,@# cui dictum est: #In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII) @#. Si quis consecratus stat in semine multorum convertentium per sua exempla ad Deum, est a primo patriarcha Abraham genitus, est ipsum semen Christus, in quo semine promissum est Abrahae benedici omnes gentes. Ipsa consecratio verno tempore celebratur, quod tempus habile est procreationibus. Nam et Abraham tertia aetate fuit hujus mundi, quae aetas comparatur adolescentiae, quae habilis est generationi filiorum. Secunda consecratio est in quarto mense, secundo Sabbato, quod est initium secundi catalogi quatuordecim hebdomadarum. Haec deputatur in loco filiorum David. David interpretatur #manu fortis,@# ipse prostravit Goliath, id est, humilitas superbiam. Qui consecrantur, propterea consecrantur ut fortes sint et per humilitatem dejiciant superbiam. Ipsa celebratur in Junio mense, quando fervor magnus solis est super terram. Omnibus notum est David bellicosum fuisse. Tempus Junii aptum est bellis. Tertia consecratio celebratur in Septembrio tertio Sabbato, quod est initium tertii catalogi. Haec deputatur generationi Jechoniae. Jechonias interpretatur #praeparatio Domini.@# Nullique dubium, si omnes oportet praeparari in Adventum Domini, quin potissimum eos qui consecrantur. Neque hoc sine ratione est si computetur catalogus novissimae tesseradecadis, et semel computetur Jechonias, non amplius inveniuntur cum ipso Christo quam tredecim generationes; si ipse bis computetur, quatuordecim inveniuntur. Sanctus Augustinus causa mysterii perhibet factum esse quod Jechonias, qui interpretatur #praeparatio Domini,@# bis numeretur in fine prioris et in capite sequentis catalogi, #lapidem angularem,@# id est, Christum significans: in quo praeparavit Deus pater duos populos quasi parietes in unam jungere domum. Quanquam beatus Hieronymus vitio scriptorum et longitudine temporum inter Graecos et Latinos confusum esse narret, et patrem qui in Hebraeo Joachim nominatus est, non in Chaldaeam ductum, sed defunctum in terra sua, et filium Joachim de captivitate redeuntem Salathiel genuisse affirmet. Igitur supradictus doctor voluit intelligi ut tredecim et quatuordecim hebdomadae praefigurarent in mysterio, quod Jechonias semel aut bis poneretur in catalogo. Enimvero omnibus annis tredecim inveniuntur, exceptis his, hoc est, quando Martius feria tertia vel quarta, Nativitas vero Domini nostri Jesu Christi Dominica aut secunda feria acciderint. De hoc jejunio, quod in ipsa solebant vigilia antiquiores celebrare, supra nominatus dixit Amalarius: Quae consecratio habet finem in ipsa Nativitate Christi, sicut quorumdam Italorum, nescio an omnium, adhuc mos est agere ut ego ipse ibidem positus cognovi; sed usus in nostris excrevit Ecclesiis ut in anteriori hebdomada anticipetur, quia illa duo officia jejunii et Natalis Domini non conveniunt simul celebrari. Nam et sicut praeveniendo istud anticipamus, ita secundum Sabbatum Junii mensis cum vigilia Pentecostes si provenerit, prolongando in proximum differimus, licet nostri antecessores utrumque in ipsa vigilia sancta simul celebrarent, sicut praetitulatione librorum evidens habemus testimonium. Quid adeo opus est, nunc inquiri, quod tam longo tempore coepit dedisci? attamen ne hujusmodi scientia frauderis, talis inscriptio super hac re habetur in libris nostris: Si evenerint duodecim lectiones in Sabbato sancto Pentecostes, tunc in quarta feria cantetur et legatur antiphona: #Exaudi, Domine:@# missa [oratio], #preces nostras quaesumus, Domine.@# Require in prima hebdomada Quadragesimae. Lectio: #Dixit Salomon.@# Item oratio: #Devotionem populi.@# Lectio Isaiae prophetae: #Audi, Jacob.@# Alleluia: #
null
cee32beb-db1d-4794-9821-2d91bff2bcdd
latin_170m_raw
null
None
None
None
Domine Deus salutis.@# Evangel. secundum Lucam: #Accedentes discipuli.@# Offert: #Viri Galilaei.@# Communio: #Pater, cum essem.@# Feria sexta antiphona: #Exaudi, Domine:@# missa [oratio]: #Esto, Domine, propitius.@# Lectio: #Exsultate, filiae Sion.@# Alleluia: #Domine, refugium factus es.@# Evangelium secundum Lucam: #Venit ad Jesum vir nomine Jairus.@# Offert: #Viri Galilaei.@# Communio: #Pater, cum essem.@# Sabbato omnes parati primitus cantent litaniam. Deinde #Kyrie eleison; Gloria in excelsis Deo.@# Postea oratio: #Mentibus nostris.@# Alia: #Illo nos igne.@# Tertia: #Deus qui ad animarum.@# Quarta: #Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut salutaribus jejuniis.@# Quinta: #Praesta, quaesumus omnipotens Deus, sic nos.@# Subsequuntur lectiones cum gradualibus: #Propitius, Protector, Ad Dominum, Dirigatur et Benedicite.@# Ad missam: #Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut claritatis.@# Lectio: #Cum Apollo esset Corinthi.@# Alleluia: #Confitemini.@# Tractus: #Laudate Dominum.@# Evangelium secundum Joannem: #Si diligitis me.@# Offert.: #Emitte spiritum.@# Comm.: #Ultimo.@# Utique secundum consuetudinem antiquam. Gradualia, sicut non solum in nostris libris habetur insertum, sed etiam, ut in quodam ordine secundum sancti Gelasii papae auctoritatem reperi praetitulatum. Qui mos usque hodie, ut compertum habemus, in sancta Romana servatur Ecclesia. Videtur quoque id huic narrationi assensum praebere, quod in authenticis Antiphonariis duo tantum #alleluia@# inveniuntur descripta; hoc est: #Emittes Spiritum,@# et #Spiritus Domini;@# caetera vero a modernis sunt composita. Quapropter intuendum est quia si in monasteriis #alleluia@# cantus abundat, quid simplices villarum presbyteri agunt, qui vix duorum tantum notitiam habent? Ut omnium vulgari proverbio utar, aut cantant quod sciunt, aut tacere compelluntur quod nesciunt. Non tamen haec scribens, sanctissimorum auctoritatem sacerdotum praejudico, quos in sancto Spiritu congregatos, jamdudum audivi in synodalibus suis decretis statuisse ut magis debeant #alleluia@# decantari; sed simpliciter quae sentire potui ad interrogata respondere curavi, consulere volens etiam, si possum, mei similium imperitiae, qui tot #alleluia@# non norunt cantare. Sic in quodam libello de hoc ordine legi per singulas orationes, debemus mentis humilitatem per genuum flexionem ostendere, excepto infra Pentecosten. In sola oratione de camino ignis non flectimus genua, quando Nabuchodonosor compellebat populum adorare statuam quam fecerat, ut separata sit nostra oratio, quae est ad unum Deum, ab errore gentium. Similem ob causam etiam in Parasceve genua non flectimus pro perfidis Judaeis, qui illudendo genua flectebant coram Deo. ne videamur illos imitari qui opus bonum studebant male operari: quemadmodum tunc ab osculo abstinemus, propter Judae traditoris exemplum, qui per simulatae pacis osculum tradidit Dominum Jesum Christum. Si quis jejunia Quatuor temporum legitimo ordine celebrare desiderat, supra scriptum argumentum ex sententiis sanctorum Patrum collectum observare non negligat. Primum Sabbatum Martii, cum praecedente ejusdem mensis quarta feria, nota diligenter, et ab ipso quatuordecim hebdomadas usque in secundum Junii mensis Sabbatum computa, iterumque alias quatuordecim hebdomadas abhinc usque in tertium septembris Sabbatum, quod nullo modo te fallit, connumera, indeque proximum Sabbatum ante Nativitatem Domini, sive quatuordecim, sive tredecim fuerint, semper observa; et in his singulis quatuor Sabbatorum diebus, absque ullo errore occurret tibi legitime illud jejunium, quod in Sacramentorum libris praetitulatur cum duodecim lectionibus celebrandum. Quod si vigilia Natalis Domini in Sabbato venerit, in hebdomada priori idem jejunium debet anticipari. CAPUT PRIMUM. #Qualiter priscis apostolorum temporibus missarum celebritas ageretur.@# Igitur in exordio nascentis Ecclesiae non eo quo nunc modo vel ordine sacra celebrabantur missarum solemnia, teste etiam beatissimo Gregorio papa, qui inter multa quae constituit utilia, cum in celebratione missarum, tum etiam in vario ecclesiasticarum rerum usu ad conficiendum corpus et sanguinem Christi, orationem Dominicam fecit decantari, sicut de eo scriptum est: Orationem Dominicam mox post canonem super hostiam censuit recitari. De hoc et de aliis cum quosdam murmurare sentiret, pissimus Pater inter alia non dedignatus est hujusmodi rationem reddere, dicens: Orationem Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia
null
6f5388b6-0e0d-4a5e-b6dd-1259957fcf91
latin_170m_raw
null
None
None
None
mos apostolorum fuit ut ad ipsam solummodo orationem oblationis hostiam consecrarent. Et valde mihi inconveniens visum est ut precem, quam Scholasticus composuerat, super oblationem diceremus, et ipsam traditionem, quam Redemptor noster composuit, super ejus corpus et sanguinem non diceremus. Sed crescente statu religionis simul accrevit decus ecclesiastici honoris. Attamen ipsum canonem non unus solus totum composuit, sed per tempora aliud alius interposuit vel adjecit, sicut de hoc sanctissimo papa legimus. In canone apposuit: #Diesque nostros in tua pace dispone, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari.@# De Alexandro quoque papa, qui a B. Petro septimus erat in ordine, ita legimus: Hic passionem Domini miscuit in precatione sacerdotum, quando missae celebrantur. Leo papa constituit ut intra actionem sacrificii diceretur: #Sanctum sacrificium,@# et caetera. Deinde Gregorius, tertius ejusdem nominis papa, faciens oratorium in basilica sancti Petri apostoli in honorem omnium sanctorum, quotidiana missarum solemnia ibidem celebrare constituit, pariterque in canone a sacerdote dicendum ordinavit: #Quorum solemnitas hodie in conspectu tuae majestatis celebratur, Domine Deus noster, toto in orbe terrarum.@# Quod quia specialiter ad illam pertinet celebritatem non est canoni, qui generaliter dicitur, adnotatum. Haec de canone, qui et actio dicitur, dicta sunt: nunc de caeteris quae Dominus dederit, videamus. Coelestinus papa constituit ut psalmi David centum quinquaginta ante sacrificium psallerentur in ordine antiphonarum ex omnibus, quod antea non fiebat, nisi tantum Epistola B. Pauli recitabatur, et sanctum Evangelium. Litaniae, id est #Kyrie eleison, Christe eleison,@# quae sequuntur, a Graecorum usu sumptae creduntur. Orationes autem, quas Collectas dicimus, a diversis auctoribus compositae creduntur, a Gelasio praesule Romano et beato Gregorio papa. Unde et in Vita ipsius legimus: Sed et Gelasianum codicem de missarum solemniis multa subtrahens, pauca convertens, nonnulla superadjiciens, in unius libelli volumine coarctavit. Quod volumen librum Sacramentorum praetitulavit. Et fortasse primis temporibus solius Pauli Epistolae legebantur, postmodum intermistae aliae lectiones sunt, non tantum de Novo verum etiam de Veteri, prout solemnitatum ordo poscebat, Testamento. Ubi notandum, ut sicut sanctum Gregorium, quicunque has vel has cantilenas composuisset libri Sacramentorum et Antiphonarum, ita et beatum Hieronymum credimus ordinatorem Lectionarii, ut ipsius testatur prologus appositus in capite ejusdem Comitis (sic eum appellavit). Postea cum gradualia et #alleluia@# inter apostolicam et evangelicam lectionem coeperunt frequentari, Hispani quasi novitate rei perculsi multum restiterunt dicentes: In quibusdam Hispaniarum ecclesiis laudes post Apostolum decantantur priusquam Evangelium praedicetur, dum canones praecipiant post Apostolum non laudes, sed Evangelium annuntiare. Praesumptio enim est ut anteponant ea quae sequi debent. Nam laudes ideo Evangelium sequuntur, propter gloriam Christi, quae per idem Evangelium praedicatur. Verumtamen ex auctoritate sanctae Romanae Ecclesiae, postea est constitutum ut responsoria et #alleluia@# canantur ante sanctum Evangelium. Iidem etiam in Toletano statuerunt concilio (Conc. Tolet. IV, c. 11) ut hymnus trium puerorum omni Dominico die, et in solemnitatibus martyrum in pulpito decantetur: quod tamen Romani minime faciunt nisi quater in anno, his Sabbatorum diebus qui praetitulantur, in duodecim lectionibus. Symbolum quoque fidei catholicae post Evangelium recitatur, ut per sanctum Evangelium corde credatur