Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
illius quibus commissum est ejus eleemosynam facere, de rebus illius aliquid dare sponte voluerint: tamen nullatenus a presbyteris illis aliquid exigatur, sive ab illis qui locis et vicis praesunt. Prohibendum etiam secundum majorum instituta, ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu, aut in exedris ecclesiae. Infra ecclesiam vero, aut prope altare ubi corpus Domini et sanguis conficitur, nullatenus habeant licentiam sepeliendi. CAP. CLX.-- #De sepultura conjugatorum in primis connubiis.@# ( #Hieron dicit.@# ) Ebron dicitur esse civitas trium virorum, quia in ea sepulti sunt tres patriarchae in spelunca duplici cum tribus uxoribus suis, id est, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Jacob et Lia, praeter ipsum Adam et Evam uxorem suam. Tobias dicit ad filium suum: Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae omnibus diebus, et cum ipsa compleverit tempus, sepelies eam juxta me in uno sepulcro. CAP. CLXI.-- #De eadem re.@# ( #Item ejusd.@# ) Quos conjunxit unum conjugium, conjungat unum sepulcrum: quia una caro est, et quod Deus conjunxit, homo non separet. CAP. CLXII.-- #De eadem re.@# #August. dicit.@# ) Unaquaeque mulier sequatur virum suum, sive in vita, sive in morte. CAP. CLXIII.-- #Quorum mens una fuerat, sepultura non separet.@# ( #Item August.@# ) Soror sancti Benedicti sepulta est in sepulcro quod ipse sibi praeparaverat ut quorum mens una semper fuit in Domino, eorum quoque corpora sepultura non separaret. Ita in primo connubio conjuncti, quia una et eadem caro est, in uno sepulcro sepeliantur. CAP. CLXIV.-- #De rebus immobilibus Ecclesiae.@# (Ex concil. apud Sylvanectim praesente Ludovico rege, cap. 5.) Nulli liceat alienare rem immobilem Ecclesiae, sive domum, sive agrum, sive hortum, sive rusticum mancipium, neque creditoribus specialis hypothecae titulo obligare. Alienationis autem verbum contineat conditionem, donationem, permutationem et emphyteoseos perpetuum contractum. Sed omnes omnino sacerdotes ab hujusmodi alienatione abstineant, poenas timentes, quas Leoniana constitutio minatur. CAP. CLXV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 6.) --Si princeps voluerit rem immobilem sanctis locis praestare et accipere ab eo aliam immobilem rem, et eo modo permutationem contrahere, liceat hoc facere ei divina pragmatica sanctione ab eo promulgata. CAP. CLXVI.-- #De praestariis viduatarum Ecclesiarum ut non valeant.@# (Ex conc. apud Belvacum, cui Ludovicus imperator intereat, cap. 10.) Ut precariae et commutationes, tempore viduatarum Ecclesiarum factae, ab his qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur, et cum autoritate Ecclesiastica, vel civili, si faciendae sunt fiant. CAP. CLXVII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 11.) Precariae a nemine de rebus Ecclesiasticis fieri praesumantur, nisi quantum de qualitate convenienti datur ex proprio, duplum accipiatur ex rebus Ecclesiae, in suo tantum qui dederit nomine, si res proprias et Ecclesiasticas usu fructuario tenere voluerit. Si autem res proprias ad praesens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu, in suo tantum quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum rerum dispensatorem convenit, non propriarum rerum largitorem. CAP. CLXVIII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem concil., cap. 12.) A nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus Deo et sanctis ejus dicatis, cum ratio et usus obtineat, neminem cui non vult, contra utilitatem et rationem, praestitum de proprio facere beneficium. CAP. CLXIX.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 13.) Ut precariae, de quinquennio in quinquennium secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem renoventur. CAP. CLXX.-- #De donatione, vel venditione, vel commutatione ecclesiasticae rei.@# (Ex concil. habito apud Valentias, cap. 50.) Irrita erit episcoporum donatio, vel venditio, vel commutatio rei ecclesiasticae, absque collaudatione et subscriptione clericorum. CAP. CLXXI.-- #De commutationibus rerum ecclesiasticarum.@# (Ex concil. apud Belvacum, cap. 5.) Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur, et subtilissime si aliquo modo fieri
null
7fd1cdfc-909c-417e-a9e2-a959ccc0af3c
latin_170m_raw
null
None
None
None
debent, inspiciantur. Quae autem inconsultae factae sunt, juxta decretum canonicum Hilarii papae, quas illicite decessor episcopus admiserit, vel ab aliis illicite commissae sunt, ab eo qui successor est emendentur. CAP. CLXXII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 4.) A sancta synodo decretum est, et imperialis auctoritas denuntiat, ne commutationes rerum, vel mancipiorum ecclesiasticorum quaelibet persona sine licentia et consensu regio praesumat facere. CAP. CLXXIII.-- #De ecclesiasticis mancipiis.@# (Ex concil. apud Carisiacum, cap. 2.) Neque mancipia ecclesiastica quisquam, nisi ad libertatem commutet, videlicet ut mancipia quae pro ecclesiastico homine dabuntur, in ecclesiae servitute permaneant, et ecclesiasticus homo qui commutatur, perpetua libertate fruatur. Quod enim semel Domino consecratum est, ad humanos usus jam transferri non potest. Ait enim lex: Si quis mutaverit, et quod mutat, et quod mutatum est, sanctificabitur Domino. CAP. CLXXIV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 3.) Injustum videtur et impium, ut mancipia quae fideles viri seu feminae pro remedio animae suae Deo et sanctis ejus consecrarunt, cujuscunque muneris pretio vel commutationis commercio, iterum in secularem servitutem redigantur, cum canonica auctoritas servos fugitivos tantummodo distrahi permittat, et ideo omnes rectores Ecclesiarum summopere caveant, ne unius eleemosyna alterius peccatum fiat. Et est absurdum ut Ecclesiastica dignitate servus decedens, humanae obnoxius sit servituti. CAP. CLXXV.-- #De regalibus praeceptis super prestaria.@# (Ex concil. ad S. Medardum, cap. 11.) Praecepta regalia super precariis Ecclesiasticis fieri nec ratio sinit, nec auctoritas quolibet modo permittit. Quoniam praecepta in jure ecclesiastico firmare indignum judicatur, necesse est ut majestas regia non nisi ab ecclesiastico rectore petatur. Idem autem custos Ecclesiae solertissime caveat, ne sui ordinis et Ecclesiasticae communionis forte immemor, contra auctoritatem praeceptum regium pro quacunque assentatione fieri petat. Qui etsi fecerit, non audiatur. Si autem et obtinuerit, regia discretione, et episcopali judicio idem rescindatur, et petitor injustus, pro principis injusta suggestione digne corripiatur. CAP. CLXXVI.-- #De episcopo qui mancipium Ecclesiae manumitti desiderat.@# (Ex concil. Toletan. V, cap. 68.) Episcopus qui mancipium juris Ecclesiae, non retento ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duos meriti ejusdem et peculii coram concilio Ecclesiae cui praeeminet, per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et justa inveniatur definitio commutationis. Tunc enim liberam manumissionem sine patrocinio Ecclesiae concedere poterit, quia eum quem libertati tradere disponit, jam juri proprio acquisivit. Hujusmodi autem liberto adversus Ecclesiam, cujus juris exstitit, accusandi vel testificandi denegetur licentia. Quod si praesumpserit, placet ut, stante commutatione, in servitutem propriam Ecclesiae revocetur. CAP. CLXXVII.-- #De sacerdotibus, qui res suas Ecclesiae relinquunt.@# (Ex eodem concil. V, cap. 69.) Consensus totius concilii definivit ut sacerdotes, qui aut res suas Ecclesiae relinquunt, aut nihil habentes, aliqua tamen praedia, aut familias Ecclesiis suis conquirunt. Liceat illis aliquos de familiis ejusdem Ecclesiae manumittere, juxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita ut cum peculio et posteritate sua, si ingenui sunt, sub patrocinio Ecclesiae maneant, utilitates injunctas sibi juxta quod potuerint prosequentes. CAP. CLXXVIII.-- #Ut presbyteri rem Ecclesiae vendere non praesumant.@# (Ex concil. Carthag., cap. 33.) Item placuit ut presbyteri non vendant rem Ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis: quomodo et episcopis non liceat vendere praedia Ecclesiae, ignorante concilio vel presbyteris suis. Non habenti ergo necessitatem, nec episcopo liceat matricis Ecclesiae, nec presbytero rem tituli sui usurpare. CAP. CLXXIX.-- #Ut nullus ordinatus de ministeriis Ecclesiae aliquid vendere praesumat.@# (Ex concil. Braggar., cap. 30.) Si quis presbyter aut diaconus inventus fuerit de eleemosynis Ecclesiae aliquid venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione Ecclesiae non haberi. In judicio tamen episcopi dimittendum, sive dignus sit, sive indignus in suo recipi gradu. CAP. CLXXX.-- #De presbyteris qui de jure tituli sui aliquid distrahunt.@# (Ex eodem, cap. 31.) Quicunque presbyter de jure tituli sui quolibet modo aurum
null
9b4dd52c-b098-4b10-8337-ba5a4f3bd587
latin_170m_raw
null
None
None
None
, argentum, vel gemmas, vestes quoque, si sunt, vel si accesserint aliqua mobilia ad ornamenta divina, aliquid in perpetuum alienare tentaverit, donator, alienator ac venditor, honoris sui amissione mulctetur. CAP. CLXXXI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 32.) Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus, in suo clero, aut ubi forte non est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas, Ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus suo privetur honore. CAP. CLXXXII. #Quod quantum remedium veniae oblatio ecclesiastica tribuit conferenti, tantum damnum praeparat fundatori.@# (Ex concil. Toletan., cap. 33.) Omnis itaque rei ecclesiasticae quantitas, sicut remedium veniae tribuit conferendi, ita damnum rite praeparat fraudatori. Et ideo nullus sacerdotum, vel ministrorum ex rebus Ecclesiae, quae in quibuscunque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat, et juri suo, aut cathedrae propriae unitati connectat. Verum, ut hujus rei soliditas potior habeatur, propinquis ejus, qui construxerunt vel ditaverunt Ecclesiam, licitum sit hanc bonae intentionis habere solertiam, ut, si sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus praeviderint defraudare, aut commonitionis honesta conventione compescant, aut talia episcopo, aut judici corrigenda denuntient. Quod si talia episcopus agere tentat, metropolitano ejus haec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia gerit, regis haec auribus insinuare non differant. Ipsis tamen haeredibus in eisdem rebus non liceat, quasi juris proprii potestatem praeferre, non rapinam, non fraudem ingerere, non violentiam quamcunque praesumere. Si quis haec monita temerare praesumpserit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sententiam sustinebit. CAP. CLXXXIII. #De clericis qui documenta, quibus ecclesiae possessio firmatur, distrahunt.@# (Ex concil. Agathen., cap. 5.) Si quis vero de clericis documenta, quibus Ecclesiae possessio firmatur aut supprimere, aut negare, aut adversariis fortasse tradere, damnabili et punienda obstinatione praesumpserit, quidquid per absentiam documentorum damni Ecclesiae illatum est, et de propriis facultatibus reddat, et communione privetur. Hi autem qui in damnum Ecclesiae praecepta et testimonia sanctae Ecclesiae impie sollicitati a traditoribus susceperunt, pari sententia feriantur. CAP. CLXXXIV. #De libertis, qui a patrocinio Ecclesiae discesserunt.@# (Ex concil. Tolet. V, cap. 71.) Liberti Ecclesiae, qui a patrocinio ejus discedentes, quibuslibet personis adhaeserunt, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per obedientiae contemptum ingrati actione tenentur. CAP. CLXXXV. #De libertis Ecclesiae.@# (Ex eodem concil. V, cap. 70.) Liberti Ecclesiae, quia nunquam moritur eorum patrona a patrocinio ejusdem nunquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreverunt. Et ne forte libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas naturali ingenuitate obtinens, sese ab Ecclesiae patrocinio non subtrahat, necesse est tam iidem liberti, quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam se ex familia Ecclesiae liberos effectos esse fateantur, ejusque patrocinium non relinquant, sed juxta virtutem suam obsequium ei, vel obedientiam praebeant. CAP. CLXXXVI. #De libertis, qui a quibuscunque manumissi Ecclesiae patrocinio commendati sunt.@# (Ex eodem V, cap. 72.) Liberti, qui a quibuscunque manumissi sunt, atque Ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulae antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur, sive in statu libertatis eorum, seu in peculio quod habere noscuntur. CAP. CLXXXVII. #De manumissis in Ecclesia.@# (Ex concil. Arausic., cap. 6.) In Ecclesia manumissos, vel per testamentum Ecclesiae commendatos, si quis in servitutem, vel in obsequium, vel ad colonariam conditionem imprimere tentaverit, animadversione ecclesiastica coercebitur. CAP. CLXXXVIII. #De fugitivis ecclesiasticis servis.@# ( #Ex eodem Toletan.@# ) Fugitivos etiam servos ecclesiasticos domos suas, aut familias deserentes, qui etiam si revocati fuerint, teneri non possunt, simili ratione ab episcopo, si voluerit, aut si ita illi meruerint, distrahantur. CAP. CLXXXIX. #De episcopis, qui nihil suis Ecclesiis conferunt, et tamen ex familia liberos facere praesumunt.@# (
null
d1830a87-4598-4e7d-85a2-8403293be1ea
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Ex eodem.@# ) Episcopi, qui nihil ex proprio suo Ecclesiae Christi conferunt, liberos ex familiis Ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim ut qui res suas Ecclesiae Christi non contulerit, damnum Ecclesiae inferat. Tales igitur libertos successor episcopus, absque aliqua oppositione ad jus Ecclesiae revocabit. CAP. CXC. #De illis, qui pro aliquo reatu fugiunt ad Ecclesiam.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 10.) In synodo Aurelianensi prima sub Clodoveo rege, in qua sederunt episcopi viginti quatuor, de his qui ad Ecclesiam pro reatibus suis fugiunt, id constitutum est observandum, quod antiqui canones decreverunt, et lex Romana constituit, ut ab Ecclesia, vel ab Ecclesiae atriis, vel a domo episcopi vel a claustro, quia haec pro emunitate habentur, eos abstrahi omnino non liceat, sed nec alteri consignari, nisi ad Evangelia datis sacramentis, de morte, et debilitate, et omni poenarum genere sint securi, ita, ut ei cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conveniat. Quod si sacramenta sua convictus fuerit violasse, reus perjurii non solum a communione Ecclesiae, vel omnium clericorum, verum etiam, et a catholicorum convivio separetur. Quod si cui reus est, noluerit sibi intentione faciente componi, et ipse reus de Ecclesia actus timore discesserit, ab Ecclesiae clericis non requiratur. CAP. CXCI.-- #De raptore, si cum rapta ad Ecclesiam confugerit.@# (Ex eodem, cap. 2.) De raptoribus autem feminarum id constituendum esse censuimus, ut si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et parentibus reddatur, et raptor mortis, vel poenarum impunitate concessa, liberam habeat eundi facultatem. Si vero parentes mulieris ecclesiasticis viris obedire noluerint, excommunicentur. CAP. CXCII.-- #De servo, si pro qualibet culpa dominum suum ad Ecclesiam fugerit.@# (Ex eodem, cap. 3.) Servus qui ad Ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si a domino pro commissa culpa ecclesiastici sacramentum susceperint, statim ad servitium domini sui redire cogatur. Et postquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid poenae pro eadem culpa qua accusatur probatus fuerit pertulisse, pro contemptu Ecclesiae, et praevaricatione fidei a communione et convivio catholicorum, sicut superius comprehensum est, extraneus habeatur. Si vero servus pro culpa sua ab Ecclesia defensatus, sacramenta domini clericis exigentibus de impunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari. CAP. CXCIII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap 5.) Similiter in Matiscensi synodo decretum est ut hi qui fugiunt suos inimicos, aut in Ecclesiam, aut in atrium Ecclesiae, aut in domum episcopi, aut in claustrum regularium non inde abstrahantur, nisi prius super sacra accepta securitate a persecutoribus de morte, de debilitate, et omni poenarum genere, sint securi: etiam si servi sint illorum, qui eos insequuntur, ita ut ei cui rei criminosi fuerint de satisfactione conveniant. Quod si is qui super sacra prius juraverat, post convictus fuerit juramentum violasse, reus perjurii communione privetur, quousque satisfaciat. CAP. CXCIV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. apud Theodonis villam, cap. 11.) Reum confugientem ad Ecclesiam, seu in atrium Ecclesiae, aut in officinas regularium fratrum, vel in curiam aut in domum episcopi, quia haec in antiquis canonibus pro emunitate tenentur, nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam, vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum ejus prae omnibus conservetur, sed rectores ecclesiarum pacem et vitam, ac membra ei cum juramento obtinere studeant: sed tamen legitime componat, quidquid inique fecerat: et si insequutor magistris ecclesiae obedire noluerit, canonice constringatur. CAP. CXCV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Arausico, cap. 5.) Eos qui ad Ecclesiam confugerint, tradi non debere, sed loci reverentia et intercessione defendi. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad Ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes Ecclesias districtissima damnatione feriatur. CAP. CXCVI.-- #De emunitate Ecclesiae.@# (Ex concil. Triburi., cap. 30.) Si quis in atrio Ecclesiae pugnam committit, aut homicidium facit, quidquid pro
null
ce56e0e7-e20d-4c61-b9a2-41589e77e0b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
emunitate violata emendandum est. altario solvatur, cujuscunque fuerit Ecclesia illa. CAP. CXCVII.-- #De fugientibus ad Ecclesiam.@# (Ex concil. Mediomatricis, cap. 2.) Si quis contumax vel superbus timorem Dei, vel reverentiam Ecclesiarum sanctarum non habuerit, et fugientem servum suum, vel quem ipse persecutus fuerit, de atrio Ecclesiae, vel de porticibus quomodolibet Ecclesiae adhaerentibus per vim abstraxerit, et Deum omnipotentem in hoc contempserit, pro emunitate D. CCCC, solidos episcopo componat, et ipse publica poenitentia juxta judicium episcopi multetur, ut sit honor Dei et reverentia sanctorum, et ut Ecclesia Dei semper invicta permaneat. CAP. CXCVIII.-- #Quid in Ecclesia Dei legi debeat.@# (Ex concil. Aureliano, cap. 3.) Nihil aliud in Ecclesia legatur aut cantetur, nisi ea quae auctoritatis divinae sunt, et Patrum orthodoxorum sanxit auctoritas, nec falsa angelorum nomina colant, sed ea tantum quae prophetica et Evangelica docet Scriptura, id est Michael, Gabriel, Raphael. CAP. CXCIX.-- #Ut excommunicandi sint qui libros famosos legerint.@# (Ex decr. Adriani papae, cap. 2.) Hi qui inventi fuerint libros famosos et ignotos in Ecclesia legere, vel cantare, excommunicentur. CAP. CC.-- #De illis quae clam concipiunt.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 6.) In hoc sancto concilio decretum est ut unusquisque presbyter in sua plebe publice annuntiet, ut si aliqua femina clanculo corrupta conceperit, et perpererit, nequaquam diabolo coactante filium, aut filiam suam interficiat, sed quocunque praevalet ingenio, ante januas Ecclesiae partum deportari, ibique poni faciat, ut coram sacerdote in crastinum delatus, ab aliquo fideli suscipiatur et nutriatur, et tali ex causa homicidii reatum et, quod majus est parricidium evadat. Nam qui filium, aut filiam interficit, parricida omnimodis tenetur. CAP. CCI.-- #De infantibus in adulterio natis, et ad Ecclesiam expositis.@# (Ex concil. Arelaten., cap. 5.) Si expositus ante Ecclesiam cujuscumque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam, ut si is qui collectus est intra X dies quaesitus, agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane, qui post praedictum tempus calumniator exstiterit, ut homicida ecclesiastica districtione damnabitur, sicut Patrum sanxit auctoritas. CAP. CCII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 9.) De expositis, quia collata ab omnibus querela processit, eos non ad misericordiam jam, sed canibus exponi, quos colligere calumniarum metu, quamvis infelix a praeceptis misericordiae mens humana detractet, id observandum est ut secundum statuta fidelissimorum Augustorum, piissimorumque principum, quisquis expositum colliget, Ecclesiam contestetur, contestationem collegat. Nihilominus de altari Dominico die minister annuntiet ab ecclesiastico expositum esse collectum, ut intra dies decem ab expositionis die expositum recipiat, si quis se probaverit agnovisse, collectiori pro ipsorum X dierum misericordia, prout valuerit, ad praesens retribuat, aut in perpetuum cum Dei gratia, si voluerit, possideat. Si quis expositorum hoc ordine collectorum repetitor, vel calumniator exstiterit, ut homicida habendus est. CAP. CCIII.-- #De avaritia sacerdotum.@# (Ex concil. Toletan., cap. 33.) Avaritia radix cunctorum malorum, cujus sitis etiam sacerdotum mentes obtinet. Multi enim fidelium in amore Christi et martyrum, in parochiis episcoporum basilicas construunt, oblationes conscribunt, sacerdotes haec auferunt, atque in usus suos convertunt. Inde est quod cultores sacrorum deficiunt, dum stipendia sua perdunt. Inde labentium basilicarum ruinae non reparantur, quia avaritia sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum est a praesenti concilio, episcopos ita dioeceses suas regere, ut nihil ex earum jure praesumant auferre: sed juxta priorum auctoritatem conciliorum, tam de oblationibus, quam de decimis, et de tributis ac frugibus tertiam consequantur. Quod si amplius quippiam ab eis praesumptum exstiterit, per concilium restauretur, appellantibus ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum, si jam illi a saeculo discesserunt. Noverint autem conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt, nullam potestatem habere, sed juxta canonum instituta, sicut ecclesiam, ita et dotem ejus ad ordinationem episcopi pertinere. CAP. CCIV.-- #De illis qui ecclesias incenderint.@# ( #Ex decr. Julii
null
7a7cfa4f-b65e-4147-8e38-631f1b27eed0
latin_170m_raw
null
None
None
None
papae.@# ) Si quis ecclesiam igne comburit, XV annos poeniteat, et eam sedule restituat, et pretium suum distribuat pauperibus. CAP. CCV.-- #De quodam clerico a diabolo vexato.@# ( #Ex dialogo Greg. papae.@# ) Ex eodem quoque tempore quidam Aquinensis Ecclesiae clericus daemonio vexabatur, qui a venerabili viro Constantio Ecclesiae ejus anstistite per multa fuit martyrum loca transmissus, ut sanari posset. Sed sancti Dei martyres noluerunt ei sanitatis donum tribuere, ut quanta esset in Benedicto gratia demonstrarent. Ductus itaque est ad omnipotentis Dei famulum Benedictum, qui Jesu Christo Domino preces fundens, antiquum hostem de obsesso homine protinus expulit. Cui sanato praecepit dicens: Vade, et post haec carnem non comedas, et ad sacrum ordinem nunquam accedere praesumas. Quacunque autem die sacrum ordinem temerare praesumpseris, statim juri diaboli iterum manciparis. Discessit itaque clericus sanus ac sicut terrere solet animum poena recens, ea quae vir Dei praecepit interim custodivit. Cum ergo post annos multos omnes priores illius de hac luce migrassent, et minores suos sibimet superponi in sacris ordinibus cerneret, verba viri Dei quasi ex longo tempore oblitus postposuit, atque ad sacrum ordinem accessit. Quem mox is qui reliquit diabolus tenuit, eumque vexare quousque animam ejus excuteret, non cessavit. CAP. CCVI.-- #De rebus Ecclesiae quae, mortuo episcopo, a presbyteris venditae fuerint.@# (Ex concil. Ancirano, cap. 14.) De his quae pertinent ad Ecclesiam, quaecunque, cum non esset episcopus, presbyteri vendiderunt, placuit rescisso contractu ad jura ecclesiastica revocari. In judicio autem erit episcopi, si pretium debeat recipi necne: quia plerumque rerum districtarum reditus ampliorem summam pro pretio dato reddiderit. CAP. CCVII.-- #De eo qui spernit ablationem presbyteri, qui uxorem habuit.@# (Ex concil. Gangren., cap. 4.) Quicunque discernit a presbytero qui uxorem habuit, quod non oporteat, eo ministrante, de oblatione percipere, anathema sit. CAP. CCVIII.-- #Quod non permittantur ecclesiastici ad caemeteria haereticorum accedere.@# (Ex concil. Laodicen., cap. 8.) Quod non permittantur ecclesiastici ad haereticorum coemeteria, vel ad ea quae ab eis appellantur martyria, orationis causa vel sanitatis accedere. Sed hujusmodi si fideles fuerint, certo tempore communione privari: poenitentes autem et confitentes se deliquisse, convenit suscipi. CAP. CCIX.-- #Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere.@# (Ex eodem, cap. 32.) Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere, quae sunt maledictiones potius quam benedictiones. CAP. CCX.-- #Quod nullus Christianus ad pseudomartyres ire debeat.@# (Ex eodem, cap. 34.) Quod omnem Christianum non oporteat deserere martyres Christi, et ire ad pseudomartyres, id est, haereticorum, et quos ipsos constat haereticos exstitisse. Hi namque alienati sunt a Deo. Sint igitur anathema qui ad tales accesserint. CAP. CCXI.-- #Quod non oporteat plebeios psalmos in Ecclesia recitari.@# (Ex eodem concilio, cap. 59.) Quod non oporteat plebeios psalmos in Ecclesia cantari, nec libros praeter canonem legi, sed sola sacra volumina Novi Testamenti vel Veteris CAP. CCXII.-- #De illis qui conventus, qui ad confessiones martyrum fiunt, abominantur.@# (Ex concil. Antioch., cap. 20.) Si quis superbiae usus affectu, conventus abominatur qui ad confessiones martyrum celebrantur, et ministeria quae in eis fiunt simul cum eorum memoriis exsecratur, anathema sit. CAP. CCXIII.-- #Ut victus ab exorcistis energumenis in domo Dei sedentibus administretur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 91.) Energumenis in domo Dei sedentibus victus quotidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur. CAP. CCXIV.-- #Ut sacra vasa non ab aliis quam a sacris viris tractari debeant.@# (Ex decr. Syxti papae, cap. 49.) Cognoscat sapientia vestra, fratres charissimi, quia in hac sancta apostolica sede a nobis et reliquis episcopis, caeterisque Domini sacerdotibus, statutum est ut sacra vasa non ab aliis quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Indignum enim valde est ut sacra Domini vasa, quaecunque sunt, humanis usibus serviant, aut ab aliis quam a Domino famulantibus eique dicatis tractentur viris, ne pro talibus praesumptionibus iratus Dominus plagam imponat populo
null
1c3e75e0-0f3f-4857-9635-f3606f0076bf
latin_170m_raw
null
None
None
None
suo, et hi qui etiam non peccaverunt, mala patiantur, aut pereant: quia perit justus saepissime pro impio. Attendite, fratres, ne talia vestris in Ecclesiis permittatis deinceps fieri, ne grex pretioso sanguine Christi redemptus, in praecipitium, quod absit! ruat. CAP. CCXV.-- #De sacratis foeminis quae sacra vasa et pallas altaris tractare praesumpserint.@# (Ex decr. Sotheris papae, cap. 46.) Sacratas Deo foeminas vel monachas sacra vasa, vel sacras pallas penes vos contingere, et incensum circum altaria deferre perlatum est ad apostolicam sedem. Quae omnia reprehensione et vituperatione plena esse nulli recte sapientium dubium est. Quapropter hujus sanctae sedis auctoritate haec omnia vobis resecare funditus, quantocius poteritis, censemus: et ne pestis haec latius divulgetur, per omnes provincias abstergi diutissime mandamus. CAP. CCXVI.-- #De vasis sacris, de pallis altaris et velis ecclesiae, si vetustate consumpta fuerint, quid inde faciendum sit.@# (Ex epist. Clementis papae, cap. 56.) De vasis sane sacris ita gerendum est: Altaris palla, cathedra, candelabrum, et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur: quoniam non licet ea quae in sacrario fuerunt, male tractari, sed incendio universa tradentur. Cineres quoque eorum in baptisterium inferantur, ubi nullus transitus habeatur, in pariete, aut in fossis pavimentorum jactentur, ne introeuntium pedibus inquinentur. Pallas vero et vela quae in sanctuarii sordidata fuerint ministerio, diaconi cum humilibus ministris intra sacrarium lavent, non ejicientes foras a sacrario velamina Dominicae mensae, ne forte pulvis Dominici corporis male decidat, syndone foris delata, et erit hoc operanti peccatum. Idcirco in sacrario ministris praecipimus cum diligentia custodire. Pallae in alia pelvi laventur, in alia vela. INCIPIUNT DECRETA DE RECIPIENDIS, VEL NON RECIPIENDIS LIBRIS, SCRIPTA A GELASIO PAPA, CUM SEPTUAGINTA ERUDITISSIMIS EPISCOPIS IN SEDE APOSTOLICA URBIS ROMAE. ( #Ex decr. Gelasii papae de recipiendis libris.@# ) CAP. CCXVII.-- #De ordine librorum Veteris Testamenti@# Genesis liber unus. Exodi liber unus. Levitici liber unus. Numeri liber unus. Deuteronomii liber unus Jesu Nave liber unus. Judicum liber unus. Regum libri quatuor. Ruth liber unus. Paralipomenon libri duo. Psalmorum liber unus. Salomonis libri quinque. Job liber unus. Tobiae liber unus. Hesdrae liber unus. Hester liber unus. Judith liber unus. Machabaeorum libri duo. CAP. CCXVIII.-- #De ordine prophetarum.@# Esaiae liber unus. Hieremiae, cum Cinoth, id est Lamentationibus suis, liber unus. Ezechielis liber unus. Danielis liber unus Oseae liber unus. Amos liber unus. Micheae liber unus. Joel liber unus. Abdiae liber unus. Ionae liber unus. Naum liber unus. Abacuc liber unus. Sophoniae liber unus. Aggaei liber unus. Zachariae liber unus. Malachiae liber unus. CAP. CCXIX. #De ordine librorum Novi Testamenti, quos sancta Romana Ecclesia tenet, et quos universalis Ecclesia observat.@# Evangeliorum libri quatuor. Secundum Matthaeum liber unus. Secundum Marcum liber unus. Secundum Lucam liber unus. Secundum Joannem liber unus. Actus apostolorum liber unus. #Epistolae Pauli numero XIV.@# Ad Romanos epistola una. Ad Corinthios epistolae duae. Ad Galatas epistola una. Ad Ephesios epistola una. Ad Philippenses epistola una. Ad Colossenses epistola una. Ad Thessalonicenses epistola una. Ad Timotheum epistolae duae. Ad Titum epistolae duae. Ad Philemonem epistola una. Ad Hebraeos epistola una. Apocalypsis Joannis liber unus. CAP. CCXX. #Ordo VII epistolarum canonic.@# Petri apostoli epistolae duae. Jacobi apostoli epistola una. Joannis apostoli epistolae tres. Judae Zelotis apost. epistola una. ( #Ex decr. ejusdem.@# ) Post propheticas et evangelicas atque apostolicas Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus, quod quamvis universae per orbem diffusae catholicae Ecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana catholica et apostolica Ecclesia nullis synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed Evangelica voce Domini Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, inquiens, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecunque ligaveris
null
573eaaf3-e848-4464-8757-8d5552be8afd
latin_170m_raw
null
None
None
None
super terram, erunt ligata et in coelo. Et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo. Cui data est etiam societas beatissimi Pauli apostoli vasis electionis, qui non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est, et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, hancque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia, atque venerando triumpho praetulerunt. Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia non habens maculam, nec rugam, nec aliquid hujusmodi. Secunda autem sedes apud Alexandriam, beati Petri nomine a Marco ejus discipulo et evangelista consecrata est, ipseque a Petro apostolo in Aegyptum directus, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium. Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem beatissimi Petri nomine habetur honorabilis, eo quod illic, priusquam Romam venisset, habitavit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Et quamvis aliud fundamentum nemo possit ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus, tamen ad aedificationem nostram eadem sancta Romana Ecclesia, post illas Veteris vel Novi Testamenti, quas regulariter suscepimus, etiam has suscipi non prohibet Scripturas: Sanctam synodum Nicaenam trecentorum decom et octo Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto, in qua Arius haereticus condemnatus est. Sanctam synodum Constantinopolitanam, mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit. Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est, cum consensu beatissimi Coelestini papae, mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antistite, et Archadio episcopo ab Italia destinato. Sanctam synodum Chalcedonensem, mediante Martiano Augusto, et Anatholio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana haeresis simul cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae sunt. Sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta. praeter istorum quatuor auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. Jam nunc subjiciendum de opusculis sanctorum Patrum, quae in Ecclesia catholica recipiantur: Opuscula B. Cypriani martyris et Carthaginensis episcopi. Item opuscula B. Gregorii Nazianzeni episcopi. Item opuscula Basilii Cappadoceni episcopi. Item opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Joannis Constantinopolitani episcopi. Item opuscula B. Theophili Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Cyrilli Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Hylarii Pictaviensi episcopi. Item opuscula B. Ambrosii Mediolanensis episcopi. Item opuscula B. Augustini Hypponeregiensis episcopi. Item opuscula B. Hieronymi presbyteri. Item opuscula Prosperi viri religiosissimi. Item epistola B. Leonis papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinata. Cujus textum quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum qui in nullo a sanctae Ecclesiae Romanae consortio deviarunt, nec ab ejus fide, vel praedicatione sejuncti sunt, sed ipsius communionis per gratiam Dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernimus. Item decretales epistolas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consolatione dederunt, venerabiliter suscipiendas. Item gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis irradiant, quis ista catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed Dei gratia et adjutorio universa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum qui scripsere nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut dictis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cujusdam Cyrici, et Julittae, sicut Georgii, aliorumque hujusmodi passiones, quae ab haeriticis perhibentur conscriptae. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta Ecclesia, omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur. Item Vitas patrum Pauli, Antonii, Hylarionis, et omnium eremitarum, quas tantum vir beatissimus scripsit Hieronymus, cum omni veneratione suscipimus. Item actus beati Sylvestri apostolicae sedis praesulis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu multae haec imitantur Ecclesiae. Item scriptura de inventione Dominicae crucis, et alia scriptura de inventione capitis beati Joannis Baptistae, novellae quidem relationes sunt
null
c089baeb-6a25-4377-b546-981d131c2d83
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus advenerint, beati Pauli apostoli praecedat sententia: Omnia probate, quod bonum est tenete. Item, Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiasticae operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatissimus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, illa sentimus, quae praedictum beatum Hieronymum sentire cognoscimus. Et non solum de Rufino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum suo auctore dicimus esse renuenda. Item Chronica Eusebii Caesariensis, atque ejusdem Historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen singularem notitiam, quae ad instructionem pertinet, usquequaque non dicimus renuendos. Item Orosium virum eruditissimum collaudamus, quia valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias ordinavit historiam, miraque brevitate contexuit. Item venerabilis viri Sedulii Paschale opus, quod Heroicis descripsit versibus insigni laude praeferimus. Item Juvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur. Caetera quae ab haereticis et schismaticis conscripta vel praedicta sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia. E quibus pauca quae ad memoriam venerint, et a catholicis vitanda sunt, credimus esse subdenda. CAP. CCXXI.-- #De notitia librorum apocryphorum, qui a sanctis Patribus aeterna damnatione damnati sunt.@# ( #Item ejusdem.@# ) In primis Ariminensem synodum a Constantino Caesare Constantini filio congregatam, mediante Tauro praefecto, ex tunc et in aeternum confitemur esse damnatam. Item Itinerarii nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis, libri VIII, apocryphi. Actus nomine Andreae apostoli, apocryphus. Actus nomine Thomae apostoli, apocryphus. Actus alius nomine Petri apostoli, apocryphus. Actus nomine Philippi apostoli, apocryphus. Evangelia Thaddaei nomine, apocrypha. Evangelia nomine Barnabae, apocrypha. Evangelia nomine Petri apostoli, apocrypha. Evangelia nomine Thomae, quibus Manichaei utuntur, apocrypha. Evangelia nomine Bartholomaei, apocrypha. Evangelia nomine Andreae apostoli, apocrypha. Evangelia quae falsavit Lucianus, apocrypha. Evangelia quae falsavit Ysicius, apocrypha. Liber de infantia Salvatoris, apocryphus. Liber de Nativitate Salvatoris, et de Maria, vel obstetrice, apocryphus. Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus. Libri omnes quos fecit Leutius discipulus diaboli, apocryphi. Liber qui appellatur Fundamentum, apocryphus. Liber qui appellatur Thesaurus, apocryphus. Liber de filiabus Adelgenesis, apocryphus. Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum versibus, apocryphum. Liber qui appellatur Actus Teclae et Pauli, apocryphus. Liber qui appellatur Nepotis, apocryphus. Liber Proverbiorum ab haereticis conscriptus, et sancti Sixti nomine signatus, apocryphus. Revelatio quae appellatur Pauli, apocrypha. Revelatio quae appellatur Thomae, apocrypha. Revelatio quae appellatur Stephani, apocrypha. Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia Adam, apocryphus. Liber de Ogiae nomine Gigantis, qui post diluvium cum dracone ab haereticis pugnasse perhibetur, apocryphus. Liber qui appellatur Testamentum Job, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia Origenis, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia sancti Cypriani, apocryphus. Liber qui appellatur Jamnae et Mambrae, apocryphus. Liber qui appellatur Sors apostolorum, apocryphus. Liber Lusa apostoli, apocryphus. Libri canones apostolorum, apocryphi. Liber Physiologus ab haereticis conscriptus, et beati Ambrosii nomine praesignatus, apocryphus. Historia Eusebii Pamphili, apocrypha. Opuscula Tertulliani, sive Africani, apocrypha. Opuscula Postumiani et Galli, apocrypha. Opuscula Montani, et Priscillae, et Maximillae, apocrypha. Opuscula omnia Fausti Manichaei, apocrypha. Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrypha. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum, apocrypha. Opuscula Victorini Pictaviensis, apocrypha. Opuscula Fausti Regiensis Galliarum, apocrypha. Opuscula Frumentii, apocrypha. Epistola Jesu ad Abagarum, apocrypha. Epistola Abagari ad Jesum, apocrypha. Passio Quiricae et Julitae, apocrypha. Passio Georgii, apocrypha. Scripta quae appellantur Salomonis contradictio, apocrypha. Phylacteria omnia, quae non angelorum, ut illi confingunt, sed daemonum magis nominibus conscripta sunt, apocrypha. Haec et his similia, quae Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Fotinus et
null
e50791de-4cd7-4945-bb08-d1a67576b0fe
latin_170m_raw
null
None
None
None
Bonosus, qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscoenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus sive Manichaeus, Faustus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbacius, Galistus, Donatus et Eustatius, Nibinianus, Pelagius, Julianus Edanensis, Coelestinus, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutychius, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit, Achatius Constantinopolitanus cum consortibus suis, necnon et omnes haereses quas ipsi eorumque discipuli, sive schismatici docuerunt vel conscripserunt, quorum nomina minime retinemus, non solum repudiata, verumetiam ab omni catholica Romana Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus, auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili vinculo, in aeternum confitemur esse damnata. CAP. CCXXII.-- #Quando, et quo tempore libri Veteris et Novi Testamenti legendi sint.@# In Septuagesima ponunt Heptaticum, usque in XV diem ante Pascha. XV die ante Pascha ponunt Hieremiam, usque in coenam Domini. In coena Domini legunt tres lectiones de Lamentatione Hieremiae: Quomodo sedet sola civitas, etc. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et tres de Apostolo, ubi ait ad Corinthios: Convenientibus vobis in unum. Secunda lectio sic incipit: Similiter postquam coenavit. Tertia: De spiritalibus autem, nolumus vos ignorare, fratres. In Parasceve tres lectiones de Lamentatione Hieremiae. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII. Et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Hebraeos: Festinemus ingredi in illam requiem. Secunda lectio: Omnis namque pontifex. Tertia: De quo grandis nobis sermo est. In Sabbato sancto tres lectiones de Lamentatione Hieremiae. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Hebraeos: Christus assistens pontifex. Secunda lectio: Ubi enim Testamentum. Tertia: Umbram enim habens, lex bonorum futurorum. In Pascha Domini, Homilias de ipsa die pertinentes. Infra hebdomadam, Homilias. In octavas paschae ponunt Actus apostolorum. Et epistolas canonicas, et Apocalypsin, usque in octavas Pentecostes. In octavis Pentecostes ponunt Regum et Paralipomenon usque in Calend. Augusti. In Dominica prima mensis Augusti ponunt Salomonem, usque in Calend. Septembris. In Dominica prima Septembris ponunt Job, Tobiam, Hester, et Ezra, usque in Calend. Octobris. In Dominica prima mensis Octobris ponunt Machabaeorum, usque in Calendas Novembris. In Dominica prima mensis Novembris ponunt Ezechielem, et Danielem, et minores Prophetas, usque in Calend. Decemb. In Dominica prima mensis Decembris, ponunt Esaiam prophetam usque in Natalem Domini. In vigilia Natalis Domini legunt primum de Esaia tres lectiones. Prima lectio: Primo tempore alleviata est terra Zabulon. Secunda: Consolamini. Tertia: Consurge, consurge. Deinde leguntur Sermones vel Homiliae ad ipsum diem pertinentes. In Natali sancti Stephani Homiliae de ipso die. In natali sancti Joannis similiter. In natali Innocentum similiter. In octavas Domini Homiliae de ipso die. In Dominica prima post natalem Domini ponuntur epistolae Pauli usque Septuagesimam. In Epiphania lectiones tres de Esaia. Prima lectio sic incipit: Omnes sitientes. Secunda, Surge, illuminare. Tertia, Gaudens gaudebo. Deinde leguntur Sermones vel Homiliae ad ipsum diem pertinentes. CAP. CCXXIII.-- #De vasculis, quibus mysteria sacra conficiuntur.@# (Ex concil. Tribur. cui interfuit rex Arnolphus, cap. 9.) Vasa quibus sacrosancta conficiuntur mysteria, calices sunt et patenae. De quibus Bonifacius martyr et episcopus interrogatus, si liceret in vasculis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes aurei ligneis calicibus utebantur: nunc econtra lignei sacerdotes aureis utuntur calicibus. Zepherinus XVI, Romanus episcopus, patenis vitreis missas celebrare constituit. Tunc deinde Urbanus decimus octavus papa omnia ministeria sacra fecit argentea. In hoc enim, sicut et in reliquis cultibus magis et magis per incrementum temporum decus succrevit Ecclesiarum. Nostris enim diebus, qui servi patrisfamilias sumus, ne decus matris Ecclesiae imminuatur, sed magis cumuletur et amplificetur, statuimus ut deinceps nullus sacerdos sacrum mysterium corporis et sanguinis Jesu Christi Domini nostri in ligneis vasculis ullo modo conficere praesumat, ne unde placari debet, inde
null
40fc0219-bfb0-492b-b730-4fa9b6adf334
latin_170m_raw
null
None
None
None
irascatur Deus. CAP. CCXXIV.-- #De ecclesia a compluribus cohaeredibus obsessa.@# #(Ex eodem concil. cui interfuit rex Arnolphus, cap. 32.)@# Quaecunque ecclesia a compluribus cohaeredibus sit obsessa, concordia, unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur, et cura populi irreligiose agatur. Si vero contingat pro ea comparticipes diffidere, et sub uno presbytero nolle eam procurare, et propterea jurgia et contentiones tam inter ipsos quam inter clericos incipiant frequentare: quia, juxta Apostolum, servos Dei non oportet litigare, episcopus tollat inde reliquias, et sub magna cura honorifice collocet eas, atque ejusdem ecclesiae claudat ostia, et sub sigillo signet ea. Et ut sacrum mysterium nullus celebret in ea antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui idoneus sit sacrosanctum locum procurate, et populo Dei utiliter praeesse. CAP. CCXXV.-- #De altaribus, in quibus sacrae reliquiae non inveniuntur.@# (Ex concil. Africano, cap. 50.) Altaria in quibus corpora, vel reliquiae martyrum non esse probantur ab episcopis ejusdem loci destruantur. CAP. CCXXVI.-- #In altari in quo episcopus missam celebrat, eo die presbyter aliam iterare non praesumat.@# ( #Ex concil. Urbico.@# ) Nec in altari, in quo missam episcopus cantavit, presbyter eo die missam celebrare praesumat. CAP. CCXXVII.-- #Ut in oblatione corporis et sanguinis Domini incensum imponi debeat.@# (Ex conc. Rothomag., cap. 1.) Ut tempore quo Evangelium legitur, finitoque offertorio, super oblationem incensum, in mortem videlicet Redemptoris nostri, ponatur, decrevimus. CAP. CCXXVIII.-- #Ut quoties basilicam ad quam itur praesentia novae plebis impleverit toties sacrificium subsequens offeratur@# (Ex epist. Leonis, papae ad Dioscorum Alexandrin. episcopum missa, cap. 2) Ut autem in omnibus observantia nostra concordet, illud quoque volumus custodiri, ut cum solemnior festivitas conventum populi numerosioris indixerit, et ad eamdem tanta fidelium multitudo convenerit, quam recipere basilica una non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur, ne his tantum admissis ad hanc devotionem, qui prius advenerint, videantur hi qui postmodum confluxerint non recepti, cum plenum pietatis atque rationis sit, ut quoties basilicam ad quam itur praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur. Necesse est enim, ut quaedam populi pars sua devotione privetur, si unius tantum missae more servato, sacrificium offerre non possint, nisi prima diei parte convenerint. CAP. CCXXIX.-- #Ut nullus presbyter titulum super titulum usurpare praesumat.@# ( #Ex concil. Nanneten.@# ) Ut si quilibet presbyterorum defunctus fuerit, vicinus presbyter apud seniorem saecularem nulla precatione, vel aliquo xenio ecclesiam illam obtineat, quia titulus per se constans antea exstitit, sed neque capellam sine consultu episcopi. Quod si fecerit, definitam sententiam sibi prolatam suscipiat, sicuti de episcopo canonica decrevit auctoritas, ut si per ambitionem majorem civitatem appetierit, et illam perdat quam tenuit, et illam nequaquam obtineat, quam usurpare tentavit. CAP. CCXXX.-- #Ut episcopus aut presbyter, postquam missam inceperit, et orationem dixerit, nisi passio aliqua intervenerit, antequam inceptum ministerium adimpleat, ab altario Dei nullo modo discedere audeat.@# (Ex decr. Zachariae papae, cap. 14.) Ut episcopus aut presbyter, dum ingressus fuerit ad missarum solemnia celebranda, nisi passio aliqua intervenerit, nullo modo audeat data oratione recedere, ut ab alio episcopo, aut presbytero suppleantur missarum solemnia, sed qui initium ponit, suppleat usque ad finem. Quia scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Si quis vero praesumpserit praeter quod posuimus agere, a sacro corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi sit suspensus. CAP. CCXXXI.-- #Ut nullus episcopus vel presbyter ad celebrandum missarum solemnia cum baculo ire, aut velato capite altario Dei assistere praesumat.@# (Ex decr. ejusdem, cap. 13.) Ut nullus episcopus, presbyter, aut diaconus ad celebrandum missarum solemnia praesumat cum baculo introire, aut velato capite altario Dei assistere, quoniam et apostolus Paulus prohibet viros velato capite orare in Ecclesia, et si temere praesumpserit, communione privetur. CAP. CCXXXII.-- #Ne corpora sanctorum transferantur de loco ad locum.@# (Ex concil. Mogunt
null
80d351f9-bbaf-40bb-b861-a0f72e0bfb29
latin_170m_raw
null
None
None
None
., cap. 51.) Deinceps vero corpora sanctorum de loco ad locum nullus transferre praesumat, sine consilio principis, vel episcoporum sanctaeque synodi licentia. CAP. CCXXXIII.-- #Qui mortui in ecclesia sepeliantur.@# (Ex eodem, cap. 52.) Nullus mortuus infra ecclesiam sepeliatur, nisi episcopi, aut abbates, aut digni presbyteri, vel fideles laici. CAP. CCXXXIV.-- #Quod omnes fideles in ecclesia nihil agere debeant, nisi orare.@# (Ex concil. Turonen., cap. 38.) Sacerdotes debent fideles admonere, ut quando ad ecclesiam conveniunt, sine strepitu ac tumultu eam ingrediantur, in qua etiam quandiu in orationis causa morantur, nequaquam inanes inter se proferant confabulationes, sed tempore quo missarum solemnia celebrantur, non solum ab otiosis et inutilibus verbis, verumetiam et a perniciosis cogitationibus funditus abstinendum sit. CAP. CCXXXV.-- #Quod divina clementia fixis in terram genibus exoranda sit, nisi in majoribus solemnitatibus.@# (Ex eodem, cap. 37.) Sciendum est quod exceptis diebus Dominicis, et illis solemnitatibus quibus sancta et universalis Ecclesia ob recordationem Dominicae resurrectionis solet stando orare, fixis in terram genibus suppliciter clementiam nobis profuturam nostrorumque criminum indulgentiam deposcendum est: cujus rei in Evangelio ipse Dominus nobis dedit exemplum. Sed et Stephanus martyr, et apostolus Paulus eadem fecisse, liber Actus apostolorum testis est, ex quibus intelligi datur, oportere Christianum humiliter in terram prosterni, ne forte illi dicatur: Cur superbiat terra et cinis? CAP. CCXXXVI.-- #Quod non liceat mortuis osculum dare.@# (Ex concil. Agathen., cap. 3.) Non licet mortuis osculum dare, nec palliis quae in sacrificio super altare ponuntur, corpora eorum involvere, vel super feretrum ponere. CAP. CCXXXVII.-- #Ubi fideles sepeliri debeant.@# (Ex concil. Triburien., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 15.) Restat propter instantem, quae tunc maxima occurrit, necessitatem ubicunque facultas rerum et opportunitas temporum suppetat sepulturam morientium apud ecclesiam, ubi sedes est episcopi, celebrari. Si autem hoc propter itineris longinquitatem aut adjacentem alicujus inopportunitatis difficultatem impossibile videatur, exspectet eum terra sepulturae suae quo canonicorum aut monachorum sive sanctimonialium congregatio sancta communiter degat, ut eorum orationibus judici suo commendatus occurrat, et remissionem delictorum quam meritis non obtinet, illorum intercessionibus percipiat. Quod si et hoc ineptum et difficile aestimetur, ubi decimam persolvebat vivus, sepeliatur mortuus. CAP. CCXXXVIII.-- #Ut sacerdotes ad tempus orationibus vacent, antequam sacrificent.@# (Ex decret. Innocentii papae, cap. 26.) Nam Paulus ad Corinthios scribit dicens: Abstinete vos ad tempus ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotibus, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est: semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabit, aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum? CAP. CCXXXIX.-- #De laicis qui proprias ecclesias habent.@# (Ex concil. Remensi, praesente Ludovico imperatore, cap. 5.) Si laici capellas proprias habuerint, a ratione et auctoritate alienum habetur ut ipsi decimas accipiant, et inde canes aut genitiarias suas pascant, sed potius presbyteri ecclesiarum eas accipiant, et inde restaurationem ecclesiarum, et luminaria, et hospitum ac pauperum receptionem exhibeant, et pro sancta Ecclesia, ac pro statu regni Dei misericordiam studiose implorent. CAP. CCXL.-- #De ecclesiis monachorum.@# (Ex concil. apud Confluentiam cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, cap. 6.) Hoc quoque statutum est quatenus ecclesiae quorumcunque monachorum in singulis parochiis sitae episcoporum, ut decet, divinitus subdantur regimini, eisque debita obsequia in exercendis ecclesiasticae curae negotiis sollicite exhibeant, ipsi proculdubio monachi episcopis suis in omnibus obediant. CAP. CCXLI.-- #De illis qui dum suae proprietatis loca alicubi dare voluerint, decimam nusquam tradere se posse cognoscant.@# #(Ex eodem concilio cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, cap. 8.)@# Si quis vero laicus vel clericus seu utriusque sexus persona proprietatis suae loca, vel res alicubi donare delegaverit, decimationum proventum priori Ecclesiae legitime signatum inde abstrahere nullam habeat potestatem. Quod si