ad justitiam, per symbolum autem ore confessio fiat in salutem (Rom. X). Quod tamen non secundum Nicaenum concilium, sed secundum Constantinopolitanum canimus translatum. Concilio quoque Toletano statutum est (Conc. Tolet. III, c. 11), id omni die Dominico secundum morem orientalium ecclesiarum decantari. #Agnus Dei,@# in confractione corporis Domini, a clero et a populo Sergius papa dici constituit. Offertorium, quod inter offerendum cantatur, quamvis a prioris populi consuetudine in usum Christianorum venisse dicatur, tamen quid specialiter addiderit aperte non legimus; quemadmodum de illo angelico hymno, #Sanctus, Sanctus, Sanctus,@# vel de illa antiphona quae post communionem dicitur, fateri possumus, cum veraciter credi possit, priores sanctos silentio obtulisse vel communicasse, quod etiam hactenus in Sabbato S. Paschae solemus observare: quanquam non desint qui affirment Xistum papam, supradictum hymnum, #Sanctus, Sanctus, Sanctus,@# ad missam addidisse. Verum in his omnibus est attendendum,
null
0664b2ee-955a-407b-8e7b-fbd32dc98d1a
latin_170m_raw
null
None
None
None
quia sicut sapientissimus papa Gregorius librum Sacramentorum diligentissime ad veritatis lineam correxit, ita musicae quoque modulationis harmoniam satis utiliter composuit ac ordinavit. CAPUT II. #De gloria in excelsis.@# Nunc stylus ad movendam qaaestionem sese vertat, ad quam totus hactenus sermo habitus intendebat, videlicet cur non liceat omni die Dominico vel natalitiis sanctorum presbyteros illum hymnum canere, quem nato in carne Domino angeli cecinere, dicentes: #Gloria in excelsis Deo,@# etc. Quod si concessum est illum cantare in Pascha secundum praetitulationem Missalis, non multo minus licitum puto in Nativitate Domini, quando primum coepit audiri ab hominibus in terris qualiter ab angelis canebatur in coelis. Proferant contradictores in medium ubinam sit a sanctis Patribus, vel ab ipso sanctissimo papa Gregorio interdictum, et si ad haec respondere non valemus, merito manus damus. Quisquis enim vult ex sacrae Scripturae auctoritate aliquid confirmare, debet ex prophetarum oraculis apostolorum dictis, antiquorum Patrum conciliis, nec non et eorum scriptis vel gestis, et, quod omnibus his majus est, ex sancti Evangelii veritate locum ostendere, unde velit sententiam suam corroborare. Unde solemus dicere: Scriptum est in illo, et in illo loco; et legimus in decretis pontificum, vel in tali concilio, in illo capitulo. Sed cum sanctum Gregorium nusquam legamus ipsum hymnum interdixisse, liceat nostros quoque testes idoneos introducere, quo eorum testimonio possit probari, utrumnam jure debeat decantari. Nam cum scriptum sit: In ore duorum aut trium testium stat omne verbum (Matth. XVIII), prius proferam duos, deinde multos. Denique Telesphorus papa, a beato Petro octavus, constituit ut ante sacrificium hymnus diceretur angelicus, hoc est: #Gloria in excelsis Deo.@# Qualiter ejus debeat credi testimonio, testatur martyrium quod sustinuit pro Domino. De Symmacho quoque papa ita legimus: Hic constituit ut omni die Dominica vel natalitiis martyrum #Gloria in excelsis@# hymnus diceretur. Cujus sanctitatis vir iste fuerit, de bonis ejus operibus quae fecit, ex libro Dialogorum legere volentibus satis liquebit. Ubi beatus papa Gregorius narrat quod quidam Paschasius sanctae Romanae Ecclesiae diaconus, cum tanti meriti apud Deum esset ut quidam daemoniacus, tacta ejus post mortem dalmatica, a daemone sit liberatus: tamen quia tanti pontificis ordinationi restitit, cuidam religioso viro in purgatoriis poenis constitutus, non per somnium, sed visibiliter apparuit, ac pro qua culpa haec pateretur innotuit. Ecce de hoc hymno angelico duo testes inventi sunt idonei, qui a nemine, ut puto, possunt refelli. Quod si adhuc tertius quaeritur, non jam unius, sed sexaginta episcoporum in medium profero testimonium, qui in quarto Toletano concilio (Tol. conc. II, pag. 730), in nomine Domini congregati, tam super hoc quam super aliis hujusmodi hymnis promulgaverunt decretum cap. 12. De hymnis, inquiunt, etiam canendis et Salvatoris et apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse Dominus hymnum dixisse perhibetur, Matthaeo evangelista testante: #Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti (Matth. XXV) @#. Et Paulus apostolus ad Ephesios subscripsit, dicens: #Implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus (Ephes. V) @#. Et quia cernebant nonnullos in Ecclesia eos hymnos spernere, qui humano ingenio videbantur in laudem apostolorum et martyrum triumphos compositi esse, vehementer arguebant eos hujusmodi verbis, dicentes: Respuant et illum ergo ab hominibus compositum, quem quotidie publico privatoque officio in fine omnium psalmorum dicimus: #Gloria, honor Patri et Filio et Spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen.@# Pro quo nos canimus: #Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto usque in finem.@# Et post haec inferunt. Nam et ille hymnus quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: #Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis,@# angelicus est. Reliqua quae ibi sequuntur ecclesiastici doctores composuerunt. Ergo nec ipsi in ecclesiis canendi sunt, quia in sanctarum Scripturarum locis non inveniuntur. Componuntur missae sive preces, vel orationes sive commendationes, seu manus impositiones, ex quibus si nulla decantantur in Ecclesia, vacant officia omnia ecclesiastica. Et paulo post: Sicut igitur orationes, ita et hymnos in laudem Dei compositos, nullus nostrorum ulterius improbet, sed pari modo Gallia [
null
ce28e433-dbde-4c58-a5d4-14cbbf135761
latin_170m_raw
null
None
None
None
in Gallicia] Hispaniaque celebrent, sintque excommunicatione plectendi qui hymnos rejicere fuerint ausi. Unde sanctus Pater Benedictus jubet nos monachos ad omnes regulares cursus celebrare hymnos quos ille vocat Ambrosianos. Ad haec potest aliquis dicere, tunc temporis Gallos et Hispanos in missarum suarum celebritate nondum habuisse usum sanctae Rom. Ecclesiae. Quod et nos non negamus. Testatur hoc abbas Hilduvinus, vir in divina lege apprime eruditus, in ea epistola quam ad Ludovicum imperatorem direxit pro passione sanctorum martyrum Dionysii et sociorum ejus, ubi inter alia quae suae narrationi videbantur congrua haec adjecit: Cui astipulari videntur antiquissimi et nimia vetustate pene consumpti missales libri, continentes missae ordinem more Gallico, qui ab initio receptae fidei usus in hac occidentali plaga est habitus, usquequo tenorem, quo nunc utitur, Romanum suscepit. In nostri quoque monasterii archivo habetur Missalis longe aliter ordinatus quam Romanae Ecclesiae se habeat usus. Et quod iis omnibus majus est cum una sit fides, cur super missarum celebratione, Galliarum Ecclesiae a Romana discordent Augustino requirenti, Gregorius respondit: Novit fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit enutritam. Sed mihi placet ut sive in Romana, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et Anglorum Ecclesiae, quae adhuc nova est, ad fidem institutione praecipua, quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt eligas, et haec quasi vasculo collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem vertas. His satis instruimur exemplis nil nos delinquere, si ea, quae ex auctoritate pontificum, qui illum sanctum virum tempore praecesserunt, instituta suscepimus, et vel ex Gallicanarum ecclesiarum aut Hispanicarum usu mutuavimus, fideli devotione servamus, imitantes ipsius beatissimi papae praedicandam humilitatem. Qui cum reprehenderetur a quibusdam quod aliarum ecclesiarum morem sequeretur, inter alia fatetur, dicens: Si quid boni vel ipsa videlicet Constantinopolitana, vel altera Ecclesia habet, ego et minores meos quos ab illicitis prohibebo in bono imitari paratus sum. Stultus est enim qui in eo se primum existimat ut bona quae viderit discere contemnat. Nam si ideo, ut saepe dictum, illum angelicum hymnum prohibemur in festivis diebus canere eo quod Romanorum presbyteri non solent eum canere, possumus simili modo post Evangelium symbolum reticere, quod Romani usque ad haec tempora divae memoriae Henrici imperatoris nullo modo cecinerunt. Sed an eodem interrogati cur ita agerent, me coram assistente, audivi eos hujusmodi responsum reddere, videlicet, quod Romana Ecclesia non fuisset aliquando ulla haereseos faece infecta, sed secundum sancti Petri doctrinam in soliditate catholicae fidei permaneret inconcussa: et ideo magis his necessarium esse illud symbolum saepius cantando frequentare, qui aliquando ulla haeresi potuerunt maculari. At dominus imperator non antea desiit quam omnium consensu id domino Benedicto apostolico persuasit, ut ad publicam missam illud decantarent. Sed utrum hanc consuetudinem servent adhuc affirmare non possimus, quia certum non tenemus. Eo etiam modo possunt objici multa quae post sancti Gregorii tempora causa decoris videntur adducta [ #al.,@# adjecta], cum e contrario Psalmista dicat: #Adjiciam super omnem laudem tuam (Psal. LXX) @#. Et mirum valde videtur cum certa sit ratione discretum, quid soli liceat episcopo, non autem presbytero: videlicet, ut ad episcopum pertineant ordinationes clericorum, dedicationes ecclesiarum, sacri chrismatis confectio, ad dandum Spiritum paracletum, sacra impositio manuum, quid aliud esse possit in sacramentis divinis quod non sit presbyteris commune cum episcopis, praecipue cum id quod excellentissimum est in omnibus sacramentis, sanctum videlicet corpus et sanguinem Christi, quotidie sicut episcopi, ita et consecrent presbyteri, nec sanctius sit illorum quam istorum. Unde sanctus Hieronymus dicit de iisdem presbyteris: Hi namque in benedictione cum episcopis consortes sunt mysteriorum ac nulla in conficiendo corpore Christi ac sanguine inter vos et episcopos credenda distantia est, quia et eucharistiam pridem per presbyteros benedictam, si necessitas exegerit, accipere debent. Et post pauca: Nam si quis ad injuriam revocat, ut putet non debere se accipere eucharistiam quam presbyter benedicit, is profecto perversus est: credens Deum duo corpora habuisse, unum majus, aliud minus; quod episcopus conficit majus, quod presbyteri
null
b772e754-99e8-44ef-9e2e-ef02b3ef07ed
latin_170m_raw
null
None
None
None
minus; qui Christum ita dividit, Deo injuriam facit. Super haec omnia cum in capite libri missalis, quando presbyteri Romani #Gloria in excelsis Deo@# canere et non canere soleant, legimus solummodo praetitulatum: nusquam autem vel a beato papa Gregorio, vel aliquo sanctorum Patrum nobis interdictum puto, quin omni die Dominica vel in sanctorum natalitiis liceat nobis saepe dictum hymnum canere ad augmentum laudis divinae. CAPUT III. #De octava Pentecostes.@# His ita utcunque digestis, non absimile videtur si quid de octavis Pentecostes loquamur. Nam dum adhuc apud Gallos essem constitutus, non modicam super hac re quaestionem cognovi exortam in illis regionibus, aliis affirmantibus quod sicut Dominicae Nativitatis ac Resurrectionis, ita oporteret celebrare et octavas Pentecostes, praecipue cum saepius in nostris officialibus libris scriptum legamus, post octavam Pentecostes, aliis e regione contendentibus, in hac solemnitate, quia Spiritus sanctus super apostolos in linguis igneis apparuit, non plus quam septem dies debere expendi juxta dona ejusdem Spiritus sancti. Sed ad hanc litem inter utrasque partes dirimendam, ipso sancto Spiritu adjuvante, ostendamus cui parti merito favere debeamus. Nam cum S. Augustinus doctor egregius de sermone Domini in monte habito disputaret, et singulas beatitudines septem donis Spiritus sancti compararet: nam prima beatitudo incepit: #Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V) @#, cum ad octavam perveniret, ita intulit: Octava tanquam ad caput redit, quia consummatum perfectumque ostendit et probat. Itaque in prima et octava nominatum est regnum coelorum. Cum dicitur autem: Quis nos separabit a charitate? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? (Rom. VIII): septem sunt ergo quae perficiunt: nam octava clarificat, et quod perfectum est demonstrat ut per hos gradus perficiantur et caeteri, tanquam a capite rursum exordiens. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isa. XI), his gradibus sententiisque congruere. Et post aliquanta: Haec octava sententia, quae ad caput redit perfectumque hominem declarat, significat fortasse et circumcisionem octava die in Veteri Testamento, et Domini resurrectionem post Sabbatum, qui est utique octavus dies idemque primus dies, et celebrationem octavarum feriarum quas in regeneratione novi hominis celebramus et numero ipso Pentecostes. Nam septenario numero septies multiplicato, quo fiunt 49, quasi octavus additur, ut 50 compleantur, et tanquam redeatur ad caput, quo die missus est Spiritus sanctus, quo in regnum coelorum inducimur, et haereditatem accipimus, et consolamur, et pascimur, et misericordiam consequimur, et mundamur, et pacificamur, atque ita perfecti omnes extrinsecus illatas molestias pro veritate et justitia sustinemus. Ex his S. Augustini verbis liquido potest intelligi quid de octavis Pentecostes possit sentiri. Sed interim vel breviter de sacramento nostri baptismatis aliquid loquamur, quod in similitudinem mortis, sepulturae, resurrectionis Christi regitur, Apostolo teste qui ait: #Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI) @#, et caetera. Unde et beatus papa Leo: In baptismatis, inquit, regula et mors intervenit interfectione peccati: sepulturam triduanam imitatur dimersio, et ab aquis elevatio, resurgentis instar est de sepulcro. Unde rectissime sancti Patres duo tantum legitima tempora ad baptizandum, si nulla necessitas intervenit, constituerunt: Sabbatum videlicet Paschae et Sabbatum Pentecostes. Quae utraque per octo dies celebrantur. Merito consepeliuntur Christo baptizati in Sabbato, ut cum ipso valeant resurgere die Dominico. Sicut enim Sabbatum requiem animarum, sic Dominicus dies, qui est primus et octavus, significat resurrectionem corporum. Si enim certi gratia mysterii per octo dies noster baptismus colitur, ita ut octava die vestimenta mutentur baptizatorum, cur non magis celebratur per octo dies baptismus apostolorum? Quod enim apostoli per adventum Spiritus sancti, qui in igne apparuit, baptizati sunt in die sancto Pentecostes, testatur in Evangelio Joannes Baptista, qui confluentibus ad se turbis ait: #Ego quidem vos baptizo in aqua in
null
b4ec7c3d-3a71-4ada-83a6-fb9ad89fde97
latin_170m_raw
null
None
None
None
poenitentiam. Qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III) @#. Et ipse Dominus ad apostolos ait: #Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Act. I) @#. De qua quidem octavae Pentecostes solemnitate dicit quidam doctor egregie: Octavus dies est, qui et primus, secundum formam octo beatitudinum. Prima beatitudo dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Octava ita: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Ibid.). Ad regeneratos pertinent hae sententiae, ut qui pauperes sunt in hac vita propter regnum coelorum, usque ad finem vitae perseverantes sint, ut accipiant regnum pro quo hic laboraverunt. Baptismus vero neophytorum, quamvis in Sabbato agatur, ad illum baptismum pertinet quem apostoli acceperunt in die sancto Pentecostes, cujus octava est dies Dominica sequens, quam solemus appellare octavas Pentecostes. Et iterum post aliqua: Celebratur per septem dies opus septiformis Spiritus, et octava die consummatio et declaratio et glorificatio ejusdem operis. Quod si ita est, merito eamdem glorificationem in nostris officiis recolit octava dies, quae redit ad caput, quae et prima dies. Itaque sicut celebravimus majestatem Spiritus sancti in Pentecoste, celebremus et in octavis ejusdem festivitatis, quatenus saepissime recolendo ejus dona, dignetur charitas ejus se profusius infundere cordibus nostris. Ex his omnibus manifesta ratio patet quod hi qui octavam Pentecostes celebrant rectius agunt quam qui hoc agere nolunt. Igitur justissime et rectissime a sancta matre catholica Ecclesia toto orbe terrarum diffusa octavae Pentecostes solemnitas celebratur, veneratur et colitur. Si quis vero huic sanae diffinitioni contradicit, ejusdem matris Ecclesiae unitatem scindit. Finito tandem eo, quo hactenus utebamur, sermone, libet aliam rationem inchoare. CAPUT IV. #De Adventu Domini.@# Dominica prima de Adventu Domini, Dominica secunda, Dominica tertia, Dominica quarta, quae proxima est ante Nativitatem Domini. Aliter vero in Lectionario, quem librum Comitis appellavit, sic Dominica quinta ante Nativitatem Domini, quam Amalarius praeparationem Dominici Adventus nominavit. Deinde Dominica quarta ante Nativitatem Domini, Dominica tertia ante Nativitatem Domini, Dominica secunda ante Nativitatem Domini, Dominica prima ante Nativitatem Domini, ut converso modo quae apud Hieronymum dicitur prima vel proxima ante Nativitatem Domini, apud Gregorium dicatur Dominica quarta de Adventu Domini, non inconvenienter, ut reor, propter quinque hujus saeculi aetates, in quibus hominum genus sub jugo diaboli captivum tenebatur, quousque ex intactae Virginis utero nascendo in carne appareret, qui carnis peccata per sui corporis hostiam aboleret et initium sextae sequentis aetatis sanctificaret: vel quia interior noster homo per quinque sensus corporis corrumpitur, ita ut in nobis mors operetur, sicut propheta dicit: #Introivit mors per fenestras vestras (Jer. IX) @#; quatenus in his quinque hebdomadibus hospitium mentis illi regi nostro praeparetur, quem prophetica lectio in ipsa hebdomada quinta his verbis pronuntiat venturum: #Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra (Jer. XXIII) @#. Quaternarium vero numerum, quem, ut supra notavit sanctus Gregorius, in quatuor Dominicis de Adventu Domini diebus posuit, tali celebrant sacramento, ut homo, qui quatuor consistit elementis, per quatuor hebdomadas ejus exspectet Adventum, quem per tres ordines librorum, legis scilicet, prophetarum, psalmorum olim promissum, et per quartum, id est, principium Evangelii, angelo sanctae Mariae semper virgini conceptum ac nativitatis ejus ordinem narrante, ad salutem humani generis certissime sciunt huic mundo praesentatum. Et ne tantilla parvitatis meae attestatio, quam ex aliorum magis quam ex propria protuli sententia, videatur parvipendenda, majorum dicta ponantur in medio, ut vel ex his liquido comprobetur quorum usus rectior habeatur. Ait nempe Amalarius divinorum officiorum scrutator non contemnendus: In antiquis libris Missalium et Lectionariorum reperitur scriptum: hebdomada quinta ante Nativitatem Domini. Totidem enim lectiones habemus in Lectionario, et totidem Evangelia a tempore memorato per dies Dominicos usque ad Nativitatem Domini. Antiphonarius habet tria officia diurna, et quartum in die Dominico qui vacat post lectiones duodecim;