null
379b8762-1762-49b7-a374-27d74774b885
latin_170m_raw
null
None
None
None
facere tentaverit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem ecclesiastica coerceatur censura. FINIS LIBRI TERTII. ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic de divinarum domorum institutione, cultu et honore, de decimis et oblationibus, deque justitiis singulorum tractat: quique libri in sacro catalogo recepti, qui rejecti et apocryphi sint, ostendit. CAP. I.-- #Quid sit Ecclesia.@# (Ex decr. Julii papae, cap. 5.) Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur #convocatio,@# propterea quod omnes ad se vocet. Catholica, id est universalis, ideo dicitur quia per universum mundum est constituta, vel quoniam catholica, hoc est generalis in eadem doctrina est ad instructionem. CAP. II.-- #De primitiva Ecclesia.@# (Ex decr. Melchiad. papae, cap. 8). Nemo, qui Scripturas divinas legit, ignorat quod, in principio nascentis Ecclesiae, discipuli in unum congregati sunt cum multitudine credentium, in quibus erat cor unum et anima una, quique, vendentes praedia et possessiones suas, adferebant pretia, et dividebatur singulis prout cuique opus erat. Futuram namque Ecclesiam in gentibus apostoli praevidebant, maximeque quia Dominus illis praedixerat: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium, » vel quia expellendos esse a Judaea noverant se et in gentibus dispergendos, Ecclesiamque congregandam ex rudi populo, idcirco praedia in Judaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes. At vero, cum inter turbines et adversa mundi succresceret Ecclesia, adeo usque pervenit ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui bene totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et ad baptismi sacramenta concurrerent. CAP. III.-- #Quod sacerdotes agros quos vendere solebant, ad communem utilitatem Ecclesiis traasbant.@# (Ex decret. Urban. papae, cap. 2.) Videntes autem sacerdotes et levitae et reliqui fideles, plus utilitatis posse adferre si haereditates et agros, quos vendebant, Ecclesiis, quibus praesidebant episcopi, traderent, eo quod ex sumptibus eorum, tam praesentibus quam futuris temporibus, plura et elegantiora possent ministrare fidelibus communem vitam deducentibus, quam ex pretio ipsorum, coeperunt praedia et agros quos vendere solebant matricibus Ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum vivere. CAP. IV.-- #Quo tempore viri religiosi seipsos Domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis.@# (Ex decret. Melchia. papae, cap. 12.) Ab illo enim tempore et deinceps viri religiosi non solum possessiones et praedia quae possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis in honore sanctorum martyrum per civitates, ac monasteria innumera in quibus coetus Domino servientium conveniret. Denique reges et praesides ac magistratus non solum hanc licentiam tribuere, sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum, unde alerentur egentes qui nihil in mundo possidebant, Ecclesiaeque fabricarentur atque restaurarentur, Deoque et Ecclesiae ejus rite famulantium, servorumque illius supplementa absque necessitate tribuerentur. CAP. V.-- #Quod Constantinus primus imperatorum fabricandi Ecclesias licentiam tribuit.@# (Ex eodem, cap. 10.) E quibus vir religiosissimus Constantinus primus, fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem in suo degentes Imperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandas Ecclesias, et praedia tribuenda constituit. Denique idem praefatus princeps donaria immensa, et fabricam templi primae sedis beati Petri principis apostolorum instituit, adeo ut sedem imperialem qua Romani principes praesidebant, relinqueret, et B. Petro suisque successoribus profuturam concederet. CAP. VI.-- #Ut nullus Ecclesiam aedificet, nisi ille cui episcopus loci locum designaverit.@# (Ex concil. Aurelianen., cap. 3.) Nemo Ecclesiam aedificet antequam civitatis episcopus veniat, et ibidem crucem figat publice, et atrium designet, et ante praefiniat qui aedificare vult, quae ad luminaria, et ad custodiam et stipendia custodum sufficiant, et ostensa donatione sic domum aedificet. Et postquam consecrata fuerit, atrium ejusdem Ecclesiae sancta aqua conspergat. CAP. VII.-- #De illo qui in suo praedio Ecclesiam aedificare desiderat.@# (Ex concil. Wormaciensi, cap. 6.) Quicunque voluerit in sua proprietate Ecclesiam aedificare, et consensum et voluntatem episcopi habebit in cujus parochia fuerit, licitum sit. Veruntamen omnino praevidendum est episcopo, ut aliae Ecclesiae antiquiores, propter novas suam
null
259d178d-872a-4049-a45e-e762a278b6ab
latin_170m_raw
null
None
None
None
justitiam aut decimam non perdant, sed semper ad antiquiores Ecclesias persolvatur. CAP. VIII.-- #Ut omnes Ecclesiae in illius episcopi potestate sint, in cujus territorio positae sunt.@# (Ex concil. Aurelianen., cap. 1.) Omnes basilicae quae per diversa loca constructae sunt vel quotidie constituuntur, placuit, secundum priorum canonum regulam, ut in ejus episcopi in cujus territorio positae sunt, potestate consistant. CAP. IX-- #Ut antiquae Ecclesiae possessionibus suis propter novas non spolientur.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 8.) Ut Ecclesiae antiquitus constitutae, nec decimis, nec ulla possessione priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur. CAP X.-- #De Ecclesiis et altaribus, ubi aliqua dubitatio est de consecratione, ut consecrentur.@# (Ex eodem concil., cap. 45.) Ut Ecclesiae vel altaria quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur, et ut superflua altaria destruantur. CAP. XI.-- #Si altare motum fuerit, denuo Ecclesia consecretur.@# (Ex decr. Ygini papae, cap. 4.) Si motum fuerit altare, denuo consecretur Ecclesia; si parietes mutantur, et non altare, salibus tantum exorcizetur. CAP. XII.-- #Si Ecclesia violata fuerit, iterum consecretur.@# (Ex eodem, cap. 6.) Si homicidio vel adulterio Ecclesia fuerit violata, diligentissime expurgetur, et denuo consecretur. CAP. XIII-- #Ut Ecclesiam ubi paganus sepultus est, non liceat dedicari.@# (Ex concil. Aureliano, cap. 7.) Ecclesiam ubi paganus sepultus est, non liceat consecrare, neque Missas in ea celebrare, sed jactari foras et mundari oportet. CAP. XIV.-- #Ut in Ecclesia in qua cadavera sepulta sunt altare consecrare non liceat.@# (Ex eodem, cap. 6.) In Ecclesia in qua cadavera mortuorum sepeliuntur, sanctificare altare non liceat. Si autem consecratum prius fuit, Missas licet celebrare in ea. CAP. XV.-- #Ut loca semel dedicata, perpetuo sic permaneant.@# (Ex concil. apud Aquisgran., cap. 4.) Ut loca quae semel Deo dedicata sunt, aut monasteria fuerunt, maneant perpetuo sic, nec possunt ultra fieri secularia habitacula. CAP. XVI.-- #De locis dudum sacratis, et nunc neglectis, ut iterum reformentur.@# (Ex eodem, cap. 6.) Placuit ut loca jamdudum consecrata, et nunc spurcitiis foedata, juxta possibilitatem in antiquum statum reformentur. CAP. XVII.-- #Ut nullus aliud altare erigere praesumat, nisi quod ab episcopo consecratum est@# (Ex decr. Hormisdae pap., cap. 10.) Ut nullus presbyter in Ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo loci vel ejus permissu sanctificatum est: ut sit discretio inter sacratum et non sacratum, nec dedicationem fingat, nisi sit. Quod si fecerit, si clericus est, degradetur, si laicus, anathematizetur. CAP. XVIII.-- #Ut energumeni Ecclesiarum pavimenta verrant.@# (Ex concil. Carthag., cap. 91.) Pavimenta domorum Dei energumeni verrant. CAP. XIX-- #De monasteriis semel consecratis.@# (Ex concil. Chalced., cap. 24.) Quae semel dedicata sunt sunt monasteria consilio episcoporum qui civitates tenent, manere perpetuo monasteria, et res quae ad ea pertinent monasteriis reservari debere, nec posse ea ultra fieri saecularia habitacula. Qui vero hoc fieri permiserint, canonum sententiis subjacebunt. CAP. XX.-- #De illis qui dotem Ecclesiae sibi vendicare praesumpserint.@# (Ex concil. Toletan., cap. 19.) Multi, contra canonum constituta, sic Ecclesias quas aedificaverint postulant consecrari, ut dotem, quam Ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum et in praeteritum displicet, et in futuro prohibetur; sed omnia, secundum consuetudinem antiquam, ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant. CAP. XXI.-- #De Ecclesiis destructis, quomodo restaurari debeant.@# (Ex decr. Ygini papae, cap. 5.) Ut Ecclesiae destructae, ubi aut plures sunt quam necesse sit, aut majoris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopi providentia modus inveniatur qualiter consistere possint. CAP. XXII.-- #Quod in una terminatione plures baptismales Ecclesiae esse non possint.@# (Ex concil. apud
null
c7d15c6b-fed4-48a5-b2a3-8255b5eee308
latin_170m_raw
null
None
None
None
Aquisgran., cap. 5.) Plures baptismales Ecclesiae in una terminatione esse non possunt, sed una tantummodo cum subditis capellis. Et si contentio fuerit de terminatione duarum matricum, plebes utrarumque discernant, et si non conveniunt, lis Dei judicio discernatur. CAP. XXIII.-- #Ut regularia monasteria nec vendi nec commutari possint.@# (Ex decr. Silverii papae., cap. 1.) Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere, nisi ad aliud monasterium: vel commutare, nisi cum alio monasterio: vel quocunque commento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit, sed ipsum monasterium in pristinum reformetur statum. CAP. XXIV.-- #Ut non liceat alicui unius Ecclesiae terram, nisi cambiat, vertere ad aliam.@# (Ex concil. Lugdun., cap. 5.) Non licet episcopo nec abbati terram Ecclesiae vertere ad aliam, quamvis ambae sint in ejus potestate. Tamen si commutare voluerint terras earum, cum consensu amborum faciant. CAP. XXV.-- #Ut altaria, nisi sint lapidea, chrismate non consecrentur.@# (Ex concil. Epaonensi, cap. 10.) Altaria si non sunt lapidea, chrismatis unguine non consecrentur. Ad celebranda autem divina officia ordinem quem metropolitani tenent, comprovinciales eorum et observare debebunt. CAP. XXVI.-- #Ut monasterium ad meliorandum in alium liceat ponere locum.@# (Ex decr. Bonifacii papa, cap. 6.) Si quis vult monasterium suum ad meliorandum in alium locum ponere, fiat cum consilio episcopi et fratrum suorum, et dimittat presbyterum in priori loco, ad ministeria Ecclesiae. CAP. XXVII.-- #Ut sine Missa Ecclesia non debeat dedicari.@# (Ex decr. Evarist. papae, cap. 4.) Omnes basilicae cum Missa semper debent consecrari. CAP. XXVIII.-- #Ut episcopus neminem prohibeat Ecclesiam ingredi, et audire verbum Dei.@# (Ex concil. apud Valentias habito, cap. 16.) Ut episcopus nullum prohibeat ingredi Ecclesiam et audire verbum Dei, sive gentilem, sive haereticum, sive Judaeum, usque ad Missam catechumenorum. CAP. XXIX.-- #Ut populus qui convenit ad Missam, antequam finiatur non discedat.@# (Ex concil. Arelatensi, cap. 1.) Item, cum ad celebrandam Missam in Dei nomine convenit populus, non ante discedat quam Missae solemnitas compleatur, et, ubi episcopus defuerit, benedictionem accipiat sacerdotis. CAP. XXX.-- #De illis qui Ecclesiastica habent beneficia.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 42.) Quicunque beneficium Ecclesiasticum habent, ad tecta Ecclesiae restauranda vel ipsas Ecclesias emendandas omnino adjuvent, et nonam et decimam reddant. CAP. XXXI.-- #De Ecclesiis apud barbaros constitutis.@# (Ex concil. Constanti., cap. 6.) Ecclesias autem Dei in barbaris gentibus constitutas gubernari et administrari oportet secundum consuetudinem quae est a patribus observata. CAP. XXXII.-- #De Ecclesiis Arianorum.@# (Ex decr. Joan. 1 papae, episcopis per Italiam directis.) Ecclesias vero Arrianorum ubicunque inveneritis, catholicas eas divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate: quia et nos, quando fuimus Constantinopoli, tam pro religione catholica quam et pro regis Theodorici causa negotii suadente atque hortante, Arianosque exstirpante piissimo atque Christianissimo Justino orthodoxo imperatore, quascunque illis in partibus eorum Ecclesias reperire potuimus, catholicas eas Domino opem ferente consecravimus. CAP. XXXIII.-- #De dioecesanis Ecclesiis destitutis.@# (Ex concil. Terraconensi, cap. 9.) Multorum casuum experientia magistrante, reperimus nonnullas dioecesanas Ecclesias destitutas. Pro qua re id constitutione decrevimus ut antiquae consuetudinis ordo servetur, et annis singulis ab episcopo dioeceses visitentur, et, si qua forte basilica reperta fuerit destituta, ordinatione ipsius reparetur: quia tertia pars ex omnibus per antiquam traditionem ut accipiatur ab episcopis, ex principibus novimus statutum. CAP. XXXIV.-- #Qualiter destitutam Ecclesiam alteri Ecclesiae recte conjungere valeat episcopus.@# ( #Ex regist Greg. ad Bacaudam Formiensem episc. mis.@# ) Et temporalis necessitas nos perurget, et imminutio exigit personarum, ut destitutis Ecclesiis salubri ac provida debeamus dispositione succurrere. Et ideo, quoniam Ecclesiam Minturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem quatenus
null
cf41762e-b558-44c3-bb7f-288058db4ccc
latin_170m_raw
null
None
None
None
Formianae Ecclesiae, in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit, cuique fraternitas tua praesidet, adjungi debeat, et piam esse ac justissimam praevidentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi loci illius quam tuae Ecclesiae paupertati, reditus supradictae Ecclesiae Minturnensis, vel quidquid ei antiquo modernoque jure, vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tuae Ecclesiae jus potestatemque hac praecepti nostri auctoritate concedimus, ut a praesenti tempore, sicuti e propria quippe Ecclesia debeas cogitare, eique competentiae tuae provisione disponere, quatenus deinceps, quod perire nunc usque potuit, pauperum Ecclesiae tuae utilitatibus, clerique proficiat. CAP. XXXV.-- #Ut picturae in Ecclesia fieri non debeant.@# (Ex conc. Elibertan., cap. 2.) Placuit picturas in Ecclesia fieri non debere, ne quod colitur et adoratur, in parietibus depingatur. CAP. XXXVI.-- #Item de pictura.@# ( #Ex epist. Gregorii Secundino servo Dei recluso directa.@# ) Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus Scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus: quia in ipsa ignorantes vident quod sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde et praecipue gentibus pro lectione pictura est. Quod magnopere, tu qui inter gentes habitas, attendere debueras; ne, dum recto zelo incaute succendereris, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in Ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condidisses, sine dubio et ea quae intendebas salubriter obtinere, et collectum gregem non dispergere, sed potius poteras congregare, ut pastoris intemeratum nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. CAP. XXXVII.-- #Ut non pro debito episcopus de consecranda Ecclesia munus aliquod requirat.@# (Ex concil. Wormacien., cap. 1.) Placuit ut quoties ab aliquo fidelium ad consecrandas Ecclesias episcopus invitatur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirat, sed si ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerit, non respuatur. At tamen unusquisque episcopus meminerit ut non prius dedicet Ecclesiam, nisi antea dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat. Nam non levior est ista temeritas si sine luminaribus vel sine substantiali sustentatione est eorum qui ibidem servituri sunt, quam si domus privata consecretur Ecclesia. CAP. XXXVIII.-- #Ut Ecclesiam in qua cadavera infidelium sepulta sunt sanctificare non liceat.@# (Ex concil. Agrippin., cap. 23.) Ecclesiam in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur sanctificare non licet, sed apta videtur ad consecrandum, [modo] inde evulsis corporibus, et rasis parietibus, vel lotis lignis ejus reaedificetur. Si haec consecrata prius fuit, Missas in ea celebrare licet, si tamen fideles fuerint qui in ea sepulti sunt. CAP. XXXIX.-- #De lignis dedicatae Ecclesiae, ad quos usus verti debeant.@# (Ex decr. Ygini papae, cap. 3.) Ligna Ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus jungi nisi ad aliam Ecclesiam, vel igni comburenda, vel ad profectum in monasterio fratribus; in laicorum opera non debent admitti. CAP. XL.-- #Quid episcopo agendum sit, si plures haeredes de una contenderint Ecclesia.@# (Ex concil. Tribur., cap. 20.) Si plures haeredes contenderint de communi Ecclesia, auferri jubeat episcopus reliquias sacras et Ecclesiam claudi, donec communi consensu et consilio episcopi statuant ibi presbyterum, et unde vivat. CAP. XLI.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Greg. papae, cap. 5.) De Ecclesiis quae inter cohaeredes sunt divisae considerandum est quatenus si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi cohaeredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias inde auferre velit. CAP. XLII.-- #De Ecclesiis inter haeredes divisis.@# (Ex concil. Mediomatricis, cap. 1.) Perlatum est ad sanctam synodum quod inter haeredes Ecclesiae in rebus propriis constitutae dividantur, et tanta per eamdem divisionem simultas oriatur, ut de uno altari quatuor partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbyteros, quod sine discordia et simultate nullo modo fieri potest. Unde
null
ee9b19c4-f1a4-42ab-b12f-640887fc0d44
latin_170m_raw
null
None
None
None
nobis visum est quod hujuscemodi Ecclesiae inter haeredes dividi non debeant, et si in contentionem venerint, et simultates inter eos surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, praecipiatur ab episcopo civitatis ut nullo modo ibi Missarum solemnia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque concilio Ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit. CAP. XLIII.-- #Ut singuli presbyteri singulas habeant Ecclesias.@# (Ex decr. Dionysii papae, cap. 4.) De Ecclesiis ergo parochianis, unde apostolicam sedem consulere voluisti, qualiter sint custodiendae ac dividendae sacerdotibus, nihil tuae charitati melius nobis videtur intimare, quam ut sequaris quod nos in Romana Ecclesia nuper egisse cognoscitur: Ecclesias vero singulas singulis presbyteris dedimus, et unicuique jus proprium habere statuimus, ita videlicet ut nullus alterius parochiae terminos aut jus invadat, sed unusquisque suis terminis sit contentus, et taliter Ecclesiam et plebem sibi commissam custodiat, ut ante tribunal aeterni judicis ex omnibus sibi commissis rationem reddat, et non judicium, sed gloriam pro suis actibus accipiat. Hanc quoque normam, charissime, te et omnes episcopos sequi convenit, et quod tibi scribitur, omnibus quibuscunque potueris notum facias, ut non specialis, sed generalis fiat ista praeceptio. CAP. XLIV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Remensi, cap. 2.) Unusquisque presbyter Ecclesia una ad quam ordinatus est contentus sit, et nullus in duabus Ecclesiis ministrare praesumat. CAP. XLV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem concil., cap. 8). Sicut in unaquaque Ecclesia presbyter debet esse, ita ipsa Ecclesia, quae sponsa vel uxor ejus dicitur, non potest dividi inter plures presbyteros, sed unum tantummodo habebit sacerdotem, qui eam caste et sinceriter regat. Unde interdicimus ut nullus praesumat Ecclesiam inter duos vel plures dividere, quia Ecclesia Christi uxor et sponsa debet esse non scortum, sicut Calistus papa testatur. CAP. XLVI.-- #Ut unusquisque presbyter una Ecclesia contentus sit.@# (Ex eodem, cap. 11.) Statutum est ut unaquaeque Ecclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit. CAP. XLVII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 8.) Sicut enim episcopus non plus potest habere quam unam civitatem, et vir unam uxorem, ita presbyter unam tantum Ecclesiam. Itaque nullus presbyter plures praesumat habere Ecclesias, si de statu suo gaudere desiderat. CAP. XLVIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 10.) Si quis de ordine sacerdotali contemptu minoris Ecclesiae ambitiose et improbe ad potiorem aspiraverit, canonica erga eum definitio conservetur, hoc est ut, utrisque careat. CAP. XLIX.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Calist. papae, cap. 4.) Quoniam sicut alterius uxor, nec adulterari ab aliquo, vel judicari aut disponi, nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi, vel presbyteri, quae ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente, ab altero dijudicari vel disponi, aut ejus concubitu frui permittitur. Unde ait Apostolus: « Alligata est uxor legi, quandiu vir ejus vivit: eo vero defuncto, soluta est a lege viri. » Similiter et Ecclesia, quae uxor sacerdotis dicitur, eo vivente ei alligata est. Eo vero defuncto nubat in Domino, id est regulariter. Si enim eo vivente alteri nupserit, adultera judicabitur. CAP. L.-- #De ordinibus sacris.@# ( #Ex epistola Isidori.@# ) Domino sancto, meritisque beato fratri Lantfredo episcopo, Isidorus episcopus. Perlectis sanctitatis tuae litteris, gavisus sum quod optatam salutem tuam earum relatu cognovi. De his autem quae in sequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit, gratias ago Deo, quod sollicitudinem officii pastoralis tibi impendis, qualiterque ecclesiastica officia ordinentur perquiris. Et licet omnia prudentiae tuae sint cognita: tamen quia affectu fraterno me consulis, ex parte qua valeo, expediam: et de omnibus Ecclesiae gradibus, quid ad quemlibet pertineat, eloquar. Ad Psalmistam pertinet officium canendi, dicere laudes, responsoria, et quidquid pertinet ad cantandi peritiam. Ad ostiarium namque pertinent claves Ecclesiae, ut claudat et aperiat
null
1477c920-e0b4-4f37-82a3-cb620ae7c121
latin_170m_raw
null
None
None
None
templum Dei, et omnia quae sunt intus, extraque custodiat, fideles recipiat, excommunicatos et infideles excipiat. Ad lectorem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quae prophetae vaticinarint populis praedicare. Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere. Ad acolythum pertinet praeparatio luminariorum in sacrario. Ipse cereum portat, ipse suggesta pro eucharistia calicis praeparat. Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre, et levitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque et aquamanile, et manutergium tenere, episcopo, presbytero et levitis pro lavandis ante altare manibus coram praebere. Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in baptismo scilicet, in chrismate, et patena, et calice, oblationes quoque inferre et disponere in altari; componere etiam mensam Domini atque vestire, crucem ferre, et praedicare Evangelium et Apostolum. Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita diaconibus Novum praedicare praeceptum est. Ad ipsum quoque pertinet officium precum et recitatio nominum. Ipse praemonet aures ad Dominum, ipse hortatur orare, ipse clamat, et ipse pacem annuntiat. Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere, et orationem dicere, et benedicere dona Dei. Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris et confectio chrismatis. Ipse praedicta officia et ordines ecclesiasticos distribuit, ipse sacras virgines benedicet; et dum praecessit unusquisque in singulis, hic tamen est praeordinator in cunctis. Hi sunt ordines ac ministeria clericorum, quae tamen auctoritate pontificali in archidiaconi cura et primicerii, ac thesaurii sollicitudine dividuntur. Archidiaconus enim imperat subdiaconis et levitis, ad quem ista ministeria pertinent. Ordinatio vestiendi altare ad levitas, cura incensi, et sacrificii necessaria sollicitudo quis levitarum Apostolum et Evangelium legat, quis preces dicat, seu responsorium in Dominicis diebus aut solemnitatum decantet, sollicitudo quoque parochianorum et ordinatio. et jurgia, ad ejus pertinent curam. Praeparandas dioecesanas basilicas ipse suggerit sacerdoti. Ipse inquirit parochias cum jussione episcopi, et ornamenta, vel res basilicarum parochianarum, gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem refert, collectam pecuniam de communione ipse accipit, et episcopo defert, et clericis partes proprias idem distribuit. CAP. LI.-- #De Ecclesiis, seu sanctis noviter inventis.@# (Ex concil. Agrippinensi, cap. 5.) De Ecclesiis, seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante, in cujus territorio est, minime venerentur, salva etiam de hoc et de omnibus Ecclesiis canonica auctoritate. CAP. LII.-- #Ut unaquaeque Ecclesia mansum integrum habeat sine servitio.@# (Ex concil. Womarcien., cap. 18.) Sancitum est ut unicuique Ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio attribuatur, et presbyteri in eis constitui, non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel hortis juxta Ecclesiam positis, neque de praescripto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum; et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant. CAP. LIII.-- #Ut nullus de dote Ecclesiae, vel de manso presbyterum censum persolvere cogat.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 8.) Juxta synodalica praecepta decrevimus ut nullus mortalium de agro ecclesiastico, et manso ac mancipiis, vel si quilibet pro loco sepulturae aliquid largitus fuerit Ecclesiae, neque de decimis et oblationibus fidelium quemquam presbyterorum aliquem censum persolvere cogat, nec quisquam cujuslibet ordinis aut dignitatis exinde quidquam subtrahat, et redhibitionem quamcunque exigat temporalem. Quod si fecerit, communione usque ad satisfactionem privetur. CAP. LIV.-- #De altaribus, quae passim fiunt per agros.@# (Ex concil. Africano, cap. 50.) Item placuit ut altaria quae passim per agros et per vias tanquam memoriae martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab episcopis, qui locis eisdem praesunt, si fieri potest, evertantur. Si autem hoc per tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt, nulla ibi superstitione devincti teneantur; et omnino nulla memoria martyrum probabiliter accipiatur, nisi aut ubi corpus, aut aliquae reliquiae certae sunt, aut origo alicujus habitationis, vel possessionis, vel passionis, fidelissima origine traditur. Nam quae per somnia, et per inanes quasi
null
186d466e-fa73-4607-bc20-f3e906864f39
latin_170m_raw
null
None
None
None
revelationes quorumlibet hominum ubicunque constituuntur altaria, omni modo reprobentur. CAP. LV.-- #Ut martyrum dignitatem nullus profanus infamet.@# (Ex concil. Carthagin., cap. 3.) Martyrum dignitatem nemo profanus infamet, neque passiva corpora, quae sepulturae tantum propter misericordiam ecclesiasticam commendari mandatum est redigant, ut aut insania praecipitatos, aut tali peccato discretos, non ratione vel tempore competenti quo martyria celebrantur, martyrum nomen appellent. At si qui in injuriam martyrum, claritati eorum adjungant insaniam, placet eos si laici sunt ad poenitentiam redigi, si autem sunt clerici, post commonitionem honore privari. Universi dixerunt: Recte stabit sanctitas vestra. Hoc et singulis conciliis statutum est. CAP. LVI.-- #Ut missarum solemnia non ubique, sed in locis ab episcopo consecratis fiant.@# (Ex concil. Triburiensi, cap. 4.) Missarum solemnia, non ubique, sed in locis ab episcopo consecratis, vel ubi ipse permiserit, celebranda esse censemus. Concedimus etiam ut sicubi, quod nostris peccatis exigentibus perplurimum est factum, a Nordmannis, et a Slavis, et ab Ungaris, et a malis Christianis, seu alio qualicunque modo Ecclesiae fuerint incensae et combustae, in cappellis cum tabula consecrata missas interim celebrare permittimus, donec ipsae Ecclesiae restaurari queant. In itinere vero positis, si Ecclesia defuerit, ut sub dio seu in tentoriis item si tabula altaris consecrata, caeteraque sacra mysteria ad id officium pertinentia adfuerint, missarum solemnia celebrare concedimus, aliter omnino interdicimus. CAP. LVII.-- #De missa non celebranda, nisi in sacrato loco.@# (Ex decr. Felicis IV, papae, omnibus episcopis missis.) Scripta sanctitatis vestrae, quae ad sedem apostolicam misistis super quibusdam consultis, quasi ad caput, ut inde acciperetis responsa, unde omnis Ecclesia totius religionis sumpsit exordium, gratanter suscepi, et breviter vobis respondere curavi. De Ecclesiarum enim consecratione, et de missarum celebrationibus non aliubi, quam in sacratis Domino locis absque magna necessitate fieri debet, liquet omnibus quibus sunt nota Novi et Veteris Testamenti praecepta. Tabernaculum vero Mosen, Domino praecipiente, fecisse, et sacrasse cum mensa et altari ejus, et aereis vasis et utensilibus, ad divinum cultum explendum legimus, et non solum divinis precibus ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino jubente, perlinisse novimus. Qualiter autem haec facta sunt, et non alii ipsa sacra quam sacerdotes sacra unctione delibuti, Dominoque cum vestibus sanctis sacrati et levitae tractabant, ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus quae, jubente Domino, per Mosen conscriptae sunt in lege Domini reperitur. Qualiter ergo David regum piissimus ampliaverat cultum Dei, et templum Domini aedificare voluit, sed propter multum sanguinem quem effuderat, prohibitus est, et ipse collegerat expensas. Salomon quoque filius ejus idipsum quod ipse facere optaverat, jubente et auxiliante Domino, perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad divinum cultum peragendum consecravit. CAP. LVIII.-- #De eadem re.@# (Ex epist. Felicis IV, papae, omnibus Episcopis missa.) Judaei ergo loca in quibus Domino sacrificabant divinis habebant supplicationibus consecrata, nec in aliis, quam Deo dicatis locis munera Domino offerebant. Si enim Judaei, qui umbrae legis deserviebant, haec faciebant, multo magis quibus veritas patefacta est, et gratia et veritas per Jesum data est, templa Domino aedificare, et prout melius possumus ornare, eaque divinis precibus et sanctis unctionibus suis cum altaribus et vasis, vestibus quoque et reliquis ad divinum cultum explendum utensilibus devote et solemniter sacrare, et non in aliis locis, quam in Domino sacratis ab episcopis, et non a chorepiscopis, qui saepe prohibiti sunt, nisi, ut praedictum est, summa exigente necessitate, missas celebrare, nec sacrificia Domino offerre debemus Et hoc, nisi summa necessitas agere compulerit, non in domibus, quia in sacris canonibus sacrificia in domibus offerri prohibita sunt, sed in tabernaculis divinis precibus a pontificibus dicatis, et in mensis Domino sacratis, et sacra unctione a pontificibus delibutis, pro summa, ut praefixum est, necessitate, et non pro libitu cujusquam et pigritia agatur. Satius est missam non cantare, aut non audire, quam in his locis, ubi fieri non oportet fore, nisi, ut saepe
null
fd5b7d91-1534-47eb-bdd2-a4a9eb5fa44d
latin_170m_raw
null
None
None
None
dictum est, pro summa contingat necessitate, quoniam necessitas legem non habet. Unde scriptum est: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus. Et in Exodo legitur: Vos vidistis quia de coelo locutus sum vobis: Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra. Oves vestras in omni loco, in quo memoria fuerit nominis mei. Et sicut non alii, quam sacrati Domino sacerdotes debent missas cantare, nec sacrificia super altare offerre, sic nec in aliis, quam in praefatis Domino sacratis locis Missas cantare, aut sacrificia offerre licet. Si autem legitur in concilio Laodicensi capite XXVI, quod hi qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in Ecclesiis quam in domibus exorcizare non possunt, multo magis majoris gradus ministeria, nisi ab eis, qui ad eos gradus sunt sacrati, quibus fungi debent, vel officia agi, vel sacrificia offerri non licet. Quod autem, ut paulo superius praelibatum est, oblationes in domibus offerri non debent in eodem concilio, cap. LIX prohibitum habetur ita: Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel presbyteris. Solemnitates vero dedicationum Ecclesiarum et sacerdotum, per singulos annos solemniter sunt celebrandae, ipso Domino exempla dante, qui ad festum dedicationis Templi, omnibus id faciendum dans formam, cum reliquis populis eamdem festivitatem celebraturus venit, sicut scriptum est: Facta sunt encoenia Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Quod autem octo dierum sint encoenia celebranda, in libro Regum peracta dedicatione templi reperietis. De ecclesiarum vero consecratione quoties dubitatur, et nec certa scriptura, nec certi testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse sacrandas, ne talis trepidatio faciat deteriorationem, quoniam non monstratur esse iteratum, quod nescitur factum. His fratres testimoniis scripturarum, ab apostolica auctoritate consultis vestris breviter respondisse sufficiat: vobis tamen praevidendum est, et omnibus praedicandum, ut illicita non agantur. CAP. LIX.-- #Quod non liceat Missas celebrare, nisi in locis ab episcopo civitatis consecratis.@# (Ex decr. Clementis papae, cap. 22.) Hic ergo, hoc est, in praesenti vita positos oportet vos agnoscere voluntatem et praeceptum Dei, ubi et agendi et sacrificandi sit locus, quoniam in aliis locis sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in his in quibus episcopus proprius jusserit, aut ab episcopo regulariter ordinatio, tenente videlicet civitatem, consecrati fuerint. Aliter enim non sunt haec agenda, nec rite celebranda, docente nos Novo et Veteri Testamento. Haec a Domino Apostoli acceperunt, et nobis tradiderunt: haec nos docemus, vobisque et omnibus absque reprehensione tenere, et docere quibus agendum est, mandamus. CAP. LX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 58.) Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari, ab episcopis vel presbyteris. CAP. LXI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 4.) Audivimus quod quidam laici in domibus propriis praecipiant presbyteris suis Missas celebrare, et inter canum discursus, et scortorum greges, sanctitatis mysteria polluantur magis quam consecrentur. Quapropter praecipimus ut nullus presbyter extra ecclesiam praesumat Missam cantare, nisi forte itineris necessitas exposcat, in tentorio aut sub dio, in loco nitido, et longe ab omni immunditia remoto, Missas celebrare permittimus, et hoc nullatenus sine tabula consecrata. CAP. LXII.-- #De reparatione Ecclesiae.@# (Ex epist. Vigilii papae.) De fabrica vero cujuslibet Ecclesiae, si dirupta fuerit instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nihil judicamus officere, si per eam minima aqua exorcizata jactetur, quia consecrationem cujuslibet Ecclesiae, in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse Missarum. Et ideo si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione, cum in ea Missarum fuerit celebrata solemnitas, totius sanctificatio consecrationis implebitur. Si vero sanctuaria quae habebat, ablata sunt, rursus eorum repositione, et Missarum solemnitate reverentiam sanctificationis accipiet. CAP. LXIII.-- #Ut ante noram
null
b05377aa-5458-43c1-b9db-a61f2b3121cd
latin_170m_raw
null
None
None
None
diei tertiam non sint Missae celebrandae.@# (Ex epist. Telesphori papae, cap. 6.) Missarum celebrationes ante horam diei tertiam minime sunt celebrandae, quia eadem hora et Dominus crucifixus, et super apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur, excepta nocte sanctae nativitatis. CAP. LXIV.-- #Ut pro fidelibus defunctis singulis diebus Missas celebrare liceat.@# (Ex concil. Cabillon., cap. 39.) Visum praeterea nobis est ut in omnibus Missarum solemnibus pro defunctorum spiritibus loco competenti Dominus deprecetur. Sicut enim nulla dies excipitur, qua non pro viventibus et pro quibuslibet necessitatibus dominus deprecetur, ita nimirum nulla dies excipi debet, quin pro animabus fidelium preces Domino in Missarum solemnibus fundantur. Antiquitus igitur hunc morem sancta tenet Ecclesia, ut et in Missarum solemnibus et aliis precibus Domino spiritus quiescentium commendentur, dicente beato Augustino: Non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana et catholica societate laudamus. Defunctos etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit Ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicunque cognati vel amici, ab una eis exhibeatur pia matre communi. CAP. LXV.-- #Ut Missa mortuorum pro omnibus Christianis sit cantanda.@# ( #Ex dictis Dionysii Areop. et Augustini.@# ) Dionysius Areopagita dicit blasphemias Deo facere, qui Missas offert pro malo homine. Augustinus dicit pro omnibus Christianis esse faciendum quia vel eis proficit, aut offerentibus, aut petentibus proderit. CAP. LXVI.-- #Ut institutiones Missarum sicut in metropoli fiunt, sic et in reliquis comprovincialibus Ecclesiis.@# (Ex concil. Gerunden., cap. 6.) Ut institutiones Missarum sicut in metropolitana Ecclesia fiunt, ita in Dei nomine in omnibus comprovincialibus Ecclesiis, tam ipsius Missae ordo, quam psallendi, vel ministrandi consuetudo servetur. CAP. LXVII.-- #Ut preces et praefationes quae in concilio probatae non fuerint, non celebrentur.@# (Ex concil. Africano, cap. 64.) Placuit etiam hoc, ut preces quae probatae fuerint in concilio, sive praefationes, sive commendationes, seu impositiones manus ab omnibus celebrentur. Nec aliae omnino contra fidem proferantur, sed quaecunque cum prudentioribus fuerint collatae dicantur. CAP. LXVIII.-- #Ut nullus presbyter solus Missam cantare praesumat.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 30.) Definivit sanctum concilium ut nullus presbyter solus praesumat Missam cantare. Cui enim dicit, « Dominus vobiscum, » aut « sursum corda » , aut « gratias agamus Domino Deo nostro, » cum nullus sit qui respondeat? Aut in canone, et omnium circumadstantium, cum nemo sit? Aut quem invitat ad orationem, cum dicit: « Oremus, » cum nullus sit qui secum oret? Aut ergo ista penitus reticenda sunt, et non solum non erit perfectum sacrificium, verum etiam incurret quisquis ille est illam terribilem sententiam: Si quis tulerit de hoc, tollat Deus partem ejus de libro vitae; aut si haec muris et parietibus insusurraverit, ridiculosum erit. Quapropter illa periculosa superstitio maxime a monasteriis monachorum exterminanda est. Praevideant autem praelati ut presbyteri in coenobiis et in aliis Ecclesiis cooperatores habeant in celebratione Missarum. Si quis haec transgressus fuerit, ab officio suspendatur. INCIPIUNT DECRETA SECUNDI PELAGII PAPAE, SUCCESSORIS BENEDICTI, ET ANTECESSORIS GREGORII PAPAE. CAP. LXIX.-- #De praefationibus quas sancta Romana Ecclesia et collaudavit, et firmiter tenet.@# ( #Ex decret. Pelagii papae.@# ) Pelagius Romanae Ecclesiae et apostolicae sedis episcopus, universis Germaniarum atque Galliarum regionum episcopis. Cum in Dei nomine in Romana Ecclesia synodum episcoporum sive caeterorum consacerdotum Dei fidelium congregatam habuissemus, et de Ecclesiasticis statutis, ut sunt ab apostolis et a sanctis Patribus tradita, diligentius tractaremus, supervenere litterae vestrae, et ut magis essent auctoritativae, etiam vivae voces processerunt, rogantes ut ordinem praefationum quem sancta Romana Ecclesia hactenus haberet, nostris litteris vobis remandaremus. Tunc de vestra voluntate et studio tam bono multum gavisi sumus, sacrum ordinem Romanum, sacraque constituta nostrorum antecessorum solerter relegentes, invenimus has novem praefationes in sacro catalogo tantummodo recipiendas, quas longe retro vetustas, in Romana Ecclesia hactenus servavit. Id est, unam in albis Paschalibus. Aliam de Ascensione Domini. Tertiam de Pentecoste. Quartam de Natali Domini. Quintam de Apparitione Domini
null
292901ef-e539-47ef-947d-a08158c18fd5
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Sextam de Apostolis. Septimam de sancta Trinitate. Octavam de Cruce. Nonam de jejunio in Quadragesima tantummodo dicendam. Has praefationes tenet et custodit sancta Romana Ecclesia. Has tenendas esse vobis mandamus. CAP. LXX.-- #De sacerdotibus Missarum tempore si aegritudinis aliquis eventus accesserit.@# (Ex concil. Toletan. 8, cap. 2.) Nihil contra ordines statutum temeritatis ausu praesumatur, neque illa quae summa veneratione censentur, vel minimo praesumptionis tactu solvantur, cum adhuc tantum fieri jussa sunt, nec interrupta noscuntur, ne languoris proventu, robore salutis natura privetur. Non ergo solum fragilitati consulitur humanae, sed etiam sacris mysteriorum Dei, providentur habere sollicitudinem. Censuimus igitur convenire ut, cum a sacerdotibus Missarum tempore sancta mysteria consecrantur, si aegritudinis accidat quilibet eventus, quo coeptum nequeat consecrationis expleri mysterium, sit liberum episcopo vel presbytero, ut alter consecrationem expleat officii coepti. Non enim aliud ad supplementum initiatis mysteriis competit, quam aut incipientis aut subsequentis complenda benedictione sacerdotis, quia nec perfecta videri possunt, nisi perfectionis ordine compleantur. Cum enim simus omnes unum in Christo, nihil contrarium diversitas format, ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei repraesentat. Quod etiam consultum cuncti ordinis clerici inditum vel indultum esse sibi non ambigant, sed, ut praemissum est, praecedentibus statim alii pro complemento succedant. Ne tamen quod naturae languoris causa consulitur, in praesumptionis perniciem convertatur, nullus post cibum potumque sive quodlibet minimum sumptum Missas facere, nullusque absque patentis proventu molestiae minister vel sacerdos cum coeperit, imperfecta officia praesumat omnino relinquere. Si quis haec temerare praesumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit. CAP. LXXI.-- #De eadem re.@# ( #Ex decret. Anacteti papae.@# ) Sacerdotes quando sacrificant, non soli hoc agere debent, sed testes secum habeant, ut Deo perfecte in sacratis Domino locis sacrificare probentur. Ait namque auctoritas legis divinae: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus. CAP. LXXII.-- #De presbyteris qui daemonibus variisque passionibus vexantur, quod illis sacra tractare non liceat.@# (Ex decret. Pii papae, cap. 6.) Bene siquidem majorum regulis definitum est ut, daemoniis aliisque passionibus irretitis, mysteria sacra tractare non liceat. Cui praecepto, consensu rationis adhibito, id communiter definivimus, ut nullus de his qui aut in terram arrepti a daemonibus eliduntur, aut quolibet modo vexationis incursibus efferuntur, vel sacris audeant ministrare altaribus, vel indiscussi se divinis ingerant sacramentis, exceptis illis qui corporum incommoditatibus dediti, sine hujusmodi passionibus in terram approbantur elisi. Qui tamen et ipsi tandiu erunt ab officii sui et ordine et loco suspensi, quousque unius anni spatio, per discretionem episcopi inveniantur ab incursu daemonum alieni. CAP. LXXIII.-- #De eadem re.@# (Ex decret. Sotheris papae, cap. 8.) Ut illud divini oraculi monentis singuli praecaveant quo scribitur: Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet sublevantem: summopere verendum est nobis et cavendum, ne horis illis atque temporibus quibus Domino psallitur, vel sacrificatur, unicuique divinis singulariter officiis insistenti, perniciosa passio vel corporis quaelibet valetudo occurrat, quae aut corpus subito subrui faciat, aut mentem alienatione vel terrore confundat. Pro hujusmodi ergo ausibus praecaventes, necessarium duximus instituere ut, ubi temporis vel loci, sive cleri copia suffragatur, habeat quisquis ille canens Deo atque sacrificans post se vicini solaminis adjutorem: ut si aliquo casu ille qui officia impleturus accedit turbatus fuerit, vel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui ejus vicem exsequatur intrepidus, et officium inceptum adimpleat. CAP. LXXIV.-- #De presbyteris qui soli Missas solent celebrare.@# (Ex eodem, cap. 10.) Hoc quoque statutum est ut nullus presbyterorum Missarum solemnia celebrare praesumat, nisi duobus praesentibus sibique respondentibus ipse tertius habeatur, quia cum pluraliter ab eo dicitur: « Dominus vobiscum, » et illud in Secretis: « Orate pro me, » aptissime convenit, ut et ipsius respondeatur salutationi. CAP. LXXV.-- #De illis qui conjugati presbyteri oblationes spreverint.@# (Ex concil. Agathen., cap. 8.) Si quis decernit presbyterum conjugatum tanquam occasione nuptiarum quod offerre non debeat, et ab ejus oblatione ideo se abstinet
null
d885acf4-e332-49eb-a1c8-c756cf588ddd
latin_170m_raw
null
None
None
None
, anathema sit. CAP. LXXVI.-- #Ut presbyteri communicent quotiescunque Missas celebraverint.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 2.) Dictum est nobis quod quidam presbyteri celebrata Missa detrectantes ipsi sumere divina mysteria quae consecrarunt, calicem Domini mulierculis quae ad Missas offerunt tradant, vel quibusdam laicis qui dijudicare corpus Domini nesciunt, id est, discernere inter cibum spiritalem atque carnalem. Quod quantum sit omni Ecclesiasticae religioni contrarium, pietas fidelium novit. Unde omnibus presbyteris interdicimus ut nullus in posterum hoc facere praesumat, sed ipse, cum reverentia sumat, et diacono aut subdiacono qui ministri sunt altaris colligenda tradat. Illud etiam attendat ut eos propria manu communicet. Nulli autem laico aut feminae Eucharistiam in manibus ponat, sed tantum in os ejus cum his verbis ponat: Corpus Domini et sanguis prosit tibi ad remissionem peccatorum et ad vitam aeternam. Si quis haec transgressus fuerit, quia Deum omnipotentem contemnit, et quantum in ipso est inhonorat, ab altari removeatur. CAP. LXXVII.-- #De eadem re.@# (Ex epist. Anacleti papae, cap. 12.) Peracta autem consecratione omnes communicent qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus. Sic enim et Apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet Ecclesia. Et si hoc neglexerint, degradentur. CAP. LXXVIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 10.) Auditum est aliquos presbyteros Missam celebrare et non communicare, quod omnino in canonibus apostolorum interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere recte potest si non communicaverit: « Sumpsimus, Domine, sacramenta? » etc. CAP. LXXIX.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 11.) Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, vel quilibet ex sacerdotali catalogo facta oblatione non communicaverit, aut causam dicat: et si rationabilis fuerit, veniam consequatur, aut si non dixerit, communione privetur, tanquam qui populo causa laesionis exstiterit. CAP. LXXX.-- #Ut in Ecclesia nihil aliud agatur nisi id ad quod facta est.@# ( #Ex dictis August.@# ) In oratorio praeter orandi et psallendi Deo cultum penitus nihil agatur, ut nomini huic et opera jugiter impensa concordent. CAP. LXXXI.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis Benedicti.@# ) Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quidquam aliud geratur aut condatur, quam divinis mysteriis conveniat. CAP. LXXXII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Laodicen., cap. 28.) Quod non oporteat in domiciliis divinis, id est, in Ecclesiis agapen fieri, nec intra domum Dei comedere, vel accubitus sternere. CAP. LXXXIII.-- #Ut nullus in Ecclesia convivetur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 28.) Ut nulli episcopi vel clerici in Ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitii necessitate illic reficiantur. Populi etiam ab hujusmodi conviviis, quantum fieri potest, prohibeantur. CAP. LXXXIV.-- #Ut nullus in Ecclesia tabernas constituat.@# (Ex concil. Turonen., cap. 2.) Perlatum est ad sanctam synodum quod quidam presbyteri in Ecclesiis sibi commissis tabernas, quod nefas est, constituant, ibique per caupones vinum vendant, aut vendere permittant, et ubi tantummodo orationes et verbum divinum, Deique laus debuerit resonare, ibi comessationes et ebrietates fiant, ibi risus et plausus et verba turpia, ibi rixae et contentiones resultent. Quod quam sit Deo contrarium, Dominus Jesus demonstrat. Qui cum invenisset in templo vendentes et ementes, et nummularios sedentes, facto funiculo de resticulis, omnes ejecit de templo. Si enim ea quae licite vendi videbantur in templo, et ad hoc emebantur, ut in eodem templo offerrentur Domino, ipse foras ejecit, quid putas de tam pestifera praesumptione et Dei contemptu fiet? Et si non solum sacerdotibus sed etiam omnibus clericis praecipitur, ne tabernas ingrediantur: quis audire potest ut Ecclesiae Dei tabernae fiant? Itaque interdicit per omnia synodus ne hoc in posterum ullatenus fiat. Quod si factum fuerit, presbyter deponatur, laici communione privati ab Ecclesia, quam dehonestaverunt, expellantur. CAP. LXXXV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 3.) Si enim domus Dei orationis domus vocatur, hoc debet esse quod dicitur: nec ibi aliud debet
null
dcf6c1f9-fa6d-4cb6-8aec-07c2b1e168bf
latin_170m_raw
null
None
None
None
geri aut recondi. Ubi enim corpus Domini consecratur, ibi angelorum praesentia non dubitatur adesse. Ubi sanctorum reliquiae reconditae venerantur, ne quid inhonestum appareat, quod oculos ad orationem venientium offendat, ne quid ibi videatur quod ad lucrum temporale pertineat: sed omnia sancta, omnia munda, et tantummodo ad Ecclesiasticum ministerium pertinentia. CAP. LXXXVI.-- #Ut unicuique in domo sua orare liceat.@# (Ex concil. Aureliano, cap. 3.) Unicuique fidelium in domo sua oratorium licet habere, et ibi orare, Missas autem ibi celebrare non licet. CAP. LXXXVII.-- #Ut canticum turpe circa Ecclesias non fiat.@# ( #Ex concil. Carthag.@# ) Canticum turpe atque luxuriosum circa Ecclesias atque in atriis Ecclesiae agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est. CAP. LXXXVIII.-- #Ut sanctorum reliquiae in oratoriis villaribus non ponantur.@# (Ex concil. Epaonensi, cap. 25.) Sanctorum reliquiae in oratoriis villaribus non ponantur, nisi forsitan clericus cujuscunque parochiae vicinus esse contingat, qui sacris pignoribus psallendi frequentis famuletur. CAP. LXXXIX.-- #Ut sedes episcopalis, si necesse fuerit, in alium locum transferatur.@# ( #Ex reg. Greg., ad Joannem Billitran. episcopum.@# ) Temporis qualitas admonet episcoporum sedes antiquitus certis civitatibus constitutas, ad alia quae securiora putamus. ejusdem dioeceseos loca transponere, quo et habitatores nunc degere, et Barbaricum possit periculum facilius declinari. Propterea te Joannem fratrem coepiscopumque nostrum Billitranensis civitatis, sedemque tuam in loco qui appellatur Renati ad sanctum Andream apostolum praecipimus exinde transmigrare, quatenus et ab hostilitatis incursu liberior existere valeas, et illic consuetudinem solemnium festorum disponas. CAP. XC.-- #De mutandis sanctis locis.@# ( #August. dicit.@# ) Tribus causis loca sanctorum transmutanda sunt. Primo, quum necessitas persecutorum loca eorum gravavit. Secundo, quum difficultas locorum fuerit. Tertio, quum malorum societate gravantur. CAP. XCI.-- #Quod translatis martyribus, honor interdum cum illis migret, interdum in loco permaneat.@# ( #Ex dictis Hieron.@# ) Notandum cum transmutantur alii qui de martyribus, cum his honor commigrat: aliis vero transmutatis honor in locis eorum esse non cessat. CAP. XCII.-- #Quod sanguis martyrum consecret locum, non locus sanguinem.@# ( #Ex dictis August.@# ) Sanguis martyrum consecrat locum, non locus sanguinem. Si aliquis dixerit: Mea est Ecclesia, dices illi, quod in Cantico legitur: Una est columba mea, et unus est dilectus meus. Et dices illi: Aptum est filium occidi in sinu matris et nutricis suae? Tamen scias nutricem tantum pollutam, et pro hac pollutione consecratam, filium autem mortuum esse. CAP. XCIII.-- #Quid sit basilica.@# ( #Ex dictis S. Isidor.@# ) Basilion Graecorum rex erat. Hinc et basilica regalis, quia in primis temporibus reges tantum sepeliebantur in ea, ideo nomen sortita est. Nam nunc temporis caeteri homines, sive igni combusti, sive acervo lapidum sepulti sunt. CAP. XCIV.-- #De illis qui domum Dei contemptibilem faciunt.@# (Ex concil. Gangren., cap. 5.) Si quis docet domum Dei contemptibilem esse, et conventus qui in ea celebrantur, anathema sit. CAP. XCV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 6.) Si quis extra Ecclesiam seorsum conventus celebrat, et despiciens Ecclesiam, ea quae sunt Ecclesiae voluerit usurpare, non conveniente presbytero juxta decretum episcopi, anathema sit. CAP. XCVI.-- #Ut calix et patena ex auro aut ex argento fiant.@# (Ex concil. Remensi, cap. 5.) Ut calix Domini cum patena, si non ex auro omnimodis, ex argento fiat. Nec causentur presbyteri avaritia suadente de paupertate vel impossibilitate, cum quarta pars ex omnibus quae ad Ecclesiam pertinent, in fabricis ipsius Ecclesiae sit impendenda. Admonendus est etiam populus ut aliquid in donariis Domini offerat, sicut ille antiquus populus sub Mose in tabernaculo Domini fecisse legitur. Si quis autem tam pauper est, saltem vel stanneum calicem habeat. De aere autem ex aurichalco non fiat calix, quia ob vini virtutem eruginem parit, quae vomitum provocat. Nullus autem in ligneo calice, aut vitreo praesumat cantare. CAP.