null
1188aa0d-a63b-40a7-ba52-88a0442833a9
latin_170m_raw
null
None
None
None
nocturna vero quatuor, ut superius dixi, per dies Dominicos. Auctor Lectionarii excitat fidem nostram ad recolendum Domini nostri Jesu Christi venturi in mundum praeconium per quinque aetates mundi. Auctor Missalis qui nominatur Gregorialis, et Antiphonarii, nos tangit ut recolamus Nativitatem Domini celebratam per tres ordines librorum, scilicet legis, prophetarum et psalmorum; necnon et per quartum, id est, principium Evangelii, in quo narratur Gabriel archangelus missus ad Zachariam, videlicet nuntius praecursoris Nativitatis Domini, verum etiam et prophetae Zachariae de adventu Domini, et Gabriel missus ad Mariam virginem (Luc I), narrans ei conceptionem Salvatoris nostri, et caetera talia usque ad ipsam Nativitatem. Nempe et ipsa quarta hebdomada, hoc est, quae proxima est ante Nativitatem Domini, sive in qua celebratur, singularis est; habet in matutinali officio per unamquamque feriam antiphonas proprias in psalmis. Et alio modo auctor Lectionarii docet nos quam fortis sit Dominus, qui venturus est ad nos, et intraturus domum nostram ut in ea habitet quam nos solemus sordidare quinque sensibus nostris. Illices formae intrant per oculos, suspicio mala de fratre per aures, odor libidinosus per nares; per os nos ingluvies polluit, per actum crudelitas. In sordibus non vult habitare rex venturus, nisi ita purgetur hospitium ut nec saltem pulvis talium phantasmatum remaneat, non dignabitur hospes venturus intrare in illud. Ideo scribit auctor Lectionarii quinque lectiones quinque hebdomadarum ut nos hortetur circumcidere quinque sensus nostros ab omni vitio, et parare mansionem dignam regi et Domino atque vero prophetae. De ipso rege dicit prima lectio: #Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit (Jer. XXIII) @#. At vero de Domino: #Et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster (Ibid.) @#. Et iterum in Evangelio de propheta: #Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum@# (Joan. VI). Auctor Missalis sive Antiphonarii eamdem praeparationem hortatur nos facere per quatuor hebdomadas. Sicut enim homo internus quinque sensibus ad animam bene aut male operatur, ita per quatuor elementa aut ruit ad mala opera, aut surgit ad bona. Quapropter, ut dixi, hortatur nos auctor memoratus ut si usque modo torpuimus negligentia, dehinc surgamus ad mundandam domum nostram, ut qui non excitatus est in quinta hebdomada, saltem in quarta surgat. Ipsum enim sonat lectio quae legitur in quarta hebdomada: #Scimus quia hora est jam nos de somno surgere (Rom. I) @#, et reliqua. Non dubito propterea cantorem in memorata hebdomada cum tuba sua exaltare vocem: #Ad te levavi animam meam,@# ut excitet eos qui in quinta hebdomada sopore negligentiae oppressi sunt. Quomodo nostram domum praeparare debeamus in sequentibus memorata lectio monstrat: #Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induimini Dominum Jesum Christum (Rom. XIII) @#. Eamdem praeparationem inculcat in aras [ #for.,@# aures] cordis nostri Sacramentarium: #Suscipiamus,@# inquiens, #Domine, misericordiam tuam in medio templi tui (Psal. XLVII) @#, #ut reparationis nostrae ventura solemnia congruis honoribus praecedamus.@# Haec autem causa est, qua Patrum sententia fulcitur [ #forte deest hic,@# qui tria in Antiphonario ordinarunt diurna officia, #aut aliquid simile@# ]. Omnis enim omnipotentis Verbi humanitati dispensatio, sanctae Trinitatis individua est operatio. Et quanquam ad solum Filium respiciat humanitatis assumptio, tamen ad totam Trinitatem pertinet effectiva nostrae redemptionis consummatio. Quapropter aequum per omnia fore et conducibile censetur, quatenus tres tantum hebdomadae observentur in adventu Domini. Quod si aliquid supercreverit, synecdochicos accipitur, ne tanti mysterii ordo et regula praesumptuose (quod absit) annulletur. Est autem et alia ejusdem negotii ratio, haudquaquam vilipendenda, qua gloriosus Ecclesiae auctor et doctor eximius Hilarius in libro Officiorum utitur: Sicut, inquiens, pater ille familias in Evangelio trino adventu infructuosam ficulneam visitavit (Luc. XIII), sic sancta mater Ecclesia Salvatoris annuo recursu per trium septimanarum secretum spatium sibi incitavit. Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX). Venit ante legem, quia per naturalem intellectum quid unicuique sequendum, quidve
null
b29340e2-4697-4770-bdbe-89c3e6ced790
latin_170m_raw
null
None
None
None