null
6078f94b-d4c3-4a58-aeda-0977dffcada0
latin_170m_raw
null
None
None
None
XCVII.-- #De observanda mensa Christi.@# (Ex eodem concil., cap. 5.) Observandum est ut mensa Christi, id est, altare ubi corpus Dominicum consecratur, ubi sanguis ejus hauritur, ubi sanctorum reliquiae reconduntur, ubi preces et vota populi in conspectu Dei a sacerdote offeruntur, cum omni veneratione honoretur, et mundissimis linteis et palliis diligentissime cooperiatur, nihilque super eo ponatur, nisi capsae cum sanctorum reliquiis et quatuor Evangelia. Expleta Missa calix cum patena, et sacramentorum liber, cum vestibus sacerdotalibus in mundo loco sub sera recondantur. CAP. XCVIII.-- #Ut corporale ex purissimo linteo sit, et unius materiei.@# (Ex eodem, cap. 3.) Corporale super quod sacra oblatio immolatur, ex mundissimo et purissimo linteo sit, nec in eo alterius generis materia pretiosior aut vilior misceatur, et nunquam super altare remaneat, nisi in tempore missae, sed aut in sacramentorum libro ponatur, aut cum calice et patena in mundissimo loco recondatur: vel quando abluitur a sacerdote, diacono vel subdiacono, primo in ecclesia in loco et vase ad hoc praeparato abluatur, eo quod ex Dominico corpore et sanguine infectum sit. Post haec a lavandario in nitido loco paretur. CAP. XCIX.-- #Ut sacrificium altaris non in serico panno aut tincto celebretur.@# (Ex epist. Eusebii papae, cap. 51.) Hic inter caetera praedicta consultu omnium constituimus ut sacrificium altaris non in serico panno, aut tincto quisquam celebrare praesumeret, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, sicut corpus Domini nostri Jesu Christi in syndone linea munda sepultum fuit. CAP. C.-- #Ut mulieres ad altare non accedant, et officiis virorum se non intromittant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 43.) Quod non oporteat mulieres ingredi ad altare, et ea contingere quae virorum officiis deputata sunt. CAP. CI.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Gelasii papae, cap. 16.) Nihilominus impatienter audivimus, tantum divinarum rerum subiisse despectum, ut femina sacris altaribus ministrare firmentur, cunctaque non nisi virorum famulatui deputata sexui cui non competit exhibere. CAP. CII.-- #Ut laici juxta altare non sedeant.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 13.) Ut laici secus altare quo sancta mysteria celebrantur, inter clericos, tam ad vigilias quam ad Missas stare vel sedere penitus non praesumant, sed pars illa quae cancellis ab altari dividitur, tantum psallentibus pateat clericis. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum. CAP. CIII.-- #De illis sacerdotibus qui in Ecclesia dum Evangelia leguntur, sedere praesumunt.@# ( #Anastas. I papae epistola episcopis Germaniae ac Burgund. directa.@# ) Anastasius episcopus cunctis Germanicis et Burgundiae regionis episcopis in Domino salutem. Exegit dilectio vestra, charissimi, ut ex auctoritate sedis apostolicae, vestris deberemus consultis respondere. Et quamvis non prolixe, sed succincte hoc agere propter quasdam alias occupationes festinaremus: denuo tamen si necesse fuerit ob has vel alias necessitates quasi ad caput mittere charitative non dubitetis, quia vestras preces et nunc et tunc acceptabiles habemus. Significastis enim quosdam sacerdotes in Ecclesia quando Evangelia leguntur sedere, et Domini salvatoris verba non stantes sed sedentes audire, et hoc ex majorum traditione se accepisse narrantur. Quod nullatenus deinceps fieri sinatis apostolica auctoritate mandamus: sed dum sancta Evangelia in Ecclesia recitantur, sacerdotes et caeteri omnes non sedentes, sed venerabiliter in conspectu Evangelii stantes, Dominica verba intente audiant et fideliter adorent. CAP. CIV.-- #Ut nullus calicem, patenam, vel vestimentum sacerdotale in vadium tabernario praestare praesumat.@# (Ex concil. Remensi, cap. 11.) Ut nullus presbyter praesumat calicem, vel patenam, vel pallium altaris, vel vestimentum sacerdotale, aut librum ecclesiasticum tabernario, vel negociatori, aut cuilibet laico vel feminae in vadium dare, nisi justissima necessitate urgente, quia tanta est sanctitas sacri ministerii, ut salva altioris mysterii intelligentia, etiam per prophetam Dominus prohibuerit, ne cum sanctis vestimentis sacerdos procedat ad populum, sed illa intra sancta dimittat, a colloquio divino rediens. Et cui in tabernas ad bibendum a sacris canonibus ingredi prohibetur, sanctificata sacro ministerio nec ad contingendum
null
667ed7f7-6844-4fb8-bcf8-d81b4f10c59d
latin_170m_raw
null
None
None
None
immundis: quanto minus in vadium exhibere debet? Sicut Stephanus sanctus papa et martyr sanctum Hilarium in suis decretalibus docuit. CAP. CV.-- #Ut nullus calicem, patenam, aut aliqua vasa sacra ad alios usus facere praesumat.@# (Ex concil. Aurelianensi, cap. 9.) Nullus sacerdos seu laicus calicem, aut patenam, aut quaelibet vasa sacra et divino cultui mancipata, ad alios usus suos retorquere praesumat. Nam quicunque de calice sacro aliud bibit praeter Christi sanguinem qui in sacramento accipitur, et patenam ad aliud officium habet quam altaris ministerium, deterrendus est exemplo Balthazar, qui dum vasa Domini in usus communes adsumpsit, vitam pariter cum regno amisit. CAP. CVI.-- #Quod licitum sit episcopis cum consilio cleri de thesauro Ecclesiae suae familiae in necessitate succurrere.@# (Ex concil. Arvernen., cap. 5.) Licitum sit episcopis praesentibus presbyteris et diaconibus de thesauro Ecclesiae familiae et pauperibus ejusdem Ecclesiae, secundum canonicam institutionem, juxta quod indiguerint erogare. CAP. CVII.-- #Ne cadavera pallio altaris cooperiantur.@# (Ex eodem, cap. 30.) Ne opertorio Dominici corporis, vel altaris non unquam corpus dum ad tumulum evehitur obtegatur, ne sacro velamine dum honorantur corpora, altaria polluantur. CAP. CVIII.-- #Ne ad nuptiarum ornatum divina ministeria praestentur.@# (Ex eodem, cap. 8.) Ne ad nuptiarum ornatum ministeria divina praestentur, et dum improborum tactu vel pompa saecularis luxuriae polluantur, ad officia sacri mysterii videantur indigna. CAP. CIX.-- #Ut Ecclesia saeculari potentia minime pervadatur.@# (Ex concil. apostol., cap. 31.) Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, Ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur, et segregetur, omnesque qui illi communicant. CAP. CX.-- #De presbyteris qui Ecclesias suas per pretium acquisierint.@# (Ex concil. Mogunti., cap. 5.) Quicunque presbyter per pretium ecclesiam fuerit adeptus, quoniam contra Ecclesiasticae regulae disciplinam agere dignoscitur, et qui alium presbyterum legitime ad Ecclesiam ordinatum per pecuniam expulerit, eamque sibi taliter vindicaverit, omnimodis deponatur. CAP. CXI.-- #Ut nullus laicus ab Ecclesia sua presbyterum ejicere praesumat.@# (Ex eodem, cap. 29.) Ut laici presbyteros non ejiciant de Ecclesiis, neque constituant sine consensu episcoporum suorum. CAP. CXII.-- #Item de illis qui presbyteris Ecclesias auferunt.@# (Ex concil. Cabillon., cap. 42.) Inventum est quod multi arbitrii sui temeritate, et quod est gravius, ducti cupiditate, presbyteris quibuslibet absque consensu episcoporum Ecclesias dant vel auferunt. Unde oportet ut canonica regula servata, nullus absque consensu episcopi cuilibet presbytero Ecclesiam det. Quam si juste adeptus fuerit, hanc non nisi culpa gravi, et coram episcopo canonica severitate amittat. CAP. CXIII.-- #Ut nullus aliquod munus propter Ecclesiam a presbytero requirat.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 30.) Ut nullus omnino munera exigat a presbyteris, propter commendationem Ecclesiae. CAP. CXIV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 5.) Sancitum est atque omnimodis prohibitum ut, si quis presbyter inventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare aut dedisse, aut aliquam pecuniam tribuere, ut alterius presbyteri Ecclesiam surripiat, aut Ecclesiam vacantem pretio redimat, pro hac cupiditate seu rapina, seu praesumptione turpis lucri gratia dejiciatur a clero, et alienus existat a regula. CAP. CXV.-- #Ut presbyteri plebes admoneant ut linteamina altaris praeparent.@# (Ex concil. Remensi, cap. 4.) Ut presbyteri per plebes suas feminis praedicent, ut linteamina in altaria praeparent. CAP. CXVI.-- #Ut episcopi praevideant quid presbyteri dominis suis pro Ecclesiis facere debeant.@# (Ex concil Arelatensi, cap. 3.) Ut episcopi praevideant quem honorem presbyteri pro Ecclesiis suis facere debeant. CAP. CXVII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Aurel., cap. 10.) Ut nullus presbyter ad introitum Ecclesiae xenia donet. CAP. CXVIII.-- #De presbyteris nihil habentibus quando ordinantur.@# (Ex concil. Remensi, cap. 6.) Investigandum si nihil patrimonii habens presbyter quando provectus est ad ordinem ecclesiasticum, postea emerit praedia, cujus juris sint, quoniam Ecclesiae ad quam de nihil habente promotus est esse
null
36a14291-2baf-4a8b-a0bd-e15831ac1c93
latin_170m_raw
null
None
None
None
debent, juxta canonicam auctoritatem. CAP. CXIX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Arausico, cap. 54.) Presbyter cum dioecesim tenet, de his quae emerit, ad Ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab ejus quam tenet Ecclesiae ordinatione discedat. CAP. CXX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Carthag., cap. 47.) Placuit ut episcopi, presbyteri, diaconi, vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus, vel clericatus sui, agros vel quaecunque praedia suo nomini comparant, tanquam rerum dominicarum invasionis crimine teneantur obnoxii, nisi ad Ecclesiam ad quam titulati sunt, eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis propria liberalitate alicujus, vel successione cognationis aliquid venerit, faciant inde quod velint. CAP. CXXI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 48.) Ut unusquisque presbyter res quas post diem consecrationis acquisierit, propriae Ecclesiae relinquat. CAP. CXXII.-- #De eadem re.@# ( #Ex concil. Toletano.@# ) Caeterum, presbyter si post ordinationem aliquid acquisierit, illud observandum est, quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. CAP. CXXIII.-- #De presbyteris qui ex reditibus Ecclesiae sibi res comparaverint, et structuras ibi fecerint, et mulieres ibi posuerint.@# (Ex concil. Remensi, cap. 10.) Inquirendum si aliquis presbyterorum de reditibus Ecclesiae, vel oblationibus ac votis fidelium alio nomine res comparaverit, et ibi structuras fecerit, vel quae ad Ecclesiam pertinent, ibidem collocaverit, et mulierum frequentationem inibi fieri permiserit, vel quod turpius est, tales mulieres ibidem habuerit, quae lanificium suum exerceant, et curam domus agant, et in eadem presbyter frequenter veniens manserit, et contra decreta canonum hoc malum agat; quia sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter fenus exercere debet, multo minus fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis, quoniam hoc sacrilegium est, et par crimen Judae furis qui sacras oblationes asportabat et furabatur. CAP. CXXIV.-- #De consuetudine servanda, quae non est contra fidem.@# (Ex epist. Pii papae.) Petistis enim per Hylarium chartularium nostrum, a beatae memoriae decessore nostro, ut omnes vobis retro temporum consuetudines servarentur, quae a beati Petri apostolorum principis ordinationum initiis hactenus vetustas longa servavit. Et nos quidem juxta seriem relationis nostrae consuetudinem laudamus, quae tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dinoscitur. CAP. CXXV.-- #Ut ecclesiastica statuta ab apostolis et reliquis magistris Ecclesiae tradita integra serventur.@# (Ex decr. Innocentii papae, cap. 1.) Innocentius Decentio, episcopo Egobino, salutem. Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis, aut teneri, aut celebrari videntur: ac fit scandalum populis qui, dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut Ecclesias non convenire, aut ab apostolis vel apostostolicis viris contrarietatem inductam. Quis enim nesciat aut non advertat id quod a principe apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari, nec superduci aut introduci aliquid, quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum, praesertim cum sit manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus, aut ejus successores constituerunt sacerdotes? Aut legant, si in his provinciis alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit a qua eos principium accepisse non dubium est, ne, dum peregrinis assertionibus studeant caput institutionum videantur omittere. Saepe dilectionem tuam ad urbem venisse, ac nobiscum in ecclesia convenisse non dubium est et quem morem, vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris agendis arcanis teneat cognovisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem Ecclesiae tuae, vel reformationem, si praecessores tui, quod minus aliquid, aut aliter tenuerint satis certum haberem nisi de aliquibus consulendos nos esse dixisses. Quibus idcirco respondemus non quod te aliqua
null
dbd0692f-13d7-4e0b-b89c-869751e599c2
latin_170m_raw
null
None
None
None
ignorare credamus. sed ut majore auctoritate, vel tuos instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire valeamus qui sint, qui aut novitates inducunt, aut alterius Ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse servandam. CAP. CXXVI.-- #Ut consuetudines ecclesiasticae pro lege sint tenendae.@# ( #Augustinus dicit ad Casulanum presbyterum.@# ) In his enim rebus de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei, vel instituta majorum pro lege tenenda sunt, et sicut praevaricatores legum divinarum, ita contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt. CAP. CXXVII.-- #Item de consuetudinibus ecclesiasticis observandis.@# (Ex dictis Basilii, cap. 27.) Ecclesiasticarum institutionum consuetudines quasdam Scripturis, quasdam vero apostolica traditione per successiones in mysterio confirmatas accepimus, quibus par virtus, et idem utrisque pietatis effectus quin sit, quotus quisque vel aliquantulum sacrarum expertus Scripturarum haesitaverit? Si enim attentaverimus consuetudines Ecclesiae, non per Scripturas a Patribus traditas nihili aestimare, quantum religio detrimenti latura sit despicientibus liquido constabit. Quae enim, ut inde ordiamur, Scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit insigniri? Quae multifariam digesta super panem et calicem prolixae orationis et consecrationis verba commendavit? Nam non modo quod in Evangelio continetur, vel apostolo in secretis dicimus, sed et alia per plura adjicimus, magnam quasi vim consummandis accommodantia mysteriis. Quae Orientem versus nos orare litterarum forma praestituit? Benedicimus fontem baptismatis, oleum unctionis. Huc accedit quod ter immergimus quos baptizamus, oleo ungimus, verbis abrenuntiare Satanae et angelis ejus informamus. Unde haec et alia in hunc modum non pauca, nisi quia tacita ac mystica traditione a Patribus ecclesiastico more reverentiori diligentia sunt in mysteriis observata silentio, quam publicata scripto. CAP. CXXVIII.-- #Quid agendum sit in causis, de quibus certa in canonibus inveniuntur judicia.@# (Ex decr. Innocentii papae, cap. 18.) De causis de quibus nulla solvendi, ligandique auctoritas in libris Veteris Testamenti, quatuor Evangeliorum, cum scriptis totis apostolorum non appareat, ad divina recurrito scripta Graece. Si nec in illis, ad catholicae Ecclesiae historias catholicas, a doctoribus catholicis scriptas manum mitte. Si nec in illis, canones apostolicae sedis intuere. Si nec in his, sanctorum exempla perspicaciter recordare. Quod si in his omnibus inspectis hujus quaestionis qualitas non lucide investigatur, seniores provinciae congrega, et eos interroga. Facilius namque invenitur, quod a pluribus sentientibus quaeritur. Verus enim repromissor Dominus ait: Si duo ex vobis, vel tres conveniant super terram in nomine meo, de omni re quamcunque patierint, fiet illis a Patre meo. CAP. CXXIX.-- #Ut cuncta quae Deo offeruntur, consecrata habeantur.@# (Ex concil. Aurelian, cap. 7.) Omnia quae Deo offeruntur, consecrata habentur, in vineis, terris, sylvis, utensilibus, vestimentis, pecoribus, et reliquis possessionibus, et quae Ecclesiis sine dubio Christo, qui sponsus earum est, offeruntur. CAP. CXXX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 3.) Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum Domini sunt, et illi sanctificantur. Boves, et oves, et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur. Si quis mutaverit, et quod mutat, et quod mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. Sed quia modo multi inveniuntur decimas dare nolentes, statuimus ut secundum Domini nostri praeceptum admoneantur semel, et secundo et tertio. Si non emendaverint, anathematis vinculo constringantur usque ad satisfactionem, et ad emendationem congruam. CAP. CXXXI.-- #Ut decima nullo modo negligatur.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 35.) Admonemus atque praecipimus ut decimas Deo omnino dare non negligatur, quas Deus ipse sibi dari constituit, quia timendum est ut quisquis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua. CAP. CXXXII.-- #De illis qui decimas dare nolunt.@# (Ex concil. Cavallon., cap. 18.) Questi sunt praeterea quidam fratres, quod essent aliqui episcopi et abbates, qui decimas non sinerent dare
null
5932425e-28f7-4da3-b70f-39633c64604a
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad Ecclesias, ubi illi coloni Missam audiunt. Proinde decrevit sacer iste conventus, ut episcopi et abbates de agris et vineis, quae ad suum vel fratrum stipendium habent, decimas ad Ecclesias deferri faciant. Familiae vero ibi dent decimas suas, ubi infantes eorum baptizantur, et ubi per totum anni circulum missas audiunt. CAP. CXXXIII.-- #Quod decimae ab omnibus Christianis ex debito reposci debeant.@# (Ex concil. Mogunti., cap. 8.) Decimas Deo et sacerdotibus Dei dandas, Abraham factis, Jacob promissis insinuat. Deinde lex statuit, et omnes doctores sancti commemorant. Et profecto dignum erat ut Israelitae decimas pecorum, et frugum, et omnium pecuniarum Domino darent, qui eos liberaverat a decem plagis, quibus percussit Aegyptios, et in novissima plaga primogenita cunctorum disperdidit, gratiamque suis praestitit, ut impetratis pecuniis spoliarent Aegyptum. De quibus decimis Augustinus doctor venerabilis dicit: Decimae ex debito requiruntur. Quid si diceret Deus, nempe meus es, o homo, mea est terra quam colis, mea sunt semina quae spargis, mea animalia quae fatigas, meus est solis calor; et cum omnia mea sint, tu qui minus accommodas, solam decimam merebaris, sed reservo tibi novem, da mihi decimam. Si non dederis mihi decimam, auferam novem. Si dederis mihi decimam, multiplicabo novem. Cum itaque Judaicu populus praeceptum decimarum tanta diligenti observaret, ut de minimis quibusque holusculis, ruta videlicet, menta et cimino, ut ipse Dominus testatur, decimas daret, cur non majori studio plebs Evangelica eamdem impleat jussionem? Cui et major numerus est sacerdotum, et sincerior cultus sacramentorum? Ideo ergo dandae sunt, ut hac Deus devotione placatus, largius praestet quae necessaria sunt, sicut superius ostendimus. Et ut sacerdotes ac ministri Ecclesiae cura et sollicitudine necessitatum corporalium, sine quibus haec vita transigi non potest, relevati, liberiores fiant ad meditationem divinae legis et doctrinae administrationem, atque spiritalis servitii voluntariam expletionem. Et ut munus populi in quotidiana oblatione Domino immoletur, nec non secundum statuta canonica in sustentationem pauperum, et restaurationem ecclesiarum proficiat. Quatuor enim partes juxta canones fieri de fidelium oblationibus debent, ut una sit episcopi, altera clericorum, tertia pauperum, quarta restaurationi ecclesiarum servetur. CAP. CXXXIV.-- #De illis qui decimam dare noluerint nisi pretio redimantur.@# (Ex concil. Mediomatricis, cap. 3.) De decimis quas populus dare non vult, nisi quolibet munere ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. CAP. CXXXV.-- #Ut decima Dei census nuncupetur.@# (Ex concil. Agrippin., cap. 6.) Item, quod decima, quae a fidelibus datur, Dei census nuncupanda est, et ideo ex integro reddenda. Cujus tertia pars secundum canonem Toletanum, episcoporum esse debet. Nos vero hac potestate uti nolumus, sed tantum singulis annis quartam partem usu Romanorum pontificum, et observantia sanctae Ecclesiae Romanae de eadem habere volumus. Quod si quis contentiosus inde repertus fuerit, sive clericus, sive ille laicus sit, communione privabitur, et synodali censura judicabitur. CAP. CXXXVI.-- #De oblationibus parochitarum cujus esse debeant.@# ( #Ex concil. Toletano.@# ) De his quae ad parochitanas ecclesias offeruntur, in terris, vineis, mancipiis, peculiis, antiquorum canonum instituta serventur, ut omnia in episcopi potestate consistant. De his autem quae altaribus offeruntur, tertia pars fideliter episcopis deferatur, duae clericis, decimae autem secundum quosdam singulis annis tertia pars, aut in tertio tota. Sed tamen nos sequentes Romanos, singulis annis quartam partem, aut in quarto totam episcopi recipiant. CAP. CXXXVII.-- #Quod in unaquaque Ecclesia tam de reditibus quam oblationibus quatuor debeant fieri portiones.@# (Ex epist. Gelasii papae, cap. 27.) Quatuor autem tam de reditibus quam de oblationibus fidelium, prout cujuslibet Ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones. Quarum sit una pontificis, altera clericorum, tertia pauperum, quarta fabricis applicanda. De quibus sicut sacerdotis intererit integram ministris Ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clerus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quae ecclesiasticis aedificiis attributa sunt, huic operi veraciter praerogata, locorum doceat instauratio manifesta sanctorum, quia
null
0871d442-60ed-432e-a0ae-2e48057a6f48
latin_170m_raw
null
None
None
None
nefas est si sacris aedibus destitutis in lucrum suum praesul impendia his designata convertat. Ipsam nihilominus ascriptam pauperibus portionem, quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur, tamen juxta quod scriptum est: Ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est, oportet etiam praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri. CAP. CXXXVIII.-- #Item quod de decimis quatuor debeant fieri portiones.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 6.) Instruendi sunt presbyteri, pariterque admonendi, quatenus noverint decimas et oblationes quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse stipendia, et non quasi suis, sed quasi commendatis uti. De quibus omnibus sciant se rationem posituros in conspectu Dei, et nisi eas fideliter pauperibus et his qui praemissi sunt administraverint, damna passuros. Qualiter vero dispensari debeant, canones sancte instituunt. Scilicet, ut quatuor partes inde fiant, una ad fabricam ecclesiae relevandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbytero cum suis clericis habenda, quarta episcopo reservanda, ut quidquid exinde jusserit, prudenti consilio fiat. CAP. CXXXIX.-- #Ubi terminari debeant contentiones ortae inter Christianos.@# (Ex decr. Marcelli papae, cap. 3.) Quaecunque ergo contentiones inter Christianos ortae fuerint, ad Ecclesiam deferant, et ab ecclesiasticis viris terminentur. Et si obedire noluerint, quousque obediant a liminibus sanctae Ecclesiae excludantur. CAP. CXL.-- #De his qui oblationes parentum aut testamenta, vel quod ipsi donaverint Ecclesiis, retinere aut auferre conantur.@# (Ex concil. habito apud Valentias, cap. 4.) Clerici etiam vel saeculares, qui oblationes parentum aut donatas, aut testamentis relictas retinere perstiterint, aut id quod ipsi donaverint Ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus sancta constituit, velut necatores pauperum, quousque reddant ab Ecclesiis excludantur. CAP. CXLI.-- #De illis qui Deum haeredem faciunt.@# ( #S. Isidor. dicit.@# ) Augustinus ait in libro de Haeredibus: Noli sub imagine pietatis augere pecuniam, dicens: Filiis meis servo has res. Quare non potius servas illi qui te ex nihilo fecit, qui te pascit, et filios servat? Nonne melius creatori tuo thesaurizabis quam filiis? Item idem: Qua fronte haereditatem a Christo quaeris, quum Christum tua haereditate fraudaveris? Qui dixit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo? CAP. CXLII.-- #De his qui oblationes defunctorum aut negant aut difficulter reddunt.@# (Ex concil. apud Valentias, cap. 4.) Qui oblationes defunctorum aut negant Ecclesiis, aut cum difficultate reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur CAP. CXLIII.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Urbani papae, cap. 4.) Ipse enim res fidelium, oblationes appellantur, quia Domino offeruntur. Non ergo debent in alios usus quam ecclesiasticos, et praedictorum Christianorum fratrum vel indigentium converti, quia vota sunt fidelium, et pretia peccatorum, atque ad praedictum opus explendum Domino traditae. Si quis autem, quod absit, secus egerit, videat ne damnationem Ananiae et Saphyrae percipiat, et reus sacrilegii efficiatur sicut illi fecerunt qui pretia praedictarum rerum fraudabant, de quibus in praedictis legitur apostolorum Actibus. CAP. CXLIV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Gangren., cap. 7.) Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi vel ejus cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. CAP. CXLV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 8.) Si quis dederit vel acceperit oblata praeter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit. CAP. CXLVI.-- #Ut omnes Ecclesiae vel decimae in episcoporum potestate consistant.@# (Ex concil. Cabillon., cap. 1.) In sancto Cabillonensi concilio decretum est ut omnes Ecclesiae cum dotibus suis et decimis, et omnibus rebus suis, in episcopi proprii potestate consistant, atque ad ordinationem vel dispositionem suam semper pertineant. CAP. CXLVII.-- #Quod tricennalis possessio firma sit.@# (Ex concil. Toletan. V, cap. 35.) Sicut dioecesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conventum non admittit. Ideoque basilicae
null
9a1b1108-577d-44cf-b80d-7d9b9065178b
latin_170m_raw
null
None
None
None
quae novae conditae fuerint, ad eum procul dubio episcopum pertinebunt, cujus conventus esse constiterit. CAP. CXLVIII.-- #Ut singularum Ecclesiarum rusticanae parochiae semper maneant inconcussae.@# (Ex concil. Chalced., cap. 17). Singularum Ecclesiarum rusticas parochias vel possessiones manere inconcussas illis episcopis qui eas retinere noscuntur, et maxime si per tricennium eas absque vi obtinentes, sub dispensatione rexerunt. Quod si intra tricennium facta fuerit de his altercatio, licere eis qui se laesos asserunt, apud sanctam synodum provinciae de his movere certamen decrevimus. CAP. CXLIX.-- #Quod tricennalis possessio, si intacta permansit, mutari non debeat.@# (Ex epist. Gelasii papae, cap. 11.) Illud etiam adnecti placuit ut si, quod absit, facultates Ecclesiae, nec non et dioeceses ab aliis quibusque possidentur episcopis, jure sibi vindicent quod tricennalis lex conclusit, quia et ultra triginta annos nulli liceat pro eo appellare, quod legum tempus excludit. CAP. CL.-- #Idem de rebus per triginta annos possessis.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 7.) Ut de rebus Ecclesiarum quae ab eis per triginta annorum spatium sine ulla interpellatione possessae sunt, testimonia non recipiantur, sed eo modo contineantur, sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent. CAP. CLI.-- #De illis, qui de ecclesiis coemiteria faciunt.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 9.) Antiquus in his regionibus in Ecclesia sepeliendorum mortuorum usus fuit, et plerumque loca divino cultui mancipata, et ad offerendas Deo hostias praeparata coemeteria sive polyandria facta sunt. Unde volumus ut ab hac re deinceps abstineatur, ut nemo in Ecclesia sepeliatur, nisi forte talis sit persona sacerdotis, aut cujuslibet justi hominis, qui per vitae meritum talem vivendo suo corpori defuncto locum acquisivit. Corpora vero quae antiquitus in Ecclesiis sepulta sunt, nequaquam projiciantur, nisi sint paganorum, sed tumuli qui apparent profundius in terram mittantur, et pavimento desuper facto nullo tumulorum vestigio apparente, Ecclesiae reverentia conservetur. Ubi vero tanta est multitudo cadaverum, ut hoc facere difficile sit, locus ille pro coemeterio habeatur, ablato inde altari, et in alio loco constituto, ubi religiose et pure Deo sacrificium offerri valeat. CAP. CLII.-- #De illis qui in sacris locis se sepelire petierint.@# ( #August. dicit.@# ) Quibus peccata dimissa non sunt, a sacris locis post mortem adjuvari non possunt, quia quos peccata gravia deprimunt, si in sacris locis sepelire se faciunt; restat ut de sua praesumptione judicentur, quatenus eos sacra loca non liberant, sed culpa temeritatis accusat. CAP. CLIII.-- #De eadem re.@# ( #Gregor. dicit in dialogo suo.@# ) Cum gravia peccata non deprimunt, hoc prodest mortuis si in Ecclesiis sepeliantur, quod eorum proximi quoties ad eadem loca sacra veniunt, suorum, quorum sepulturam aspiciunt, recordantur, et pro eis Domino preces fundunt. Nam quos peccata gravia deprimunt, non ad absolutionem potius quam ad damnationis cumulum majorem, eorum corpora in Ecclesiis ponuntur. Quod melius ostendimus, si ea quae diebus nostris gesta sunt breviter enarremus. Vir namque vitae venerabilis Felix Portuensis episcopus, in Sabinensi provincia ortus atque enutritus est, qui quamdam sanctimonialem feminam in loco eodem fuisse testatur, quae carnis quidem continentiam habuit, sed linguae procacitatem atque stultiloquium non declinavit. Haec igitur defuncta, atque in Ecclesia sepulta est. Nocte autem eadem ejusdem Ecclesiae custos per revelationem vidit, quia ducta ante sacrum altare per medium secabatur, et pars una illius igni cremabatur, pars autem altera intacta remansit. Cumque hoc surgens mane fratribus narraret, et locum vellet ostendere in quo fuerat igne consumpta, ipsa flammae combustio ita ante altare apparuit in marmoribus, ac si illic eadem femina corporeo fuisset igne concremata. Ex qua re aperte datur intelligi, quia hi quibus peccata dimissa non fuerint, ad evitandum judicium sacris locis post mortem non valent adjuvari. CAP. CLIV.-- #De eadem re.@# ( #Item Greg.@# ) Joannes quoque magnificus in hac urbe locum praefectorum servans, cujus veritatis atque gravitatis sit novimus, qui mihi testatus est, Valerianum patricium in civitate quae Brixa dicitur fuisse defunctum. Cui ejusdem civitatis episcopus accepto pretio locum in Ecclesia praebuit, in quo
null
940dbbf7-2b56-448a-89d0-86c4571032d6
latin_170m_raw
null
None
None
None
sepeliri debuisset. Qui videlicet Valerianus usque ad aetatem decrepitam levis ac lubricus exstitit, modumque suis pravitatibus ponere contempsit. Eadem vero nocte qua sepultus est, beatus Faustinus martyr, in cujus Ecclesia corpus ejus fuit humatum custodi suo apparuit dicens: Vade et dic episcopo, projiciat hinc fetentes carnes quas hic posuit, quia, si non fecerit, ipse die trigesimo morietur. Quam visionem custos episcopo timuit confiteri, et rursus admonitus declinavit. Die autem trigesimo, ejusdem civitatis episcopus, cum vespertina hora sanus atque incolumis ad lectum redisset, subita et inopinata morte defunctus est. CAP. CLV.-- #De eadem re.@# ( #Item Greg.@# ) Adest quoque in praesenti senex venerabilis pater Venentius Lunensis episcopus, et magnificus Liberius vir nobilissimus atque veracissimus, qui se scire suosque homines interfuisse testantur ei rei, quam narrant nuper in Genuensi urbe contigisse. Ibi namque, ut dicunt, Valentinus nomine Mediolanensis Ecclesiae defensor defunctus est, vir valde lubricus, et cunctis levitatibus occupatus, cujus corpus in ecclesia beati martyris Syri sepultum est. Nocte autem media in eadem ecclesia factae sunt voces, ac si quis violenter ex ea repelleretur ac traheretur foras. Ad quas nimirum voces currebant custodes, et viderunt duos quosdam teterrimos spiritus, qui ejusdem Valentini pedes quadam ligatura strinxerant, et eum ab ecclesia clamantem ac nimium vociferantem foras trahebant. Qui videlicet territi, ad sua strata reversi sunt. Mane autem facto, aperuerunt sepulcrum in quo idem Valentinus positus erat, ejusque corpus non invenerunt. Cumque extra ecclesiam quaererent ubi projectum esset, invenerunt hoc in sepulcro alio positum, ligatis adhuc pedibus sicut de ecclesia fuit abstractum. Ex qua re, Petre, collige, quia hi quos peccata gravia deprimunt, si in sacro loco sepelire se faciant, restat ut etiam de sua praesumptione judicentur, quatenus eos sacra loca non liberent, sed etiam culpa temeritatis accuset. CAP. CLVI.-- #De eadem re.@# ( #Item Greg.@# ) Nam quid quoque in hac urbe contigerit, cunctorum qui hic habitant multitudo testatur: quod quidam artis eorum primus cum defunctus fuisset, juxta ecclesiam beati Januarii martyris, juxta portam sancti Laurentii a conjuge sua sepultus est. Sequenti autem nocte ex sepultura eadem, audiente custode, ejus spiritus coepit clamare: Ardeo, ardeo. Cum vero has diu voces emitteret, custos hoc ejus nuntiavit uxori. Uxor vero illius eos qui diligenter inspicerent ejusdem artis viros transmisit ad ecclesiam, volens cognoscere qualiter corpus ejus esset in sepulcro de quo talia clamaret. Qui aperientes sepulcrum, vestimenta quoque intacta repererunt, quae nunc usque in eadem ecclesia, pro ejusdem causae testimonio servantur; corpus vero illius omnino non invenerunt, ac si in eodem sepulcro positum non fuisset. Ex qua re colligendum est qua ulti ejus damnata sit, cujus et caro est ab ecclesia rojecta. Quid igitur sacra loca sepultis prosunt, quando hi qui indigni sunt ab eisdem sacris locis divinitus projicinatur. CAP. CLVII.-- #Ut corpora defunctorum in ecclesia non sepeliantur.@# (Ex concil. Bragga., cap. 4.) Item placuit ut corpora defunctorum nullo modo intra basilicam sepeliantur, sed si necesse est de foris circa murum basilicae. Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc retinent Galliae civitates, ut nullo modo intra ambitum murorum civitatum, cujuslibet defuncti corpus sit humatum, quanto magis venerabilium martyrum debet reverentia obtineri? CAP. CLVIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 10.) Ut nemo quemlibet mortuum in ecclesia quasi haereditario jure, nisi quem episcopus aut presbyter pro qualitate conversationis et vitae dignum duxerit, sepelire praesumat, nec quisquam ossa cujuslibet mortui de sepulcro suo ejicere, aut sepulturam cujusquam temerario ausu quoquo modo violare, sed unumquemque in loculo sibi a Deo parato atque concesso, adventum sui judicis praestolari concedat. CAP. CLIX.-- #Ut nemo pro sepeliendis mortuorum corporibus aliquid muneris exigat.@# (Ex concil. Nanneten., cap. 11.) Praecipiendum secundum canonum auctoritatem, ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nihil muneris exigant, nisi forte qui sepelitur, vivens jusserit ecclesiae, in cujus atrio sepelitur, de suis rebus aliquid tribuere, aut etiam post mortem illius quibus commissum est ejus eleemosynam facere, de rebus illius aliquid dare sponte voluerint:
null
96b1d012-5de7-472f-ac0b-9bb9b5b46ff1
latin_170m_raw
null
None
None
None
tamen nullatenus a presbyteris illis aliquid exigatur, sive ab illis qui locis et vicis praesunt. Prohibendum etiam secundum majorum instituta, ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu, aut in exedris ecclesiae. Infra ecclesiam vero, aut prope altare ubi corpus Domini et sanguis conficitur, nullatenus habeant licentiam sepeliendi. CAP. CLX.-- #De sepultura conjugatorum in primis connubiis.@# ( #Hieron dicit.@# ) Ebron dicitur esse civitas trium virorum, quia in ea sepulti sunt tres patriarchae in spelunca duplici cum tribus uxoribus suis, id est, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Jacob et Lia, praeter ipsum Adam et Evam uxorem suam. Tobias dicit ad filium suum: Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae omnibus diebus, et cum ipsa compleverit tempus, sepelies eam juxta me in uno sepulcro. CAP. CLXI.-- #De eadem re.@# ( #Item ejusd.@# ) Quos conjunxit unum conjugium, conjungat unum sepulcrum: quia una caro est, et quod Deus conjunxit, homo non separet. CAP. CLXII.-- #De eadem re.@# #August. dicit.@# ) Unaquaeque mulier sequatur virum suum, sive in vita, sive in morte. CAP. CLXIII.-- #Quorum mens una fuerat, sepultura non separet.@# ( #Item August.@# ) Soror sancti Benedicti sepulta est in sepulcro quod ipse sibi praeparaverat ut quorum mens una semper fuit in Domino, eorum quoque corpora sepultura non separaret. Ita in primo connubio conjuncti, quia una et eadem caro est, in uno sepulcro sepeliantur. CAP. CLXIV.-- #De rebus immobilibus Ecclesiae.@# (Ex concil. apud Sylvanectim praesente Ludovico rege, cap. 5.) Nulli liceat alienare rem immobilem Ecclesiae, sive domum, sive agrum, sive hortum, sive rusticum mancipium, neque creditoribus specialis hypothecae titulo obligare. Alienationis autem verbum contineat conditionem, donationem, permutationem et emphyteoseos perpetuum contractum. Sed omnes omnino sacerdotes ab hujusmodi alienatione abstineant, poenas timentes, quas Leoniana constitutio minatur. CAP. CLXV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 6.) --Si princeps voluerit rem immobilem sanctis locis praestare et accipere ab eo aliam immobilem rem, et eo modo permutationem contrahere, liceat hoc facere ei divina pragmatica sanctione ab eo promulgata. CAP. CLXVI.-- #De praestariis viduatarum Ecclesiarum ut non valeant.@# (Ex conc. apud Belvacum, cui Ludovicus imperator intereat, cap. 10.) Ut precariae et commutationes, tempore viduatarum Ecclesiarum factae, ab his qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur, et cum autoritate Ecclesiastica, vel civili, si faciendae sunt fiant. CAP. CLXVII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 11.) Precariae a nemine de rebus Ecclesiasticis fieri praesumantur, nisi quantum de qualitate convenienti datur ex proprio, duplum accipiatur ex rebus Ecclesiae, in suo tantum qui dederit nomine, si res proprias et Ecclesiasticas usu fructuario tenere voluerit. Si autem res proprias ad praesens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu, in suo tantum quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum rerum dispensatorem convenit, non propriarum rerum largitorem. CAP. CLXVIII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem concil., cap. 12.) A nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus Deo et sanctis ejus dicatis, cum ratio et usus obtineat, neminem cui non vult, contra utilitatem et rationem, praestitum de proprio facere beneficium. CAP. CLXIX.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 13.) Ut precariae, de quinquennio in quinquennium secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem renoventur. CAP. CLXX.-- #De donatione, vel venditione, vel commutatione ecclesiasticae rei.@# (Ex concil. habito apud Valentias, cap. 50.) Irrita erit episcoporum donatio, vel venditio, vel commutatio rei ecclesiasticae, absque collaudatione et subscriptione clericorum. CAP. CLXXI.-- #De commutationibus rerum ecclesiasticarum.@# (Ex concil. apud Belvacum, cap. 5.) Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur, et subtilissime si aliquo modo fieri debent, inspiciantur. Quae autem inconsultae factae sunt, juxta decretum canonicum Hilarii papae,
null
4a826a84-32b9-4f39-a686-1a06184e72b5
latin_170m_raw
null
None
None
None
quas illicite decessor episcopus admiserit, vel ab aliis illicite commissae sunt, ab eo qui successor est emendentur. CAP. CLXXII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 4.) A sancta synodo decretum est, et imperialis auctoritas denuntiat, ne commutationes rerum, vel mancipiorum ecclesiasticorum quaelibet persona sine licentia et consensu regio praesumat facere. CAP. CLXXIII.-- #De ecclesiasticis mancipiis.@# (Ex concil. apud Carisiacum, cap. 2.) Neque mancipia ecclesiastica quisquam, nisi ad libertatem commutet, videlicet ut mancipia quae pro ecclesiastico homine dabuntur, in ecclesiae servitute permaneant, et ecclesiasticus homo qui commutatur, perpetua libertate fruatur. Quod enim semel Domino consecratum est, ad humanos usus jam transferri non potest. Ait enim lex: Si quis mutaverit, et quod mutat, et quod mutatum est, sanctificabitur Domino. CAP. CLXXIV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 3.) Injustum videtur et impium, ut mancipia quae fideles viri seu feminae pro remedio animae suae Deo et sanctis ejus consecrarunt, cujuscunque muneris pretio vel commutationis commercio, iterum in secularem servitutem redigantur, cum canonica auctoritas servos fugitivos tantummodo distrahi permittat, et ideo omnes rectores Ecclesiarum summopere caveant, ne unius eleemosyna alterius peccatum fiat. Et est absurdum ut Ecclesiastica dignitate servus decedens, humanae obnoxius sit servituti. CAP. CLXXV.-- #De regalibus praeceptis super prestaria.@# (Ex concil. ad S. Medardum, cap. 11.) Praecepta regalia super precariis Ecclesiasticis fieri nec ratio sinit, nec auctoritas quolibet modo permittit. Quoniam praecepta in jure ecclesiastico firmare indignum judicatur, necesse est ut majestas regia non nisi ab ecclesiastico rectore petatur. Idem autem custos Ecclesiae solertissime caveat, ne sui ordinis et Ecclesiasticae communionis forte immemor, contra auctoritatem praeceptum regium pro quacunque assentatione fieri petat. Qui etsi fecerit, non audiatur. Si autem et obtinuerit, regia discretione, et episcopali judicio idem rescindatur, et petitor injustus, pro principis injusta suggestione digne corripiatur. CAP. CLXXVI.-- #De episcopo qui mancipium Ecclesiae manumitti desiderat.@# (Ex concil. Toletan. V, cap. 68.) Episcopus qui mancipium juris Ecclesiae, non retento ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duos meriti ejusdem et peculii coram concilio Ecclesiae cui praeeminet, per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et justa inveniatur definitio commutationis. Tunc enim liberam manumissionem sine patrocinio Ecclesiae concedere poterit, quia eum quem libertati tradere disponit, jam juri proprio acquisivit. Hujusmodi autem liberto adversus Ecclesiam, cujus juris exstitit, accusandi vel testificandi denegetur licentia. Quod si praesumpserit, placet ut, stante commutatione, in servitutem propriam Ecclesiae revocetur. CAP. CLXXVII.-- #De sacerdotibus, qui res suas Ecclesiae relinquunt.@# (Ex eodem concil. V, cap. 69.) Consensus totius concilii definivit ut sacerdotes, qui aut res suas Ecclesiae relinquunt, aut nihil habentes, aliqua tamen praedia, aut familias Ecclesiis suis conquirunt. Liceat illis aliquos de familiis ejusdem Ecclesiae manumittere, juxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita ut cum peculio et posteritate sua, si ingenui sunt, sub patrocinio Ecclesiae maneant, utilitates injunctas sibi juxta quod potuerint prosequentes. CAP. CLXXVIII.-- #Ut presbyteri rem Ecclesiae vendere non praesumant.@# (Ex concil. Carthag., cap. 33.) Item placuit ut presbyteri non vendant rem Ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis: quomodo et episcopis non liceat vendere praedia Ecclesiae, ignorante concilio vel presbyteris suis. Non habenti ergo necessitatem, nec episcopo liceat matricis Ecclesiae, nec presbytero rem tituli sui usurpare. CAP. CLXXIX.-- #Ut nullus ordinatus de ministeriis Ecclesiae aliquid vendere praesumat.@# (Ex concil. Braggar., cap. 30.) Si quis presbyter aut diaconus inventus fuerit de eleemosynis Ecclesiae aliquid venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione Ecclesiae non haberi. In judicio tamen episcopi dimittendum, sive dignus sit, sive indignus in suo recipi gradu. CAP. CLXXX.-- #De presbyteris qui de jure tituli sui aliquid distrahunt.@# (Ex eodem, cap. 31.) Quicunque presbyter de jure tituli sui quolibet modo aurum, argentum, vel gemmas, vestes quoque, si sunt, vel si accesserint aliqua
null
7b65ec03-6330-43dc-855c-d72312f14e62
latin_170m_raw
null
None
None
None
mobilia ad ornamenta divina, aliquid in perpetuum alienare tentaverit, donator, alienator ac venditor, honoris sui amissione mulctetur. CAP. CLXXXI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 32.) Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus, in suo clero, aut ubi forte non est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas, Ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus suo privetur honore. CAP. CLXXXII. #Quod quantum remedium veniae oblatio ecclesiastica tribuit conferenti, tantum damnum praeparat fundatori.@# (Ex concil. Toletan., cap. 33.) Omnis itaque rei ecclesiasticae quantitas, sicut remedium veniae tribuit conferendi, ita damnum rite praeparat fraudatori. Et ideo nullus sacerdotum, vel ministrorum ex rebus Ecclesiae, quae in quibuscunque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat, et juri suo, aut cathedrae propriae unitati connectat. Verum, ut hujus rei soliditas potior habeatur, propinquis ejus, qui construxerunt vel ditaverunt Ecclesiam, licitum sit hanc bonae intentionis habere solertiam, ut, si sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus praeviderint defraudare, aut commonitionis honesta conventione compescant, aut talia episcopo, aut judici corrigenda denuntient. Quod si talia episcopus agere tentat, metropolitano ejus haec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia gerit, regis haec auribus insinuare non differant. Ipsis tamen haeredibus in eisdem rebus non liceat, quasi juris proprii potestatem praeferre, non rapinam, non fraudem ingerere, non violentiam quamcunque praesumere. Si quis haec monita temerare praesumpserit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sententiam sustinebit. CAP. CLXXXIII. #De clericis qui documenta, quibus ecclesiae possessio firmatur, distrahunt.@# (Ex concil. Agathen., cap. 5.) Si quis vero de clericis documenta, quibus Ecclesiae possessio firmatur aut supprimere, aut negare, aut adversariis fortasse tradere, damnabili et punienda obstinatione praesumpserit, quidquid per absentiam documentorum damni Ecclesiae illatum est, et de propriis facultatibus reddat, et communione privetur. Hi autem qui in damnum Ecclesiae praecepta et testimonia sanctae Ecclesiae impie sollicitati a traditoribus susceperunt, pari sententia feriantur. CAP. CLXXXIV. #De libertis, qui a patrocinio Ecclesiae discesserunt.@# (Ex concil. Tolet. V, cap. 71.) Liberti Ecclesiae, qui a patrocinio ejus discedentes, quibuslibet personis adhaeserunt, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per obedientiae contemptum ingrati actione tenentur. CAP. CLXXXV. #De libertis Ecclesiae.@# (Ex eodem concil. V, cap. 70.) Liberti Ecclesiae, quia nunquam moritur eorum patrona a patrocinio ejusdem nunquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreverunt. Et ne forte libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas naturali ingenuitate obtinens, sese ab Ecclesiae patrocinio non subtrahat, necesse est tam iidem liberti, quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam se ex familia Ecclesiae liberos effectos esse fateantur, ejusque patrocinium non relinquant, sed juxta virtutem suam obsequium ei, vel obedientiam praebeant. CAP. CLXXXVI. #De libertis, qui a quibuscunque manumissi Ecclesiae patrocinio commendati sunt.@# (Ex eodem V, cap. 72.) Liberti, qui a quibuscunque manumissi sunt, atque Ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulae antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur, sive in statu libertatis eorum, seu in peculio quod habere noscuntur. CAP. CLXXXVII. #De manumissis in Ecclesia.@# (Ex concil. Arausic., cap. 6.) In Ecclesia manumissos, vel per testamentum Ecclesiae commendatos, si quis in servitutem, vel in obsequium, vel ad colonariam conditionem imprimere tentaverit, animadversione ecclesiastica coercebitur. CAP. CLXXXVIII. #De fugitivis ecclesiasticis servis.@# ( #Ex eodem Toletan.@# ) Fugitivos etiam servos ecclesiasticos domos suas, aut familias deserentes, qui etiam si revocati fuerint, teneri non possunt, simili ratione ab episcopo, si voluerit, aut si ita illi meruerint, distrahantur. CAP. CLXXXIX. #De episcopis, qui nihil suis Ecclesiis conferunt, et tamen ex familia liberos facere praesumunt.@# ( #Ex eodem.@# ) Episcopi, qui nihil ex proprio suo Ecclesiae Christi conferunt,
null
78f35f29-f245-4414-8603-ee7fe7dd4f46