agendum sit innotuit. Venit sub lege, quia patriarcharum exemplis et prophetarum praeconiis semini Abrahae legalia confirmavit decreta. Venit tertio post legem per gratiam ad vocationem gentium, ut a solis ortu usque ad occasum laudare discerent pueri nomen Domini, quos usque ad finem mundi ad suae majestatis cultum exhortari non desinit. CAPUT V. #De missa,@# Deprecationem nostram, #et concordia officiorum Dominicalium.@# De missa, #Deprecationem nostram, quaesumus,@# Domine, #benignus exaudi,@# quae in quibusdam Sacramentorum libris bis solet poni, primo videlicet peracta Pentecostes hebdomada, post officia jejunii mensis quarti, quae praetitulatur in Missali, Dominica vacat. Item secundo, post duas Dominicas, tertia incipiente. Ubi quaerendum reor quo loco rectius dicatur: nam per singula quatuor tempora peracto jejunio, sequens Dominica vacat ab officio, quamvis missae non desint inde compositae. Et quia officia jejunii primi mensis, in prima Quadragesimae hebdomada, et jejunii quarti mensis in hebdomada Pentecostes inveniuntur conscripta, licet semper eodem perveniant ordine, tamen, sicut peracta prima Quadragesimae hebdomada, ea Dominica quae ibi posita est, dicitur, et lectiones Apostoli et sancti Evangelii leguntur, ita et hic agendum esset recte et praecipue cum eadem missa, lectio Apocalypsis Joannis et Evangelium, quae eodem die leguntur, miro inter se concordent modo. Nam sacerdos et sua et Ecclesiae voce deprecatur sibi praestari supplicandi affectum et defensionis auxilium: et in lectione scriptum est: #Et prociderunt viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. Amen (Apoc. IV) @#. Et in Evangelio princeps Judaeorum Nicodemus venit ad Jesum nocte (Joan. III), rogans et interrogans de animae suae salute. Et deinceps, finita hac eadem hebdomada usque ad adventum Domini, par numerus invenitur tam officiorum quam et missarum. Nam viginti tres hebdomadae computantur, ita concordes, ut aliquando omnis cantus videlicet antiphonarum, quae dicuntur introitus, gradualium, offertoriorum, communionum, cum lectionibus apostolicis et evangelicis ita conveniant, ut velut quoddam organum distantis inter se vocis concordem symphoniam reddant. Ut enim exempli gratia pauca ex plurimis proferamus, primam Dominicam post octavam Pentecostes intendamus, ubi introitus ita incipit: #Domine, in tua misericordia speravi (Psal. XII) @#, et responsorium: #Ego dixi, Domine (Psal. XXX) @#, et vers. #Beatus qui intelligit super egenum (Psal. XLI) @#. Offerenda quoque: #Intende voci orationis meae (Psal. V) @#. Nonne suis vocibus videtur tibi, prophetam in voce pauperis Lazari vel in persona sanctae Ecclesiae, hoc quidem tempore pauperis et afflictae, ad Deum proclamare ut in hac convalle lacrymarum dignetur misereri membrorum suorum? Et quid ipso die lectio Joannis, nisi tota charitatis melle redundat, dum dicit: #Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV) @#? Et paulo superius: #Deus dilexit nos, et nos debemus invicem diligere (Ibid.) @#. Quid autem sanctum Evangelium sonat, nisi ut ad misericordiae opera nos provocet, quando pauperis Lazari patientiam in sinu Abrahae remuneratam et divitis superbi avaritiam ostendit damnatam (Luc. XVI)? Pro hujusmodi re sacerdos illum deprecatur qui est in se sperantium fortitudo, ut adsit invocationibus nostris propitius: et quia sine illo nihil potest nostra mortalis infirmitas, sicut nec Lazari sine ejus adjutorio potuit, praestet nobis auxilium gratiae suae ut in exsequendis mandatis ejus illum diligendo ex toto corde, et ex tota anima, et ex omnibus viribus, et proximum nostrum sicut nosmetipsos, et voluntate illi et actione placeamus, ut quandoque post hujus vitae terminum in sinu Abrahae recepti, unusquisque nostrum laeto cordis jubilo cantare possit cum Lazaro: #Narrabo omnia mirabilia tua, laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime (Psal. IX) @#. Et in hunc modum per viginti tres hebdomadas, si illa missa superius dicta, tertio loco praetermittitur aut omnia cum omnibus, aut aliqua cum aliquibus, maxime autem, si diligenter inspicitur, missae concordant cum evangelicis lectionibus. Et ne multiplex sermo lectori fastidium gignat, praetermissis plurimis, pauca adhuc dicamus sub exemplis. Qualiter illa evangelica lectio, qua Dominus Petro praedicit
null
ab2d7033-fe63-4e11-9abc-a4cce91011fb
latin_170m_raw
null
None
None
None
: #Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens: et ille subductis ad terram navibus, cum sociis suis secutus est illum (Luc. V) @#, congruat orationi missae, non est laboriosum investigare, quae hujusmodi componitur prece: #Deus, qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas, quae omne desiderium superant, consequamur.@# Ut haec omnia cum apostolis mereamur consequi, hortatur nos Petrus in lectione omnes unanimes in oratione existere. Iterum illi evangelicae lectioni, ubi Dominus quatuor millia hominum septem panibus et pisciculis paucis pavit, haec missa congruit: #Deus cujus providentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus ut noxia cuncta submoveas, et omnia nobis profutura concedas.@# Providit enim Deus quid esurienti populo esset facturus. Merito populi divinae largitatis pabulo refecti, cum Daniele propheta decantant laeti: #Sicuti in holocausto arietum, rogantes ut sic fiat sacrificium in conspectu Domini, ut placeat sibi (Dan. III) @#. Et quia haec verba ad legalia pertinebant sacrificia, et ea nunc in mysterium corporis Christi et sanguinis sunt mutata testantur verba secreta, quae ita incipiunt: #Deus, qui legalium differentiam hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti.@# Illi Evangelio in quo Dominus super civitatem Hierusalem flevit (Luc. XIX) haec oratio congruit: #Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos misericordiam tuam (Luc. XVIII) @#. Illud Evangelium: #Duo homines,@# et illa apostolica lectio, quae ea die legitur, bene concordant dum Apostolus dicit: #Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. I) @#. Et publicanus a longe stans, nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: #Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII) @#. Inter hos medius stans sacerdos orat et dicit: #Omnipotens sempiterne Deus, qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota, effunde super nos misericordiam tuam, ut dimittas quae conscientia metuit, et adjicias quod oratio non praesumit.