latin_170m_raw
null
None
None
None
liberos ex familiis Ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim ut qui res suas Ecclesiae Christi non contulerit, damnum Ecclesiae inferat. Tales igitur libertos successor episcopus, absque aliqua oppositione ad jus Ecclesiae revocabit. CAP. CXC. #De illis, qui pro aliquo reatu fugiunt ad Ecclesiam.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 10.) In synodo Aurelianensi prima sub Clodoveo rege, in qua sederunt episcopi viginti quatuor, de his qui ad Ecclesiam pro reatibus suis fugiunt, id constitutum est observandum, quod antiqui canones decreverunt, et lex Romana constituit, ut ab Ecclesia, vel ab Ecclesiae atriis, vel a domo episcopi vel a claustro, quia haec pro emunitate habentur, eos abstrahi omnino non liceat, sed nec alteri consignari, nisi ad Evangelia datis sacramentis, de morte, et debilitate, et omni poenarum genere sint securi, ita, ut ei cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conveniat. Quod si sacramenta sua convictus fuerit violasse, reus perjurii non solum a communione Ecclesiae, vel omnium clericorum, verum etiam, et a catholicorum convivio separetur. Quod si cui reus est, noluerit sibi intentione faciente componi, et ipse reus de Ecclesia actus timore discesserit, ab Ecclesiae clericis non requiratur. CAP. CXCI.-- #De raptore, si cum rapta ad Ecclesiam confugerit.@# (Ex eodem, cap. 2.) De raptoribus autem feminarum id constituendum esse censuimus, ut si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et parentibus reddatur, et raptor mortis, vel poenarum impunitate concessa, liberam habeat eundi facultatem. Si vero parentes mulieris ecclesiasticis viris obedire noluerint, excommunicentur. CAP. CXCII.-- #De servo, si pro qualibet culpa dominum suum ad Ecclesiam fugerit.@# (Ex eodem, cap. 3.) Servus qui ad Ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si a domino pro commissa culpa ecclesiastici sacramentum susceperint, statim ad servitium domini sui redire cogatur. Et postquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid poenae pro eadem culpa qua accusatur probatus fuerit pertulisse, pro contemptu Ecclesiae, et praevaricatione fidei a communione et convivio catholicorum, sicut superius comprehensum est, extraneus habeatur. Si vero servus pro culpa sua ab Ecclesia defensatus, sacramenta domini clericis exigentibus de impunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari. CAP. CXCIII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap 5.) Similiter in Matiscensi synodo decretum est ut hi qui fugiunt suos inimicos, aut in Ecclesiam, aut in atrium Ecclesiae, aut in domum episcopi, aut in claustrum regularium non inde abstrahantur, nisi prius super sacra accepta securitate a persecutoribus de morte, de debilitate, et omni poenarum genere, sint securi: etiam si servi sint illorum, qui eos insequuntur, ita ut ei cui rei criminosi fuerint de satisfactione conveniant. Quod si is qui super sacra prius juraverat, post convictus fuerit juramentum violasse, reus perjurii communione privetur, quousque satisfaciat. CAP. CXCIV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. apud Theodonis villam, cap. 11.) Reum confugientem ad Ecclesiam, seu in atrium Ecclesiae, aut in officinas regularium fratrum, vel in curiam aut in domum episcopi, quia haec in antiquis canonibus pro emunitate tenentur, nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam, vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum ejus prae omnibus conservetur, sed rectores ecclesiarum pacem et vitam, ac membra ei cum juramento obtinere studeant: sed tamen legitime componat, quidquid inique fecerat: et si insequutor magistris ecclesiae obedire noluerit, canonice constringatur. CAP. CXCV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Arausico, cap. 5.) Eos qui ad Ecclesiam confugerint, tradi non debere, sed loci reverentia et intercessione defendi. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad Ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes Ecclesias districtissima damnatione feriatur. CAP. CXCVI.-- #De emunitate Ecclesiae.@# (Ex concil. Triburi., cap. 30.) Si quis in atrio Ecclesiae pugnam committit, aut homicidium facit, quidquid pro emunitate violata emendandum est. altario solvatur, cujuscunque fuerit Ecclesia illa. CAP. CXCVII
null
efad3d05-62b3-4e84-905b-69bc1c7f3472
latin_170m_raw
null
None
None
None
.-- #De fugientibus ad Ecclesiam.@# (Ex concil. Mediomatricis, cap. 2.) Si quis contumax vel superbus timorem Dei, vel reverentiam Ecclesiarum sanctarum non habuerit, et fugientem servum suum, vel quem ipse persecutus fuerit, de atrio Ecclesiae, vel de porticibus quomodolibet Ecclesiae adhaerentibus per vim abstraxerit, et Deum omnipotentem in hoc contempserit, pro emunitate D. CCCC, solidos episcopo componat, et ipse publica poenitentia juxta judicium episcopi multetur, ut sit honor Dei et reverentia sanctorum, et ut Ecclesia Dei semper invicta permaneat. CAP. CXCVIII.-- #Quid in Ecclesia Dei legi debeat.@# (Ex concil. Aureliano, cap. 3.) Nihil aliud in Ecclesia legatur aut cantetur, nisi ea quae auctoritatis divinae sunt, et Patrum orthodoxorum sanxit auctoritas, nec falsa angelorum nomina colant, sed ea tantum quae prophetica et Evangelica docet Scriptura, id est Michael, Gabriel, Raphael. CAP. CXCIX.-- #Ut excommunicandi sint qui libros famosos legerint.@# (Ex decr. Adriani papae, cap. 2.) Hi qui inventi fuerint libros famosos et ignotos in Ecclesia legere, vel cantare, excommunicentur. CAP. CC.-- #De illis quae clam concipiunt.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 6.) In hoc sancto concilio decretum est ut unusquisque presbyter in sua plebe publice annuntiet, ut si aliqua femina clanculo corrupta conceperit, et perpererit, nequaquam diabolo coactante filium, aut filiam suam interficiat, sed quocunque praevalet ingenio, ante januas Ecclesiae partum deportari, ibique poni faciat, ut coram sacerdote in crastinum delatus, ab aliquo fideli suscipiatur et nutriatur, et tali ex causa homicidii reatum et, quod majus est parricidium evadat. Nam qui filium, aut filiam interficit, parricida omnimodis tenetur. CAP. CCI.-- #De infantibus in adulterio natis, et ad Ecclesiam expositis.@# (Ex concil. Arelaten., cap. 5.) Si expositus ante Ecclesiam cujuscumque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam, ut si is qui collectus est intra X dies quaesitus, agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane, qui post praedictum tempus calumniator exstiterit, ut homicida ecclesiastica districtione damnabitur, sicut Patrum sanxit auctoritas. CAP. CCII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 9.) De expositis, quia collata ab omnibus querela processit, eos non ad misericordiam jam, sed canibus exponi, quos colligere calumniarum metu, quamvis infelix a praeceptis misericordiae mens humana detractet, id observandum est ut secundum statuta fidelissimorum Augustorum, piissimorumque principum, quisquis expositum colliget, Ecclesiam contestetur, contestationem collegat. Nihilominus de altari Dominico die minister annuntiet ab ecclesiastico expositum esse collectum, ut intra dies decem ab expositionis die expositum recipiat, si quis se probaverit agnovisse, collectiori pro ipsorum X dierum misericordia, prout valuerit, ad praesens retribuat, aut in perpetuum cum Dei gratia, si voluerit, possideat. Si quis expositorum hoc ordine collectorum repetitor, vel calumniator exstiterit, ut homicida habendus est. CAP. CCIII.-- #De avaritia sacerdotum.@# (Ex concil. Toletan., cap. 33.) Avaritia radix cunctorum malorum, cujus sitis etiam sacerdotum mentes obtinet. Multi enim fidelium in amore Christi et martyrum, in parochiis episcoporum basilicas construunt, oblationes conscribunt, sacerdotes haec auferunt, atque in usus suos convertunt. Inde est quod cultores sacrorum deficiunt, dum stipendia sua perdunt. Inde labentium basilicarum ruinae non reparantur, quia avaritia sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum est a praesenti concilio, episcopos ita dioeceses suas regere, ut nihil ex earum jure praesumant auferre: sed juxta priorum auctoritatem conciliorum, tam de oblationibus, quam de decimis, et de tributis ac frugibus tertiam consequantur. Quod si amplius quippiam ab eis praesumptum exstiterit, per concilium restauretur, appellantibus ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum, si jam illi a saeculo discesserunt. Noverint autem conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt, nullam potestatem habere, sed juxta canonum instituta, sicut ecclesiam, ita et dotem ejus ad ordinationem episcopi pertinere. CAP. CCIV.-- #De illis qui ecclesias incenderint.@# ( #Ex decr. Julii papae.@# ) Si quis ecclesiam igne comburit, XV annos poeniteat, et eam sedule
null
322b2c1c-6f61-456d-8a7e-acf0defb99b6
latin_170m_raw
null
None
None
None
restituat, et pretium suum distribuat pauperibus. CAP. CCV.-- #De quodam clerico a diabolo vexato.@# ( #Ex dialogo Greg. papae.@# ) Ex eodem quoque tempore quidam Aquinensis Ecclesiae clericus daemonio vexabatur, qui a venerabili viro Constantio Ecclesiae ejus anstistite per multa fuit martyrum loca transmissus, ut sanari posset. Sed sancti Dei martyres noluerunt ei sanitatis donum tribuere, ut quanta esset in Benedicto gratia demonstrarent. Ductus itaque est ad omnipotentis Dei famulum Benedictum, qui Jesu Christo Domino preces fundens, antiquum hostem de obsesso homine protinus expulit. Cui sanato praecepit dicens: Vade, et post haec carnem non comedas, et ad sacrum ordinem nunquam accedere praesumas. Quacunque autem die sacrum ordinem temerare praesumpseris, statim juri diaboli iterum manciparis. Discessit itaque clericus sanus ac sicut terrere solet animum poena recens, ea quae vir Dei praecepit interim custodivit. Cum ergo post annos multos omnes priores illius de hac luce migrassent, et minores suos sibimet superponi in sacris ordinibus cerneret, verba viri Dei quasi ex longo tempore oblitus postposuit, atque ad sacrum ordinem accessit. Quem mox is qui reliquit diabolus tenuit, eumque vexare quousque animam ejus excuteret, non cessavit. CAP. CCVI.-- #De rebus Ecclesiae quae, mortuo episcopo, a presbyteris venditae fuerint.@# (Ex concil. Ancirano, cap. 14.) De his quae pertinent ad Ecclesiam, quaecunque, cum non esset episcopus, presbyteri vendiderunt, placuit rescisso contractu ad jura ecclesiastica revocari. In judicio autem erit episcopi, si pretium debeat recipi necne: quia plerumque rerum districtarum reditus ampliorem summam pro pretio dato reddiderit. CAP. CCVII.-- #De eo qui spernit ablationem presbyteri, qui uxorem habuit.@# (Ex concil. Gangren., cap. 4.) Quicunque discernit a presbytero qui uxorem habuit, quod non oporteat, eo ministrante, de oblatione percipere, anathema sit. CAP. CCVIII.-- #Quod non permittantur ecclesiastici ad caemeteria haereticorum accedere.@# (Ex concil. Laodicen., cap. 8.) Quod non permittantur ecclesiastici ad haereticorum coemeteria, vel ad ea quae ab eis appellantur martyria, orationis causa vel sanitatis accedere. Sed hujusmodi si fideles fuerint, certo tempore communione privari: poenitentes autem et confitentes se deliquisse, convenit suscipi. CAP. CCIX.-- #Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere.@# (Ex eodem, cap. 32.) Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere, quae sunt maledictiones potius quam benedictiones. CAP. CCX.-- #Quod nullus Christianus ad pseudomartyres ire debeat.@# (Ex eodem, cap. 34.) Quod omnem Christianum non oporteat deserere martyres Christi, et ire ad pseudomartyres, id est, haereticorum, et quos ipsos constat haereticos exstitisse. Hi namque alienati sunt a Deo. Sint igitur anathema qui ad tales accesserint. CAP. CCXI.-- #Quod non oporteat plebeios psalmos in Ecclesia recitari.@# (Ex eodem concilio, cap. 59.) Quod non oporteat plebeios psalmos in Ecclesia cantari, nec libros praeter canonem legi, sed sola sacra volumina Novi Testamenti vel Veteris CAP. CCXII.-- #De illis qui conventus, qui ad confessiones martyrum fiunt, abominantur.@# (Ex concil. Antioch., cap. 20.) Si quis superbiae usus affectu, conventus abominatur qui ad confessiones martyrum celebrantur, et ministeria quae in eis fiunt simul cum eorum memoriis exsecratur, anathema sit. CAP. CCXIII.-- #Ut victus ab exorcistis energumenis in domo Dei sedentibus administretur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 91.) Energumenis in domo Dei sedentibus victus quotidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur. CAP. CCXIV.-- #Ut sacra vasa non ab aliis quam a sacris viris tractari debeant.@# (Ex decr. Syxti papae, cap. 49.) Cognoscat sapientia vestra, fratres charissimi, quia in hac sancta apostolica sede a nobis et reliquis episcopis, caeterisque Domini sacerdotibus, statutum est ut sacra vasa non ab aliis quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Indignum enim valde est ut sacra Domini vasa, quaecunque sunt, humanis usibus serviant, aut ab aliis quam a Domino famulantibus eique dicatis tractentur viris, ne pro talibus praesumptionibus iratus Dominus plagam imponat populo suo, et hi qui etiam non peccaverunt, mala patiantur, aut pereant: quia
null
1d0d1c71-dfd2-4940-9a25-e4feaadf0ce7
latin_170m_raw
null
None
None
None
perit justus saepissime pro impio. Attendite, fratres, ne talia vestris in Ecclesiis permittatis deinceps fieri, ne grex pretioso sanguine Christi redemptus, in praecipitium, quod absit! ruat. CAP. CCXV.-- #De sacratis foeminis quae sacra vasa et pallas altaris tractare praesumpserint.@# (Ex decr. Sotheris papae, cap. 46.) Sacratas Deo foeminas vel monachas sacra vasa, vel sacras pallas penes vos contingere, et incensum circum altaria deferre perlatum est ad apostolicam sedem. Quae omnia reprehensione et vituperatione plena esse nulli recte sapientium dubium est. Quapropter hujus sanctae sedis auctoritate haec omnia vobis resecare funditus, quantocius poteritis, censemus: et ne pestis haec latius divulgetur, per omnes provincias abstergi diutissime mandamus. CAP. CCXVI.-- #De vasis sacris, de pallis altaris et velis ecclesiae, si vetustate consumpta fuerint, quid inde faciendum sit.@# (Ex epist. Clementis papae, cap. 56.) De vasis sane sacris ita gerendum est: Altaris palla, cathedra, candelabrum, et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur: quoniam non licet ea quae in sacrario fuerunt, male tractari, sed incendio universa tradentur. Cineres quoque eorum in baptisterium inferantur, ubi nullus transitus habeatur, in pariete, aut in fossis pavimentorum jactentur, ne introeuntium pedibus inquinentur. Pallas vero et vela quae in sanctuarii sordidata fuerint ministerio, diaconi cum humilibus ministris intra sacrarium lavent, non ejicientes foras a sacrario velamina Dominicae mensae, ne forte pulvis Dominici corporis male decidat, syndone foris delata, et erit hoc operanti peccatum. Idcirco in sacrario ministris praecipimus cum diligentia custodire. Pallae in alia pelvi laventur, in alia vela. INCIPIUNT DECRETA DE RECIPIENDIS, VEL NON RECIPIENDIS LIBRIS, SCRIPTA A GELASIO PAPA, CUM SEPTUAGINTA ERUDITISSIMIS EPISCOPIS IN SEDE APOSTOLICA URBIS ROMAE. ( #Ex decr. Gelasii papae de recipiendis libris.@# ) CAP. CCXVII.-- #De ordine librorum Veteris Testamenti@# Genesis liber unus. Exodi liber unus. Levitici liber unus. Numeri liber unus. Deuteronomii liber unus Jesu Nave liber unus. Judicum liber unus. Regum libri quatuor. Ruth liber unus. Paralipomenon libri duo. Psalmorum liber unus. Salomonis libri quinque. Job liber unus. Tobiae liber unus. Hesdrae liber unus. Hester liber unus. Judith liber unus. Machabaeorum libri duo. CAP. CCXVIII.-- #De ordine prophetarum.@# Esaiae liber unus. Hieremiae, cum Cinoth, id est Lamentationibus suis, liber unus. Ezechielis liber unus. Danielis liber unus Oseae liber unus. Amos liber unus. Micheae liber unus. Joel liber unus. Abdiae liber unus. Ionae liber unus. Naum liber unus. Abacuc liber unus. Sophoniae liber unus. Aggaei liber unus. Zachariae liber unus. Malachiae liber unus. CAP. CCXIX. #De ordine librorum Novi Testamenti, quos sancta Romana Ecclesia tenet, et quos universalis Ecclesia observat.@# Evangeliorum libri quatuor. Secundum Matthaeum liber unus. Secundum Marcum liber unus. Secundum Lucam liber unus. Secundum Joannem liber unus. Actus apostolorum liber unus. #Epistolae Pauli numero XIV.@# Ad Romanos epistola una. Ad Corinthios epistolae duae. Ad Galatas epistola una. Ad Ephesios epistola una. Ad Philippenses epistola una. Ad Colossenses epistola una. Ad Thessalonicenses epistola una. Ad Timotheum epistolae duae. Ad Titum epistolae duae. Ad Philemonem epistola una. Ad Hebraeos epistola una. Apocalypsis Joannis liber unus. CAP. CCXX. #Ordo VII epistolarum canonic.@# Petri apostoli epistolae duae. Jacobi apostoli epistola una. Joannis apostoli epistolae tres. Judae Zelotis apost. epistola una. ( #Ex decr. ejusdem.@# ) Post propheticas et evangelicas atque apostolicas Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus, quod quamvis universae per orbem diffusae catholicae Ecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana catholica et apostolica Ecclesia nullis synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed Evangelica voce Domini Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, inquiens, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo. Et quaecunque solveris super terram, erunt
null
1da46d22-ced2-43f6-a8bf-204cc9828db4
latin_170m_raw
null
None
None
None
soluta et in coelo. Cui data est etiam societas beatissimi Pauli apostoli vasis electionis, qui non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est, et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, hancque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia, atque venerando triumpho praetulerunt. Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia non habens maculam, nec rugam, nec aliquid hujusmodi. Secunda autem sedes apud Alexandriam, beati Petri nomine a Marco ejus discipulo et evangelista consecrata est, ipseque a Petro apostolo in Aegyptum directus, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium. Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem beatissimi Petri nomine habetur honorabilis, eo quod illic, priusquam Romam venisset, habitavit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Et quamvis aliud fundamentum nemo possit ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus, tamen ad aedificationem nostram eadem sancta Romana Ecclesia, post illas Veteris vel Novi Testamenti, quas regulariter suscepimus, etiam has suscipi non prohibet Scripturas: Sanctam synodum Nicaenam trecentorum decom et octo Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto, in qua Arius haereticus condemnatus est. Sanctam synodum Constantinopolitanam, mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit. Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est, cum consensu beatissimi Coelestini papae, mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antistite, et Archadio episcopo ab Italia destinato. Sanctam synodum Chalcedonensem, mediante Martiano Augusto, et Anatholio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana haeresis simul cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae sunt. Sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta. praeter istorum quatuor auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. Jam nunc subjiciendum de opusculis sanctorum Patrum, quae in Ecclesia catholica recipiantur: Opuscula B. Cypriani martyris et Carthaginensis episcopi. Item opuscula B. Gregorii Nazianzeni episcopi. Item opuscula Basilii Cappadoceni episcopi. Item opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Joannis Constantinopolitani episcopi. Item opuscula B. Theophili Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Cyrilli Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Hylarii Pictaviensi episcopi. Item opuscula B. Ambrosii Mediolanensis episcopi. Item opuscula B. Augustini Hypponeregiensis episcopi. Item opuscula B. Hieronymi presbyteri. Item opuscula Prosperi viri religiosissimi. Item epistola B. Leonis papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinata. Cujus textum quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum qui in nullo a sanctae Ecclesiae Romanae consortio deviarunt, nec ab ejus fide, vel praedicatione sejuncti sunt, sed ipsius communionis per gratiam Dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernimus. Item decretales epistolas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consolatione dederunt, venerabiliter suscipiendas. Item gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis irradiant, quis ista catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed Dei gratia et adjutorio universa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum qui scripsere nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut dictis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cujusdam Cyrici, et Julittae, sicut Georgii, aliorumque hujusmodi passiones, quae ab haeriticis perhibentur conscriptae. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta Ecclesia, omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur. Item Vitas patrum Pauli, Antonii, Hylarionis, et omnium eremitarum, quas tantum vir beatissimus scripsit Hieronymus, cum omni veneratione suscipimus. Item actus beati Sylvestri apostolicae sedis praesulis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu multae haec imitantur Ecclesiae. Item scriptura de inventione Dominicae crucis, et alia scriptura de inventione capitis beati Joannis Baptistae, novellae quidem relationes sunt, et nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus advenerint, beati
null
3a3e30cb-a1e4-4077-896c-52b2adbdc060
latin_170m_raw
null
None
None
None
Pauli apostoli praecedat sententia: Omnia probate, quod bonum est tenete. Item, Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiasticae operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatissimus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, illa sentimus, quae praedictum beatum Hieronymum sentire cognoscimus. Et non solum de Rufino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum suo auctore dicimus esse renuenda. Item Chronica Eusebii Caesariensis, atque ejusdem Historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen singularem notitiam, quae ad instructionem pertinet, usquequaque non dicimus renuendos. Item Orosium virum eruditissimum collaudamus, quia valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias ordinavit historiam, miraque brevitate contexuit. Item venerabilis viri Sedulii Paschale opus, quod Heroicis descripsit versibus insigni laude praeferimus. Item Juvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur. Caetera quae ab haereticis et schismaticis conscripta vel praedicta sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia. E quibus pauca quae ad memoriam venerint, et a catholicis vitanda sunt, credimus esse subdenda. CAP. CCXXI.-- #De notitia librorum apocryphorum, qui a sanctis Patribus aeterna damnatione damnati sunt.@# ( #Item ejusdem.@# ) In primis Ariminensem synodum a Constantino Caesare Constantini filio congregatam, mediante Tauro praefecto, ex tunc et in aeternum confitemur esse damnatam. Item Itinerarii nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis, libri VIII, apocryphi. Actus nomine Andreae apostoli, apocryphus. Actus nomine Thomae apostoli, apocryphus. Actus alius nomine Petri apostoli, apocryphus. Actus nomine Philippi apostoli, apocryphus. Evangelia Thaddaei nomine, apocrypha. Evangelia nomine Barnabae, apocrypha. Evangelia nomine Petri apostoli, apocrypha. Evangelia nomine Thomae, quibus Manichaei utuntur, apocrypha. Evangelia nomine Bartholomaei, apocrypha. Evangelia nomine Andreae apostoli, apocrypha. Evangelia quae falsavit Lucianus, apocrypha. Evangelia quae falsavit Ysicius, apocrypha. Liber de infantia Salvatoris, apocryphus. Liber de Nativitate Salvatoris, et de Maria, vel obstetrice, apocryphus. Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus. Libri omnes quos fecit Leutius discipulus diaboli, apocryphi. Liber qui appellatur Fundamentum, apocryphus. Liber qui appellatur Thesaurus, apocryphus. Liber de filiabus Adelgenesis, apocryphus. Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum versibus, apocryphum. Liber qui appellatur Actus Teclae et Pauli, apocryphus. Liber qui appellatur Nepotis, apocryphus. Liber Proverbiorum ab haereticis conscriptus, et sancti Sixti nomine signatus, apocryphus. Revelatio quae appellatur Pauli, apocrypha. Revelatio quae appellatur Thomae, apocrypha. Revelatio quae appellatur Stephani, apocrypha. Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia Adam, apocryphus. Liber de Ogiae nomine Gigantis, qui post diluvium cum dracone ab haereticis pugnasse perhibetur, apocryphus. Liber qui appellatur Testamentum Job, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia Origenis, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia sancti Cypriani, apocryphus. Liber qui appellatur Jamnae et Mambrae, apocryphus. Liber qui appellatur Sors apostolorum, apocryphus. Liber Lusa apostoli, apocryphus. Libri canones apostolorum, apocryphi. Liber Physiologus ab haereticis conscriptus, et beati Ambrosii nomine praesignatus, apocryphus. Historia Eusebii Pamphili, apocrypha. Opuscula Tertulliani, sive Africani, apocrypha. Opuscula Postumiani et Galli, apocrypha. Opuscula Montani, et Priscillae, et Maximillae, apocrypha. Opuscula omnia Fausti Manichaei, apocrypha. Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrypha. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum, apocrypha. Opuscula Victorini Pictaviensis, apocrypha. Opuscula Fausti Regiensis Galliarum, apocrypha. Opuscula Frumentii, apocrypha. Epistola Jesu ad Abagarum, apocrypha. Epistola Abagari ad Jesum, apocrypha. Passio Quiricae et Julitae, apocrypha. Passio Georgii, apocrypha. Scripta quae appellantur Salomonis contradictio, apocrypha. Phylacteria omnia, quae non angelorum, ut illi confingunt, sed daemonum magis nominibus conscripta sunt, apocrypha. Haec et his similia, quae Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Fotinus et Bonosus, qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscoenissimis sequacibus, Apollinaris,
null
7b8c8d6a-7d54-471a-88e8-d672435aac29
latin_170m_raw
null
None
None
None
Valentinus sive Manichaeus, Faustus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbacius, Galistus, Donatus et Eustatius, Nibinianus, Pelagius, Julianus Edanensis, Coelestinus, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutychius, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit, Achatius Constantinopolitanus cum consortibus suis, necnon et omnes haereses quas ipsi eorumque discipuli, sive schismatici docuerunt vel conscripserunt, quorum nomina minime retinemus, non solum repudiata, verumetiam ab omni catholica Romana Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus, auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili vinculo, in aeternum confitemur esse damnata. CAP. CCXXII.-- #Quando, et quo tempore libri Veteris et Novi Testamenti legendi sint.@# In Septuagesima ponunt Heptaticum, usque in XV diem ante Pascha. XV die ante Pascha ponunt Hieremiam, usque in coenam Domini. In coena Domini legunt tres lectiones de Lamentatione Hieremiae: Quomodo sedet sola civitas, etc. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et tres de Apostolo, ubi ait ad Corinthios: Convenientibus vobis in unum. Secunda lectio sic incipit: Similiter postquam coenavit. Tertia: De spiritalibus autem, nolumus vos ignorare, fratres. In Parasceve tres lectiones de Lamentatione Hieremiae. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII. Et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Hebraeos: Festinemus ingredi in illam requiem. Secunda lectio: Omnis namque pontifex. Tertia: De quo grandis nobis sermo est. In Sabbato sancto tres lectiones de Lamentatione Hieremiae. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Hebraeos: Christus assistens pontifex. Secunda lectio: Ubi enim Testamentum. Tertia: Umbram enim habens, lex bonorum futurorum. In Pascha Domini, Homilias de ipsa die pertinentes. Infra hebdomadam, Homilias. In octavas paschae ponunt Actus apostolorum. Et epistolas canonicas, et Apocalypsin, usque in octavas Pentecostes. In octavis Pentecostes ponunt Regum et Paralipomenon usque in Calend. Augusti. In Dominica prima mensis Augusti ponunt Salomonem, usque in Calend. Septembris. In Dominica prima Septembris ponunt Job, Tobiam, Hester, et Ezra, usque in Calend. Octobris. In Dominica prima mensis Octobris ponunt Machabaeorum, usque in Calendas Novembris. In Dominica prima mensis Novembris ponunt Ezechielem, et Danielem, et minores Prophetas, usque in Calend. Decemb. In Dominica prima mensis Decembris, ponunt Esaiam prophetam usque in Natalem Domini. In vigilia Natalis Domini legunt primum de Esaia tres lectiones. Prima lectio: Primo tempore alleviata est terra Zabulon. Secunda: Consolamini. Tertia: Consurge, consurge. Deinde leguntur Sermones vel Homiliae ad ipsum diem pertinentes. In Natali sancti Stephani Homiliae de ipso die. In natali sancti Joannis similiter. In natali Innocentum similiter. In octavas Domini Homiliae de ipso die. In Dominica prima post natalem Domini ponuntur epistolae Pauli usque Septuagesimam. In Epiphania lectiones tres de Esaia. Prima lectio sic incipit: Omnes sitientes. Secunda, Surge, illuminare. Tertia, Gaudens gaudebo. Deinde leguntur Sermones vel Homiliae ad ipsum diem pertinentes. CAP. CCXXIII.-- #De vasculis, quibus mysteria sacra conficiuntur.@# (Ex concil. Tribur. cui interfuit rex Arnolphus, cap. 9.) Vasa quibus sacrosancta conficiuntur mysteria, calices sunt et patenae. De quibus Bonifacius martyr et episcopus interrogatus, si liceret in vasculis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes aurei ligneis calicibus utebantur: nunc econtra lignei sacerdotes aureis utuntur calicibus. Zepherinus XVI, Romanus episcopus, patenis vitreis missas celebrare constituit. Tunc deinde Urbanus decimus octavus papa omnia ministeria sacra fecit argentea. In hoc enim, sicut et in reliquis cultibus magis et magis per incrementum temporum decus succrevit Ecclesiarum. Nostris enim diebus, qui servi patrisfamilias sumus, ne decus matris Ecclesiae imminuatur, sed magis cumuletur et amplificetur, statuimus ut deinceps nullus sacerdos sacrum mysterium corporis et sanguinis Jesu Christi Domini nostri in ligneis vasculis ullo modo conficere praesumat, ne unde placari debet, inde irascatur Deus. CAP. CCXXIV.-- #De ecclesia a compluribus cohaeredibus obsessa.@# #(
null
caa83956-210c-4074-81af-a665b51b66b4
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ex eodem concil. cui interfuit rex Arnolphus, cap. 32.)@# Quaecunque ecclesia a compluribus cohaeredibus sit obsessa, concordia, unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur, et cura populi irreligiose agatur. Si vero contingat pro ea comparticipes diffidere, et sub uno presbytero nolle eam procurare, et propterea jurgia et contentiones tam inter ipsos quam inter clericos incipiant frequentare: quia, juxta Apostolum, servos Dei non oportet litigare, episcopus tollat inde reliquias, et sub magna cura honorifice collocet eas, atque ejusdem ecclesiae claudat ostia, et sub sigillo signet ea. Et ut sacrum mysterium nullus celebret in ea antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui idoneus sit sacrosanctum locum procurate, et populo Dei utiliter praeesse. CAP. CCXXV.-- #De altaribus, in quibus sacrae reliquiae non inveniuntur.@# (Ex concil. Africano, cap. 50.) Altaria in quibus corpora, vel reliquiae martyrum non esse probantur ab episcopis ejusdem loci destruantur. CAP. CCXXVI.-- #In altari in quo episcopus missam celebrat, eo die presbyter aliam iterare non praesumat.@# ( #Ex concil. Urbico.@# ) Nec in altari, in quo missam episcopus cantavit, presbyter eo die missam celebrare praesumat. CAP. CCXXVII.-- #Ut in oblatione corporis et sanguinis Domini incensum imponi debeat.@# (Ex conc. Rothomag., cap. 1.) Ut tempore quo Evangelium legitur, finitoque offertorio, super oblationem incensum, in mortem videlicet Redemptoris nostri, ponatur, decrevimus. CAP. CCXXVIII.-- #Ut quoties basilicam ad quam itur praesentia novae plebis impleverit toties sacrificium subsequens offeratur@# (Ex epist. Leonis, papae ad Dioscorum Alexandrin. episcopum missa, cap. 2) Ut autem in omnibus observantia nostra concordet, illud quoque volumus custodiri, ut cum solemnior festivitas conventum populi numerosioris indixerit, et ad eamdem tanta fidelium multitudo convenerit, quam recipere basilica una non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur, ne his tantum admissis ad hanc devotionem, qui prius advenerint, videantur hi qui postmodum confluxerint non recepti, cum plenum pietatis atque rationis sit, ut quoties basilicam ad quam itur praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur. Necesse est enim, ut quaedam populi pars sua devotione privetur, si unius tantum missae more servato, sacrificium offerre non possint, nisi prima diei parte convenerint. CAP. CCXXIX.-- #Ut nullus presbyter titulum super titulum usurpare praesumat.@# ( #Ex concil. Nanneten.@# ) Ut si quilibet presbyterorum defunctus fuerit, vicinus presbyter apud seniorem saecularem nulla precatione, vel aliquo xenio ecclesiam illam obtineat, quia titulus per se constans antea exstitit, sed neque capellam sine consultu episcopi. Quod si fecerit, definitam sententiam sibi prolatam suscipiat, sicuti de episcopo canonica decrevit auctoritas, ut si per ambitionem majorem civitatem appetierit, et illam perdat quam tenuit, et illam nequaquam obtineat, quam usurpare tentavit. CAP. CCXXX.-- #Ut episcopus aut presbyter, postquam missam inceperit, et orationem dixerit, nisi passio aliqua intervenerit, antequam inceptum ministerium adimpleat, ab altario Dei nullo modo discedere audeat.@# (Ex decr. Zachariae papae, cap. 14.) Ut episcopus aut presbyter, dum ingressus fuerit ad missarum solemnia celebranda, nisi passio aliqua intervenerit, nullo modo audeat data oratione recedere, ut ab alio episcopo, aut presbytero suppleantur missarum solemnia, sed qui initium ponit, suppleat usque ad finem. Quia scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Si quis vero praesumpserit praeter quod posuimus agere, a sacro corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi sit suspensus. CAP. CCXXXI.-- #Ut nullus episcopus vel presbyter ad celebrandum missarum solemnia cum baculo ire, aut velato capite altario Dei assistere praesumat.@# (Ex decr. ejusdem, cap. 13.) Ut nullus episcopus, presbyter, aut diaconus ad celebrandum missarum solemnia praesumat cum baculo introire, aut velato capite altario Dei assistere, quoniam et apostolus Paulus prohibet viros velato capite orare in Ecclesia, et si temere praesumpserit, communione privetur. CAP. CCXXXII.-- #Ne corpora sanctorum transferantur de loco ad locum.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 51.) Deinceps vero corpora sanctorum de loco ad locum nullus transferre praesumat
null
1fc85179-80f7-44c3-a741-14404ae37bf4
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sine consilio principis, vel episcoporum sanctaeque synodi licentia. CAP. CCXXXIII.-- #Qui mortui in ecclesia sepeliantur.@# (Ex eodem, cap. 52.) Nullus mortuus infra ecclesiam sepeliatur, nisi episcopi, aut abbates, aut digni presbyteri, vel fideles laici. CAP. CCXXXIV.-- #Quod omnes fideles in ecclesia nihil agere debeant, nisi orare.@# (Ex concil. Turonen., cap. 38.) Sacerdotes debent fideles admonere, ut quando ad ecclesiam conveniunt, sine strepitu ac tumultu eam ingrediantur, in qua etiam quandiu in orationis causa morantur, nequaquam inanes inter se proferant confabulationes, sed tempore quo missarum solemnia celebrantur, non solum ab otiosis et inutilibus verbis, verumetiam et a perniciosis cogitationibus funditus abstinendum sit. CAP. CCXXXV.-- #Quod divina clementia fixis in terram genibus exoranda sit, nisi in majoribus solemnitatibus.@# (Ex eodem, cap. 37.) Sciendum est quod exceptis diebus Dominicis, et illis solemnitatibus quibus sancta et universalis Ecclesia ob recordationem Dominicae resurrectionis solet stando orare, fixis in terram genibus suppliciter clementiam nobis profuturam nostrorumque criminum indulgentiam deposcendum est: cujus rei in Evangelio ipse Dominus nobis dedit exemplum. Sed et Stephanus martyr, et apostolus Paulus eadem fecisse, liber Actus apostolorum testis est, ex quibus intelligi datur, oportere Christianum humiliter in terram prosterni, ne forte illi dicatur: Cur superbiat terra et cinis? CAP. CCXXXVI.-- #Quod non liceat mortuis osculum dare.@# (Ex concil. Agathen., cap. 3.) Non licet mortuis osculum dare, nec palliis quae in sacrificio super altare ponuntur, corpora eorum involvere, vel super feretrum ponere. CAP. CCXXXVII.-- #Ubi fideles sepeliri debeant.@# (Ex concil. Triburien., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 15.) Restat propter instantem, quae tunc maxima occurrit, necessitatem ubicunque facultas rerum et opportunitas temporum suppetat sepulturam morientium apud ecclesiam, ubi sedes est episcopi, celebrari. Si autem hoc propter itineris longinquitatem aut adjacentem alicujus inopportunitatis difficultatem impossibile videatur, exspectet eum terra sepulturae suae quo canonicorum aut monachorum sive sanctimonialium congregatio sancta communiter degat, ut eorum orationibus judici suo commendatus occurrat, et remissionem delictorum quam meritis non obtinet, illorum intercessionibus percipiat. Quod si et hoc ineptum et difficile aestimetur, ubi decimam persolvebat vivus, sepeliatur mortuus. CAP. CCXXXVIII.-- #Ut sacerdotes ad tempus orationibus vacent, antequam sacrificent.@# (Ex decret. Innocentii papae, cap. 26.) Nam Paulus ad Corinthios scribit dicens: Abstinete vos ad tempus ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotibus, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est: semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabit, aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum? CAP. CCXXXIX.-- #De laicis qui proprias ecclesias habent.@# (Ex concil. Remensi, praesente Ludovico imperatore, cap. 5.) Si laici capellas proprias habuerint, a ratione et auctoritate alienum habetur ut ipsi decimas accipiant, et inde canes aut genitiarias suas pascant, sed potius presbyteri ecclesiarum eas accipiant, et inde restaurationem ecclesiarum, et luminaria, et hospitum ac pauperum receptionem exhibeant, et pro sancta Ecclesia, ac pro statu regni Dei misericordiam studiose implorent. CAP. CCXL.-- #De ecclesiis monachorum.@# (Ex concil. apud Confluentiam cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, cap. 6.) Hoc quoque statutum est quatenus ecclesiae quorumcunque monachorum in singulis parochiis sitae episcoporum, ut decet, divinitus subdantur regimini, eisque debita obsequia in exercendis ecclesiasticae curae negotiis sollicite exhibeant, ipsi proculdubio monachi episcopis suis in omnibus obediant. CAP. CCXLI.-- #De illis qui dum suae proprietatis loca alicubi dare voluerint, decimam nusquam tradere se posse cognoscant.@# #(Ex eodem concilio cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, cap. 8.)@# Si quis vero laicus vel clericus seu utriusque sexus persona proprietatis suae loca, vel res alicubi donare delegaverit, decimationum proventum priori Ecclesiae legitime signatum inde abstrahere nullam habeat potestatem. Quod si facere tentaverit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem ecclesiastica coerceatur censura
null
9e2bf4c4-10fb-4b9d-963c-c137f6d89145
latin_170m_raw
null
None
None
None
. FINIS LIBRI TERTII. LIBER QUARTUS. INDEX CAPITULORUM I. Quid sit baptismus. II. Ut praeter Pascha et Pentecosten nisi morte periclitantibus, baptismus non fiat. III. Quo tempore baptisma celebrandum sit, ut qui baptizantur non infideles, sed fideles inveniantur. IV. De duobus temporibus baptismatis. V. Item quo tempore baptismus fieri debeat. VI. De eadem re. VII. De eadem re. VIII. Ut viginti dies ante baptismum ad purgationem exorcismi catechumeni veniant. IX. Quod omnes ad baptismum venientes quinta feria majoris hebdomadae fidem episcopo vel presbytero reddere debeant X. Ut omnes baptizandi prius sint exorcizandi. XI. Ut baptizandi nomine dato a carne et vino se abstineant. XII. Quod neophyti a lautioribus cibis aliquod tempus et a conjugibus se abstinere debeant. XIII. Ut omnis presbyter vas baptismale habeat. XIV. Ut nullus presbyter nisi in civitatibus baptizare praesumat, excepta causa infirmitatis. XV. Qualiter ei qui fidelis existere voluerit, baptismum sit tribuendum. XVI. De martyribus qui sine baptismo martyrium susceperunt. XVII. Quod catechumenis sacramentum in Pascha dari non debeat XVIII. De catechumenis a baptisterio removendis. XIX. De catechumenis segregandis et informandis. XX. De catechumenis peccantibus. XXI. De illis qui nuper sunt baptizati, quod promoveri non debeant. XXII. De presbyteris si in Trinitate juxta praeceptum Domini non baptizaverint. XXIII. De eadem re. XXIV. Quod in baptismo et in confirmatione, si necesse fuerit, unus patrinus possit esse. XXV. Ut unus patrinus, vel patrina ad suscipiendum infantem accedant. XXVI. Ut ille qui non est confirmatus a baptismo nullum recipiat XXVII. Ut nullus fiat patrinus nisi recte credat. XXVIII. Ut presbyteri a patrinis requirant si symbolum teneant. XXIX. De symbolo octo dies ante Pascha publice in omnibus Ecclesiis recitando. XXX. De gentilibus infirmis, si baptismum desiderant. XXXI. De gravida baptizanda. XXXII. De parvulis infirmis baptizandis. XXXIII. De illis qui in aegritudine baptizantur. XXXIV. De illis qui parvulos recentes negant esse baptizandos. XXXV. De infirmis baptizandis. XXXVI. De aegrotantibus si baptismum desiderant, et post obtumescunt. XXXVII. De mortuis non baptizandis XXXVIII. De subito obtumescente, si testes habuerit baptizando. XLVII. Ut nullus presbyter in propria provincia XXXIX. De his qui apud haereticos baptizantur in nomine sanctae Trinitatis. XL. De eadem re. XLI. Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur XLII. De illis qui nesciunt qua fide baptizati sint. XLIII. De presbytero qui grammaticam ignorabat, et tamen in Trinitate baptizabat. XLIV. De illis qui aliquam habent dubitationem baptismatis ut rebaptizentur. XLV. De infantibus si certos testes habere non possunt, eos non esse baptizatos. XLVI. De presbyteris per quorum negligentiam sine baptismate aliquis mortuus fuerit alicui infirmo baptismum denegare praesumat. XLVIII. De illis qui denuo baptizati sunt. XLIX. De hoc, si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterum baptismi gratia defertur. L. De illis qui bis vel ter baptizati sunt. LI. De illis qui bis ignorantes baptizati sunt. LII. De parvulorum animabus qui sine baptismate moriuntur. LIII. De energumenis baptizatis. LIV. De energumenis et catechumenis baptizandis. LV. De rebaptizatis. LVI. De presbytero qui recte baptizatum denuo baptizaverit, et non recte baptizatum ab haereticis non baptizaverit. LVII. Ut diaconi suam mensuram custodiant. LXVI. Ut omnes renati fonte baptismatis, donum LVIII. De inordinato, si quasi ordinatus baptizare praesumpserit. LIX. Ut presbyteri populum admoneant, suos infantulos ad confirmationem episcopo praesentent. LX. Ut omnes perfectae aetatis jejuni ad confirmationem venian LXI. De duobus sacramentis, id est, baptismo et manus impositione. LXII. Ut omnes Christiani ad confirmationem festinent. LXIII. Item de manus impositione. LXIV. Item de confirmatione. LXV. Quod omnes fideles accepto baptismate chrisma coeleste percipere debeant. LXXII. De presbyteris qui veteri chrismate baptizare sancti Spiritus per manus impositionem accipere debeant. LXVII. Ut episcopi non nisi jejuni confirmationes faciant, excepta causa infirmitatis. LXVIII. Ut episcopis in campo, si necesse sit, liceat confirmare: melius est autem in ecclesia aut in atrio ecclesiae. LXIX
null
434c276c-9a43-4da5-ac22-64c981107a63
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Ut a solis episcopis baptizati sint, consignandi. LXX. Ut presbyteri baptizatos in frontibus chrismate signare non audeant. LXXI. De presbyteris qui pro baptismate pretia requirunt. praesumunt LXXIII. Ut presbyter in sua plebe sine chrismate ire non debeat. LXXIV. De presbytero qui se deprehenderit non esse baptizatum. LXXV. De presbyteris, quomodo in coena Domini de chrismate, de oleo sanctificato, de oleo infirmorum facere debeant. LXXVI. De eadem re. LXXVII. De eadem re. LXXVIII. De eadem re. LXXIX. De presbyteris qui pro accipiendo chrismate ad civitates venire solent. LXXX. De chrismate quod semper sub sera esse debeat. LXXXI. De Judaeis, quomodo ante baptismum examinari debeant. LXXXII. De Judaeis, ut nullus eis vim ad credendum debeat inferre. LXXXIII. Ut Judaeorum filii baptizati ab eorum consortio separari debeant. LXXXIV. Ut nulla communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum aliis nondum baptizatis. LXXXV. De Judaeis qui apostataverunt. LXXXVI. De Judaeorum servis. LXXXVII. De mancipiis Judaeorum quae ad baptismum confugiunt. XCV. Quod catechumeni cum baptizatis manducare LXXXVIII. Item de mancipiis Judaeorum, aut Christianis, aut ad fidem Christianam venire desiderantibus. LXXXIX. De illis qui de haeresi ad fidem venire desiderant. XC. De Judaeis, si Christianum mancipium circumciderint. XCI. Quid sanctus Gregorius de Judaeis praeceperit. XCII. De illis baptizatis qui pro periculo mortis a diaconibus baptizati fuerint. XCIII. De illis qui presbyteros cogunt denarios pro balsamo dare. XCIV. De chrismatis panno. non debeant. XCVI. De scrutinio faciendo. XCVII. De ministerio baptismatis. XCVIII. Quod bigamus vocetur, qui ante baptismum uxorem, et aliam post baptismum habuit. XCIX. De episcopis et presbyteris et diaconibus rebaptizatis. C. De eo qui per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur. CI. De illis qui gratiam sancti Spiritus vendere conantur. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER QUARTUS. #DE SACRAMENTO BAPTISMATIS ET CONFIRMATIONIS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de baptismo et confirmatione, deque iis quae circa haec observanda sunt, tractatur. CAP. I.-- #Quid sit baptismus.@# (Ex decr. Fabian. papae, cap. 5.) Baptismus Graece, Latine #tinctio@# interpretatur. Quod idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius mutatur, et longe aliud quam erat efficitur, baptizatus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sicut in tribus testibus stat omne verbum, ita hoc sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. CAP. II.-- #Ut praeter Pascha et Pentecosten nisi morte periclitantibus baptismus non fiat.@# (Ex epist. Leon. papae, cap. 11.) Unde quia manifestissime patet, baptizandis in Ecclesia electis haec duo tempora, id est Pasca et Pentecosten, esse legitima, dilectionem vestram monemus, ut nullos alios dies huic observantiae misceatis. Quia si sunt alia quoque festa quibus multa in honorem Dei reverentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est mystica et rationabilis exemplatio, non interdicta licentia qua in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur. Ita enim ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas, incolumium et pacis securitate degentium libera vota deferimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore hoc verae salutis singulare praesidium cuiquam denegemus. CAP. III.-- #Quo tempore baptisma celebrandum sit, et ut qui baptizantur non infideles sed fideles inveniantur.@# (Ex decr. Victoris papae, fratribus per Alexandriam constitutis, cap. 2.) In paschali vero tempore et Pentecoste baptisma celebrandum est catholicum, sed tamen si necesse fuerit, aut mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem venientes quoquo loco, vel momento, ubicunque evenerit, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus tantum Christianae confessione credulitatis clarificata baptizantur. Ipsi quoque, quod in baptismo polliciti sunt, summopere est attendendum, ne infideles sed fideles inveniantur. Ipsi vero qui infidelitatis nota asperguntur, infames efficiuntur, atque inter fideles minime reputantur. CAP. IV.-- #De duobus temporibus baptismatis.@# (Ex decr. Gelasii papae, cap.