@# Nunc videamus de duodecima Dominica post octavas Pentecostes quae concordia in illo officio esse possit. Nam in Evangelio secundum Marcum eo die legimus, qualiter #adducunt Domino surdum et mutum, et deprecabantur illum ut imponat illi manus;@# et post pauca: #Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte (Marc. VII) @#. Quod intuens Propheta ex persona infirmantis introitu deprecatur Deum, dicens: #Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. LXIX) @#. Congruit etiam titulus ejusdem psalmi qui ita inscribitur: In finem David in rememorationem, eo quod #salvum me fecit Dominus.@# Cernens sacerdos hanc sanitatum gratiam non nisi ex divino munere evenire, orat ad Dominum hujusmodi prece: #Omnipotens et misericors Deus, de cujus munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur, tribue, quaesumus, nobis ut ad promissiones tuas sine offensione curramus.@# Unde et in lectione Apostolus profitetur fiduciam se habere per Christum ad Deum. Et in responsorio jam quasi soluto linguae vinculo Propheta laudes se Deo promittit referre, dicendo: #Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII) @#. In lectione introducitur nomen Moysis, et in offerenda, #precatus est Moyses in conspectu Domini pro peccatis populi sui,@# ut sicut in Evangelio corpore infirmum, ita hic sanet Dominus populum in anima languidum. Unde scriptum est: #Et placatus factus est Dominus de malignitate, quam dixit facere populo suo (Exod. XXXII) @#. Et in versu: #Dixit Dominus ad Moysen: Invenisti gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus (Exod. XXXIII) @#. Sic uterque populus Novi ac Veteris Testamenti curatus divina commemorat beneficia, ita canens cum Propheta: #De fructu operum tuorum, Domine, satiabitur terra, ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis (Psal. CIII) @#. Terra, quae in primo homine maledicta spinas
null
afd3dfa3-01c3-4630-b6ca-04ad453a56e4
latin_170m_raw
null
None
None
None
et tribulos germinavit, nunc coelesti imbre perfusa ac bonorum operum fructu satiata, illum panem producit qui de coelo descendit, cujus gustu reficimur et vini poculo in mysterio sanguinis Christi potamur, ut oleum divinae misericordiae faciem interioris hominis exhilaret et panis ejusdem cor hominis confirmet. Illi Evangelio ubi Dominum legisperitus de mandato interrogat, et ille respondens dixit: #Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII) @#; et Samaritanus curat illum vulneratum, et stabulario dat et promittit praemium (Luc. X), congruit haec oratio ad Dominum: #Omnipotens sempiterne Deus, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum, et ut mereamur assequi quod promittis, fac nos amare quod praecipis.@# Haec et alia quae vel praetermissa, vel dicta sunt, vel quae adhuc restant, si diligenti cura observentur, concordi fine concluduntur, si tamen illud officium, #Exsultate Deo,@# nullo canitur die Dominico. Nam cum caeterae Dominicae quae post jejunia vacant, lectiones et Evangelia habeant constituta, et haec Dominica, quae hic vacat, ita non habeat, jure illud officium praetermittitur, ut in caeteris concordia reservetur. Si quis vero objicit cur officium quartae feriae non hic similiter cantetur, sicut in Adventu Domini et in Quadragesima, respondemus quia cum quatuor hebdomadae in Dominico Adventu ante Natale Domini sint praenotatae, et in Quadragesima per singulos dies singula sint officia constituta, ut in Adventu Domini quarta, et in Quadragesima secunda Dominica vacent, merito ab ecclesiasticis viris est constitutum qualiter illi duo dies supplerentur per officia quartarum feriarum. At vero finita Pentecostes hebdomada, et sequenti Dominica quae vacat, non jam officium quartae feriae repetitur, sed Spiritus Domini canitur; ita et finito septimi mensis jejunio non repetendum puto quartae feriae officium, sed magis, si necesse fuerit aliquod officium observandum et non occurrit aliqua festivitas sanctorum, rectius prioris hebdomadae officium, sicut solet fieri in Galliarum ecclesiis, repetitur, quam concordia Evangeliorum et officiorum dissipetur. Nec satis mirari queo quid causae obsistat cur non liceat unum officium, si ita evenerit, cantari per duas, sicut et unam historiam cum suis responsoriis, vel per duas, vel per tres, vel per quatuor hebdomadas. Nam finita hebdomada quae vacat, in introitu missae cantor pacem a Domino rogat ut prophetae ejus fideles inveniantur. Et responsoria propheta David: #Laetatus sum@# (inquit) #in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus (Psal. CXXI) @#: et in versu: #Fiat pax in virtute tua (Ibid.) @#. In Evangelio facit Dominus mentionem prophetae Moysis, dicens: Super cathedram Moysis sederunt Scribae et Pharisaei (Matth. XXIII). Sequens offerenda ita incipit: #Sanctificavit Moyses altare Domino,@# et primus versus: #Locutus est Dominus ad Moysen;@# secundus versus: #Oravit Moyses Dominum.@# Et in communione hortatur nos Psalmista cum Moyse tollere hostias, et introire in atria Domini, adorare Dominum in aula sancta ejus (Psal. XCV). Et quia Deo nec in sacrificio, nec in oblatione hostiarum sine ejus adjutorio placere possumus, nec in atria ejus introire, nec in aula ejus adorare eum, merito sacerdos ex sua et nostra voce Deum deprecatur, dicens: #Dirigat corda nostra, Domine, quaesumus, tuae miserationis operatio, quia tibi sine [te] placere non possumus.@# In sequenti Dominica in introitu consolatur nos ipse, dicens: #Salus populi ego sum,@# et caetera. Unde et in Evangelio non solum sanat paralyticum quem ei offerebant jacentem in lecto, verum etiam dimittit peccata, sicut eidem dicit: #Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua (Matth. IX) @#. Unde et merito nos Dominum in oratione missae rogamus, ut omnipotens et misericors Deus universa nobis adversantia propitiatus excludat, ut sicut paralyticus ex miseratione Dei libero gressu incedebat, ita et nos mente et corpore expediti quae Dei sunt liberis mentibus exsequamur. Et quia Apostolus quosdam de Scribis sciebat intra se dixisse: Hic blasphemat, in epistola sua praemonebat, dicens: Propter quod loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, et nolite locum dare
null
b5c8fa89-7af8-448a-b61f-1d7aa98086e4
latin_170m_raw
null
None
None
None