null
231dffb8-a86c-4ac0-8dbb-3bf1a4b5e447
latin_170m_raw
null
None
None
None
10.) Baptizandi sibi quispiam passim quocunque tempore nullam credat inesse fiduciam, praeter Paschale festum et Pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeventus abscedat. CAP. V.-- #Item quo tempore baptismus fieri debeat.@# (Ex decr. Syrici papae, cap. 2.) Sequitur de diversis baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus, non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere natalitiis Christi, seu apparitionis, necnon et apostolorum, seu martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur, cum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes Ecclesias, Dominicum specialiter cum Pentecoste suo Pascha defendat. CAP. VI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. apud Compendium, cap. 3.) Ut extra statuta tempora canonum, id est in Pascha et Pentecoste, baptisma non celebretur: quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent, in tantum ut etiam eos qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis abstineant, nec ad clerum admittantur. CAP. VII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Wormac., cap. 10.) Sacrosancti baptismi sacramentum, non nisi in Paschali festivitate, et Pentecoste unusquisque fidelium noverit esse praebendum: exceptis his quibus mortis periculo urgente, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subvenire. CAP. VIII.-- #Ut viginti dies ante baptismum ad purgationem exorcismi cathechumeni veniant.@# (Ex concil. Braggar., cap. 3.) Hoc omnimodis praecipimus et antiqui canones praecipiunt, ut ante baptismum viginti dies ad purgationem exorcismi catechumeni veniant, et in illis viginti diebus juxta canonicum praeceptum, et erudiantur et consecrentur CAP. IX.-- #Quod omnes ad baptismum venientes quinta feria majoris hebdomadae, fidem episcopo vel presbytero reddere debeant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 46.) Quod oporteat eos qui ad baptisma veniunt fidem discere, et quinta feria septimanae majoris episcopo aut presbyteris reddere. CAP. X.-- #Ut omnes baptizandi prius sint exorcizandi@# (Ex decr. Caelest. pap. Galliarum episc. missis, cap. 12.) Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu, cum sive parvuli, sive [adulti] ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeant, quam et exufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, ut tunc vere appareat quomodo princeps hujus mundi mittatur foras. CAP. XI.-- #Ut baptizandi nomine dato a carne et vino se abstineant.@# (Ex concil. Carthag., cap. 85.) Baptizandi nomen suum dent sub abstinentia vini et carnium, ac manus impositione crebro examinent baptismum. CAP. XII.-- #Quod neophyti a lautioribus cibis aliquod tempus, et a conjugiis se abstinere debeant.@# (Ex eodem, cap. 87.) Neophyti aliquandiu a lautioribus epulis, et spectaculis, vel conjugibus abstineant. CAP. XIII.-- #Ut omnis presbyter vas baptismale habeat.@# (Ex concil. Meldens., cap. 7.) Omnis presbyter qui fontem lapideum habere nequiverit, vas conveniens ad hoc solummodo baptizandi officium habeat, quod extra ecclesiam non deportetur. Similiter ad corporale lavandum, et ad pallas altaris propria vasa habeantur, in quibus nihil aliud fiat. CAP. XIV.-- #Ut nullus presbyter nisi in civitatibus baptizare praesumat, excepta causa infirmitatis.@# (Ex eodem, cap. 48.) Nemo presbyterorum baptizare praesumat, nisi in civitatibus atque temporibus constitutis, nisi causa aegritudinis, vel certae necessitatis, et loca illa auctoritatem et privilegia debita retineant. CAP. XV.-- #Qualiter ei qui fidelis existere voluerit, baptismum sit tribuendum.@# (Ex decr. Clementis papae, cunctis fidelibus missis, cap. 62.) Si quis ergo fidelis voluerit existere, et desiderat baptizari, exutus prioribus malis de reliquo pro bonis actibus haeres bonorum coelestium ex gestis propriis fiat. Accedat ad sacerdotem suum, et ipsi det nomen suum, atque ab eo audiat mysteria regni coelorum. Jejuniis frequentibus operam impendat, ac semetipsum in omnibus probet, ut tres menses
null
bc9aebdb-9f6a-4fcb-bfcf-f91ab9f7dd85
latin_170m_raw
null
None
None
None
jam consummando, in die festo possit baptizari. Baptizetur unusquisque in aquis perennibus, nomine trinae beatitudinis invocato super se, perunctus primo oleo per orationem sanctificato, ut ita demum per haec consecratus, possit percipere locum cum sanctis. CAP. XVI.-- #De martyribus qui sine baptismo martyrium susceperunt.@# ( #Ex dictis August.@# ) Catechumenum quamvis in bonis operibus defunctum, vitam habere non credimus, excepto duntaxat nisi martyrii sacramenta compleantur. Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondebit. Hoc idem martyr coram persecutore facit, qui et confitetur fidem, et interrogatus respondet. Ille post confessionem aspergitur martyrio, vel vero aspergitur sanguine, vel tingitur igne. Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum. Hic habitaculum efficitur Spiritus sancti dum non est ipse qui loquitur, sed spiritus qui in illo loquitur. Ille communicat Eucharistiae in commemoratione mortis Domini: hic ipsi Christo commoritur. Ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum, hic ipse renuntiavit vitae. Illi omnia peccata remittuntur, isti exstinguuntur. CAP. XVII.-- #Quod catechumenis sacramentum in Pascha dari non debeat.@# (Ex concil. Carthag., cap. 5.) Item placuit ut per solemnissimos Paschales dies sacramentum catechumenis non detur, ni solum salis, quia si fideles per illos dies sacramentum non mutant, nec catechumenos oportet mutare. CAP. XVIII.-- #De catechumenis a baptisterio removendis.@# (Ex concil. Arausic., cap. 17.) Ab baptisterium catechumeni nunquam admittendi sunt, nisi ipsi baptizentur. CAP. XIX.-- #De catechumenis segregandis, et informandis.@# (Ex eodem, cap. 18.) A fidelium benedictione catechumeni, etiam inter domesticos ordines, in quantum caveri potest, segregandi informandique sunt, ut se et signandos vel benedicendos semotim offerant. CAP. XX.-- #De catechumenis peccantibus.@# (Ex concil. Neocaesar., cap. 6.) Catechumenus, si ingrediatur ecclesiam, et in ordine eorum, qui instruuntur, assistat, hic autem deprehensus fuerit peccans, siquidem genu flectit, audiat, ut non delinquat ulterius. Si vero et audiens peccaverit, expellatur. CAP. XXI.-- #De illis qui nuper sunt baptizati, quod promoveri non debeant.@# (Ex concil. Laodiensi, cap. 3.) De his qui nuper sunt illuminati baptismate, quod eos in sacerdotali non conveniat ordine promoveri. CAP. XXII.-- #De presbyteris, si in Trinitate juxta praeceptum Domini non baptizaverint.@# ( #Ex canone apostolor.@# ) Si quis episcopus aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis, aut in tribus filiis, aut in tribus paracletis, abjiciatur. CAP. XXIII.-- #De eadem re.@# ( #Ex eodem.@# ) Si quis episcopus aut presbyter, non trinam mersionem unius mysterii celebraverit, sed semel mergit in baptismate, quod dari videtur in morte Domini, deponatur. Non enim dixit Dominus: In morte mea baptizate, sed: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et spiritus sancti. CAP. XXIV.-- #Quod in baptismo, et in confirmatione, si necesse fuerit, unus patrinus possit esse.@# (Ex decr. Ygini papae, cap. 10.) In catechumeno, et in baptismo, et in confirmatione unus pater potest fieri, si necessitas cogit: non est tamen consuetudo Romana, sed per singula singuli suscipiunt. CAP. XXV.-- #Ut unus patrinus, vel patrina ad suscipiendum infantem accedat.@# ( #Ex decr. Leonis papae apud S. Medardum.@# ) Ut non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus, sive vir, sive mulier. In confirmationibus quoque idipsum fiat. CAP. XXVI.-- #Ut ille qui non est baptizatus, vel confirmatus, a baptismo nullum recipiat.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 2.) In baptismo vel in chrismate non potest alium suscipere in filium ipse qui non est baptizatus, vel confirmatus. CAP. XXVII.-- #Ut nullus patrinus fiat, nisi recte credat.@# (Ex concil. Parisiensi, cap. 2.) Ut nemo a sacro fonte aliquem suscipiat, nisi Orationem dominicam et Symbolum juxta suam linguam et
null
47b7df37-e72a-4dc2-9266-fc29727b1ba8
latin_170m_raw
null
None
None
None
intellectum teneat, et coram presbytero decantet, et ut intelligant omnes pactum, quod cum Deo pepegerunt. CAP. XXVIII.-- #Ut presbyteri a patrinis requirant si Symbolum teneant.@# (Ex concils. Womarciens. IV, cap. 1.) Annuntient presbyteri, ut neque viri, neque foeminae de sacro fonte filiolos, vel filiolas suscipiat, nisi memoriter Symbolum et Orationem dominicam tenuerint. CAP. XXIX.-- #De symbolo octo dies ante Pascha publice in omnibus ecclesiis recitando.@# (Ex concil. Agathen. cap. 1.) Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una die, id est, octo dies ante Dominicam resurrectionem, publice in ecclesia competentibus tradi. CAP. XXX.-- #De gentilibus infirmis, si baptismum desiderant.@# (Ex eodem concilio, cap. 3.) Gentiles, si in infirmitate desideraverint sibi manum imponi, si fuerint ex aliqua parte honesta vita, placuit eis manum imponi, et fieri Christianos. CAP. XXXI.-- #De gravida baptizanda.@# (Ex concil. Neocaesar., cap. 6.) Gravidam oportet baptizari, quando voluerit. Nihil enim in hoc quae parit nascenti communicat, propterea quod uniuscujusque propositum in confessione declaratur. CAP. XXXII.-- #De parvulis infirmis baptizandis.@# (Ex concil. Habergerunda, cap. 5.) De parvulis vero, qui nuper materno utero aediti sunt, placuit constitui, ut si infirmi, ut assolet, fuerint, et lac maternum non appetunt, etiam eadem die qua nati sunt, si oblati fuerint, baptizentur. CAP. XXXIII.-- #De illis qui in aegritudine baptizentur.@# (Ex concil. Neocaesar., cap. 12.) Si quis ergo in aegritudine fuerit baptizatus, presbyter ordinari non debet: non enim fides illius est voluntaria, sed ex necessitate descendit, nisi forte postea ipsius studium, et fides hujus probabilis videtur, aut hominum raritas cogit. CAP. XXXIV.-- #De illis qui parvulos recentes negant esse baptizandos.@# (Ex concil. Africano, cap. 66.) Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos non baptizari sed nihil ex Adam trahere originalis peccati quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera sed falsa intelligatur, anathema sit, quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei, etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt. CAP. XXXV.-- #De infirmis baptizatis.@# (Ex concil. Laodien., cap. 47.) Quod oporteat eos qui in aegritudine percipiunt baptisma, postquam convaluerint, fidem perdiscere, et scire cujus muneris participes facti sint. CAP. XXXVI.-- #De aegrotantibus, si baptismum desiderant, et post obmutescunt.@# (Ex concil. Africano, cap. 12). Ut aegrotantes, si pro se respondere non possunt, cum voluntatis corum testimonium sui qui periculo proprio adfuere dixerint, baptizentur, et ut scoenicis atque histrionibus, caeterisque hujusmodi personis reconciliatio non negetur. CAP. XXXVII.-- #De mortuis non baptizandis.@# (Ex concil. Carthag., cap. 6.) Cavendum est ne mortuos etiam baptizari posse fratrum infirmitas credat, quibus nec Eucharistiam dare animadvertat. CAP. XXXVIII.-- #De subito obmutescente, si testes habuerit, baptizando.@# (Ex concil. Arausic., cap. 11.) Subito obmutescens, prout statutum est, baptizari et poenitentiam accipere potest, si voluntatis praeteritae testimonium aliorum verbis habet, aut praesentes in suo nutu. CAP. XXXIX.-- #De his qui apud haereticos baptizantur in nomine sanctae Trinitatis.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 3.) Baptisma unum est, sed in Ecclesia catholica, cujus nos membra effecti sumus, ubi una fides est, ubi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti datur. Et ideo qui apud illos haereticos baptizati sunt, qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos
null
0a437864-75b7-41f0-9d99-bce001984b71
latin_170m_raw
null
None
None
None
, recipiantur quidem quasi baptizati, ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annulletur, sed doceantur integre, et instruantur, sensu sanctae Trinitatis, et mysterio quod in sancta Ecclesia tenetur: et si consentiunt credere, vel acquiescunt confiteri, purgatae fidei integritate, firmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt hebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis qui eos offerunt juxta morem baptizandi, et ita interrogentur, ut sciant quid respondere debeant, et sic manus impositionem accipiant. CAP. XL.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Wormaciens., cap. 5.) Quicunque baptizatus fuerit ab haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgandus est. CAP. XLI.-- #Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur.@# (Ex concil. Carthagin., cap. 1.) Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur. Ergo si vobis placet, consideremus primum titulum de rebaptizatis, et sanctitatem vestram postulo, ut mentis vestrae placita producatis ad descendentem in aquam, et interrogatum in Trinitate secundum Evangelii fidem, et apostolorum doctrinam, et confessum bonam conscientiam in Deum de resurrectione Jesu Christi, liceat iterum interrogari in eadem fide, et in aqua iterum tingi? Universi episcopi dixerunt: Absit, absit! illicitam esse sancimus rebaptizationem, et satis esse alienum a sincera fide et a catholica disciplina. CAP. XLII.-- #De illis qui nesciunt qua fide baptizati sunt.@# (Ex decr. Leonis papae episcopis per Siciliam constitutis missis, cap. 29.) Hi autem de quibus scripsisti, qui se baptizatos sciunt, sed cujus fidei fuerint qui eos baptizaverunt se nescire profitentur, quoniam quolibet modo formam baptismatis acceperunt, baptizandi non sunt. sed per manus impositionem, virtutem Spiritus sancti, quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt. CAP. XLIII.-- #De presbytero, qui grammaticam ignorabat, et tamen in Trinitate baptizabat.@# ( #Ex epist. Zachariae papae ad Bonifacium Mogunt. archiepiscopum.@# ) Virgilius et Sedonius religiosi viri apud Bavariorum provinciam degentes, suis nos litteris visunt, per quas intimaverunt, quod tua reverenda fraternitas injungeret eis Christianos denuo baptizare. Quod audientes, nimis sumus conturbati, et in admirationem quamdam incidimus, si haberetur, ut dictum est. Retulerunt quippe, quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nesciens Latini eloquii infringere linguam, diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritus sancti, ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille qui baptizavit, non errorem introducens aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut praefati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire ut denuo baptizentur: quia quod tua bene compertum habet sancta fraternitas, quicunque baptizatus fuerit ab haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgari debet. Nam, sanctissime frater, si ita est, ut nobis relatum est, non amplius a te illis praedicetur aliquid hujusmodi, sed ut sancti Patres docent et praedicant, tua sanctitas studeat conservare. CAP. XLIV.-- #De illis qui aliquam habent dubitationem baptismatis, ut rebaptizentur.@# (Ex decr. Leonis papae ad Rusticum Narbonens. episcopum missi, cap. 27.) Si nulla exstant indicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos aut vicinos, quibus hi de quibus quaeritur baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne manifeste pereant. In quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Qui autem possunt meminisse quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possunt recordari an quod eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis. CAP. XLV.-- #De infantibus, si certos testes habere non possunt, eos non esse baptizatos.@# (Ex concil. Africano, cap. 39.) Item placuit de infantibus quoties non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere
null
4d361ec6-e9cd-44eb-969d-ddacf390e800
latin_170m_raw
null
None
None
None
, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Hinc enim legati Maurorum fratres nostros consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt. CAP. XLVI.-- #De presbyteris per quorum negligentiam sine baptismate aliquis mortuus fuerit.@# (Ex decr. Sixti papae, cap. 5.) Perpendant presbyteri quanti discriminis sit animas innocentium per eorum negligentiam a regno Dei excludi. Si enim gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quid putas, quanta ira et indignatio super illum erit, qui per suam negligentiam januas paradisi innocentibus claudit? Et ideo presbyteri summa diligentia caveant, ne animas pro quibus sanguis Christi effusus est, per suam incuriam a coelesti beatitudine separent; sed si, quod absit! evenerit, gravi poenitentiae luctu diebus vitae suae se submittat, per cujus evenerit neglectum. CAP. XLVII.-- #Ut nullus presbyter in propria provincia, vel in alia cuiquam infirmo baptismum denegare praesumat.@# (Ex decr. Martini papae, cap. 3.) Quicunque presbyter in propria provincia aut in alia, vel ubicunque inventus fuerit, commendatum sibi infirmum baptizare noluerit, vel pro intentione itineris, vel de aliqua excusatione, et sic sine baptismo moritur, deponatur. CAP. XLVIII.-- #De illis qui denuo baptizati sunt.@# (Ex decr. Leonis papae, ad Nicetam episcopum Aquiliensem, cap. 47.) His vero, de quibus similiter dilectio tua nos credidit consulendos, qui ad iterandum baptismum vel metu coacti, vel errore traducti sunt, et nunc se contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea est custodienda moderatio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae remedium, et per impositionem episcopalis manus, communionis recipiant unitatem. Tempora autem poenitudinis habita moderatione tuo constituenda judicio, prout conversorum animos inspexeris esse devotos, pariterque etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates. In quibus si quis ita graviter urgeatur, ut dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri. CAP. XLIX.-- #De hoc, si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterum baptismi gratia defertur.@# (Ex decr. Eugenii papae, cap. 6.) Si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterorum baptismi gratia de cujuslibet parochia allatus fuerit, ei baptismi sacramentum non denegetur. Si quis hoc munus petenti concedere detrectaverit, et ille parvulus absque baptismatis gratia mortuus fuerit, noverit ille se, qui eum non baptizavit, pro ejus anima rationem redditurum, et apud synodum acerrime corrigendum. CAP. L.-- #De illis qui bis vel ter confirmati vel baptizati sunt.@# (Ex concil. Terraconensi, cap. 6.) Dictum nobis est quod quidam de plebe bis, aut ter, ab episcopis ignorantibus tamen eisdem episcopis confirmentur. Unde nobis visum est eamdem confirmationem, sicut nec baptismum, iterari minime debere: quia bis vel amplius baptizatos aut confirmatos non saeculo sed soli Domino sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est. CAP. LI.-- #De illis qui bis ignorantes baptizati sunt.@# (Ex poenitentiali Theod., cap. 14.) Qui bis ignorantes baptizati sunt non indigent pro eo poenitere, nisi quod secundum canones non possunt ordinari, nisi magna aliqua necessitas cogat. Qui autem non ignari iterum baptizati sunt, quasi iterum Christum crucifixerint, septem annos poeniteant, quartam, et sextam feriam, et tres Quadragesimas poeniteant. Si pro vitio aliquo fuerit, similiter. Si pro munditia putaverint, tribus annis similiter poeniteant. CAP. LII. #De parvulorum animabus, qui sine baptismate moriuntur.@# #Ex epist. Gregor. papae scripta Secundino servo Dei recluso.@# ) In extremo vero epistolae requisisti quid eis respondendum sit, qui dilectionem tuam de parvulorum animabus requirunt, qui sine gratia baptismatis moriuntur, dicentes: Si corpus originali tenetur culpa, unde anima quae a Deo datur rea erit, quae adhuc in actuali delicto non consensit corpori? Sed hac de re dulcissima mihi tua charitas sciat, quia de origine animae inter sanctos Patres requisitio non parva versata est, sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an certe singulis detur, incertum remansit, eamque in hac vita insolubilem fassi sunt esse quaestionem. Gravis est enim quaestio, nec valet ab homine comprehendi: quia
null
f834c04c-03ce-441e-a972-b69e5319e07a
latin_170m_raw
null
None
None
None
si de Adae substantia anima cum carne nascitur, cur non etiam cum carne moritur? Si vero cum carne quae ab Adam prolata est, obligata peccatis tenetur. Sed cum hoc sit, incertum non est, quia nisi sacra baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis anima originalis peccati vinculis est obstricta. Hinc enim scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus, nec unius diei infans super terram. Hinc David ait: In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Hinc ipsa Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. Hinc Paulus apostolus ait: Sicut in Adam omnis moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Cum ergo infans qui nihil peccavit in conspectu omnipotentis Dei esse non valet mundus, cur Psalmista ex legitimo conjugio prolatus, in iniquitate conceptus est? Cur? nisi quia qui mundatus aqua baptismatis non fuerit mundus non est? Cur in Adam omnis homo moritur, si originalis peccati vinculis non tenetur? Sed quia genus humanum in parente primo velut in radice putruit, ariditatem erexit in ramis, et inde omnis homo cum peccato nascitur, unde primus homo permanere voluit in peccato. De his autem subtilius ac latius loqui debueram, sed dum me et curarum tumultus premunt, et harum portitor ut laxaretur importunus exstitit, unde multa debui, pauca locutus sum. CAP. LIII.-- #De energumenis baptizatis.@# (Ex concil. Arausic., cap. 13.) Energumeni baptizati de purgatione sua curantes, si se sollicitudini clericorum tradunt, monitisque obtemperant, omnimodis communicent, sacramenti ipsius virtute vel muniendi ab incursu daemonis quo infestantur, vel purgandi, quorum jam ostenditur vitae purgatio. CAP. LIV.-- #De energumenis et catechumenis baptizandis.@# (Ex eodem, cap. 14.) Energumenis et catechumenis in quantum vel necessitas exegerit, vel opportunitas permiserit, de baptismate consulendum. CAP. LV.-- #De rebaptizatis.@# (Ex concil. Everdensi, cap. 14.) Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent. CAP. LVI.-- #De presbytero qui recte baptizatum denuo baptizaverit, et non recte baptizatum ab haereticis non baptizaverit.@# (Ex concil. Lugdunensi, cap. 47.) Episcopus aut presbyter si eum qui secundum veritatem habuerit baptisma denuo baptizaverit, aut si pollutum ab impiis, et non recte baptizatum non baptizaverit, deponatur, tanquam deridens crucem et mortem Domini, nec sacerdotes veros a falsis sacerdotibus jure discernens. CAP. LVII.-- #Ut diaconi suam mensuram custodiant.@# (Ex decr. Gelasii papae, cap. 7.) Diacones quoque propriam constituimus servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam tentare permittimus: nihil eorum suo ministerio penitus applicare, quae primis ordinibus propriae decrevit antiquitas. Absque episcopo et presbytero baptizare non audeant, nisi praedictis fortassis officiis longius constitutis necessitas extrema compellat, quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur. CAP. LVIII.-- #De inordinato, si quasi ordinatus baptizare praesumpserit.@# (Ex decr. Hormisdae papae, cap. 4.) Si quis baptizat, aut aliquid divinum officium exercuerit per temeritatem non ordinatus, abjiciatur ab Ecclesia, et nunquam ordinetur. CAP. LIX.-- #Ut presbyteri populum admoneant ut suos infantulos ad confirmationem episcopo praesentent.@# (Ex conc. Wormaciens., cap. 2.) Annuntient presbyteri populis, ut quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo praesentari faciant. Quod si neglexerint, et presbyter et populus canonicis disciplinis subjaceant. CAP. LX.-- #Ut omnes perfectae aetatis, jejuni ad confirmationem veniant.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Ut jejuni ad confirmationem veniant perfectae aetatis, et moneantur confessiones facere prius, ut mundi donum sancti Spiritus valeant accipere, et quia nunquam erit Christianus, nisi confirmatione episcopali fuerit chrismatus. CAP. LXI.-- #De duobus sacramentis, id est, baptismo et manus impositione.@# (Melchia. papa Hispaniarum episcopis haec scribit, cap. 6.) De his vero super quibus rogitastis vos informari, id est, utrum majus esset sacramentum manus impositionis episcoporum, aut baptismus, scitote utrumque magnum esse sacramentum. Et sicut unum a majoribus fit, id est, a summis pontificibus quod a minoribus perfici non potest
null
9b7d7d65-bf85-4bc1-8381-d9a2e9d5bf3b
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ita et majori veneratione venerandum et tenendum est. Sed ita conjuncta sunt haec duo sacramenta, ut ab invicem nisi morte praeveniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non potest. CAP. LXII.-- #Ut omnes Christiani ad confirmationem festinent.@# (Ex concil. Wormac., cap. 6.) Ut ad praedicationem et confirmationem episcopi omnes devote conveniant, eique fideliter ministrent et obediant. CAP. LXIII.-- #Item de manus impositione.@# ( #Eusebius papa fratribus per Campaniam et Tusciam constitutis scribit.@# ) Manus quoque impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse: neque ab aliis, sicut jam dictum est, quam ab illis qui eorum locum tenent unquam perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec inter ecclesiastica unquam reputabitur sacramenta. CAP. LXIV.-- #Item de confirmatione.@# (Ex concil. Moguntin., cap. 5.) Praecipimus ut ad accipiendum per manus impositionem pontificis Spiritus sancti donum, sollicite et devote omnes concurrant, et episcopo suo ea quae necessaria sunt fideliter ministrent, eique ab omnibus et per omnia obediatur. CAP. LXV.-- #Quod omnes fideles, accepto baptismate, chrisma percipere debeant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 48.) Quod oporteat eos qui baptizantur post lavacrum chrisma coeleste percipere, et regni Christi participes inveniri. CAP. LXVI.-- #Ut omnes renati fonte baptismatis, donum sancti Spiritus per manus impositionem accipere debeant.@# (Ex epist. Anteri papae, cap. 15.) Omnes enim fideles per manus impositionem episcoporum, post baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur. De Spiritu sancto accipimus, ut spiritales efficiamur: quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, quia cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam, ad constantiam dilatatur. De Spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter bonum et malum discernere, justa diligere, injusta respuere, ut invidiae ac superbiae repugnemus, ut luxuriae ac diversis illecebris, et foedis indignisque cupiditatibus resistamus. De Spiritu sancto accipimus; ut amore et gloriae ardore succensi erigere a terrenis mentem ad superna et ad divina valeamus. CAP. LXVII.-- #Ut episcopi non nisi jejuni confirmationes faciant, excepta causa infirmitatis.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 6.) Ut episcopi non nisi jejuni per impositionem manuum Spiritum sanctum tradant exceptis infirmis, et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, Pascha videlicet et Pentecoste, a jejunis celebrari debet baptismus: ita etiam traditionem sancti Spiritus a jejunis pontificibus convenit celebrari. CAP. LXVIII.-- #Ut episcopis in campo, si necesse sit, liceat confirmare: melius est autem in ecclesia, aut in atrio ecclesiae.@# (Ex concil. Remensi, cap. 10.) Episcopo liceat in campo, si necesse sit, confirmare. CAP. LXIX.-- #Ut a solis episcopis baptizati sint consignandi.@# (Ex decr. Innocentii pap. Decentio episc. missis, cap. 3.) De consignandis vero infantibus manifestum est non ab alio quam ab episcopo fieri licere, nam presbyteri, licet sint secundi sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit Petrum et Joannem esse directos, quo jam baptizatis tradant Spiritum sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum seu praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum. CAP. LXX.-- #Ut presbyteri baptizatos in frontibus chrismate signare non audeant.@# (Ex regum Greg. ad Januarium episcopi Caralitanum, cap. 200.) Presbyteri baptizatos infantes signare in frontibus suis chrismate non praesumant, sed presbyteri baptizatos tangant in pectore, ut episcopi postmodum confirment in fronte. CAP. LXXI.-- #De presbyteris qui pro baptismate pretia requirunt.@# (Ex epist. Gelasii papae, cap. 5.) Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigant, nec illationibus quibuslibet
null
c11b59df-e7bc-4582-a1ed-78dddbc353b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
impositis exagitare cupiant renascentes: quoniam quod gratis accepimus, gratis dare mandamur. Et ideo nihil a praedictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati, redemptionis suae causas adire despiciant, certum habentes, quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris. CAP. LXXII.-- #De presbyteris qui veteri chrismate baptizare praesumunt.@# (Ex concil. Lugdun., cap. 3.) Si quis de alio chrismate, quam de illo novo quod proprii episcopi largitione vel concessione accepit, baptizare nisi praeoccupante morte tentaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suae damnationis protulisse sententiam manifestatur CAP. LXXIII.-- #Ut presbyter in sua plebe sine chrismate ire non debeat.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 5.) Nullum presbyterorum in plebe sibi commissa sine chrismate unquam debere progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate chrismari. De eo autem qui in baptismate quacunque necessitate faciente non chrismatus fuerit, in confirmatione sacerdotis perficietur. CAP. LXXIV.-- #De presbytero qui se deprehenderit non esse baptizatum@# (Ex concil. apud Compendium, cap. 5.) Si quis presbyter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum et omnes quos prius baptizavit. CAP. LXXV.-- #De presbyteris, quomodo in coena Domini de chrismate, de oleo sanctificato, de oleo infirmorum facere debeant.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 1.) Ut presbyter in coena Domini ampullas tres secum deferat, unam ad chrisma, alteram ad oleum ad catechumenos inungendos, tertiam ad infirmos, juxta sententiam apostolicam, ut quando quis infirmatur inducat presbyteros Ecclesiae, etc. CAP. LXXVI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. apud Valentias, cap. 2.) Presbyteri qui dioecesanas Ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suo, nec per juniorem clericum, sed per seipsos, aut per illum qui ejusdem ordinis sit, ante Paschae solemnitatem chrisma petant. CAP. LXXVII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 5.) Ut nemo episcoporum, vel quilibet minister ecclesiasticus propter sacrum chrisma aliquid muneris accipiat, neque denarios, vel quaelibet munuscula, quae per ministros episcoporum a presbyteris inordinabiliter exiguntur. CAP. LXXVIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 10.) Per singula territoria presbyteri vel ministri ab episcopis non prout libitum fuerit a vicinioribus, sed a suis propriis per annos singulos petant chrisma, appropinquante solemnitate Paschali, nec per quemcunque alium quam per seipsos aut per vicarios ejusdem ordinis, quia inhonorum est inferioribus summa committi. Optimum autem est ut ipse suscipiat, qui in tradendo usurus est. CAP. LXXIX.-- #De presbyteris qui pro accipiendo chrismate ad civitates venire solent.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 6.) De presbyteris qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in coena Domini venire solliciti erant, sancitum est ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab archidiacono eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque millibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma per se veniant. Discendi vero gratia, alio non Quadragesimali tempore ad civitatem convocentur, propter plebes sibi commissas. CAP. LXXX.-- #De chrismate, quod semper sub sera esse debeat.@# (Ex concil. Turonen., cap. 3.) Praeterea et illud omnimodis observandum est, ut sacrum chrisma et oleum consecratum semper sub sera sit, ne illud unde Christo incorporamur, et unde omnes fideles sanctificantur, unde reges et sacerdotes inunguntur, aliquis infidelis aut immundus tangat, aut aliquis perfidus ad Dei judicium subvertendum subripiat, quod experimento didicimus. CAP. LXXXI.-- #De Judaeis, quomodo ante baptismum examinari debeant@# (Ex concil. Agathensi, cap. 35.) Judaei quorum perfidia frequenter ad fomitem redit, si ad legem catholicam venire voluerint, octo menses inter catechumenos ecclesiae limen introeant, et si pura fide venire noscuntur, tunc demum baptismatis gratiam mereantur. Quod si casu aliquo periculum infirmitatis intra praescriptum tempus incurrerint, et desperati fuerint, baptizentur. CAP. LXXXII.-- #De Judaeis,
null
c3fbb636-13d7-4fef-b7f6-4ba654bfb013
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut nullus eis vim ad credendum debeat inferre.@# (Ex concil. Toletan. V. cap. 57.) De Judaeis autem hoc praecepit sancta synodus, nemini deinceps ad credendum vim inferre. Cui enim vult Deus miseretur, et quem vult indurat. Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma justitiae. Sicut homo propria arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se gratia Dei propriae mentis conversione homo quisque credendo salvatur. Ergo non vi, sed libera arbitrii facultate, ut convertantur salvandi sunt, non potius impellendi. Qui autem jampridem ad Christianitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisenandi, quia jam constat eos sacramentis divinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis Domini et sanguinis exstitisse participes, oportet ut fidem etiam quam vi vel necessitate susceperant, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, fidesque quam susceperunt vilis ac contemptibilis habeatur. CAP. LXXXIII.-- #Ut Judaeorum filii baptizati ab eorum consortio separari debeant.@# (Ex eod. V, cap. 60.) Judaeorum filios vel filias baptizatos, ne parentum ultra involvantur erroribus, ab eorum consortio separari decernimus, deputatos aut monasteriis, aut Christianis viris, aut mulieribus Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant, atque in melius constituti, tam in moribus quam in fide proficiant. CAP. LXXXIV.-- #Ut nulla communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum aliis nondum baptizatis.@# (Ex eod. V, cap. 62.) Saepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt, quanto magis eos qui ad vitia proni sunt? Nulla igitur ultra communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne torte eorum participatione subvertantur. Quicunque igitur amodo ex his qui baptizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hi Christianis donentur, et illi publicis caedibus deputentur. CAP. LXXXV.-- #De Judaeis qui apostataverint.@# (Ex eodem concilio V, cap. 59.) Plerique qui ex Judaeis dudum ad Christianam fidem premoti sunt, nunc blasphemantes Christum, non solum Judaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam et abominandas circumcisiones exercere noscuntur. De quibus, consultu piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisenandi regis, hoc sanctum decrevit concilium, ut hujusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christiani dogmatis revocentur, ut quos voluntas propria non emendat, animadversio sacerdotalis coerceat. Eos autem quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur, si servi pro injuria corporis sui libertati tradantur. CAP. LXXXVI.-- #De servis Judaeorum.@# (Ex eodem XIII, cap. 9.) Item ut si Judaeorum servi necdum conversi ad Christi gratiam convolaverint, libertati donentur. CAP. LXXXVII.-- #De mancipiis Judaeorum quae ad baptismum confugiunt.@# (Ex concil. apud Arvernen., cap. 30.) Licet prioribus canonibus jam fuerit definitum ut de mancipiis paganis quae apud Judaeos sunt si ad ecclesiam confugerint, et baptismum petierint, etiam ad quoscunque Christianos refugerint, taxato et oblato a fidelibus justo pretio, ab eorum dominio liberentur, ideo statuimus hoc, ut tam justa constitutio ab omnibus catholicis observetur. CAP. LXXXVIII.-- #Item de mancipiis Judaeorum, aut Christianis aut ad fidem Christianam venire desiderantibus.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 16.) Praesenti concilio, Deo auctore, sancimus ut nullum Christianum mancipium Judaeo deinceps serviat, sed datis pro quolibet bono mancipio duodecim solidis, ipsum mancipium quicunque Christianorum, seu ad ingenuitatem, seu ad servitium licentiam habeat redimendi, et si Christianum fieri desiderat et non permittitur, similiter faciat: quia nefas est ut quod Christus Dominus sanguinis sui effusione redemit, blasphemum Christianae religionis in vinculis tenere. Quod si acquiescere his quae statuimus quicunque Judaeus noluerit, quandiu ad pecuniam constitutam venire distulerit, liceat mancipium ipsum cum Christianis ubicunque voluerit habitare. CAP. LXXXIX.-- #De illis qui de haeresi ad fidem venire desiderant.@# (Ex concil. Arelatens., cap. 9.) Si ad ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum de Symbolo, et si viderint eum in Patre, et Filio, et Spiritu sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum sanctum. CAP. XC.-- #De Judaeis, si Christianum
null
b3fcda15-5012-4959-a040-c0d81ef825d2
latin_170m_raw
null
None
None
None
mancipium circumciderint.@# (Ex concil. apud Theogonis villam habito, cap. 4.) Si quis Judaeorum Christianum mancipium, vel cujuslibet sectae alterius, emerit et circumciderit, a Judaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat. CAP. XCI.-- #Quid sanctus Gregorius de Judaeis praeceperit.@# ( #Ex reg. Greg. ad Joannem Terracinensem episcopum.@# ) Joseph praesentium lator Judaeus insinuavit nobis de loco quodam, in quo ad celebrandas festivitates suas Judaei in Terracinensi castro consistentes convenire consueverant, quod tua eos fraternitas expulisset, et in alium locum pro colendis similiter festivitatibus suis te quoque noscente, et consentiente migraverint, et nunc de eodem loco etiam expelli se denuo conqueruntur. Quod si ita est, volumus tua fraternitas ab hujusmodi se querela suspendat, et loco quem, sicut praediximus, cum tua conscientia quo congregentur, adepti sunt, eos, sicut mos fuit, ibidem liceat convenire. Hos enim, qui a Christiana religione discordant, mansuetudine, benignitate admonendo, suadendo, ad unitatem fidei necesse est congregare, ne quos dulcedo praedicationis, et praeventus futuri judicis terror ad credendum invitare poterat, minis et terroribus repellantur. Oportet ergo ut ad audiendum de te verbum Dei benigne conveniant, quam austeritate quae supra modum extenditur, expavescant. CAP. XCII.-- #De illis baptizatis, qui pro periculo mortis a diaconibus baptizati fuerint.@# (Ex concil. Turonico, cap. 3.) Si quis diaconus regens plebem, sine episcopo vel presbytero, aliquos pro periculo mortis baptizaverit, episcopus eos per benedictionem et confirmationem perficere debebit. Quod si ante de saeculo recesserit, sub fide qua quisque credit, poterit esse justus. CAP. XCIII.-- #De illis qui presbyteros cogunt denarios pro balsamo dare@# (Ex concil. Cavallon., cap. 5.) Quidam fratres dixerunt consuetudinis antiquae fuisse in eorum Ecclesiis, ut pro balsamo emendo ad chrisma faciendum, sive pro luminaribus Ecclesiae concinnandis, binos vel quaternos denarios presbyteri darent. Unde omnes uno consensu statuimus, ut sicut pro dedicandis basilicis, et dandis ordinibus nihil accipiendum est, ita etiam pro balsamo sive luminaribus emendis nihil presbyteri chrisma accepturi dent. Episcopi itaque de Ecclesiae facultatibus balsamum emant, et luminaria singuli in Ecclesiis suis. CAP. XCIV.-- #De chrismatis panno.@# (Ex concil, apud Belvacum, cap. 8.) Si quis voluerit chrismatis pannum iterum linire et super alium baptizatum mittere, non est absurdum. CAP. XCV.-- #Quod catechumeni cum baptizatis manducare non debeant@# (Ex concil. Mogunt., cap. 5.) Catechumeni manducare non debent cum baptizatis, neque osculum eis dare, quanto minus gentilis? CAP. XCVI.-- #De scrutinio faciendo.@# (Ex concil. Romano, cap. 15.) De scrutinio faciendo decrevimus, ut in episcopiis, et ubi conventus est populi, et cleri, et possibilitas permittit, ibi celebretur. CAP. XCVII.-- #De ministerio baptismatis.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 9.) Baptisterii et catechumenorum ventilata est ratio, ut sacerdotes plenius intelligant qualiter condignis ordinibus efficiant Christianum. CAP. XCVIII.-- #Quod bigamus vocetur, qui ante baptismum uxorem, et aliam post baptismum habuit.@# (Ex decr. Innocentii papae, cap. 52.) Deinde ponitur non dici oportere bigamum, eum qui catechumenus habuerit, atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam videri, quae novo homini copulata sit: quia illud conjugium per baptismi sacramentum cum caeteris criminibus sit ablutum, quod cum de una utique dicitur, certi, si tres habuerit in veteri positus homine uxores, erit ei quae post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima. Virginis aeque nomen accipiet, quae quarto ducta est loco. Quis, oro, istud non videat contra Apostoli esse praeceptum, qui ait: Unius uxoris virum oportere fieri sacerdotem? Sed objicitur, quod in baptismo totum, quicquid in veteri homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi, cum pace vestra loquor, crimina tantum dimittuntur in baptismo? An et illa quae secundum Domini praecepta, ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, aut non est crimen? Si crimen est, ergo praefata venia dixerim, erit auctor in culpa, qui ut crimina
null
11f733c3-6505-456a-b81e-22dc5fded28a
latin_170m_raw
null
None
None
None
committerentur, in paradiso cum ipse eos jungeret, benedixit. Si vero non est crimen quia quod Deus junxit, nefas sit crimen appellari, et Salomon addidit: etenim a Deo praeparatur viro uxor, quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod Deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur? Nunquid non erunt admittendi in haereditatis consortio, qui ex ea suscepti sunt, quae ante baptismum fuit uxor? Eruntque appellandi, vel naturales, vel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud, ut vobis videtur, quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus cum interrogaretur a Judaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod vero Deus conjunxit, homo non separet. Ac ne de his locutus esse credatur, quae post baptismum sortiuntur, meminerint hoc, et a Judaeis esse interrogatum, et Judaeis esse responsum. Quae vero et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor ejus, qui ante catechumenus, postea sit fidelis, filiosque ex ea, quum esset catechumenus, susceperit, ac postea alios cum fidelis, utrum sint fratres appellandi an non? Habeant postea defuncto patre cum caeteris herciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritalis creditur abstulisse? Quod quum ita sentire, atque judicare absurdum est, quae malum ratio est hoc defendi, et vacua magis opinione jactari, quam aliqua auctoritate roborari, quum non possit inter peccata deputari, quod lex praecepit, et Deus conjunxit? Nunquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit, quaero, si haec quum factus fuerit, fidelis amittit, quia per baptismum totum, quod vetus homo gesserit putatur auferri? Aspiciamus gentilem hominem Cornelium orationibus atque eleemosynis revelationem, Petrumque ipsum vidisse. Nunquid per baptismum haec illi ablata sunt propter quae ei baptisma esse concessum videtur? Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur: quia quicquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legalia custoditum non potest facientibus deperire. Nuptiarum ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino credi non debet, eritque integrum aestimare, aboleri non posse prioris nomen uxoris, quum non dimissum sit pro peccato, quod ex Dei sit voluntate completum. CAP. XCIX.-- #De episcopis et presbyteris, et diaconibus rebaptizatis.@# (Ex decr. Felicis papae, cap. 1.) Communis dolor et generalis est gemitus, quod intra Africam rebaptizatos etiam episcopos, presbyteros, diaconosque cognovimus. Quae res sine dubio ad vestrae quoque pervenit notitiam sanctitatis, qualiter in Africanis regionibus astutia diaboli saevierit in populum Christianum, atque in id multiplici deceptione proruperit, ut non modo vulgus incautum, sed ipsos quoque in mortis profunda demerserit sacerdotes, nullus non orbis ingemuit, nulla terra nescivit. Unde in grandi moerore positi, dissimulare non possumus pereuntium atque a nobis exigendarum discrimen animarum. Quapropter competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas, mortifera captis peste nihil prosit, sed segnius tractata pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter saucios et medentes. In primis itaque venientis ad vos, et remedium postulantis sollicite discutienda est professio, et persona decepti, ut medela possit congruens exhiberi: et qui satisfacturus Deo per poenitentiam rebaptizatum se legitime doluerit, utrum ad hoc facinus concurrerit, an impulsus accesserit, requiratur, sciens quod se decipiat ipse qui fallit, nihilque per nostram facilitatem tribunalis excelso judicio derogari, cui illa sunt rata, quae pia, quae vera, quae justa sunt. Et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio voluntatis. Deterior est autem causa illius, qui forte pretio sollicitatus est, ut periret. Nihil enim intentatum relinquit inimicus. Cui ne de sua liceat gaudere captura, succurrendum est irretitis, et conterendus venantis est laqueus, ut infucatim lamentantibus lapsum, tam justitiae moderatione quam compunctione pietatis, ad aulam quam reliquerant, sit ingressus. Nec pudeat forsan, aut pigeat, in dictis jejuniorum, gemituumque temporibus obedire, aut aliis observantiae salubrioris obtemperare praeceptis: quia humilibus datur gratia, non superbia. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis in Christo fieri quaerit erectus. Et per dispensationis nostrae
null
7f39f3b4-69b0-4775-b25d-b443f904ca54
latin_170m_raw
null
None
None
None
ministerium, quod vestram sequi convenit charitatem, nec alicui fas est, vel velle, vel posse transcendere, causas ejus, qui contra apostolicam doctrinam, ad iterationem se nimis infaustam baptismatis dedit, vel ejus qui aliquibus argumentis excusandum callide proprium putaverit esse consensum, sacerdotali vigore et humanitate tractemus, ut in eis fides, quae nisi est una, jam nulla est, adjutorio Domini judicis ad salutem, sine nostrae properationis offensione, reparetur: quia cum peccatoris a nobis satisfactio protrahitur, non praeter nostram laudem atque laetitiam, mens ejus ad veniam purgatior invenitur. Et ideo memineritis hanc super his nos habere sententiam, ut servata discretione peccantium non eadem cuncti qui lapsi sunt, lance pensentur: quoniam majoris castigationis est exigendus usuram, cui domus Domini commissa fuerit disciplina. Ut ergo ab Ecclesiae summatibus inchoemus, eos quos episcopos, presbyteros, vel diaconos fuisse constiterit, et seu optantes forsitan, seu coactos lavacri illius unici, salutarisque claruit fecisse jacturam, et Christum, quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratia praecepti honoris induerant, exuisse, cum constet neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam Christianum negaverit, et professus fuerit esse paganum, quod cum generaliter sit in omnibus exsecrandum, multo magis in episcopis, presbyteris, et diaconibus auditu saltem dictuque probatur horrendum: sed quia idem Dominus, atque Salvator clementissimus est, et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem in poenitentia, si resipiscunt, jacere conveniet, nec orationi non modo fidelium, sed ne catechumenorum quidem omnimodis interesse. Quibus communio laica in morte redhibenda est. Quam rem diligentius explorare vel facere pro baptismo sacerdotis cura debebit. De clericis autem, et monachis, aut puellis Dei, aut secularibus servari praecipimus hunc tenorem, quem Nicaena synodus circa eos qui lapsi sunt, vel fuerunt, servandum esse constituit, ut scilicet, qui nulla necessitate, nullius rei timore atque periculo, se ut rebaptizaretur haereticis impie dediderunt: si tamen eos ex corde poeniteat, tribus annis inter audientes sint. Septem vero annis subjaceant inter poenitentes manibus sacerdotum: duobus etiam ad oblationes modis omnibus non sinantur, sed tantummodo popularibus in oratione socientur, nec confundatur Deo colla submittere, quia eum non timuit, abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urgere, subveniendum est imploranti, et seu ab episcopo, qui poenitentiam dederit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbytero viaticum abeunti de saeculo non negetur. Pueris autem quibus quod adhuc investes sunt, a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis, reddenda communio est, nec eorum expectanda poenitentia quos excipit a coercitione censura. Quod est a nobis proinde constitutum, ne hi quibus in terreni labe contagii, plus minusve restat ad vitam, dum adhuc in poenitentia sunt, poenitenda forte committant. Quod si ante praefinitum poenitentiae tempus, despectus a medicis, aut evidentibus mortis pressus indiciis, recepta quisquam communionis gratia convalescit, servemus in eo quod Nicaeni canones ordinaverunt, ut habeatur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eidem praestitutum. Nec catechumenos nostros, qui sub tali professione baptizati sunt, praeterimus: quia non est causa dissimilis, sicut iidem sancti canones ordinarunt, ejus qui quolibet modo Christum, quem semel confessus est, abjuraret. Tribus annis inter audientes sint, et postea catechumenis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicae gratiam recepturi, exceptis sane tantummodo episcopis, presbyteris, diaconibus, quibus solo mortis suae tempore reconciliandum esse jam diximus: caeteros, id est, sive clericos, sive monachos, seu laicos, sexus utriusque personas, quos violentia et periculis coactos, iterationem baptismatis subiisse constiterit, vel qui aliquo commento, hujus se facinoris piaculis dixerint non teneri, in poenitentia per triennium durare decernimus, et per manus impositionem ad societatem recipi sacramenti, illo per omnia custodito, ne ex his unquam, qui in qualibet aetate alibi quam in Ecclesia catholica, aut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam militiam prorsus permittantur accedere. Quibus satis esse debet, quod in catholicorum numerum sunt recepti, quoniam de suo ordine et
null
def6e0da-8d11-4d3c-83a9-88a68e166391
latin_170m_raw
null
None
None
None
communione videbitur ferre judicium, quisquis hoc violarit antistitum: vel qui non removerit eum quem ex his ad ministerium clericale obrepsisse cognoverit. Curandum vero maxime, et omni cautela est providendum ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbyterorum in alterius civitate, vel dioecesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis aut eum qui conciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio et litteris, aut in parochia presbyter, aut episcopus in civitate, suscipiat. Quod aliqua dissimulatione neglectum, culpam tangit etiam clericorum, qui in locis in quibus hoc minus curatum fuerit commorantur. His itaque rite dispositis, et ad Ecclesiarum vestrarum notitiam, nostra deliberatione perlatis, parere vos convenit. Quibus licet ad animarum reparationem nihil deesse videatur, tamen si cui novi aliquid, et quod praeterire nos potuit fuerit revelatum, secundum beatum Paulum apostolum tacente priore fidenter insinuet: quia Spiritus sanctus ubi vult spirat, maxime cum sua causa tractatur. Nec nos pigebit audire, et si qua sunt omissa non arroganter abnuere, sed rationabiliter ordinare. Datum Iduum Martiarum die, Dynamio, et Sibidio quartum consulibus. CAP. C.-- #De eo qui per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur.@# ( #Ex dictis S. Isidori episcopi.@# ) Si quis per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur, debent ab eo baptizati baptizari, et ipse non ordinetur, sed Romanus pontifex judicat non hominem qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit qui baptizat. CAP. CI.-- #De illis qui gratiam sancti Spiritus vendere conantur.@# (Ex concil. Tribur., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 22.) Dictum est solere in quibusdam locis pro perceptione chrismatis nummos dari: solere quoque pro baptismo et communione. Hoc symoniacae haeresis semen detestata est sancta Sinodus, et anathematizavit, et ut de caetero nec pro ordinatione, nec pro chrismate, vel baptismo, vel pro balsamo, nec pro sepultura, vel communione, quicquam exigatur: sed gratis dona Christi, gratuita dispensatione donentur. FINIS LIBRI QUARTI. ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de baptismo et confirmatione, deque iis quae circa haec observanda sunt, tractatur. CAP. I.-- #Quid sit baptismus.@# (Ex decr. Fabian. papae, cap. 5.) Baptismus Graece, Latine #tinctio@# interpretatur. Quod idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius mutatur, et longe aliud quam erat efficitur, baptizatus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sicut in tribus testibus stat omne verbum, ita hoc sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. CAP. II.-- #Ut praeter Pascha et Pentecosten nisi morte periclitantibus baptismus non fiat.@# (Ex epist. Leon. papae, cap. 11.) Unde quia manifestissime patet, baptizandis in Ecclesia electis haec duo tempora, id est Pasca et Pentecosten, esse legitima, dilectionem vestram monemus, ut nullos alios dies huic observantiae misceatis. Quia si sunt alia quoque festa quibus multa in honorem Dei reverentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est mystica et rationabilis exemplatio, non interdicta licentia qua in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur. Ita enim ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas, incolumium et pacis securitate degentium libera vota deferimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore hoc verae salutis singulare praesidium cuiquam denegemus. CAP. III.-- #Quo tempore baptisma celebrandum sit, et ut qui baptizantur non infideles sed fideles inveniantur.@# (Ex decr. Victoris papae, fratribus per Alexandriam constitutis, cap. 2.) In paschali vero tempore et Pentecoste baptisma celebrandum est catholicum, sed tamen si necesse fuerit, aut mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem venientes quoquo loco, vel momento, ubicunque evenerit, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus tantum Christianae confessione credulitatis clarificata baptizantur. Ipsi quoque, quod in baptismo polliciti sunt, summopere est attendendum, ne infideles sed fideles inveniantur. Ipsi vero qui infidelitatis nota asperguntur, infames efficiuntur, atque inter fideles minime reputantur. CAP. IV.-- #De duobus temporibus baptismatis.@# (Ex decr. Gelasii papae,
null
f1c396c0-4538-4423-9384-3498203c4807
latin_170m_raw
null
None
None
None
cap. 10.) Baptizandi sibi quispiam passim quocunque tempore nullam credat inesse fiduciam, praeter Paschale festum et Pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeventus abscedat. CAP. V.-- #Item quo tempore baptismus fieri debeat.@# (Ex decr. Syrici papae, cap. 2.) Sequitur de diversis baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus, non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere natalitiis Christi, seu apparitionis, necnon et apostolorum, seu martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur, cum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes Ecclesias, Dominicum specialiter cum Pentecoste suo Pascha defendat. CAP. VI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. apud Compendium, cap. 3.) Ut extra statuta tempora canonum, id est in Pascha et Pentecoste, baptisma non celebretur: quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent, in tantum ut etiam eos qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis abstineant, nec ad clerum admittantur. CAP. VII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Wormac., cap. 10.) Sacrosancti baptismi sacramentum, non nisi in Paschali festivitate, et Pentecoste unusquisque fidelium noverit esse praebendum: exceptis his quibus mortis periculo urgente, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subvenire. CAP. VIII.-- #Ut viginti dies ante baptismum ad purgationem exorcismi cathechumeni veniant.@# (Ex concil. Braggar., cap. 3.) Hoc omnimodis praecipimus et antiqui canones praecipiunt, ut ante baptismum viginti dies ad purgationem exorcismi catechumeni veniant, et in illis viginti diebus juxta canonicum praeceptum, et erudiantur et consecrentur CAP. IX.-- #Quod omnes ad baptismum venientes quinta feria majoris hebdomadae, fidem episcopo vel presbytero reddere debeant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 46.) Quod oporteat eos qui ad baptisma veniunt fidem discere, et quinta feria septimanae majoris episcopo aut presbyteris reddere. CAP. X.-- #Ut omnes baptizandi prius sint exorcizandi@# (Ex decr. Caelest. pap. Galliarum episc. missis, cap. 12.) Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu, cum sive parvuli, sive [adulti] ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeant, quam et exufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, ut tunc vere appareat quomodo princeps hujus mundi mittatur foras. CAP. XI.-- #Ut baptizandi nomine dato a carne et vino se abstineant.@# (Ex concil. Carthag., cap. 85.) Baptizandi nomen suum dent sub abstinentia vini et carnium, ac manus impositione crebro examinent baptismum. CAP. XII.-- #Quod neophyti a lautioribus cibis aliquod tempus, et a conjugiis se abstinere debeant.@# (Ex eodem, cap. 87.) Neophyti aliquandiu a lautioribus epulis, et spectaculis, vel conjugibus abstineant. CAP. XIII.-- #Ut omnis presbyter vas baptismale habeat.@# (Ex concil. Meldens., cap. 7.) Omnis presbyter qui fontem lapideum habere nequiverit, vas conveniens ad hoc solummodo baptizandi officium habeat, quod extra ecclesiam non deportetur. Similiter ad corporale lavandum, et ad pallas altaris propria vasa habeantur, in quibus nihil aliud fiat. CAP. XIV.-- #Ut nullus presbyter nisi in civitatibus baptizare praesumat, excepta causa infirmitatis.@# (Ex eodem, cap. 48.) Nemo presbyterorum baptizare praesumat, nisi in civitatibus atque temporibus constitutis, nisi causa aegritudinis, vel certae necessitatis, et loca illa auctoritatem et privilegia debita retineant. CAP. XV.-- #Qualiter ei qui fidelis existere voluerit, baptismum sit tribuendum.@# (Ex decr. Clementis papae, cunctis fidelibus missis, cap. 62.) Si quis ergo fidelis voluerit existere, et desiderat baptizari, exutus prioribus malis de reliquo pro bonis actibus haeres bonorum coelestium ex gestis propriis fiat. Accedat ad sacerdotem suum, et ipsi det nomen suum, atque ab eo audiat mysteria regni coelorum. Jejuniis frequentibus operam impendat, ac semetipsum in omnibus probet, ut
null
10cf2096-b572-473c-8de9-87b640def5cf
latin_170m_raw
null
None
None
None
tres menses jam consummando, in die festo possit baptizari. Baptizetur unusquisque in aquis perennibus, nomine trinae beatitudinis invocato super se, perunctus primo oleo per orationem sanctificato, ut ita demum per haec consecratus, possit percipere locum cum sanctis. CAP. XVI.-- #De martyribus qui sine baptismo martyrium susceperunt.@# ( #Ex dictis August.@# ) Catechumenum quamvis in bonis operibus defunctum, vitam habere non credimus, excepto duntaxat nisi martyrii sacramenta compleantur. Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondebit. Hoc idem martyr coram persecutore facit, qui et confitetur fidem, et interrogatus respondet. Ille post confessionem aspergitur martyrio, vel vero aspergitur sanguine, vel tingitur igne. Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum. Hic habitaculum efficitur Spiritus sancti dum non est ipse qui loquitur, sed spiritus qui in illo loquitur. Ille communicat Eucharistiae in commemoratione mortis Domini: hic ipsi Christo commoritur. Ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum, hic ipse renuntiavit vitae. Illi omnia peccata remittuntur, isti exstinguuntur. CAP. XVII.-- #Quod catechumenis sacramentum in Pascha dari non debeat.@# (Ex concil. Carthag., cap. 5.) Item placuit ut per solemnissimos Paschales dies sacramentum catechumenis non detur, ni solum salis, quia si fideles per illos dies sacramentum non mutant, nec catechumenos oportet mutare. CAP. XVIII.-- #De catechumenis a baptisterio removendis.@# (Ex concil. Arausic., cap. 17.) Ab baptisterium catechumeni nunquam admittendi sunt, nisi ipsi baptizentur. CAP. XIX.-- #De catechumenis segregandis, et informandis.@# (Ex eodem, cap. 18.) A fidelium benedictione catechumeni, etiam inter domesticos ordines, in quantum caveri potest, segregandi informandique sunt, ut se et signandos vel benedicendos semotim offerant. CAP. XX.-- #De catechumenis peccantibus.@# (Ex concil. Neocaesar., cap. 6.) Catechumenus, si ingrediatur ecclesiam, et in ordine eorum, qui instruuntur, assistat, hic autem deprehensus fuerit peccans, siquidem genu flectit, audiat, ut non delinquat ulterius. Si vero et audiens peccaverit, expellatur. CAP. XXI.-- #De illis qui nuper sunt baptizati, quod promoveri non debeant.@# (Ex concil. Laodiensi, cap. 3.) De his qui nuper sunt illuminati baptismate, quod eos in sacerdotali non conveniat ordine promoveri. CAP. XXII.-- #De presbyteris, si in Trinitate juxta praeceptum Domini non baptizaverint.@# ( #Ex canone apostolor.@# ) Si quis episcopus aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis, aut in tribus filiis, aut in tribus paracletis, abjiciatur. CAP. XXIII.-- #De eadem re.@# ( #Ex eodem.@# ) Si quis episcopus aut presbyter, non trinam mersionem unius mysterii celebraverit, sed semel mergit in baptismate, quod dari videtur in morte Domini, deponatur. Non enim dixit Dominus: In morte mea baptizate, sed: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et spiritus sancti. CAP. XXIV.-- #Quod in baptismo, et in confirmatione, si necesse fuerit, unus patrinus possit esse.@# (Ex decr. Ygini papae, cap. 10.) In catechumeno, et in baptismo, et in confirmatione unus pater potest fieri, si necessitas cogit: non est tamen consuetudo Romana, sed per singula singuli suscipiunt. CAP. XXV.-- #Ut unus patrinus, vel patrina ad suscipiendum infantem accedat.@# ( #Ex decr. Leonis papae apud S. Medardum.@# ) Ut non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus, sive vir, sive mulier. In confirmationibus quoque idipsum fiat. CAP. XXVI.-- #Ut ille qui non est baptizatus, vel confirmatus, a baptismo nullum recipiat.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 2.) In baptismo vel in chrismate non potest alium suscipere in filium ipse qui non est baptizatus, vel confirmatus. CAP. XXVII.-- #Ut nullus patrinus fiat, nisi recte credat.@# (Ex concil. Parisiensi, cap. 2.) Ut nemo a sacro fonte aliquem suscipiat, nisi Orationem dominicam et Symbolum juxta suam
null
df5fcbff-cd0d-43df-86f3-b2ed3230eb73
latin_170m_raw
null
None
None
None
linguam et intellectum teneat, et coram presbytero decantet, et ut intelligant omnes pactum, quod cum Deo pepegerunt. CAP. XXVIII.-- #Ut presbyteri a patrinis requirant si Symbolum teneant.@# (Ex concils. Womarciens. IV, cap. 1.) Annuntient presbyteri, ut neque viri, neque foeminae de sacro fonte filiolos, vel filiolas suscipiat, nisi memoriter Symbolum et Orationem dominicam tenuerint. CAP. XXIX.-- #De symbolo octo dies ante Pascha publice in omnibus ecclesiis recitando.@# (Ex concil. Agathen. cap. 1.) Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una die, id est, octo dies ante Dominicam resurrectionem, publice in ecclesia competentibus tradi. CAP. XXX.-- #De gentilibus infirmis, si baptismum desiderant.@# (Ex eodem concilio, cap. 3.) Gentiles, si in infirmitate desideraverint sibi manum imponi, si fuerint ex aliqua parte honesta vita, placuit eis manum imponi, et fieri Christianos. CAP. XXXI.-- #De gravida baptizanda.@# (Ex concil. Neocaesar., cap. 6.) Gravidam oportet baptizari, quando voluerit. Nihil enim in hoc quae parit nascenti communicat, propterea quod uniuscujusque propositum in confessione declaratur. CAP. XXXII.-- #De parvulis infirmis baptizandis.@# (Ex concil. Habergerunda, cap. 5.) De parvulis vero, qui nuper materno utero aediti sunt, placuit constitui, ut si infirmi, ut assolet, fuerint, et lac maternum non appetunt, etiam eadem die qua nati sunt, si oblati fuerint, baptizentur. CAP. XXXIII.-- #De illis qui in aegritudine baptizentur.@# (Ex concil. Neocaesar., cap. 12.) Si quis ergo in aegritudine fuerit baptizatus, presbyter ordinari non debet: non enim fides illius est voluntaria, sed ex necessitate descendit, nisi forte postea ipsius studium, et fides hujus probabilis videtur, aut hominum raritas cogit. CAP. XXXIV.-- #De illis qui parvulos recentes negant esse baptizandos.@# (Ex concil. Africano, cap. 66.) Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos non baptizari sed nihil ex Adam trahere originalis peccati quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera sed falsa intelligatur, anathema sit, quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei, etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt. CAP. XXXV.-- #De infirmis baptizatis.@# (Ex concil. Laodien., cap. 47.) Quod oporteat eos qui in aegritudine percipiunt baptisma, postquam convaluerint, fidem perdiscere, et scire cujus muneris participes facti sint. CAP. XXXVI.-- #De aegrotantibus, si baptismum desiderant, et post obmutescunt.@# (Ex concil. Africano, cap. 12). Ut aegrotantes, si pro se respondere non possunt, cum voluntatis corum testimonium sui qui periculo proprio adfuere dixerint, baptizentur, et ut scoenicis atque histrionibus, caeterisque hujusmodi personis reconciliatio non negetur. CAP. XXXVII.-- #De mortuis non baptizandis.@# (Ex concil. Carthag., cap. 6.) Cavendum est ne mortuos etiam baptizari posse fratrum infirmitas credat, quibus nec Eucharistiam dare animadvertat. CAP. XXXVIII.-- #De subito obmutescente, si testes habuerit, baptizando.@# (Ex concil. Arausic., cap. 11.) Subito obmutescens, prout statutum est, baptizari et poenitentiam accipere potest, si voluntatis praeteritae testimonium aliorum verbis habet, aut praesentes in suo nutu. CAP. XXXIX.-- #De his qui apud haereticos baptizantur in nomine sanctae Trinitatis.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 3.) Baptisma unum est, sed in Ecclesia catholica, cujus nos membra effecti sumus, ubi una fides est, ubi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti datur. Et ideo qui apud illos haereticos baptizati sunt, qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt
null
dce07326-aff8-4100-ac72-8fadcc5dd92e
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad nos, recipiantur quidem quasi baptizati, ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annulletur, sed doceantur integre, et instruantur, sensu sanctae Trinitatis, et mysterio quod in sancta Ecclesia tenetur: et si consentiunt credere, vel acquiescunt confiteri, purgatae fidei integritate, firmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt hebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis qui eos offerunt juxta morem baptizandi, et ita interrogentur, ut sciant quid respondere debeant, et sic manus impositionem accipiant. CAP. XL.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Wormaciens., cap. 5.) Quicunque baptizatus fuerit ab haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgandus est. CAP. XLI.-- #Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur.@# (Ex concil. Carthagin., cap. 1.) Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur. Ergo si vobis placet, consideremus primum titulum de rebaptizatis, et sanctitatem vestram postulo, ut mentis vestrae placita producatis ad descendentem in aquam, et interrogatum in Trinitate secundum Evangelii fidem, et apostolorum doctrinam, et confessum bonam conscientiam in Deum de resurrectione Jesu Christi, liceat iterum interrogari in eadem fide, et in aqua iterum tingi? Universi episcopi dixerunt: Absit, absit! illicitam esse sancimus rebaptizationem, et satis esse alienum a sincera fide et a catholica disciplina. CAP. XLII.-- #De illis qui nesciunt qua fide baptizati sunt.@# (Ex decr. Leonis papae episcopis per Siciliam constitutis missis, cap. 29.) Hi autem de quibus scripsisti, qui se baptizatos sciunt, sed cujus fidei fuerint qui eos baptizaverunt se nescire profitentur, quoniam quolibet modo formam baptismatis acceperunt, baptizandi non sunt. sed per manus impositionem, virtutem Spiritus sancti, quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt. CAP. XLIII.-- #De presbytero, qui grammaticam ignorabat, et tamen in Trinitate baptizabat.@# ( #Ex epist. Zachariae papae ad Bonifacium Mogunt. archiepiscopum.@# ) Virgilius et Sedonius religiosi viri apud Bavariorum provinciam degentes, suis nos litteris visunt, per quas intimaverunt, quod tua reverenda fraternitas injungeret eis Christianos denuo baptizare. Quod audientes, nimis sumus conturbati, et in admirationem quamdam incidimus, si haberetur, ut dictum est. Retulerunt quippe, quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nesciens Latini eloquii infringere linguam, diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritus sancti, ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille qui baptizavit, non errorem introducens aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut praefati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire ut denuo baptizentur: quia quod tua bene compertum habet sancta fraternitas, quicunque baptizatus fuerit ab haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgari debet. Nam, sanctissime frater, si ita est, ut nobis relatum est, non amplius a te illis praedicetur aliquid hujusmodi, sed ut sancti Patres docent et praedicant, tua sanctitas studeat conservare. CAP. XLIV.-- #De illis qui aliquam habent dubitationem baptismatis, ut rebaptizentur.@# (Ex decr. Leonis papae ad Rusticum Narbonens. episcopum missi, cap. 27.) Si nulla exstant indicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos aut vicinos, quibus hi de quibus quaeritur baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne manifeste pereant. In quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Qui autem possunt meminisse quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possunt recordari an quod eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis. CAP. XLV.-- #De infantibus, si certos testes habere non possunt, eos non esse baptizatos.@# (Ex concil. Africano, cap. 39.) Item placuit de infantibus quoties non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis
null
20e13bcb-301b-4d48-a277-eb2c767ddf1d
latin_170m_raw
null
None
None
None
idonei respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Hinc enim legati Maurorum fratres nostros consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt. CAP. XLVI.-- #De presbyteris per quorum negligentiam sine baptismate aliquis mortuus fuerit.@# (Ex decr. Sixti papae, cap. 5.) Perpendant presbyteri quanti discriminis sit animas innocentium per eorum negligentiam a regno Dei excludi. Si enim gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quid putas, quanta ira et indignatio super illum erit, qui per suam negligentiam januas paradisi innocentibus claudit? Et ideo presbyteri summa diligentia caveant, ne animas pro quibus sanguis Christi effusus est, per suam incuriam a coelesti beatitudine separent; sed si, quod absit! evenerit, gravi poenitentiae luctu diebus vitae suae se submittat, per cujus evenerit neglectum. CAP. XLVII.-- #Ut nullus presbyter in propria provincia, vel in alia cuiquam infirmo baptismum denegare praesumat.@# (Ex decr. Martini papae, cap. 3.) Quicunque presbyter in propria provincia aut in alia, vel ubicunque inventus fuerit, commendatum sibi infirmum baptizare noluerit, vel pro intentione itineris, vel de aliqua excusatione, et sic sine baptismo moritur, deponatur. CAP. XLVIII.-- #De illis qui denuo baptizati sunt.@# (Ex decr. Leonis papae, ad Nicetam episcopum Aquiliensem, cap. 47.) His vero, de quibus similiter dilectio tua nos credidit consulendos, qui ad iterandum baptismum vel metu coacti, vel errore traducti sunt, et nunc se contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea est custodienda moderatio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae remedium, et per impositionem episcopalis manus, communionis recipiant unitatem. Tempora autem poenitudinis habita moderatione tuo constituenda judicio, prout conversorum animos inspexeris esse devotos, pariterque etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates. In quibus si quis ita graviter urgeatur, ut dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri. CAP. XLIX.-- #De hoc, si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterum baptismi gratia defertur.@# (Ex decr. Eugenii papae, cap. 6.) Si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterorum baptismi gratia de cujuslibet parochia allatus fuerit, ei baptismi sacramentum non denegetur. Si quis hoc munus petenti concedere detrectaverit, et ille parvulus absque baptismatis gratia mortuus fuerit, noverit ille se, qui eum non baptizavit, pro ejus anima rationem redditurum, et apud synodum acerrime corrigendum. CAP. L.-- #De illis qui bis vel ter confirmati vel baptizati sunt.@# (Ex concil. Terraconensi, cap. 6.) Dictum nobis est quod quidam de plebe bis, aut ter, ab episcopis ignorantibus tamen eisdem episcopis confirmentur. Unde nobis visum est eamdem confirmationem, sicut nec baptismum, iterari minime debere: quia bis vel amplius baptizatos aut confirmatos non saeculo sed soli Domino sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est. CAP. LI.-- #De illis qui bis ignorantes baptizati sunt.@# (Ex poenitentiali Theod., cap. 14.) Qui bis ignorantes baptizati sunt non indigent pro eo poenitere, nisi quod secundum canones non possunt ordinari, nisi magna aliqua necessitas cogat. Qui autem non ignari iterum baptizati sunt, quasi iterum Christum crucifixerint, septem annos poeniteant, quartam, et sextam feriam, et tres Quadragesimas poeniteant. Si pro vitio aliquo fuerit, similiter. Si pro munditia putaverint, tribus annis similiter poeniteant. CAP. LII. #De parvulorum animabus, qui sine baptismate moriuntur.@# #Ex epist. Gregor. papae scripta Secundino servo Dei recluso.@# ) In extremo vero epistolae requisisti quid eis respondendum sit, qui dilectionem tuam de parvulorum animabus requirunt, qui sine gratia baptismatis moriuntur, dicentes: Si corpus originali tenetur culpa, unde anima quae a Deo datur rea erit, quae adhuc in actuali delicto non consensit corpori? Sed hac de re dulcissima mihi tua charitas sciat, quia de origine animae inter sanctos Patres requisitio non parva versata est, sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an certe singulis detur, incertum remansit, eamque in hac vita insolubilem fassi sunt esse quaestionem. Gravis est enim quaestio, nec valet ab homine comprehendi
null
478b95db-476c-4f15-a007-6132a783d670
latin_170m_raw
null
None
None
None
: quia si de Adae substantia anima cum carne nascitur, cur non etiam cum carne moritur? Si vero cum carne quae ab Adam prolata est, obligata peccatis tenetur. Sed cum hoc sit, incertum non est, quia nisi sacra baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis anima originalis peccati vinculis est obstricta. Hinc enim scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus, nec unius diei infans super terram. Hinc David ait: In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Hinc ipsa Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. Hinc Paulus apostolus ait: Sicut in Adam omnis moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Cum ergo infans qui nihil peccavit in conspectu omnipotentis Dei esse non valet mundus, cur Psalmista ex legitimo conjugio prolatus, in iniquitate conceptus est? Cur? nisi quia qui mundatus aqua baptismatis non fuerit mundus non est? Cur in Adam omnis homo moritur, si originalis peccati vinculis non tenetur? Sed quia genus humanum in parente primo velut in radice putruit, ariditatem erexit in ramis, et inde omnis homo cum peccato nascitur, unde primus homo permanere voluit in peccato. De his autem subtilius ac latius loqui debueram, sed dum me et curarum tumultus premunt, et harum portitor ut laxaretur importunus exstitit, unde multa debui, pauca locutus sum. CAP. LIII.-- #De energumenis baptizatis.@# (Ex concil. Arausic., cap. 13.) Energumeni baptizati de purgatione sua curantes, si se sollicitudini clericorum tradunt, monitisque obtemperant, omnimodis communicent, sacramenti ipsius virtute vel muniendi ab incursu daemonis quo infestantur, vel purgandi, quorum jam ostenditur vitae purgatio. CAP. LIV.-- #De energumenis et catechumenis baptizandis.@# (Ex eodem, cap. 14.) Energumenis et catechumenis in quantum vel necessitas exegerit, vel opportunitas permiserit, de baptismate consulendum. CAP. LV.-- #De rebaptizatis.@# (Ex concil. Everdensi, cap. 14.) Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent. CAP. LVI.-- #De presbytero qui recte baptizatum denuo baptizaverit, et non recte baptizatum ab haereticis non baptizaverit.@# (Ex concil. Lugdunensi, cap. 47.) Episcopus aut presbyter si eum qui secundum veritatem habuerit baptisma denuo baptizaverit, aut si pollutum ab impiis, et non recte baptizatum non baptizaverit, deponatur, tanquam deridens crucem et mortem Domini, nec sacerdotes veros a falsis sacerdotibus jure discernens. CAP. LVII.-- #Ut diaconi suam mensuram custodiant.@# (Ex decr. Gelasii papae, cap. 7.) Diacones quoque propriam constituimus servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam tentare permittimus: nihil eorum suo ministerio penitus applicare, quae primis ordinibus propriae decrevit antiquitas. Absque episcopo et presbytero baptizare non audeant, nisi praedictis fortassis officiis longius constitutis necessitas extrema compellat, quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur. CAP. LVIII.-- #De inordinato, si quasi ordinatus baptizare praesumpserit.@# (Ex decr. Hormisdae papae, cap. 4.) Si quis baptizat, aut aliquid divinum officium exercuerit per temeritatem non ordinatus, abjiciatur ab Ecclesia, et nunquam ordinetur. CAP. LIX.-- #Ut presbyteri populum admoneant ut suos infantulos ad confirmationem episcopo praesentent.@# (Ex conc. Wormaciens., cap. 2.) Annuntient presbyteri populis, ut quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo praesentari faciant. Quod si neglexerint, et presbyter et populus canonicis disciplinis subjaceant. CAP. LX.-- #Ut omnes perfectae aetatis, jejuni ad confirmationem veniant.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Ut jejuni ad confirmationem veniant perfectae aetatis, et moneantur confessiones facere prius, ut mundi donum sancti Spiritus valeant accipere, et quia nunquam erit Christianus, nisi confirmatione episcopali fuerit chrismatus. CAP. LXI.-- #De duobus sacramentis, id est, baptismo et manus impositione.@# (Melchia. papa Hispaniarum episcopis haec scribit, cap. 6.) De his vero super quibus rogitastis vos informari, id est, utrum majus esset sacramentum manus impositionis episcoporum, aut baptismus, scitote utrumque magnum esse sacramentum. Et sicut unum a majoribus fit, id est, a summis pontificibus quod a minoribus perfici
null
c4fabad1-e750-4870-a3d4-802f49773d01
latin_170m_raw
null
None
None
None
non potest, ita et majori veneratione venerandum et tenendum est. Sed ita conjuncta sunt haec duo sacramenta, ut ab invicem nisi morte praeveniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non potest. CAP. LXII.-- #Ut omnes Christiani ad confirmationem festinent.@# (Ex concil. Wormac., cap. 6.) Ut ad praedicationem et confirmationem episcopi omnes devote conveniant, eique fideliter ministrent et obediant. CAP. LXIII.-- #Item de manus impositione.@# ( #Eusebius papa fratribus per Campaniam et Tusciam constitutis scribit.@# ) Manus quoque impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse: neque ab aliis, sicut jam dictum est, quam ab illis qui eorum locum tenent unquam perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec inter ecclesiastica unquam reputabitur sacramenta. CAP. LXIV.-- #Item de confirmatione.@# (Ex concil. Moguntin., cap. 5.) Praecipimus ut ad accipiendum per manus impositionem pontificis Spiritus sancti donum, sollicite et devote omnes concurrant, et episcopo suo ea quae necessaria sunt fideliter ministrent, eique ab omnibus et per omnia obediatur. CAP. LXV.-- #Quod omnes fideles, accepto baptismate, chrisma percipere debeant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 48.) Quod oporteat eos qui baptizantur post lavacrum chrisma coeleste percipere, et regni Christi participes inveniri. CAP. LXVI.-- #Ut omnes renati fonte baptismatis, donum sancti Spiritus per manus impositionem accipere debeant.@# (Ex epist. Anteri papae, cap. 15.) Omnes enim fideles per manus impositionem episcoporum, post baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur. De Spiritu sancto accipimus, ut spiritales efficiamur: quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, quia cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam, ad constantiam dilatatur. De Spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter bonum et malum discernere, justa diligere, injusta respuere, ut invidiae ac superbiae repugnemus, ut luxuriae ac diversis illecebris, et foedis indignisque cupiditatibus resistamus. De Spiritu sancto accipimus; ut amore et gloriae ardore succensi erigere a terrenis mentem ad superna et ad divina valeamus. CAP. LXVII.-- #Ut episcopi non nisi jejuni confirmationes faciant, excepta causa infirmitatis.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 6.) Ut episcopi non nisi jejuni per impositionem manuum Spiritum sanctum tradant exceptis infirmis, et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, Pascha videlicet et Pentecoste, a jejunis celebrari debet baptismus: ita etiam traditionem sancti Spiritus a jejunis pontificibus convenit celebrari. CAP. LXVIII.-- #Ut episcopis in campo, si necesse sit, liceat confirmare: melius est autem in ecclesia, aut in atrio ecclesiae.@# (Ex concil. Remensi, cap. 10.) Episcopo liceat in campo, si necesse sit, confirmare. CAP. LXIX.-- #Ut a solis episcopis baptizati sint consignandi.@# (Ex decr. Innocentii pap. Decentio episc. missis, cap. 3.) De consignandis vero infantibus manifestum est non ab alio quam ab episcopo fieri licere, nam presbyteri, licet sint secundi sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit Petrum et Joannem esse directos, quo jam baptizatis tradant Spiritum sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum seu praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum. CAP. LXX.-- #Ut presbyteri baptizatos in frontibus chrismate signare non audeant.@# (Ex regum Greg. ad Januarium episcopi Caralitanum, cap. 200.) Presbyteri baptizatos infantes signare in frontibus suis chrismate non praesumant, sed presbyteri baptizatos tangant in pectore, ut episcopi postmodum confirment in fronte. CAP. LXXI.-- #De presbyteris qui pro baptismate pretia requirunt.@# (Ex epist. Gelasii papae, cap. 5.) Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigant, nec
null
519e6ae7-8395-4fc4-a7b2-e6b49ecd8466
latin_170m_raw
null
None
None
None
illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes: quoniam quod gratis accepimus, gratis dare mandamur. Et ideo nihil a praedictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati, redemptionis suae causas adire despiciant, certum habentes, quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris. CAP. LXXII.-- #De presbyteris qui veteri chrismate baptizare praesumunt.@# (Ex concil. Lugdun., cap. 3.) Si quis de alio chrismate, quam de illo novo quod proprii episcopi largitione vel concessione accepit, baptizare nisi praeoccupante morte tentaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suae damnationis protulisse sententiam manifestatur CAP. LXXIII.-- #Ut presbyter in sua plebe sine chrismate ire non debeat.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 5.) Nullum presbyterorum in plebe sibi commissa sine chrismate unquam debere progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate chrismari. De eo autem qui in baptismate quacunque necessitate faciente non chrismatus fuerit, in confirmatione sacerdotis perficietur. CAP. LXXIV.-- #De presbytero qui se deprehenderit non esse baptizatum@# (Ex concil. apud Compendium, cap. 5.) Si quis presbyter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum et omnes quos prius baptizavit. CAP. LXXV.-- #De presbyteris, quomodo in coena Domini de chrismate, de oleo sanctificato, de oleo infirmorum facere debeant.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 1.) Ut presbyter in coena Domini ampullas tres secum deferat, unam ad chrisma, alteram ad oleum ad catechumenos inungendos, tertiam ad infirmos, juxta sententiam apostolicam, ut quando quis infirmatur inducat presbyteros Ecclesiae, etc. CAP. LXXVI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. apud Valentias, cap. 2.) Presbyteri qui dioecesanas Ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suo, nec per juniorem clericum, sed per seipsos, aut per illum qui ejusdem ordinis sit, ante Paschae solemnitatem chrisma petant. CAP. LXXVII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 5.) Ut nemo episcoporum, vel quilibet minister ecclesiasticus propter sacrum chrisma aliquid muneris accipiat, neque denarios, vel quaelibet munuscula, quae per ministros episcoporum a presbyteris inordinabiliter exiguntur. CAP. LXXVIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 10.) Per singula territoria presbyteri vel ministri ab episcopis non prout libitum fuerit a vicinioribus, sed a suis propriis per annos singulos petant chrisma, appropinquante solemnitate Paschali, nec per quemcunque alium quam per seipsos aut per vicarios ejusdem ordinis, quia inhonorum est inferioribus summa committi. Optimum autem est ut ipse suscipiat, qui in tradendo usurus est. CAP. LXXIX.-- #De presbyteris qui pro accipiendo chrismate ad civitates venire solent.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 6.) De presbyteris qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in coena Domini venire solliciti erant, sancitum est ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab archidiacono eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque millibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma per se veniant. Discendi vero gratia, alio non Quadragesimali tempore ad civitatem convocentur, propter plebes sibi commissas. CAP. LXXX.-- #De chrismate, quod semper sub sera esse debeat.@# (Ex concil. Turonen., cap. 3.) Praeterea et illud omnimodis observandum est, ut sacrum chrisma et oleum consecratum semper sub sera sit, ne illud unde Christo incorporamur, et unde omnes fideles sanctificantur, unde reges et sacerdotes inunguntur, aliquis infidelis aut immundus tangat, aut aliquis perfidus ad Dei judicium subvertendum subripiat, quod experimento didicimus. CAP. LXXXI.-- #De Judaeis, quomodo ante baptismum examinari debeant@# (Ex concil. Agathensi, cap. 35.) Judaei quorum perfidia frequenter ad fomitem redit, si ad legem catholicam venire voluerint, octo menses inter catechumenos ecclesiae limen introeant, et si pura fide venire noscuntur, tunc demum baptismatis gratiam mereantur. Quod si casu aliquo periculum infirmitatis intra praescriptum tempus incurrerint, et desperati fuerint, baptizentur. CAP. LXXXII.-- #De
null
e1c6feb0-f620-403f-9ec6-18891f6b3f15
latin_170m_raw
null
None
None
None
Judaeis, ut nullus eis vim ad credendum debeat inferre.@# (Ex concil. Toletan. V. cap. 57.) De Judaeis autem hoc praecepit sancta synodus, nemini deinceps ad credendum vim inferre. Cui enim vult Deus miseretur, et quem vult indurat. Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma justitiae. Sicut homo propria arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se gratia Dei propriae mentis conversione homo quisque credendo salvatur. Ergo non vi, sed libera arbitrii facultate, ut convertantur salvandi sunt, non potius impellendi. Qui autem jampridem ad Christianitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisenandi, quia jam constat eos sacramentis divinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis Domini et sanguinis exstitisse participes, oportet ut fidem etiam quam vi vel necessitate susceperant, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, fidesque quam susceperunt vilis ac contemptibilis habeatur. CAP. LXXXIII.-- #Ut Judaeorum filii baptizati ab eorum consortio separari debeant.@# (Ex eod. V, cap. 60.) Judaeorum filios vel filias baptizatos, ne parentum ultra involvantur erroribus, ab eorum consortio separari decernimus, deputatos aut monasteriis, aut Christianis viris, aut mulieribus Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant, atque in melius constituti, tam in moribus quam in fide proficiant. CAP. LXXXIV.-- #Ut nulla communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum aliis nondum baptizatis.@# (Ex eod. V, cap. 62.) Saepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt, quanto magis eos qui ad vitia proni sunt? Nulla igitur ultra communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne torte eorum participatione subvertantur. Quicunque igitur amodo ex his qui baptizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hi Christianis donentur, et illi publicis caedibus deputentur. CAP. LXXXV.-- #De Judaeis qui apostataverint.@# (Ex eodem concilio V, cap. 59.) Plerique qui ex Judaeis dudum ad Christianam fidem premoti sunt, nunc blasphemantes Christum, non solum Judaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam et abominandas circumcisiones exercere noscuntur. De quibus, consultu piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisenandi regis, hoc sanctum decrevit concilium, ut hujusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christiani dogmatis revocentur, ut quos voluntas propria non emendat, animadversio sacerdotalis coerceat. Eos autem quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur, si servi pro injuria corporis sui libertati tradantur. CAP. LXXXVI.-- #De servis Judaeorum.@# (Ex eodem XIII, cap. 9.) Item ut si Judaeorum servi necdum conversi ad Christi gratiam convolaverint, libertati donentur. CAP. LXXXVII.-- #De mancipiis Judaeorum quae ad baptismum confugiunt.@# (Ex concil. apud Arvernen., cap. 30.) Licet prioribus canonibus jam fuerit definitum ut de mancipiis paganis quae apud Judaeos sunt si ad ecclesiam confugerint, et baptismum petierint, etiam ad quoscunque Christianos refugerint, taxato et oblato a fidelibus justo pretio, ab eorum dominio liberentur, ideo statuimus hoc, ut tam justa constitutio ab omnibus catholicis observetur. CAP. LXXXVIII.-- #Item de mancipiis Judaeorum, aut Christianis aut ad fidem Christianam venire desiderantibus.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 16.) Praesenti concilio, Deo auctore, sancimus ut nullum Christianum mancipium Judaeo deinceps serviat, sed datis pro quolibet bono mancipio duodecim solidis, ipsum mancipium quicunque Christianorum, seu ad ingenuitatem, seu ad servitium licentiam habeat redimendi, et si Christianum fieri desiderat et non permittitur, similiter faciat: quia nefas est ut quod Christus Dominus sanguinis sui effusione redemit, blasphemum Christianae religionis in vinculis tenere. Quod si acquiescere his quae statuimus quicunque Judaeus noluerit, quandiu ad pecuniam constitutam venire distulerit, liceat mancipium ipsum cum Christianis ubicunque voluerit habitare. CAP. LXXXIX.-- #De illis qui de haeresi ad fidem venire desiderant.@# (Ex concil. Arelatens., cap. 9.) Si ad ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum de Symbolo, et si viderint eum in Patre, et Filio, et Spiritu sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum sanctum. CAP. XC.-- #De Judaeis,
null
8cc43750-af4b-4d61-835c-ebb7a04b2293
latin_170m_raw
null
None
None
None
si Christianum mancipium circumciderint.@# (Ex concil. apud Theogonis villam habito, cap. 4.) Si quis Judaeorum Christianum mancipium, vel cujuslibet sectae alterius, emerit et circumciderit, a Judaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat. CAP. XCI.-- #Quid sanctus Gregorius de Judaeis praeceperit.@# ( #Ex reg. Greg. ad Joannem Terracinensem episcopum.@# ) Joseph praesentium lator Judaeus insinuavit nobis de loco quodam, in quo ad celebrandas festivitates suas Judaei in Terracinensi castro consistentes convenire consueverant, quod tua eos fraternitas expulisset, et in alium locum pro colendis similiter festivitatibus suis te quoque noscente, et consentiente migraverint, et nunc de eodem loco etiam expelli se denuo conqueruntur. Quod si ita est, volumus tua fraternitas ab hujusmodi se querela suspendat, et loco quem, sicut praediximus, cum tua conscientia quo congregentur, adepti sunt, eos, sicut mos fuit, ibidem liceat convenire. Hos enim, qui a Christiana religione discordant, mansuetudine, benignitate admonendo, suadendo, ad unitatem fidei necesse est congregare, ne quos dulcedo praedicationis, et praeventus futuri judicis terror ad credendum invitare poterat, minis et terroribus repellantur. Oportet ergo ut ad audiendum de te verbum Dei benigne conveniant, quam austeritate quae supra modum extenditur, expavescant. CAP. XCII.-- #De illis baptizatis, qui pro periculo mortis a diaconibus baptizati fuerint.@# (Ex concil. Turonico, cap. 3.) Si quis diaconus regens plebem, sine episcopo vel presbytero, aliquos pro periculo mortis baptizaverit, episcopus eos per benedictionem et confirmationem perficere debebit. Quod si ante de saeculo recesserit, sub fide qua quisque credit, poterit esse justus. CAP. XCIII.-- #De illis qui presbyteros cogunt denarios pro balsamo dare@# (Ex concil. Cavallon., cap. 5.) Quidam fratres dixerunt consuetudinis antiquae fuisse in eorum Ecclesiis, ut pro balsamo emendo ad chrisma faciendum, sive pro luminaribus Ecclesiae concinnandis, binos vel quaternos denarios presbyteri darent. Unde omnes uno consensu statuimus, ut sicut pro dedicandis basilicis, et dandis ordinibus nihil accipiendum est, ita etiam pro balsamo sive luminaribus emendis nihil presbyteri chrisma accepturi dent. Episcopi itaque de Ecclesiae facultatibus balsamum emant, et luminaria singuli in Ecclesiis suis. CAP. XCIV.-- #De chrismatis panno.@# (Ex concil, apud Belvacum, cap. 8.) Si quis voluerit chrismatis pannum iterum linire et super alium baptizatum mittere, non est absurdum. CAP. XCV.-- #Quod catechumeni cum baptizatis manducare non debeant@# (Ex concil. Mogunt., cap. 5.) Catechumeni manducare non debent cum baptizatis, neque osculum eis dare, quanto minus gentilis? CAP. XCVI.-- #De scrutinio faciendo.@# (Ex concil. Romano, cap. 15.) De scrutinio faciendo decrevimus, ut in episcopiis, et ubi conventus est populi, et cleri, et possibilitas permittit, ibi celebretur. CAP. XCVII.-- #De ministerio baptismatis.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 9.) Baptisterii et catechumenorum ventilata est ratio, ut sacerdotes plenius intelligant qualiter condignis ordinibus efficiant Christianum. CAP. XCVIII.-- #Quod bigamus vocetur, qui ante baptismum uxorem, et aliam post baptismum habuit.@# (Ex decr. Innocentii papae, cap. 52.) Deinde ponitur non dici oportere bigamum, eum qui catechumenus habuerit, atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam videri, quae novo homini copulata sit: quia illud conjugium per baptismi sacramentum cum caeteris criminibus sit ablutum, quod cum de una utique dicitur, certi, si tres habuerit in veteri positus homine uxores, erit ei quae post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima. Virginis aeque nomen accipiet, quae quarto ducta est loco. Quis, oro, istud non videat contra Apostoli esse praeceptum, qui ait: Unius uxoris virum oportere fieri sacerdotem? Sed objicitur, quod in baptismo totum, quicquid in veteri homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi, cum pace vestra loquor, crimina tantum dimittuntur in baptismo? An et illa quae secundum Domini praecepta, ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, aut non est crimen? Si crimen est, ergo praefata venia dixerim, erit auctor in culpa, qui
null
d38780b6-406f-4cd7-8894-ea1ee0037d54
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut crimina committerentur, in paradiso cum ipse eos jungeret, benedixit. Si vero non est crimen quia quod Deus junxit, nefas sit crimen appellari, et Salomon addidit: etenim a Deo praeparatur viro uxor, quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod Deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur? Nunquid non erunt admittendi in haereditatis consortio, qui ex ea suscepti sunt, quae ante baptismum fuit uxor? Eruntque appellandi, vel naturales, vel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud, ut vobis videtur, quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus cum interrogaretur a Judaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod vero Deus conjunxit, homo non separet. Ac ne de his locutus esse credatur, quae post baptismum sortiuntur, meminerint hoc, et a Judaeis esse interrogatum, et Judaeis esse responsum. Quae vero et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor ejus, qui ante catechumenus, postea sit fidelis, filiosque ex ea, quum esset catechumenus, susceperit, ac postea alios cum fidelis, utrum sint fratres appellandi an non? Habeant postea defuncto patre cum caeteris herciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritalis creditur abstulisse? Quod quum ita sentire, atque judicare absurdum est, quae malum ratio est hoc defendi, et vacua magis opinione jactari, quam aliqua auctoritate roborari, quum non possit inter peccata deputari, quod lex praecepit, et Deus conjunxit? Nunquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit, quaero, si haec quum factus fuerit, fidelis amittit, quia per baptismum totum, quod vetus homo gesserit putatur auferri? Aspiciamus gentilem hominem Cornelium orationibus atque eleemosynis revelationem, Petrumque ipsum vidisse. Nunquid per baptismum haec illi ablata sunt propter quae ei baptisma esse concessum videtur? Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur: quia quicquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legalia custoditum non potest facientibus deperire. Nuptiarum ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino credi non debet, eritque integrum aestimare, aboleri non posse prioris nomen uxoris, quum non dimissum sit pro peccato, quod ex Dei sit voluntate completum. CAP. XCIX.-- #De episcopis et presbyteris, et diaconibus rebaptizatis.@# (Ex decr. Felicis papae, cap. 1.) Communis dolor et generalis est gemitus, quod intra Africam rebaptizatos etiam episcopos, presbyteros, diaconosque cognovimus. Quae res sine dubio ad vestrae quoque pervenit notitiam sanctitatis, qualiter in Africanis regionibus astutia diaboli saevierit in populum Christianum, atque in id multiplici deceptione proruperit, ut non modo vulgus incautum, sed ipsos quoque in mortis profunda demerserit sacerdotes, nullus non orbis ingemuit, nulla terra nescivit. Unde in grandi moerore positi, dissimulare non possumus pereuntium atque a nobis exigendarum discrimen animarum. Quapropter competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas, mortifera captis peste nihil prosit, sed segnius tractata pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter saucios et medentes. In primis itaque venientis ad vos, et remedium postulantis sollicite discutienda est professio, et persona decepti, ut medela possit congruens exhiberi: et qui satisfacturus Deo per poenitentiam rebaptizatum se legitime doluerit, utrum ad hoc facinus concurrerit, an impulsus accesserit, requiratur, sciens quod se decipiat ipse qui fallit, nihilque per nostram facilitatem tribunalis excelso judicio derogari, cui illa sunt rata, quae pia, quae vera, quae justa sunt. Et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio voluntatis. Deterior est autem causa illius, qui forte pretio sollicitatus est, ut periret. Nihil enim intentatum relinquit inimicus. Cui ne de sua liceat gaudere captura, succurrendum est irretitis, et conterendus venantis est laqueus, ut infucatim lamentantibus lapsum, tam justitiae moderatione quam compunctione pietatis, ad aulam quam reliquerant, sit ingressus. Nec pudeat forsan, aut pigeat, in dictis jejuniorum, gemituumque temporibus obedire, aut aliis observantiae salubrioris obtemperare praeceptis: quia humilibus datur gratia, non superbia. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis in Christo fieri quaerit erectus. Et per
null
080fb621-7793-4424-930e-5ce30a2597a1
latin_170m_raw
null
None
None
None
dispensationis nostrae ministerium, quod vestram sequi convenit charitatem, nec alicui fas est, vel velle, vel posse transcendere, causas ejus, qui contra apostolicam doctrinam, ad iterationem se nimis infaustam baptismatis dedit, vel ejus qui aliquibus argumentis excusandum callide proprium putaverit esse consensum, sacerdotali vigore et humanitate tractemus, ut in eis fides, quae nisi est una, jam nulla est, adjutorio Domini judicis ad salutem, sine nostrae properationis offensione, reparetur: quia cum peccatoris a nobis satisfactio protrahitur, non praeter nostram laudem atque laetitiam, mens ejus ad veniam purgatior invenitur. Et ideo memineritis hanc super his nos habere sententiam, ut servata discretione peccantium non eadem cuncti qui lapsi sunt, lance pensentur: quoniam majoris castigationis est exigendus usuram, cui domus Domini commissa fuerit disciplina. Ut ergo ab Ecclesiae summatibus inchoemus, eos quos episcopos, presbyteros, vel diaconos fuisse constiterit, et seu optantes forsitan, seu coactos lavacri illius unici, salutarisque claruit fecisse jacturam, et Christum, quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratia praecepti honoris induerant, exuisse, cum constet neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam Christianum negaverit, et professus fuerit esse paganum, quod cum generaliter sit in omnibus exsecrandum, multo magis in episcopis, presbyteris, et diaconibus auditu saltem dictuque probatur horrendum: sed quia idem Dominus, atque Salvator clementissimus est, et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem in poenitentia, si resipiscunt, jacere conveniet, nec orationi non modo fidelium, sed ne catechumenorum quidem omnimodis interesse. Quibus communio laica in morte redhibenda est. Quam rem diligentius explorare vel facere pro baptismo sacerdotis cura debebit. De clericis autem, et monachis, aut puellis Dei, aut secularibus servari praecipimus hunc tenorem, quem Nicaena synodus circa eos qui lapsi sunt, vel fuerunt, servandum esse constituit, ut scilicet, qui nulla necessitate, nullius rei timore atque periculo, se ut rebaptizaretur haereticis impie dediderunt: si tamen eos ex corde poeniteat, tribus annis inter audientes sint. Septem vero annis subjaceant inter poenitentes manibus sacerdotum: duobus etiam ad oblationes modis omnibus non sinantur, sed tantummodo popularibus in oratione socientur, nec confundatur Deo colla submittere, quia eum non timuit, abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urgere, subveniendum est imploranti, et seu ab episcopo, qui poenitentiam dederit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbytero viaticum abeunti de saeculo non negetur. Pueris autem quibus quod adhuc investes sunt, a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis, reddenda communio est, nec eorum expectanda poenitentia quos excipit a coercitione censura. Quod est a nobis proinde constitutum, ne hi quibus in terreni labe contagii, plus minusve restat ad vitam, dum adhuc in poenitentia sunt, poenitenda forte committant. Quod si ante praefinitum poenitentiae tempus, despectus a medicis, aut evidentibus mortis pressus indiciis, recepta quisquam communionis gratia convalescit, servemus in eo quod Nicaeni canones ordinaverunt, ut habeatur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eidem praestitutum. Nec catechumenos nostros, qui sub tali professione baptizati sunt, praeterimus: quia non est causa dissimilis, sicut iidem sancti canones ordinarunt, ejus qui quolibet modo Christum, quem semel confessus est, abjuraret. Tribus annis inter audientes sint, et postea catechumenis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicae gratiam recepturi, exceptis sane tantummodo episcopis, presbyteris, diaconibus, quibus solo mortis suae tempore reconciliandum esse jam diximus: caeteros, id est, sive clericos, sive monachos, seu laicos, sexus utriusque personas, quos violentia et periculis coactos, iterationem baptismatis subiisse constiterit, vel qui aliquo commento, hujus se facinoris piaculis dixerint non teneri, in poenitentia per triennium durare decernimus, et per manus impositionem ad societatem recipi sacramenti, illo per omnia custodito, ne ex his unquam, qui in qualibet aetate alibi quam in Ecclesia catholica, aut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam militiam prorsus permittantur accedere. Quibus satis esse debet, quod in catholicorum numerum sunt recepti, quoniam de suo
null
e219af5f-117c-4f7c-ab8b-24bb9b8230a2
latin_170m_raw
null
None
None
None
ordine et communione videbitur ferre judicium, quisquis hoc violarit antistitum: vel qui non removerit eum quem ex his ad ministerium clericale obrepsisse cognoverit. Curandum vero maxime, et omni cautela est providendum ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbyterorum in alterius civitate, vel dioecesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis aut eum qui conciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio et litteris, aut in parochia presbyter, aut episcopus in civitate, suscipiat. Quod aliqua dissimulatione neglectum, culpam tangit etiam clericorum, qui in locis in quibus hoc minus curatum fuerit commorantur. His itaque rite dispositis, et ad Ecclesiarum vestrarum notitiam, nostra deliberatione perlatis, parere vos convenit. Quibus licet ad animarum reparationem nihil deesse videatur, tamen si cui novi aliquid, et quod praeterire nos potuit fuerit revelatum, secundum beatum Paulum apostolum tacente priore fidenter insinuet: quia Spiritus sanctus ubi vult spirat, maxime cum sua causa tractatur. Nec nos pigebit audire, et si qua sunt omissa non arroganter abnuere, sed rationabiliter ordinare. Datum Iduum Martiarum die, Dynamio, et Sibidio quartum consulibus. CAP. C.-- #De eo qui per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur.@# ( #Ex dictis S. Isidori episcopi.@# ) Si quis per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur, debent ab eo baptizati baptizari, et ipse non ordinetur, sed Romanus pontifex judicat non hominem qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit qui baptizat. CAP. CI.-- #De illis qui gratiam sancti Spiritus vendere conantur.@# (Ex concil. Tribur., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 22.) Dictum est solere in quibusdam locis pro perceptione chrismatis nummos dari: solere quoque pro baptismo et communione. Hoc symoniacae haeresis semen detestata est sancta Sinodus, et anathematizavit, et ut de caetero nec pro ordinatione, nec pro chrismate, vel baptismo, vel pro balsamo, nec pro sepultura, vel communione, quicquam exigatur: sed gratis dona Christi, gratuita dispensatione donentur. FINIS LIBRI QUARTI. LIBER QUINTUS. INDEX CAPITULORUM II. Quod in Eucharistia nec pura aqua nec purum CAP. I. Quod omne crimen sacrificiis Deo oblatis deleatur, quaeque in sacrificiis debent adhiberi quae rejici. vinum offerri debeat. III. Ut in sacrificio panis et vinum cum aqua mixtum offeratur. IV. Ut nihil aliud in sacrificio offeratur nisi panis et vinum aqua mixtum. V. De passione Domini in consecratione corporis miscenda. VI. Quae species ad altare non ad sacrificium sed ad benedictionem simplicem offerantur. VII. De eadem re. VIII. Nihil in sacrificio praeter quod Dominus statuit offerendum. IX. Ut presbyteri vas mundum habeant ubi corpus Domini cum diligentia recondatur. X. Ut presbyter Eucharistiam in promptu habeat. XI. Tot oblationes quot populo sufficiant offerendas, relictas in crastinum non reservandas. XII. Oblationes de sabbato in sabbatum innovandas. XIII. Ut praesente et praecipiente presbytero, diaconus populum communicet. XIV. Quod discretio magna esse debeat de perceptione corporis et sanguinis Dominici. XV. De quotidiana perceptione Eucharistiae. XVI. De eadem re. XVII. Laici ter minimum in anno communicent. XVIII. An Eucharistiam qui semper peccat, semper accipere debeat. XIX. Quod singulis diebus Dominicis in Quadragesima fideles communicandi sint. XX. Ut in coena Domini Eucharistiae perceptio non negligatur. XXI. De histrionibus et magis, an communionem cum caeteris fidelibus accipere debeant. XXII. Quam diu unusquisque ante sacram communionem ab uxore se abstinere debeat. XXIII. Quod inter catholicos non connumeretur, qui in istis temporibus, Pascha, Pentecoste, Natali Domini non communicaverit. XXIV. Ut oblatio altaris singulis Dominicis diebus fiat. XXV. De eadem re. XXVI. De diaconibus quod presbyteris communionem dare non debeant. XXVII. De eulogiis populis a presbytero dandis. XXVIII. Oratio simplex eulogiae. XXIX. De pane qui offerendus est. XXX. De presbyteris qui corpus Dominicum ad deferendum infirmis mulierculis tradunt. XXXI. Ut defunctis Eucharistia non detur. XXXII. Ut oblationes in majoribus festis ab omnibus, etc. XXXIII. Quod ministris altaris supra altare solis communicare liceat. XXXIV. Ut nullus infra presbyterum ordinatus rem a presbytero consecratam alteri porrigat. XXXV. De
null
b628820e-b9b5-4f98-b00c-79782ad03335
latin_170m_raw
null
None
None
None
illis qui post aliquam degustationem sacrificium acceperint. XXXVI. Ut presbyter illiteratus Missam celebrare non debeat. XXXVII. Pro unius oblatione alterius non spernendam. XXXVIII. Ut dissidentium fratrum oblationes non recipiantur. XXXIX. Ut refutanda sint eorum dona qui pauperes opprimunt. XL. De presbyteris immolantibus. XLXI. De eadem re. XLXII. De presbyteris quibus solet dormiendo saepe semen effluere. XLXIII, De eadem re. XLIV. De presbyteris villanis si in civitate offerre audeant. XLV. De eadem re. XLVI. De illis qui per ebrietatem Eucharistiam evomuerint. XLVII. De hoc si aliquid de calice sacri sanguinis stillaverit. XLVIII. De illo qui evomit sacrificium et a canibus consumitur. XLIX. De eadem re. L. De Eucharistia inveterata. LI. De illis qui non bene custodierint corpus et sanguinem Domini. LII. De eadem re. LIII. De muliere quae peperit, ut communicet si voluerit. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER QUINTUS #DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS DOMINI.@# ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic quae ad sacramentum Eucharistiae spectant plenissime tractat, adeo ut nihil quod ad hanc rem attinet requiras. CAP. I.-- #Quod omne crimen sacrificiis Deo oblatis deleatur, quaeque in sacrificiis debeant adhiberi, quae rejici.@# ( #Ex decretis Julii papae episcopis per Aegyptum missis.@# ) Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et apostolicas institutiones, lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare. Alios quoque intinctam Eucharistiam populis, pro complemento communionis porrigere. Quosdam etiam non expressum vinum in sacramento Dominici calicis offerre, sed oblatis uvis populos communicare. Alios vero pannum lineum musto intinctum, per totum annum reservare, et in tempore sacrificii cum aqua partem ejus lavare, et sic offerre. Quod quam sit Evangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt. Cum enim magister Veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, non illis lac, sed panem tantum, et calicem sub hoc sacramento cognoscimus, dedisse. Legitur enim in evangelica veritate: Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis. Cesset ergo lac sacrificando offerri, quia manifestum et evidens exemplum Evangelicae veritatis illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non liceat. Illud vero quod pro complemento communionis intinctam tradunt Eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex evangelio testimonium receperunt, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit, seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo, quem intincta bucella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret. Nam quod de expresso botro, id est, de uvarum granis populus communicatur, valde est omnino confusum, sed si necesse fuerit, botrus in calice comprimatur, et aqua misceatur: quia calix Dominicus juxta canonicum praeceptum vino et aqua permixtus debet offerri: quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo cum in calice vinum aqua misceatur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur, et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrus solus offertur, in quo vini tantum efficentia demonstratur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod per aquam significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Et ideo, quia jam ex hoc plurima et multiplex majorum emanavit sententia, deinceps omnis talis error atque praesumptio cessare debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet. Et ideo nullum deinceps licitum erit aliud in divinis sacris offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum, panem tantum, et calicem vino et aqua permixtum. De caetero aliter quam praeceptum est faciens, tandiu sacrificando cessabit, quandiu legitima poenitentiae satisfactione correptus ad gradus sui officium redeat quod amisit. CAP.
null
4c4c4695-ee54-4efd-bee1-405c39b27568
latin_170m_raw
null
None
None
None
II.-- #Quod in Eucharistia nec pura aqua, nec purum vinum offerri debeat.@# (Ex concil. Wormaciensi, cap. 2.) In Eucharistia non debet pura aqua offerri, ut quidam sobrietatis causa falluntur, sed vinum cum aqua mixtum: quia et vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum dicit: Non bibam de hoc genimine vitis, et aqua mixtum, quod post coenam dabat. Sed de latere ejus aqua cum sanguine egressa, vinum de vera carnis ejus vite cum aqua expressum ostendit. Cum igitur magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, panem tantum et calicem sub hoc sacramento praebuisse cognoscimus: ideoque praeter panem et vinum cum aqua mixtum, aliud offerri non debet. Calix enim Dominicus vino et aqua commixtus debet offerri: quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. Si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Non potest enim calix Domini esse aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur. CAP. III.-- #Ut in sacrificio panis et vinum cum aqua mixtum offeratur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 23.) Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam quod ipse Dominus dicit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum: nec amplius in primitiis offeratur Deo vino et frumento. CAP. IV.-- #Ut nihil aliud in sacrificio offeratur, nisi panis et vinum aqua mixtum.@# (Ex concil. African., cap. 4.) Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum. Primitiae vero, ceu mel et lac quod uno die solemnissimo in infantum mysterio solet offerri, quamvis in altari offerantur, suam tamen habeant propriam benedictionem, ut a sacramento corporis Dominici et sanguinis distinguantur, nec amplius in primitiis offeratur, quam de uvis et frumentis. CAP. V.-- #De passione Domini in consecratione corporis miscenda.@# (Ex decr. Alexan. pap., cap. 5.) In sacramentorum quoque oblationibus, quae inter Missarum solennia Domino offeruntur, passio Domini miscenda est, ut ejus, cujus corpus et sanguis conficitur, passio celebretur, ita ut repulsis opinionibus superstitionum, panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificio offerantur. Non debet enim, ut a patribus accepimus, et ipsa ratio docet, in calice Domini aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere ejus in sua passione profluxisse legitur. Ipsa vero Veritas nos instruxit, calicem et panem in sacramento offerre, quando ait: Accepit Jesus panem et benedixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Similiter, postquam coenavit, accepit calicem, deditque discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, quia hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Crimina enim atque peccata oblatis his Domino sacrificiis delentur. Idcirco et passio ejus in his commemoranda est, qua redempti sumus, et saepius recitanda, atque haec Domino offerenda. Talibus hostiis delectabitur et placabitur Dominus, et peccata dimittet ingentia. Nihil enim in sacrificiis majus esse potest, quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed haec omnes praecellit: quae pura conscientia Domino offerenda est, et pura mente consummanda, atque ab omnibus veneranda. Et sicut potior est caeteris: ita potius excoli, et venerari debet. CAP. VI.-- #Quae species ad altare non ad sacrificandum, sed ad benedictionem simplicem offerantur.@# (Ex canon. apostol., capite 4.) Offerri non liceat aliquid ad altare praeter novas spicas, et uvas, et oleum ad luminaria, et fabas, et thymiama ad incensum, tempore quo sancta celebratur oblatio. CAP. VII.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Melch. pap
null
acddc582-ade1-4195-a61b-2cb24be7868b
latin_170m_raw
null
None
None
None
., capite 1.) Haec species quas non licet offerre super altare juxta constitutionem apostolorum eorumque successorum, ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et simplici benedictione benedicta demum a populis sumantur. Fabae tantum et uvae, novae spicae, et oleum, et odoramenta ad incensum, et caetera quae apostoli constituerunt super altare offerantur. CAP. VIII.-- #Nihil in sacrificio praeter quod Dominus statuit offerendum.@# (Ex canon. apostol., capite 3.) Si quis episcopus, aut presbyter, praeter ordinationem Domini alia quaedam in sacrificio offerat, super altare, id est, aut mel, aut lac, aut pro vino siceram, aut confecta quaedam, aut volatilia, aut animalia aliqua, aut legumina, contra constitutionem Domini faciens, deponatur. CAP. IX.-- #Ut presbyteri vas mundum habeant, ubi corpus Domini cum diligentia recondatur.@# (Ex concil. Turonen., capite 4.) Ut omnis presbyter habeat pixidem, aut vas tanto sacramento dignum, ubi corpus Dominicum diligenter recondatur, ad viaticum recedentibus a saeculo. Quae tantum sacra oblatio intincta debet esse in sanguine Christi, ut veraciter presbyter possit dicere infirmo, corpus et sanguis Domini proficiat tibi, etc. Semperque sit super altare obserata propter mures et nefarios homines, et de septimo in septimum diem semper mutetur, id est, illa a presbytero sumatur, et alia, quae eodem die consecrata est, in locum ejus subrogetur, ne forte diutius reservata, mucida, quod absit, fiat. CAP. X.-- #Ut presbyter Eucharistiam in promptu habeat.@# (Ex concil. Wormac., cap. 5.) Ut presbyter semper Eucharistiam habeat paratam, ut quando quis infirmatus fuerit, aut parvulus infirmus fuerit statim eum communicet, ne sine communione moriatur. CAP. XI.-- #Tot oblationes quot populo sufficiant offerendas, relictas in crastinum non reservandas.@# (Ex epist. Clementis pa., c. 28.) Certe tanta in altari holocausta offerentur quanta populo sufficere debeant: quod si remanserit in crastinum non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini, quae in sacrario relicta sunt consumunt, non statim ad communes sumendos cibos conveniant, nec putent sanctae portioni commiscere cibum qui per aqualiculos digestus in secessum emittitur. Si igitur mane Dominica porrigitur, usque ad sextam jejunent ministri qui eam consumpserint. Et si tertia vel quarta hora acceperint, jejunent usque ad vesperam. Sic secreta sanctificatione, aeterna custodienda sunt sacramenta. CAP. XII.-- #Oblationes de sabbato in sabbatum innovandas.@# (Ex concilio Aurel., capite 4.) Illud etiam annectendum videtur, ut oblationes quae in altari offeruntur, de sabbato in sabbatum semper innoventur: quia panes propositionis qui super mensam Domini ponebantur, a sabbato in sabbatum semper mutabantur, ne diu servati mucidi fiant, et, ut quidam saeviunt, igne concrement. Quod si aliquis diabolo instigante hoc facere praesumpserit, anathema sit. CAP. XIII.-- #Ut praesente et praecipiente presbytero, diaconus populum communicet.@# (Ex concilio Carthag., capite 38.) Ut diaconus praesente presbytero Eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, jussus eroget. CAP. XIV.-- #Quod magna discretio esse debeat de perceptione corporis et sanguinis Dominici.@# (Ex epist. Clementis pa., capite 32.) In perceptione corporis et sanguinis Dominici magna discretio adhibenda est. Cavendum est enim ne si nimium in longum differatur ad perniciem animae pertineat, dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud quod ait Apostolus: Qui manducat et bibit corpus et sanguinem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit. Juxta ejusdem apostoli vocem, probare se debet homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat, ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis, et purificans corpus animamque suam praeparet se ad percipiendum tantum sacramentum exemplo David, qui, nisi confessus fuerit se abstinuisse ab opere conjugali, ab heri et nudius tertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset. CAP. XV.-- #De quotidana perceptione Eucharistiae.@# ( #Ex dictis August.@# ) Quotidie Eucharistiae communionem percipere, nec laudo, nec vitupero: Omnibus tamen
null
2832b13d-73bf-47ed-a5f1-c55cc271e638
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen metus in affectu peccandi est, gravari magis dico Eucharistiae perceptione quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur peccandi non habeat de caetero voluntatem, et communicaturus satis faciat lacrymis et orationibus, et confidens de Domini miseratione, accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem mortalia peccata non gravant. CAP. XVI.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem ad Januarium.@# ) Dixerit quispiam, non quotidie accipiendam Eucharistiam, alius affirmet quotidie. Faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille centurio; quum alter eorum gaudens in domo sua susceperit Dominum, alter dixerit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: ambo Salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo: ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consequuti. Ad hoc valet, quod magna secundum propriam voluntatem in ore cujusque sapiebat. CAP. XVII.-- #Laici ter minimum in anno communicent.@# (Ex epist. Fabii pa., capite 4.) Ut si non frequentius, vel ter laici homines communicent in anno, nisi forte quis majoribus quibuslibet criminibus impediatur, id est, in Pascha et Pentecoste, et Natali Domini. CAP. XVIII.-- #An Eucharistiam qui semper peccat, semper accipere debeat.@# ( #Ex dictis Cyprian. et aliorum sanctorum Patrum.@# ) Sanctus Cyprianus dixit: Eucharistia quotidie ad cibum salutis accipitur. Sanctus Ambrosius dixit: Si quotiescumque effunditur sanguis Christi in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. S. Hilarius episcopus dixit: Si tanta non sunt peccata ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis Domini separare. Unde timendum est, ne diu abstractus a Christi corpore, alienus remaneat a salute. Nam manifestum est eos vivere, qui corpus ejus attingunt, ipso Domino dicente: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui enim jam peccare quievit communicare non desinat. CAP. XIX.-- #Quod singulis diebus Dominicis in Quadragesima fideles communicandi sint.@# (Ex dictis Silverii pap., capite 3.) Singulis diebus Dominicis in Quadragesima, praeter hos qui excommunicati sunt, et praeter illos qui in publica poenitentia sunt, sacramenta corporis et sanguinis Christi sumenda sunt: et in coena Domini, in vigilia Paschae, et in die Resurrectionis Domini, et Pentecostes, et in Natali Domini, penitus ab omnibus communicandum est. CAP. XX.-- #Ut in coena Domini Eucharistiae perceptio non negligatur.@# (Ex decr. Sotheris pap., cap. 5.) In coena Domini a quibusdam perceptio Eucharistiae negligitur. Quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam poenitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis Dominici sacramenta, reconcilientur. CAP. XXI.-- #De histrionibus et magis, si communionem cum caeteris fidelibus accipere debeant.@# ( #Ex epist. sancti Cyprian. episc. ad Eucratium.@# ) Cyprianus Eucratio confratri salutem. Pro dilectione tua et reverentia ut ad consulendum me existimasti frater charissime, quid mihi videatur de histrione et mago illo, qui apud vos constitutus, adhuc in artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor erudiendorum, imo perdendorum puerorum id quod male didicit, caeteris quoque insinuat, an tali sacra communione cum caeteris Christianis debeat dari, aut nobiscum communicare: puto nec majestati divinae, nec Evangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor Ecclesiae, tam turpi et infami contagione foedetur. CAP. XXII.-- #Quandiu unusquisque ante sacram communionem ab uxore se abstinere debeat.@# (Ex concil. Elibertan., cap. 3.) Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet tres, aut quinque, aut septem dies. CAP. XXIII.-- #Quod inter catholicos non connumeretur, qui in istis tribus temporibus, Pascha, Pentecoste, Natali Domini, non communicat.@# ( #Ex canone Agathen.@# ) Saeculares vero, qui in Natali Domini Pascha, et in Pentecoste non communicaverint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur. CAP.
null
eaafe0ff-54a6-447d-b13b-aa6573a80276
latin_170m_raw
null
None
None
None
XXIV.-- #Ut oblatio altaris singulis Dominicis diebus fiat.@# (Ex decr. Fabii papae, cap. 5.) Decernimus ut in Dominicis omnibus diebus altaris oblatio, ab omnibus viris, vel mulieribus fiat, tam panis quam vini, ut per has immolationes a peccatorum suorum fascibus liberentur. CAP. XXV.-- #De eadem re.@# (Ex decr. ejusdem, cap. 10.) Oblationem quoque et pacem in Ecclesia facere jugiter admoneatur populus Christianus: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum remedium est animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur. CAP. XXVI.-- #De diaconibus quod presbyteris communionem dare non debeant.@# (Ex Nicaeno concilio, cap. 18.) Pervenit ad magnum, sanctumque concilium, quod in quibusdam locis et civitatibus presbyteris gratiam sacrae communionis diaconi porrigant, quod nec regula, nec consuetudo tradidit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt Christi corpus accipiant. Necnon et illud innotuit, quod quidam diaconi ante episcopos sacra oblata contingant. Haec igitur omnia resecentur, et in sua diaconi mensura permaneant, scientes quod episcoporum quidem ministri sint, inferiores autem presbyteris habeantur. Per orbem ergo post presbyteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo eis, aut presbytero porrigente. Sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat: quia si hoc fiat, praeter regulam et ordinem probatur existere. Si quis autem etiam post has definitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit. CAP. XXVII.-- #De eulogiis populo a presbyteris dandis.@# (Ex decr. Pii papae, cap. 4.) Ut de oblationibus quae offeruntur a populo, et consecrationi supersunt, vel de panibus quos offerunt fideles ad Ecclesiam, vel certe de suis presbyter convenienter partes incisas habeat in vase nitido, ut post Missarum solemnia, qui communicare non fuerunt parati, eulogias omni die Dominico, et in diebus festis inde accipiant, et illa, unde eulogias presbyter daturus est, ante in haec verba benedicat. CAP. XXVIII.-- #Oratio simplex eulogiae.@# Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris hunc panem tua sancta et spiritali benedictione, ut sit omnibus salus mentis et corporis, atque contra omnes morbos et universas inimicorum insidias tutamen. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum panem vitae, qui de coelo descendit, et dat vitam et salutem mundo, et tecum vivit et regnat. Per, etc. CAP. XXIX.-- #De pane qui offerendus est.@# (Ex decr. Anitii papae, cap. 3.) Panes quos Deo in sacrificium offertis, aut a vobismetipsis, aut a vestris pueris coram vobis nitide ac studiose fiant, et diligenter observetur, ut panis, et vinum, et aqua, sine quibus Missae nequeunt celebrari, mundissime atque studiose tractentur, et nihil in eis vile, nihil non probatum inveniatur, juxta illud quod ait Scriptura: Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. CAP. XXX.-- #De presbyteris qui corpus Dominicum ad deferendum infirmis mulierculis tradunt.@# (Ex concil. Remensi, cap. 2.) Pervenit ad notitiam nostram, quod quidam presbyteri in tantum parvipendant divina mysteria, ut laico, aut feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum committuntur. Quod quam sit horribile, quam detestabile omnium religiosorum animadvertit prudentia. Igitur interdicit per omnia synodus, ne talis temeraria praesumptio ulterius fiat, sed omnimodis presbyter per semetipsum infirmum communicet. Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo subjacebit. CAP. XXXI.-- #Ut defunctis Eucharistia non detur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 6.) Item placuit, ut corporibus defunctorum Eucharistia non detur. Scriptum est enim: Accipite, et edite. Cadavera autem, nec accipere possunt, nec edere: et nec jam mortuos homines baptizari faciat presbyterorum ignavia. CAP. XXXII.-- #Ut oblationes in majoribus festis ab omnibus aequanimiter fiant.@# (Ex concil. Matiscen. cap. 50.) In synodo Matiscensi decretum est, ut in omnibus diebus Dominicis, aliisque festivitatibus oblatio ab omnibus, qui ad Missam convenerint, utriusque sexus offeratur in Ecclesia, singuli singulas oblationes offerentes. Finita
null
9b7ced79-2b93-45db-9ddc-7eaadd5048a3
latin_170m_raw
null
None
None
None
Missa a presbytero oblationes accipiant. Omnis autem qui hanc diffinitionem per inobedientiam evacuare praesumpserit, anathemate percellatur. CAP. XXXIII.-- #Quod ministris altaris supra altare solis communicare liceat.@# (Ex concil. Laodicen. cap. 19.) Solis autem ministris sacro ordini deditis ad altare accedere, et communicare liceat. CAP. XXXIV.-- #Ut nullus infra presbyterum ordinatus, rem a presbytero consecratam alteri porrigat.@# (Ex decr. Silvestr. papae. cap. 7.) Nullus acolythorum, vel subdiaconorum rem consecratam a presbytero jam aliis porrigat: quia aliud est minister, aliud adsistens, nisi tantum supportet, quod ei sacerdos imposuerit, ore suo benedictum. CAP. XXXV.-- #De illis qui post aliquam degustationem sacrificium acceperint.@# (Ex decr. Eutychii papae, capite 2.) Qui acceperit sacrificium post cibum, aut post aliquam parvissimam refectionem, nisi pro viatico, pueri tres dies, majores septem, clerici viginti dies poeniteant. CAP. XXXVI.-- #Ut presbyter illiteratus Missam celebrare non debeat.@# (Ex decr. Fabiani papae, capite 10.) Sacrificium non est accipiendum de manu sacerdotis, qui orationes, vel lectiones, et reliquas observationes in Missa, secundum ritum implere non postte. CAP. XXXVII.-- #Pro unius oblatione alterius non spernendam.@# (Eugenii papae, capite 17.) Presbyter pro unius oblatione, alterius non spernat. CAP. XXXVIII.-- #Ut dissidentium fratrum oblationes non recipiantur.@# (Ex concilio Africano, capite 93.) Oblationes dissidentium fratrum, neque in sacrario, neque in gazophylacio recipiantur. CAP. XXXIX.-- #Ut refutanda sint eorum dona, qui pauperes opprimunt.@# (Ex eodem, capite 94.) Eorum, qui pauperes opprimunt, dona a sacerdotibus refutanda. CAP. XL.-- #De presbyteris immolantibus.@# (Ex concilio Ancyrano, capite 1.) Presbyteros immolantes, et iterum luctamen adeuntes, si hoc non per illusionem aliquam sed ex veritate fecerunt, nec ante parentes et affectantes, atque suadentes, ut aestimarent quidem tormentis aptari, sed his visu tantum et habitu subjici, hos placuit honorem quidem propriae sedis retinere: offerre autem, aut alloqui populum, aut omnino sacerdotalibus fungi officiis non licere. CAP. XLI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 12.) Diaconi similiter, qui immolaverunt, honorem quidem habeant, cessent vero ab omni sacro mysterio, sive a pane, sive a calice offerendo, vel praedicando. Quod si quidam episcoporum conscii sunt laboris eorum, et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere, vel adimere, penes ipsos erit potestas. CAP. XLII.-- #De presbyteris, quibus solet dormiendo saepe semen effluere.@# ( #Interrogatio August. Anglorum apostoli.@# ) Si post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat, vel si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare. CAP. XLIII.-- #De eadem re.@# ( #Responsio Gregor.@# ) Etquidem hunc Testamentum veteris legis, sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, nisi lotum aqua ei usque ad vesperum intrare Ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus spiritalis intelligens, sub eodem intellectu accipiet, quo praefati sumus quia quasi per somnium illuditur, qui tentatus immundicia veris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat, et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quae subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat menti dormientis. Nam aliquando ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate, vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem quum ex naturae superfluitate, vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda: quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Quum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi corporis Christi vel missarum solemnia celebrandi, quum fortasse, aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit, mutatis vestibus cantet. Nam si adsunt alii, qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam
null
49d478a0-66d1-4c14-aed1-91f730e72db2
latin_170m_raw
null
None
None
None
facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet, si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea non tamen sit, vel suo judicio libera: quum se et dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporeis meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit: quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Propter talem pollutionem, a sacro mysterio eo die abstinere oportet. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, hac in delectatione, vel, quod majus est, in peccati consensu ceciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet, suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum: quia et primam culpam serpens suggessit, Eva, velut caro, delectata est Adam, vero velut spiritus consensit. Et necessaria est magna discretio inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem atque consensum, judicem sui praesidere animum. Quum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnino perpetratum non est. Quum vero delectari caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci, si autem etiam ad consensum ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati, si mens est in delectatione, fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et saepe contingit, ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi consentiat: et cum caro delectari sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat; ne consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille coelitus exercitatus praecipuus miles gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Si autem captivus erat minime pugnabat. Quapropter et captivus erat, et pugnabat: igitur legi mentis ejus lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Itaque est homo, ut ita dixerim, captivus et liber. Liber ex justitia, captivus ex delectatione quam portat invitus. CAP. XLIV.-- #De presbyteris villanis si in civitate offerre audeant.@# (Ex concil. Neocaes., cap. 13.) Presbyteri ruris in ecclesia civitatis episcopo praesente, vel presbyteris urbis ipsius, offerre non possunt, nec panem sanctificatum dare, calicemque porrigere. Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam orationem vocentur, soli dare debebunt CAP. XLV.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Sotheris papae, cap. 13.) Presbyteri qui conreligionales non sunt, in ecclesiis, praesentibus episcopis vel presbyteris civitatis, offerre non poterunt, nec panem dare, in oratione autem calicem dabunt. Quod si absentes sunt civitatis sacerdotes, et fuerint invitati in orationem, soli possunt dare. CAP. XLVI.-- #De illis qui per ebrietatem eucharistiam evomuerint.@# ( #Ex Poenitentiali Bedae.@# ) Si quis per ebrietatem vel voracitatem eucharistiam evomuerit, XL dies poeniteat: clerici, vel monachi, seu diaconi, XL dies poeniteant, presbyteri, LXX dies, episcopi XC. Si pro infirmitatis causa evomuerit, VII dies poeniteat. CAP. XLVII.-- #De hoc, si aliquid de calice sacri sanguinis stillaverit.@# (Ex decr. Pii papae, cap. 3.) Si vero per negligentiam de calice aliquid stillaverit in terram, linguabitur, tabula radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur, et in igne consumetur, et cinis intra altare recondetur, et sacerdos quadraginta dies poeniteat. Si super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam, et tres dies poeniteat. Si per linteum altaris ad aliud stilla pervenerit, quatuor dies poeniteat. Si usque tertium, novem dies. Si usque quartum, quindecim dies: et linteamina
null
765ee501-317d-41c8-9ae0-fde4e8e176f1
latin_170m_raw
null
None
None
None
quae tetigerunt stillam tribus minister abluat vicibus, calice subterposito, et aqua ablutionis sumatur, et juxta altare recondatur. CAP. XLVIII.-- #De illo qui evomit sacrificium, et a canibus consumitur.@# ( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Qui evomuerit sacrificium et a canibus consumitur, annum unum poeniteat: sin autem, quadraginta dies poeniteat. Si in die quando communicaverit sacrificium evomuerit, si ante mediam noctem, tres superpositiones faciat. Si post mediam noctem, duas. Si post matutinas, unam. CAP. XLIX.-- #De eadem re.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si vero sacrificium evomuerit, quadraginta dies poeniteat. Si infirmitatis causa, septem dies: si in ignem projicit, centum psalmos cantet: si vero canes lambuerint talem vomitum, centum dies qui evomit, poeniteat. CAP. L.-- #De eucharistia inveterata.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Omne sacrificium sordida vetustate perditum, igne comburendum est, et cinis juxta altare sepeliendus. CAP. LI.-- #De illis qui non bene custodierint corpus et sanguinem Domini.@# (Ex eodem, cap. 6.) Qui non bene custodierit sacrificium, et mus, vel aliquod aliud animal comederit illud, quadraginta dies poeniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars ejus ceciderit, et non inventa fuerit, XX dies poeniteat. Perfundens aliquid super altare de calice quando offertur, VI dies poeniteat, aut si abundantius, VII dies poeniteat. Qui autem perfundit calicem dum solemnitas missae celebratur, XL dies poeniteat. Si vero celebrata missa presbyter neglexerit accipere sacrificium, similiter XL dies poeniteat, et qui acceperit sacrificium pollutus nocturno tempore, VII dies. Diaconus obliviscens oblationem offerre donec offeratur linteamen, quando recitantur nomina pausantium, similiter poeniteat. Qui negligentiam erga sacrificium fecerit, ut vermibus consumptum ad nihilum devenerit, III quadragesimas cum pane et aqua poeniteat. Si integrum inventum fuerit, in eo vermis comburatur, et cinis sub altari condatur, et qui neglexerit, quaternis diebus suam negligentiam solvat. Si cum amissione saporis decoloratur sacrificium, XX dies expleantur jejunio, conglutinatum vero, VII dies qui mersit, poeniteat. CAP. LII.-- #De eadem re.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si ceciderit sacrificium de manibus offerentis terratenus ut non inveniatur, omne quodcunque inventum fuerit in loco in quo ceciderit comburetur, et cinis ut supra, abscondatur, et cui acciderit medium annum poeniteat. Si vero sacrificium inventum fuerit, locus scopis mundetur, et stramen ut supra, ignetur, et cinis ut supra, recondatur et sacerdos XX dies poeniteat. CAP. LIII.-- #De muliere quae pepererit, ut communicet si voluerit@# ( #Ex concil. Carthag.@# ) Mulier enixa, si vult, communionem percipiat. FINIS LIBRI QUINTI. ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic quae ad sacramentum Eucharistiae spectant plenissime tractat, adeo ut nihil quod ad hanc rem attinet requiras. CAP. I.-- #Quod omne crimen sacrificiis Deo oblatis deleatur, quaeque in sacrificiis debeant adhiberi, quae rejici.@# ( #Ex decretis Julii papae episcopis per Aegyptum missis.@# ) Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et apostolicas institutiones, lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare. Alios quoque intinctam Eucharistiam populis, pro complemento communionis porrigere. Quosdam etiam non expressum vinum in sacramento Dominici calicis offerre, sed oblatis uvis populos communicare. Alios vero pannum lineum musto intinctum, per totum annum reservare, et in tempore sacrificii cum aqua partem ejus lavare, et sic offerre. Quod quam sit Evangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt. Cum enim magister Veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, non illis lac, sed panem tantum, et calicem sub hoc sacramento cognoscimus, dedisse. Legitur enim in evangelica veritate: Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis. Cesset ergo lac sacrificando offerri, quia manifestum et evidens exemplum Evangelicae veritatis illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non
null
bfdb59bd-8ad8-432a-a00d-8c7565271d23
latin_170m_raw
null
None
None
None
liceat. Illud vero quod pro complemento communionis intinctam tradunt Eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex evangelio testimonium receperunt, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit, seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo, quem intincta bucella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret. Nam quod de expresso botro, id est, de uvarum granis populus communicatur, valde est omnino confusum, sed si necesse fuerit, botrus in calice comprimatur, et aqua misceatur: quia calix Dominicus juxta canonicum praeceptum vino et aqua permixtus debet offerri: quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo cum in calice vinum aqua misceatur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur, et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrus solus offertur, in quo vini tantum efficentia demonstratur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod per aquam significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Et ideo, quia jam ex hoc plurima et multiplex majorum emanavit sententia, deinceps omnis talis error atque praesumptio cessare debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet. Et ideo nullum deinceps licitum erit aliud in divinis sacris offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum, panem tantum, et calicem vino et aqua permixtum. De caetero aliter quam praeceptum est faciens, tandiu sacrificando cessabit, quandiu legitima poenitentiae satisfactione correptus ad gradus sui officium redeat quod amisit. CAP. II.-- #Quod in Eucharistia nec pura aqua, nec purum vinum offerri debeat.@# (Ex concil. Wormaciensi, cap. 2.) In Eucharistia non debet pura aqua offerri, ut quidam sobrietatis causa falluntur, sed vinum cum aqua mixtum: quia et vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum dicit: Non bibam de hoc genimine vitis, et aqua mixtum, quod post coenam dabat. Sed de latere ejus aqua cum sanguine egressa, vinum de vera carnis ejus vite cum aqua expressum ostendit. Cum igitur magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, panem tantum et calicem sub hoc sacramento praebuisse cognoscimus: ideoque praeter panem et vinum cum aqua mixtum, aliud offerri non debet. Calix enim Dominicus vino et aqua commixtus debet offerri: quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. Si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Non potest enim calix Domini esse aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur. CAP. III.-- #Ut in sacrificio panis et vinum cum aqua mixtum offeratur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 23.) Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam quod ipse Dominus dicit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum: nec amplius in primitiis offeratur Deo vino et frumento. CAP. IV.-- #Ut nihil aliud in sacrificio offeratur, nisi panis et vinum aqua mixtum.@# (Ex concil. African., cap. 4.) Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum. Primitiae vero, ceu mel et lac quod uno die solemnissimo in infantum mysterio solet offerri, quamvis in altari offerantur, suam tamen habeant propriam benedictionem, ut a sacramento corporis Dominici et sanguinis distinguantur, nec amplius in primitiis offeratur, quam de uvis et frumentis. CAP. V.-- #De passione Domini in consecratione corporis miscenda.@# (Ex decr. Alexan. pap., cap. 5.) In sacramentorum quoque oblationibus, quae inter Missarum solennia Domino offeruntur, passio Domini miscenda
null
e7ea93e0-f2eb-4adf-bddc-93c32e8a2772
latin_170m_raw
null
None
None
None
est, ut ejus, cujus corpus et sanguis conficitur, passio celebretur, ita ut repulsis opinionibus superstitionum, panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificio offerantur. Non debet enim, ut a patribus accepimus, et ipsa ratio docet, in calice Domini aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere ejus in sua passione profluxisse legitur. Ipsa vero Veritas nos instruxit, calicem et panem in sacramento offerre, quando ait: Accepit Jesus panem et benedixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Similiter, postquam coenavit, accepit calicem, deditque discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, quia hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Crimina enim atque peccata oblatis his Domino sacrificiis delentur. Idcirco et passio ejus in his commemoranda est, qua redempti sumus, et saepius recitanda, atque haec Domino offerenda. Talibus hostiis delectabitur et placabitur Dominus, et peccata dimittet ingentia. Nihil enim in sacrificiis majus esse potest, quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed haec omnes praecellit: quae pura conscientia Domino offerenda est, et pura mente consummanda, atque ab omnibus veneranda. Et sicut potior est caeteris: ita potius excoli, et venerari debet. CAP. VI.-- #Quae species ad altare non ad sacrificandum, sed ad benedictionem simplicem offerantur.@# (Ex canon. apostol., capite 4.) Offerri non liceat aliquid ad altare praeter novas spicas, et uvas, et oleum ad luminaria, et fabas, et thymiama ad incensum, tempore quo sancta celebratur oblatio. CAP. VII.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Melch. pap., capite 1.) Haec species quas non licet offerre super altare juxta constitutionem apostolorum eorumque successorum, ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et simplici benedictione benedicta demum a populis sumantur. Fabae tantum et uvae, novae spicae, et oleum, et odoramenta ad incensum, et caetera quae apostoli constituerunt super altare offerantur. CAP. VIII.-- #Nihil in sacrificio praeter quod Dominus statuit offerendum.@# (Ex canon. apostol., capite 3.) Si quis episcopus, aut presbyter, praeter ordinationem Domini alia quaedam in sacrificio offerat, super altare, id est, aut mel, aut lac, aut pro vino siceram, aut confecta quaedam, aut volatilia, aut animalia aliqua, aut legumina, contra constitutionem Domini faciens, deponatur. CAP. IX.-- #Ut presbyteri vas mundum habeant, ubi corpus Domini cum diligentia recondatur.@# (Ex concil. Turonen., capite 4.) Ut omnis presbyter habeat pixidem, aut vas tanto sacramento dignum, ubi corpus Dominicum diligenter recondatur, ad viaticum recedentibus a saeculo. Quae tantum sacra oblatio intincta debet esse in sanguine Christi, ut veraciter presbyter possit dicere infirmo, corpus et sanguis Domini proficiat tibi, etc. Semperque sit super altare obserata propter mures et nefarios homines, et de septimo in septimum diem semper mutetur, id est, illa a presbytero sumatur, et alia, quae eodem die consecrata est, in locum ejus subrogetur, ne forte diutius reservata, mucida, quod absit, fiat. CAP. X.-- #Ut presbyter Eucharistiam in promptu habeat.@# (Ex concil. Wormac., cap. 5.) Ut presbyter semper Eucharistiam habeat paratam, ut quando quis infirmatus fuerit, aut parvulus infirmus fuerit statim eum communicet, ne sine communione moriatur. CAP. XI.-- #Tot oblationes quot populo sufficiant offerendas, relictas in crastinum non reservandas.@# (Ex epist. Clementis pa., c. 28.) Certe tanta in altari holocausta offerentur quanta populo sufficere debeant: quod si remanserit in crastinum non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini, quae in sacrario relicta sunt consumunt, non statim ad communes sumendos cibos conveniant, nec putent sanctae portioni commiscere cibum qui per aqualiculos digestus in secessum emittitur. Si igitur mane Dominica porrigitur, usque ad sextam jejunent ministri qui eam consumpserint. Et si tertia vel quarta hora acceperint, jejunent usque ad vesperam. Sic secreta sanctificatione, aeterna
null
5acf82fe-32a3-47b2-acde-9a55e25f047d
latin_170m_raw
null
None
None
None
custodienda sunt sacramenta. CAP. XII.-- #Oblationes de sabbato in sabbatum innovandas.@# (Ex concilio Aurel., capite 4.) Illud etiam annectendum videtur, ut oblationes quae in altari offeruntur, de sabbato in sabbatum semper innoventur: quia panes propositionis qui super mensam Domini ponebantur, a sabbato in sabbatum semper mutabantur, ne diu servati mucidi fiant, et, ut quidam saeviunt, igne concrement. Quod si aliquis diabolo instigante hoc facere praesumpserit, anathema sit. CAP. XIII.-- #Ut praesente et praecipiente presbytero, diaconus populum communicet.@# (Ex concilio Carthag., capite 38.) Ut diaconus praesente presbytero Eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, jussus eroget. CAP. XIV.-- #Quod magna discretio esse debeat de perceptione corporis et sanguinis Dominici.@# (Ex epist. Clementis pa., capite 32.) In perceptione corporis et sanguinis Dominici magna discretio adhibenda est. Cavendum est enim ne si nimium in longum differatur ad perniciem animae pertineat, dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud quod ait Apostolus: Qui manducat et bibit corpus et sanguinem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit. Juxta ejusdem apostoli vocem, probare se debet homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat, ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis, et purificans corpus animamque suam praeparet se ad percipiendum tantum sacramentum exemplo David, qui, nisi confessus fuerit se abstinuisse ab opere conjugali, ab heri et nudius tertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset. CAP. XV.-- #De quotidana perceptione Eucharistiae.@# ( #Ex dictis August.@# ) Quotidie Eucharistiae communionem percipere, nec laudo, nec vitupero: Omnibus tamen Dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen metus in affectu peccandi est, gravari magis dico Eucharistiae perceptione quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur peccandi non habeat de caetero voluntatem, et communicaturus satis faciat lacrymis et orationibus, et confidens de Domini miseratione, accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem mortalia peccata non gravant. CAP. XVI.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem ad Januarium.@# ) Dixerit quispiam, non quotidie accipiendam Eucharistiam, alius affirmet quotidie. Faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille centurio; quum alter eorum gaudens in domo sua susceperit Dominum, alter dixerit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: ambo Salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo: ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consequuti. Ad hoc valet, quod magna secundum propriam voluntatem in ore cujusque sapiebat. CAP. XVII.-- #Laici ter minimum in anno communicent.@# (Ex epist. Fabii pa., capite 4.) Ut si non frequentius, vel ter laici homines communicent in anno, nisi forte quis majoribus quibuslibet criminibus impediatur, id est, in Pascha et Pentecoste, et Natali Domini. CAP. XVIII.-- #An Eucharistiam qui semper peccat, semper accipere debeat.@# ( #Ex dictis Cyprian. et aliorum sanctorum Patrum.@# ) Sanctus Cyprianus dixit: Eucharistia quotidie ad cibum salutis accipitur. Sanctus Ambrosius dixit: Si quotiescumque effunditur sanguis Christi in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. S. Hilarius episcopus dixit: Si tanta non sunt peccata ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis Domini separare. Unde timendum est, ne diu abstractus a Christi corpore, alienus remaneat a salute. Nam manifestum est eos vivere, qui corpus ejus attingunt, ipso Domino dicente: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui enim jam peccare quievit communicare non desinat. CAP. XIX.-- #Quod singulis diebus Dominicis in Quadragesima fideles communicandi sint.@# (Ex dictis Silverii pap., capite 3.) Singulis diebus Dominicis in Quadragesima, praeter hos qui excommunicati sunt, et praeter illos qui in publica poenitentia sunt, sacramenta corporis et sanguinis Christi sumenda sunt: et in coena Domini, in vigilia Paschae, et
null
223b991e-4989-4288-ab0d-5537b58d7206
latin_170m_raw
null
None
None
None
in die Resurrectionis Domini, et Pentecostes, et in Natali Domini, penitus ab omnibus communicandum est. CAP. XX.-- #Ut in coena Domini Eucharistiae perceptio non negligatur.@# (Ex decr. Sotheris pap., cap. 5.) In coena Domini a quibusdam perceptio Eucharistiae negligitur. Quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam poenitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis Dominici sacramenta, reconcilientur. CAP. XXI.-- #De histrionibus et magis, si communionem cum caeteris fidelibus accipere debeant.@# ( #Ex epist. sancti Cyprian. episc. ad Eucratium.@# ) Cyprianus Eucratio confratri salutem. Pro dilectione tua et reverentia ut ad consulendum me existimasti frater charissime, quid mihi videatur de histrione et mago illo, qui apud vos constitutus, adhuc in artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor erudiendorum, imo perdendorum puerorum id quod male didicit, caeteris quoque insinuat, an tali sacra communione cum caeteris Christianis debeat dari, aut nobiscum communicare: puto nec majestati divinae, nec Evangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor Ecclesiae, tam turpi et infami contagione foedetur. CAP. XXII.-- #Quandiu unusquisque ante sacram communionem ab uxore se abstinere debeat.@# (Ex concil. Elibertan., cap. 3.) Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet tres, aut quinque, aut septem dies. CAP. XXIII.-- #Quod inter catholicos non connumeretur, qui in istis tribus temporibus, Pascha, Pentecoste, Natali Domini, non communicat.@# ( #Ex canone Agathen.@# ) Saeculares vero, qui in Natali Domini Pascha, et in Pentecoste non communicaverint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur. CAP. XXIV.-- #Ut oblatio altaris singulis Dominicis diebus fiat.@# (Ex decr. Fabii papae, cap. 5.) Decernimus ut in Dominicis omnibus diebus altaris oblatio, ab omnibus viris, vel mulieribus fiat, tam panis quam vini, ut per has immolationes a peccatorum suorum fascibus liberentur. CAP. XXV.-- #De eadem re.@# (Ex decr. ejusdem, cap. 10.) Oblationem quoque et pacem in Ecclesia facere jugiter admoneatur populus Christianus: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum remedium est animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur. CAP. XXVI.-- #De diaconibus quod presbyteris communionem dare non debeant.@# (Ex Nicaeno concilio, cap. 18.) Pervenit ad magnum, sanctumque concilium, quod in quibusdam locis et civitatibus presbyteris gratiam sacrae communionis diaconi porrigant, quod nec regula, nec consuetudo tradidit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt Christi corpus accipiant. Necnon et illud innotuit, quod quidam diaconi ante episcopos sacra oblata contingant. Haec igitur omnia resecentur, et in sua diaconi mensura permaneant, scientes quod episcoporum quidem ministri sint, inferiores autem presbyteris habeantur. Per orbem ergo post presbyteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo eis, aut presbytero porrigente. Sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat: quia si hoc fiat, praeter regulam et ordinem probatur existere. Si quis autem etiam post has definitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit. CAP. XXVII.-- #De eulogiis populo a presbyteris dandis.@# (Ex decr. Pii papae, cap. 4.) Ut de oblationibus quae offeruntur a populo, et consecrationi supersunt, vel de panibus quos offerunt fideles ad Ecclesiam, vel certe de suis presbyter convenienter partes incisas habeat in vase nitido, ut post Missarum solemnia, qui communicare non fuerunt parati, eulogias omni die Dominico, et in diebus festis inde accipiant, et illa, unde eulogias presbyter daturus est, ante in haec verba benedicat. CAP. XXVIII.-- #Oratio simplex eulogiae.@# Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris hunc panem tua sancta et spiritali benedictione, ut sit omnibus salus mentis et corporis, atque contra omnes morbos et universas inimicorum insidias tutamen. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum panem vitae, qui de coelo descendit, et dat vitam et salutem mundo, et tecum vivit et regnat. Per, etc. CAP. XXIX.-- #De
null
de313983-20e0-4378-916f-6614f1f4db43
latin_170m_raw
null
None
None
None
pane qui offerendus est.@# (Ex decr. Anitii papae, cap. 3.) Panes quos Deo in sacrificium offertis, aut a vobismetipsis, aut a vestris pueris coram vobis nitide ac studiose fiant, et diligenter observetur, ut panis, et vinum, et aqua, sine quibus Missae nequeunt celebrari, mundissime atque studiose tractentur, et nihil in eis vile, nihil non probatum inveniatur, juxta illud quod ait Scriptura: Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. CAP. XXX.-- #De presbyteris qui corpus Dominicum ad deferendum infirmis mulierculis tradunt.@# (Ex concil. Remensi, cap. 2.) Pervenit ad notitiam nostram, quod quidam presbyteri in tantum parvipendant divina mysteria, ut laico, aut feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum committuntur. Quod quam sit horribile, quam detestabile omnium religiosorum animadvertit prudentia. Igitur interdicit per omnia synodus, ne talis temeraria praesumptio ulterius fiat, sed omnimodis presbyter per semetipsum infirmum communicet. Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo subjacebit. CAP. XXXI.-- #Ut defunctis Eucharistia non detur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 6.) Item placuit, ut corporibus defunctorum Eucharistia non detur. Scriptum est enim: Accipite, et edite. Cadavera autem, nec accipere possunt, nec edere: et nec jam mortuos homines baptizari faciat presbyterorum ignavia. CAP. XXXII.-- #Ut oblationes in majoribus festis ab omnibus aequanimiter fiant.@# (Ex concil. Matiscen. cap. 50.) In synodo Matiscensi decretum est, ut in omnibus diebus Dominicis, aliisque festivitatibus oblatio ab omnibus, qui ad Missam convenerint, utriusque sexus offeratur in Ecclesia, singuli singulas oblationes offerentes. Finita Missa a presbytero oblationes accipiant. Omnis autem qui hanc diffinitionem per inobedientiam evacuare praesumpserit, anathemate percellatur. CAP. XXXIII.-- #Quod ministris altaris supra altare solis communicare liceat.@# (Ex concil. Laodicen. cap. 19.) Solis autem ministris sacro ordini deditis ad altare accedere, et communicare liceat. CAP. XXXIV.-- #Ut nullus infra presbyterum ordinatus, rem a presbytero consecratam alteri porrigat.@# (Ex decr. Silvestr. papae. cap. 7.) Nullus acolythorum, vel subdiaconorum rem consecratam a presbytero jam aliis porrigat: quia aliud est minister, aliud adsistens, nisi tantum supportet, quod ei sacerdos imposuerit, ore suo benedictum. CAP. XXXV.-- #De illis qui post aliquam degustationem sacrificium acceperint.@# (Ex decr. Eutychii papae, capite 2.) Qui acceperit sacrificium post cibum, aut post aliquam parvissimam refectionem, nisi pro viatico, pueri tres dies, majores septem, clerici viginti dies poeniteant. CAP. XXXVI.-- #Ut presbyter illiteratus Missam celebrare non debeat.@# (Ex decr. Fabiani papae, capite 10.) Sacrificium non est accipiendum de manu sacerdotis, qui orationes, vel lectiones, et reliquas observationes in Missa, secundum ritum implere non postte. CAP. XXXVII.-- #Pro unius oblatione alterius non spernendam.@# (Eugenii papae, capite 17.) Presbyter pro unius oblatione, alterius non spernat. CAP. XXXVIII.-- #Ut dissidentium fratrum oblationes non recipiantur.@# (Ex concilio Africano, capite 93.) Oblationes dissidentium fratrum, neque in sacrario, neque in gazophylacio recipiantur. CAP. XXXIX.-- #Ut refutanda sint eorum dona, qui pauperes opprimunt.@# (Ex eodem, capite 94.) Eorum, qui pauperes opprimunt, dona a sacerdotibus refutanda. CAP. XL.-- #De presbyteris immolantibus.@# (Ex concilio Ancyrano, capite 1.) Presbyteros immolantes, et iterum luctamen adeuntes, si hoc non per illusionem aliquam sed ex veritate fecerunt, nec ante parentes et affectantes, atque suadentes, ut aestimarent quidem tormentis aptari, sed his visu tantum et habitu subjici, hos placuit honorem quidem propriae sedis retinere: offerre autem, aut alloqui populum, aut omnino sacerdotalibus fungi officiis non licere. CAP. XLI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 12.) Diaconi similiter, qui immolaverunt, honorem quidem habeant, cessent vero ab omni sacro mysterio, sive a pane, sive a calice offerendo, vel praedicando.
null
ba6ce8ea-7b40-4b6a-b97a-6fd798338a0f
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quod si quidam episcoporum conscii sunt laboris eorum, et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere, vel adimere, penes ipsos erit potestas. CAP. XLII.-- #De presbyteris, quibus solet dormiendo saepe semen effluere.@# ( #Interrogatio August. Anglorum apostoli.@# ) Si post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat, vel si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare. CAP. XLIII.-- #De eadem re.@# ( #Responsio Gregor.@# ) Etquidem hunc Testamentum veteris legis, sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, nisi lotum aqua ei usque ad vesperum intrare Ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus spiritalis intelligens, sub eodem intellectu accipiet, quo praefati sumus quia quasi per somnium illuditur, qui tentatus immundicia veris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat, et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quae subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat menti dormientis. Nam aliquando ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate, vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem quum ex naturae superfluitate, vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda: quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Quum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi corporis Christi vel missarum solemnia celebrandi, quum fortasse, aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit, mutatis vestibus cantet. Nam si adsunt alii, qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet, si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea non tamen sit, vel suo judicio libera: quum se et dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporeis meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit: quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Propter talem pollutionem, a sacro mysterio eo die abstinere oportet. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, hac in delectatione, vel, quod majus est, in peccati consensu ceciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet, suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum: quia et primam culpam serpens suggessit, Eva, velut caro, delectata est Adam, vero velut spiritus consensit. Et necessaria est magna discretio inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem atque consensum, judicem sui praesidere animum. Quum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnino perpetratum non est. Quum vero delectari caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci, si autem etiam ad consensum ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati, si mens est in delectatione, fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et saepe contingit, ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi consentiat: et cum caro delectari sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat; ne consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille coelitus exercitatus praecipuus miles gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Si autem captivus erat minime pugnabat. Quapropter et captivus erat, et pugnabat: igitur legi mentis ejus lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Itaque est homo, ut ita dixerim,
null
74c94add-e1f6-4657-ba4f-111746d9c679
latin_170m_raw
null
None
None
None
captivus et liber. Liber ex justitia, captivus ex delectatione quam portat invitus. CAP. XLIV.-- #De presbyteris villanis si in civitate offerre audeant.@# (Ex concil. Neocaes., cap. 13.) Presbyteri ruris in ecclesia civitatis episcopo praesente, vel presbyteris urbis ipsius, offerre non possunt, nec panem sanctificatum dare, calicemque porrigere. Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam orationem vocentur, soli dare debebunt CAP. XLV.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Sotheris papae, cap. 13.) Presbyteri qui conreligionales non sunt, in ecclesiis, praesentibus episcopis vel presbyteris civitatis, offerre non poterunt, nec panem dare, in oratione autem calicem dabunt. Quod si absentes sunt civitatis sacerdotes, et fuerint invitati in orationem, soli possunt dare. CAP. XLVI.-- #De illis qui per ebrietatem eucharistiam evomuerint.@# ( #Ex Poenitentiali Bedae.@# ) Si quis per ebrietatem vel voracitatem eucharistiam evomuerit, XL dies poeniteat: clerici, vel monachi, seu diaconi, XL dies poeniteant, presbyteri, LXX dies, episcopi XC. Si pro infirmitatis causa evomuerit, VII dies poeniteat. CAP. XLVII.-- #De hoc, si aliquid de calice sacri sanguinis stillaverit.@# (Ex decr. Pii papae, cap. 3.) Si vero per negligentiam de calice aliquid stillaverit in terram, linguabitur, tabula radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur, et in igne consumetur, et cinis intra altare recondetur, et sacerdos quadraginta dies poeniteat. Si super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam, et tres dies poeniteat. Si per linteum altaris ad aliud stilla pervenerit, quatuor dies poeniteat. Si usque tertium, novem dies. Si usque quartum, quindecim dies: et linteamina quae tetigerunt stillam tribus minister abluat vicibus, calice subterposito, et aqua ablutionis sumatur, et juxta altare recondatur. CAP. XLVIII.-- #De illo qui evomit sacrificium, et a canibus consumitur.@# ( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Qui evomuerit sacrificium et a canibus consumitur, annum unum poeniteat: sin autem, quadraginta dies poeniteat. Si in die quando communicaverit sacrificium evomuerit, si ante mediam noctem, tres superpositiones faciat. Si post mediam noctem, duas. Si post matutinas, unam. CAP. XLIX.-- #De eadem re.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si vero sacrificium evomuerit, quadraginta dies poeniteat. Si infirmitatis causa, septem dies: si in ignem projicit, centum psalmos cantet: si vero canes lambuerint talem vomitum, centum dies qui evomit, poeniteat. CAP. L.-- #De eucharistia inveterata.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Omne sacrificium sordida vetustate perditum, igne comburendum est, et cinis juxta altare sepeliendus. CAP. LI.-- #De illis qui non bene custodierint corpus et sanguinem Domini.@# (Ex eodem, cap. 6.) Qui non bene custodierit sacrificium, et mus, vel aliquod aliud animal comederit illud, quadraginta dies poeniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars ejus ceciderit, et non inventa fuerit, XX dies poeniteat. Perfundens aliquid super altare de calice quando offertur, VI dies poeniteat, aut si abundantius, VII dies poeniteat. Qui autem perfundit calicem dum solemnitas missae celebratur, XL dies poeniteat. Si vero celebrata missa presbyter neglexerit accipere sacrificium, similiter XL dies poeniteat, et qui acceperit sacrificium pollutus nocturno tempore, VII dies. Diaconus obliviscens oblationem offerre donec offeratur linteamen, quando recitantur nomina pausantium, similiter poeniteat. Qui negligentiam erga sacrificium fecerit, ut vermibus consumptum ad nihilum devenerit, III quadragesimas cum pane et aqua poeniteat. Si integrum inventum fuerit, in eo vermis comburatur, et cinis sub altari condatur, et qui neglexerit, quaternis diebus suam negligentiam solvat. Si cum amissione saporis decoloratur sacrificium, XX dies expleantur jejunio, conglutinatum vero, VII dies qui mersit, poeniteat. CAP. LII.-- #De eadem re.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si ceciderit sacrificium de manibus offerentis terratenus ut non inveniatur, omne quodcunque inventum fuerit in loco in quo ceciderit comburetur, et cinis ut supra, abscondatur, et cui acciderit medium annum poeniteat.
null
7115e1ca-ee11-4f8f-8768-4cbb1c97e519
latin_170m_raw
null
None
None
None
Si vero sacrificium inventum fuerit, locus scopis mundetur, et stramen ut supra, ignetur, et cinis ut supra, recondatur et sacerdos XX dies poeniteat. CAP. LIII.-- #De muliere quae pepererit, ut communicet si voluerit@# ( #Ex concil. Carthag.@# ) Mulier enixa, si vult, communionem percipiat. FINIS LIBRI QUINTI. LIBER SEXTUS. INDEX CAPITULORUM 11. De presbytero interfecto ad quem ejus compositio CAP. 1. Si quis spontanea voluntate homicidium perpetraverit, juxta decreta Melchiadis papae, et Triburiensis concilii statuta, talem poenitentiam accipere debet. 2. Quid in primo anno observare debeat. 3. Quid in secundo et tertio anno observare debeat. 4. Quid in reliquis quatuor annis observare debeat. 5. De homicidiis et calumniis episcoporum, et reliquorum ordinum. 6. De eadem re. 7. De eadem re. 8. De interfectoribus sacerdotum. 9. De presbyteris depositis, et sic occisis. 10. De presbyteris qui sine orario occidentur. pertineat. 12. De illis qui per insidias homicidium perpetraverint. 13. Item de homicidio sponte commisso. 14. De eadem re. 15. De homicidio non sponte commisso. 16. De eadem re. 17. De illo qui domino suo praecipiente homicidium fecerit. 18. De illo qui servum suum interfecerit. 19. De femina quae furore zeli accensa ancillam suam verberaverit, et sic perierit. 20. De eadem re. 21. De illis qui in opere necessario casu homicidium perpetraverint. 22. De eadem re. 23. De illis qui in publico bello homicidia committunt. 24. De illis qui de homicidio sunt infamati, si negaverint. 25. De insano si homicidium perpetraverit. 26. De illis qui veneficio homicidia committunt. 27. De illo per cujus delationem aliquis interfectus fuerit. 28. Quod tria genera sint homicidarum. 29. Quod homicidae ab ecclesiastica communione sint submovendi. 30. De eamdem re. 31. De illis quorum consilio homicidia fiunt. 32. De illis qui pro vindicta parentum homicidia committunt. 33. De illo qui propter cupiditatem Judaeum interfecerit. 34. De parricidis et fratricidis. 35. De eadem re. 36. De illis qui infantes suos non sponte interficiunt. 47. Si quis clericus homicidium fecerit, ab ordine 37. De illo qui uxorem legitimam sine judicio interfecerit. 38. De eadem re. 39. De eadem re. 40. De eadem re. 41. De uxore mariti mortem conciliante. 42. De hoc, si plures unum impugnaverint. 43. De vindicta non prohibenda. 44. De illis qui post baptismum capitalem protulerint sententiam. 45. De illis qui in confractione idolorum occisi fuerint. 46. De eo qui matrem suam occiderit, qualiter poenitere debeat. cessare debebit. 48. De eo, si quis in hostem contra paganos dimicans, interficit captivos Christianos. 49. De eo qui Christianum mancipium seduxerit, et sic vendiderit. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER SEXTUS #DE HOMICIDIIS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic de Homicidiis sponte et non sponte commissis, de parricidiis, de fratricidiis, de illis qui uxores legitimas, et seniores suos interficiunt, et de caede ecclesiasticorum tractat, quaeque singulis hisce homicidii generibus sit poenitentia injungenda, ostendit. CAP. 1. #Si quis spontanea voluntate homicidium perpetraverit juxta decreta Melchiadis papae, et Triburiensis concilii statuta, talem poenitentiam accipere deest.@# (Ex concilio Triburi., capite 4.) In primis, ut licentiam non habeat Ecclesiam intrandi, illos proximos XL dies nudis pedibus incedat, et nullo vehiculo utatur. In laneis vestibus sit absque femoralibus, arma non ferat, et nihil sumat in his quadraginta diebus nisi tantum panem, et salem, et puram bibat aquam. Et nullam communionem cum caeteris Christianis, neque cum alio poenitente habeat in cibo et potu, antequam quadraginta dies adimpleantur. Et ex cibo quem sumit, nullus alius manducet. Considerata vero personae qualitate, vel infirmitate, de pomis, vel oleribus seu leguminibus, prout visum fuerit, aliquid pro misericordia indulgeatur, maxime si quis coactus et non sponte homicidium fecerit, et ei omnimodis ex canonica auctoritate interdicatur, ut in
null
0c19f825-eae7-4480-8b47-7c7972de51af
latin_170m_raw
null
None
None
None
his diebus cum nulla femina misceatur, nec ad propriam uxorem accedat, nec cum aliquo homine dormiat. Juxta Ecclesiam sit, ante cujus januas peccata sua defleat diebus et noctibus, et non de loco ad locum pergat, sed in uno loco his quadraginta diebus sit. Et si forte habuerit insidiatores vitae suae, interim differatur ei poenitentia, donec ab episcopo pax ei ab inimicis concedatur, et si in infirmitate detentus fuerit, ita ut non possit digne poenitere, differatur poenitentia donec sanitati restituatur. Si autem longa aegritudine detentus fuerit ad sententiam episcopi pertinebit quomodo reum et infirmum sanare disponat. Completis XL, diebus aqua lotus vestimenta et calciamenta, accipiat, et capillum incidat. CAP. 2.-- #Quid in primo anno observare debeat.@# (Ex eodem, capite 5.) In primo anno post quadraginta dies, totum illum annum a vino, medone et mellita cervisia, a carne, et caseo, et pinguibus piscibus abstineat, nisi festis diebus qui in illo episcopio a cuncto populo celebrantur. Et nisi forte in magno itinere, vel in hoste, vel diu ad Dominicam curtem, vel infirmitate detentus sit, tunc liceat uno denario, vel precio unius denarii, aut tres pauperes pascendo, tertiam feriam, quintam feriam, et sabbatum redimere, ita duntaxat, ut una re de tribus utatur. Postquam domum venerit, aut sanitati fuerit restitutus, nullam licentiam habeat redimendi. Completo anni circulo in Ecclesiam introducatur, et pacis osculum ei concedatur. CAP. 3.-- #Quid in secundo et tertio anno observare debeat.@# (Ex eodem, capite 6.) In secundo et tertio anno similiter jejunet nisi quod tertiam feriam, quintam et sabbatum, potestatem habeat redimendi praetaxato pretio ubicunque est. Caetera diligenter omnia observet ut in primo anno. CAP. 4.-- #Quid in reliquis quatuor annis observare debeat.@# (Ex eodem, capite 7.) Quatuor anni deinde restant per quos singulos jejunet tres Quadragesimas. Unam ante Pascha cum caeteris Christianis, abstinendo de vino, medone, mellita cervisia, carne, et sagimine, et ovis, et pinguibus piscibus. Alteram, ante nativitatem sancti Joannis. Si aliquid remanet de quadraginta diebus, post Missam sancti Joannis impleat. Tertiam, ante Natalem Domini jejunet, ut supradictum est. Et in quatuor supradictis annis, tertia, quinta feria, et sabbato, utatur quicquid vult, et secundam, et quartam feriam redimere potest pretio jam supradicto, sextam feriam omnimodis observet in pane et aqua, et nequaquam redimat. His expletis, sacram communionem accipiat. CAP. 5.-- #De homicidiis, et calumniis episcoporum, et reliquorum ordinum.@# (Ex concil. apud Theodonis villam habito, capite 3.) In concilio apud Theodonis villam, ubi interfuerunt XXXII episcopi, Histolphus Moguntiensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Hetti Treverensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Ebo Remensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, cum nuntiis reliquorum episcoporum Galliae et Germaniae, ob nimiam praesumptionem quorum dam tyrannorum in sacerdotes Domini debacchantium, et propter factum quod in Wasconia noviter acciderat de episcopo Joanne, inhoneste et inaudite mordridato decretum est, ut communi consensu et humili devotione supplicarentur auribus principis, si suae pietati complaceret, ut calumnia in Christi sacerdotes peracta, juxta synodalica determinaretur pleniter statuta, hoc idem episcoporum judicio placeret, si ex toto secundum potestatem eorum posset definiri, id est, ut canonica ferirentur sententia, hi videlicet, qui timorem Domini postponentes, in ministros suos grassare praesumerent. Quod si vero pietati ejus complaceret, juxta capitula regum praecedentium, ubi eorum provisio misericorditer in offensis pecuniae quantitatem interposuit, pro consolatione sanctae Ecclesiae, ut praefatae res per pecuniam ab imperatoribus sacerdotibus ad defensionem concessam, et per poenitentiam determinarentur episcoporum judicio, si pietas illius collaudare voluerit, sic definiri eis complaceret. Si quis subdiaconum calumniatus fuerit, vulneraverit, vel debilitaverit, et convaluerit, quinque quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et trecentos solidos cum sua compositione, et episcopalibus bannis episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, singulas supradictas Quadragesimas cum sequentibus annis poeniteat, et CCCC solidos, cum tripla sui compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si diaconum calumniatus fuerit, et convaluerit, sex Quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et CCCC solidos cum compositione sua et
null
984d869c-9b02-47fc-b861-1ebe8676d6b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
episcopalibus bannis episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, singulas supra dictas sex Quadragesimas cum sequentibus annis poeniteat, et DC solidos cum triplici sua compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si quis presbyterum calumniatus fuerit, et spassaverit, sex Quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et DC solidos cum triplici sua compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, duodecim annorum poenitentia secundum canones ei imponatur, et DCCCC solidos cum triplici compositione sua, et episcopalibus bannis triplicibus componat. Si quis episcopo insidias posuerit, comprehenderit, vel in aliquo dehonestaverit, decem Quadragesimas cum subditis annis poeniteat, et presbyteri occisi triplicem compositionem componat. Si autem casu et non sponte occiditur, cum comprovincialium episcoporum consilio homicida poeniteat. Si quis autem sponte eum occiderit, carnem non comedat, vinum non bibat cunctis diebus vitae suae, cingulum militare deponat, absque spe conjugii in perpetuum maneat. Aistolphus Moguntiensis archiepiscopus dixit: Si principibus placuerit, aliisque suis fidelibus, rogemus ut collaudetur et subscribatur. Et collaudatum est, et subscriptum est, tam a principe, quam a caeteris omnibus. CAP. 6.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Triburiensi, capite 1. Capitulum ecclesiast. apud Triburiam a Carolo et primis Galliae et Germaniae collaudatum et subscriptum.) Placuit nobis et fidelibus nostris, ut sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac Dei servis, alio anno apud Theodonis villam admoniti fuimus et rogati, ut episcopi et eorum ministri quos Deus suo non humano judicio reservavit, juxta sanctorum canonum, sanctorumque patrum, ac capitularium praecedentium regum coram positorum statuta, et Dei sacerdotes, eorumque cooperatores, quorum intercessionibus supplicationibus sancta Dei Ecclesia constare videtur, intacti permaneant. Constituimus, ut si quis subdiaconum calumniatus fuerit, et convaluerit, poenitentia canonica poeniteat, et CCC solidos episcopo componat. Et si mortuus fuerit, juxta id quod canones praecipiunt poeniteat, et CCCC solidos episcopo componat. Si diaconum quis calumniatus fuerit, et convaluerit, poeniteat secundum canones, et CCCC solidos episcopo componat. Si non convaluerit, juxta praecepta synodalica poeniteat, et DC solidos episcopo componat. Si presbyterum quis male tractaverit, et spassaverit, secundum ejus episcopi sententiam poeniteat, et DCCCC solidos episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, ut synodus dijudicaverit, poeniteat, et mille CC solidos episcopo componat. Et si quis episcopo insidias posuerit, comprehenderit, vel in aliquo dehonestaverit, poeniteat secundum canonum statuta, et presbyteri non occisi triplicem compositionem, cum instilis quae in superiori capitulo scriptae, et confirmatae esse videntur, componat. Si quis per industriam episcopum occiderit, juxta id quod apud Theodonis villam a XXXII episcopis decretum est, et quod ibi a nobis et a primatibus totius Germaniae, et Galliae, benigna collaudatione collaudatum est, et subscriptum est, poeniteat, et pecuniam a nobis concessam Ecclesiae viduatae persolvat. Et hoc de nostro adjecimus, ut si quis in his supradictis sanctorum canonum nostrique decreti sanctionibus episcopis, inobediens et contumax extiterit, primum canonica sententia feriatur. Deinde in nostro regno beneficium non habeat, et alodis ejus in bannum mittatur, et si annum unum et diem in nostro banno permanserit ad fiscum nostrum redigatur, et captus in exilium religetur, et ibi tam diu custodiatur et constringatur, donec coactus Deo, et sanctae Ecclesiae satisfaciat, quod prius gratis facere noluerat. Et si omnibus vobis complacuerint dicite. Et tertio ab omnibus conclamatum est, placet. Et imperatores, et pene omnes Galliae et Germaniae principes subscripserunt, singuli singulas facientes cruces, et Ecclesiasticus ordo Deo et principibus laudes referentes hymnum, Te Deum laudamus, decantabant, et sic soluta est synodus CAP. 7.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Mogunt., capite 24.) Qui presbyterum occiderit XII annorum ei poenitentia secundum canones imponatur aut si negaverit, si liber est, cum LXXII juret. Si autem servus, super duodecim vomeres ferventes se expurget. Convictus noxae usque ad ultimum vitae tempus militiae cingulo careat, et absque spe conjugii maneat. CAP. 8.-- #De interfectoribus sacerdotum.@# (Ex concilio Wormacien., capite 3.) Qui sacerdotem voluntarie occiderit, carnem non comedat, et vinum non bibat cunctis diebus vitae suae. Jejunet usque ad vesperam, exceptis diebus festis atque
null
19a554be-6d04-4415-8132-af2ecf304c80
latin_170m_raw
null
None
None
None
dominicis; arma non sumat, equum non ascendat, Ecclesiam per quinque annos non ingrediatur, sed ante fores Ecclesiae stet. Post quinque annos Ecclesiam ingrediatur, nondum vero communicet, sed inter audientes stet. Cum autem fuerit duodecimi anni cursus finitus, communicandi ei licentia concedatur, et equitandi tribuatur remissio. Maneat autem in reliquis observationibus tres dies per hebdomadam, ut perfectius purificari mereatur. CAP. 9.-- #De presbyteris depositis, et sic occisis.@# (Ex concil. Turonico., cap. 3.) Nuntiatum est nobis, quod aliqui olim dixerunt se fuisse sacerdotes, et postea degradati pro suis peccatis poenitentiam agendo, suffragia sanctorum per diversa loca transeuntes quaesierunt, trucidati sint. Hujuscemodi interfectoribus omnem ecclesiasticam dignitatem denegamus, donec dignam poenitentiam pro reatu suo secundum judicium episcoporum exsolvant: quia gravius aliis homicidis poenitere debent. CAP. 10.-- #De presbyteris qui sine orario occiduntur.@# (Ex concilio Tribur., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 26.) Ut presbyteri non vadant, nisi stola vel orario induti. Et si in itinere spoliantur, vel vulnerantur, aut occiduntur, non stola vestiti, simplici emendatione sua solvantur. Si autem cum stola, triplici. CAP. 11.-- #De presbytero interfecto, ad quem ejus compositio pertineat.@# (Ex eodem, cap. 5.) Presbyteri interfecti composito episcopo ad cujus parochiam pertinebat, solvatur, ita videlicet, ut medietatem Wirigeldi ejus episcopus utilitatibus Ecclesiae cui praefuit, tribuat, et alteram medietatem in eleemosynam ejus juste dispertiat, quia nullus nobis ejus haeres proximior videtur, quam ille qui ipsum Domino sociavit. CAP. 12.-- #De illis qui per insidias homicidium perpetraverit.@# (Ex concil. Nanneten., cap. 2.) Si quis voluntarie, et per insidias hominem interfecerit, jugi poenitentiae se submittat. Et si hoc publice actum constat, si laicus est, a communione orationum quinquennio removeatur. Post quinquennium tantum in orationum communionem recipiatur, non autem offerat, non corpus Domini contingat. In quo perdurans quatuordecim annis, tunc ad plenam communionem cum oblationibus recipiatur. CAP. 13.-- #Item de homicidio sponte commisso.@# (Ex concil. Ancirano, cap. 21.) Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem jugiter submittant se, perfectionem vero circa vitae exitum consequantur. CAP. 14.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Pariensi., cap. 6.) Si quis homicidium sponte commiserit, et non violento resistens, sed vim faciens, innocentem et simpliciter gradientem interfecerit, usque ad finem vitae suae graviter poeniteat, sic tamen, ut si poenitentiam bene peregerit, in exitu ei communionis viaticum non negetur. CAP. 15.-- #De homicidio non sponte commisso.@# (Ex concil. Ancirano, cap. 22.) De homicidiis non sponte commissis prior quidem definitio, post septennem poenitentiam, perfectionem consequi praecipit. Secunda vero quinquennii tempus explere. CAP. 16.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Nanneten., cap. 2.) Si quis casu non volens, homicidium perpetraverit, quadraginta dies in pane et aqua poeniteat. Quibus peractis, biennio ab oratione fidelium segregetur, non communicet nec offerat, post biennium in communionem orationis suscipiatur: offerat autem, non tamen communicet. Post quinquennium ad plenam communionem recipiatur, abstinentia ciborum in arbitrio sacerdotis maneat. CAP. 17.-- #De illo qui domino suo praecipiente homicidium fecerit.@# (Ex eodem, cap. 25.) Si quis liber jubente Domino suo servum ejus occiderit, ut homicidium sponte commissum poeniteat. CAP. 18.-- #De illo qui servum suum interfecerit.@# (Ex concil. Agathen., cap. 62) Si quis servum proprium, sine conscientia vel judicio judicis occiderit, ut homicidium sponte commissum lugeat. CAP. 19.-- #De femina quae furore zeli accensa ancillam suam verberaverit et sic perierit.@# (Ex concilio Elibertan., capite 5.) Si qua domina furore zeli accensa, flagellis verberaverit ancillam suam, ita ut infra diem tertium animam cruciatu effundat, eo quod incertum sit voluntate, an casu occiderit: si voluntate, post septem annos, si casu, per quinquennii tempora, acta legitima poenitentia, ad communionem placuit admitti. Quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat
null
c5d6812b-a6ca-438f-bfd5-bd6d52bf2ba4
latin_170m_raw
null
None
None
None
communionem. CAP. 20.-- #De eadem re.@# ( #Ex decr. Silvester. papae.@# ) Si quis hominem publice poenitentem interfecerit, ut homicidium sponte commissum dupliciter poeniteat, et nisi in fine non communicet. CAP. 21.-- #De illis qui in opere necessario casu homicidium perpetraverint.@# (Ex concilio Wormacien., capite 5.) Saepe contingit ut, dum quis operi necessario insistens arborem incidat, aliquis subtus ipsam veniens deprimatur. Et idcirco, si voluntate vel negligentia incidentis arborem factum est, ut homicida poenitentiae debet omnino submitti. Quod non voto, sed incuria illius, non denique sententia contingit, sed dum ille operi necessario fortassis incumberet iste insperatus occurrit sub arbore, et sub ipsa oppressus est, incisor arboris non tenetur pro homicida. CAP. 22.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Tribur., capite 17.) Si duo fratres in sylva arbores succiderint, et appropinquante casura unius arboris, frater fratri dixerit cave, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit, et mortuus fuerit, vivens frater innocens de sanguine germani dijudicetur. CAP. 23.-- #De illis qui in publico bello homicidia committunt.@# (Ex concilio Mogunt., capite 2.) Oportet autem diligentius eos admonere, qui homicidia in bello perpetrata pro nihilo ducunt, excusantes non ideo necesse habere de singulis facere poenitentiam, eo quod jussu principum peractum sit, et Dei judicio ita finitum. Scimus enim, quod Dei judicium semper justum est, et nulla reprehensione dignum. Sed tamen oportet eos considerare, qui hanc necem nefariam cupiunt, utrum se coram oculis Dei, quasi innoxios excusare possint, qui propter avaritiam, quae omnium malorum radix est, et idolorum servituti comparatur, atque propter favorem dominorum suorum temporalium, aeternum Dominum contempserunt, et mandata illius spernentes, non casu, sed per industriam homicidium fecerunt. Nam de his legimus, qui homines non sponte interfecerunt, Deum per legislatorem urbes refugii deputasse, ad quas confugientes salvarentur ab ultore sanguinis proximi sui, et non morerentur. Unde in Deuteronomio scriptum est: Haec erit lex homicidae, cui vita servanda est: Qui percusserit proximum nesciens, et heri, et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur, sed abiisse simpliciter cum eo in sylvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit de manu, aut ferrum lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam urbium supradictarum confugiat et vivat, nec proximus ejus, cujus sanguis effusus est, stimulo doloris percutiat animam ejus. De eo vero qui per industriam aliquem occiderit, in Exodo scriptum est: Si quis de industria, et per insidias occiderit proximum, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. Et in Deuteronomio: Si quis odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae ejus, et surgens, percusserit eum, et mortuus fuerit, et fugerit ad unam de supradictis urbibus, mittent seniores civitatis illius, et rapient eum de loco refugii, et tradent eum in manus proximi ejus, cujus sanguis effusus est, et moriatur, nec misereberis ejus. Si ergo illum quem Dominus dignum morte esse judicavit reum non esse quis dicit, quomodo contrarius legi Dei non existit, qui hoc quod Deus praecepit, cassum esse contendit? Sed inter haec sciendum est, quod magna distantia est inter legitimum principem, et seditiosum tyrannum: inter eum qui subvertere nititur Christianae pacis tranquillitatem, et illum qui armis contra iniquitatem certat defendere aequitatem. CAP. 24.-- #De illis qui de homicidio sunt infamati, si negaverint.@# (Ex concilio Turonen., capite 2.) Ubi manifestari potest quemlibet hominem perpetrasse homicidium secundum canonicam auctoritatem, condignum poenitentiae judicium illi ingeratur. Si autem manifestis indiciis non potest probari eum homicidam esse, nec ipse vult confiteri, omnipotentis Dei judicio cui omnia occulta manifesta sunt, reservetur: ei tamen indicetur publice a presbytero, quod communione ecclesiastica indignus sit, et ea carere debeat, donec perpetratum crimen confiteatur, et per confessionem, et per poenitentiam condignam, ab hoc crimine se absolvere certet. CAP. 25.-- #De insano, si homicidium perpetraverit.@# (Ex eodem, capite 7.) Si quis insaniens aliquem occiderit, si ad sanam mentem pervenerit, levior ei poenitentia imponenda est,
null
1ef4cfa4-f4fc-4445-b549-5fa6e2bccf5a
latin_170m_raw
null
None
None
None
quam ei qui sana mente tale quid commiserit. Cui quamvis poenitentia sit imponenda, quia infirmitas causa peccati fuisse creditur: tantum tamen lenior, quam ei qui sanus aliquem occiderit, quantum inter sanum et insanum et irrationabile a rationabili constat esse discriminis. CAP. 26.-- #De illis qui veneficio homicidia committunt.@# (Ex concilio Eliberit., capite 5.) Si quis vero veneficio interfecerit alterum, eo quod sine idololatria perficere scelus non potuit, nisi in fine impertiendam non esse illi communionem. CAP. 27.-- #De illo per cujus delationem aliquis interfectus fuerit.@# #(Ex eodem, capite 1)@# Delator si quis exstiterit fidelis, et per delationem ejus aliquis fidelium fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum non nisi in fine accipere communionem. Si levior causa fuerit, intra quinquennium accipere communionem poterit. Si catechumenus fuerit, post quinquennii tempora admittatur ad baptismum. CAP. 28.-- #Quod tria genera sint homicidarum.@# (Ex epistola Clementis papae, capite 16.) Homicidarum vero tria genera esse dicebat, et poenam eorum parilem fore docebat. Sicut enim homicidas interfectores fratrum, ita et detractores eorum, eosque odientes, homicidas esse manifestabat. Quia occidit, qui odit fratrem suum: et qui detrahit, pariter homicida esse monstratur. Omnes enim a carnalibus desideriis quae militant adversus animam abstinere, et bonam eorum conversationem ac innocentem omnibus monstrare rogabat. Ex corde enim cunctos attentius invicem diligere insinuabat. Seniores venerari, et juniores diligere, episcopos sacerdotes suos, ac cunctos reliquos Ecclesiae ministros, atque omnem plebem sibi commissam, verbis et mandatis divinis instruere et armare. Hosque omnes eorum episcopos tota animi virtute diligere, ut oculos suos, qui oculi sunt illorum, eorum praeceptis in omnibus obedire, etiam si ipsi aliter, quod absit, agant quam deceat: memores scilicet illius dominici praecepti: quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite. CAP. 29.-- #Quod homicidae ab ecclesiastica communione sint submovendi.@# (Ex concilio Agathen., capite 10.) Itaque censuimus homicidas a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione, admissa crimina diluerint. CAP. 30.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Turonico, capite 7.) Homicidis penitus non communicandum, donec per confessionem poenitentiae ipsorum crimina diluantur. CAP. 31.-- #De illis quorum consilio homicidia fiunt.@# ( #Ex dictis August.@# ) Periculose se decipiunt, qui existimant eos tantum homicidas esse, qui manibus hominem occidunt, et non potius eos, per quorum consilium, et fraudem, et exhortationem homines extinguuntur. Nam Judaei Dominum nequaquam propriis manibus interfecerunt, sicut scriptum est: Nobis non licet interficere quemquam, sed tamen illis Domini mors imputatur, quia ipsi eum lingua crucifixerunt, dicentes: Crucifige eum. Unde unus Evangelista dicit, Dominum crucifixum esse hora tertia, alius sexta: quia Judaei crucifixerunt eum hora tertia lingua, manibus hora sexta milites. Qui ergo hominem tradit, ille eum interficit, Domino dicente: Majus peccatum habet, qui me tradidit tibi. Unde Psalmista: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, linguae eorum gladius acutus. Subjiciant ergo se poenitentiae, quorum consilio sanguis funditur, si veniam promereri voluerint. CAP. 32.-- #De illis qui pro vindicta parentum homicidia committunt.@# ( #Ex Poenitentiali Theodor.@# ) Qui pro vindicta fratris, aut aliorum parentum occiderit hominem, ita poeniteat, ut homicidia sponte commissa, cum ipsa Veritas dicat: Mihi vindictam, et ego retribuam. CAP. 33.-- #De illo qui propter cupiditatem Judaeum interfecerit.@# (Ex concilio Mogunt., capite 6.) Qui odii meditatione vel propter cupiditatem Judaeum, vel paganum occiderit, quia imaginem Dei, et spem futurae conversionis extinxerat, XL dies in pane et aqua poeniteat. CAP. 34.-- #De parricidis et fratricidis.@# (Ex concilio Tribur., capite 5.) Statuimus, ut parricidae et fratricidae per unius anni circulum ante fores ecclesiae orantes Domini clementiam perseverent. Completo anni circulo introducantur in ecclesiam, tamen inter audientes, usque dum unius anni spatium finiatur, stent. His itaque peractis, si poenitentiae fructus in eis conspicitur, corporis et sanguinis Domini participes fiant, ut non obdurentur desperatione. Carnem non manducent omnibus diebus vitae illorum
null
c73d9823-8132-4340-90ab-95850d1b4d1c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, jejunent autem usque ad nonam quotidie, exceptis festis diebus atque dominicis. Abstineant autem se a vino, medone, atque mellita cervisia, tres dies per hebdomadam. Arma portare non audeant, nisi contra paganos. Et ubicunque ire maluerint, nullo vehiculo deducantur, sed pedibus propriis pergant. Ab uxoribus si habuerint non separentur. Tempus autem hujus poenitentiae in episcoporum ponimus arbitrio, ut secundum conversationem illorum, aut extendere, vel minuere valeant. CAP. 35.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Mogunt., capite 11.) Parricidium autem quam sit detestabile crimen, judicio facto inter Cain et Abel fratrem suum Dominus ipse ostendit, cum ad Cain parricidam ait: Maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus ejus, et vagus et profugus eris super terram. In quo etiam posuit signum, ut tremens et gemens et profugus semper viveret, nec auderet uspiam sedes habere quietis. Sed quia modernis temporibus parricidae profugi discurrunt per diversa loca, et variis vitiis atque gulae illecebris deserviunt, melius nobis videtur, ut in uno loco manentes poenitentia districta semetipsos castigent, si forte a Domini pietate indulgentiam facinoris sui percipere mereantur. Non enim eis licebit ultra militiae cingulum sumere, et nuptiis atque conjugii copula uti, quia sacri canones hoc eis non consentiunt. CAP. 36.-- #De illis qui infantes suos non sponte interficiunt.@# (Ex concilio Triburi., capite 21.) Si quis filium suum non sponte occiderit, juxta homicidia non sponte commissa poeniteat. CAP. 37.-- #De illo qui uxorem legitimam sine judicio interfecerit.@# (Ex decr. Pii papae, capite 26.) Quicunque propriam uxorem absque lege, vel sine causa et certa probatione interfecerit, aliamque duxerit uxorem, armis depositis publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, et episcopo suo inobediens exstiterit, anathematizetur, quousque consentiat. Eadem lex erit illi qui seniorem suum interfecerit. CAP. 38.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Mogunt., capite 1.) Si maritus uxorem, aut uxor maritum interfecerit, aequum judicium sit super eos, dicente Domino: Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Et post pauca: Ita, inquit, parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Idcirco uterque eorum in hujuscemodi criminis actione si negaverit, pari judicio examinetur. Si negaverit et non potest vinci manifestis indiciis, si liber est, juret cum duodecim: si servus, ferventi ferro se purget. Sin autem uxor moriens maritum uno vel duobus audientibus de morte ejus inculpaverit, non ideo erit victus, sed si liber est cum LXXII juret; si servus, super XII vomeres ferventes se purget. Eadem lex erit marito uxorem accusanti. CAP. 39.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Elibertan., capite 85.) Si mulier maritum suum causa fornicationis veneno interfecerit, aut quacunque arte perimere facit, quia dominum et seniorem suum occidit, seculum relinquat, et in monasterio poeniteat. CAP. 40.-- #De eadem re.@# ( #Epistola Paulini Forojuliensis episcopi ad Heistulfum.@# ) Admonere te cum lacrymis et multo gemitu curo, fili Heistulfe, si tamen filius dici debeas, qui tam crudeliter infelix homicidium perpetrasti. Nam occidisti uxorem tuam partem corporis tui, legitimo tibi matrimonio sociatam sine causa mortis, non tibi resistentem, non insidiantem quoquo modo vitae tuae. Non invenisti eam cum alio viro nefariam rem facientem, sed incitatus a diabolo, impio inflammatus furore, latrocinii more, atrocior et crudelior omni bestia, eam gladio tuo interemisti. Et nunc post mortem ejus addis iniquitatem super iniquitatem, filiorum tuorum improbe praedo, qui matri non pepercisti, et filios tuos ideo orphanos fecisti, ut superinduceres mortis causam post mortem: et per unum homicidam, et reprobum testem incusare vis mortuam: hoc nec Evangelium, nec ulla divina humanaque lex concedit, ut unius testimonio etiam idoneo, aliquis condemnetur, vel justificetur: quanto magis per istum tam flagitiosum et scelestum, nec illa viva debuit condemnari, nec tu poteris post ejus mortem excusari? Prius causa criminis subtiliter erat investiganda, et tunc si rea fuisset
null
6c301e09-04ab-427d-9ffc-572206c5bc1c
latin_170m_raw
null
None
None
None
inventa, secundum legis tramitem debuit excipere ultionis vindictam. Nam etsi verum, quod absit, fuisset, sicut ille adulter mentitus est, post VII annos poenitentia peracta, dimittere eam per approbatam causam poteras si voluisses, occidere eam nullatenus debuisti. Duo consilia proponimus tibi: Accepta tecum deliberatione duorum, elige magis quod placeat, et miserere animae tuae. Et tu hic in isto angusto tempore positus, ne sis tu ipse tuimet homicida, et in aeternum pereas, relinque hoc malignum saeculum quod te traxit ad tam immanissimum peccati facinus. Ingredere monasterium, humiliare sub manu abbatis, et multorum fratrum precibus adjutus, observa cuncta simplici animo quae tibi ab abbate fuerint imperata, si forte ignoscat infinita Dei bonitas peccatis tuis. Istud consilium ut certissime scias levius et salubrius est, ut sub alterius custodia lugeas deflenda peccata. Secundum autem consilium tale est. Arma depone, et cuncta saecularia negocia dimitte. Carnem et sagimen omnibus diebus vitae tuae non comedas, excepto uno die Resurrectionis Domini, et uno die Pentecostes, et uno die Natalis Domini caeteris temporibus in pane et aqua, et interdum leguminibus et oleribus poeniteas: in jejuniis, in vigiliis, et in orationibus, et in eleemosynis persevera omni tempore. Vinum, medonem, et mellitam cervisiam nunquam bibas, nisi in aliis praedictis tribus diebus. Uxorem ne ducas, concubinam non habeas, adulterium non facias, absque spe conjugii perpetuo permaneas. Nunquam te laves in balneo, equum non ascendas, causam tuam et alterius in conventu fidelium non agas, in conviviis laetantium nunquam sedeas, in ecclesia segregatus ab aliis Christianis post ostium humiliter stes, ingredientium et egredientium orationibus suppliciter te commendes, communione sacri corporis et sanguinis Domini cunctis diebus vitae tuae indignum te existimes. In ultimo termino vitae tuae pro viatico, si observaveris consilium, ut accipias, tibi concedimus. Sunt et alia multa duriora quae tibi juxta pondus tanti facinoris essent adjicienda: sed si haec omnia quae supra misericorditer dicta sunt, perfecto corde Deo auxiliante perfeceris, et custodieris, confidimus de immensa Dei clementia, remissionem tuorum peccatorum habiturum, et secundum boni justique pastoris imperium, resolvat te sancta ecclesia ab hoc vinculo peccati in terris, ut per ipsius gratiam qui eam suo sanguine redemerat, sis solutus in coelis. Sin autem aliter feceris, et sanctae matris Ecclesiae salubre consilium despexeris, ipse tibi sis judex, et in laqueo diaboli quo irretitus teneris maneas, sanguisque tuus sit super caput tuum: nos alieni a consortio tuo, et sub indissolubili anathemate permaneas, donec Deo et sanctae Ecclesiae satisfacias. CAP. 41.-- #De uxore mariti mortem conciliante.@# (Ex concilio apud Vermeriam, capite 3.) Si qua mulier mortem viri sui cum aliis conciliata est, et ipse vir aliquem illorum se defendendo occiderit, et si hoc probare potest ille vir eam ream esse consilii, potest ut nobis videtur, ipsam uxorem dimittere, et si voluerit aliam uxorem accipere, ipsa autem insidiatrix, poenitentiae subjecta, absque spe conjugii maneat. CAP. 42.-- #De hoc, si plures unum impugnaverint.@# (Ex eodem concilio, capite 98.) Si quatuor aut quinque homines seu etiam plures, contra unum hominem rixati fuerint, et ab his vulneratus mortuus fuerit, quicunque eorum ei plagam imposuit, secundum statuta canonum ut homicida judicetur, reliqui autem qui eum impugnabant volentes eum interficere, similiter poeniteant. Qui nec eum impugnabant, nec vulnerabant, nec consilio, nec auxilio cooperatores fuerunt, sed tantum adfuerunt, extra noxam sint. CAP. 43. #De vindicta non prohibenda.@# ( #Ex dictis Apostoli Hierony. August. Greg.@# ) De vindicta non prohibenda in Novo Testamento, Hieronymus de personis dignis ad vindictam ait: Qui percutit malos in eo quod mali sunt, et habet causam interfectionis ut percutiat pessimos, minister Dei est. Item, lex et ministri ejus coerceant inimicos et constringant. Apostolus inquit: Regi quasi praecedenti, et ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Item Hieronymus: Homicidas et sacrilegos punire, non est effusio sanguinis. Augustinus ait: Quae ista est vanitas? Uni parcere et omnes in discrimen adducere? Polluuntur enim omnes uno peccante. Unde et in lege jubetur
null
834e59cf-d5e0-4107-8c13-bc8e4005fd1d
latin_170m_raw
null
None
None
None
: Maleficos non patiaris vivere. Unde Propheta: Mortificabant animas quae non moriuntur. Unde Gregorius: non morientem quippe mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio solvere conatur. Helias namque multos affecit morte, propria manu, nece et igne divinitus inspirato. In Novo etiam Testamento Petrus Ananiam et Saphyram terrifice mulctavit. CAP. 44.-- #De illis qui post baptismum capitalem protulerunt sententiam.@# (Ex dictis Innocentii papae, capite 23.) Quaesitum est etiam super his, qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulerunt sententiam. De his nihil legimus a majoribus definitum, meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum esse datum in hujusmodi vindicem. Quomodo igitur reprehenderent factum, quod ab auctore Deo viderent esse concessum? De his ergo ita ut hactenus servatum est sic habemus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda, gesta sua omnia servabuntur. CAP. 45.-- #De illis qui in confractione idolorum occisi fuerint.@# (Ex concilio Elibertan., capite 70) Si quis idola fregerit, et ibidem occisus fuerit, quia in Evangeliis scriptum non est, neque invenitur sub apostolis unquam factum, placuit in numerum eum non recipi martyrum. CAP. 46.-- #De eo qui matrem suam occiderit qualiter poenitere debeat.@# ( #Ex epistola Nicolai papae ad Radoldum S. Argenteae Retensis Ecclesiae episcopum.@# ) Nicolaus episcopus servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo Radoldo episcopo sanctae Argenteae Retensis Ecclesiae. Dum universis mundi partibus credentium agmina principis apostolorum liminibus properant, quidam vir nomine Thiothart venit vestrae beatitudinis epistolam gerens, quam nostro contulit praesulatui, cujus paginam perlegentes, matricidam illum esse cognovimus, quo facto multis fletibus lacrymisque profusis, valde doluimus. Idcirco praecipimus et patrum almorum censuris statuimus, ut sub poenitentiae jugo permaneat, ita ut unum per annum Ecclesiam non ingrediatur, sed ante fores basilicae orans ac deprecans Deum perseveret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Completo vero anni circulo introeundi in Ecclesiam licentiam habeat, tamen inter audientes stet, et nondum communicet. Completis autem trium annorum circulis, sacrae communionis illi gratia concedatur. Oblationes vero non offerat, nisi postquam aliorum septem annorum curricula expleantur. In his autem omnibus annis atque temporibus carnem non manducet, nec vinum bibere praesumat, exceptis festis diebus atque Dominicis, et a Pascha usque Pentecostes, et quocunque ire voluerit, nullo vehiculo deducatur, sed pedibus proficiscatur, arma non sumat nisi contra paganos. Jejunet autem tres dies per hebdomadam usque ad vesperum. A propria quidem ac legitima sua conjuge non separetur, ne fornicationis voragine corruat, quod ne fiat optamus. Si autem ante trium annorum cursum finis vitae illius appropinquaverit, corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi particeps fiat: sin autem, ut supra statuimus efficiatur, tamen si illius conversationem et lacrymarum fontem in omnibus videritis floridis actionibus et optimis operibus pullulare, humanius circa eum vestra sollicitudo pervigil appareat, mitisque omnibus demonstretur. Optamus vos in Christo bene valere. CAP. 47.-- #Si quis clericus homicidium fecerit, ab ordine cessare debebit.@# (Ex concilio Triburiensi, cui interfuit rex Arnolphus, capite 11.) Si quis clericus, quamvis nimium coactus, homicidium fecerit, sive sit presbyter, sive diaconus, deponatur. Legimus in canonibus apostolorum, quod episcopus, presbyter aut diaconus, qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto captus est, deponatur: quanto magis is qui hoc immane scelus fecerit, ab ordine cessare debebit? Qui enim Christum sequi desiderat, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare. Qui cum malediceretur, non maledicebat: cum percuteretur, non repercutiebat: cum pro nobis pateretur, non comminabatur. Et ipse in Evangelio suo praecepit: Si quis te percusserit in unam maxillam, praebe illi et alteram. Non enim debemus occidere, cum Dominus dicat: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio: ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio; nec malum pro malo reddere, sed sicut Apostolus Romanis scribens, ait: Noli vinci a malo
null
5781ffad-cdd4-4894-bbae-f1879d405e90
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sed vince in bono malum. Si quis clericorum praesens erit ubi homicidium factum fuerit, et neque consensu, neque consultu, nec in aliquo homicidii reatu pollutus esse convincitur, nihil ei obsit quin consecratus in gradu permaneat. Non consecratus, si alias dignus sit. promotus accedat. CAP. 48.-- #De eo si quis in hostem contra paganos dimicans interficit Christianos captivos.@# #(Ex eodem concilio cui interfuit rex Arnolphus, cap. 34.)@# Saepe fit victoria Christianorum, victa est pars paganorum. Quare una cum interfectis paganis perempti fuerint Christiani captivi a barbaris, quia in impetu belli nequeunt distingui, idcirco justum decernentes, statuimus, cum intertectoribus misericordius agendum, ita ut, XL diebus poenitentiae indulgentius transactis, penes episcopum sit auctoritas et potestas ut perpendat culpam, agat indulgentiam. CAP. 49.-- #De eo qui Christianum mancipium seduxerit et sic vendiderit.@# (Ex concilio apud Confluentiam cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, capite 7.) Item interrogatum est quid de eo faciendum sit, qui Christianum hominem seduxerit et sic vendiderit. Responsumque est ab omnibus, homicidii reatum ipsum hominem sibi contrahere. FINIS LIBRI SEXTI. ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic de Homicidiis sponte et non sponte commissis, de parricidiis, de fratricidiis, de illis qui uxores legitimas, et seniores suos interficiunt, et de caede ecclesiasticorum tractat, quaeque singulis hisce homicidii generibus sit poenitentia injungenda, ostendit. CAP. 1. #Si quis spontanea voluntate homicidium perpetraverit juxta decreta Melchiadis papae, et Triburiensis concilii statuta, talem poenitentiam accipere deest.@# (Ex concilio Triburi., capite 4.) In primis, ut licentiam non habeat Ecclesiam intrandi, illos proximos XL dies nudis pedibus incedat, et nullo vehiculo utatur. In laneis vestibus sit absque femoralibus, arma non ferat, et nihil sumat in his quadraginta diebus nisi tantum panem, et salem, et puram bibat aquam. Et nullam communionem cum caeteris Christianis, neque cum alio poenitente habeat in cibo et potu, antequam quadraginta dies adimpleantur. Et ex cibo quem sumit, nullus alius manducet. Considerata vero personae qualitate, vel infirmitate, de pomis, vel oleribus seu leguminibus, prout visum fuerit, aliquid pro misericordia indulgeatur, maxime si quis coactus et non sponte homicidium fecerit, et ei omnimodis ex canonica auctoritate interdicatur, ut in his diebus cum nulla femina misceatur, nec ad propriam uxorem accedat, nec cum aliquo homine dormiat. Juxta Ecclesiam sit, ante cujus januas peccata sua defleat diebus et noctibus, et non de loco ad locum pergat, sed in uno loco his quadraginta diebus sit. Et si forte habuerit insidiatores vitae suae, interim differatur ei poenitentia, donec ab episcopo pax ei ab inimicis concedatur, et si in infirmitate detentus fuerit, ita ut non possit digne poenitere, differatur poenitentia donec sanitati restituatur. Si autem longa aegritudine detentus fuerit ad sententiam episcopi pertinebit quomodo reum et infirmum sanare disponat. Completis XL, diebus aqua lotus vestimenta et calciamenta, accipiat, et capillum incidat. CAP. 2.-- #Quid in primo anno observare debeat.@# (Ex eodem, capite 5.) In primo anno post quadraginta dies, totum illum annum a vino, medone et mellita cervisia, a carne, et caseo, et pinguibus piscibus abstineat, nisi festis diebus qui in illo episcopio a cuncto populo celebrantur. Et nisi forte in magno itinere, vel in hoste, vel diu ad Dominicam curtem, vel infirmitate detentus sit, tunc liceat uno denario, vel precio unius denarii, aut tres pauperes pascendo, tertiam feriam, quintam feriam, et sabbatum redimere, ita duntaxat, ut una re de tribus utatur. Postquam domum venerit, aut sanitati fuerit restitutus, nullam licentiam habeat redimendi. Completo anni circulo in Ecclesiam introducatur, et pacis osculum ei concedatur. CAP. 3.-- #Quid in secundo et tertio anno observare debeat.@# (Ex eodem, capite 6.) In secundo et tertio anno similiter jejunet nisi quod tertiam feriam, quintam et sabbatum, potestatem habeat redimendi praetaxato pretio ubicunque est. Caetera diligenter omnia observet ut in primo anno. CAP. 4.-- #Quid in reliquis quatuor annis observare debeat.@# (Ex eodem, capite 7.) Quatuor anni deinde
null
44f7662b-bb60-40d2-bfec-262d37b31603
latin_170m_raw
null
None
None
None
restant per quos singulos jejunet tres Quadragesimas. Unam ante Pascha cum caeteris Christianis, abstinendo de vino, medone, mellita cervisia, carne, et sagimine, et ovis, et pinguibus piscibus. Alteram, ante nativitatem sancti Joannis. Si aliquid remanet de quadraginta diebus, post Missam sancti Joannis impleat. Tertiam, ante Natalem Domini jejunet, ut supradictum est. Et in quatuor supradictis annis, tertia, quinta feria, et sabbato, utatur quicquid vult, et secundam, et quartam feriam redimere potest pretio jam supradicto, sextam feriam omnimodis observet in pane et aqua, et nequaquam redimat. His expletis, sacram communionem accipiat. CAP. 5.-- #De homicidiis, et calumniis episcoporum, et reliquorum ordinum.@# (Ex concil. apud Theodonis villam habito, capite 3.) In concilio apud Theodonis villam, ubi interfuerunt XXXII episcopi, Histolphus Moguntiensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Hetti Treverensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Ebo Remensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, cum nuntiis reliquorum episcoporum Galliae et Germaniae, ob nimiam praesumptionem quorum dam tyrannorum in sacerdotes Domini debacchantium, et propter factum quod in Wasconia noviter acciderat de episcopo Joanne, inhoneste et inaudite mordridato decretum est, ut communi consensu et humili devotione supplicarentur auribus principis, si suae pietati complaceret, ut calumnia in Christi sacerdotes peracta, juxta synodalica determinaretur pleniter statuta, hoc idem episcoporum judicio placeret, si ex toto secundum potestatem eorum posset definiri, id est, ut canonica ferirentur sententia, hi videlicet, qui timorem Domini postponentes, in ministros suos grassare praesumerent. Quod si vero pietati ejus complaceret, juxta capitula regum praecedentium, ubi eorum provisio misericorditer in offensis pecuniae quantitatem interposuit, pro consolatione sanctae Ecclesiae, ut praefatae res per pecuniam ab imperatoribus sacerdotibus ad defensionem concessam, et per poenitentiam determinarentur episcoporum judicio, si pietas illius collaudare voluerit, sic definiri eis complaceret. Si quis subdiaconum calumniatus fuerit, vulneraverit, vel debilitaverit, et convaluerit, quinque quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et trecentos solidos cum sua compositione, et episcopalibus bannis episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, singulas supradictas Quadragesimas cum sequentibus annis poeniteat, et CCCC solidos, cum tripla sui compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si diaconum calumniatus fuerit, et convaluerit, sex Quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et CCCC solidos cum compositione sua et episcopalibus bannis episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, singulas supra dictas sex Quadragesimas cum sequentibus annis poeniteat, et DC solidos cum triplici sua compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si quis presbyterum calumniatus fuerit, et spassaverit, sex Quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et DC solidos cum triplici sua compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, duodecim annorum poenitentia secundum canones ei imponatur, et DCCCC solidos cum triplici compositione sua, et episcopalibus bannis triplicibus componat. Si quis episcopo insidias posuerit, comprehenderit, vel in aliquo dehonestaverit, decem Quadragesimas cum subditis annis poeniteat, et presbyteri occisi triplicem compositionem componat. Si autem casu et non sponte occiditur, cum comprovincialium episcoporum consilio homicida poeniteat. Si quis autem sponte eum occiderit, carnem non comedat, vinum non bibat cunctis diebus vitae suae, cingulum militare deponat, absque spe conjugii in perpetuum maneat. Aistolphus Moguntiensis archiepiscopus dixit: Si principibus placuerit, aliisque suis fidelibus, rogemus ut collaudetur et subscribatur. Et collaudatum est, et subscriptum est, tam a principe, quam a caeteris omnibus. CAP. 6.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Triburiensi, capite 1. Capitulum ecclesiast. apud Triburiam a Carolo et primis Galliae et Germaniae collaudatum et subscriptum.) Placuit nobis et fidelibus nostris, ut sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac Dei servis, alio anno apud Theodonis villam admoniti fuimus et rogati, ut episcopi et eorum ministri quos Deus suo non humano judicio reservavit, juxta sanctorum canonum, sanctorumque patrum, ac capitularium praecedentium regum coram positorum statuta, et Dei sacerdotes, eorumque cooperatores, quorum intercessionibus supplicationibus sancta Dei Ecclesia constare videtur, intacti permaneant. Constituimus, ut si quis subdiaconum calumniatus fuerit, et convaluerit, poenitentia canonica poeniteat, et CCC solidos episcopo componat. Et si mortuus fuerit, juxta id quod canones praecipiunt poeniteat, et CCCC solidos episcopo
null
4ec55bb7-e6ca-4738-81a2-d622f4224d4d
latin_170m_raw
null
None
None
None
componat. Si diaconum quis calumniatus fuerit, et convaluerit, poeniteat secundum canones, et CCCC solidos episcopo componat. Si non convaluerit, juxta praecepta synodalica poeniteat, et DC solidos episcopo componat. Si presbyterum quis male tractaverit, et spassaverit, secundum ejus episcopi sententiam poeniteat, et DCCCC solidos episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, ut synodus dijudicaverit, poeniteat, et mille CC solidos episcopo componat. Et si quis episcopo insidias posuerit, comprehenderit, vel in aliquo dehonestaverit, poeniteat secundum canonum statuta, et presbyteri non occisi triplicem compositionem, cum instilis quae in superiori capitulo scriptae, et confirmatae esse videntur, componat. Si quis per industriam episcopum occiderit, juxta id quod apud Theodonis villam a XXXII episcopis decretum est, et quod ibi a nobis et a primatibus totius Germaniae, et Galliae, benigna collaudatione collaudatum est, et subscriptum est, poeniteat, et pecuniam a nobis concessam Ecclesiae viduatae persolvat. Et hoc de nostro adjecimus, ut si quis in his supradictis sanctorum canonum nostrique decreti sanctionibus episcopis, inobediens et contumax extiterit, primum canonica sententia feriatur. Deinde in nostro regno beneficium non habeat, et alodis ejus in bannum mittatur, et si annum unum et diem in nostro banno permanserit ad fiscum nostrum redigatur, et captus in exilium religetur, et ibi tam diu custodiatur et constringatur, donec coactus Deo, et sanctae Ecclesiae satisfaciat, quod prius gratis facere noluerat. Et si omnibus vobis complacuerint dicite. Et tertio ab omnibus conclamatum est, placet. Et imperatores, et pene omnes Galliae et Germaniae principes subscripserunt, singuli singulas facientes cruces, et Ecclesiasticus ordo Deo et principibus laudes referentes hymnum, Te Deum laudamus, decantabant, et sic soluta est synodus CAP. 7.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Mogunt., capite 24.) Qui presbyterum occiderit XII annorum ei poenitentia secundum canones imponatur aut si negaverit, si liber est, cum LXXII juret. Si autem servus, super duodecim vomeres ferventes se expurget. Convictus noxae usque ad ultimum vitae tempus militiae cingulo careat, et absque spe conjugii maneat. CAP. 8.-- #De interfectoribus sacerdotum.@# (Ex concilio Wormacien., capite 3.) Qui sacerdotem voluntarie occiderit, carnem non comedat, et vinum non bibat cunctis diebus vitae suae. Jejunet usque ad vesperam, exceptis diebus festis atque dominicis; arma non sumat, equum non ascendat, Ecclesiam per quinque annos non ingrediatur, sed ante fores Ecclesiae stet. Post quinque annos Ecclesiam ingrediatur, nondum vero communicet, sed inter audientes stet. Cum autem fuerit duodecimi anni cursus finitus, communicandi ei licentia concedatur, et equitandi tribuatur remissio. Maneat autem in reliquis observationibus tres dies per hebdomadam, ut perfectius purificari mereatur. CAP. 9.-- #De presbyteris depositis, et sic occisis.@# (Ex concil. Turonico., cap. 3.) Nuntiatum est nobis, quod aliqui olim dixerunt se fuisse sacerdotes, et postea degradati pro suis peccatis poenitentiam agendo, suffragia sanctorum per diversa loca transeuntes quaesierunt, trucidati sint. Hujuscemodi interfectoribus omnem ecclesiasticam dignitatem denegamus, donec dignam poenitentiam pro reatu suo secundum judicium episcoporum exsolvant: quia gravius aliis homicidis poenitere debent. CAP. 10.-- #De presbyteris qui sine orario occiduntur.@# (Ex concilio Tribur., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 26.) Ut presbyteri non vadant, nisi stola vel orario induti. Et si in itinere spoliantur, vel vulnerantur, aut occiduntur, non stola vestiti, simplici emendatione sua solvantur. Si autem cum stola, triplici. CAP. 11.-- #De presbytero interfecto, ad quem ejus compositio pertineat.@# (Ex eodem, cap. 5.) Presbyteri interfecti composito episcopo ad cujus parochiam pertinebat, solvatur, ita videlicet, ut medietatem Wirigeldi ejus episcopus utilitatibus Ecclesiae cui praefuit, tribuat, et alteram medietatem in eleemosynam ejus juste dispertiat, quia nullus nobis ejus haeres proximior videtur, quam ille qui ipsum Domino sociavit. CAP. 12.-- #De illis qui per insidias homicidium perpetraverit.@# (Ex concil. Nanneten., cap. 2.) Si quis voluntarie, et per insidias hominem interfecerit, jugi poenitentiae se submittat. Et si hoc publice actum constat, si laicus est, a communione orationum quinquennio removeatur. Post quinquennium
null
e7b01594-5c05-45d6-a178-606d990f01a7
latin_170m_raw
null
None
None
None
tantum in orationum communionem recipiatur, non autem offerat, non corpus Domini contingat. In quo perdurans quatuordecim annis, tunc ad plenam communionem cum oblationibus recipiatur. CAP. 13.-- #Item de homicidio sponte commisso.@# (Ex concil. Ancirano, cap. 21.) Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem jugiter submittant se, perfectionem vero circa vitae exitum consequantur. CAP. 14.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Pariensi., cap. 6.) Si quis homicidium sponte commiserit, et non violento resistens, sed vim faciens, innocentem et simpliciter gradientem interfecerit, usque ad finem vitae suae graviter poeniteat, sic tamen, ut si poenitentiam bene peregerit, in exitu ei communionis viaticum non negetur. CAP. 15.-- #De homicidio non sponte commisso.@# (Ex concil. Ancirano, cap. 22.) De homicidiis non sponte commissis prior quidem definitio, post septennem poenitentiam, perfectionem consequi praecipit. Secunda vero quinquennii tempus explere. CAP. 16.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Nanneten., cap. 2.) Si quis casu non volens, homicidium perpetraverit, quadraginta dies in pane et aqua poeniteat. Quibus peractis, biennio ab oratione fidelium segregetur, non communicet nec offerat, post biennium in communionem orationis suscipiatur: offerat autem, non tamen communicet. Post quinquennium ad plenam communionem recipiatur, abstinentia ciborum in arbitrio sacerdotis maneat. CAP. 17.-- #De illo qui domino suo praecipiente homicidium fecerit.@# (Ex eodem, cap. 25.) Si quis liber jubente Domino suo servum ejus occiderit, ut homicidium sponte commissum poeniteat. CAP. 18.-- #De illo qui servum suum interfecerit.@# (Ex concil. Agathen., cap. 62) Si quis servum proprium, sine conscientia vel judicio judicis occiderit, ut homicidium sponte commissum lugeat. CAP. 19.-- #De femina quae furore zeli accensa ancillam suam verberaverit et sic perierit.@# (Ex concilio Elibertan., capite 5.) Si qua domina furore zeli accensa, flagellis verberaverit ancillam suam, ita ut infra diem tertium animam cruciatu effundat, eo quod incertum sit voluntate, an casu occiderit: si voluntate, post septem annos, si casu, per quinquennii tempora, acta legitima poenitentia, ad communionem placuit admitti. Quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem. CAP. 20.-- #De eadem re.@# ( #Ex decr. Silvester. papae.@# ) Si quis hominem publice poenitentem interfecerit, ut homicidium sponte commissum dupliciter poeniteat, et nisi in fine non communicet. CAP. 21.-- #De illis qui in opere necessario casu homicidium perpetraverint.@# (Ex concilio Wormacien., capite 5.) Saepe contingit ut, dum quis operi necessario insistens arborem incidat, aliquis subtus ipsam veniens deprimatur. Et idcirco, si voluntate vel negligentia incidentis arborem factum est, ut homicida poenitentiae debet omnino submitti. Quod non voto, sed incuria illius, non denique sententia contingit, sed dum ille operi necessario fortassis incumberet iste insperatus occurrit sub arbore, et sub ipsa oppressus est, incisor arboris non tenetur pro homicida. CAP. 22.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Tribur., capite 17.) Si duo fratres in sylva arbores succiderint, et appropinquante casura unius arboris, frater fratri dixerit cave, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit, et mortuus fuerit, vivens frater innocens de sanguine germani dijudicetur. CAP. 23.-- #De illis qui in publico bello homicidia committunt.@# (Ex concilio Mogunt., capite 2.) Oportet autem diligentius eos admonere, qui homicidia in bello perpetrata pro nihilo ducunt, excusantes non ideo necesse habere de singulis facere poenitentiam, eo quod jussu principum peractum sit, et Dei judicio ita finitum. Scimus enim, quod Dei judicium semper justum est, et nulla reprehensione dignum. Sed tamen oportet eos considerare, qui hanc necem nefariam cupiunt, utrum se coram oculis Dei, quasi innoxios excusare possint, qui propter avaritiam, quae omnium malorum radix est, et idolorum servituti comparatur, atque propter favorem dominorum suorum temporalium, aeternum Dominum contempserunt, et mandata illius spernentes, non casu, sed per industriam homicidium fecerunt. Nam de his legimus, qui homines non sponte interfecerunt,
null
d4c2d647-1646-4faf-82fc-c04009f731d3
latin_170m_raw
null
None
None
None